bbl

Read, search and index the Bible on the command line -- Greek, Latin, KJV, Knox, RSV, and more
git clone git://git.wilsonrgheen.com/bbl
Log | Files | Refs | README | LICENSE

vul.tsv (5091719B)


      1 #	Génesis	Gen	Liber Génesis
      2 Génesis	Gen	1	1	1	In princípio creávit Deus cælum et terram.
      3 Génesis	Gen	1	1	2	Terra autem erat inánis et vácua, et ténebræ erant super fáciem abýssi: et spíritus Dei ferebátur super aquas.
      4 Génesis	Gen	1	1	3	Dixítque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.
      5 Génesis	Gen	1	1	4	Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divísit lucem a ténebris.
      6 Génesis	Gen	1	1	5	Appellavítque lucem Diem, et ténebras Noctem: factúmque est véspere et mane, dies unus.
      7 Génesis	Gen	1	1	6	Dixit quoque Deus: Fiat firmaméntum in médio aquárum: et dívidat aquas ab aquis.
      8 Génesis	Gen	1	1	7	Et fecit Deus firmaméntum, divisítque aquas, quæ erant sub firmaménto, ab his, quæ erant super firmaméntum. Et factum est ita.
      9 Génesis	Gen	1	1	8	Vocavítque Deus firmaméntum, Cælum: et factum est véspere et mane, dies secúndus.
     10 Génesis	Gen	1	1	9	Dixit vero Deus: Congregéntur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appáreat árida. Et factum est ita.	b
     11 Génesis	Gen	1	1	10	Et vocávit Deus áridam Terram, congregationésque aquárum appellávit María. Et vidit Deus quod esset bonum.
     12 Génesis	Gen	1	1	11	Et ait: Gérminet terra herbam viréntem, et faciéntem semen, et lignum pomíferum fáciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetípso sit super terram. Et factum est ita.
     13 Génesis	Gen	1	1	12	Et prótulit terra herbam viréntem, et faciéntem semen juxta genus suum, lignúmque fáciens fructum, et habens unumquódque seméntem secúndum spéciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
     14 Génesis	Gen	1	1	13	Et factum est véspere et mane, dies tértius.
     15 Génesis	Gen	1	1	14	Dixit autem Deus: Fiant luminária in firmaménto cæli, et dívidant diem ac noctem, et sint in signa et témpora, et dies et annos:	b
     16 Génesis	Gen	1	1	15	ut lúceant in firmaménto cæli, et illúminent terram. Et factum est ita.
     17 Génesis	Gen	1	1	16	Fecítque Deus duo luminária magna: lumináre majus, ut præésset diéi: et lumináre minus, ut præésset nocti: et stellas.	b
     18 Génesis	Gen	1	1	17	Et pósuit eas in firmaménto cæli, ut lucérent super terram,
     19 Génesis	Gen	1	1	18	et præéssent diéi ac nocti, et divíderent lucem ac ténebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
     20 Génesis	Gen	1	1	19	Et factum est véspere et mane, dies quartus.
     21 Génesis	Gen	1	1	20	Dixit étiam Deus: Prodúcant aquæ réptile ánimæ vivéntis, et volátile super terram sub firmaménto cæli.	b
     22 Génesis	Gen	1	1	21	Creavítque Deus cete grándia, et omnem ánimam vivéntem atque motábilem, quam prodúxerant aquæ in spécies suas, et omne volátile secúndum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
     23 Génesis	Gen	1	1	22	Benedixítque eis, dicens: Créscite, et multiplicámini, et repléte aquas maris: avésque multiplicéntur super terram.
     24 Génesis	Gen	1	1	23	Et factum est véspere et mane, dies quintus.
     25 Génesis	Gen	1	1	24	Dixit quoque Deus: Prodúcat terra ánimam vivéntem in génere suo, juménta, et reptília, et béstias terræ secúndum spécies suas. Factúmque est ita.
     26 Génesis	Gen	1	1	25	Et fecit Deus béstias terræ juxta spécies suas, et juménta, et omne réptile terræ in génere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.
     27 Génesis	Gen	1	1	26	Et ait: Faciámus hóminem ad imáginem et similitúdinem nostram: et præsit píscibus maris, et volatílibus cæli, et béstiis, universǽque terræ, omníque réptili, quod movétur in terra.	b
     28 Génesis	Gen	1	1	27	Et creávit Deus hóminem ad imáginem suam: ad imáginem Dei creávit illum, másculum et féminam creávit eos.
     29 Génesis	Gen	1	1	28	Benedixítque illis Deus, et ait: Créscite et multiplicámini, et repléte terram, et subjícite eam, et dominámini píscibus maris, et volatílibus cæli, et univérsis animántibus, quæ movéntur super terram.
     30 Génesis	Gen	1	1	29	Dixítque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferéntem semen super terram, et univérsa ligna quæ habent in semetípsis seméntem géneris sui, ut sint vobis in escam:
     31 Génesis	Gen	1	1	30	et cunctis animántibus terræ, omníque vólucri cæli, et univérsis quæ movéntur in terra, et in quibus est ánima vivens, ut hábeant ad vescéndum. Et factum est ita.
     32 Génesis	Gen	1	1	31	Vidítque Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona. Et factum est véspere et mane, dies sextus.
     33 Génesis	Gen	1	2	1	Ígitur perfécti sunt cæli et terra, et omnis ornátus eórum.
     34 Génesis	Gen	1	2	2	Complevítque Deus die séptimo opus suum quod fécerat: et requiévit die séptimo ab univérso ópere quod patrárat.
     35 Génesis	Gen	1	2	3	Et benedíxit diéi séptimo, et sanctificávit illum, quia in ipso cessáverat ab omni ópere suo quod creávit Deus ut fáceret.
     36 Génesis	Gen	1	2	4	Istæ sunt generatiónes cæli et terræ, quando creáta sunt, in die quo fecit Dóminus Deus cælum et terram,	b
     37 Génesis	Gen	1	2	5	et omne virgúltum agri ántequam orirétur in terra, omnémque herbam regiónis priúsquam germináret: non enim plúerat Dóminus Deus super terram, et homo non erat qui operarétur terram:
     38 Génesis	Gen	1	2	6	sed fons ascendébat e terra, írrigans univérsam superfíciem terræ.
     39 Génesis	Gen	1	2	7	Formávit ígitur Dóminus Deus hóminem de limo terræ, et inspirávit in fáciem ejus spiráculum vitæ, et factus est homo in ánimam vivéntem.
     40 Génesis	Gen	1	2	8	Plantáverat autem Dóminus Deus paradísum voluptátis a princípio, in quo pósuit hóminem quem formáverat.
     41 Génesis	Gen	1	2	9	Produxítque Dóminus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescéndum suáve lignum étiam vitæ in médio paradísi, lignúmque sciéntiæ boni et mali.
     42 Génesis	Gen	1	2	10	Et flúvius egrediebátur de loco voluptátis ad irrigándum paradísum, qui inde divíditur in quátuor cápita.
     43 Génesis	Gen	1	2	11	Nomen uni Phison: ipse est qui círcuit omnem terram Hévilath, ubi náscitur aurum:
     44 Génesis	Gen	1	2	12	et aurum terræ illíus óptimum est; ibi invenítur bdéllium, et lapis onýchinus.
     45 Génesis	Gen	1	2	13	Et nomen flúvii secúndi Gehon; ipse est qui círcumit omnem terram Æthiópiæ.
     46 Génesis	Gen	1	2	14	Nomen vero flúminis tértii, Tigris: ipse vadit contra Assýrios. Flúvius autem quartus, ipse est Euphrátes.
     47 Génesis	Gen	1	2	15	Tulit ergo Dóminus Deus hóminem, et pósuit eum in paradíso voluptátis, ut operarétur, et custodíret illum:
     48 Génesis	Gen	1	2	16	præcepítque ei, dicens: Ex omni ligno paradísi cómede;
     49 Génesis	Gen	1	2	17	de ligno autem sciéntiæ boni et mali ne cómedas: in quocúmque enim die coméderis ex eo, morte moriéris.
     50 Génesis	Gen	1	2	18	Dixit quoque Dóminus Deus: Non est bonum esse hóminem solum: faciámus ei adjutórium símile sibi.	b
     51 Génesis	Gen	1	2	19	Formátis ígitur Dóminus Deus de humo cunctis animántibus terræ, et univérsis volatílibus cæli, addúxit ea ad Adam, ut vidéret quid vocáret ea: omne enim quod vocávit Adam ánimæ vivéntis, ipsum est nomen ejus.
     52 Génesis	Gen	1	2	20	Appellavítque Adam nomínibus suis cuncta animántia, et univérsa volatília cæli, et omnes béstias terræ: Adæ vero non inveniebátur adjútor símilis ejus.
     53 Génesis	Gen	1	2	21	Immísit ergo Dóminus Deus sopórem in Adam: cumque obdormísset, tulit unam de costis ejus, et replévit carnem pro ea.
     54 Génesis	Gen	1	2	22	Et ædificávit Dóminus Deus costam, quam túlerat de Adam, in mulíerem: et addúxit eam ad Adam.
     55 Génesis	Gen	1	2	23	Dixítque Adam: Hoc nunc os ex óssibus meis, et caro de carne mea: hæc vocábitur Virágo, quóniam de viro sumpta est.
     56 Génesis	Gen	1	2	24	Quam ob rem relínquet homo patrem suum, et matrem, et adhærébit uxóri suæ: et erunt duo in carne una.
     57 Génesis	Gen	1	2	25	Erat autem utérque nudus, Adam scílicet et uxor ejus: et non erubescébant.
     58 Génesis	Gen	1	3	1	Sed et serpens erat callídior cunctis animántibus terræ quæ fécerat Dóminus Deus. Qui dixit ad mulíerem: Cur præcépit vobis Deus ut non comederétis de omni ligno paradísi?
     59 Génesis	Gen	1	3	2	Cui respóndit múlier: De fructu lignórum, quæ sunt in paradíso, véscimur:
     60 Génesis	Gen	1	3	3	de fructu vero ligni quod est in médio paradísi, præcépit nobis Deus ne comederémus, et ne tangerémus illud, ne forte moriámur.
     61 Génesis	Gen	1	3	4	Dixit autem serpens ad mulíerem: Nequáquam morte moriémini.
     62 Génesis	Gen	1	3	5	Scit enim Deus quod in quocúmque die comedéritis ex eo, aperiéntur óculi vestri, et éritis sicut dii, sciéntes bonum et malum.
     63 Génesis	Gen	1	3	6	Vidit ígitur múlier quod bonum esset lignum ad vescéndum, et pulchrum óculis, aspectúque delectábile: et tulit de fructu illíus, et comédit: dedítque viro suo, qui comédit.
     64 Génesis	Gen	1	3	7	Et apérti sunt óculi ambórum; cumque cognovíssent se esse nudos, consuérunt fólia ficus, et fecérunt sibi perizómata.
     65 Génesis	Gen	1	3	8	Et cum audíssent vocem Dómini Dei deambulántis in paradíso ad auram post merídiem, abscóndit se Adam et uxor ejus a fácie Dómini Dei in médio ligni paradísi.	b
     66 Génesis	Gen	1	3	9	Vocavítque Dóminus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?
     67 Génesis	Gen	1	3	10	Qui ait: Vocem tuam audívi in paradíso, et tímui, eo quod nudus essem, et abscóndi me.
     68 Génesis	Gen	1	3	11	Cui dixit: Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præcéperam tibi ne coméderes, comedísti?
     69 Génesis	Gen	1	3	12	Dixítque Adam: Múlier, quam dedísti mihi sóciam, dedit mihi de ligno, et comédi.
     70 Génesis	Gen	1	3	13	Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem: Quare hoc fecísti? Quæ respóndit: Serpens decépit me, et comédi.
     71 Génesis	Gen	1	3	14	Et ait Dóminus Deus ad serpéntem: Quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia animántia, et béstias terræ: super pectus tuum gradiéris, et terram cómedes cunctis diébus vitæ tuæ.	b
     72 Génesis	Gen	1	3	15	Inimicítias ponam inter te et mulíerem, et semen tuum et semen illíus: ipsa cónteret caput tuum, et tu insidiáberis calcáneo ejus.
     73 Génesis	Gen	1	3	16	Mulíeri quoque dixit: Multiplicábo ærúmnas tuas, et concéptus tuos: in dolóre páries fílios, et sub viri potestáte eris, et ipse dominábitur tui.
     74 Génesis	Gen	1	3	17	Adæ vero dixit: Quia audísti vocem uxóris tuæ, et comedísti de ligno, ex quo præcéperam tibi ne coméderes, maledícta terra in ópere tuo: in labóribus cómedes ex ea cunctis diébus vitæ tuæ.
     75 Génesis	Gen	1	3	18	Spinas et tríbulos germinábit tibi, et cómedes herbam terræ.
     76 Génesis	Gen	1	3	19	In sudóre vultus tui vescéris pane, donec revertáris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in púlverem revertéris.
     77 Génesis	Gen	1	3	20	Et vocávit Adam nomen uxóris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctórum vivéntium.	b
     78 Génesis	Gen	1	3	21	Fecit quoque Dóminus Deus Adæ et uxóri ejus túnicas pellíceas, et índuit eos:	b
     79 Génesis	Gen	1	3	22	et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat étiam de ligno vitæ, et cómedat, et vivat in ætérnum.
     80 Génesis	Gen	1	3	23	Et emísit eum Dóminus Deus de paradíso voluptátis, ut operarétur terram de qua sumptus est.
     81 Génesis	Gen	1	3	24	Ejecítque Adam: et collocávit ante paradísum voluptátis chérubim, et flámmeum gládium, atque versátilem, ad custodiéndam viam ligni vitæ.
     82 Génesis	Gen	1	4	1	Adam vero cognóvit uxórem suam Hevam, quæ concépit et péperit Cain, dicens: Possédi hóminem per Deum.
     83 Génesis	Gen	1	4	2	Rursúmque péperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor óvium, et Cain agrícola.
     84 Génesis	Gen	1	4	3	Factum est autem post multos dies ut offérret Cain de frúctibus terræ múnera Dómino.
     85 Génesis	Gen	1	4	4	Abel quoque óbtulit de primogénitis gregis sui, et de adípibus eórum: et respéxit Dóminus ad Abel, et ad múnera ejus.
     86 Génesis	Gen	1	4	5	Ad Cain vero, et ad múnera illíus non respéxit: iratúsque est Cain veheménter, et cóncidit vultus ejus.
     87 Génesis	Gen	1	4	6	Dixítque Dóminus ad eum: Quare irátus es? et cur cóncidit fácies tua?
     88 Génesis	Gen	1	4	7	nonne si bene égeris, recípies: sin autem male, statim in fóribus peccátum áderit? sed sub te erit appetítus ejus, et tu domináberis illíus.
     89 Génesis	Gen	1	4	8	Dixítque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediámur foras. Cumque essent in agro, consurréxit Cain advérsus fratrem suum Abel, et interfécit eum.
     90 Génesis	Gen	1	4	9	Et ait Dóminus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respóndit: Néscio: num custos fratris mei sum ego?	b
     91 Génesis	Gen	1	4	10	Dixítque ad eum: Quid fecísti? vox sánguinis fratris tui clamat ad me de terra.
     92 Génesis	Gen	1	4	11	Nunc ígitur maledíctus eris super terram, quæ apéruit os suum, et suscépit sánguinem fratris tui de manu tua.
     93 Génesis	Gen	1	4	12	Cum operátus fúeris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et prófugus eris super terram.
     94 Génesis	Gen	1	4	13	Dixítque Cain ad Dóminum: Major est iníquitas mea, quam ut véniam mérear.
     95 Génesis	Gen	1	4	14	Ecce éjicis me hódie a fácie terræ, et a fácie tua abscóndar, et ero vagus et prófugus in terra: omnis ígitur qui invénerit me, occídet me.
     96 Génesis	Gen	1	4	15	Dixítque ei Dóminus: Nequáquam ita fiet: sed omnis qui occíderit Cain, séptuplum puniétur. Posuítque Dóminus Cain signum, ut non interfíceret eum omnis qui invenísset eum.
     97 Génesis	Gen	1	4	16	Egressúsque Cain a fácie Dómini, habitávit prófugus in terra ad orientálem plagam Eden.	b
     98 Génesis	Gen	1	4	17	Cognóvit autem Cain uxórem suam, quæ concépit, et péperit Henoch: et ædificávit civitátem, vocavítque nomen ejus ex nómine fílii sui, Henoch.
     99 Génesis	Gen	1	4	18	Porro Henoch génuit Irad, et Irad génuit Mavíaël, et Mavíaël génuit Mathúsaël, et Mathúsaël génuit Lamech.
    100 Génesis	Gen	1	4	19	Qui accépit duas uxóres, nomen uni Ada, et nomen álteri Sella.
    101 Génesis	Gen	1	4	20	Genuítque Ada Jabel, qui fuit pater habitántium in tentóriis, atque pastórum.
    102 Génesis	Gen	1	4	21	Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canéntium cíthara et órgano.
    103 Génesis	Gen	1	4	22	Sella quoque génuit Tubálcain, qui fuit malleátor et faber in cuncta ópera æris et ferri. Soror vero Tubálcain, Nóema.
    104 Génesis	Gen	1	4	23	Dixítque Lamech uxóribus suis Adæ et Sellæ: Audíte vocem meam, uxóres Lamech; auscultáte sermónem meum: quóniam occídi virum in vulnus meum, et adolescéntulum in livórem meum.
    105 Génesis	Gen	1	4	24	Séptuplum últio dábitur de Cain: de Lamech vero septuágies sépties.
    106 Génesis	Gen	1	4	25	Cognóvit quoque adhuc Adam uxórem suam: et péperit fílium, vocavítque nomen ejus Seth, dicens: Pósuit mihi Deus semen áliud pro Abel, quem occídit Cain.	b
    107 Génesis	Gen	1	4	26	Sed et Seth natus est fílius, quem vocávit Enos: iste cœpit invocáre nomen Dómini.
    108 Génesis	Gen	1	5	1	Hic est liber generatiónis Adam. In die qua creávit Deus hóminem, ad similitúdinem Dei fecit illum.
    109 Génesis	Gen	1	5	2	Másculum et féminam creávit eos, et benedíxit illis: et vocávit nomen eórum Adam, in die quo creáti sunt.
    110 Génesis	Gen	1	5	3	Vixit autem Adam centum trigínta annis: et génuit ad imáginem et similitúdinem suam, vocavítque nomen ejus Seth.
    111 Génesis	Gen	1	5	4	Et facti sunt dies Adam, postquam génuit Seth, octingénti anni: genuítque fílios et fílias.
    112 Génesis	Gen	1	5	5	Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongénti trigínta, et mórtuus est.
    113 Génesis	Gen	1	5	6	Vixit quoque Seth centum quinque annis, et génuit Enos.
    114 Génesis	Gen	1	5	7	Vixítque Seth, postquam génuit Enos, octingéntis septem annis, genuítque fílios et fílias.
    115 Génesis	Gen	1	5	8	Et facti sunt omnes dies Seth nongentórum duódecim annórum, et mórtuus est.
    116 Génesis	Gen	1	5	9	Vixit vero Enos nonagínta annis, et génuit Cáinan.
    117 Génesis	Gen	1	5	10	Post cujus ortum vixit octingéntis quíndecim annis, et génuit fílios et fílias.
    118 Génesis	Gen	1	5	11	Factíque sunt omnes dies Enos nongénti quinque anni, et mórtuus est.
    119 Génesis	Gen	1	5	12	Vixit quoque Cáinan septuagínta annis, et génuit Maláleel.
    120 Génesis	Gen	1	5	13	Et vixit Cáinan, postquam génuit Maláleel, octingéntis quadragínta annis, genuítque fílios et fílias.
    121 Génesis	Gen	1	5	14	Et facti sunt omnes dies Cáinan nongénti decem anni, et mórtuus est.
    122 Génesis	Gen	1	5	15	Vixit autem Maláleel sexagínta quinque annis, et génuit Jared.
    123 Génesis	Gen	1	5	16	Et vixit Maláleel, postquam génuit Jared, octingéntis trigínta annis, et génuit fílios et fílias.
    124 Génesis	Gen	1	5	17	Et facti sunt omnes dies Maláleel octingénti nonagínta quinque anni, et mórtuus est.
    125 Génesis	Gen	1	5	18	Vixítque Jared centum sexagínta duóbus annis, et génuit Henoch.
    126 Génesis	Gen	1	5	19	Et vixit Jared, postquam génuit Henoch, octingéntis annis, et génuit fílios et fílias.
    127 Génesis	Gen	1	5	20	Et facti sunt omnes dies Jared nongénti sexagínta duo anni, et mórtuus est.
    128 Génesis	Gen	1	5	21	Porro Henoch vixit sexagínta quinque annis, et génuit Mathúsalam.	b
    129 Génesis	Gen	1	5	22	Et ambulávit Henoch cum Deo: et vixit, postquam génuit Mathúsalam, trecéntis annis, et génuit fílios et fílias.
    130 Génesis	Gen	1	5	23	Et facti sunt omnes dies Henoch trecénti sexagínta quinque anni.
    131 Génesis	Gen	1	5	24	Ambulavítque cum Deo, et non appáruit: quia tulit eum Deus.
    132 Génesis	Gen	1	5	25	Vixit quoque Mathúsala centum octogínta septem annis, et génuit Lamech.
    133 Génesis	Gen	1	5	26	Et vixit Mathúsala, postquam génuit Lamech, septingéntis octogínta duóbus annis, et génuit fílios et fílias.
    134 Génesis	Gen	1	5	27	Et facti sunt omnes dies Mathúsala nongénti sexagínta novem anni, et mórtuus est.
    135 Génesis	Gen	1	5	28	Vixit autem Lamech centum octogínta duóbus annis, et génuit fílium:
    136 Génesis	Gen	1	5	29	vocavítque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolábitur nos ab opéribus et labóribus mánuum nostrárum in terra, cui maledíxit Dóminus.
    137 Génesis	Gen	1	5	30	Vixítque Lamech, postquam génuit Noë, quingéntis nonagínta quinque annis, et génuit fílios et fílias.
    138 Génesis	Gen	1	5	31	Et facti sunt omnes dies Lamech septingénti septuagínta septem anni, et mórtuus est. Noë vero cum quingentórum esset annórum, génuit Sem, Cham et Japheth.
    139 Génesis	Gen	1	6	1	Cumque cœpíssent hómines multiplicári super terram, et fílias procreássent,
    140 Génesis	Gen	1	6	2	vidéntes fílii Dei fílias hóminum quod essent pulchræ, accepérunt sibi uxóres ex ómnibus, quas elégerant.
    141 Génesis	Gen	1	6	3	Dixítque Deus: Non permanébit spíritus meus in hómine in ætérnum, quia caro est: erúntque dies illíus centum vigínti annórum.
    142 Génesis	Gen	1	6	4	Gigántes autem erant super terram in diébus illis: postquam enim ingréssi sunt fílii Dei ad fílias hóminum, illǽque genuérunt, isti sunt poténtes a sǽculo viri famósi.
    143 Génesis	Gen	1	6	5	Videns autem Deus quod multa malítia hóminum esset in terra, et cuncta cogitátio cordis inténta esset ad malum omni témpore,	b
    144 Génesis	Gen	1	6	6	pœnítuit eum quod hóminum fecísset in terra. Et tactus dolóre cordis intrínsecus,
    145 Génesis	Gen	1	6	7	Delébo, inquit, hóminem, quem creávi, a fácie terræ, ab hómine usque ad animántia, a réptili usque ad vólucres cæli: pœ́nitet enim me fecísse eos.
    146 Génesis	Gen	1	6	8	Noë vero invénit grátiam coram Dómino.
    147 Génesis	Gen	1	6	9	Hæ sunt generatiónes Noë: Noë vir justus atque perféctus fuit in generatiónibus suis; cum Deo ambulávit.
    148 Génesis	Gen	1	6	10	Et génuit tres fílios, Sem, Cham et Japheth.
    149 Génesis	Gen	1	6	11	Corrúpta est autem terra coram Deo, et repléta est iniquitáte.	b
    150 Génesis	Gen	1	6	12	Cumque vidísset Deus terram esse corrúptam (omnis quippe caro corrúperat viam suam super terram),
    151 Génesis	Gen	1	6	13	dixit ad Noë: Finis univérsæ carnis venit coram me: repléta est terra iniquitáte a fácie eórum, et ego dispérdam eos cum terra.
    152 Génesis	Gen	1	6	14	Fac tibi arcam de lignis lævigátis; mansiúnculas in arca fácies, et bitúmine línies intrínsecus et extrínsecus.
    153 Génesis	Gen	1	6	15	Et sic fácies eam: trecentórum cubitórum erit longitúdo arcæ, quinquagínta cubitórum latitúdo, et trigínta cubitórum altitúdo illíus.
    154 Génesis	Gen	1	6	16	Fenéstram in arca fácies, et in cúbito consummábis summitátem ejus: óstium autem arcæ pones ex látere; deórsum, cœnácula et trístega fácies in ea.
    155 Génesis	Gen	1	6	17	Ecce ego addúcam aquas dilúvii super terram, ut interfíciam omnem carnem, in qua spíritus vitæ est subter cælum: univérsa quæ in terra sunt, consuméntur.
    156 Génesis	Gen	1	6	18	Ponámque fœdus meum tecum: et ingrediéris arcam tu et fílii tui, uxor tua, et uxóres filiórum tuórum tecum.
    157 Génesis	Gen	1	6	19	Et ex cunctis animántibus univérsæ carnis bina indúces in arcam, ut vivant tecum: masculíni sexus et feminíni.
    158 Génesis	Gen	1	6	20	De volúcribus juxta genus suum, et de juméntis in génere suo, et ex omni réptili terræ secúndum genus suum: bina de ómnibus ingrediéntur tecum, ut possint vívere.
    159 Génesis	Gen	1	6	21	Tolles ígitur tecum ex ómnibus escis, quæ mandi possunt, et comportábis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
    160 Génesis	Gen	1	6	22	Fecit ígitur Noë ómnia quæ præcéperat illi Deus.
    161 Génesis	Gen	1	7	1	Dixítque Dóminus ad eum: Ingrédere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatióne hac.
    162 Génesis	Gen	1	7	2	Ex ómnibus animántibus mundis tolle septéna et septéna, másculum et féminam: de animántibus vero immúndis duo et duo, másculum et féminam.
    163 Génesis	Gen	1	7	3	Sed et de volatílibus cæli septéna et septéna, másculum et féminam: ut salvétur semen super fáciem univérsæ terræ.
    164 Génesis	Gen	1	7	4	Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadragínta diébus et quadragínta nóctibus: et delébo omnem substántiam, quam feci, de superfície terræ.
    165 Génesis	Gen	1	7	5	Fecit ergo Noë ómnia quæ mandáverat ei Dóminus.
    166 Génesis	Gen	1	7	6	Erátque sexcentórum annórum quando dilúvii aquæ inundavérunt super terram.
    167 Génesis	Gen	1	7	7	Et ingréssus est Noë et fílii ejus, uxor ejus et uxóres filiórum ejus cum eo in arcam propter aquas dilúvii.
    168 Génesis	Gen	1	7	8	De animántibus quoque mundis et immúndis, et de volúcribus, et ex omni quod movétur super terram,
    169 Génesis	Gen	1	7	9	duo et duo ingréssa sunt ad Noë in arcam, másculus et fémina, sicut præcéperat Dóminus Noë.
    170 Génesis	Gen	1	7	10	Cumque transíssent septem dies, aquæ dilúvii inundavérunt super terram.	b
    171 Génesis	Gen	1	7	11	Anno sexcentésimo vitæ Noë, mense secúndo, septimodécimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abýssi magnæ, et cataráctæ cæli apértæ sunt:
    172 Génesis	Gen	1	7	12	et facta est plúvia super terram quadragínta diébus et quadragínta nóctibus.
    173 Génesis	Gen	1	7	13	In artículo diéi illíus ingréssus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth fílii ejus; uxor illíus, et tres uxóres filiórum ejus cum eis in arcam:
    174 Génesis	Gen	1	7	14	ipsi et omne ánimal secúndum genus suum, universáque juménta in génere suo, et omne quod movétur super terram in génere suo, cunctúmque volátile secúndum genus suum, univérsæ aves, omnésque vólucres,
    175 Génesis	Gen	1	7	15	ingréssæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spíritus vitæ.
    176 Génesis	Gen	1	7	16	Et quæ ingréssa sunt, másculus et fémina ex omni carne introiérunt, sicut præcéperat ei Deus: et inclúsit eum Dóminus déforis.
    177 Génesis	Gen	1	7	17	Factúmque est dilúvium quadragínta diébus super terram: et multiplicátæ sunt aquæ, et elevavérunt arcam in sublíme a terra.
    178 Génesis	Gen	1	7	18	Veheménter enim inundavérunt, et ómnia replevérunt in superfície terræ: porro arca ferebátur super aquas.
    179 Génesis	Gen	1	7	19	Et aquæ prævaluérunt nimis super terram: opertíque sunt omnes montes excélsi sub univérso cælo.
    180 Génesis	Gen	1	7	20	Quíndecim cúbitis áltior fuit aqua super montes, quos operúerat.
    181 Génesis	Gen	1	7	21	Consumptáque est omnis caro quæ movebátur super terram, vólucrum, animántium, bestiárum, omniúmque reptílium, quæ reptant super terram: univérsi hómines,
    182 Génesis	Gen	1	7	22	et cuncta, in quibus spiráculum vitæ est in terra, mórtua sunt.
    183 Génesis	Gen	1	7	23	Et delévit omnem substántiam quæ erat super terram, ab hómine usque ad pecus, tam réptile quam vólucres cæli: et deléta sunt de terra. Remánsit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.
    184 Génesis	Gen	1	7	24	Obtinuerúntque aquæ terram centum quinquagínta diébus.
    185 Génesis	Gen	1	8	1	Recordátus autem Deus Noë, cunctorúmque animántium, et ómnium jumentórum, quæ erant cum eo in arca, addúxit spíritum super terram, et imminútæ sunt aquæ.
    186 Génesis	Gen	1	8	2	Et clausi sunt fontes abýssi, et cataráctæ cæli: et prohíbitæ sunt plúviæ de cælo.
    187 Génesis	Gen	1	8	3	Reversǽque sunt aquæ de terra eúntes et redeúntes: et cœpérunt mínui post centum quinquagínta dies.
    188 Génesis	Gen	1	8	4	Requievítque arca mense séptimo, vigésimo séptimo die mensis, super montes Arméniæ.
    189 Génesis	Gen	1	8	5	At vero aquæ ibant et decrescébant usque ad décimum mensem: décimo enim mense, primo die mensis, apparuérunt cacúmina móntium.
    190 Génesis	Gen	1	8	6	Cumque transíssent quadragínta dies, apériens Noë fenéstram arcæ, quam fécerat, dimísit corvum,
    191 Génesis	Gen	1	8	7	qui egrediebátur, et non revertebátur, donec siccaréntur aquæ super terram.
    192 Génesis	Gen	1	8	8	Emísit quoque colúmbam post eum, ut vidéret si jam cessássent aquæ super fáciem terræ.
    193 Génesis	Gen	1	8	9	Quæ cum non invenísset ubi requiésceret pes ejus, revérsa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super univérsam terram: extendítque manum, et apprehénsam íntulit in arcam.
    194 Génesis	Gen	1	8	10	Expectátis autem ultra septem diébus áliis, rursum dimísit colúmbam ex arca.
    195 Génesis	Gen	1	8	11	At illa venit ad eum ad vésperam, portans ramum olívæ viréntibus fóliis in ore suo: intelléxit ergo Noë quod cessássent aquæ super terram.
    196 Génesis	Gen	1	8	12	Expectavítque nihilóminus septem álios dies: et emísit colúmbam, quæ non est revérsa ultra ad eum.
    197 Génesis	Gen	1	8	13	Ígitur sexcentésimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminútæ sunt aquæ super terram: et apériens Noë tectum arcæ, aspéxit, vidítque quod exsiccáta esset superfícies terræ.
    198 Génesis	Gen	1	8	14	Mense secúndo, séptimo et vigésimo die mensis arefácta est terra.
    199 Génesis	Gen	1	8	15	Locútus est autem Deus ad Noë, dicens:	b
    200 Génesis	Gen	1	8	16	Egrédere de arca, tu et uxor tua, fílii tui et uxóres filiórum tuórum tecum.
    201 Génesis	Gen	1	8	17	Cuncta animántia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatílibus quam in béstiis et univérsis reptílibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredímini super terram: créscite et multiplicámini super eam.
    202 Génesis	Gen	1	8	18	Egréssus est ergo Noë, et fílii ejus: uxor illíus, et uxóres filiórum ejus cum eo.
    203 Génesis	Gen	1	8	19	Sed et ómnia animántia, juménta, et reptília quæ reptant super terram, secúndum genus suum, egréssa sunt de arca.
    204 Génesis	Gen	1	8	20	Ædificávit autem Noë altáre Dómino: et tollens de cunctis pecóribus et volúcribus mundis, óbtulit holocáusta super altáre.
    205 Génesis	Gen	1	8	21	Odoratúsque est Dóminus odórem suavitátis, et ait: Nequáquam ultra maledícam terræ propter hómines: sensus enim et cogitátio humáni cordis in malum prona sunt ab adolescéntia sua: non ígitur ultra percútiam omnem ánimam vivéntem sicut feci.
    206 Génesis	Gen	1	8	22	Cunctis diébus terræ, seméntis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiéscent.
    207 Génesis	Gen	1	9	1	Benedixítque Deus Noë et fíliis ejus. Et dixit ad eos: Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.
    208 Génesis	Gen	1	9	2	Et terror vester ac tremor sit super cuncta animália terræ, et super omnes vólucres cæli, cum univérsis quæ movéntur super terram: omnes pisces maris mánui vestræ tráditi sunt.
    209 Génesis	Gen	1	9	3	Et omne, quod movétur et vivit, erit vobis in cibum: quasi ólera viréntia trádidi vobis ómnia.
    210 Génesis	Gen	1	9	4	Excépto, quod carnem cum sánguine non comedétis.
    211 Génesis	Gen	1	9	5	Sánguinem enim animárum vestrárum requíram de manu cunctárum bestiárum: et de manu hóminis, de manu viri, et fratris ejus requíram ánimam hóminis.
    212 Génesis	Gen	1	9	6	Quicúmque effúderit humánum sánguinem, fundétur sanguis illíus: ad imáginem quippe Dei factus est homo.
    213 Génesis	Gen	1	9	7	Vos autem créscite et multiplicámini, et ingredímini super terram, et impléte eam.
    214 Génesis	Gen	1	9	8	Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad fílios ejus cum eo:	b
    215 Génesis	Gen	1	9	9	Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos:
    216 Génesis	Gen	1	9	10	et ad omnem ánimam vivéntem, quæ est vobíscum, tam in volúcribus quam in juméntis et pecúdibus terræ cunctis, quæ egréssa sunt de arca, et univérsis béstiis terræ.
    217 Génesis	Gen	1	9	11	Státuam pactum meum vobíscum, et nequáquam ultra interficiétur omnis caro aquis dilúvii, neque erit deínceps dilúvium díssipans terram.
    218 Génesis	Gen	1	9	12	Dixítque Deus: Hoc signum fœ́deris quod do inter me et vos, et ad omnem ánimam vivéntem, quæ est vobíscum in generatiónes sempitérnas:
    219 Génesis	Gen	1	9	13	arcum meum ponam in núbibus, et erit signum fœ́deris inter me et inter terram.
    220 Génesis	Gen	1	9	14	Cumque obdúxero núbibus cælum, apparébit arcus meus in núbibus:
    221 Génesis	Gen	1	9	15	et recordábor fœ́deris mei vobíscum, et cum omni ánima vivénte quæ carnem végetat: et non erunt ultra aquæ dilúvii ad deléndum univérsam carnem.
    222 Génesis	Gen	1	9	16	Erítque arcus in núbibus, et vidébo illum, et recordábor fœ́deris sempitérni quod pactum est inter Deum et omnem ánimam vivéntem univérsæ carnis quæ est super terram.
    223 Génesis	Gen	1	9	17	Dixítque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœ́deris, quod constítui inter me et omnem carnem super terram.
    224 Génesis	Gen	1	9	18	Erant ergo fílii Noë, qui egréssi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chánaan.	b
    225 Génesis	Gen	1	9	19	Tres isti fílii sunt Noë: et ab his disseminátum est omne genus hóminum super univérsam terram.
    226 Génesis	Gen	1	9	20	Cœpítque Noë vir agrícola exercére terram, et plantávit víneam.
    227 Génesis	Gen	1	9	21	Bibénsque vinum inebriátus est, et nudátus in tabernáculo suo.
    228 Génesis	Gen	1	9	22	Quod cum vidísset Cham, pater Chánaan, verénda scílicet patris sui esse nudáta, nuntiávit duóbus frátribus suis foras.
    229 Génesis	Gen	1	9	23	At vero Sem et Japheth pállium imposuérunt húmeris suis, et incedéntes retrórsum, operuérunt verénda patris sui: faciésque eórum avérsæ erant, et patris virília non vidérunt.
    230 Génesis	Gen	1	9	24	Evígilans autem Noë ex vino, cum didicísset quæ fécerat ei fílius suus minor,
    231 Génesis	Gen	1	9	25	ait: Maledíctus Chánaan, servus servórum erit frátribus suis.
    232 Génesis	Gen	1	9	26	Dixítque: Benedíctus Dóminus Deus Sem, sit Chánaan servus ejus.
    233 Génesis	Gen	1	9	27	Dilátet Deus Japheth, et hábitet in tabernáculis Sem, sitque Chánaan servus ejus.
    234 Génesis	Gen	1	9	28	Vixit autem Noë post dilúvium trecéntis quinquagínta annis.
    235 Génesis	Gen	1	9	29	Et impléti sunt omnes dies ejus nongentórum quinquagínta annórum: et mórtuus est.
    236 Génesis	Gen	1	10	1	Hæ sunt generatiónes filiórum Noë, Sem, Cham et Japheth: natíque sunt eis fílii post dilúvium.
    237 Génesis	Gen	1	10	2	Fílii Japheth: Gomer, et Magog, et Mádai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
    238 Génesis	Gen	1	10	3	Porro fílii Gomer: Áscenez et Riphath et Thogórma.
    239 Génesis	Gen	1	10	4	Fílii autem Javan: Elísa et Tharsis, Cetthim et Dódanim.
    240 Génesis	Gen	1	10	5	Ab his divísæ sunt ínsulæ géntium in regiónibus suis, unusquísque secúndum linguam suam et famílias suas in natiónibus suis.
    241 Génesis	Gen	1	10	6	Fílii autem Cham: Chus, et Mésraim, et Phuth, et Chánaan.	b
    242 Génesis	Gen	1	10	7	Fílii Chus: Saba, et Hevíla, et Sábatha, et Regma, et Sabátacha. Fílii Regma: Saba et Dadan.
    243 Génesis	Gen	1	10	8	Porro Chus génuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra,
    244 Génesis	Gen	1	10	9	et erat robústus venátor coram Dómino. Ob hoc exívit provérbium: Quasi Nemrod robústus venátor coram Dómino.
    245 Génesis	Gen	1	10	10	Fuit autem princípium regni ejus Bábylon, et Arach et Achad, et Chalánne, in terra Sénnaar.
    246 Génesis	Gen	1	10	11	De terra illa egréssus est Assur, et ædificávit Níniven, et platéas civitátis, et Chale.
    247 Génesis	Gen	1	10	12	Resen quoque inter Níniven et Chale: hæc est cívitas magna.
    248 Génesis	Gen	1	10	13	At vero Mésraim génuit Ludim, et Anámim et Láabim, Néphthuim,
    249 Génesis	Gen	1	10	14	et Phétrusim, et Chásluim: de quibus egréssi sunt Philísthiim et Cáphtorim.
    250 Génesis	Gen	1	10	15	Chánaan autem génuit Sidónem primogénitum suum. Hethǽum,
    251 Génesis	Gen	1	10	16	et Jebusǽum, et Amorrhǽum, Gergesǽum,
    252 Génesis	Gen	1	10	17	Hevǽum, et Aracǽum: Sinǽum,
    253 Génesis	Gen	1	10	18	et Arádium, Samarǽum, et Amathǽum: et post hæc dissemináti sunt pópuli Chananæórum.
    254 Génesis	Gen	1	10	19	Factíque sunt términi Chánaan veniéntibus a Sidóne Geráram usque Gazam, donec ingrediáris Sódomam et Gomórrham, et Ádamam, et Séboim usque Lesa.
    255 Génesis	Gen	1	10	20	Hi sunt fílii Cham in cognatiónibus, et linguis, et generatiónibus, terrísque et géntibus suis.
    256 Génesis	Gen	1	10	21	De Sem quoque nati sunt, patre ómnium filiórum Heber, fratre Japheth majóre.	b
    257 Génesis	Gen	1	10	22	Fílii Sem: Ælam, et Assur, et Arpháxad, et Lud, et Aram.
    258 Génesis	Gen	1	10	23	Fílii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes.
    259 Génesis	Gen	1	10	24	At vero Arpháxad génuit Sale, de quo ortus est Heber.
    260 Génesis	Gen	1	10	25	Natíque sunt Heber fílii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diébus ejus divísa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan.
    261 Génesis	Gen	1	10	26	Qui Jectan génuit Elmódad, et Saleph, et Asármoth, Jare,
    262 Génesis	Gen	1	10	27	et Adúram, et Uzal, et Decla,
    263 Génesis	Gen	1	10	28	et Ebal, et Abímaël, Saba,
    264 Génesis	Gen	1	10	29	et Ophir, et Hevíla, et Jobab: omnes isti, fílii Jectan.
    265 Génesis	Gen	1	10	30	Et facta est habitátio eórum de Messa pergéntibus usque Sephar montem orientálem.
    266 Génesis	Gen	1	10	31	Isti fílii Sem secúndum cognatiónes, et linguas, et regiónes in géntibus suis.
    267 Génesis	Gen	1	10	32	Hæ famíliæ Noë juxta pópulos et natiónes suas. Ab his divísæ sunt gentes in terra post dilúvium.	b
    268 Génesis	Gen	1	11	1	Erat autem terra lábii uníus, et sermónum eorúmdem.
    269 Génesis	Gen	1	11	2	Cumque proficisceréntur de oriénte, invenérunt campum in terra Sénnaar, et habitavérunt in eo.
    270 Génesis	Gen	1	11	3	Dixítque alter ad próximum suum: Veníte, faciámus láteres, et coquámus eos igni. Habuerúntque láteres pro saxis, et bitúmen pro cæménto:
    271 Génesis	Gen	1	11	4	et dixérunt: Veníte, faciámus nobis civitátem et turrim, cujus culmen pertíngat ad cælum: et celebrémus nomen nostrum ántequam dividámur in univérsas terras.
    272 Génesis	Gen	1	11	5	Descéndit autem Dóminus ut vidéret civitátem et turrim, quam ædificábant fílii Adam,
    273 Génesis	Gen	1	11	6	et dixit: Ecce, unus est pópulus, et unum lábium ómnibus: cœperúntque hoc fácere, nec desístent a cogitatiónibus suis, donec eas ópere cómpleant.
    274 Génesis	Gen	1	11	7	Veníte ígitur, descendámus, et confundámus ibi linguam eórum, ut non áudiat unusquísque vocem próximi sui.
    275 Génesis	Gen	1	11	8	Atque ita divísit eos Dóminus ex illo loco in univérsas terras, et cessavérunt ædificáre civitátem.
    276 Génesis	Gen	1	11	9	Et idcírco vocátum est nomen ejus Babel, quia ibi confúsum est lábium univérsæ terræ: et inde dispérsit eos Dóminus super fáciem cunctárum regiónum.
    277 Génesis	Gen	1	11	10	Hæ sunt generatiónes Sem: Sem erat centum annórum quando génuit Arpháxad, biénnio post dilúvium.	b
    278 Génesis	Gen	1	11	11	Vixítque Sem, postquam génuit Arpháxad, quingéntis annis: et génuit fílios et fílias.
    279 Génesis	Gen	1	11	12	Porro Arpháxad vixit trigínta quinque annis, et génuit Sale.
    280 Génesis	Gen	1	11	13	Vixítque Arpháxad, postquam génuit Sale, trecéntis tribus annis: et génuit fílios et fílias.
    281 Génesis	Gen	1	11	14	Sale quoque vixit trigínta annis, et génuit Heber.
    282 Génesis	Gen	1	11	15	Vixítque Sale, postquam génuit Heber, quadringéntis tribus annis: et génuit fílios et fílias.
    283 Génesis	Gen	1	11	16	Vixit autem Heber trigínta quátuor annis, et génuit Phaleg.
    284 Génesis	Gen	1	11	17	Et vixit Heber postquam génuit Phaleg, quadringéntis trigínta annis: et génuit fílios et fílias.
    285 Génesis	Gen	1	11	18	Vixit quoque Phaleg trigínta annis, et génuit Reu.
    286 Génesis	Gen	1	11	19	Vixítque Phaleg, postquam génuit Reu, ducéntis novem annis: et génuit fílios et fílias.
    287 Génesis	Gen	1	11	20	Vixit autem Reu trigínta duóbus annis, et génuit Sarug.
    288 Génesis	Gen	1	11	21	Vixit quoque Reu, postquam génuit Sarug, ducéntis septem annis: et génuit fílios et fílias.
    289 Génesis	Gen	1	11	22	Vixit vero Sarug trigínta annis, et génuit Nachor.
    290 Génesis	Gen	1	11	23	Vixítque Sarug, postquam génuit Nachor, ducéntis annis: et génuit fílios et fílias.
    291 Génesis	Gen	1	11	24	Vixit autem Nachor vigínti novem annis, et génuit Thare.
    292 Génesis	Gen	1	11	25	Vixítque Nachor, postquam génuit Thare, centum decem et novem annis: et génuit fílios et fílias.
    293 Génesis	Gen	1	11	26	Vixítque Thare septuagínta annis, et génuit Abram, et Nachor, et Aran.
    294 Génesis	Gen	1	11	27	Hæ sunt autem generatiónes Thare: Thare génuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran génuit Lot.	b
    295 Génesis	Gen	1	11	28	Mortuúsque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitátis suæ, in Ur Chaldæórum.
    296 Génesis	Gen	1	11	29	Duxérunt autem Abram et Nachor uxóres: nomen uxóris Abram, Sárai: et nomen uxóris Nachor, Melcha fília Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.
    297 Génesis	Gen	1	11	30	Erat autem Sárai stérilis, nec habébat líberos.
    298 Génesis	Gen	1	11	31	Tulit ítaque Thare Abram fílium suum, et Lot fílium Aran, fílium fílii sui, et Sárai nurum suam, uxórem Abram fílii sui, et edúxit eos de Ur Chaldæórum, ut irent in terram Chánaan: venerúntque usque Haran, et habitavérunt ibi.
    299 Génesis	Gen	1	11	32	Et facti sunt dies Thare ducentórum quinque annórum, et mórtuus est in Haran.
    300 Génesis	Gen	1	12	1	Dixit autem Dóminus ad Abram: Egrédere de terra tua, et de cognatióne tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrábo tibi.
    301 Génesis	Gen	1	12	2	Faciámque te in gentem magnam, et benedícam tibi, et magnificábo nomen tuum, erísque benedíctus.
    302 Génesis	Gen	1	12	3	Benedícam benedicéntibus tibi, et maledícam maledicéntibus tibi, atque in te benedicéntur univérsæ cognatiónes terræ.
    303 Génesis	Gen	1	12	4	Egréssus est ítaque Abram sicut præcéperat ei Dóminus, et ivit cum eo Lot: septuagínta quinque annórum erat Abram cum egrederétur de Haran.
    304 Génesis	Gen	1	12	5	Tulítque Sárai uxórem suam, et Lot fílium fratris sui, universámque substántiam quam posséderant, et ánimas quas fécerant in Haran: et egréssi sunt ut irent in terram Chánaan. Cumque veníssent in eam,
    305 Génesis	Gen	1	12	6	pertransívit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convállem illústrem: Chananǽus autem tunc erat in terra.
    306 Génesis	Gen	1	12	7	Appáruit autem Dóminus Abram, et dixit ei: Sémini tuo dabo terram hanc. Qui ædificávit ibi altáre Dómino, qui apparúerat ei.
    307 Génesis	Gen	1	12	8	Et inde transgrédiens ad montem, qui erat contra oriéntem Bethel, teténdit ibi tabernáculum suum, ab occidénte habens Bethel, et ab oriénte Hai: ædificávit quoque ibi altáre Dómino, et invocávit nomen ejus.
    308 Génesis	Gen	1	12	9	Perrexítque Abram vadens, et ultra progrédiens ad merídiem.	b
    309 Génesis	Gen	1	12	10	Facta est autem fames in terra: descendítque Abram in Ægýptum, ut peregrinarétur ibi: prævalúerat enim fames in terra.
    310 Génesis	Gen	1	12	11	Cumque prope esset ut ingrederétur Ægýptum, dixit Sárai uxóri suæ: Novi quod pulchra sis múlier:
    311 Génesis	Gen	1	12	12	et quod cum víderint te Ægýptii, dictúri sunt: Uxor ipsíus est: et interfícient me, et te reservábunt.
    312 Génesis	Gen	1	12	13	Dic ergo, óbsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat ánima mea ob grátiam tui.
    313 Génesis	Gen	1	12	14	Cum ítaque ingréssus esset Abram Ægýptum, vidérunt Ægýptii mulíerem quod esset pulchra nimis.
    314 Génesis	Gen	1	12	15	Et nuntiavérunt príncipes Pharaóni, et laudavérunt eam apud illum: et subláta est múlier in domum Pharaónis.
    315 Génesis	Gen	1	12	16	Abram vero bene usi sunt propter illam: fuerúntque ei oves et boves et ásini, et servi et fámulæ, et ásinæ et caméli.
    316 Génesis	Gen	1	12	17	Flagellávit autem Dóminus Pharaónem plagis máximis, et domum ejus, propter Sárai uxórem Abram.
    317 Génesis	Gen	1	12	18	Vocavítque Phárao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecísti mihi? quare non indicásti quod uxor tua esset?
    318 Génesis	Gen	1	12	19	quam ob causam dixísti esse sorórem tuam, ut tóllerem eam mihi in uxórem? Nunc ígitur ecce conjux tua, áccipe eam, et vade.
    319 Génesis	Gen	1	12	20	Præcepítque Phárao super Abram viris: et deduxérunt eum, et uxórem illíus, et ómnia quæ habébat.
    320 Génesis	Gen	1	13	1	Ascéndit ergo Abram de Ægýpto, ipse et uxor ejus, et ómnia quæ habébat, et Lot cum eo, ad austrálem plagam.
    321 Génesis	Gen	1	13	2	Erat autem dives valde in possessióne auri et argénti.
    322 Génesis	Gen	1	13	3	Reversúsque est per iter, quo vénerat, a merídie in Bethel, usque ad locum ubi prius fíxerat tabernáculum inter Bethel et Hai,
    323 Génesis	Gen	1	13	4	in loco altáris quod fécerat prius: et invocávit ibi nomen Dómini.
    324 Génesis	Gen	1	13	5	Sed et Lot qui erat cum Abram, fuérunt greges óvium, et arménta, et tabernácula.
    325 Génesis	Gen	1	13	6	Nec póterat eos cápere terra, ut habitárent simul: erat quippe substántia eórum multa, et nequíbant habitáre commúniter.
    326 Génesis	Gen	1	13	7	Unde et facta est rixa inter pastóres gregum Abram et Lot. Eo autem témpore Chananǽus et Pherezǽus habitábant in terra illa.
    327 Génesis	Gen	1	13	8	Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit júrgium inter me et te, et inter pastóres meos et pastóres tuos: fratres enim sumus.
    328 Génesis	Gen	1	13	9	Ecce univérsa terra coram te est: recéde a me, óbsecro: si ad sinístram íeris, ego déxteram tenébo: si tu déxteram elégeris, ego ad sinístram pergam.
    329 Génesis	Gen	1	13	10	Elevátis ítaque Lot óculis, vidit omnem circa regiónem Jordánis, quæ univérsa irrigabátur ántequam subvérteret Dóminus Sódomam et Gomórrham, sicut paradísus Dómini, et sicut Ægýptus veniéntibus in Segor.
    330 Génesis	Gen	1	13	11	Elegítque sibi Lot regiónem circa Jordánem, et recéssit ab oriénte: divisíque sunt altérutrum a fratre suo.
    331 Génesis	Gen	1	13	12	Abram habitávit in terra Chánaan; Lot vero morátus est in óppidis, quæ erant circa Jordánem, et habitávit in Sódomis.
    332 Génesis	Gen	1	13	13	Hómines autem Sodomítæ péssimi erant, et peccatóres coram Dómino nimis.
    333 Génesis	Gen	1	13	14	Dixítque Dóminus ad Abram, postquam divísus est ab eo Lot: Leva óculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilónem et merídiem, ad oriéntem et occidéntem.	b
    334 Génesis	Gen	1	13	15	Omnem terram, quam cónspicis, tibi dabo, et sémini tuo usque in sempitérnum.
    335 Génesis	Gen	1	13	16	Faciámque semen tuum sicut púlverem terræ: si quis potest hóminum numeráre púlverem terræ, semen quoque tuum numeráre póterit.
    336 Génesis	Gen	1	13	17	Surge, et perámbula terram in longitúdine et in latitúdine sua: quia tibi datúrus sum eam.
    337 Génesis	Gen	1	13	18	Movens ígitur tabernáculum suum Abram, venit, et habitávit juxta convállem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavítque ibi altáre Dómino.
    338 Génesis	Gen	1	14	1	Factum est autem in illo témpore, ut Ámraphel rex Sénnaar, et Árioch rex Ponti, et Chodorláhomor rex Elamitárum, et Thadal rex géntium
    339 Génesis	Gen	1	14	2	inírent bellum contra Bara regem Sodomórum, et contra Bersa regem Gomórrhæ, et contra Sénnaab regem Ádamæ, et contra Sémeber regem Séboim, contráque regem Balæ, ipsa est Segor.
    340 Génesis	Gen	1	14	3	Omnes hi convenérunt in vallem Silvéstrem, quæ nunc est mare salis.
    341 Génesis	Gen	1	14	4	Duódecim enim annis serviérunt Chodorláhomor, et tertiodécimo anno recessérunt ab eo.
    342 Génesis	Gen	1	14	5	Ígitur quartodécimo anno venit Chodorláhomor, et reges qui erant cum eo: percusserúntque Ráphaim in Astarothcárnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariáthaim,
    343 Génesis	Gen	1	14	6	et Chorrǽos in móntibus Seir, usque ad Campéstria Pharan, quæ est in solitúdine.
    344 Génesis	Gen	1	14	7	Reversíque sunt, et venérunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percussérunt omnem regiónem Amalecitárum, et Amorrhǽum, qui habitábat in Asasónthamar.
    345 Génesis	Gen	1	14	8	Et egréssi sunt rex Sodomórum, et rex Gomórrhæ, rexque Ádamæ, et rex Séboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxérunt áciem contra eos in valle Silvéstri:
    346 Génesis	Gen	1	14	9	scílicet advérsus Chodorláhomor regem Elamitárum, et Thadal regem Géntium, et Ámraphel regem Sénnaar, et Árioch regem Ponti: quátuor reges advérsus quinque.
    347 Génesis	Gen	1	14	10	Vallis autem Silvéstris habébat púteos multos bitúminis. Ítaque rex Sodomórum, et Gomórrhæ, terga vertérunt, ceciderúntque ibi: et qui remánserant, fugérunt ad montem.
    348 Génesis	Gen	1	14	11	Tulérunt autem omnem substántiam Sodomórum et Gomórrhæ, et univérsa quæ ad cibum pértinent, et abiérunt:
    349 Génesis	Gen	1	14	12	necnon et Lot, et substántiam ejus, fílium fratris Abram, qui habitábat in Sódomis.
    350 Génesis	Gen	1	14	13	Et ecce unus, qui eváserat, nuntiávit Abram Hebrǽo, qui habitábat in conválle Mambre Amorrhǽi, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepígerant fœdus cum Abram.	b
    351 Génesis	Gen	1	14	14	Quod cum audísset Abram, captum vidélicet Lot fratrem suum, numerávit expedítos vernáculos suos trecéntos decem et octo: et persecútus est usque Dan.
    352 Génesis	Gen	1	14	15	Et divísis sóciis, írruit super eos nocte: percussítque eos, et persecútus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damásci.
    353 Génesis	Gen	1	14	16	Reduxítque omnem substántiam, et Lot fratrem suum cum substántia illíus, mulíeres quoque et pópulum.
    354 Génesis	Gen	1	14	17	Egréssus est autem rex Sodomórum in occúrsum ejus postquam revérsus est a cæde Chodorláhomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.	b
    355 Génesis	Gen	1	14	18	At vero Melchísedech rex Salem, próferens panem et vinum, erat enim sacérdos Dei altíssimi,
    356 Génesis	Gen	1	14	19	benedíxit ei, et ait: Benedíctus Abram Deo excélso, qui creávit cælum et terram:
    357 Génesis	Gen	1	14	20	et benedíctus Deus excélsus, quo protegénte, hostes in mánibus tuis sunt. Et dedit ei décimas ex ómnibus.
    358 Génesis	Gen	1	14	21	Dixit autem rex Sodomórum ad Abram: Da mihi ánimas, cétera tolle tibi.
    359 Génesis	Gen	1	14	22	Qui respóndit ei: Levo manum meam ad Dóminum Deum excélsum possessórem cæli et terræ,
    360 Génesis	Gen	1	14	23	quod a filo subtégminis usque ad corrígiam cáligæ, non accípiam ex ómnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditávi Abram:
    361 Génesis	Gen	1	14	24	excéptis his, quæ comedérunt júvenes, et pártibus virórum, qui venérunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accípient partes suas.
    362 Génesis	Gen	1	15	1	His ítaque transáctis, factus est sermo Dómini ad Abram per visiónem dicens: Noli timére, Abram: ego protéctor tuus sum, et merces tua magna nimis.
    363 Génesis	Gen	1	15	2	Dixítque Abram: Dómine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque líberis, et fílius procuratóris domus meæ iste Damáscus Eliézer.
    364 Génesis	Gen	1	15	3	Addidítque Abram: Mihi autem non dedísti semen, et ecce vernáculus meus, hæres meus erit.
    365 Génesis	Gen	1	15	4	Statímque sermo Dómini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egrediétur de útero tuo, ipsum habébis hærédem.
    366 Génesis	Gen	1	15	5	Eduxítque eum foras, et ait illi: Súspice cælum, et númera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum.
    367 Génesis	Gen	1	15	6	Crédidit Abram Deo, et reputátum est illi ad justítiam.
    368 Génesis	Gen	1	15	7	Dixítque ad eum: Ego Dóminus qui edúxi te de Ur Chaldæórum ut darem tibi terram istam, et possidéres eam.	b
    369 Génesis	Gen	1	15	8	At ille ait: Dómine Deus, unde scire possum quod possessúrus sim eam?
    370 Génesis	Gen	1	15	9	Et respóndens Dóminus: Sume, inquit, mihi vaccam triénnem, et capram trimam, et aríetem annórum trium, túrturem quoque et colúmbam.
    371 Génesis	Gen	1	15	10	Qui tollens univérsa hæc, divísit ea per médium, et utrásque partes contra se altrínsecus pósuit; aves autem non divísit.
    372 Génesis	Gen	1	15	11	Descenderúntque vólucres super cadávera, et abigébat eas Abram.
    373 Génesis	Gen	1	15	12	Cumque sol occúmberet, sopor írruit super Abram, et horror magnus et tenebrósus invásit eum.
    374 Génesis	Gen	1	15	13	Dictúmque est ad eum: Scito prænóscens quod peregrínum futúrum sit semen tuum in terra non sua, et subjícient eos servitúti, et afflígent quadringéntis annis.
    375 Génesis	Gen	1	15	14	Verúmtamen gentem, cui servitúri sunt, ego judicábo: et post hæc egrediéntur cum magna substántia.
    376 Génesis	Gen	1	15	15	Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepúltus in senectúte bona.
    377 Génesis	Gen	1	15	16	Generatióne autem quarta reverténtur huc: necdum enim complétæ sunt iniquitátes Amorrhæórum usque ad præsens tempus.
    378 Génesis	Gen	1	15	17	Cum ergo occubuísset sol, facta est calígo tenebrósa, et appáruit clíbanus fumans, et lampas ignis tránsiens inter divisiónes illas.	b
    379 Génesis	Gen	1	15	18	In illo die pépigit Dóminus fœdus cum Abram, dicens: Sémini tuo dabo terram hanc a flúvio Ægýpti usque ad flúvium magnum Euphráten,
    380 Génesis	Gen	1	15	19	Cinǽos, et Cenezǽos, Cedmonǽos,
    381 Génesis	Gen	1	15	20	et Hethǽos, et Pherezǽos, Ráphaim quoque,
    382 Génesis	Gen	1	15	21	et Amorrhǽos, et Chananǽos, et Gergesǽos, et Jebusǽos.
    383 Génesis	Gen	1	16	1	Ígitur Sárai, uxor Abram, non genúerat líberos: sed habens ancíllam ægýptiam nómine Agar,
    384 Génesis	Gen	1	16	2	dixit maríto suo: Ecce, conclúsit me Dóminus, ne párerem. Ingrédere ad ancíllam meam, si forte saltem ex illa suscípiam fílios. Cumque ille acquiésceret deprecánti,
    385 Génesis	Gen	1	16	3	tulit Agar ægýptiam ancíllam suam post annos decem quam habitáre cœ́perant in terra Chánaan: et dedit eam viro suo uxórem.
    386 Génesis	Gen	1	16	4	Qui ingréssus est ad eam. At illa concepísse se videns, despéxit dóminam suam.
    387 Génesis	Gen	1	16	5	Dixítque Sárai ad Abram: Iníque agis contra me: ego dedi ancíllam meam in sinum tuum, quæ videns quod concéperit, despéctui me habet: júdicet Dóminus inter me et te.
    388 Génesis	Gen	1	16	6	Cui respóndens Abram: Ecce, ait, ancílla tua in manu tua est, útere ea ut libet. Affligénte ígitur eam Sárai, fugam íniit.
    389 Génesis	Gen	1	16	7	Cumque invenísset eam ángelus Dómini juxta fontem aquæ in solitúdine, qui est in via Sur in desérto,	b
    390 Génesis	Gen	1	16	8	dixit ad illam: Agar ancílla Sárai, unde venis? et quo vadis? Quæ respóndit: A fácie Sárai dóminæ meæ ego fúgio.
    391 Génesis	Gen	1	16	9	Dixítque ei ángelus Dómini: Revértere ad dóminam tuam, et humiliáre sub manu illíus.
    392 Génesis	Gen	1	16	10	Et rursum: Multíplicans, inquit, multiplicábo semen tuum, et non numerábitur præ multitúdine.
    393 Génesis	Gen	1	16	11	Ac deínceps: Ecce, ait, concepísti, et páries fílium: vocabísque nomen ejus Ísmaël, eo quod audíerit Dóminus afflictiónem tuam.
    394 Génesis	Gen	1	16	12	Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus ómnium contra eum: et e regióne universórum fratrum suórum figet tabernácula.
    395 Génesis	Gen	1	16	13	Vocávit autem nomen Dómini qui loquebátur ad eam: Tu Deus qui vidísti me. Dixit enim: Profécto hic vidi posterióra vidéntis me.
    396 Génesis	Gen	1	16	14	Proptérea appellávit púteum illum Púteum vivéntis et vidéntis me. Ipse est inter Cades et Barad.
    397 Génesis	Gen	1	16	15	Peperítque Agar Abræ fílium: qui vocávit nomen ejus Ísmaël.
    398 Génesis	Gen	1	16	16	Octogínta et sex annórum erat Abram quando péperit ei Agar Ismaélem.
    399 Génesis	Gen	1	17	1	Postquam vero nonagínta et novem annórum esse cœ́perat, appáruit ei Dóminus, dixítque ad eum: Ego Deus omnípotens: ámbula coram me, et esto perféctus.
    400 Génesis	Gen	1	17	2	Ponámque fœdus meum inter me et te, et multiplicábo te veheménter nimis.
    401 Génesis	Gen	1	17	3	Cécidit Abram pronus in fáciem.
    402 Génesis	Gen	1	17	4	Dixítque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erísque pater multárum géntium.
    403 Génesis	Gen	1	17	5	Nec ultra vocábitur nomen tuum Abram, sed appelláberis Ábraham: quia patrem multárum géntium constítui te.
    404 Génesis	Gen	1	17	6	Faciámque te créscere vehementíssime, et ponam te in géntibus, regésque ex te egrediéntur.
    405 Génesis	Gen	1	17	7	Et státuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generatiónibus suis, fœ́dere sempitérno: ut sim Deus tuus, et séminis tui post te.
    406 Génesis	Gen	1	17	8	Dabóque tibi et sémini tuo terram peregrinatiónis tuæ, omnem terram Chánaan in possessiónem ætérnam, eróque Deus eórum.
    407 Génesis	Gen	1	17	9	Dixit íterum Deus ad Ábraham: Et tu ergo custódies pactum meum, et semen tuum post te in generatiónibus suis.	b
    408 Génesis	Gen	1	17	10	Hoc est pactum meum quod observábitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidétur ex vobis omne masculínum:
    409 Génesis	Gen	1	17	11	et circumcidétis carnem præpútii vestri, ut sit in signum fœ́deris inter me et vos.
    410 Génesis	Gen	1	17	12	Infans octo diérum circumcidétur in vobis, omne masculínum in generatiónibus vestris: tam vernáculus, quam emptítius circumcidétur, et quicúmque non fúerit de stirpe vestra:
    411 Génesis	Gen	1	17	13	erítque pactum meum in carne vestra in fœdus ætérnum.
    412 Génesis	Gen	1	17	14	Másculus, cujus præpútii caro circumcísa non fúerit, delébitur ánima illa de pópulo suo: quia pactum meum írritum fecit.
    413 Génesis	Gen	1	17	15	Dixit quoque Deus ad Ábraham: Sárai uxórem tuam non vocábis Sárai, sed Saram.	b
    414 Génesis	Gen	1	17	16	Et benedícam ei, et ex illa dabo tibi fílium cui benedictúrus sum: erítque in natiónes, et reges populórum oriéntur ex eo.
    415 Génesis	Gen	1	17	17	Cécidit Ábraham in fáciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putásne centenário nascétur fílius? et Sara nonagenária páriet?	b
    416 Génesis	Gen	1	17	18	Dixítque ad Deum: Útinam Ísmaël vivat coram te.
    417 Génesis	Gen	1	17	19	Et ait Deus ad Ábraham: Sara uxor tua páriet tibi fílium, vocabísque nomen ejus Ísaac, et constítuam pactum meum illi in fœdus sempitérnum, et sémini ejus post eum.
    418 Génesis	Gen	1	17	20	Super Ísmaël quoque exaudívi te: ecce, benedícam ei, et augébo, et multiplicábo eum valde: duódecim duces generábit, et fáciam illum in gentem magnam.
    419 Génesis	Gen	1	17	21	Pactum vero meum státuam ad Ísaac, quem páriet tibi Sara témpore isto in anno áltero.
    420 Génesis	Gen	1	17	22	Cumque finítus esset sermo loquéntis cum eo, ascéndit Deus ab Ábraham.	b
    421 Génesis	Gen	1	17	23	Tulit autem Ábraham Ísmaël fílium suum, et omnes vernáculos domus suæ, universósque quos émerat, cunctos mares ex ómnibus viris domus suæ: et circumcídit carnem præpútii eórum statim in ipsa die, sicut præcéperat ei Deus.
    422 Génesis	Gen	1	17	24	Ábraham nonagínta et novem erat annórum quando circumcídit carnem præpútii sui.
    423 Génesis	Gen	1	17	25	Et Ísmaël fílius trédecim annos impléverat témpore circumcisiónis suæ.
    424 Génesis	Gen	1	17	26	Eádem die circumcísus est Ábraham et Ísmaël fílius ejus:
    425 Génesis	Gen	1	17	27	et omnes viri domus illíus, tam vernáculi, quam emptítii et alienígenæ páriter circumcísi sunt.
    426 Génesis	Gen	1	18	1	Appáruit autem ei Dóminus in conválle Mambre sedénti in óstio tabernáculi sui in ipso fervóre diéi.
    427 Génesis	Gen	1	18	2	Cumque elevásset óculos, apparuérunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidísset, cucúrrit in occúrsum eórum de óstio tabernáculi, et adorávit in terram.
    428 Génesis	Gen	1	18	3	Et dixit: Dómine, si invéni grátiam in óculis tuis, ne tránseas servum tuum:
    429 Génesis	Gen	1	18	4	sed áfferam pauxíllum aquæ, et laváte pedes vestros, et requiéscite sub árbore.
    430 Génesis	Gen	1	18	5	Ponámque buccéllam panis, et confortáte cor vestrum: póstea transíbitis: idcírco enim declinástis ad servum vestrum. Qui dixérunt: Fac ut locútus es.
    431 Génesis	Gen	1	18	6	Festinávit Ábraham in tabernáculum ad Saram, dixítque ei: Accélera, tria sata símilæ commísce, et fac subcinerícios panes.
    432 Génesis	Gen	1	18	7	Ipse vero ad arméntum cucúrrit, et tulit inde vítulum tenérrimum et óptimum, dedítque púero: qui festinávit et coxit illum.
    433 Génesis	Gen	1	18	8	Tulit quoque butýrum et lac, et vítulum quem cóxerat, et pósuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub árbore.
    434 Génesis	Gen	1	18	9	Cumque comedíssent, dixérunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respóndit: Ecce in tabernáculo est.	b
    435 Génesis	Gen	1	18	10	Cui dixit: Revértens véniam ad te témpore isto, vita cómite, et habébit fílium Sara uxor tua. Quo audíto, Sara risit post óstium tabernáculi.
    436 Génesis	Gen	1	18	11	Erant autem ambo senes, provectǽque ætátis, et desíerant Saræ fíeri muliébria.
    437 Génesis	Gen	1	18	12	Quæ risit occúlte dicens: Postquam consénui, et dóminus meus vétulus est, voluptáti óperam dabo?
    438 Génesis	Gen	1	18	13	Dixit autem Dóminus ad Ábraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritúra sum anus?
    439 Génesis	Gen	1	18	14	Numquid Deo quidquam est diffícile? juxta condíctum revértar ad te hoc eódem témpore, vita cómite, et habébit Sara fílium.
    440 Génesis	Gen	1	18	15	Negávit Sara, dicens: Non risi, timóre pertérrita. Dóminus autem: Non est, inquit, ita: sed risísti.
    441 Génesis	Gen	1	18	16	Cum ergo surrexíssent inde viri, direxérunt óculos contra Sódomam: et Ábraham simul gradiebátur, dedúcens eos.	b
    442 Génesis	Gen	1	18	17	Dixítque Dóminus: Num celáre pótero Ábraham quæ gestúrus sum:
    443 Génesis	Gen	1	18	18	cum futúrus sit in gentem magnam, ac robustíssimam, et benedicéndæ sint in illo omnes natiónes terræ?
    444 Génesis	Gen	1	18	19	Scio enim quod præceptúrus sit fíliis suis, et dómui suæ post se ut custódiant viam Dómini, et fáciant judícium et justítiam: ut addúcat Dóminus propter Ábraham ómnia quæ locútus est ad eum.
    445 Génesis	Gen	1	18	20	Dixit ítaque Dóminus: Clamor Sodomórum et Gomórrhæ multiplicátus est, et peccátum eórum aggravátum est nimis.
    446 Génesis	Gen	1	18	21	Descéndam, et vidébo utrum clamórem qui venit ad me, ópere compléverint; an non est ita, ut sciam.
    447 Génesis	Gen	1	18	22	Converterúntque se inde, et abiérunt Sódomam: Ábraham vero adhuc stabat coram Dómino.
    448 Génesis	Gen	1	18	23	Et appropínquans ait: Numquid perdes justum cum ímpio?	b
    449 Génesis	Gen	1	18	24	si fúerint quinquagínta justi in civitáte, períbunt simul? et non parces loco illi propter quinquagínta justos, si fúerint in eo?
    450 Génesis	Gen	1	18	25	Absit a te ut rem hanc fácias, et occídas justum cum ímpio, fiátque justus sicut ímpius, non est hoc tuum: qui júdicas omnem terram, nequáquam fácies judícium hoc.
    451 Génesis	Gen	1	18	26	Dixítque Dóminus ad eum: Si invénero Sódomis quinquagínta justos in médio civitátis, dimíttam omni loco propter eos.
    452 Génesis	Gen	1	18	27	Respondénsque Ábraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dóminum meum, cum sim pulvis et cinis.
    453 Génesis	Gen	1	18	28	Quid si minus quinquagínta justis quinque fúerint? delébis, propter quadragínta quinque, univérsam urbem? Et ait: Non delébo, si invénero ibi quadragínta quinque.
    454 Génesis	Gen	1	18	29	Rursúmque locútus est ad eum: Sin autem quadragínta ibi invénti fúerint, quid fácies? Ait: Non percútiam propter quadragínta.
    455 Génesis	Gen	1	18	30	Ne quæso, inquit, indignéris, Dómine, si loquar: quid si ibi invénti fúerint trigínta? Respóndit: Non fáciam, si invénero ibi trigínta.
    456 Génesis	Gen	1	18	31	Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dóminum meum: quid si ibi invénti fúerint vigínti? Ait: Non interfíciam propter vigínti.
    457 Génesis	Gen	1	18	32	Óbsecro, inquit, ne irascáris, Dómine, si loquar adhuc semel: quid si invénti fúerint ibi decem? Et dixit: Non delébo propter decem.
    458 Génesis	Gen	1	18	33	Abiítque Dóminus, postquam cessávit loqui ad Ábraham: et ille revérsus est in locum suum.
    459 Génesis	Gen	1	19	1	Venerúntque duo ángeli Sódomam véspere, et sedénte Lot in fóribus civitátis. Qui cum vidísset eos, surréxit, et ivit óbviam eis: adoravítque pronus in terram,
    460 Génesis	Gen	1	19	2	et dixit: Óbsecro, dómini, declináte in domum púeri vestri, et manéte ibi: laváte pedes vestros, et mane proficiscémini in viam vestram. Qui dixérunt: Mínime, sed in platéa manébimus.
    461 Génesis	Gen	1	19	3	Cómpulit illos óppido ut divérterent ad eum: ingressísque domum illíus fecit convívium, et coxit ázyma, et comedérunt.
    462 Génesis	Gen	1	19	4	Prius autem quam irent cúbitum, viri civitátis vallavérunt domum a púero usque ad senem, omnis pópulus simul.
    463 Génesis	Gen	1	19	5	Vocaverúntque Lot, et dixérunt ei: Ubi sunt viri qui introiérunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscámus eos.
    464 Génesis	Gen	1	19	6	Egréssus ad eos Lot, post tergum occlúdens óstium, ait:
    465 Génesis	Gen	1	19	7	Nolíte, quæso, fratres mei, nolíte malum hoc fácere.
    466 Génesis	Gen	1	19	8	Hábeo duas fílias, quæ necdum cognovérunt virum: edúcam eas ad vos, et abutímini eis sicut vobis placúerit, dúmmodo viris istis nihil mali faciátis, quia ingréssi sunt sub umbra cúlminis mei.
    467 Génesis	Gen	1	19	9	At illi dixérunt: Recéde illuc. Et rursus: Ingréssus es, ínquiunt, ut ádvena; numquid ut júdices? te ergo ipsum magis quam hos affligémus. Vimque faciébant Lot vehementíssime: jamque prope erat ut effríngerent fores.
    468 Génesis	Gen	1	19	10	Et ecce misérunt manum viri, et introduxérunt ad se Lot, clauserúntque óstium:
    469 Génesis	Gen	1	19	11	et eos, qui foris erant, percussérunt cæcitáte a mínimo usque ad máximum, ita ut óstium inveníre non possent.
    470 Génesis	Gen	1	19	12	Dixérunt autem ad Lot: Habes hic quémpiam tuórum? génerum, aut fílios, aut fílias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac:	b
    471 Génesis	Gen	1	19	13	delébimus enim locum istum, eo quod incréverit clamor eórum coram Dómino, qui misit nos ut perdámus illos.
    472 Génesis	Gen	1	19	14	Egréssus ítaque Lot, locútus est ad géneros suos qui acceptúri erant fílias ejus, et dixit: Súrgite, egredímini de loco isto: quia delébit Dóminus civitátem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
    473 Génesis	Gen	1	19	15	Cumque esset mane, cogébant eum ángeli, dicéntes: Surge, tolle uxórem tuam, et duas fílias quas habes: ne et tu páriter péreas in scélere civitátis.
    474 Génesis	Gen	1	19	16	Dissimulánte illo, apprehendérunt manum ejus, et manum uxóris, ac duárum filiárum ejus, eo quod párceret Dóminus illi.
    475 Génesis	Gen	1	19	17	Eduxerúntque eum, et posuérunt extra civitátem: ibíque locúti sunt ad eum, dicéntes: Salva ánimam tuam: noli respícere post tergum, nec stes in omni circa regióne: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul péreas.
    476 Génesis	Gen	1	19	18	Dixítque Lot ad eos: Quæso, dómine mi,	b
    477 Génesis	Gen	1	19	19	quia invénit servus tuus grátiam coram te, et magnificásti misericórdiam tuam quam fecísti mecum, ut salváres ánimam meam, nec possum in monte salvári, ne forte apprehéndat me malum, et móriar:
    478 Génesis	Gen	1	19	20	est cívitas hæc juxta, ad quam possum fúgere, parva, et salvábor in ea: numquid non módica est, et vivet ánima mea?
    479 Génesis	Gen	1	19	21	Dixítque ad eum: Ecce étiam in hoc suscépi preces tuas, ut non subvértam urbem pro qua locútus es.
    480 Génesis	Gen	1	19	22	Festína, et salváre ibi: quia non pótero fácere quidquam donec ingrediáris illuc. Idcírco vocátum est nomen urbis illíus Segor.
    481 Génesis	Gen	1	19	23	Sol egréssus est super terram, et Lot ingréssus est Segor.
    482 Génesis	Gen	1	19	24	Ígitur Dóminus pluit super Sódomam et Gomórrham sulphur et ignem a Dómino de cælo:
    483 Génesis	Gen	1	19	25	et subvértit civitátes has, et omnem circa regiónem, univérsos habitatóres úrbium, et cuncta terræ viréntia.
    484 Génesis	Gen	1	19	26	Respiciénsque uxor ejus post se, versa est in státuam salis.
    485 Génesis	Gen	1	19	27	Ábraham autem consúrgens mane, ubi stéterat prius cum Dómino,
    486 Génesis	Gen	1	19	28	intúitus est Sódomam et Gomórrham, et univérsam terram regiónis illíus: vidítque ascendéntem favíllam de terra quasi fornácis fumum.
    487 Génesis	Gen	1	19	29	Cum enim subvérteret Deus civitátes regiónis illíus, recordátus Ábrahæ, liberávit Lot de subversióne úrbium in quibus habitáverat.
    488 Génesis	Gen	1	19	30	Ascendítque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque fíliæ ejus cum eo (timúerat enim manére in Segor) et mansit in spelúnca ipse, et duæ fíliæ ejus cum eo.	b
    489 Génesis	Gen	1	19	31	Dixítque major ad minórem: Pater noster senex est, et nullus virórum remánsit in terra, qui possit íngredi ad nos juxta morem univérsæ terræ.
    490 Génesis	Gen	1	19	32	Veni, inebriémus eum vino, dormiamúsque cum eo, ut serváre possímus ex patre nostro semen.
    491 Génesis	Gen	1	19	33	Dedérunt ítaque patri suo bíbere vinum nocte illa. Et ingréssa est major, dormivítque cum patre; at ille non sensit, nec quando accúbuit fília, nec quando surréxit.
    492 Génesis	Gen	1	19	34	Áltera quoque die dixit major ad minórem: Ecce dormívi heri cum patre meo, demus ei bíbere vinum étiam hac nocte, et dórmies cum eo, ut salvémus semen de patre nostro.
    493 Génesis	Gen	1	19	35	Dedérunt étiam et illa nocte patri suo bíbere vinum, ingressáque minor fília, dormívit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubúerit, vel quando illa surréxerit.
    494 Génesis	Gen	1	19	36	Concepérunt ergo duæ fíliæ Lot de patre suo.
    495 Génesis	Gen	1	19	37	Peperítque major fílium, et vocávit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitárum usque in præséntem diem.
    496 Génesis	Gen	1	19	38	Minor quoque péperit fílium, et vocávit nomen ejus Ammon, id est, Fílius pópuli mei: ipse est pater Ammonitárum usque hódie.
    497 Génesis	Gen	1	20	1	Proféctus inde Ábraham in terram austrálem, habitávit inter Cades et Sur: et peregrinátus est in Geráris.
    498 Génesis	Gen	1	20	2	Dixítque de Sara uxóre suo: Soror mea est. Misit ergo Abímelech rex Geráræ, et tulit eam.
    499 Génesis	Gen	1	20	3	Venit autem Deus ad Abímelech per sómnium nocte, et ait illi: En moriéris propter mulíerem quam tulísti: habet enim virum.
    500 Génesis	Gen	1	20	4	Abímelech vero non tetígerat eam, et ait: Dómine, num gentem ignorántem et justam interfícies?
    501 Génesis	Gen	1	20	5	nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitáte cordis mei, et mundítia mánuum meárum feci hoc.
    502 Génesis	Gen	1	20	6	Dixítque ad eum Deus: Et ego scio quod símplici corde féceris: et ídeo custodívi te ne peccáres in me, et non dimísi ut tángeres eam.
    503 Génesis	Gen	1	20	7	Nunc ergo redde viro suo uxórem, quia prophéta est: et orábit pro te, et vives: si autem nolúeris réddere, scito quod morte moriéris tu, et ómnia quæ tua sunt.
    504 Génesis	Gen	1	20	8	Statímque de nocte consúrgens Abímelech, vocávit omnes servos suos: et locútus est univérsa verba hæc in áuribus eórum, timuerúntque omnes viri valde.
    505 Génesis	Gen	1	20	9	Vocávit autem Abímelech étiam Ábraham, et dixit ei: Quid fecísti nobis? quid peccávimus in te, quia induxísti super me et super regnum meum peccátum grande? quæ non debuísti fácere, fecísti nobis.
    506 Génesis	Gen	1	20	10	Rursúmque expóstulans, ait: Quid vidísti, ut hoc fáceres?
    507 Génesis	Gen	1	20	11	Respóndit Ábraham: Cogitávi mecum, dicens: Fórsitan non est timor Dei in loco isto: et interfícient me propter uxórem meam:
    508 Génesis	Gen	1	20	12	álias autem et vere soror mea est, fília patris mei, et non fília matris meæ, et duxi eam in uxórem.
    509 Génesis	Gen	1	20	13	Postquam autem edúxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericórdiam fácies mecum: in omni loco, ad quem ingrediémur, dices quod frater tuus sim.
    510 Génesis	Gen	1	20	14	Tulit ígitur Abímelech oves et boves, et servos et ancíllas, et dedit Ábraham: reddidítque illi Saram uxórem suam,	b
    511 Génesis	Gen	1	20	15	et ait: Terra coram vobis est, ubicúmque tibi placúerit hábita.
    512 Génesis	Gen	1	20	16	Saræ autem dixit: Ecce mille argénteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velámen oculórum ad omnes qui tecum sunt, et quocúmque perréxeris: mementóque te deprehénsam.
    513 Génesis	Gen	1	20	17	Oránte autem Ábraham, sanávit Deus Abímelech et uxórem, ancillásque ejus, et peperérunt:
    514 Génesis	Gen	1	20	18	conclúserat enim Dóminus omnem vulvam domus Abímelech propter Saram uxórem Ábrahæ.
    515 Génesis	Gen	1	21	1	Visitávit autem Dóminus Saram, sicut promíserat: et implévit quæ locútus est.
    516 Génesis	Gen	1	21	2	Concepítque et péperit fílium in senectúte sua, témpore quo prædíxerat ei Deus.
    517 Génesis	Gen	1	21	3	Vocavítque Ábraham nomen fílii sui, quem génuit ei Sara, Ísaac:
    518 Génesis	Gen	1	21	4	et circumcídit eum octávo die, sicut præcéperat ei Deus,
    519 Génesis	Gen	1	21	5	cum centum esset annórum: hac quippe ætáte patris, natus est Ísaac.
    520 Génesis	Gen	1	21	6	Dixítque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicúmque audíerit, corridébit mihi.
    521 Génesis	Gen	1	21	7	Rursúmque ait: Quis auditúrus créderet Ábraham quod Sara lactáret fílium, quem péperit ei jam seni?
    522 Génesis	Gen	1	21	8	Crevit ígitur puer, et ablactátus est: fecítque Ábraham grande convívium in die ablactatiónis ejus.	b
    523 Génesis	Gen	1	21	9	Cumque vidísset Sara fílium Agar Ægýptiæ ludéntem cum Ísaac fílio suo, dixit ad Ábraham:
    524 Génesis	Gen	1	21	10	Éjice ancíllam hanc, et fílium ejus: non enim erit hæres fílius ancíllæ cum fílio meo Ísaac.
    525 Génesis	Gen	1	21	11	Dure accépit hoc Ábraham pro fílio suo.
    526 Génesis	Gen	1	21	12	Cui dixit Deus: Non tibi videátur ásperum super púero, et super ancílla tua: ómnia quæ díxerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Ísaac vocábitur tibi semen.
    527 Génesis	Gen	1	21	13	Sed et fílium ancíllæ fáciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
    528 Génesis	Gen	1	21	14	Surréxit ítaque Ábraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, impósuit scápulæ ejus, tradidítque púerum, et dimísit eam. Quæ cum abiísset, errábat in solitúdine Bersabée.
    529 Génesis	Gen	1	21	15	Cumque consúmpta esset aqua in utre, abjécit púerum subter unam árborum, quæ ibi erant.
    530 Génesis	Gen	1	21	16	Et ábiit, sedítque e regióne procul quantum potest arcus jacére: dixit enim: Non vidébo moriéntem púerum: et sedens contra, levávit vocem suam et flevit.
    531 Génesis	Gen	1	21	17	Exaudívit autem Deus vocem púeri: vocavítque ángelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timére: exaudívit enim Deus vocem púeri de loco in quo est.
    532 Génesis	Gen	1	21	18	Surge, tolle púerum, et tene manum illíus: quia in gentem magnam fáciam eum.
    533 Génesis	Gen	1	21	19	Aperuítque óculos ejus Deus: quæ videns púteum aquæ, ábiit, et implévit utrem, dedítque púero bíbere.
    534 Génesis	Gen	1	21	20	Et fuit cum eo: qui crevit, et morátus est in solitúdine, factúsque est júvenis sagittárius.
    535 Génesis	Gen	1	21	21	Habitavítque in desérto Pharan, et accépit illi mater sua uxórem de terra Ægýpti.
    536 Génesis	Gen	1	21	22	Eódem témpore dixit Abímelech, et Phicol princeps exércitus ejus, ad Ábraham: Deus tecum est in univérsis quæ agis.	b
    537 Génesis	Gen	1	21	23	Jura ergo per Deum, ne nóceas mihi, et pósteris meis, stirpíque meæ: sed juxta misericórdiam, quam feci tibi, fácies mihi, et terræ in qua versátus es ádvena.
    538 Génesis	Gen	1	21	24	Dixítque Ábraham: Ego jurábo.
    539 Génesis	Gen	1	21	25	Et increpávit Abímelech propter púteum aquæ quem vi abstulérunt servi ejus.
    540 Génesis	Gen	1	21	26	Respondítque Abímelech: Nescívi quis fécerit hanc rem: sed et tu non indicásti mihi, et ego non audívi præter hódie.
    541 Génesis	Gen	1	21	27	Tulit ítaque Ábraham oves et boves, et dedit Abímelech: percusserúntque ambo fœdus.
    542 Génesis	Gen	1	21	28	Et státuit Ábraham septem agnas gregis seórsum.
    543 Génesis	Gen	1	21	29	Cui dixit Abímelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecísti seórsum?
    544 Génesis	Gen	1	21	30	At ille: Septem, inquit, agnas accípies de manu mea: ut sint mihi in testimónium, quóniam ego fodi púteum istum.
    545 Génesis	Gen	1	21	31	Idcírco vocátus est locus ille Bersabée: quia ibi utérque jurávit.
    546 Génesis	Gen	1	21	32	Et iniérunt fœdus pro púteo juraménti.
    547 Génesis	Gen	1	21	33	Surréxit autem Abímelech, et Phicol princeps exércitus ejus, reversíque sunt in terram Palæstinórum. Ábraham vero plantávit nemus in Bersabée, et invocávit ibi nomen Dómini Dei ætérni.
    548 Génesis	Gen	1	21	34	Et fuit colónus terræ Palæstinórum diébus multis.
    549 Génesis	Gen	1	22	1	Quæ postquam gesta sunt, tentávit Deus Ábraham, et dixit ad eum: Ábraham, Ábraham. At ille respóndit: Adsum.
    550 Génesis	Gen	1	22	2	Ait illi: Tolle fílium tuum unigénitum, quem díligis, Ísaac, et vade in terram visiónis, atque ibi ófferes eum in holocáustum super unum móntium quem monstrávero tibi.
    551 Génesis	Gen	1	22	3	Ígitur Ábraham de nocte consúrgens, stravit ásinum suum, ducens secum duos júvenes, et Ísaac fílium suum: cumque concidísset ligna in holocáustum, ábiit ad locum quem præcéperat ei Deus.
    552 Génesis	Gen	1	22	4	Die autem tértio, elevátis óculis, vidit locum procul:
    553 Génesis	Gen	1	22	5	dixítque ad púeros suos: Expectáte hic cum ásino: ego et puer illuc usque properántes, postquam adoravérimus, revertémur ad vos.
    554 Génesis	Gen	1	22	6	Tulit quoque ligna holocáusti, et impósuit super Ísaac fílium suum: ipse vero portábat in mánibus ignem et gládium. Cumque duo pérgerent simul,
    555 Génesis	Gen	1	22	7	dixit Ísaac patri suo: Pater mi. At ille respóndit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est víctima holocáusti?
    556 Génesis	Gen	1	22	8	Dixit autem Ábraham: Deus providébit sibi víctimam holocáusti, fili mi. Pergébant ergo páriter.
    557 Génesis	Gen	1	22	9	Et venérunt ad locum quem osténderat ei Deus, in quo ædificávit altáre, et désuper ligna compósuit; cumque alligásset Ísaac fílium suum, pósuit eum in altáre super struem lignórum.
    558 Génesis	Gen	1	22	10	Extendítque manum, et arrípuit gládium, ut immoláret fílium suum.
    559 Génesis	Gen	1	22	11	Et ecce ángelus Dómini de cælo clamávit, dicens: Ábraham, Ábraham. Qui respóndit: Adsum.	b
    560 Génesis	Gen	1	22	12	Dixítque ei: Non exténdas manum tuam super púerum, neque fácias illi quidquam: nunc cognóvi quod times Deum, et non pepercísti unigénito fílio tuo propter me.
    561 Génesis	Gen	1	22	13	Levávit Ábraham óculos suos, vidítque post tergum aríetem inter vepres hæréntem córnibus, quem assúmens óbtulit holocáustum pro fílio.
    562 Génesis	Gen	1	22	14	Appellavítque nomen loci illíus, Dóminus videt. Unde usque hódie dícitur: In monte Dóminus vidébit.
    563 Génesis	Gen	1	22	15	Vocávit autem ángelus Dómini Ábraham secúndo de cælo, dicens:	b
    564 Génesis	Gen	1	22	16	Per memetípsum jurávi, dicit Dóminus: quia fecísti hanc rem, et non pepercísti fílio tuo unigénito propter me:
    565 Génesis	Gen	1	22	17	benedícam tibi, et multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arénam quæ est in líttore maris: possidébit semen tuum portas inimicórum suórum,
    566 Génesis	Gen	1	22	18	et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terræ, quia obedísti voci meæ.
    567 Génesis	Gen	1	22	19	Revérsus est Ábraham ad púeros suos, abierúntque Bersabée simul, et habitávit ibi.
    568 Génesis	Gen	1	22	20	His ita gestis, nuntiátum est Ábrahæ quod Melcha quoque genuísset fílios Nachor fratri suo:	b
    569 Génesis	Gen	1	22	21	Hus primogénitum, et Buz fratrem ejus, et Cámuel patrem Syrórum,
    570 Génesis	Gen	1	22	22	et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,
    571 Génesis	Gen	1	22	23	ac Báthuel, de quo nata est Rebécca: octo istos génuit Melcha, Nachor fratri Ábrahæ.
    572 Génesis	Gen	1	22	24	Concubína vero illíus, nómine Roma, péperit Tábee, et Gaham, et Thahas, et Máacha.
    573 Génesis	Gen	1	23	1	Vixit autem Sara centum vigínti septem annis.
    574 Génesis	Gen	1	23	2	Et mórtua est in civitáte Arbée, quæ est Hebron, in terra Chánaan: venítque Ábraham ut plángeret et fleret eam.
    575 Génesis	Gen	1	23	3	Cumque surrexísset ab offício fúneris, locútus est ad fílios Heth, dicens:
    576 Génesis	Gen	1	23	4	Ádvena sum et peregrínus apud vos: date mihi jus sepúlchri vobíscum, ut sepéliam mórtuum meum.
    577 Génesis	Gen	1	23	5	Respondérunt fílii Heth, dicéntes:
    578 Génesis	Gen	1	23	6	Audi nos, dómine: princeps Dei es apud nos: in eléctis sepúlchris nostris sépeli mórtuum tuum, nullúsque te prohibére póterit quin in monuménto ejus sepélias mórtuum tuum.
    579 Génesis	Gen	1	23	7	Surréxit Ábraham, et adorávit pópulum terræ, fílios vidélicet Heth:
    580 Génesis	Gen	1	23	8	dixítque ad eos: Si placet ánimæ vestræ ut sepéliam mórtuum meum, audíte me, et intercédite pro me apud Ephron fílium Seor:
    581 Génesis	Gen	1	23	9	ut det mihi spelúncam dúplicem, quam habet in extréma parte agri sui: pecúnia digna tradat eam mihi coram vobis in possessiónem sepúlchri.
    582 Génesis	Gen	1	23	10	Habitábat autem Ephron in médio filiórum Heth. Respondítque Ephron ad Ábraham, cunctis audiéntibus qui ingrediebántur portam civitátis illíus, dicens:
    583 Génesis	Gen	1	23	11	Nequáquam ita fiat, dómine mi, sed tu magis auscúlta quod loquor. Agrum trado tibi, et spelúncam quæ in eo est, præséntibus fíliis pópuli mei; sépeli mórtuum tuum.
    584 Génesis	Gen	1	23	12	Adorávit Ábraham coram pópulo terræ.
    585 Génesis	Gen	1	23	13	Et locútus est ad Ephron circumstánte plebe: Quæso ut áudias me: dabo pecúniam pro agro: súscipe eam, et sic sepéliam mórtuum meum in eo.
    586 Génesis	Gen	1	23	14	Respondítque Ephron:
    587 Génesis	Gen	1	23	15	Dómine mi, audi me: terra, quam póstulas, quadringéntis siclis argénti valet: istud est prétium inter me et te: sed quantum est hoc? sépeli mórtuum tuum.
    588 Génesis	Gen	1	23	16	Quod cum audísset Ábraham, appéndit pecúniam, quam Ephron postuláverat, audiéntibus fíliis Heth, quadringéntos siclos argénti probátæ monétæ públicæ.
    589 Génesis	Gen	1	23	17	Confirmatúsque est ager quondam Ephrónis, in quo erat spelúnca duplex, respíciens Mambre, tam ipse, quam spelúnca, et omnes árbores ejus in cunctis términis ejus per circúitum,
    590 Génesis	Gen	1	23	18	Ábrahæ in possessiónem, vidéntibus fíliis Heth, et cunctis qui intrábant portam civitátis illíus.
    591 Génesis	Gen	1	23	19	Atque ita sepelívit Ábraham Saram uxórem suam in spelúnca agri dúplici, quæ respiciébat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chánaan.
    592 Génesis	Gen	1	23	20	Et confirmátus est ager, et antrum quod erat in eo, Ábrahæ in possessiónem monuménti a fíliis Heth.
    593 Génesis	Gen	1	24	1	Erat autem Ábraham senex, dierúmque multórum: et Dóminus in cunctis benedíxerat ei.
    594 Génesis	Gen	1	24	2	Dixítque ad servum seniórem domus suæ, qui prǽerat ómnibus quæ habébat: Pone manum tuam subter femur meum,
    595 Génesis	Gen	1	24	3	ut adjúrem te per Dóminum Deum cæli et terræ, ut non accípias uxórem fílio meo de filiábus Chananæórum, inter quos hábito:
    596 Génesis	Gen	1	24	4	sed ad terram et cognatiónem meam proficiscáris et inde accípias uxórem fílio meo Ísaac.
    597 Génesis	Gen	1	24	5	Respóndit servus: Si nolúerit múlier veníre mecum in terram hanc, numquid redúcere débeo fílium tuum ad locum, de quo egréssus es?
    598 Génesis	Gen	1	24	6	Dixítque Ábraham: Cave nequándo redúcas fílium meum illuc.
    599 Génesis	Gen	1	24	7	Dóminus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitátis meæ, qui locútus est mihi, et jurávit mihi, dicens: Sémini tuo dabo terram hanc: ipse mittet ángelum suum coram te, et accípies inde uxórem fílio meo:
    600 Génesis	Gen	1	24	8	sin autem múlier nolúerit sequi te, non tenéberis juraménto: fílium meum tantum ne redúcas illuc.
    601 Génesis	Gen	1	24	9	Pósuit ergo servus manum sub fémore Ábraham dómini sui, et jurávit illi super sermóne hoc.	b
    602 Génesis	Gen	1	24	10	Tulítque decem camélos de grege dómini sui, et ábiit, ex ómnibus bonis ejus portans secum, profectúsque perréxit in Mesopotámiam ad urbem Nachor.
    603 Génesis	Gen	1	24	11	Cumque camélos fecísset accúmbere extra óppidum juxta púteum aquæ véspere, témpore quo solent mulíeres égredi ad hauriéndam aquam, dixit:
    604 Génesis	Gen	1	24	12	Dómine Deus dómini mei Ábraham, occúrre, óbsecro, mihi hódie, et fac misericórdiam cum dómino meo Ábraham.
    605 Génesis	Gen	1	24	13	Ecce ego sto prope fontem aquæ, et fíliæ habitatórum hujus civitátis egrediéntur ad hauriéndam aquam.
    606 Génesis	Gen	1	24	14	Ígitur puélla, cui ego díxero: Inclína hýdriam tuam ut bibam: et illa respónderit: Bibe, quin et camélis tuis dabo potum: ipsa est quam præparásti servo tuo Ísaac: et per hoc intélligam quod féceris misericórdiam cum dómino meo.
    607 Génesis	Gen	1	24	15	Necdum intra se verba compléverat, et ecce Rebécca egrediebátur, fília Báthuel, fílii Melchæ uxóris Nachor fratris Ábraham, habens hýdriam in scápula sua:	b
    608 Génesis	Gen	1	24	16	puélla decóra nimis, virgóque pulchérrima, et incógnita viro: descénderat autem ad fontem, et impléverat hýdriam, ac revertebátur.
    609 Génesis	Gen	1	24	17	Occurrítque ei servus, et ait: Pauxíllum aquæ mihi ad bibéndum præbe de hýdria tua.
    610 Génesis	Gen	1	24	18	Quæ respóndit: Bibe, dómine mi: celeritérque depósuit hýdriam super ulnam suam, et dedit ei potum.
    611 Génesis	Gen	1	24	19	Cumque ille bibísset, adjécit: Quin et camélis tuis háuriam aquam, donec cuncti bibant.
    612 Génesis	Gen	1	24	20	Effundénsque hýdriam in canálibus, recúrrit ad púteum ut hauríret aquam: et haustam ómnibus camélis dedit.
    613 Génesis	Gen	1	24	21	Ipse autem contemplabátur eam tácitus, scire volens utrum prósperum iter suum fecísset Dóminus, an non.
    614 Génesis	Gen	1	24	22	Postquam autem bibérunt caméli, prótulit vir ináures áureas, appendéntes siclos duos, et armíllas tótidem pondo siclórum decem.
    615 Génesis	Gen	1	24	23	Dixítque ad eam: Cujus es fília? índica mihi, est in domo patris tui locus ad manéndum?
    616 Génesis	Gen	1	24	24	Quæ respóndit: Fília sum Bathuélis, fílii Melchæ, quem péperit ipsi Nachor.
    617 Génesis	Gen	1	24	25	Et áddidit, dicens: Paleárum quoque et fœni plúrimum est apud nos, et locus spatiósus ad manéndum.
    618 Génesis	Gen	1	24	26	Inclinávit se homo, et adorávit Dóminum,	b
    619 Génesis	Gen	1	24	27	dicens: Benedíctus Dóminus Deus dómini mei Ábraham, qui non ábstulit misericórdiam et veritátem suam a dómino meo, et recto itínere me perdúxit in domum fratris dómini mei.
    620 Génesis	Gen	1	24	28	Cucúrrit ítaque puélla, et nuntiávit in domum matris suæ ómnia quæ audíerat.
    621 Génesis	Gen	1	24	29	Habébat autem Rebécca fratrem nómine Laban, qui festínus egréssus est ad hóminem, ubi erat fons.
    622 Génesis	Gen	1	24	30	Cumque vidísset ináures et armíllas in mánibus soróris suæ, et audísset cuncta verba referéntis: Hæc locútus est mihi homo: venit ad virum qui stabat juxta camélos, et prope fontem aquæ:
    623 Génesis	Gen	1	24	31	dixítque ad eum: Ingrédere, benedícte Dómini: cur foris stas? præparávi domum, et locum camélis.
    624 Génesis	Gen	1	24	32	Et introdúxit eum in hospítium: ac destrávit camélos, dedítque páleas et fœnum, et aquam ad lavándos pedes ejus, et virórum qui vénerant cum eo.
    625 Génesis	Gen	1	24	33	Et appósitus est in conspéctu ejus panis. Qui ait: Non cómedam, donec loquar sermónes meos. Respóndit ei: Lóquere.	b
    626 Génesis	Gen	1	24	34	At ille: Servus, inquit, Ábraham sum:
    627 Génesis	Gen	1	24	35	et Dóminus benedíxit dómino meo valde, magnificatúsque est: et dedit ei oves et boves, argéntum et aurum, servos et ancíllas, camélos et ásinos.
    628 Génesis	Gen	1	24	36	Et péperit Sara uxor dómini mei fílium dómino meo in senectúte sua, dedítque illi ómnia quæ habúerat.
    629 Génesis	Gen	1	24	37	Et adjurávit me dóminus meus, dicens: Non accípies uxórem fílio meo de filiábus Chananæórum, in quorum terra hábito:
    630 Génesis	Gen	1	24	38	sed ad domum patris mei perges, et de cognatióne mea accípies uxórem fílio meo.
    631 Génesis	Gen	1	24	39	Ego vero respóndi dómino meo: Quid si nolúerit veníre mecum múlier?
    632 Génesis	Gen	1	24	40	Dóminus, ait, in cujus conspéctu ámbulo, mittet ángelum suum tecum, et díriget viam tuam: accipiésque uxórem fílio meo de cognatióne mea, et de domo patris mei.
    633 Génesis	Gen	1	24	41	Ínnocens eris a maledictióne mea, cum véneris ad propínquos meos, et non déderint tibi.
    634 Génesis	Gen	1	24	42	Veni ergo hódie ad fontem aquæ, et dixi: Dómine Deus dómini mei Ábraham, si direxísti viam meam, in qua nunc ámbulo,	b
    635 Génesis	Gen	1	24	43	ecce sto juxta fontem aquæ, et virgo, quæ egrediétur ad hauriéndam aquam, audíerit a me: Da mihi pauxíllum aquæ ad bibéndum ex hýdria tua:
    636 Génesis	Gen	1	24	44	et díxerit mihi: Et tu bibe, et camélis tuis háuriam: ipsa est múlier, quam præparávit Dóminus fílio dómini mei.
    637 Génesis	Gen	1	24	45	Dumque hæc tácitus mecum vólverem, appáruit Rebécca véniens cum hýdria, quam portábat in scápula: descendítque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi páululum bíbere.
    638 Génesis	Gen	1	24	46	Quæ festínans depósuit hýdriam de húmero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camélis tuis tríbuam potum. Bibi, et adaquávit camélos.
    639 Génesis	Gen	1	24	47	Interrogavíque eam, et dixi: Cujus es fília? Quæ respóndit: Fília Bathuélis sum, fílii Nachor, quem péperit ei Melcha. Suspéndi ítaque ináures ad ornándam fáciem ejus, et armíllas pósui in mánibus ejus.
    640 Génesis	Gen	1	24	48	Pronúsque adorávi Dóminum, benedícens Dómino Deo dómini mei Ábraham, qui perdúxit me recto itínere, ut súmerem fíliam fratris dómini mei fílio ejus.
    641 Génesis	Gen	1	24	49	Quam ob rem si fácitis misericórdiam et veritátem cum dómino meo, indicáte mihi: sin autem áliud placet, et hoc dícite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinístram.
    642 Génesis	Gen	1	24	50	Responderúntque Laban et Báthuel: A Dómino egréssus est sermo: non póssumus extra plácitum ejus quidquam áliud loqui tecum.	b
    643 Génesis	Gen	1	24	51	En Rebécca coram te est, tolle eam, et proficíscere, et sit uxor fílii dómini tui, sicut locútus est Dóminus.
    644 Génesis	Gen	1	24	52	Quod cum audísset puer Ábraham, prócidens adorávit in terram Dóminum.
    645 Génesis	Gen	1	24	53	Prolatísque vasis argénteis, et áureis, ac véstibus, dedit ea Rebéccæ pro múnere: frátribus quoque ejus et matri dona óbtulit.
    646 Génesis	Gen	1	24	54	Ínito convívio, vescéntes páriter et bibéntes mansérunt ibi. Surgens autem mane, locútus est puer: Dimítte me, ut vadam ad dóminum meum.
    647 Génesis	Gen	1	24	55	Responderúntque fratres ejus et mater: Máneat puélla saltem decem dies apud nos, et póstea proficiscétur.
    648 Génesis	Gen	1	24	56	Nolíte, ait, me retinére, quia Dóminus diréxit viam meam: dimíttite me ut pergam ad dóminum meum.
    649 Génesis	Gen	1	24	57	Et dixérunt: Vocémus puéllam, et quærámus ipsíus voluntátem.
    650 Génesis	Gen	1	24	58	Cumque vocáta venísset, sciscitáti sunt: Vis ire cum hómine isto? Quæ ait: Vadam.
    651 Génesis	Gen	1	24	59	Dimisérunt ergo eam, et nutrícem illíus, servúmque Ábraham, et cómites ejus,
    652 Génesis	Gen	1	24	60	imprecántes próspera soróri suæ, atque dicéntes: Soror nostra es, crescas in mille míllia, et possídeat semen tuum portas inimicórum suórum.
    653 Génesis	Gen	1	24	61	Ígitur Rebécca et puéllæ illíus, ascénsis camélis, secútæ sunt virum: qui festínus revertebátur ad dóminum suum.	b
    654 Génesis	Gen	1	24	62	Eo autem témpore deambulábat Ísaac per viam quæ ducit ad púteum, cujus nomen est Vivéntis et vidéntis: habitábat enim in terra austráli:
    655 Génesis	Gen	1	24	63	et egréssus fúerat ad meditándum in agro, inclináta jam die: cumque elevásset óculos, vidit camélos veniéntes procul.
    656 Génesis	Gen	1	24	64	Rebécca quoque, conspécto Ísaac, descéndit de camélo,
    657 Génesis	Gen	1	24	65	et ait ad púerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occúrsum nobis? Dixítque ei: Ipse est dóminus meus. At illa tollens cito pállium, opéruit se.
    658 Génesis	Gen	1	24	66	Servus autem cuncta, quæ gésserat, narrávit Ísaac.
    659 Génesis	Gen	1	24	67	Qui introdúxit eam in tabernáculum Saræ matris suæ, et accépit eam uxórem: et in tantum diléxit eam, ut dolórem, qui ex morte matris ejus accíderat, temperáret.
    660 Génesis	Gen	1	25	1	Ábraham vero áliam duxit uxórem nómine Cetúram:
    661 Génesis	Gen	1	25	2	quæ péperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Mádian, et Jesboc, et Sue.
    662 Génesis	Gen	1	25	3	Jecsan quoque génuit Saba et Dadan. Fílii Dadan fuérunt Ássurim, et Latúsim, et Lóomin.
    663 Génesis	Gen	1	25	4	At vero ex Mádian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abída, et Éldaa: omnes hi fílii Cetúræ.
    664 Génesis	Gen	1	25	5	Dedítque Ábraham cuncta quæ posséderat, Ísaac:
    665 Génesis	Gen	1	25	6	fíliis autem concubinárum largítus est múnera, et separávit eos ab Ísaac fílio suo, dum adhuc ipse víveret, ad plagam orientálem.
    666 Génesis	Gen	1	25	7	Fuérunt autem dies vitæ Ábrahæ, centum septuagínta quinque anni.
    667 Génesis	Gen	1	25	8	Et defíciens mórtuus est in senectúte bona, provectǽque ætátis et plenus diérum: congregatúsque est ad pópulum suum.
    668 Génesis	Gen	1	25	9	Et sepeliérunt eum Ísaac et Ísmaël fílii sui in spelúnca dúplici, quæ sita est in agro Ephron fílii Seor Hethǽi, e regióne Mambre,
    669 Génesis	Gen	1	25	10	quem émerat a fíliis Heth: ibi sepúltus est ipse, et Sara uxor ejus.
    670 Génesis	Gen	1	25	11	Et post óbitum illíus benedíxit Deus Ísaac fílio ejus, qui habitábat juxta púteum nómine Vivéntis et vidéntis.
    671 Génesis	Gen	1	25	12	Hæ sunt generatiónes Ísmaël fílii Ábrahæ, quem péperit ei Agar Ægýptia, fámula Saræ: et	b
    672 Génesis	Gen	1	25	13	hæc nómina filiórum ejus in vocábulis et generatiónibus suis. Primogénitus Ismaélis Nábaioth, deínde Cedar, et Ádbeel, et Mabsam,
    673 Génesis	Gen	1	25	14	Masma quoque, et Duma, et Massa,
    674 Génesis	Gen	1	25	15	Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.
    675 Génesis	Gen	1	25	16	Isti sunt fílii Ismaélis: et hæc nómina per castélla et óppida eórum, duódecim príncipes tríbuum suárum.
    676 Génesis	Gen	1	25	17	Et facti sunt anni vitæ Ismaélis centum trigínta septem, deficiénsque mórtuus est, et appósitus ad pópulum suum.
    677 Génesis	Gen	1	25	18	Habitávit autem ab Hevíla usque Sur, quæ réspicit Ægýptum introëúntibus Assýrios; coram cunctis frátribus suis óbiit.
    678 Génesis	Gen	1	25	19	Hæ quoque sunt generatiónes Ísaac fílii Ábraham: Ábraham génuit Ísaac:	b
    679 Génesis	Gen	1	25	20	qui cum quadragínta esset annórum, duxit uxórem Rebéccam fíliam Bathuélis Syri de Mesopotámia, sorórem Laban.
    680 Génesis	Gen	1	25	21	Deprecatúsque est Ísaac Dóminum pro uxóre sua, eo quod esset stérilis: qui exaudívit eum, et dedit concéptum Rebéccæ.
    681 Génesis	Gen	1	25	22	Sed collidebántur in útero ejus párvuli; quæ ait: Si sic mihi futúrum erat, quid necésse fuit concípere? perrexítque ut consúleret Dóminum.
    682 Génesis	Gen	1	25	23	Qui respóndens ait: Duæ gentes sunt in útero tuo, et duo pópuli ex ventre tuo dividéntur, populúsque pópulum superábit, et major sérviet minóri.
    683 Génesis	Gen	1	25	24	Jam tempus pariéndi advénerat, et ecce gémini in útero ejus repérti sunt.
    684 Génesis	Gen	1	25	25	Qui prior egréssus est, rufus erat, et totus in morem pellis híspidus: vocatúmque est nomen ejus Esau. Prótinus alter egrédiens, plantam fratris tenébat manu: et idcírco appellávit eum Jacob.
    685 Génesis	Gen	1	25	26	Sexagenárius erat Ísaac quando nati sunt ei párvuli.
    686 Génesis	Gen	1	25	27	Quibus adúltis, factus est Esau vir gnarus venándi, et homo agrícola: Jacob autem vir simplex habitábat in tabernáculis.	b
    687 Génesis	Gen	1	25	28	Ísaac amábat Esau, eo quod de venatiónibus illíus vescerétur: et Rebécca diligébat Jacob.
    688 Génesis	Gen	1	25	29	Coxit autem Jacob pulméntum: ad quem cum venísset Esau de agro lassus,
    689 Génesis	Gen	1	25	30	ait: Da mihi de coctióne hac rufa, quia óppido lassus sum. Quam ob causam vocátum est nomen ejus Edom.
    690 Génesis	Gen	1	25	31	Cui dixit Jacob: Vende mihi primogénita tua.
    691 Génesis	Gen	1	25	32	Ille respóndit: En mórior, quid mihi próderunt primogénita?
    692 Génesis	Gen	1	25	33	Ait Jacob: Jura ergo mihi. Jurávit ei Esau et véndidit primogénita.
    693 Génesis	Gen	1	25	34	Et sic, accépto pane et lentis edúlio, comédit et bibit, et ábiit, parvipéndens quod primogénita vendidísset.
    694 Génesis	Gen	1	26	1	Orta autem fame super terram post eam sterilitátem, quæ accíderat in diébus Ábraham, ábiit Ísaac ad Abímelech regem Palæstinórum in Gerára.
    695 Génesis	Gen	1	26	2	Apparuítque ei Dóminus, et ait: Ne descéndas in Ægýptum, sed quiésce in terra quam díxero tibi,
    696 Génesis	Gen	1	26	3	et peregrináre in ea: eróque tecum, et benedícam tibi: tibi enim et sémini tuo dabo univérsas regiónes has, complens juraméntum quod spopóndi Ábraham patri tuo.
    697 Génesis	Gen	1	26	4	Et multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli: dabóque pósteris tuis univérsas regiónes has: et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terræ,
    698 Génesis	Gen	1	26	5	eo quod obedíerit Ábraham voci meæ, et custodíerit præcépta et mandáta mea, et cæremónias legésque serváverit.
    699 Génesis	Gen	1	26	6	Mansit ítaque Ísaac in Geráris.
    700 Génesis	Gen	1	26	7	Qui cum interrogarétur a viris loci illíus super uxóre sua, respóndit: Soror mea est: timúerat enim confitéri quod sibi esset sociáta conjúgio, réputans ne forte interfícerent eum propter illíus pulchritúdinem.
    701 Génesis	Gen	1	26	8	Cumque pertransíssent dies plúrimi, et ibídem morarétur, prospíciens Abímelech rex Palæstinórum per fenéstram, vidit eum jocántem cum Rebécca uxóre sua.
    702 Génesis	Gen	1	26	9	Et accersíto eo, ait: Perspícuum est quod uxor tua sit: cur mentítus es eam sorórem tuam esse? Respóndit: Tímui ne mórerer propter eam.
    703 Génesis	Gen	1	26	10	Dixítque Abímelech: Quare imposuísti nobis? pótuit coíre quíspiam de pópulo cum uxóre tua, et indúxeras super nos grande peccátum. Præcepítque omni pópulo, dicens:
    704 Génesis	Gen	1	26	11	Qui tetígerit hóminis hujus uxórem, morte moriétur.
    705 Génesis	Gen	1	26	12	Sevit autem Ísaac in terra illa, et invénit in ipso anno céntuplum: benedixítque ei Dóminus.	b
    706 Génesis	Gen	1	26	13	Et locupletátus est homo, et ibat profíciens atque succréscens, donec magnus veheménter efféctus est:
    707 Génesis	Gen	1	26	14	hábuit quoque possessiónes óvium et armentórum, et famíliæ plúrimum. Ob hoc invidéntes ei Palæstíni,
    708 Génesis	Gen	1	26	15	omnes púteos, quos fóderant servi patris illíus Ábraham, illo témpore obstruxérunt, impléntes humo:
    709 Génesis	Gen	1	26	16	in tantum, ut ipse Abímelech díceret ad Ísaac: Recéde a nobis, quóniam poténtior nobis factus es valde.
    710 Génesis	Gen	1	26	17	Et ille discédens, ut veníret ad torréntem Geráræ, habitarétque ibi,
    711 Génesis	Gen	1	26	18	rursum fodit álios púteos, quos fóderant servi patris sui Ábraham, et quos, illo mórtuo, olim obstrúxerant Philísthiim: appellavítque eos eísdem nomínibus quibus ante pater vocáverat.
    712 Génesis	Gen	1	26	19	Foderúntque in torrénte, et reperérunt aquam vivam.
    713 Génesis	Gen	1	26	20	Sed et ibi júrgium fuit pastórum Geráræ advérsus pastóres Ísaac, dicéntium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen pútei ex eo, quod accíderat, vocávit Calúmniam.
    714 Génesis	Gen	1	26	21	Fodérunt autem et álium: et pro illo quoque rixáti sunt, appellavítque eum Inimicítias.
    715 Génesis	Gen	1	26	22	Proféctus inde fodit álium púteum, pro quo non contendérunt: ítaque vocávit nomen ejus Latitúdo, dicens: Nunc dilatávit nos Dóminus, et fecit créscere super terram.
    716 Génesis	Gen	1	26	23	Ascéndit autem ex illo loco in Bersabée,
    717 Génesis	Gen	1	26	24	ubi appáruit ei Dóminus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Ábraham patris tui: noli timére, quia ego tecum sum: benedícam tibi, et multiplicábo semen tuum propter servum meum Ábraham.
    718 Génesis	Gen	1	26	25	Ítaque ædificávit ibi altáre: et invocáto nómine Dómini, exténdit tabernáculum, præcepítque servis suis ut fóderent púteum.
    719 Génesis	Gen	1	26	26	Ad quem locum cum veníssent de Geráris Abímelech, et Óchozath amícus illíus, et Phicol dux mílitum,	b
    720 Génesis	Gen	1	26	27	locútus est eis Ísaac: Quid venístis ad me, hóminem quem odístis, et expulístis a vobis?
    721 Génesis	Gen	1	26	28	Qui respondérunt: Vídimus tecum esse Dóminum, et idcírco nos díximus: Sit juraméntum inter nos, et ineámus fœdus,
    722 Génesis	Gen	1	26	29	ut non fácias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuórum attígimus, nec fécimus quod te lǽderet: sed cum pace dimísimus auctum benedictióne Dómini.
    723 Génesis	Gen	1	26	30	Fecit ergo eis convívium, et post cibum et potum
    724 Génesis	Gen	1	26	31	surgéntes mane, juravérunt sibi mútuo: dimisítque eos Ísaac pacífice in locum suum.
    725 Génesis	Gen	1	26	32	Ecce autem venérunt in ipso die servi Ísaac annuntiántes ei de púteo, quem fóderant, atque dicéntes: Invénimus aquam.
    726 Génesis	Gen	1	26	33	Unde appellávit eum Abundántiam: et nomen urbi impósitum est Bersabée, usque in præséntem diem.
    727 Génesis	Gen	1	26	34	Esau vero quadragenárius duxit uxóres, Judith fíliam Beéri Hethǽi, et Básemath fíliam Elon ejúsdem loci:	b
    728 Génesis	Gen	1	26	35	quæ ambæ offénderant ánimum Ísaac et Rebéccæ.
    729 Génesis	Gen	1	27	1	Sénuit autem Ísaac, et caligavérunt óculi ejus, et vidére non póterat: vocavítque Esau fílium suum majórem, et dixit ei: Fili mi? Qui respóndit: Adsum.
    730 Génesis	Gen	1	27	2	Cui pater: Vides, inquit, quod senúerim, et ignórem diem mortis meæ.
    731 Génesis	Gen	1	27	3	Sume arma tua, pháretram, et arcum, et egrédere foras: cumque venátu áliquid apprehénderis,
    732 Génesis	Gen	1	27	4	fac mihi inde pulméntum sicut velle me nosti, et affer ut cómedam: et benedícat tibi ánima mea ántequam móriar.
    733 Génesis	Gen	1	27	5	Quod cum audísset Rebécca, et ille abiísset in agrum ut jussiónem patris impléret,	b
    734 Génesis	Gen	1	27	6	dixit fílio suo Jacob: Audívi patrem tuum loquéntem cum Esau fratre tuo, et dicéntem ei:
    735 Génesis	Gen	1	27	7	Affer mihi de venatióne tua, et fac cibos ut cómedam, et benedícam tibi coram Dómino ántequam móriar.
    736 Génesis	Gen	1	27	8	Nunc ergo, fili mi, acquiésce consíliis meis:
    737 Génesis	Gen	1	27	9	et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos óptimos, ut fáciam ex eis escas patri tuo, quibus libénter véscitur:
    738 Génesis	Gen	1	27	10	quas cum intúleris, et coméderit, benedícat tibi priúsquam moriátur.
    739 Génesis	Gen	1	27	11	Cui ille respóndit: Nosti quod Esau frater meus homo pilósus sit, et ego lenis:
    740 Génesis	Gen	1	27	12	si attrectáverit me pater meus, et sénserit, tímeo ne putet me sibi voluísse illúdere, et indúcam super me maledictiónem pro benedictióne.
    741 Génesis	Gen	1	27	13	Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledíctio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.
    742 Génesis	Gen	1	27	14	Ábiit, et áttulit, dedítque matri. Parávit illa cibos, sicut velle nóverat patrem illíus.
    743 Génesis	Gen	1	27	15	Et véstibus Esau valde bonis, quas apud se habébat domi, índuit eum:
    744 Génesis	Gen	1	27	16	pelliculásque hædórum circúmdedit mánibus, et colli nuda protéxit:
    745 Génesis	Gen	1	27	17	dedítque pulméntum, et panes, quos cóxerat, trádidit.
    746 Génesis	Gen	1	27	18	Quibus illátis, dixit: Pater mi? At ille respóndit: Áudio. Quis es tu, fili mi?	b
    747 Génesis	Gen	1	27	19	Dixítque Jacob: Ego sum primogénitus tuus Esau: feci sicut præcepísti mihi: surge, sede, et cómede de venatióne mea, ut benedícat mihi ánima tua.
    748 Génesis	Gen	1	27	20	Rursúmque Ísaac ad fílium suum: Quómodo, inquit, tam cito inveníre potuísti, fili mi? Qui respóndit: Volúntas Dei fuit ut cito occúrreret mihi quod volébam.
    749 Génesis	Gen	1	27	21	Dixítque Ísaac: Accéde huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis fílius meus Esau, an non.
    750 Génesis	Gen	1	27	22	Accéssit ille ad patrem, et palpáto eo, dixit Ísaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau.
    751 Génesis	Gen	1	27	23	Et non cognóvit eum, quia pilósæ manus similitúdinem majóris exprésserant. Benedícens ergo illi,	b
    752 Génesis	Gen	1	27	24	ait: Tu es fílius meus Esau? Respóndit: Ego sum.
    753 Génesis	Gen	1	27	25	At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatióne tua, fili mi, ut benedícat tibi ánima mea. Quos cum oblátos comedísset, óbtulit ei étiam vinum. Quo hausto,
    754 Génesis	Gen	1	27	26	dixit ad eum: Accéde ad me, et da mihi ósculum, fili mi.
    755 Génesis	Gen	1	27	27	Accéssit, et osculátus est eum. Statímque ut sensit vestimentórum illíus fragrántiam, benedícens illi, ait: Ecce odor fílii mei sicut odor agri pleni, cui benedíxit Dóminus.
    756 Génesis	Gen	1	27	28	Det tibi Deus de rore cæli et de pinguédine terræ abundántiam fruménti et vini.
    757 Génesis	Gen	1	27	29	Et sérviant tibi pópuli, et adórent te tribus: esto dóminus fratrum tuórum, et incurvéntur ante te fílii matris tuæ: qui maledíxerit tibi, sit ille maledíctus, et qui benedíxerit tibi, benedictiónibus repleátur.
    758 Génesis	Gen	1	27	30	Vix Ísaac sermónem impléverat, et egrésso Jacob foras, venit Esau,
    759 Génesis	Gen	1	27	31	coctósque de venatióne cibos íntulit patri, dicens: Surge, pater mi, et cómede de venatióne fílii tui, ut benedícat mihi ánima tua.
    760 Génesis	Gen	1	27	32	Dixítque illi Ísaac: Quis enim es tu? Qui respóndit: Ego sum fílius tuus primogénitus Esau.
    761 Génesis	Gen	1	27	33	Expávit Ísaac stupóre veheménti: et ultra quam credi potest admírans, ait: Quis ígitur ille est qui dudum captam venatiónem áttulit mihi, et comédi ex ómnibus priúsquam tu veníres; benedixíque ei, et erit benedíctus?
    762 Génesis	Gen	1	27	34	Audítis Esau sermónibus patris, irrúgiit clamóre magno: et consternátus, ait: Bénedic étiam et mihi, pater mi.	b
    763 Génesis	Gen	1	27	35	Qui ait: Venit germánus tuus fraudulénter, et accépit benedictiónem tuam.
    764 Génesis	Gen	1	27	36	At ille subjúnxit: Juste vocátum est nomen ejus Jacob: supplantávit enim me en áltera vice: primogénita mea ante tulit, et nunc secúndo surrípuit benedictiónem meam. Rursúmque ad patrem: Numquid non reservásti, ait, et mihi benedictiónem?
    765 Génesis	Gen	1	27	37	Respóndit Ísaac: Dóminum tuum illum constítui, et omnes fratres ejus servitúti illíus subjugávi; fruménto et vino stabilívi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid fáciam?
    766 Génesis	Gen	1	27	38	Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictiónem habes, pater? mihi quoque óbsecro ut benedícas. Cumque ejulátu magno fleret,
    767 Génesis	Gen	1	27	39	motus Ísaac, dixit ad eum: In pinguédine terræ, et in rore cæli désuper,
    768 Génesis	Gen	1	27	40	erit benedíctio tua. Vives in gládio, et fratri tuo sérvies: tempúsque véniet, cum excútias et solvas jugum ejus de cervícibus tuis.
    769 Génesis	Gen	1	27	41	Óderat ergo semper Esau Jacob pro benedictióne qua benedíxerat ei pater: dixítque in corde suo: Vénient dies luctus patris mei, et occídam Jacob fratrem meum.	b
    770 Génesis	Gen	1	27	42	Nuntiáta sunt hæc Rebéccæ: quæ mittens et vocans Jacob fílium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minátur ut occídat te.
    771 Génesis	Gen	1	27	43	Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consúrgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:
    772 Génesis	Gen	1	27	44	habitabísque cum eo dies paucos, donec requiéscat furor fratris tui,
    773 Génesis	Gen	1	27	45	et cesset indignátio ejus, obliviscatúrque eórum quæ fecísti in eum: póstea mittam, et addúcam te inde huc: cur utróque orbábor fílio in uno die?
    774 Génesis	Gen	1	27	46	Dixítque Rebécca ad Ísaac: Tædet me vitæ meæ propter fílias Heth: si accéperit Jacob uxórem de stirpe hujus terræ, nolo vívere.
    775 Génesis	Gen	1	28	1	Vocávit ítaque Ísaac Jacob, et benedíxit eum, præcepítque ei dicens: Noli accípere cónjugem de génere Chánaan:
    776 Génesis	Gen	1	28	2	sed vade, et proficíscere in Mesopotámiam Sýriæ, ad domum Báthuel patris matris tuæ, et áccipe tibi inde uxórem de filiábus Laban avúnculi tui.
    777 Génesis	Gen	1	28	3	Deus autem omnípotens benedícat tibi, et créscere te fáciat, atque multíplicet, ut sis in turbas populórum.
    778 Génesis	Gen	1	28	4	Et det tibi benedictiónes Ábrahæ, et sémini tuo post te: ut possídeas terram peregrinatiónis tuæ, quam pollícitus est avo tuo.
    779 Génesis	Gen	1	28	5	Cumque dimisísset eum Ísaac, proféctus venit in Mesopotámiam Sýriæ ad Laban fílium Báthuel Syri, fratrem Rebéccæ matris suæ.
    780 Génesis	Gen	1	28	6	Videns autem Esau quod benedixísset pater suus Jacob, et misísset eum in Mesopotámiam Sýriæ, ut inde uxórem dúceret; et quod post benedictiónem præcepísset ei, dicens: Non accípies uxórem de filiábus Chánaan:
    781 Génesis	Gen	1	28	7	quodque obédiens Jacob paréntibus suis isset in Sýriam:
    782 Génesis	Gen	1	28	8	probans quoque quod non libénter aspíceret fílias Chánaan pater suus:
    783 Génesis	Gen	1	28	9	ivit ad Ismaélem, et duxit uxórem absque iis, quas prius habébat, Máheleth fíliam Ísmaël fílii Ábraham, sorórem Nábaioth.
    784 Génesis	Gen	1	28	10	Ígitur egréssus Jacob de Bersabée, pergébat Haran.	b
    785 Génesis	Gen	1	28	11	Cumque venísset ad quemdam locum, et vellet in eo requiéscere post solis occúbitum, tulit de lapídibus qui jacébant, et suppónens cápiti suo, dormívit in eódem loco.
    786 Génesis	Gen	1	28	12	Vidítque in somnis scalam stantem super terram, et cacúmen illíus tangens cælum: ángelos quoque Dei ascendéntes et descendéntes per eam,
    787 Génesis	Gen	1	28	13	et Dóminum inníxum scalæ dicéntem sibi: Ego sum Dóminus Deus Ábraham patris tui, et Deus Ísaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et sémini tuo.
    788 Génesis	Gen	1	28	14	Erítque semen tuum quasi pulvis terræ: dilatáberis ad occidéntem, et oriéntem, et septentriónem, et merídiem: et benedicéntur in te et in sémine tuo cunctæ tribus terræ.
    789 Génesis	Gen	1	28	15	Et ero custos tuus quocúmque perréxeris, et redúcam te in terram hanc: nec dimíttam nisi complévero univérsa quæ dixi.
    790 Génesis	Gen	1	28	16	Cumque evigilásset Jacob de somno, ait: Vere Dóminus est in loco isto, et ego nesciébam.	b
    791 Génesis	Gen	1	28	17	Pavénsque, Quam terríbilis est, inquit, locus iste! non est hic áliud nisi domus Dei, et porta cæli.
    792 Génesis	Gen	1	28	18	Surgens ergo Jacob mane, tulit lápidem quem supposúerat cápiti suo, et eréxit in títulum, fundens óleum désuper.
    793 Génesis	Gen	1	28	19	Appellavítque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabátur.
    794 Génesis	Gen	1	28	20	Vovit étiam votum, dicens: Si fúerit Deus mecum, et custodíerit me in via, per quam ego ámbulo, et déderit mihi panem ad vescéndum, et vestiméntum ad induéndum,
    795 Génesis	Gen	1	28	21	reversúsque fúero próspere ad domum patris mei: erit mihi Dóminus in Deum,
    796 Génesis	Gen	1	28	22	et lapis iste, quem eréxi in títulum, vocábitur Domus Dei: cunctorúmque quæ déderis mihi, décimas ófferam tibi.
    797 Génesis	Gen	1	29	1	Proféctus ergo Jacob venit in terram orientálem.
    798 Génesis	Gen	1	29	2	Et vidit púteum in agro, tres quoque greges óvium accubántes juxta eum: nam ex illo adaquabántur pécora, et os ejus grandi lápide claudebátur.
    799 Génesis	Gen	1	29	3	Morísque erat ut cunctis óvibus congregátis devólverent lápidem, et reféctis grégibus rursum super os pútei pónerent.
    800 Génesis	Gen	1	29	4	Dixítque ad pastóres: Fratres, unde estis? Qui respondérunt: De Haran.
    801 Génesis	Gen	1	29	5	Quos intérrogans, Numquid, ait, nostis Laban fílium Nachor? Dixérunt: Nóvimus.
    802 Génesis	Gen	1	29	6	Sanúsne est? inquit. Valet, ínquiunt: et ecce Rachel fília ejus venit cum grege suo.
    803 Génesis	Gen	1	29	7	Dixítque Jacob: Adhuc multum diéi súperest, nec est tempus ut reducántur ad caulas greges: date ante potum óvibus, et sic eas ad pastum redúcite.
    804 Génesis	Gen	1	29	8	Qui respondérunt: Non póssumus, donec ómnia pécora congregéntur, et amoveámus lápidem de ore pútei, ut adaquémus greges.
    805 Génesis	Gen	1	29	9	Adhuc loquebántur, et ecce Rachel veniébat cum óvibus patris sui: nam gregem ipsa pascébat.
    806 Génesis	Gen	1	29	10	Quam cum vidísset Jacob, et sciret consobrínam suam, ovésque Laban avúnculi sui, amóvit lápidem quo púteus claudebátur.
    807 Génesis	Gen	1	29	11	Et adaquáto grege, osculátus est eam: et eleváta voce flevit,
    808 Génesis	Gen	1	29	12	et indicávit ei quod frater esset patris sui, et fílius Rebéccæ: at illa festínans nuntiávit patri suo.
    809 Génesis	Gen	1	29	13	Qui cum audísset venísse Jacob fílium soróris suæ, cucúrrit óbviam ei: complexúsque eum, et in óscula ruens, duxit in domum suam. Audítis autem causis itíneris,	b
    810 Génesis	Gen	1	29	14	respóndit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impléti sunt dies mensis uníus,
    811 Génesis	Gen	1	29	15	dixit ei: Num quia frater meus es, gratis sérvies mihi? dic quid mercédis accípias.
    812 Génesis	Gen	1	29	16	Habébat vero duas fílias: nomen majóris Lia, minor vero appellabátur Rachel.
    813 Génesis	Gen	1	29	17	Sed Lia lippis erat óculis: Rachel decóra fácie, et venústo aspéctu.
    814 Génesis	Gen	1	29	18	Quam díligens Jacob, ait: Sérviam tibi pro Rachel fília tua minóre, septem annis.
    815 Génesis	Gen	1	29	19	Respóndit Laban: Mélius est ut tibi eam dem quam álteri viro: mane apud me.
    816 Génesis	Gen	1	29	20	Servívit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbántur illi pauci dies præ amóris magnitúdine.
    817 Génesis	Gen	1	29	21	Dixítque ad Laban: Da mihi uxórem meam: quia jam tempus implétum est, ut ingrédiar ad illam.	b
    818 Génesis	Gen	1	29	22	Qui vocátis multis amicórum turbis ad convívium, fecit núptias.
    819 Génesis	Gen	1	29	23	Et véspere Liam fíliam suam introdúxit ad eum,
    820 Génesis	Gen	1	29	24	dans ancíllam fíliæ, Zelpham nómine. Ad quam cum ex more Jacob fuísset ingréssus, facto mane vidit Liam:
    821 Génesis	Gen	1	29	25	et dixit ad sócerum suum: Quid est quod fácere voluísti? nonne pro Rachel servívi tibi? quare imposuísti mihi?
    822 Génesis	Gen	1	29	26	Respóndit Laban: Non est in loco nostro consuetúdinis, ut minóres ante tradámus ad núptias.
    823 Génesis	Gen	1	29	27	Imple hebdómadam diérum hujus cópulæ: et hanc quoque dabo tibi pro ópere quo servitúrus es mihi septem annis áliis.
    824 Génesis	Gen	1	29	28	Acquiévit plácito: et hebdómada transácta, Rachel duxit uxórem:
    825 Génesis	Gen	1	29	29	cui pater servam Balam tradíderat.
    826 Génesis	Gen	1	29	30	Tandémque potítus optátis núptiis, amórem sequéntis prióri prǽtulit, sérviens apud eum septem annis áliis.
    827 Génesis	Gen	1	29	31	Videns autem Dóminus quod despíceret Liam, apéruit vulvam ejus, soróre stérili permanénte.	b
    828 Génesis	Gen	1	29	32	Quæ concéptum génuit fílium, vocavítque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dóminus humilitátem meam: nunc amábit me vir meus.
    829 Génesis	Gen	1	29	33	Rursúmque concépit et péperit fílium, et ait: Quóniam audívit me Dóminus habéri contémptui, dedit étiam istum mihi; vocavítque nomen ejus Símeon.
    830 Génesis	Gen	1	29	34	Concepítque tértio, et génuit álium fílium: dixítque: Nunc quoque copulábitur mihi marítus meus: eo quod pepérerim ei tres fílios: et idcírco appellávit nomen ejus Levi.
    831 Génesis	Gen	1	29	35	Quarto concépit, et péperit fílium, et ait: Modo confitébor Dómino, et ob hoc vocávit eum Judam: cessavítque párere.
    832 Génesis	Gen	1	30	1	Cernens autem Rachel quod infecúnda esset, invídit soróri suæ, et ait maríto suo: Da mihi líberos, alióquin móriar.
    833 Génesis	Gen	1	30	2	Cui irátus respóndit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privávit te fructu ventris tui?
    834 Génesis	Gen	1	30	3	At illa: Hábeo, inquit, fámulam Balam: ingrédere ad illam, ut páriat super génua mea, et hábeam ex illa fílios.
    835 Génesis	Gen	1	30	4	Dedítque illi Balam in conjúgium: quæ,
    836 Génesis	Gen	1	30	5	ingrésso ad se viro, concépit, et péperit fílium.
    837 Génesis	Gen	1	30	6	Dixítque Rachel: Judicávit mihi Dóminus, et exaudívit vocem meam, dans mihi fílium, et idcírco appellávit nomen ejus Dan.
    838 Génesis	Gen	1	30	7	Rursúmque Bala concípiens, péperit álterum,
    839 Génesis	Gen	1	30	8	pro quo ait Rachel: Comparávit me Deus cum soróre mea, et inválui: vocavítque eum Néphthali.
    840 Génesis	Gen	1	30	9	Séntiens Lia quod párere desiísset, Zelpham ancíllam suam maríto trádidit.
    841 Génesis	Gen	1	30	10	Qua post concéptum edénte fílium,
    842 Génesis	Gen	1	30	11	dixit: Felíciter, et idcírco vocávit nomen ejus Gad.
    843 Génesis	Gen	1	30	12	Péperit quoque Zelpha álterum.
    844 Génesis	Gen	1	30	13	Dixítque Lia: Hoc pro beatitúdine mea: beátam quippe me dicent mulíeres: proptérea appellávit eum Aser.
    845 Génesis	Gen	1	30	14	Egréssus autem Ruben témpore messis tritíceæ in agrum, réperit mandrágoras, quas matri Liæ détulit. Dixítque Rachel: Da mihi partem de mandrágoris fílii tui.	b
    846 Génesis	Gen	1	30	15	Illa respóndit: Parúmne tibi vidétur quod præripúeris marítum mihi, nisi étiam mandrágoras fílii mei túleris? Ait Rachel: Dórmiat tecum hac nocte pro mandrágoris fílii tui.
    847 Génesis	Gen	1	30	16	Redeuntíque ad vésperam Jacob de agro, egréssa est in occúrsum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrábis: quia mercéde condúxi te pro mandrágoris fílii mei. Dormivítque cum ea nocte illa.
    848 Génesis	Gen	1	30	17	Et exaudívit Deus preces ejus, concepítque et péperit fílium quintum,
    849 Génesis	Gen	1	30	18	et ait: Dedit Deus mercédem mihi, quia dedi ancíllam meam viro meo: appellavítque nomen ejus Íssachar.
    850 Génesis	Gen	1	30	19	Rursum Lia concípiens, péperit sextum fílium,
    851 Génesis	Gen	1	30	20	et ait: Dotávit me Deus dote bona: étiam hac vice mecum erit marítus meus, eo quod genúerim ei sex fílios: et idcírco appellávit nomen ejus Zábulon.
    852 Génesis	Gen	1	30	21	Post quem péperit fíliam, nómine Dinam.
    853 Génesis	Gen	1	30	22	Recordátus quoque Dóminus Rachélis, exaudívit eam, et apéruit vulvam ejus.
    854 Génesis	Gen	1	30	23	Quæ concépit, et péperit fílium, dicens: Ábstulit Deus oppróbrium meum.
    855 Génesis	Gen	1	30	24	Et vocávit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dóminus fílium álterum.
    856 Génesis	Gen	1	30	25	Nato autem Joseph, dixit Jacob sócero suo: Dimítte me ut revértar in pátriam, et ad terram meam.	b
    857 Génesis	Gen	1	30	26	Da mihi uxóres, et líberos meos, pro quibus servívi tibi, ut ábeam: tu nosti servitútem qua servívi tibi.
    858 Génesis	Gen	1	30	27	Ait illi Laban: Invéniam grátiam in conspéctu tuo, experiménto dídici, quia benedíxerit mihi Deus propter te:
    859 Génesis	Gen	1	30	28	constítue mercédem tuam quam dem tibi.
    860 Génesis	Gen	1	30	29	At ille respóndit: Tu nosti quómodo servíerim tibi, et quanta in mánibus meis fúerit posséssio tua.
    861 Génesis	Gen	1	30	30	Módicum habuísti ántequam venírem ad te, et nunc dives efféctus es: benedixítque tibi Dóminus ad intróitum meum. Justum est ígitur ut aliquándo provídeam étiam dómui meæ.
    862 Génesis	Gen	1	30	31	Dixítque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si féceris quod póstulo, íterum pascam, et custódiam pécora tua.
    863 Génesis	Gen	1	30	32	Gyra omnes greges tuos, et sépara cunctas oves várias, et sparso véllere; quodcúmque furvum, et maculósum, variúmque fúerit, tam in óvibus quam in capris, erit merces mea.
    864 Génesis	Gen	1	30	33	Respondebítque mihi cras justítia mea, quando pláciti tempus advénerit coram te: et ómnia quæ non fúerint vária, et maculósa, et furva, tam in óvibus quam in capris, furti me árguent.
    865 Génesis	Gen	1	30	34	Dixítque Laban: Gratum hábeo quod petis.
    866 Génesis	Gen	1	30	35	Et separávit in die illa capras, et oves, et hircos, et aríetes vários, atque maculósos: cunctum autem gregem unicolórem, id est albi et nigri vélleris, trádidit in manu filiórum suórum.
    867 Génesis	Gen	1	30	36	Et pósuit spátium itíneris trium diérum inter se et génerum, qui pascébat réliquos greges ejus.
    868 Génesis	Gen	1	30	37	Tollens ergo Jacob virgas popúleas vírides, et amygdálinas, et ex plátanis, ex parte decorticávit eas: detractísque cortícibus, in his, quæ spoliáta fúerant, candor appáruit: illa vero quæ íntegra fúerant, virídia permansérunt: atque in hunc modum color efféctus est várius.	b
    869 Génesis	Gen	1	30	38	Posuítque eas in canálibus, ubi effundebátur aqua: ut cum veníssent greges ad bibéndum, ante óculos habérent virgas, et in aspéctu eárum concíperent.
    870 Génesis	Gen	1	30	39	Factúmque est ut in ipso calóre cóitus, oves intueréntur virgas, et párerent maculósa, et vária, et divérso colóre respérsa.
    871 Génesis	Gen	1	30	40	Divisítque gregem Jacob, et pósuit virgas in canálibus ante óculos aríetum: erant autem alba et nigra quæque, Laban; cétera vero, Jacob, separátis inter se grégibus.	b
    872 Génesis	Gen	1	30	41	Ígitur quando primo témpore ascendebántur oves, ponébat Jacob virgas in canálibus aquárum ante óculos aríetum et óvium, ut in eárum contemplatióne concíperent:
    873 Génesis	Gen	1	30	42	quando vero serótina admissúra erat, et concéptus extrémus, non ponébat eas. Factáque sunt ea quæ erant serótina, Laban: et quæ primi témporis, Jacob.
    874 Génesis	Gen	1	30	43	Ditatúsque est homo ultra modum, et hábuit greges multos, ancíllas et servos, camélos et ásinos.
    875 Génesis	Gen	1	31	1	Postquam autem audívit verba filiórum Laban dicéntium: Tulit Jacob ómnia quæ fuérunt patris nostri, et de illíus facultáte ditátus, factus est ínclytus:
    876 Génesis	Gen	1	31	2	animadvértit quoque fáciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustértius,
    877 Génesis	Gen	1	31	3	máxime dicénte sibi Dómino: Revértere in terram patrum tuórum, et ad generatiónem tuam, eróque tecum.
    878 Génesis	Gen	1	31	4	Misit, et vocávit Rachel et Liam in agrum, ubi pascébat greges,
    879 Génesis	Gen	1	31	5	dixítque eis: Vídeo fáciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustértius: Deus autem patris mei fuit mecum.
    880 Génesis	Gen	1	31	6	Et ipsæ nostis quod totis víribus meis servíerim patri vestro.
    881 Génesis	Gen	1	31	7	Sed et pater vester circumvénit me et mutávit mercédem meam decem vícibus: et tamen non dimísit eum Deus ut nocéret mihi.
    882 Génesis	Gen	1	31	8	Si quando dixit: Váriæ erunt mercédes tuæ: pariébant omnes oves vários fœtus; quando vero e contrário, ait: Alba quæque accípies pro mercéde: omnes greges alba peperérunt.
    883 Génesis	Gen	1	31	9	Tulítque Deus substántiam patris vestri, et dedit mihi.
    884 Génesis	Gen	1	31	10	Postquam enim concéptus óvium tempus advénerat, levávi óculos meos, et vidi in somnis ascendéntes mares super féminas, vários et maculósos, et diversórum colórum.
    885 Génesis	Gen	1	31	11	Dixítque ángelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respóndi: Adsum.
    886 Génesis	Gen	1	31	12	Qui ait: Leva óculos tuos, et vide univérsos másculos ascendéntes super féminas, vários, maculósos, atque respérsos. Vidi enim ómnia quæ fecit tibi Laban.
    887 Génesis	Gen	1	31	13	Ego sum Deus Bethel, ubi unxísti lápidem, et votum vovísti mihi. Nunc ergo surge, et egrédere de terra hac, revértens in terram nativitátis tuæ.
    888 Génesis	Gen	1	31	14	Responderúntque Rachel et Lia: Numquid habémus resídui quidquam in facultátibus et hæreditáte domus patris nostri?
    889 Génesis	Gen	1	31	15	nonne quasi aliénas reputávit nos, et véndidit, comedítque prétium nostrum?
    890 Génesis	Gen	1	31	16	Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas trádidit nobis, ac fíliis nostris: unde ómnia quæ præcépit tibi Deus, fac.
    891 Génesis	Gen	1	31	17	Surréxit ítaque Jacob, et impósitis líberis ac conjúgibus suis super camélos, ábiit.	b
    892 Génesis	Gen	1	31	18	Tulítque omnem substántiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotámia acquisíerat, pergens ad Ísaac patrem suum in terram Chánaan.
    893 Génesis	Gen	1	31	19	Eo témpore íerat Laban ad tondéndas oves, et Rachel furáta est idóla patris sui.
    894 Génesis	Gen	1	31	20	Noluítque Jacob confitéri sócero suo quod fúgeret.
    895 Génesis	Gen	1	31	21	Cumque abiísset tam ipse quam ómnia quæ juris sui erant, et amne transmísso pérgeret contra montem Gálaad,
    896 Génesis	Gen	1	31	22	nuntiátum est Laban die tértio quod fúgeret Jacob.
    897 Génesis	Gen	1	31	23	Qui, assúmptis frátribus suis, persecútus est eum diébus septem: et comprehéndit eum in monte Gálaad.
    898 Génesis	Gen	1	31	24	Vidítque in somnis dicéntem sibi Deum: Cave ne quidquam áspere loquáris contra Jacob.
    899 Génesis	Gen	1	31	25	Jamque Jacob exténderat in monte tabernáculum: cumque ille consecútus fuísset eum cum frátribus suis, in eódem monte Gálaad fixit tentórium.
    900 Génesis	Gen	1	31	26	Et dixit ad Jacob: Quare ita egísti, ut clam me abígeres fílias meas quasi captívas gládio?
    901 Génesis	Gen	1	31	27	cur ignoránte me fúgere voluísti, nec indicáre mihi, ut proséquerer te cum gáudio, et cánticis, et týmpanis, et cítharis?
    902 Génesis	Gen	1	31	28	Non es passus ut osculárer fílios meos et fílias: stulte operátus es: et nunc quidem
    903 Génesis	Gen	1	31	29	valet manus mea réddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquáris contra Jacob quidquam dúrius.
    904 Génesis	Gen	1	31	30	Esto, ad tuos ire cupiébas, et desidério erat tibi domus patris tui: cur furátus es deos meos?
    905 Génesis	Gen	1	31	31	Respóndit Jacob: Quod ínscio te proféctus sum, tímui ne violénter auférres fílias tuas.
    906 Génesis	Gen	1	31	32	Quod autem furti me árguis: apud quemcúmque invéneris deos tuos, necétur coram frátribus nostris: scrutáre, quidquid tuórum apud me invéneris, et aufer. Hæc dicens, ignorábat quod Rachel furáta esset idóla.
    907 Génesis	Gen	1	31	33	Ingréssus ítaque Laban tabernáculum Jacob, et Liæ, et utriúsque fámulæ, non invénit. Cumque intrásset tentórium Rachélis,	b
    908 Génesis	Gen	1	31	34	illa festínans abscóndit idóla subter straménta caméli, et sedit désuper: scrutantíque omne tentórium, et nihil inveniénti,
    909 Génesis	Gen	1	31	35	ait: Ne irascátur dóminus meus quod coram te assúrgere néqueo: quia juxta consuetúdinem feminárum nunc áccidit mihi: sic delúsa sollicitúdo quæréntis est.
    910 Génesis	Gen	1	31	36	Tuménsque Jacob, cum júrgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccátum meum sic exarsísti post me,
    911 Génesis	Gen	1	31	37	et scrutátus es omnem supelléctilem meam? quid invenísti de cuncta substántia domus tuæ? pone hic coram frátribus meis, et frátribus tuis, et júdicent inter me et te.
    912 Génesis	Gen	1	31	38	Idcírco vigínti annis fui tecum? oves tuæ et capræ stériles non fuérunt, aríetes gregis tui non comédi:
    913 Génesis	Gen	1	31	39	nec captum a béstia osténdi tibi, ego damnum omne reddébam: quidquid furto períbat, a me exigébas:
    914 Génesis	Gen	1	31	40	die noctúque æstu urébar, et gelu, fugiebátque somnus ab óculis meis.
    915 Génesis	Gen	1	31	41	Sicque per vigínti annos in domo tua servívi tibi, quatuórdecim pro filiábus, et sex pro grégibus tuis: immutásti quoque mercédem meam decem vícibus.
    916 Génesis	Gen	1	31	42	Nisi Deus patris mei Ábraham, et timor Ísaac affuísset mihi, fórsitan modo nudum me dimisísses: afflictiónem meam et labórem mánuum meárum respéxit Deus, et árguit te heri.
    917 Génesis	Gen	1	31	43	Respóndit ei Laban: Fíliæ meæ et fílii, et greges tui, et ómnia quæ cernis, mea sunt: quid possum fácere fíliis et nepótibus meis?
    918 Génesis	Gen	1	31	44	Veni ergo, et ineámus fœdus, ut sit in testimónium inter me et te.
    919 Génesis	Gen	1	31	45	Tulit ítaque Jacob lápidem, et eréxit illum in títulum:	b
    920 Génesis	Gen	1	31	46	dixítque frátribus suis: Afférte lápides. Qui congregántes fecérunt túmulum, comederúntque super eum:
    921 Génesis	Gen	1	31	47	quem vocávit Laban Túmulum testis: et Jacob, Acérvum testimónii, utérque juxta proprietátem linguæ suæ.
    922 Génesis	Gen	1	31	48	Dixítque Laban: Túmulus iste erit testis inter me et te hódie, et idcírco appellátum est nomen ejus Gálaad, id est, Túmulus testis.
    923 Génesis	Gen	1	31	49	Intueátur et júdicet Dóminus inter nos quando recessérimus a nobis,
    924 Génesis	Gen	1	31	50	si afflíxeris fílias meas, et si introdúxeris álias uxóres super eas: nullus sermónis nostri testis est absque Deo, qui præsens réspicit.
    925 Génesis	Gen	1	31	51	Dixítque rursus ad Jacob: En túmulus hic, et lapis quem eréxi inter me et te,
    926 Génesis	Gen	1	31	52	testis erit: túmulus, inquam, iste et lapis sint in testimónium, si aut ego transíero illum pergens ad te, aut tu præteríeris, malum mihi cógitans.
    927 Génesis	Gen	1	31	53	Deus Ábraham, et Deus Nachor, júdicet inter nos, Deus patris eórum. Jurávit ergo Jacob per timórem patris sui Ísaac:
    928 Génesis	Gen	1	31	54	immolatísque víctimis in monte, vocávit fratres suos ut éderent panem. Qui cum comedíssent, mansérunt ibi:
    929 Génesis	Gen	1	31	55	Laban vero de nocte consúrgens, osculátus est fílios, et fílias suas, et benedíxit illis: reversúsque est in locum suum.
    930 Génesis	Gen	1	32	1	Jacob quoque ábiit itínere quo cœ́perat: fuerúntque ei óbviam ángeli Dei.
    931 Génesis	Gen	1	32	2	Quos cum vidísset, ait: Castra Dei sunt hæc: et appellávit nomen loci illíus Mahanáim, id est, Castra.
    932 Génesis	Gen	1	32	3	Misit autem et núntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regiónem Edom:	b
    933 Génesis	Gen	1	32	4	præcepítque eis, dicens: Sic loquímini dómino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinátus sum, et fui usque in præséntem diem.
    934 Génesis	Gen	1	32	5	Hábeo boves, et ásinos, et oves, et servos, et ancíllas: mittóque nunc legatiónem ad dóminum meum, ut invéniam grátiam in conspéctu tuo.
    935 Génesis	Gen	1	32	6	Reversíque sunt núntii ad Jacob, dicéntes: Vénimus ad Esau fratrem tuum, et ecce próperat tibi in occúrsum cum quadringéntis viris.
    936 Génesis	Gen	1	32	7	Tímuit Jacob valde: et pertérritus divísit pópulum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camélos, in duas turmas,
    937 Génesis	Gen	1	32	8	dicens: Si vénerit Esau ad unam turmam, et percússerit eam, ália turma, quæ relícta est, salvábitur.
    938 Génesis	Gen	1	32	9	Dixítque Jacob: Deus patris mei Ábraham, et Deus patris mei Ísaac: Dómine qui dixísti mihi: Revértere in terram tuam, et in locum nativitátis tuæ, et benefáciam tibi:
    939 Génesis	Gen	1	32	10	minor sum cunctis miseratiónibus tuis, et veritáte tua quam explevísti servo tuo. In báculo meo transívi Jordánem istum: et nunc cum duábus turmis regrédior.
    940 Génesis	Gen	1	32	11	Érue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum tímeo: ne forte véniens percútiat matrem cum fíliis.
    941 Génesis	Gen	1	32	12	Tu locútus es quod benefáceres mihi, et dilatáres semen meum sicut arénam maris, quæ præ multitúdine numerári non potest.
    942 Génesis	Gen	1	32	13	Cumque dormísset ibi nocte illa, separávit de his quæ habébat, múnera Esau fratri suo,	b
    943 Génesis	Gen	1	32	14	capras ducéntas, hircos vigínti, oves ducéntas, et aríetes vigínti,
    944 Génesis	Gen	1	32	15	camélos fœtas cum pullis suis trigínta, vaccas quadragínta, et táuros vigínti, ásinas vigínti et pullos eárum decem.
    945 Génesis	Gen	1	32	16	Et misit per manus servórum suórum síngulos seórsum greges, dixítque púeris suis: Antecédite me, et sit spátium inter gregem et gregem.
    946 Génesis	Gen	1	32	17	Et præcépit prióri, dicens: Si óbvium habúeris fratrem meum Esau, et interrogáverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quæ séqueris?
    947 Génesis	Gen	1	32	18	respondébis: Servi tui Jacob, múnera misit dómino meo Esau, ipse quoque post nos venit.
    948 Génesis	Gen	1	32	19	Simíliter dedit mandáta secúndo, et tértio, et cunctis qui sequebántur greges, dicens: Iísdem verbis loquímini ad Esau cum invenéritis eum.
    949 Génesis	Gen	1	32	20	Et addétis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum inséquitur. Dixit enim: Placábo illum munéribus quæ præcédunt, et póstea vidébo illum: fórsitan propitiábitur mihi.
    950 Génesis	Gen	1	32	21	Præcessérunt ítaque múnera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.	b
    951 Génesis	Gen	1	32	22	Cumque matúre surrexísset, tulit duas uxóres suas, et tótidem fámulas cum úndecim fíliis, et transívit vadum Jaboc.
    952 Génesis	Gen	1	32	23	Traductísque ómnibus quæ ad se pertinébant,
    953 Génesis	Gen	1	32	24	mansit solus: et ecce vir luctabátur cum eo usque mane.
    954 Génesis	Gen	1	32	25	Qui cum vidéret quod eum superáre non posset, tétigit nervum fémoris ejus, et statim emárcuit.
    955 Génesis	Gen	1	32	26	Dixítque ad eum: Dimítte me: jam enim ascéndit auróra. Respóndit: Non dimíttam te, nisi benedíxeris mihi.
    956 Génesis	Gen	1	32	27	Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respóndit: Jacob.
    957 Génesis	Gen	1	32	28	At ille: Nequáquam, inquit, Jacob appellábitur nomen tuum, sed Ísraël: quóniam si contra Deum fortis fuísti, quanto magis contra hómines prævalébis?
    958 Génesis	Gen	1	32	29	Interrogávit eum Jacob: Dic mihi, quo appelláris nómine? Respóndit: Cur quæris nomen meum? Et benedíxit ei in eódem loco.
    959 Génesis	Gen	1	32	30	Vocavítque Jacob nomen loci illíus Phánuel, dicens: Vidi Deum fácie ad fáciem, et salva facta est ánima mea.
    960 Génesis	Gen	1	32	31	Ortúsque est ei statim sol, postquam transgréssus est Phánuel: ipse vero claudicábat pede.
    961 Génesis	Gen	1	32	32	Quam ob causam non cómedunt nervum fílii Ísraël, qui emárcuit in fémore Jacob, usque in præséntem diem: eo quod tetígerit nervum fémoris ejus, et obstupúerit.
    962 Génesis	Gen	1	33	1	Élevans autem Jacob óculos suos, vidit veniéntem Esau, et cum eo quadringéntos viros: divisítque fílios Liæ et Rachel, ambarúmque famulárum:
    963 Génesis	Gen	1	33	2	et pósuit utrámque ancíllam, et líberos eárum, in princípio: Liam vero, et fílios ejus, in secúndo loco: Rachel autem et Joseph novíssimos.
    964 Génesis	Gen	1	33	3	Et ipse progrédiens adorávit pronus in terram sépties, donec appropinquáret frater ejus.
    965 Génesis	Gen	1	33	4	Currens ítaque Esau óbviam fratri suo, amplexátus est eum: stringénsque collum ejus, et ósculans flevit.
    966 Génesis	Gen	1	33	5	Levatísque óculis, vidit mulíeres et párvulos eárum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pértinent? Respóndit: Párvuli sunt quos donávit mihi Deus servo tuo.
    967 Génesis	Gen	1	33	6	Et appropinquántes ancíllæ et fílii eárum, incurváti sunt.
    968 Génesis	Gen	1	33	7	Accéssit quoque Lia cum púeris suis: et cum simíliter adorássent, extrémi Joseph et Rachel adoravérunt.
    969 Génesis	Gen	1	33	8	Dixítque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas óbviam hábui? Respóndit: Ut invenírem grátiam coram dómino meo.	b
    970 Génesis	Gen	1	33	9	At ille ait: Hábeo plúrima, frater mi, sint tua tibi.
    971 Génesis	Gen	1	33	10	Dixítque Jacob: Noli ita, óbsecro: sed si invéni grátiam in óculis tuis, áccipe munúsculum de mánibus meis. Sic enim vidi fáciem tuam, quasi víderim vultum Dei: esto mihi propítius,
    972 Génesis	Gen	1	33	11	et súscipe benedictiónem quam áttuli tibi, et quam donávit mihi Deus tríbuens ómnia. Vix fratre compellénte, suscípiens,
    973 Génesis	Gen	1	33	12	ait: Gradiámur simul, eróque sócius itíneris tui.
    974 Génesis	Gen	1	33	13	Dixítque Jacob: Nosti, dómine mi, quod párvulos hábeam téneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulándo fécero laboráre, moriéntur una die cuncti greges.
    975 Génesis	Gen	1	33	14	Præcédat dóminus meus ante servum suum: et ego sequar paulátim vestígia ejus, sicut vídero párvulos meos posse, donec véniam ad dóminum meum in Seir.
    976 Génesis	Gen	1	33	15	Respóndit Esau: Oro te, ut de pópulo qui mecum est, saltem sócii remáneant viæ tuæ. Non est, inquit, necésse: hoc uno tantum indígeo, ut invéniam grátiam in conspéctu tuo, dómine mi.
    977 Génesis	Gen	1	33	16	Revérsus est ítaque illo die Esau itínere quo vénerat in Seir.	b
    978 Génesis	Gen	1	33	17	Et Jacob venit in Socoth: ubi ædificáta domo et fixis tentóriis appellávit nomen loci illíus Socoth, id est, Tabernácula.
    979 Génesis	Gen	1	33	18	Transivítque in Salem urbem Sichimórum, quæ est in terra Chánaan, postquam revérsus est de Mesopotámia Sýriæ: et habitávit juxta óppidum.
    980 Génesis	Gen	1	33	19	Emítque partem agri, in qua fíxerat tabernácula, a fíliis Hemor patris Sichem centum agnis.
    981 Génesis	Gen	1	33	20	Et erécto ibi altári, invocávit super illud fortíssimum Deum Ísraël.
    982 Génesis	Gen	1	34	1	Egréssa est autem Dina fília Liæ ut vidéret mulíeres regiónis illíus.
    983 Génesis	Gen	1	34	2	Quam cum vidísset Sichem fílius Hemor Hevǽi, princeps terræ illíus, adamávit eam: et rápuit, et dormívit cum illa, vi ópprimens vírginem.
    984 Génesis	Gen	1	34	3	Et conglutináta est ánima ejus cum ea, tristémque delinívit blandítiis.
    985 Génesis	Gen	1	34	4	Et pergens ad Hemor patrem suum: Áccipe, inquit, mihi puéllam hanc cónjugem.
    986 Génesis	Gen	1	34	5	Quod cum audísset Jacob abséntibus fíliis, et in pastu pécorum occupátis, síluit donec redírent.
    987 Génesis	Gen	1	34	6	Egrésso autem Hemor patre Sichem ut loquerétur ad Jacob,
    988 Génesis	Gen	1	34	7	ecce fílii ejus veniébant de agro: auditóque quod accíderat, iráti sunt valde, eo quod fœdam rem operátus esset in Ísraël et, violáta fília Jacob, rem illícitam perpetrásset.
    989 Génesis	Gen	1	34	8	Locútus est ítaque Hemor ad eos: Sichem fílii mei adhǽsit ánima fíliæ vestræ: date eam illi uxórem:	b
    990 Génesis	Gen	1	34	9	et jungámus vicíssim connúbia: fílias vestras trádite nobis, et fílias nostras accípite,
    991 Génesis	Gen	1	34	10	et habitáte nobíscum: terra in potestáte vestra est: exercéte, negotiámini, et possidéte eam.
    992 Génesis	Gen	1	34	11	Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait: Invéniam grátiam coram vobis: et quæcúmque statuéritis, dabo:
    993 Génesis	Gen	1	34	12	augéte dotem, et múnera postuláte, et libénter tríbuam quod petiéritis: tantum date mihi puéllam hanc uxórem.
    994 Génesis	Gen	1	34	13	Respondérunt fílii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sæviéntes ob stuprum soróris:
    995 Génesis	Gen	1	34	14	Non póssumus fácere quod pétitis, nec dare sorórem nostram hómini incircumcíso: quod illícitum et nefárium est apud nos.
    996 Génesis	Gen	1	34	15	Sed in hoc valébimus fœderári, si voluéritis esse símiles nostri, et circumcidátur in vobis omne masculíni sexus;
    997 Génesis	Gen	1	34	16	tunc dábimus et accipiémus mútuo fílias vestras ac nostras: et habitábimus vobíscum, erimúsque unus pópulus.
    998 Génesis	Gen	1	34	17	Si autem circumcídi noluéritis, tollémus fíliam nostram, et recedémus.
    999 Génesis	Gen	1	34	18	Plácuit oblátio eórum Hemor, et Sichem fílio ejus,
   1000 Génesis	Gen	1	34	19	nec dístulit adoléscens quin statim quod petebátur expléret: amábat enim puéllam valde, et ipse erat ínclytus in omni domo patris sui.
   1001 Génesis	Gen	1	34	20	Ingressíque portam urbis, locúti sunt ad pópulum:
   1002 Génesis	Gen	1	34	21	Viri isti pacífici sunt, et volunt habitáre nobíscum: negotiéntur in terra, et exérceant eam, quæ spatiósa et lata cultóribus índiget: fílias eórum accipiémus uxóres, et nostras illis dábimus.
   1003 Génesis	Gen	1	34	22	Unum est quo différtur tantum bonum: si circumcidámus másculos nostros, ritum gentis imitántes.
   1004 Génesis	Gen	1	34	23	Et substántia eórum, et pécora, et cuncta quæ póssident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescámus, et habitántes simul, unum efficiémus pópulum.
   1005 Génesis	Gen	1	34	24	Assensíque sunt omnes, circumcísis cunctis máribus.
   1006 Génesis	Gen	1	34	25	Et ecce, die tértio, quando gravíssimus vúlnerum dolor est: arréptis duo fílii Jacob, Símeon et Levi fratres Dinæ, gládiis, ingréssi sunt urbem confidénter: interfectísque ómnibus másculis,	b
   1007 Génesis	Gen	1	34	26	Hemor et Sichem páriter necavérunt, tolléntes Dinam de domo Sichem sorórem suam.
   1008 Génesis	Gen	1	34	27	Quibus egréssis, irruérunt super occísos céteri fílii Jacob: et depopuláti sunt urbem in ultiónem stupri.
   1009 Génesis	Gen	1	34	28	Oves eórum, et arménta, et ásinos, cunctáque vastántes quæ in dómibus et in agris erant,
   1010 Génesis	Gen	1	34	29	párvulos quoque eórum et uxóres duxérunt captívas.
   1011 Génesis	Gen	1	34	30	Quibus patrátis audácter, Jacob dixit ad Símeon et Levi: Turbástis me, et odiósum fecístis me Chananǽis, et Pherezǽis habitatóribus terræ hujus: nos pauci sumus; illi congregáti percútient me, et delébor ego, et domus mea.
   1012 Génesis	Gen	1	34	31	Respondérunt: Numquid ut scorto abúti debuére soróre nostra?
   1013 Génesis	Gen	1	35	1	Intérea locútus est Deus ad Jacob: Surge, et ascénde Bethel, et hábita ibi, facque altáre Deo qui appáruit tibi quando fugiébas Esau fratrem tuum.
   1014 Génesis	Gen	1	35	2	Jacob vero convocáta omni domo sua, ait: Abjícite deos aliénos qui in médio vestri sunt, et mundámini, ac mutáte vestiménta vestra.
   1015 Génesis	Gen	1	35	3	Súrgite, et ascendámus in Bethel, ut faciámus ibi altáre Deo: qui exaudívit me in die tribulatiónis meæ, et sócius fuit itíneris mei.
   1016 Génesis	Gen	1	35	4	Dedérunt ergo ei omnes deos aliénos quos habébant, et ináures quæ erant in áuribus eórum: at ille infódit ea subter terebínthum, quæ est post urbem Sichem.
   1017 Génesis	Gen	1	35	5	Cumque profécti essent, terror Dei invásit omnes per circúitum civitátes, et non sunt ausi pérsequi recedéntes.
   1018 Génesis	Gen	1	35	6	Venit ígitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chánaan, cognoménto Bethel: ipse et omnis pópulus cum eo.	b
   1019 Génesis	Gen	1	35	7	Ædificavítque ibi altáre, et appellávit nomen loci illíus, Domus Dei: ibi enim appáruit ei Deus cum fúgeret fratrem suum.
   1020 Génesis	Gen	1	35	8	Eódem témpore mórtua est Débora nutrix Rebéccæ, et sepúlta est ad radíces Bethel subter quercum: vocatúmque est nomen loci illíus, Quercus fletus.
   1021 Génesis	Gen	1	35	9	Appáruit autem íterum Deus Jacob postquam revérsus est de Mesopotámia Sýriæ, benedixítque ei
   1022 Génesis	Gen	1	35	10	dicens: Non vocáberis ultra Jacob, sed Ísraël erit nomen tuum. Et appellávit eum Ísraël,
   1023 Génesis	Gen	1	35	11	dixítque ei: Ego Deus omnípotens: cresce, et multiplicáre: gentes et pópuli natiónum ex te erunt, reges de lumbis tuis egrediéntur,
   1024 Génesis	Gen	1	35	12	terrámque quam dedi Ábraham et Ísaac, dabo tibi et sémini tuo post te.
   1025 Génesis	Gen	1	35	13	Et recéssit ab eo.
   1026 Génesis	Gen	1	35	14	Ille vero eréxit títulum lapídeum in loco quo locútus fúerat ei Deus: libans super eum libámina, et effúndens óleum:
   1027 Génesis	Gen	1	35	15	vocánsque nomen loci illíus Bethel.
   1028 Génesis	Gen	1	35	16	Egréssus autem inde, venit verno témpore ad terram quæ ducit Éphratam: in qua cum parturíret Rachel,
   1029 Génesis	Gen	1	35	17	ob difficultátem partus periclitári cœpit. Dixítque ei obstétrix: Noli timére, quia et hunc habébis fílium.
   1030 Génesis	Gen	1	35	18	Egrediénte autem ánima præ dolóre, et imminénte jam morte, vocávit nomen fílii sui Bénoni, id est, Fílius dolóris mei: pater vero appellávit eum Bénjamin, id est, Fílius dextræ.
   1031 Génesis	Gen	1	35	19	Mórtua est ergo Rachel, et sepúlta est in via quæ ducit Éphratam, hæc est Béthlehem.
   1032 Génesis	Gen	1	35	20	Erexítque Jacob títulum super sepúlchrum ejus: hic est títulus monuménti Rachel, usque in præséntem diem.
   1033 Génesis	Gen	1	35	21	Egréssus inde, fixit tabernáculum trans Turrem gregis.
   1034 Génesis	Gen	1	35	22	Cumque habitáret in illa regióne, ábiit Ruben, et dormívit cum Bala concubína patris sui: quod illum mínime látuit. Erant autem fílii Jacob duódecim.	b
   1035 Génesis	Gen	1	35	23	Fílii Liæ: primogénitus Ruben, et Símeon, et Levi, et Judas, et Íssachar, et Zábulon.
   1036 Génesis	Gen	1	35	24	Fílii Rachel: Joseph et Bénjamin.
   1037 Génesis	Gen	1	35	25	Fílii Balæ ancíllæ Rachélis: Dan et Néphthali.
   1038 Génesis	Gen	1	35	26	Fílii Zelphæ ancíllæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt fílii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotámia Sýriæ.
   1039 Génesis	Gen	1	35	27	Venit étiam ad Ísaac patrem suum in Mambre, civitátem Arbée, hæc est Hebron, in qua peregrinátus est Ábraham et Ísaac.	b
   1040 Génesis	Gen	1	35	28	Et compléti sunt dies Ísaac centum octogínta annórum.
   1041 Génesis	Gen	1	35	29	Consumptúsque ætáte mórtuus est: et appósitus est pópulo suo senex et plenus diérum: et sepeliérunt eum Esau et Jacob fílii sui.
   1042 Génesis	Gen	1	36	1	Hæ sunt autem generatiónes Esau, ipse est Edom.
   1043 Génesis	Gen	1	36	2	Esau accépit uxóres de filiábus Chánaan: Ada fíliam Elon Hethǽi, et Oolíbama fíliam Anæ fíliæ Sébeon Hevǽi:
   1044 Génesis	Gen	1	36	3	Básemath quoque fíliam Ísmaël sorórem Nábaioth.
   1045 Génesis	Gen	1	36	4	Péperit autem Ada Éliphaz: Básemath génuit Ráhuel:
   1046 Génesis	Gen	1	36	5	Oolíbama génuit Jehus et Íhelon et Core. Hi fílii Esau qui nati sunt ei in terra Chánaan.
   1047 Génesis	Gen	1	36	6	Tulit autem Esau uxóres suas et fílios et fílias, et omnem ánimam domus suæ, et substántiam, et pécora, et cuncta quæ habére póterat in terra Chánaan: et ábiit in álteram regiónem, recessítque a fratre suo Jacob.
   1048 Génesis	Gen	1	36	7	Dívites enim erant valde, et simul habitáre non póterant: nec sustinébat eos terra peregrinatiónis eórum præ multitúdine gregum.
   1049 Génesis	Gen	1	36	8	Habitavítque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
   1050 Génesis	Gen	1	36	9	Hæ autem sunt generatiónes Esau patris Edom in monte Seir,	b
   1051 Génesis	Gen	1	36	10	et hæc nómina filiórum ejus: Éliphaz fílius Ada uxóris Esau: Ráhuel quoque fílius Básemath uxóris ejus.
   1052 Génesis	Gen	1	36	11	Fuerúntque Éliphaz fílii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
   1053 Génesis	Gen	1	36	12	Erat autem Thamna concubína Éliphaz fílii Esau: quæ péperit ei Ámalech. Hi sunt fílii Ada uxóris Esau.
   1054 Génesis	Gen	1	36	13	Fílii autem Ráhuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi fílii Básemath uxóris Esau.
   1055 Génesis	Gen	1	36	14	Isti quoque erant fílii Oolíbama fíliæ Anæ fíliæ Sébeon, uxóris Esau, quos génuit ei, Jehus et Íhelon et Core.
   1056 Génesis	Gen	1	36	15	Hi duces filiórum Esau: fílii Éliphaz primogéniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,	b
   1057 Génesis	Gen	1	36	16	dux Core, dux Gathan, dux Ámalech. Hi fílii Éliphaz in terra Edom, et hi fílii Ada.
   1058 Génesis	Gen	1	36	17	Hi quoque fílii Ráhuel fílii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Ráhuel in terra Edom: isti fílii Básemath uxóris Esau.
   1059 Génesis	Gen	1	36	18	Hi autem fílii Oolíbama uxóris Esau: dux Jehus, dux Íhelon, dux Core: hi duces Oolíbama fíliæ Anæ uxóris Esau.
   1060 Génesis	Gen	1	36	19	Isti sunt fílii Esau, et hi duces eórum: ipse est Edom.
   1061 Génesis	Gen	1	36	20	Isti sunt fílii Seir Horrǽi, habitatóres terræ: Lotan, et Sobal, et Sébeon, et Ana,	b
   1062 Génesis	Gen	1	36	21	et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horrǽi, fílii Seir in terra Edom.
   1063 Génesis	Gen	1	36	22	Facti sunt autem fílii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
   1064 Génesis	Gen	1	36	23	Et isti fílii Sobal: Alvan et Mánahat et Ebal, et Sepho et Onam.
   1065 Génesis	Gen	1	36	24	Et hi fílii Sébeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invénit aquas cálidas in solitúdine, cum pásceret ásinos Sébeon patris sui:
   1066 Génesis	Gen	1	36	25	habuítque fílium Dison, et fíliam Oolíbama.
   1067 Génesis	Gen	1	36	26	Et isti fílii Dison: Hamdan, et Éseban, et Jethram, et Charan.
   1068 Génesis	Gen	1	36	27	Hi quoque fílii Eser: Bálaan, et Zavan, et Acan.
   1069 Génesis	Gen	1	36	28	Hábuit autem fílios Disan: Hus et Aram.
   1070 Génesis	Gen	1	36	29	Hi duces Horræórum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sébeon, dux Ana,
   1071 Génesis	Gen	1	36	30	dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræórum qui imperavérunt in terra Seir.
   1072 Génesis	Gen	1	36	31	Reges autem qui regnavérunt in terra Edom ántequam habérent regem fílii Ísraël, fuérunt hi:	b
   1073 Génesis	Gen	1	36	32	Bela fílius Beor, noménque urbis ejus Dénaba.
   1074 Génesis	Gen	1	36	33	Mórtuus est autem Bela, et regnávit pro eo Jobab fílius Zaræ de Bosra.
   1075 Génesis	Gen	1	36	34	Cumque mórtuus esset Jobab, regnávit pro eo Husam de terra Themanórum.
   1076 Génesis	Gen	1	36	35	Hoc quoque mórtuo, regnávit pro eo Adad fílius Badad, qui percússit Mádian in regióne Moab: et nomen urbis ejus Avith.
   1077 Génesis	Gen	1	36	36	Cumque mórtuus esset Adad, regnávit pro eo Semla de Másreca.
   1078 Génesis	Gen	1	36	37	Hoc quoque mórtuo regnávit pro eo Saul de flúvio Róhoboth.
   1079 Génesis	Gen	1	36	38	Cumque et hic obiísset, succéssit in regnum Bálanan fílius Áchobor.
   1080 Génesis	Gen	1	36	39	Isto quoque mórtuo regnávit pro eo Adar, noménque urbis ejus Phau: et appellabátur uxor ejus Meétabel, fília Matred fíliæ Mézaab.
   1081 Génesis	Gen	1	36	40	Hæc ergo nómina ducum Esau in cognatiónibus, et locis, et vocábulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,	b
   1082 Génesis	Gen	1	36	41	dux Oolíbama, dux Ela, dux Phinon,
   1083 Génesis	Gen	1	36	42	dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
   1084 Génesis	Gen	1	36	43	dux Mágdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitántes in terra impérii sui, ipse est Esau pater Idumæórum.
   1085 Génesis	Gen	1	37	1	Habitávit autem Jacob in terra Chánaan, in qua pater suus peregrinátus est.
   1086 Génesis	Gen	1	37	2	Et hæ sunt generatiónes ejus: Joseph cum sédecim esset annórum, pascébat gregem cum frátribus suis adhuc puer: et erat cum fíliis Balæ et Zelphæ uxórum patris sui: accusavítque fratres suos apud patrem crímine péssimo.
   1087 Génesis	Gen	1	37	3	Ísraël autem diligébat Joseph super omnes fílios suos, eo quod in senectúte genuísset eum: fecítque ei túnicam polýmitam.
   1088 Génesis	Gen	1	37	4	Vidéntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis fíliis amarétur, óderant eum, nec póterant ei quidquam pacífice loqui.
   1089 Génesis	Gen	1	37	5	Áccidit quoque ut visum sómnium reférret frátribus suis: quæ causa majóris ódii seminárium fuit.
   1090 Génesis	Gen	1	37	6	Dixítque ad eos: Audíte sómnium meum quod vidi:
   1091 Génesis	Gen	1	37	7	putábam nos ligáre manípulos in agro: et quasi consúrgere manípulum meum, et stare, vestrósque manípulos circumstántes adoráre manípulum meum.
   1092 Génesis	Gen	1	37	8	Respondérunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciémur ditióni tuæ? Hæc ergo causa somniórum atque sermónum, invídiæ et ódii fómitem ministrávit.
   1093 Génesis	Gen	1	37	9	Áliud quoque vidit sómnium, quod narrans frátribus, ait: Vidi per sómnium, quasi solem, et lunam, et stellas úndecim adoráre me.
   1094 Génesis	Gen	1	37	10	Quod cum patri suo, et frátribus retulísset, increpávit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc sómnium quod vidísti? num ego et mater tua, et fratres tui adorábimus te super terram?
   1095 Génesis	Gen	1	37	11	Invidébant ei ígitur fratres sui: pater vero rem tácitus considerábat.
   1096 Génesis	Gen	1	37	12	Cumque fratres illíus in pascéndis grégibus patris moraréntur in Sichem,	b
   1097 Génesis	Gen	1	37	13	dixit ad eum Ísraël: Fratres tui pascunt oves in Síchimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondénte,
   1098 Génesis	Gen	1	37	14	Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta próspera sint erga fratres tuos, et pécora: et renúntia mihi quid agátur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem:
   1099 Génesis	Gen	1	37	15	invenítque eum vir errántem in agro, et interrogávit quid quǽreret.
   1100 Génesis	Gen	1	37	16	At ille respóndit: Fratres meos quæro: índica mihi ubi pascant greges.
   1101 Génesis	Gen	1	37	17	Dixítque ei vir: Recessérunt de loco isto: audívi autem eos dicéntes: Eámus in Dóthain. Perréxit ergo Joseph post fratres suos, et invénit eos in Dóthain.
   1102 Génesis	Gen	1	37	18	Qui cum vidíssent eum procul, ántequam accéderet ad eos, cogitavérunt illum occídere:
   1103 Génesis	Gen	1	37	19	et mútuo loquebántur: Ecce somniátor venit:
   1104 Génesis	Gen	1	37	20	veníte, occidámus eum, et mittámus in cistérnam véterem: dicemúsque: Fera péssima devorávit eum: et tunc apparébit quid illi prosint sómnia sua.
   1105 Génesis	Gen	1	37	21	Áudiens autem hoc Ruben, nitebátur liberáre eum de mánibus eórum, et dicébat:
   1106 Génesis	Gen	1	37	22	Non interficiátis ánimam ejus, nec effundátis sánguinem: sed projícite eum in cistérnam hanc, quæ est in solitúdine, manúsque vestras serváte innóxias: hoc autem dicébat, volens erípere eum de mánibus eórum, et réddere patri suo.
   1107 Génesis	Gen	1	37	23	Conféstim ígitur ut pervénit ad fratres suos, nudavérunt eum túnica talári et polýmita:
   1108 Génesis	Gen	1	37	24	miserúntque eum in cistérnam véterem, quæ non habébat aquam.
   1109 Génesis	Gen	1	37	25	Et sedéntes ut coméderent panem, vidérunt Ismaëlítas viatóres veníre de Gálaad, et camélos eórum portántes arómata, et resínam, et stacten in Ægýptum.	b
   1110 Génesis	Gen	1	37	26	Dixit ergo Judas frátribus suis: Quid nobis prodest si occidérimus fratrem nostrum, et celavérimus sánguinem ipsíus?
   1111 Génesis	Gen	1	37	27	mélius est ut venundétur Ismaëlítis, et manus nostræ non polluántur: frater enim et caro nostra est. Acquievérunt fratres sermónibus illíus.
   1112 Génesis	Gen	1	37	28	Et prætereúntibus Madianítis negotiatóribus, extrahéntes eum de cistérna, vendidérunt eum Ismaëlítis, vigínti argénteis: qui duxérunt eum in Ægýptum.
   1113 Génesis	Gen	1	37	29	Reversúsque Ruben ad cistérnam, non invénit púerum:
   1114 Génesis	Gen	1	37	30	et scissis véstibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non compáret, et ego quo ibo?
   1115 Génesis	Gen	1	37	31	Tulérunt autem túnicam ejus, et in sánguine hædi, quem occíderant, tinxérunt:	b
   1116 Génesis	Gen	1	37	32	mitténtes qui ferrent ad patrem, et dícerent: Hanc invénimus: vide utrum túnica fílii tui sit, an non.
   1117 Génesis	Gen	1	37	33	Quam cum agnovísset pater, ait: Túnica fílii mei est: fera péssima comédit eum, béstia devorávit Joseph.
   1118 Génesis	Gen	1	37	34	Scissísque véstibus, indútus est cilício, lugens fílium suum multo témpore.
   1119 Génesis	Gen	1	37	35	Congregátis autem cunctis líberis ejus ut lenírent dolórem patris, nóluit consolatiónem accípere, sed ait: Descéndam ad fílium meum lugens in inférnum. Et illo perseveránte in fletu,
   1120 Génesis	Gen	1	37	36	Madianítæ vendidérunt Joseph in Ægýpto Putíphari eunúcho Pharaónis, magístro mílitum.
   1121 Génesis	Gen	1	38	1	Eódem témpore, descéndens Judas a frátribus suis, divértit ad virum Odollamítem, nómine Hiram.
   1122 Génesis	Gen	1	38	2	Vidítque ibi fíliam hóminis Chananǽi, vocábulo Sue: et accépta uxóre, ingréssus est ad eam.
   1123 Génesis	Gen	1	38	3	Quæ concépit, et péperit fílium, et vocávit nomen ejus Her.
   1124 Génesis	Gen	1	38	4	Rursúmque concépto fœtu, natum fílium vocávit Onan.
   1125 Génesis	Gen	1	38	5	Tértium quoque péperit: quem appellávit Sela; quo nato, párere ultra cessávit.
   1126 Génesis	Gen	1	38	6	Dedit autem Judas uxórem primogénito suo Her, nómine Thamar.
   1127 Génesis	Gen	1	38	7	Fuit quoque Her primogénitus Judæ nequam in conspéctu Dómini: et ab eo occísus est.
   1128 Génesis	Gen	1	38	8	Dixit ergo Judas ad Onan fílium suum: Ingrédere uxórem fratris tui, et sociáre illi, ut súscites semen fratri tuo.
   1129 Génesis	Gen	1	38	9	Ille sciens non sibi nasci fílios, intróiens ad uxórem fratris sui, semen fundébat in terram, ne líberi fratris nómine nasceréntur.
   1130 Génesis	Gen	1	38	10	Et idcírco percússit eum Dóminus, quod rem detestábilem fáceret.
   1131 Génesis	Gen	1	38	11	Quam ob rem dixit Judas Thamar núrui suæ: Esto vídua in domo patris tui, donec crescat Sela fílius meus: timébat enim ne et ipse morerétur, sicut fratres ejus. Quæ ábiit, et habitávit in domo patris sui.
   1132 Génesis	Gen	1	38	12	Evolútis autem multis diébus, mórtua est fília Sue uxor Judæ: qui, post luctum consolatióne suscépta, ascendébat ad tonsóres óvium suárum, ipse et Hiras opílio gregis Odollamítes, in Thamnas.	b
   1133 Génesis	Gen	1	38	13	Nuntiatúmque est Thamar quod socer illíus ascénderet in Thamnas ad tondéndas oves.
   1134 Génesis	Gen	1	38	14	Quæ, depósitis viduitátis véstibus, assúmpsit therístrum: et mutáto hábitu, sedit in bívio itíneris, quod ducit Thamnam: eo quod crevísset Sela, et non eum accepísset marítum.
   1135 Génesis	Gen	1	38	15	Quam cum vidísset Judas, suspicátus est esse meretrícem: operúerat enim vultum suum, ne agnoscerétur.
   1136 Génesis	Gen	1	38	16	Ingrediénsque ad eam, ait: Dimítte me ut cóeam tecum: nesciébat enim quod nurus sua esset. Qua respondénte: Quid dabis mihi ut fruáris concúbitu meo?
   1137 Génesis	Gen	1	38	17	dixit: Mittam tibi hædum de grégibus. Rursúmque illa dicénte: Pátiar quod vis, si déderis mihi arrhabónem, donec mittas quod pollicéris.
   1138 Génesis	Gen	1	38	18	Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabóne dari? Respóndit: Ánnulum tuum, et armíllam, et báculum quem manu tenes. Ad unum ígitur cóitum múlier concépit,
   1139 Génesis	Gen	1	38	19	et surgens ábiit: depositóque hábitu quem súmpserat, indúta est viduitátis véstibus.
   1140 Génesis	Gen	1	38	20	Misit autem Judas hædum per pastórem suum Odollamítem, ut recíperet pignus quod déderat mulíeri: qui cum non invenísset eam,	b
   1141 Génesis	Gen	1	38	21	interrogávit hómines loci illíus: Ubi est múlier quæ sedébat in bívio? Respondéntibus cunctis: Non fuit in loco ista méretrix.
   1142 Génesis	Gen	1	38	22	Revérsus est ad Judam, et dixit ei: Non invéni eam: sed et hómines loci illíus dixérunt mihi, numquam sedísse ibi scortum.
   1143 Génesis	Gen	1	38	23	Ait Judas: Hábeat sibi, certe mendácii argúere nos non potest, ego misi hædum quem promíseram: et tu non invenísti eam.
   1144 Génesis	Gen	1	38	24	Ecce autem post tres menses nuntiavérunt Judæ, dicéntes: Fornicáta est Thamar nurus tua, et vidétur úterus illíus intuméscere. Dixítque Judas: Prodúcite eam ut comburátur.
   1145 Génesis	Gen	1	38	25	Quæ cum ducerétur ad pœnam, misit ad sócerum suum, dicens: De viro, cujus hæc sunt, concépi: cognósce cujus sit ánnulus, et armílla, et báculus.
   1146 Génesis	Gen	1	38	26	Qui, ágnitis munéribus, ait: Jústior me est: quia non trádidi eam Sela fílio meo. Áttamen ultra non cognóvit eam.
   1147 Génesis	Gen	1	38	27	Instánte autem partu, apparuérunt gémini in útero: atque in ipsa effusióne infántium unus prótulit manum, in qua obstétrix ligávit cóccinum, dicens:	b
   1148 Génesis	Gen	1	38	28	Iste egrediétur prior.
   1149 Génesis	Gen	1	38	29	Illo vero retrahénte manum, egréssus est alter: dixítque múlier: Quare divísa est propter te macéria? et ob hanc causam, vocávit nomen ejus Phares.
   1150 Génesis	Gen	1	38	30	Póstea egréssus est frater ejus, in cujus manu erat cóccinum: quem appellávit Zara.
   1151 Génesis	Gen	1	39	1	Ígitur Joseph ductus est in Ægýptum, emítque eum Putíphar eunúchus Pharaónis, princeps exércitus, vir ægýptius, de manu Ismaëlitárum, a quibus perdúctus erat.
   1152 Génesis	Gen	1	39	2	Fuítque Dóminus cum eo, et erat vir in cunctis próspere agens: habitavítque in domo dómini sui,
   1153 Génesis	Gen	1	39	3	qui óptime nóverat Dóminum esse cum eo, et ómnia, quæ gerébat, ab eo dírigi in manu illíus.
   1154 Génesis	Gen	1	39	4	Invenítque Joseph grátiam coram dómino suo, et ministrábat ei: a quo præpósitus ómnibus gubernábat créditam sibi domum, et univérsa quæ ei trádita fúerant:
   1155 Génesis	Gen	1	39	5	benedixítque Dóminus dómui Ægýptii propter Joseph, et multiplicávit tam in ǽdibus quam in agris cunctam ejus substántiam:
   1156 Génesis	Gen	1	39	6a	nec quidquam áliud nóverat, nisi panem quo vescebátur.
   1157 Génesis	Gen	1	39	6b	Erat autem Joseph pulchra fácie, et decórus aspéctu.	b
   1158 Génesis	Gen	1	39	7	Post multos ítaque dies injécit dómina sua óculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum.
   1159 Génesis	Gen	1	39	8	Qui nequáquam acquiéscens óperi nefário, dixit ad eam: Ecce dóminus meus, ómnibus mihi tráditis, ignórat quid hábeat in domo sua:
   1160 Génesis	Gen	1	39	9	nec quidquam est quod non in mea sit potestáte, vel non tradíderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quómodo ergo possum hoc malum fácere, et peccáre in Deum meum?
   1161 Génesis	Gen	1	39	10	Hujuscémodi verbis per síngulos dies, et múlier molésta erat adolescénti: et ille recusábat stuprum.
   1162 Génesis	Gen	1	39	11	Áccidit autem quadam die ut intráret Joseph domum, et óperis quíppiam absque árbitris fáceret:
   1163 Génesis	Gen	1	39	12	et illa, apprehénsa lacínia vestiménti ejus, díceret: Dormi mecum. Qui relícto in manu ejus pállio fugit, et egréssus est foras.
   1164 Génesis	Gen	1	39	13	Cumque vidísset múlier vestem in mánibus suis, et se esse contémptam,	b
   1165 Génesis	Gen	1	39	14	vocávit ad se hómines domus suæ, et ait ad eos: En introdúxit virum hebrǽum, ut illúderet nobis: ingréssus est ad me, ut coíret mecum: cumque ego succlamássem,
   1166 Génesis	Gen	1	39	15	et audísset vocem meam, relíquit pállium quod tenébam, et fugit foras.
   1167 Génesis	Gen	1	39	16	In arguméntum ergo fídei reténtum pállium osténdit maríto reverténti domum,
   1168 Génesis	Gen	1	39	17	et ait: Ingréssus est ad me servus hebrǽus quem adduxísti, ut illúderet mihi:
   1169 Génesis	Gen	1	39	18	cumque audísset me clamáre, relíquit pállium quod tenébam, et fugit foras.
   1170 Génesis	Gen	1	39	19	His audítis dóminus, et nímium crédulus verbis cónjugis, irátus est valde:
   1171 Génesis	Gen	1	39	20	tradidítque Joseph in cárcerem, ubi vincti regis custodiebántur, et erat ibi clausus.
   1172 Génesis	Gen	1	39	21	Fuit autem Dóminus cum Joseph, et misértus illíus dedit ei grátiam in conspéctu príncipis cárceris.
   1173 Génesis	Gen	1	39	22	Qui trádidit in manu illíus univérsos vinctos qui in custódia tenebántur: et quidquid fiébat, sub ipso erat.
   1174 Génesis	Gen	1	39	23	Nec nóverat áliquid, cunctis ei créditis: Dóminus enim erat cum illo, et ómnia ópera ejus dirigébat.
   1175 Génesis	Gen	1	40	1	His ita gestis, áccidit ut peccárent duo eunúchi, pincérna regis Ægýpti, et pistor, dómino suo.
   1176 Génesis	Gen	1	40	2	Iratúsque contra eos Phárao (nam alter pincérnis prǽerat, alter pistóribus),
   1177 Génesis	Gen	1	40	3	misit eos in cárcerem príncipis mílitum, in quo erat vinctus et Joseph.
   1178 Génesis	Gen	1	40	4	At custos cárceris trádidit eos Joseph, qui et ministrábat eis: aliquántulum témporis flúxerat, et illi in custódia tenebántur.
   1179 Génesis	Gen	1	40	5	Viderúntque ambo sómnium nocte una, juxta interpretatiónem cóngruam sibi:
   1180 Génesis	Gen	1	40	6	ad quos cum introísset Joseph mane, et vidísset eos tristes,
   1181 Génesis	Gen	1	40	7	sciscitátus est eos, dicens: Cur trístior est hódie sólito fácies vestra?
   1182 Génesis	Gen	1	40	8	Qui respondérunt: Sómnium vídimus, et non est qui interpretétur nobis. Dixítque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretátio? reférte mihi quid vidéritis.
   1183 Génesis	Gen	1	40	9	Narrávit prior, præpósitus pincernárum, sómnium suum: Vidébam coram me vitem,	b
   1184 Génesis	Gen	1	40	10	in qua erant tres propágines, créscere paulátim in gemmas, et post flores uvas maturéscere:
   1185 Génesis	Gen	1	40	11	calicémque Pharaónis in manu mea: tuli ergo uvas, et expréssi in cálicem quem tenébam, et trádidi póculum Pharaóni.
   1186 Génesis	Gen	1	40	12	Respóndit Joseph: Hæc est interpretátio sómnii: tres propágines, tres adhuc dies sunt:
   1187 Génesis	Gen	1	40	13	post quos recordábitur Phárao ministérii tui, et restítuet te in gradum prístinum: dabísque ei cálicem juxta offícium tuum, sicut ante fácere consuéveras.
   1188 Génesis	Gen	1	40	14	Tantum meménto mei, cum bene tibi fúerit, et fácias mecum misericórdiam: ut súggeras Pharaóni ut edúcat me de isto cárcere:
   1189 Génesis	Gen	1	40	15	quia furto sublátus sum de terra Hebræórum, et hic ínnocens in lacum missus sum.
   1190 Génesis	Gen	1	40	16	Videns pistórum magíster quod prudénter sómnium dissolvísset, ait: Et ego vidi sómnium: quod tria canístra farínæ habérem super caput meum:	b
   1191 Génesis	Gen	1	40	17	et in uno canístro quod erat excélsius, portáre me omnes cibos qui fiunt arte pistória, avésque comédere ex eo.
   1192 Génesis	Gen	1	40	18	Respóndit Joseph: Hæc est interpretátio sómnii: tria canístra, tres adhuc dies sunt:
   1193 Génesis	Gen	1	40	19	post quos áuferet Phárao caput tuum, ac suspéndet te in cruce, et lacerábunt vólucres carnes tuas.
   1194 Génesis	Gen	1	40	20	Exínde dies tértius natalítius Pharaónis erat: qui fáciens grande convívium púeris suis, recordátus est inter épulas magístri pincernárum, et pistórum príncipis.	b
   1195 Génesis	Gen	1	40	21	Restituítque álterum in locum suum, ut porrígeret ei póculum:
   1196 Génesis	Gen	1	40	22	álterum suspéndit in patíbulo, ut conjectóris véritas probarétur.
   1197 Génesis	Gen	1	40	23	Et tamen succedéntibus prósperis, præpósitus pincernárum oblítus est intérpretis sui.
   1198 Génesis	Gen	1	41	1	Post duos annos vidit Phárao sómnium. Putábat se stare super flúvium,
   1199 Génesis	Gen	1	41	2	de quo ascendébant septem boves, pulchræ et crassæ nimis: et pascebántur in locis palústribus.
   1200 Génesis	Gen	1	41	3	Áliæ quoque septem emergébant de flúmine, fœdæ confectǽque mácie: et pascebántur in ipsa amnis ripa in locis viréntibus:
   1201 Génesis	Gen	1	41	4	devoraverúntque eas, quarum mira spécies et habitúdo córporum erat. Expergefáctus Phárao,
   1202 Génesis	Gen	1	41	5	rursum dormívit, et vidit álterum sómnium: septem spicæ pullulábant in culmo uno plenæ atque formósæ:
   1203 Génesis	Gen	1	41	6	áliæ quoque tótidem spicæ ténues, et percússæ urédine oriebántur,
   1204 Génesis	Gen	1	41	7	devorántes ómnium priórum pulchritúdinem. Evígilans Phárao post quiétem,
   1205 Génesis	Gen	1	41	8	et facto mane, pavóre pertérritus, misit ad omnes conjectóres Ægýpti, cunctósque sapiéntes, et accersítis narrávit sómnium, nec erat qui interpretarétur.
   1206 Génesis	Gen	1	41	9	Tunc demum reminíscens pincernárum magíster, ait: Confíteor peccátum meum:	b
   1207 Génesis	Gen	1	41	10	irátus rex servis suis, me et magístrum pistórum retrúdi jussit in cárcerem príncipis mílitum:
   1208 Génesis	Gen	1	41	11	ubi una nocte utérque vídimus sómnium præságum futurórum.
   1209 Génesis	Gen	1	41	12	Erat ibi puer hebrǽus, ejúsdem ducis mílitum fámulus: cui narrántes sómnia,
   1210 Génesis	Gen	1	41	13	audívimus quidquid póstea rei probávit evéntus; ego enim rédditus sum offício meo, et ille suspénsus est in cruce.
   1211 Génesis	Gen	1	41	14	Prótinus ad regis impérium edúctum de cárcere Joseph totondérunt: ac veste mutáta obtulérunt ei.
   1212 Génesis	Gen	1	41	15	Cui ille ait: Vidi sómnia, nec est qui edísserat: quæ audívi te sapientíssime conjícere.
   1213 Génesis	Gen	1	41	16	Respóndit Joseph: Absque me Deus respondébit próspera Pharaóni.
   1214 Génesis	Gen	1	41	17	Narrávit ergo Phárao quod víderat: Putábam me stare super ripam flúminis,	b
   1215 Génesis	Gen	1	41	18	et septem boves de amne conscéndere, pulchras nimis, et obésis cárnibus: quæ in pastu palúdis virécta carpébant.
   1216 Génesis	Gen	1	41	19	Et ecce, has sequebántur áliæ septem boves, in tantum defórmes et maciléntæ, ut numquam tales in terra Ægýpti víderim:
   1217 Génesis	Gen	1	41	20	quæ, devorátis et consúmptis prióribus,
   1218 Génesis	Gen	1	41	21	nullum saturitátis dedére vestígium: sed símili mácie et squalóre torpébant. Evígilans, rursus sopóre depréssus,
   1219 Génesis	Gen	1	41	22	vidi sómnium. Septem spicæ pullulábant in culmo uno plenæ atque pulchérrimæ.
   1220 Génesis	Gen	1	41	23	Áliæ quoque septem ténues et percússæ urédine, oriebántur e stípula:
   1221 Génesis	Gen	1	41	24	quæ priórum pulchritúdinem devoravérunt. Narrávi conjectóribus sómnium, et nemo est qui edísserat.
   1222 Génesis	Gen	1	41	25	Respóndit Joseph: Sómnium regis unum est: quæ factúrus est Deus, osténdit Pharaóni.	b
   1223 Génesis	Gen	1	41	26	Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertátis anni sunt: eamdémque vim sómnii comprehéndunt.
   1224 Génesis	Gen	1	41	27	Septem quoque boves ténues atque maciléntæ, quæ ascendérunt post eas, et septem spicæ ténues, et vento urénte percússæ, septem anni ventúræ sunt famis.
   1225 Génesis	Gen	1	41	28	Qui hoc órdine complebúntur:
   1226 Génesis	Gen	1	41	29	ecce septem anni vénient fertilitátis magnæ in univérsa terra Ægýpti,
   1227 Génesis	Gen	1	41	30	quos sequéntur septem anni álii tantæ sterilitátis, ut oblivióni tradátur cuncta retro abundántia: consumptúra est enim fames omnem terram,
   1228 Génesis	Gen	1	41	31	et ubertátis magnitúdinem perditúra est inópiæ magnitúdo.
   1229 Génesis	Gen	1	41	32	Quod autem vidísti secúndo ad eámdem rem pértinens sómnium: firmitátis indícium est, eo quod fiat sermo Dei, et velócius impleátur.
   1230 Génesis	Gen	1	41	33	Nunc ergo provídeat rex virum sapiéntem et indústrium, et præfíciat eum terræ Ægýpti:
   1231 Génesis	Gen	1	41	34	qui constítuat præpósitos per cunctas regiónes: et quintam partem frúctuum per septem annos fertilitátis,
   1232 Génesis	Gen	1	41	35	qui jam nunc futúri sunt, cóngreget in hórrea: et omne fruméntum sub Pharaónis potestáte condátur, servetúrque in úrbibus.
   1233 Génesis	Gen	1	41	36	Et præparétur futúræ septem annórum fami, quæ oppressúra est Ægýptum, et non consumétur terra inópia.
   1234 Génesis	Gen	1	41	37	Plácuit Pharaóni consílium et cunctis minístris ejus:	b
   1235 Génesis	Gen	1	41	38	locutúsque est ad eos: Num inveníre potérimus talem virum, qui spíritu Dei plenus sit?
   1236 Génesis	Gen	1	41	39	Dixit ergo ad Joseph: Quia osténdit tibi Deus ómnia quæ locútus es, numquid sapientiórem et consímilem tui inveníre pótero?
   1237 Génesis	Gen	1	41	40	Tu eris super domum meam, et ad tui oris impérium cunctus pópulus obédiet: uno tantum regni sólio te præcédam.
   1238 Génesis	Gen	1	41	41	Dixítque rursus Phárao ad Joseph: Ecce, constítui te super univérsam terram Ægýpti.
   1239 Génesis	Gen	1	41	42	Tulítque ánnulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivítque eum stola býssina, et collo torquem áuream circumpósuit.
   1240 Génesis	Gen	1	41	43	Fecítque eum ascéndere super currum suum secúndum, clamánte præcóne, ut omnes coram eo genu flécterent, et præpósitum esse scirent univérsæ terræ Ægýpti.
   1241 Génesis	Gen	1	41	44	Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Phárao: absque tuo império non movébit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægýpti.
   1242 Génesis	Gen	1	41	45a	Vertítque nomen ejus, et vocávit eum, lingua ægyptíaca, Salvatórem mundi. Dedítque illi uxórem Áseneth fíliam Putíphare sacerdótis Heliopóleos.
   1243 Génesis	Gen	1	41	45b	Egréssus est ítaque Joseph ad terram Ægýpti
   1244 Génesis	Gen	1	41	46	(trigínta autem annórum erat quando stetit in conspéctu regis Pharaónis), et circuívit omnes regiónes Ægýpti.
   1245 Génesis	Gen	1	41	47	Venítque fertílitas septem annórum: et in manípulos redáctæ ségetes congregátæ sunt in hórrea Ægýpti.
   1246 Génesis	Gen	1	41	48	Omnis étiam frugum abundántia in síngulis úrbibus cóndita est.
   1247 Génesis	Gen	1	41	49	Tantáque fuit abundántia trítici, ut arénæ maris coæquarétur, et cópia mensúram excéderet.
   1248 Génesis	Gen	1	41	50	Nati sunt autem Joseph fílii duo ántequam veníret fames: quos péperit ei Áseneth fília Putíphare sacerdótis Heliopóleos.
   1249 Génesis	Gen	1	41	51	Vocavítque nomen primogéniti Manásses, dicens: Oblivísci me fecit Deus ómnium labórum meórum, et domus patris mei.
   1250 Génesis	Gen	1	41	52	Nomen quoque secúndi appellávit Éphraim, dicens: Créscere me fecit Deus in terra paupertátis meæ.
   1251 Génesis	Gen	1	41	53	Ígitur transáctis septem ubertátis annis, qui fúerant in Ægýpto,	b
   1252 Génesis	Gen	1	41	54	cœpérunt veníre septem anni inópiæ, quos prædíxerat Joseph: et in univérso orbe fames præváluit, in cuncta autem terra Ægýpti panis erat.
   1253 Génesis	Gen	1	41	55	Qua esuriénte, clamávit pópulus ad Pharaónem, aliménta petens. Quibus ille respóndit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis díxerit, fácite.
   1254 Génesis	Gen	1	41	56	Crescébat autem quotídie fames in omni terra: aperuítque Joseph univérsa hórrea, et vendébat Ægýptiis: nam et illos opprésserat fames.
   1255 Génesis	Gen	1	41	57	Omnésque provínciæ veniébant in Ægýptum, ut émerent escas, et malum inópiæ temperárent.
   1256 Génesis	Gen	1	42	1	Áudiens autem Jacob quod aliménta venderéntur in Ægýpto, dixit fíliis suis: Quare neglígitis?
   1257 Génesis	Gen	1	42	2	audívi quod tríticum venundétur in Ægýpto: descéndite, et émite nobis necessária, ut possímus vívere, et non consumámur inópia.
   1258 Génesis	Gen	1	42	3	Descendéntes ígitur fratres Joseph decem, ut émerent fruménta in Ægýpto,
   1259 Génesis	Gen	1	42	4	Bénjamin domi reténto a Jacob, qui díxerat frátribus ejus: Ne forte in itínere quidquam patiátur mali:
   1260 Génesis	Gen	1	42	5	ingréssi sunt terram Ægýpti cum áliis qui pergébant ad eméndum. Erat autem fames in terra Chánaan.
   1261 Génesis	Gen	1	42	6	Et Joseph erat princeps in terra Ægýpti, atque ad ejus nutum fruménta pópulis vendebántur. Cumque adorássent eum fratres sui,	b
   1262 Génesis	Gen	1	42	7	et agnovísset eos, quasi ad aliénos dúrius loquebátur, intérrogans eos: Unde venístis? Qui respondérunt: De terra Chánaan, ut emámus víctui necessária.
   1263 Génesis	Gen	1	42	8	Et tamen fratres ipse cognóscens, non est cógnitus ab eis.
   1264 Génesis	Gen	1	42	9	Recordatúsque somniórum, quæ aliquándo víderat, ait ad eos: Exploratóres estis: ut videátis infirmióra terræ venístis.
   1265 Génesis	Gen	1	42	10	Qui dixérunt: Non est ita, dómine, sed servi tui venérunt ut émerent cibos.
   1266 Génesis	Gen	1	42	11	Omnes fílii uníus viri sumus: pacífici venímus, nec quidquam fámuli tui machinántur mali.
   1267 Génesis	Gen	1	42	12	Quibus ille respóndit: Áliter est: immuníta terræ hujus consideráre venístis.
   1268 Génesis	Gen	1	42	13	At illi: Duódecim, ínquiunt, servi tui, fratres sumus, fílii viri uníus in terra Chánaan: mínimus cum patre nostro est, álius non est super.
   1269 Génesis	Gen	1	42	14	Hoc est, ait, quod locútus sum: exploratóres estis.
   1270 Génesis	Gen	1	42	15	Jam nunc experiméntum vestri cápiam: per salútem Pharaónis non egrediémini hinc, donec véniat frater vester mínimus.
   1271 Génesis	Gen	1	42	16	Míttite ex vobis unum, et addúcat eum: vos autem éritis in vínculis, donec probéntur quæ dixístis utrum vera an falsa sint: alióquin per salútem Pharaónis exploratóres estis.
   1272 Génesis	Gen	1	42	17	Trádidit ergo illos custódiæ tribus diébus.	b
   1273 Génesis	Gen	1	42	18	Die autem tértio edúctis de cárcere, ait: Fácite quæ dixi, et vivétis: Deum enim tímeo.
   1274 Génesis	Gen	1	42	19	Si pacífici estis, frater vester unus ligétur in cárcere: vos autem abíte, et ferte fruménta quæ emístis, in domos vestras,
   1275 Génesis	Gen	1	42	20	et fratrem vestrum mínimum ad me addúcite, ut possim vestros probáre sermónes, et non moriámini. Fecérunt ut díxerat,
   1276 Génesis	Gen	1	42	21	et locúti sunt ad ínvicem: Mérito hæc pátimur, quia peccávimus in fratrem nostrum, vidéntes angústiam ánimæ illíus, dum deprecarétur nos, et non audívimus: idcírco venit super nos ista tribulátio.
   1277 Génesis	Gen	1	42	22	E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolíte peccáre in púerum: et non audístis me? en sanguis ejus exquíritur.
   1278 Génesis	Gen	1	42	23	Nesciébant autem quod intellígeret Joseph, eo quod per intérpretem loquerétur ad eos.
   1279 Génesis	Gen	1	42	24	Avertítque se parúmper, et flevit: et revérsus locútus est ad eos.
   1280 Génesis	Gen	1	42	25	Tollénsque Símeon, et ligans illis præséntibus, jussit minístris ut implérent eórum saccos trítico, et repónerent pecúnias singulórum in sácculis suis, datis supra cibáriis in viam: qui fecérunt ita.
   1281 Génesis	Gen	1	42	26	At illi portántes fruménta in ásinis suis, profécti sunt.
   1282 Génesis	Gen	1	42	27	Apertóque unus sacco, ut daret juménto pábulum in diversório, contemplátus pecúniam in ore sácculi,
   1283 Génesis	Gen	1	42	28	dixit frátribus suis: Réddita est mihi pecúnia, en habétur in sacco. Et obstupefácti, turbatíque, mútuo dixérunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
   1284 Génesis	Gen	1	42	29	Venerúntque ad Jacob patrem suum in terram Chánaan, et narravérunt ei ómnia quæ accidíssent sibi, dicéntes:	b
   1285 Génesis	Gen	1	42	30	Locútus est nobis dóminus terræ dure, et putávit nos exploratóres esse provínciæ.
   1286 Génesis	Gen	1	42	31	Cui respóndimus: Pacífici sumus, nec ullas molímur insídias.
   1287 Génesis	Gen	1	42	32	Duódecim fratres uno patre géniti sumus: unus non est super, mínimus cum patre nostro est in terra Chánaan.
   1288 Génesis	Gen	1	42	33	Qui ait nobis: Sic probábo quod pacífici sitis: fratrem vestrum unum dimíttite apud me, et cibária dómibus vestris necessária súmite, et abíte,
   1289 Génesis	Gen	1	42	34	fratrémque vestrum mínimum addúcite ad me, ut sciam quod non sitis exploratóres: et istum, qui tenétur in vínculis, recípere possítis: ac deínceps quæ vultis, eméndi habeátis licéntiam.
   1290 Génesis	Gen	1	42	35	His dictis, cum fruménta effúnderent, sínguli reperérunt in ore saccórum ligátas pecúnias, exterritísque simul ómnibus,
   1291 Génesis	Gen	1	42	36	dixit pater Jacob: Absque líberis me esse fecístis: Joseph non est super, Símeon tenétur in vínculis, et Bénjamin auferétis: in me hæc ómnia mala recidérunt.
   1292 Génesis	Gen	1	42	37	Cui respóndit Ruben: Duos fílios meos intérfice, si non redúxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restítuam.
   1293 Génesis	Gen	1	42	38	At ille: Non descéndet, inquit, fílius meus vobíscum: frater ejus mórtuus est, et ipse solus remánsit: si quid ei advérsi accíderit in terra ad quam pérgitis, deducétis canos meos cum dolóre ad ínferos.
   1294 Génesis	Gen	1	43	1	Ínterim fames omnem terram veheménter premébat.
   1295 Génesis	Gen	1	43	2	Consumptísque cibis quos ex Ægýpto detúlerant, dixit Jacob ad fílios suos: Revertímini, et émite nobis pauxíllum escárum.
   1296 Génesis	Gen	1	43	3	Respóndit Judas: Denuntiávit nobis vir ille sub attestatióne jurisjurándi, dicens: Non vidébitis fáciem meam, nisi fratrem vestrum mínimum adduxéritis vobíscum.
   1297 Génesis	Gen	1	43	4	Si ergo vis eum míttere nobíscum, pergémus páriter, et emémus tibi necessária:
   1298 Génesis	Gen	1	43	5	sin autem non vis, non íbimus: vir enim, ut sæpe díximus, denuntiávit nobis, dicens: Non vidébitis fáciem meam absque fratre vestro mínimo.
   1299 Génesis	Gen	1	43	6	Dixit eis Ísraël: In meam hoc fecístis misériam, ut indicarétis ei et álium habére vos fratrem.
   1300 Génesis	Gen	1	43	7	At illi respondérunt: Interrogávit nos homo per órdinem nostram progéniem: si pater víveret: si haberémus fratrem: et nos respóndimus ei consequénter juxta id quod fúerat sciscitátus: numquid scire poterámus quod dictúrus esset: Addúcite fratrem vestrum vobíscum?
   1301 Génesis	Gen	1	43	8	Judas quoque dixit patri suo: Mitte púerum mecum, ut proficiscámur, et possímus vívere: ne moriámur nos et párvuli nostri.
   1302 Génesis	Gen	1	43	9	Ego suscípio púerum: de manu mea requíre illum: nisi redúxero, et reddídero eum tibi, ero peccáti reus in te omni témpore.
   1303 Génesis	Gen	1	43	10	Si non intercessísset dilátio, jam vice alter venissémus.
   1304 Génesis	Gen	1	43	11	Ígitur Ísraël pater eórum dixit ad eos: Si sic necésse est, fácite quod vultis: súmite de óptimis terræ frúctibus in vasis vestris, et deférte viro múnera, módicum resínæ, et mellis, et stóracis, stactes, et terebínthi, et amygdalárum.	b
   1305 Génesis	Gen	1	43	12	Pecúniam quoque dúplicem ferte vobíscum: et illam, quam invenístis in sácculis, reportáte, ne forte erróre factum sit:
   1306 Génesis	Gen	1	43	13	sed et fratrem vestrum tóllite, et ite ad virum.
   1307 Génesis	Gen	1	43	14	Deus autem meus omnípotens fáciat vobis eum placábilem: et remíttat vobíscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Bénjamin: ego autem quasi orbátus absque líberis ero.
   1308 Génesis	Gen	1	43	15	Tulérunt ergo viri múnera, et pecúniam dúplicem, et Bénjamin: descenderúntque in Ægýptum, et stetérunt coram Joseph.
   1309 Génesis	Gen	1	43	16	Quos cum ille vidísset et Bénjamin simul, præcépit dispensatóri domus suæ, dicens: Intróduc viros domum, et occíde víctimas, et ínstrue convívium: quóniam mecum sunt comestúri merídie.	b
   1310 Génesis	Gen	1	43	17	Fecit ille quod sibi fúerat imperátum, et introdúxit viros domum.
   1311 Génesis	Gen	1	43	18	Ibíque extérriti, dixérunt mútuo: Propter pecúniam, quam retúlimus prius in saccis nostris, introdúcti sumus: ut devólvat in nos calúmniam, et violénter subjíciat servitúti et nos, et ásinos nostros.
   1312 Génesis	Gen	1	43	19	Quam ob rem in ipsis fóribus accedéntes ad dispensatórem domus,
   1313 Génesis	Gen	1	43	20	locúti sunt: Orámus, dómine, ut áudias nos. Jam ante descéndimus ut emerémus escas:
   1314 Génesis	Gen	1	43	21	quibus emptis, cum venissémus ad diversórium, aperúimus saccos nostros, et invénimus pecúniam in ore saccórum: quam nunc eódem póndere reportávimus.
   1315 Génesis	Gen	1	43	22	Sed et áliud attúlimus argéntum, ut emámus quæ nobis necessária sunt: non est in nostra consciéntia quis posúerit eam in marsúpiis nostris.
   1316 Génesis	Gen	1	43	23	At ille respóndit: Pax vobíscum, nolíte timére: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesáuros in saccis vestris: nam pecúniam, quam dedístis mihi, probátam ego hábeo. Eduxítque ad eos Símeon.
   1317 Génesis	Gen	1	43	24	Et introdúctis domum, áttulit aquam, et lavérunt pedes suos, dedítque pábulum ásinis eórum.
   1318 Génesis	Gen	1	43	25	Illi vero parábant múnera, donec ingrederétur Joseph merídie: audíerant enim quod ibi comestúri essent panem.	b
   1319 Génesis	Gen	1	43	26	Ígitur ingréssus est Joseph domum suam, obtulerúntque ei múnera, tenéntes in mánibus suis: et adoravérunt proni in terram.
   1320 Génesis	Gen	1	43	27	At ille, cleménter resalutátis eis, interrogávit eos, dicens: Salvúsne est pater vester senex, de quo dixerátis mihi? adhuc vivit?
   1321 Génesis	Gen	1	43	28	Qui respondérunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurváti, adoravérunt eum.
   1322 Génesis	Gen	1	43	29	Attóllens autem Joseph óculos, vidit Bénjamin fratrem suum uterínum, et ait: Iste est frater vester párvulus, de quo dixerátis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereátur tui, fili mi.
   1323 Génesis	Gen	1	43	30	Festinavítque, quia commóta fúerant víscera ejus super fratre suo, et erumpébant lácrimæ: et intróiens cubículum flevit.
   1324 Génesis	Gen	1	43	31	Rursúmque lota fácie egréssus, contínuit se, et ait: Pónite panes.
   1325 Génesis	Gen	1	43	32	Quibus appósitis, seórsum Joseph, et seórsum frátribus, Ægýptiis quoque qui vescebántur simul, seórsum (illícitum est enim Ægýptiis comédere cum Hebrǽis, et profánum putant hujuscémodi convívium)
   1326 Génesis	Gen	1	43	33	sedérunt coram eo, primogénitus juxta primogénita sua, et mínimus juxta ætátem suam. Et mirabántur nimis,
   1327 Génesis	Gen	1	43	34	sumptis pártibus quas ab eo accéperant: majórque pars venit Bénjamin, ita ut quinque pártibus excéderet. Biberúntque et inebriáti sunt cum eo.
   1328 Génesis	Gen	1	44	1	Præcépit autem Joseph dispensatóri domus suæ, dicens: Imple saccos eórum fruménto, quantum possunt cápere: et pone pecúniam singulórum in summitáte sacci.
   1329 Génesis	Gen	1	44	2	Scyphum autem meum argénteum, et prétium quod dedit trítici, pone in ore sacci junióris. Factúmque est ita.
   1330 Génesis	Gen	1	44	3	Et orto mane, dimíssi sunt cum ásinis suis.
   1331 Génesis	Gen	1	44	4	Jamque urbem exíerant, et procésserant páululum: tunc Joseph accersíto dispensatóre domus, Surge, inquit, et perséquere viros: et apprehénsis dícito: Quare reddidístis malum pro bono?
   1332 Génesis	Gen	1	44	5	scyphus, quem furáti estis, ipse est in quo bibit dóminus meus, et in quo augurári solet: péssimam rem fecístis.
   1333 Génesis	Gen	1	44	6	Fecit ille ut jússerat: et apprehénsis per órdinem locútus est.
   1334 Génesis	Gen	1	44	7	Qui respondérunt: Quare sic lóquitur dóminus noster, ut servi tui tantum flagítii commíserint?
   1335 Génesis	Gen	1	44	8	pecúniam, quam invénimus in summitáte saccórum, reportávimus ad te de terra Chánaan: et quómodo cónsequens est ut furáti simus de domo dómini tui aurum vel argéntum?
   1336 Génesis	Gen	1	44	9	apud quemcúmque fúerit invéntum servórum tuórum quod quæris, moriátur, et nos érimus servi dómini nostri.
   1337 Génesis	Gen	1	44	10	Qui dixit eis: Fiat juxta vestram senténtiam: apud quemcúmque fúerit invéntum, ipse sit servus meus, vos autem éritis innóxii.
   1338 Génesis	Gen	1	44	11	Ítaque festináto deponéntes in terram saccos, aperuérunt sínguli.
   1339 Génesis	Gen	1	44	12	Quos scrutátus, incípiens a majóre usque ad mínimum, invénit scyphum in sacco Bénjamin.
   1340 Génesis	Gen	1	44	13	At illi, scissis véstibus, oneratísque rursum ásinis, revérsi sunt in óppidum.	b
   1341 Génesis	Gen	1	44	14	Primúsque Judas cum frátribus ingréssus est ad Joseph (necdum enim de loco abíerat) omnésque ante eum páriter in terram corruérunt.
   1342 Génesis	Gen	1	44	15	Quibus ille ait: Cur sic ágere voluístis? an ignorátis quod non sit símilis mei in augurándi sciéntia?
   1343 Génesis	Gen	1	44	16	Cui Judas: Quid respondébimus, inquit, dómino meo? vel quid loquémur, aut juste potérimus obténdere? Deus invénit iniquitátem servórum tuórum: en omnes servi sumus dómini mei, et nos, et apud quem invéntus est scyphus.
   1344 Génesis	Gen	1	44	17	Respóndit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furátus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abíte líberi ad patrem vestrum.
   1345 Génesis	Gen	1	44	18	Accédens autem própius Judas, confidénter ait: Oro, dómine mi, loquátur servus tuus verbum in áuribus tuis, et ne irascáris fámulo tuo: tu es enim post Pharaónem	b
   1346 Génesis	Gen	1	44	19	dóminus meus. Interrogásti prius servos tuos: Habétis patrem aut fratrem?
   1347 Génesis	Gen	1	44	20	et nos respóndimus tibi dómino meo: Est nobis pater senex, et puer párvulus, qui in senectúte illíus natus est: cujus uterínus frater mórtuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero ténere díligit eum.
   1348 Génesis	Gen	1	44	21	Dixistíque servis tuis: Addúcite eum ad me, et ponam óculos meos super illum.
   1349 Génesis	Gen	1	44	22	Suggéssimus dómino meo: Non potest puer relínquere patrem suum: si enim illum dimíserit, moriétur.
   1350 Génesis	Gen	1	44	23	Et dixísti servis tuis: Nisi vénerit frater vester mínimus vobíscum, non vidébitis ámplius fáciem meam.
   1351 Génesis	Gen	1	44	24	Cum ergo ascendissémus ad fámulum tuum patrem nostrum, narrávimus ei ómnia quæ locútus est dóminus meus.	b
   1352 Génesis	Gen	1	44	25	Et dixit pater noster: Revertímini, et émite nobis parum trítici.
   1353 Génesis	Gen	1	44	26	Cui díximus: Ire non póssumus: si frater noster mínimus descénderit nobíscum, proficiscémur simul: alióquin illo absénte, non audémus vidére fáciem viri.
   1354 Génesis	Gen	1	44	27	Ad quæ ille respóndit: Vos scitis quod duos genúerit mihi uxor mea.
   1355 Génesis	Gen	1	44	28	Egréssus est unus, et dixístis: Béstia devorávit eum: et hucúsque non compáret.
   1356 Génesis	Gen	1	44	29	Si tuléritis et istum, et áliquid ei in via contígerit, deducétis canos meos cum mœróre ad ínferos.
   1357 Génesis	Gen	1	44	30	Ígitur si intrávero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defúerit (cum ánima illíus ex hujus ánima péndeat),
   1358 Génesis	Gen	1	44	31	viderítque eum non esse nobíscum, moriétur, et dedúcent fámuli tui canos ejus cum dolóre ad ínferos.
   1359 Génesis	Gen	1	44	32	Ego próprie servus tuus sim qui in meam hunc recépi fidem, et spopóndi dicens: Nisi redúxero eum, peccáti reus ero in patrem meum omni témpore.
   1360 Génesis	Gen	1	44	33	Manébo ítaque servus tuus pro púero in ministério dómini mei, et puer ascéndat cum frátribus suis.
   1361 Génesis	Gen	1	44	34	Non enim possum redíre ad patrem meum, absénte púero: ne calamitátis, quæ oppressúra est patrem meum, testis assístam.
   1362 Génesis	Gen	1	45	1	Non se póterat ultra cohibére Joseph multis coram astántibus: unde præcépit ut egrederéntur cuncti foras, et nullus interésset aliénus agnitióni mútuæ.
   1363 Génesis	Gen	1	45	2	Elevavítque vocem cum fletu, quam audiérunt Ægýptii, omnísque domus Pharaónis.
   1364 Génesis	Gen	1	45	3	Et dixit frátribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non póterant respondére fratres nímio terróre pertérriti.
   1365 Génesis	Gen	1	45	4	Ad quos ille cleménter: Accédite, inquit, ad me. Et cum accessíssent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidístis in Ægýptum.
   1366 Génesis	Gen	1	45	5	Nolíte pavére, neque vobis durum esse videátur quod vendidístis me in his regiónibus: pro salúte enim vestra misit me Deus ante vos in Ægýptum.
   1367 Génesis	Gen	1	45	6	Biénnium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arári póterit, nec meti.
   1368 Génesis	Gen	1	45	7	Præmisítque me Deus ut reservémini super terram, et escas ad vivéndum habére possítis.
   1369 Génesis	Gen	1	45	8	Non vestro consílio, sed Dei voluntáte huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaónis, et dóminum univérsæ domus ejus, ac príncipem in omni terra Ægýpti.
   1370 Génesis	Gen	1	45	9	Festináte, et ascéndite ad patrem meum, et dicétis ei: Hæc mandat fílius tuus Joseph: Deus fecit me dóminum univérsæ terræ Ægýpti: descénde ad me, ne moréris,	b
   1371 Génesis	Gen	1	45	10	et habitábis in terra Gessen: erísque juxta me tu, et fílii tui, et fílii filiórum tuórum, oves tuæ, et arménta tua, et univérsa quæ póssides:
   1372 Génesis	Gen	1	45	11	ibíque te pascam (adhuc enim quinque anni resídui sunt famis) ne et tu péreas, et domus tua, et ómnia quæ póssides.
   1373 Génesis	Gen	1	45	12	En óculi vestri, et óculi fratris mei Bénjamin, vident quod os meum loquátur ad vos.
   1374 Génesis	Gen	1	45	13	Nuntiáte patri meo univérsam glóriam meam, et cuncta quæ vidístis in Ægýpto: festináte, et addúcite eum ad me.
   1375 Génesis	Gen	1	45	14	Cumque amplexátus recidísset in collum Bénjamin fratris sui, flevit: illo quoque simíliter flente super collum ejus.	b
   1376 Génesis	Gen	1	45	15	Osculatúsque est Joseph omnes fratres suos, et plorávit super síngulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum.
   1377 Génesis	Gen	1	45	16	Auditúmque est, et célebri sermóne vulgátum in aula regis: Venérunt fratres Joseph: et gavísus est Phárao, atque omnis família ejus.
   1378 Génesis	Gen	1	45	17	Dixítque ad Joseph ut imperáret frátribus suis, dicens: Onerántes juménta, ite in terram Chánaan,
   1379 Génesis	Gen	1	45	18	et tóllite inde patrem vestrum et cognatiónem, et veníte ad me: et ego dabo vobis ómnia bona Ægýpti, ut comedátis medúllam terræ.
   1380 Génesis	Gen	1	45	19	Prǽcipe étiam ut tollant plaustra de terra Ægýpti, ad subvectiónem parvulórum suórum ac cónjugum: et dícito: Tóllite patrem vestrum, et properáte quantócius veniéntes.
   1381 Génesis	Gen	1	45	20	Nec dimittátis quidquam de supelléctili vestra: quia omnes opes Ægýpti vestræ erunt.
   1382 Génesis	Gen	1	45	21	Fecerúntque fílii Ísraël ut eis mandátum fúerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secúndum Pharaónis impérium, et cibária in itínere.	b
   1383 Génesis	Gen	1	45	22	Síngulis quoque proférri jussit binas stolas: Bénjamin vero dedit trecéntos argénteos cum quinque stolis óptimis:
   1384 Génesis	Gen	1	45	23	tantúmdem pecúniæ et véstium mittens patri suo, addens et ásinos decem, qui subvéherent ex ómnibus divítiis Ægýpti, et tótidem ásinas, tríticum in itínere, panésque portántes.
   1385 Génesis	Gen	1	45	24	Dimísit ergo fratres suos, et proficiscéntibus ait: Ne irascámini in via.
   1386 Génesis	Gen	1	45	25	Qui ascendéntes ex Ægýpto, venérunt in terram Chánaan ad patrem suum Jacob.
   1387 Génesis	Gen	1	45	26	Et nuntiavérunt ei, dicéntes: Joseph fílius tuus vivit: et ipse dominátur in omni terra Ægýpti. Quo audíto Jacob, quasi de gravi somno evígilans, tamen non credébat eis.
   1388 Génesis	Gen	1	45	27	Illi e contra referébant omnem órdinem rei. Cumque vidísset plaustra et univérsa quæ míserat, revíxit spíritus ejus,
   1389 Génesis	Gen	1	45	28	et ait: Súfficit mihi si adhuc Joseph fílius meus vivit: vadam, et vidébo illum ántequam móriar.
   1390 Génesis	Gen	1	46	1	Profectúsque Ísraël cum ómnibus quæ habébat, venit ad Púteum juraménti: et mactátis ibi víctimis Deo patris sui Ísaac,
   1391 Génesis	Gen	1	46	2	audívit eum per visiónem noctis vocántem se, et dicéntem sibi: Jacob, Jacob. Cui respóndit: Ecce adsum.
   1392 Génesis	Gen	1	46	3	Ait illi Deus: Ego sum fortíssimus Deus patris tui: noli timére, descénde in Ægýptum, quia in gentem magnam fáciam te ibi.
   1393 Génesis	Gen	1	46	4	Ego descéndam tecum illuc, et ego inde addúcam te reverténtem: Joseph quoque ponet manus suas super óculos tuos.
   1394 Génesis	Gen	1	46	5	Surréxit autem Jacob a Púteo juraménti: tulerúntque eum fílii cum párvulis et uxóribus suis in plaustris quæ míserat Phárao ad portándum senem,
   1395 Génesis	Gen	1	46	6	et ómnia quæ posséderat in terra Chánaan: venítque in Ægýptum cum omni sémine suo,
   1396 Génesis	Gen	1	46	7	fílii ejus, et nepótes, fíliæ, et cuncta simul progénies.
   1397 Génesis	Gen	1	46	8	Hæc sunt autem nómina filiórum Ísraël, qui ingréssi sunt in Ægýptum, ipse cum líberis suis. Primogénitus Ruben.	b
   1398 Génesis	Gen	1	46	9	Fílii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
   1399 Génesis	Gen	1	46	10	Fílii Símeon: Jámuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul fílius Chanaanítidis.
   1400 Génesis	Gen	1	46	11	Fílii Levi: Gerson et Caath et Merári.
   1401 Génesis	Gen	1	46	12	Fílii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mórtui sunt autem Her et Onan in terra Chánaan. Natíque sunt fílii Phares: Hesron et Hamul.
   1402 Génesis	Gen	1	46	13	Fílii Íssachar: Thola et Phua et Job et Semron.
   1403 Génesis	Gen	1	46	14	Fílii Zábulon: Sared et Elon et Jáhelel.
   1404 Génesis	Gen	1	46	15	Hi fílii Liæ quos génuit in Mesopotámia Sýriæ cum Dina fília sua: omnes ánimæ filiórum ejus et filiárum, trigínta tres.
   1405 Génesis	Gen	1	46	16	Fílii Gad: Séphion et Haggi et Suni et Ésebon et Heri et Aródi et Aréli.
   1406 Génesis	Gen	1	46	17	Fílii Aser: Jamne et Jésua et Jéssui et Béria, Sara quoque soror eórum. Fílii Béria: Heber et Mélchiel.
   1407 Génesis	Gen	1	46	18	Hi fílii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ fíliæ suæ: et hos génuit Jacob sédecim ánimas.
   1408 Génesis	Gen	1	46	19	Fílii Rachel uxóris Jacob: Joseph et Bénjamin.
   1409 Génesis	Gen	1	46	20	Natíque sunt Joseph fílii in terra Ægýpti, quos génuit ei Áseneth fília Putíphare sacerdótis Heliopóleos: Manásses et Éphraim.
   1410 Génesis	Gen	1	46	21	Fílii Bénjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Náaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
   1411 Génesis	Gen	1	46	22	Hi fílii Rachel quos génuit Jacob: omnes ánimæ, quatuórdecim.
   1412 Génesis	Gen	1	46	23	Fílii Dan: Husim.
   1413 Génesis	Gen	1	46	24	Fílii Néphthali: Jásiel et Guni et Jeser et Sallem.
   1414 Génesis	Gen	1	46	25	Hi fílii Balæ, quam dedit Laban Rachéli fíliæ suæ: et hos génuit Jacob: omnes ánimæ, septem.
   1415 Génesis	Gen	1	46	26	Cunctæ ánimæ, quæ ingréssæ sunt cum Jacob in Ægýptum, et egréssæ sunt de fémore illíus, absque uxóribus filiórum ejus, sexagínta sex.
   1416 Génesis	Gen	1	46	27	Fílii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægýpti, ánimæ duæ. Omnes ánimæ domus Jacob, quæ ingréssæ sunt in Ægýptum, fuére septuagínta.
   1417 Génesis	Gen	1	46	28	Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiáret ei, et occúrreret in Gessen.	b
   1418 Génesis	Gen	1	46	29	Quo cum pervenísset, juncto Joseph curro suo, ascéndit óbviam patri suo ad eúmdem locum: vidénsque eum, írruit super collum ejus, et inter ampléxus flevit.
   1419 Génesis	Gen	1	46	30	Dixítque pater ad Joseph: Jam lætus móriar, quia vidi fáciem tuam, et supérstitem te relínquo.
   1420 Génesis	Gen	1	46	31	At ille locútus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascéndam, et nuntiábo Pharaóni, dicámque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chánaan, venérunt ad me:
   1421 Génesis	Gen	1	46	32	et sunt viri pastóres óvium, curámque habent alendórum gregum: pécora sua, et arménta, et ómnia quæ habére potuérunt, adduxérunt secum.
   1422 Génesis	Gen	1	46	33	Cumque vocáverit vos, et díxerit: Quod est opus vestrum?
   1423 Génesis	Gen	1	46	34	respondébitis: Viri pastóres sumus servi tui, ab infántia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicétis, ut habitáre possítis in terra Gessen: quia detestántur Ægýptii omnes pastóres óvium.
   1424 Génesis	Gen	1	47	1	Ingréssus ergo Joseph nuntiávit Pharaóni, dicens: Pater meus et fratres, oves eórum et arménta, et cuncta quæ póssident, venérunt de terra Chánaan: et ecce consístunt in terra Gessen.
   1425 Génesis	Gen	1	47	2	Extrémos quoque fratrum suórum quinque viros constítuit coram rege:
   1426 Génesis	Gen	1	47	3	quos ille interrogávit: Quid habétis óperis? Respondérunt: Pastóres óvium sumus servi tui, et nos et patres nostri.
   1427 Génesis	Gen	1	47	4	Ad peregrinándum in terra tua venímus: quóniam non est herba grégibus servórum tuórum, ingravescénte fame in terra Chánaan: petimúsque ut esse nos júbeas servos tuos in terra Gessen.
   1428 Génesis	Gen	1	47	5	Dixit ítaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venérunt ad te.
   1429 Génesis	Gen	1	47	6	Terra Ægýpti in conspéctu tuo est: in óptimo loco fac eos habitáre, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros indústrios, constítue illos magístros pécorum meórum.
   1430 Génesis	Gen	1	47	7	Post hæc introdúxit Joseph patrem suum ad regem, et státuit eum coram eo: qui benedícens illi,
   1431 Génesis	Gen	1	47	8	et interrogátus ab eo: Quot sunt dies annórum vitæ tuæ?
   1432 Génesis	Gen	1	47	9	respóndit: Dies peregrinatiónis meæ centum trigínta annórum sunt, parvi et mali, et non pervenérunt usque ad dies patrum meórum quibus peregrináti sunt.
   1433 Génesis	Gen	1	47	10	Et benedícto rege, egréssus est foras.
   1434 Génesis	Gen	1	47	11	Joseph vero patri et frátribus suis dedit possessiónem in Ægýpto in óptimo terræ loco, Ramésses, ut præcéperat Phárao.	b
   1435 Génesis	Gen	1	47	12	Et alébat eos, omnémque domum patris sui, præbens cibária síngulis.
   1436 Génesis	Gen	1	47	13	In toto enim orbe panis déerat, et opprésserat fames terram, máxime Ægýpti et Chánaan.
   1437 Génesis	Gen	1	47	14	E quibus omnem pecúniam congregávit pro venditióne fruménti, et íntulit eam in ærárium regis.
   1438 Génesis	Gen	1	47	15	Cumque defecísset emptóribus prétium, venit cuncta Ægýptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare mórimur coram te, deficiénte pecúnia?
   1439 Génesis	Gen	1	47	16	Quibus ille respóndit: Addúcite pécora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si prétium non habétis.
   1440 Génesis	Gen	1	47	17	Quæ cum adduxíssent, dedit eis aliménta pro equis, et óvibus, et bobus, et ásinis: sustentavítque eos illo anno pro commutatióne pécorum.
   1441 Génesis	Gen	1	47	18	Venérunt quoque anno secúndo, et dixérunt ei: Non celábimus dóminum nostrum quod deficiénte pecúnia, pécora simul defecérunt: nec clam te est, quod absque corpóribus et terra nihil habeámus.
   1442 Génesis	Gen	1	47	19	Cur ergo moriémur te vidénte? et nos et terra nostra tui érimus: eme nos in servitútem régiam, et præbe sémina, ne pereúnte cultóre redigátur terra in solitúdinem.
   1443 Génesis	Gen	1	47	20	Emit ígitur Joseph omnem terram Ægýpti, vendéntibus síngulis possessiónes suas præ magnitúdine famis. Subjecítque eam Pharaóni,
   1444 Génesis	Gen	1	47	21	et cunctos pópulos ejus a novíssimis términis Ægýpti usque ad extrémos fines ejus,
   1445 Génesis	Gen	1	47	22	præter terram sacerdótum, quæ a rege trádita fúerat eis: quibus et statúta cibária ex hórreis públicis præbebántur, et idcírco non sunt compúlsi véndere possessiónes suas.
   1446 Génesis	Gen	1	47	23	Dixit ergo Joseph ad pópulos: En ut cérnitis, et vos et terram vestram Phárao póssidet: accípite sémina, et sérite agros,	b
   1447 Génesis	Gen	1	47	24	ut fruges habére possítis. Quintam partem regi dábitis: quátuor réliquas permítto vobis in seméntem, et in cibum famíliis et líberis vestris.
   1448 Génesis	Gen	1	47	25	Qui respondérunt: Salus nostra in manu tua est: respíciat nos tantum dóminus noster, et læti serviémus regi.
   1449 Génesis	Gen	1	47	26	Ex eo témpore usque in præséntem diem, in univérsa terra Ægýpti régibus quinta pars sólvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotáli, quæ líbera ab hac conditióne fuit.
   1450 Génesis	Gen	1	47	27	Habitávit ergo Ísraël in Ægýpto, id est, in terra Gessen, et possédit eam: auctúsque est, et multiplicátus nimis.	b
   1451 Génesis	Gen	1	47	28	Et vixit in ea decem et septem annis: factíque sunt omnes dies vitæ illíus, centum quadragínta septem annórum.
   1452 Génesis	Gen	1	47	29	Cumque appropinquáre cérneret diem mortis suæ, vocávit fílium suum Joseph, et dixit ad eum: Si invéni grátiam in conspéctu tuo, pone manum tuam sub fémore meo: et fácies mihi misericórdiam et veritátem, ut non sepélias me in Ægýpto:
   1453 Génesis	Gen	1	47	30	sed dórmiam cum pátribus meis, et áuferas me de terra hac, condásque in sepúlchro majórum meórum. Cui respóndit Joseph: Ego fáciam quod jussísti.
   1454 Génesis	Gen	1	47	31	Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo juránte, adorávit Ísraël Deum, convérsus ad léctuli caput.
   1455 Génesis	Gen	1	48	1	His ita transáctis, nuntiátum est Joseph quod ægrotáret pater suus: qui, assúmptis duóbus fíliis Manásse et Éphraim, ire perréxit.
   1456 Génesis	Gen	1	48	2	Dictúmque est seni: Ecce fílius tuus Joseph venit ad te. Qui confortátus sedit in léctulo.
   1457 Génesis	Gen	1	48	3	Et ingrésso ad se ait: Deus omnípotens appáruit mihi in Luza, quæ est in terra Chánaan: benedixítque mihi,
   1458 Génesis	Gen	1	48	4	et ait: Ego te augébo et multiplicábo, et fáciam te in turbas populórum: dabóque tibi terram hanc, et sémini tuo post te in possessiónem sempitérnam.
   1459 Génesis	Gen	1	48	5	Duo ergo fílii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægýpti ántequam huc venírem ad te, mei erunt: Éphraim et Manásses, sicut Ruben et Símeon reputabúntur mihi.
   1460 Génesis	Gen	1	48	6	Réliquos autem quos genúeris post eos, tui erunt, et nómine fratrum suórum vocabúntur in possessiónibus suis.
   1461 Génesis	Gen	1	48	7	Mihi enim, quando veniébam de Mesopotámia, mórtua est Rachel in terra Chánaan in ipso itínere, erátque vernum tempus: et ingrediébar Éphratam, et sepelívi eam juxta viam Éphratæ, quæ álio nómine appellátur Béthlehem.
   1462 Génesis	Gen	1	48	8	Videns autem fílios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti?
   1463 Génesis	Gen	1	48	9	Respóndit: Fílii mei sunt, quos donávit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedícam illis.
   1464 Génesis	Gen	1	48	10a	Óculi enim Ísraël caligábant præ nímia senectúte, et clare vidére non póterat.
   1465 Génesis	Gen	1	48	10b	Applicitósque ad se, deosculátus et circumpléxus eos,
   1466 Génesis	Gen	1	48	11	dixit ad fílium suum: Non sum fraudátus aspéctu tuo: ínsuper osténdit mihi Deus semen tuum.
   1467 Génesis	Gen	1	48	12	Cumque tulísset eos Joseph de grémio patris, adorávit pronus in terram.
   1468 Génesis	Gen	1	48	13	Et pósuit Éphraim ad déxteram suam, id est, ad sinístram Ísraël: Manássen vero in sinístra sua, ad déxteram scílicet patris, applicuítque ambos ad eum.
   1469 Génesis	Gen	1	48	14	Qui exténdens manum déxteram, pósuit super caput Éphraim minóris fratris: sinístram autem super caput Manásse qui major natu erat, commútans manus.
   1470 Génesis	Gen	1	48	15	Benedixítque Jacob fíliis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspéctu ambulavérunt patres mei Ábraham, et Ísaac; Deus qui pascit me ab adolescéntia mea usque in præséntem diem:
   1471 Génesis	Gen	1	48	16	ángelus, qui éruit me de cunctis malis, benedícat púeris istis: et invocétur super eos nomen meum, nómina quoque patrum meórum Ábraham et Ísaac, et crescant in multitúdinem super terram.
   1472 Génesis	Gen	1	48	17	Videns autem Joseph quod posuísset pater suus déxteram manum super caput Éphraim, gráviter accépit: et apprehénsam manum patris leváre conátus est de cápite Éphraim, et transférre super caput Manásse.
   1473 Génesis	Gen	1	48	18	Dixítque ad patrem: Non ita cónvenit, pater: quia hic est primogénitus, pone déxteram tuam super caput ejus.
   1474 Génesis	Gen	1	48	19	Qui rénuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in pópulos, et multiplicábitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illíus crescet in gentes.
   1475 Génesis	Gen	1	48	20	Benedixítque eis in témpore illo, dicens: In te benedicétur Ísraël, atque dicétur: Fáciat tibi Deus sicut Éphraim, et sicut Manásse. Constituítque Éphraim ante Manássen.
   1476 Génesis	Gen	1	48	21	Et ait ad Joseph fílium suum: En ego mórior, et erit Deus vobíscum, reducétque vos ad terram patrum vestrórum.
   1477 Génesis	Gen	1	48	22	Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhǽi in gládio et arcu meo.
   1478 Génesis	Gen	1	49	1	Vocávit autem Jacob fílios suos, et ait eis: Congregámini, ut annúntiem quæ ventúra sunt vobis in diébus novíssimis.
   1479 Génesis	Gen	1	49	2	Congregámini, et audíte, fílii Jacob, audíte Ísraël patrem vestrum:
   1480 Génesis	Gen	1	49	3	Ruben, primogénitus meus, tu fortitúdo mea, et princípium dolóris mei; prior in donis, major in império.
   1481 Génesis	Gen	1	49	4	Effúsus es sicut aqua, non crescas: quia ascendísti cubíle patris tui, et maculásti stratum ejus.
   1482 Génesis	Gen	1	49	5	Símeon et Levi fratres vasa iniquitátis bellántia.
   1483 Génesis	Gen	1	49	6	In consílium eórum non véniat ánima mea, et in cœtu illórum non sit glória mea: quia in furóre suo occidérunt virum, et in voluntáte sua suffodérunt murum.
   1484 Génesis	Gen	1	49	7	Maledíctus furor eórum, quia pértinax: et indignátio eórum, quia dura: dívidam eos in Jacob, et dispérgam eos in Ísraël.
   1485 Génesis	Gen	1	49	8	Juda, te laudábunt fratres tui: manus tua in cervícibus inimicórum tuórum, adorábunt te fílii patris tui.
   1486 Génesis	Gen	1	49	9	Cátulus leónis Juda: ad prædam, fili mi, ascendísti: requiéscens accubuísti ut leo, et quasi leǽna: quis suscitábit eum?
   1487 Génesis	Gen	1	49	10	Non auferétur sceptrum de Juda, et dux de fémore ejus, donec véniat qui mitténdus est, et ipse erit expectátio géntium.
   1488 Génesis	Gen	1	49	11	Ligans ad víneam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, ásinam suam, lavábit in vino stolam suam et in sánguine uvæ pállium suum.
   1489 Génesis	Gen	1	49	12	Pulchrióres sunt óculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidióres.
   1490 Génesis	Gen	1	49	13	Zábulon in líttore maris habitábit, et in statióne návium pertíngens usque ad Sidónem.	b
   1491 Génesis	Gen	1	49	14	Íssachar ásinus fortis áccubans inter términos.
   1492 Génesis	Gen	1	49	15	Vidit réquiem, quod esset bona et terram, quod óptima: et suppósuit húmerum suum ad portándum, factúsque est tribútis sérviens.
   1493 Génesis	Gen	1	49	16	Dan judicábit pópulum suum sicut et ália tribus in Ísraël.
   1494 Génesis	Gen	1	49	17	Fiat Dan cóluber in via, cerástes in sémita, mordens úngulas equi, ut cadat ascénsor ejus retro.
   1495 Génesis	Gen	1	49	18	Salutáre tuum expectábo, Dómine.
   1496 Génesis	Gen	1	49	19	Gad, accínctus prœliábitur ante eum: et ipse accingétur retrórsum.
   1497 Génesis	Gen	1	49	20	Aser, pinguis panis ejus, et præbébit delícias régibus.
   1498 Génesis	Gen	1	49	21	Néphthali, cervus emíssus, et dans elóquia pulchritúdinis.
   1499 Génesis	Gen	1	49	22	Fílius accréscens Joseph, fílius accréscens et decórus aspéctu: fíliæ discurrérunt super murum.	b
   1500 Génesis	Gen	1	49	23	Sed exasperavérunt eum et jurgáti sunt, inviderúntque illi habéntes jácula.
   1501 Génesis	Gen	1	49	24	Sedit in forti arcus ejus, et dissolúta sunt víncula brachiórum et mánuum illíus per manus poténtis Jacob: inde pastor egréssus est, lapis Ísraël.
   1502 Génesis	Gen	1	49	25	Deus patris tui erit adjútor tuus, et omnípotens benedícet tibi benedictiónibus cæli désuper, benedictiónibus abýssi jacéntis deórsum, benedictiónibus úberum et vulvæ.
   1503 Génesis	Gen	1	49	26	Benedictiónes patris tui confortátæ sunt benedictiónibus patrum ejus, donec veníret desidérium cóllium æternórum: fiant in cápite Joseph, et in vértice Nazarǽi inter fratres suos.
   1504 Génesis	Gen	1	49	27	Bénjamin lupus rapax, mane cómedat prædam, et véspere dívidet spólia.
   1505 Génesis	Gen	1	49	28	Omnes hi in tríbubus Ísraël duódecim: hæc locútus est eis pater suus, benedixítque síngulis benedictiónibus própriis.	b
   1506 Génesis	Gen	1	49	29	Et præcépit eis, dicens: Ego cóngregor ad pópulum meum: sepelíte me cum pátribus meis in spelúnca dúplici quæ est in agro Ephron Hethǽi,
   1507 Génesis	Gen	1	49	30	contra Mambre in terra Chánaan, quam emit Ábraham cum agro ab Ephron Hethǽo in possessiónem sepúlchri.
   1508 Génesis	Gen	1	49	31	Ibi sepeliérunt eum, et Saram uxórem ejus: ibi sepúltus est Ísaac cum Rebécca cónjuge sua: ibi et Lia cóndita jacet.
   1509 Génesis	Gen	1	49	32	Finitísque mandátis quibus fílios instruébat, collégit pedes suos super léctulum, et óbiit: appositúsque est ad pópulum suum.
   1510 Génesis	Gen	1	50	1	Quod cernens Joseph, ruit super fáciem patris, flens et deósculans eum.
   1511 Génesis	Gen	1	50	2	Præcepítque servis suis médicis ut aromátibus condírent patrem.
   1512 Génesis	Gen	1	50	3	Quibus jussa expléntibus, transiérunt quadragínta dies: iste quippe mos erat cadáverum conditórum: flevítque eum Ægýptus septuagínta diébus.
   1513 Génesis	Gen	1	50	4	Et expléto planctus témpore, locútus est Joseph ad famíliam Pharaónis: Si invéni grátiam in conspéctu vestro, loquímini in áuribus Pharaónis:
   1514 Génesis	Gen	1	50	5	eo quod pater meus adjuráverit me dicens: En mórior: in sepúlchro meo, quod fodi mihi in terra Chánaan, sepélies me. Ascéndam ígitur, et sepéliam patrem meum, ac revértar.
   1515 Génesis	Gen	1	50	6	Dixítque ei Phárao: Ascénde, et sépeli patrem tuum sicut adjurátus es.
   1516 Génesis	Gen	1	50	7	Quo ascendénte, iérunt cum eo omnes senes domus Pharaónis, cunctíque majóres natu terræ Ægýpti:
   1517 Génesis	Gen	1	50	8	domus Joseph cum frátribus suis, absque párvulis, et grégibus atque arméntis, quæ derelíquerant in terra Gessen.
   1518 Génesis	Gen	1	50	9	Hábuit quoque in comitátu currus et équites: et facta est turba non módica.
   1519 Génesis	Gen	1	50	10	Venerúntque ad Áream Atad, quæ sita est trans Jordánem: ubi celebrántes exéquias planctu magno atque veheménti implevérunt septem dies.
   1520 Génesis	Gen	1	50	11	Quod cum vidíssent habitatóres terræ Chánaan, dixérunt: Planctus magnus est iste Ægýptiis. Et idcírco vocátum est nomen loci illíus, Planctus Ægýpti.
   1521 Génesis	Gen	1	50	12	Fecérunt ergo fílii Jacob sicut præcéperat eis:
   1522 Génesis	Gen	1	50	13	et portántes eum in terram Chánaan, sepeliérunt eum in spelúnca dúplici, quam émerat Ábraham cum agro in possessiónem sepúlchri ab Ephron Hethǽo, contra fáciem Mambre.
   1523 Génesis	Gen	1	50	14	Reversúsque est Joseph in Ægýptum cum frátribus suis, et omni comitátu, sepúlto patre.	b
   1524 Génesis	Gen	1	50	15	Quo mórtuo, timéntes fratres ejus, et mútuo colloquéntes: Ne forte memor sit injúriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fécimus,
   1525 Génesis	Gen	1	50	16	mandavérunt ei dicéntes: Pater tuus præcépit nobis ántequam morerétur,
   1526 Génesis	Gen	1	50	17	ut hæc tibi verbis illíus dicerémus: Óbsecro ut obliviscáris scéleris fratrum tuórum, et peccáti atque malítiæ quam exercuérunt in te: nos quoque orámus ut servis Dei patris tui dimíttas iniquitátem hanc. Quibus audítis flevit Joseph.
   1527 Génesis	Gen	1	50	18	Venerúntque ad eum fratres sui: et proni adorántes in terram, dixérunt: Servi tui sumus.
   1528 Génesis	Gen	1	50	19	Quibus ille respóndit: Nolíte timére: num Dei póssumus resístere voluntáti?
   1529 Génesis	Gen	1	50	20	Vos cogitástis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltáret me, sicut in præsentiárum cérnitis, et salvos fáceret multos pópulos.
   1530 Génesis	Gen	1	50	21	Nolíte timére: ego pascam vos et párvulos vestros: consolatúsque est eos, et blande ac léniter est locútus.
   1531 Génesis	Gen	1	50	22	Et habitávit in Ægýpto cum omni domo patris sui: vixítque centum decem annis. Et vidit Éphraim fílios usque ad tértiam generatiónem. Fílii quoque Machir fílii Manásse nati sunt in génibus Joseph.	b
   1532 Génesis	Gen	1	50	23	Quibus transáctis, locútus est frátribus suis: Post mortem meam Deus visitábit vos, et ascéndere vos fáciet de terra ista ad terram quam jurávit Ábraham, Ísaac et Jacob.
   1533 Génesis	Gen	1	50	24	Cumque adjurásset eos atque dixísset: Deus visitábit vos, asportáte ossa mea vobíscum de loco isto:
   1534 Génesis	Gen	1	50	25	mórtuus est, explétis centum decem vitæ suæ annis. Et cónditus aromátibus, repósitus est in lóculo in Ægýpto.
   1535 #	Éxodus	Exo	Liber Éxodi
   1536 Éxodus	Exo	2	1	1	Hæc sunt nómina filiórum Ísraël qui ingréssi sunt in Ægýptum cum Jacob: sínguli cum dómibus suis introiérunt:
   1537 Éxodus	Exo	2	1	2	Ruben, Símeon, Levi, Judas,
   1538 Éxodus	Exo	2	1	3	Íssachar, Zábulon et Bénjamin,
   1539 Éxodus	Exo	2	1	4	Dan et Néphthali, Gad et Aser.
   1540 Éxodus	Exo	2	1	5	Erant ígitur omnes ánimæ eórum qui egréssi sunt de fémore Jacob, septuagínta: Joseph autem in Ægýpto erat.
   1541 Éxodus	Exo	2	1	6	Quo mórtuo, et univérsis frátribus ejus, omníque cognatióne illa,
   1542 Éxodus	Exo	2	1	7	fílii Ísraël crevérunt, et quasi germinántes multiplicáti sunt: ac roboráti nimis, implevérunt terram.
   1543 Éxodus	Exo	2	1	8	Surréxit intérea rex novus super Ægýptum, qui ignorábat Joseph.
   1544 Éxodus	Exo	2	1	9	Et ait ad pópulum suum: Ecce, pópulus filiórum Ísraël multus, et fórtior nobis est.
   1545 Éxodus	Exo	2	1	10	Veníte, sapiénter opprimámus eum, ne forte multiplicétur: et si ingrúerit contra nos bellum, addátur inimícis nostris, expugnatísque nobis egrediátur de terra.
   1546 Éxodus	Exo	2	1	11	Præpósuit ítaque eis magístros óperum, ut afflígerent eos onéribus: ædificaverúntque urbes tabernaculórum Pharaóni, Phithom et Ramésses.
   1547 Éxodus	Exo	2	1	12	Quantóque opprimébant eos, tanto magis multiplicabántur, et crescébant:
   1548 Éxodus	Exo	2	1	13	oderántque fílios Ísraël Ægýptii, et affligébant illudéntes eis,
   1549 Éxodus	Exo	2	1	14	atque ad amaritúdinem perducébant vitam eórum opéribus duris luti et láteris, omníque famulátu, quo in terræ opéribus premebántur.
   1550 Éxodus	Exo	2	1	15	Dixit autem rex Ægýpti obstetrícibus Hebræórum, quarum una vocabátur Séphora, áltera Phua,	b
   1551 Éxodus	Exo	2	1	16	præcípiens eis: Quando obstetricábitis Hebrǽas, et partus tempus advénerit: si másculus fúerit, interfícite eum: si fémina, reserváte.
   1552 Éxodus	Exo	2	1	17	Timuérunt autem obstetríces Deum, et non fecérunt juxta præcéptum regis Ægýpti, sed conservábant mares.
   1553 Éxodus	Exo	2	1	18	Quibus ad se accersítis, rex ait: Quidnam est hoc quod fácere voluístis, ut púeros servarétis?
   1554 Éxodus	Exo	2	1	19	Quæ respondérunt: Non sunt Hebrǽæ sicut ægýptiæ mulíeres: ipsæ enim obstetricándi habent sciéntiam, et priúsquam veniámus ad eas, páriunt.
   1555 Éxodus	Exo	2	1	20	Bene ergo fecit Deus obstetrícibus: et crevit pópulus, confortatúsque est nimis.
   1556 Éxodus	Exo	2	1	21	Et quia timuérunt obstetríces Deum, ædificávit eis domos.
   1557 Éxodus	Exo	2	1	22	Præcépit ergo Phárao omni pópulo suo, dicens: Quidquid masculíni sexus natum fúerit, in flumen projícite: quidquid feminíni, reserváte.
   1558 Éxodus	Exo	2	2	1	Egréssus est post hæc vir de domo Levi: et accépit uxórem stirpis suæ.
   1559 Éxodus	Exo	2	2	2	Quæ concépit, et péperit fílium: et videns eum elegántem, abscóndit tribus ménsibus.
   1560 Éxodus	Exo	2	2	3	Cumque jam celáre non posset, sumpsit fiscéllam scírpeam, et linívit eam bitúmine ac pice: posuítque intus infántulum, et expósuit eum in carécto ripæ flúminis,
   1561 Éxodus	Exo	2	2	4	stante procul soróre ejus, et consideránte evéntum rei.
   1562 Éxodus	Exo	2	2	5	Ecce autem descendébat fília Pharaónis ut lavarétur in flúmine: et puéllæ ejus gradiebántur per crepídinem álvei. Quæ cum vidísset fiscéllam in papyrióne, misit unam e famulábus suis: et allátam
   1563 Éxodus	Exo	2	2	6	apériens, cernénsque in ea párvulum vagiéntem, misérta ejus, ait: De infántibus Hebræórum est hic.
   1564 Éxodus	Exo	2	2	7	Cui soror púeri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulíerem hebrǽam, quæ nutríre possit infántulum?
   1565 Éxodus	Exo	2	2	8	Respóndit: Vade. Perréxit puélla et vocávit matrem suam.
   1566 Éxodus	Exo	2	2	9	Ad quam locúta fília Pharaónis: Áccipe, ait, púerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercédem tuam. Suscépit múlier, et nutrívit púerum: adultúmque trádidit fíliæ Pharaónis.
   1567 Éxodus	Exo	2	2	10	Quem illa adoptávit in locum fílii, vocavítque nomen ejus Móyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.
   1568 Éxodus	Exo	2	2	11	In diébus illis postquam créverat Móyses, egréssus est ad fratres suos: vidítque afflictiónem eórum, et virum ægýptium percutiéntem quemdam de Hebrǽis frátribus suis.	b
   1569 Éxodus	Exo	2	2	12	Cumque circumspexísset huc atque illuc, et nullum adésse vidísset, percússum Ægýptium abscóndit sábulo.
   1570 Éxodus	Exo	2	2	13	Et egréssus die áltero conspéxit duos Hebrǽos rixántes: dixítque ei qui faciébat injúriam: Quare pércutis próximum tuum?
   1571 Éxodus	Exo	2	2	14	Qui respóndit: Quis te constítuit príncipem et júdicem super nos? num occídere me tu vis, sicut heri occidísti Ægýptium? Tímuit Móyses, et ait: Quómodo palam factum est verbum istud?
   1572 Éxodus	Exo	2	2	15	Audivítque Phárao sermónem hunc, et quærébat occídere Móysen: qui fúgiens de conspéctu ejus, morátus est in terra Mádian, et sedit juxta púteum.
   1573 Éxodus	Exo	2	2	16	Erant autem sacerdóti Mádian septem fíliæ, quæ venérunt ad hauriéndam aquam: et implétis canálibus adaquáre cupiébant greges patris sui.
   1574 Éxodus	Exo	2	2	17	Supervenére pastóres, et ejecérunt eas: surrexítque Móyses, et defénsis puéllis, adaquávit oves eárum.
   1575 Éxodus	Exo	2	2	18	Quæ cum revertíssent ad Ráguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velócius venístis sólito?
   1576 Éxodus	Exo	2	2	19	Respondérunt: Vir ægýptius liberávit nos de manu pastórum: ínsuper et hausit aquam nobíscum, potúmque dedit óvibus.
   1577 Éxodus	Exo	2	2	20	At ille: Ubi est? inquit: quare dimisístis hóminem? vocáte eum ut cómedat panem.
   1578 Éxodus	Exo	2	2	21	Jurávit ergo Móyses quod habitáret cum eo. Accepétque Séphoram fíliam ejus uxórem:	b
   1579 Éxodus	Exo	2	2	22	quæ péperit ei fílium, quem vocávit Gersam, dicens: Ádvena fui in terra aliéna. Álterum vero péperit, quem vocávit Eliézer, dicens: Deus enim patris mei adjútor meus erípuit me de manu Pharaónis.
   1580 Éxodus	Exo	2	2	23	Post multum vero témpore mórtuus est rex Ægýpti: et ingemiscéntes fílii Ísraël, propter ópera vociferáti sunt: ascendítque clamor eórum ad Deum ab opéribus.	b
   1581 Éxodus	Exo	2	2	24	Et audívit gémitum eórum, ac recordátus est fœ́deris quod pépigit cum Ábraham, Ísaac et Jacob.
   1582 Éxodus	Exo	2	2	25	Et respéxit Dóminus fílios Ísraël et cognóvit eos.
   1583 Éxodus	Exo	2	3	1	Móyses autem pascébat oves Jethro sóceri sui sacerdótis Mádian: cumque minásset gregem ad interióra desérti, venit ad montem Dei Horeb.
   1584 Éxodus	Exo	2	3	2	Apparuítque ei Dóminus in flamma ignis de médio rubi: et vidébat quod rubus ardéret, et non comburerétur.
   1585 Éxodus	Exo	2	3	3	Dixit ergo Móyses: Vadam, et vidébo visiónem hanc magnam, quare non comburátur rubus.
   1586 Éxodus	Exo	2	3	4	Cernens autem Dóminus quod pérgeret ad vidéndum, vocávit eum de médio rubi, et ait: Móyses, Móyses. Qui respóndit: Adsum.
   1587 Éxodus	Exo	2	3	5	At ille: Ne apprópies, inquit, huc: solve calceaméntum de pédibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.
   1588 Éxodus	Exo	2	3	6	Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Ábraham, Deus Ísaac et Deus Jacob. Abscóndit Móyses fáciem suam: non enim audébat aspícere contra Deum.	b
   1589 Éxodus	Exo	2	3	7	Cui ait Dóminus: Vidi afflictiónem pópuli mei in Ægýpto, et clamórem ejus audívi propter durítiam eórum qui præsunt opéribus:
   1590 Éxodus	Exo	2	3	8	et sciens dolórem ejus, descéndi ut líberem eum de mánibus Ægyptiórum, et edúcam de terra illa in terram bonam, et spatiósam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananǽi et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi.
   1591 Éxodus	Exo	2	3	9	Clamor ergo filiórum Ísraël venit ad me: vidíque afflictiónem eórum, qua ab Ægýptiis opprimúntur.
   1592 Éxodus	Exo	2	3	10	Sed veni, et mittam te ad Pharaónem, ut edúcas pópulum meum, fílios Ísraël, de Ægýpto.
   1593 Éxodus	Exo	2	3	11	Dixítque Móyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaónem, et edúcam fílios Ísraël de Ægýpto?	b
   1594 Éxodus	Exo	2	3	12	Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habébis signum, quod míserim te: cum edúxeris pópulum meum de Ægýpto, immolábis Deo super montem istum.
   1595 Éxodus	Exo	2	3	13	Ait Móyses ad Deum: Ecce ego vadam ad fílios Ísraël, et dicam eis: Deus patrum vestrórum misit me ad vos. Si díxerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?
   1596 Éxodus	Exo	2	3	14	Dixit Deus ad Móysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices fíliis Ísraël: Qui est, misit me ad vos.
   1597 Éxodus	Exo	2	3	15	Dixítque íterum Deus ad Móysen: Hæc dices fíliis Ísraël: Dóminus Deus patrum vestrórum, Deus Ábraham, Deus Ísaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in ætérnum, et hoc memoriále meum in generatiónem et generatiónem.
   1598 Éxodus	Exo	2	3	16	Vade, et cóngrega senióres Ísraël, et dices ad eos: Dóminus Deus patrum vestrórum appáruit mihi, Deus Ábraham, Deus Ísaac et Deus Jacob, dicens: Vísitans visitávi vos: et vidi ómnia quæ accidérunt vobis in Ægýpto.	b
   1599 Éxodus	Exo	2	3	17	Et dixi ut edúcam vos de afflictióne Ægýpti in terram Chananǽi, et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi, ad terram fluéntem lacte et melle.
   1600 Éxodus	Exo	2	3	18	Et áudient vocem tuam: ingredierísque tu, et senióres Ísraël, ad regem Ægýpti, et dices ad eum: Dóminus Deus Hebræórum vocávit nos: íbimus viam trium diérum in solitúdinem, ut immolémus Dómino Deo nostro.
   1601 Éxodus	Exo	2	3	19	Sed ego scio quod non dimíttet vos rex Ægýpti ut eátis nisi per manum válidam.
   1602 Éxodus	Exo	2	3	20	Exténdam enim manum meam, et percútiam Ægýptum in cunctis mirabílibus meis, quæ factúrus sum in médio eórum: post hæc dimíttet vos.
   1603 Éxodus	Exo	2	3	21	Dabóque grátiam pópulo huic coram Ægýptiis: et cum egrediémini, non exíbitis vácui:
   1604 Éxodus	Exo	2	3	22	sed postulábit múlier a vicína sua et ab hóspita sua, vasa argéntea et áurea, ac vestes: ponetísque eas super fílios et fílias vestras, et spoliábitis Ægýptum.
   1605 Éxodus	Exo	2	4	1	Respóndens Móyses ait: Non credent mihi, neque áudient vocem meam, sed dicent: Non appáruit tibi Dóminus.
   1606 Éxodus	Exo	2	4	2	Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respóndit: Virga.
   1607 Éxodus	Exo	2	4	3	Dixítque Dóminus: Prójice eam in terram. Projécit, et versa est in cólubrum, ita ut fúgeret Móyses.
   1608 Éxodus	Exo	2	4	4	Dixítque Dóminus: Exténde manum tuam, et apprehénde caudam ejus. Exténdit, et ténuit, versáque est in virgam.
   1609 Éxodus	Exo	2	4	5	Ut credant, inquit, quod apparúerit tibi Dóminus Deus patrum suórum, Deus Ábraham, Deus Ísaac et Deus Jacob.
   1610 Éxodus	Exo	2	4	6	Dixítque Dóminus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misísset in sinum, prótulit leprósam instar nivis.
   1611 Éxodus	Exo	2	4	7	Rétrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retráxit, et prótulit íterum, et erat símilis carni réliquæ.
   1612 Éxodus	Exo	2	4	8	Si non credíderint, inquit, tibi, neque audíerint sermónem signi prióris, credent verbo signi sequéntis.
   1613 Éxodus	Exo	2	4	9	Quod si nec duóbus quidem his signis credíderint, neque audíerint vocem tuam: sume aquam flúminis, et effúnde eam super áridam, et quidquid háuseris de flúvio, vertétur in sánguinem.
   1614 Éxodus	Exo	2	4	10	Ait Móyses: Óbsecro, Dómine, non sum éloquens ab heri et nudiustértius: et ex quo locútus es ad servum tuum, impeditióris et tardióris linguæ sum.	b
   1615 Éxodus	Exo	2	4	11	Dixit Dóminus ad eum: Quis fecit os hóminis? aut quis fabricátus est mutum et surdum, vidéntem et cæcum? nonne ego?
   1616 Éxodus	Exo	2	4	12	Perge, ígitur, et ego ero in ore tuo: docebóque te quid loquáris.
   1617 Éxodus	Exo	2	4	13	At ille: Óbsecro, inquit, Dómine, mitte quem missúrus es.
   1618 Éxodus	Exo	2	4	14	Irátus Dóminus in Móysen, ait: Áaron frater tuus Levítes, scio quod éloquens sit: ecce ipse egréditur in occúrsum tuum, vidénsque te lætábitur corde.
   1619 Éxodus	Exo	2	4	15	Lóquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus: et ego ero in ore tuo, et in ore illíus, et osténdam vobis quid ágere debeátis.
   1620 Éxodus	Exo	2	4	16	Ipse loquétur pro te ad pópulum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quæ ad Deum pértinent.
   1621 Éxodus	Exo	2	4	17	Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua factúrus es signa.
   1622 Éxodus	Exo	2	4	18	Ábiit Móyses, et revérsus est ad Jethro sócerum suum, dixítque ei: Vadam et revértar ad fratres meos in Ægýptum, ut vídeam si adhuc vivant. Cui ait Jethro: Vade in pace.	b
   1623 Éxodus	Exo	2	4	19	Dixit ergo Dóminus ad Móysen in Mádian: Vade, et revértere in Ægýptum, mórtui sunt enim omnes qui quærébant ánimam tuam.
   1624 Éxodus	Exo	2	4	20	Tulit ergo Móyses uxórem suam, et fílios suos, et impósuit eos super ásinum: reversúsque est in Ægýptum, portans virgam Dei in manu sua.
   1625 Éxodus	Exo	2	4	21	Dixítque ei Dóminus reverténti in Ægýptum: Vide ut ómnia osténta quæ pósui in manu tua, fácias coram Pharaóne: ego indurábo cor ejus, et non dimíttet pópulum.
   1626 Éxodus	Exo	2	4	22	Dicésque ad eum: Hæc dicit Dóminus: Fílius meus primogénitus Ísraël.
   1627 Éxodus	Exo	2	4	23	Dixi tibi: Dimítte fílium meum ut sérviat mihi; et noluísti dimíttere eum: ecce ego interfíciam fílium tuum primogénitum.
   1628 Éxodus	Exo	2	4	24	Cumque esset in itínere, in diversório occúrrit ei Dóminus, et volébat occídere eum.	b
   1629 Éxodus	Exo	2	4	25	Tulit idcírco Séphora acutíssimam petram, et circumcídit præpútium fílii sui, tetigítque pedes ejus, et ait: Sponsus sánguinum tu mihi es.
   1630 Éxodus	Exo	2	4	26	Et dimísit eum postquam díxerat: Sponsus sánguinum ob circumcisiónem.
   1631 Éxodus	Exo	2	4	27	Dixit autem Dóminus ad Áaron: Vade in occúrsum Móysi in desértum. Qui perréxit óbviam ei in montem Dei, et osculátus est eum.	b
   1632 Éxodus	Exo	2	4	28	Narravítque Móyses Áaron ómnia verba Dómini quibus míserat eum, et signa quæ mandáverat.
   1633 Éxodus	Exo	2	4	29	Venerúntque simul, et congregavérunt cunctos senióres filiórum Ísraël.
   1634 Éxodus	Exo	2	4	30	Locutúsque est Áaron ómnia verba quæ díxerat Dóminus ad Móysen: et fecit signa coram pópulo,
   1635 Éxodus	Exo	2	4	31	et crédidit pópulus. Audierúntque quod visitásset Dóminus fílios Ísraël, et respexísset afflictiónem illórum: et proni adoravérunt.
   1636 Éxodus	Exo	2	5	1	Post hæc ingréssi sunt Móyses et Áaron, et dixérunt Pharaóni: Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi in desérto.
   1637 Éxodus	Exo	2	5	2	At ille respóndit: Quis est Dóminus, ut áudiam vocem ejus, et dimíttam Ísraël? néscio Dóminum, et Ísraël non dimíttam.
   1638 Éxodus	Exo	2	5	3	Dixerúntque: Deus Hebræórum vocávit nos, ut eámus viam trium diérum in solitúdinem, et sacrificémus Dómino Deo nostro: ne forte áccidat nobis pestis aut gládius.
   1639 Éxodus	Exo	2	5	4	Ait ad eos rex Ægýpti: Quare Móyses et Áaron sollicitátis pópulum ab opéribus suis? ite ad ónera vestra.
   1640 Éxodus	Exo	2	5	5	Dixítque Phárao: Multus est pópulus terræ: vidétis quod turba succréverit: quanto magis si dedéritis eis réquiem ab opéribus?	b
   1641 Éxodus	Exo	2	5	6	Præcépit ergo in die illo præféctis óperum et exactóribus pópuli, dicens:
   1642 Éxodus	Exo	2	5	7	Nequáquam ultra dábitis páleas pópulo ad conficiéndos láteres, sicut prius: sed ipsi vadant, et cólligant stípulas.
   1643 Éxodus	Exo	2	5	8	Et mensúram láterum, quam prius faciébant, imponétis super eos, nec minuétis quidquam: vacant enim, et idcírco vociferántur, dicéntes: Eámus, et sacrificémus Deo nostro.
   1644 Éxodus	Exo	2	5	9	Opprimántur opéribus, et éxpleant ea: ut non acquiéscant verbis mendácibus.
   1645 Éxodus	Exo	2	5	10	Ígitur egréssi præfécti óperum et exactóres ad pópulum, dixérunt: Sic dicit Phárao: Non do vobis páleas:	b
   1646 Éxodus	Exo	2	5	11	ite, et collígite sícubi inveníre potéritis, nec minuétur quidquam de ópere vestro.
   1647 Éxodus	Exo	2	5	12	Dispersúsque est pópulus per omnem terram Ægýpti ad colligéndas páleas.
   1648 Éxodus	Exo	2	5	13	Præfécti quoque óperum instábant, dicéntes: Compléte opus vestrum quotídie, ut prius fácere solebátis quando dabántur vobis páleæ.
   1649 Éxodus	Exo	2	5	14	Flagellatíque sunt qui prǽerant opéribus filiórum Ísraël, ab exactóribus Pharaónis, dicéntibus: Quare non implétis mensúram láterum sicut prius, nec heri, nec hódie?
   1650 Éxodus	Exo	2	5	15	Venerúntque præpósiti filiórum Ísraël, et vociferáti sunt ad Pharaónem dicéntes: Cur ita agis contra servos tuos?
   1651 Éxodus	Exo	2	5	16	páleæ non dantur nobis, et láteres simíliter imperántur: en fámuli tui flagéllis cǽdimur, et injúste ágitur contra pópulum tuum.
   1652 Éxodus	Exo	2	5	17	Qui ait: Vacátis ótio, et idcírco dícitis: Eámus, et sacrificémus Dómino.
   1653 Éxodus	Exo	2	5	18	Ite ergo, et operámini: páleæ non dabúntur vobis, et reddétis consuétum númerum láterum.
   1654 Éxodus	Exo	2	5	19	Videbántque se præpósiti filiórum Ísraël in malo, eo quod dicerétur eis: Non minuétur quidquam de latéribus per síngulos dies.	b
   1655 Éxodus	Exo	2	5	20	Occurrerúntque Móysi et Áaron, qui stabant ex advérso, egrediéntibus a Pharaóne:
   1656 Éxodus	Exo	2	5	21	et dixérunt ad eos: Vídeat Dóminus et júdicet, quóniam fœtére fecístis odórem nostrum coram Pharaóne et servis ejus, et præbuístis ei gládium, ut occíderet nos.
   1657 Éxodus	Exo	2	5	22	Reversúsque est Móyses ad Dóminum, et ait: Dómine, cur afflixísti pópulum istum? quare misísti me?
   1658 Éxodus	Exo	2	5	23	ex eo enim quo ingréssus sum ad Pharaónem ut lóquerer in nómine tuo, afflíxit pópulum tuum: et non liberásti eos.
   1659 Éxodus	Exo	2	6	1	Dixítque Dóminus ad Móysen: Nunc vidébis quæ factúrus sim Pharaóni: per manum enim fortem dimíttet eos, et in manu robústa ejíciet illos de terra sua.
   1660 Éxodus	Exo	2	6	2	Locutúsque est Dóminus ad Móysen dicens: Ego Dóminus	b
   1661 Éxodus	Exo	2	6	3	qui appárui Ábraham, Ísaac et Jacob in Deo omnipoténte: et nomen meum Adonái non indicávi eis.
   1662 Éxodus	Exo	2	6	4	Pepigíque fœdus cum eis, ut darem eis terram Chánaan, terram peregrinatiónis eórum, in qua fuérunt ádvenæ.
   1663 Éxodus	Exo	2	6	5	Ego audívi gémitum filiórum Ísraël, quo Ægýptii oppressérunt eos: et recordátus sum pacti mei.
   1664 Éxodus	Exo	2	6	6	Ídeo dic fíliis Ísraël: Ego Dóminus qui edúcam vos de ergástulo Ægyptiórum, et éruam de servitúte, ac rédimam in bráchio excélso et judíciis magnis.
   1665 Éxodus	Exo	2	6	7	Et assúmam vos mihi in pópulum, et ero vester Deus: et sciétis quod ego sum Dóminus Deus vester qui edúxerim vos de ergástulo Ægyptiórum,
   1666 Éxodus	Exo	2	6	8	et indúxerim in terram, super quam levávi manum meam ut darem eam Ábraham, Ísaac et Jacob: dabóque illam vobis possidéndam. Ego Dóminus.
   1667 Éxodus	Exo	2	6	9	Narrávit ergo Móyses ómnia fíliis Ísraël: qui non acquievérunt ei propter angústiam spíritus, et opus duríssimum.
   1668 Éxodus	Exo	2	6	10	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   1669 Éxodus	Exo	2	6	11	Ingrédere, et lóquere ad Pharaónem regem Ægýpti, ut dimíttat fílios Ísraël de terra sua.
   1670 Éxodus	Exo	2	6	12	Respóndit Móyses coram Dómino: Ecce fílii Ísraël non áudiunt me: et quómodo áudiet Phárao, præsértim cum incircumcísus sim lábiis?
   1671 Éxodus	Exo	2	6	13	Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, et dedit mandátum ad fílios Ísraël, et ad Pharaónem regem Ægýpti ut edúcerent fílios Ísraël de terra Ægýpti.	b
   1672 Éxodus	Exo	2	6	14	Isti sunt príncipes domórum per famílias suas. Fílii Ruben primogéniti Israélis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi:
   1673 Éxodus	Exo	2	6	15	hæ cognatiónes Ruben. Fílii Símeon: Jámuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul fílius Chananítidis: hæ progénies Símeon.
   1674 Éxodus	Exo	2	6	16	Et hæc nómina filiórum Levi per cognatiónes suas: Gerson, et Caath, et Merári. Anni autem vitæ Levi fuérunt centum trigínta septem.
   1675 Éxodus	Exo	2	6	17	Fílii Gerson: Lobni et Sémei, per cognatiónes suas.
   1676 Éxodus	Exo	2	6	18	Fílii Caath: Amram, et Ísaar, et Hebron, et Óziel; anni quoque vitæ Caath, centum trigínta tres.
   1677 Éxodus	Exo	2	6	19	Fílii Merári: Móholi et Musi: hæ cognatiónes Levi per famílias suas.
   1678 Éxodus	Exo	2	6	20	Accépit autem Amram uxórem Jóchabed patruélem suam: quæ péperit ei Áaron et Móysen. Fuerúntque anni vitæ Amram, centum trigínta septem.	b
   1679 Éxodus	Exo	2	6	21	Fílii quoque Ísaar: Core, et Nepheg, et Zechri.
   1680 Éxodus	Exo	2	6	22	Fílii quoque Óziel: Mísaël, et Elísaphan, et Sethri.
   1681 Éxodus	Exo	2	6	23	Accépit autem Áaron uxórem Elísabeth fíliam Amínadab, sorórem Naháson, quæ péperit ei Nadab, et Ábiu, et Eleázar, et Íthamar.
   1682 Éxodus	Exo	2	6	24	Fílii quoque Core: Aser, et Élcana, et Abíasaph: hæ sunt cognatiónes Coritárum.
   1683 Éxodus	Exo	2	6	25	At vero Eleázar fílius Áaron accépit uxórem de filiábus Phútiel: quæ péperit ei Phínees. Hi sunt príncipes familiárum Leviticárum per cognatiónes suas.
   1684 Éxodus	Exo	2	6	26	Iste est Áaron et Móyses, quibus præcépit Dóminus ut edúcerent fílios Ísraël de terra Ægýpti per turmas suas.	b
   1685 Éxodus	Exo	2	6	27	Hi sunt, qui loquúntur ad Pharaónem regem Ægýpti, ut edúcant fílios Ísraël de Ægýpto: iste est Móyses et Áaron,
   1686 Éxodus	Exo	2	6	28	in die qua locútus est Dóminus ad Móysen, in terra Ægýpti.
   1687 Éxodus	Exo	2	6	29	Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Ego Dóminus: lóquere ad Pharaónem regem Ægýpti, ómnia quæ ego loquor tibi.
   1688 Éxodus	Exo	2	6	30	Et ait Móyses coram Dómino: En incircumcísus lábiis sum, quómodo áudiet me Phárao?
   1689 Éxodus	Exo	2	7	1	Dixítque Dóminus ad Móysen: Ecce constítui te Deum Pharaónis: et Áaron frater tuus erit prophéta tuus.
   1690 Éxodus	Exo	2	7	2	Tu loquéris ei ómnia quæ mando tibi: et ille loquétur ad Pharaónem, ut dimíttat fílios Ísraël de terra sua.
   1691 Éxodus	Exo	2	7	3	Sed ego indurábo cor ejus, et multiplicábo signa et osténta mea in terra Ægýpti,
   1692 Éxodus	Exo	2	7	4	et non áudiet vos: immittámque manum meam super Ægýptum, et edúcam exércitum et pópulum meum fílios Ísraël de terra Ægýpti per judícia máxima.
   1693 Éxodus	Exo	2	7	5	Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus qui exténderim manum meam super Ægýptum, et edúxerim fílios Ísraël de médio eórum.
   1694 Éxodus	Exo	2	7	6	Fecit ítaque Móyses et Áaron sicut præcéperat Dóminus: ita egérunt.
   1695 Éxodus	Exo	2	7	7	Erat autem Móyses octogínta annórum, et Áaron octogínta trium, quando locúti sunt ad Pharaónem.
   1696 Éxodus	Exo	2	7	8	Dixítque Dóminus ad Móysen et Áaron:	b
   1697 Éxodus	Exo	2	7	9	Cum díxerit vobis Phárao, Osténdite signa: dices ad Áaron: Tolle virgam tuam, et prójice eam coram Pharaóne, ac vertétur in cólubrum.
   1698 Éxodus	Exo	2	7	10	Ingréssi ítaque Móyses et Áaron ad Pharaónem, fecérunt sicut præcéperat Dóminus: tulítque Áaron virgam coram Pharaóne et servis ejus, quæ versa est in cólubrum.
   1699 Éxodus	Exo	2	7	11	Vocávit autem Phárao sapiéntes et maléficos: et fecérunt étiam ipsi per incantatiónes ægyptíacas et arcána quædam simíliter.
   1700 Éxodus	Exo	2	7	12	Projecerúntque sínguli virgas suas, quæ versæ sunt in dracónes: sed devorávit virga Áaron virgas eórum.
   1701 Éxodus	Exo	2	7	13	Induratúmque est cor Pharaónis, et non audívit eos, sicut præcéperat Dóminus.
   1702 Éxodus	Exo	2	7	14	Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ingravátum est cor Pharaónis: non vult dimíttere pópulum.	b
   1703 Éxodus	Exo	2	7	15	Vade ad eum mane, ecce egrediétur ad aquas: et stabis in occúrsum ejus super ripam flúminis: et virgam quæ convérsa est in dracónem, tolles in manu tua.
   1704 Éxodus	Exo	2	7	16	Dicésque ad eum: Dóminus Deus Hebræórum misit me ad te, dicens: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi in desérto: et usque ad præsens audíre noluísti.
   1705 Éxodus	Exo	2	7	17	Hæc ígitur dicit Dóminus: In hoc scies quod sim Dóminus: ecce percútiam virga, quæ in manu mea est, aquam flúminis, et vertétur in sánguinem.
   1706 Éxodus	Exo	2	7	18	Pisces quoque, qui sunt in flúvio, moriéntur, et computréscent aquæ, et affligéntur Ægýptii bibéntes aquam flúminis.
   1707 Éxodus	Exo	2	7	19	Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Dic ad Áaron: Tolle virgam tuam, et exténde manum tuam super aquas Ægýpti, et super flúvios eórum, et rivos ac palúdes, et omnes lacus aquárum, ut vertántur in sánguinem: et sit cruor in omni terra Ægýpti, tam in lígneis vasis quam in sáxeis.
   1708 Éxodus	Exo	2	7	20	Fecerúntque Móyses et Áaron sicut præcéperat Dóminus: et élevans virgam percússit aquam flúminis coram Pharaóne et servis ejus: quæ versa est in sánguinem.
   1709 Éxodus	Exo	2	7	21	Et pisces, qui erant in flúmine, mórtui sunt: computruítque flúvius, et non póterant Ægýptii bíbere aquam flúminis, et fuit sanguis in tota terra Ægýpti.
   1710 Éxodus	Exo	2	7	22	Fecerúntque simíliter maléfici Ægyptiórum incantatiónibus suis: et indurátum est cor Pharaónis, nec audívit eos, sicut præcéperat Dóminus.
   1711 Éxodus	Exo	2	7	23	Avertítque se, et ingréssus est domum suam, nec appósuit cor étiam hac vice.
   1712 Éxodus	Exo	2	7	24	Fodérunt autem omnes Ægýptii per circúitum flúminis aquam ut bíberent: non enim póterant bíbere de aqua flúminis.
   1713 Éxodus	Exo	2	7	25	Impletíque sunt septem dies, postquam percússit Dóminus flúvium.
   1714 Éxodus	Exo	2	8	1	Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Ingrédere ad Pharaónem, et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus: Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi:
   1715 Éxodus	Exo	2	8	2	sin autem nolúeris dimíttere, ecce ego percútiam omnes términos tuos ranis,
   1716 Éxodus	Exo	2	8	3	et ebúlliet flúvius ranas: quæ ascéndent, et ingrediéntur domum tuam, et cubículum léctuli tui, et super stratum tuum, et in domos servórum tuórum, et in pópulum tuum, et in furnos tuos, et in relíquias cibórum tuórum:
   1717 Éxodus	Exo	2	8	4	et ad te, et ad pópulum tuum, et ad omnes servos tuos intrábunt ranæ.
   1718 Éxodus	Exo	2	8	5	Dixítque Dóminus ad Móysen: Dic ad Áaron: Exténde manum tuam super flúvios ac super rivos et palúdes, et educ ranas super terram Ægýpti.
   1719 Éxodus	Exo	2	8	6	Et exténdit Áaron manum super aquas Ægýpti, et ascendérunt ranæ, operuerúntque terram Ægýpti.
   1720 Éxodus	Exo	2	8	7	Fecérunt autem et maléfici per incantatiónes suas simíliter, eduxerúntque ranas super terram Ægýpti.
   1721 Éxodus	Exo	2	8	8	Vocávit autem Phárao Móysen et Áaron, et dixit eis: Oráte Dóminum ut áuferat ranas a me et a pópulo meo, et dimíttam pópulum ut sacríficet Dómino.	b
   1722 Éxodus	Exo	2	8	9	Dixítque Móyses ad Pharaónem: Constítue mihi quando déprecer pro te, et pro servis tuis, et pro pópulo tuo, ut abigántur ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a pópulo tuo: et tantum in flúmine remáneant.
   1723 Éxodus	Exo	2	8	10	Qui respóndit: Cras. At ille: Juxta, inquit, verbum tuum fáciam: ut scias quóniam non est sicut Dóminus Deus noster.
   1724 Éxodus	Exo	2	8	11	Et recédent ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a pópulo tuo: et tantum in flúmine remanébunt.
   1725 Éxodus	Exo	2	8	12	Egressíque sunt Móyses et Áaron a Pharaóne: et clamávit Móyses ad Dóminum pro sponsióne ranárum quam condíxerat Pharaóni.
   1726 Éxodus	Exo	2	8	13	Fecítque Dóminus juxta verbum Móysi: et mórtuæ sunt ranæ de dómibus, et de villis, et de agris.
   1727 Éxodus	Exo	2	8	14	Congregaverúntque eas in imménsos ággeres, et compútruit terra.
   1728 Éxodus	Exo	2	8	15	Videns autem Phárao quod data esset réquies, ingravávit cor suum, et non audívit eos, sicut præcéperat Dóminus.	b
   1729 Éxodus	Exo	2	8	16	Dixítque Dóminus ad Móysen: Lóquere ad Áaron: Exténde virgam tuam, et pércute púlverem terræ: et sint scíniphes in univérsa terra Ægýpti.
   1730 Éxodus	Exo	2	8	17	Fecerúntque ita. Et exténdit Áaron manum, virgam tenens: percussítque púlverem terræ, et facti sunt scíniphes in homínibus, et in juméntis: omnis pulvis terræ versus est in scíniphes per totam terram Ægýpti.
   1731 Éxodus	Exo	2	8	18	Fecerúntque simíliter maléfici incantatiónibus suis, ut edúcerent scíniphes, et non potuérunt: erántque scíniphes tam in homínibus quam in juméntis.
   1732 Éxodus	Exo	2	8	19	Et dixérunt maléfici ad Pharaónem: Dígitus Dei est hic; induratúmque est cor Pharaónis, et non audívit eos sicut præcéperat Dóminus.
   1733 Éxodus	Exo	2	8	20	Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Consúrge dilúculo, et sta coram Pharaóne: egrediétur enim ad aquas: et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi.	b
   1734 Éxodus	Exo	2	8	21	Quod si non dimíseris eum, ecce ego immíttam in te, et in servos tuos, et in pópulum tuum, et in domos tuas, omne genus muscárum: et implebúntur domus Ægyptiórum muscis divérsi géneris, et univérsa terra in qua fúerint.
   1735 Éxodus	Exo	2	8	22	Faciámque mirábilem in die illa terram Gessen, in qua pópulus meus est, ut non sint ibi muscæ: et scias quóniam ego Dóminus in médio terræ.
   1736 Éxodus	Exo	2	8	23	Ponámque divisiónem inter pópulum meum et pópulum tuum: cras erit signum istud.
   1737 Éxodus	Exo	2	8	24	Fecítque Dóminus ita. Et venit musca gravíssima in domos Pharaónis et servórum ejus, et in omnem terram Ægýpti: corruptáque est terra ab hujuscémodi muscis.
   1738 Éxodus	Exo	2	8	25	Vocavítque Phárao Móysen et Áaron, et ait eis: Ite et sacrificáte Deo vestro in terra hac.	b
   1739 Éxodus	Exo	2	8	26	Et ait Móyses: Non potest ita fíeri: abominatiónes enim Ægyptiórum immolábimus Dómino Deo nostro: quod si mactavérimus ea quæ colunt Ægýptii coram eis, lapídibus nos óbruent.
   1740 Éxodus	Exo	2	8	27	Viam trium diérum pergémus in solitúdinem: et sacrificábimus Dómino Deo nostro, sicut præcépit nobis.
   1741 Éxodus	Exo	2	8	28	Dixítque Phárao: Ego dimíttam vos ut sacrificétis Dómino Deo vestro in desérto: verúmtamen lóngius ne abeátis, rogáte pro me.
   1742 Éxodus	Exo	2	8	29	At ait Móyses: Egréssus a te, orábo Dóminum: et recédet musca a Pharaóne, et a servis suis, et a pópulo ejus cras: verúmtamen noli ultra fállere, ut non dimíttas pópulum sacrificáre Dómino.
   1743 Éxodus	Exo	2	8	30	Egressúsque Móyses a Pharaóne, orávit Dóminum.
   1744 Éxodus	Exo	2	8	31	Qui fecit juxta verbum illíus, et ábstulit muscas a Pharaóne, et a servis suis, et a pópulo ejus: non supérfuit ne una quidem.
   1745 Éxodus	Exo	2	8	32	Et ingravátum est cor Pharaónis, ita ut nec hac quidem vice dimítteret pópulum.
   1746 Éxodus	Exo	2	9	1	Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ingrédere ad Pharaónem, et lóquere ad eum: Hæc dicit Dóminus Deus Hebræórum: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi.
   1747 Éxodus	Exo	2	9	2	Quod si adhuc rénuis, et rétines eos,
   1748 Éxodus	Exo	2	9	3	ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et ásinos, et camélos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
   1749 Éxodus	Exo	2	9	4	Et fáciet Dóminus mirábile inter possessiónes Ísraël et possessiónes Ægyptiórum, ut nihil omníno péreat ex eis quæ pértinent ad fílios Ísraël.
   1750 Éxodus	Exo	2	9	5	Constituítque Dóminus tempus, dicens: Cras fáciet Dóminus verbum istud in terra.
   1751 Éxodus	Exo	2	9	6	Fecit ergo Dóminus verbum hoc áltera die: mortuáque sunt ómnia animántia Ægyptiórum; de animálibus vero filiórum Ísraël, nihil omníno périit.
   1752 Éxodus	Exo	2	9	7	Et misit Phárao ad vidéndum: nec erat quidquam mórtuum de his quæ possidébat Ísraël. Ingravatúmque est cor Pharaónis, et non dimísit pópulum.
   1753 Éxodus	Exo	2	9	8	Et dixit Dóminus ad Móysen et Áaron: Tóllite plenas manus cíneris de camíno, et spargat illum Móyses in cælum coram Pharaóne.	b
   1754 Éxodus	Exo	2	9	9	Sitque pulvis super omnem terram Ægýpti: erunt enim in homínibus et juméntis úlcera, et vesícæ turgéntes in univérsa terra Ægýpti.
   1755 Éxodus	Exo	2	9	10	Tulerúntque cínerem de camíno, et stetérunt coram Pharaóne, et sparsit illum Móyses in cælum: factáque sunt úlcera vesicárum turgéntium in homínibus et juméntis:
   1756 Éxodus	Exo	2	9	11	nec póterant maléfici stare coram Móyse propter úlcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægýpti.
   1757 Éxodus	Exo	2	9	12	Induravítque Dóminus cor Pharaónis, et non audívit eos, sicut locútus est Dóminus ad Móysen.
   1758 Éxodus	Exo	2	9	13	Dixítque Dóminus ad Móysen: Mane consúrge, et sta coram Pharaóne, et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus Deus Hebræórum: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi.	b
   1759 Éxodus	Exo	2	9	14	Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super pópulum tuum: ut scias quod non sit símilis mei in omni terra.
   1760 Éxodus	Exo	2	9	15	Nunc enim exténdens manum percútiam te, et pópulum tuum peste, peribísque de terra.
   1761 Éxodus	Exo	2	9	16	Idcírco autem pósui te, ut osténdam in te fortitúdinem meam, et narrétur nomen meum in omni terra.
   1762 Éxodus	Exo	2	9	17	Adhuc rétines pópulum meum, et non vis dimíttere eum?
   1763 Éxodus	Exo	2	9	18	En pluam cras hac ipsa hora grándinem multam nimis, qualis non fuit in Ægýpto a die qua fundáta est, usque in præsens tempus.
   1764 Éxodus	Exo	2	9	19	Mitte ergo jam nunc, et cóngrega juménta tua, et ómnia quæ habes in agro: hómines enim, et juménta, et univérsa quæ invénta fúerint foris, nec congregáta de agris, ceciderítque super ea grando, moriéntur.
   1765 Éxodus	Exo	2	9	20	Qui tímuit verbum Dómini de servis Pharaónis, facit confúgere servos suos et juménta in domos:
   1766 Éxodus	Exo	2	9	21	qui autem negléxit sermónem Dómini, dimísit servos suos et juménta in agris.
   1767 Éxodus	Exo	2	9	22	Et dixit Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam in cælum, ut fiat grando in univérsa terra Ægýpti super hómines, et super juménta, et super omnem herbam agri in terra Ægýpti.	b
   1768 Éxodus	Exo	2	9	23	Extendítque Móyses virgam in cælum, et Dóminus dedit tonítrua, et grándinem, ac discurréntia fúlgura super terram: pluítque Dóminus grándinem super terram Ægýpti.
   1769 Éxodus	Exo	2	9	24	Et grando et ignis mista páriter ferebántur: tantǽque fuit magnitúdinis, quanta ante numquam appáruit in univérsa terra Ægýpti ex quo gens illa cóndita est.
   1770 Éxodus	Exo	2	9	25	Et percússit grando in omni terra Ægýpti cuncta quæ fuérunt in agris, ab hómine usque ad juméntum: cunctámque herbam agri percússit grando, et omne lignum regiónis confrégit.
   1771 Éxodus	Exo	2	9	26	Tantum in terra Gessen, ubi erant fílii Ísraël, grando non cécidit.
   1772 Éxodus	Exo	2	9	27	Misítque Phárao, et vocávit Móysen et Áaron, dicens ad eos: Peccávi étiam nunc: Dóminus justus; ego et pópulus meus, ímpii.	b
   1773 Éxodus	Exo	2	9	28	Oráte Dóminum ut désinant tonítrua Dei, et grando: ut dimíttam vos, et nequáquam hic ultra maneátis.
   1774 Éxodus	Exo	2	9	29	Ait Móyses: Cum egréssus fúero de urbe, exténdam palmas meas ad Dóminum, et cessábunt tonítrua, et grando non erit, ut scias quia Dómini est terra:
   1775 Éxodus	Exo	2	9	30	novi autem quod et tu et servi tui necdum timeátis Dóminum Deum.
   1776 Éxodus	Exo	2	9	31	Linum ergo et hórdeum læsum est, eo quod hórdeum esset virens, et linum jam follículos germináret:
   1777 Éxodus	Exo	2	9	32	tríticum autem et far non sunt læsa, quia serótina erant.
   1778 Éxodus	Exo	2	9	33	Egressúsque Móyses a Pharaóne ex urbe, teténdit manus ad Dóminum: et cessavérunt tonítrua et grando, nec ultra stillávit plúvia super terram.
   1779 Éxodus	Exo	2	9	34	Videns autem Phárao quod cessásset plúvia, et grando, et tonítrua, auxit peccátum:
   1780 Éxodus	Exo	2	9	35	et ingravátum est cor ejus, et servórum illíus, et indurátum nimis: nec dimísit fílios Ísraël, sicut præcéperat Dóminus per manum Móysi.
   1781 Éxodus	Exo	2	10	1	Et dixit Dóminus ad Móysen: Ingrédere ad Pharaónem: ego enim indurávi cor ejus, et servórum illíus, ut fáciam signa mea hæc in eo:
   1782 Éxodus	Exo	2	10	2	et narres in áuribus fílii tui, et nepótum tuórum, quóties contríverim Ægýptios, et signa mea fécerim in eis: et sciátis quia ego Dóminus.
   1783 Éxodus	Exo	2	10	3	Introiérunt ergo Móyses et Áaron ad Pharaónem, et dixérunt ei: Hæc dicit Dóminus Deus Hebræórum: Úsquequo non vis súbjici mihi? dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi.
   1784 Éxodus	Exo	2	10	4	Sin autem resístis, et non vis dimíttere eum: ecce ego indúcam cras locústam in fines tuos:
   1785 Éxodus	Exo	2	10	5	quæ opériat superfíciem terræ, ne quidquam ejus appáreat, sed comedátur quod resíduum fúerit grándini: corródet enim ómnia ligna quæ gérminant in agris.
   1786 Éxodus	Exo	2	10	6	Et implébunt domos tuas, et servórum tuórum, et ómnium Ægyptiórum, quantam non vidérunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præséntem diem. Avertítque se, et egréssus est a Pharaóne.
   1787 Éxodus	Exo	2	10	7	Dixérunt autem servi Pharaónis ad eum: Úsquequo patiémur hoc scándalum? dimítte hómines, ut sacríficent Dómino Deo suo; nonne vides quod períerit Ægýptus?	b
   1788 Éxodus	Exo	2	10	8	Revocaverúntque Móysen et Áaron ad Pharaónem: qui dixit eis: Ite, sacrificáte Dómino Deo vestro: quinam sunt qui itúri sunt?
   1789 Éxodus	Exo	2	10	9	Ait Móyses: Cum párvulis nostris, et senióribus pergémus, cum fíliis et filiábus, cum óvibus et arméntis: est enim solémnitas Dómini Dei nostri.
   1790 Éxodus	Exo	2	10	10	Et respóndit Phárao: Sic Dóminus sit vobíscum, quómodo ego dimíttam vos, et párvulos vestros, cui dúbium est quod péssime cogitétis?
   1791 Éxodus	Exo	2	10	11	non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificáte Dómino: hoc enim et ipsi petístis. Statímque ejécti sunt de conspéctu Pharaónis.
   1792 Éxodus	Exo	2	10	12	Dixit autem Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam super terram Ægýpti ad locústam, ut ascéndat super eam, et dévoret omnem herbam quæ resídua fúerit grándini.	b
   1793 Éxodus	Exo	2	10	13	Et exténdit Móyses virgam super terram Ægýpti: et Dóminus indúxit ventum uréntem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levávit locústas.
   1794 Éxodus	Exo	2	10	14	Quæ ascendérunt super univérsam terram Ægýpti: et sedérunt in cunctis fínibus Ægyptiórum innumerábiles, quales ante illud tempus non fúerant, nec póstea futúræ sunt.
   1795 Éxodus	Exo	2	10	15	Operuerúntque univérsam superfíciem terræ, vastántes ómnia. Devoráta est ígitur herba terræ, et quidquid pomórum in arbóribus fuit, quæ grando dimíserat: nihílque omníno virens relíctum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægýpto.
   1796 Éxodus	Exo	2	10	16	Quam ob rem festínus Phárao vocávit Móysen et Áaron, et dixit eis: Peccávi in Dóminum Deum vestrum, et in vos.
   1797 Éxodus	Exo	2	10	17	Sed nunc dimíttite peccátum mihi étiam hac vice, et rogáte Dóminum Deum vestrum, ut áuferat a me mortem istam.
   1798 Éxodus	Exo	2	10	18	Egressúsque Móyses de conspéctu Pharaónis, orávit Dóminum.
   1799 Éxodus	Exo	2	10	19	Qui flare fecit ventum ab occidénte vehementíssimum, et arréptam locústam projécit in mare Rubrum: non remánsit ne una quidem in cunctis fínibus Ægýpti.
   1800 Éxodus	Exo	2	10	20	Et indurávit Dóminus cor Pharaónis, nec dimísit fílios Ísraël.	b
   1801 Éxodus	Exo	2	10	21	Dixit autem Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam in cælum: et sint ténebræ super terram Ægýpti tam densæ, ut palpári queant.
   1802 Éxodus	Exo	2	10	22	Extendítque Móyses manum in cælum: et factæ sunt ténebræ horríbiles in univérsa terra Ægýpti tribus diébus.
   1803 Éxodus	Exo	2	10	23	Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicúmque autem habitábant fílii Ísraël, lux erat.
   1804 Éxodus	Exo	2	10	24	Vocavítque Phárao Móysen et Áaron, et dixit eis: Ite, sacrificáte Dómino: oves tantum vestræ et arménta remáneant, párvuli vestri eant vobíscum.
   1805 Éxodus	Exo	2	10	25	Ait Móyses: Hóstias quoque et holocáusta dabis nobis, quæ offerámus Dómino Deo nostro.
   1806 Éxodus	Exo	2	10	26	Cuncti greges pergent nobíscum; non remanébit ex eis úngula: quæ necessária sunt in cultum Dómini Dei nostri: præsértim cum ignorémus quid débeat immolári, donec ad ipsum locum perveniámus.
   1807 Éxodus	Exo	2	10	27	Indurávit autem Dóminus cor Pharaónis, et nóluit dimíttere eos.	b
   1808 Éxodus	Exo	2	10	28	Dixítque Phárao ad Móysen: Recéde a me, et cave ne ultra vídeas fáciem meam: quocúmque die apparúeris mihi, moriéris.
   1809 Éxodus	Exo	2	10	29	Respóndit Móyses: Ita fiet ut locútus es: non vidébo ultra fáciem tuam.
   1810 Éxodus	Exo	2	11	1	Et dixit Dóminus ad Móysen: Adhuc una plaga tangam Pharaónem et Ægýptum, et post hæc dimíttet vos, et exíre compéllet.
   1811 Éxodus	Exo	2	11	2	Dices ergo omni plebi ut póstulet vir ab amíco suo, et múlier a vicína sua, vasa argéntea et áurea.
   1812 Éxodus	Exo	2	11	3a	Dabit autem Dóminus grátiam pópulo suo coram Ægýptiis.
   1813 Éxodus	Exo	2	11	3b	Fuítque Móyses vir magnus valde in terra Ægýpti coram servis Pharaónis et omni pópulo.
   1814 Éxodus	Exo	2	11	4	Et ait: Hæc dicit Dóminus: Média nocte egrédiar in Ægýptum:
   1815 Éxodus	Exo	2	11	5	et moriétur omne primogénitum in terra Ægyptiórum, a primogénito Pharaónis, qui sedet in sólio ejus, usque ad primogénitum ancíllæ quæ est ad molam, et ómnia primogénita jumentórum.
   1816 Éxodus	Exo	2	11	6	Erítque clamor magnus in univérsa terra Ægýpti, qualis nec ante fuit, nec póstea futúrus est.
   1817 Éxodus	Exo	2	11	7	Apud omnes autem fílios Ísraël non mútiet canis ab hómine usque ad pecus: ut sciátis quanto miráculo dívidat Dóminus Ægýptios et Ísraël.
   1818 Éxodus	Exo	2	11	8	Descendéntque omnes servi tui isti ad me, et adorábunt me, dicéntes: Egrédere tu, et omnis pópulus qui subjéctus est tibi: post hæc egrediémur.
   1819 Éxodus	Exo	2	11	9	Et exívit a Pharaóne irátus nimis. Dixit autem Dóminus ad Móysen: Non áudiet vos Phárao ut multa signa fiant in terra Ægýpti.
   1820 Éxodus	Exo	2	11	10	Móyses autem et Áaron fecérunt ómnia osténta, quæ scripta sunt, coram Pharaóne. Et indurávit Dóminus cor Pharaónis, nec dimísit fílios Ísraël de terra sua.
   1821 Éxodus	Exo	2	12	1	Dixit quoque Dóminus ad Móysen et Áaron in terra Ægýpti:
   1822 Éxodus	Exo	2	12	2	Mensis iste, vobis princípium ménsium: primus erit in ménsibus anni.
   1823 Éxodus	Exo	2	12	3	Loquímini ad univérsum cœtum filiórum Ísraël, et dícite eis: Décima die mensis hujus tollat unusquísque agnum per famílias et domos suas.
   1824 Éxodus	Exo	2	12	4	Sin autem minor est númerus ut suffícere possit ad vescéndum agnum, assúmet vicínum suum qui junctus est dómui suæ, juxta númerum animárum quæ suffícere possunt ad esum agni.
   1825 Éxodus	Exo	2	12	5	Erit autem agnus absque mácula, másculus, annículus: juxta quem ritum tollétis et hædum.
   1826 Éxodus	Exo	2	12	6	Et servábitis eum usque ad quartamdécimam diem mensis hujus: immolabítque eum univérsa multitúdo filiórum Ísraël ad vésperam.
   1827 Éxodus	Exo	2	12	7	Et sument de sánguine ejus, ac ponent super utrúmque postem, et in superlimináribus domórum, in quibus cómedent illum.
   1828 Éxodus	Exo	2	12	8	Et edent carnes nocte illa assas igni, et ázymos panes cum lactúcis agréstibus.
   1829 Éxodus	Exo	2	12	9	Non comedétis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pédibus ejus et intestínis vorábitis.
   1830 Éxodus	Exo	2	12	10	Nec remanébit quidquam ex eo usque mane; si quid resíduum fúerit, igne comburétis.
   1831 Éxodus	Exo	2	12	11	Sic autem comedétis illum: renes vestros accingétis, et calceaménta habébitis in pédibus, tenéntes báculos in mánibus, et comedétis festinánter: est enim Phase (id est, tránsitus) Dómini.
   1832 Éxodus	Exo	2	12	12	Et transíbo per terram Ægýpti nocte illa, percutiámque omne primogénitum in terra Ægýpti ab hómine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægýpti fáciam judícia. Ego Dóminus.
   1833 Éxodus	Exo	2	12	13	Erit autem sanguis vobis in signum in ǽdibus in quibus éritis: et vidébo sánguinem, et transíbo vos: nec erit in vobis plaga dispérdens quando percússero terram Ægýpti.
   1834 Éxodus	Exo	2	12	14	Habébitis autem hunc diem in monuméntum: et celebrábitis eam solémnem Dómino in generatiónibus vestris cultu sempitérno.	b
   1835 Éxodus	Exo	2	12	15	Septem diébus ázyma comedétis: in die primo non erit ferméntum in dómibus vestris: quicúmque coméderit fermentátum, períbit ánima illa de Ísraël, a primo die usque ad diem séptimum.
   1836 Éxodus	Exo	2	12	16	Dies prima erit sancta atque solémnis, et dies séptima eádem festivitáte venerábilis: nihil óperis faciétis in eis, excéptis his, quæ ad vescéndum pértinent.
   1837 Éxodus	Exo	2	12	17	Et observábitis ázyma: in eádem enim ipsa die edúcam exércitum vestrum de terra Ægýpti, et custodiétis diem istum in generatiónes vestras ritu perpétuo.
   1838 Éxodus	Exo	2	12	18	Primo mense, quartadécima die mensis ad vésperam, comedétis ázyma usque ad diem vigésimam primam ejúsdem mensis ad vésperam.
   1839 Éxodus	Exo	2	12	19	Septem diébus ferméntum non inveniétur in dómibus vestris: qui coméderit fermentátum, períbit ánima ejus de cœtu Ísraël, tam de ádvenis quam de indígenis terræ.
   1840 Éxodus	Exo	2	12	20	Omne fermentátum non comedétis: in cunctis habitáculis vestris edétis ázyma.
   1841 Éxodus	Exo	2	12	21	Vocávit autem Móyses omnes senióres filiórum Ísraël, et dixit ad eos: Ite tolléntes ánimal per famílias vestras, et immoláte Phase.	b
   1842 Éxodus	Exo	2	12	22	Fasciculúmque hyssópi tíngite in sánguine qui est in límine, et aspérgite ex eo superlimináre, et utrúmque postem: nullus vestrum egrediátur óstium domus suæ usque mane.
   1843 Éxodus	Exo	2	12	23	Transíbit enim Dóminus percútiens Ægýptios: cumque víderit sánguinem in superliminári, et in utróque poste, transcéndet óstium domus, et non sinet percussórem íngredi domos vestras et lǽdere.
   1844 Éxodus	Exo	2	12	24	Custódi verbum istud legítimum tibi et fíliis tuis usque in ætérnum.
   1845 Éxodus	Exo	2	12	25	Cumque introiéritis terram, quam Dóminus datúrus est vobis ut pollícitus est, observábitis cæremónias istas.
   1846 Éxodus	Exo	2	12	26	Et cum díxerint vobis fílii vestri: Quæ est ista relígio?
   1847 Éxodus	Exo	2	12	27	Dicétis eis: Víctima tránsitus Dómini est, quando transívit super domos filiórum Ísraël in Ægýpto, percútiens Ægýptios, et domos nostras líberans. Incurvatúsque pópulus adorávit.
   1848 Éxodus	Exo	2	12	28	Et egréssi fílii Ísraël fecérunt sicut præcéperat Dóminus Móysi et Áaron.
   1849 Éxodus	Exo	2	12	29	Factum est autem in noctis médio, percússit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito Pharaónis, qui in sólio ejus sedébat, usque ad primogénitum captívæ quæ erat in cárcere, et omne primogénitum jumentórum.	b
   1850 Éxodus	Exo	2	12	30	Surrexítque Phárao nocte, et omnes servi ejus, cunctáque Ægýptus: et ortus est clamor magnus in Ægýpto: neque enim erat domus in qua non jacéret mórtuus.
   1851 Éxodus	Exo	2	12	31	Vocatísque Phárao Móyse et Áaron nocte, ait: Súrgite et egredímini a pópulo meo, vos et fílii Ísraël: ite, immoláte Dómino sicut dícitis.
   1852 Éxodus	Exo	2	12	32	Oves vestras et arménta assúmite ut petierátis, et abeúntes benedícite mihi.
   1853 Éxodus	Exo	2	12	33	Urgebántque Ægýptii pópulum de terra exíre velóciter, dicéntes: Omnes moriémur.	b
   1854 Éxodus	Exo	2	12	34	Tulit ígitur pópulus conspérsam farínam ántequam fermentarétur: et ligans in pálliis, pósuit super húmeros suos.
   1855 Éxodus	Exo	2	12	35	Fecerúntque fílii Ísraël sicut præcéperat Móyses: et petiérunt ab Ægýptiis vasa argéntea et áurea, vestémque plúrimam.
   1856 Éxodus	Exo	2	12	36	Dóminus autem dedit grátiam pópulo coram Ægýptiis ut commodárent eis: et spoliavérunt Ægýptios.
   1857 Éxodus	Exo	2	12	37	Profectíque sunt fílii Ísraël de Ramésse in Socoth, sexcénta fere míllia péditum virórum, absque párvulis.
   1858 Éxodus	Exo	2	12	38	Sed et vulgus promíscuum innumerábile ascéndit cum eis, oves et arménta et animántia divérsi géneris multa nimis.
   1859 Éxodus	Exo	2	12	39	Coxerúntque farínam, quam dudum de Ægýpto conspérsam túlerant: et fecérunt subcinerícios panes ázymos: neque enim póterant fermentári, cogéntibus exíre Ægýptiis, et nullam fácere sinéntibus moram: nec pulménti quidquam occúrrerat præparáre.
   1860 Éxodus	Exo	2	12	40	Habitátio autem filiórum Ísraël qua mansérunt in Ægýpto, fuit quadringentórum trigínta annórum.
   1861 Éxodus	Exo	2	12	41	Quibus explétis, eádem die egréssus est omnis exércitus Dómini de terra Ægýpti.
   1862 Éxodus	Exo	2	12	42	Nox ista est observábilis Dómini, quando edúxit eos de terra Ægýpti: hanc observáre debent omnes fílii Ísraël in generatiónibus suis.	b
   1863 Éxodus	Exo	2	12	43	Dixítque Dóminus ad Móysen et Áaron: Hæc est relígio Phase: omnis alienígena non cómedet ex eo.
   1864 Éxodus	Exo	2	12	44	Omnis autem servus emptítius circumcidétur, et sic cómedet.
   1865 Éxodus	Exo	2	12	45	Ádvena et mercenárius non edent ex eo.
   1866 Éxodus	Exo	2	12	46	In una domo comedétur, nec efferétis de cárnibus ejus foras, nec os illíus confringétis.
   1867 Éxodus	Exo	2	12	47	Omnis cœtus filiórum Ísraël fáciet illud.
   1868 Éxodus	Exo	2	12	48	Quod si quis peregrinórum in vestram volúerit transíre colóniam, et fácere Phase Dómini, circumcidétur prius omne masculínum ejus, et tunc rite celebrábit: erítque sicut indígena terræ: si quis autem circumcísus non fúerit, non vescétur ex eo.
   1869 Éxodus	Exo	2	12	49	Éadem lex erit indígenæ et colóno qui peregrinátur apud vos.
   1870 Éxodus	Exo	2	12	50	Fecerúntque omnes fílii Ísraël sicut præcéperat Dóminus Móysi et Áaron.	b
   1871 Éxodus	Exo	2	12	51	Et eádem die edúxit Dóminus fílios Ísraël de terra Ægýpti per turmas suas.
   1872 Éxodus	Exo	2	13	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   1873 Éxodus	Exo	2	13	2	Sanctífica mihi omne primogénitum quod áperit vulvam in fíliis Ísraël, tam de homínibus quam de juméntis: mea sunt enim ómnia.
   1874 Éxodus	Exo	2	13	3	Et ait Móyses ad pópulum: Mementóte diéi hujus in qua egréssi estis de Ægýpto et de domo servitútis, quóniam in manu forti edúxit vos Dóminus de loco isto: ut non comedátis fermentátum panem.	b
   1875 Éxodus	Exo	2	13	4	Hódie egredímini mense novárum frugum.
   1876 Éxodus	Exo	2	13	5	Cumque introdúxerit te Dóminus in terram Chananǽi, et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi, quam jurávit pátribus tuis ut daret tibi, terram fluéntem lacte et melle, celebrábis hunc morem sacrórum mense isto.
   1877 Éxodus	Exo	2	13	6	Septem diébus vescéris ázymis: et in die séptimo erit solémnitas Dómini.
   1878 Éxodus	Exo	2	13	7	Ázyma comedétis septem diébus: non apparébit apud te áliquid fermentátum, nec in cunctis fínibus tuis.
   1879 Éxodus	Exo	2	13	8	Narrabísque fílio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dóminus quando egréssus sum de Ægýpto.
   1880 Éxodus	Exo	2	13	9	Et erit quasi signum in manu tua, et quasi moniméntum ante óculos tuos: et ut lex Dómini semper sit in ore tuo, in manu enim forti edúxit te Dóminus de Ægýpto.
   1881 Éxodus	Exo	2	13	10	Custódies hujuscémodi cultum statúto témpore a diébus in dies.
   1882 Éxodus	Exo	2	13	11	Cumque introdúxerit te Dóminus in terram Chananǽi, sicut jurávit tibi et pátribus tuis, et déderit tibi eam:	b
   1883 Éxodus	Exo	2	13	12	separábis omne quod áperit vulvam Dómino, et quod primitívum est in pecóribus tuis: quidquid habúeris masculíni sexus, consecrábis Dómino.
   1884 Éxodus	Exo	2	13	13	Primogénitum ásini mutábis ove: quod si non redémeris, interfícies. Omne autem primogénitum hóminis de fíliis tuis, prétio rédimes.
   1885 Éxodus	Exo	2	13	14	Cumque interrogáverit te fílius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondébis ei: In manu forti edúxit nos Dóminus de terra Ægýpti, de domo servitútis.
   1886 Éxodus	Exo	2	13	15	Nam cum indurátus esset Phárao, et nollet nos dimíttere, occídit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito hóminis usque ad primogénitum jumentórum: idcírco ímmolo Dómino omne quod áperit vulvam masculíni sexus, et ómnia primogénita filiórum meórum rédimo.
   1887 Éxodus	Exo	2	13	16	Erit ígitur quasi signum in manu tua, et quasi appénsum quid, ob recordatiónem, inter óculos tuos: eo quod in manu forti edúxit nos Dóminus de Ægýpto.
   1888 Éxodus	Exo	2	13	17	Ígitur cum emisísset Phárao pópulum, non eos duxit Deus per viam terræ Philísthiim quæ vicína est: réputans ne forte pœnitéret eum, si vidísset advérsum se bella consúrgere, et reverterétur in Ægýptum.	b
   1889 Éxodus	Exo	2	13	18	Sed circumdúxit per viam desérti, quæ est juxta mare Rubrum: et armáti ascendérunt fílii Ísraël de terra Ægýpti.
   1890 Éxodus	Exo	2	13	19	Tulit quoque Móyses ossa Joseph secum: eo quod adjurásset fílios Ísraël, dicens: Visitábit vos Deus; efférte ossa mea hinc vobíscum.
   1891 Éxodus	Exo	2	13	20	Profectíque de Socoth castrametáti sunt in Etham, in extrémis fínibus solitúdinis.
   1892 Éxodus	Exo	2	13	21	Dóminus autem præcedébat eos ad ostendéndam viam per diem in colúmna nubis, et per noctem in colúmna ignis: ut dux esset itíneris utróque témpore.
   1893 Éxodus	Exo	2	13	22	Numquam défuit colúmna nubis per diem, nec colúmna ignis per noctem, coram pópulo.
   1894 Éxodus	Exo	2	14	1	Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens:
   1895 Éxodus	Exo	2	14	2	Lóquere fíliis Ísraël: Revérsi castrameténtur e regióne Phiháhiroth, quæ est inter Mágdalum et mare contra Beélsephon: in conspéctu ejus castra ponétis super mare.
   1896 Éxodus	Exo	2	14	3	Dicturúsque est Phárao super fíliis Ísraël: Coarctáti sunt in terra; conclúsit eos desértum.
   1897 Éxodus	Exo	2	14	4a	Et indurábo cor ejus, ac persequétur vos: et glorificábor in Pharaóne, et in omni exércitu ejus; sciéntque Ægýptii quia ego sum Dóminus.
   1898 Éxodus	Exo	2	14	4b	Fecerúntque ita.
   1899 Éxodus	Exo	2	14	5	Et nuntiátum est regi Ægyptiórum quod fugísset pópulus: immutatúmque est cor Pharaónis et servórum ejus super pópulo, et dixérunt: Quid volúimus fácere ut dimitterémus Ísraël, ne servíret nobis?
   1900 Éxodus	Exo	2	14	6	Junxit ergo currum, et omnem pópulum suum assúmpsit secum.
   1901 Éxodus	Exo	2	14	7	Tulítque sexcéntos currus eléctos, et quidquid in Ægýpto cúrruum fuit: et duces totíus exércitus.
   1902 Éxodus	Exo	2	14	8	Induravítque Dóminus cor Pharaónis regis Ægýpti, et persecútus est fílios Ísraël: at illi egréssi sunt in manu excélsa.
   1903 Éxodus	Exo	2	14	9	Cumque persequeréntur Ægýptii vestígia præcedéntium, reperérunt eos in castris super mare: omnis equitátus et currus Pharaónis, et univérsus exércitus, erant in Phiháhiroth contra Beélsephon.
   1904 Éxodus	Exo	2	14	10	Cumque appropinquásset Phárao, levántes fílii Ísraël óculos, vidérunt Ægýptios post se, et timuérunt valde: clamaverúntque ad Dóminum,
   1905 Éxodus	Exo	2	14	11	et dixérunt ad Móysen: Fórsitan non erant sepúlchra in Ægýpto, ídeo tulísti nos ut morerémur in solitúdine: quid hoc fácere voluísti, ut edúceres nos ex Ægýpto?
   1906 Éxodus	Exo	2	14	12	nonne iste est sermo, quem loquebámur ad te in Ægýpto, dicéntes: Recéde a nobis, ut serviámus Ægýptiis? multo enim mélius erat servíre eis, quam mori in solitúdine.
   1907 Éxodus	Exo	2	14	13	Et ait Móyses ad pópulum: Nolíte timére: state, et vidéte magnália Dómini quæ factúrus est hódie: Ægýptios enim, quos nunc vidétis, nequáquam ultra vidébitis usque in sempitérnum.
   1908 Éxodus	Exo	2	14	14	Dóminus pugnábit pro vobis, et vos tacébitis.
   1909 Éxodus	Exo	2	14	15	Dixítque Dóminus ad Móysen: Quid clamas ad me? lóquere fíliis Ísraël ut proficiscántur.	b
   1910 Éxodus	Exo	2	14	16	Tu autem éleva virgam tuam, et exténde manum tuam super mare, et dívide illud: ut gradiántur fílii Ísraël in médio mari per siccum.
   1911 Éxodus	Exo	2	14	17	Ego autem indurábo cor Ægyptiórum ut persequántur vos: et glorificábor in Pharaóne, et in omni exércitu ejus, et in cúrribus et in equítibus illíus.
   1912 Éxodus	Exo	2	14	18	Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus cum glorificátus fúero in Pharaóne, et in cúrribus atque in equítibus ejus.
   1913 Éxodus	Exo	2	14	19	Tollénsque se ángelus Dei, qui præcedébat castra Ísraël, ábiit post eos: et cum eo páriter colúmna nubis, prióra dimíttens, post tergum
   1914 Éxodus	Exo	2	14	20	stetit, inter castra Ægyptiórum et castra Ísraël: et erat nubes tenebrósa, et illúminans noctem, ita ut ad se ínvicem toto noctis témpore accédere non valérent.
   1915 Éxodus	Exo	2	14	21	Cumque extendísset Móyses manum super mare, ábstulit illud Dóminus flante vento veheménti et urénte tota nocte, et vertit in siccum: divisáque est aqua.
   1916 Éxodus	Exo	2	14	22	Et ingréssi sunt fílii Ísraël per médium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eórum et læva.
   1917 Éxodus	Exo	2	14	23	Persequentésque Ægýptii ingréssi sunt post eos, et omnis equitátus Pharaónis, currus ejus et équites per médium maris.	b
   1918 Éxodus	Exo	2	14	24	Jamque advénerat vigília matutína, et ecce respíciens Dóminus super castra Ægyptiórum per colúmnam ignis et nubis, interfécit exércitum eórum,
   1919 Éxodus	Exo	2	14	25	et subvértit rotas cúrruum, ferebantúrque in profúndum. Dixérunt ergo Ægýptii: Fugiámus Israélem: Dóminus enim pugnat pro eis contra nos.
   1920 Éxodus	Exo	2	14	26	Et ait Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam super mare, ut revertántur aquæ ad Ægýptios super currus et équites eórum.
   1921 Éxodus	Exo	2	14	27	Cumque extendísset Móyses manum contra mare, revérsum est primo dilúculo ad priórem locum: fugientibúsque Ægýptiis occurrérunt aquæ, et invólvit eos Dóminus in médiis flúctibus.
   1922 Éxodus	Exo	2	14	28	Reversǽque sunt aquæ, et operuérunt currus et équites cuncti exércitus Pharaónis, qui sequéntes ingréssi fúerant mare: nec unus quidem supérfuit ex eis.
   1923 Éxodus	Exo	2	14	29	Fílii autem Ísraël perrexérunt per médium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinístris:
   1924 Éxodus	Exo	2	14	30	liberavítque Dóminus in die illa Ísraël de manu Ægyptiórum.
   1925 Éxodus	Exo	2	14	31	Et vidérunt Ægýptios mórtuos super littus maris, et manum magnam quam exercúerat Dóminus contra eos: timuítque pópulus Dóminum, et credidérunt Dómino, et Móysi servo ejus.	b
   1926 Éxodus	Exo	2	15	1	Tunc cécinit Móyses et fílii Ísraël carmen hoc Dómino, et dixérunt: Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, equum et ascensórem dejécit in mare.
   1927 Éxodus	Exo	2	15	2	Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem: iste Deus meus, et glorificábo eum: Deus patris mei, et exaltábo eum.
   1928 Éxodus	Exo	2	15	3	Dóminus quasi vir pugnátor, Omnípotens nomen ejus,
   1929 Éxodus	Exo	2	15	4	currus Pharaónis et exércitum ejus projécit in mare: elécti príncipes ejus submérsi sunt in mari Rubro.
   1930 Éxodus	Exo	2	15	5	Abýssi operuérunt eos; descendérunt in profúndum quasi lapis.
   1931 Éxodus	Exo	2	15	6	Déxtera tua, Dómine, magnificáta est in fortitúdine: déxtera tua, Dómine, percússit inimícum.
   1932 Éxodus	Exo	2	15	7	Et in multitúdine glóriæ tuæ deposuísti adversários tuos: misísti iram tuam, quæ devorávit eos sicut stípulam.
   1933 Éxodus	Exo	2	15	8	Et in spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregáta sunt abýssi in médio mari.
   1934 Éxodus	Exo	2	15	9	Dixit inimícus: Pérsequar et comprehéndam, dívidam spólia, implébitur ánima mea: evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea.	b
   1935 Éxodus	Exo	2	15	10	Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare: submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus.
   1936 Éxodus	Exo	2	15	11	Quis símilis tui in fórtibus, Dómine? quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília?
   1937 Éxodus	Exo	2	15	12	Extendísti manum tuam, et devorávit eos terra.
   1938 Éxodus	Exo	2	15	13	Dux fuísti in misericórdia tua pópulo quem redemísti: et portásti eum in fortitúdine tua, ad habitáculum sanctum tuum.	b
   1939 Éxodus	Exo	2	15	14	Ascendérunt pópuli, et iráti sunt: dolóres obtinuérunt habitatóres Philísthiim.
   1940 Éxodus	Exo	2	15	15	Tunc conturbáti sunt príncipes Edom, robústos Moab obtínuit tremor: obriguérunt omnes habitatóres Chánaan.
   1941 Éxodus	Exo	2	15	16	Írruat super eos formído et pavor, in magnitúdine bráchii tui: fiant immóbiles quasi lapis, donec pertránseat pópulus tuus, Dómine, donec pertránseat pópulus tuus iste, quem possedísti.
   1942 Éxodus	Exo	2	15	17	Introdúces eos, et plantábis in monte hæreditátis tuæ, firmíssimo habitáculo tuo quod operátus es, Dómine: sanctuárium tuum, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.
   1943 Éxodus	Exo	2	15	18	Dóminus regnábit in ætérnum et ultra.
   1944 Éxodus	Exo	2	15	19	Ingréssus est enim eques Phárao cum cúrribus et equítibus ejus in mare: et redúxit super eos Dóminus aquas maris: fílii autem Ísraël ambulavérunt per siccum in médio ejus.
   1945 Éxodus	Exo	2	15	20	Sumpsit ergo María prophetíssa, soror Áaron, týmpanum in manu sua: egressǽque sunt omnes mulíeres post eam cum týmpanis et choris,	b
   1946 Éxodus	Exo	2	15	21	quibus præcinébat, dicens: Cantémus Dómino, glorióse enim magnificátus est: equum et ascensórem ejus dejécit in mare.
   1947 Éxodus	Exo	2	15	22	Tulit autem Móyses Ísraël de mari Rubro, et egréssi sunt in desértum Sur: ambulaverúntque tribus diébus per solitúdinem, et non inveniébant aquam.	b
   1948 Éxodus	Exo	2	15	23	Et venérunt in Mara, nec póterant bíbere aquas de Mara, eo quod essent amáræ: unde et cóngruum loco nomen impósuit, vocans illum Mara, id est, amaritúdinem.
   1949 Éxodus	Exo	2	15	24	Et murmurávit pópulus contra Móysen, dicens: Quid bibémus?
   1950 Éxodus	Exo	2	15	25	At ille clamávit ad Dóminum, qui osténdit ei lignum: quod cum misísset in aquas, in dulcédinem versæ sunt: ibi constítuit ei præcépta, atque judícia, et ibi tentávit eum,
   1951 Éxodus	Exo	2	15	26	dicens: Si audíeris vocem Dómini Dei tui, et quod rectum est coram eo féceris, et obedíeris mandátis ejus, custodierísque ómnia præcépta illíus, cunctum languórem, quem pósui in Ægýpto, non indúcam super te: ego enim Dóminus sanátor tuus.
   1952 Éxodus	Exo	2	15	27	Venérunt autem in Elim fílii Ísraël, ubi erant duódecim fontes aquárum, et septuagínta palmæ: et castrametáti sunt juxta aquas.
   1953 Éxodus	Exo	2	16	1	Profectíque sunt de Elim, et venit omnis multitúdo filiórum Ísraël in desértum Sin, quod est inter Elim et Sínai, quintodécimo die mensis secúndi, postquam egréssi sunt de terra Ægýpti.
   1954 Éxodus	Exo	2	16	2	Et murmurávit omnis congregátio filiórum Ísraël contra Móysen et Áaron in solitúdine.
   1955 Éxodus	Exo	2	16	3	Dixerúntque fílii Ísraël ad eos: Útinam mórtui essémus per manum Dómini in terra Ægýpti, quando sedebámus super ollas cárnium, et comedebámus panem in saturitáte: cur eduxístis nos in desértum istud, ut occiderétis omnem multitúdinem fame?
   1956 Éxodus	Exo	2	16	4	Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ecce ego pluam vobis panes de cælo: egrediátur pópulus, et cólligat quæ suffíciunt per síngulos dies: ut tentem eum utrum ámbulet in lege mea, an non.
   1957 Éxodus	Exo	2	16	5	Die autem sexto parent quod ínferant: et sit duplum quam collígere solébant per síngulos dies.
   1958 Éxodus	Exo	2	16	6	Dixerúntque Móyses et Áaron ad omnes fílios Ísraël: Véspere sciétis quod Dóminus edúxerit vos de terra Ægýpti,	b
   1959 Éxodus	Exo	2	16	7	et mane vidébitis glóriam Dómini: audívit enim murmur vestrum contra Dóminum: nos vero quid sumus, quia mussitástis contra nos?
   1960 Éxodus	Exo	2	16	8	Et ait Móyses: Dabit vobis Dóminus véspere carnes édere, et mane panes in saturitáte: eo quod audíerit murmuratiónes vestras quibus murmuráti estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dóminum.
   1961 Éxodus	Exo	2	16	9	Dixit quoque Móyses ad Áaron: Dic univérsæ congregatióni filiórum Ísraël: Accédite coram Dómino: audívit enim murmur vestrum.
   1962 Éxodus	Exo	2	16	10	Cumque loquerétur Áaron ad omnem cœtum filiórum Ísraël, respexérunt ad solitúdinem: et ecce glória Dómini appáruit in nube.
   1963 Éxodus	Exo	2	16	11	Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens:
   1964 Éxodus	Exo	2	16	12	Audívi murmuratiónes filiórum Ísraël. Lóquere ad eos: Véspere comedétis carnes, et mane saturabímini pánibus: scietísque quod ego sum Dóminus Deus vester.
   1965 Éxodus	Exo	2	16	13	Factum est ergo véspere, et ascéndens cotúrnix, coopéruit castra: mane quoque ros jácuit per circúitum castrórum.	b
   1966 Éxodus	Exo	2	16	14	Cumque operuísset superfíciem terræ, appáruit in solitúdine minútum, et quasi pilo tusum in similitúdinem pruínæ super terram.
   1967 Éxodus	Exo	2	16	15	Quod cum vidíssent fílii Ísraël, dixérunt ad ínvicem: Manhu? quod signíficat: Quid est hoc? ignorábant enim quid esset. Quibus ait Móyses: Iste est panis quem Dóminus dedit vobis ad vescéndum.
   1968 Éxodus	Exo	2	16	16	Hic est sermo, quem præcépit Dóminus: Cólligat unusquísque ex eo quantum súfficit ad vescéndum: gomor per síngula cápita, juxta númerum animárum vestrárum quæ hábitant in tabernáculo sic tollétis.
   1969 Éxodus	Exo	2	16	17	Fecerúntque ita fílii Ísraël: et collegérunt, álius plus, álius minus.
   1970 Éxodus	Exo	2	16	18	Et mensi sunt ad mensúram gomor: nec qui plus collégerat, hábuit ámplius: nec qui minus paráverat, réperit minus: sed sínguli juxta id quod édere póterant, congregavérunt.
   1971 Éxodus	Exo	2	16	19	Dixítque Móyses ad eos: Nullus relínquat ex eo in mane.
   1972 Éxodus	Exo	2	16	20	Qui non audiérunt eum, sed dimisérunt quidam ex eis usque mane, et scatére cœpit vérmibus, atque compútruit: et irátus est contra eos Móyses.
   1973 Éxodus	Exo	2	16	21	Colligébant autem mane sínguli, quantum suffícere póterat ad vescéndum: cumque incaluísset sol, liquefiébat.
   1974 Éxodus	Exo	2	16	22	In die autem sexta collegérunt cibos dúplices, id est, duo gomor per síngulos hómines: venérunt autem omnes príncipes multitúdinis, et narravérunt Móysi.	b
   1975 Éxodus	Exo	2	16	23	Qui ait eis: Hoc est quod locútus est Dóminus: Réquies sábbati sanctificáta est Dómino cras: quodcúmque operándum est, fácite, et quæ coquénda sunt cóquite: quidquid autem réliquum fúerit, repónite usque in mane.
   1976 Éxodus	Exo	2	16	24	Fecerúntque ita ut præcéperat Móyses, et non compútruit, neque vermis invéntus est in eo.
   1977 Éxodus	Exo	2	16	25	Dixítque Móyses: Comédite illud hódie, quia sábbatum est Dómini: non inveniétur hódie in agro.
   1978 Éxodus	Exo	2	16	26	Sex diébus collígite: in die autem séptimo sábbatum est Dómini, idcírco non inveniétur.
   1979 Éxodus	Exo	2	16	27	Venítque séptima dies: et egréssi de pópulo ut collígerent, non invenérunt.
   1980 Éxodus	Exo	2	16	28	Dixit autem Dóminus ad Móysen: Úsquequo non vultis custodíre mandáta mea et legem meam?
   1981 Éxodus	Exo	2	16	29	vidéte quod Dóminus déderit vobis sábbatum, et propter hoc die sexta tríbuit vobis cibos dúplices: máneat unusquísque apud semetípsum; nullus egrediátur de loco suo die séptimo.
   1982 Éxodus	Exo	2	16	30	Et sabbatizávit pópulus die séptimo.
   1983 Éxodus	Exo	2	16	31	Appellavítque domus Ísraël nomen ejus Man: quod erat quasi semen coriándri album, gustúsque ejus quasi símilæ cum melle.	b
   1984 Éxodus	Exo	2	16	32	Dixit autem Móyses: Iste est sermo, quem præcépit Dóminus: Imple gomor ex eo, et custodiátur in futúras retro generatiónes: ut nóverint panem, quo álui vos in solitúdine, quando edúcti estis de terra Ægýpti.
   1985 Éxodus	Exo	2	16	33	Dixítque Móyses ad Áaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest cápere gomor, et repóne coram Dómino ad servándum in generatiónes vestras,
   1986 Éxodus	Exo	2	16	34	sicut præcépit Dóminus Móysi. Posuítque illud Áaron in tabernáculo reservándum.
   1987 Éxodus	Exo	2	16	35	Fílii autem Ísraël comedérunt man quadragínta annis, donec venírent in terram habitábilem: hoc cibo áliti sunt, úsquequo tángerent fines terræ Chánaan.
   1988 Éxodus	Exo	2	16	36	Gomor autem décima pars est ephi.
   1989 Éxodus	Exo	2	17	1	Ígitur profécta omnis multitúdo filiórum Ísraël de desérto Sin per mansiónes suas, juxta sermónem Dómini, castrametáti sunt in Ráphidim, ubi non erat aqua ad bibéndum pópulo.
   1990 Éxodus	Exo	2	17	2	Qui jurgátus contra Móysen, ait: Da nobis aquam, ut bibámus. Quibus respóndit Móyses: Quid jurgámini contra me? cur tentátis Dóminum?
   1991 Éxodus	Exo	2	17	3	Sitívit ergo ibi pópulus præ aquæ penúria, et murmurávit contra Móysen, dicens: Cur fecísti nos exíre de Ægýpto, ut occíderes nos, et líberos nostros, ac juménta siti?
   1992 Éxodus	Exo	2	17	4	Clamávit autem Móyses ad Dóminum, dicens: Quid fáciam pópulo huic? adhuc páululum, et lapidábit me.
   1993 Éxodus	Exo	2	17	5	Et ait Dóminus ad Móysen: Antecéde pópulum, et sume tecum de senióribus Ísraël: et virgam qua percussísti flúvium, tolle in manu tua, et vade.
   1994 Éxodus	Exo	2	17	6	En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiésque petram, et exíbit ex ea aqua, ut bibat pópulus. Fecit Móyses ita coram senióribus Ísraël:
   1995 Éxodus	Exo	2	17	7	et vocávit nomen loci illíus, Tentátio, propter júrgium filiórum Ísraël, et quia tentavérunt Dóminum, dicéntes: Estne Dóminus in nobis, an non?
   1996 Éxodus	Exo	2	17	8	Venit autem Ámalec, et pugnábat contra Ísraël in Ráphidim.	b
   1997 Éxodus	Exo	2	17	9	Dixítque Móyses ad Jósue: Élige viros: et egréssus, pugna contra Ámalec: cras ego stabo in vértice collis, habens virgam Dei in manu mea.
   1998 Éxodus	Exo	2	17	10	Fecit Jósue ut locútus erat Móyses, et pugnávit contra Ámalec: Móyses autem et Áaron et Hur ascendérunt super vérticem collis.
   1999 Éxodus	Exo	2	17	11	Cumque leváret Móyses manus, vincébat Ísraël: sin autem páululum remisísset, superábat Ámalec.
   2000 Éxodus	Exo	2	17	12	Manus autem Móysi erant graves: suméntes ígitur lápidem, posuérunt subter eum, in quo sedit: Áaron autem et Hur sustentábant manus ejus ex utráque parte. Et factum est ut manus illíus non lassaréntur usque ad occásum solis.
   2001 Éxodus	Exo	2	17	13	Fugavítque Jósue Ámalec, et pópulum ejus in ore gládii.
   2002 Éxodus	Exo	2	17	14	Dixit autem Dóminus ad Móysen: Scribe hoc ob moniméntum in libro, et trade áuribus Jósue: delébo enim memóriam Ámalec sub cælo.
   2003 Éxodus	Exo	2	17	15	Ædificavítque Móyses altáre: et vocávit nomen ejus, Dóminus exaltátio mea, dicens:
   2004 Éxodus	Exo	2	17	16	Quia manus sólii Dómini, et bellum Dómini erit contra Ámalec, a generatióne in generatiónem.
   2005 Éxodus	Exo	2	18	1	Cumque audísset Jethro, sacérdos Mádian, cognátus Móysi, ómnia quæ fécerat Deus Móysi, et Israéli pópulo suo, et quod eduxísset Dóminus Ísraël de Ægýpto,
   2006 Éxodus	Exo	2	18	2	tulit Séphoram uxórem Móysi quam remíserat,
   2007 Éxodus	Exo	2	18	3	et duos fílios ejus: quorum unus vocabátur Gersam, dicénte patre: Ádvena fui in terra aliéna;
   2008 Éxodus	Exo	2	18	4	alter vero Eliézer: Deus enim, ait, patris mei adjútor meus, et éruit me de gládio Pharaónis.
   2009 Éxodus	Exo	2	18	5	Venit ergo Jethro cognátus Móysi, et fílii ejus, et uxor ejus ad Móysen in desértum, ubi erat castrametátus juxta montem Dei.
   2010 Éxodus	Exo	2	18	6	Et mandávit Móysi, dicens: Ego Jethro cognátus tuus vénio ad te, et uxor tua, et duo fílii cum ea.
   2011 Éxodus	Exo	2	18	7	Qui egréssus in occúrsum cognáti sui, adorávit, et osculátus est eum: salutaverúntque se mútuo verbis pacíficis. Cumque intrásset tabernáculum,
   2012 Éxodus	Exo	2	18	8	narrávit Móyses cognáto suo cuncta quæ fécerat Dóminus Pharaóni et Ægýptiis propter Ísraël: universúmque labórem, qui accidísset eis in itínere, et quod liberáverat eos Dóminus.
   2013 Éxodus	Exo	2	18	9	Lætatúsque est Jethro super ómnibus bonis, quæ fécerat Dóminus Israéli, eo quod eruísset eum de manu Ægyptiórum.
   2014 Éxodus	Exo	2	18	10	Et ait: Benedíctus Dóminus, qui liberávit vos de manu Ægyptiórum, et de manu Pharaónis; qui éruit pópulum suum de manu Ægýpti.
   2015 Éxodus	Exo	2	18	11	Nunc cognóvi, quia magnus Dóminus super omnes deos: eo quod supérbe égerint contra illos.
   2016 Éxodus	Exo	2	18	12	Óbtulit ergo Jethro cognátus Móysi holocáusta et hóstias Deo: venerúntque Áaron et omnes senióres Ísraël, ut coméderent panem cum eo coram Deo.
   2017 Éxodus	Exo	2	18	13	Áltera autem die sedit Móyses ut judicáret pópulum, qui assistébat Móysi a mane usque ad vésperam.	b
   2018 Éxodus	Exo	2	18	14	Quod cum vidísset cognátus ejus, ómnia scílicet quæ agébat in pópulo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis pópulus præstolátur de mane usque ad vésperam?
   2019 Éxodus	Exo	2	18	15	Cui respóndit Móyses: Venit ad me pópulus quærens senténtiam Dei:
   2020 Éxodus	Exo	2	18	16	cumque accíderit eis áliqua disceptátio, véniunt ad me ut júdicem inter eos, et osténdam præcépta Dei, et leges ejus.
   2021 Éxodus	Exo	2	18	17	At ille: Non bonam, inquit, rem facis.
   2022 Éxodus	Exo	2	18	18	Stulto labóre consúmeris et tu, et pópulus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negótium; solus illud non póteris sustinére.
   2023 Éxodus	Exo	2	18	19	Sed audi verba mea atque consília, et erit Deus tecum. Esto tu pópulo in his quæ ad Deum pértinent, ut réferas quæ dicúntur ad eum:
   2024 Éxodus	Exo	2	18	20	ostendásque pópulo cæremónias et ritum coléndi, viámque per quam íngredi débeant, et opus quod fácere débeant.
   2025 Éxodus	Exo	2	18	21	Próvide autem de omni plebe viros poténtes, et timéntes Deum, in quibus sit véritas, et qui óderint avarítiam, et constítue ex eis tribúnos, et centuriónes, et quinquagenários, et decános,
   2026 Éxodus	Exo	2	18	22	qui júdicent pópulum omni témpore: quidquid autem majus fúerit, réferant ad te, et ipsi minóra tantúmmodo júdicent: leviúsque sit tibi, partíto in álios ónere.
   2027 Éxodus	Exo	2	18	23	Si hoc féceris, implébis impérium Dei, et præcépta ejus póteris sustentáre: et omnis hic pópulus revertétur ad loca sua cum pace.
   2028 Éxodus	Exo	2	18	24	Quibus audítis, Móyses fecit ómnia quæ ille suggésserat.	b
   2029 Éxodus	Exo	2	18	25	Et eléctis viris strénuis de cuncto Ísraël, constítuit eos príncipes pópuli, tribúnos, et centuriónes, et quinquagenários, et decános.
   2030 Éxodus	Exo	2	18	26	Qui judicábant plebem omni témpore: quidquid autem grávius erat, referébant ad eum, facilióra tantúmmodo judicántes.
   2031 Éxodus	Exo	2	18	27	Dimisítque cognátum suum: qui revérsus ábiit in terram suam.
   2032 Éxodus	Exo	2	19	1	Mense tértio egressiónis Ísraël de terra Ægýpti, in die hac venérunt in solitúdinem Sínai.
   2033 Éxodus	Exo	2	19	2	Nam profécti de Ráphidim, et perveniéntes usque in desértum Sínai, castrametáti sunt in eódem loco, ibíque Ísraël fixit tentória e regióne montis.
   2034 Éxodus	Exo	2	19	3	Móyses autem ascéndit ad Deum: vocavítque eum Dóminus de monte, et ait: Hæc dices dómui Jacob, et annuntiábis fíliis Ísraël:
   2035 Éxodus	Exo	2	19	4	Vos ipsi vidístis quæ fécerim Ægýptiis, quómodo portáverim vos super alas aquilárum, et assúmpserim mihi.
   2036 Éxodus	Exo	2	19	5	Si ergo audiéritis vocem meam, et custodiéritis pactum meum, éritis mihi in pecúlium de cunctis pópulis: mea est enim omnis terra:
   2037 Éxodus	Exo	2	19	6	et vos éritis mihi in regnum sacerdotále, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loquéris ad fílios Ísraël.
   2038 Éxodus	Exo	2	19	7	Venit Móyses: et convocátis majóribus natu pópuli, expósuit omnes sermónes quos mandáverat Dóminus.	b
   2039 Éxodus	Exo	2	19	8	Respondítque omnis pópulus simul: Cuncta quæ locútus est Dóminus, faciémus. Cumque retulísset Móyses verba pópuli ad Dóminum,
   2040 Éxodus	Exo	2	19	9	ait ei Dóminus: Jam nunc véniam ad te in calígine nubis, ut áudiat me pópulus loquéntem ad te, et credat tibi in perpétuum. Nuntiávit ergo Móyses verba pópuli ad Dóminum.
   2041 Éxodus	Exo	2	19	10	Qui dixit ei: Vade ad pópulum, et sanctífica illos hódie, et cras, lavéntque vestiménta sua.
   2042 Éxodus	Exo	2	19	11	Et sint paráti in diem tértium: in die enim tértia descéndet Dóminus coram omni plebe super montem Sínai.
   2043 Éxodus	Exo	2	19	12	Constituésque términos pópulo per circúitum, et dices ad eos: Cavéte ne ascendátis in montem, nec tangátis fines illíus: omnis qui tetígerit montem, morte moriétur.
   2044 Éxodus	Exo	2	19	13	Manus non tanget eum, sed lapídibus opprimétur, aut confodiétur jáculis: sive juméntum fúerit, sive homo, non vivet: cum cœ́perit clángere búccina, tunc ascéndant in montem.
   2045 Éxodus	Exo	2	19	14	Descendítque Móyses de monte ad pópulum, et sanctificávit eum. Cumque lavíssent vestiménta sua,
   2046 Éxodus	Exo	2	19	15	ait ad eos: Estóte paráti in diem tértium, et ne appropinquétis uxóribus vestris.
   2047 Éxodus	Exo	2	19	16	Jamque advénerat tértius dies, et mane inclarúerat: et ecce cœpérunt audíri tonítrua, ac micáre fúlgura, et nubes densíssima operíre montem, clangórque búccinæ veheméntius perstrepébat: et tímuit pópulus qui erat in castris.	b
   2048 Éxodus	Exo	2	19	17	Cumque eduxísset eos Móyses in occúrsum Dei de loco castrórum, stetérunt ad radíces montis.
   2049 Éxodus	Exo	2	19	18	Totus autem mons Sínai fumábat, eo quod descendísset Dóminus super eum in igne: et ascénderet fumus ex eo quasi de fornáce, erátque omnis mons terríbilis.
   2050 Éxodus	Exo	2	19	19	Et sónitus búccinæ paulátim crescébat in majus, et prolíxius tendebátur: Móyses loquebátur, et Deus respondébat ei.
   2051 Éxodus	Exo	2	19	20	Descendítque Dóminus super montem Sínai in ipso montis vértice, et vocávit Móysen in cacúmen ejus. Quo cum ascendísset,
   2052 Éxodus	Exo	2	19	21	dixit ad eum: Descénde, et contestáre pópulum: ne forte velit transcéndere términos ad vidéndum Dóminum, et péreat ex eis plúrima multitúdo.
   2053 Éxodus	Exo	2	19	22	Sacerdótes quoque qui accédunt ad Dóminum, sanctificéntur, ne percútiat eos.
   2054 Éxodus	Exo	2	19	23	Dixítque Móyses ad Dóminum: Non póterit vulgus ascéndere in montem Sínai: tu enim testificátus es, et jussísti, dicens: Pone términos circa montem, et sanctífica illum.
   2055 Éxodus	Exo	2	19	24	Cui ait Dóminus: Vade, descénde: ascendésque tu, et Áaron tecum: sacerdótes autem et pópulus ne tránseant términos, nec ascéndant ad Dóminum, ne forte interfíciat illos.
   2056 Éxodus	Exo	2	19	25	Descendítque Móyses ad pópulum, et ómnia narrávit eis.
   2057 Éxodus	Exo	2	20	1	Locutúsque est Dóminus cunctos sermónes hos:
   2058 Éxodus	Exo	2	20	2	Ego sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti, de domo servitútis.
   2059 Éxodus	Exo	2	20	3	Non habébis deos aliénos coram me.
   2060 Éxodus	Exo	2	20	4	Non fácies tibi scúlptile, neque omnem similitúdinem quæ est in cælo désuper, et quæ in terra deórsum, nec eórum quæ sunt in aquis sub terra.
   2061 Éxodus	Exo	2	20	5	Non adorábis ea, neque coles: ego sum Dóminus Deus tuus fortis, zelótes, vísitans iniquitátem patrum in fílios, in tértiam et quartam generatiónem eórum qui odérunt me:
   2062 Éxodus	Exo	2	20	6	et fáciens misericórdiam in míllia his qui díligunt me, et custódiunt præcépta mea.
   2063 Éxodus	Exo	2	20	7	Non assúmes nomen Dómini Dei tui in vanum: nec enim habébit insóntem Dóminus eum qui assúmpserit nomen Dómini Dei sui frustra.	b
   2064 Éxodus	Exo	2	20	8	Meménto ut diem sábbati sanctífices.	b
   2065 Éxodus	Exo	2	20	9	Sex diébus operáberis, et fácies ómnia ópera tua.
   2066 Éxodus	Exo	2	20	10	Séptimo autem die sábbatum Dómini Dei tui est: non fácies omne opus in eo, tu, et fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua, juméntum tuum, et ádvena qui est intra portas tuas.
   2067 Éxodus	Exo	2	20	11	Sex enim diébus fecit Dóminus cælum et terram, et mare, et ómnia quæ in eis sunt, et requiévit in die séptimo: idcírco benedíxit Dóminus diéi sábbati, et sanctificávit eum.
   2068 Éxodus	Exo	2	20	12	Honóra patrem tuum et matrem tuam, ut sis longǽvus super terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi.	b
   2069 Éxodus	Exo	2	20	13	Non occídes.	b
   2070 Éxodus	Exo	2	20	14	Non mœcháberis.	b
   2071 Éxodus	Exo	2	20	15	Non furtum fácies.	b
   2072 Éxodus	Exo	2	20	16	Non loquéris contra próximum tuum falsum testimónium.	b
   2073 Éxodus	Exo	2	20	17	Non concupísces domum próximi tui, nec desiderábis uxórem ejus, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum, nec ómnia quæ illíus sunt.	b
   2074 Éxodus	Exo	2	20	18	Cunctus autem pópulus vidébat voces et lámpades, et sónitum búccinæ, montémque fumántem: et pertérriti ac pavóre concússi, stetérunt procul,	b
   2075 Éxodus	Exo	2	20	19	dicéntes Móysi: Lóquere tu nobis, et audiémus: non loquátur nobis Dóminus, ne forte moriámur.
   2076 Éxodus	Exo	2	20	20	Et ait Móyses ad pópulum: Nolíte timére: ut enim probáret vos venit Deus, et ut terror illíus esset in vobis, et non peccarétis.
   2077 Éxodus	Exo	2	20	21	Stetítque pópulus de longe. Móyses autem accéssit ad calíginem in qua erat Deus.
   2078 Éxodus	Exo	2	20	22	Dixit prætérea Dóminus ad Móysen: Hæc dices fíliis Ísraël: Vos vidístis quod de cælo locútus sim vobis.	b
   2079 Éxodus	Exo	2	20	23	Non faciétis deos argénteos, nec deos áureos faciétis vobis.
   2080 Éxodus	Exo	2	20	24	Altáre de terra faciétis mihi, et offerétis super eo holocáusta et pacífica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memória fúerit nóminis mei: véniam ad te, et benedícam tibi.
   2081 Éxodus	Exo	2	20	25	Quod si altáre lapídeum féceris mihi, non ædificábis illud de sectis lapídibus: si enim leváveris cultrum super eo, polluétur.
   2082 Éxodus	Exo	2	20	26	Non ascéndes per gradus ad altáre meum, ne revelétur turpitúdo tua.
   2083 Éxodus	Exo	2	21	1	Hæc sunt judícia quæ propónes eis.
   2084 Éxodus	Exo	2	21	2	Si émeris servum hebrǽum, sex annis sérviet tibi: in séptimo egrediétur liber gratis.
   2085 Éxodus	Exo	2	21	3	Cum quali veste intráverit, cum tali éxeat: si habens uxórem, et uxor egrediétur simul.
   2086 Éxodus	Exo	2	21	4	Sin autem dóminus déderit illi uxórem, et pepérerit fílios et fílias: múlier et líberi ejus erunt dómini sui, ipse vero exíbit cum vestítu suo.
   2087 Éxodus	Exo	2	21	5	Quod si díxerit servus: Díligo dóminum meum et uxórem ac líberos; non egrédiar liber:
   2088 Éxodus	Exo	2	21	6	ófferet eum dóminus diis, et applicábitur ad óstium et postes, perforabítque aurem ejus súbula: et erit ei servus in sǽculum.
   2089 Éxodus	Exo	2	21	7	Si quis vendíderit fíliam suam in fámulam, non egrediétur sicut ancíllæ exíre consuevérunt.
   2090 Éxodus	Exo	2	21	8	Si displicúerit óculis dómini sui cui trádita fúerat, dimíttet eam: pópulo autem aliéno vendéndi non habébit potestátem, si spréverit eam.
   2091 Éxodus	Exo	2	21	9	Sin autem fílio suo despónderit eam, juxta morem filiárum fáciet illi.
   2092 Éxodus	Exo	2	21	10	Quod si álteram ei accéperit, providébit puéllæ núptias, et vestiménta, et prétium pudicítiæ non negábit.
   2093 Éxodus	Exo	2	21	11	Si tria ista non fécerit, egrediétur gratis absque pecúnia.
   2094 Éxodus	Exo	2	21	12	Qui percússerit hóminem volens occídere, morte moriátur.	b
   2095 Éxodus	Exo	2	21	13	Qui autem non est insidiátus, sed Deus illum trádidit in manus ejus, constítuam tibi locum in quem fúgere débeat.
   2096 Éxodus	Exo	2	21	14	Si quis per indústriam occíderit próximum suum, et per insídias: ab altári meo evélles eum, ut moriátur.
   2097 Éxodus	Exo	2	21	15	Qui percússerit patrem suum aut matrem, morte moriátur.
   2098 Éxodus	Exo	2	21	16	Qui furátus fúerit hóminem, et vendíderit eum, convíctus noxæ, morte moriátur.
   2099 Éxodus	Exo	2	21	17	Qui maledíxerit patri suo, vel matri, morte moriátur.
   2100 Éxodus	Exo	2	21	18	Si rixáti fúerint viri, et percússerit alter próximum suum lápide vel pugno, et ille mórtuus non fúerit, sed jacúerit in léctulo:	b
   2101 Éxodus	Exo	2	21	19	si surréxerit, et ambuláverit foris super báculum suum, ínnocens erit qui percússerit, ita tamen ut óperas ejus et impénsas in médicos restítuat.
   2102 Éxodus	Exo	2	21	20	Qui percússerit servum suum, vel ancíllam virga, et mórtui fúerint in mánibus ejus, críminis reus erit.
   2103 Éxodus	Exo	2	21	21	Sin autem uno die vel duóbus supervíxerit, non subjacébit pœnæ, quia pecúnia illíus est.
   2104 Éxodus	Exo	2	21	22	Si rixáti fúerint viri, et percússerit quis mulíerem prægnántem, et abortívum quidem fécerit, sed ipsa víxerit: subjacébit damno quantum marítus mulíeris expetíerit, et árbitri judicáverint.
   2105 Éxodus	Exo	2	21	23	Sin autem mors ejus fúerit subsecúta, reddet ánimam pro ánima,
   2106 Éxodus	Exo	2	21	24	óculum pro óculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
   2107 Éxodus	Exo	2	21	25	adustiónem pro adustióne, vulnus pro vúlnere, livórem pro livóre.
   2108 Éxodus	Exo	2	21	26	Si percússerit quíspiam óculum servi sui aut ancíllæ, et luscos eos fécerit, dimíttet eos líberos pro óculo quem éruit.
   2109 Éxodus	Exo	2	21	27	Dentem quoque si excússerit servo vel ancíllæ suæ, simíliter dimíttet eos líberos.
   2110 Éxodus	Exo	2	21	28	Si bos cornu percússerit virum aut mulíerem, et mórtui fúerint, lapídibus obruétur: et non comedéntur carnes ejus, dóminus quoque bovis ínnocens erit.	b
   2111 Éxodus	Exo	2	21	29	Quod si bos cornúpeta fúerit ab heri et nudiustértius, et contestáti sunt dóminum ejus, nec reclúserit eum, occiderítque virum aut mulíerem: et bos lapídibus obruétur, et dóminum ejus occídent.
   2112 Éxodus	Exo	2	21	30	Quod si prétium fúerit ei impósitum, dabit pro ánima sua quidquid fúerit postulátus.
   2113 Éxodus	Exo	2	21	31	Fílium quoque et fíliam si cornu percússerit, símili senténtiæ subjacébit.
   2114 Éxodus	Exo	2	21	32	Si servum ancillámque inváserit, trigínta siclos argénti dómino dabit, bos vero lapídibus opprimétur.
   2115 Éxodus	Exo	2	21	33	Si quis aperúerit cistérnam, et fóderit, et non operúerit eam, ceciderítque bos aut ásinus in eam,
   2116 Éxodus	Exo	2	21	34	reddet dóminus cistérnæ prétium jumentórum: quod autem mórtuum est, ipsíus erit.
   2117 Éxodus	Exo	2	21	35	Si bos aliénus bovem altérius vulneráverit, et ille mórtuus fúerit: vendent bovem vivum, et dívident prétium, cadáver autem mórtui inter se dispértient.
   2118 Éxodus	Exo	2	21	36	Sin autem sciébat quod bos cornúpeta esset ab heri et nudiustértius, et non custodívit eum dóminus suus: reddet bovem pro bove, et cadáver íntegrum accípiet.
   2119 Éxodus	Exo	2	22	1	Si quis furátus fúerit bovem aut ovem, et occíderit vel vendíderit: quinque boves pro uno bove restítuet, et quátuor oves pro una ove.
   2120 Éxodus	Exo	2	22	2	Si effríngens fur domum sive suffódiens fúerit invéntus, et accépto vúlnere mórtuus fúerit, percússor non erit reus sánguinis.	b
   2121 Éxodus	Exo	2	22	3a	Quod si orto sole hoc fécerit, homicídium perpetrávit, et ipse moriétur.
   2122 Éxodus	Exo	2	22	3b	Si non habúerit quod pro furto reddat, ipse venundábitur.
   2123 Éxodus	Exo	2	22	4	Si invéntum fúerit apud eum quod furátus est, vivens: sive bos, sive ásinus, sive ovis, duplum restítuet.	b
   2124 Éxodus	Exo	2	22	5	Si lǽserit quíspiam agrum vel víneam, et dimíserit juméntum suum ut depascátur aliéna: quidquid óptimum habúerit in agro suo, vel in vínea, pro damni æstimatióne restítuet.	b
   2125 Éxodus	Exo	2	22	6	Si egréssus ignis invénerit spinas, et comprehénderit acérvos frugum, sive stantes ségetes in agris, reddet damnum qui ignem succénderit.
   2126 Éxodus	Exo	2	22	7	Si quis commendáverit amíco pecúniam aut vas in custódiam, et ab eo, qui suscéperat, furto abláta fúerint: si invenítur fur, duplum reddet:	b
   2127 Éxodus	Exo	2	22	8	si latet fur, dóminus domus applicábitur ad deos, et jurábit quod non exténderit manum in rem próximi sui,
   2128 Éxodus	Exo	2	22	9	ad perpetrándam fraudem, tam in bove quam in ásino, et ove ac vestiménto, et quidquid damnum inférre potest: ad deos utriúsque causa pervéniet, et si illi judicáverint, duplum restítuet próximo suo.
   2129 Éxodus	Exo	2	22	10	Si quis commendáverit próximo suo ásinum, bovem, ovem, et omne juméntum ad custódiam, et mórtuum fúerit, aut debilitátum, vel captum ab hóstibus, nullúsque hoc víderit:
   2130 Éxodus	Exo	2	22	11	jusjurándum erit in médio, quod non exténderit manum ad rem próximi sui: suscipiétque dóminus juraméntum, et ille réddere non cogétur.
   2131 Éxodus	Exo	2	22	12	Quod si furto ablátum fúerit, restítuet damnum dómino;
   2132 Éxodus	Exo	2	22	13	si coméstum a béstia, déferat ad eum quod occísum est, et non restítuet.
   2133 Éxodus	Exo	2	22	14	Qui a próximo suo quidquam horum mútuo postuláverit, et debilitátum aut mórtuum fúerit dómino non præsénte, réddere compellétur.
   2134 Éxodus	Exo	2	22	15	Quod si impræsentiárum dóminus fúerit, non restítuet, máxime si condúctum vénerat pro mercéde óperis sui.
   2135 Éxodus	Exo	2	22	16	Si sedúxerit quis vírginem necdum desponsátam, dormierítque cum ea: dotábit eam, et habébit eam uxórem.	b
   2136 Éxodus	Exo	2	22	17	Si pater vírginis dare nolúerit, reddet pecúniam juxta modum dotis, quam vírgines accípere consuevérunt.
   2137 Éxodus	Exo	2	22	18	Maléficos non patiéris vívere.	b
   2138 Éxodus	Exo	2	22	19	Qui coíerit cum juménto, morte moriátur.
   2139 Éxodus	Exo	2	22	20	Qui ímmolat diis, occidétur, prætérquam Dómino soli.
   2140 Éxodus	Exo	2	22	21	Ádvenam non contristábis, neque afflíges eum: ádvenæ enim et ipsi fuístis in terra Ægýpti.	b
   2141 Éxodus	Exo	2	22	22	Víduæ et pupíllo non nocébitis.
   2142 Éxodus	Exo	2	22	23	Si læséritis eos, vociferabúntur ad me, et ego áudiam clamórem eórum:
   2143 Éxodus	Exo	2	22	24	et indignábitur furor meus, percutiámque vos gládio, et erunt uxóres vestræ víduæ, et fílii vestri pupílli.
   2144 Éxodus	Exo	2	22	25	Si pecúniam mútuam déderis pópulo meo páuperi qui hábitat tecum, non urgébis eum quasi exáctor, nec usúris ópprimes.	b
   2145 Éxodus	Exo	2	22	26	Si pignus a próximo tuo accéperis vestiméntum, ante solis occásum reddes ei.
   2146 Éxodus	Exo	2	22	27	Ipsum enim est solum, quo operítur, induméntum carnis ejus, nec habet áliud in quo dórmiat: si clamáverit ad me, exáudiam eum, quia miséricors sum.
   2147 Éxodus	Exo	2	22	28	Diis non dátrahes, et príncipi pópuli tui non maledíces.	b
   2148 Éxodus	Exo	2	22	29	Décimas tuas et primítias tuas non tardábis réddere: primogénitum filiórum tuórum dabis mihi.	b
   2149 Éxodus	Exo	2	22	30	De bobus quoque, et óvibus simíliter fácies: septem diébus sit cum matre sua, die octáva reddes illum mihi.
   2150 Éxodus	Exo	2	22	31	Viri sancti éritis mihi: carnem, quæ a béstiis fúerit prægustáta, non comedétis, sed projiciétis cánibus.	b
   2151 Éxodus	Exo	2	23	1	Non suscípies vocem mendácii, nec junges manum tuam ut pro ímpio dicas falsum testimónium.
   2152 Éxodus	Exo	2	23	2	Non sequéris turbam ad faciéndum malum: nec in judício, plurimórum acquiésces senténtiæ, ut a vero dévies.
   2153 Éxodus	Exo	2	23	3	Páuperis quoque non miseréberis in judício.
   2154 Éxodus	Exo	2	23	4	Si occúrreris bovi inimíci tui, aut ásino erránti, reduc ad eum.	b
   2155 Éxodus	Exo	2	23	5	Si víderis ásinum odiéntis te jacére sub ónere, non pertransíbis, sed sublevábis cum eo.
   2156 Éxodus	Exo	2	23	6	Non declinábis in judícium páuperis.	b
   2157 Éxodus	Exo	2	23	7	Mendácium fúgies. Insóntem et justum non occídes: quia avérsor ímpium.
   2158 Éxodus	Exo	2	23	8	Nec accípies múnera, quæ étiam excǽcant prudéntes, et subvértunt verba justórum.
   2159 Éxodus	Exo	2	23	9	Peregríno moléstus non eris. Scitis enim advenárum ánimas: quia et ipsi peregríni fuístis in terra Ægýpti.
   2160 Éxodus	Exo	2	23	10	Sex annis seminábis terram tuam, et congregábis fruges ejus:	b
   2161 Éxodus	Exo	2	23	11	anno autem séptimo dimíttes eam, et requiéscere fácies, ut cómedant páuperes pópuli tui: et quidquid réliquum fúerit, edant béstiæ agri: ita fácies in vínea et in olivéto tuo.
   2162 Éxodus	Exo	2	23	12	Sex diébus operáberis: séptimo die cessábis, ut requiéscat bos et ásinus tuus, et refrigerétur fílius ancíllæ tuæ, et ádvena.
   2163 Éxodus	Exo	2	23	13	Ómnia quæ dixi vobis, custodíte. Et per nomen externórum deórum non jurábitis, neque audiétur ex ore vestro.	b
   2164 Éxodus	Exo	2	23	14	Tribus vícibus per síngulos annos mihi festa celebrábitis.	b
   2165 Éxodus	Exo	2	23	15	Solemnitátem azymórum custódies. Septem diébus cómedes ázyma, sicut præcépi tibi, témpore mensis novórum, quando egréssus es de Ægýpto: non apparébis in conspéctu meo vácuus.
   2166 Éxodus	Exo	2	23	16	Et solemnitátem messis primitivórum óperis tui, quæcúmque semináveris in agro: solemnitátem quoque in éxitu anni, quando congregáveris omnes fruges tuas de agro.
   2167 Éxodus	Exo	2	23	17	Ter in anno apparébit omne masculínum tuum coram Dómino Deo tuo.
   2168 Éxodus	Exo	2	23	18	Non immolábis super ferménto sánguinem víctimæ meæ, nec remanébit adeps solemnitátis meæ usque mane.	b
   2169 Éxodus	Exo	2	23	19a	Primítias frugum terræ tuæ déferes in domum Dómini Dei tui.
   2170 Éxodus	Exo	2	23	19b	Non coques hædum in lacte matris suæ.
   2171 Éxodus	Exo	2	23	20	Ecce ego mittam ángelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et introdúcat in locum quem parávi.	b
   2172 Éxodus	Exo	2	23	21	Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet cum peccáveris, et est nomen meum in illo.
   2173 Éxodus	Exo	2	23	22	Quod si audíeris vocem ejus, et féceris ómnia quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis, et afflígam affligéntes te.
   2174 Éxodus	Exo	2	23	23	Præcedétque te ángelus meus, et introdúcet te ad Amorrhǽum, et Hethǽum, et Pherezǽum, Chananæúmque, et Hevǽum, et Jebusǽum, quos ego cónteram.
   2175 Éxodus	Exo	2	23	24	Non adorábis deos eórum, nec coles eos: non fácies ópera eórum, sed déstrues eos, et confrínges státuas eórum.
   2176 Éxodus	Exo	2	23	25	Servietísque Dómino Deo vestro, ut benedícam pánibus tuis et aquis, et áuferam infirmitátem de médio tui.
   2177 Éxodus	Exo	2	23	26	Non erit infœcúnda, nec stérilis in terra tua: númerum diérum tuórum implébo.
   2178 Éxodus	Exo	2	23	27	Terrórem meum mittam in præcúrsum tuum, et occídam omnem pópulum, ad quem ingrediéris: cunctorúmque inimicórum tuórum coram te terga vertam:	b
   2179 Éxodus	Exo	2	23	28	emíttens crabrónes prius, qui fugábunt Hevǽum, et Chananǽum, et Hethǽum, ántequam intróëas.
   2180 Éxodus	Exo	2	23	29	Non ejíciam eos a fácie tua anno uno: ne terra in solitúdinem redigátur, et crescant contra te béstiæ.
   2181 Éxodus	Exo	2	23	30	Paulátim expéllam eos de conspéctu tuo, donec augeáris, et possídeas terram.
   2182 Éxodus	Exo	2	23	31	Ponam autem términos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinórum, et a desérto usque ad flúvium: tradam in mánibus vestris habitatóres terræ, et ejíciam eos de conspéctu vestro.
   2183 Éxodus	Exo	2	23	32	Non iníbis cum eis fœdus, nec cum diis eórum.
   2184 Éxodus	Exo	2	23	33	Non hábitent in terra tua, ne forte peccáre te fáciant in me, si servíeris diis eórum: quod tibi certe erit in scándalum.
   2185 Éxodus	Exo	2	24	1	Móysi quoque dixit: Ascénde ad Dóminum tu, et Áaron, Nadab et Ábiu, et septuagínta senes ex Ísraël, et adorábitis procul.
   2186 Éxodus	Exo	2	24	2	Solúsque Móyses ascéndet ad Dóminum, et illi non appropinquábunt: nec pópulus ascéndet cum eo.
   2187 Éxodus	Exo	2	24	3	Venit ergo Móyses et narrávit plebi ómnia verba Dómini, atque judícia: respondítque omnis pópulus una voce: Ómnia verba Dómini, quæ locútus est, faciémus.
   2188 Éxodus	Exo	2	24	4	Scripsit autem Móyses univérsos sermónes Dómini: et mane consúrgens, ædificávit altáre ad radíces montis, et duódecim títulos per duódecim tribus Ísraël.
   2189 Éxodus	Exo	2	24	5	Misítque júvenes de fíliis Ísraël, et obtulérunt holocáusta, immolaverúntque víctimas pacíficas Dómino, vítulos.
   2190 Éxodus	Exo	2	24	6	Tulit ítaque Móyses dimídiam partem sánguinis, et misit in cratéras: partem autem resíduam fudit super altáre.
   2191 Éxodus	Exo	2	24	7	Assuménsque volúmen fœ́deris, legit audiénte pópulo: qui dixérunt: Ómnia quæ locútus est Dóminus, faciémus, et érimus obediéntes.
   2192 Éxodus	Exo	2	24	8	Ille vero sumptum sánguinem respérsit in pópulum, et ait: Hic est sanguis fœ́deris quod pépigit Dóminus vobíscum super cunctis sermónibus his.
   2193 Éxodus	Exo	2	24	9	Ascenderúntque Móyses et Áaron, Nadab et Ábiu, et septuagínta de senióribus Ísraël:	b
   2194 Éxodus	Exo	2	24	10	et vidérunt Deum Ísraël: et sub pédibus ejus quasi opus lápidis sapphírini, et quasi cælum, cum serénum est.
   2195 Éxodus	Exo	2	24	11	Nec super eos qui procul recésserant de fíliis Ísraël, misit manum suam, viderúntque Deum, et comedérunt, ac bibérunt.
   2196 Éxodus	Exo	2	24	12	Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ascénde ad me in montem, et esto ibi: dabóque tibi tábulas lapídeas, et legem, ac mandáta quæ scripsi: ut dóceas eos.
   2197 Éxodus	Exo	2	24	13	Surrexérunt Móyses et Jósue miníster ejus: ascendénsque Móyses in montem Dei,
   2198 Éxodus	Exo	2	24	14	senióribus ait: Expectáte hic donec revertámur ad vos. Habétis Áaron et Hur vobíscum: si quid natum fúerit quæstiónis, referétis ad eos.
   2199 Éxodus	Exo	2	24	15	Cumque ascendísset Móyses, opéruit nubes montem,
   2200 Éxodus	Exo	2	24	16	et habitávit glória Dómini super Sínai, tegens illum nube sex diébus: séptimo autem die vocávit eum de médio calíginis.
   2201 Éxodus	Exo	2	24	17	Erat autem spécies glóriæ Dómini quasi ignis ardens super vérticem montis in conspéctu filiórum Ísraël.
   2202 Éxodus	Exo	2	24	18	Ingressúsque Móyses médium nébulæ, ascéndit in montem: et fuit ibi quadragínta diébus, et quadragínta nóctibus.
   2203 Éxodus	Exo	2	25	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   2204 Éxodus	Exo	2	25	2	Lóquere fíliis Ísraël, ut tollant mihi primítias: ab omni hómine qui ófferet ultróneus, accipiétis eas.
   2205 Éxodus	Exo	2	25	3	Hæc sunt autem quæ accípere debeátis: aurum, et argéntum, et æs,
   2206 Éxodus	Exo	2	25	4	hyacínthum et púrpuram, coccúmque bis tinctum, et byssum, pilos caprárum,
   2207 Éxodus	Exo	2	25	5	et pelles aríetum rubricátas, pellésque jánthinas, et ligna setim:
   2208 Éxodus	Exo	2	25	6	óleum ad luminária concinnánda: arómata in unguéntum, et thymiamáta boni odóris:
   2209 Éxodus	Exo	2	25	7	lápides onýchinos, et gemmas ad ornándum ephod, ac rationále.
   2210 Éxodus	Exo	2	25	8	Faciéntque mihi sanctuárium, et habitábo in médio eórum:
   2211 Éxodus	Exo	2	25	9a	juxta omnem similitúdinem tabernáculi quod osténdam tibi, et ómnium vasórum in cultum ejus.
   2212 Éxodus	Exo	2	25	9b	Sicque faciétis illud:
   2213 Éxodus	Exo	2	25	10	arcam de lignis setim compíngite, cujus longitúdo hábeat duos et semis cúbitos: latitúdo, cúbitum et dimídium: altitúdo, cúbitum simíliter ac semíssem.
   2214 Éxodus	Exo	2	25	11	Et deaurábis eam auro mundíssimo intus et foris: faciésque supra, corónam áuream per circúitum:
   2215 Éxodus	Exo	2	25	12	et quátuor círculos áureos, quos pones per quátuor arcæ ángulos: duo círculi sint in látere uno, et duo in áltero.
   2216 Éxodus	Exo	2	25	13	Fácies quoque vectes de lignis setim, et opéries eos auro.
   2217 Éxodus	Exo	2	25	14	Inducésque per círculos qui sunt in arcæ latéribus, ut portétur in eis:
   2218 Éxodus	Exo	2	25	15	qui semper erunt in círculis, nec umquam extrahéntur ab eis.
   2219 Éxodus	Exo	2	25	16	Ponésque in arca testificatiónem quam dabo tibi.
   2220 Éxodus	Exo	2	25	17	Fácies et propitiatórium de auro mundíssimo: duos cúbitos et dimídium tenébit longitúdo ejus, et cúbitum ac semíssem latitúdo.	b
   2221 Éxodus	Exo	2	25	18	Duos quoque chérubim áureos et prodúctiles fácies, ex utráque parte oráculi.
   2222 Éxodus	Exo	2	25	19	Cherub unus sit in látere uno, et alter in áltero.
   2223 Éxodus	Exo	2	25	20	Utrúmque latus propitiatórii tegant expandéntes alas, et operiéntes oráculum, respiciántque se mútuo versis vúltibus in propitiatórium quo operiénda est arca,
   2224 Éxodus	Exo	2	25	21	in qua pones testimónium quod dabo tibi.
   2225 Éxodus	Exo	2	25	22	Inde præcípiam, et loquar ad te supra propitiatórium, ac de médio duórum chérubim, qui erunt super arcam testimónii, cuncta quæ mandábo per te fíliis Ísraël.
   2226 Éxodus	Exo	2	25	23	Fácies et mensam de lignis setim, habéntem duos cúbitos longitúdinis, et in latitúdine cúbitum, et in altitúdine cúbitum et semíssem.	b
   2227 Éxodus	Exo	2	25	24	Et inaurábis eam auro puríssimo: faciésque illi lábium áureum per circúitum,
   2228 Éxodus	Exo	2	25	25	et ipsi lábio corónam interrásilem altam quátuor dígitis: et super illam, álteram corónam auréolam.
   2229 Éxodus	Exo	2	25	26	Quátuor quoque círculos áureos præparábis, et pones eis in quátuor ángulis ejúsdem mensæ per síngulos pedes.
   2230 Éxodus	Exo	2	25	27	Subter corónam erunt círculi áurei, ut mittántur vectes per eos, et possit mensa portári.
   2231 Éxodus	Exo	2	25	28	Ipsos quoque vectes fácies de lignis setim, et circúmdabis auro ad subvehéndam mensam.
   2232 Éxodus	Exo	2	25	29	Parábis et acetábula, ac phíalas, thuríbula, et cýathos, in quibus offerénda sunt libámina, ex auro puríssimo.
   2233 Éxodus	Exo	2	25	30	Et pones super mensam panes propositiónis in conspéctu meo semper.
   2234 Éxodus	Exo	2	25	31	Fácies et candelábrum dúctile de auro mundíssimo, hastíle ejus, et cálamos, scyphos, et sphǽrulas, ac lília ex ipso procedéntia.	b
   2235 Éxodus	Exo	2	25	32	Sex cálami egrediéntur de latéribus, tres ex uno látere, et tres ex áltero.
   2236 Éxodus	Exo	2	25	33	Tres scyphi quasi in nucis modum per cálamos síngulos, sphæruláque simul, et lílium: et tres simíliter scyphi instar nucis in cálamo áltero, sphæruláque simul et lílium. Hoc erit opus sex calamórum, qui producéndi sunt de hastíli:
   2237 Éxodus	Exo	2	25	34	in ipso autem candelábro erunt quátuor scyphi in nucis modum, sphærulǽque per síngulos, et lília.
   2238 Éxodus	Exo	2	25	35	Sphǽrulæ sub duóbus cálamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedéntes de hastíli uno.
   2239 Éxodus	Exo	2	25	36	Et sphǽrulæ ígitur et cálami ex ipso erunt, univérsa ductília de auro puríssimo.
   2240 Éxodus	Exo	2	25	37	Fácies et lucérnas septem, et pones eas super candelábrum, ut lúceant ex advérso.
   2241 Éxodus	Exo	2	25	38	Emunctória quoque, et ubi quæ emúncta sunt extinguántur, fiant de auro puríssimo.
   2242 Éxodus	Exo	2	25	39	Omne pondus candelábri cum univérsis vasis suis habébit taléntum auri puríssimi.
   2243 Éxodus	Exo	2	25	40	Ínspice, et fac secúndum exémplar quod tibi in monte monstrátum est.	b
   2244 Éxodus	Exo	2	26	1	Tabernáculum vero ita fácies: decem cortínas de bysso retórta, et hyacíntho, ac púrpura, coccóque bis tincto, variátas ópere plumário fácies.
   2245 Éxodus	Exo	2	26	2	Longitúdo cortínæ uníus habébit vigínti octo cúbitos: latitúdo, quátuor cubitórum erit. Uníus mensúræ fient univérsa tentória.
   2246 Éxodus	Exo	2	26	3	Quinque cortínæ sibi jungéntur mútuo, et áliæ quinque nexu símili cohærébunt.
   2247 Éxodus	Exo	2	26	4	Ánsulas hyacínthinas in latéribus ac summitátibus fácies cortinárum, ut possint ínvicem copulári.
   2248 Éxodus	Exo	2	26	5	Quinquagénas ánsulas cortína habébit in utráque parte, ita insértas ut ansa contra ansam véniat, et áltera álteri possit aptári.
   2249 Éxodus	Exo	2	26	6	Fácies et quinquagínta círculos áureos quibus cortinárum vela jungénda sunt, ut unum tabernáculum fiat.
   2250 Éxodus	Exo	2	26	7	Fácies et saga cilicína úndecim, ad operiéndum tectum tabernáculi.	b
   2251 Éxodus	Exo	2	26	8	Longitúdo sagi uníus habébit trigínta cúbitos, et latitúdo, quátuor: æqua erit mensúra sagórum ómnium.
   2252 Éxodus	Exo	2	26	9	E quibus quinque junges seórsum, et sex sibi mútuo copulábis, ita ut sextum sagum in fronte tecti dúplices.
   2253 Éxodus	Exo	2	26	10	Fácies et quinquagínta ansas in ora sagi uníus, ut conjúngi cum áltero queat, et quinquagínta ansas in ora sagi altérius, ut cum áltero copulétur.
   2254 Éxodus	Exo	2	26	11	Fácies et quinquagínta fíbulas ǽneas quibus jungántur ansæ, ut unum ex ómnibus operiméntum fiat.
   2255 Éxodus	Exo	2	26	12	Quod autem superfúerit in sagis quæ parántur tecto, id est unum sagum quod ámplius est, ex medietáte ejus opéries posterióra tabernáculi.
   2256 Éxodus	Exo	2	26	13	Et cúbitus ex una parte pendébit, et alter ex áltera qui plus est in sagórum longitúdine, utrúmque latus tabernáculi prótegens.
   2257 Éxodus	Exo	2	26	14	Fácies et operiméntum áliud tecto de péllibus aríetum rubricátis: et super hoc rursum áliud operiméntum de jánthinis péllibus.
   2258 Éxodus	Exo	2	26	15	Fácies et tábulas stantes tabernáculi de lignis setim,	b
   2259 Éxodus	Exo	2	26	16	quæ síngulæ denos cúbitos in longitúdine hábeant, et in latitúdine síngulos ac semíssem.
   2260 Éxodus	Exo	2	26	17	In latéribus tábulæ, duæ incastratúræ fient, quibus tábula álteri tábulæ connectátur: atque in hunc modum cunctæ tábulæ parabúntur.
   2261 Éxodus	Exo	2	26	18	Quarum vigínti erunt in látere meridiáno quod vergit ad austrum.
   2262 Éxodus	Exo	2	26	19	Quibus quadragínta bases argénteas fundes, ut binæ bases síngulis tábulis per duos ángulos subjiciántur.
   2263 Éxodus	Exo	2	26	20	In látere quoque secúndo tabernáculi quod vergit ad aquilónem, vigínti tábulæ erunt,
   2264 Éxodus	Exo	2	26	21	quadragínta habéntes bases argénteas, binæ bases síngulis tábulis supponéntur.
   2265 Éxodus	Exo	2	26	22	Ad occidentálem vero plagam tabernáculi fácies sex tábulas,
   2266 Éxodus	Exo	2	26	23	et rursum álias duas quæ in ángulis erigántur post tergum tabernáculi.
   2267 Éxodus	Exo	2	26	24	Erúntque conjúnctæ a deórsum usque sursum, et una omnes compágo retinébit. Duábus quoque tábulis quæ in ángulis ponéndæ sunt, símilis junctúra servábitur.
   2268 Éxodus	Exo	2	26	25	Et erunt simul tábulæ octo, bases eárum argénteæ sédecim, duábus básibus per unam tábulam supputátis.
   2269 Éxodus	Exo	2	26	26	Fácies et vectes de lignis setim quinque ad continéndas tábulas in uno látere tabernáculi,	b
   2270 Éxodus	Exo	2	26	27	et quinque álios in áltero, et ejúsdem númeri ad occidentálem plagam:
   2271 Éxodus	Exo	2	26	28	qui mitténtur per médias tábulas a summo usque ad summum.
   2272 Éxodus	Exo	2	26	29	Ipsas quoque tábulas deaurábis, et fundes in eis ánnulos áureos per quos vectes tabuláta contíneant: quos opéries láminis áureis.
   2273 Éxodus	Exo	2	26	30	Et ériges tabernáculum juxta exémplar quod tibi in monte monstrátum est.
   2274 Éxodus	Exo	2	26	31	Fácies et velum de hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere plumário et pulchra varietáte contéxtum:	b
   2275 Éxodus	Exo	2	26	32	quod appéndes ante quátuor colúmnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deaurátæ erunt, et habébunt cápita áurea, sed bases argénteas.
   2276 Éxodus	Exo	2	26	33	Inserétur autem velum per círculos, intra quod pones arcam testimónii, quo et sanctuárium, et sanctuárii sanctuária dividéntur.
   2277 Éxodus	Exo	2	26	34	Pones et propitiatórium super arcam testimónii in Sancto sanctórum,
   2278 Éxodus	Exo	2	26	35	mensámque extra velum, et contra mensam candelábrum in látere tabernáculi meridiáno: mensa enim stabit in parte aquilónis.
   2279 Éxodus	Exo	2	26	36	Fácies et tentórium in intróitu tabernáculi de hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere plumárii.	b
   2280 Éxodus	Exo	2	26	37	Et quinque colúmnas deaurábis lignórum setim, ante quas ducétur tentórium: quarum erunt cápita áurea, et bases ǽneæ.
   2281 Éxodus	Exo	2	27	1	Fácies et altáre de lignis setim, quod habébit quinque cúbitus in longitúdine, et tótidem in latitúdine, id est, quadrum, et tres cúbitos in altitúdine.
   2282 Éxodus	Exo	2	27	2	Córnua autem per quátuor ángulos ex ipso erunt: et opéries illud áëre.
   2283 Éxodus	Exo	2	27	3	Faciésque in usus ejus lebétes ad suscipiéndos cíneres, et fórcipes atque fuscínulas, et ígnium receptácula; ómnia vasa ex áëre fabricábis.
   2284 Éxodus	Exo	2	27	4	Craticulámque in modum retis ænéam: per cujus quátuor ángulos erunt quátuor ánnuli ǽnei.
   2285 Éxodus	Exo	2	27	5	Quos pones subter árulam altáris: erítque cratícula usque ad altáris médium.
   2286 Éxodus	Exo	2	27	6	Fácies et vectes altáris de lignis setim duos, quos opéries láminis ǽneis:
   2287 Éxodus	Exo	2	27	7	et indúces per círculos, erúntque ex utróque látere altáris ad portándum.
   2288 Éxodus	Exo	2	27	8	Non sólidum, sed ináne et cavum intrínsecus fácies illud, sicut tibi in monte monstrátum est.
   2289 Éxodus	Exo	2	27	9	Fácies et átrium tabernáculi, in cujus austráli plaga contra merídiem erunt tentória de bysso retórta: centum cúbitos unum latus tenébit in longitúdine.	b
   2290 Éxodus	Exo	2	27	10	Et colúmnas vigínti cum básibus tótidem ǽneis, quæ cápita cum cælatúris suis habébunt argéntea.
   2291 Éxodus	Exo	2	27	11	Simíliter et in látere aquilónis per longum erunt tentória centum cubitórum, colúmnæ vigínti, et bases ǽneæ ejúsdem númeri, et cápita eárum cum cælatúris suis argéntea.
   2292 Éxodus	Exo	2	27	12	In latitúdine vero átrii, quod réspicit ad occidéntem, erunt tentória per quinquagínta cúbitos, et colúmnæ decem, basésque tótidem.
   2293 Éxodus	Exo	2	27	13	In ea quoque átrii latitúdine, quæ réspicit ad oriéntem, quinquagínta cúbiti erunt.
   2294 Éxodus	Exo	2	27	14	In quibus quíndecim cubitórum tentória láteri uno deputabúntur, columnǽque tres et bases tótidem:
   2295 Éxodus	Exo	2	27	15	et in látere áltero erunt tentória cúbitos obtinéntia quíndecim, colúmnæ tres, et bases tótidem.
   2296 Éxodus	Exo	2	27	16	In intróitu vero átrii fiet tentórium cubitórum vigínti ex hyacíntho et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere plumárii: colúmnas habébit quátuor, cum básibus tótidem.
   2297 Éxodus	Exo	2	27	17	Omnes colúmnæ átrii per circúitum vestítæ erunt argénteis láminis, capítibus argénteis, et básibus ǽneis.
   2298 Éxodus	Exo	2	27	18	In longitúdine occupábit átrium cúbitos centum, in latitúdine quinquagínta, altitúdo quinque cubitórum erit: fiétque de bysso retórta, et habébit bases ǽneas.
   2299 Éxodus	Exo	2	27	19	Cuncta vasa tabernáculi in omnes usus et cæremónias, tam paxíllos ejus quam átrii, ex áëre fácies.	b
   2300 Éxodus	Exo	2	27	20	Prǽcipe fíliis Ísraël ut áfferant tibi óleum de arbóribus olivárum puríssimum, pilóque contúsum, ut árdeat lucérna semper	b
   2301 Éxodus	Exo	2	27	21	in tabernáculo testimónii, extra velum quod oppánsum est testimónio. Et collocábunt eam Áaron et fílii ejus, ut usque mane lúceat coram Dómino. Perpétuus erit cultus per successiónes eórum a fíliis Ísraël.
   2302 Éxodus	Exo	2	28	1	Ápplica quoque ad te Áaron fratrem tuum cum fíliis suis de médio filiórum Ísraël, ut sacerdótio fungántur mihi: Áaron, Nadab, et Ábiu, Eleázar, et Íthamar.
   2303 Éxodus	Exo	2	28	2	Faciésque vestem sanctam Áaron fratri tuo in glóriam et decórem.
   2304 Éxodus	Exo	2	28	3	Et loquéris cunctis sapiéntibus corde quos replévi spíritu prudéntiæ, ut fáciant vestes Áaron, in quibus sanctificátus minístret mihi.
   2305 Éxodus	Exo	2	28	4	Hæc autem erunt vestiménta quæ fáciet: rationále et superhumerále, túnicam et líneam strictam, cídarim et bálteum. Fácient vestiménta sancta fratri tuo Áaron et fíliis ejus, ut sacerdótio fungántur mihi.
   2306 Éxodus	Exo	2	28	5	Accipiéntque aurum, et hyacínthum, et púrpuram, coccúmque bis tinctum, et byssum.	b
   2307 Éxodus	Exo	2	28	6	Fácient autem superhumerále de auro et hyacíntho et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere polýmito.
   2308 Éxodus	Exo	2	28	7	Duas oras junctas habébit in utróque látere summitátum, ut in unum rédeant.
   2309 Éxodus	Exo	2	28	8	Ipsa quoque textúra et cuncta óperis varíetas erit ex auro et hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta.
   2310 Éxodus	Exo	2	28	9	Sumésque duos lápides onýchinos, et sculpes in eis nómina filiórum Ísraël:
   2311 Éxodus	Exo	2	28	10	sex nómina in lápide uno, et sex réliqua in áltero, juxta órdinem nativitátis eórum.
   2312 Éxodus	Exo	2	28	11	Ópere sculptóris et cælatúra gemmárii, sculpes eos nomínibus filiórum Ísraël, inclúsos auro atque circúmdatos:
   2313 Éxodus	Exo	2	28	12	et pones in utróque látere superhumerális, memoriále fíliis Ísraël. Portabítque Áaron nómina eórum coram Dómino super utrúmque húmerum, ob recordatiónem.
   2314 Éxodus	Exo	2	28	13	Fácies et uncínos ex auro,	b
   2315 Éxodus	Exo	2	28	14	et duas caténulas ex auro puríssimo sibi ínvicem cohæréntes, quas ínseres uncínis.
   2316 Éxodus	Exo	2	28	15	Rationále quoque judícii fácies ópere polýmito juxta textúram superhumerális, ex auro, hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta.
   2317 Éxodus	Exo	2	28	16	Quadrángulum erit et duplex: mensúram palmi habébit tam in longitúdine quam in latitúdine.
   2318 Éxodus	Exo	2	28	17	Ponésque in eo quátuor órdines lápidum: in primo versu erit lapis sárdius, et topázius, et smarágdus:
   2319 Éxodus	Exo	2	28	18	in secúndo carbúnculus, sapphírus, et jaspis:
   2320 Éxodus	Exo	2	28	19	in tértio ligúrius, achátes, et amethýstus:
   2321 Éxodus	Exo	2	28	20	in quarto chrysólithus, onýchinus, et berýllus. Inclúsi auro erunt per órdines suos.
   2322 Éxodus	Exo	2	28	21	Habebúntque nómina filiórum Ísraël: duódecim nomínibus cælabúntur, sínguli lápides nomínibus singulórum per duódecim tribus.
   2323 Éxodus	Exo	2	28	22	Fácies in rationáli caténas sibi ínvicem cohæréntes ex auro puríssimo,	b
   2324 Éxodus	Exo	2	28	23	et duos ánnulos áureos, quos pones in utráque rationális summitáte:
   2325 Éxodus	Exo	2	28	24	catenásque áureas junges ánnulis, qui sunt in margínibus ejus,
   2326 Éxodus	Exo	2	28	25	et ipsárum catenárum extréma duóbus copulábis uncínis in utróque látere superhumerális quod rationále réspicit.
   2327 Éxodus	Exo	2	28	26	Fácies et duos ánnulos áureos, quos pones in summitátibus rationális, in oris, quæ e regióne sunt superhumerális, et posterióra ejus aspíciunt.
   2328 Éxodus	Exo	2	28	27	Necnon et álios duos ánnulos áureos, qui ponéndi sunt in utróque látere superhumerális deórsum, quod réspicit contra fáciem junctúræ inferióris, ut aptári possit cum superhumeráli,
   2329 Éxodus	Exo	2	28	28	et stringátur rationále ánnulis suis cum ánnulis superhumerális vitta hyacínthina, ut máneat junctúra fabrefácta, et a se ínvicem rationále et superhumerále néqueant separári.
   2330 Éxodus	Exo	2	28	29	Portabítque Áaron nómina filiórum Ísraël in rationáli judícii super pectus suum, quando ingrediétur Sanctuárium, memoriále coram Dómino in ætérnum.
   2331 Éxodus	Exo	2	28	30	Pones autem in rationáli judícii Doctrínam et Veritátem, quæ erunt in péctore Áaron, quando ingrediétur coram Dómino: et gestábit judícium filiórum Ísraël in péctore suo, in conspéctu Dómini semper.	b
   2332 Éxodus	Exo	2	28	31	Fácies et túnicam superhumerális totam hyacínthinam,	b
   2333 Éxodus	Exo	2	28	32	in cujus médio supra erit capítium, et ora per gyrum ejus téxtilis, sicut fíeri solet in extrémis véstium pártibus, ne fácile rumpátur.
   2334 Éxodus	Exo	2	28	33	Deórsum vero, ad pedes ejúsdem túnicæ, per circúitum, quasi mala púnica fácies, ex hyacíntho, et púrpura, et cocco bis tincto, mistis in médio tintinnábulis,
   2335 Éxodus	Exo	2	28	34	ita ut tintinnábulum sit áureum et malum púnicum: rursúmque tintinnábulum áliud áureum et malum púnicum.
   2336 Éxodus	Exo	2	28	35	Et vestiétur ea Áaron in offício ministérii, ut audiátur sónitus quando ingréditur et egréditur sanctuárium in conspéctu Dómini, et non moriátur.
   2337 Éxodus	Exo	2	28	36	Fácies et láminam de auro puríssimo, in qua sculpes ópere cælatóris, Sanctum Dómino.	b
   2338 Éxodus	Exo	2	28	37	Ligabísque eam vitta hyacínthina, et erit super tiáram,
   2339 Éxodus	Exo	2	28	38	ímminens fronti pontíficis. Portabítque Áaron iniquitátes eórum, quæ obtulérunt et sanctificavérunt fílii Ísraël, in cunctis munéribus et donáriis suis. Erit autem lámina semper in fronte ejus, ut placátus sit eis Dóminus.
   2340 Éxodus	Exo	2	28	39	Stringésque túnicam bysso, et tiáram býssinam fácies, et bálteum ópere plumárii.	b
   2341 Éxodus	Exo	2	28	40	Porro fíliis Áaron túnicas líneas parábis et bálteos ac tiáras in glóriam et decórem:
   2342 Éxodus	Exo	2	28	41	vestiésque his ómnibus Áaron fratrem tuum et fílios ejus cum eo. Et cunctórum consecrábis manus, sanctificabísque illos, ut sacerdótio fungántur mihi.
   2343 Éxodus	Exo	2	28	42	Fácies et feminália línea, ut opériant carnem turpitúdinis suæ, a rénibus usque ad fémora:
   2344 Éxodus	Exo	2	28	43	et uténtur eis Áaron et fílii ejus quando ingrediéntur tabernáculum testimónii, vel quando appropínquant ad altáre ut minístrent in sanctuário, ne iniquitátis rei moriántur. Legítimum sempitérnum erit Áaron, et sémini ejus post eum.
   2345 Éxodus	Exo	2	29	1	Sed et hoc fácies, ut mihi in sacerdótio consecréntur. Tolle vítulum de arménto, et aríetes duos immaculátos,
   2346 Éxodus	Exo	2	29	2	panésque ázymos, et crústulam absque ferménto, quæ conspérsa sit óleo, lágana quoque ázyma óleo lita: de símila tritícea cuncta fácies.
   2347 Éxodus	Exo	2	29	3	Et pósita in canístro ófferes: vítulum autem et duos aríetes.
   2348 Éxodus	Exo	2	29	4	Et Áaron ac fílios ejus applicábis ad óstium tabernáculi testimónii. Cumque láveris patrem cum fíliis suis aqua,
   2349 Éxodus	Exo	2	29	5	índues Áaron vestiméntis suis, id est, línea et túnica, et superhumeráli et rationáli, quod constrínges bálteo.
   2350 Éxodus	Exo	2	29	6	Et pones tiáram in cápite ejus, et láminam sanctam super tiáram,
   2351 Éxodus	Exo	2	29	7	et óleum unctiónis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrábitur.
   2352 Éxodus	Exo	2	29	8	Fílios quoque illíus applicábis, et índues túnicis líneis, cingésque bálteo,
   2353 Éxodus	Exo	2	29	9a	Áaron scílicet et líberos ejus, et impónes eis mitras: erúntque sacerdótes mihi religióne perpétua.
   2354 Éxodus	Exo	2	29	9b	Postquam initiáveris manus eórum,
   2355 Éxodus	Exo	2	29	10	applicábis et vítulum coram tabernáculo testimónii. Imponéntque Áaron et fílii ejus manus super caput illíus,
   2356 Éxodus	Exo	2	29	11	et mactábis eum in conspéctu Dómini, juxta óstium tabernáculi testimónii.
   2357 Éxodus	Exo	2	29	12	Sumptúmque de sánguine vítuli, pones super córnua altáris dígito tuo, réliquum autem sánguinem fundes juxta basim ejus.
   2358 Éxodus	Exo	2	29	13	Sumes et ádipem totum qui óperit intestína, et retículum jécoris, ac duos renes, et ádipem qui super eos est, et ófferes incénsum super altáre:
   2359 Éxodus	Exo	2	29	14	carnes vero vítuli et córium et fimum combúres foris extra castra, eo quod pro peccáto sit.
   2360 Éxodus	Exo	2	29	15	Unum quoque aríetem sumes, super cujus caput ponent Áaron et fílii ejus manus.	b
   2361 Éxodus	Exo	2	29	16	Quem cum mactáveris, tolles de sánguine ejus, et fundes circa altáre.
   2362 Éxodus	Exo	2	29	17	Ipsum autem aríetem secábis in frustra: lotáque intestína ejus ac pedes, pones super concísas carnes, et super caput illíus.
   2363 Éxodus	Exo	2	29	18	Et ófferes totum aríetem in incénsum super altáre: oblátio est Dómino, odor suavíssimus víctimæ Dómini.
   2364 Éxodus	Exo	2	29	19	Tolles quoque aríetem álterum, super cujus caput Áaron et fílii ejus ponent manus.
   2365 Éxodus	Exo	2	29	20	Quem cum immoláveris, sumes de sánguine ejus, et pones super extrémum aurículæ dextræ Áaron et filiórum ejus, et super póllices manus eórum ac pedis dextri, fundésque sánguinem super altáre per circúitum.
   2366 Éxodus	Exo	2	29	21a	Cumque túleris de sánguine qui est super altáre, et de óleo unctiónis, aspérges Áaron et vestes ejus, fílios et vestiménta eórum.
   2367 Éxodus	Exo	2	29	21b	Consecratísque ipsis et véstibus,
   2368 Éxodus	Exo	2	29	22	tolles ádipem de aríete, et caudam et arvínam, quæ óperit vitália, ac retículum jécoris, et duos renes, atque ádipem, qui super eos est, armúmque dextrum, eo quod sit áries consecratiónis:
   2369 Éxodus	Exo	2	29	23	tortámque panis uníus, crústulam conspérsam óleo, láganum de canístro azymórum, quod pósitum est in conspéctu Dómini:
   2370 Éxodus	Exo	2	29	24	ponésque ómnia super manus Áaron et filiórum ejus, et sanctificábis eos élevans coram Dómino.
   2371 Éxodus	Exo	2	29	25	Suscipiésque univérsa de mánibus eórum: et incéndes super altáre in holocáustum, odórem suavíssimum in conspéctu Dómini, quia oblátio ejus est.
   2372 Éxodus	Exo	2	29	26	Sumes quoque pectúsculum de aríete, quo initiátus est Áaron, sanctificabísque illud elevátum coram Dómino, et cedet in partem tuam.
   2373 Éxodus	Exo	2	29	27	Sanctificabísque et pectúsculum consecrátum, et armum quem de aríete separásti,	b
   2374 Éxodus	Exo	2	29	28	quo initiátus est Áaron et fílii ejus, cedéntque in partem Áaron et filiórum ejus jure perpétuo a fíliis Ísraël: quia primitíva sunt et inítia de víctimis eórum pacíficis quæ ófferunt Dómino.
   2375 Éxodus	Exo	2	29	29	Vestem autem sanctam, qua utétur Áaron, habébunt fílii ejus post eum, ut ungántur in ea, et consecrántur manus eórum.
   2376 Éxodus	Exo	2	29	30	Septem diébus utétur illa qui póntifex pro eo fúerit constitútus de fíliis ejus, et qui ingrediétur tabernáculum testimónii ut minístret in sanctuário.
   2377 Éxodus	Exo	2	29	31	Aríetem autem consecratiónis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto:
   2378 Éxodus	Exo	2	29	32	quibus vescétur Áaron et fílii ejus. Panes quoque, qui sunt in canístro, in vestíbulo tabernáculi testimónii cómedent,
   2379 Éxodus	Exo	2	29	33	ut sit placábile sacrifícium, et sanctificéntur offeréntium manus. Alienígena non vescétur ex eis, quia sancti sunt.
   2380 Éxodus	Exo	2	29	34	Quod si remánserit de cárnibus consecrátis, sive de pánibus usque mane, combúres relíquias igni: non comedéntur, quia sanctificáta sunt.
   2381 Éxodus	Exo	2	29	35	Ómnia, quæ præcépi tibi, fácies super Áaron et fíliis ejus. Septem diébus consecrábis manus eórum:
   2382 Éxodus	Exo	2	29	36	et vítulum pro peccáto ófferes per síngulos dies ad expiándum. Mundabísque altáre cum immoláveris expiatiónis hóstiam, et unges illud in sanctificatiónem.
   2383 Éxodus	Exo	2	29	37	Septem diébus expiábis altáre, et sanctificábis, et erit Sanctum sanctórum: omnis, qui tetígerit illud, sanctificábitur.
   2384 Éxodus	Exo	2	29	38	Hoc est quod fácies in altári: agnos annículos duos per síngulos dies júgiter,	b
   2385 Éxodus	Exo	2	29	39	unum agnum mane, et álterum véspere,
   2386 Éxodus	Exo	2	29	40	décimam partem símilæ conspérsæ óleo tuso, quod hábeat mensúram quartam partem hin, et vinum ad libándum ejúsdem mensúræ in agno uno.
   2387 Éxodus	Exo	2	29	41	Álterum vero agnum ófferes ad vésperam juxta ritum matutínæ oblatiónis, et juxta ea quæ díximus, in odórem suavitátis:
   2388 Éxodus	Exo	2	29	42	sacrifícium est Dómino, oblatióne perpétua in generatiónes vestras, ad óstium tabernáculi testimónii coram Dómino, ubi constítuam ut loquar ad te.
   2389 Éxodus	Exo	2	29	43	Ibíque præcípiam fíliis Ísraël, et sanctificábitur altáre in glória mea.
   2390 Éxodus	Exo	2	29	44	Sanctificábo et tabernáculum testimónii cum altári, et Áaron cum fíliis suis, ut sacerdótio fungántur mihi.
   2391 Éxodus	Exo	2	29	45	Et habitábo in médio filiórum Ísraël, eróque eis Deus,
   2392 Éxodus	Exo	2	29	46	et scient quia ego Dóminus Deus eórum, qui edúxi eos de terra Ægýpti, ut manérem inter illos, ego Dóminus Deus ipsórum.
   2393 Éxodus	Exo	2	30	1	Fácies quoque altáre ad adoléndum thymiáma, de lignis setim,
   2394 Éxodus	Exo	2	30	2	habens cúbitum longitúdinis, et álterum latitúdinis, id est, quadrángulum, et duos cúbitos in altitúdine. Córnua ex ipso procédent.
   2395 Éxodus	Exo	2	30	3	Vestiésque illud auro puríssimo, tam cratículam ejus, quam paríetes per circúitum, et córnua. Faciésque ei corónam auréolam per gyrum,
   2396 Éxodus	Exo	2	30	4	et duos ánnulos áureos sub coróna per síngula látera, ut mittántur in eos vectes, et altáre portétur.
   2397 Éxodus	Exo	2	30	5	Ipsos quoque vectes fácies de lignis setim, et inaurábis.
   2398 Éxodus	Exo	2	30	6	Ponésque altáre contra velum, quod ante arcum pendet testimónii coram propitiatório quo tégitur testimónium, ubi loquar tibi.
   2399 Éxodus	Exo	2	30	7	Et adolébit incénsum super eo Áaron, suáve fragrans, mane. Quando compónet lucérnas, incéndet illud:
   2400 Éxodus	Exo	2	30	8	et quando collocábit eas ad vésperum, uret thymiáma sempitérnum coram Dómino in generatiónes vestras.
   2401 Éxodus	Exo	2	30	9	Non offerétis super eo thymiáma compositiónis altérius, nec oblatiónem, et víctimam, nec libábitis libámina.
   2402 Éxodus	Exo	2	30	10	Et deprecábitur Áaron super córnua ejus semel per annum, in sánguine quod oblátum est pro peccáto, et placábit super eo in generatiónibus vestris. Sanctum sanctórum erit Dómino.
   2403 Éxodus	Exo	2	30	11	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   2404 Éxodus	Exo	2	30	12	Quando túleris summam filiórum Ísraël juxta númerum, dabunt sínguli prétium pro animábus suis Dómino, et non erit plaga in eis, cum fúerint recensíti.
   2405 Éxodus	Exo	2	30	13	Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimídium sicli juxta mensúram templi (siclus vigínti óbolos habet); média pars sicli offerétur Dómino.
   2406 Éxodus	Exo	2	30	14	Qui habétur in número, a vigínti annis et supra, dabit prétium.
   2407 Éxodus	Exo	2	30	15	Dives non addet ad médium sicli, et pauper nihil mínuet.
   2408 Éxodus	Exo	2	30	16	Susceptámque pecúniam, quæ colláta est a fíliis Ísraël, trades in usus tabernáculi testimónii, ut sit moniméntum eórum coram Dómino, et propitiétur animábus eórum.
   2409 Éxodus	Exo	2	30	17	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   2410 Éxodus	Exo	2	30	18	Fácies et labrum ǽneum cum basi sua ad lavándum: ponésque illud inter tabernáculum testimónii et altáre. Et missa aqua,
   2411 Éxodus	Exo	2	30	19	lavábunt in ea Áaron et fílii ejus manus suas ac pedes,
   2412 Éxodus	Exo	2	30	20	quando ingressúri sunt tabernáculum testimónii, et quando accessúri sunt ad altáre, ut ófferant in eo thymiáma Dómino,
   2413 Éxodus	Exo	2	30	21	ne forte moriántur; legítimum sempitérnum erit ipsi, et sémini ejus per successiónes.
   2414 Éxodus	Exo	2	30	22	Locutúsque est Dóminus ad Móysen,	b
   2415 Éxodus	Exo	2	30	23	dicens: Sume tibi arómata, primæ myrrhæ et eléctæ quingéntos siclos, et cinnamómi médium, id est, ducéntos quinquagínta siclos, cálami simíliter ducéntos quinquagínta,
   2416 Éxodus	Exo	2	30	24	cásiæ autem quingéntos siclos, in póndere sanctuárii, ólei de olivétis mensúram hin:
   2417 Éxodus	Exo	2	30	25	faciésque unctiónis óleum sanctum, unguéntum compósitum ópere unguentárii,
   2418 Éxodus	Exo	2	30	26	et unges ex eo tabernáculum testimónii, et arcam testaménti,
   2419 Éxodus	Exo	2	30	27	mensámque cum vasis suis, et candelábrum, et utensília ejus, altária thymiámatis,
   2420 Éxodus	Exo	2	30	28	et holocáusti, et univérsam supelléctilem quæ ad cultum eórum pértinet.
   2421 Éxodus	Exo	2	30	29	Sanctificabísque ómnia, et erunt Sancta sanctórum; qui tetígerit ea, sanctificábitur.
   2422 Éxodus	Exo	2	30	30	Áaron et fílios ejus unges, sanctificabísque eos, ut sacerdótio fungántur mihi.
   2423 Éxodus	Exo	2	30	31	Fíliis quoque Ísraël dices: Hoc óleum unctiónis sanctum erit mihi in generatiónes vestras.	b
   2424 Éxodus	Exo	2	30	32	Caro hóminis non ungétur ex eo, et juxta compositiónem ejus non faciétis áliud, quia sanctificátum est, et sanctum erit vobis.
   2425 Éxodus	Exo	2	30	33	Homo quicúmque tale composúerit, et déderit ex eo aliéno, exterminábitur de pópulo suo.
   2426 Éxodus	Exo	2	30	34	Dixítque Dóminus ad Móysen: Sume tibi arómata, stacten et ónycha, gálbanum boni odóris, et thus lucidíssimum; æquális pónderis erunt ómnia:	b
   2427 Éxodus	Exo	2	30	35	faciésque thymiáma compósitum ópere unguentárii, mistum diligénter, et purum, et sanctificatióne digníssimum.
   2428 Éxodus	Exo	2	30	36	Cumque in tenuíssimum púlverem univérsa contúderis, pones ex eo coram tabernáculo testimónii, in quo loco apparébo tibi. Sanctum sanctórum erit vobis thymiáma.
   2429 Éxodus	Exo	2	30	37	Talem compositiónem non faciétis in usus vestros, quia sanctum est Dómino.
   2430 Éxodus	Exo	2	30	38	Homo quicúmque fécerit símile, ut odóre illíus perfruátur, períbit de pópulis suis.
   2431 Éxodus	Exo	2	31	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   2432 Éxodus	Exo	2	31	2	Ecce, vocávi ex nómine Beséleel fílium Uri fílii Hur de tribu Juda,
   2433 Éxodus	Exo	2	31	3	et implévi spíritu Dei, sapiéntia, et intelligéntia et sciéntia in omni ópere,
   2434 Éxodus	Exo	2	31	4	ad excogitándum quidquid fabrefíeri potest ex auro, et argénto, et áëre,
   2435 Éxodus	Exo	2	31	5	mármore, et gemmis, et diversitáte lignórum.
   2436 Éxodus	Exo	2	31	6	Dedíque ei sócium Oóliab fílium Achísamech de tribu Dan. Et in corde omnis erudíti pósui sapiéntiam: ut fáciant cuncta quæ præcépi tibi,
   2437 Éxodus	Exo	2	31	7	tabernáculum fœ́deris, et arcam testimónii, et propitiatórium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernáculi,
   2438 Éxodus	Exo	2	31	8	mensámque et vasa ejus, candelábrum puríssimum cum vasis suis, et altáris thymiámatis,
   2439 Éxodus	Exo	2	31	9	et holocáusti, et ómnia vasa eórum, labrum cum basi sua,
   2440 Éxodus	Exo	2	31	10	vestes sanctas in ministério Áaron sacerdóti, et fíliis ejus, ut fungántur offício suo in sacris:
   2441 Éxodus	Exo	2	31	11	óleum unctiónis, et thymiáma arómatum in sanctuário, ómnia quæ præcépi tibi, fácient.
   2442 Éxodus	Exo	2	31	12	Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   2443 Éxodus	Exo	2	31	13	Lóquere fíliis Ísraël, et dices ad eos: Vidéte ut sábbatum meum custodiátis: quia signum est inter me et vos in generatiónibus vestris: ut sciátis quia ego Dóminus, qui sanctífico vos.
   2444 Éxodus	Exo	2	31	14	Custodíte sábbatum meum, sanctum est enim vobis: qui pollúerit illud, morte moriétur; qui fécerit in eo opus, períbit ánima illíus de médio pópuli sui.
   2445 Éxodus	Exo	2	31	15	Sex diébus faciétis opus: in die séptimo sábbatum est, réquies sancta Dómino; omnis qui fécerit opus in hac die, moriétur.
   2446 Éxodus	Exo	2	31	16	Custódiant fílii Ísraël sábbatum, et célebrent illud in generatiónibus suis. Pactum est sempitérnum
   2447 Éxodus	Exo	2	31	17	inter me et fílios Ísraël, signúmque perpétuum; sex enim diébus fecit Dóminus cælum et terram, et in séptimo ab ópere cessávit.
   2448 Éxodus	Exo	2	31	18	Dedítque Dóminus Móysi, complétis hujuscémodi sermónibus in monte Sínai, duas tábulas testimónii lapídeas, scriptas dígito Dei.	b
   2449 Éxodus	Exo	2	32	1	Videns autem pópulus quod moram fáceret descendéndi de monte Móyses, congregátus advérsus Áaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcédant: Móysi enim huic viro, qui nos edúxit de terra Ægýpti, ignorámus quid accíderit.
   2450 Éxodus	Exo	2	32	2	Dixítque ad eos Áaron: Tóllite ináures áureas de uxórum, filiorúmque et filiárum vestrárum áuribus, et afférte ad me.
   2451 Éxodus	Exo	2	32	3	Fecítque pópulus quæ jússerat, déferens ináures ad Áaron.
   2452 Éxodus	Exo	2	32	4	Quas cum ille accepísset, formávit ópere fusório, et fecit ex eis vítulum conflátilem: dixerúntque: Hi sunt dii tui Ísraël, qui te eduxérunt de terra Ægýpti.
   2453 Éxodus	Exo	2	32	5	Quod cum vidísset Áaron, ædificávit altáre coram eo, et præcónis voce clamávit dicens: Cras solémnitas Dómini est.
   2454 Éxodus	Exo	2	32	6	Surgentésque mane, obtulérunt holocáusta, et hóstias pacíficas, et sedit pópulus manducáre, et bíbere, et surrexérunt lúdere.
   2455 Éxodus	Exo	2	32	7	Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens: Vade, descénde: peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de terra Ægýpti.	b
   2456 Éxodus	Exo	2	32	8	Recessérunt cito de via, quam ostendísti eis: fecerúntque sibi vítulum conflátilem, et adoravérunt, atque immolántes ei hóstias, dixérunt: Isti sunt dii tui Ísraël, qui te eduxérunt de terra Ægýpti.
   2457 Éxodus	Exo	2	32	9	Rursúmque ait Dóminus ad Móysen: Cerno quod pópulus iste duræ cervícis sit:
   2458 Éxodus	Exo	2	32	10	dimítte me, ut irascátur furor meus contra eos, et déleam eos, faciámque te in gentem magnam.
   2459 Éxodus	Exo	2	32	11	Móyses autem orábat Dóminum Deum suum, dicens: Cur, Dómine, iráscitur furor tuus contra pópulum tuum, quem eduxísti de terra Ægýpti, in fortitúdine magna, et in manu robústa?
   2460 Éxodus	Exo	2	32	12	Ne quæso dicant Ægýptii: Cállide edúxit eos, ut interfíceret in móntibus, et deléret e terra: quiéscat ira tua, et esto placábilis super nequítia pópuli tui.
   2461 Éxodus	Exo	2	32	13	Recordáre Ábraham, Ísaac, et Ísraël servórum tuórum, quibus jurásti per temetípsum, dicens: Multiplicábo semen vestrum sicut stellas cæli; et univérsam terram hanc, de qua locútus sum, dabo sémini vestro, et possidébitis eam semper.
   2462 Éxodus	Exo	2	32	14	Placatúsque est Dóminus ne fáceret malum quod locútus fúerat advérsus pópulum suum.
   2463 Éxodus	Exo	2	32	15	Et revérsus est Móyses de monte, portans duas tábulas testimónii in manu sua, scriptas ex utráque parte,	b
   2464 Éxodus	Exo	2	32	16	et factas ópere Dei: scriptúra quoque Dei erat sculpta in tábulis.
   2465 Éxodus	Exo	2	32	17	Áudiens autem Jósue tumúltum pópuli vociferántis, dixit ad Móysen: Ululátus pugnæ audítur in castris.
   2466 Éxodus	Exo	2	32	18	Qui respóndit: Non est clamor adhortántium ad pugnam, neque vociferátio compelléntium ad fugam: sed vocem cantántium ego áudio.
   2467 Éxodus	Exo	2	32	19	Cumque appropinquásset ad castra, vidit vítulum, et choros: iratúsque valde, projécit de manu tábulas, et confrégit eas ad radícem montis:
   2468 Éxodus	Exo	2	32	20	arripiénsque vítulum quem fécerant, combússit, et contrívit usque ad púlverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum fíliis Ísraël.
   2469 Éxodus	Exo	2	32	21	Dixítque ad Áaron: Quid tibi fecit hic pópulus, ut indúceres super eum peccátum máximum?
   2470 Éxodus	Exo	2	32	22	Cui ille respóndit: Ne indignétur dóminus meus: tu enim nosti pópulum istum, quod pronus sit ad malum:
   2471 Éxodus	Exo	2	32	23	dixérunt mihi: Fac nobis deos, qui nos præcédant: huic enim Móysi, qui nos edúxit de terra Ægýpti, nescímus quid accíderit.
   2472 Éxodus	Exo	2	32	24	Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulérunt, et dedérunt mihi: et projéci illud in ignem, egressúsque est hic vítulus.
   2473 Éxodus	Exo	2	32	25	Videns ergo Móyses pópulum quod esset nudátus (spoliáverat enim eum Áaron propter ignomíniam sordis, et inter hostes nudum constitúerat),	b
   2474 Éxodus	Exo	2	32	26	et stans in porta castrórum, ait: Si quis est Dómini, jungátur mihi. Congregatíque sunt ad eum omnes fílii Levi:
   2475 Éxodus	Exo	2	32	27	quibus ait: Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Ponat vir gládium super femur suum: ite, et redíte de porta usque ad portam per médium castrórum, et occídat unusquísque fratrem, et amícum, et próximum suum.
   2476 Éxodus	Exo	2	32	28	Fecerúntque fílii Levi juxta sermónem Móysi, ceciderúntque in die illa quasi vigínti tria míllia hóminum.
   2477 Éxodus	Exo	2	32	29	Et ait Móyses: Consecrástis manus vestras hódie Dómino, unusquísque in fílio, et in fratre suo, ut detur vobis benedíctio.
   2478 Éxodus	Exo	2	32	30	Facto autem áltero die, locútus est Móyses ad pópulum: Peccástis peccátum máximum: ascéndam ad Dóminum, si quómodo quívero eum deprecári pro scélere vestro.	b
   2479 Éxodus	Exo	2	32	31	Reversúsque ad Dóminum, ait: Óbsecro, peccávit pópulus iste peccátum máximum, fecerúntque sibi deos áureos: aut dimítte eis hanc noxam,
   2480 Éxodus	Exo	2	32	32	aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsísti.
   2481 Éxodus	Exo	2	32	33	Cui respóndit Dóminus: Qui peccáverit mihi, delébo eum de libro meo:
   2482 Éxodus	Exo	2	32	34	tu autem vade, et duc pópulum istum quo locútus sum tibi: ángelus meus præcédet te. Ego autem in die ultiónis visitábo et hoc peccátum eórum.
   2483 Éxodus	Exo	2	32	35	Percússit ergo Dóminus pópulum pro reátu vítuli, quem fécerat Áaron.	b
   2484 Éxodus	Exo	2	33	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Vade, ascénde de loco isto tu, et pópulus tuus quem eduxísti de terra Ægýpti, in terram quam jurávi Ábraham, Ísaac et Jacob, dicens: Sémini tuo dabo eam:
   2485 Éxodus	Exo	2	33	2	et mittam præcursórem tui ángelum, ut ejíciam Chananǽum, et Amorrhǽum, et Hethǽum, et Pherezǽum, et Hevǽum, et Jebusǽum,
   2486 Éxodus	Exo	2	33	3	et intres in terram fluéntem lacte et melle. Non enim ascéndam tecum, quia pópulus duræ cervícis es: ne forte dispérdam te in via.
   2487 Éxodus	Exo	2	33	4	Audiénsque pópulus sermónem hunc péssimum, luxit: et nullus ex more indútus est cultu suo.	b
   2488 Éxodus	Exo	2	33	5	Dixítque Dóminus ad Móysen: Lóquere fíliis Ísraël: Pópulus duræ cervícis es: semel ascéndam in médio tui, et delébo te. Jam nunc depóne ornátum tuum, ut sciam quid fáciam tibi.
   2489 Éxodus	Exo	2	33	6	Deposuérunt ergo fílii Ísraël ornátum suum a monte Horeb.
   2490 Éxodus	Exo	2	33	7	Móyses quoque tollens tabernáculum, teténdit extra castra procul, vocavítque nomen ejus, Tabernáculum fœ́deris. Et omnis pópulus, qui habébat áliquam quæstiónem, egrediebátur ad tabernáculum fœ́deris, extra castra.
   2491 Éxodus	Exo	2	33	8	Cumque egrederétur Móyses ad tabernáculum, surgébat univérsa plebs, et stabat unusquísque in óstio papiliónis sui, aspiciebántque tergum Móysi, donec ingrederétur tentórium.
   2492 Éxodus	Exo	2	33	9	Ingrésso autem illo tabernáculum fœ́deris, descendébat colúmna nubis, et stabat ad óstium, loquebatúrque cum Móyse,
   2493 Éxodus	Exo	2	33	10	cernéntibus univérsis quod colúmna nubis staret ad óstium tabernáculi. Stabántque ipsi, et adorábant per fores tabernaculórum suórum.
   2494 Éxodus	Exo	2	33	11	Loquebátur autem Dóminus ad Móysen fácie ad fáciem, sicut solet loqui homo ad amícum suum. Cumque ille reverterétur in castra, miníster ejus Jósue fílius Nun, puer, non recedébat de tabernáculo.
   2495 Éxodus	Exo	2	33	12	Dixit autem Móyses ad Dóminum: Prǽcipis ut edúcam pópulum istum: et non índicas mihi quem missúrus es mecum, præsértim cum díxeris: Novi te ex nómine, et invenísti grátiam coram me.	b
   2496 Éxodus	Exo	2	33	13	Si ergo invéni grátiam in conspéctu tuo, osténde mihi fáciem tuam, ut sciam te, et invéniam grátiam ante óculos tuos: réspice pópulum tuum gentem hanc.
   2497 Éxodus	Exo	2	33	14	Dixítque Dóminus: Fácies mea præcédet te, et réquiem dabo tibi.
   2498 Éxodus	Exo	2	33	15	Et ait Móyses: Si non tu ipse præcédas, ne edúcas nos de loco isto.
   2499 Éxodus	Exo	2	33	16	In quo enim scire potérimus ego et pópulus tuus invenísse nos grátiam in conspéctu tuo, nisi ambuláveris nobíscum, ut glorificémur ab ómnibus pópulis qui hábitant super terram?
   2500 Éxodus	Exo	2	33	17	Dixit autem Dóminus ad Móysen: Et verbum istud, quod locútus es, fáciam: invenísti enim grátiam coram me, et teípsum novi ex nómine.
   2501 Éxodus	Exo	2	33	18	Qui ait: Osténde mihi glóriam tuam.	b
   2502 Éxodus	Exo	2	33	19	Respóndit: Ego osténdam omne bonum tibi, et vocábo in nómine Dómini coram te: et miserébor cui volúero, et clemens ero in quem mihi placúerit.
   2503 Éxodus	Exo	2	33	20	Rursúmque ait: Non póteris vidére fáciem meam: non enim vidébit me homo et vivet.
   2504 Éxodus	Exo	2	33	21	Et íterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
   2505 Éxodus	Exo	2	33	22	Cumque transíbit glória mea, ponam te in forámine petræ, et prótegam déxtera mea, donec tránseam:
   2506 Éxodus	Exo	2	33	23	tollámque manum meam, et vidébis posterióra mea: fáciem autem meam vidére non póteris.
   2507 Éxodus	Exo	2	34	1	Ac deínceps: Præcíde, ait, tibi duas tábulas lapídeas instar priórum, et scribam super eas verba, quæ habuérunt tábulæ quas fregísti.
   2508 Éxodus	Exo	2	34	2	Esto parátus mane, ut ascéndas statim in montem Sínai, stabísque mecum super vérticem montis.
   2509 Éxodus	Exo	2	34	3	Nullus ascéndat tecum, nec videátur quíspiam per totum montem: boves quoque et oves non pascántur e contra.
   2510 Éxodus	Exo	2	34	4	Excídit ergo duas tábulas lapídeas, quales ántea fúerant: et de nocte consúrgens ascéndit in montem Sínai, sicut præcéperat ei Dóminus, portans secum tábulas.
   2511 Éxodus	Exo	2	34	5	Cumque descendísset Dóminus per nubem, stetit Móyses cum eo, ínvocans nomen Dómini.
   2512 Éxodus	Exo	2	34	6	Quo transeúnte coram eo, ait: Dominátor Dómine Deus, miséricors et clemens, pátiens et multæ miseratiónis, ac verax,
   2513 Éxodus	Exo	2	34	7	qui custódis misericórdiam in míllia; qui aufers iniquitátem, et scélera, atque peccáta, nullúsque apud te per se ínnocens est; qui reddis iniquitátem patrum fíliis, ac nepótibus in tértiam et quartam progéniem.
   2514 Éxodus	Exo	2	34	8	Festinúsque Móyses, curvátus est pronus in terram, et adórans
   2515 Éxodus	Exo	2	34	9	ait: Si invéni grátiam in conspéctu tuo, Dómine, óbsecro ut gradiáris nobíscum (pópulus enim duræ cervícis est) et áuferas iniquitátes nostras atque peccáta, nosque possídeas.
   2516 Éxodus	Exo	2	34	10	Respóndit Dóminus: Ego iníbo pactum vidéntibus cunctis: signa fáciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis géntibus, ut cernat pópulus iste, in cujus es médio, opus Dómini terríbile quod factúrus sum.	b
   2517 Éxodus	Exo	2	34	11	Obsérva cuncta quæ hódie mando tibi: ego ipse ejíciam ante fáciem tuam Amorrhǽum, et Chananǽum, et Hethǽum, Pherezǽum quoque, et Hevǽum, et Jebusǽum.	b
   2518 Éxodus	Exo	2	34	12	Cave ne umquam cum habitatóribus terræ illíus jungas amicítias, quæ sint tibi in ruínam:
   2519 Éxodus	Exo	2	34	13	sed aras eórum déstrue, confrínge státuas, lucósque succíde:
   2520 Éxodus	Exo	2	34	14	noli adoráre deum aliénum. Dóminus zelótes nomen ejus; Deus est æmulátor.
   2521 Éxodus	Exo	2	34	15	Ne íneas pactum cum homínibus illárum regiónum: ne, cum fornicáti fúerint cum diis suis, et adoráverint simulácra eórum, vocet te quíspiam ut cómedas de immolátis.
   2522 Éxodus	Exo	2	34	16	Nec uxórem de filiábus eórum accípies fíliis tuis: ne, postquam ipsæ fúerint fornicátæ, fornicári fáciant et fílios tuos in deos suos.
   2523 Éxodus	Exo	2	34	17	Deos conflátiles non fácies tibi.
   2524 Éxodus	Exo	2	34	18	Solemnitátem azymórum custódies. Septem diébus vescéris ázymis, sicut præcépi tibi, in témpore mensis novórum: mense enim verni témporis egréssus es de Ægýpto.	b
   2525 Éxodus	Exo	2	34	19	Omne quod áperit vulvam géneris masculíni, meum erit. De cunctis animántibus, tam de bobus, quam de óvibus, meum erit.	b
   2526 Éxodus	Exo	2	34	20	Primogénitum ásini rédimes ove: sin autem nec prétium pro eo déderis, occidétur. Primogénitum filiórum tuórum rédimes: nec apparébis in conspéctu meo vácuus.
   2527 Éxodus	Exo	2	34	21	Sex diébus operáberis; die séptimo cessábis aráre et métere.	b
   2528 Éxodus	Exo	2	34	22	Solemnitátem hebdomadárum fácies tibi in primítiis frugum messis tuæ tritíceæ, et solemnitátem, quando redeúnte anni témpore cuncta condúntur.	b
   2529 Éxodus	Exo	2	34	23	Tribus tempóribus anni apparébit omne masculínum tuum in conspéctu omnipoténtis Dómini Dei Ísraël.
   2530 Éxodus	Exo	2	34	24	Cum enim túlero gentes a fácie tua, et dilatávero términos tuos, nullus insidiábitur terræ tuæ, ascendénte te, et apparénte in conspéctu Dómini Dei tui ter in anno.
   2531 Éxodus	Exo	2	34	25	Non immolábis super ferménto sánguinem hóstiæ meæ: neque residébit mane de víctima solemnitátis Phase.	b
   2532 Éxodus	Exo	2	34	26	Primítias frugum terræ tuæ ófferes in domo Dómini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.
   2533 Éxodus	Exo	2	34	27	Dixítque Dóminus ad Móysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Ísraël pépigi fœdus.	b
   2534 Éxodus	Exo	2	34	28	Fuit ergo ibi cum Dómino quadragínta dies et quadragínta noctes: panem non comédit, et aquam non bibit, et scripsit in tábulis verba fœ́deris decem.
   2535 Éxodus	Exo	2	34	29	Cumque descénderet Móyses de monte Sínai, tenébat duas tábulas testimónii, et ignorábat quod cornúta esset fácies sua ex consórtio sermónis Dómini.
   2536 Éxodus	Exo	2	34	30	Vidéntes autem Áaron et fílii Ísraël cornútam Móysi fáciem, timuérunt prope accédere.
   2537 Éxodus	Exo	2	34	31	Vocatíque ab eo, revérsi sunt tam Áaron, quam príncipes synagógæ. Et postquam locútus est ad eos,
   2538 Éxodus	Exo	2	34	32	venérunt ad eum étiam omnes fílii Ísraël: quibus præcépit cuncta quæ audíerat a Dómino in monte Sínai.
   2539 Éxodus	Exo	2	34	33	Impletísque sermónibus, pósuit velámen super fáciem suam.
   2540 Éxodus	Exo	2	34	34	Quod ingréssus ad Dóminum, et loquens cum eo, auferébat donec exíret, et tunc loquebátur ad fílios Ísraël ómnia quæ sibi fúerant imperáta.
   2541 Éxodus	Exo	2	34	35	Qui vidébant fáciem egrediéntis Móysi esse cornútam, sed operiébat ille rursus fáciem suam, siquándo loquebátur ad eos.
   2542 Éxodus	Exo	2	35	1	Ígitur congregáta omni turba filiórum Ísraël, dixit ad eos: Hæc sunt quæ jussit Dóminus fíeri.
   2543 Éxodus	Exo	2	35	2	Sex diébus faciétis opus: séptimus dies erit vobis sanctus, sábbatum, et réquies Dómini: qui fécerit opus in eo, occidétur.
   2544 Éxodus	Exo	2	35	3	Non succendétis ignem in ómnibus habitáculis vestris per diem sábbati.
   2545 Éxodus	Exo	2	35	4	Et ait Móyses ad omnem catérvam filiórum Ísraël: Iste est sermo quem præcépit Dóminus, dicens:
   2546 Éxodus	Exo	2	35	5	Separáte apud vos primítias Dómino. Omnis voluntárius et prono ánimo ófferat eas Dómino: aurum et argéntum, et æs,
   2547 Éxodus	Exo	2	35	6	hyacínthum et púrpuram, coccúmque bis tinctum, et byssum, pilos caprárum,
   2548 Éxodus	Exo	2	35	7	pellésque aríetum rubricátas, et jánthinas, ligna setim,
   2549 Éxodus	Exo	2	35	8	et óleum ad luminária concinnánda, et ut conficiátur unguéntum, et thymiáma suavíssimum,
   2550 Éxodus	Exo	2	35	9	lápides onýchinos, et gemmas ad ornátum superhumerális et rationális.
   2551 Éxodus	Exo	2	35	10	Quisque vestrum sápiens est, véniat, et fáciat quod Dóminus imperávit:	b
   2552 Éxodus	Exo	2	35	11	tabernáculum scílicet, et tectum ejus, atque operiméntum, ánnulos, et tabuláta cum véctibus, paxíllos, et bases:
   2553 Éxodus	Exo	2	35	12	arcam et vectes, propitiatórium, et velum, quod ante illud oppánditur:
   2554 Éxodus	Exo	2	35	13	mensam cum véctibus et vasis, et propositiónis pánibus:
   2555 Éxodus	Exo	2	35	14	candelábrum ad luminária sustentánda, vasa illíus et lucérnas, et óleum ad nutriménta ígnium:
   2556 Éxodus	Exo	2	35	15	altáre thymiámatis, et vectes, et óleum unctiónis et thymiáma ex aromátibus: tentórium ad óstium tabernáculi:
   2557 Éxodus	Exo	2	35	16	altáre holocáusti, et cratículam ejus ænéam cum véctibus et vasis suis: labrum et basim ejus:
   2558 Éxodus	Exo	2	35	17	cortínas átrii cum colúmnis et básibus, tentórium in fóribus vestíbuli,
   2559 Éxodus	Exo	2	35	18	paxíllos tabernáculi et átrii cum funículis suis:
   2560 Éxodus	Exo	2	35	19	vestiménta, quorum usus est in ministério sanctuárii, vestes Áaron pontíficis ac filiórum ejus, ut sacerdótio fungántur mihi.
   2561 Éxodus	Exo	2	35	20	Egressáque omnis multitúdo filiórum Ísraël de conspéctu Móysi,	b
   2562 Éxodus	Exo	2	35	21	obtulérunt mente promptíssima atque devóta primítias Dómino, ad faciéndum opus tabernáculi testimónii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessárium erat,
   2563 Éxodus	Exo	2	35	22	viri cum muliéribus præbuérunt, armíllas et ináures, ánnulos et dextrália: omne vas áureum in donária Dómini separátum est.
   2564 Éxodus	Exo	2	35	23	Si quis habébat hyacínthum, et púrpuram, coccúmque bis tinctum, byssum et pilos caprárum, pelles aríetum rubricátas, et jánthinas,
   2565 Éxodus	Exo	2	35	24	argénti, ærísque metálla, obtulérunt Dómino, lignáque setim in vários usus.
   2566 Éxodus	Exo	2	35	25	Sed et mulíeres doctæ, quæ néverant, dedérunt hyacínthum, púrpuram, et vermículum, ac byssum,
   2567 Éxodus	Exo	2	35	26	et pilos caprárum, sponte própria cuncta tribuéntes.
   2568 Éxodus	Exo	2	35	27	Príncipes vero obtulérunt lápides onýchinos, et gemmas ad superhumerále et rationále,
   2569 Éxodus	Exo	2	35	28	aromatáque et óleum ad luminária concinnánda, et ad præparándum unguéntum, ac thymiáma odóris suavíssimi componéndum.
   2570 Éxodus	Exo	2	35	29	Omnes viri et mulíeres mente devóta obtulérunt donária, ut fíerent ópera, quæ jússerat Dóminus per manum Móysi. Cuncti fílii Ísraël voluntária Dómino dedicavérunt.
   2571 Éxodus	Exo	2	35	30	Dixítque Móyses ad fílios Ísraël: Ecce, vocávit Dóminus ex nómine Beséleel fílium Uri, fílii Hur de tribu Juda,	b
   2572 Éxodus	Exo	2	35	31	implevítque eum spíritu Dei, sapiéntia et intelligéntia, et sciéntia et omni doctrína,
   2573 Éxodus	Exo	2	35	32	ad excogitándum, et faciéndum opus in auro, et argénto, et áëre,
   2574 Éxodus	Exo	2	35	33	sculpendísque lapídibus, et ópere carpentário, quidquid fabre adinveníri potest,
   2575 Éxodus	Exo	2	35	34	dedit in corde ejus: Oóliab quoque fílium Achísamech de tribu Dan:
   2576 Éxodus	Exo	2	35	35	ambos erudívit sapiéntia, ut fáciant ópera abietárii, polymitárii, ac plumárii, de hyacíntho ac púrpura, coccóque bis tincto, et bysso, et texant ómnia, ac nova quæque repériant.
   2577 Éxodus	Exo	2	36	1	Fecit ergo Beséleel, et Oóliab, et omnis vir sápiens, quibus dedit Dóminus sapiéntiam et intelléctum, ut scirent fabre operári quæ in usus sanctuárii necessária sunt, et quæ præcépit Dóminus.
   2578 Éxodus	Exo	2	36	2	Cumque vocásset eos Móyses et omnem erudítum virum, cui déderat Dóminus sapiéntiam, et qui sponte sua obtúlerant se ad faciéndum opus,
   2579 Éxodus	Exo	2	36	3	trádidit eis univérsa donária filiórum Ísraël. Qui cum instárent óperi, quotídie mane vota pópulus offerébat.
   2580 Éxodus	Exo	2	36	4	Unde artífices veníre compúlsi,
   2581 Éxodus	Exo	2	36	5	dixérunt Móysi: Plus offert pópulus quam necessárium est.
   2582 Éxodus	Exo	2	36	6	Jussit ergo Móyses præcónis voce cantári: Nec vir, nec múlier quidquam ófferat ultra in ópere sanctuárii. Sicque cessátum est a munéribus offeréndis,
   2583 Éxodus	Exo	2	36	7	eo quod obláta suffícerent et superabundárent.
   2584 Éxodus	Exo	2	36	8	Fecerúntque omnes corde sapiéntes ad expléndum opus tabernáculi, cortínas decem de bysso retórta, et hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, ópere vário, et arte polýmita:	b
   2585 Éxodus	Exo	2	36	9	quarum una habébat in longitúdine vigínti octo cúbitos, et in latitúdine quátuor; una mensúra erat ómnium cortinárum.
   2586 Éxodus	Exo	2	36	10	Conjunxítque cortínas quinque, álteram álteri, et álias quinque sibi ínvicem copulávit.
   2587 Éxodus	Exo	2	36	11	Fecit et ansas hyacínthinas in ora cortínæ uníus ex utróque látere, et in ora cortínæ altérius simíliter,
   2588 Éxodus	Exo	2	36	12	ut contra se ínvicem venírent ansæ, et mútuo jungeréntur.
   2589 Éxodus	Exo	2	36	13	Unde et quinquagínta fudit círculos áureos, qui mordérent cortinárum ansas, et fíeret unum tabernáculum.
   2590 Éxodus	Exo	2	36	14	Fecit et saga úndecim de pilis caprárum ad operiéndum tectum tabernáculi:
   2591 Éxodus	Exo	2	36	15	unum sagum in longitúdine habébat cúbitos trigínta, et in latitúdine cúbitos quátuor: uníus mensúræ erant ómnia saga:
   2592 Éxodus	Exo	2	36	16	quorum quinque junxit seórsum, et sex ália separátim.
   2593 Éxodus	Exo	2	36	17	Fecítque ansas quinquagínta in ora sagi uníus, et quinquagínta in ora sagi altérius, ut sibi ínvicem jungeréntur.
   2594 Éxodus	Exo	2	36	18	Et fíbulas ǽneas quinquagínta, quibus necterétur tectum, ut unum pállium ex ómnibus sagis fíeret.
   2595 Éxodus	Exo	2	36	19	Fecit et opertórium tabernáculi de péllibus aríetum rubricátis: aliúdque désuper velaméntum de péllibus jánthinis.
   2596 Éxodus	Exo	2	36	20	Fecit et tábulas tabernáculi de lignis setim stantes.	b
   2597 Éxodus	Exo	2	36	21	Decem cubitórum erat longitúdo tábulæ uníus: et unum ac semis cúbitum latitúdo retinébat.
   2598 Éxodus	Exo	2	36	22	Binæ incastratúræ erant per síngulas tábulas, ut áltera álteri jungerétur. Sic fecit in ómnibus tabernáculi tábulis.
   2599 Éxodus	Exo	2	36	23	E quibus vigínti ad plagam meridiánam erant contra austrum,
   2600 Éxodus	Exo	2	36	24	cum quadragínta básibus argénteis. Duæ bases sub una tábula ponebántur ex utráque parte angulórum, ubi incastratúræ láterum in ángulis terminántur.
   2601 Éxodus	Exo	2	36	25	Ad plagam quoque tabernáculi, quæ réspicit ad aquilónem, fecit vigínti tábulas,
   2602 Éxodus	Exo	2	36	26	cum quadragínta básibus argénteis, duas bases per síngulas tábulas.
   2603 Éxodus	Exo	2	36	27	Contra occidéntem vero, id est, ad eam partem tabernáculi quæ mare réspicit, fecit sex tábulas,
   2604 Éxodus	Exo	2	36	28	et duas álias per síngulos ángulos tabernáculi retro:
   2605 Éxodus	Exo	2	36	29	quæ junctæ erant a deórsum usque sursum, et in unam compáginem páriter ferebántur. Ita fecit ex utráque parte per ángulos:
   2606 Éxodus	Exo	2	36	30	ut octo essent simul tábulæ, et habérent bases argénteas sédecim, binas scílicet bases sub síngulis tábulis.
   2607 Éxodus	Exo	2	36	31	Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continéndas tábulas uníus láteris tabernáculi,	b
   2608 Éxodus	Exo	2	36	32	et quinque álios ad altérius láteris coaptándas tábulas: et extra hos, quinque álios vectes ad occidentálem plagam tabernáculi contra mare.
   2609 Éxodus	Exo	2	36	33	Fecit quoque vectem álium, qui per médias tábulas ab ángulo usque ad ángulum perveníret.
   2610 Éxodus	Exo	2	36	34	Ipsa autem tabuláta deaurávit, fusis básibus eárum argénteis. Et círculos eórum fecit áureos, per quos vectes indúci possent: quos et ipsos láminis áureis opéruit.
   2611 Éxodus	Exo	2	36	35	Fecit et velum de hyacíntho, et púrpura, vermículo, ac bysso retórta, ópere polymitário, várium atque distínctum:	b
   2612 Éxodus	Exo	2	36	36	et quátuor colúmnas de lignis setim, quas cum capítibus deaurávit, fusis básibus eárum argénteis.
   2613 Éxodus	Exo	2	36	37	Fecit et tentórium in intróitu tabernáculi ex hyacíntho, púrpura, vermículo, byssóque retórta, ópere plumárii:
   2614 Éxodus	Exo	2	36	38	et colúmnas quinque cum capítibus suis, quas opéruit auro, basésque eárum fudit ǽneas.
   2615 Éxodus	Exo	2	37	1	Fecit autem Beséleel et arcam de lignis setim, habéntem duos semis cúbitos in longitúdine, et cúbitum ac semíssem in latitúdine, altitúdo quoque uníus cúbiti fuit et dimídii: vestivítque eam auro puríssimo intus ac foris.
   2616 Éxodus	Exo	2	37	2	Et fecit illi corónam áuream per gyrum,
   2617 Éxodus	Exo	2	37	3	conflans quátuor ánnulos áureos per quátuor ángulos ejus: duos ánnulos in látere uno, et duos in áltero.
   2618 Éxodus	Exo	2	37	4	Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestívit auro,
   2619 Éxodus	Exo	2	37	5	et quos misit in ánnulos, qui erant in latéribus arcæ ad portándum eam.
   2620 Éxodus	Exo	2	37	6	Fecit et propitiatórium, id est, oráculum, de auro mundíssimo, duórum cubitórum et dimídii in longitúdine, et cúbiti ac semis in latitúdine.	b
   2621 Éxodus	Exo	2	37	7	Duos étiam chérubim ex auro dúctili, quos pósuit ex utráque parte propitiatórii:
   2622 Éxodus	Exo	2	37	8	cherub unum in summitáte uníus partis, et cherub álterum in summitáte partis altérius: duos chérubim in síngulis summitátibus propitiatórii,
   2623 Éxodus	Exo	2	37	9	extendéntes alas, et tegéntes propitiatórium, seque mútuo et illud respiciéntes.
   2624 Éxodus	Exo	2	37	10	Fecit et mensam de lignis setim in longitúdine duórum cubitórum, et in latitúdine uníus cúbiti, quæ habébat in altitúdine cúbitum ac semíssem.	b
   2625 Éxodus	Exo	2	37	11	Circumdedítque eam auro mundíssimo, et fecit illi lábium áureum per gyrum,
   2626 Éxodus	Exo	2	37	12	ipsíque lábio corónam áuream interrásilem quátuor digitórum, et super eámdem, álteram corónam áuream.
   2627 Éxodus	Exo	2	37	13	Fudit et quátuor círculos áureos, quos pósuit in quátuor ángulis per síngulos pedes mensæ
   2628 Éxodus	Exo	2	37	14	contra corónam: misítque in eos vectes, ut possit mensa portári.
   2629 Éxodus	Exo	2	37	15	Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circúmdedit eos auro.
   2630 Éxodus	Exo	2	37	16	Et vasa ad divérsos usus mensæ, acetábula, phíalas, et cýathos, et thuríbula, ex auro puro, in quibus offerénda sunt libámina.
   2631 Éxodus	Exo	2	37	17	Fecit et candelábrum dúctile de auro mundíssimo, de cujus vecte cálami, scyphi, sphærulǽque, ac lília procedébant:	b
   2632 Éxodus	Exo	2	37	18	sex in utróque látere, tres cálami ex parte una, et tres ex áltera:
   2633 Éxodus	Exo	2	37	19	tres scyphi in nucis modum per cálamos síngulos, sphærulǽque simul et lília: et tres scyphi instar nucis in cálamo áltero, sphærulǽque simul et lília. Æquum erat opus sex calamórum, qui procedébant de stípite candelábri.
   2634 Éxodus	Exo	2	37	20	In ipso autem vecte erant quátuor scyphi in nucis modum, sphærulǽque per síngulos simul et lília:
   2635 Éxodus	Exo	2	37	21	et sphǽrulæ sub duóbus cálamis per loca tria, qui simul sex fiunt cálami procedéntes de vecte uno.
   2636 Éxodus	Exo	2	37	22	Et sphǽrulæ ígitur, et cálami ex ipso erant, univérsa ductília ex auro puríssimo.
   2637 Éxodus	Exo	2	37	23	Fecit et lucérnas septem cum emunctóriis suis, et vasa ubi ea, quæ emúncta sunt, extinguántur, de auro mundíssimo.
   2638 Éxodus	Exo	2	37	24	Taléntum auri appendébat candelábrum cum ómnibus vasis suis.
   2639 Éxodus	Exo	2	37	25	Fecit et altáre thymiámatis de lignis setim, per quadrum síngulos habens cúbitos, et in altitúdine duos: e cujus ángulis procedébant córnua.	b
   2640 Éxodus	Exo	2	37	26	Vestivítque illud auro puríssimo cum cratícula ac pariétibus et córnibus.
   2641 Éxodus	Exo	2	37	27	Fecítque ei corónam auréolam per gyrum, et duos ánnulos áureos sub coróna per síngula látera, ut mittántur in eos vectes, et possit altáre portári.
   2642 Éxodus	Exo	2	37	28	Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et opéruit láminis áureis.
   2643 Éxodus	Exo	2	37	29	Compósuit et óleum ad sanctificatiónis unguéntum, et thymiáma de aromátibus mundíssimis ópere pigmentárii.	b
   2644 Éxodus	Exo	2	38	1	Fecit et altáre holocáusti de lignis setim, quinque cubitórum per quadrum, et trium in altitúdine:
   2645 Éxodus	Exo	2	38	2	cujus córnua de ángulis procedébant, operuítque illum láminis ǽneis.
   2646 Éxodus	Exo	2	38	3	Et in usus ejus parávit ex áëre vasa divérsa, lebétes, fórcipes, fuscínulas, uncínos, et ígnium receptácula.
   2647 Éxodus	Exo	2	38	4	Craticulámque ejus in modum retis fecit ænéam, et subter eam in altáris médio árulam,
   2648 Éxodus	Exo	2	38	5	fusis quátuor ánnulis per tótidem retiáculi summitátes, ad immitténdos vectes ad portándum:
   2649 Éxodus	Exo	2	38	6	quos et ipsos fecit de lignis setim, et opéruit láminis ǽneis:
   2650 Éxodus	Exo	2	38	7	induxítque in círculos, qui in latéribus altáris eminébant. Ipsum autem altáre non erat sólidum, sed cavum ex tábulis, et intus vácuum.
   2651 Éxodus	Exo	2	38	8	Fecit et labrum ǽneum cum basi sua de spéculis mulíerum, quæ excubábant in óstio tabernáculi.	b
   2652 Éxodus	Exo	2	38	9	Fecit et átrium, in cujus austráli plaga erant tentória de bysso retórta, cubitórum centum,	b
   2653 Éxodus	Exo	2	38	10	colúmnæ ǽneæ vigínti cum básibus suis, cápita columnárum, et tota óperis cælatúra, argéntea.
   2654 Éxodus	Exo	2	38	11	Æque ad septentrionálem plagam tentória colúmnæ, basésque et cápita columnárum ejúsdem mensúræ, et óperis ac metálli, erant.
   2655 Éxodus	Exo	2	38	12	In ea vero plaga, quæ ad occidéntem réspicit, fuérunt tentória cubitórum quinquagínta, colúmnæ decem cum básibus suis ǽneæ, et cápita columnárum, et tota óperis cælatúra, argéntea.
   2656 Éxodus	Exo	2	38	13	Porro contra oriéntem quinquagínta cubitórum parávit tentória:
   2657 Éxodus	Exo	2	38	14	e quibus, quíndecim cúbitos columnárum trium, cum básibus suis, unum tenébat latus:
   2658 Éxodus	Exo	2	38	15	et in parte áltera (quia inter útraque intróitum tabernáculi fecit) quíndecim æque cubitórum erant tentória, columnǽque tres, et bases tótidem.
   2659 Éxodus	Exo	2	38	16	Cuncta átrii tentória byssus retórta texúerat.
   2660 Éxodus	Exo	2	38	17	Bases columnárum fuére ǽneæ, cápita autem eárum cum cunctis cælatúris suis argéntea: sed et ipsas colúmnas átrii vestívit argénto.
   2661 Éxodus	Exo	2	38	18	Et in intróitu ejus ópere plumário fecit tentórium ex hyacíntho, púrpura, vermículo, ac bysso retórta, quod habébat vigínti cúbitos in longitúdine, altitúdo vero quinque cubitórum erat juxta mensúram, quam cuncta átrii tentória habébant.
   2662 Éxodus	Exo	2	38	19	Colúmnæ autem in ingréssu fuére quátuor cum básibus ǽneis, capitáque eárum et cælatúræ argénteæ.
   2663 Éxodus	Exo	2	38	20	Paxíllos quoque tabernáculi et átrii per gyrum fecit ǽneos.
   2664 Éxodus	Exo	2	38	21	Hæc sunt instruménta tabernáculi testimónii, quæ enumeráta sunt juxta præcéptum Móysi in cæremóniis Levitárum per manum Íthamar fílii Áaron sacerdótis:	b
   2665 Éxodus	Exo	2	38	22	quæ Beséleel fílius Uri fílii Hur de tribu Juda, Dómino per Móysen jubénte, compléverat,
   2666 Éxodus	Exo	2	38	23	juncto sibi sócio Oóliab fílio Achísamech de tribu Dan: qui et ipse ártifex lignórum egrégius fuit, et polymitárius atque plumárius ex hyacíntho, púrpura, vermículo et bysso.
   2667 Éxodus	Exo	2	38	24	Omne aurum quod expénsum est in ópere sanctuárii, et quod oblátum est in donáriis, vigínti novem talentórum fuit, et septingentórum trigínta siclórum ad mensúram sanctuárii.
   2668 Éxodus	Exo	2	38	25	Oblátum est autem ab his qui transiérunt ad númerum a vigínti annis et supra, de sexcéntis tribus míllibus et quingéntis quinquagínta armatórum.
   2669 Éxodus	Exo	2	38	26	Fuérunt prætérea centum talénta argénti e quibus conflátæ sunt bases sanctuárii, et intróitus, ubi velum pendet.
   2670 Éxodus	Exo	2	38	27	Centum bases factæ sunt de taléntis centum, síngulis taléntis per bases síngulas supputátis.
   2671 Éxodus	Exo	2	38	28	De mille autem septingéntis et septuagínta quinque, fecit cápita columnárum, quas et ipsas vestívit argénto.
   2672 Éxodus	Exo	2	38	29	Áëris quoque obláta sunt talénta septuagínta duo míllia, et quadringénti supra sicli,
   2673 Éxodus	Exo	2	38	30	ex quibus fusæ sunt bases in intróitu tabernáculi testimónii, et altáre ǽneum cum cratícula sua, omniáque vasa quæ ad usum ejus pértinent,
   2674 Éxodus	Exo	2	38	31	et bases átrii tam in circúitu quam in ingréssu ejus, et paxílli tabernáculi atque átrii per gyrum.
   2675 Éxodus	Exo	2	39	1	De hyacíntho vero et púrpura, vermículo ac bysso, fecit vestes, quibus induerétur Áaron quando ministrábat in sanctis, sicut præcépit Dóminus Móysi.
   2676 Éxodus	Exo	2	39	2	Fecit ígitur superhumerále de auro, hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta,
   2677 Éxodus	Exo	2	39	3	ópere polymitário: incidítque brácteas áureas, et extenuávit in fila, ut possent torquéri cum priórum colórum subtégmine,
   2678 Éxodus	Exo	2	39	4	duásque oras sibi ínvicem copulátas in utróque látere summitátum,
   2679 Éxodus	Exo	2	39	5	et bálteum ex eísdem colóribus, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
   2680 Éxodus	Exo	2	39	6	Parávit et duos lápides onýchinos, astríctos et inclúsos auro, et sculptos arte gemmária nomínibus filiórum Ísraël:
   2681 Éxodus	Exo	2	39	7	posuítque eos in latéribus superhumerális in moniméntum filiórum Ísraël, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
   2682 Éxodus	Exo	2	39	8	Fecit et rationále ópere polýmito juxta opus superhumerális, ex auro, hyacíntho, púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta:	b
   2683 Éxodus	Exo	2	39	9	quadrángulum, duplex, mensúræ palmi.
   2684 Éxodus	Exo	2	39	10	Et pósuit in eo gemmárum órdines quátuor. In primo versu erat sárdius, topázius, smarágdus.
   2685 Éxodus	Exo	2	39	11	In secúndo, carbúnculus, sapphírus, et jaspis.
   2686 Éxodus	Exo	2	39	12	In tértio, ligúrius, achátes, et amethýstus.
   2687 Éxodus	Exo	2	39	13	In quarto, chrysólithus, onýchinus, et berýllus, circúmdati et inclúsi auro per órdines suos.
   2688 Éxodus	Exo	2	39	14	Ipsíque lápides duódecim sculpti erant nomínibus duódecim tríbuum Ísraël, sínguli per nómina singulórum.
   2689 Éxodus	Exo	2	39	15	Fecérunt in rationáli et caténulas sibi ínvicem cohæréntes, de auro puríssimo:
   2690 Éxodus	Exo	2	39	16	et duos uncínos, totidémque ánnulos áureos. Porro ánnulos posuérunt in utróque látere rationális,
   2691 Éxodus	Exo	2	39	17	e quibus pendérent duæ caténæ áureæ, quas inseruérunt uncínis, qui in superhumerális ángulis eminébant.
   2692 Éxodus	Exo	2	39	18	Hæc et ante et retro ita conveniébant sibi, ut superhumerále et rationále mútuo necteréntur,
   2693 Éxodus	Exo	2	39	19	stricta ad bálteum et ánnulis fórtius copuláta, quos jungébat vitta hyacínthina, ne laxa flúerent, et a se ínvicem moveréntur, sicut præcépit Dóminus Móysi.
   2694 Éxodus	Exo	2	39	20	Fecerúntque quoque túnicam superhumerális totam hyacínthinam,	b
   2695 Éxodus	Exo	2	39	21	et capítium in superióri parte contra médium, orámque per gyrum capítii téxtilem:
   2696 Éxodus	Exo	2	39	22	deórsum autem ad pedes mala púnica ex hyacíntho, púrpura, vermículo, ac bysso retórta:
   2697 Éxodus	Exo	2	39	23	et tintinnábula de auro puríssimo, quæ posuérunt inter malogranáta, in extréma parte túnicæ per gyrum:
   2698 Éxodus	Exo	2	39	24	tintinnábulum autem áureum, et malum púnicum, quibus ornátus incedébat póntifex quando ministério fungebátur, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
   2699 Éxodus	Exo	2	39	25	Fecérunt et túnicas býssinas ópere téxtili Áaron et fíliis ejus:
   2700 Éxodus	Exo	2	39	26	et mitras cum corónulis suis ex bysso:
   2701 Éxodus	Exo	2	39	27	feminália quoque línea, býssina:
   2702 Éxodus	Exo	2	39	28	cíngulum vero de bysso retórta, hyacíntho, púrpura, ac vermículo bis tincto, arte plumária, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
   2703 Éxodus	Exo	2	39	29	Fecérunt et láminam sacræ veneratiónis de auro puríssimo, scripserúntque in ea ópere gemmário, Sanctum Dómini:
   2704 Éxodus	Exo	2	39	30	et strinxérunt eam cum mitra vitta hyacínthina, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
   2705 Éxodus	Exo	2	39	31	Perféctum est ígitur omne opus tabernáculi et tecti testimónii: fecerúntque fílii Ísraël cuncta quæ præcéperat Dóminus Móysi.	b
   2706 Éxodus	Exo	2	39	32	Et obtulérunt tabernáculum et tectum et univérsam supelléctilem, ánnulos, tábulas, vectes, colúmnas ac bases,
   2707 Éxodus	Exo	2	39	33	opertórium de péllibus aríetum rubricátis, et áliud operiméntum de jánthinis péllibus,
   2708 Éxodus	Exo	2	39	34	velum; arcam, vectes, propitiatórium,
   2709 Éxodus	Exo	2	39	35	mensam cum vasis suis et propositiónis pánibus;
   2710 Éxodus	Exo	2	39	36	candelábrum, lucérnas, et utensília eárum cum óleo;
   2711 Éxodus	Exo	2	39	37	altáre áureum, et unguéntum, et thymiáma ex aromátibus,
   2712 Éxodus	Exo	2	39	38	et tentórium in intróitu tabernáculi;
   2713 Éxodus	Exo	2	39	39	altáre ǽneum, retiáculum, vectes, et vasa ejus ómnia; labrum cum basi sua; tentória átrii, et colúmnas cum básibus suis;
   2714 Éxodus	Exo	2	39	40	tentórium in intróitu átrii, funiculósque illíus et paxíllos. Nihil ex vasis défuit, quæ in ministérium tabernáculi, et in tectum fœ́deris jussa sunt fíeri.
   2715 Éxodus	Exo	2	39	41	Vestes quoque, quibus sacerdótes utúntur in sanctuário, Áaron scílicet et fílii ejus,
   2716 Éxodus	Exo	2	39	42	obtulérunt fílii Ísraël, sicut præcéperat Dóminus.
   2717 Éxodus	Exo	2	39	43	Quæ postquam Móyses cuncta vidit compléta, benedíxit eis.
   2718 Éxodus	Exo	2	40	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   2719 Éxodus	Exo	2	40	2	Mense primo, prima die mensis, ériges tabernáculum testimónii,
   2720 Éxodus	Exo	2	40	3	et pones in eo arcam, dimittésque ante illam velum:
   2721 Éxodus	Exo	2	40	4	et illáta mensa, pones super eam quæ rite præcépta sunt. Candelábrum stabit cum lucérnis suis,
   2722 Éxodus	Exo	2	40	5	et altáre áureum, in quo adolétur incénsum, coram arca testimónii. Tentórium in intróitu tabernáculi pones,
   2723 Éxodus	Exo	2	40	6	et ante illud altáre holocáusti:
   2724 Éxodus	Exo	2	40	7	labrum inter altáre et tabernáculum, quod implébis aqua.
   2725 Éxodus	Exo	2	40	8	Circumdabísque átrium tentóriis, et ingréssum ejus.
   2726 Éxodus	Exo	2	40	9	Et assúmpto unctiónis óleo unges tabernáculum cum vasis suis, ut sanctificéntur:
   2727 Éxodus	Exo	2	40	10	altáre holocáusti et ómnia vasa ejus,
   2728 Éxodus	Exo	2	40	11	labrum cum basi sua: ómnia unctiónis óleo consecrábis, ut sint Sancta sanctórum.
   2729 Éxodus	Exo	2	40	12	Applicabísque Áaron et fílios ejus ad fores tabernáculi testimónii, et lotos aqua
   2730 Éxodus	Exo	2	40	13	índues sanctis véstibus, ut minístrent mihi, et únctio eórum in sacerdótium sempitérnum profíciat.
   2731 Éxodus	Exo	2	40	14	Fecítque Móyses ómnia quæ præcéperat Dóminus.	b
   2732 Éxodus	Exo	2	40	15	Ígitur mense primo anni secúndi, prima die mensis, collocátum est tabernáculum.
   2733 Éxodus	Exo	2	40	16	Erexítque Móyses illud, et pósuit tábulas ac bases et vectes, statuítque colúmnas,
   2734 Éxodus	Exo	2	40	17	et expándit tectum super tabernáculum, impósito désuper operiménto, sicut Dóminus imperáverat.
   2735 Éxodus	Exo	2	40	18	Pósuit et testimónium in arca, súbditis infra véctibus, et oráculum désuper.
   2736 Éxodus	Exo	2	40	19	Cumque intulísset arcam in tabernáculum, appéndit ante eam velum ut expléret Dómini jussiónem.
   2737 Éxodus	Exo	2	40	20	Pósuit et mensam in tabernáculo testimónii ad plagam septentrionálem extra velum,
   2738 Éxodus	Exo	2	40	21	ordinátis coram propositiónis pánibus, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
   2739 Éxodus	Exo	2	40	22	Pósuit et candelábrum in tabernáculo testimónii e regióne mensæ in parte austráli,
   2740 Éxodus	Exo	2	40	23	locátis per órdinem lucérnis, juxta præcéptum Dómini.
   2741 Éxodus	Exo	2	40	24	Pósuit et altáre áureum sub tecto testimónii contra velum,
   2742 Éxodus	Exo	2	40	25	et adolévit super eo incénsum arómatum, sicut jússerat Dóminus Móysi.
   2743 Éxodus	Exo	2	40	26	Pósuit et tentórium in intróitu tabernáculi testimónii,	b
   2744 Éxodus	Exo	2	40	27	et altáre holocáusti in vestíbulo testimónii, ófferens in eo holocáustum, et sacrifícia, ut Dóminus imperáverat.
   2745 Éxodus	Exo	2	40	28	Labrum quoque státuit inter tabernáculum testimónii et altáre, implens illud aqua.
   2746 Éxodus	Exo	2	40	29	Laverúntque Móyses et Áaron ac fílii ejus manus suas et pedes,
   2747 Éxodus	Exo	2	40	30	cum ingrederéntur tectum fœ́deris, et accéderent ad altáre, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
   2748 Éxodus	Exo	2	40	31a	Eréxit et átrium per gyrum tabernáculi et altáris, ducto in intróitu ejus tentório.
   2749 Éxodus	Exo	2	40	31b	Postquam ómnia perfécta sunt,
   2750 Éxodus	Exo	2	40	32	opéruit nubes tabernáculum testimónii, et glória Dómini implévit illud.
   2751 Éxodus	Exo	2	40	33	Nec póterat Móyses íngredi tectum fœ́deris, nube operiénte ómnia, et majestáte Dómini coruscánte, quia cuncta nubes operúerat.
   2752 Éxodus	Exo	2	40	34	Siquándo nubes tabernáculum deserébat, proficiscebántur fílii Ísraël per turmas suas:
   2753 Éxodus	Exo	2	40	35	si pendébat désuper, manébant in eódem loco.
   2754 Éxodus	Exo	2	40	36	Nubes quippe Dómini incubábat per diem tabernáculo, et ignis in nocte, vidéntibus cunctis pópulis Ísraël per cunctas mansiónes suas.
   2755 #	Levíticus	Lev	Liber Levítici
   2756 Levíticus	Lev	3	1	1	Vocávit autem Móysen, et locútus est ei Dóminus de tabernáculo testimónii, dicens:
   2757 Levíticus	Lev	3	1	2	Lóquere fíliis Ísraël, et dices ad eos: Homo, qui obtúlerit ex vobis hóstiam Dómino de pecóribus, id est, de bobus et óvibus ófferens víctimas,
   2758 Levíticus	Lev	3	1	3	si holocáustum fúerit ejus oblátio, ac de arménto: másculum immaculátum ófferet ad óstium tabernáculi testimónii, ad placándum sibi Dóminum:
   2759 Levíticus	Lev	3	1	4	ponétque manum super caput hóstiæ, et acceptábilis erit, atque in expiatiónem ejus profíciens.
   2760 Levíticus	Lev	3	1	5	Immolabítque vítulum coram Dómino, et ófferent fílii Áaron sacerdótes sánguinem ejus, fundéntes per altáris circúitum, quod est ante óstium tabernáculi:
   2761 Levíticus	Lev	3	1	6	detractáque pelle hóstiæ, artus in frusta concídent.
   2762 Levíticus	Lev	3	1	7	Et subjícient in altári ignem, strue lignórum ante compósita:
   2763 Levíticus	Lev	3	1	8	et membra quæ sunt cæsa, désuper ordinántes, caput vidélicet, et cuncta quæ adhǽrent jécori,
   2764 Levíticus	Lev	3	1	9	intestínis et pédibus lotis aqua: adolebítque ea sacérdos super altáre in holocáustum et suávem odórem Dómino.
   2765 Levíticus	Lev	3	1	10	Quod si de pecóribus oblátio est, de óvibus sive de capris holocáustum, másculum absque mácula ófferet:	b
   2766 Levíticus	Lev	3	1	11	immolabítque ad latus altáris, quod réspicit ad aquilónem, coram Dómino: sánguinem vero illíus fundent super altáre fílii Áaron per circúitum:
   2767 Levíticus	Lev	3	1	12	dividéntque membra, caput, et ómnia quæ adhǽrent jécori, et ponent super ligna, quibus subjiciéndus est ignis:
   2768 Levíticus	Lev	3	1	13	intestína vero et pedes lavábunt aqua. Et obláta ómnia adolébit sacérdos super altáre in holocáustum et odórem suavíssimum Dómino.
   2769 Levíticus	Lev	3	1	14	Si autem de ávibus, holocáusti oblátio fúerit Dómino, de turtúribus, aut pullis colúmbæ,	b
   2770 Levíticus	Lev	3	1	15	ófferet eam sacérdos ad altáre: et retórto ad collum cápite, ac rupto vúlneris loco, decúrrere fáciet sánguinem super crepídinem altáris:
   2771 Levíticus	Lev	3	1	16	vesículam vero gútturis, et plumas projíciet prope altáre ad orientálem plagam, in loco in quo cíneres effúndi solent,
   2772 Levíticus	Lev	3	1	17	confringétque ascéllas ejus, et non secábit, neque ferro dívidet eam, et adolébit super altáre, lignis igne suppósito. Holocáustum est et oblátio suavíssimi odóris Dómino.
   2773 Levíticus	Lev	3	2	1	Ánima cum obtúlerit oblatiónem sacrifícii Dómino, símila erit ejus oblátio; fundétque super eam óleum, et ponet thus,
   2774 Levíticus	Lev	3	2	2	ac déferet ad fílios Áaron sacerdótes: quorum unus tollet pugíllum plenum símilæ et ólei, ac totum thus, et ponet memoriále super altáre in odórem suavíssimum Dómino.
   2775 Levíticus	Lev	3	2	3	Quod autem réliquum fúerit de sacrifício, erit Áaron et filiórum ejus, Sanctum sanctórum de oblatiónibus Dómini.
   2776 Levíticus	Lev	3	2	4	Cum autem obtúleris sacrifícium coctum in clíbano: de símila, panes scílicet absque ferménto, conspérsos óleo, et lágana ázyma óleo lita.	b
   2777 Levíticus	Lev	3	2	5	Si oblátio tua fúerit de sartágine, símilæ conspérsæ óleo et absque ferménto,
   2778 Levíticus	Lev	3	2	6	dívides eam minutátim, et fundes super eam óleum.
   2779 Levíticus	Lev	3	2	7	Sin autem de cratícula fúerit sacrifícium, æque símila óleo conspergétur:
   2780 Levíticus	Lev	3	2	8	quam ófferens Dómino, trades mánibus sacerdótis.
   2781 Levíticus	Lev	3	2	9	Qui cum obtúlerit eam, tollet memoriále de sacrifício, et adolébit super altáre in odórem suavitátis Dómino:
   2782 Levíticus	Lev	3	2	10	quidquid autem réliquum est, erit Áaron, et filiórum ejus, Sanctum sanctórum de oblatiónibus Dómini.
   2783 Levíticus	Lev	3	2	11	Omnis oblátio quæ offerétur Dómino, absque ferménto fiet, nec quidquam ferménti ac mellis adolébitur in sacrifício Dómino.	b
   2784 Levíticus	Lev	3	2	12	Primítias tantum eórum offerétis ac múnera: super altáre vero non imponéntur in odórem suavitátis.
   2785 Levíticus	Lev	3	2	13	Quidquid obtúleris sacrifícii, sale cóndies, nec áuferes sal fœ́deris Dei tui de sacrifício tuo: in omni oblatióne tua ófferes sal.
   2786 Levíticus	Lev	3	2	14	Si autem obtúleris munus primárum frugum tuárum Dómino de spicis adhuc viréntibus, torrébis igni, et confrínges in morem farris, et sic ófferes primítias tuas Dómino,
   2787 Levíticus	Lev	3	2	15	fundens supra óleum, et thus impónens, quia oblátio Dómini est:
   2788 Levíticus	Lev	3	2	16	de qua adolébit sacérdos in memóriam múneris partem farris fracti, et ólei, ac totum thus.
   2789 Levíticus	Lev	3	3	1	Quod si hóstia pacificórum fúerit ejus oblátio, et de bobus volúerit offérre, marem sive féminam, immaculáta ófferet coram Dómino.
   2790 Levíticus	Lev	3	3	2	Ponétque manum super caput víctimæ suæ, quæ immolábitur in intróitu tabernáculi testimónii, fundéntque fílii Áaron sacerdótes sánguinem per altáris circúitum.
   2791 Levíticus	Lev	3	3	3	Et ófferent de hóstia pacificórum in oblatiónem Dómino, ádipem qui óperit vitália, et quidquid pinguédinis est intrínsecus:
   2792 Levíticus	Lev	3	3	4	duos renes cum ádipe quo tegúntur ília, et retículum jécoris cum renúnculis.
   2793 Levíticus	Lev	3	3	5	Adolebúntque ea super altáre in holocáustum, lignis igne suppósito, in oblatiónem suavíssimi odóris Dómino.
   2794 Levíticus	Lev	3	3	6	Si vero de óvibus fúerit ejus oblátio et pacificórum hóstia, sive másculum obtúlerit, sive féminam, immaculáta erunt.	b
   2795 Levíticus	Lev	3	3	7	Si agnum obtúlerit coram Dómino,
   2796 Levíticus	Lev	3	3	8	ponet manum suam super caput víctimæ suæ: quæ immolábitur in vestíbulo tabernáculi testimónii: fundéntque fílii Áaron sánguinem ejus per circúitum altáris.
   2797 Levíticus	Lev	3	3	9	Et ófferent de pacificórum hóstia sacrifícium Dómino: ádipem et caudam totam
   2798 Levíticus	Lev	3	3	10	cum rénibus, et pinguédinem quæ óperit ventrem atque univérsa vitália, et utrúmque renúnculum cum ádipe qui est juxta ília, reticulúmque jécoris cum renúnculis.
   2799 Levíticus	Lev	3	3	11	Et adolébit ea sacérdos super altáre in pábulum ignis et oblatiónis Dómini.
   2800 Levíticus	Lev	3	3	12	Si capra fúerit ejus oblátio, et obtúlerit eam Dómino,
   2801 Levíticus	Lev	3	3	13	ponet manum suam super caput ejus: immolabítque eam in intróitu tabernáculi testimónii, et fundent fílii Áaron sánguinem ejus per altáris circúitum.
   2802 Levíticus	Lev	3	3	14	Tolléntque ex ea in pastum ignis domínici, ádipem qui óperit ventrem, et qui tegit univérsa vitália:
   2803 Levíticus	Lev	3	3	15	duos renúnculos cum retículo, quod est super eos juxta ília, et arvínam jécoris cum renúnculis:
   2804 Levíticus	Lev	3	3	16	adolebítque ea super altáre sacérdos in alimóniam ignis, et suavíssimi odóris. Omnis adeps, Dómini erit
   2805 Levíticus	Lev	3	3	17	jure perpétuo in generatiónibus, et cunctis habitáculis vestris: nec sánguinem nec ádipem omníno comedétis.
   2806 Levíticus	Lev	3	4	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   2807 Levíticus	Lev	3	4	2	Lóquere fíliis Ísraël: Ánima, quæ peccáverit per ignorántiam, et de univérsis mandátis Dómini, quæ præcépit ut non fíerent, quíppiam fécerit:
   2808 Levíticus	Lev	3	4	3	si sacérdos, qui unctus est, peccáverit, delínquere fáciens pópulum, ófferet pro peccáto suo vítulum immaculátum Dómino:
   2809 Levíticus	Lev	3	4	4	et addúcet illum ad óstium tabernáculi testimónii coram Dómino, ponétque manum super caput ejus, et immolábit eum Dómino.
   2810 Levíticus	Lev	3	4	5	Háuriet quoque de sánguine vítuli, ínferens illum in tabernáculum testimónii.
   2811 Levíticus	Lev	3	4	6	Cumque intínxerit dígitum in sánguine, aspérget eo sépties coram Dómino contra velum sanctuárii.
   2812 Levíticus	Lev	3	4	7	Ponétque de eódem sánguine super córnua altáris thymiámatis gratíssimi Dómino, quod est in tabernáculo testimónii: omnem autem réliquum sánguinem fundet in basim altáris holocáusti in intróitu tabernáculi.
   2813 Levíticus	Lev	3	4	8	Et ádipem vítuli áuferet pro peccáto, tam eum qui vitália óperit quam ómnia quæ intrínsecus sunt:
   2814 Levíticus	Lev	3	4	9	duos renúnculos et retículum quod est super eos juxta ília, et ádipem jécoris cum renúnculis,
   2815 Levíticus	Lev	3	4	10	sicut aufértur de vítulo hóstiæ pacificórum: et adolébit ea super altáre holocáusti.
   2816 Levíticus	Lev	3	4	11	Pellem vero et omnes carnes, cum cápite et pédibus et intestínis et fimo,
   2817 Levíticus	Lev	3	4	12	et réliquo córpore, éfferet extra castra in locum mundum, ubi cíneres effúndi solent: incendétque ea super lignórum struem, quæ in loco effusórum cínerum cremabúntur.
   2818 Levíticus	Lev	3	4	13	Quod si omnis turba Ísraël ignoráverit, et per imperítiam fécerit quod contra mandátum Dómini est,	b
   2819 Levíticus	Lev	3	4	14	et póstea intelléxerit peccátum suum, ófferet pro peccáto suo vítulum, adducétque eum ad óstium tabernáculi.
   2820 Levíticus	Lev	3	4	15	Et ponent senióres pópuli manus super caput ejus coram Dómino. Immolatóque vítulo in conspéctu Dómini,
   2821 Levíticus	Lev	3	4	16	ínferet sacérdos, qui unctus est, de sánguine ejus in tabernáculum testimónii,
   2822 Levíticus	Lev	3	4	17	tincto dígito aspérgens sépties contra velum.
   2823 Levíticus	Lev	3	4	18	Ponétque de eódem sánguine in córnibus altáris, quod est coram Dómino in tabernáculo testimónii: réliquum autem sánguinem fundet juxta basim altáris holocaustórum, quod est in óstio tabernáculi testimónii.
   2824 Levíticus	Lev	3	4	19	Omnémque ejus ádipem tollet, et adolébit super altáre:
   2825 Levíticus	Lev	3	4	20	sic fáciens et de hoc vítulo quómodo fecit et prius: et rogánte pro eis sacerdóte, propítius erit eis Dóminus.
   2826 Levíticus	Lev	3	4	21	Ipsum autem vítulum éfferet extra castra, atque combúret sicut et priórem vítulum: quia est pro peccáto multitúdinis.
   2827 Levíticus	Lev	3	4	22	Si peccáverit princeps, et fécerit unum e plúribus per ignorántiam, quod Dómini lege prohibétur:	b
   2828 Levíticus	Lev	3	4	23	et póstea intelléxerit peccátum suum, ófferet hóstiam Dómino, hircum de capris immaculátum.
   2829 Levíticus	Lev	3	4	24	Ponétque manum suam super caput ejus: cumque immoláverit eum loco ubi solet mactári holocáustum coram Dómino, quia pro peccáto est,
   2830 Levíticus	Lev	3	4	25	tinget sacérdos dígitum in sánguine hóstiæ pro peccáto, tangens córnua altáris holocáusti, et réliquum fundens ad basim ejus.
   2831 Levíticus	Lev	3	4	26	Ádipem vero adolébit supra, sicut in víctimis pacificórum fíeri solet: rogabítque pro eo sacérdos, et pro peccáto ejus, et dimittétur ei.
   2832 Levíticus	Lev	3	4	27	Quod si peccáverit ánima per ignorántiam, de pópulo terræ, ut fáciat quidquam de his, quæ Dómini lege prohibéntur, atque delínquat,	b
   2833 Levíticus	Lev	3	4	28	et cognóverit peccátum suum, ófferet capram immaculátam.
   2834 Levíticus	Lev	3	4	29	Ponétque manum super caput hóstiæ quæ pro peccáto est, et immolábit eam in loco holocáusti.
   2835 Levíticus	Lev	3	4	30	Tollétque sacérdos de sánguine in dígito suo: et tangens córnua altáris holocáusti, réliquum fundet ad basim ejus.
   2836 Levíticus	Lev	3	4	31	Omnem autem ádipem áuferens, sicut auférri solet de víctimis pacificórum, adolébit super altáre in odórem suavitátis Dómino: rogabítque pro eo, et dimittétur ei.
   2837 Levíticus	Lev	3	4	32	Sin autem de pecóribus obtúlerit víctimam pro peccáto, ovem scílicet immaculátam:
   2838 Levíticus	Lev	3	4	33	ponet manum super caput ejus, et immolábit eam in loco ubi solent cædi holocaustórum hóstiæ.
   2839 Levíticus	Lev	3	4	34	Sumétque sacérdos de sánguine ejus dígito suo, et tangens córnua altáris holocáusti, réliquum fundet ad basim ejus.
   2840 Levíticus	Lev	3	4	35	Omnem quoque ádipem áuferens, sicut auférri solet adeps aríetis, qui immolátur pro pacíficis, cremábit super altáre in incénsum Dómini: rogabítque pro eo, et pro peccáto ejus, et dimittétur ei.
   2841 Levíticus	Lev	3	5	1	Si peccáverit ánima, et audíerit vocem jurántis, testísque fúerit quod aut ipse vidit, aut cónscius est: nisi indicáverit, portábit iniquitátem suam.
   2842 Levíticus	Lev	3	5	2	Ánima quæ tetígerit áliquid immúndum, sive quod occísum a béstia est, aut per se mórtuum, aut quódlibet áliud réptile: et oblíta fúerit immundítiæ suæ, rea est, et delíquit:	b
   2843 Levíticus	Lev	3	5	3	et si tetígerit quidquam de immundítia hóminis juxta omnem impuritátem, qua póllui solet, oblitáque cognóverit póstea, subjacébit delícto.
   2844 Levíticus	Lev	3	5	4	Ánima, quæ juráverit, et protúlerit lábiis suis, ut vel male quid fáceret, vel bene, et idípsum juraménto et sermóne firmáverit, oblitáque póstea intelléxerit delíctum suum,
   2845 Levíticus	Lev	3	5	5	agat pœniténtiam pro peccáto,
   2846 Levíticus	Lev	3	5	6	et ófferat de grégibus agnam sive capram, orabítque pro ea sacérdos et pro peccáto ejus.
   2847 Levíticus	Lev	3	5	7	Sin autem non potúerit offérre pecus, ófferat duos túrtures, vel duos pullos columbárum Dómino, unum pro peccáto, et álterum in holocáustum,
   2848 Levíticus	Lev	3	5	8	dabítque eos sacerdóti: qui primum ófferens pro peccáto, retorquébit caput ejus ad pénnulas, ita ut collo hǽreat, et non pénitus abrumpátur.
   2849 Levíticus	Lev	3	5	9	Et aspérget de sánguine ejus paríetem altáris; quidquid autem réliquum fúerit, fáciet distilláre ad fundaméntum ejus, quia pro peccáto est.
   2850 Levíticus	Lev	3	5	10	Álterum vero adolébit in holocáustum, ut fíeri solet: rogabítque pro eo sacérdos et pro peccáto ejus, et dimittétur ei.
   2851 Levíticus	Lev	3	5	11	Quod si non quíverit manus ejus duos offérre túrtures, aut duos pullos columbárum, ófferet pro peccáto suo símilæ partem ephi décimam: non mittet in eam óleum, nec thuris áliquid impónet, quia pro peccáto est.
   2852 Levíticus	Lev	3	5	12	Tradétque eam sacerdóti: qui plenum ex ea pugíllum háuriens, cremábit super altáre in moniméntum ejus qui obtúlerit,
   2853 Levíticus	Lev	3	5	13	rogans pro illo et éxpians: réliquam vero partem ipse habébit in múnere.
   2854 Levíticus	Lev	3	5	14	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   2855 Levíticus	Lev	3	5	15	Ánima si præváricans cæremónias, per errórem, in his quæ Dómino sunt sanctificáta, peccáverit, ófferet pro delícto suo aríetem immaculátum de grégibus, qui emi potest duóbus siclis, juxta pondus sanctuárii:
   2856 Levíticus	Lev	3	5	16	ipsúmque quod íntulit damni restítuet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdóti, qui rogábit pro eo ófferens aríetem, et dimittétur ei.
   2857 Levíticus	Lev	3	5	17	Ánima si peccáverit per ignorántiam, fecerítque unum ex his quæ Dómini lege prohibéntur, et peccáti rea intelléxerit iniquitátem suam,
   2858 Levíticus	Lev	3	5	18	ófferet aríetem immaculátum de grégibus sacerdóti, juxta mensúram æstimationémque peccáti: qui orábit pro eo, quia nésciens fécerit: et dimittétur ei,
   2859 Levíticus	Lev	3	5	19	quia per errórem delíquit in Dóminum.
   2860 Levíticus	Lev	3	6	1	Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
   2861 Levíticus	Lev	3	6	2	Ánima quæ peccáverit, et contémpto Dómino, negáverit próximo suo depósitum quod fídei ejus créditum fúerat, vel vi áliquid extórserit, aut calúmniam fécerit,
   2862 Levíticus	Lev	3	6	3	sive rem pérditam invénerit, et infícians ínsuper pejeráverit, et quódlibet áliud ex plúribus fécerit, in quibus solent peccáre hómines,
   2863 Levíticus	Lev	3	6	4	convícta delícti,
   2864 Levíticus	Lev	3	6	5	reddet ómnia, quæ per fraudem vóluit obtinére, íntegra, et quintam ínsuper partem dómino cui damnum intúlerat.
   2865 Levíticus	Lev	3	6	6	Pro peccáto autem suo ófferet aríetem immaculátum de grege, et dabit eum sacerdóti, juxta æstimatiónem mensurámque delícti:
   2866 Levíticus	Lev	3	6	7	qui rogábit pro eo coram Dómino, et dimittétur illi pro síngulis quæ faciéndo peccávit.
   2867 Levíticus	Lev	3	6	8	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   2868 Levíticus	Lev	3	6	9	Prǽcipe Áaron et fíliis ejus: Hæc est lex holocáusti: cremábitur in altári tota nocte usque mane: ignis ex eódem altári erit.
   2869 Levíticus	Lev	3	6	10	Vestiétur túnica sacérdos et feminálibus líneis: tollétque cíneres, quos vorans ignis exússit, et ponens juxta altáre,
   2870 Levíticus	Lev	3	6	11	spoliábitur prióribus vestiméntis, indutúsque áliis, efférret eos extra castra, et in loco mundíssimo usque ad favíllam consúmi fáciet.
   2871 Levíticus	Lev	3	6	12	Ignis autem in altári semper ardébit, quem nútriet sacérdos subjíciens ligna mane per síngulos dies, et impósito holocáusto, désuper adolébit ádipes pacificórum.
   2872 Levíticus	Lev	3	6	13	Ignis est iste perpétuus, qui numquam defíciet in altári.
   2873 Levíticus	Lev	3	6	14	Hæc est lex sacrifícii et libamentórum, quæ ófferent fílii Áaron coram Dómino, et coram altári.
   2874 Levíticus	Lev	3	6	15	Tollet sacérdos pugíllum símilæ, quæ conspérsa est óleo, et totum thus, quod super símilam pósitum est: adolebítque illud in altári in moniméntum odóris suavíssimi Dómino:
   2875 Levíticus	Lev	3	6	16	réliquam autem partem símilæ cómedet Áaron cum fíliis suis, absque ferménto: et cómedet in loco sancto átrii tabernáculi.
   2876 Levíticus	Lev	3	6	17	Ídeo autem non fermentábitur, quia pars ejus in Dómini offértur incénsum. Sanctum sanctórum erit, sicut pro peccáto atque delícto.
   2877 Levíticus	Lev	3	6	18	Mares tantum stirpis Áaron cómedent illud. Legítimum ac sempitérnum erit in generatiónibus vestris de sacrifíciis Dómini: omnis qui tetígerit illa, sanctificábitur.
   2878 Levíticus	Lev	3	6	19	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   2879 Levíticus	Lev	3	6	20	Hæc est oblátio Áaron, et filiórum ejus, quam offérre debent Dómino in die unctiónis suæ. Décimam partem ephi ófferent símilæ in sacrifício sempitérno, médium ejus mane, et médium ejus véspere:
   2880 Levíticus	Lev	3	6	21	quæ in sartágine óleo conspérsa frigétur. Ófferet autem eam cálidam in odórem suavíssimum Dómino
   2881 Levíticus	Lev	3	6	22	sacérdos, qui jure patri succésserit, et tota cremábitur in altári.
   2882 Levíticus	Lev	3	6	23	Omne enim sacrifícium sacerdótum igne consumétur, nec quisquam cómedet ex eo.
   2883 Levíticus	Lev	3	6	24	Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   2884 Levíticus	Lev	3	6	25	Lóquere Áaron et fíliis ejus: Ista est lex hóstiæ pro peccáto: in loco ubi offértur holocáustum, immolábitur coram Dómino. Sanctum sanctórum est.
   2885 Levíticus	Lev	3	6	26	Sacérdos, qui offert, cómedet eam in loco sancto, in átrio tabernáculi.
   2886 Levíticus	Lev	3	6	27	Quidquid tetígerit carnes ejus, sanctificábitur. Si de sánguine illíus vestis fúerit aspérsa, lavábitur in loco sancto.
   2887 Levíticus	Lev	3	6	28	Vas autem fíctile, in quo cocta est, confringétur; quod si vas ǽneum fúerit, defricábitur, et lavábitur aqua.
   2888 Levíticus	Lev	3	6	29	Omnis másculus de génere sacerdotáli vescétur de cárnibus ejus, quia Sanctum sanctórum est.
   2889 Levíticus	Lev	3	6	30	Hóstia enim quæ cǽditur pro peccáto, cujus sanguis infértur in tabernáculum testimónii ad expiándum in sanctuário, non comedétur, sed comburétur igni.
   2890 Levíticus	Lev	3	7	1	Hæc quoque lex hóstiæ pro delícto, Sancta sanctórum est:
   2891 Levíticus	Lev	3	7	2	idcírco ubi immolábitur holocáustum, mactábitur et víctima pro delícto: sanguis ejus per gyrum altáris fundétur.
   2892 Levíticus	Lev	3	7	3	Ófferent ex ea caudam et ádipem qui óperit vitália:
   2893 Levíticus	Lev	3	7	4	duos renúnculos, et pinguédinem quæ juxta ília est, reticulúmque jécoris cum renúnculis.
   2894 Levíticus	Lev	3	7	5	Et adolébit ea sacérdos super altáre: incénsum est Dómini pro delícto.
   2895 Levíticus	Lev	3	7	6	Omnis másculus de sacerdotáli génere, in loco sancto vescétur his cárnibus, quia Sanctum sanctórum est.
   2896 Levíticus	Lev	3	7	7	Sicut pro peccáto offértur hóstia, ita et pro delícto: utriúsque hóstiæ lex una erit: ad sacerdótem, qui eam obtúlerit, pertinébit.
   2897 Levíticus	Lev	3	7	8	Sacérdos qui offert holocáusti víctimam, habébit pellem ejus.	b
   2898 Levíticus	Lev	3	7	9	Et omne sacrifícium símilæ, quod cóquitur in clíbano, et quidquid in cratícula, vel in sartágine præparátur, ejus erit sacerdótis a quo offértur:
   2899 Levíticus	Lev	3	7	10	sive óleo conspérsa, sive árida fúerint, cunctis fíliis Áaron mensúra æqua per síngulos dividétur.
   2900 Levíticus	Lev	3	7	11	Hæc est lex hóstiæ pacificórum quæ offértur Dómino.	b
   2901 Levíticus	Lev	3	7	12	Si pro gratiárum actióne oblátio fúerit, ófferent panes absque ferménto conspérsos óleo, et lágana ázyma uncta óleo, coctámque símilam, et collýridas ólei admistióne conspérsas:
   2902 Levíticus	Lev	3	7	13	panes quoque fermentátos cum hóstia gratiárum, quæ immolátur pro pacíficis:
   2903 Levíticus	Lev	3	7	14	ex quibus unus pro primítiis offerétur Dómino, et erit sacerdótis qui fundet hóstiæ sánguinem,
   2904 Levíticus	Lev	3	7	15	cujus carnes eádem comedéntur die, nec remanébit ex eis quidquam usque mane.
   2905 Levíticus	Lev	3	7	16	Si voto, vel sponte quíspiam obtúlerit hóstiam, eádem simíliter edétur die: sed et si quid in crástinum remánserit, vesci lícitum est:
   2906 Levíticus	Lev	3	7	17	quidquid autem tértius invénerit dies, ignis absúmet.
   2907 Levíticus	Lev	3	7	18	Si quis de cárnibus víctimæ pacificórum die tértio coméderit, írrita fiet oblátio, nec próderit offerénti: quin pótius quæcúmque ánima tali se edúlio contamináverit, prævaricatiónis rea erit.
   2908 Levíticus	Lev	3	7	19	Caro, quæ áliquid tetígerit immúndum, non comedétur, sed comburétur igni: qui fúerit mundus, vescétur ex ea.
   2909 Levíticus	Lev	3	7	20	Ánima pollúta quæ éderit de cárnibus hóstiæ pacificórum, quæ obláta est Dómino, períbit de pópulis suis.
   2910 Levíticus	Lev	3	7	21	Et quæ tetígerit immundítiam hóminis, vel juménti, sive omnis rei quæ pollúere potest, et coméderit de hujuscémodi cárnibus, interíbit de pópulis suis.
   2911 Levíticus	Lev	3	7	22	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   2912 Levíticus	Lev	3	7	23	Lóquere fíliis Ísraël: Ádipem ovis, et bovis, et capræ non comedétis.
   2913 Levíticus	Lev	3	7	24	Ádipem cadáveris morticíni, et ejus animális, quod a béstia captum est, habébitis in vários usus.
   2914 Levíticus	Lev	3	7	25	Si quis ádipem, qui offérri debet in incénsum Dómini, coméderit, períbit de pópulo suo.
   2915 Levíticus	Lev	3	7	26	Sánguinem quoque omnis animális non sumétis in cibo, tam de ávibus quam de pecóribus.
   2916 Levíticus	Lev	3	7	27	Omnis ánima, quæ éderit sánguinem, períbit de pópulis suis.
   2917 Levíticus	Lev	3	7	28	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   2918 Levíticus	Lev	3	7	29	Lóquere fíliis Ísraël, dicens: Qui offert víctimam pacificórum Dómino, ófferat simul et sacrifícium, id est, libaménta ejus.
   2919 Levíticus	Lev	3	7	30	Tenébit mánibus ádipem hóstiæ, et pectúsculum: cumque ambo obláta Dómino consecráverit, tradet sacerdóti,
   2920 Levíticus	Lev	3	7	31	qui adolébit ádipem super altáre, pectúsculum autem erit Áaron et filiórum ejus.
   2921 Levíticus	Lev	3	7	32	Armus quoque dexter de pacificórum hóstiis cedet in primítias sacerdótis.
   2922 Levíticus	Lev	3	7	33	Qui obtúlerit sánguinem et ádipem filiórum Áaron, ipse habébit et armum dextrum in portióne sua.
   2923 Levíticus	Lev	3	7	34	Pectúsculum enim elevatiónis, et armum separatiónis, tuli a fíliis Ísraël de hóstiis eórum pacíficis, et dedi Áaron sacerdóti, et fíliis ejus, lege perpétua, ab omni pópulo Ísraël.
   2924 Levíticus	Lev	3	7	35	Hæc est únctio Áaron et filiórum ejus in cæremóniis Dómini die qua óbtulit eos Móyses, ut sacerdótio fungeréntur,	b
   2925 Levíticus	Lev	3	7	36	et quæ præcépit eis dari Dóminus a fíliis Ísraël religióne perpétua in generatiónibus suis.
   2926 Levíticus	Lev	3	7	37	Ista est lex holocáusti, et sacrifícii pro peccáto atque delícto, et pro consecratióne et pacificórum víctimis,	b
   2927 Levíticus	Lev	3	7	38	quam constítuit Dóminus Móysi in monte Sínai, quando mandábit fíliis Ísraël ut offérrent oblatiónes suas Dómino in desérto Sínai.
   2928 Levíticus	Lev	3	8	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   2929 Levíticus	Lev	3	8	2	Tolle Áaron cum fíliis suis, vestes eórum, et unctiónis óleum, vítulum pro peccáto, duos aríetes, canístrum cum ázymis:
   2930 Levíticus	Lev	3	8	3	et congregábis omnem cœtum ad óstium tabernáculi.
   2931 Levíticus	Lev	3	8	4	Fecit Móyses ut Dóminus imperáverat. Congregatáque omni turba ante fores tabernáculi,
   2932 Levíticus	Lev	3	8	5	ait: Iste est sermo, quem jussit Dóminus fíeri.
   2933 Levíticus	Lev	3	8	6	Statímque óbtulit Áaron et fílios ejus. Cumque lavísset eos,	b
   2934 Levíticus	Lev	3	8	7	vestívit pontíficem subúcula línea, accíngens eum bálteo, et índuens eum túnica hyacínthina, et désuper humerále impósuit,
   2935 Levíticus	Lev	3	8	8	quod astríngens cíngulo aptávit rationáli, in quo erat Doctrína et Véritas.
   2936 Levíticus	Lev	3	8	9	Cídari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, pósuit láminam áuream consecrátam in sanctificatióne, sicut præcéperat ei Dóminus.
   2937 Levíticus	Lev	3	8	10	Tulit et unctiónis óleum, quo linívit tabernáculum cum omni supelléctili sua.
   2938 Levíticus	Lev	3	8	11	Cumque sanctíficans aspersísset altáre septem vícibus, unxit illud, et ómnia vasa ejus, labrúmque cum basi sua sanctificávit óleo.
   2939 Levíticus	Lev	3	8	12	Quod fundens super caput Áaron, unxit eum, et consecrávit:
   2940 Levíticus	Lev	3	8	13	fílios quoque ejus oblátos vestívit túnicis líneis, et cinxit bálteis, imposuítque mitras, ut jússerat Dóminus.
   2941 Levíticus	Lev	3	8	14	Óbtulit et vítulum pro peccáto: cumque super caput ejus posuísset Áaron et fílii ejus manus suas,	b
   2942 Levíticus	Lev	3	8	15	immolávit eum, háuriens sánguinem, et tincto dígito, tétigit córnua altáris per gyrum: quo expiáto et sanctificáto, fudit réliquum sánguinem ad fundaménta ejus.
   2943 Levíticus	Lev	3	8	16	Ádipem vero qui erat super vitália, et retículum jécoris, duósque renúnculos, cum arvínulis suis, adolévit super altáre:
   2944 Levíticus	Lev	3	8	17	vítulum cum pelle, et cárnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præcéperat Dóminus.
   2945 Levíticus	Lev	3	8	18	Óbtulit et aríetem in holocáustum: super cujus caput cum imposuíssent Áaron et fílii ejus manus suas,	b
   2946 Levíticus	Lev	3	8	19	immolávit eum, et fudit sánguinem ejus per circúitum altáris.
   2947 Levíticus	Lev	3	8	20	Ipsúmque aríetem in frusta concídens, caput ejus, et artus, et ádipem adolévit igni,
   2948 Levíticus	Lev	3	8	21	lotis prius intestínis et pédibus: totúmque simul aríetem incéndit super altáre, eo quod esset holocáustum suavíssimi odóris Dómino, sicut præcéperat ei.
   2949 Levíticus	Lev	3	8	22	Óbtulit et aríetem secúndum in consecratióne sacerdótum, posuerúntque super caput ejus Áaron et fílii ejus manus suas:	b
   2950 Levíticus	Lev	3	8	23	quem cum immolásset Móyses, sumens de sánguine ejus, tétigit extrémum aurículæ dextræ Áaron, et póllicem manus ejus dextræ, simíliter et pedis.
   2951 Levíticus	Lev	3	8	24	Óbtulit et fílios Áaron: cumque de sánguine aríetis immoláti tetigísset extrémum aurículæ singulórum dextræ, et póllices manus ac pedis dextri, réliquum fudit super altáre per circúitum:
   2952 Levíticus	Lev	3	8	25	ádipem vero, et caudam, omnémque pinguédinem quæ óperit intestína, reticulúmque jécoris, et duos renes cum adípibus suis et armo dextro separávit.
   2953 Levíticus	Lev	3	8	26	Tollens autem de canístro azymórum, quod erat coram Dómino, panem absque ferménto, et collýridam conspérsam óleo, laganúmque, pósuit super ádipes, et armum dextrum,
   2954 Levíticus	Lev	3	8	27	tradens simul ómnia Áaron et fíliis ejus. Qui postquam levavérunt ea coram Dómino,
   2955 Levíticus	Lev	3	8	28	rursum suscépta de mánibus eórum, adolévit super altáre holocáusti, eo quod consecratiónis esset oblátio, in odórem suavitátis, sacrifícii Dómino.
   2956 Levíticus	Lev	3	8	29	Tulítque pectúsculum, élevans illud coram Dómino, de aríete consecratiónis in partem suam, sicut præcéperat ei Dóminus.
   2957 Levíticus	Lev	3	8	30	Assuménsque unguéntum, et sánguinem qui erat in altári, aspérsit super Áaron et vestiménta ejus, et super fílios illíus ac vestes eórum.	b
   2958 Levíticus	Lev	3	8	31	Cumque sanctificásset eos in vestítu suo, præcépit eis, dicens: Cóquite carnes ante fores tabernáculi, et ibi comédite eas; panes quoque consecratiónis édite, qui pósiti sunt in canístro, sicut præcépit mihi Dóminus, dicens: Áaron et fílii ejus cómedent eos:
   2959 Levíticus	Lev	3	8	32	quidquid autem réliquum fúerit de carne et pánibus, ignis absúmet.
   2960 Levíticus	Lev	3	8	33	De óstio quoque tabernáculi non exíbitis septem diébus, usque ad diem quo complébitur tempus consecratiónis vestræ; septem enim diébus fínitur consecrátio:
   2961 Levíticus	Lev	3	8	34	sicut et impræsentiárum factum est, ut ritus sacrifícii complerétur.
   2962 Levíticus	Lev	3	8	35	Die ac nocte manébitis in tabernáculo observántes custódias Dómini, ne moriámini: sic enim mihi præcéptum est.
   2963 Levíticus	Lev	3	8	36	Fecerúntque Áaron et fílii ejus cuncta quæ locútus est Dóminus per manum Móysi.	b
   2964 Levíticus	Lev	3	9	1	Facto autem octávo die, vocávit Móyses Áaron, et fílios ejus, ac majóres natu Ísraël, dixítque ad Áaron:
   2965 Levíticus	Lev	3	9	2	Tolle de arménto vítulum pro peccáto, et aríetem in holocáustum, utrúmque immaculátum, et offer illos coram Dómino.
   2966 Levíticus	Lev	3	9	3	Et ad fílios Ísraël loquéris: Tóllite hircum pro peccáto, et vítulum, atque agnum, annículos, et sine mácula in holocáustum,
   2967 Levíticus	Lev	3	9	4	bovem et aríetem pro pacíficis: et immoláte eos coram Dómino, in sacrifício singulórum símilam conspérsam óleo offeréntes: hódie enim Dóminus apparébit vobis.
   2968 Levíticus	Lev	3	9	5	Tulérunt ergo cuncta quæ jússerat Móyses ad óstium tabernáculi: ubi cum omnis multitúdo astáret,
   2969 Levíticus	Lev	3	9	6	ait Móyses: Iste est sermo, quem præcépit Dóminus: fácite, et apparébit vobis glória ejus.
   2970 Levíticus	Lev	3	9	7	Et dixit ad Áaron: Accéde ad altáre, et ímmola pro peccáto tuo: offer holocáustum, et deprecáre pro te et pro pópulo: cumque mactáveris hóstiam pópuli, ora pro eo, sicut præcépit Dóminus.
   2971 Levíticus	Lev	3	9	8	Statímque Áaron accédens ad altáre, immolávit vítulum pro peccáto suo:	b
   2972 Levíticus	Lev	3	9	9	cujus sánguinem obtulérunt ei fílii sui: in quo tingens dígitum, tétigit córnua altáris, et fudit resíduum ad basim ejus.
   2973 Levíticus	Lev	3	9	10	Adipémque, et renúnculos, ac retículum jécoris, quæ sunt pro peccáto, adolévit super altáre, sicut præcéperat Dóminus Móysi:
   2974 Levíticus	Lev	3	9	11	carnes vero et pellem ejus extra castra combússit igni.
   2975 Levíticus	Lev	3	9	12	Immolávit et holocáusti víctimam: obtulerúntque ei fílii sui sánguinem ejus, quem fudit per altáris circúitum.
   2976 Levíticus	Lev	3	9	13	Ipsam étiam hóstiam in frusta concísam, cum cápite et membris síngulis obtulérunt; quæ ómnia super altáre cremávit igni,
   2977 Levíticus	Lev	3	9	14	lotis aqua prius intestínis et pédibus.
   2978 Levíticus	Lev	3	9	15	Et pro peccáto pópuli ófferens, mactávit hircum: expiatóque altári,	b
   2979 Levíticus	Lev	3	9	16	fecit holocáustum,
   2980 Levíticus	Lev	3	9	17	addens in sacrifício libaménta, quæ páriter offerúntur, et ádolens ea super altáre, absque cæremóniis holocáusti matutíni.
   2981 Levíticus	Lev	3	9	18	Immolávit et bovem atque aríetem, hóstias pacíficas pópuli: obtulerúntque ei fílii sui sánguinem, quem fudit super altáre in circúitum.
   2982 Levíticus	Lev	3	9	19	Ádipem autem bovis, et caudam aríetis, renunculósque cum adípibus suis, et retículum jécoris,
   2983 Levíticus	Lev	3	9	20	posuérunt super péctora: cumque cremáti essent ádipes super altáre,
   2984 Levíticus	Lev	3	9	21	péctora eórum, et armos dextros separávit Áaron, élevans coram Dómino, sicut præcéperat Móyses.
   2985 Levíticus	Lev	3	9	22	Et exténdens manus ad pópulum, benedíxit ei. Sicque complétis hóstiis pro peccáto, et holocáustis, et pacíficis, descéndit.
   2986 Levíticus	Lev	3	9	23	Ingréssi autem Móyses et Áaron in tabernáculum testimónii, et deínceps egréssi, benedixérunt pópulo. Apparuítque glória Dómini omni multitúdini:	b
   2987 Levíticus	Lev	3	9	24	et ecce egréssus ignis a Dómino, devorávit holocáustum, et ádipes qui erant super altáre. Quod cum vidíssent turbæ, laudavérunt Dóminum, ruéntes in fácies suas.
   2988 Levíticus	Lev	3	10	1	Arreptísque Nadab et Ábiu fílii Áaron thuríbulis, posuérunt ignem, et incénsum désuper, offeréntes coram Dómino ignem aliénum: quod eis præcéptum non erat.
   2989 Levíticus	Lev	3	10	2	Egressúsque ignis a Dómino, devorávit eos, et mórtui sunt coram Dómino.
   2990 Levíticus	Lev	3	10	3	Dixítque Móyses ad Áaron: Hoc est quod locútus est Dóminus: Sanctificábor in iis qui appropínquant mihi, et in conspéctu omnis pópuli glorificábor. Quod áudiens tácuit Áaron.
   2991 Levíticus	Lev	3	10	4	Vocátis autem Móyses Misaéle et Elísaphan fíliis Óziel, pátrui Áaron, ait ad eos: Ite, et tóllite fratres vestros de conspéctu sanctuárii, et asportáte extra castra.
   2992 Levíticus	Lev	3	10	5	Confestímque pergéntes, tulérunt eos sicut jacébant, vestítos líneis túnicis, et ejecérunt foras, ut sibi fúerat imperátum.
   2993 Levíticus	Lev	3	10	6	Locutúsque est Móyses ad Áaron, et ad Eleázar, et Íthamar, fílios ejus: Cápita vestra nolíte nudáre, et vestiménta nolíte scíndere, ne forte moriámini, et super omnem cœtum oriátur indignátio. Fratres vestri, et omnis domus Ísraël, plangant incéndium quod Dóminus suscitávit:
   2994 Levíticus	Lev	3	10	7	vos autem non egrediémini fores tabernáculi, alióquin períbitis: óleum quippe sanctæ unctiónis est super vos. Qui fecérunt ómnia juxta præcéptum Móysi.
   2995 Levíticus	Lev	3	10	8	Dixit quoque Dóminus ad Áaron:
   2996 Levíticus	Lev	3	10	9	Vinum, et omne quod inebriáre potest, non bibétis tu et fílii tui, quando intrátis in tabernáculum testimónii, ne moriámini: quia præcéptum sempitérnum est in generatiónes vestras:
   2997 Levíticus	Lev	3	10	10	et ut habeátis sciéntiam discernéndi inter sanctum et profánum, inter pollútum et mundum;
   2998 Levíticus	Lev	3	10	11	doceatísque fílios Ísraël ómnia legítima mea quæ locútus est Dóminus ad eos per manum Móysi.
   2999 Levíticus	Lev	3	10	12	Locutúsque est Móyses ad Áaron, et ad Eleázar, et Íthamar, fílios ejus, qui erant resídui: Tóllite sacrifícium, quod remánsit de oblatióne Dómini, et comédite illud absque ferménto juxta altáre, quia Sanctum sanctórum est.	b
   3000 Levíticus	Lev	3	10	13	Comedétis autem in loco sancto: quod datum est tibi et fíliis tuis de oblatiónibus Dómini, sicut præcéptum est mihi.
   3001 Levíticus	Lev	3	10	14	Pectúsculum quoque quod oblátum est, et armum qui separátus est, edétis in loco mundíssimo tu et fílii tui, et fíliæ tuæ tecum: tibi enim ac líberis tuis repósita sunt de hóstiis salutáribus filiórum Ísraël:
   3002 Levíticus	Lev	3	10	15	eo quod armum et pectus, et ádipes qui cremántur in altári, elevavérunt coram Dómino, et pertíneant ad te, et ad fílios tuos, lege perpétua, sicut præcépit Dóminus.
   3003 Levíticus	Lev	3	10	16	Inter hæc, hircum, qui oblátus fúerat pro peccáto, cum quǽreret Móyses, exústum réperit: iratúsque contra Eleázar et Íthamar fílios Áaron, qui remánserant, ait:	b
   3004 Levíticus	Lev	3	10	17	Cur non comedístis hóstiam pro peccáto in loco sancto, quæ Sancta sanctórum est, et data vobis ut portétis iniquitátem multitúdinis, et rogétis pro ea in conspéctu Dómini,
   3005 Levíticus	Lev	3	10	18	præsértim cum de sánguine illíus non sit illátum intra sancta, et comédere debuéritis eam in Sanctuário, sicut præcéptum est mihi?
   3006 Levíticus	Lev	3	10	19	Respóndit Áaron: Obláta est hódie víctima pro peccáto, et holocáustum coram Dómino: mihi autem áccidit quod vides; quómodo pótui comédere eam, aut placére Dómino in cæremóniis mente lúgubri?
   3007 Levíticus	Lev	3	10	20	Quod cum audísset Móyses, recépit satisfactiónem.
   3008 Levíticus	Lev	3	11	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
   3009 Levíticus	Lev	3	11	2	Dícite fíliis Ísraël: Hæc sunt animália quæ comédere debétis de cunctis animántibus terræ:
   3010 Levíticus	Lev	3	11	3	omne quod habet divísam úngulam, et rúminat in pecóribus, comedétis.
   3011 Levíticus	Lev	3	11	4	Quidquid autem rúminat quidem, et habet úngulam, sed non dívidit eam, sicut camélus et cétera, non comedétis illud, et inter immúnda reputábitis.
   3012 Levíticus	Lev	3	11	5	Chœrogrýllus qui rúminat, ungulámque non dívidit, immúndus est.
   3013 Levíticus	Lev	3	11	6	Lepus quoque: nam et ipse rúminat, sed úngulam non dívidit.
   3014 Levíticus	Lev	3	11	7	Et sus: qui cum úngulam dívidat, non rúminat.
   3015 Levíticus	Lev	3	11	8	Horum cárnibus non vescémini, nec cadávera contingétis, quia immúnda sunt vobis.
   3016 Levíticus	Lev	3	11	9	Hæc sunt quæ gignúntur in aquis, et vesci lícitum est: omne quod habet pínnulas et squamas, tam in mari quam in flumínibus et stagnis, comedétis.	b
   3017 Levíticus	Lev	3	11	10	Quidquid autem pínnulas et squamas non habet, eórum quæ in aquis movéntur et vivunt, abominábile vobis,
   3018 Levíticus	Lev	3	11	11	execrandúmque erit: carnes eórum non comedétis, et morticína vitábitis.
   3019 Levíticus	Lev	3	11	12	Cuncta quæ non habent pínnulas et squamas in aquis, pollúta erunt.
   3020 Levíticus	Lev	3	11	13	Hæc sunt quæ de ávibus comédere non debétis, et vitánda sunt vobis: áquilam, et gryphem, et haliǽetum,	b
   3021 Levíticus	Lev	3	11	14	et milvum ac vúlturem juxta genus suum,
   3022 Levíticus	Lev	3	11	15	et omne corvíni géneris in similitúdinem suam,
   3023 Levíticus	Lev	3	11	16	struthiónem, et nóctuam, et larum, et accípitrem juxta genus suum:
   3024 Levíticus	Lev	3	11	17	bubónem, et mérgulum, et ibin,
   3025 Levíticus	Lev	3	11	18	et cygnum, et onocrótalum, et porphyriónem,
   3026 Levíticus	Lev	3	11	19	herodiónem, et charádrion juxta genus suum, úpupam quoque, et vespertiliónem.
   3027 Levíticus	Lev	3	11	20	Omne de volúcribus quod gráditur super quátuor pedes, abominábile erit vobis.	b
   3028 Levíticus	Lev	3	11	21	Quidquid autem ámbulat quidem super quátuor pedes, sed habet longióra retro crura, per quæ salit super terram,
   3029 Levíticus	Lev	3	11	22	comédere debétis, ut est bruchus in génere suo, et áttacus atque ophiómachus, ac locústa, síngula juxta genus suum.
   3030 Levíticus	Lev	3	11	23	Quidquid autem ex volúcribus quátuor tantum habet pedes, execrábile erit vobis:
   3031 Levíticus	Lev	3	11	24	et quicúmque morticína eórum tetígerit, polluétur, et erit immúndus usque ad vésperum:
   3032 Levíticus	Lev	3	11	25	et si necésse fúerit ut portet quíppiam horum mórtuum, lavábit vestiménta sua, et immúndus erit usque ad occásum solis.
   3033 Levíticus	Lev	3	11	26	Omne ánimal quod habet quidem úngulam, sed non dívidit eam, nec rúminat, immúndum erit: et qui tetígerit illud, contaminábitur.	b
   3034 Levíticus	Lev	3	11	27	Quod ámbulat super manus ex cunctis animántibus, quæ incédunt quadrupédia, immúndum erit: qui tetígerit morticína eórum, polluétur usque ad vésperum.
   3035 Levíticus	Lev	3	11	28	Et qui portáverit hujuscémodi cadávera, lavábit vestiménta sua, et immúndus erit usque ad vésperum: quia ómnia hæc immúnda sunt vobis.
   3036 Levíticus	Lev	3	11	29	Hæc quoque inter pollúta reputabúntur de his quæ movéntur in terra, mustéla et mus et crocodílus, síngula juxta genus suum,	b
   3037 Levíticus	Lev	3	11	30	mýgale, et chamǽleon, et stéllio, et lacérta, et talpa.
   3038 Levíticus	Lev	3	11	31	Ómnia hæc immúnda sunt. Qui tetígerit morticína eórum, immúndus erit usque ad vésperum:
   3039 Levíticus	Lev	3	11	32	et super quod cecíderit quidquam de morticínis eórum, polluétur, tam vas lígneum et vestiméntum, quam pelles et cilícia: et in quocúmque fit opus, tingéntur aqua, et pollúta erunt usque ad vésperum, et sic póstea mundabúntur.
   3040 Levíticus	Lev	3	11	33	Vas autem fíctile, in quod horum quidquam intro cécidit, polluétur, et idcírco frangéndum est.
   3041 Levíticus	Lev	3	11	34	Omnis cibus, quem comedétis, si fusa fúerit super eum aqua, immúndus erit: et omne liquens quod bíbitur de univérso vase, immúndum erit.
   3042 Levíticus	Lev	3	11	35	Et quidquid de morticínis hujuscémodi cecíderit super illud, immúndum erit: sive clíbani, sive chytrópodes, destruéntur, et immúndi erunt.
   3043 Levíticus	Lev	3	11	36	Fontes vero et cistérnæ, et omnis aquárum congregátio munda erit. Qui morticínum eórum tetígerit, polluétur.
   3044 Levíticus	Lev	3	11	37	Si cecíderit super seméntem, non pólluet eam.
   3045 Levíticus	Lev	3	11	38	Si autem quíspiam aqua seméntem perfúderit, et póstea morticínis tacta fúerit, íllico polluétur.
   3046 Levíticus	Lev	3	11	39	Si mórtuum fúerit ánimal, quod licet vobis comédere, qui cadáver ejus tetígerit, immúndus erit usque ad vésperum:	b
   3047 Levíticus	Lev	3	11	40	et qui coméderit ex eo quíppiam, sive portáverit, lavábit vestiménta sua, et immúndus erit usque ad vésperum.
   3048 Levíticus	Lev	3	11	41	Omne quod reptat super terram, abominábile erit, nec assumétur in cibum.	b
   3049 Levíticus	Lev	3	11	42	Quidquid super pectus quádrupes gráditur, et multos habet pedes, sive per humum tráhitur, non comedétis, quia abominábile est.
   3050 Levíticus	Lev	3	11	43	Nolíte contamináre ánimas vestras, nec tangátis quidquam eórum, ne immúndi sitis.
   3051 Levíticus	Lev	3	11	44	Ego enim sum Dóminus Deus vester: sancti estóte, quia ego sanctus sum. Ne polluátis ánimas vestras in omni réptili quod movétur super terram.
   3052 Levíticus	Lev	3	11	45	Ego enim sum Dóminus, qui edúxi vos de terra Ægýpti, ut essem vobis in Deum. Sancti éritis, quia ego sanctus sum.
   3053 Levíticus	Lev	3	11	46	Ista est lex animántium ac vólucrum, et omnis ánimæ vivéntis, quæ movétur in aqua, et reptat in terra,	b
   3054 Levíticus	Lev	3	11	47	ut differéntias novéritis mundi et immúndi, et sciátis quid comédere et quid respúere debeátis.
   3055 Levíticus	Lev	3	12	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3056 Levíticus	Lev	3	12	2	Lóquere fíliis Ísraël, et dices ad eos: Múlier, si suscépto sémine pepérerit másculum, immúnda erit septem diébus juxta dies separatiónis ménstruæ.
   3057 Levíticus	Lev	3	12	3	Et die octávo circumcidétur infántulus:
   3058 Levíticus	Lev	3	12	4	ipsa vero trigínta tribus diébus manébit in sánguine purificatiónis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingrediétur in sanctuárium, donec impleántur dies purificatiónis suæ.
   3059 Levíticus	Lev	3	12	5	Sin autem féminam pepérerit, immúnda erit duábus hebdomádibus juxta ritum fluxus ménstrui, et sexagínta sex diébus manébit in sánguine purificatiónis suæ.
   3060 Levíticus	Lev	3	12	6	Cumque expléti fúerint dies purificatiónis suæ, pro fílio sive pro fília, déferet agnum annículum in holocáustum, et pullum colúmbæ sive túrturem pro peccáto, ad óstium tabernáculi testimónii, et tradet sacerdóti,
   3061 Levíticus	Lev	3	12	7	qui ófferet illa coram Dómino, et orábit pro ea, et sic mundábitur a proflúvio sánguinis sui: ista est lex pariéntis másculum aut féminam.
   3062 Levíticus	Lev	3	12	8	Quod si non invénerit manus ejus, nec potúerit offérre agnum, sumet duos túrtures vel duos pullos columbárum, unum in holocáustum, et álterum pro peccáto: orabítque pro ea sacérdos, et sic mundábitur.
   3063 Levíticus	Lev	3	13	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, et Áaron, dicens:
   3064 Levíticus	Lev	3	13	2	Homo, in cujus cute et carne ortus fúerit divérsus color, sive pústula, aut quasi lucens quíppiam, id est, plaga lepræ, adducétur ad Áaron sacerdótem, vel ad unum quémlibet filiórum ejus.
   3065 Levíticus	Lev	3	13	3	Qui cum víderit lepram in cute, et pilos in album mutátos colórem, ipsámque spéciem lepræ humiliórem cute et carne réliqua: plaga lepræ est, et ad arbítrium ejus separábitur.
   3066 Levíticus	Lev	3	13	4	Sin autem lucens candor fúerit in cute, nec humílior carne réliqua, et pili colóris prístini, reclúdet eum sacérdos septem diébus:
   3067 Levíticus	Lev	3	13	5	et considerábit die séptimo: et si quidem lepra ultra non créverit, nec transíerit in cute prióres términos, rursum reclúdet eum septem diébus áliis.
   3068 Levíticus	Lev	3	13	6	Et die séptimo contemplábitur: si obscúrior fúerit lepra, et non créverit in cute, mundábit eum, quia scábies est: lavabítque homo vestiménta sua, et mundus erit.
   3069 Levíticus	Lev	3	13	7	Quod si postquam a sacerdóte visus est, et rédditus mundítiæ, íterum lepra créverit: adducétur ad eum,
   3070 Levíticus	Lev	3	13	8	et immundítiæ condemnábitur.
   3071 Levíticus	Lev	3	13	9	Plaga lepræ si fúerit in hómine, adducétur ad sacerdótem,	b
   3072 Levíticus	Lev	3	13	10	et vidébit eum. Cumque color albus in cute fúerit, et capillórum mutáverit aspéctum, ipsa quoque caro viva apparúerit:
   3073 Levíticus	Lev	3	13	11	lepra vetustíssima judicábitur, atque inólita cuti. Contaminábit ítaque eum sacérdos, et non reclúdet, quia perspícuæ immundítiæ est.
   3074 Levíticus	Lev	3	13	12	Sin autem efflorúerit discúrrens lepra in cute, et operúerit omnem cutem a cápite usque ad pedes, quidquid sub aspéctum oculórum cadit,
   3075 Levíticus	Lev	3	13	13	considerábit eum sacérdos, et tenéri lepra mundíssima judicábit: eo quod omnis in candórem versa sit, et idcírco homo mundus erit.
   3076 Levíticus	Lev	3	13	14	Quando vero caro vivens in eo apparúerit,
   3077 Levíticus	Lev	3	13	15	tunc sacerdótis judício polluétur, et inter immúndos reputábitur: caro enim viva, si lepra aspérgitur, immúnda est.
   3078 Levíticus	Lev	3	13	16	Quod si rursum versa fúerit in albórem, et totum hóminem operúerit,
   3079 Levíticus	Lev	3	13	17	considerábit eum sacérdos, et mundum esse decérnet.
   3080 Levíticus	Lev	3	13	18	Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanátum,	b
   3081 Levíticus	Lev	3	13	19	et in loco úlceris cicátrix alba apparúerit, sive subrúfa, adducétur homo ad sacerdótem.
   3082 Levíticus	Lev	3	13	20	Qui cum víderit locum lepræ humiliórem carne réliqua, et pilos versos in candórem, contaminábit eum: plaga enim lepræ orta est in úlcere.
   3083 Levíticus	Lev	3	13	21	Quod si pilus colóris est prístini, et cicátrix subobscúra, et vicína carne non est humílior, reclúdet eum septem diébus:
   3084 Levíticus	Lev	3	13	22	et si quidem créverit, adjudicábit eum lepræ;
   3085 Levíticus	Lev	3	13	23	sin autem stéterit in loco suo, úlceris est cicátrix, et homo mundus erit.
   3086 Levíticus	Lev	3	13	24	Caro autem et cutis, quam ignis exússerit, et sanáta albam sive rufam habúerit cicatrícem,	b
   3087 Levíticus	Lev	3	13	25	considerábit eam sacérdos: et ecce versa est in albórem, et locus ejus réliqua cute est humílior, contaminábit eum, quia plaga lepræ in cicatríce orta est.
   3088 Levíticus	Lev	3	13	26	Quod si pilórum color non fúerit immutátus, nec humílior plaga carne réliqua, et ipsa lepræ spécies fúerit subobscúra, reclúdet eum septem diébus,
   3089 Levíticus	Lev	3	13	27	et die séptimo contemplábitur: si créverit in cute lepra, contaminábit eum.
   3090 Levíticus	Lev	3	13	28	Sin autem in loco suo candor stéterit non satis clarus, plaga combustiónis est, et idcírco mundábitur, quia cicátrix est combustúræ.
   3091 Levíticus	Lev	3	13	29	Vir, sive múlier, in cujus cápite vel barba germináverit lepra, vidébit eos sacérdos.	b
   3092 Levíticus	Lev	3	13	30	Et si quidem humílior fúerit locus carne réliqua, et capíllus flavus, solitóque subtílior, contaminábit eos, quia lepra cápitis ac barbæ est.
   3093 Levíticus	Lev	3	13	31	Sin autem víderit locum máculæ æquálem vicínæ carni, et capíllum nigrum: reclúdet eum septem diébus,
   3094 Levíticus	Lev	3	13	32	et die séptimo intuébitur. Si non créverit mácula, et capíllus sui colóris est, et locus plagæ carni réliquæ æquális:
   3095 Levíticus	Lev	3	13	33	radétur homo absque loco máculæ, et includétur septem diébus áliis.
   3096 Levíticus	Lev	3	13	34	Si die séptimo visa fúerit stetísse plaga in loco suo, nec humílior carne réliqua, mundábit eum: lotísque véstibus suis, mundus erit.
   3097 Levíticus	Lev	3	13	35	Sin autem post emundatiónem rursus créverit mácula in cute,
   3098 Levíticus	Lev	3	13	36	non quæret ámplius utrum capíllus in flavum colórem sit immutátus, quia apérte immúndus est.
   3099 Levíticus	Lev	3	13	37	Porro si stéterit mácula, et capílli nigri fúerint, nóverit hóminem sanátum esse, et confidénter eum pronúntiet mundum.
   3100 Levíticus	Lev	3	13	38	Vir, sive múlier, in cujus cute candor apparúerit,	b
   3101 Levíticus	Lev	3	13	39	intuébitur eos sacérdos. Si deprehénderit subobscúrum albórem lucére in cute, sciat non esse lepram, sed máculam colóris cándidi, et hóminem mundum.
   3102 Levíticus	Lev	3	13	40	Vir, de cujus cápite capílli fluunt, calvus et mundus est:	b
   3103 Levíticus	Lev	3	13	41	et si a fronte cecíderint pili, recalváster et mundus est.
   3104 Levíticus	Lev	3	13	42	Sin autem in calvítio sive in recalvatióne albus vel rufus color fúerit exórtus,
   3105 Levíticus	Lev	3	13	43	et hoc sacérdos víderit, condemnábit eum haud dúbie lepræ, quæ orta est in calvítio.
   3106 Levíticus	Lev	3	13	44	Quicúmque ergo maculátus fúerit lepra, et separátus est ad arbítrium sacerdótis,	b
   3107 Levíticus	Lev	3	13	45	habébit vestiménta dissúta, caput nudum, os veste contéctum, contaminátum ac sórdidum se clamábit.
   3108 Levíticus	Lev	3	13	46	Omni témpore quo leprósus est et immúndus, solus habitábit extra castra.
   3109 Levíticus	Lev	3	13	47	Vestis lánea sive línea, quæ lepram habúerit,	b
   3110 Levíticus	Lev	3	13	48	in stámine atque subtégmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle conféctum est,
   3111 Levíticus	Lev	3	13	49	si alba vel rufa mácula fúerit infécta, lepra reputábitur, ostendetúrque sacerdóti:
   3112 Levíticus	Lev	3	13	50	qui considerátam reclúdet septem diébus:
   3113 Levíticus	Lev	3	13	51	et die séptimo rursus aspíciens, si deprehénderit crevísse, lepra persevérans est: pollútum judicábit vestiméntum, et omne in quo fúerit invénta:
   3114 Levíticus	Lev	3	13	52	et idcírco comburétur flammis.
   3115 Levíticus	Lev	3	13	53	Quod si eam víderit non crevísse,
   3116 Levíticus	Lev	3	13	54	præcípiet, et lavábunt id in quo lepra est, recludétque illud septem diébus áliis.
   3117 Levíticus	Lev	3	13	55	Et cum víderit fáciem quidem prístinam non revérsam, nec tamen crevísse lepram, immúndum judicábit, et igne combúret, eo quod infúsa sit in superfície vestiménti, vel per totum, lepra.
   3118 Levíticus	Lev	3	13	56	Sin autem obscúrior fúerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrúmpet eum, et a sólido dívidet.
   3119 Levíticus	Lev	3	13	57	Quod si ultra apparúerit in his locis, quæ prius immaculáta erant, lepra volátilis et vaga, debet igne combúri.
   3120 Levíticus	Lev	3	13	58	Si cessáverit, lavábit aqua ea, quæ pura sunt, secúndo, et munda erunt.
   3121 Levíticus	Lev	3	13	59	Ista est lex lepræ vestiménti lánei et línei, stáminis, atque subtégminis, omnísque supelléctilis pellíceæ, quómodo mundári débeat, vel contaminári.
   3122 Levíticus	Lev	3	14	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3123 Levíticus	Lev	3	14	2	Hic est ritus leprósi, quando mundándus est. Adducétur ad sacerdótem:
   3124 Levíticus	Lev	3	14	3	qui egréssus de castris, cum invénerit lepram esse mundátam,
   3125 Levíticus	Lev	3	14	4	præcípiet ei, qui purificátur, ut ófferat duos pásseres vivos pro se, quibus vesci lícitum est, et lignum cédrinum, vermiculúmque et hyssópum.
   3126 Levíticus	Lev	3	14	5	Et unum ex passéribus immolári jubébit in vase fíctili super aquas vivéntes:
   3127 Levíticus	Lev	3	14	6	álium autem vivum cum ligno cédrino, et cocco et hyssópo, tinget in sánguine pásseris immoláti,
   3128 Levíticus	Lev	3	14	7	quo aspérget illum, qui mundándus est, sépties, ut jure purgétur: et dimíttet pásserem vivum, ut in agrum ávolet.
   3129 Levíticus	Lev	3	14	8	Cumque láverit homo vestiménta sua, radet omnes pilos córporis, et lavábitur aqua: purificatúsque ingrediétur castra, ita dumtáxat ut máneat extra tabernáculum suum septem diébus.
   3130 Levíticus	Lev	3	14	9	Et die séptimo radet capíllos cápitis, barbámque et supercília, ac totíus córporis pilos. Et lotis rursum véstibus et córpore,	b
   3131 Levíticus	Lev	3	14	10	die octávo assúmet duos agnos immaculátos, et ovem annículam absque mácula, et tres décimas símilæ in sacrifícium, quæ conspérsa sit óleo, et seórsum ólei sextárium.
   3132 Levíticus	Lev	3	14	11	Cumque sacérdos puríficans hóminem, statúerit eum, et hæc ómnia coram Dómino in óstio tabernáculi testimónii,
   3133 Levíticus	Lev	3	14	12	tollet agnum et ófferet eum pro delícto, oleíque sextárium: et oblátis ante Dóminum ómnibus,
   3134 Levíticus	Lev	3	14	13	immolábit agnum, ubi solet immolári hóstia pro peccáto, et holocáustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccáto, ita et pro delícto ad sacerdótem pértinet hóstia: Sancta sanctórum est.
   3135 Levíticus	Lev	3	14	14	Assuménsque sacérdos de sánguine hóstiæ, quæ immoláta est pro delícto, ponet super extrémum aurículæ dextræ ejus qui mundátur, et super póllices manus dextræ et pedis:	b
   3136 Levíticus	Lev	3	14	15	et de ólei sextário mittet in manum suam sinístram,
   3137 Levíticus	Lev	3	14	16	tingétque dígitum dextrum in eo, et aspérget coram Dómino sépties.
   3138 Levíticus	Lev	3	14	17	Quod autem réliquum est ólei in læva manu, fundet super extrémum aurículæ dextræ ejus qui mundátur, et super póllices manus ac pedis dextri, et super sánguinem qui effúsus est pro delícto,
   3139 Levíticus	Lev	3	14	18	et super caput ejus.
   3140 Levíticus	Lev	3	14	19	Rogabítque pro eo coram Dómino, et fáciet sacrifícium pro peccáto: tunc immolábit holocáustum,
   3141 Levíticus	Lev	3	14	20	et ponet illud in altári cum libaméntis suis, et homo rite mundábitur.
   3142 Levíticus	Lev	3	14	21	Quod si pauper est, et non potest manus ejus inveníre quæ dicta sunt pro delícto, assúmet agnum ad oblatiónem, ut roget pro eo sacérdos, decimámque partem símilæ conspérsæ óleo in sacrifícium, et ólei sextárium,	b
   3143 Levíticus	Lev	3	14	22	duósque túrtures sive duos pullos colúmbæ, quorum unus sit pro peccáto, et alter in holocáustum:
   3144 Levíticus	Lev	3	14	23	offerétque ea die octávo purificatiónis suæ sacerdóti, ad óstium tabernáculi testimónii coram Dómino.
   3145 Levíticus	Lev	3	14	24	Qui suscípiens agnum pro delícto et sextárium ólei, levábit simul:
   3146 Levíticus	Lev	3	14	25	immolatóque agno, de sánguine ejus ponet super extrémum aurículæ dextræ illíus qui mundátur, et super póllices manus ejus ac pedis dextri:
   3147 Levíticus	Lev	3	14	26	ólei vero partem mittet in manum suam sinístram,
   3148 Levíticus	Lev	3	14	27	in quo tingens dígitum dextræ manus aspérget sépties coram Dómino:
   3149 Levíticus	Lev	3	14	28	tangétque extrémum dextræ aurículæ illíus qui mundátur, et póllices manus ac pedis dextri, in loco sánguinis qui effúsus est pro delícto:
   3150 Levíticus	Lev	3	14	29	réliquam autem partem ólei, quæ est in sinístra manu, mittet super caput purificáti, ut placet pro eo Dóminum:
   3151 Levíticus	Lev	3	14	30	et túrturem sive pullum colúmbæ ófferet,
   3152 Levíticus	Lev	3	14	31	unum pro delícto, et álterum in holocáustum cum libaméntis suis.
   3153 Levíticus	Lev	3	14	32	Hoc est sacrifícium leprósi, qui habére non potest ómnia in emundatiónem sui.
   3154 Levíticus	Lev	3	14	33	Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:	b
   3155 Levíticus	Lev	3	14	34	Cum ingréssi fuéritis terram Chánaan, quam ego dabo vobis in possessiónem, si fúerit plaga lepræ in ǽdibus,
   3156 Levíticus	Lev	3	14	35	ibit cujus est domus, núntians sacerdóti, et dicet: Quasi plaga lepræ vidétur mihi esse in domo mea.
   3157 Levíticus	Lev	3	14	36	At ille præcípiet ut éfferant univérsa de domo, priúsquam ingrediátur eam, et vídeat utrum leprósa sit, ne immúnda fiant ómnia quæ in domo sunt. Intrabítque póstea ut consíderet lepram domus:
   3158 Levíticus	Lev	3	14	37	et cum víderit in pariétibus illíus quasi vallículas pallóre sive rubóre defórmes, et humilióres superfície réliqua,
   3159 Levíticus	Lev	3	14	38	egrediétur óstium domus, et statim claudet illam septem diébus.
   3160 Levíticus	Lev	3	14	39	Reversúsque die séptimo, considerábit eam: si invénerit crevísse lepram,
   3161 Levíticus	Lev	3	14	40	jubébit érui lápides in quibus lepra est, et prójici eos extra civitátem in locum immúndum:
   3162 Levíticus	Lev	3	14	41	domum autem ipsam radi intrínsecus per circúitum, et spargi púlverem rasúræ extra urbem in locum immúndum,
   3163 Levíticus	Lev	3	14	42	lapidésque álios repóni pro his qui abláti fúerint, et luto álio liníri domum.
   3164 Levíticus	Lev	3	14	43	Sin autem postquam éruti sunt lápides, et pulvis erásus, et ália terra lita,	b
   3165 Levíticus	Lev	3	14	44	ingréssus sacérdos víderit revérsam lepram, et paríetes respérsos máculis, lepra est persevérans, et immúnda domus:
   3166 Levíticus	Lev	3	14	45	quam statim déstruent, et lápides ejus ac ligna, atque univérsum púlverem projícient extra óppidum in locum immúndum.
   3167 Levíticus	Lev	3	14	46	Qui intráverit domum quando clausa est, immúndus erit usque ad vésperum:
   3168 Levíticus	Lev	3	14	47	et qui dormíerit in ea, et coméderit quíppiam, lavábit vestiménta sua.
   3169 Levíticus	Lev	3	14	48	Quod si intróiens sacérdos víderit lepram non crevísse in domo, postquam dénuo lita fúerit, purificábit eam réddita sanitáte:	b
   3170 Levíticus	Lev	3	14	49	et in purificatiónem ejus sumet duos pásseres, lignúmque cédrinum, et vermículum atque hyssópum:
   3171 Levíticus	Lev	3	14	50	et immoláto uno pássere in vase fíctili super aquas vivas,
   3172 Levíticus	Lev	3	14	51	tollet lignum cédrinum, et hyssópum, et coccum, et pásserem vivum, et tinget ómnia in sánguine pásseris immoláti, atque in aquis vivéntibus, et aspérget domum sépties,
   3173 Levíticus	Lev	3	14	52	purificabítque eam tam in sánguine pásseris quam in aquis vivéntibus, et in pássere vivo, lignóque cédrino et hyssópo atque vermículo.
   3174 Levíticus	Lev	3	14	53	Cumque dimíserit pásserem avoláre in agrum líbere, orábit pro domo, et jure mundábitur.
   3175 Levíticus	Lev	3	14	54	Ista est lex omnis lepræ et percussúræ,	b
   3176 Levíticus	Lev	3	14	55	lepræ véstium et domórum,
   3177 Levíticus	Lev	3	14	56	cicatrícis et erumpéntium papulárum, lucéntis máculæ, et in várias spécies, colóribus immutátis,
   3178 Levíticus	Lev	3	14	57	ut possit sciri quo témpore mundum quid, vel immúndum sit.
   3179 Levíticus	Lev	3	15	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
   3180 Levíticus	Lev	3	15	2	Loquímini fíliis Ísraël, et dícite eis: Vir, qui pátitur fluxum séminis, immúndus erit.
   3181 Levíticus	Lev	3	15	3	Et tunc judicábitur huic vítio subjacére, cum per síngula moménta adhǽserit carni ejus, atque concréverit fœdus humor.
   3182 Levíticus	Lev	3	15	4	Omne stratum, in quo dormíerit, immúndum erit, et ubicúmque séderit.
   3183 Levíticus	Lev	3	15	5	Si quis hóminum tetígerit lectum ejus, lavábit vestiménta sua, et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
   3184 Levíticus	Lev	3	15	6	Si séderit ubi ille séderat, et ipse lavábit vestiménta sua: et lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
   3185 Levíticus	Lev	3	15	7	Qui tetígerit carnem ejus, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
   3186 Levíticus	Lev	3	15	8	Si salívam hujuscémodi homo jécerit super eum qui mundus est, lavábit vestiménta sua: et lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
   3187 Levíticus	Lev	3	15	9	Sagma, super quo séderit, immúndum erit:
   3188 Levíticus	Lev	3	15	10	et quidquid sub eo fúerit, qui fluxum séminis pátitur, pollútum erit usque ad vésperum. Qui portáverit horum áliquid, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
   3189 Levíticus	Lev	3	15	11	Omnis, quem tetígerit qui talis est, non lotis ante mánibus, lavábit vestiménta sua, et lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
   3190 Levíticus	Lev	3	15	12	Vas fíctile quod tetígerit confringétur: vas autem lígneum lavábitur aqua.
   3191 Levíticus	Lev	3	15	13	Si sanátus fúerit qui hujuscémodi sústinet passiónem, numerábit septem dies post emundatiónem sui, et lotis véstibus et toto córpore in aquis vivéntibus, erit mundus.	b
   3192 Levíticus	Lev	3	15	14	Die autem octávo sumet duos túrtures, aut duos pullos colúmbæ, et véniet in conspéctum Dómini ad óstium tabernáculi testimónii, dabítque eos sacerdóti:
   3193 Levíticus	Lev	3	15	15	qui fáciet unum pro peccáto et álterum in holocáustum: rogabítque pro eo coram Dómino, ut emundétur a fluxi séminis sui.
   3194 Levíticus	Lev	3	15	16	Vir de quo egréditur semen cóitus, lavábit aqua omne corpus suum: et immúndus erit usque ad vésperum.	b
   3195 Levíticus	Lev	3	15	17	Vestem et pellem, quam habúerit, lavábit aqua, et immúnda erit usque ad vésperum.
   3196 Levíticus	Lev	3	15	18	Múlier, cum qua coíerit, lavábitur aqua, et immúnda erit usque ad vésperum.
   3197 Levíticus	Lev	3	15	19	Múlier, quæ redeúnte mense pátitur fluxum sánguinis, septem diébus separábitur.	b
   3198 Levíticus	Lev	3	15	20	Omnis qui tetígerit eam, immúndus erit usque ad vésperum:
   3199 Levíticus	Lev	3	15	21	et in quo dormíerit vel séderit diébus separatiónis suæ, polluétur.
   3200 Levíticus	Lev	3	15	22	Qui tetígerit lectum ejus, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
   3201 Levíticus	Lev	3	15	23	Omne vas, super quo illa séderit, quisquis attígerit, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, pollútus erit usque ad vésperum.
   3202 Levíticus	Lev	3	15	24	Si coíerit cum ea vir témpore sánguinis menstruális, immúndus erit septem diébus: et omne stratum, in quo dormíerit, polluétur.
   3203 Levíticus	Lev	3	15	25	Múlier, quæ pátitur multis diébus fluxum sánguinis non in témpore menstruáli, vel quæ post ménstruum sánguinem flúere non cessat, quámdiu súbjacet huic passióni, immúnda erit quasi sit in témpore ménstruo.	b
   3204 Levíticus	Lev	3	15	26	Omne stratum, in quo dormíerit, et vas in quo séderit, pollútum erit.
   3205 Levíticus	Lev	3	15	27	Quicúmque tetígerit ea, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperam.
   3206 Levíticus	Lev	3	15	28	Si stéterit sanguis, et flúere cessáverit, numerábit septem dies purificatiónis suæ:
   3207 Levíticus	Lev	3	15	29	et die octávo ófferet pro se sacerdóti duos túrtures, aut duos pullos columbárum, ad óstium tabernáculi testimónii:
   3208 Levíticus	Lev	3	15	30	qui unum fáciet pro peccáto, et álterum in holocáustum, rogabítque pro ea coram Dómino, et pro fluxu immundítiæ ejus.
   3209 Levíticus	Lev	3	15	31	Docébitis ergo fílios Ísraël ut cáveant immundítiam, et non moriántur in sórdibus suis, cum pollúerint tabernáculum meum quod est inter eos.	b
   3210 Levíticus	Lev	3	15	32	Ista est lex ejus, qui pátitur fluxum séminis, et qui pollúitur cóitu,
   3211 Levíticus	Lev	3	15	33	et quæ ménstruis tempóribus separátur, vel quæ jugi fluit sánguine, et hóminis qui dormíerit cum ea.
   3212 Levíticus	Lev	3	16	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen post mortem duórum filiórum Áaron, quando offeréntes ignem aliénum interfécti sunt:
   3213 Levíticus	Lev	3	16	2	et præcépit ei, dicens: Lóquere ad Áaron fratrem tuum, ne omni témpore ingrediátur sanctuárium, quod est intra velum coram propitiatório quo tégitur arca, ut non moriátur (quia in nube apparébo super oráculum),
   3214 Levíticus	Lev	3	16	3	nisi hæc ante fécerit: vítulum pro peccáto ófferet, et aríetem in holocáustum.
   3215 Levíticus	Lev	3	16	4	Túnica línea vestiétur, feminálibus líneis verénda celábit: accingétur zona línea, cídarim líneam impónet cápiti: hæc enim vestiménta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fúerit, induétur.
   3216 Levíticus	Lev	3	16	5	Suscipiétque ab univérsa multitúdine filiórum Ísraël duos hircos pro peccáto, et unum aríetem in holocáustum.
   3217 Levíticus	Lev	3	16	6	Cumque obtúlerit vítulum, et oráverit pro se et pro domo sua,	b
   3218 Levíticus	Lev	3	16	7	duos hircos stare fáciet coram Dómino in óstio tabernáculi testimónii:
   3219 Levíticus	Lev	3	16	8	mitténsque super utrúmque sortem, unam Dómino, álteram capro emissário:
   3220 Levíticus	Lev	3	16	9	cujus exíerit sors Dómino, ófferet illum pro peccáto:
   3221 Levíticus	Lev	3	16	10	cujus autem in caprum emissárium, státuet eum vivum coram Dómino, ut fundat preces super eo, et emíttat eum in solitúdinem.
   3222 Levíticus	Lev	3	16	11	His rite celebrátis, ófferet vítulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolábit eum:	b
   3223 Levíticus	Lev	3	16	12	assumptóque thuríbulo, quod de prunis altáris impléverit, et háuriens manu compósitum thymiáma in incénsum, ultra velum intrábit in sancta:
   3224 Levíticus	Lev	3	16	13	ut, pósitis super ignem aromátibus, nébula eórum et vapor opériat oráculum quod est supra testimónium, et non moriátur.
   3225 Levíticus	Lev	3	16	14	Tollet quoque de sánguine vítuli, et aspérget dígito sépties contra propitiatórium ad oriéntem.
   3226 Levíticus	Lev	3	16	15	Cumque mactáverit hircum pro peccáto pópuli, ínferet sánguinem ejus intra velum, sicut præcéptum est de sánguine vítuli, ut aspérgat e regióne oráculi,
   3227 Levíticus	Lev	3	16	16	et éxpiet sanctuárium ab immundítiis filiórum Ísraël, et a prævaricatiónibus eórum, cunctísque peccátis. Juxta hunc ritum fáciet tabernáculo testimónii, quod fixum est inter eos, in médio sórdium habitatiónis eórum.
   3228 Levíticus	Lev	3	16	17	Nullus hóminum sit in tabernáculo, quando póntifex sanctuárium ingréditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro univérso cœtu Ísraël, donec egrediátur.	b
   3229 Levíticus	Lev	3	16	18	Cum autem exíerit ad altáre quod coram Dómino est, oret pro se, et sumptum sánguinem vítuli atque hirci fundat super córnua ejus per gyrum:
   3230 Levíticus	Lev	3	16	19	aspergénsque dígito sépties, éxpiet, et sanctíficet illud ab immundítiis filiórum Ísraël.
   3231 Levíticus	Lev	3	16	20	Postquam emundáverit sanctuárium, et tabernáculum, et altáre, tunc ófferat hircum vivéntem:	b
   3232 Levíticus	Lev	3	16	21	et pósita utráque manu super caput ejus, confiteátur omnes iniquitátes filiórum Ísraël, et univérsa delícta atque peccáta eórum: quæ ímprecans cápiti ejus, emíttet illum per hóminem parátum, in desértum.
   3233 Levíticus	Lev	3	16	22	Cumque portáverit hircus omnes iniquitátes eórum in terram solitáriam, et dimíssus fúerit in desérto,	b
   3234 Levíticus	Lev	3	16	23	revertétur Áaron in tabernáculum testimónii, et depósitis véstibus, quibus prius indútus erat, cum intráret sanctuárium, relictísque ibi,
   3235 Levíticus	Lev	3	16	24	lavábit carnem suam in loco sancto, induetúrque véstibus suis. Et postquam egréssus obtúlerit holocáustum suum, ac plebis, rogábit tam pro se quam pro pópulo:
   3236 Levíticus	Lev	3	16	25	et ádipem, qui oblátus est pro peccátis, adolébit super altáre.
   3237 Levíticus	Lev	3	16	26	Ille vero, qui dimíserit caprum emissárium, lavábit vestiménta sua, et corpus aqua, et sic ingrediétur in castra.
   3238 Levíticus	Lev	3	16	27	Vítulum autem, et hircum, qui pro peccáto fúerant immoláti, et quorum sanguis illátus est in sanctuárium, ut expiátio complerétur, asportábunt foras castra, et combúrent igni tam pelles quam carnes eórum, ac fimum:
   3239 Levíticus	Lev	3	16	28	et quicúmque combússerit ea, lavábit vestiménta sua et carnem aqua, et sic ingrediétur in castra.
   3240 Levíticus	Lev	3	16	29	Erítque vobis hoc legítimum sempitérnum: mense séptimo, décima die mensis, affligétis ánimas vestras, nullúmque opus faciétis, sive indígena, sive ádvena qui peregrinátur inter vos.	b
   3241 Levíticus	Lev	3	16	30	In hac die expiátio erit vestri, atque mundátio ab ómnibus peccátis vestris: coram Dómino mundabímini.
   3242 Levíticus	Lev	3	16	31	Sábbatum enim requietiónis est, et affligétis ánimas vestras religióne perpétua.
   3243 Levíticus	Lev	3	16	32	Expiábit autem sacérdos, qui unctus fúerit, et cujus manus initiátæ sunt ut sacerdótio fungátur pro patre suo: induetúrque stola línea et véstibus sanctis,
   3244 Levíticus	Lev	3	16	33	et expiábit sanctuárium et tabernáculum testimónii atque altáre, sacerdótes quoque et univérsum pópulum.
   3245 Levíticus	Lev	3	16	34a	Erítque vobis hoc legítimum sempitérnum, ut orétis pro fíliis Ísraël, et pro cunctis peccátis eórum semel in anno.
   3246 Levíticus	Lev	3	16	34b	Fecit ígitur sicut præcéperat Dóminus Móysi.
   3247 Levíticus	Lev	3	17	1	Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3248 Levíticus	Lev	3	17	2	Lóquere Áaron et fíliis ejus, et cunctis fíliis Ísraël, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandávit Dóminus, dicens:
   3249 Levíticus	Lev	3	17	3	Homo quílibet de domo Ísraël, si occíderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra,
   3250 Levíticus	Lev	3	17	4	et non obtúlerit ad óstium tabernáculi oblatiónem Dómino, sánguinis reus erit: quasi si sánguinem fúderit, sic períbit de médio pópuli sui.
   3251 Levíticus	Lev	3	17	5	Ídeo sacerdóti offérre debent fílii Ísraël hóstias suas, quas occídent in agro, ut sanctificéntur Dómino ante óstium tabernáculi testimónii, et ímmolent eas hóstias pacíficas Dómino.
   3252 Levíticus	Lev	3	17	6	Fundétque sacérdos sánguinem super altáre Dómini ad óstium tabernáculi testimónii, et adolébit ádipem in odórem suavitátis Dómino:
   3253 Levíticus	Lev	3	17	7	et nequáquam ultra immolábunt hóstias suas dæmónibus, cum quibus fornicáti sunt. Legítimum sempitérnum erit illis et pósteris eórum.
   3254 Levíticus	Lev	3	17	8	Et ad ipsos dices: Homo de domo Ísraël, et de ádvenis qui peregrinántur apud vos, qui obtúlerit holocáustum sive víctimam,
   3255 Levíticus	Lev	3	17	9	et ad óstium tabernáculi testimónii non addúxerit eam, ut offerátur Dómino, interíbit de pópulo suo.
   3256 Levíticus	Lev	3	17	10	Homo quílibet de domo Ísraël et de ádvenis qui peregrinántur inter eos, si coméderit sánguinem, obfirmábo fáciem meam contra ánimam illíus, et dispérdam eam de pópulo suo,	b
   3257 Levíticus	Lev	3	17	11	quia ánima carnis in sánguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altáre in eo expiétis pro animábus vestris, et sanguis pro ánimæ piáculo sit.
   3258 Levíticus	Lev	3	17	12	Idcírco dixi fíliis Ísraël: Omnis ánima ex vobis non cómedet sánguinem, nec ex ádvenis qui peregrinántur apud vos.
   3259 Levíticus	Lev	3	17	13	Homo quicúmque de fíliis Ísraël, et de ádvenis qui peregrinántur apud vos, si venatióne atque aucúpio céperit feram, vel avem, quibus vesci lícitum est, fundat sánguinem ejus, et opériat illum terra.
   3260 Levíticus	Lev	3	17	14	Ánima enim omnis carnis in sánguine est: unde dixi fíliis Ísraël: Sánguinem univérsæ carnis non comedétis, quia ánima carnis in sánguine est: et quicúmque coméderit illum, interíbit.
   3261 Levíticus	Lev	3	17	15	Ánima, quæ coméderit morticínum, vel captum a béstia, tam de indígenis, quam de ádvenis, lavábit vestiménta sua et semetípsum aqua, et contaminátus erit usque ad vésperum: et hoc órdine mundus fiet.
   3262 Levíticus	Lev	3	17	16	Quod si non láverit vestiménta sua et corpus, portábit iniquitátem suam.
   3263 Levíticus	Lev	3	18	1	Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3264 Levíticus	Lev	3	18	2	Lóquere fíliis Ísraël, et dices ad eos: Ego Dóminus Deus vester:
   3265 Levíticus	Lev	3	18	3	juxta consuetúdinem terræ Ægýpti, in qua habitástis, non faciétis: et juxta morem regiónis Chánaan, ad quam ego introductúrus sum vos, non agétis, nec in legítimis eórum ambulábitis.
   3266 Levíticus	Lev	3	18	4	Faciétis judícia mea, et præcépta mea servábitis, et ambulábitis in eis. Ego Dóminus Deus vester.
   3267 Levíticus	Lev	3	18	5	Custodíte leges meas atque judícia, quæ fáciens homo, vivet in eis. Ego Dóminus.
   3268 Levíticus	Lev	3	18	6	Omnis homo ad próximam sánguinis sui non accédet, ut revélet turpitúdinem ejus. Ego Dóminus.
   3269 Levíticus	Lev	3	18	7	Turpitúdinem patris tui et turpitúdinem matris tuæ non discoopéries: mater tua est: non revelábis turpitúdinem ejus.	b
   3270 Levíticus	Lev	3	18	8	Turpitúdinem uxóris patris tui non discoopéries: turpitúdo enim patris tui est.
   3271 Levíticus	Lev	3	18	9	Turpitúdinem soróris tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris génita est, non revelábis.
   3272 Levíticus	Lev	3	18	10	Turpitúdinem fíliæ fílii tui vel neptis ex fília non revelábis: quia turpitúdo tua est.
   3273 Levíticus	Lev	3	18	11	Turpitúdinem fíliæ uxóris patris tui, quam péperit patri tuo, et est soror tua, non revelábis.
   3274 Levíticus	Lev	3	18	12	Turpitúdinem soróris patris tui non discoopéries: quia caro est patris tui.
   3275 Levíticus	Lev	3	18	13	Turpitúdinem soróris matris tuæ non revelábis, eo quod caro sit matris tuæ.
   3276 Levíticus	Lev	3	18	14	Turpitúdinem pátrui tui non revelábis, nec accédes ad uxórem ejus, quæ tibi affinitáte conjúngitur.
   3277 Levíticus	Lev	3	18	15	Turpitúdinem nurus tuæ non revelábis, quia uxor fílii tui est: nec discoopéries ignomíniam ejus.
   3278 Levíticus	Lev	3	18	16	Turpitúdinem uxóris fratris tui non revelábis: quia turpitúdo fratris tui est.
   3279 Levíticus	Lev	3	18	17	Turpitúdinem uxóris tuæ et fíliæ ejus non revelábis. Fíliam fílii ejus, et fíliam fíliæ illíus non sumes, ut revéles ignomíniam ejus: quia caro illíus sunt, et talis cóitus incéstus est.
   3280 Levíticus	Lev	3	18	18	Sorórem uxóris tuæ in pellicátum illíus non accípies, nec revelábis turpitúdinem ejus adhuc illa vivénte.
   3281 Levíticus	Lev	3	18	19	Ad mulíerem quæ pátitur ménstrua non accédes, nec revelábis fœditátem ejus.
   3282 Levíticus	Lev	3	18	20	Cum uxóre próximi tui non coíbis, nec séminis commistióne maculáberis.
   3283 Levíticus	Lev	3	18	21	De sémine tuo non dabis ut consecrétur idólo Moloch, nec póllues nomen Dei tui. Ego Dóminus.	b
   3284 Levíticus	Lev	3	18	22	Cum másculo non commisceáris cóitu femíneo, quia abominátio est.
   3285 Levíticus	Lev	3	18	23	Cum omni pécore non coíbis, nec maculáberis cum eo. Múlier non succúmbet juménto, nec miscébitur ei, quia scelus est.
   3286 Levíticus	Lev	3	18	24	Nec polluámini in ómnibus his quibus contaminátæ sunt univérsæ gentes, quas ego ejíciam ante conspéctum vestrum,	b
   3287 Levíticus	Lev	3	18	25	et quibus pollúta est terra: cujus ego scélera visitábo, ut évomat habitatóres suos.
   3288 Levíticus	Lev	3	18	26	Custodíte legítima mea atque judícia, et non faciátis ex ómnibus abominatiónibus istis, tam indígena quam colónus qui peregrinántur apud vos.
   3289 Levíticus	Lev	3	18	27	Omnes enim execratiónes istas fecérunt áccolæ terræ qui fuérunt ante vos, et polluérunt eam.
   3290 Levíticus	Lev	3	18	28	Cavéte ergo ne et vos simíliter évomat, cum pária fecéritis, sicut evómuit gentem, quæ fuit ante vos.
   3291 Levíticus	Lev	3	18	29	Omnis ánima, quæ fécerit de abominatiónibus his quíppiam, períbit de médio pópuli sui.
   3292 Levíticus	Lev	3	18	30	Custodíte mandáta mea. Nolíte fácere quæ fecérunt hi qui fuérunt ante vos, et ne polluámini in eis. Ego Dóminus Deus vester.
   3293 Levíticus	Lev	3	19	1	Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3294 Levíticus	Lev	3	19	2	Lóquere ad omnem cœtum filiórum Ísraël, et dices ad eos: Sancti estóte, quia ego sanctus sum, Dóminus Deus vester.
   3295 Levíticus	Lev	3	19	3	Unusquísque patrem suum, et matrem suam tímeat. Sábbata mea custodíte. Ego Dóminus Deus vester.
   3296 Levíticus	Lev	3	19	4	Nolíte convérti ad idóla, nec deos conflátiles faciátis vobis. Ego Dóminus Deus vester.
   3297 Levíticus	Lev	3	19	5	Si immolavéritis hóstiam pacificórum Dómino, ut sit placábilis,	b
   3298 Levíticus	Lev	3	19	6	eo die quo fúerit immoláta, comedétis eam, et die áltero: quidquid autem resíduum fúerit in diem tértium, igne comburétis.
   3299 Levíticus	Lev	3	19	7	Si quis post bíduum coméderit ex ea, profánus erit, et impietátis reus:
   3300 Levíticus	Lev	3	19	8	portabítque iniquitátem suam, quia sanctum Dómini pólluit, et períbit ánima illa de pópulo suo.
   3301 Levíticus	Lev	3	19	9	Cumque messúeris ségetes terræ tuæ, non tondébis usque ad solum superfíciem terræ, nec remanéntes spicas cólliges,	b
   3302 Levíticus	Lev	3	19	10	neque in vínea tua racémos et grana decidéntia congregábis: sed paupéribus et peregrínis carpénda dimíttes. Ego Dóminus Deus vester.
   3303 Levíticus	Lev	3	19	11	Non faciétis furtum. Non mentiémini, nec decípiet unusquísque próximum suum.	b
   3304 Levíticus	Lev	3	19	12	Non perjurábis in nómine meo, nec póllues nomen Dei tui. Ego Dóminus.
   3305 Levíticus	Lev	3	19	13	Non fácies calúmniam próximo tuo nec vi ópprimes eum. Non morábitur opus mercenárii tui apud te usque mane.
   3306 Levíticus	Lev	3	19	14	Non maledíces surdo, nec coram cæco pones offendículum: sed timébis Dóminum Deum tuum, quia ego sum Dóminus.
   3307 Levíticus	Lev	3	19	15	Non fácies quod iníquum est, nec injúste judicábis. Non consíderes persónam páuperis, nec honóres vultum poténtis. Juste júdica próximo tuo.
   3308 Levíticus	Lev	3	19	16	Non eris criminátor, nec susúrro in pópulo. Non stabis contra sánguinem próximi tui. Ego Dóminus.
   3309 Levíticus	Lev	3	19	17	Non óderis fratrem tuum in corde tuo, sed públice árgue eum, ne hábeas super illo peccátum.
   3310 Levíticus	Lev	3	19	18	Non quæras ultiónem, nec memor eris injúriæ cívium tuórum. Díliges amícum tuum sicut teípsum. Ego Dóminus.
   3311 Levíticus	Lev	3	19	19	Leges meas custodíte. Juméntum tuum non fácies coíre cum altérius géneris animántibus. Agrum tuum non seres divérso sémine. Veste, quæ ex duóbus texta est, non induéris.	b
   3312 Levíticus	Lev	3	19	20	Homo, si dormíerit cum mulíere cóitu séminis, quæ sit ancílla étiam núbilis, et tamen prétio non redémpta, nec libertáte donáta: vapulábunt ambo, et non moriéntur, quia non fuit líbera.	b
   3313 Levíticus	Lev	3	19	21	Pro delícto autem suo ófferet Dómino ad óstium tabernáculi testimónii aríetem:
   3314 Levíticus	Lev	3	19	22	orabítque pro eo sacérdos, et pro peccáto ejus coram Dómino, et repropitiábitur ei, dimittetúrque peccátum.
   3315 Levíticus	Lev	3	19	23	Quando ingréssi fuéritis terram, et plantavéritis in ea ligna pomífera, auferétis præpútia eórum: poma, quæ gérminant, immúnda erunt vobis, nec edétis ex eis.	b
   3316 Levíticus	Lev	3	19	24	Quarto autem anno omnis fructus eórum sanctificábitur, laudábilis Dómino.
   3317 Levíticus	Lev	3	19	25	Quinto autem anno comedétis fructus, congregántes poma, quæ proférunt. Ego Dóminus Deus vester.
   3318 Levíticus	Lev	3	19	26a	Non comedétis cum sánguine.
   3319 Levíticus	Lev	3	19	26b	Non augurabímini, nec observábitis sómnia.
   3320 Levíticus	Lev	3	19	27	Neque in rotúndum attondébitis comam, nec radétis barbam.
   3321 Levíticus	Lev	3	19	28	Et super mórtuo non incidétis carnem vestram, neque figúras áliquas aut stígmata faciétis vobis. Ego Dóminus.
   3322 Levíticus	Lev	3	19	29	Ne prostítuas fíliam tuam, ne contaminétur terra et impleátur piáculo.
   3323 Levíticus	Lev	3	19	30	Sábbata mea custodíte, et sanctuárium meum metúite. Ego Dóminus.
   3324 Levíticus	Lev	3	19	31	Non declinétis ad magos, nec ab aríolis áliquid sciscitémini, ut polluámini per eos. Ego Dóminus Deus vester.
   3325 Levíticus	Lev	3	19	32	Coram cano cápite consúrge, et honóra persónam senis: et time Dóminum Deum tuum. Ego sum Dóminus.	b
   3326 Levíticus	Lev	3	19	33	Si habitáverit ádvena in terra vestra, et morátus fúerit inter vos, non exprobrétis ei:
   3327 Levíticus	Lev	3	19	34	sed sit inter vos quasi indígena, et diligétis eum quasi vosmetípsos: fuístis enim et vos ádvenæ in terra Ægýpti. Ego Dóminus Deus vester.
   3328 Levíticus	Lev	3	19	35	Nolíte fácere iníquum áliquid in judício, in régula, in póndere, in mensúra.
   3329 Levíticus	Lev	3	19	36	Statéra justa, et æqua sint póndera, justus módius, æquúsque sextárius. Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti.
   3330 Levíticus	Lev	3	19	37	Custodíte ómnia præcépta mea, et univérsa judícia, et fácite ea. Ego Dóminus.	b
   3331 Levíticus	Lev	3	20	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3332 Levíticus	Lev	3	20	2	Hæc loquéris fíliis Ísraël: Homo de fíliis Ísraël, et de ádvenis qui hábitant in Ísraël, si quis déderit de sémine suo idólo Moloch, morte moriátur: pópulus terræ lapidábit eum.
   3333 Levíticus	Lev	3	20	3	Et ego ponam fáciem meam contra illum: succidámque eum de médio pópuli sui, eo quod déderit de sémine suo Moloch, et contamináverit sanctuárium meum, ac pollúerit nomen sanctum meum.
   3334 Levíticus	Lev	3	20	4	Quod si négligens pópulus terræ, et quasi parvipéndens impérium meum, dimíserit hóminem qui dedit de sémine suo Moloch, nec volúerit eum occídere:
   3335 Levíticus	Lev	3	20	5	ponam fáciem meam super hóminem illum, et super cognatiónem ejus, succidámque et ipsum, et omnes qui consensérunt ei ut fornicaréntur cum Moloch, de médio pópuli sui.
   3336 Levíticus	Lev	3	20	6	Ánima, quæ declináverit ad magos et aríolos, et fornicáta fúerit cum eis, ponam fáciem meam contra eam, et interfíciam illam de médio pópuli sui.
   3337 Levíticus	Lev	3	20	7	Sanctificámini et estóte sancti, quia ego sum Dóminus Deus vester.
   3338 Levíticus	Lev	3	20	8	Custodíte præcépta mea, et fácite ea: ego Dóminus qui sanctífico vos.
   3339 Levíticus	Lev	3	20	9	Qui maledíxerit patri suo, aut matri, morte moriátur: patri matríque maledíxit: sanguis ejus sit super eum.	b
   3340 Levíticus	Lev	3	20	10	Si mœchátus quis fúerit cum uxóre altérius, et adultérium perpetráverit cum cónjuge próximi sui, morte moriántur et mœchus et adúltera.	b
   3341 Levíticus	Lev	3	20	11	Qui dormíerit cum novérca sua, et reveláverit ignomíniam patris sui, morte moriántur ambo: sanguis eórum sit super eos.
   3342 Levíticus	Lev	3	20	12	Si quis dormíerit cum nuru sua, utérque moriátur, quia scelus operáti sunt: sanguis eórum sit super eos.
   3343 Levíticus	Lev	3	20	13	Qui dormíerit cum másculo cóitu femíneo, utérque operátus est nefas: morte moriántur: sit sanguis eórum super eos.
   3344 Levíticus	Lev	3	20	14	Qui supra uxórem fíliam, dúxerit matrem ejus, scelus operátus est: vivus ardébit cum eis, nec permanébit tantum nefas in médio vestri.
   3345 Levíticus	Lev	3	20	15	Qui cum juménto et pécore coíerit, morte moriátur: pecus quoque occídite.
   3346 Levíticus	Lev	3	20	16	Múlier, quæ succubúerit cuílibet juménto, simul interficiétur cum eo: sanguis eórum sit super eos.
   3347 Levíticus	Lev	3	20	17	Qui accéperit sorórem suam fíliam patris sui, vel fíliam matris suæ, et víderit turpitúdinem ejus, illáque conspéxerit fratris ignomíniam, nefáriam rem operáti sunt: occidéntur in conspéctu pópuli sui, eo quod turpitúdinem suam mútuo reveláverint, et portábunt iniquitátem suam.
   3348 Levíticus	Lev	3	20	18	Qui coíerit cum mulíere in fluxu ménstruo, et reveláverit turpitúdinem ejus, ipsáque aperúerit fontem sánguinis sui, interficiéntur ambo de médio pópuli sui.
   3349 Levíticus	Lev	3	20	19	Turpitúdinem matérteræ et ámitæ tuæ non discoopéries: qui hoc fécerit, ignomíniam carnis suæ nudávit; portábunt ambo iniquitátem suam.	b
   3350 Levíticus	Lev	3	20	20	Qui coíerit cum uxóre pátrui vel avúnculi sui, et reveláverit ignomíniam cognatiónis suæ, portábunt ambo peccátum suum: absque líberis moriéntur.
   3351 Levíticus	Lev	3	20	21	Qui dúxerit uxórem fratris sui, rem facit illícitam: turpitúdinem fratris sui revelávit: absque líberis erunt.
   3352 Levíticus	Lev	3	20	22	Custodíte leges meas, atque judícia, et fácite ea: ne et vos évomat terra quam intratúri estis et habitatúri.	b
   3353 Levíticus	Lev	3	20	23	Nolíte ambuláre in legítimis natiónum, quas ego expulsúrus sum ante vos. Ómnia enim hæc fecérunt, et abominátus sum eas.
   3354 Levíticus	Lev	3	20	24	Vobis autem loquor. Possidéte terram eórum, quam dabo vobis in hæreditátem, terram fluéntem lacte et melle. Ego Dóminus Deus vester, qui separávi vos a céteris pópulis.
   3355 Levíticus	Lev	3	20	25	Separáte ergo et vos juméntum mundum ab immúndo, et avem mundam ab immúnda: ne polluátis ánimas vestras in pécore, et ávibus, et cunctis quæ movéntur in terra, et quæ vobis osténdi esse pollúta.
   3356 Levíticus	Lev	3	20	26	Éritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dóminus, et separávi vos a céteris pópulis, ut essétis mei.
   3357 Levíticus	Lev	3	20	27	Vir, sive múlier, in quibus pythónicus, vel divinatiónis fúerit spíritus, morte moriántur: lapídibus óbruent eos: sanguis eórum sit super illos.	b
   3358 Levíticus	Lev	3	21	1	Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Lóquere ad sacerdótes fílios Áaron, et dices ad eos: Ne contaminétur sacérdos in mórtibus cívium suórum,
   3359 Levíticus	Lev	3	21	2	nisi tantum in consanguíneis, ac propínquis, id est, super patre et matre, et fílio, et fília, fratre quoque,
   3360 Levíticus	Lev	3	21	3	et soróre vírgine quæ non est nupta viro:
   3361 Levíticus	Lev	3	21	4	sed nec in príncipe pópuli sui contaminábitur.
   3362 Levíticus	Lev	3	21	5	Non radent caput, nec barbam, neque in cárnibus suis fácient incisúras.	b
   3363 Levíticus	Lev	3	21	6	Sancti erunt Deo suo, et non pólluent nomen ejus: incénsum enim Dómini, et panes Dei sui ófferunt, et ídeo sancti erunt.
   3364 Levíticus	Lev	3	21	7	Scortum et vile prostíbulum non ducent uxórem, nec eam quæ repudiáta est a maríto: quia consecráti sunt Deo suo,
   3365 Levíticus	Lev	3	21	8	et panes propositiónis ófferunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dóminus qui sanctífico eos.
   3366 Levíticus	Lev	3	21	9	Sacerdótis fília si deprehénsa fúerit in stupro, et violáverit nomen patris sui, flammis exurétur.
   3367 Levíticus	Lev	3	21	10	Póntifex, id est, sacérdos máximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctiónis óleum, et cujus manus in sacerdótio consecrátæ sunt, vestitúsque est sanctis véstibus, caput suum non discoopériet, vestiménta non scindet:	b
   3368 Levíticus	Lev	3	21	11	et ad omnem mórtuum non ingrediétur omníno: super patre quoque suo et matre non contaminábitur.
   3369 Levíticus	Lev	3	21	12	Nec egrediétur de sanctis, ne pólluat sanctuárium Dómini, quia óleum sanctæ unctiónis Dei sui super eum est. Ego Dóminus.
   3370 Levíticus	Lev	3	21	13	Vírginem ducet uxórem:
   3371 Levíticus	Lev	3	21	14	víduam autem et repudiátam, et sórdidam, atque meretrícem non accípiet, sed puéllam de pópulo suo:
   3372 Levíticus	Lev	3	21	15	ne commísceat stirpem géneris sui vulgo gentis suæ: quia ego Dóminus, qui sanctífico eum.
   3373 Levíticus	Lev	3	21	16	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   3374 Levíticus	Lev	3	21	17	Lóquere ad Áaron: Homo de sémine tuo per famílias qui habúerit máculam, non ófferet panes Deo suo,
   3375 Levíticus	Lev	3	21	18	nec accédet ad ministérium ejus: si cæcus fúerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,
   3376 Levíticus	Lev	3	21	19	si fracto pede, si manu,
   3377 Levíticus	Lev	3	21	20	si gibbus, si lippus, si albúginem habens in óculo, si jugem scábiem, si impetíginem in córpore, vel herniósus.
   3378 Levíticus	Lev	3	21	21	Omnis qui habúerit máculam de sémine Áaron sacerdótis, non accédet offérre hóstias Dómino, nec panes Deo suo:
   3379 Levíticus	Lev	3	21	22	vescétur tamen pánibus qui offerúntur in sanctuário,
   3380 Levíticus	Lev	3	21	23	ita dumtáxat, ut intra velum non ingrediátur, nec accédat ad altáre, quia máculam habet, et contamináre non debet sanctuárium meum. Ego Dóminus qui sanctífico eos.
   3381 Levíticus	Lev	3	21	24	Locútus est ergo Móyses ad Áaron, et ad fílios ejus, et ad omnem Ísraël cuncta quæ fúerant sibi imperáta.	b
   3382 Levíticus	Lev	3	22	1	Locútus quoque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3383 Levíticus	Lev	3	22	2	Lóquere ad Áaron et ad fílios ejus, ut cáveant ab his quæ consecráta sunt filiórum Ísraël, et non contáminent nomen sanctificatórum mihi, quæ ipsi ófferunt. Ego Dóminus.
   3384 Levíticus	Lev	3	22	3	Dic ad eos, et ad pósteros eórum: Omnis homo qui accésserit de stirpe vestra ad ea quæ consecráta sunt, et quæ obtulérunt fílii Ísraël Dómino, in quo est immundítia, períbit coram Dómino. Ego sum Dóminus.
   3385 Levíticus	Lev	3	22	4	Homo de sémine Áaron, qui fúerit leprósus, aut pátiens fluxum séminis, non vescétur de his quæ sanctificáta sunt mihi, donec sanétur. Qui tetígerit immúndum super mórtuo, et ex quo egréditur semen quasi cóitus,
   3386 Levíticus	Lev	3	22	5	et qui tangit réptile, et quódlibet immúndum cujus tactus est sórdidus,
   3387 Levíticus	Lev	3	22	6	immúndus erit usque ad vésperum, et non vescétur his quæ sanctificáta sunt: sed cum láverit carnem suam aqua,
   3388 Levíticus	Lev	3	22	7	et occubúerit sol, tunc mundátus vescétur de sanctificátis, quia cibus illíus est.
   3389 Levíticus	Lev	3	22	8	Morticínum et captum a béstia non cómedent, nec polluéntur in eis. Ego sum Dóminus.
   3390 Levíticus	Lev	3	22	9	Custódiant præcépta mea, ut non subjáceant peccáto, et moriántur in sanctuário, cum pollúerint illud. Ego Dóminus qui sanctífico eos.
   3391 Levíticus	Lev	3	22	10	Omnis alienígena non cómedet de sanctificátis; inquilínus sacerdótis et mercenárius non vescéntur ex eis.	b
   3392 Levíticus	Lev	3	22	11	Quem autem sacérdos émerit, et qui vernáculus domus ejus fúerit, his cómedent ex eis.
   3393 Levíticus	Lev	3	22	12	Si fília sacerdótis cuílibet ex pópulo nupta fúerit, de his quæ sanctificáta sunt, et de primítiis non vescétur.
   3394 Levíticus	Lev	3	22	13	Sin autem vídua, vel repudiáta, et absque líberis revérsa fúerit ad domum patris sui: sicut puélla consuéverat, alétur cibis patris sui. Omnis alienígena comedéndi ex eis non habet potestátem.
   3395 Levíticus	Lev	3	22	14	Qui coméderit de sanctificátis per ignorántiam, addet quintam partem cum eo quod comédit, et dabit sacerdóti in sanctuárium.
   3396 Levíticus	Lev	3	22	15	Nec contaminábunt sanctificáta filiórum Ísraël, quæ ófferunt Dómino:
   3397 Levíticus	Lev	3	22	16	ne forte sustíneant iniquitátem delícti sui, cum sanctificáta coméderint. Ego Dóminus qui sanctífico eos.
   3398 Levíticus	Lev	3	22	17	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   3399 Levíticus	Lev	3	22	18	Lóquere ad Áaron et fílios ejus, et ad omnes fílios Ísraël, dicésque ad eos: Homo de domo Ísraël, et de ádvenis qui hábitant apud vos, qui obtúlerit oblatiónem suam, vel vota solvens, vel sponte ófferens, quidquid illud obtúlerit in holocáustum Dómini,
   3400 Levíticus	Lev	3	22	19	ut offerátur per vos, másculus immaculátus erit ex bobus, et óvibus, et ex capris:
   3401 Levíticus	Lev	3	22	20	si máculam habúerit, non offerétis, neque erit acceptábile.
   3402 Levíticus	Lev	3	22	21	Homo qui obtúlerit víctimam pacificórum Dómino, vel vota solvens, vel sponte ófferens, tam de bobus quam de óvibus, immaculátum ófferet ut acceptábile sit: omnis mácula non erit in eo.
   3403 Levíticus	Lev	3	22	22	Si cæcum fúerit, si fractum, si cicatrícem habens, si pápulas, aut scábiem, aut impetíginem: non offerétis ea Dómino, nec adolébitis ex eis super altáre Dómini.
   3404 Levíticus	Lev	3	22	23	Bovem et ovem, aure et cauda amputátis, voluntárie offérre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
   3405 Levíticus	Lev	3	22	24	Omne ánimal, quod vel contrítis, vel tusis, vel sectis ablatísque testículis est, non offerétis Dómino, et in terra vestra hoc omníno ne faciátis.
   3406 Levíticus	Lev	3	22	25	De manu alienígenæ non offerétis panes Deo vestro, et quidquid áliud dare volúerit, quia corrúpta, et maculáta sunt ómnia: non suscipiétis ea.
   3407 Levíticus	Lev	3	22	26	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   3408 Levíticus	Lev	3	22	27	Bos, ovis et capra, cum génita fúerint, septem diébus erunt sub úbere matris suæ: die autem octávo, et deínceps, offérri póterunt Dómino.
   3409 Levíticus	Lev	3	22	28	Sive illa bos, sive ovis, non immolabúntur una die cum fœ́tibus suis.
   3410 Levíticus	Lev	3	22	29	Si immolavéritis hóstiam pro gratiárum actióne Dómino, ut possit esse placábilis,
   3411 Levíticus	Lev	3	22	30	eódem die comedétis eam: non remanébit quidquam in mane altérius diéi. Ego Dóminus.
   3412 Levíticus	Lev	3	22	31	Custodíte mandáta mea, et fácite ea. Ego Dóminus.
   3413 Levíticus	Lev	3	22	32	Ne polluátis nomen meum sanctum, ut sanctíficer in médio filiórum Ísraël. Ego Dóminus qui sanctífico vos,
   3414 Levíticus	Lev	3	22	33	et edúxi de terra Ægýpti, ut essem vobis in Deum. Ego Dóminus.
   3415 Levíticus	Lev	3	23	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3416 Levíticus	Lev	3	23	2	Lóquere fíliis Ísraël, et dices ad eos: Hæ sunt fériæ Dómini, quas vocábitis sanctas.
   3417 Levíticus	Lev	3	23	3	Sex diébus faciétis opus: dies séptimus, quia sábbati réquies est, vocábitur sanctus: omne opus non faciétis in eo: sábbatum Dómini est in cunctis habitatiónibus vestris.
   3418 Levíticus	Lev	3	23	4	Hæ sunt ergo fériæ Dómini sanctæ, quas celebráre debétis tempóribus suis.
   3419 Levíticus	Lev	3	23	5	Mense primo, quartadécima die mensis ad vésperum, Phase Dómini est:	b
   3420 Levíticus	Lev	3	23	6	et quintadécima die mensis hujus, solémnitas azymórum Dómini est. Septem diébus ázyma comedétis.
   3421 Levíticus	Lev	3	23	7	Dies primus erit vobis celebérrimus, sanctúsque: omne opus servíle non faciétis in eo,
   3422 Levíticus	Lev	3	23	8	sed offerétis sacrifícium in igne Dómino septem diébus. Dies autem séptimus erit celébrior et sánctior: nullúmque servíle opus faciétis in eo.
   3423 Levíticus	Lev	3	23	9	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   3424 Levíticus	Lev	3	23	10	Lóquere fíliis Ísraël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram, quam ego dabo vobis, et messuéritis ségetem, ferétis manípulos spicárum, primítias messis vestræ, ad sacerdótem:
   3425 Levíticus	Lev	3	23	11	qui elevábit fascículum coram Dómino, ut acceptábile sit pro vobis, áltero die sábbati, et sanctificábit illum.
   3426 Levíticus	Lev	3	23	12	Atque in eódem die quo manípulus consecrátur, cædétur agnus immaculátus annículus in holocáustum Dómini.
   3427 Levíticus	Lev	3	23	13	Et libaménta offeréntur cum eo, duæ décimæ símilæ conspérsæ óleo in incénsum Dómini, odorémque suavíssimum: liba quoque vini, quarta pars hin.
   3428 Levíticus	Lev	3	23	14	Panem, et poléntam, et pultes non comedétis ex ségete, usque ad diem qua offerétis ex ea Deo vestro. Præcéptum est sempitérnum in generatiónibus, cunctísque habitáculis vestris.
   3429 Levíticus	Lev	3	23	15	Numerábitis ergo ab áltero die sábbati, in quo obtulístis manípulum primitiárum, septem hebdómadas plenas,	b
   3430 Levíticus	Lev	3	23	16	usque ad álteram diem expletiónis hebdómadæ séptimæ, id est, quinquagínta dies: et sic offerétis sacrifícium novum Dómino
   3431 Levíticus	Lev	3	23	17	ex ómnibus habitáculis vestris, panes primitiárum duos de duábus décimis símilæ fermentátæ, quos coquétis in primítias Dómini.
   3432 Levíticus	Lev	3	23	18	Offeretísque cum pánibus septem agnos immaculátos annículos, et vítulum de arménto unum, et aríetes duos, et erunt in holocáustum cum libaméntis suis, in odórem suavíssimum Dómini.
   3433 Levíticus	Lev	3	23	19	Faciétis et hircum pro peccáto, duósque agnos annículos hóstias pacificórum.
   3434 Levíticus	Lev	3	23	20	Cumque eleváverit eos sacérdos cum pánibus primitiárum coram Dómino, cedent in usum ejus.
   3435 Levíticus	Lev	3	23	21	Et vocábitis hunc diem celebérrimum, atque sanctíssimum: omne opus servíle non faciétis in eo. Legítimum sempitérnum erit in cunctis habitáculis, et generatiónibus vestris.
   3436 Levíticus	Lev	3	23	22	Postquam autem messuéritis ségetem terræ vestræ, nec secábitis eam usque ad solum, nec remanéntes spicas colligétis: sed paupéribus et peregrínis dimittétis eas. Ego sum Dóminus Deus vester.
   3437 Levíticus	Lev	3	23	23	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   3438 Levíticus	Lev	3	23	24	Lóquere fíliis Ísraël: Mense séptimo, prima die mensis, erit vobis sábbatum, memoriále, clangéntibus tubis, et vocábitur sanctum:
   3439 Levíticus	Lev	3	23	25	omne opus servíle non faciétis in eo, et offerétis holocáustum Dómino.
   3440 Levíticus	Lev	3	23	26	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3441 Levíticus	Lev	3	23	27	Décimo die mensis hujus séptimi, dies expiatiónum erit celebérrimus, et vocábitur sanctus: affligetísque ánimas vestras in eo, et offerétis holocáustum Dómino.
   3442 Levíticus	Lev	3	23	28	Omne opus servíle non faciétis in témpore diéi hujus: quia dies propitiatiónis est, ut propitiétur vobis Dóminus Deus vester.
   3443 Levíticus	Lev	3	23	29	Omnis ánima, quæ afflícta non fúerit die hac, períbit de pópulis suis:
   3444 Levíticus	Lev	3	23	30	et quæ óperis quíppiam fécerit, delébo eam de pópulo suo.
   3445 Levíticus	Lev	3	23	31	Nihil ergo óperis faciétis in eo: legítimum sempitérnum erit vobis in cunctis generatiónibus, et habitatiónibus vestris.
   3446 Levíticus	Lev	3	23	32	Sábbatum requietiónis est, et affligétis ánimas vestras die nono mensis: a véspera usque ad vésperam celebrábitis sábbata vestra.
   3447 Levíticus	Lev	3	23	33	Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   3448 Levíticus	Lev	3	23	34	Lóquere fíliis Ísraël: A quintodécimo die mensis hujus séptimi, erunt fériæ tabernaculórum septem diébus Dómino.
   3449 Levíticus	Lev	3	23	35	Dies primus vocábitur celebérrimus atque sanctíssimus: omne opus servíle non faciétis in eo.
   3450 Levíticus	Lev	3	23	36	Et septem diébus offerétis holocáusta Dómino. Dies quoque octávus erit celebérrimus, atque sanctíssimus, et offerétis holocáustum Dómino: est enim cœtus atque colléctæ: omne opus servíle non faciétis in eo.
   3451 Levíticus	Lev	3	23	37	Hæ sunt fériæ Dómini, quas vocábitis celebérrimas atque sanctíssimas, offeretísque in eis oblatiónes Dómino, holocáusta et libaménta juxta ritum uniuscujúsque diéi:	b
   3452 Levíticus	Lev	3	23	38	excéptis sábbatis Dómini, donísque vestris, et quæ offerétis ex voto, vel quæ sponte tribuétis Dómino.
   3453 Levíticus	Lev	3	23	39	A quintodécimo ergo die mensis séptimi, quando congregavéritis omnes fructus terræ vestræ, celebrábitis férias Dómini septem diébus: die primo et die octávo erit sábbatum, id est, réquies.	b
   3454 Levíticus	Lev	3	23	40	Sumetísque vobis die primo fructus árboris pulchérrimæ, spatulásque palmárum, et ramos ligni densárum fróndium, et sálices de torrénte, et lætabímini coram Dómino Deo vestro.
   3455 Levíticus	Lev	3	23	41	Celebrabitísque solemnitátem ejus septem diébus per annum: legítimum sempitérnum erit in generatiónibus vestris. Mense séptimo festa celebrábitis,
   3456 Levíticus	Lev	3	23	42	et habitábitis in umbráculis septem diébus: omnis, qui de génere est Ísraël, manébit in tabernáculis,
   3457 Levíticus	Lev	3	23	43	ut discant pósteri vestri quod in tabernáculis habitáre fécerim fílios Ísraël, cum edúcerem eos de terra Ægýpti. Ego Dóminus Deus vester.
   3458 Levíticus	Lev	3	23	44	Locutúsque est Móyses super solemnitátibus Dómini ad fílios Ísraël.	b
   3459 Levíticus	Lev	3	24	1	Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3460 Levíticus	Lev	3	24	2	Prǽcipe fíliis Ísraël, ut áfferant tibi óleum de olívis puríssimum, ac lúcidum, ad concinnándas lucérnas júgiter,
   3461 Levíticus	Lev	3	24	3	extra velum testimónii in tabernáculo fœ́deris. Ponétque eas Áaron a véspere usque ad mane coram Dómino, cultu ritúque perpétuo in generatiónibus vestris.
   3462 Levíticus	Lev	3	24	4	Super candelábrum mundíssimum ponéntur semper in conspéctu Dómini.
   3463 Levíticus	Lev	3	24	5	Accípies quoque símilam, et coques ex ea duódecim panes, qui sínguli habébunt duas décimas:	b
   3464 Levíticus	Lev	3	24	6	quorum senos altrínsecus super mensam puríssimam coram Dómino státues:
   3465 Levíticus	Lev	3	24	7	et pones super eos thus lucidíssimum, ut sit panis in moniméntum oblatiónis Dómini.
   3466 Levíticus	Lev	3	24	8	Per síngula sábbata mutabúntur coram Dómino suscépti a fíliis Ísraël fœ́dere sempitérno:
   3467 Levíticus	Lev	3	24	9	erúntque Áaron et filiórum ejus, ut cómedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctórum est de sacrifíciis Dómini jure perpétuo.
   3468 Levíticus	Lev	3	24	10	Ecce autem egréssus fílius mulíeris Israëlítidis, quem pepérerat de viro ægýptio inter fílios Ísraël, jurgátus est in castris cum viro Israëlíta.	b
   3469 Levíticus	Lev	3	24	11	Cumque blasphemásset nomen, et maledixísset ei, addúctus est ad Móysen. (Vocabátur autem mater ejus Salúmith, fília Dabri de tribu Dan.)
   3470 Levíticus	Lev	3	24	12	Miserúntque eum in cárcerem, donec nossent quid jubéret Dóminus.
   3471 Levíticus	Lev	3	24	13	Qui locútus est ad Móysen,	b
   3472 Levíticus	Lev	3	24	14	dicens: Educ blasphémum extra castra, et ponant omnes qui audiérunt, manus suas super caput ejus, et lápidet eum pópulus univérsus.
   3473 Levíticus	Lev	3	24	15	Et ad fílios Ísraël loquéris: Homo, qui maledíxerit Deo suo, portábit peccátum suum;
   3474 Levíticus	Lev	3	24	16	et qui blasphemáverit nomen Dómini, morte moriátur: lapídibus ópprimet eum omnis multitúdo, sive ille civis, sive peregrínus fúerit. Qui blasphemáverit nomen Dómini, morte moriátur.
   3475 Levíticus	Lev	3	24	17	Qui percússerit, et occíderit hóminem, morte moriátur.
   3476 Levíticus	Lev	3	24	18	Qui percússerit ánimal, reddet vicárium, id est, ánimam pro ánima.
   3477 Levíticus	Lev	3	24	19	Qui irrogáverit máculam cuílibet cívium suórum, sicut fecit, sic fiet ei:
   3478 Levíticus	Lev	3	24	20	fractúram pro fractúra, óculum pro óculo, dentem pro dente restítuet: qualem inflíxerit máculam, talem sustinére cogétur.
   3479 Levíticus	Lev	3	24	21	Qui percússerit juméntum, reddet áliud. Qui percússerit hóminem, puniétur.
   3480 Levíticus	Lev	3	24	22	Æquum judícium sit inter vos, sive peregrínus, sive civis peccáverit: quia ego sum Dóminus Deus vester.
   3481 Levíticus	Lev	3	24	23	Locutúsque est Móyses ad fílios Ísraël: et eduxérunt eum, qui blasphemáverat, extra castra, ac lapídibus oppressérunt. Fecerúntque fílii Ísraël sicut præcéperat Dóminus Móysi.	b
   3482 Levíticus	Lev	3	25	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen in monte Sínai, dicens:
   3483 Levíticus	Lev	3	25	2	Lóquere fíliis Ísraël, et dices ad eos: Quando ingréssi fuéritis terram quam ego dabo vobis, sabbatízes sábbatum Dómino.
   3484 Levíticus	Lev	3	25	3	Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putábis víneam tuam, colligésque fructus ejus:
   3485 Levíticus	Lev	3	25	4	séptimo autem anno sábbatum erit terræ, requietiónis Dómini: agrum non seres, et víneam non putábis.
   3486 Levíticus	Lev	3	25	5	Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiárum tuárum non cólliges quasi vindémiam: annus enim requietiónis terræ est:
   3487 Levíticus	Lev	3	25	6	sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancíllæ et mercenário tuo, et ádvenæ qui peregrinántur apud te:
   3488 Levíticus	Lev	3	25	7	juméntis tuis et pecóribus, ómnia quæ nascúntur præbébunt cibum.
   3489 Levíticus	Lev	3	25	8	Numerábis quoque tibi septem hebdómadas annórum, id est, sépties septem, quæ simul fáciunt annos quadragínta novem:	b
   3490 Levíticus	Lev	3	25	9	et clanges búccina mense séptimo, décima die mensis, propitiatiónis témpore, in univérsa terra vestra.
   3491 Levíticus	Lev	3	25	10	Sanctificabísque annum quinquagésimum, et vocábis remissiónem cunctis habitatóribus terræ tuæ: ipse est enim jubilǽus. Revertétur homo ad possessiónem suam, et unusquísque rédiet ad famíliam prístinam:
   3492 Levíticus	Lev	3	25	11	quia jubilǽus est, et quinquagésimus annus. Non serétis neque metétis sponte in agro nascéntia, et primítias vindémiæ non colligétis,
   3493 Levíticus	Lev	3	25	12	ob sanctificatiónem jubilǽi: sed statim obláta comedétis.
   3494 Levíticus	Lev	3	25	13	Anno jubilǽi, rédient omnes ad possessiónes suas.	b
   3495 Levíticus	Lev	3	25	14	Quando vendes quíppiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contrístes fratrem tuum, sed juxta númerum annórum jubilǽi emes ab eo,
   3496 Levíticus	Lev	3	25	15	et juxta supputatiónem frugum vendet tibi.
   3497 Levíticus	Lev	3	25	16	Quanto plures anni remánserint post jubilǽum, tanto crescet et prétium: et quanto minus témporis numeráveris, tanto minóris et émptio constábit: tempus enim frugum vendet tibi.
   3498 Levíticus	Lev	3	25	17	Nolíte afflígere contribúles vestros, sed tímeat unusquísque Deum suum, quia ego Dóminus Deus vester.
   3499 Levíticus	Lev	3	25	18	Fácite præcépta mea, et judícia custodíte, et impléte ea: ut habitáre possítis in terra absque ullo pavóre,	b
   3500 Levíticus	Lev	3	25	19	et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescámini usque ad saturitátem, nullíus ímpetum formidántes.
   3501 Levíticus	Lev	3	25	20	Quod si dixéritis: Quid comedémus anno séptimo, si non sevérimus, neque collegérimus fruges nostras?
   3502 Levíticus	Lev	3	25	21	dabo benedictiónem meam vobis anno sexto, et fáciet fructus trium annórum:
   3503 Levíticus	Lev	3	25	22	seretísque anno octávo, et comedétis véteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascántur, edétis vétera.
   3504 Levíticus	Lev	3	25	23	Terra quoque non vendétur in perpétuum, quia mea est, et vos ádvenæ et colóni mei estis:	b
   3505 Levíticus	Lev	3	25	24	unde cuncta régio possessiónis vestræ sub redemptiónis conditióne vendétur.
   3506 Levíticus	Lev	3	25	25	Si attenuátus frater tuus vendíderit possessiúnculam suam, et volúerit propínquus ejus, potest redímere quod ille vendíderat.
   3507 Levíticus	Lev	3	25	26	Sin autem non habúerit próximum, et ipse prétium ad rediméndum potúerit inveníre,
   3508 Levíticus	Lev	3	25	27	computabúntur fructus ex eo témpore quo véndidit: et quod réliquum est, reddet emptóri, sicque recípiet possessiónem suam.
   3509 Levíticus	Lev	3	25	28	Quod si non invénerit manus ejus ut reddat prétium, habébit emptor quod émerat, usque ad annum jubilǽum. In ipso enim omnis vendítio redíbit ad dóminum et ad possessórem prístinum.
   3510 Levíticus	Lev	3	25	29	Qui vendíderit domum intra urbis muros, habébit licéntiam rediméndi, donec unus impleátur annus.	b
   3511 Levíticus	Lev	3	25	30	Si non redémerit, et anni círculus fúerit evolútus, emptor possidébit eam, et pósteri ejus in perpétuum, et rédimi non póterit, étiam in jubilǽo.
   3512 Levíticus	Lev	3	25	31	Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrórum jure vendétur: si ante redémpta non fúerit, in jubilǽo revertétur ad dóminum.
   3513 Levíticus	Lev	3	25	32	Ædes Levitárum quæ in úrbibus sunt, semper possunt rédimi:
   3514 Levíticus	Lev	3	25	33	si redémptæ non fúerint, in jubilǽo reverténtur ad dóminos, quia domus úrbium Levitárum pro possessiónibus sunt inter fílios Ísraël.
   3515 Levíticus	Lev	3	25	34	Suburbána autem eórum non véneant, quia posséssio sempitérna est.
   3516 Levíticus	Lev	3	25	35	Si attenuátus fúerit frater tuus, et infírmus manu, et suscéperis eum quasi ádvenam et peregrínum, et víxerit tecum,	b
   3517 Levíticus	Lev	3	25	36	ne accípias usúras ab eo, nec ámplius quam dedísti: time Deum tuum, ut vívere possit frater tuus apud te.
   3518 Levíticus	Lev	3	25	37	Pecúniam tuam non dabis ei ad usúram, et frugum superabundántiam non éxiges.
   3519 Levíticus	Lev	3	25	38	Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti, ut darem vobis terram Chánaan, et essem vester Deus.
   3520 Levíticus	Lev	3	25	39	Si paupertáte compúlsus vendíderit se tibi frater tuus, non eum ópprimes servitúte famulórum,	b
   3521 Levíticus	Lev	3	25	40	sed quasi mercenárius et colónus erit: usque ad annum jubilǽum operábitur apud te,
   3522 Levíticus	Lev	3	25	41	et póstea egrediétur cum líberis suis, et revertétur ad cognatiónem, ad possessiónem patrum suórum.
   3523 Levíticus	Lev	3	25	42	Mei enim servi sunt, et ego edúxi eos de terra Ægýpti: non véneant conditióne servórum:
   3524 Levíticus	Lev	3	25	43	ne afflígas eum per poténtiam, sed metúito Deum tuum.
   3525 Levíticus	Lev	3	25	44	Servus et ancílla sint vobis de natiónibus quæ in circúitu vestro sunt:
   3526 Levíticus	Lev	3	25	45	et de ádvenis qui peregrinántur apud vos, vel qui ex his nati fúerint in terra vestra, hos habébitis fámulos:
   3527 Levíticus	Lev	3	25	46	et hæreditário jure transmittétis ad pósteros, ac possidébitis in ætérnum: fratres autem vestros fílios Ísraël ne opprimátis per poténtiam.
   3528 Levíticus	Lev	3	25	47	Si invalúerit apud vos manus ádvenæ atque peregríni, et attenuátus frater tuus vendíderit se ei, aut cuíquam de stirpe ejus:	b
   3529 Levíticus	Lev	3	25	48	post venditiónem potest rédimi. Qui volúerit ex frátribus suis, rédimet eum,
   3530 Levíticus	Lev	3	25	49	et pátruus, et patruélis, et consanguíneus, et affínis. Sin autem et ipse potúerit, rédimet se,
   3531 Levíticus	Lev	3	25	50	supputátis dumtáxat annis a témpore venditiónis suæ usque ad annum jubilǽum: et pecúnia, qua vénditus fúerat, juxta annórum númerum, et ratiónem mercenárii supputáta.
   3532 Levíticus	Lev	3	25	51	Si plures fúerint anni qui rémanent usque ad jubilǽum, secúndum hos reddet et prétium:
   3533 Levíticus	Lev	3	25	52	si pauci, ponet ratiónem cum eo juxta annórum númerum, et reddet emptóri quod réliquum est annórum,
   3534 Levíticus	Lev	3	25	53	quibus ante servívit mercédibus imputátis: non afflíget eum violénter in conspéctu tuo.
   3535 Levíticus	Lev	3	25	54	Quod si per hæc rédimi non potúerit, anno jubilǽo egrediétur cum líberis suis.
   3536 Levíticus	Lev	3	25	55	Mei enim sunt servi fílii Ísraël, quos edúxi de terra Ægýpti.
   3537 Levíticus	Lev	3	26	1	Ego Dóminus Deus vester: non faciétis vobis idólum, et scúlptile, nec títulos erigétis, nec insígnem lápidem ponétis in terra vestra, ut adorétis eum. Ego enim sum Dóminus Deus vester.
   3538 Levíticus	Lev	3	26	2	Custodíte sábbata mea, et pavéte ad sanctuárium meum. Ego Dóminus.
   3539 Levíticus	Lev	3	26	3	Si in præcéptis meis ambulavéritis, et mandáta mea custodiéritis, et fecéritis ea, dabo vobis plúvias tempóribus suis,
   3540 Levíticus	Lev	3	26	4	et terra gignet germen suum, et pomis árbores replebúntur.
   3541 Levíticus	Lev	3	26	5	Apprehéndet méssium tritúra vindémiam, et vindémia occupábit seméntem: et comedétis panem vestrum in saturitáte, et absque pavóre habitábitis in terra vestra.
   3542 Levíticus	Lev	3	26	6	Dabo pacem in fínibus vestris: dormiétis, et non erit qui extérreat. Áuferam malas béstias, et gládius non transíbit términos vestros.
   3543 Levíticus	Lev	3	26	7	Persequémini inimícos vestros, et córruent coram vobis.
   3544 Levíticus	Lev	3	26	8	Persequéntur quinque de vestris centum aliénos, et centum de vobis decem míllia: cadent inimíci vestri gládio in conspéctu vestro.
   3545 Levíticus	Lev	3	26	9	Respíciam vos, et créscere fáciam: multiplicabímini, et firmábo pactum meum vobíscum.
   3546 Levíticus	Lev	3	26	10	Comedétis vetustíssima véterum, et vétera novis superveniéntibus projiciétis.
   3547 Levíticus	Lev	3	26	11	Ponam tabernáculum meum in médio vestri, et non abjíciet vos ánima mea.
   3548 Levíticus	Lev	3	26	12	Ambulábo inter vos, et ero Deus vester, vosque éritis pópulus meus.
   3549 Levíticus	Lev	3	26	13	Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægyptiórum, ne servirétis eis: et qui confrégi caténas cervícum vestrárum, ut incederétis erécti.
   3550 Levíticus	Lev	3	26	14	Quod si non audiéritis me, nec fecéritis ómnia mandáta mea,	b
   3551 Levíticus	Lev	3	26	15	si sprevéritis leges meas, et judícia mea contempséritis, ut non faciátis ea quæ a me constitúta sunt, et ad írritum perducátis pactum meum:
   3552 Levíticus	Lev	3	26	16	ego quoque hæc fáciam vobis: visitábo vos velóciter in egestáte, et ardóre, qui confíciat óculos vestros, et consúmat ánimas vestras. Frustra serétis seméntem, quæ ab hóstibus devorábitur.
   3553 Levíticus	Lev	3	26	17	Ponam fáciem meam contra vos, et corruétis coram hóstibus vestris, et subjiciémini his qui odérunt vos: fugiétis, némine persequénte.
   3554 Levíticus	Lev	3	26	18	Sin autem nec sic obediéritis mihi, addam correptiónes vestras séptuplum propter peccáta vestra,	b
   3555 Levíticus	Lev	3	26	19	et cónteram supérbiam durítiæ vestræ. Dabóque vobis cælum désuper sicut ferrum, et terram ænéam.
   3556 Levíticus	Lev	3	26	20	Consumétur incássum labor vester, non próferet terra germen, nec árbores poma præbébunt.
   3557 Levíticus	Lev	3	26	21	Si ambulavéritis ex advérso mihi, nec voluéritis audíre me, addam plagas vestras in séptuplum propter peccáta vestra:
   3558 Levíticus	Lev	3	26	22	immittámque in vos béstias agri, quæ consúmant vos, et pécora vestra, et ad paucitátem cuncta rédigant, desertǽque fiant viæ vestræ.
   3559 Levíticus	Lev	3	26	23	Quod si nec sic voluéritis recípere disciplínam, sed ambulavéritis ex advérso mihi:
   3560 Levíticus	Lev	3	26	24	ego quoque contra vos advérsus incédam, et percútiam vos sépties propter peccáta vestra,
   3561 Levíticus	Lev	3	26	25	inducámque super vos gládium ultórem fœ́deris mei. Cumque confugéritis in urbes, mittam pestiléntiam in médio vestri, et tradémini in mánibus hóstium,
   3562 Levíticus	Lev	3	26	26	postquam confrégero báculum panis vestri: ita ut decem mulíeres in uno clíbano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedétis, et non saturabímini.
   3563 Levíticus	Lev	3	26	27	Sin autem nec per hæc audiéritis me, sed ambulavéritis contra me:	b
   3564 Levíticus	Lev	3	26	28	et ego incédam advérsus vos in furóre contrário, et corrípiam vos septem plagis propter peccáta vestra:
   3565 Levíticus	Lev	3	26	29	ita ut comedátis carnes filiórum vestrórum et filiárum vestrárum.
   3566 Levíticus	Lev	3	26	30	Déstruam excélsa vestra, et simulácra confríngam. Cadétis inter ruínas idolórum vestrórum, et abominábitur vos ánima mea,
   3567 Levíticus	Lev	3	26	31	in tantum ut urbes vestras rédigam in solitúdinem, et desérta fáciam sanctuária vestra, nec recípiam ultra odórem suavíssimum.
   3568 Levíticus	Lev	3	26	32	Disperdámque terram vestram, et stupébunt super ea inimíci vestri, cum habitatóres illíus fúerint.
   3569 Levíticus	Lev	3	26	33	Vos autem dispérgam in gentes, et evaginábo post vos gládium, erítque terra vestra desérta, et civitátes vestræ dírutæ.
   3570 Levíticus	Lev	3	26	34	Tunc placébunt terræ sábbata sua cunctis diébus solitúdinis suæ: quando fuéritis
   3571 Levíticus	Lev	3	26	35	in terra hostíli, sabbatizábit, et requiéscet in sábbatis solitúdinis suæ, eo quod non requiéverit in sábbatis vestris quando habitabátis in ea.
   3572 Levíticus	Lev	3	26	36	Et qui de vobis remánserint, dabo pavórem in córdibus eórum in regiónibus hóstium, terrébit eos sónitus fólii volántis, et ita fúgient quasi gládium: cadent, nullo persequénte,
   3573 Levíticus	Lev	3	26	37	et córruent sínguli super fratres suos, quasi bella fugiéntes, nemo vestrum inimícis audébit resístere.
   3574 Levíticus	Lev	3	26	38	Períbitis inter gentes, et hostílis vos terra consúmet.
   3575 Levíticus	Lev	3	26	39	Quod si et de iis áliqui remánserint, tabéscent in iniquitátibus suis, in terra inimicórum suórum, et propter peccáta patrum suórum et sua affligéntur:
   3576 Levíticus	Lev	3	26	40	donec confiteántur iniquitátes suas, et majórum suórum, quibus prævaricáti sunt in me, et ambulavérunt ex advérso mihi.
   3577 Levíticus	Lev	3	26	41	Ambulábo ígitur et ego contra eos, et indúcam illos in terram hostílem, donec erubéscat incircumcísa mens eórum: tunc orábunt pro impietátibus suis.
   3578 Levíticus	Lev	3	26	42	Et recordábor fœ́deris mei, quod pépigi cum Jacob, et Ísaac, et Ábraham. Terræ quoque memor ero:	b
   3579 Levíticus	Lev	3	26	43	quæ cum relícta fúerit ab eis, complacébit sibi in sábbatis suis, pátiens solitúdinem propter illos. Ipsi vero rogábunt pro peccátis suis, eo quod abjécerint judícia mea, et leges meas despéxerint.
   3580 Levíticus	Lev	3	26	44	Et tamen étiam cum essent in terra hostíli, non pénitus abjéci eos, neque sic despéxi ut consumeréntur, et írritum fácerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dóminus Deus eórum,
   3581 Levíticus	Lev	3	26	45a	et recordábor fœ́deris mei prístini, quando edúxi eos de terra Ægýpti in conspéctu géntium, ut essem Deus eórum. Ego Dóminus.
   3582 Levíticus	Lev	3	26	45b	Hæc sunt judícia atque præcépta et leges quas dedit Dóminus inter se et fílios Ísraël in monte Sínai per manum Móysi.
   3583 Levíticus	Lev	3	27	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3584 Levíticus	Lev	3	27	2	Lóquere fíliis Ísraël, et dices ad eos: Homo qui votum fécerit, et spopónderit Deo ánimam suam, sub æstimatióne dabit prétium.
   3585 Levíticus	Lev	3	27	3	Si fúerit másculus a vigésimo anno usque ad sexagésimum annum, dabit quinquagínta siclos argénti ad mensúram sanctuárii:
   3586 Levíticus	Lev	3	27	4	si múlier, trigínta.
   3587 Levíticus	Lev	3	27	5	A quinto autem anno usque ad vigésimum, másculus dabit vigínti siclos: fémina, decem.
   3588 Levíticus	Lev	3	27	6	Ab uno mense usque ad annum quintum, pro másculo dabúntur quinque sicli: pro fémina, tres.
   3589 Levíticus	Lev	3	27	7	Sexagenárius et ultra másculus dabit quíndecim siclos: fémina, decem.
   3590 Levíticus	Lev	3	27	8	Si pauper fúerit, et æstimatiónem réddere non valébit, stabit coram sacerdóte: et quantum ille æstimáverit, et víderit eum posse réddere, tantum dabit.
   3591 Levíticus	Lev	3	27	9	Ánimal autem, quod immolári potest Dómino, si quis vóverit, sanctum erit,	b
   3592 Levíticus	Lev	3	27	10	et mutári non póterit, id est, nec mélius malo, nec pejus bono: quod si mutáverit, et ipsum quod mutátum est, et illud pro quo mutátum est, consecrátum erit Dómino.
   3593 Levíticus	Lev	3	27	11	Ánimal immúndum, quod immolári Dómino non potest, si quis vóverit, adducétur ante sacerdótem:
   3594 Levíticus	Lev	3	27	12	qui júdicans utrum bonum an malum sit, státuet prétium.
   3595 Levíticus	Lev	3	27	13	Quod si dare volúerit is qui offert, addet supra æstimatiónem quintam partem.
   3596 Levíticus	Lev	3	27	14	Homo si vóverit domum suam, et sanctificáverit Dómino, considerábit eam sacérdos utrum bona an mala sit, et juxta prétium, quod ab eo fúerit constitútum, venundábitur:	b
   3597 Levíticus	Lev	3	27	15	sin autem ille qui vóverat, volúerit redímere eam, dabit quintam partem æstimatiónis supra, et habébit domum.
   3598 Levíticus	Lev	3	27	16	Quod si agrum possessiónis suæ vóverit, et consecráverit Dómino, juxta mensúram seméntis æstimábitur prétium: si trigínta módiis hórdei séritur terra, quinquagínta siclis venundétur argénti.	b
   3599 Levíticus	Lev	3	27	17	Si statim ab anno incipiéntis jubilǽi vóverit agrum, quanto valére potest, tanto æstimábitur.
   3600 Levíticus	Lev	3	27	18	Sin autem post aliquántum témporis, supputábit sacérdos pecúniam juxta annórum, qui réliqui sunt, númerum usque ad jubilǽum, et detrahétur ex prétio.
   3601 Levíticus	Lev	3	27	19	Quod si volúerit redímere agrum ille qui vóverat, addet quintam partem æstimátæ pecúniæ, et possidébit eum.
   3602 Levíticus	Lev	3	27	20	Sin autem nolúerit redímere, sed álteri cuílibet fúerit venúndatus, ultra eum qui vóverat redímere non póterit.
   3603 Levíticus	Lev	3	27	21	Quia cum jubilǽi vénerit dies, sanctificátus erit Dómino, et posséssio consecráta ad jus pértinet sacerdótum.
   3604 Levíticus	Lev	3	27	22	Si ager emptus est, et non de possessióne majórum sanctificátus fúerit Dómino,
   3605 Levíticus	Lev	3	27	23	supputábit sacérdos juxta annórum númerum usque ad jubilǽum, prétium: et dabit ille qui vóverat eum, Dómino.
   3606 Levíticus	Lev	3	27	24	In jubilǽo autem revertétur ad priórem dóminum, qui vendíderat eum, et habúerat in sorte possessiónis suæ.
   3607 Levíticus	Lev	3	27	25	Omnis æstimátio siclo sanctuárii ponderábitur. Siclus vigínti óbolos habet.
   3608 Levíticus	Lev	3	27	26	Primogénita, quæ ad Dóminum pértinent, nemo sanctificáre póterit et vovére: sive bos, sive ovis fúerit, Dómini sunt.	b
   3609 Levíticus	Lev	3	27	27	Quod si immúndum est ánimal, rédimet qui óbtulit, juxta æstimatiónem tuam, et addet quintam partem prétii: si redímere nolúerit, vendétur álteri quantocúmque a te fúerit æstimátum.
   3610 Levíticus	Lev	3	27	28	Omne quod Dómino consecrátur, sive homo fúerit, sive ánimal, sive ager, non vendétur, nec rédimi póterit. Quidquid semel fúerit consecrátum, Sanctum sanctórum erit Dómino:	b
   3611 Levíticus	Lev	3	27	29	et omnis consecrátio, quæ offértur ab hómine, non redimétur, sed morte moriétur.
   3612 Levíticus	Lev	3	27	30	Omnes décimæ terræ, sive de frúgibus, sive de pomis árborum, Dómini sunt, et illi sanctificántur.	b
   3613 Levíticus	Lev	3	27	31	Si quis autem volúerit redímere décimas suas, addet quintam partem eárum.
   3614 Levíticus	Lev	3	27	32	Ómnium decimárum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastóris virga tránseunt, quidquid décimum vénerit, sanctificábitur Dómino.
   3615 Levíticus	Lev	3	27	33	Non eligétur nec bonum nec malum, nec áltero commutábitur, si quis mutáverit: et quod mutátum est, et pro quo mutátum est, sanctificábitur Dómino, et non redimétur.
   3616 Levíticus	Lev	3	27	34	Hæc sunt præcépta, quæ mandávit Dóminus Móysi ad fílios Ísraël in monte Sínai.	b
   3617 #	Númeri	Num	Liber Numerórum
   3618 Númeri	Num	4	1	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen in desérto Sínai in tabernáculo fœ́deris, prima die mensis secúndi, anno áltero egressiónis eórum ex Ægýpto, dicens:
   3619 Númeri	Num	4	1	2	Tóllite summam univérsæ congregatiónis filiórum Ísraël per cognatiónes et domos suas, et nómina singulórum, quidquid sexus est masculíni
   3620 Númeri	Num	4	1	3	a vigésimo anno et supra, ómnium virórum fórtium ex Ísraël, et numerábitis eos per turmas suas, tu et Áaron.
   3621 Númeri	Num	4	1	4	Erúntque vobíscum príncipes tríbuum ac domórum in cognatiónibus suis,
   3622 Númeri	Num	4	1	5	quorum ista sunt nómina: de Ruben, Élisur, fílius Sédeur;
   3623 Númeri	Num	4	1	6	de Símeon, Salámiel fílius Surisáddai;
   3624 Númeri	Num	4	1	7	de Juda, Nahásson fílius Amínadab;
   3625 Númeri	Num	4	1	8	de Íssachar, Nathánaël fílius Suar;
   3626 Númeri	Num	4	1	9	de Zábulon, Éliab fílius Helon;
   3627 Númeri	Num	4	1	10	filiórum autem Joseph, de Éphraim, Elísama fílius Ámmiud; de Manásse, Gamáliel fílius Phadássur;
   3628 Númeri	Num	4	1	11	de Bénjamin, Ábidan fílius Gedeónis;
   3629 Númeri	Num	4	1	12	de Dan, Ahiézer fílius Ammisáddai;
   3630 Númeri	Num	4	1	13	de Aser, Phégiel fílius Ochran;
   3631 Númeri	Num	4	1	14	de Gad, Elíasaph fílius Duel;
   3632 Númeri	Num	4	1	15	de Néphthali, Ahíra fílius Enan.
   3633 Númeri	Num	4	1	16	Hi nobilíssimi príncipes multitúdinis per tribus et cognatiónes suas, et cápita exércitus Ísraël,
   3634 Númeri	Num	4	1	17	quos tulérunt Móyses et Áaron cum omni vulgi multitúdine:
   3635 Númeri	Num	4	1	18	et congregavérunt primo die mensis secúndi, recenséntes eos per cognatiónes, et domos, ac famílias, et cápita, et nómina singulórum a vigésimo anno et supra,
   3636 Númeri	Num	4	1	19	sicut præcéperat Dóminus Móysi. Numeratíque sunt in desérto Sínai.
   3637 Númeri	Num	4	1	20	De Ruben primogénito Israélis per generatiónes et famílias ac domos suas, et nómina cápitum singulórum, omne quod sexus est masculíni a vigésimo anno et supra, procedéntium ad bellum,	b
   3638 Númeri	Num	4	1	21	quadragínta sex míllia quingénti.
   3639 Númeri	Num	4	1	22	De fíliis Símeon per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina et cápita singulórum, omne quod sexus est masculíni a vigésimo anno et supra, procedéntium ad bellum,
   3640 Númeri	Num	4	1	23	quinquagínta novem míllia trecénti.
   3641 Númeri	Num	4	1	24	De fíliis Gad per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigínti annis et supra, omnes qui ad bella procéderent,
   3642 Númeri	Num	4	1	25	quadragínta quinque míllia sexcénti quinquagínta.
   3643 Númeri	Num	4	1	26	De fíliis Juda per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum, per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
   3644 Númeri	Num	4	1	27	recensíti sunt septuagínta quátuor míllia sexcénti.
   3645 Númeri	Num	4	1	28	De fíliis Íssachar, per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum, per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui ad bella procéderent,
   3646 Númeri	Num	4	1	29	recensíti sunt quinquagínta quátuor míllia quadringénti.
   3647 Númeri	Num	4	1	30	De fíliis Zábulon per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
   3648 Númeri	Num	4	1	31	quinquagínta septem míllia quadringénti.
   3649 Númeri	Num	4	1	32	De fíliis Joseph, filiórum Éphraim per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
   3650 Númeri	Num	4	1	33	quadragínta míllia quingénti.
   3651 Númeri	Num	4	1	34	Porro filiórum Manásse per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigínti annis et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
   3652 Númeri	Num	4	1	35	trigínta duo míllia ducénti.
   3653 Númeri	Num	4	1	36	De fíliis Bénjamin per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt nomínibus singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
   3654 Númeri	Num	4	1	37	trigínta quinque míllia quadringénti.
   3655 Númeri	Num	4	1	38	De fíliis Dan per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt nomínibus singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
   3656 Númeri	Num	4	1	39	sexagínta duo míllia septingénti.
   3657 Númeri	Num	4	1	40	De fíliis Aser per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
   3658 Númeri	Num	4	1	41	quadragínta míllia et mille quingénti.
   3659 Númeri	Num	4	1	42	De fíliis Néphthali per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt nomínibus singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
   3660 Númeri	Num	4	1	43	quinquagínta tria míllia quadringénti.
   3661 Númeri	Num	4	1	44	Hi sunt, quos numeravérunt Móyses et Áaron, et duódecim príncipes Ísraël, síngulos per domos cognatiónum suárum.
   3662 Númeri	Num	4	1	45	Fuerúntque omnis númerus filiórum Ísraël per domos et famílias suas a vigésimo anno et supra, qui póterant ad bella procédere,
   3663 Númeri	Num	4	1	46	sexcénta tria míllia virórum quingénti quinquagínta.
   3664 Númeri	Num	4	1	47	Levítæ autem in tribu familiárum suárum non sunt numeráti cum eis.	b
   3665 Númeri	Num	4	1	48	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3666 Númeri	Num	4	1	49	Tribum Levi noli numeráre, neque pones summam eórum cum fíliis Ísraël:
   3667 Númeri	Num	4	1	50	sed constítue eos super tabernáculum testimónii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremónias pértinet. Ipsi portábunt tabernáculum et ómnia utensília ejus: et erunt in ministério, ac per gyrum tabernáculi metabúntur.
   3668 Númeri	Num	4	1	51	Cum proficiscéndum fúerit, depónent Levítæ tabernáculum; cum castrametándum, érigent. Quisquis externórum accésserit, occidétur.
   3669 Númeri	Num	4	1	52	Metabúntur autem castra fílii Ísraël unusquísque per turmas et cúneos atque exércitum suum.
   3670 Númeri	Num	4	1	53	Porro Levítæ per gyrum tabernáculi figent tentória, ne fiat indignátio super multitúdinem filiórum Ísraël, et excubábunt in custódiis tabernáculi testimónii.
   3671 Númeri	Num	4	1	54	Fecérunt ergo fílii Ísraël juxta ómnia quæ præcéperat Dóminus Móysi.
   3672 Númeri	Num	4	2	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
   3673 Númeri	Num	4	2	2	Sínguli per turmas, signa, atque vexílla, et domos cognatiónum suárum, castrametabúntur fílii Ísraël, per gyrum tabernáculi fœ́deris.
   3674 Númeri	Num	4	2	3	Ad oriéntem Judas figet tentória per turmas exércitus sui: erítque princeps filiórum ejus Nahásson fílius Amínadab.
   3675 Númeri	Num	4	2	4	Et omnis de stirpe ejus summa pugnántium, septuagínta quátuor míllia sexcénti.
   3676 Númeri	Num	4	2	5	Juxta eum castrametáti sunt de tribu Íssachar, quorum princeps fuit Nathánaël fílius Suar.
   3677 Númeri	Num	4	2	6	Et omnis númerus pugnatórum ejus quinquagínta quátuor míllia quadringénti.
   3678 Númeri	Num	4	2	7	In tribu Zábulon princeps fuit Éliab fílius Helon.
   3679 Númeri	Num	4	2	8	Omnis de stirpe ejus exércitus pugnatórum, quinquagínta septem míllia quadringénti.
   3680 Númeri	Num	4	2	9	Univérsi qui in castris Judæ enumeráti sunt, fuérunt centum octogínta sex míllia quadringénti: et per turmas suas primi egrediéntur.
   3681 Númeri	Num	4	2	10	In castris filiórum Ruben ad meridiánam plagam erit princeps Élisur fílius Sédeur.	b
   3682 Númeri	Num	4	2	11	Et cunctus exércitus pugnatórum ejus qui numeráti sunt, quadragínta sex míllia quingénti.
   3683 Númeri	Num	4	2	12	Juxta eum castrametáti sunt de tribu Símeon: quorum princeps fuit Salámiel fílius Surisáddai.
   3684 Númeri	Num	4	2	13	Et cunctus exércitus pugnatórum ejus qui numeráti sunt, quinquagínta novem míllia trecénti.
   3685 Númeri	Num	4	2	14	In tribu Gad princeps fuit Elíasaph fílius Duel.
   3686 Númeri	Num	4	2	15	Et cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, quadragínta quinque míllia sexcénti quinquagínta.
   3687 Númeri	Num	4	2	16	Omnes qui recensíti sunt in castris Ruben, centum quinquagínta míllia et mille quadringénti quinquagínta per turmas suas: in secúndo loco proficiscéntur.
   3688 Númeri	Num	4	2	17	Levábitur autem tabernáculum testimónii per offícia Levitárum, et turmas eórum: quómodo erigétur, ita et deponétur. Sínguli per loca et órdines suos proficiscéntur.
   3689 Númeri	Num	4	2	18	Ad occidentálem plagam erunt castra filiórum Éphraim, quorum princeps fuit Elísama fílius Ámmiud.
   3690 Númeri	Num	4	2	19	Cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, quadragínta míllia quingénti.
   3691 Númeri	Num	4	2	20	Et cum eis tribus filiórum Manásse, quorum princeps fuit Gamáliel fílius Phadássur.
   3692 Númeri	Num	4	2	21	Cunctúsque exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, trigínta duo míllia ducénti.
   3693 Númeri	Num	4	2	22	In tribu filiórum Bénjamin princeps fuit Ábidan fílius Gedeónis.
   3694 Númeri	Num	4	2	23	Et cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui recensíti sunt, trigínta quinque míllia quadringénti.
   3695 Númeri	Num	4	2	24	Omnes qui numeráti sunt in castris Éphraim, centum octo míllia centum per turmas suas: tértii proficiscéntur.
   3696 Númeri	Num	4	2	25	Ad aquilónis partem castrametáti sunt fílii Dan: quorum princeps fuit Ahiézer fílius Ammisáddai.
   3697 Númeri	Num	4	2	26	Cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, sexagínta duo míllia septingénti.
   3698 Númeri	Num	4	2	27	Juxta eum fixére tentória de tribu Aser: quorum princeps fuit Phégiel fílius Ochran.
   3699 Númeri	Num	4	2	28	Cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, quadragínta míllia et mille quingénti.
   3700 Númeri	Num	4	2	29	De tribu filiórum Néphthali princeps fuit Ahíra fílius Enan.
   3701 Númeri	Num	4	2	30	Cunctus exércitus pugnatórum ejus, quinquagínta tria míllia quadringénti.
   3702 Númeri	Num	4	2	31	Omnes qui numeráti sunt in castris Dan, fuérunt centum quinquagínta septem míllia sexcénti: et novíssimi proficiscéntur.
   3703 Númeri	Num	4	2	32	Hic númerus filiórum Ísraël, per domos cognatiónum suárum et turmas divísi exércitus, sexcénta tria míllia quingénti quinquagínta.
   3704 Númeri	Num	4	2	33	Levítæ autem non sunt numeráti inter fílios Ísraël: sic enim præcéperat Dóminus Móysi.
   3705 Númeri	Num	4	2	34	Fecerúntque fílii Ísraël juxta ómnia quæ mandáverat Dóminus. Castrametáti sunt per turmas suas, et profécti per famílias ac domos patrum suórum.
   3706 Númeri	Num	4	3	1	Hæ sunt generatiónes Áaron et Móysi in die qua locútus est Dóminus ad Móysen in monte Sínai.
   3707 Númeri	Num	4	3	2	Et hæc nómina filiórum Áaron: primogénitus ejus Nadab, deínde Ábiu, et Eleázar, et Íthamar.
   3708 Númeri	Num	4	3	3	Hæc nómina filiórum Áaron sacerdótum qui uncti sunt, et quorum replétæ et consecrátæ manus ut sacerdótio fungeréntur.
   3709 Númeri	Num	4	3	4	Mórtui sunt enim Nadab et Ábiu cum offérrent ignem aliénum in conspéctu Dómini in desérto Sínai, absque líberis: functíque sunt sacerdótio Eleázar et Íthamar coram Áaron patre suo.
   3710 Númeri	Num	4	3	5	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   3711 Númeri	Num	4	3	6	Ápplica tribum Levi, et fac stare in conspéctu Áaron sacerdótis ut minístrent ei, et éxcubent,
   3712 Númeri	Num	4	3	7	et obsérvent quidquid ad cultum pértinet multitúdinis coram tabernáculo testimónii,
   3713 Númeri	Num	4	3	8	et custódiant vasa tabernáculi, serviéntes in ministério ejus.
   3714 Númeri	Num	4	3	9	Dabísque dono Levítas
   3715 Númeri	Num	4	3	10	Áaron et fíliis ejus, quibus tráditi sunt a fíliis Ísraël. Áaron autem et fílios ejus constítues super cultum sacerdótii. Extérnus, qui ad ministrándum accésserit, moriétur.
   3716 Númeri	Num	4	3	11	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3717 Númeri	Num	4	3	12	Ego tuli Levítas a fíliis Ísraël pro omni primogénito, qui áperit vulvam in fíliis Ísraël, erúntque Levítæ mei.
   3718 Númeri	Num	4	3	13	Meum est enim omne primogénitum: ex quo percússi primogénitos in terra Ægýpti, sanctificávi mihi quidquid primum náscitur in Ísraël: ab hómine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dóminus.
   3719 Númeri	Num	4	3	14	Locutúsque est Dóminus ad Móysen in desérto Sínai, dicens:	b
   3720 Númeri	Num	4	3	15	Númera fílios Levi per domos patrum suórum et famílias, omnem másculum ab uno mense et supra.
   3721 Númeri	Num	4	3	16	Numerávit Móyses, ut præcéperat Dóminus,
   3722 Númeri	Num	4	3	17	et invénti sunt fílii Levi per nómina sua, Gerson et Caath et Merári.
   3723 Númeri	Num	4	3	18	Fílii Gerson: Lebni et Sémei.
   3724 Númeri	Num	4	3	19	Fílii Caath: Amram et Jésaar, Hebron et Óziel.
   3725 Númeri	Num	4	3	20	Fílii Merári: Móholi et Musi.
   3726 Númeri	Num	4	3	21	De Gerson fuére famíliæ duæ, Lebnítica, et Semeítica:
   3727 Númeri	Num	4	3	22	quarum numerátus est pópulus sexus masculíni ab uno mense et supra, septem míllia quingénti.
   3728 Númeri	Num	4	3	23	Hi post tabernáculum metabúntur ad occidéntem,
   3729 Númeri	Num	4	3	24	sub príncipe Elíasaph fílio Laël.
   3730 Númeri	Num	4	3	25	Et habébunt excúbias in tabernáculo fœ́deris,
   3731 Númeri	Num	4	3	26	ipsum tabernáculum et operiméntum ejus, tentórium quod tráhitur ante fores tecti fœ́deris, et cortínas átrii: tentórium quoque quod appénditur in intróitu átrii tabernáculi, et quidquid ad ritum altáris pértinet, funes tabernáculi et ómnia utensília ejus.
   3732 Númeri	Num	4	3	27	Cognátio Caath habébit pópulos Amramítas et Jesaarítas et Hebronítas et Ozielítas. Hæ sunt famíliæ Caathitárum recensítæ per nómina sua.	b
   3733 Númeri	Num	4	3	28	Omnes géneris masculíni ab uno mense et supra, octo míllia sexcénti habébunt excúbias sanctuárii,
   3734 Númeri	Num	4	3	29	et castrametabúntur ad meridiánam plagam.
   3735 Númeri	Num	4	3	30	Princépsque eórum erit Elísaphan fílius Óziel:
   3736 Númeri	Num	4	3	31	et custódient arcam, mensámque et candelábrum, altária et vasa sanctuárii, in quibus ministrátur, et velum, cunctámque hujuscémodi supelléctilem.
   3737 Númeri	Num	4	3	32	Princeps autem príncipum Levitárum Eleázar fílius Áaron sacerdótis, erit super excubitóres custódiæ sanctuárii.
   3738 Númeri	Num	4	3	33	At vero de Merári erunt pópuli Moholítæ et Musítæ recensíti per nómina sua:
   3739 Númeri	Num	4	3	34	omnes géneris masculíni ab uno mense et supra, sex míllia ducénti.
   3740 Númeri	Num	4	3	35	Princeps eórum Súriel fílius Abiháiel: in plaga septentrionáli castrametabúntur.
   3741 Númeri	Num	4	3	36	Erunt sub custódia eórum tábulæ tabernáculi et vectes, et colúmnæ ac bases eárum, et ómnia quæ ad cultum hujuscémodi pértinent:
   3742 Númeri	Num	4	3	37	columnǽque átrii per circúitum cum básibus suis, et paxílli cum fúnibus.
   3743 Númeri	Num	4	3	38	Castrametabúntur ante tabernáculum fœ́deris, id est, ad orientálem plagam, Móyses et Áaron cum fíliis suis, habéntes custódiam sanctuárii in médio filiórum Ísraël. Quisquis aliénus accésserit, moriétur.
   3744 Númeri	Num	4	3	39	Omnes Levítæ, quos numeravérunt Móyses et Áaron juxta præcéptum Dómini per famílias suas in génere masculíno a mense uno et supra, fuérunt vigínti duo míllia.
   3745 Númeri	Num	4	3	40	Et ait Dóminus ad Móysen: Númera primogénitos sexus masculíni de fíliis Ísraël ab uno mense et supra, et habébis summam eórum.	b
   3746 Númeri	Num	4	3	41	Tollésque Levítas mihi pro omni primogénito filiórum Ísraël: ego sum Dóminus: et pécora eórum pro univérsis primogénitis pécorum filiórum Ísraël.
   3747 Númeri	Num	4	3	42	Recénsuit Móyses, sicut præcéperat Dóminus, primogénitos filiórum Ísraël:
   3748 Númeri	Num	4	3	43	et fuérunt másculi per nómina sua, a mense uno et supra, vigínti duo míllia ducénti septuagínta tres.
   3749 Númeri	Num	4	3	44	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3750 Númeri	Num	4	3	45	Tolle Levítas pro primogénitis filiórum Ísraël, et pécora Levitárum pro pecóribus eórum, erúntque Levítæ mei. Ego sum Dóminus.
   3751 Númeri	Num	4	3	46	In prétio autem ducentórum septuagínta trium, qui excédunt númerum Levitárum de primogénitis filiórum Ísraël,
   3752 Númeri	Num	4	3	47	accípies quinque siclos per síngula cápita ad mensúram sanctuárii (siclus habet vigínti óbolos):
   3753 Númeri	Num	4	3	48	dabísque pecúniam Áaron et fíliis ejus prétium eórum qui supra sunt.
   3754 Númeri	Num	4	3	49	Tulit ígitur Móyses pecúniam eórum, qui fúerant ámplius, et quos redémerant a Levítis,
   3755 Númeri	Num	4	3	50	pro primogénitis filiórum Ísraël, mille trecentórum sexagínta quinque siclórum juxta pondus sanctuárii:
   3756 Númeri	Num	4	3	51	et dedit eam Áaron et fíliis ejus juxta verbum quod præcéperat sibi Dóminus.
   3757 Númeri	Num	4	4	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
   3758 Númeri	Num	4	4	2	Tolle summam filiórum Caath de médio Levitárum per domos et famílias suas,
   3759 Númeri	Num	4	4	3	a trigésimo anno et supra, usque ad quinquagésimum annum, ómnium qui ingrediúntur ut stent et minístrent in tabernáculo fœ́deris.
   3760 Númeri	Num	4	4	4	Hic est cultus filiórum Caath: tabernáculum fœ́deris, et Sanctum sanctórum
   3761 Númeri	Num	4	4	5	ingrediéntur Áaron et fílii ejus, quando movénda sunt castra, et depónent velum quod pendet ante fores, involvéntque eo arcam testimónii,
   3762 Númeri	Num	4	4	6	et opérient rursum velámine janthinárum péllium, extendéntque désuper pállium totum hyacínthinum, et indúcent vectes.
   3763 Númeri	Num	4	4	7	Mensam quoque propositiónis invólvent hyacínthino pállio, et ponent cum ea thuríbula et mortaríola, cýathos et cratéras ad liba fundénda: panes semper in ea erunt:
   3764 Númeri	Num	4	4	8	extendéntque désuper pállium coccíneum, quod rursum opérient velaménto janthinárum péllium, et indúcent vectes.
   3765 Númeri	Num	4	4	9	Sument et pállium hyacínthinum, quo opérient candelábrum cum lucérnis et forcípibus suis et emunctóriis et cunctis vasis ólei, quæ ad concinnándas lucérnas necessária sunt:
   3766 Númeri	Num	4	4	10	et super ómnia ponent operiméntum janthinárum péllium, et indúcent vectes.
   3767 Númeri	Num	4	4	11	Necnon et altáre áureum invólvent hyacínthino vestiménto, et exténdent désuper operiméntum janthinárum péllium, inducéntque vectes.
   3768 Númeri	Num	4	4	12	Ómnia vasa, quibus ministrátur in sanctuário, invólvent hyacínthino pállio, et exténdent désuper operiméntum janthinárum péllium, inducéntque vectes.
   3769 Númeri	Num	4	4	13	Sed et altáre mundábunt cínere, et invólvent illud purpúreo vestiménto,
   3770 Númeri	Num	4	4	14	ponéntque cum eo ómnia vasa, quibus in ministério ejus utúntur, id est, ígnium receptácula, fuscínulas ac tridéntes, uncínos et batílla. Cuncta vasa altáris opérient simul velámine janthinárum péllium, et indúcent vectes.
   3771 Númeri	Num	4	4	15	Cumque invólverint Áaron et fílii ejus sanctuárium et ómnia vasa ejus in commotióne castrórum, tunc intrábunt fílii Caath ut portent involúta: et non tangent vasa sanctuárii, ne moriántur. Ista sunt ónera filiórum Caath in tabernáculo fœ́deris:
   3772 Númeri	Num	4	4	16	super quos erit Eleázar fílius Áaron sacerdótis, ad cujus curam pértinet óleum ad concinnándas lucérnas, et compositiónis incénsum, et sacrifícium, quod semper offértur, et óleum unctiónis, et quidquid ad cultum tabernáculi pértinet, omniúmque vasórum, quæ in sanctuário sunt.
   3773 Númeri	Num	4	4	17	Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
   3774 Númeri	Num	4	4	18	Nolíte pérdere pópulum Caath de médio Levitárum:
   3775 Númeri	Num	4	4	19	sed hoc fácite eis, ut vivant, et non moriántur, si tetígerint Sancta sanctórum. Áaron et fílii ejus intrábunt, ipsíque dispónent ópera singulórum, et dívident quid portáre quis débeat.
   3776 Númeri	Num	4	4	20	Álii nulla curiositáte vídeant quæ sunt in sanctuário priúsquam involvántur, alióquin moriéntur.
   3777 Númeri	Num	4	4	21	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   3778 Númeri	Num	4	4	22	Tolle summam étiam filiórum Gerson per domos ac famílias et cognatiónes suas,
   3779 Númeri	Num	4	4	23	a trigínta annis et supra, usque ad annos quinquagínta. Númera omnes qui ingrediúntur et minístrant in tabernáculo fœ́deris.
   3780 Númeri	Num	4	4	24	Hoc est offícium famíliæ Gersonitárum,
   3781 Númeri	Num	4	4	25	ut portent cortínas tabernáculi et tectum fœ́deris, operiméntum áliud, et super ómnia velámen jánthinum tentoriúmque quod pendet in intróitu tabernáculi fœ́deris,
   3782 Númeri	Num	4	4	26	cortínas átrii, et velum in intróitu quod est ante tabernáculum. Ómnia quæ ad altáre pértinent, funículos, et vasa ministérii,
   3783 Númeri	Num	4	4	27	jubénte Áaron et fíliis ejus, portábunt fílii Gerson: et scient sínguli cui débeant óneri mancipári.
   3784 Númeri	Num	4	4	28	Hic est cultus famíliæ Gersonitárum in tabernáculo fœ́deris, erúntque sub manu Íthamar fílii Áaron sacerdótis.
   3785 Númeri	Num	4	4	29	Fílios quoque Merári per famílias et domos patrum suórum recensébis,
   3786 Númeri	Num	4	4	30	a trigínta annis et supra, usque ad annos quinquagínta, omnes qui ingrediúntur ad offícium ministérii sui et cultum fœ́deris testimónii.
   3787 Númeri	Num	4	4	31	Hæc sunt ónera eórum: portábunt tábulas tabernáculi et vectes ejus, colúmnas ac bases eárum,
   3788 Númeri	Num	4	4	32	colúmnas quoque átrii per circúitum cum básibus et paxíllis et fúnibus suis. Ómnia vasa et supelléctilem ad númerum accípient, sicque portábunt.
   3789 Númeri	Num	4	4	33	Hoc est offícium famíliæ Meraritárum et ministérium in tabernáculo fœ́deris: erúntque sub manu Íthamar fílii Áaron sacerdótis.
   3790 Númeri	Num	4	4	34	Recensuérunt ígitur Móyses et Áaron et príncipes synagógæ fílios Caath per cognatiónes et domos patrum suórum,	b
   3791 Númeri	Num	4	4	35	a trigínta annis et supra, usque ad annum quinquagésimum, omnes qui ingrediúntur ad ministérium tabernáculi fœ́deris:
   3792 Númeri	Num	4	4	36	et invénti sunt duo míllia septingénti quinquagínta.
   3793 Númeri	Num	4	4	37	Hic est númerus pópuli Caath qui intrant tabernáculum fœ́deris: hos numerávit Móyses et Áaron juxta sermónem Dómini per manum Móysi.
   3794 Númeri	Num	4	4	38	Numeráti sunt et fílii Gerson per cognatiónes et domos patrum suórum,
   3795 Númeri	Num	4	4	39	a trigínta annos et supra, usque ad quinquagésimum annum, omnes qui ingrediúntur ut minístrent in tabernáculo fœ́deris:
   3796 Númeri	Num	4	4	40	et invénti sunt duo míllia sexcénti trigínta.
   3797 Númeri	Num	4	4	41	Hic est pópulus Gersonitárum, quos numeravérunt Móyses et Áaron juxta verbum Dómini.
   3798 Númeri	Num	4	4	42	Numeráti sunt et fílii Merári per cognatiónes et domos patrum suórum,
   3799 Númeri	Num	4	4	43	a trigínta annis et supra, usque ad annum quinquagésimum, omnes qui ingrediúntur ad expléndos ritus tabernáculi fœ́deris:
   3800 Númeri	Num	4	4	44	et invénti sunt tria míllia ducénti.
   3801 Númeri	Num	4	4	45	Hic est númerus filiórum Merári, quos recensuérunt Móyses et Áaron juxta impérium Dómini per manum Móysi.
   3802 Númeri	Num	4	4	46	Omnes qui recensíti sunt de Levítis, et quos recenséri fecit ad nomen Móyses et Áaron, et príncipes Ísraël per cognatiónes et domos patrum suórum,
   3803 Númeri	Num	4	4	47	a trigínta annis et supra, usque ad annum quinquagésimum, ingrediéntes ad ministérium tabernáculi, et ónera portánda,
   3804 Númeri	Num	4	4	48	fuérunt simul octo míllia quingénti octogínta.
   3805 Númeri	Num	4	4	49	Juxta verbum Dómini recénsuit eos Móyses, unumquémque juxta offícium et ónera sua, sicut præcéperat ei Dóminus.
   3806 Númeri	Num	4	5	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3807 Númeri	Num	4	5	2	Prǽcipe fíliis Ísraël, ut ejíciant de castris omnem leprósum, et qui sémine fluit, pollutúsque est super mórtuo:
   3808 Númeri	Num	4	5	3	tam másculum quam féminam ejícite de castris, ne contáminent ea cum habitáverint vobíscum.
   3809 Númeri	Num	4	5	4	Fecerúntque ita fílii Ísraël, et ejecérunt eos extra castra, sicut locútus erat Dóminus Móysi.
   3810 Númeri	Num	4	5	5	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   3811 Númeri	Num	4	5	6	Lóquere ad fílios Ísraël: Vir, sive múlier, cum fécerint ex ómnibus peccátis, quæ solent homínibus accídere, et per negligéntiam transgréssi fúerint mandátum Dómini, atque delíquerint,
   3812 Númeri	Num	4	5	7	confitebúntur peccátum suum, et reddent ipsum caput, quintámque partem désuper, ei in quem peccáverint.
   3813 Númeri	Num	4	5	8	Sin autem non fúerit qui recípiat, dabunt Dómino, et erit sacerdótis, excépto aríete, qui offértur pro expiatióne, ut sit placábilis hóstia.
   3814 Númeri	Num	4	5	9	Omnes quoque primítiæ, quas ófferunt fílii Ísraël, ad sacerdótem pértinent:
   3815 Númeri	Num	4	5	10	et quidquid in sanctuárium offértur a síngulis, et tráditur mánibus sacerdótis, ipsíus erit.
   3816 Númeri	Num	4	5	11	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   3817 Númeri	Num	4	5	12	Lóquere ad fílios Ísraël, et dices ad eos: Vir cujus uxor erráverit, maritúmque contémnens
   3818 Númeri	Num	4	5	13	dormíerit cum áltero viro, et hoc marítus deprehéndere non quíverit, sed latet adultérium, et téstibus árgui non potest, quia non est invénta in stupro:
   3819 Númeri	Num	4	5	14	si spíritus zelotýpiæ concitáverit virum contra uxórem suam, quæ vel pollúta est, vel falsa suspicióne appétitur:
   3820 Númeri	Num	4	5	15	addúcet eam ad sacerdótem, et ófferet oblatiónem pro illa, décimam partem sati farínæ hordeáceæ: non fundet super eam óleum, nec impónet thus: quia sacrifícium zelotýpiæ est, et oblátio investígans adultérium.
   3821 Númeri	Num	4	5	16	Ófferet ígitur eam sacérdos, et státuet coram Dómino,
   3822 Númeri	Num	4	5	17	assumétque aquam sanctam in vase fíctili, et pauxíllum terræ de paviménto tabernáculi mittet in eam.
   3823 Númeri	Num	4	5	18	Cumque stéterit múlier in conspéctu Dómini, discoopériet caput ejus, et ponet super manus illíus sacrifícium recordatiónis, et oblatiónem zelotýpiæ: ipse autem tenébit aquas amaríssimas, in quibus cum execratióne maledícta congéssit.
   3824 Númeri	Num	4	5	19	Adjurabítque eam, et dicet: Si non dormívit vir aliénus tecum, et si non pollúta es desérto maríti thoro, non te nocébunt aquæ istæ amaríssimæ, in quas maledícta congéssi.
   3825 Númeri	Num	4	5	20	Sin autem declinásti a viro tuo, atque pollúta es, et concubuísti cum áltero viro:
   3826 Númeri	Num	4	5	21	his maledictiónibus subjacébis: det te Dóminus in maledictiónem, exemplúmque cunctórum in pópulo suo: putréscere fáciat femur tuum, et tumens úterus tuus disrumpátur.
   3827 Númeri	Num	4	5	22	Ingrediántur aquæ maledíctæ in ventrem tuum, et útero tumescénte putréscat femur. Et respondébit múlier: Amen, amen.
   3828 Númeri	Num	4	5	23	Scribétque sacérdos in libéllo ista maledícta, et delébit ea aquis amaríssimis, in quas maledícta congéssit,
   3829 Númeri	Num	4	5	24	et dabit ei bíbere. Quas cum exháuserit,
   3830 Númeri	Num	4	5	25	tollet sacérdos de manu ejus sacrifícium zelotýpiæ, et elevábit illud coram Dómino, imponétque illud super altáre, ita dumtáxat ut prius:
   3831 Númeri	Num	4	5	26	pugíllum sacrifícii tollat de eo, quod offértur, et incéndat super altáre: et sic potum det mulíeri aquas amaríssimas.
   3832 Númeri	Num	4	5	27	Quas cum bíberit, si pollúta est, et contémpto viro adultérii rea, pertransíbunt eam aquæ maledictiónis, et infláto ventre, computréscet femur: erítque múlier in maledictiónem, et in exémplum omni pópulo.	b
   3833 Númeri	Num	4	5	28	Quod si pollúta non fúerit, erit innóxia, et fáciet líberos.
   3834 Númeri	Num	4	5	29	Ista est lex zelotýpiæ. Si declináverit múlier a viro suo, et si pollúta fúerit,
   3835 Númeri	Num	4	5	30	maritúsque zelotýpiæ spíritu concitátus addúxerit eam in conspéctu Dómini, et fécerit ei sacérdos juxta ómnia quæ scripta sunt:
   3836 Númeri	Num	4	5	31	marítus absque culpa erit, et illa recípiet iniquitátem suam.
   3837 Númeri	Num	4	6	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3838 Númeri	Num	4	6	2	Lóquere ad fílios Ísraël, et dices ad eos: Vir, sive múlier, cum fécerint votum ut sanctificéntur, et se volúerint Dómino consecráre:
   3839 Númeri	Num	4	6	3	a vino, et omni quod inebriáre potest, abstinébunt. Acétum ex vino, et ex quálibet ália potióne, et quidquid de uva exprímitur, non bibent: uvas recéntes siccásque non cómedent
   3840 Númeri	Num	4	6	4	cunctis diébus quibus ex voto Dómino consecrántur: quidquid ex vínea esse potest, ab uva passa usque ad ácinum non cómedent.
   3841 Númeri	Num	4	6	5	Omni témpore separatiónis suæ novácula non transíbit per caput ejus usque ad complétum diem, quo Dómino consecrátur. Sanctus erit, crescénte cæsárie cápitis ejus.	b
   3842 Númeri	Num	4	6	6	Omni témpore consecratiónis suæ, super mórtuum non ingrediétur,
   3843 Númeri	Num	4	6	7	nec super patris quidem et matris et fratris sororísque fúnere contaminábitur, quia consecrátio Dei sui super caput ejus est.
   3844 Númeri	Num	4	6	8	Ómnibus diébus separatiónis suæ sanctus erit Dómino.
   3845 Númeri	Num	4	6	9	Sin autem mórtuus fúerit súbito quíspiam coram eo, polluétur caput consecratiónis ejus: quod radet íllico in eádem die purgatiónis suæ, et rursum séptima.
   3846 Númeri	Num	4	6	10	In octáva autem die ófferet duos túrtures, vel duos pullos colúmbæ sacerdóti in intróitu fœ́deris testimónii.
   3847 Númeri	Num	4	6	11	Faciétque sacérdos unum pro peccáto, et álterum in holocáustum, et deprecábitur pro eo, quia peccávit super mórtuo: sanctificabítque caput ejus in die illo:
   3848 Númeri	Num	4	6	12	et consecrábit Dómino dies separatiónis illíus, ófferens agnum annículum pro peccáto: ita tamen ut dies prióres írriti fiant, quóniam pollúta est sanctificátio ejus.
   3849 Númeri	Num	4	6	13	Ista est lex consecratiónis. Cum dies, quos ex voto decréverat, complebúntur, addúcet eum ad óstium tabernáculi fœ́deris,	b
   3850 Númeri	Num	4	6	14	et ófferet oblatiónes ejus Dómino, agnum annículum immaculátum in holocáustum, et ovem annículam immaculátam pro peccáto, et aríetem immaculátum, hóstiam pacíficam,
   3851 Númeri	Num	4	6	15	canístrum quoque panum azymórum qui conspérsi sint óleo, et lágana absque ferménto uncta óleo, ac libámina singulórum:
   3852 Númeri	Num	4	6	16	quæ ófferet sacérdos coram Dómino, et fáciet tam pro peccáto, quam in holocáustum.
   3853 Númeri	Num	4	6	17	Aríetem vero immolábit hóstiam pacíficam Dómino, ófferens simul canístrum azymórum, et libaménta quæ ex more debéntur.
   3854 Númeri	Num	4	6	18	Tunc radétur nazarǽus ante óstium tabernáculi fœ́deris cæsárie consecratiónis suæ: tollétque capíllos ejus, et ponet super ignem, qui est suppósitus sacrifício pacificórum:
   3855 Númeri	Num	4	6	19	et armum coctum aríetis, tortámque absque ferménto unam de canístro, et láganum ázymum unum, et tradet in manus nazarǽi, postquam rasum fúerit caput ejus.
   3856 Númeri	Num	4	6	20	Susceptáque rursum ab eo, elevábit in conspéctu Dómini: et sanctificáta sacerdótis erunt, sicut pectúsculum, quod separári jussum est, et femur. Post hæc, potest bíbere nazarǽus vinum.
   3857 Númeri	Num	4	6	21	Ista est lex nazarǽi, cum vóverit oblatiónem suam Dómino témpore consecratiónis suæ, excéptis his, quæ invénerit manus ejus: juxta quod mente devóverat, ita fáciet ad perfectiónem sanctificatiónis suæ.
   3858 Númeri	Num	4	6	22	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   3859 Númeri	Num	4	6	23	Lóquere Áaron et fíliis ejus: Sic benedicétis fíliis Ísraël, et dicétis eis:
   3860 Númeri	Num	4	6	24	Benedícat tibi Dóminus, et custódiat te.
   3861 Númeri	Num	4	6	25	Osténdat Dóminus fáciem suam tibi, et misereátur tui.
   3862 Númeri	Num	4	6	26	Convértat Dóminus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
   3863 Númeri	Num	4	6	27	Invocabúntque nomen meum super fílios Ísraël, et ego benedícam eis.
   3864 Númeri	Num	4	7	1	Factum est autem in die qua complévit Móyses tabernáculum, et eréxit illud, unxítque et sanctificávit cum ómnibus vasis suis, altáre simíliter et ómnia vasa ejus:
   3865 Númeri	Num	4	7	2	obtulérunt príncipes Ísraël et cápita familiárum, qui erant per síngulas tribus, præfectíque eórum, qui numeráti fúerant,
   3866 Númeri	Num	4	7	3	múnera coram Dómino sex plaustra tecta cum duódecim bobus. Unum plaustrum obtulére duo duces, et unum bovem sínguli, obtulerúntque ea in conspéctu tabernáculi.
   3867 Númeri	Num	4	7	4	Ait autem Dóminus ad Móysen:
   3868 Númeri	Num	4	7	5	Súscipe ab eis ut sérviant in ministério tabernáculi, et trades ea Levítis juxta órdinem ministérii sui.
   3869 Númeri	Num	4	7	6	Ítaque cum suscepísset Móyses plaustra et boves, trádidit eos Levítis.
   3870 Númeri	Num	4	7	7	Duo plaustra et quátuor boves dedit fíliis Gerson, juxta id quod habébant necessárium.
   3871 Númeri	Num	4	7	8	Quátuor ália plaustra et octo boves dedit fíliis Merári secúndum offícia et cultum suum, sub manu Íthamar fílii Áaron sacerdótis.
   3872 Númeri	Num	4	7	9	Fíliis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuário sérviunt, et ónera própriis portant húmeris.
   3873 Númeri	Num	4	7	10	Ígitur obtulérunt duces in dedicatiónem altáris, die qua unctum est, oblatiónem suam ante altáre.	b
   3874 Númeri	Num	4	7	11	Dixítque Dóminus ad Móysen: Sínguli duces per síngulos dies ófferant múnera in dedicatiónem altáris.
   3875 Númeri	Num	4	7	12	Primo die óbtulit oblatiónem suam Nahásson fílius Amínadab de tribu Juda:
   3876 Númeri	Num	4	7	13	fuerúntque in ea acetábulum argénteum pondo centum trigínta siclórum, phíala argéntea habens septuagínta siclos, juxta pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacrifícium:
   3877 Númeri	Num	4	7	14	mortaríolum ex decem siclis áureis plenum incénso:
   3878 Númeri	Num	4	7	15	bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
   3879 Númeri	Num	4	7	16	hircúmque pro peccáto:
   3880 Númeri	Num	4	7	17	et in sacrifício pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc est oblátio Nahásson fílii Amínadab.
   3881 Númeri	Num	4	7	18	Secúndo die óbtulit Nathánaël fílius Suar, dux de tribu Íssachar,
   3882 Númeri	Num	4	7	19	acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, juxta pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacrifícium:
   3883 Númeri	Num	4	7	20	mortaríolum áureum habens decem siclos plenum incénso:
   3884 Númeri	Num	4	7	21	bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
   3885 Númeri	Num	4	7	22	hircúmque pro peccáto:
   3886 Númeri	Num	4	7	23	et in sacrifício pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Nathánaël fílii Suar.
   3887 Númeri	Num	4	7	24	Tértio die princeps filiórum Zábulon, Éliab fílius Helon,
   3888 Númeri	Num	4	7	25	óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacrifícium:
   3889 Númeri	Num	4	7	26	mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
   3890 Númeri	Num	4	7	27	bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
   3891 Númeri	Num	4	7	28	hircúmque pro peccáto:
   3892 Númeri	Num	4	7	29	et in sacrifício pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc est oblátio Éliab fílii Helon.
   3893 Númeri	Num	4	7	30	Die quarto princeps filiórum Ruben, Élisur fílius Sédeur,
   3894 Númeri	Num	4	7	31	óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
   3895 Númeri	Num	4	7	32	mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
   3896 Númeri	Num	4	7	33	bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
   3897 Númeri	Num	4	7	34	hircúmque pro peccáto:
   3898 Númeri	Num	4	7	35	et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Élisur fílii Sédeur.
   3899 Númeri	Num	4	7	36	Die quinto princeps filiórum Símeon, Salámiel fílius Surisáddai,
   3900 Númeri	Num	4	7	37	óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
   3901 Númeri	Num	4	7	38	mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
   3902 Númeri	Num	4	7	39	bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
   3903 Númeri	Num	4	7	40	hircúmque pro peccáto:
   3904 Númeri	Num	4	7	41	et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Salámiel fílii Surisáddai.
   3905 Númeri	Num	4	7	42	Die sexto princeps filiórum Gad, Elíasaph fílius Duel,
   3906 Númeri	Num	4	7	43	óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
   3907 Númeri	Num	4	7	44	mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
   3908 Númeri	Num	4	7	45	bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
   3909 Númeri	Num	4	7	46	hircúmque pro peccáto:
   3910 Númeri	Num	4	7	47	et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Elíasaph fílii Duel.
   3911 Númeri	Num	4	7	48	Die séptimo princeps filiórum Éphraim, Elísama fílius Ámmiud,
   3912 Númeri	Num	4	7	49	óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
   3913 Númeri	Num	4	7	50	mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
   3914 Númeri	Num	4	7	51	bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
   3915 Númeri	Num	4	7	52	hircúmque pro peccáto:
   3916 Númeri	Num	4	7	53	et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Elísama fílii Ámmiud.
   3917 Númeri	Num	4	7	54	Die octávo, princeps filiórum Manásse, Gamáliel fílius Phadássur,
   3918 Númeri	Num	4	7	55	óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
   3919 Númeri	Num	4	7	56	mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
   3920 Númeri	Num	4	7	57	bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
   3921 Númeri	Num	4	7	58	hircúmque pro peccáto:
   3922 Númeri	Num	4	7	59	et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Gamáliel fílii Phadássur.
   3923 Númeri	Num	4	7	60	Die nono princeps filiórum Bénjamin, Ábidan fílius Gedeónis,
   3924 Númeri	Num	4	7	61	óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
   3925 Númeri	Num	4	7	62	et mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
   3926 Númeri	Num	4	7	63	bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
   3927 Númeri	Num	4	7	64	hircúmque pro peccáto:
   3928 Númeri	Num	4	7	65	et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Ábidan fílii Gedeónis.
   3929 Númeri	Num	4	7	66	Die décimo princeps filiórum Dan, Ahiézer fílius Ammisáddai,
   3930 Númeri	Num	4	7	67	óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
   3931 Númeri	Num	4	7	68	mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
   3932 Númeri	Num	4	7	69	bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
   3933 Númeri	Num	4	7	70	hircúmque pro peccáto:
   3934 Númeri	Num	4	7	71	et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Ahiézer fílii Ammisáddai.
   3935 Númeri	Num	4	7	72	Die undécimo princeps filiórum Aser, Phégiel fílius Ochran,
   3936 Númeri	Num	4	7	73	óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
   3937 Númeri	Num	4	7	74	mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
   3938 Númeri	Num	4	7	75	bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
   3939 Númeri	Num	4	7	76	hircúmque pro peccáto:
   3940 Númeri	Num	4	7	77	et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Phégiel fílii Ochran.
   3941 Númeri	Num	4	7	78	Die duodécimo princeps filiórum Néphthali, Ahíra fílius Enan,
   3942 Númeri	Num	4	7	79	óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila óleo conspérsa in sacríficum:
   3943 Númeri	Num	4	7	80	mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
   3944 Númeri	Num	4	7	81	bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
   3945 Númeri	Num	4	7	82	hircúmque pro peccáto:
   3946 Númeri	Num	4	7	83	et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Ahíra fílii Enan.
   3947 Númeri	Num	4	7	84	Hæc in dedicatióne altáris obláta sunt a princípibus Ísraël, in die qua consecrátum est: acetábula argéntea duódecim: phíalæ argénteæ duódecim: mortaríola áurea duódecim:	b
   3948 Númeri	Num	4	7	85	ita ut centum trigínta siclos argénti habéret unum acetábulum, et septuagínta siclos habéret una phíala: id est, in commúne vasórum ómnium ex argénto sicli duo míllia quadringénti, póndere sanctuárii:
   3949 Númeri	Num	4	7	86	mortaríola áurea duódecim plena incénso, denos siclos appendéntia póndere sanctuárii: id est, simul auri sicli centum vigínti:
   3950 Númeri	Num	4	7	87	boves de arménto in holocáustum duódecim, aríetes duódecim, agni annículi duódecim, et libaménta eórum: hirci duódecim pro peccáto.
   3951 Númeri	Num	4	7	88	In hóstias pacificórum, boves vigínti quátuor, aríetes sexagínta, hirci sexagínta, agni annículi sexagínta. Hæc obláta sunt in dedicatióne altáris, quando unctum est.
   3952 Númeri	Num	4	7	89	Cumque ingrederétur Móyses tabernáculum fœ́deris, ut consúleret oráculum, audiébat vocem loquéntis ad se de propitiatório quod erat super arcam testimónii inter duos chérubim, unde et loquebátur ei.	b
   3953 Númeri	Num	4	8	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   3954 Númeri	Num	4	8	2	Lóquere Áaron, et dices ad eum: Cum posúeris septem lucérnas, candelábrum in austráli parte erigátur. Hoc ígitur prǽcipe ut lucérnæ contra bóream e regióne respíciant ad mensam panum propositiónis, contra eam partem, quam candelábrum réspicit, lucére debébunt.
   3955 Númeri	Num	4	8	3	Fecítque Áaron, et impósuit lucérnas super candelábrum, ut præcéperat Dóminus Móysi.
   3956 Númeri	Num	4	8	4	Hæc autem erat factúra candelábri, ex auro dúctili, tam médius stipes, quam cuncta quæ ex utróque calamórum látere nascebántur: juxta exémplum quod osténdit Dóminus Móysi, ita operátus est candelábrum.
   3957 Númeri	Num	4	8	5	Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   3958 Númeri	Num	4	8	6	Tolle Levítas de médio filiórum Ísraël, et purificábis eos
   3959 Númeri	Num	4	8	7	juxta hunc ritum: aspergántur aqua lustratiónis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque láverint vestiménta sua, et mundáti fúerint,
   3960 Númeri	Num	4	8	8	tollent bovem de arméntis, et libaméntum ejus símilam óleo conspérsam: bovem autem álterum de arménto tu accípies pro peccáto:
   3961 Númeri	Num	4	8	9	et applicábis Levítas coram tabernáculo fœ́deris, convocáta omni multitúdine filiórum Ísraël.
   3962 Númeri	Num	4	8	10	Cumque Levítæ fúerint coram Dómino, ponent fílii Ísraël manus suas super eos.
   3963 Númeri	Num	4	8	11	Et ófferet Áaron Levítas, munus in conspéctu Dómini a fíliis Ísraël, ut sérviant in ministério ejus.
   3964 Númeri	Num	4	8	12	Levítæ quoque ponent manus suas super cápita boum, e quibus unum fácies pro peccáto, et álterum in holocáustum Dómini, ut deprecéris pro eis.
   3965 Númeri	Num	4	8	13	Statuésque Levítas in conspéctu Áaron et filiórum ejus, et consecrábis oblátos Dómino,
   3966 Númeri	Num	4	8	14	ac separábis de médio filiórum Ísraël, ut sint mei.
   3967 Númeri	Num	4	8	15	Et póstea ingrediéntur tabernáculum fœ́deris, ut sérviant mihi. Sicque purificábis et consecrábis eos in oblatiónem Dómini: quóniam dono donáti sunt mihi a fíliis Ísraël.
   3968 Númeri	Num	4	8	16	Pro primogénitis quæ apériunt omnem vulvam in Ísraël, accépi eos.
   3969 Númeri	Num	4	8	17	Mea sunt enim ómnia primogénita filiórum Ísraël, tam ex homínibus quam ex juméntis. Ex die quo percússi omne primogénitum in terra Ægýpti, sanctificávi eos mihi:
   3970 Númeri	Num	4	8	18	et tuli Levítas pro cunctis primogénitis filiórum Ísraël,
   3971 Númeri	Num	4	8	19	tradidíque eos dono Áaron et fíliis ejus de médio pópuli, ut sérviant mihi pro Ísraël in tabernáculo fœ́deris, et orent pro eis ne sit in pópulo plaga, si ausi fúerint accédere ad sanctuárium.
   3972 Númeri	Num	4	8	20	Fecerúntque Móyses et Áaron et omnis multitúdo filiórum Ísraël super Levítas quæ præcéperat Dóminus Móysi:
   3973 Númeri	Num	4	8	21	purificatíque sunt, et lavérunt vestiménta sua. Elevavítque eos Áaron in conspéctu Dómini, et orávit pro eis,
   3974 Númeri	Num	4	8	22	ut purificáti ingrederéntur ad offícia sua in tabernáculum fœ́deris coram Áaron et fíliis ejus. Sicut præcéperat Dóminus Móysi de Levítis, ita factum est.
   3975 Númeri	Num	4	8	23	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   3976 Númeri	Num	4	8	24	Hæc est lex Levitárum: a vigínti quinque annis et supra, ingrediéntur ut minístrent in tabernáculo fœ́deris.
   3977 Númeri	Num	4	8	25	Cumque quinquagésimum annum ætátis impléverint, servíre cessábunt,
   3978 Númeri	Num	4	8	26	erúntque minístri fratrum suórum in tabernáculo fœ́deris, ut custódiant quæ sibi fuérunt commendáta: ópera autem ipsa non fáciant. Sic dispónes Levítis in custódiis suis.
   3979 Númeri	Num	4	9	1	Locútus est Dóminus ad Móysen in desérto Sínai anno secúndo, postquam egréssi sunt de terra Ægýpti, mense primo, dicens:
   3980 Númeri	Num	4	9	2	Fáciant fílii Ísraël Phase in témpore suo,
   3981 Númeri	Num	4	9	3	quartadécima die mensis hujus ad vésperam, juxta omnes cæremónias et justificatiónes ejus.
   3982 Númeri	Num	4	9	4	Præcepítque Móyses fíliis Ísraël ut fácerent Phase.
   3983 Númeri	Num	4	9	5	Qui fecérunt témpore suo, quartadécima die mensis ad vésperam, in monte Sínai. Juxta ómnia quæ mandáverat Dóminus Móysi, fecérunt fílii Ísraël.
   3984 Númeri	Num	4	9	6	Ecce autem quidam immúndi super ánima hóminis, qui non póterant fácere Phase in die illo, accedéntes ad Móysen et Áaron,
   3985 Númeri	Num	4	9	7	dixérunt eis: Immúndi sumus super ánima hóminis: quare fraudámur ut non valeámus oblatiónem offérre Dómino in témpore suo inter fílios Ísraël?
   3986 Númeri	Num	4	9	8	Quibus respóndit Móyses: State ut cónsulam quid præcípiat Dóminus de vobis.
   3987 Númeri	Num	4	9	9	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   3988 Númeri	Num	4	9	10	Lóquere fíliis Ísraël: Homo, qui fúerit immúndus super ánima, sive in via procul in gente vestra, fáciat Phase Dómino
   3989 Númeri	Num	4	9	11	in mense secúndo, quartadécima die mensis ad vésperam. Cum ázymis et lactúcis agréstibus cómedent illud:
   3990 Númeri	Num	4	9	12	non relínquent ex eo quíppiam usque mane, et os ejus non confríngent: omnem ritum Phase observábunt.
   3991 Númeri	Num	4	9	13	Si quis autem et mundus est, et in itínere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminábitur ánima illa de pópulis suis, quia sacrifícium Dómino non óbtulit témpore suo: peccátum suum ipse portábit.
   3992 Númeri	Num	4	9	14	Peregrínus quoque et ádvena si fúerint apud vos, fácient Phase Dómino juxta cæremónias et justificatiónes ejus. Præcéptum idem erit apud vos tam ádvenæ quam indígenæ.
   3993 Númeri	Num	4	9	15	Ígitur die qua eréctum est tabernáculum, opéruit illud nubes. A véspere autem super tentórium erat quasi spécies ignis usque mane.	b
   3994 Númeri	Num	4	9	16	Sic fiébat júgiter: per diem operiébat illud nubes, et per noctem quasi spécies ignis.
   3995 Númeri	Num	4	9	17	Cumque abláta fuísset nubes, quæ tabernáculum protegébat, tunc proficiscebántur fílii Ísraël: et in loco ubi stetísset nubes, ibi castrametabántur.
   3996 Númeri	Num	4	9	18	Ad impérium Dómini proficiscebántur, et ad impérium illíus figébant tabernáculum. Cunctis diébus quibus stabat nubes super tabernáculum, manébant in eódem loco:
   3997 Númeri	Num	4	9	19	et si evenísset ut multo témpore manéret super illud, erant fílii Ísraël in excúbiis Dómini, et non proficiscebántur
   3998 Númeri	Num	4	9	20	quot diébus fuísset nubes super tabernáculum. Ad impérium Dómini erigébant tentória, et ad impérium illíus deponébant.
   3999 Númeri	Num	4	9	21	Si fuísset nubes a véspere usque mane, et statim dilúculo tabernáculum reliquísset, proficiscebántur: et si post diem et noctem recessísset, dissipábant tentória.
   4000 Númeri	Num	4	9	22	Si vero bíduo aut uno mense vel longióri témpore fuísset super tabernáculum, manébant fílii Ísraël in eódem loco, et non proficiscebántur: statim autem ut recessísset, movébant castra.
   4001 Númeri	Num	4	9	23	Per verbum Dómini figébant tentória, et per verbum illíus proficiscebántur: erántque in excúbiis Dómini juxta impérium ejus per manum Móysi.
   4002 Númeri	Num	4	10	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   4003 Númeri	Num	4	10	2	Fac tibi duas tubas argénteas dúctiles, quibus convocáre possis multitúdinem quando movénda sunt castra.
   4004 Númeri	Num	4	10	3	Cumque increpúeris tubis, congregábitur ad te omnis turba ad óstium tabernáculi fœ́deris.
   4005 Númeri	Num	4	10	4	Si semel clangúeris, vénient ad te príncipes, et cápita multitúdinis Ísraël.
   4006 Númeri	Num	4	10	5	Si autem prolíxior atque concísus clangor increpúerit, movébunt castra primi qui sunt ad orientálem plagam.
   4007 Númeri	Num	4	10	6	In secúndo autem sónitu et pari ululátu tubæ, levábunt tentória qui hábitant ad merídiem; et juxta hunc modum réliqui fácient, ululántibus tubis in profectiónem.
   4008 Númeri	Num	4	10	7	Quando autem congregándus est pópulus, simplex tubárum clangor erit, et non concíse ululábunt.
   4009 Númeri	Num	4	10	8	Fílii autem Áaron sacerdótes clangent tubis: erítque hoc legítimum sempitérnum in generatiónibus vestris.
   4010 Númeri	Num	4	10	9	Si exiéritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dímicant advérsum vos, clangétis ululántibus tubis, et erit recordátio vestri coram Dómino Deo vestro, ut eruámini de mánibus inimicórum vestrórum.
   4011 Númeri	Num	4	10	10	Siquándo habébitis épulum, et dies festos, et caléndas, canétis tubis super holocáustis, et pacíficis víctimis, ut sint vobis in recordatiónem Dei vestri. Ego Dóminus Deus vester.
   4012 Númeri	Num	4	10	11	Anno secúndo, mense secúndo, vigésima die mensis, eleváta est nubes de tabernáculo fœ́deris:	b
   4013 Númeri	Num	4	10	12	profectíque sunt fílii Ísraël per turmas suas de desérto Sínai, et recúbuit nubes in solitúdine Pharan.
   4014 Númeri	Num	4	10	13	Moverúntque castra primi juxta impérium Dómini in manu Móysi.
   4015 Númeri	Num	4	10	14	Fílii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahásson fílius Amínadab.
   4016 Númeri	Num	4	10	15	In tribu filiórum Íssachar fuit princeps Nathánaël fílius Suar.
   4017 Númeri	Num	4	10	16	In tribu Zábulon erat princeps Éliab fílius Helon.
   4018 Númeri	Num	4	10	17	Depositúmque est tabernáculum, quod portántes egréssi sunt fílii Gerson et Merári.
   4019 Númeri	Num	4	10	18	Profectíque sunt et fílii Ruben, per turmas et órdinem suum: quorum princeps erat Hélisur fílius Sédeur.
   4020 Númeri	Num	4	10	19	In tribu autem filiórum Símeon, princeps fuit Salámiel fílius Surisáddai.
   4021 Númeri	Num	4	10	20	Porro in tribu Gad erat princeps Elíasaph fílius Duel.
   4022 Númeri	Num	4	10	21	Profectíque sunt et Caathítæ portántes sanctuárium. Támdiu tabernáculum portabátur, donec venírent ad erectiónis locum.
   4023 Númeri	Num	4	10	22	Movérunt castra et fílii Éphraim per turmas suas, in quorum exércitu princeps erat Elísama fílius Ámmiud.
   4024 Númeri	Num	4	10	23	In tribu autem filiórum Manásse princeps fuit Gamáliel fílius Phadássur.
   4025 Númeri	Num	4	10	24	Et in tribu Bénjamin erat dux Ábidan fílius Gedeónis.
   4026 Númeri	Num	4	10	25	Novíssimi castrórum ómnium profécti sunt fílii Dan per turmas suas, in quorum exércitu princeps fuit Ahiézer fílius Ammisáddai.
   4027 Númeri	Num	4	10	26	In tribu autem filiórum Aser erat princeps Phégiel fílius Ochran.
   4028 Númeri	Num	4	10	27	Et in tribu filiórum Néphthali princeps fuit Ahíra fílius Enan.
   4029 Númeri	Num	4	10	28	Hæc sunt castra, et profectiónes filiórum Ísraël per turmas suas quando egrediebántur.
   4030 Númeri	Num	4	10	29	Dixítque Móyses Hobab fílio Ráguel Madianítæ, cognáto suo: Proficíscimur ad locum quem Dóminus datúrus est nobis: veni nobíscum, ut benefaciámus tibi, quia Dóminus bona promísit Israéli.	b
   4031 Númeri	Num	4	10	30	Cui ille respóndit: Non vadam tecum, sed revértar in terram meam, in qua natus sum.
   4032 Númeri	Num	4	10	31	Et ille: Noli, inquit, nos relínquere: tu enim nosti in quibus locis per desértum castra pónere debeámus, et eris ductor noster.
   4033 Númeri	Num	4	10	32	Cumque nobíscum véneris, quidquid óptimum fúerit ex ópibus, quas nobis traditúrus est Dóminus, dábimus tibi.
   4034 Númeri	Num	4	10	33	Profécti sunt ergo de monte Dómini viam trium diérum, arcáque fœ́deris Dómini præcedébat eos, per dies tres próvidens castrórum locum.	b
   4035 Númeri	Num	4	10	34	Nubes quoque Dómini super eos erat per diem cum incéderent.
   4036 Númeri	Num	4	10	35	Cumque elevarétur arca, dicébat Móyses: Surge, Dómine, et dissipéntur inimíci tui, et fúgiant qui odérunt te, a fácie tua.
   4037 Númeri	Num	4	10	36	Cum autem deponerétur, aiébat: Revértere, Dómine, ad multitúdinem exércitus Ísraël.
   4038 Númeri	Num	4	11	1	Intérea ortum est murmur pópuli, quasi doléntium pro labóre, contra Dóminum. Quod cum audísset Dóminus, irátus est. Et accénsus in eos ignis Dómini, devorávit extrémam castrórum partem.
   4039 Númeri	Num	4	11	2	Cumque clamásset pópulus ad Móysen, orávit Móyses ad Dóminum, et absórptus est ignis.
   4040 Númeri	Num	4	11	3	Vocavítque nomen loci illíus, Incénsio: eo quod incénsus fuísset contra eos ignis Dómini.
   4041 Númeri	Num	4	11	4	Vulgus quippe promíscuum, quod ascénderat cum eis, flagrávit desidério, sedens et flens, junctis sibi páriter fíliis Ísraël, et ait: Quis dabit nobis ad vescéndum carnes?	b
   4042 Númeri	Num	4	11	5	recordámur píscium quos comedebámus in Ægýpto gratis: in mentem nobis véniunt cucúmeres, et pépones, porríque, et cæpe, et állia.
   4043 Númeri	Num	4	11	6	Ánima nostra árida est: nihil áliud respíciunt óculi nostri nisi man.
   4044 Númeri	Num	4	11	7	Erat autem man quasi semen coriándri, colóris bdéllii.
   4045 Númeri	Num	4	11	8	Circuibátque pópulus, et cólligens illud, frangébat mola, sive terébat in mortário, coquens in olla, et fáciens ex eo tórtulas sapóris quasi panis oleáti.
   4046 Númeri	Num	4	11	9	Cumque descénderet nocte super castra ros, descendébat páriter et man.
   4047 Númeri	Num	4	11	10	Audívit ergo Móyses flentem pópulum per famílias, síngulos per óstia tentórii sui. Iratúsque est furor Dómini valde: sed et Móysi intoleránda res visa est,	b
   4048 Númeri	Num	4	11	11	et ait ad Dóminum: Cur afflixísti servum tuum? quare non invénio grátiam coram te? et cur imposuísti pondus univérsi pópuli hujus super me?
   4049 Númeri	Num	4	11	12	Numquid ego concépi omnem hanc multitúdinem, vel génui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portáre solet nutrix infántulum, et defer in terram, pro qua jurásti pátribus eórum?
   4050 Númeri	Num	4	11	13	Unde mihi carnes ut dem tantæ multitúdini? flent contra me, dicéntes: Da nobis carnes ut comedámus.
   4051 Númeri	Num	4	11	14	Non possum solus sustinére omnem hunc pópulum, quia gravis est mihi.
   4052 Númeri	Num	4	11	15	Sin áliter tibi vidétur, óbsecro ut interfícias me, et invéniam grátiam in óculis tuis, ne tantis affíciar malis.
   4053 Númeri	Num	4	11	16	Et dixit Dóminus ad Móysen: Cóngrega mihi septuagínta viros de sénibus Ísraël, quos tu nosti quod senes pópuli sint ac magístri: et duces eos ad óstium tabernáculi fœ́deris, faciésque ibi stare tecum,	b
   4054 Númeri	Num	4	11	17	ut descéndam et loquar tibi: et áuferam de spíritu tuo, tradámque eis, ut susténtent tecum onus pópuli, et non tu solus gravéris.
   4055 Númeri	Num	4	11	18	Pópulo quoque dices: Sanctificámini (cras comedétis carnes: ego enim audívi vos dícere: Quis dabit nobis escas cárnium? bene nobis erat in Ægýpto), ut det vobis Dóminus carnes, et comedátis:
   4056 Númeri	Num	4	11	19	non uno die, nec duóbus, vel quinque aut decem, nec vigínti quidem,
   4057 Númeri	Num	4	11	20	sed usque ad mensem diérum, donec éxeat per nares vestras, et vertátur in náuseam, eo quod repuléritis Dóminum, qui in médio vestri est, et flevéritis coram eo, dicéntes: Quare egréssi sumus ex Ægýpto?
   4058 Númeri	Num	4	11	21	Et ait Móyses: Sexcénta míllia péditum hujus pópuli sunt: et tu dicis: Dabo eis esum cárnium mense íntegro?
   4059 Númeri	Num	4	11	22	numquid óvium et boum multitúdo cædétur, ut possit suffícere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabúntur, ut eos sátient?
   4060 Númeri	Num	4	11	23	Cui respóndit Dóminus: Numquid manus Dómini inválida est? jam nunc vidébis utrum meus sermo ópere compleátur.
   4061 Númeri	Num	4	11	24	Venit ígitur Móyses, et narrávit pópulo verba Dómini, cóngregans septuagínta viros de sénibus Ísraël, quos stare fecit circa tabernáculum.	b
   4062 Númeri	Num	4	11	25	Descendítque Dóminus per nubem, et locútus est ad eum, áuferens de spíritu qui erat in Móyse, et dans septuagínta viris. Cumque requievísset in eis spíritus, prophetavérunt, nec ultra cessavérunt.
   4063 Númeri	Num	4	11	26	Remánserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabátur Eldad, et alter Medad, super quos requiévit spíritus. Nam et ipsi descrípti fúerant, et non exíerant ad tabernáculum.
   4064 Númeri	Num	4	11	27	Cumque prophetárent in castris, cucúrrit puer, et nuntiávit Móysi, dicens: Eldad et Medad prophétant in castris.
   4065 Númeri	Num	4	11	28	Statim Jósue fílius Nun, miníster Móysi, et eléctus e plúribus, ait: Dómine mi Móyses, próhibe eos.
   4066 Númeri	Num	4	11	29	At ille: Quid, inquit æmuláris pro me? quis tríbuat ut omnis pópulus prophétet, et det eis Dóminus spíritum suum?
   4067 Númeri	Num	4	11	30	Reversúsque est Móyses, et majóres natu Ísraël in castra.
   4068 Númeri	Num	4	11	31	Ventus autem egrédiens a Dómino, arréptans trans mare coturníces détulit, et demísit in castra itínere quantum uno die cónfici potest, ex omni parte castrórum per circúitum, volabántque in áëre duóbus cúbitis altitúdine super terram.	b
   4069 Númeri	Num	4	11	32	Surgens ergo pópulus toto die illo, et nocte, ac die áltero, congregávit coturnícum: qui parum, decem coros: et siccavérunt eas per gyrum castrórum.
   4070 Númeri	Num	4	11	33	Adhuc carnes erant in déntibus eórum, nec defécerat hujuscémodi cibus: et ecce furor Dómini concitátus in pópulum, percússit eum plaga magna nimis.
   4071 Númeri	Num	4	11	34	Vocatúsque est ille locus, Sepúlchra concupiscéntiæ: ibi enim sepeliérunt pópulum qui desideráverat. Egréssi autem de Sepúlchris concupiscéntiæ, venérunt in Háseroth, et mansérunt ibi.
   4072 Númeri	Num	4	12	1	Locutáque est María et Áaron contra Móysen propter uxórem ejus Æthiopíssam,
   4073 Númeri	Num	4	12	2	et dixérunt: Num per solum Móysen locútus est Dóminus? nonne et nobis simíliter est locútus? Quod cum audísset Dóminus
   4074 Númeri	Num	4	12	3	(erat enim Móyses vir mitíssimus super omnes hómines qui morabántur in terra),
   4075 Númeri	Num	4	12	4	statim locútus est ad eum, et ad Áaron et Maríam: Egredímini vos tantum tres ad tabernáculum fœ́deris. Cumque fuíssent egréssi,
   4076 Númeri	Num	4	12	5	descéndit Dóminus in colúmna nubis, et stetit in intróitu tabernáculi, vocans Áaron et Maríam. Qui cum issent,
   4077 Númeri	Num	4	12	6	dixit ad eos: Audíte sermónes meos: si quis fúerit inter vos prophéta Dómini, in visióne apparébo ei, vel per sómnium loquar ad illum.
   4078 Númeri	Num	4	12	7	At non talis servus meus Móyses, qui in omni domo mea fidelíssimus est:
   4079 Númeri	Num	4	12	8	ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænígmata et figúras Dóminum videt. Quare ergo non timuístis detráhere servo meo Móysi?
   4080 Númeri	Num	4	12	9	Iratúsque contra eos, ábiit:
   4081 Númeri	Num	4	12	10	nubes quoque recéssit quæ erat super tabernáculum: et ecce María appáruit candens lepra quasi nix. Cumque respexísset eam Áaron, et vidísset perfúsam lepra,
   4082 Númeri	Num	4	12	11	ait ad Móysen: Óbsecro, dómine mi, ne impónas nobis hoc peccátum quod stulte commísimus,
   4083 Númeri	Num	4	12	12	ne fiat hæc quasi mórtua, et ut abortívum quod projícitur de vulva matris suæ: ecce jam médium carnis ejus devorátum est a lepra.
   4084 Númeri	Num	4	12	13	Clamavítque Móyses ad Dóminum, dicens: Deus, óbsecro, sana eam.
   4085 Númeri	Num	4	12	14	Cui respóndit Dóminus: Si pater ejus spuísset in fáciem illíus, nonne debúerat saltem septem diébus rubóre suffúndi? separétur septem diébus extra castra, et póstea revocábitur.
   4086 Númeri	Num	4	12	15	Exclúsa est ítaque María extra castra septem diébus: et pópulus non est motus de loco illo, donec revocáta est María.
   4087 Númeri	Num	4	13	1	Profectúsque est pópulus de Háseroth, fixis tentóriis in desérto Pharan.
   4088 Númeri	Num	4	13	2	Ibíque locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
   4089 Númeri	Num	4	13	3	Mitte viros, qui consíderent terram Chánaan, quam datúrus sum fíliis Ísraël, síngulos de síngulis tríbubus, ex princípibus.
   4090 Númeri	Num	4	13	4	Fecit Móyses quod Dóminus imperáverat, de desérto Pharan mittens príncipes viros, quorum ista sunt nómina.
   4091 Númeri	Num	4	13	5	De tribu Ruben, Sámmua fílium Zechur.
   4092 Númeri	Num	4	13	6	De tribu Símeon, Saphat fílium Huri.
   4093 Númeri	Num	4	13	7	De tribu Juda, Caleb fílium Jéphone.
   4094 Númeri	Num	4	13	8	De tribu Íssachar, Igal fílium Joseph.
   4095 Númeri	Num	4	13	9	De tribu Éphraim, Osée fílium Nun.
   4096 Númeri	Num	4	13	10	De tribu Bénjamin, Phalti fílium Raphu.
   4097 Númeri	Num	4	13	11	De tribu Zábulon, Géddiel fílium Sodi.
   4098 Númeri	Num	4	13	12	De tribu Joseph, sceptri Manásse, Gaddi fílium Susi.
   4099 Númeri	Num	4	13	13	De tribu Dan, Ámmiel fílium Gemálli.
   4100 Númeri	Num	4	13	14	De tribu Aser, Sthur fílium Míchaël.
   4101 Númeri	Num	4	13	15	De tribu Néphthali, Náhabi fílium Vapsi.
   4102 Númeri	Num	4	13	16	De tribu Gad, Guel fílium Machi.
   4103 Númeri	Num	4	13	17	Hæc sunt nómina virórum, quos misit Móyses ad considerándam terram: vocavítque Osée fílium Nun, Jósue.
   4104 Númeri	Num	4	13	18	Misit ergo eos Móyses ad considerándam terram Chánaan, et dixit ad eos: Ascéndite per meridiánam plagam. Cumque venéritis ad montes,	b
   4105 Númeri	Num	4	13	19	consideráte terram, qualis sit: et pópulum qui habitátor est ejus, utrum fortis sit an infírmus: si pauci número an plures:
   4106 Númeri	Num	4	13	20	ipsa terra, bona an mala: urbes quales, murátæ an absque muris:
   4107 Númeri	Num	4	13	21	humus, pinguis an stérilis, nemorósa an absque arbóribus. Confortámini, et afférte nobis de frúctibus terræ. Erat autem tempus quando jam prǽcoquæ uvæ vesci possunt.
   4108 Númeri	Num	4	13	22	Cumque ascendíssent, exploravérunt terram a desérto Sin, usque Rohob intrántibus Emath.	b
   4109 Númeri	Num	4	13	23	Ascenderúntque ad merídiem, et venérunt in Hebron, ubi erant Áchiman et Sísai et Thólmai fílii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægýpti cóndita est.
   4110 Númeri	Num	4	13	24	Pergentésque usque ad Torréntem botri, abscidérunt pálmitem cum uva sua, quem portavérunt in vecte duo viri. De malis quoque granátis et de ficis loci illíus tulérunt:
   4111 Númeri	Num	4	13	25	qui appellátus est Neheléscol, id est Torrens botri, eo quod botrum portássent inde fílii Ísraël.
   4112 Númeri	Num	4	13	26	Reversíque exploratóres terræ post quadragínta dies, omni regióne circúita,	b
   4113 Númeri	Num	4	13	27	venérunt ad Móysen et Áaron et ad omnem cœtum filiórum Ísraël in desértum Pharan, quod est in Cades. Locutíque eis et omni multitúdini ostendérunt fructus terræ:
   4114 Númeri	Num	4	13	28	et narravérunt, dicéntes: Vénimus in terram, ad quam misísti nos, quæ revéra fluit lacte et melle, ut ex his frúctibus cognósci potest:
   4115 Númeri	Num	4	13	29	sed cultóres fortíssimos habet, et urbes grandes atque murátas. Stirpem Enac vídimus ibi.
   4116 Númeri	Num	4	13	30	Ámalec hábitat in merídie, Hethǽus et Jebusǽus et Amorrhǽus in montánis: Chananǽus vero morátur juxta mare et circa fluénta Jordánis.
   4117 Númeri	Num	4	13	31	Inter hæc Caleb compéscens murmur pópuli, qui oriebátur contra Móysen, ait: Ascendámus, et possideámus terram, quóniam potérimus obtinére eam.
   4118 Númeri	Num	4	13	32	Álii vero, qui fúerant cum eo, dicébant: Nequáquam ad hunc pópulum valémus ascéndere, quia fórtior nobis est.
   4119 Númeri	Num	4	13	33	Detraxerúntque terræ, quam inspéxerant, apud fílios Ísraël, dicéntes: Terra, quam lustrávimus, dévorat habitatóres suos: pópulus, quem aspéximus, procéræ statúræ est.
   4120 Númeri	Num	4	13	34	Ibi vídimus monstra quædam filiórum Enac de génere gigánteo: quibus comparáti, quasi locústæ videbámur.
   4121 Númeri	Num	4	14	1	Ígitur vocíferans omnis turba flevit nocte illa,
   4122 Númeri	Num	4	14	2	et murmuráti sunt contra Móysen et Áaron cuncti fílii Ísraël, dicéntes:
   4123 Númeri	Num	4	14	3	Útinam mórtui essémus in Ægýpto: et in hac vasta solitúdine útinam pereámus, et non indúcat nos Dóminus in terram istam, ne cadámus gládio, et uxóres ac líberi nostri ducántur captívi. Nonne mélius est revérti in Ægýptum?
   4124 Númeri	Num	4	14	4	Dixerúntque alter ad álterum: Constituámus nobis ducem, et revertámur in Ægýptum.
   4125 Númeri	Num	4	14	5	Quo audíto, Móyses et Áaron cecidérunt proni in terram coram omni multitúdine filiórum Ísraël.
   4126 Númeri	Num	4	14	6	At vero Jósue fílius Nun et Caleb fílius Jéphone, qui et ipsi lustráverant terram, scidérunt vestiménta sua,
   4127 Númeri	Num	4	14	7	et ad omnem multitúdinem filiórum Ísraël locúti sunt: Terra, quam circuívimus, valde bona est.
   4128 Númeri	Num	4	14	8	Si propítius fúerit Dóminus, indúcet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manántem.
   4129 Númeri	Num	4	14	9	Nolíte rebélles esse contra Dóminum: neque timeátis pópulum terræ hujus, quia sicut panem ita eos póssumus devoráre. Recéssit ab eis omne præsídium: Dóminus nobíscum est, nolíte metúere.
   4130 Númeri	Num	4	14	10	Cumque clamáret omnis multitúdo, et lapídibus eos vellet opprímere, appáruit glória Dómini super tectum fœ́deris cunctis fíliis Ísraël.	b
   4131 Númeri	Num	4	14	11	Et dixit Dóminus ad Móysen: Úsquequo détrahet mihi pópulus iste? quoúsque non credent mihi, in ómnibus signis quæ feci coram eis?
   4132 Númeri	Num	4	14	12	Fériam ígitur eos pestiléntia, atque consúmam: te autem fáciam príncipem super gentem magnam, et fortiórem quam hæc est.
   4133 Númeri	Num	4	14	13	Et ait Móyses ad Dóminum: Ut áudiant Ægýptii, de quorum médio eduxísti pópulum istum,	b
   4134 Númeri	Num	4	14	14	et habitatóres terræ hujus, qui audiérunt quod tu, Dómine, in pópulo isto sis, et fácie videáris ad fáciem, et nubes tua prótegat illos, et in colúmna nubis præcédas eos per diem, et in colúmna ignis per noctem:
   4135 Númeri	Num	4	14	15	quod occíderis tantam multitúdinem quasi unum hóminem, et dicant:
   4136 Númeri	Num	4	14	16	Non póterat introdúcere pópulum in terram pro qua juráverat: idcírco occídit eos in solitúdine?
   4137 Númeri	Num	4	14	17	Magnificétur ergo fortitúdo Dómini sicut jurásti, dicens:
   4138 Númeri	Num	4	14	18	Dóminus pátiens et multæ misericórdiæ, áuferens iniquitátem et scélera, nullúmque innóxium derelínquens, qui vísitas peccáta patrum in fílios in tértiam et quartam generatiónem.
   4139 Númeri	Num	4	14	19	Dimítte, óbsecro, peccátum pópuli hujus secúndum magnitúdinem misericórdiæ tuæ, sicut propítius fuísti egrediéntibus de Ægýpto usque ad locum istum.
   4140 Númeri	Num	4	14	20	Dixítque Dóminus: Dimísi juxta verbum tuum.	b
   4141 Númeri	Num	4	14	21	Vivo ego: et implébitur glória Dómini univérsa terra.
   4142 Númeri	Num	4	14	22	Áttamen omnes hómines qui vidérunt majestátem meam, et signa quæ feci in Ægýpto et in solitúdine, et tentavérunt me jam per decem vices, nec obediérunt voci meæ,
   4143 Númeri	Num	4	14	23	non vidébunt terram pro qua jurávi pátribus eórum, nec quisquam ex illis qui detráxit mihi, intuébitur eam.
   4144 Númeri	Num	4	14	24	Servum meum Caleb, qui plenus álio spíritu secútus est me, indúcam in terram hanc, quam circuívit; et semen ejus possidébit eam.
   4145 Númeri	Num	4	14	25	Quóniam Amalecítes et Chananǽus hábitant in vállibus. Cras movéte castra, et revertímini in solitúdinem per viam maris Rubri.
   4146 Númeri	Num	4	14	26	Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:	b
   4147 Númeri	Num	4	14	27	Úsquequo multitúdo hæc péssima múrmurat contra me? querélas filiórum Ísraël audívi.
   4148 Númeri	Num	4	14	28	Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dóminus: sicut locúti estis audiénte me, sic fáciam vobis.
   4149 Númeri	Num	4	14	29	In solitúdine hac jacébunt cadávera vestra. Omnes qui numeráti estis a vigínti annis et supra, et murmurástis contra me,
   4150 Númeri	Num	4	14	30	non intrábitis terram, super quam levávi manum meam ut habitáre vos fácerem, præter Caleb fílium Jéphone, et Jósue fílium Nun.
   4151 Númeri	Num	4	14	31	Párvulos autem vestros, de quibus dixístis quod prædæ hóstibus forent, introdúcam, ut vídeant terram, quæ vobis displícuit.
   4152 Númeri	Num	4	14	32	Vestra cadávera jacébunt in solitúdine.
   4153 Númeri	Num	4	14	33	Fílii vestri erunt vagi in desérto annis quadragínta, et portábunt fornicatiónem vestram, donec consumántur cadávera patrum in desérto,
   4154 Númeri	Num	4	14	34	juxta númerum quadragínta diérum, quibus considerástis terram: annus pro die imputábitur. Et quadragínta annis recipiétis iniquitátes vestras, et sciétis ultiónem meam:
   4155 Númeri	Num	4	14	35	quóniam sicut locútus sum, ita fáciam omni multitúdini huic péssimæ, quæ consurréxit advérsum me: in solitúdine hac defíciet, et moriétur.
   4156 Númeri	Num	4	14	36	Ígitur omnes viri, quos míserat Móyses ad contemplándam terram, et qui revérsi murmuráre fécerant contra eum omnem multitúdinem, detrahéntes terræ quod esset mala,	b
   4157 Númeri	Num	4	14	37	mórtui sunt atque percússi in conspéctu Dómini.
   4158 Númeri	Num	4	14	38	Jósue autem fílius Nun, et Caleb fílius Jéphone, vixérunt ex ómnibus qui perréxerant ad considerándam terram.
   4159 Númeri	Num	4	14	39	Locutúsque est Móyses univérsa verba hæc ad omnes fílios Ísraël, et luxit pópulus nimis.	b
   4160 Númeri	Num	4	14	40	Et ecce mane primo surgéntes ascendérunt vérticem montis, atque dixérunt: Paráti sumus ascéndere ad locum, de quo Dóminus locútus est: quia peccávimus.
   4161 Númeri	Num	4	14	41	Quibus Móyses: Cur, inquit, transgredímini verbum Dómini, quod vobis non cedet in prósperum?
   4162 Númeri	Num	4	14	42	nolíte ascéndere: non enim est Dóminus vobíscum: ne corruátis coram inimícis vestris.
   4163 Númeri	Num	4	14	43	Amalecítes et Chananǽus ante vos sunt, quorum gládio corruétis, eo quod noluéritis acquiéscere Dómino: nec erit Dóminus vobíscum.
   4164 Númeri	Num	4	14	44	At illi contenebráti ascendérunt in vérticem montis. Arca autem testaménti Dómini et Móyses non recessérunt de castris.
   4165 Númeri	Num	4	14	45	Descendítque Amalecítes et Chananǽus, qui habitábat in monte: et percútiens eos atque concídens, persecútus est eos usque Horma.
   4166 Númeri	Num	4	15	1	Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
   4167 Númeri	Num	4	15	2	Lóquere ad fílios Ísraël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram habitatiónis vestræ, quam ego dabo vobis,
   4168 Númeri	Num	4	15	3	et fecéritis oblatiónem Dómino in holocáustum, aut víctimam, vota solvéntes, vel sponte offeréntes múnera, aut in solemnitátibus vestris adoléntes odórem suavitátis Dómino, de bobus sive de óvibus:
   4169 Númeri	Num	4	15	4	ófferet quicúmque immoláverit víctimam, sacrifícium símilæ, décimam partem ephi, conspérsæ óleo, quod mensúram habébit quartam partem hin:
   4170 Númeri	Num	4	15	5	et vinum ad liba fundénda ejúsdem mensúræ dabit in holocáustum sive in víctimam. Per agnos síngulos
   4171 Númeri	Num	4	15	6	et aríetes erit sacrifícium símilæ duárum decimárum, quæ conspérsa sit óleo tértiæ partis hin:
   4172 Númeri	Num	4	15	7	et vinum ad libaméntum tértiæ partis ejúsdem mensúræ ófferet in odórem suavitátis Dómino.
   4173 Númeri	Num	4	15	8	Quando vero de bobus féceris holocáustum aut hóstiam, ut ímpleas votum vel pacíficas víctimas,
   4174 Númeri	Num	4	15	9	dabis per síngulos boves símilæ tres décimas conspérsæ óleo, quod hábeat médium mensúræ hin:
   4175 Númeri	Num	4	15	10	et vinum ad liba fundénda ejúsdem mensúræ in oblatiónem suavíssimi odóris Dómino.
   4176 Númeri	Num	4	15	11	Sic fácies
   4177 Númeri	Num	4	15	12	per síngulos boves et aríetis et agnos et hædos.
   4178 Númeri	Num	4	15	13	Tam indígenæ quam peregríni
   4179 Númeri	Num	4	15	14	eódem ritu ófferent sacrifícia.
   4180 Númeri	Num	4	15	15	Unum præcéptum erit atque judícium tam vobis quam ádvenis terræ.
   4181 Númeri	Num	4	15	16	Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   4182 Númeri	Num	4	15	17	Lóquere fíliis Ísraël, et dices ad eos:
   4183 Númeri	Num	4	15	18	Cum venéritis in terram, quam dabo vobis,
   4184 Númeri	Num	4	15	19	et comedéritis de pánibus regiónis illíus, separábitis primítias Dómino
   4185 Númeri	Num	4	15	20	de cibis vestris. Sicut de áreis primítias separátis,
   4186 Númeri	Num	4	15	21	ita et de pulméntis dábitis primitíva Dómino.
   4187 Númeri	Num	4	15	22	Quod si per ignorántiam præteriéritis quidquam horum, quæ locútus est Dóminus ad Móysen,	b
   4188 Númeri	Num	4	15	23	et mandávit per eum ad vos, a die qua cœpit jubére et ultra,
   4189 Númeri	Num	4	15	24	oblitáque fúerit fácere multitúdo: ófferet vítulum de arménto, holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, et sacríficum ejus ac liba, ut cæremóniæ póstulant, hircúmque pro peccáto:
   4190 Númeri	Num	4	15	25	et rogábit sacérdos pro omni multitúdine filiórum Ísraël, et dimittétur eis, quóniam non sponte peccavérunt, nihilóminus offeréntes incénsum Dómino pro se et pro peccáto atque erróre suo:
   4191 Númeri	Num	4	15	26	et dimittétur univérsæ plebi filiórum Ísraël, et ádvenis qui peregrinántur inter eos: quóniam culpa est omnis pópuli per ignorántiam.
   4192 Númeri	Num	4	15	27	Quod si ánima una nésciens peccáverit, ófferet capram annículam pro peccáto suo:
   4193 Númeri	Num	4	15	28	et deprecábitur pro ea sacérdos, quod ínscia peccáverit coram Dómino: impetrabítque ei véniam, et dimittétur illi.
   4194 Númeri	Num	4	15	29	Tam indígenis quam ádvenis una lex erit ómnium, qui peccáverint ignorántes.
   4195 Númeri	Num	4	15	30	Ánima vero, quæ per supérbiam áliquid commíserit, sive civis sit ille, sive peregrínus (quóniam advérsus Dóminum rebéllis fuit), períbit de pópulo suo:
   4196 Númeri	Num	4	15	31	verbum enim Dómini contémpsit, et præcéptum illíus fecit írritum: idcírco delébitur, et portábit iniquitátem suam.
   4197 Númeri	Num	4	15	32	Factum est autem, cum essent fílii Ísraël in solitúdine, et inveníssent hóminem colligéntem ligna in die sábbati,	b
   4198 Númeri	Num	4	15	33	obtulérunt eum Móysi et Áaron et univérsæ multitúdini.
   4199 Númeri	Num	4	15	34	Qui reclusérunt eum in cárcerem, nesciéntes quid super eo fácere debérent.
   4200 Númeri	Num	4	15	35	Dixítque Dóminus ad Móysen: Morte moriátur homo iste: óbruat eum lapídibus omnis turba extra castra.
   4201 Númeri	Num	4	15	36	Cumque eduxíssent eum foras, obruérunt lapídibus, et mórtuus est, sicut præcéperat Dóminus.
   4202 Númeri	Num	4	15	37	Dixit quoque Dóminus ad Móysen:	b
   4203 Númeri	Num	4	15	38	Lóquere fíliis Ísraël, et dices ad eos ut fáciant sibi fímbrias per ángulos palliórum, ponéntes in eis vittas hyacínthinas:
   4204 Númeri	Num	4	15	39	quas cum víderint, recordéntur ómnium mandatórum Dómini, nec sequántur cogitatiónes suas et óculos per res várias fornicántes,
   4205 Númeri	Num	4	15	40	sed magis mémores præceptórum Dómini fáciant ea, sintque sancti Deo suo.
   4206 Númeri	Num	4	15	41	Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti, ut essem Deus vester.
   4207 Númeri	Num	4	16	1	Ecce autem Core fílius Ísaar, fílii Caath, fílii Levi, et Dathan atque Abíron fílii Éliab, Hon quoque fílius Pheleth de fíliis Ruben,
   4208 Númeri	Num	4	16	2	surrexérunt contra Móysen, aliíque filiórum Ísraël ducénti quinquagínta viri próceres synagógæ, et qui témpore concílii per nómina vocabántur.
   4209 Númeri	Num	4	16	3	Cumque stetíssent advérsum Móysen et Áaron, dixérunt: Suffíciat vobis, quia omnis multitúdo sanctórum est, et in ipsis est Dóminus: cur elevámini super pópulum Dómini?
   4210 Númeri	Num	4	16	4	Quod cum audísset Móyses, cécidit pronus in fáciem:	b
   4211 Númeri	Num	4	16	5	locutúsque ad Core et ad omnem multitúdinem: Mane, inquit, notum fáciet Dóminus qui ad se pertíneant, et sanctos applicábit sibi: et quos elégerit, appropinquábunt ei.
   4212 Númeri	Num	4	16	6	Hoc ígitur fácite: tollat unusquísque thuríbula sua, tu Core, et omne concílium tuum:
   4213 Númeri	Num	4	16	7	et hausto cras igne, pónite désuper thymiáma coram Dómino: et quemcúmque elégerit, ipse erit sanctus: multum erigímini fílii Levi.
   4214 Númeri	Num	4	16	8	Dixítque rursum ad Core: Audíte, fílii Levi:
   4215 Númeri	Num	4	16	9	num parum vobis est quod separávit vos Deus Ísraël ab omni pópulo, et junxit sibi, ut servirétis ei in cultu tabernáculi, et starétis coram frequéntia pópuli, et ministrarétis ei?
   4216 Númeri	Num	4	16	10	idcírco ad se fecit accédere te et omnes fratres tuos fílios Levi, ut vobis étiam sacerdótium vindicétis,
   4217 Númeri	Num	4	16	11	et omnis globus tuus stet contra Dóminum? quid est enim Áaron ut murmurétis contra eum?
   4218 Númeri	Num	4	16	12	Misit ergo Móyses ut vocáret Dathan et Abíron fílios Éliab. Qui respondérunt: Non venímus.	b
   4219 Númeri	Num	4	16	13	Numquid parum est tibi quod eduxísti nos de terra, quæ lacte et melle manábat, ut occíderes in desérto, nisi et dominátus fúeris nostri?
   4220 Númeri	Num	4	16	14	Revéra induxísti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedísti nobis possessiónes agrórum et vineárum: an et óculos nostros vis erúere? non venímus.
   4221 Númeri	Num	4	16	15	Iratúsque Móyses valde, ait ad Dóminum: Ne respícias sacrifícia eórum: tu scis quod ne aséllum quidem umquam accéperim ab eis, nec afflíxerim quémpiam eórum.
   4222 Númeri	Num	4	16	16	Dixítque ad Core: Tu, et omnis congregátio tua, state seórsum coram Dómino, et Áaron die crástino separátim.
   4223 Númeri	Num	4	16	17	Tóllite sínguli thuríbula vestra, et pónite super ea incénsum, offeréntes Dómino ducénta quinquagínta thuríbula: Áaron quoque téneat thuríbulum suum.
   4224 Númeri	Num	4	16	18	Quod cum fecíssent, stántibus Móyses et Áaron,	b
   4225 Númeri	Num	4	16	19	et coacervássent advérsum eos omnem multitúdinem ad óstium tabernáculi, appáruit cunctis glória Dómini.
   4226 Númeri	Num	4	16	20	Locutúsque Dóminus ad Móysen et Áaron, ait:
   4227 Númeri	Num	4	16	21	Separámini de médio congregatiónis hujus, ut eos repénte dispérdam.
   4228 Númeri	Num	4	16	22	Qui cecidérunt proni in fáciem, atque dixérunt: Fortíssime Deus spirítuum univérsæ carnis, num uno peccánte, contra omnes ira tua desǽviet?
   4229 Númeri	Num	4	16	23	Et ait Dóminus ad Móysen:
   4230 Númeri	Num	4	16	24	Prǽcipe univérso pópulo ut separétur a tabernáculis Core et Dathan et Abíron.
   4231 Númeri	Num	4	16	25	Surrexítque Móyses, et ábiit ad Dathan et Abíron: et sequéntibus eum senióribus Ísraël,
   4232 Númeri	Num	4	16	26	dixit ad turbam: Recédite a tabernáculis hóminum impiórum, et nolíte tángere quæ ad eos pértinent, ne involvámini in peccátis eórum.
   4233 Númeri	Num	4	16	27	Cumque recessíssent a tentóriis eórum per circúitum, Dathan et Abíron egréssi stabant in intróitu papiliónum suórum cum uxóribus et líberis, omníque frequéntia.
   4234 Númeri	Num	4	16	28	Et ait Móyses: In hoc sciétis quod Dóminus míserit me ut fácerem univérsa quæ cérnitis, et non ex próprio ea corde protúlerim:
   4235 Númeri	Num	4	16	29	si consuéta hóminum morte interíerint, et visitáverit eos plaga, qua et céteri visitári solent, non misit me Dóminus:
   4236 Númeri	Num	4	16	30	sin autem novam rem fécerit Dóminus, ut apériens terra os suum deglútiat eos et ómnia quæ ad illos pértinent, descenderíntque vivéntes in inférnum, sciétis quod blasphemáverint Dóminum.
   4237 Númeri	Num	4	16	31	Conféstim ígitur ut cessávit loqui, dirúpta est terra sub pédibus eórum:	b
   4238 Númeri	Num	4	16	32	et apériens os suum, devorávit illos cum tabernáculis suis et univérsa substántia eórum,
   4239 Númeri	Num	4	16	33	descenderúntque vivi in inférnum opérti humo, et periérunt de médio multitúdinis.
   4240 Númeri	Num	4	16	34	At vero omnis Ísraël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamórem pereúntium, dicens: Ne forte et nos terra deglútiat.
   4241 Númeri	Num	4	16	35	Sed et ignis egréssus a Dómino interfécit ducéntos quinquagínta viros, qui offerébant incénsum.
   4242 Númeri	Num	4	16	36	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   4243 Númeri	Num	4	16	37	Prǽcipe Eleázaro fílio Áaron sacerdóti ut tollat thuríbula quæ jacent in incéndio, et ignem huc illúcque dispérgat: quóniam sanctificáta sunt
   4244 Númeri	Num	4	16	38	in mórtibus peccatórum: producátque ea in láminas, et affígat altári, eo quod oblátum sit in eis incénsum Dómino, et sanctificáta sint, ut cernant ea pro signo et moniménto fílii Ísraël.
   4245 Númeri	Num	4	16	39	Tulit ergo Eleázar sacérdos thuríbula ænéa, in quibus obtúlerant hi quos incéndium devorávit, et prodúxit ea in láminas, affígens altári:
   4246 Númeri	Num	4	16	40	ut habérent póstea fílii Ísraël, quibus commoneréntur ne quis accédat alienígena, et qui non est de sémine Áaron ad offeréndum incénsum Dómino, ne patiátur sicut passus est Core, et omnis congregátio ejus, loquénte Dómino ad Móysen.
   4247 Númeri	Num	4	16	41	Murmurávit autem omnis multitúdo filiórum Ísraël sequénti die contra Móysen et Áaron, dicens: Vos interfecístis pópulum Dómini.	b
   4248 Númeri	Num	4	16	42	Cumque orirétur sedítio, et tumúltus incrésceret,
   4249 Númeri	Num	4	16	43	Móyses et Áaron fugérunt ad tabernáculum fœ́deris. Quod, postquam ingréssi sunt, opéruit nubes, et appáruit glória Dómini.
   4250 Númeri	Num	4	16	44	Dixítque Dóminus ad Móysen:
   4251 Númeri	Num	4	16	45	Recédite de médio hujus multitúdinis, étiam nunc delébo eos. Cumque jacérent in terra,
   4252 Númeri	Num	4	16	46	dixit Móyses ad Áaron: Tolle thuríbulum, et hausto igne de altári, mitte incénsum désuper, pergens cito ad pópulum, ut roges pro eis: jam enim egréssa est ira a Dómino, et plaga desǽvit.
   4253 Númeri	Num	4	16	47	Quod cum fecísset Áaron, et cucurrísset ad médiam multitúdinem, quam jam vastábat incéndium, óbtulit thymiáma:
   4254 Númeri	Num	4	16	48	et stans inter mórtuos ac vivéntes, pro pópulo deprecátus est, et plaga cessávit.
   4255 Númeri	Num	4	16	49	Fuérunt autem qui percússi sunt, quatuórdecim míllia hóminum, et septingénti, absque his qui períerant in seditióne Core.
   4256 Númeri	Num	4	16	50	Reversúsque est Áaron ad Móysen ad óstium tabernáculi fœ́deris postquam quiévit intéritus.
   4257 Númeri	Num	4	17	1	Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
   4258 Númeri	Num	4	17	2	Lóquere ad fílios Ísraël, et áccipe ab eis virgas síngulas per cognatiónes suas, a cunctis princípibus tríbuum, virgas duódecim, et uniuscujúsque nomen superscríbes virgæ suæ.
   4259 Númeri	Num	4	17	3	Nomen autem Áaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seórsum famílias continébit:
   4260 Númeri	Num	4	17	4	ponésque eas in tabernáculo fœ́deris coram testimónio, ubi loquar ad te.
   4261 Númeri	Num	4	17	5	Quem ex his elégero, germinábit virga ejus: et cohibébo a me querimónias filiórum Ísraël, quibus contra vos múrmurant.
   4262 Númeri	Num	4	17	6	Locutúsque est Móyses ad fílios Ísraël: et dedérunt ei omnes príncipes virgas per síngulas tribus: fuerúntque virgæ duódecim absque virga Áaron.	b
   4263 Númeri	Num	4	17	7	Quas cum posuísset Móyses coram Dómino in tabernáculo testimónii,
   4264 Númeri	Num	4	17	8	sequénti die regréssus invénit germinásse virgam Áaron in domo Levi: et turgéntibus gemmis erúperant flores, qui, fóliis dilatátis, in amýgdalas deformáti sunt.
   4265 Númeri	Num	4	17	9	Prótulit ergo Móyses omnes virgas de conspéctu Dómini ad cunctos fílios Ísraël: viderúntque, et recepérunt sínguli virgas suas.
   4266 Númeri	Num	4	17	10	Dixítque Dóminus ad Móysen: Refer virgam Áaron in tabernáculum testimónii, ut servétur ibi in signum rebéllium filiórum Ísraël, et quiéscant querélæ eórum a me, ne moriántur.
   4267 Númeri	Num	4	17	11	Fecítque Móyses sicut præcéperat Dóminus.
   4268 Númeri	Num	4	17	12	Dixérunt autem fílii Ísraël ad Móysen: Ecce consúmpti sumus, omnes perívimus.
   4269 Númeri	Num	4	17	13	Quicúmque accédit ad tabernáculum Dómini, móritur. Num usque ad interneciónem cuncti deléndi sumus?
   4270 Númeri	Num	4	18	1	Dixítque Dóminus ad Áaron: Tu, et fílii tui, et domus patris tui tecum, portábitis iniquitátem sanctuárii: et tu et fílii tui simul sustinébitis peccáta sacerdótii vestri.
   4271 Númeri	Num	4	18	2	Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstóque sint, et minístrent tibi: tu autem et fílii tui ministrábitis in tabernáculo testimónii.
   4272 Númeri	Num	4	18	3	Excubabúntque Levítæ ad præcépta tua, et ad cuncta ópera tabernáculi: ita dumtáxat ut ad vasa sanctuárii et ad altáre non accédant, ne et illi moriántur, et vos pereátis simul.
   4273 Númeri	Num	4	18	4	Sint autem tecum, et éxcubent in custódiis tabernáculi, et in ómnibus cæremóniis ejus. Alienígena non miscébitur vobis.
   4274 Númeri	Num	4	18	5	Excubáte in custódia sanctuárii, et in ministério altáris: ne oriátur indignátio super fílios Ísraël.
   4275 Númeri	Num	4	18	6	Ego dedi vobis fratres vestros Levítas de médio filiórum Ísraël, et trádidi donum Dómino, ut sérviant in ministériis tabernáculi ejus.
   4276 Númeri	Num	4	18	7	Tu autem et fílii tui custodíte sacerdótium vestrum: et ómnia quæ ad cultum altáris pértinent, et intra velum sunt, per sacerdótes administrabúntur: si quis extérnus accésserit, occidétur.
   4277 Númeri	Num	4	18	8	Locutúsque est Dóminus ad Áaron: Ecce dedi tibi custódiam primitiárum meárum. Ómnia quæ sanctificántur a fíliis Ísraël, trádidi tibi et fíliis tuis pro offício sacerdotáli legítima sempitérna.	b
   4278 Númeri	Num	4	18	9	Hæc ergo accípies de his, quæ sanctificántur et obláta sunt Dómino. Omnis oblátio, et sacrifícium, et quidquid pro peccáto atque delícto rédditur mihi, et cedit in Sancta sanctórum, tuum erit, et filiórum tuórum.
   4279 Númeri	Num	4	18	10	In sanctuário cómedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecrátum est tibi.
   4280 Númeri	Num	4	18	11	Primítias autem, quas vóverint et obtúlerint fílii Ísraël, tibi dedi, et fíliis tuis, ac filiábus tuis, jure perpétuo: qui mundus est in domo tua, vescétur eis.
   4281 Númeri	Num	4	18	12	Omnem medúllam ólei, et vini, ac fruménti, quidquid ófferunt primitiárum Dómino, tibi dedi.
   4282 Númeri	Num	4	18	13	Univérsa frugum inítia, quas gignit humus, et Dómino deportántur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescétur eis.
   4283 Númeri	Num	4	18	14	Omne quod ex voto reddíderint fílii Ísraël, tuum erit.
   4284 Númeri	Num	4	18	15	Quidquid primum erúmpit e vulva cunctæ carnis, quam ófferunt Dómino, sive ex homínibus, sive de pecóribus fúerit, tui juris erit: ita dumtáxat ut pro hóminis primogénito prétium accípias, et omne ánimal quod immúndum est rédimi fácias,
   4285 Númeri	Num	4	18	16	cujus redémptio erit post unum mensem, siclis argénti quinque, póndere sanctuárii. Siclus vigínti óbolos habet.
   4286 Númeri	Num	4	18	17	Primogénitum autem bovis, et ovis, et capræ, non fácies rédimi, quia sanctificáta sunt Dómino. Sánguinem tantum eórum fundes super altáre, et ádipes adolébis in suavíssimum odórem Dómino.
   4287 Númeri	Num	4	18	18	Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectúsculum consecrátum, et armus dexter: tua erunt.
   4288 Númeri	Num	4	18	19	Omnes primítias sanctuárii, quas ófferunt fílii Ísraël Dómino, tibi dedi, et fíliis, ac filiábus tuis, jure perpétuo. Pactum salis est sempitérnum coram Dómino, tibi ac fíliis tuis.
   4289 Númeri	Num	4	18	20	Dixítque Dóminus ad Áaron: In terra eórum nihil possidébitis, nec habébitis partem inter eos: ego pars et hæréditas tua in médio filiórum Ísraël.	b
   4290 Númeri	Num	4	18	21	Fíliis autem Levi dedi omnes décimas Israélis in possessiónem, pro ministério, quo sérviunt mihi in tabernáculo fœ́deris:
   4291 Númeri	Num	4	18	22	ut non accédant ultra fílii Ísraël ad tabernáculum, nec commíttant peccátum mortíferum,
   4292 Númeri	Num	4	18	23	solis fíliis Levi mihi in tabernáculo serviéntibus, et portántibus peccáta pópuli. Legítimum sempitérnum erit in generatiónibus vestris. Nihil áliud possidébunt,
   4293 Númeri	Num	4	18	24	decimárum oblatióne conténti, quas in usus eórum et necessária separávi.
   4294 Númeri	Num	4	18	25	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   4295 Númeri	Num	4	18	26	Prǽcipe Levítis, atque denúntia: Cum accepéritis a fíliis Ísraël décimas, quas dedi vobis, primítias eárum offérte Dómino, id est, décimam partem décimæ,
   4296 Númeri	Num	4	18	27	ut reputétur vobis in oblatiónem primitivórum, tam de áreis quam de torculáribus:
   4297 Númeri	Num	4	18	28	et univérsis quorum accípitis primítias, offérte Dómino, et date Áaron sacerdóti.
   4298 Númeri	Num	4	18	29	Ómnia quæ offerétis ex décimis, et in donária Dómini separábitis, óptima et elécta erunt.
   4299 Númeri	Num	4	18	30	Dicésque ad eos: Si præclára et melióra quæque obtuléritis ex décimis, reputábitur vobis quasi de área, et torculári dedéritis primítias:
   4300 Númeri	Num	4	18	31	et comedétis eas in ómnibus locis vestris, tam vos quam famíliæ vestræ: quia prétium est pro ministério, quo servítis in tabernáculo testimónii.
   4301 Númeri	Num	4	18	32	Et non peccábitis super hoc, egrégia vobis et pínguia reservántes, ne polluátis oblatiónes filiórum Ísraël, et moriámini.
   4302 Númeri	Num	4	19	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
   4303 Númeri	Num	4	19	2	Ista est relígio víctimæ, quam constítuit Dóminus. Prǽcipe fíliis Ísraël, ut addúcant ad te vaccam rufam ætátis íntegræ, in qua nulla sit mácula, nec portáverit jugum:
   4304 Númeri	Num	4	19	3	tradetísque eam Eleázaro sacerdóti, qui edúctam extra castra, immolábit in conspéctu ómnium:
   4305 Númeri	Num	4	19	4	et tingens dígitum in sánguine ejus, aspérget contra fores tabernáculi septem vícibus,
   4306 Númeri	Num	4	19	5	comburétque eam cunctis vidéntibus, tam pelle et cárnibus ejus quam sánguine et fimo flammæ tráditis.
   4307 Númeri	Num	4	19	6	Lignum quoque cédrinum, et hyssópum, coccúmque bis tinctum sacérdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat.
   4308 Númeri	Num	4	19	7	Et tunc demum, lotis véstibus et córpore suo, ingrediétur in castra, commaculatúsque erit usque ad vésperum.
   4309 Númeri	Num	4	19	8	Sed et ille qui combússerit eam, lavábit vestiménta sua et corpus, et immúndus erit usque ad vésperum.
   4310 Númeri	Num	4	19	9	Cólliget autem vir mundus cíneres vaccæ, et effúndet eos extra castra in loco puríssimo, ut sint multitúdini filiórum Ísraël in custódiam, et in aquam aspersiónis: quia pro peccáto vacca combústa est.
   4311 Númeri	Num	4	19	10	Cumque láverit qui vaccæ portáverat cíneres vestiménta sua, immúndus erit usque ad vésperum. Habébunt hoc fílii Ísraël, et ádvenæ qui hábitant inter eos, sanctum jure perpétuo.
   4312 Númeri	Num	4	19	11	Qui tetígerit cadáver hóminis, et propter hoc septem diébus fúerit immúndus,	b
   4313 Númeri	Num	4	19	12	aspergétur ex hac aqua die tértio et séptimo, et sic mundábitur. Si die tértio aspérsus non fúerit, séptimo non póterit emundári.
   4314 Númeri	Num	4	19	13	Omnis qui tetígerit humánæ ánimæ morticínum, et aspérsus hac commistióne non fúerit, pólluet tabernáculum Dómini et períbit ex Ísraël: quia aqua expiatiónis non est aspérsus, immúndus erit, et manébit spurcítia ejus super eum.
   4315 Númeri	Num	4	19	14	Ista est lex hóminis qui móritur in tabernáculo: omnes qui ingrediúntur tentórium illíus, et univérsa vasa quæ ibi sunt, pollúta erunt septem diébus.	b
   4316 Númeri	Num	4	19	15	Vas, quod non habúerit opérculum nec ligatúram désuper, immúndum erit.
   4317 Númeri	Num	4	19	16	Si quis in agro tetígerit cadáver occísi hóminis, aut per se mórtui, sive os illíus, vel sepúlchrum, immúndus erit septem diébus.
   4318 Númeri	Num	4	19	17	Tolléntque de cinéribus combustiónis atque peccáti, et mittent aquas vivas super eos in vas:
   4319 Númeri	Num	4	19	18	in quibus cum homo mundus tínxerit hyssópum, aspérget ex eo omne tentórium, et cunctam supelléctilem, et hómines hujuscémodi contagióne pollútos:
   4320 Númeri	Num	4	19	19	atque hoc modo mundus lustrábit immúndum tértio et séptimo die: expiatúsque die séptimo, lavábit et se et vestiménta sua, et immúndus erit usque ad vésperum.
   4321 Númeri	Num	4	19	20	Si quis hoc ritu non fúerit expiátus, períbit ánima illíus de médio ecclésiæ: quia sanctuárium Dómini pólluit, et non est aqua lustratiónis aspérsus.
   4322 Númeri	Num	4	19	21	Erit hoc præcéptum legítimum sempitérnum. Ipse quoque qui aspérgit aquas, lavábit vestiménta sua. Omnis qui tetígerit aquas expiatiónis, immúndus erit usque ad vésperum.
   4323 Númeri	Num	4	19	22	Quidquid tetígerit immúndus, immúndum fáciet: et ánima, quæ horum quíppiam tetígerit, immúnda erit usque ad vésperum.
   4324 Númeri	Num	4	20	1	Venerúntque fílii Ísraël et omnis multitúdo in desértum Sin, mense primo, et mansit pópulus in Cades. Mortuáque est ibi María, et sepúlta in eódem loco.
   4325 Númeri	Num	4	20	2	Cumque indigéret aqua pópulus, convenérunt advérsum Móysen et Áaron:
   4326 Númeri	Num	4	20	3	et versi in seditiónem, dixérunt: Útinam periissémus inter fratres nostros coram Dómino.
   4327 Númeri	Num	4	20	4	Cur eduxístis ecclésiam Dómini in solitúdinem, ut et nos et nostra juménta moriámur?
   4328 Númeri	Num	4	20	5	quare nos fecístis ascéndere de Ægýpto, et adduxístis in locum istum péssimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec víneas, nec malogranáta, ínsuper et aquam non habet ad bibéndum?
   4329 Númeri	Num	4	20	6	Ingressúsque Móyses et Áaron, dimíssa multitúdine, tabernáculum fœ́deris, corruérunt proni in terram, clamaverúntque ad Dóminum, atque dixérunt: Dómine Deus, audi clamórem hujus pópuli, et áperi eis thesáurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiáti, cesset murmurátio eórum. Et appáruit glória Dómini super eos.	b
   4330 Númeri	Num	4	20	7	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   4331 Númeri	Num	4	20	8	Tolle virgam, et cóngrega pópulum, tu et Áaron frater tuus, et loquímini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque edúxeris aquam de petra, bibet omnis multitúdo et juménta ejus.
   4332 Númeri	Num	4	20	9	Tulit ígitur Móyses virgam, quæ erat in conspéctu Dómini, sicut præcéperat ei,
   4333 Númeri	Num	4	20	10	congregáta multitúdine ante petram: dixítque eis: Audíte, rebélles et incréduli: num de petra hac vobis aquam potérimus ejícere?
   4334 Númeri	Num	4	20	11	Cumque elevásset Móyses manum, percútiens virga bis sílicem, egréssæ sunt aquæ largíssimæ, ita ut pópulus bíberet et juménta.
   4335 Númeri	Num	4	20	12	Dixítque Dóminus ad Móysen et Áaron: Quia non credidístis mihi, ut sanctificarétis me coram fíliis Ísraël, non introducétis hos pópulos in terram, quam dabo eis.
   4336 Númeri	Num	4	20	13	Hæc est aqua contradictiónis, ubi jurgáti sunt fílii Ísraël contra Dóminum, et sanctificátus est in eis.
   4337 Númeri	Num	4	20	14	Misit intérea núntios Móyses de Cades ad regem Edom, qui dícerent: Hæc mandat frater tuus Ísraël: Nosti omnem labórem qui apprehéndit nos,	b
   4338 Númeri	Num	4	20	15	quómodo descénderint patres nostri in Ægýptum, et habitavérimus ibi multo témpore, afflixeríntque nos Ægýptii, et patres nostros:
   4339 Númeri	Num	4	20	16	et quómodo clamavérimus ad Dóminum, et exaudíerit nos, miserítque ángelum, qui edúxerit nos de Ægýpto. Ecce in urbe Cades, quæ est in extrémis fínibus tuis, pósiti,
   4340 Númeri	Num	4	20	17	obsecrámus ut nobis transíre líceat per terram tuam. Non íbimus per agros, nec per víneas; non bibémus aquas de púteis tuis: sed gradiémur via pública, nec ad déxteram nec ad sinístram declinántes, donec transeámus términos tuos.
   4341 Númeri	Num	4	20	18	Cui respóndit Edom: Non transíbis per me, alióquin armátus occúrram tibi.
   4342 Númeri	Num	4	20	19	Dixerúntque fílii Ísraël: Per tritam gradiémur viam: et si bibérimus aquas tuas, nos et pécora nostra, dábimus quod justum est: nulla erit in prétio difficúltas, tantum velóciter transeámus.
   4343 Númeri	Num	4	20	20	At ille respóndit: Non transíbis. Statímque egréssus est óbvius, cum infiníta multitúdo, et manu forti,
   4344 Númeri	Num	4	20	21	nec vóluit acquiéscere deprecánti, ut concéderet tránsitum per fines suos. Quam ob rem divértit ab eo Ísraël.
   4345 Númeri	Num	4	20	22	Cumque castra movíssent de Cades, venérunt in montem Hor, qui est in fínibus terræ Edom:	b
   4346 Númeri	Num	4	20	23	ubi locútus est Dóminus ad Móysen:
   4347 Númeri	Num	4	20	24	Pergat, inquit, Áaron ad pópulos suos: non enim intrábit terram, quam dedi fíliis Ísraël, eo quod incrédulus fúerit ori meo, ad aquas contradictiónis.
   4348 Númeri	Num	4	20	25	Tolle Áaron et fílium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor.
   4349 Númeri	Num	4	20	26	Cumque nudáveris patrem veste sua, índues ea Eleázarum fílium ejus: Áaron colligétur, et moriétur ibi.
   4350 Númeri	Num	4	20	27	Fecit Móyses ut præcéperat Dóminus: et ascendérunt in montem Hor coram omni multitúdine.
   4351 Númeri	Num	4	20	28	Cumque Áaron spoliásset véstibus suis, índuit eis Eleázarum fílium ejus.
   4352 Númeri	Num	4	20	29	Illo mórtuo in montis supercílio, descéndit cum Eleázaro.
   4353 Númeri	Num	4	20	30	Omnis autem multitúdo videns occubuísse Áaron, flevit super eo trigínta diébus per cunctas famílias suas.
   4354 Númeri	Num	4	21	1	Quod cum audísset Chananǽus rex Arad, qui habitábat ad merídiem, venísse scílicet Ísraël per exploratórum viam, pugnávit contra illum, et victor exístens, duxit ex eo prædam.
   4355 Númeri	Num	4	21	2	At Ísraël voto se Dómino óbligans, ait: Si tradíderis pópulum istum in manu mea, delébo urbes ejus.
   4356 Númeri	Num	4	21	3	Exaudivítque Dóminus preces Ísraël, et trádidit Chananǽum, quem ille interfécit subvérsis úrbibus ejus: et vocávit nomen loci illíus Horma, id est, anáthema.
   4357 Númeri	Num	4	21	4	Profécti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumírent terram Edom. Et tædére cœpit pópulum itíneris ac labóris:	b
   4358 Númeri	Num	4	21	5	locutúsque contra Deum et Móysen, ait: Cur eduxísti nos de Ægýpto, ut morerémur in solitúdine? deest panis, non sunt aquæ: ánima nostra jam náuseat super cibo isto levíssimo.
   4359 Númeri	Num	4	21	6	Quam ob rem misit Dóminus in pópulum ignítos serpéntes, ad quorum plagas et mortes plurimórum,
   4360 Númeri	Num	4	21	7	venérunt ad Móysen, atque dixérunt: Peccávimus, quia locúti sumus contra Dóminum et te: ora ut tollat a nobis serpéntes. Oravítque Móyses pro pópulo,
   4361 Númeri	Num	4	21	8	et locútus est Dóminus ad eum: Fac serpéntem ǽneum, et pone eum pro signo: qui percússus aspéxerit eum, vivet.
   4362 Númeri	Num	4	21	9	Fecit ergo Móyses serpéntem ǽneum, et pósuit eum pro signo: quem cum percússi aspícerent, sanabántur.
   4363 Númeri	Num	4	21	10	Profectíque fílii Ísraël castrametáti sunt in Oboth.	b
   4364 Númeri	Num	4	21	11	Unde egréssi fixére tentória in Jeábarim, in solitúdine quæ réspicit Moab contra orientálem plagam.
   4365 Númeri	Num	4	21	12	Et inde movéntes, venérunt ad torréntem Zared.
   4366 Númeri	Num	4	21	13	Quem relinquéntes castrametáti sunt contra Arnon, quæ est in desérto, et próminet in fínibus Amorrhǽi. Síquidem Arnon términus est Moab, dívidens Moabítas et Amorrhǽos.
   4367 Númeri	Num	4	21	14	Unde dícitur in libro bellórum Dómini: Sicut fecit in mari Rubro, sic fáciet in torréntibus Arnon.
   4368 Númeri	Num	4	21	15	Scópuli torréntium inclináti sunt, ut requiéscerent in Ar, et recúmberent in fínibus Moabitárum.
   4369 Númeri	Num	4	21	16	Ex eo loco appáruit púteus, super quo locútus est Dóminus ad Móysen: Cóngrega pópulum, et dabo ei aquam.
   4370 Númeri	Num	4	21	17	Tunc cécinit Ísraël carmen istud: Ascéndat púteus. Concinébant:
   4371 Númeri	Num	4	21	18	Púteus, quem fodérunt príncipes et paravérunt duces multitúdinis in datóre legis, et in báculis suis. De solitúdine, Matthána.
   4372 Númeri	Num	4	21	19	De Matthána in Naháliel: de Naháliel in Bamoth.
   4373 Númeri	Num	4	21	20	De Bamoth, vallis est in regióne Moab, in vértice Phasga, quod réspicit contra desértum.
   4374 Númeri	Num	4	21	21	Misit autem Ísraël núntios ad Sehon regem Amorrhæórum, dicens:	b
   4375 Númeri	Num	4	21	22	Óbsecro ut transíre mihi líceat per terram tuam: non declinábimus in agros et víneas; non bibémus aquas ex púteis: via régia gradiémur, donec transeámus términos tuos.
   4376 Númeri	Num	4	21	23	Qui concédere nóluit ut transíret Ísraël per fines suos: quin pótius exércitu congregáto, egréssus est óbviam in desértum, et venit in Jasa, pugnavítque contra eum.
   4377 Númeri	Num	4	21	24	A quo percússus est in ore gládii, et posséssa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et fílios Ammon: quia forti præsídio tenebántur términi Ammonitárum.
   4378 Númeri	Num	4	21	25	Tulit ergo Ísraël omnes civitátes ejus, et habitávit in úrbibus Amorrhǽi, in Hésebon scílicet, et vículis ejus.
   4379 Númeri	Num	4	21	26	Urbs Hésebon fuit Sehon regis Amorrhǽi, qui pugnávit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditiónis illíus fúerat usque Arnon.
   4380 Númeri	Num	4	21	27	Idcírco dícitur in provérbio: Veníte in Hésebon: ædificétur, et construátur cívitas Sehon:	b
   4381 Númeri	Num	4	21	28	ignis egréssus est de Hésebon, flamma de óppido Sehon, et devorávit Ar Moabitárum, et habitatóres excelsórum Arnon.
   4382 Númeri	Num	4	21	29	Væ tibi Moab; perísti pópule Chamos. Dedit fílios ejus in fugam, et fílias in captivitátem regi Amorrhæórum Sehon.
   4383 Númeri	Num	4	21	30	Jugum ipsórum dispériit ad Hésebon usque Dibon: lassi pervenérunt in Nophe, et usque Médaba.
   4384 Númeri	Num	4	21	31	Habitávit ítaque Ísraël in terra Amorrhǽi.	b
   4385 Númeri	Num	4	21	32	Misítque Móyses qui explorárent Jazer: cujus cepérunt vículos, et possedérunt habitatóres.
   4386 Númeri	Num	4	21	33	Verterúntque se, et ascendérunt per viam Basan, et occúrrit eis Og, rex Basan, cum omni pópulo suo, pugnatúrus in Édrai.
   4387 Númeri	Num	4	21	34	Dixítque Dóminus ad Móysen: Ne tímeas eum, quia in manu tua trádidi illum, et omnem pópulum ac terram ejus: faciésque illi sicut fecísti Sehon, regi Amorrhæórum habitatóri Hésebon.
   4388 Númeri	Num	4	21	35	Percussérunt ígitur et hunc cum fíliis suis, universúmque pópulum ejus usque ad interneciónem, et possedérunt terram illíus.
   4389 Númeri	Num	4	22	1	Profectíque castrametáti sunt in campéstribus Moab, ubi trans Jordánem Jéricho sita est.
   4390 Númeri	Num	4	22	2	Videns autem Balac fílius Sephor ómnia quæ fécerat Ísraël Amorrhǽo,	b
   4391 Númeri	Num	4	22	3	et quod pertimuíssent eum Moabítæ, et ímpetum ejus ferre non possent,
   4392 Númeri	Num	4	22	4	dixit ad majóres natu Mádian: Ita delébit hic pópulus omnes, qui in nostris fínibus commorántur, quómodo solet bos herbas usque ad radíces cárpere. Ipse erat eo témpore rex in Moab.
   4393 Númeri	Num	4	22	5	Misit ergo núntios ad Bálaam fílium Beor aríolum, qui habitábat super flumen terræ filiórum Ammon, ut vocárent eum, et dícerent: Ecce egréssus est pópulus ex Ægýpto, qui opéruit superfíciem terræ, sedens contra me.
   4394 Númeri	Num	4	22	6	Veni ígitur, et máledic pópulo huic, quia fórtior me est: si quómodo possim percútere et ejícere eum de terra mea. Novi enim quod benedíctus sit cui benedíxeris, et maledíctus in quem maledícta congésseris.
   4395 Númeri	Num	4	22	7	Perrexerúntque senióres Moab, et majóres natu Mádian, habéntes divinatiónis prétium in mánibus. Cumque veníssent ad Bálaam, et narrássent ei ómnia verba Balac,	b
   4396 Númeri	Num	4	22	8	ille respóndit: Manéte hic nocte, et respondébo quidquid mihi díxerit Dóminus. Manéntibus illis apud Bálaam, venit Deus, et ait ad eum:
   4397 Númeri	Num	4	22	9	Quid sibi volunt hómines isti apud te?
   4398 Númeri	Num	4	22	10	Respóndit: Balac fílius Sephor rex Moabitárum misit ad me,
   4399 Númeri	Num	4	22	11	dicens: Ecce pópulus qui egréssus est de Ægýpto, opéruit superfíciem terræ: veni, et máledic ei, si quómodo possim pugnans abígere eum.
   4400 Númeri	Num	4	22	12	Dixítque Deus ad Bálaam: Noli ire cum eis, neque maledícas pópulo: quia benedíctus est.
   4401 Númeri	Num	4	22	13	Qui mane consúrgens dixit ad príncipes: Ite in terram vestram, quia prohíbuit me Dóminus veníre vobíscum.
   4402 Númeri	Num	4	22	14	Revérsi príncipes dixérunt ad Balac: Nóluit Bálaam veníre nobíscum.
   4403 Númeri	Num	4	22	15	Rursum ille multo plures et nobilióres quam ante míserat, misit.
   4404 Númeri	Num	4	22	16	Qui cum veníssent ad Bálaam, dixérunt: Sic dicit Balac fílius Sephor: Ne cunctéris veníre ad me:
   4405 Númeri	Num	4	22	17	parátus sum honoráre te, et quidquid volúeris, dabo tibi: veni, et máledic pópulo isti.
   4406 Númeri	Num	4	22	18	Respóndit Bálaam: Si déderit mihi Balac plenam domum suam argénti et auri, non pótero immutáre verbum Dómini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.
   4407 Númeri	Num	4	22	19	Óbsecro ut hic maneátis étiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respóndeat Dóminus.
   4408 Númeri	Num	4	22	20	Venit ergo Deus ad Bálaam nocte, et ait ei: Si vocáre te venérunt hómines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtáxat, ut quod tibi præcépero, fácias.
   4409 Númeri	Num	4	22	21	Surréxit Bálaam mane, et strata ásina sua proféctus est cum eis.	b
   4410 Númeri	Num	4	22	22	Et irátus est Deus. Stetítque ángelus Dómini in via contra Bálaam, qui insidébat ásinæ, et duos púeros habébat secum.
   4411 Númeri	Num	4	22	23	Cernens ásina ángelum stantem in via, evagináto gládio, avértit se de itínere, et ibat per agrum. Quam cum verberáret Bálaam, et vellet ad sémitam redúcere,
   4412 Númeri	Num	4	22	24	stetit ángelus in angústiis duárum maceriárum, quibus víneæ cingebántur.
   4413 Númeri	Num	4	22	25	Quem videns ásina, junxit se paríeti, et attrívit sedéntis pedem. At ille íterum verberábat eam:
   4414 Númeri	Num	4	22	26	et nihilóminus ángelus ad locum angústum tránsiens, ubi nec ad déxteram, nec ad sinístram póterat deviáre, óbvius stetit.
   4415 Númeri	Num	4	22	27	Cumque vidísset ásina stantem ángelum, cóncidit sub pédibus sedéntis: qui irátus, veheméntius cædébat fuste látera ejus.
   4416 Númeri	Num	4	22	28	Aperuítque Dóminus os ásinæ, et locúta est: Quid feci tibi? cur pércutis me ecce jam tértio?
   4417 Númeri	Num	4	22	29	Respóndit Bálaam: Quia commeruísti, et illusísti mihi: útinam habérem gládium, ut te percúterem!
   4418 Númeri	Num	4	22	30	Dixit ásina: Nonne ánimal tuum sum, cui semper sedére consuevísti usque in præséntem diem? dic quid símile umquam fécerim tibi. At ille ait: Numquam.
   4419 Númeri	Num	4	22	31	Prótinus apéruit Dóminus óculos Bálaam, et vidit ángelum stantem in via, evagináto gládio, adoravítque eum pronus in terram.
   4420 Númeri	Num	4	22	32	Cui ángelus: Cur, inquit, tértio vérberas ásinam tuam? ego veni ut adversárer tibi, quia pervérsa est via tua, mihíque contrária:	b
   4421 Númeri	Num	4	22	33	et nisi ásina declinásset de via, dans locum resisténti, te occidíssem, et illa víveret.
   4422 Númeri	Num	4	22	34	Dixit Bálaam: Peccávi, nésciens quod tu stares contra me: et nunc si dísplicet tibi ut vadam, revértar.
   4423 Númeri	Num	4	22	35	Ait ángelus: Vade cum istis, et cave ne áliud quam præcépero tibi loquáris. Ivit ígitur cum princípibus.
   4424 Númeri	Num	4	22	36	Quod cum audísset Balac, egréssus est in occúrsum ejus in óppido Moabitárum, quod situm est in extrémis fínibus Arnon.
   4425 Númeri	Num	4	22	37	Dixítque ad Bálaam: Misi núntios ut vocárent te: cur non statim venísti ad me? an quia mercédem advéntui tuo réddere néqueo?
   4426 Númeri	Num	4	22	38	Cui ille respóndit: Ecce adsum: numquid loqui pótero áliud, nisi quod Deus posúerit in ore meo?
   4427 Númeri	Num	4	22	39	Perrexérunt ergo simul, et venérunt in urbem, quæ in extrémis regni ejus fínibus erat.
   4428 Númeri	Num	4	22	40	Cumque occidísset Balac boves et oves, misit ad Bálaam, et príncipes qui cum eo erant, múnera.
   4429 Númeri	Num	4	22	41	Mane autem facto, duxit eum ad excélsa Baal, et intúitus est extrémam partem pópuli.
   4430 Númeri	Num	4	23	1	Dixítque Bálaam ad Balac: Ædífica mihi hic septem aras, et para tótidem vítulos, ejusdémque númeri aríetes.
   4431 Númeri	Num	4	23	2	Cumque fecísset juxta sermónem Bálaam, imposuérunt simul vítulum et aríetem super aram.
   4432 Númeri	Num	4	23	3	Dixítque Bálaam ad Balac: Sta paulísper juxta holocáustum tuum, donec vadam, si forte occúrrat mihi Dóminus, et quodcúmque imperáverit, loquar tibi.
   4433 Númeri	Num	4	23	4	Cumque abiísset velóciter, occúrrit illi Deus. Locutúsque ad eum Bálaam: Septem, inquit, aras eréxi, et impósui vítulum et aríetem désuper.
   4434 Númeri	Num	4	23	5	Dóminus autem pósuit verbum in ore ejus, et ait: Revértere ad Balac, et hæc loquéris.
   4435 Númeri	Num	4	23	6	Revérsus invénit stantem Balac juxta holocáustum suum, et omnes príncipes Moabitárum.
   4436 Númeri	Num	4	23	7	Assumptáque parábola sua, dixit: De Aram addúxit me Balac rex Moabitárum, de móntibus oriéntis: Veni, inquit, et máledic Jacob; própera, et detestáre Ísraël.	b
   4437 Númeri	Num	4	23	8	Quómodo maledícam, cui non maledíxit Deus? qua ratióne detéster, quem Dóminus non detestátur?
   4438 Númeri	Num	4	23	9	De summis silícibus vidébo eum, et de cóllibus considerábo illum. Pópulus solus habitábit, et inter gentes non reputábitur.
   4439 Númeri	Num	4	23	10	Quis dinumeráre possit púlverem Jacob, et nosse númerum stirpis Ísraël? Moriátur ánima mea morte justórum, et fiant novíssima mea horum simília.
   4440 Númeri	Num	4	23	11	Dixítque Balac ad Bálaam: Quid est hoc quod agis? ut maledíceres inimícis meis vocávi te, et tu e contrário benedícis eis.	b
   4441 Númeri	Num	4	23	12	Cui ille respóndit: Num áliud possum loqui, nisi quod jússerit Dóminus?
   4442 Númeri	Num	4	23	13	Dixit ergo Balac: Veni mecum in álterum locum unde partem Ísraël vídeas, et totum vidére non possis: inde maledícito ei.
   4443 Númeri	Num	4	23	14	Cumque duxísset eum in locum sublímem, super vérticem montis Phasga, ædificávit Bálaam septem aras, et impósitis supra vítulo atque aríete,
   4444 Númeri	Num	4	23	15	dixit ad Balac: Sta hic juxta holocáustum tuum, donec ego óbvius pergam.
   4445 Númeri	Num	4	23	16	Cui cum Dóminus occurrísset, posuissétque verbum in ore ejus, ait: Revértere ad Balac, et hæc loquéris ei.
   4446 Númeri	Num	4	23	17	Revérsus invénit eum stantem juxta holocáustum suum, et príncipes Moabitárum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locútus est Dóminus?
   4447 Númeri	Num	4	23	18	At ille, assúmpta parábola sua, ait: Sta, Balac, et auscúlta; audi, fili Sephor:	b
   4448 Númeri	Num	4	23	19	non est Deus quasi homo, ut mentiátur, nec ut fílius hóminis, ut mutétur. Dixit ergo, et non fáciet? locútus est, et non implébit?
   4449 Númeri	Num	4	23	20	Ad benedicéndum addúctus sum: benedictiónem prohibére non váleo.
   4450 Númeri	Num	4	23	21	Non est idólum in Jacob, nec vidétur simulácrum in Ísraël. Dóminus Deus ejus cum eo est, et clangor victóriæ regis in illo.
   4451 Númeri	Num	4	23	22	Deus edúxit illum de Ægýpto, cujus fortitúdo símilis est rhinocerótis.
   4452 Númeri	Num	4	23	23	Non est augúrium in Jacob, nec divinátio in Ísraël: tempóribus suis dicétur Jacob et Israéli quid operátus sit Deus.
   4453 Númeri	Num	4	23	24	Ecce pópulus ut leǽna consúrget, et quasi leo erigétur: non accubábit donec dévoret prædam, et occisórum sánguinem bibat.
   4454 Númeri	Num	4	23	25	Dixítque Balac ad Bálaam: Nec maledícas ei, nec benedícas.	b
   4455 Númeri	Num	4	23	26	Et ille ait: Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperáret, hoc fácerem?
   4456 Númeri	Num	4	23	27	Et ait Balac ad eum: Veni, et ducam te ad álium locum: si forte pláceat Deo ut inde maledícas eis.
   4457 Númeri	Num	4	23	28	Cumque duxísset eum super vérticem montis Phogor, qui réspicit solitúdinem,
   4458 Númeri	Num	4	23	29	dixit ei Bálaam: Ædífica mihi hic septem aras, et para tótidem vítulos, ejusdémque númeri aríetes.
   4459 Númeri	Num	4	23	30	Fecit Balac ut Bálaam díxerat: imposuítque vítulos et aríetes per síngulas aras.
   4460 Númeri	Num	4	24	1	Cumque vidísset Bálaam quod placéret Dómino ut benedíceret Israéli, nequáquam ábiit ut ante perréxerat, ut augúrium quǽreret: sed dírigens contra desértum vultum suum,
   4461 Númeri	Num	4	24	2	et élevans óculos, vidit Ísraël in tentóriis commorántem per tribus suas: et irruénte in se spíritu Dei,
   4462 Númeri	Num	4	24	3	assúmpta parábola, ait: Dixit Bálaam fílius Beor: dixit homo, cujus obturátus est óculus:
   4463 Númeri	Num	4	24	4	dixit audítor sermónum Dei, qui visiónem Omnipoténtis intúitus est, qui cadit, et sic aperiúntur óculi ejus:
   4464 Númeri	Num	4	24	5	Quam pulchra tabernácula tua, Jacob, et tentória tua, Ísraël!
   4465 Númeri	Num	4	24	6	ut valles nemorósæ, ut horti juxta flúvios irrígui, ut tabernácula quæ fixit Dóminus, quasi cedri prope aquas.
   4466 Númeri	Num	4	24	7	Fluet aqua de sítula ejus, et semen illíus erit in aquas multas. Tollétur propter Agag, rex ejus, et auferétur regnum illíus.
   4467 Númeri	Num	4	24	8	Deus edúxit illum de Ægýpto, cujus fortitúdo símilis est rhinocerótis. Devorábunt gentes hostes illíus, ossáque eórum confríngent, et perforábunt sagíttis.
   4468 Númeri	Num	4	24	9	Áccubans dormívit ut leo, et quasi leǽna, quam suscitáre nullus audébit. Qui benedíxerit tibi, erit et ipse benedíctus: qui maledíxerit, in maledictióne reputábitur.
   4469 Númeri	Num	4	24	10	Iratúsque Balac contra Bálaam, complósis mánibus ait: Ad maledicéndum inimícis meis vocávi te, quibus e contrário tértio benedixísti:	b
   4470 Númeri	Num	4	24	11	revértere ad locum tuum. Decréveram quidem magnífice honoráre te, sed Dóminus privávit te honóre dispósito.
   4471 Númeri	Num	4	24	12	Respóndit Bálaam ad Balac: Nonne núntiis tuis, quos misísti ad me, dixi:
   4472 Númeri	Num	4	24	13	Si déderit mihi Balac plenam domum suam argénti et auri, non pótero præteríre sermónem Dómini Dei mei, ut vel boni quid vel mali próferam ex corde meo: sed quidquid Dóminus díxerit, hoc loquar?
   4473 Númeri	Num	4	24	14	verúmtamen pergens ad pópulum meum, dabo consílium, quid pópulus tuus pópulo huic fáciat extrémo témpore.
   4474 Númeri	Num	4	24	15	Sumpta ígitur parábola, rursum ait: Dixit Bálaam fílius Beor: dixit homo, cujus obturátus est óculus:	b
   4475 Númeri	Num	4	24	16	dixit audítor sermónum Dei, qui novit doctrínam Altíssimi, et visiónes Omnipoténtis videt, qui cadens apértos habet óculos:
   4476 Númeri	Num	4	24	17	Vidébo eum, sed non modo: intuébor illum, sed non prope. Oriétur stella ex Jacob, et consúrget virga de Ísraël: et percútiet duces Moab, vastabítque omnes fílios Seth.
   4477 Númeri	Num	4	24	18	Et erit Idumǽa posséssio ejus: hæréditas Seir cedet inimícis suis: Ísraël vero fórtiter aget.
   4478 Númeri	Num	4	24	19	De Jacob erit qui dominétur, et perdat relíquias civitátis.
   4479 Númeri	Num	4	24	20	Cumque vidísset Ámalec, assúmens parábolam, ait: Princípium géntium Ámalec, cujus extréma perdéntur.
   4480 Númeri	Num	4	24	21	Vidit quoque Cinǽum: et assúmpta parábola, ait: Robústum quidem est habitáculum tuum: sed si in petra posúeris nidum tuum,
   4481 Númeri	Num	4	24	22	et fúeris eléctus de stirpe Cin, quámdiu póteris permanére? Assur enim cápiet te.
   4482 Númeri	Num	4	24	23	Assumptáque parábola íterum locútus est: Heu! quis victúrus est, quando ista fáciet Deus?
   4483 Númeri	Num	4	24	24	Vénient in triéribus de Itália: superábunt Assýrios, vastabúntque Hebrǽos, et ad extrémum étiam ipsi períbunt.
   4484 Númeri	Num	4	24	25	Surrexítque Bálaam, et revérsus est in locum suum: Balac quoque via, qua vénerat, rédiit.	b
   4485 Númeri	Num	4	25	1	Morabátur autem eo témpore Ísraël in Settim, et fornicátus est pópulus cum filiábus Moab,
   4486 Númeri	Num	4	25	2	quæ vocavérunt eos ad sacrifícia sua. At ille comedérunt et adoravérunt deos eárum.
   4487 Númeri	Num	4	25	3	Initiatúsque est Ísraël Beélphegor: et irátus Dóminus,
   4488 Númeri	Num	4	25	4	ait ad Móysen: Tolle cunctos príncipes pópuli, et suspénde eos contra solem in patíbulis, ut avertátur furor meus ab Ísraël.
   4489 Númeri	Num	4	25	5	Dixítque Móyses ad júdices Ísraël: Occídat unusquísque próximos suos, qui initiáti sunt Beélphegor.
   4490 Númeri	Num	4	25	6	Et ecce unus de fíliis Ísraël intrávit coram frátribus suis ad scortum Madianítidem, vidénte Móyse, et omni turba filiórum Ísraël, qui flebant ante fores tabernáculi.	b
   4491 Númeri	Num	4	25	7	Quod cum vidísset Phínees fílius Eleázari fílii Áaron sacerdótis, surréxit de médio multitúdinis, et arrépto pugióne,
   4492 Númeri	Num	4	25	8	ingréssus est post virum Israëlítem in lupánar, et perfódit ambos simul, virum scílicet et mulíerem in locis genitálibus. Cessavítque plaga a fíliis Ísraël:
   4493 Númeri	Num	4	25	9	et occísi sunt vigínti quátuor míllia hóminum.
   4494 Númeri	Num	4	25	10	Dixítque Dóminus ad Móysen:
   4495 Númeri	Num	4	25	11	Phínees fílius Eleázari fílii Áaron sacerdótis avértit iram meam a fíliis Ísraël: quia zelo meo commótus est contra eos, ut non ipse delérem fílios Ísraël in zelo meo.
   4496 Númeri	Num	4	25	12	Idcírco lóquere ad eum: Ecce do ei pacem fœ́deris mei,
   4497 Númeri	Num	4	25	13	et erit tam ipsi quam sémini ejus pactum sacerdótii sempitérnum: quia zelátus est pro Deo suo, et expiávit scelus filiórum Ísraël.
   4498 Númeri	Num	4	25	14	Erat autem nomen viri Israëlítæ, qui occísus est cum Madianítide, Zambri fílius Salu, dux de cognatióne et tribu Simeónis.
   4499 Númeri	Num	4	25	15	Porro múlier Madianítis, quæ páriter interfécta est, vocabátur Cozbi fília Sur príncipis nobilíssimi Madianitárum.
   4500 Númeri	Num	4	25	16	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   4501 Númeri	Num	4	25	17	Hostes vos séntiant Madianítæ, et percútite eos:
   4502 Númeri	Num	4	25	18	quia et ipsi hostíliter egérunt contra vos, et decepére insídiis per idólum Phogor, et Cozbi fíliam ducis Mádian sorórem suam, quæ percússa est in die plagæ pro sacrilégio Phogor.
   4503 Númeri	Num	4	26	1	Postquam noxiórum sanguis effúsus est, dixit Dóminus ad Móysen et Eleázarum fílium Áaron sacerdótem:
   4504 Númeri	Num	4	26	2	Numeráte omnem summam filiórum Ísraël a vigínti annis et supra, per domos et cognatiónes suas, cunctos qui possunt ad bella procédere.
   4505 Númeri	Num	4	26	3	Locúti sunt ítaque Móyses et Eleázar sacérdos, in campéstribus Moab super Jordánem contra Jéricho, ad eos qui erant
   4506 Númeri	Num	4	26	4	a vigínti annis et supra, sicut Dóminus imperáverat, quorum iste est númerus.
   4507 Númeri	Num	4	26	5	Ruben primogénitus Ísraël: hujus fílius, Henoch, a quo família Henochitárum: et Phallu, a quo família Phalluitárum:	b
   4508 Númeri	Num	4	26	6	et Hesron, a quo família Hesronitárum: et Charmi, a quo família Charmitárum.
   4509 Númeri	Num	4	26	7	Hæ sunt famíliæ de stirpe Ruben: quarum númerus invéntus est quadragínta tria míllia, et septingénti trigínta.
   4510 Númeri	Num	4	26	8	Fílius Phallu, Éliab:
   4511 Númeri	Num	4	26	9	hujus fílii, Námuel et Dathan et Abíron: isti sunt Dathan et Abíron príncipes pópuli, qui surrexérunt contra Móysen et Áaron in seditióne Core, quando advérsus Dóminum rebellavérunt:
   4512 Númeri	Num	4	26	10	et apériens terra os suum devorávit Core, moriéntibus plúrimis, quando combússit ignis ducéntos quinquagínta viros. Et factum est grande miráculum,
   4513 Númeri	Num	4	26	11	ut, Core pereúnte, fílii illíus non perírent.
   4514 Númeri	Num	4	26	12	Fílii Símeon per cognatiónes suas: Námuel, ab hoc família Namuelitárum: Jamin, ab hoc família Jaminitárum: Jachin, ab hoc família Jachinitárum:	b
   4515 Númeri	Num	4	26	13	Zare, ab hoc família Zareitárum: Saul, ab hoc família Saulitárum.
   4516 Númeri	Num	4	26	14	Hæ sunt famíliæ de stirpe Símeon, quarum omnis númerus fuit vigínti duo míllia ducénti.
   4517 Númeri	Num	4	26	15	Fílii Gad per cognatiónes suas: Sephon, ab hoc família Sephonitárum: Aggi, ab hoc família Aggitárum: Suni, ab hoc família Sunitárum:
   4518 Númeri	Num	4	26	16	Ozni, ab hoc família Oznitárum: Her, ab hoc família Heritárum:
   4519 Númeri	Num	4	26	17	Arod, ab hoc família Aroditárum: Áriel, ab hoc família Arielitárum.
   4520 Númeri	Num	4	26	18	Istæ sunt famíliæ Gad, quarum omnis númerus fuit quadragínta míllia quingénti.
   4521 Númeri	Num	4	26	19	Fílii Juda, Her et Onan, qui ambo mórtui sunt in terra Chánaan.
   4522 Númeri	Num	4	26	20	Fuerúntque fílii Juda per cognatiónes suas: Sela, a quo família Selaitárum: Phares, a quo família Pharesitárum: Zare, a quo família Zareitárum.
   4523 Númeri	Num	4	26	21	Porro fílii Phares: Hesron, a quo família Hesronitárum: et Hamul, a quo família Hamulitárum.
   4524 Númeri	Num	4	26	22	Istæ sunt famíliæ Juda, quarum omnis númerus fuit septuagínta sex míllia quingénti.
   4525 Númeri	Num	4	26	23	Fílii Íssachar per cognatiónes suas: Thola, a quo família Tholaitárum: Phua, a quo família Phuaitárum:
   4526 Númeri	Num	4	26	24	Jasub, a quo família Jasubitárum: Semran, a quo família Semranitárum.
   4527 Númeri	Num	4	26	25	Hæ sunt cognatiónes Íssachar, quarum númerus fuit sexagínta quátuor míllia trecénti.
   4528 Númeri	Num	4	26	26	Fílii Zábulon per cognatiónes suas: Sared, a quo família Sareditárum: Elon, a quo família Elonitárum: Jalel, a quo família Jalelitárum.
   4529 Númeri	Num	4	26	27	Hæ sunt cognatiónes Zábulon, quarum númerus fuit sexagínta míllia quingénti.
   4530 Númeri	Num	4	26	28	Fílii Joseph per cognatiónes suas, Manásse et Éphraim.
   4531 Númeri	Num	4	26	29	De Manásse ortus est Machir, a quo família Machiritárum. Machir génuit Gálaad, a quo família Galaaditárum.
   4532 Númeri	Num	4	26	30	Gálaad hábuit fílios: Jezer, a quo família Jezeritárum: et Helec, a quo família Helecitárum:
   4533 Númeri	Num	4	26	31	et Ásriel, a quo família Asrielitárum: et Sechem, a quo família Sechemitárum:
   4534 Númeri	Num	4	26	32	et Semída, a quo família Semidaitárum: et Hepher, a quo família Hepheritárum.
   4535 Númeri	Num	4	26	33	Fuit autem Hepher pater Sálphaad, qui fílios non habébat, sed tantum fílias: quarum ista sunt nómina: Máala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
   4536 Númeri	Num	4	26	34	Hæ sunt famíliæ Manásse, et númerus eárum quinquagínta duo míllia septingénti.
   4537 Númeri	Num	4	26	35	Fílii autem Éphraim per cognatiónes suas fuérunt hi: Súthala, a quo família Suthalaitárum: Becher, a quo família Becheritárum: Thehen, a quo família Thehenitárum.
   4538 Númeri	Num	4	26	36	Porro fílius Súthala fuit Heran, a quo família Heranitárum.
   4539 Númeri	Num	4	26	37	Hæ sunt cognatiónes filiórum Éphraim: quarum númerus fuit trigínta duo míllia quingénti.
   4540 Númeri	Num	4	26	38	Isti sunt fílii Joseph per famílias suas. Fílii Bénjamin in cognatiónibus suis: Bela, a quo família Belaitárum: Asbel, a quo família Asbelitárum: Ahíram, a quo família Ahiramitárum:
   4541 Númeri	Num	4	26	39	Supham, a quo família Suphamitárum: Hupham, a quo família Huphamitárum.
   4542 Númeri	Num	4	26	40	Fílii Bela: Hered, et Nóeman. De Hered, família Hereditárum: de Nóeman, família Noëmanitárum.
   4543 Númeri	Num	4	26	41	Hi sunt fílii Bénjamin per cognatiónes suas: quorum númerus fuit quadragínta quinque míllia sexcénti.
   4544 Númeri	Num	4	26	42	Fílii Dan per cognatiónes suas: Suham, a quo família Suhamitárum. Hæ sunt cognatiónes Dan per famílias suas.	b
   4545 Númeri	Num	4	26	43	Omnes fuére Suhamítæ, quorum númerus erat sexagínta quátuor míllia quadringénti.
   4546 Númeri	Num	4	26	44	Fílii Aser per cognatiónes suas: Jemna, a quo família Jemnaitárum: Jéssui, a quo família Jessuitárum: Brie, a quo família Brieitárum.
   4547 Númeri	Num	4	26	45	Fílii Brie: Heber, a quo família Heberitárum: et Mélchiel, a quo família Melchielitárum.
   4548 Númeri	Num	4	26	46	Nomen autem fíliæ Aser fuit Sara.
   4549 Númeri	Num	4	26	47	Hæ cognatiónes filiórum Aser, et númerus eórum quinquagínta tria míllia quadringénti.
   4550 Númeri	Num	4	26	48	Fílii Néphthali per cognatiónes suas: Jésiel, a quo família Jesielitárum: Guni, a quo família Gunitárum:
   4551 Númeri	Num	4	26	49	Jeser, a quo família Jeseritárum: Sellem, a quo família Sellemitárum.
   4552 Númeri	Num	4	26	50	Hæ sunt cognatiónes filiórum Néphthali per famílias suas: quorum númerus quadragínta quinque míllia quadringénti.
   4553 Númeri	Num	4	26	51	Ista est summa filiórum Ísraël, qui recensíti sunt, sexcénta míllia, et mille septingénti trigínta.
   4554 Númeri	Num	4	26	52	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:	b
   4555 Númeri	Num	4	26	53	Istis dividétur terra juxta númerum vocabulórum in possessiónes suas.
   4556 Númeri	Num	4	26	54	Plúribus majórem partem dabis, et paucióribus minórem: síngulis, sicut nunc recensíti sunt, tradétur posséssio:
   4557 Númeri	Num	4	26	55	ita dumtáxat ut sors terram tríbubus dívidat et famíliis.
   4558 Númeri	Num	4	26	56	Quidquid sorte contígerit, hoc vel plures accípiant, vel paucióres.
   4559 Númeri	Num	4	26	57	Hic quoque est númerus filiórum Levi per famílias suas: Gerson, a quo família Gersonitárum: Caath, a quo família Caathitárum: Merári, a quo família Meraritárum.	b
   4560 Númeri	Num	4	26	58	Hæ sunt famíliæ Levi: família Lobni, família Hebróni, família Móholi, família Musi, família Core. At vero Caath génuit Amram:
   4561 Númeri	Num	4	26	59	qui hábuit uxórem Jóchabed fíliam Levi, quæ nata est ei in Ægýpto. Hæc génuit Amram viro suo fílios, Áaron, et Móysen, et Maríam sorórem eórum.
   4562 Númeri	Num	4	26	60	De Áaron orti sunt Nadab et Ábiu, et Eleázar et Íthamar:
   4563 Númeri	Num	4	26	61	quorum Nadab et Ábiu mórtui sunt, cum obtulíssent ignem aliénum coram Dómino.
   4564 Númeri	Num	4	26	62	Fuerúntque omnes qui numeráti sunt, vigínti tria míllia géneris masculíni ab uno mense et supra: quia non sunt recensíti inter fílios Ísraël, nec eis cum céteris data posséssio est.
   4565 Númeri	Num	4	26	63	Hic est númerus filiórum Ísraël, qui descrípti sunt a Móyse et Eleázaro sacerdóte, in campéstribus Moab supra Jordánem contra Jéricho:	b
   4566 Númeri	Num	4	26	64	inter quos, nullus fuit eórum qui ante numeráti sunt a Móyse et Áaron in desérto Sínai:
   4567 Númeri	Num	4	26	65	prædíxerat enim Dóminus quod omnes moreréntur in solitúdine. Nullúsque remánsit ex eis, nisi Caleb fílius Jéphone, et Jósue fílius Nun.
   4568 Númeri	Num	4	27	1	Accessérunt autem fíliæ Sálphaad, fílii Hepher, fílii Gálaad, fílii Machir, fílii Manásse, qui fuit fílius Joseph: quarum sunt nómina, Máala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
   4569 Númeri	Num	4	27	2	Steterúntque coram Móyse et Eleázaro sacerdóte et cunctis princípibus pópuli ad óstium tabernáculi fœ́deris, atque dixérunt:
   4570 Númeri	Num	4	27	3	Pater noster mórtuus est in desérto, nec fuit in seditióne, quæ concitáta est contra Dóminum sub Core, sed in peccáto suo mórtuus est: hic non hábuit mares fílios. Cur tóllitur nomen illíus de família sua, quia non hábuit fílium? date nobis possessiónem inter cognátos patris nostri.
   4571 Númeri	Num	4	27	4	Retulítque Móyses causam eárum ad judícium Dómini.
   4572 Númeri	Num	4	27	5	Qui dixit ad eum:
   4573 Númeri	Num	4	27	6	Justam rem póstulant fíliæ Sálphaad: da eis possessiónem inter cognátos patris sui, et ei in hæreditátem succédant.
   4574 Númeri	Num	4	27	7	Ad fílios autem Ísraël loquéris hæc:
   4575 Númeri	Num	4	27	8	Homo cum mórtuus fúerit absque fílio, ad fíliam ejus transíbit hæréditas.
   4576 Númeri	Num	4	27	9	Si fíliam non habúerit, habébit successóres fratres suos.
   4577 Númeri	Num	4	27	10	Quod si et fratres non fúerint, dábitis hæreditátem frátribus patris ejus.
   4578 Númeri	Num	4	27	11	Sin autem nec pátruos habúerit, dábitur hæréditas his qui ei próximi sunt. Erítque hoc fíliis Ísraël sanctum lege perpétua, sicut præcépit Dóminus Móysi.
   4579 Númeri	Num	4	27	12	Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Ascénde in montem istum Ábarim, et contempláre inde terram, quam datúrus sum fíliis Ísraël.	b
   4580 Númeri	Num	4	27	13	Cumque víderis eam, ibis et tu ad pópulum tuum, sicut ivit frater tuus Áaron:
   4581 Númeri	Num	4	27	14	quia offendístis me in desérto Sin in contradictióne multitúdinis, nec sanctificáre me voluístis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictiónis in Cades desérti Sin.
   4582 Númeri	Num	4	27	15	Cui respóndit Móyses:
   4583 Númeri	Num	4	27	16	Provídeat Dóminus Deus spirítuum omnis carnis hóminem, qui sit super multitúdinem hanc:
   4584 Númeri	Num	4	27	17	et possit exíre et intráre ante eos, et edúcere eos vel introdúcere: ne sit pópulus Dómini sicut oves absque pastóre.
   4585 Númeri	Num	4	27	18	Dixítque Dóminus ad eum: Tolle Jósue fílium Nun, virum in quo est spíritus, et pone manum tuam super eum.
   4586 Númeri	Num	4	27	19	Qui stabit coram Eleázaro sacerdóte et omni multitúdine:
   4587 Númeri	Num	4	27	20	et dabis ei præcépta cunctis vidéntibus, et partem glóriæ tuæ, ut áudiat eum omnis synagóga filiórum Ísraël.
   4588 Númeri	Num	4	27	21	Pro hoc, si quid agéndum erit, Eleázar sacérdos cónsulet Dóminum. Ad verbum ejus egrediétur et ingrediétur ipse, et omnes fílii Ísraël cum eo, et cétera multitúdo.
   4589 Númeri	Num	4	27	22	Fecit Móyses ut præcéperat Dóminus: cumque tulísset Jósue, státuit eum coram Eleázaro sacerdóte et omni frequéntia pópuli.
   4590 Númeri	Num	4	27	23	Et impósitis cápiti ejus mánibus, cuncta replicávit quæ mandáverat Dóminus.
   4591 Númeri	Num	4	28	1	Dixit quoque Dóminus ad Móysen:
   4592 Númeri	Num	4	28	2	Prǽcipe fíliis Ísraël, et dices ad eos: Oblatiónem meam et panes, et incénsum odóris suavíssimi offérte per témpora sua.
   4593 Númeri	Num	4	28	3	Hæc sunt sacrifícia quæ offérre debétis: agnos annículos immaculátos duos quotídie in holocáustum sempitérnum:
   4594 Númeri	Num	4	28	4	unum offerétis mane, et álterum ad vésperum:
   4595 Númeri	Num	4	28	5	décimam partem ephi símilæ, quæ conspérsa sit óleo puríssimo, et hábeat quartam partem hin.
   4596 Númeri	Num	4	28	6	Holocáustum juge est quod obtulístis in monte Sínai in odórem suavíssimum incénsi Dómini.
   4597 Númeri	Num	4	28	7	Et libábitis vini quartam partem hin per agnos síngulos in sanctuário Dómini.
   4598 Númeri	Num	4	28	8	Alterúmque agnum simíliter offerétis ad vésperam juxta omnem ritum sacrifícii matutíni, et libamentórum ejus, oblatiónem suavíssimi odóris Dómino.
   4599 Númeri	Num	4	28	9	Die autem sábbati offerétis duos agnos annículos immaculátos, et duas décimas símilæ óleo conspérsæ in sacrifício, et liba:	b
   4600 Númeri	Num	4	28	10	quæ rite fundúntur per síngula sábbata in holocáustum sempitérnum.
   4601 Númeri	Num	4	28	11	In caléndis autem offerétis holocáustum Dómino, vítulos de arménto duos, aríetem unum, agnos annículos septem immaculátos,
   4602 Númeri	Num	4	28	12	et tres décimas símilæ óleo conspérsæ in sacrifício per síngulos vítulos: et duas décimas símilæ óleo conspérsæ per síngulos aríetes:
   4603 Númeri	Num	4	28	13	et décimam décimæ símilæ ex óleo in sacrifício per agnos síngulos: holocáustum suavíssimi odóris atque incénsi est Dómino.
   4604 Númeri	Num	4	28	14	Libaménta autem vini, quæ per síngulas fundénda sunt víctimas, ista erunt: média pars hin per síngulos vítulos, tértia per aríetem, quarta per agnum. Hoc erit holocáustum per omnes menses, qui sibi anno verténte succédunt.
   4605 Númeri	Num	4	28	15	Hircus quoque offerétur Dómino pro peccátis in holocáustum sempitérnum cum libaméntis suis.
   4606 Númeri	Num	4	28	16	Mense autem primo, quartadécima die mensis, Phase Dómini erit,	b
   4607 Númeri	Num	4	28	17	et quintadécima die solémnitas: septem diébus vescéntur ázymis.
   4608 Númeri	Num	4	28	18	Quarum dies prima venerábilis et sancta erit: omne opus servíle non faciétis in ea.
   4609 Númeri	Num	4	28	19	Offeretísque incénsum holocáustum Dómino, vítulos de arménto duos, aríetem unum, agnos annículos immaculátos septem:
   4610 Númeri	Num	4	28	20	et sacrifícia singulórum ex símila quæ conspérsa sit óleo, tres décimas per síngulos vítulos, et duas décimas per aríetem,
   4611 Númeri	Num	4	28	21	et décimam décimæ per agnos síngulos, id est, per septem agnos.
   4612 Númeri	Num	4	28	22	Et hircum pro peccáto unum, ut expiétur pro vobis,
   4613 Númeri	Num	4	28	23	præter holocáustum matutínum, quod semper offerétis.
   4614 Númeri	Num	4	28	24	Ita faciétis per síngulos dies septem diérum in fómitem ignis, et in odórem suavíssimum Dómino, qui surget de holocáusto, et de libatiónibus singulórum.
   4615 Númeri	Num	4	28	25	Dies quoque séptimus celebérrimus et sanctus erit vobis: omne opus servíle non faciétis in eo.
   4616 Númeri	Num	4	28	26	Dies étiam primitivórum, quando offerétis novas fruges Dómino, explétis hebdomádibus, venerábilis et sancta erit: omne opus servíle non faciétis in ea.	b
   4617 Númeri	Num	4	28	27	Offeretísque holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulos de arménto duos, aríetem unum, et agnos annículos immaculátos septem:
   4618 Númeri	Num	4	28	28	atque in sacrifíciis eórum, símilæ óleo conspérsæ tres décimas per síngulos vítulos, per aríetes duas,
   4619 Númeri	Num	4	28	29	per agnos décimam décimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
   4620 Númeri	Num	4	28	30	qui mactátur pro expiatióne: præter holocáustum sempitérnum et liba ejus.
   4621 Númeri	Num	4	28	31	Immaculáta offerétis ómnia cum libatiónibus suis.
   4622 Númeri	Num	4	29	1	Mensis étiam séptimi prima dies venerábilis et sancta erit vobis. Omne opus servíle non faciétis in ea, quia dies clangóris est et tubárum.
   4623 Númeri	Num	4	29	2	Offeretísque holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulum de arménto unum, aríetem unum, et agnos annículos immaculátos septem:
   4624 Númeri	Num	4	29	3	et in sacrifíciis eórum, símilæ óleo conspérsæ tres décimas per síngulos vítulos, duas décimas per aríetem,
   4625 Númeri	Num	4	29	4	unam décimam per agnum, qui simul sunt agni septem:
   4626 Númeri	Num	4	29	5	et hircum pro peccáto, qui offértur in expiatiónem pópuli,
   4627 Númeri	Num	4	29	6	præter holocáustum calendárum cum sacrifíciis suis, et holocáustum sempitérnum cum libatiónibus sólitis: eísdem cæremóniis offerétis in odórem suavíssimum incénsum Dómino.
   4628 Númeri	Num	4	29	7	Décima quoque dies mensis hujus séptimi erit vobis sancta atque venerábilis, et affligétis ánimas vestras: omne opus servíle non faciétis in ea.	b
   4629 Númeri	Num	4	29	8	Offeretísque holocáustum Dómino in odórem suavíssimum, vítulum de arménto unum, aríetem unum, agnos annículos immaculátos septem:
   4630 Númeri	Num	4	29	9	et in sacrifíciis eórum símilæ óleo conspérsæ tres décimas per síngulos vítulos, duas décimas per aríetem,
   4631 Númeri	Num	4	29	10	décimam décimæ per agnos síngulos, qui sunt simul agni septem:
   4632 Númeri	Num	4	29	11	et hircum pro peccáto, absque his quæ offérri pro delícto solent in expiatiónem, et holocáustum sempitérnum, cum sacrifício et libamínibus eórum.
   4633 Númeri	Num	4	29	12	Quintadécima vero die mensis séptimi, quæ vobis sancta erit atque venerábilis, omne opus servíle non faciétis in ea, sed celebrábitis solemnitátem Dómino septem diébus.	b
   4634 Númeri	Num	4	29	13	Offeretísque holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulos de arménto trédecim, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
   4635 Númeri	Num	4	29	14	et in libaméntis eórum, símilæ óleo conspérsæ tres décimas per vítulos síngulos, qui sunt simul vítuli trédecim, et duas décimas aríeti uno, id est, simul ariétibus duóbus,
   4636 Númeri	Num	4	29	15	et décimam décimæ agnis síngulis, qui sunt simul agni quatuórdecim:
   4637 Númeri	Num	4	29	16	et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, et sacrifício, et libámine ejus.
   4638 Númeri	Num	4	29	17	In die áltero offerétis vítulos de arménto duódecim, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
   4639 Númeri	Num	4	29	18	sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
   4640 Númeri	Num	4	29	19	et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque et libámine ejus.
   4641 Númeri	Num	4	29	20	Die tértio offerétis vítulos úndecim, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
   4642 Númeri	Num	4	29	21	sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
   4643 Númeri	Num	4	29	22	et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque et libámine ejus.
   4644 Númeri	Num	4	29	23	Die quarto offerétis vítulos decem, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
   4645 Númeri	Num	4	29	24	sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
   4646 Númeri	Num	4	29	25	et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine.
   4647 Númeri	Num	4	29	26	Die quinto offerétis vítulos novem, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
   4648 Númeri	Num	4	29	27	sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
   4649 Númeri	Num	4	29	28	et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine.
   4650 Númeri	Num	4	29	29	Die sexto offerétis vítulos octo, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
   4651 Númeri	Num	4	29	30	sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
   4652 Númeri	Num	4	29	31	et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine.
   4653 Númeri	Num	4	29	32	Die séptimo offerétis vítulos septem, et aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
   4654 Númeri	Num	4	29	33	sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
   4655 Númeri	Num	4	29	34	et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine.
   4656 Númeri	Num	4	29	35	Die octávo, qui est celebérrimus, omne opus servíle non faciétis,
   4657 Númeri	Num	4	29	36	offeréntes holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulum unum, aríetem unum, agnos annículos immaculátos septem:
   4658 Númeri	Num	4	29	37	sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
   4659 Númeri	Num	4	29	38	et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine.
   4660 Númeri	Num	4	29	39	Hæc offerétis Dómino in solemnitátibus vestris: præter vota et oblatiónes spontáneas in holocáusto, in sacrifício, in libámine, et in hóstiis pacíficis.
   4661 Númeri	Num	4	30	1	Narravítque Móyses fíliis Ísraël ómnia quæ ei Dóminus imperárat.
   4662 Númeri	Num	4	30	2	Et locútus est ad príncipes tríbuum filiórum Ísraël: Iste est sermo quem præcépit Dóminus:
   4663 Númeri	Num	4	30	3	Si quis virórum votum Dómino vóverit, aut se constrínxerit juraménto: non fáciet írritum verbum suum, sed omne quod promísit, implébit.
   4664 Númeri	Num	4	30	4	Múlier si quíppiam vóverit, et se constrínxerit juraménto, quæ est in domo patris sui, et in ætáte adhuc puellári: si cognóverit pater votum quod pollícita est, et juraméntum quo obligávit ánimam suam, et tacúerit, voti rea erit:
   4665 Númeri	Num	4	30	5	quidquid pollícita est, et jurávit, ópere complébit.
   4666 Númeri	Num	4	30	6	Sin autem statim ut audíerit, contradíxerit pater: et vota et juraménta ejus írrita erunt, nec obnóxia tenébitur sponsióni, eo quod contradíxerit pater.
   4667 Númeri	Num	4	30	7	Si marítum habúerit, et vóverit áliquid, et semel de ore ejus verbum egrédiens ánimam ejus obligáverit juraménto:
   4668 Númeri	Num	4	30	8	quo die audíerit vir, et non contradíxerit, voti rea erit, reddétque quodcúmque promíserat.
   4669 Númeri	Num	4	30	9	Sin autem áudiens statim contradíxerit, et írritas fécerit pollicitatiónes ejus, verbáque quibus obstrínxerat ánimam suam, propítius erit ei Dóminus.
   4670 Númeri	Num	4	30	10	Vídua et repudiáta quidquid vóverint, reddent.
   4671 Númeri	Num	4	30	11	Uxor in domo viri cum se voto constrínxerit et juraménto,
   4672 Númeri	Num	4	30	12	si audíerit vir, et tacúerit, nec contradíxerit sponsióni, reddet quodcúmque promíserat.
   4673 Númeri	Num	4	30	13	Sin autem extémplo contradíxerit, non tenébitur promissiónis rea: quia marítus contradíxit, et Dóminus ei propítius erit.
   4674 Númeri	Num	4	30	14	Si vóverit, et juraménto se constrínxerit, ut per jejúnium, vel ceterárum rerum abstinéntiam afflígat ánimam suam, in arbítrio viri erit ut fáciat, sive non fáciat.	b
   4675 Númeri	Num	4	30	15	Quod si áudiens vir tacúerit, et in álteram diem distúlerit senténtiam, quidquid vóverat atque promíserat, reddet: quia statim ut audívit, tácuit.
   4676 Númeri	Num	4	30	16	Sin autem contradíxerit postquam rescívit, portábit ipse iniquitátem ejus.
   4677 Númeri	Num	4	30	17	Istæ sunt leges, quas constítuit Dóminus Móysi inter virum et uxórem, inter patrem et fíliam, quæ in puellári adhuc ætáte est, vel quæ manet in paréntis domo.	b
   4678 Númeri	Num	4	31	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   4679 Númeri	Num	4	31	2	Ulcíscere prius fílios Ísraël de Madianítis, et sic colligéris ad pópulum tuum.
   4680 Númeri	Num	4	31	3	Statímque Móyses: Armáte, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultiónem Dómini expétere de Madianítis.
   4681 Númeri	Num	4	31	4	Mille viri de síngulis tríbubus eligántur ex Ísraël qui mittántur ad bellum.
   4682 Númeri	Num	4	31	5	Dederúntque millénos de síngulis tríbubus, id est, duódecim míllia expeditórum ad pugnam:
   4683 Númeri	Num	4	31	6	quos misit Móyses cum Phínees fílio Eleázari sacerdótis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangéndum trádidit ei.
   4684 Númeri	Num	4	31	7	Cumque pugnássent contra Madianítas atque vicíssent, omnes mares occidérunt,
   4685 Númeri	Num	4	31	8	et reges eórum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque príncipes gentis: Bálaam quoque fílium Beor interfecérunt gládio.
   4686 Númeri	Num	4	31	9	Ceperúntque mulíeres eórum, et párvulos, omniáque pécora, et cunctam supelléctilem: quidquid habére potúerant depopuláti sunt:
   4687 Númeri	Num	4	31	10	tam urbes quam vículos et castélla flamma consúmpsit.
   4688 Númeri	Num	4	31	11	Et tulérunt prædam, et univérsa quæ céperant tam ex homínibus quam ex juméntis,
   4689 Númeri	Num	4	31	12	et adduxérunt ad Móysen, et Eleázarum sacerdótem, et ad omnem multitúdinem filiórum Ísraël: réliqua autem utensília portavérunt ad castra in campéstribus Moab juxta Jordánem contra Jéricho.
   4690 Númeri	Num	4	31	13	Egréssi sunt autem Móyses et Eleázar sacérdos, et omnes príncipes synagógæ, in occúrsum eórum extra castra.	b
   4691 Númeri	Num	4	31	14	Iratúsque Móyses princípibus exércitus, tribúnis, et centuriónibus qui vénerant de bello,
   4692 Númeri	Num	4	31	15	ait: Cur féminas reservástis?
   4693 Númeri	Num	4	31	16	nonne istæ sunt, quæ decepérunt fílios Ísraël ad suggestiónem Bálaam, et prævaricári vos fecérunt in Dómino super peccáto Phogor, unde et percússus est pópulus?
   4694 Númeri	Num	4	31	17	ergo cunctos interfícite quidquid est géneris masculíni, étiam in párvulis: et mulíeres, quæ novérunt viros in cóitu, juguláte:
   4695 Númeri	Num	4	31	18	puéllas autem et omnes féminas vírgines reserváte vobis.
   4696 Númeri	Num	4	31	19	Et manéte extra castra septem diébus. Qui occíderit hóminem, vel occísum tetígerit, lustrábitur die tértio et séptimo.	b
   4697 Númeri	Num	4	31	20	Et de omni præda, sive vestiméntum fúerit, sive vas, et áliquid in utensília præparátum, de caprárum péllibus, et pilis, et ligno, expiábitur.
   4698 Númeri	Num	4	31	21	Eleázar quoque sacérdos ad viros exércitus, qui pugnavérunt, sic locútus est: Hoc est præcéptum legis, quod mandávit Dóminus Móysi:
   4699 Númeri	Num	4	31	22	aurum, et argéntum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,
   4700 Númeri	Num	4	31	23	et omne, quod potest transíre per flammas, igne purgábitur: quidquid autem ignem non potest sustinére, aqua expiatiónis sanctificábitur:
   4701 Númeri	Num	4	31	24	et lavábitis vestiménta vestra die séptimo, et purificáti póstea castra intrábitis.
   4702 Númeri	Num	4	31	25	Dixit quoque Dóminus ad Móysen:	b
   4703 Númeri	Num	4	31	26	Tóllite summam eórum quæ capta sunt, ab hómine usque ad pecus, tu et Eleázar sacérdos et príncipes vulgi:
   4704 Númeri	Num	4	31	27	dividésque ex æquo prædam inter eos qui pugnavérunt egressíque sunt ad bellum, et inter omnem réliquam multitúdinem.
   4705 Númeri	Num	4	31	28	Et separábis partem Dómino ab his qui pugnavérunt et fuérunt in bello, unam ánimam de quingéntis, tam ex homínibus quam ex bobus et ásinis et óvibus,
   4706 Númeri	Num	4	31	29	et dabis eam Eleázaro sacerdóti, quia primítiæ Dómini sunt.
   4707 Númeri	Num	4	31	30	Ex média quoque parte filiórum Ísraël accípies quinquagésimum caput hóminum, et boum, et asinórum, et óvium, cunctórum animántium, et dabis ea Levítis, qui éxcubant in custódiis tabernáculi Dómini.
   4708 Númeri	Num	4	31	31	Fecerúntque Móyses et Eleázar sicut præcéperat Dóminus.	b
   4709 Númeri	Num	4	31	32	Fuit autem præda, quam exércitus céperat, óvium sexcénta septuagínta quinque míllia,
   4710 Númeri	Num	4	31	33	boum septuagínta duo míllia,
   4711 Númeri	Num	4	31	34	asinórum sexagínta míllia et mille:
   4712 Númeri	Num	4	31	35	ánimæ hóminum sexus femínei, quæ non cognóverant viros, trigínta duo míllia.
   4713 Númeri	Num	4	31	36	Datáque est média pars his qui in prœ́lio fúerant, óvium trecénta trigínta septem míllia quingéntæ:
   4714 Númeri	Num	4	31	37	e quibus in partem Dómini supputátæ sunt oves sexcéntæ septuagínta quinque:
   4715 Númeri	Num	4	31	38	et de bobus trigínta sex míllibus, boves septuagínta et duo:
   4716 Númeri	Num	4	31	39	de ásinis trigínta míllibus quingéntis, ásini sexagínta unus:
   4717 Númeri	Num	4	31	40	de animábus hóminum sédecim míllibus, cessérunt in partem Dómini trigínta duæ ánimæ.
   4718 Númeri	Num	4	31	41	Tradidítque Móyses númerum primitiárum Dómini Eleázaro sacerdóti, sicut fúerat ei imperátum,
   4719 Númeri	Num	4	31	42	ex média parte filiórum Ísraël, quam separáverat his qui in prœ́lio fúerant.
   4720 Númeri	Num	4	31	43	De média vero parte, quæ contígerat réliquæ multitúdini, id est, de óvibus trecéntis trigínta septem míllibus quingéntis,
   4721 Númeri	Num	4	31	44	et de bobus trigínta sex míllibus,
   4722 Númeri	Num	4	31	45	et de ásinis trigínta míllibus quingéntis,
   4723 Númeri	Num	4	31	46	et de homínibus sédecim míllibus,
   4724 Númeri	Num	4	31	47	tulit Móyses quinquagésimum caput, et dedit Levítis, qui excubábant in tabernáculo Dómini, sicut præcéperat Dóminus.
   4725 Númeri	Num	4	31	48	Cumque accessíssent príncipes exércitus ad Móysen, et tribúni, centurionésque, dixérunt:	b
   4726 Númeri	Num	4	31	49	Nos servi tui recensúimus númerum pugnatórum, quos habúimus sub manu nostra: et ne unus quidem défuit.
   4727 Númeri	Num	4	31	50	Ob hanc causam offérimus in donáriis Dómini sínguli quod in præda auri potúimus inveníre, periscélides et armíllas, ánnulos et dextrália, ac murǽnulas, ut deprecéris pro nobis Dóminum.
   4728 Númeri	Num	4	31	51	Susceperúntque Móyses et Eleázar sacérdos omne aurum in divérsis speciébus,
   4729 Númeri	Num	4	31	52	pondo sédecim míllia septingéntos quinquagínta siclos, a tribúnis et centuriónibus.
   4730 Númeri	Num	4	31	53	Unusquísque enim quod in præda rapúerat, suum erat.
   4731 Númeri	Num	4	31	54	Et suscéptum intulérunt in tabernáculum testimónii, in moniméntum filiórum Ísraël coram Dómino.
   4732 Númeri	Num	4	32	1	Fílii autem Ruben et Gad habébant pécora multa, et erat illis in juméntis infiníta substántia. Cumque vidíssent Jazer et Gálaad aptas animálibus aléndis terras,
   4733 Númeri	Num	4	32	2	venérunt ad Móysen, et ad Eleázarum sacerdótem, et príncipes multitúdinis, atque dixérunt:
   4734 Númeri	Num	4	32	3	Átaroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hésebon, et Eleále, et Saban, et Nebo, et Beon,
   4735 Númeri	Num	4	32	4	terra, quam percússit Dóminus in conspéctu filiórum Ísraël, régio ubérrima est ad pastum animálium: et nos servi tui habémus juménta plúrima,
   4736 Númeri	Num	4	32	5	precamúrque si invénimus grátiam coram te, ut des nobis fámulis tuis eam in possessiónem, nec fácias nos transíre Jordánem.
   4737 Númeri	Num	4	32	6	Quibus respóndit Móyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedébitis?	b
   4738 Númeri	Num	4	32	7	cur subvértitis mentes filiórum Ísraël, ne transíre áudeant in locum, quem eis datúrus est Dóminus?
   4739 Númeri	Num	4	32	8	Nonne ita egérunt patres vestri, quando misi de Cadesbárne ad explorándam terram?
   4740 Númeri	Num	4	32	9	cumque veníssent usque ad Vallem botri, lustráta omni regióne, subvertérunt cor filiórum Ísraël, ut non intrárent fines, quos eis Dóminus dedit.
   4741 Númeri	Num	4	32	10	Qui irátus jurávit, dicens:
   4742 Númeri	Num	4	32	11	Si vidébunt hómines isti, qui ascendérunt ex Ægýpto a vigínti annis et supra, terram, quam sub juraménto pollícitus sum Ábraham, Ísaac, et Jacob: et noluérunt sequi me,
   4743 Númeri	Num	4	32	12	præter Caleb fílium Jéphone Cenezǽum, et Jósue fílium Nun: isti implevérunt voluntátem meam.
   4744 Númeri	Num	4	32	13	Iratúsque Dóminus advérsum Ísraël, circumdúxit eum per desértum quadragínta annis, donec consumerétur univérsa generátio, quæ fécerat malum in conspéctu ejus.
   4745 Númeri	Num	4	32	14	Et ecce, inquit, vos surrexístis pro pátribus vestris, increménta et alúmni hóminum peccatórum, ut augerétis furórem Dómini contra Ísraël.
   4746 Númeri	Num	4	32	15	Quod si noluéritis sequi eum, in solitúdine pópulum derelínquet, et vos causa éritis necis ómnium.
   4747 Númeri	Num	4	32	16	At illi prope accedéntes, dixérunt: Caulas óvium fabricábimus, et stábula jumentórum, párvulis quoque nostris urbes munítas:	b
   4748 Númeri	Num	4	32	17	nos autem ipsi armáti et accíncti pergémus ad prœ́lium ante fílios Ísraël, donec introducámus eos ad loca sua. Párvuli nostri, et quidquid habére póssumus, erunt in úrbibus murátis, propter habitatórum insídias.
   4749 Númeri	Num	4	32	18	Non revertémur in domos nostras, usque dum possídeant fílii Ísraël hæreditátem suam:
   4750 Númeri	Num	4	32	19	nec quidquam quærémus trans Jordánem, quia jam habémus nostram possessiónem in orientáli ejus plaga.
   4751 Númeri	Num	4	32	20	Quibus Móyses ait: Si fácitis quod promíttitis, expedíti pérgite coram Dómino ad pugnam:
   4752 Númeri	Num	4	32	21	et omnis vir bellátor armátus Jordánem tránseat, donec subvértat Dóminus inimícos suos,
   4753 Númeri	Num	4	32	22	et subjiciátur ei omnis terra: tunc éritis inculpábiles apud Dóminum et apud Ísraël, et obtinébitis regiónes, quas vultis, coram Dómino.
   4754 Númeri	Num	4	32	23	Sin autem quod dícitis, non fecéritis, nulli dúbium est quin peccétis in Deum: et scitóte quóniam peccátum vestrum apprehéndet vos.
   4755 Númeri	Num	4	32	24	Ædificáte ergo urbes párvulis vestris, et caulas, et stábula óvibus ac juméntis: et quod pollíciti estis, impléte.
   4756 Númeri	Num	4	32	25	Dixerúntque fílii Gad et Ruben ad Móysen: Servi tui sumus: faciémus quod jubet dóminus noster.
   4757 Númeri	Num	4	32	26	Párvulos nostros, et mulíeres, et pécora, ac juménta relinquémus in úrbibus Gálaad:
   4758 Númeri	Num	4	32	27	nos autem fámuli tui omnes expedíti pergémus ad bellum, sicut tu, dómine, loquéris.
   4759 Númeri	Num	4	32	28	Præcépit ergo Móyses Eleázaro sacerdóti, et Jósue fílio Nun, et princípibus familiárum per tribus Ísraël, et dixit ad eos:	b
   4760 Númeri	Num	4	32	29	Si transíerint fílii Gad et fílii Ruben vobíscum Jordánem omnes armáti ad bellum coram Dómino, et vobis fúerit terra subjécta, date eis Gálaad in possessiónem.
   4761 Númeri	Num	4	32	30	Sin autem nolúerint transíre armáti vobíscum in terram Chánaan, inter vos habitándi accípiant loca.
   4762 Númeri	Num	4	32	31	Responderúntque fílii Gad et fílii Ruben: Sicut locútus est Dóminus servis suis, ita faciémus:
   4763 Númeri	Num	4	32	32	ipsi armáti pergémus coram Dómino in terram Chánaan, et possessiónem jam suscepísse nos confitémur trans Jordánem.
   4764 Númeri	Num	4	32	33	Dedit ítaque Móyses fíliis Gad et Ruben, et dimídiæ tríbui Manásse fílii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhǽi, et regnum Og regis Basan, et terram eórum cum úrbibus suis per circúitum.
   4765 Númeri	Num	4	32	34	Ígitur exstruxérunt fílii Gad, Dibon, et Átaroth, et Ároër,
   4766 Númeri	Num	4	32	35	et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jégbaa,
   4767 Númeri	Num	4	32	36	et Bethnémra, et Bétharan, urbes munítas, et caulas pecóribus suis.
   4768 Númeri	Num	4	32	37	Fílii vero Ruben ædificavérunt Hésebon, et Eleále, et Cariáthaim,
   4769 Númeri	Num	4	32	38	et Nabo, et Baálmeon versis nomínibus, Sábama quoque: imponéntes vocábula úrbibus, quas exstruxérunt.
   4770 Númeri	Num	4	32	39	Porro fílii Machir fílii Manásse, perrexérunt in Gálaad, et vastavérunt eam interfécto Amorrhǽo habitatóre ejus.
   4771 Númeri	Num	4	32	40	Dedit ergo Móyses terram Gálaad Machir fílio Manásse, qui habitávit in ea.
   4772 Númeri	Num	4	32	41	Jair autem fílius Manásse ábiit, et occupávit vicos ejus, quos appellávit Havoth Jair, id est, Villas Jair.
   4773 Númeri	Num	4	32	42	Nobe quoque perréxit, et apprehéndit Chanath cum vículis suis: vocavítque eam ex nómine suo Nobe.
   4774 Númeri	Num	4	33	1	Hæ sunt mansiónes filiórum Ísraël, qui egréssi sunt de Ægýpto per turmas suas in manu Móysi et Áaron,
   4775 Númeri	Num	4	33	2	quas descrípsit Móyses juxta castrórum loca, quæ Dómini jussióne mutábant.
   4776 Númeri	Num	4	33	3	Profécti ígitur de Ramésse mense primo, quintadécima die mensis primi, áltera die Phase, fílii Ísraël in manu excélsa, vidéntibus cunctis Ægýptiis,
   4777 Númeri	Num	4	33	4	et sepeliéntibus primogénitos, quos percússerat Dóminus (nam et in diis eórum exercúerat ultiónem),
   4778 Númeri	Num	4	33	5	castrametáti sunt in Soccoth.
   4779 Númeri	Num	4	33	6	Et de Soccoth venérunt in Etham, quæ est in extrémis fínibus solitúdinis.	b
   4780 Númeri	Num	4	33	7	Inde egréssi venérunt contra Phiháhiroth, quæ réspicit Beélsephon, et castrametáti sunt ante Mágdalum.
   4781 Númeri	Num	4	33	8	Profectíque de Phiháhiroth, transiérunt per médium mare in solitúdinem: et ambulántes tribus diébus per desértum Etham, castrametáti sunt in Mara.
   4782 Númeri	Num	4	33	9	Profectíque de Mara, venérunt in Elim, ubi erant duódecim fontes aquárum, et palmæ septuagínta: ibíque castrametáti sunt.
   4783 Númeri	Num	4	33	10	Sed et inde egréssi, fixérunt tentória super mare Rubrum. Profectíque de mari Rubro,
   4784 Númeri	Num	4	33	11	castrametáti sunt in desérto Sin.
   4785 Númeri	Num	4	33	12	Unde egréssi, venérunt in Daphca.
   4786 Númeri	Num	4	33	13	Profectíque de Daphca, castrametáti sunt in Alus.
   4787 Númeri	Num	4	33	14	Egressíque de Alus, in Ráphidim fixére tentória, ubi pópulo défuit aqua ad bibéndum.
   4788 Númeri	Num	4	33	15	Profectíque de Ráphidim, castrametáti sunt in desérto Sínai.
   4789 Númeri	Num	4	33	16	Sed et de solitúdine Sínai egréssi, venérunt ad sepúlchra concupiscéntiæ.
   4790 Númeri	Num	4	33	17	Profectíque de sepúlchris concupiscéntiæ, castrametáti sunt in Háseroth.
   4791 Númeri	Num	4	33	18	Et de Háseroth venérunt in Rethma.
   4792 Númeri	Num	4	33	19	Profectíque de Rethma, castrametáti sunt in Remmómphares.
   4793 Númeri	Num	4	33	20	Unde egréssi venérunt in Lebna.
   4794 Númeri	Num	4	33	21	De Lebna castrametáti sunt in Ressa.
   4795 Númeri	Num	4	33	22	Egressíque de Ressa, venérunt in Ceélatha.
   4796 Númeri	Num	4	33	23	Unde profécti, castrametáti sunt in monte Sepher.
   4797 Númeri	Num	4	33	24	Egréssi de monte Sepher, venérunt in Aráda.
   4798 Númeri	Num	4	33	25	Inde proficiscéntes, castrametáti sunt in Máceloth.
   4799 Númeri	Num	4	33	26	Profectíque de Máceloth, venérunt in Thahath.
   4800 Númeri	Num	4	33	27	De Thahath, castrametáti sunt in Thare.
   4801 Númeri	Num	4	33	28	Unde egréssi, fixére tentória in Methca.
   4802 Númeri	Num	4	33	29	Et de Methca, castrametáti sunt in Hésmona.
   4803 Númeri	Num	4	33	30	Profectíque de Hésmona, venérunt in Móseroth.
   4804 Númeri	Num	4	33	31	Et de Móseroth, castrametáti sunt in Benejáacan.
   4805 Númeri	Num	4	33	32	Profectíque de Benejáacan, venérunt in montem Gadgad.
   4806 Númeri	Num	4	33	33	Unde profécti, castrametáti sunt in Jetébatha.
   4807 Númeri	Num	4	33	34	Et de Jetébatha venérunt in Hebróna.
   4808 Númeri	Num	4	33	35	Egressíque de Hebróna, castrametáti sunt in Asióngaber.
   4809 Númeri	Num	4	33	36	Inde profécti, venérunt in desértum Sin, hæc est Cades.
   4810 Númeri	Num	4	33	37	Egressíque de Cades, castrametáti sunt in monte Hor, in extrémis fínibus terræ Edom.
   4811 Númeri	Num	4	33	38	Ascendítque Áaron sacérdos in montem Hor jubénte Dómino: et ibi mórtuus est anno quadragésimo egressiónis filiórum Ísraël ex Ægýpto, mense quinto, prima die mensis,
   4812 Númeri	Num	4	33	39	cum esset annórum centum vigínti trium.
   4813 Númeri	Num	4	33	40	Audivítque Chananǽus rex Arad, qui habitábat ad merídiem, in terram Chánaan venísse fílios Ísraël.
   4814 Númeri	Num	4	33	41	Et profécti de monte Hor, castrametáti sunt in Salmóna.	b
   4815 Númeri	Num	4	33	42	Unde egréssi, venérunt in Phunon.
   4816 Númeri	Num	4	33	43	Profectíque de Phunon, castrametáti sunt in Oboth.
   4817 Númeri	Num	4	33	44	Et de Oboth venérunt in Ijeábarim, quæ est in fínibus Moabitárum.
   4818 Númeri	Num	4	33	45	Profectíque de Ijeábarim, fixére tentória in Dibóngad.
   4819 Númeri	Num	4	33	46	Unde egréssi, castrametáti sunt in Helmondebláthaim.
   4820 Númeri	Num	4	33	47	Egressíque de Helmondebláthaim, venérunt ad montes Ábarim contra Nabo.
   4821 Númeri	Num	4	33	48	Profectíque de móntibus Ábarim, transiérunt ad campéstria Moab, supra Jordánem, contra Jéricho.
   4822 Númeri	Num	4	33	49	Ibíque castrametáti sunt de Béthsimoth usque ad Abélsatim in planióribus locis Moabitárum.
   4823 Númeri	Num	4	33	50	Ubi locútus est Dóminus ad Móysen:	b
   4824 Númeri	Num	4	33	51	Prǽcipe fíliis Ísraël, et dic ad eos: Quando transiéritis Jordánem, intrántes terram Chánaan,
   4825 Númeri	Num	4	33	52	dispérdite cunctos habitatóres terræ illíus: confríngite títulos, et státuas comminúite, atque ómnia excélsa vastáte,
   4826 Númeri	Num	4	33	53	mundántes terram, et habitántes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessiónem,
   4827 Númeri	Num	4	33	54	quam dividétis vobis sorte. Plúribus dábitis latiórem, et paucis angustiórem. Síngulis ut sors cecíderit, ita tribuétur hæréditas. Per tribus et famílias posséssio dividétur.
   4828 Númeri	Num	4	33	55	Sin autem noluéritis interfícere habitatóres terræ: qui remánserint, erunt vobis quasi clavi in óculis, et lánceæ in latéribus, et adversabúntur vobis in terra habitatiónis vestræ:
   4829 Númeri	Num	4	33	56	et quidquid illis cogitáveram fácere, vobis fáciam.
   4830 Númeri	Num	4	34	1	Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
   4831 Númeri	Num	4	34	2	Prǽcipe fíliis Ísraël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram Chánaan, et in possessiónem vobis sorte cecíderit, his fínibus terminábitur.
   4832 Númeri	Num	4	34	3	Pars meridiána incípiet a solitúdine Sin, quæ est juxta Edom: et habébit términos contra oriéntem mare salsíssimum.
   4833 Númeri	Num	4	34	4	Qui circuíbunt austrálem plagam per ascénsum Scorpiónis, ita ut tránseant in Senna, et pervéniant a merídie usque ad Cadesbárne, unde egrediéntur confínia ad villam nómine Adar, et tendent usque ad Asemóna.
   4834 Númeri	Num	4	34	5	Ibítque per gyrum términus ab Asemóna usque ad torréntem Ægýpti, et maris magni líttore finiétur.
   4835 Númeri	Num	4	34	6	Plaga autem occidentális a mari magno incípiet, et ipso fine claudétur.
   4836 Númeri	Num	4	34	7	Porro ad septentrionálem plagam a mari magno términi incípient, perveniéntes usque ad montem altíssimum,
   4837 Númeri	Num	4	34	8	a quo vénient in Emath usque ad términos Sedáda:
   4838 Númeri	Num	4	34	9	ibúntque confínia usque ad Zephróna, et villam Enan. Hi erunt términi in parte aquilónis.
   4839 Númeri	Num	4	34	10	Inde metabúntur fines contra orientálem plagam de villa Enan usque Sepháma,
   4840 Númeri	Num	4	34	11	et de Sepháma descéndent términi in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervénient contra oriéntem ad mare Cénereth,
   4841 Númeri	Num	4	34	12	et tendent usque ad Jordánem, et ad últimum salsíssimo claudéntur mari. Hanc habébitis terram per fines suos in circúitu.
   4842 Númeri	Num	4	34	13	Præcepítque Móyses fíliis Ísraël, dicens: Hæc erit terra, quam possidébitis sorte, et quam jussit Dóminus dari novem tríbubus, et dimídiæ tríbui.	b
   4843 Númeri	Num	4	34	14	Tribus enim filiórum Ruben per famílias suas, et tribus filiórum Gad juxta cognatiónum númerum, média quoque tribus Manásse,
   4844 Númeri	Num	4	34	15	id est, duæ semis tribus, accepérunt partem suam trans Jordánem contra Jéricho ad orientálem plagam.
   4845 Númeri	Num	4	34	16	Et ait Dóminus ad Móysen:	b
   4846 Númeri	Num	4	34	17	Hæc sunt nómina virórum qui terram vobis dívident, Eleázar sacérdos, et Jósue fílius Nun,
   4847 Númeri	Num	4	34	18	et sínguli príncipes de tríbubus síngulis,
   4848 Númeri	Num	4	34	19	quorum ista sunt vocábula. De tribu Juda, Caleb fílius Jéphone.
   4849 Númeri	Num	4	34	20	De tribu Símeon, Sámuel fílius Ámmiud.
   4850 Númeri	Num	4	34	21	De tribu Bénjamin, Elídad fílius Cháselon.
   4851 Númeri	Num	4	34	22	De tribu filiórum Dan, Bocci fílius Jogli.
   4852 Númeri	Num	4	34	23	Filiórum Joseph de tribu Manásse, Hánniel fílius Ephod.
   4853 Númeri	Num	4	34	24	De tribu Éphraim, Cámuel fílius Sephthan.
   4854 Númeri	Num	4	34	25	De tribu Zábulon, Elísaphan fílius Pharnach.
   4855 Númeri	Num	4	34	26	De tribu Íssachar, dux Pháltiel fílius Ozan.
   4856 Númeri	Num	4	34	27	De tribu Aser, Áhiud fílius Salómi.
   4857 Númeri	Num	4	34	28	De tribu Néphthali, Phédaël fílius Ámmiud.
   4858 Númeri	Num	4	34	29	Hi sunt, quibus præcépit Dóminus ut divíderent fíliis Ísraël terram Chánaan.
   4859 Númeri	Num	4	35	1	Hæc quoque locútus est Dóminus ad Móysen in campéstribus Moab supra Jordánem, contra Jéricho:
   4860 Númeri	Num	4	35	2	Prǽcipe fíliis Ísraël ut dent Levítis de possessiónibus suis
   4861 Númeri	Num	4	35	3	urbes ad habitándum, et suburbána eárum per circúitum: ut ipsi in óppidis máneant, et suburbána sint pecóribus ac juméntis:
   4862 Númeri	Num	4	35	4	quæ a muris civitátum forínsecus, per circúitum, mille pássuum spátio tendéntur.
   4863 Númeri	Num	4	35	5	Contra oriéntem duo míllia erunt cúbiti, et contra merídiem simíliter erunt duo míllia: ad mare quoque, quod réspicit ad occidéntem, éadem mensúra erit, et septentrionális plaga æquáli término finiétur, erúntque urbes in médio, et foris suburbána.
   4864 Númeri	Num	4	35	6	De ipsis autem óppidis, quæ Levítis dábitis, sex erunt in fugitivórum auxília separáta, ut fúgiat ad ea qui fúderit sánguinem: et excéptis his, ália quadragínta duo óppida,
   4865 Númeri	Num	4	35	7	id est, simul quadragínta octo cum suburbánis suis.
   4866 Númeri	Num	4	35	8	Ipsǽque urbes, quæ dabúntur de possessiónibus filiórum Ísraël, ab his qui plus habent, plures auferéntur: et qui minus, paucióres: sínguli juxta mensúram hæreditátis suæ dabunt óppida Levítis.
   4867 Númeri	Num	4	35	9	Ait Dóminus ad Móysen:	b
   4868 Númeri	Num	4	35	10	Lóquere fíliis Ísraël, et dices ad eos: Quando transgréssi fuéritis Jordánem in terram Chánaan,
   4869 Númeri	Num	4	35	11	decérnite quæ urbes esse débeant in præsídia fugitivórum, qui noléntes sánguinem fúderint:
   4870 Númeri	Num	4	35	12	in quibus cum fúerit prófugus, cognátus occísi non póterit eum occídere, donec stet in conspéctu multitúdinis, et causa illíus judicétur.
   4871 Númeri	Num	4	35	13	De ipsis autem úrbibus, quæ ad fugitivórum subsídia separántur,
   4872 Númeri	Num	4	35	14	tres erunt trans Jordánem, et tres in terra Chánaan,
   4873 Númeri	Num	4	35	15	tam fíliis Ísraël quam ádvenis atque peregrínis, ut confúgiat ad eas qui nolens sánguinem fúderit.
   4874 Númeri	Num	4	35	16	Si quis ferro percússerit, et mórtuus fúerit qui percússus est, reus erit homicídii, et ipse moriétur.	b
   4875 Númeri	Num	4	35	17	Si lápidem jécerit, et ictus occubúerit, simíliter puniétur.
   4876 Númeri	Num	4	35	18	Si ligno percússus interíerit, percussóris sánguine vindicábitur.
   4877 Númeri	Num	4	35	19	Propínquus occísi, homicídam interfíciet: statim ut apprehénderit eum, interfíciet.
   4878 Númeri	Num	4	35	20	Si per ódium quis hóminem impúlerit, vel jécerit quíppiam in eum per insídias:
   4879 Númeri	Num	4	35	21	aut cum esset inimícus, manu percússerit, et ille mórtuus fúerit: percússor homicídii reus erit: cognátus occísi statim ut invénerit eum, jugulábit.
   4880 Númeri	Num	4	35	22	Quod si fortúitu, et absque ódio
   4881 Númeri	Num	4	35	23	et inimicítiis quidquam horum fécerit,
   4882 Númeri	Num	4	35	24	et hoc audiénte pópulo fúerit comprobátum, atque inter percussórem et propínquum sánguinis quǽstio ventiláta:
   4883 Númeri	Num	4	35	25	liberábitur ínnocens de ultóris manu, et reducétur per senténtiam in urbem, ad quam confúgerat, manebítque ibi, donec sacérdos magnus, qui óleo sancto unctus est, moriátur.
   4884 Númeri	Num	4	35	26	Si interféctor extra fines úrbium, quæ exúlibus deputátæ sunt,
   4885 Númeri	Num	4	35	27	fúerit invéntus, et percússus ab eo qui ultor est sánguinis: absque noxa erit qui eum occíderit.
   4886 Númeri	Num	4	35	28	Debúerat enim prófugus usque ad mortem pontíficis in urbe residére. Postquam autem ille obíerit, homicída revertétur in terram suam.
   4887 Númeri	Num	4	35	29	Hæc sempitérna erunt, et legítima in cunctis habitatiónibus vestris.
   4888 Númeri	Num	4	35	30	Homicída sub téstibus puniétur: ad uníus testimónium nullus condemnábitur.	b
   4889 Númeri	Num	4	35	31	Non accipiétis prétium ab eo qui reus est sánguinis, statim et ipse moriétur.
   4890 Númeri	Num	4	35	32	Éxules et prófugi ante mortem pontíficis nullo modo in urbes suas revérti póterunt,
   4891 Númeri	Num	4	35	33	ne polluátis terram habitatiónis vestræ, quæ insóntium cruóre maculátur: nec áliter expiári potest, nisi per ejus sánguinem, qui altérius sánguinem fúderit.
   4892 Númeri	Num	4	35	34	Atque ita emundábitur vestra posséssio me commoránte vobíscum. Ego enim sum Dóminus qui hábito inter fílios Ísraël.
   4893 Númeri	Num	4	36	1	Accessérunt autem et príncipes familiárum Gálaad fílii Machir fílii Manásse, de stirpe filiórum Joseph: locutíque sunt Móysi coram princípibus Ísraël, atque dixérunt:
   4894 Númeri	Num	4	36	2	Tibi dómino nostro præcépit Dóminus ut terram sorte divíderes fíliis Ísraël, et ut filiábus Sálphaad fratris nostri dares possessiónem débitam patri:
   4895 Númeri	Num	4	36	3	quas si altérius tribus hómines uxóres accéperint, sequétur posséssio sua, et transláta ad áliam tribum, de nostra hæreditáte minuétur.
   4896 Númeri	Num	4	36	4	Atque ita fiet, ut cum jubilǽus, id est, quinquagésimus annus remissiónis advénerit, confundátur sórtium distribútio, et aliórum posséssio ad álios tránseat.
   4897 Númeri	Num	4	36	5	Respóndit Móyses fíliis Ísraël, et Dómino præcipiénte ait: Recte tribus filiórum Joseph locúta est.	b
   4898 Númeri	Num	4	36	6	Et hæc lex super filiábus Sálphaad a Dómino promulgáta est: nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus homínibus:
   4899 Númeri	Num	4	36	7	ne commisceátur posséssio filiórum Ísraël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxóres de tribu et cognatióne sua:
   4900 Númeri	Num	4	36	8	et cunctæ féminæ de eádem tribu marítos accípient: ut hæréditas permáneat in famíliis,
   4901 Númeri	Num	4	36	9	nec sibi misceántur tribus, sed ita máneant
   4902 Númeri	Num	4	36	10	ut a Dómino separátæ sunt. Fecerúntque fíliæ Sálphaad ut fúerat imperátum:
   4903 Númeri	Num	4	36	11	et nupsérunt Máala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, fíliis pátrui sui
   4904 Númeri	Num	4	36	12	de família Manásse, qui fuit fílius Joseph: et posséssio, quæ illis fúerat attribúta, mansit in tribu et família patris eárum.
   4905 Númeri	Num	4	36	13	Hæc sunt mandáta atque judícia, quæ mandávit Dóminus per manum Móysi ad fílios Ísraël, in campéstribus Moab supra Jordánem contra Jéricho.	b
   4906 #	Deuteronómium	Deu	Liber Deuteronómii
   4907 Deuteronómium	Deu	5	1	1	Hæc sunt verba quæ locútus est Móyses ad omnem Ísraël trans Jordánem in solitúdine campéstri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Háseroth, ubi auri est plúrimum:
   4908 Deuteronómium	Deu	5	1	2	úndecim diébus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbárne.
   4909 Deuteronómium	Deu	5	1	3	Quadragésimo anno, undécimo mense, prima die mensis, locútus est Móyses ad fílios Ísraël ómnia quæ præcéperat illi Dóminus, ut díceret eis,
   4910 Deuteronómium	Deu	5	1	4	postquam percússit Sehon regem Amorrhæórum, qui habitábat in Hésebon, et Og regem Basan, qui mansit in Ástaroth, et in Édrai,
   4911 Deuteronómium	Deu	5	1	5a	trans Jordánem in terra Moab.
   4912 Deuteronómium	Deu	5	1	5b	Cœpítque Móyses explanáre legem, et dícere:
   4913 Deuteronómium	Deu	5	1	6	Dóminus Deus noster locútus est ad nos in Horeb, dicens: Súfficit vobis quod in hoc monte mansístis:
   4914 Deuteronómium	Deu	5	1	7	revertímini, et veníte ad montem Amorrhæórum, et ad cétera quæ ei próxima sunt campéstria atque montána et humilióra loca contra merídiem, et juxta littus maris, terram Chananæórum, et Líbani usque ad flumen magnum Euphráten.
   4915 Deuteronómium	Deu	5	1	8	En, inquit, trádidi vobis: ingredímini et possidéte eam, super qua jurávit Dóminus pátribus vestris Ábraham, Ísaac, et Jacob, ut daret illam eis, et sémini eórum post eos.
   4916 Deuteronómium	Deu	5	1	9	Dixíque vobis illo in témpore:	b
   4917 Deuteronómium	Deu	5	1	10	Non possum solus sustinére vos: quia Dóminus Deus vester multiplicávit vos, et estis hódie sicut stellæ cæli, plúrimi.
   4918 Deuteronómium	Deu	5	1	11	(Dóminus Deus patrum vestrórum addat ad hunc númerum multa míllia, et benedícat vobis sicut locútus est.)
   4919 Deuteronómium	Deu	5	1	12	Non váleo solus negótia vestra sustinére, et pondus ac júrgia.
   4920 Deuteronómium	Deu	5	1	13	Date ex vobis viros sapiéntes et gnaros, et quorum conversátio sit probáta in tríbubus vestris, ut ponam eos vobis príncipes.
   4921 Deuteronómium	Deu	5	1	14	Tunc respondístis mihi: Bona res est, quam vis fácere.
   4922 Deuteronómium	Deu	5	1	15	Tulíque de tríbubus vestris viros sapiéntes et nóbiles, et constítui eos príncipes, tribúnos, et centuriónes, et quinquagenários ac decános, qui docérent vos síngula.
   4923 Deuteronómium	Deu	5	1	16	Præcepíque eis, dicens: Audíte illos, et quod justum est judicáte: sive civis sit ille, sive peregrínus.
   4924 Deuteronómium	Deu	5	1	17	Nulla erit distántia personárum: ita parvum audiétis ut magnum, nec accipiétis cujúsquam persónam, quia Dei judícium est. Quod si diffícile vobis visum áliquid fúerit, reférte ad me, et ego áudiam.
   4925 Deuteronómium	Deu	5	1	18	Præcepíque ómnia quæ fácere deberétis.
   4926 Deuteronómium	Deu	5	1	19	Profécti autem de Horeb, transívimus per erémum terríbilem et máximam, quam vidístis, per viam montis Amorrhǽi, sicut præcéperat Dóminus Deus noster nobis. Cumque venissémus in Cadesbárne,	b
   4927 Deuteronómium	Deu	5	1	20	dixi vobis: Venístis ad montem Amorrhǽi, quem Dóminus Deus noster datúrus est nobis:
   4928 Deuteronómium	Deu	5	1	21	vide terram, quam Dóminus Deus tuus dat tibi: ascénde et pósside eam, sicut locútus est Dóminus Deus noster pátribus tuis: noli timére, nec quidquam páveas.
   4929 Deuteronómium	Deu	5	1	22	Et accessístis ad me omnes, atque dixístis: Mittámus viros qui consíderent terram: et renúntient per quod iter debeámus ascéndere, et ad quas pérgere civitátes.
   4930 Deuteronómium	Deu	5	1	23	Cumque mihi sermo placuísset, misi ex vobis duódecim viros, síngulos de tríbubus suis.
   4931 Deuteronómium	Deu	5	1	24	Qui cum perrexíssent, et ascendíssent in montána, venérunt usque ad Vallem botri: et consideráta terra,
   4932 Deuteronómium	Deu	5	1	25	suméntes de frúctibus ejus, ut osténderent ubertátem, attulérunt ad nos, atque dixérunt: Bona est terra, quam Dóminus Deus noster datúrus est nobis.
   4933 Deuteronómium	Deu	5	1	26	Et noluístis ascéndere, sed incréduli ad sermónem Dómini Dei nostri,	b
   4934 Deuteronómium	Deu	5	1	27	murmurástis in tabernáculis vestris, atque dixístis: Odit nos Dóminus, et idcírco edúxit nos de terra Ægýpti, ut tráderet nos in manu Amorrhǽi, atque deléret.
   4935 Deuteronómium	Deu	5	1	28	Quo ascendémus? núntii terruérunt cor nostrum, dicéntes: Máxima multitúdo est, et nobis statúra procérior; urbes magnæ, et ad cælum usque munítæ: fílios Énacim vídimus ibi.
   4936 Deuteronómium	Deu	5	1	29	Et dixi vobis: Nolíte metúere, nec timeátis eos:
   4937 Deuteronómium	Deu	5	1	30	Dóminus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnábit, sicut fecit in Ægýpto cunctis vidéntibus.
   4938 Deuteronómium	Deu	5	1	31	Et in solitúdine (ipse vidísti) portávit te Dóminus Deus tuus, ut solet homo gestáre párvulum fílium suum, in omni via per quam ambulástis, donec venirétis ad locum istum.
   4939 Deuteronómium	Deu	5	1	32	Et nec sic quidem credidístis Dómino Deo vestro,
   4940 Deuteronómium	Deu	5	1	33	qui præcéssit vos in via, et metátus est locum in quo tentória fígere deberétis, nocte osténdens vobis iter per ignem, et die per colúmnam nubis.
   4941 Deuteronómium	Deu	5	1	34	Cumque audísset Dóminus vocem sermónum vestrórum, irátus jurávit, et ait:	b
   4942 Deuteronómium	Deu	5	1	35	Non vidébit quíspiam de homínibus generatiónis hujus péssimæ terram bonam, quam sub juraménto pollícitus sum pátribus vestris,
   4943 Deuteronómium	Deu	5	1	36	præter Caleb fílium Jéphone: ipse enim vidébit eam, et ipsi dabo terram, quam calcávit, et fíliis ejus, quia secútus est Dóminum.
   4944 Deuteronómium	Deu	5	1	37	Nec miránda indignátio in pópulum, cum mihi quoque irátus Dóminus propter vos díxerit: Nec tu ingrediéris illuc:
   4945 Deuteronómium	Deu	5	1	38	sed Jósue fílius Nun miníster tuus, ipse intrábit pro te. Hunc exhortáre et róbora, et ipse sorte terram dívidet Israéli.
   4946 Deuteronómium	Deu	5	1	39	Párvuli vestri, de quibus dixístis quod captívi duceréntur, et fílii qui hódie boni ac mali ignórant distántiam, ipsi ingrediéntur: et ipsis dabo terram, et possidébunt eam.
   4947 Deuteronómium	Deu	5	1	40	Vos autem revertímini, et abíte in solitúdinem per viam maris Rubri.
   4948 Deuteronómium	Deu	5	1	41	Et respondístis mihi: Peccávimus Dómino: ascendémus et pugnábimus, sicut præcépit Dóminus Deus noster. Cumque instrúcti armis pergerétis in montem,	b
   4949 Deuteronómium	Deu	5	1	42	ait mihi Dóminus: Dic ad eos: Nolíte ascéndere, neque pugnétis: non enim sum vobíscum: ne cadátis coram inimícis vestris.
   4950 Deuteronómium	Deu	5	1	43	Locútus sum, et non audístis: sed adversántes império Dómini, et tuméntes supérbia, ascendístis in montem.
   4951 Deuteronómium	Deu	5	1	44	Ítaque egréssus Amorrhǽus, qui habitábat in móntibus, et óbviam véniens, persecútus est vos, sicut solent apes pérsequi: et cécidit de Seir usque Horma.
   4952 Deuteronómium	Deu	5	1	45	Cumque revérsi plorarétis coram Dómino, non audívit vos, nec voci vestræ vóluit acquiéscere.
   4953 Deuteronómium	Deu	5	1	46	Sedístis ergo in Cadesbárne multo témpore.
   4954 Deuteronómium	Deu	5	2	1	Profectíque inde, vénimus in solitúdinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi díxerat Dóminus: et circuívimus montem Seir longo témpore.
   4955 Deuteronómium	Deu	5	2	2	Dixítque Dóminus ad me:
   4956 Deuteronómium	Deu	5	2	3	Súfficit vobis circuíre montem istum: ite contra aquilónem:
   4957 Deuteronómium	Deu	5	2	4	et pópulo prǽcipe, dicens: Transíbitis per términos fratrum vestrórum filiórum Esau, qui hábitant in Seir, et timébunt vos.
   4958 Deuteronómium	Deu	5	2	5	Vidéte ergo diligénter ne moveámini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eórum quantum potest uníus pedis calcáre vestígium, quia in possessiónem Esau dedi montem Seir.
   4959 Deuteronómium	Deu	5	2	6	Cibos emétis ab eis pecúnia, et comedétis: aquam emptam hauriétis, et bibétis.
   4960 Deuteronómium	Deu	5	2	7	Dóminus Deus tuus benedíxit tibi in omni ópere mánuum tuárum: novit iter tuum, quómodo transíeris solitúdinem hanc magnam, per quadragínta annos hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit.
   4961 Deuteronómium	Deu	5	2	8	Cumque transissémus fratres nostros fílios Esau, qui habitábant in Seir, per viam campéstrem de Elath, et de Asióngaber, vénimus ad iter quod ducit in desértum Moab.	b
   4962 Deuteronómium	Deu	5	2	9	Dixítque Dóminus ad me: Non pugnes contra Moabítas, nec íneas advérsus eos prœ́lium: non enim dabo tibi quidquam de terra eórum, quia fíliis Loth trádidi Ar in possessiónem.
   4963 Deuteronómium	Deu	5	2	10	Emim primi fuérunt habitatóres ejus, pópulus magnus, et válidus, et tam excélsus ut de Énacim stirpe,
   4964 Deuteronómium	Deu	5	2	11	quasi gigántes crederéntur, et essent símiles filiórum Énacim. Dénique Moabítæ appéllant eos Emim.
   4965 Deuteronómium	Deu	5	2	12	In Seir autem prius habitavérunt Horrhǽi: quibus expúlsis atque delétis, habitavérunt fílii Esau, sicut fecit Ísraël in terra possessiónis suæ, quam dedit illi Dóminus.
   4966 Deuteronómium	Deu	5	2	13	Surgéntes ergo ut transirémus torréntem Zared, vénimus ad eum.	b
   4967 Deuteronómium	Deu	5	2	14	Tempus autem, quo ambulávimus de Cadesbárne usque ad tránsitum torréntis Zared, trigínta et octo annórum fuit: donec consumerétur omnis generátio hóminum bellatórum de castris, sicut juráverat Dóminus:
   4968 Deuteronómium	Deu	5	2	15	cujus manus fuit advérsum eos, ut interírent de castrórum médio.
   4969 Deuteronómium	Deu	5	2	16	Postquam autem univérsi cecidérunt pugnatóres,
   4970 Deuteronómium	Deu	5	2	17	locútus est Dóminus ad me, dicens:
   4971 Deuteronómium	Deu	5	2	18	Tu transíbis hódie términos Moab, urbem nómine Ar:
   4972 Deuteronómium	Deu	5	2	19	et accédens in vicína filiórum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec moveáris ad prœ́lium: non enim dabo tibi de terra filiórum Ammon, quia fíliis Loth dedi eam in possessiónem.
   4973 Deuteronómium	Deu	5	2	20	Terra gigántum reputáta est: et in ipsa olim habitavérunt gigántes, quos Ammonítæ vocant Zomzómmim,
   4974 Deuteronómium	Deu	5	2	21	pópulus magnus, et multus, et procéræ longitúdinis, sicut Énacim, quos delévit Dóminus a fácie eórum: et fecit illos habitáre pro eis,
   4975 Deuteronómium	Deu	5	2	22	sicut fécerat fíliis Esau, qui hábitant in Seir, delens Horrhǽos, et terram eórum illis tradens, quam póssident usque in præsens.
   4976 Deuteronómium	Deu	5	2	23	Hevǽos quoque, qui habitábant in Háserim usque Gazan, Cappádoces expulérunt: qui egréssi de Cappadócia delevérunt eos, et habitavérunt pro illis.
   4977 Deuteronómium	Deu	5	2	24	Súrgite, et transíte torréntem Arnon: ecce trádidi in manu tua Sehon regem Hésebon Amorrhǽum, et terram ejus íncipe possidére, et commítte advérsus eum prœ́lium.
   4978 Deuteronómium	Deu	5	2	25	Hódie incípiam míttere terrórem atque formídinem tuam in pópulos, qui hábitant sub omni cælo: ut audíto nómine tuo páveant, et in morem parturiéntium contremíscant, et dolóre teneántur.
   4979 Deuteronómium	Deu	5	2	26	Misi ergo núntios de solitúdine Cádemoth ad Sehon regem Hésebon verbis pacíficis, dicens:	b
   4980 Deuteronómium	Deu	5	2	27	Transíbimus per terram tuam: pública gradiémur via; non declinábimus neque ad déxteram, neque ad sinístram.
   4981 Deuteronómium	Deu	5	2	28	Aliménta prétio vende nobis, ut vescámur: aquam pecúnia tríbue, et sic bibémus. Tantum est ut nobis concédas tránsitum,
   4982 Deuteronómium	Deu	5	2	29	sicut fecérunt fílii Esau, qui hábitant in Seir, et Moabítæ, qui morántur in Ar: donec veniámus ad Jordánem, et transeámus ad terram, quam Dóminus Deus noster datúrus est nobis.
   4983 Deuteronómium	Deu	5	2	30	Noluítque Sehon rex Hésebon dare nobis tránsitum: quia induráverat Dóminus Deus tuus spíritum ejus, et obfirmáverat cor illíus, ut traderétur in manus tuas, sicut nunc vides.
   4984 Deuteronómium	Deu	5	2	31	Dixítque Dóminus ad me: Ecce cœpi tibi trádere Sehon, et terram ejus: íncipe possidére eam.
   4985 Deuteronómium	Deu	5	2	32	Egressúsque est Sehon óbviam nobis cum omni pópulo suo ad prœ́lium in Jasa.
   4986 Deuteronómium	Deu	5	2	33	Et trádidit eum Dóminus Deus noster nobis: percussimúsque eum cum fíliis suis et omni pópulo suo.
   4987 Deuteronómium	Deu	5	2	34	Cunctásque urbes in témpore illo cépimus, interféctis habitatóribus eárum, viris ac muliéribus et párvulis: non relíquimus in eis quidquam,
   4988 Deuteronómium	Deu	5	2	35	absque juméntis, quæ in partem venére prædántium: et spóliis úrbium, quas cépimus
   4989 Deuteronómium	Deu	5	2	36	ab Ároër, quæ est super ripam torréntis Arnon, óppido quod in valle situm est, usque Gálaad. Non fuit vicus et cívitas, quæ nostras effúgeret manus: omnes trádidit Dóminus Deus noster nobis,
   4990 Deuteronómium	Deu	5	2	37	absque terra filiórum Ammon, ad quam non accéssimus: et cunctis quæ ádjacent torrénti Jeboc, et úrbibus montánis, universísque locis, a quibus nos prohíbuit Dóminus Deus noster.
   4991 Deuteronómium	Deu	5	3	1	Ítaque convérsi ascéndimus per iter Basan: egressúsque est Og rex Basan in occúrsum nobis cum pópulo suo ad bellándum in Édrai.
   4992 Deuteronómium	Deu	5	3	2	Dixítque Dóminus ad me: Ne tímeas eum: quia in manu tua tráditus est cum omni pópulo ac terra sua: faciésque ei sicut fecísti Sehon regi Amorrhæórum, qui habitávit in Hésebon.
   4993 Deuteronómium	Deu	5	3	3	Trádidit ergo Dóminus Deus noster in mánibus nostris étiam Og regem Basan, et univérsum pópulum ejus: percussimúsque eos usque ad interneciónem,
   4994 Deuteronómium	Deu	5	3	4	vastántes cunctas civitátes illíus uno témpore. Non fuit óppidum, quod nos effúgeret: sexagínta urbes, omnem regiónem Argob regni Og in Basan.
   4995 Deuteronómium	Deu	5	3	5	Cunctæ urbes erant munítæ muris altíssimis, portísque et véctibus, absque óppidis innúmeris, quæ non habébant muros.
   4996 Deuteronómium	Deu	5	3	6	Et delévimus eos, sicut fecerámus Sehon regi Hésebon, disperdéntes omnem civitátem, virósque ac mulíeres et párvulos:
   4997 Deuteronómium	Deu	5	3	7	juménta autem et spólia úrbium diripúimus.
   4998 Deuteronómium	Deu	5	3	8	Tulimúsque illo in témpore terram de manu duórum regum Amorrhæórum, qui erant trans Jordánem: a torrénte Arnon usque ad montem Hermon,
   4999 Deuteronómium	Deu	5	3	9	quem Sidónii Sárion vocant, et Amorrhǽi Sanir:
   5000 Deuteronómium	Deu	5	3	10	omnes civitátes, quæ sitæ sunt in planítie, et univérsam terram Gálaad et Basan usque ad Selcha, et Édrai civitátes regni Og in Basan.
   5001 Deuteronómium	Deu	5	3	11	Solus quippe Og rex Basan restíterat de stirpe gigántum. Monstrátur lectus ejus férreus, qui est in Rabbath filiórum Ammon, novem cúbitos habens longitúdinis, et quátuor latitúdinis ad mensúram cúbiti virílis manus.
   5002 Deuteronómium	Deu	5	3	12	Terrámque possédimus témpore illo ab Ároër, quæ est super ripam torréntis Arnon, usque ad médiam partem montis Gálaad: et civitátes illíus dedi Ruben et Gad.	b
   5003 Deuteronómium	Deu	5	3	13	Réliquam autem partem Gálaad, et omnem Basan regni Og, trádidi médiæ tríbui Manásse, omnem regiónem Argob: cunctáque Basan vocátur Terra gigántum.
   5004 Deuteronómium	Deu	5	3	14	Jair fílius Manásse possédit omnem regiónem Argob usque ad términos Géssuri et Macháti. Vocavítque ex nómine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in præséntem diem.
   5005 Deuteronómium	Deu	5	3	15	Machir quoque dedi Gálaad.
   5006 Deuteronómium	Deu	5	3	16	Et tríbubus Ruben et Gad dedi de terra Gálaad usque ad torréntem Arnon médium torréntis, et confínium usque ad torréntem Jeboc, qui est términus filiórum Ammon:
   5007 Deuteronómium	Deu	5	3	17	et planítiem solitúdinis, atque Jordánem, et términos Cénereth usque ad mare desérti, quod est salsíssimum, ad radíces montis Phasga contra oriéntem.
   5008 Deuteronómium	Deu	5	3	18	Præcepíque vobis in témpore illo, dicens: Dóminus Deus vester dat vobis terram hanc in hæreditátem: expedíti præcédite fratres vestros fílios Ísraël omnes viri robústi,
   5009 Deuteronómium	Deu	5	3	19	absque uxóribus, et párvulis, atque juméntis. Novi enim quod plura habeátis pécora, et in úrbibus remanére debébunt, quas trádidi vobis,
   5010 Deuteronómium	Deu	5	3	20	donec réquiem tríbuat Dóminus frátribus vestris, sicut vobis tríbuit: et possídeant ipsi étiam terram, quam datúrus est eis trans Jordánem: tunc revertétur unusquísque in possessiónem suam, quam dedi vobis.
   5011 Deuteronómium	Deu	5	3	21	Jósue quoque in témpore illo præcépi, dicens: Óculi tui vidérunt quæ fecit Dóminus Deus vester duóbus his régibus: sic fáciet ómnibus regnis, ad quæ transitúrus es.	b
   5012 Deuteronómium	Deu	5	3	22	Ne tímeas eos: Dóminus enim Deus vester pugnábit pro vobis.
   5013 Deuteronómium	Deu	5	3	23	Precatúsque sum Dóminum in témpore illo, dicens:	b
   5014 Deuteronómium	Deu	5	3	24	Dómine Deus, tu cœpísti osténdere servo tuo magnitúdinem tuam, manúmque fortíssimam: neque enim est álius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit fácere ópera tua, et comparári fortitúdini tuæ.
   5015 Deuteronómium	Deu	5	3	25	Transíbo ígitur, et vidébo terram hanc óptimam trans Jordánem, et montem istum egrégium, et Líbanum.
   5016 Deuteronómium	Deu	5	3	26	Iratúsque est Dóminus mihi propter vos, nec exaudívit me, sed dixit mihi: Súfficit tibi: nequáquam ultra loquáris de hac re ad me.
   5017 Deuteronómium	Deu	5	3	27	Ascénde cacúmen Phasgæ, et óculos tuos circúmfer ad occidéntem, et ad aquilónem, austrúmque et oriéntem, et áspice; nec enim transíbis Jordánem istum.
   5018 Deuteronómium	Deu	5	3	28	Prǽcipe Jósue, et corróbora eum atque confórta: quia ipse præcédet pópulum istum, et dívidet eis terram quam visúrus es.
   5019 Deuteronómium	Deu	5	3	29	Mansimúsque in valle contra fanum Phogor.
   5020 Deuteronómium	Deu	5	4	1	Et nunc, Ísraël, audi præcépta et judícia, quæ ego dóceo te: ut fáciens ea, vivas, et ingrédiens possídeas terram, quam Dóminus Deus patrum vestrórum datúrus est vobis.
   5021 Deuteronómium	Deu	5	4	2	Non addétis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferétis ex eo: custodíte mandáta Dómini Dei vestri, quæ ego præcípio vobis.
   5022 Deuteronómium	Deu	5	4	3	Óculi vestri vidérunt ómnia quæ fecit Dóminus contra Beélphegor, quómodo contríverit omnes cultóres ejus de médio vestri.
   5023 Deuteronómium	Deu	5	4	4	Vos autem qui adhærétis Dómino Deo vestro, vívitis univérsi usque in præséntem diem.
   5024 Deuteronómium	Deu	5	4	5	Scitis quod docúerim vos præcépta atque justítias, sicut mandávit mihi Dóminus Deus meus: sic faciétis ea in terra, quam possessúri estis:
   5025 Deuteronómium	Deu	5	4	6	et observábitis et implébitis ópere. Hæc est enim vestra sapiéntia, et intelléctus coram pópulis, ut audiéntes univérsa præcépta hæc, dicant: En pópulus sápiens et intélligens, gens magna.
   5026 Deuteronómium	Deu	5	4	7	Nec est ália nátio tam grandis, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecratiónibus nostris.
   5027 Deuteronómium	Deu	5	4	8	Quæ est enim ália gens sic ínclyta, ut hábeat cæremónias, justáque judícia, et univérsam legem, quam ego propónam hódie ante óculos vestros?
   5028 Deuteronómium	Deu	5	4	9	Custódi ígitur temetípsum, et ánimam tuam sollícite. Ne obliviscáris verbórum, quæ vidérunt óculi tui, et ne éxcidant de corde tuo cunctis diébus vitæ tuæ. Docébis ea fílios ac nepótes tuos,	b
   5029 Deuteronómium	Deu	5	4	10	a die in quo stetísti coram Dómino Deo tuo in Horeb, quando Dóminus locútus est mihi, dicens: Cóngrega ad me pópulum, ut áudiant sermónes meos, et discant timére me omni témpore quo vivunt in terra, doceántque fílios suos.
   5030 Deuteronómium	Deu	5	4	11	Et accessístis ad radíces montis, qui ardébat usque ad cælum: erántque in eo ténebræ, et nubes, et calígo.
   5031 Deuteronómium	Deu	5	4	12	Locutúsque est Dóminus ad vos de médio ignis. Vocem verbórum ejus audístis, et formam pénitus non vidístis.
   5032 Deuteronómium	Deu	5	4	13	Et osténdit vobis pactum suum, quod præcépit ut facerétis, et decem verba, quæ scripsit in duábus tábulis lapídeis.
   5033 Deuteronómium	Deu	5	4	14	Mihíque mandávit in illo témpore ut docérem vos cæremónias et judícia, quæ fácere deberétis in terra, quam possessúri estis.
   5034 Deuteronómium	Deu	5	4	15	Custodíte ígitur sollícite ánimas vestras. Non vidístis áliquam similitúdinem in die, qua locútus est vobis Dóminus in Horeb de médio ignis:	b
   5035 Deuteronómium	Deu	5	4	16	ne forte decépti faciátis vobis sculptam similitúdinem, aut imáginem másculi vel féminæ:
   5036 Deuteronómium	Deu	5	4	17	similitúdinem ómnium jumentórum, quæ sunt super terram, vel ávium sub cælo volántium,
   5037 Deuteronómium	Deu	5	4	18	atque reptílium, quæ movéntur in terra, sive píscium qui sub terra morántur in aquis:
   5038 Deuteronómium	Deu	5	4	19	ne forte elevátis óculis ad cælum, vídeas solem et lunam, et ómnia astra cæli, et erróre decéptus adóres ea, et colas quæ creávit Dóminus Deus tuus in ministérium cunctis géntibus, quæ sub cælo sunt.
   5039 Deuteronómium	Deu	5	4	20	Vos autem tulit Dóminus, et edúxit de fornáce férrea Ægýpti, ut habéret pópulum hæreditárium, sicut est in præsénti die.
   5040 Deuteronómium	Deu	5	4	21	Iratúsque est Dóminus contra me propter sermónes vestros, et jurávit ut non transírem Jordánem, nec ingréderer terram óptimam, quam datúrus est vobis.	b
   5041 Deuteronómium	Deu	5	4	22	Ecce mórior in hac humo; non transíbo Jordánem: vos transíbitis, et possidébitis terram egrégiam.
   5042 Deuteronómium	Deu	5	4	23	Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui, quod pépigit tecum, et fácias tibi sculptam similitúdinem eórum, quæ fíeri Dóminus prohíbuit:
   5043 Deuteronómium	Deu	5	4	24	quia Dóminus Deus tuus ignis consúmens est, Deus æmulátor.
   5044 Deuteronómium	Deu	5	4	25	Si genuéritis fílios ac nepótes, et moráti fuéritis in terra, deceptíque fecéritis vobis áliquam similitúdinem, patrántes malum coram Dómino Deo vestro, ut eum ad iracúndiam provocétis:
   5045 Deuteronómium	Deu	5	4	26	testes ínvoco hódie cælum et terram, cito peritúros vos esse de terra, quam transíto Jordáne possessúri estis: non habitábitis in ea longo témpore, sed delébit vos Dóminus,
   5046 Deuteronómium	Deu	5	4	27	atque dispérget in omnes gentes, et remanébitis pauci in natiónibus, ad quas vos ductúrus est Dóminus.
   5047 Deuteronómium	Deu	5	4	28	Ibíque serviétis diis, qui hóminum manu fabricáti sunt, ligno et lápidi qui non vident, nec áudiunt, nec cómedunt, nec odorántur.
   5048 Deuteronómium	Deu	5	4	29	Cumque quæsíeris ibi Dóminum Deum tuum, invénies eum: si tamen toto corde quæsíeris, et tota tribulatióne ánimæ tuæ.
   5049 Deuteronómium	Deu	5	4	30	Postquam te invénerint ómnia quæ prædícta sunt, novíssimo témpore revertéris ad Dóminum Deum tuum, et áudies vocem ejus.
   5050 Deuteronómium	Deu	5	4	31	Quia Deus miséricors Dóminus Deus tuus est: non dimíttet te, nec omníno delébit, neque obliviscétur pacti, in quo jurávit pátribus tuis.
   5051 Deuteronómium	Deu	5	4	32	Intérroga de diébus antíquis, qui fuérunt ante te ex die quo creávit Deus hóminem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquándo hujuscémodi res, aut umquam cógnitum est,	b
   5052 Deuteronómium	Deu	5	4	33	ut audíret pópulus vocem Dei loquéntis de médio ignis, sicut tu audísti, et vixísti:
   5053 Deuteronómium	Deu	5	4	34	si fecit Deus ut ingrederétur, et tólleret sibi gentem de médio natiónum, per tentatiónes, signa atque porténta, per pugnam et robústam manum, extentúmque bráchium, et horríbiles visiónes juxta ómnia quæ fecit pro vobis Dóminus Deus vester in Ægýpto, vidéntibus óculis tuis:
   5054 Deuteronómium	Deu	5	4	35	ut scires quóniam Dóminus ipse est Deus, et non est álius præter eum.
   5055 Deuteronómium	Deu	5	4	36	De cælo te fecit audíre vocem suam, ut docéret te, et in terra osténdit tibi ignem suum máximum, et audísti verba illíus de médio ignis:
   5056 Deuteronómium	Deu	5	4	37	quia diléxit patres tuos, et elégit semen eórum post eos. Eduxítque te præcédens in virtúte sua magna ex Ægýpto,
   5057 Deuteronómium	Deu	5	4	38	ut deléret natiónes máximas et fortióres te in intróitu tuo: et introdúceret te, darétque tibi terram eárum in possessiónem, sicut cernis in præsénti die.
   5058 Deuteronómium	Deu	5	4	39	Scito ergo hódie, et cogitáto in corde tuo quod Dóminus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deórsum, et non sit álius.
   5059 Deuteronómium	Deu	5	4	40	Custódi præcépta ejus atque mandáta, quæ ego præcípio tibi: ut bene sit tibi, et fíliis tuis post te, et permáneas multo témpore super terram, quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi.
   5060 Deuteronómium	Deu	5	4	41	Tunc separávit Móyses tres civitátes trans Jordánem ad orientálem plagam,	b
   5061 Deuteronómium	Deu	5	4	42	ut confúgiat ad eas qui occíderit nolens próximum suum, nec sibi fúerit inimícus ante unum et álterum diem, et ad harum áliquam úrbium possit evádere:
   5062 Deuteronómium	Deu	5	4	43	Bosor in solitúdine, quæ sita est in terra campéstri de tribu Ruben: et Ramoth in Gálaad, quæ est in tribu Gad: et Golan in Basan, quæ est in tribu Manásse.
   5063 Deuteronómium	Deu	5	4	44	Ista est lex, quam propósuit Móyses coram fíliis Ísraël:	b
   5064 Deuteronómium	Deu	5	4	45	et hæc testimónia et cæremóniæ atque judícia, quæ locútus est ad fílios Ísraël, quando egréssi sunt de Ægýpto,
   5065 Deuteronómium	Deu	5	4	46	trans Jordánem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhǽi, qui habitávit in Hésebon, quem percússit Móyses. Fílii quoque Ísraël egréssi ex Ægýpto
   5066 Deuteronómium	Deu	5	4	47	possedérunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duórum regum Amorrhæórum, qui erant trans Jordánem ad solis ortum:
   5067 Deuteronómium	Deu	5	4	48	ab Ároër, quæ sita est super ripam torréntis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon,
   5068 Deuteronómium	Deu	5	4	49	omnem planítiem trans Jordánem ad orientálem plagam, usque ad mare solitúdinis, et usque ad radíces montis Phasga.
   5069 Deuteronómium	Deu	5	5	1	Vocavítque Móyses omnem Israélem, et dixit ad eum: Audi, Ísraël, cæremónias atque judícia, quæ ego loquor in áuribus vestris hódie: díscite ea, et ópere compléte.
   5070 Deuteronómium	Deu	5	5	2	Dóminus Deus noster pépigit nobíscum fœdus in Horeb.
   5071 Deuteronómium	Deu	5	5	3	Non cum pátribus nostris íniit pactum, sed nobíscum qui in præsentiárum sumus, et vívimus.
   5072 Deuteronómium	Deu	5	5	4	Fácie ad fáciem locútus est nobis in monte de médio ignis.
   5073 Deuteronómium	Deu	5	5	5a	Ego sequéster et médius fui inter Dóminum et vos in témpore illo, ut annuntiárem vobis verba ejus: timuístis enim ignem, et non ascendístis in montem.
   5074 Deuteronómium	Deu	5	5	5b	Et ait:
   5075 Deuteronómium	Deu	5	5	6	Ego Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti, de domo servitútis.
   5076 Deuteronómium	Deu	5	5	7	Non habébis deos aliénos in conspéctu meo.
   5077 Deuteronómium	Deu	5	5	8	Non fácies tibi scúlptile, nec similitúdinem ómnium, quæ in cælo sunt désuper, et quæ in terra deórsum, et quæ versántur in aquis sub terra.
   5078 Deuteronómium	Deu	5	5	9	Non adorábis ea, et non coles. Ego enim sum Dóminus Deus tuus: Deus æmulátor, reddens iniquitátem patrum super fílios in tértiam et quartam generatiónem his qui odérunt me:
   5079 Deuteronómium	Deu	5	5	10	et fáciens misericórdiam in multa míllia diligéntibus me, et custodiéntibus præcépta mea.
   5080 Deuteronómium	Deu	5	5	11	Non usurpábis nomen Dómini Dei tui frustra: quia non erit impunítus qui super re vana nomen ejus assúmpserit.	b
   5081 Deuteronómium	Deu	5	5	12	Obsérva diem sábbati, ut sanctífices eum, sicut præcépit tibi Dóminus Deus tuus.	b
   5082 Deuteronómium	Deu	5	5	13	Sex diébus operáberis, et fácies ómnia ópera tua.
   5083 Deuteronómium	Deu	5	5	14	Séptimus dies sábbati est, id est, réquies Dómini Dei tui. Non fácies in eo quidquam óperis tu, et fílius tuus, et fília, servus et ancílla, et bos, et ásinus, et omne juméntum tuum, et peregrínus qui est intra portas tuas: ut requiéscat servus tuus, et ancílla tua, sicut et tu.
   5084 Deuteronómium	Deu	5	5	15	Meménto quod et ipse servíeris in Ægýpto, et edúxerit te inde Dóminus Deus tuus in manu forti, et bráchio exténto. Idcírco præcépit tibi ut observáres diem sábbati.
   5085 Deuteronómium	Deu	5	5	16	Honóra patrem tuum et matrem, sicut præcépit tibi Dóminus Deus tuus, ut longo vivas témpore, et bene sit tibi in terra, quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi.	b
   5086 Deuteronómium	Deu	5	5	17	Non occídes,	b
   5087 Deuteronómium	Deu	5	5	18	neque mœcháberis,
   5088 Deuteronómium	Deu	5	5	19	furtúmque non fácies:
   5089 Deuteronómium	Deu	5	5	20	nec loquéris contra próximum tuum falsum testimónium.
   5090 Deuteronómium	Deu	5	5	21	Non concupísces uxórem próximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum, et univérsa quæ illíus sunt.	b
   5091 Deuteronómium	Deu	5	5	22	Hæc verba locútus est Dóminus ad omnem multitúdinem vestram in monte de médio ignis et nubis, et calíginis, voce magna, nihil addens ámplius: et scripsit ea in duábus tábulis lapídeis, quas trádidit mihi.	b
   5092 Deuteronómium	Deu	5	5	23	Vos autem postquam audístis vocem de médio tenebrárum, et montem ardére vidístis, accessístis ad me omnes príncipes tríbuum et majóres natu, atque dixístis:
   5093 Deuteronómium	Deu	5	5	24	Ecce osténdit nobis Dóminus Deus noster majestátem et magnitúdinem suam: vocem ejus audívimus de médio ignis, et probávimus hódie, quod loquénte Deo cum hómine, víxerit homo.
   5094 Deuteronómium	Deu	5	5	25	Cur ergo moriémur, et devorábit nos ignis hic máximus? si enim audiérimus ultra vocem Dómini Dei nostri, moriémur.
   5095 Deuteronómium	Deu	5	5	26	Quid est omnis caro, ut áudiat vocem Dei vivéntis, qui de médio ignis lóquitur sicut nos audívimus, et possit vívere?
   5096 Deuteronómium	Deu	5	5	27	Tu magis accéde: et audi cuncta quæ díxerit Dóminus Deus noster tibi: loquerísque ad nos, et nos audiéntes faciémus ea.
   5097 Deuteronómium	Deu	5	5	28	Quod cum audísset Dóminus, ait ad me: Audívi vocem verbórum pópuli hujus quæ locúti sunt tibi: bene ómnia sunt locúti.	b
   5098 Deuteronómium	Deu	5	5	29	Quis det talem eos habére mentem, ut tímeant me, et custódiant univérsa mandáta mea in omni témpore, ut bene sit eis et fíliis eórum in sempitérnum?
   5099 Deuteronómium	Deu	5	5	30	Vade et dic eis: Revertímini in tentória vestra.
   5100 Deuteronómium	Deu	5	5	31	Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi ómnia mandáta mea, et cæremónias atque judícia: quæ docébis eos, ut fáciant ea in terra, quam dabo illis in possessiónem.
   5101 Deuteronómium	Deu	5	5	32	Custodíte ígitur et fácite quæ præcépit Dóminus Deus vobis: non declinábitis neque ad déxteram, neque ad sinístram:	b
   5102 Deuteronómium	Deu	5	5	33	sed per viam, quam præcépit Dóminus Deus vester, ambulábitis, ut vivátis, et bene sit vobis, et proteléntur dies in terra possessiónis vestræ.
   5103 Deuteronómium	Deu	5	6	1	Hæc sunt præcépta, et cæremóniæ, atque judícia, quæ mandávit Dóminus Deus vester ut docérem vos, et faciátis ea in terra, ad quam transgredímini possidéndam:
   5104 Deuteronómium	Deu	5	6	2	ut tímeas Dóminum Deum tuum, et custódias ómnia mandáta et præcépta ejus, quæ ego præcípio tibi, et fíliis, ac nepótibus tuis, cunctis diébus vitæ tuæ, ut prolongéntur dies tui.
   5105 Deuteronómium	Deu	5	6	3	Audi, Ísraël, et obsérva ut fácias quæ præcépit tibi Dóminus, et bene sit tibi, et multiplicéris ámplius, sicut pollícitus est Dóminus Deus patrum tuórum tibi terram lacte et melle manántem.
   5106 Deuteronómium	Deu	5	6	4	Audi, Ísraël: Dóminus Deus noster, Dóminus unus est.	b
   5107 Deuteronómium	Deu	5	6	5	Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex tota fortitúdine tua.
   5108 Deuteronómium	Deu	5	6	6	Erúntque verba hæc, quæ ego præcípio tibi hódie, in corde tuo:
   5109 Deuteronómium	Deu	5	6	7	et narrábis ea fíliis tuis, et meditáberis in eis sedens in domo tua, et ámbulans in itínere, dórmiens atque consúrgens.
   5110 Deuteronómium	Deu	5	6	8	Et ligábis ea quasi signum in manu tua, erúntque et movebúntur inter óculos tuos,
   5111 Deuteronómium	Deu	5	6	9	scribésque ea in límine, et óstiis domus tuæ.
   5112 Deuteronómium	Deu	5	6	10	Cumque introdúxerit te Dóminus Deus tuus in terram, pro qua jurávit pátribus tuis Ábraham, Ísaac, et Jacob, et déderit tibi civitátes magnas et óptimas, quas non ædificásti,	b
   5113 Deuteronómium	Deu	5	6	11	domos plenas cunctárum opum, quas non exstruxísti, cistérnas, quas non fodísti, vinéta et olivéta, quæ non plantásti,
   5114 Deuteronómium	Deu	5	6	12	et coméderis, et saturátus fúeris:
   5115 Deuteronómium	Deu	5	6	13	cave diligénter ne obliviscáris Dómini, qui edúxit te de terra Ægýpti, de domo servitútis. Dóminum Deum tuum timébis, et illi soli sérvies, ac per nomen illíus jurábis.
   5116 Deuteronómium	Deu	5	6	14	Non íbitis post deos aliénos cunctárum géntium, quæ in circúitu vestro sunt:
   5117 Deuteronómium	Deu	5	6	15	quóniam Deus æmulátor Dóminus Deus tuus in médio tui: nequándo irascátur furor Dómini Dei tui contra te, et áuferat te de superfície terræ.
   5118 Deuteronómium	Deu	5	6	16	Non tentábis Dóminum Deum tuum, sicut tentásti in loco tentatiónis.
   5119 Deuteronómium	Deu	5	6	17	Custódi præcépta Dómini Dei tui, ac testimónia et cæremónias, quas præcépit tibi:
   5120 Deuteronómium	Deu	5	6	18	et fac quod plácitum est et bonum in conspéctu Dómini, ut bene sit tibi: et ingréssus possídeas terram óptimam, de qua jurávit Dóminus pátribus tuis,
   5121 Deuteronómium	Deu	5	6	19	ut deléret omnes inimícos tuos coram te, sicut locútus est.
   5122 Deuteronómium	Deu	5	6	20	Cumque interrogáverit te fílius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimónia hæc, et cæremóniæ, atque judícia, quæ præcépit Dóminus Deus noster nobis?	b
   5123 Deuteronómium	Deu	5	6	21	dices ei: Servi erámus Pharaónis in Ægýpto, et edúxit nos Dóminus de Ægýpto in manu forti:
   5124 Deuteronómium	Deu	5	6	22	fecítque signa atque prodígia magna et péssima in Ægýpto contra Pharaónem, et omnem domum illíus in conspéctu nostro,
   5125 Deuteronómium	Deu	5	6	23	et edúxit nos inde, ut introdúctis daret terram, super qua jurávit pátribus nostris.
   5126 Deuteronómium	Deu	5	6	24	Præcepítque nobis Dóminus ut faciámus ómnia legítima hæc, et timeámus Dóminum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diébus vitæ nostræ, sicut est hódie.
   5127 Deuteronómium	Deu	5	6	25	Erítque nostri miséricors, si custodiérimus et fecérimus ómnia præcépta ejus coram Dómino Deo nostro, sicut mandávit nobis.
   5128 Deuteronómium	Deu	5	7	1	Cum introdúxerit te Dóminus Deus tuus in terram, quam possessúrus ingredéris, et deléverit gentes multas coram te, Hethǽum, et Gergezǽum, et Amorrhǽum, Chananǽum, et Pherezǽum, et Hevǽum, et Jebusǽum, septem gentes multo majóris númeri quam tu es, et robustióres te:
   5129 Deuteronómium	Deu	5	7	2	tradiderítque eas Dóminus Deus tuus tibi, percúties eas usque ad interneciónem. Non iníbis cum eis fœdus, nec miseréberis eárum,
   5130 Deuteronómium	Deu	5	7	3	neque sociábis cum eis conjúgia. Fíliam tuam non dabis fílio ejus, nec fíliam illíus accípies fílio tuo:
   5131 Deuteronómium	Deu	5	7	4	quia sedúcet fílium tuum, ne sequátur me, et ut magis sérviat diis aliénis: irascetúrque furor Dómini, et delébit te cito.
   5132 Deuteronómium	Deu	5	7	5	Quin pótius hæc faciétis eis: aras eórum subvértite, et confríngite státuas, lucósque succídite, et sculptília combúrite:	b
   5133 Deuteronómium	Deu	5	7	6	quia pópulus sanctus es Dómino Deo tuo. Te elégit Dóminus Deus tuus, ut sis ei pópulus peculiáris de cunctis pópulis, qui sunt super terram.
   5134 Deuteronómium	Deu	5	7	7	Non quia cunctas gentes número vincebátis, vobis junctus est Dóminus, et elégit vos, cum ómnibus sitis pópulis paucióres:
   5135 Deuteronómium	Deu	5	7	8	sed quia diléxit vos Dóminus, et custodívit juraméntum, quod jurávit pátribus vestris: eduxítque vos in manu forti, et redémit de domo servitútis, de manu Pharaónis regis Ægýpti.
   5136 Deuteronómium	Deu	5	7	9	Et scies, quia Dóminus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se, et his qui custódiunt præcépta ejus in mille generatiónes:
   5137 Deuteronómium	Deu	5	7	10	et reddens odiéntibus se statim, ita ut dispérdat eos, et ultra non dífferat, prótinus eis restítuens quod meréntur.
   5138 Deuteronómium	Deu	5	7	11	Custódi ergo præcépta et cæremónias atque judícia, quæ ego mando tibi hódie ut fácias.	b
   5139 Deuteronómium	Deu	5	7	12	Si postquam audíeris hæc judícia, custodíeris ea, et féceris, custódiet et Dóminus Deus tuus pactum tibi, et misericórdiam quam jurávit pátribus tuis:
   5140 Deuteronómium	Deu	5	7	13	et díliget te, ac multiplicábit, benedicétque frúctui ventris tui, et frúctui terræ tuæ, fruménto tuo, atque vindémiæ, óleo, et arméntis, grégibus óvium tuárum super terram, pro qua jurávit pátribus tuis ut daret eam tibi.
   5141 Deuteronómium	Deu	5	7	14	Benedíctus eris inter omnes pópulos. Non erit apud te stérilis utriúsque sexus, tam in homínibus quam in grégibus tuis.
   5142 Deuteronómium	Deu	5	7	15	Áuferet Dóminus a te omnem languórem: et infirmitátes Ægýpti péssimas, quas novísti, non ínferet tibi, sed cunctis hóstibus tuis.
   5143 Deuteronómium	Deu	5	7	16	Devorábis omnes pópulos, quos Dóminus Deus tuus datúrus est tibi. Non parcet eis óculus tuus, nec sérvies diis eórum, ne sint in ruínam tui.
   5144 Deuteronómium	Deu	5	7	17	Si díxeris in corde tuo: Plures sunt gentes istæ quam ego: quómodo pótero delére eas?	b
   5145 Deuteronómium	Deu	5	7	18	noli metúere, sed recordáre quæ fécerit Dóminus Deus tuus Pharaóni, et cunctis Ægýptiis,
   5146 Deuteronómium	Deu	5	7	19	plagas máximas, quas vidérunt óculi tui, et signa atque porténta, manúmque robústam, et exténtum bráchium, ut edúceret te Dóminus Deus tuus: sic fáciet cunctis pópulis, quos métuis.
   5147 Deuteronómium	Deu	5	7	20	Ínsuper et crabrónes mittet Dóminus Deus tuus in eos, donec déleat omnes atque dispérdat qui te fúgerint, et látere potúerint.
   5148 Deuteronómium	Deu	5	7	21	Non timébis eos, quia Dóminus Deus tuus in médio tui est, Deus magnus et terríbilis:
   5149 Deuteronómium	Deu	5	7	22	ipse consúmet natiónes has in conspéctu tuo paulátim atque per partes. Non póteris eas delére páriter: ne forte multiplicéntur contra te béstiæ terræ.
   5150 Deuteronómium	Deu	5	7	23	Dabítque eos Dóminus Deus tuus in conspéctu tuo: et interfíciet illos, donec pénitus deleántur.
   5151 Deuteronómium	Deu	5	7	24	Tradétque reges eórum in manus tuas, et dispérdes nómina eórum sub cælo: nullus póterit resístere tibi, donec cónteras eos.
   5152 Deuteronómium	Deu	5	7	25	Sculptília eórum igne combúres: non concupísces argéntum et aurum, de quibus facta sunt, neque assúmes ex eis tibi quidquam, ne offéndas, proptérea quia abominátio est Dómini tui:	b
   5153 Deuteronómium	Deu	5	7	26	nec ínferes quíppiam ex idólo in domum tuam, ne fias anáthema, sicut et illud est. Quasi spurcítiam detestáberis, et velut inquinaméntum ac sordes abominatióni habébis, quia anáthema est.
   5154 Deuteronómium	Deu	5	8	1	Omne mandátum, quod ego præcípio tibi hódie, cave diligénter ut fácias, ut possítis vívere, et multiplicémini, ingressíque possideátis terram, pro qua jurávit Dóminus pátribus vestris.
   5155 Deuteronómium	Deu	5	8	2	Et recordáberis cuncti itíneris, per quod addúxit te Dóminus Deus tuus quadragínta annis per desértum, ut afflígeret te, atque tentáret, et nota fíerent quæ in tuo ánimo versabántur, utrum custodíres mandáta illíus, an non.
   5156 Deuteronómium	Deu	5	8	3	Afflíxit te penúria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorábas tu et patres tui: ut osténderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egréditur de ore Dei.
   5157 Deuteronómium	Deu	5	8	4	Vestiméntum tuum, quo operiebáris, nequáquam vetustáte defécit, et pes tuus non est subtrítus, en quadragésimus annus est:
   5158 Deuteronómium	Deu	5	8	5	ut recógites in corde tuo, quia sicut érudit fílium suum homo, sic Dóminus Deus tuus erudívit te,
   5159 Deuteronómium	Deu	5	8	6	ut custódias mandáta Dómini Dei tui, et ámbules in viis ejus, et tímeas eum.
   5160 Deuteronómium	Deu	5	8	7	Dóminus enim Deus tuus introdúcet te in terram bonam, terram rivórum, aquarúmque et fóntium, in cujus campis et móntibus erúmpunt fluviórum abýssi:	b
   5161 Deuteronómium	Deu	5	8	8	terram fruménti, hórdei ac vineárum, in qua ficus, et malogranáta, et olivéta nascúntur: terram ólei ac mellis,
   5162 Deuteronómium	Deu	5	8	9	ubi absque ulla penúria cómedes panem tuum, et rerum ómnium abundántia perfruéris: cujus lápides ferrum sunt, et de móntibus ejus æris metálla fodiúntur:
   5163 Deuteronómium	Deu	5	8	10	ut cum coméderis, et satiátus fúeris, benedícas Dómino Deo tuo pro terra óptima, quam dedit tibi.
   5164 Deuteronómium	Deu	5	8	11	Obsérva, et cave nequándo obliviscáris Dómini Dei tui, et négligas mandáta ejus atque judícia et cæremónias, quas ego præcípio tibi hódie:
   5165 Deuteronómium	Deu	5	8	12	ne postquam coméderis et satiátus fúeris, domos pulchras ædificáveris, et habitáveris in eis,
   5166 Deuteronómium	Deu	5	8	13	habuerísque arménta boum, et óvium greges, argénti et auri, cunctarúmque rerum cópiam,
   5167 Deuteronómium	Deu	5	8	14	elevétur cor tuum, et non reminiscáris Dómini Dei tui, qui edúxit te de terra Ægýpti, de domo servitútis,
   5168 Deuteronómium	Deu	5	8	15	et ductor tuus fuit in solitúdine magna atque terríbili, in qua erat serpens flatu adúrens, et scórpio, ac dipsas, et nullæ omníno aquæ: qui edúxit rivos de petra duríssima,
   5169 Deuteronómium	Deu	5	8	16	et cibávit te manna in solitúdine, quod nesciérunt patres tui. Et postquam afflíxit ac probávit, ad extrémum misértus est tui,
   5170 Deuteronómium	Deu	5	8	17	ne díceres in corde tuo: Fortitúdo mea, et robur manus meæ, hæc mihi ómnia præstitérunt:
   5171 Deuteronómium	Deu	5	8	18	sed recordéris Dómini Dei tui, quod ipse vires tibi præbúerit, ut impléret pactum suum, super quo jurávit pátribus tuis, sicut præsens índicat dies.
   5172 Deuteronómium	Deu	5	8	19	Sin autem oblítus Dómini Dei tui, secútus fúeris deos aliénos, coluerísque illos et adoráveris: ecce nunc prǽdico tibi quod omníno dispéreas.
   5173 Deuteronómium	Deu	5	8	20	Sicut gentes, quas delévit Dóminus in intróitu tuo, ita et vos períbitis, si inobediéntes fuéritis voci Dómini Dei vestri.
   5174 Deuteronómium	Deu	5	9	1	Audi, Ísraël: tu transgrediéris hódie Jordánem, ut possídeas natiónes máximas et fortióres te, civitátes ingéntes, et ad cælum usque murátas,
   5175 Deuteronómium	Deu	5	9	2	pópulum magnum atque sublímem, fílios Énacim, quos ipse vidísti et audísti, quibus nullus potest ex advérso resístere.
   5176 Deuteronómium	Deu	5	9	3	Scies ergo hódie quod Dóminus Deus tuus ipse transíbit ante te, ignis dévorans atque consúmens, qui cónterat eos, et déleat atque dispérdat ante fáciem tuam velóciter, sicut locútus est tibi:
   5177 Deuteronómium	Deu	5	9	4	ne dicas in corde tuo, cum deléverit eos Dóminus Deus tuus in conspéctu tuo: Propter justítiam meam introdúxit me Dóminus ut terram hanc possidérem, cum propter impietátes suas istæ delétæ sint natiónes.
   5178 Deuteronómium	Deu	5	9	5	Neque enim propter justítias tuas, et æquitátem cordis tui ingrediéris, ut possídeas terras eárum: sed quia illæ egérunt ímpie, introëúnte te delétæ sunt: et ut compléret verbum suum Dóminus, quod sub juraménto pollícitus est pátribus tuis, Ábraham, Ísaac, et Jacob.
   5179 Deuteronómium	Deu	5	9	6	Scito ergo quod non propter justítias tuas Dóminus Deus tuus déderit tibi terram hanc óptimam in possessiónem, cum duríssimæ cervícis sis pópulus.
   5180 Deuteronómium	Deu	5	9	7	Meménto, et ne obliviscáris, quómodo ad iracúndiam provocáveris Dóminum Deum tuum in solitúdine. Ex eo die, quo egréssus es ex Ægýpto usque ad locum istum, semper advérsum Dóminum contendísti.	b
   5181 Deuteronómium	Deu	5	9	8	Nam et in Horeb provocásti eum, et irátus delére te vóluit,
   5182 Deuteronómium	Deu	5	9	9	quando ascéndi in montem, ut accíperem tábulas lapídeas, tábulas pacti quod pépigit vobíscum Dóminus: et perseverávi in monte quadragínta diébus ac nóctibus, panem non cómedens, et aquam non bibens.
   5183 Deuteronómium	Deu	5	9	10	Dedítque mihi Dóminus duas tábulas lapídeas scriptas dígito Dei, et continéntes ómnia verba quæ vobis locútus est in monte de médio ignis, quando cóncio pópuli congregáta est.
   5184 Deuteronómium	Deu	5	9	11	Cumque transíssent quadragínta dies, et tótidem noctes, dedit mihi Dóminus duas tábulas lapídeas, tábulas fœ́deris,
   5185 Deuteronómium	Deu	5	9	12	dixítque mihi: Surge, et descénde hinc cito: quia pópulus tuus, quem eduxísti de Ægýpto, deseruérunt velóciter viam, quam demonstrásti eis, fecerúntque sibi conflátile.
   5186 Deuteronómium	Deu	5	9	13	Rursúmque ait Dóminus ad me: Cerno quod pópulus iste duræ cervícis sit:
   5187 Deuteronómium	Deu	5	9	14	dimítte me ut cónteram eum, et déleam nomen ejus de sub cælo, et constítuam te super gentem, quæ hac major et fórtior sit.
   5188 Deuteronómium	Deu	5	9	15	Cumque de monte ardénte descénderem, et duas tábulas fœ́deris utráque tenérem manu,	b
   5189 Deuteronómium	Deu	5	9	16	vidissémque vos peccásse Dómino Deo vestro, et fecísse vobis vítulum conflátilem, ac deseruísse velóciter viam ejus, quam vobis osténderat:
   5190 Deuteronómium	Deu	5	9	17	projéci tábulas de mánibus meis, confregíque eas in conspéctu vestro.
   5191 Deuteronómium	Deu	5	9	18	Et prócidi ante Dóminum sicut prius, quadragínta diébus et nóctibus panem non cómedens, et aquam non bibens, propter ómnia peccáta vestra quæ gessístis contra Dóminum, et eum ad iracúndiam provocástis:
   5192 Deuteronómium	Deu	5	9	19	tímui enim indignatiónem et iram illíus, qua advérsum vos concitátus, delére vos vóluit. Et exaudívit me Dóminus étiam hac vice.
   5193 Deuteronómium	Deu	5	9	20	Advérsum Áaron quoque veheménter irátus, vóluit eum contérere, et pro illo simíliter deprecátus sum.
   5194 Deuteronómium	Deu	5	9	21	Peccátum autem vestrum quod fecerátis, id est, vítulum, arrípiens, igne combússi, et in frusta commínuens, omninóque in púlverem rédigens, projéci in torréntem, qui de monte descéndit.
   5195 Deuteronómium	Deu	5	9	22	In incéndio quoque, et in tentatióne, et in Sepúlchris concupiscéntiæ provocástis Dóminum:	b
   5196 Deuteronómium	Deu	5	9	23	et quando misit vos de Cadesbárne, dicens: Ascéndite, et possidéte terram, quam dedi vobis, et contempsístis impérium Dómini Dei vestri, et non credidístis ei, neque vocem ejus audíre voluístis:
   5197 Deuteronómium	Deu	5	9	24	sed semper fuístis rebélles a die qua nosse vos cœpi.
   5198 Deuteronómium	Deu	5	9	25	Et jácui coram Dómino quadragínta diébus ac nóctibus, quibus eum supplíciter deprecábar, ne deléret vos ut fúerat comminátus:
   5199 Deuteronómium	Deu	5	9	26	et orans dixi: Dómine Deus, ne dispérdas pópulum tuum, et hæreditátem tuam, quam redemísti in magnitúdine tua, quos eduxísti de Ægýpto in manu forti.
   5200 Deuteronómium	Deu	5	9	27	Recordáre servórum tuórum Ábraham, Ísaac, et Jacob: ne aspícias durítiam pópuli hujus, et impietátem atque peccátum:
   5201 Deuteronómium	Deu	5	9	28	ne forte dicant habitatóres terræ, de qua eduxísti nos: Non póterat Dóminus introdúcere eos in terram, quam pollícitus est eis, et óderat illos: idcírco edúxit, ut interfíceret eos in solitúdine:
   5202 Deuteronómium	Deu	5	9	29	qui sunt pópulus tuus et hæréditas tua, quos eduxísti in fortitúdine tua magna, et in bráchio tuo exténto.
   5203 Deuteronómium	Deu	5	10	1	In témpore illo dixit Dóminus ad me: Dola tibi duas tábulas lapídeas, sicut prióres fuérunt, et ascénde ad me in montem: faciésque arcam lígneam,
   5204 Deuteronómium	Deu	5	10	2	et scribam in tábulis verba quæ fuérunt in his qui ante confregísti: ponésque eas in arca.
   5205 Deuteronómium	Deu	5	10	3	Feci ígitur arcam de lignis setim. Cumque dolássem duas tábulas lapídeas instar priórum, ascéndi in montem, habens eas in mánibus.
   5206 Deuteronómium	Deu	5	10	4	Scripsítque in tábulis, juxta id quod prius scrípserat, verba decem, quæ locútus est Dóminus ad vos in monte de médio ignis, quando pópulus congregátus est: et dedit eas mihi.
   5207 Deuteronómium	Deu	5	10	5	Reversúsque de monte, descéndi, et pósui tábulas in arcam, quam féceram, quæ hucúsque ibi sunt, sicut mihi præcépit Dóminus.
   5208 Deuteronómium	Deu	5	10	6	Fílii autem Ísraël movérunt castra ex Beroth filiórum Jacan in Moséra, ubi Áaron mórtuus ac sepúltus est, pro quo sacerdótio functus est Eleázar fílius ejus.
   5209 Deuteronómium	Deu	5	10	7	Inde venérunt in Gadgad: de quo loco profécti, castrametáti sunt in Jetébatha, in terra aquárum atque torréntium.
   5210 Deuteronómium	Deu	5	10	8	Eo témpore separávit tribum Levi, ut portáret arcam fœ́deris Dómini, et staret coram eo in ministério, ac benedíceret in nómine illíus usque in præséntem diem.
   5211 Deuteronómium	Deu	5	10	9	Quam ob rem non hábuit Levi partem, neque possessiónem cum frátribus suis: quia ipse Dóminus posséssio ejus est, sicut promísit ei Dóminus Deus tuus.
   5212 Deuteronómium	Deu	5	10	10	Ego autem steti in monte, sicut prius, quadragínta diébus ac nóctibus: exaudivítque me Dóminus étiam hac vice, et te pérdere nóluit.
   5213 Deuteronómium	Deu	5	10	11	Dixítque mihi: Vade, et præcéde pópulum, ut ingrediátur, et possídeat terram, quam jurávi pátribus eórum ut tráderem eis.
   5214 Deuteronómium	Deu	5	10	12	Et nunc Ísraël, quid Dóminus Deus tuus petit a te, nisi ut tímeas Dóminum Deum tuum, et ámbules in viis ejus, et díligas eum, ac sérvias Dómino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota ánima tua:	b
   5215 Deuteronómium	Deu	5	10	13	custodiásque mandáta Dómini, et cæremónias ejus, quas ego hódie præcípio tibi, ut bene sit tibi?
   5216 Deuteronómium	Deu	5	10	14	En Dómini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et ómnia quæ in ea sunt:
   5217 Deuteronómium	Deu	5	10	15	et tamen pátribus tuis conglutinátus est Dóminus, et amávit eos, elegítque semen eórum post eos, id est, vos, de cunctis géntibus, sicut hódie comprobátur.
   5218 Deuteronómium	Deu	5	10	16	Circumcídite ígitur præpútium cordis vestri, et cervícem vestram ne indurétis ámplius:
   5219 Deuteronómium	Deu	5	10	17	quia Dóminus Deus vester ipse est Deus deórum, et Dóminus dominántium, Deus magnus, et potens, et terríbilis, qui persónam non áccipit, nec múnera.
   5220 Deuteronómium	Deu	5	10	18	Facit judícium pupíllo et víduæ; amat peregrínum, et dat ei victum atque vestítum.
   5221 Deuteronómium	Deu	5	10	19	Et vos ergo amáte peregrínos, quia et ipsi fuístis ádvenæ in terra Ægýpti.
   5222 Deuteronómium	Deu	5	10	20	Dóminum Deum tuum timébis, et ei soli sérvies: ipsi adhærébis, jurabísque in nómine illíus.	b
   5223 Deuteronómium	Deu	5	10	21	Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnália et terribília, quæ vidérunt óculi tui.
   5224 Deuteronómium	Deu	5	10	22	In septuagínta animábus descendérunt patres tui in Ægýptum, et ecce nunc multiplicávit te Dóminus Deus tuus sicut astra cæli.
   5225 Deuteronómium	Deu	5	11	1	Ama ítaque Dóminum Deum tuum, et obsérva præcépta ejus et cæremónias, judícia atque mandáta, omni témpore.
   5226 Deuteronómium	Deu	5	11	2	Cognóscite hódie quæ ignórant fílii vestri, qui non vidérunt disciplínam Dómini Dei vestri, magnália ejus et robústam manum, extentúmque bráchium,
   5227 Deuteronómium	Deu	5	11	3	signa et ópera quæ fecit in médio Ægýpti Pharaóni regi, et univérsæ terræ ejus,
   5228 Deuteronómium	Deu	5	11	4	omníque exercítui Ægyptiórum, et equis ac cúrribus: quómodo operúerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequeréntur, et deléverit eos Dóminus usque in præséntem diem:
   5229 Deuteronómium	Deu	5	11	5	vobísque quæ fécerit in solitúdine donec venirétis ad hunc locum:
   5230 Deuteronómium	Deu	5	11	6	et Dathan atque Abíron fíliis Éliab, qui fuit fílius Ruben: quos apérto ore suo terra absórbuit, cum dómibus et tabernáculis, et univérsa substántia eórum, quam habébant in médio Ísraël.
   5231 Deuteronómium	Deu	5	11	7	Óculi vestri vidérunt ópera Dómini magna quæ fecit,
   5232 Deuteronómium	Deu	5	11	8	ut custodiátis univérsa mandáta illíus, quæ ego hódie præcípio vobis, et possítis introíre, et possidére terram, ad quam ingredímini,
   5233 Deuteronómium	Deu	5	11	9	multóque in ea vivátis témpore: quam sub juraménto pollícitus est Dóminus pátribus vestris, et sémini eórum, lacte et melle manántem.
   5234 Deuteronómium	Deu	5	11	10	Terra enim, ad quam ingréderis possidéndam, non est sicut terra Ægýpti, de qua exísti, ubi jacto sémine in hortórum morem aquæ ducúntur irríguæ:	b
   5235 Deuteronómium	Deu	5	11	11	sed montuósa est et campéstris, de cælo expéctans plúvias,
   5236 Deuteronómium	Deu	5	11	12	quam Dóminus Deus tuus semper invísit, et óculi illíus in ea sunt a princípio anni usque ad finem ejus.
   5237 Deuteronómium	Deu	5	11	13	Si ergo obediéritis mandátis meis, quæ ego hódie præcípio vobis, ut diligátis Dóminum Deum vestrum, et serviátis ei in toto corde vestro, et in tota ánima vestra:
   5238 Deuteronómium	Deu	5	11	14	dabit plúviam terræ vestræ temporáneam et serótinam, ut colligátis fruméntum, et vinum, et óleum,
   5239 Deuteronómium	Deu	5	11	15	fœnúmque ex agris ad pascénda juménta, et ut ipsi comedátis ac saturémini.
   5240 Deuteronómium	Deu	5	11	16	Cavéte ne forte decipiátur cor vestrum, et recedátis a Dómino, serviatísque diis aliénis, et adorétis eos:
   5241 Deuteronómium	Deu	5	11	17	iratúsque Dóminus claudat cælum, et plúviæ non descéndant, nec terra det germen suum, pereatísque velóciter de terra óptima, quam Dóminus datúrus est vobis.
   5242 Deuteronómium	Deu	5	11	18	Pónite hæc verba mea in córdibus et in ánimis vestris, et suspéndite ea pro signo in mánibus, et inter óculos vestros collocáte.	b
   5243 Deuteronómium	Deu	5	11	19	Docéte fílios vestros ut illa mediténtur: quando séderis in domo tua, et ambuláveris in via, et accubúeris atque surréxeris.
   5244 Deuteronómium	Deu	5	11	20	Scribes ea super postes et jánuas domus tuæ,
   5245 Deuteronómium	Deu	5	11	21	ut multiplicéntur dies tui, et filiórum tuórum in terra, quam jurávit Dóminus pátribus tuis, ut daret eis quámdiu cælum ímminet terræ.
   5246 Deuteronómium	Deu	5	11	22	Si enim custodiéritis mandáta quæ ego præcípio vobis, et fecéritis ea, ut diligátis Dóminum Deum vestrum, et ambulétis in ómnibus viis ejus, adhæréntes ei,
   5247 Deuteronómium	Deu	5	11	23	dispérdet Dóminus omnes gentes istas ante fáciem vestram, et possidébitis eas, quæ majóres et fortióres vobis sunt.
   5248 Deuteronómium	Deu	5	11	24	Omnis locus, quem calcáverit pes vester, vester erit. A desérto, et a Líbano, a flúmine magno Euphráte usque ad mare occidentále erunt términi vestri.
   5249 Deuteronómium	Deu	5	11	25	Nullus stabit contra vos: terrórem vestrum et formídinem dabit Dóminus Deus vester super omnem terram quam calcatúri estis, sicut locútus est vobis.
   5250 Deuteronómium	Deu	5	11	26	En propóno in conspéctu vestro hódie benedictiónem et maledictiónem:	b
   5251 Deuteronómium	Deu	5	11	27	benedictiónem, si obediéritis mandátis Dómini Dei vestri, quæ ego hódie præcípio vobis:
   5252 Deuteronómium	Deu	5	11	28	maledictiónem, si non obediéritis mandátis Dómini Dei vestri, sed recesséritis de via, quam ego nunc osténdo vobis, et ambulavéritis post deos aliénos, quos ignorátis.
   5253 Deuteronómium	Deu	5	11	29	Cum vero introdúxerit te Dóminus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitándam, pones benedictiónem super montem Garízim, maledictiónem super montem Hebal:
   5254 Deuteronómium	Deu	5	11	30	qui sunt trans Jordánem, post viam quæ vergit ad solis occúbitum in terra Chananǽi, qui hábitat in campéstribus contra Gálgalam, quæ est juxta vallem tendéntem et intrántem procul.
   5255 Deuteronómium	Deu	5	11	31	Vos enim transíbitis Jordánem, ut possideátis terram quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis, ut habeátis et possideátis illam.
   5256 Deuteronómium	Deu	5	11	32	Vidéte ergo ut impleátis cæremónias atque judícia, quæ ego hódie ponam in conspéctu vestro.
   5257 Deuteronómium	Deu	5	12	1	Hæc sunt præcépta atque judícia, quæ fácere debétis in terra, quam Dóminus Deus patrum tuórum datúrus est tibi, ut possídeas eam cunctis diébus, quibus super humum gradiéris.
   5258 Deuteronómium	Deu	5	12	2	Subvértite ómnia loca, in quibus coluérunt gentes, quas possessúri estis, deos suos super montes excélsos, et colles, et subter omne lignum frondósum.
   5259 Deuteronómium	Deu	5	12	3	Dissipáte aras eórum, et confríngite státuas: lucos igne combúrite, et idóla comminúite: dispérdite nómina eórum de locis illis.
   5260 Deuteronómium	Deu	5	12	4	Non faciétis ita Dómino Deo vestro:
   5261 Deuteronómium	Deu	5	12	5	sed ad locum, quem elégerit Dóminus Deus vester de cunctis tríbubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et hábitet in eo, veniétis:
   5262 Deuteronómium	Deu	5	12	6	et offerétis in loco illo holocáusta et víctimas vestras, décimas et primítias mánuum vestrárum, et vota atque donária, primogénita boum et óvium.
   5263 Deuteronómium	Deu	5	12	7	Et comedétis ibi in conspéctu Dómini Dei vestri: ac lætabímini in cunctis, ad quæ miséritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedíxerit vobis Dóminus Deus vester.
   5264 Deuteronómium	Deu	5	12	8	Non faciétis ibi quæ nos hic fácimus hódie, sínguli quod sibi rectum vidétur:	b
   5265 Deuteronómium	Deu	5	12	9	neque enim usque in præsens tempus venístis ad réquiem, et possessiónem, quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis.
   5266 Deuteronómium	Deu	5	12	10	Transíbitis Jordánem, et habitábitis in terra, quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis, ut requiescátis a cunctis hóstibus per circúitum: et absque ullo timóre habitétis
   5267 Deuteronómium	Deu	5	12	11	in loco, quem elégerit Dóminus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc ómnia, quæ præcípio, conferétis, holocáusta, et hóstias, ac décimas, et primítias mánuum vestrárum: et quidquid præcípuum est in munéribus, quæ vovébitis Dómino.
   5268 Deuteronómium	Deu	5	12	12	Ibi epulabímini coram Dómino Deo vestro, vos et fílii ac fíliæ vestræ, fámuli et fámulæ, atque Levítes qui in úrbibus vestris commorátur: neque enim habet áliam partem et possessiónem inter vos.
   5269 Deuteronómium	Deu	5	12	13	Cave ne ófferas holocáusta tua in omni loco, quem víderis:	b
   5270 Deuteronómium	Deu	5	12	14	sed in eo, quem elégerit Dóminus, in una tríbuum tuárum ófferes hóstias, et fácies quæcúmque præcípio tibi.
   5271 Deuteronómium	Deu	5	12	15	Sin autem comédere volúeris, et te esus cárnium delectáverit, occíde, cómede juxta benedictiónem Dómini Dei tui, quam dedit tibi in úrbibus tuis: sive immúndum fúerit, hoc est, maculátum et débile: sive mundum, hoc est, íntegrum et sine mácula, quod offérri licet, sicut cápream et cervum, cómedes:
   5272 Deuteronómium	Deu	5	12	16	absque esu dumtáxat sánguinis, quem super terram quasi aquam effúndes.
   5273 Deuteronómium	Deu	5	12	17	Non póteris comédere in óppidis tuis décimam fruménti, et vini, et ólei tui, primogénita armentórum et pécorum, et ómnia quæ vóveris, et sponte offérre volúeris, et primítias mánuum tuárum:
   5274 Deuteronómium	Deu	5	12	18	sed coram Dómino Deo tuo cómedes ea in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, tu et fílius tuus, et fília tua, et servus et fámula, atque Levítes qui manet in úrbibus tuis: et lætáberis et reficiéris coram Dómino Deo tuo in cunctis ad quæ exténderis manum tuam.
   5275 Deuteronómium	Deu	5	12	19	Cave ne derelínquas Levítem in omni témpore quo versáris in terra.
   5276 Deuteronómium	Deu	5	12	20	Quando dilatáverit Dóminus Deus tuus términos tuos, sicut locútus est tibi, et volúeris vesci cárnibus, quas desíderat ánima tua:	b
   5277 Deuteronómium	Deu	5	12	21	locus autem, quem elégerit Dóminus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fúerit, occídes de arméntis et pecóribus, quæ habúeris, sicut præcépi tibi, et cómedes in óppidis tuis, ut tibi placet.
   5278 Deuteronómium	Deu	5	12	22	Sicut coméditur cáprea et cervus, ita vescéris eis: et mundus et immúndus in commúne vescéntur.
   5279 Deuteronómium	Deu	5	12	23	Hoc solum cave, ne sánguinem cómedas: sanguis enim eórum pro ánima est, et idcírco non debes ánimam comédere cum cárnibus:
   5280 Deuteronómium	Deu	5	12	24	sed super terram fundes quasi aquam,
   5281 Deuteronómium	Deu	5	12	25	ut bene sit tibi et fíliis tuis post te, cum féceris quod placet in conspéctu Dómini.
   5282 Deuteronómium	Deu	5	12	26	Quæ autem sanctificáveris, et vóveris Dómino, tolles, et vénies ad locum, quem elégerit Dóminus:
   5283 Deuteronómium	Deu	5	12	27	et ófferes oblatiónes tuas carnem et sánguinem super altáre Dómini Dei tui: sánguinem hostiárum fundes in altári; cárnibus autem ipse vescéris.
   5284 Deuteronómium	Deu	5	12	28	Obsérva et audi ómnia quæ ego præcípio tibi, ut bene sit tibi et fíliis tuis post te in sempitérnum, cum féceris quod bonum est et plácitum in conspéctu Dómini Dei tui.
   5285 Deuteronómium	Deu	5	12	29	Quando disperdíderit Dóminus Deus tuus ante fáciem tuam gentes, ad quas ingrediéris possidéndas, et posséderis eas, atque habitáveris in terra eárum:	b
   5286 Deuteronómium	Deu	5	12	30	cave ne imitéris eas, postquam te fúerint introëúnte subvérsæ, et requíras cæremónias eárum, dicens: Sicut coluérunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam.
   5287 Deuteronómium	Deu	5	12	31	Non fácies simíliter Dómino Deo tuo. Omnes enim abominatiónes, quas aversátur Dóminus, fecérunt diis suis, offeréntes fílios et fílias, et comburéntes igni.
   5288 Deuteronómium	Deu	5	12	32	Quod præcípio tibi, hoc tantum fácito Dómino: nec addas quidquam, nec mínuas.
   5289 Deuteronómium	Deu	5	13	1	Si surréxerit in médio tui prophétes, aut qui sómnium vidísse se dicat, et prædíxerit signum atque porténtum,
   5290 Deuteronómium	Deu	5	13	2	et evénerit quod locútus est, et díxerit tibi: Eámus, et sequámur deos aliénos quos ignóras, et serviámus eis:
   5291 Deuteronómium	Deu	5	13	3	non áudies verba prophétæ illíus aut somniatóris: quia tentat vos Dóminus Deus vester, ut palam fiat utrum diligátis eum an non, in toto corde, et in tota ánima vestra.
   5292 Deuteronómium	Deu	5	13	4	Dóminum Deum vestrum sequímini, et ipsum timéte, et mandáta illíus custodíte, et audíte vocem ejus: ipsi serviétis, et ipsi adhærébitis.
   5293 Deuteronómium	Deu	5	13	5	Prophéta autem ille aut fictor somniórum interficiétur: quia locútus est ut vos avérteret a Dómino Deo vestro, qui edúxit vos de terra Ægýpti, et redémit vos de domo servitútis: ut erráre te fáceret de via, quam tibi præcépit Dóminus Deus tuus: et áuferes malum de médio tui.
   5294 Deuteronómium	Deu	5	13	6	Si tibi volúerit persuadére frater tuus fílius matris tuæ, aut fílius tuus vel fília, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amícus, quem díligis ut ánimam tuam, clam dicens: Eámus, et serviámus diis aliénis, quos ignóras tu, et patres tui,	b
   5295 Deuteronómium	Deu	5	13	7	cunctárum in circúitu géntium, quæ juxta vel procul sunt, ab inítio usque ad finem terræ,
   5296 Deuteronómium	Deu	5	13	8	non acquiéscas ei, nec áudias, neque parcat ei óculus tuus ut misereáris et occúltes eum,
   5297 Deuteronómium	Deu	5	13	9	sed statim interfícies: sit primum manus tua super eum, et póstea omnis pópulus mittat manum.
   5298 Deuteronómium	Deu	5	13	10	Lapídibus óbrutus necábitur: quia vóluit te abstráhere a Dómino Deo tuo, qui edúxit te de terra Ægýpti, de domo servitútis:
   5299 Deuteronómium	Deu	5	13	11	ut omnis Ísraël áudiens tímeat, et nequáquam ultra fáciat quíppiam hujus rei símile.
   5300 Deuteronómium	Deu	5	13	12	Si audíeris in una úrbium tuárum, quas Dóminus Deus tuus dabit tibi ad habitándum, dicéntes áliquos:	b
   5301 Deuteronómium	Deu	5	13	13	Egréssi sunt fílii Bélial de médio tui, et avertérunt habitatóres urbis suæ, atque dixérunt: Eámus, et serviámus diis aliénis quos ignorátis:
   5302 Deuteronómium	Deu	5	13	14	quære sollícite et diligénter, rei veritáte perspécta, si invéneris certum esse quod dícitur, et abominatiónem hanc ópere perpetrátam,
   5303 Deuteronómium	Deu	5	13	15	statim percúties habitatóres urbis illíus in ore gládii, et delébis eam ac ómnia quæ in illa sunt, usque ad pécora.
   5304 Deuteronómium	Deu	5	13	16	Quidquid étiam supelléctilis fúerit, congregábis in médio plateárum ejus, et cum ipsa civitáte succéndes, ita ut univérsa consúmas Dómino Deo tuo, et sit túmulus sempitérnus. Non ædificábitur ámplius,
   5305 Deuteronómium	Deu	5	13	17	et non adhærébit de illo anathémate quidquam in manu tua: ut avertátur Dóminus ab ira furóris sui, et misereátur tui, multiplicétque te sicut jurávit pátribus tuis,
   5306 Deuteronómium	Deu	5	13	18	quando audíeris vocem Dómini Dei tui custódiens ómnia præcépta ejus, quæ ego præcípio tibi hódie, ut fácias quod plácitum est in conspéctu Dómini Dei tui.
   5307 Deuteronómium	Deu	5	14	1	Fílii estóte Dómini Dei vestri: non vos incidétis, nec faciétis calvítium super mórtuo:
   5308 Deuteronómium	Deu	5	14	2	quóniam pópulus sanctus es Dómino Deo tuo, et te elégit ut sis ei in pópulum peculiárem de cunctis géntibus, quæ sunt super terram.
   5309 Deuteronómium	Deu	5	14	3	Ne comedátis quæ immúnda sunt.
   5310 Deuteronómium	Deu	5	14	4	Hoc est ánimal quod comédere debétis: bovem, et ovem, et capram,
   5311 Deuteronómium	Deu	5	14	5	cervum et cápream, búbalum, tragélaphum, pygárgum, órygem, camelopárdalum.
   5312 Deuteronómium	Deu	5	14	6	Omne ánimal, quod in duas partes findit úngulam, et rúminat, comedétis.
   5313 Deuteronómium	Deu	5	14	7	De his autem, quæ rúminant, et úngulam non findunt, comédere non debétis, ut camélum, léporem, chœrogrýllum: hæc, quia rúminant et non dívidunt úngulam, immúnda erunt vobis.
   5314 Deuteronómium	Deu	5	14	8	Sus quoque, quóniam dívidat úngulam et non rúminat, immúnda erit. Cárnibus eórum non vescémini, et cadávera non tangétis.
   5315 Deuteronómium	Deu	5	14	9	Hæc comedétis ex ómnibus quæ morántur in aquis: quæ habent pínnulas et squamas, comédite:	b
   5316 Deuteronómium	Deu	5	14	10	quæ absque pínnulis et squamis sunt, ne comedátis, quia immúnda sunt.
   5317 Deuteronómium	Deu	5	14	11	Omnes aves mundas comédite.
   5318 Deuteronómium	Deu	5	14	12	Immúndas ne comedátis: áquilam scílicet, et gryphem, et haliǽetum,
   5319 Deuteronómium	Deu	5	14	13	íxion et vúlturem ac milvum juxta genus suum:
   5320 Deuteronómium	Deu	5	14	14	et omne corvíni géneris,
   5321 Deuteronómium	Deu	5	14	15	et struthiónem, ac nóctuam, et larum, atque accípitrem juxta genus suum:
   5322 Deuteronómium	Deu	5	14	16	heródium ac cygnum, et ibin,
   5323 Deuteronómium	Deu	5	14	17	ac mérgulum, porphyriónem, et nycticóracem,
   5324 Deuteronómium	Deu	5	14	18	onocrótalum, et charádrium, síngula in génere suo: úpupam quoque et vespertiliónem.
   5325 Deuteronómium	Deu	5	14	19	Et omne quod reptat et pénnulas habet, immúndum erit, et non comedétur.
   5326 Deuteronómium	Deu	5	14	20	Omne quod mundum est, comédite.
   5327 Deuteronómium	Deu	5	14	21a	Quidquid autem morticínum est, ne vescámini ex eo. Peregríno, qui intra portas tuas est, da ut cómedat, aut vende ei: quia tu pópulus sanctus Dómini Dei tui es.
   5328 Deuteronómium	Deu	5	14	21b	Non coques hædum in lacte matris suæ.
   5329 Deuteronómium	Deu	5	14	22	Décimam partem separábis de cunctis frúctibus tuis qui nascúntur in terra per annos síngulos,	b
   5330 Deuteronómium	Deu	5	14	23	et cómedes in conspéctu Dómini Dei tui in loco quem elégerit, ut in eo nomen illíus invocétur, décimam fruménti tui, et vini, et ólei, et primogénita de arméntis et óvibus tuis: ut discas timére Dóminum Deum tuum omni témpore.
   5331 Deuteronómium	Deu	5	14	24	Cum autem lóngior fúerit via, et locus quem elégerit Dóminus Deus tuus, tibíque benedíxerit, nec potúeris ad eum hæc cuncta portáre,
   5332 Deuteronómium	Deu	5	14	25	vendes ómnia, et in prétium rédiges, portabísque manu tua, et proficiscéris ad locum quem elégerit Dóminus Deus tuus:
   5333 Deuteronómium	Deu	5	14	26	et emes ex eádem pecúnia quidquid tibi placúerit, sive ex arméntis, sive ex óvibus, vinum quoque et síceram, et omne quod desíderat ánima tua: et cómedes coram Dómino Deo tuo, et epuláberis tu et domus tua:
   5334 Deuteronómium	Deu	5	14	27	et Levítes qui intra portas tuas est, cave ne derelínquas eum, quia non habet áliam partem in possessióne tua.
   5335 Deuteronómium	Deu	5	14	28	Anno tértio separábis áliam décimam ex ómnibus quæ nascúntur tibi eo témpore, et repónes intra jánuas tuas.
   5336 Deuteronómium	Deu	5	14	29	Veniétque Levítes qui áliam non habet partem nec possessiónem tecum, et peregrínus ac pupíllus et vídua, qui intra portas tuas sunt, et cómedent et saturabúntur: ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in cunctis opéribus mánuum tuárum quæ féceris.
   5337 Deuteronómium	Deu	5	15	1	Séptimo anno fácies remissiónem,
   5338 Deuteronómium	Deu	5	15	2	quæ hoc órdine celebrábitur. Cui debétur áliquid ab amíco vel próximo ac fratre suo, repétere non póterit, quia annus remissiónis est Dómini.
   5339 Deuteronómium	Deu	5	15	3	A peregríno et ádvena éxiges: civem et propínquum repeténdi non habébis potestátem.
   5340 Deuteronómium	Deu	5	15	4	Et omníno índigens et mendícus non erit inter vos: ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in terra, quam traditúrus est tibi in possessiónem.
   5341 Deuteronómium	Deu	5	15	5	Si tamen audíeris vocem Dómini Dei tui, et custodíeris univérsa quæ jussit, et quæ ego hódie præcípio tibi, benedícet tibi, ut pollícitus est.
   5342 Deuteronómium	Deu	5	15	6	Fœnerábis géntibus multis, et ipse a nullo accípies mútuum. Domináberis natiónibus plúrimis, et tui nemo dominábitur.
   5343 Deuteronómium	Deu	5	15	7	Si unus de frátribus tuis, qui morántur intra portas civitátis tuæ in terra quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi, ad paupertátem vénerit, non obdurábis cor tuum, nec cóntrahes manum,	b
   5344 Deuteronómium	Deu	5	15	8	sed apéries eam páuperi, et dabis mútuum, quo eum indigére perspéxeris.
   5345 Deuteronómium	Deu	5	15	9	Cave ne forte subrépat tibi ímpia cogitátio, et dicas in corde tuo: Appropínquat séptimus annus remissiónis: et avértas óculos tuos a páupere fratre tuo, nolens ei quod póstulat mútuum commodáre: ne clamet contra te ad Dóminum, et fiat tibi in peccátum.
   5346 Deuteronómium	Deu	5	15	10	Sed dabis ei: nec ages quíppiam cállide in ejus necessitátibus sublevándis, ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in omni témpore, et in cunctis ad quæ manum míseris.
   5347 Deuteronómium	Deu	5	15	11	Non déerunt páuperes in terra habitatiónis tuæ: idcírco ego præcípio tibi, ut apérias manum fratri tuo egéno et páuperi, qui tecum versátur in terra.
   5348 Deuteronómium	Deu	5	15	12	Cum tibi vénditus fúerit frater tuus Hebrǽus aut Hebrǽa, et sex annis servíerit tibi, in séptimo anno dimíttes eum líberum:	b
   5349 Deuteronómium	Deu	5	15	13	et quem libertáte donáveris, nequáquam vácuum abíre patiéris:
   5350 Deuteronómium	Deu	5	15	14	sed dabis viáticum de grégibus, et de área, et torculári tuo, quibus Dóminus Deus tuus benedíxerit tibi.
   5351 Deuteronómium	Deu	5	15	15	Meménto quod et ipse servíeris in terra Ægýpti, et liberáverit te Dóminus Deus tuus, et idcírco ego nunc præcípio tibi.
   5352 Deuteronómium	Deu	5	15	16	Sin autem díxerit: Nolo égredi: eo quod díligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse séntiat:
   5353 Deuteronómium	Deu	5	15	17	assúmes súbulam, et perforábis aurem ejus in jánua domus tuæ, et sérviet tibi usque in ætérnum. Ancíllæ quoque simíliter fácies.
   5354 Deuteronómium	Deu	5	15	18	Non avértas ab eis óculos tuos, quando dimíseris eos líberos, quóniam juxta mercédem mercenárii per sex annos servívit tibi: ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in cunctis opéribus quæ agis.
   5355 Deuteronómium	Deu	5	15	19	De primogénitis, quæ nascúntur in arméntis, et in óvibus tuis, quidquid est sexus masculíni, sanctificábis Dómino Deo tuo. Non operáberis in primogénito bovis, et non tondébis primogénita óvium.	b
   5356 Deuteronómium	Deu	5	15	20	In conspéctu Dómini Dei tui cómedes ea per annos síngulos in loco quem elégerit Dóminus, tu et domus tua.
   5357 Deuteronómium	Deu	5	15	21	Sin autem habúerit máculam, vel claudum fúerit, vel cæcum, aut in áliqua parte defórme vel débile, non immolábitur Dómino Deo tuo:
   5358 Deuteronómium	Deu	5	15	22	sed intra portas urbis tuæ cómedes illud: tam mundus quam immúndus simíliter vescéntur eis, quasi cáprea et cervo.
   5359 Deuteronómium	Deu	5	15	23	Hoc solum observábis, ut sánguinem eórum non cómedas, sed effúndes in terram quasi aquam.
   5360 Deuteronómium	Deu	5	16	1	Obsérva mensem novárum frugum, et verni primum témporis, ut fácias Phase Dómino Deo tuo: quóniam in isto mense edúxit te Dóminus Deus tuus de Ægýpto nocte.
   5361 Deuteronómium	Deu	5	16	2	Immolabísque Phase Dómino Deo tuo de óvibus, et de bobus, in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen ejus ibi.
   5362 Deuteronómium	Deu	5	16	3	Non cómedes in eo panem fermentátum: septem diébus cómedes absque ferménto afflictiónis panem, quóniam in pavóre egréssus es de Ægýpto: ut memíneris diéi egressiónis tuæ de Ægýpto, ómnibus diébus vitæ tuæ.
   5363 Deuteronómium	Deu	5	16	4	Non apparébit ferméntum in ómnibus términis tuis septem diébus, et non remanébit de cárnibus ejus, quod immolátum est véspere in die primo, usque mane.
   5364 Deuteronómium	Deu	5	16	5	Non póteris immoláre Phase in quálibet úrbium tuárum, quas Dóminus Deus tuus datúrus est tibi,
   5365 Deuteronómium	Deu	5	16	6	sed in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen ejus ibi: immolábis Phase véspere ad solis occásum, quando egréssus es de Ægýpto.
   5366 Deuteronómium	Deu	5	16	7	Et coques, et cómedes in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, manéque consúrgens vades in tabernácula tua.
   5367 Deuteronómium	Deu	5	16	8	Sex diébus cómedes ázyma: et in die séptima, quia collécta est Dómini Dei tui, non fácies opus.
   5368 Deuteronómium	Deu	5	16	9	Septem hebdómadas numerábis tibi ab ea die qua falcem in ségetem míseris.	b
   5369 Deuteronómium	Deu	5	16	10	Et celebrábis diem festum hebdomadárum Dómino Deo tuo, oblatiónem spontáneam manus tuæ, quam ófferes juxta benedictiónem Dómini Dei tui:
   5370 Deuteronómium	Deu	5	16	11	et epuláberis coram Dómino Deo tuo, tu, fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua, et Levítes qui est intra portas tuas, ádvena ac pupíllus et vídua, qui morántur vobíscum: in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen ejus ibi.
   5371 Deuteronómium	Deu	5	16	12	Et recordáberis quóniam servus fúeris in Ægýpto: custodiésque ac fácies quæ præcépta sunt.
   5372 Deuteronómium	Deu	5	16	13	Solemnitátem quoque tabernaculórum celebrábis per septem dies, quando collégeris de área et torculári fruges tuas:	b
   5373 Deuteronómium	Deu	5	16	14	et epuláberis in festivitáte tua, tu, fílius tuus et fília, servus tuus et ancílla, Levítes quoque et ádvena, pupíllus et vídua qui intra portas tuas sunt.
   5374 Deuteronómium	Deu	5	16	15	Septem diébus Dómino Deo tuo festa celebrábis in loco quem elégerit Dóminus: benedicétque tibi Dóminus Deus tuus in cunctis frúgibus tuis, et in omni ópere mánuum tuárum, erísque in lætítia.
   5375 Deuteronómium	Deu	5	16	16	Tribus vícibus per annum apparébit omne masculínum tuum in conspéctu Dómini Dei tui in loco quem elégerit: in solemnitáte azymórum, in solemnitáte hebdomadárum, et in solemnitáte tabernaculórum. Non apparébit ante Dóminum vácuus:
   5376 Deuteronómium	Deu	5	16	17	sed ófferet unusquísque secúndum quod habúerit juxta benedictiónem Dómini Dei sui, quam déderit ei.
   5377 Deuteronómium	Deu	5	16	18	Júdices et magístros constítues in ómnibus portis tuis, quas Dóminus Deus tuus déderit tibi, per síngulas tribus tuas: ut júdicent pópulum justo judício,	b
   5378 Deuteronómium	Deu	5	16	19	nec in álteram partem declínent. Non accípies persónam, nec múnera: quia múnera excǽcant óculos sapiéntum, et mutant verba justórum.
   5379 Deuteronómium	Deu	5	16	20	Juste quod justum est persequéris: ut vivas, et possídeas terram, quam Dóminus Deus tuus déderit tibi.
   5380 Deuteronómium	Deu	5	16	21	Non plantábis lucum, et omnem árborem juxta altáre Dómini Dei tui.	b
   5381 Deuteronómium	Deu	5	16	22	Nec fácies tibi, neque constítues státuam: quæ odit Dóminus Deus tuus.
   5382 Deuteronómium	Deu	5	17	1	Non immolábis Dómino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est mácula, aut quíppiam vítii: quia abominátio est Dómino Deo tuo.
   5383 Deuteronómium	Deu	5	17	2	Cum repérti fúerint apud te intra unam portárum tuárum, quas Dóminus Deus tuus dabit tibi, vir aut múlier qui fáciant malum in conspéctu Dómini Dei tui, et transgrediántur pactum illíus,	b
   5384 Deuteronómium	Deu	5	17	3	ut vadant et servant diis aliénis, et adórent eos, solem et lunam, et omnem milítiam cæli, quæ non præcépi:
   5385 Deuteronómium	Deu	5	17	4	et hoc tibi fúerit nuntiátum, audiénsque inquisíeris diligénter et verum esse repéreris, et abominátio facta est in Ísraël:
   5386 Deuteronómium	Deu	5	17	5	edúces virum ac mulíerem, qui rem sceleratíssimam perpetrárunt, ad portas civitátis tuæ, et lapídibus obruéntur.
   5387 Deuteronómium	Deu	5	17	6	In ore duórum aut trium téstium períbit qui interficiétur. Nemo occidátur, uno contra se dicénte testimónium.
   5388 Deuteronómium	Deu	5	17	7	Manus téstium prima interfíciet eum, et manus réliqui pópuli extréma mittétur: ut áuferas malum de médio tui.
   5389 Deuteronómium	Deu	5	17	8	Si diffícile et ambíguum apud te judícium esse perspéxeris inter sánguinem et sánguinem, causam et causam, lepram et lepram: et júdicum intra portas tuas víderis verba variári: surge, et ascénde ad locum, quem elégerit Dóminus Deus tuus.	b
   5390 Deuteronómium	Deu	5	17	9	Veniésque ad sacerdótes Levítici géneris, et ad júdicem qui fúerit illo témpore: quærésque ab eis, qui indicábunt tibi judícii veritátem.
   5391 Deuteronómium	Deu	5	17	10	Et fácies quodcúmque díxerint qui præsunt loco quem elégerit Dóminus, et docúerint te
   5392 Deuteronómium	Deu	5	17	11	juxta legem ejus, sequerísque senténtiam eórum, nec declinábis ad déxteram neque ad sinístram.
   5393 Deuteronómium	Deu	5	17	12	Qui autem superbíerit, nolens obedíre sacerdótis império, qui eo témpore minístrat Dómino Deo tuo, et decréto júdicis, moriétur homo ille, et áuferes malum de Ísraël:
   5394 Deuteronómium	Deu	5	17	13	cunctúsque pópulus áudiens timébit, ut nullus deínceps intuméscat supérbia.
   5395 Deuteronómium	Deu	5	17	14	Cum ingréssus fúeris terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi, et posséderis eam, habitaverísque in illa, et díxeris: Constítuam super me regem, sicut habent omnes per circúitum natiónes:	b
   5396 Deuteronómium	Deu	5	17	15	eum constítues, quem Dóminus Deus tuus elégerit de número fratrum tuórum. Non póteris altérius gentis hóminem regem fácere, qui non sit frater tuus.
   5397 Deuteronómium	Deu	5	17	16	Cumque fúerit constitútus, non multiplicábit sibi equos, nec redúcet pópulum in Ægýptum, equitátus número sublevátus, præsértim cum Dóminus præcéperit vobis ut nequáquam ámplius per eámdem viam revertámini.
   5398 Deuteronómium	Deu	5	17	17	Non habébit uxóres plúrimas, quæ allíciant ánimum ejus, neque argénti et auri imménsa póndera.
   5399 Deuteronómium	Deu	5	17	18	Postquam autem séderit in sólio regni sui, descríbet sibi Deuteronómium legis hujus in volúmine, accípiens exémplar a sacerdótibus Levíticæ tribus,
   5400 Deuteronómium	Deu	5	17	19	et habébit secum, legétque illud ómnibus diébus vitæ suæ, ut discat timére Dóminum Deum suum, et custodíre verba et cæremónias ejus, quæ in lege præcépta sunt.
   5401 Deuteronómium	Deu	5	17	20	Nec elevétur cor ejus in supérbiam super fratres suos, neque declínet in partem déxteram vel sinístram, ut longo témpore regnet ipse et fílii ejus super Ísraël.
   5402 Deuteronómium	Deu	5	18	1	Non habébunt sacerdótes et Levítæ, et omnes qui de eádem tribu sunt, partem et hæreditátem cum réliquo Ísraël, quia sacrifícia Dómini, et oblatiónes ejus cómedent,
   5403 Deuteronómium	Deu	5	18	2	et nihil áliud accípient de possessióne fratrum suórum: Dóminus enim ipse est hæréditas eórum, sicut locútus est illis.
   5404 Deuteronómium	Deu	5	18	3	Hoc erit judícium sacerdótum a pópulo, et ab his qui ófferunt víctimas: sive bovem, sive ovem immoláverint, dabunt sacerdóti armum ac ventrículum:
   5405 Deuteronómium	Deu	5	18	4	primítias fruménti, vini, et ólei, et lanárum partem ex óvium tonsióne.
   5406 Deuteronómium	Deu	5	18	5	Ipsum enim elégit Dóminus Deus tuus de cunctis tríbubus tuis, ut stet, et minístret nómini Dómini, ipse, et fílii ejus in sempitérnum.
   5407 Deuteronómium	Deu	5	18	6	Si exíerit Levítes ex una úrbium tuárum ex omni Ísraël in qua hábitat, et volúerit veníre, desíderans locum quem elégerit Dóminus,
   5408 Deuteronómium	Deu	5	18	7	ministrábit in nómine Dómini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levítæ, qui stabunt eo témpore coram Dómino.
   5409 Deuteronómium	Deu	5	18	8	Partem cibórum eámdem accípiet, quam et céteri: excépto eo, quod in urbe sua ex patérna ei successióne debétur.
   5410 Deuteronómium	Deu	5	18	9	Quando ingréssus fúeris terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitári velis abominatiónes illárum géntium.	b
   5411 Deuteronómium	Deu	5	18	10	Nec inveniátur in te qui lustret fílium suum, aut fíliam, ducens per ignem: aut qui aríolos sciscitétur, et obsérvet sómnia atque augúria, nec sit maléficus,
   5412 Deuteronómium	Deu	5	18	11	nec incantátor, nec qui pythónes cónsulat, nec divínos, aut quærat a mórtuis veritátem.
   5413 Deuteronómium	Deu	5	18	12	Ómnia enim hæc abominátur Dóminus, et propter istiúsmodi scélera delébit eos in intróitu tuo.
   5414 Deuteronómium	Deu	5	18	13	Perféctus eris, et absque mácula cum Dómino Deo tuo.
   5415 Deuteronómium	Deu	5	18	14	Gentes istæ, quarum possidébis terram, áugures et divínos áudiunt: tu autem a Dómino Deo tuo áliter institútus es.
   5416 Deuteronómium	Deu	5	18	15	Prophétam de gente tua et de frátribus tuis, sicut me, suscitábit tibi Dóminus Deus tuus: ipsum áudies,
   5417 Deuteronómium	Deu	5	18	16	ut petísti a Dómino Deo tuo in Horeb, quando cóncio congregáta est, atque dixísti: Ultra non áudiam vocem Dómini Dei mei, et ignem hunc máximum ámplius non vidébo, ne móriar.
   5418 Deuteronómium	Deu	5	18	17	Et ait Dóminus mihi: Bene ómnia sunt locúti.
   5419 Deuteronómium	Deu	5	18	18	Prophétam suscitábo eis de médio fratrum suórum símilem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loquetúrque ad eos ómnia quæ præcépero illi.
   5420 Deuteronómium	Deu	5	18	19	Qui autem verba ejus, quæ loquétur in nómine meo, audíre nolúerit, ego ultor exístam.
   5421 Deuteronómium	Deu	5	18	20	Prophéta autem qui arrogántia depravátus volúerit loqui in nómine meo, quæ ego non præcépi illi ut díceret, aut ex nómine alienórum deórum, interficiétur.
   5422 Deuteronómium	Deu	5	18	21	Quod si tácita cogitatióne respónderis: Quómodo possum intellígere verbum, quod Dóminus non est locútus?	b
   5423 Deuteronómium	Deu	5	18	22	hoc habébis signum: quod in nómine Dómini prophéta ille prædíxerit, et non evénerit: hoc Dóminus non est locútus, sed per tumórem ánimi sui prophéta confínxit: et idcírco non timébis eum.
   5424 Deuteronómium	Deu	5	19	1	Cum disperdíderit Dóminus Deus tuus gentes, quarum tibi traditúrus est terram, et posséderis eam, habitaverísque in úrbibus ejus et in ǽdibus:
   5425 Deuteronómium	Deu	5	19	2	tres civitátes separábis tibi in médio terræ, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi in possessiónem,
   5426 Deuteronómium	Deu	5	19	3	sternens diligénter viam: et in tres æquáliter partes totam terræ tuæ provínciam dívides: ut hábeat e vicíno qui propter homicídium prófugus est, quo possit evádere.
   5427 Deuteronómium	Deu	5	19	4	Hæc erit lex homicídæ fugiéntis, cujus vita servánda est: qui percússerit próximum suum nésciens, et qui heri et nudiustértius nullum contra eum ódium habuísse comprobátur:
   5428 Deuteronómium	Deu	5	19	5	sed abiísse cum eo simplíciter in silvam ad ligna cædénda, et in succisióne lignórum secúris fúgerit manu, ferrúmque lapsum de manúbrio amícum ejus percússerit, et occíderit: hic ad unam supradictárum úrbium confúgiet, et vivet:
   5429 Deuteronómium	Deu	5	19	6	ne fórsitan próximus ejus, cujus effúsus est sanguis, dolóre stimulátus, persequátur, et apprehéndat eum si lóngior via fúerit, et percútiat ánimam ejus, qui non est reus mortis: quia nullum contra eum, qui occísus est, ódium prius habuísse monstrátur.
   5430 Deuteronómium	Deu	5	19	7	Idcírco præcípio tibi, ut tres civitátes æquális inter se spátii dívidas.
   5431 Deuteronómium	Deu	5	19	8	Cum autem dilatáverit Dóminus Deus tuus términos tuos, sicut jurávit pátribus tuis, et déderit tibi cunctam terram, quam eis pollícitus est
   5432 Deuteronómium	Deu	5	19	9	(si tamen custodíeris mandáta ejus, et féceris, quæ hódie præcípio tibi, ut díligas Dóminum Deum tuum, et ámbules in viis ejus omni témpore), addes tibi tres álias civitátes, et supradictárum trium úrbium númerum duplicábis:
   5433 Deuteronómium	Deu	5	19	10	ut non effundátur sanguis innóxius in médio terræ, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi possidéndam, ne sis sánguinis reus.
   5434 Deuteronómium	Deu	5	19	11	Si quis autem, ódio habens próximum suum, insidiátus fúerit vitæ ejus, surgénsque percússerit illum, et mórtuus fúerit, fugerítque ad unam de supradíctis úrbibus,	b
   5435 Deuteronómium	Deu	5	19	12	mittent senióres civitátis illíus, et arrípient eum de loco effúgii, tradéntque in manu próximi, cujus sanguis effúsus est, et moriétur.
   5436 Deuteronómium	Deu	5	19	13	Non miseráberis ejus, et áuferes innóxium sánguinem de Ísraël, ut bene sit tibi.
   5437 Deuteronómium	Deu	5	19	14	Non assúmes, et tránsferes términos próximi tui, quos fixérunt prióres in possessióne tua, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi in terra quam accéperis possidéndam.	b
   5438 Deuteronómium	Deu	5	19	15	Non stabit testis unus contra áliquem, quidquid illud peccáti, et facínoris fúerit: sed in ore duórum aut trium téstium stabit omne verbum.	b
   5439 Deuteronómium	Deu	5	19	16	Si stéterit testis mendax contra hóminem, accúsans eum prævaricatiónis,
   5440 Deuteronómium	Deu	5	19	17	stabunt ambo, quorum causa est, ante Dóminum in conspéctu sacerdótum et júdicum qui fúerint in diébus illis.
   5441 Deuteronómium	Deu	5	19	18	Cumque diligentíssime perscrutántes, invénerint falsum testem dixísse contra fratrem suum mendácium,
   5442 Deuteronómium	Deu	5	19	19	reddent ei sicut fratri suo fácere cogitávit, et áuferes malum de médio tui:
   5443 Deuteronómium	Deu	5	19	20	ut audiéntes céteri timórem hábeant, et nequáquam tália áudeant fácere.
   5444 Deuteronómium	Deu	5	19	21	Non miseréberis ejus, sed ánimam pro ánima, óculum pro óculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede éxiges.
   5445 Deuteronómium	Deu	5	20	1	Si exíeris ad bellum contra hostes tuos, et víderis equitátus et currus, et majórem quam tu hábeas adversárii exércitus multitúdinem, non timébis eos: quia Dóminus Deus tuus tecum est, qui edúxit te de terra Ægýpti.
   5446 Deuteronómium	Deu	5	20	2	Appropinquánte autem jam prœ́lio, stabit sacérdos ante áciem, et sic loquétur ad pópulum:
   5447 Deuteronómium	Deu	5	20	3	Audi, Ísraël: vos hódie contra inimícos vestros pugnam commíttitis: non pertiméscat cor vestrum, nolíte metúere, nolíte cédere, nec formidétis eos:
   5448 Deuteronómium	Deu	5	20	4	quia Dóminus Deus vester in médio vestri est, et pro vobis contra adversários dimicábit, ut éruat vos de perículo.
   5449 Deuteronómium	Deu	5	20	5	Duces quoque per síngulas turmas audiénte exércitu proclamábunt: Quis est homo qui ædificávit domum novam, et non dedicávit eam? vadat, et revertátur in domum suam, ne forte moriátur in bello, et álius dédicet eam.
   5450 Deuteronómium	Deu	5	20	6	Quis est homo qui plantávit víneam, et necdum fecit eam esse commúnem, de qua vesci ómnibus líceat? vadat, et revertátur in domum suam, ne forte moriátur in bello, et álius homo ejus fungátur offício.
   5451 Deuteronómium	Deu	5	20	7	Quis est homo, qui despóndit uxórem, et non accépit eam? vadat, et revertátur in domum suam, ne forte moriátur in bello, et álius homo accípiat eam.
   5452 Deuteronómium	Deu	5	20	8	His dictis addent réliqua, et loquéntur ad pópulum: Quis est homo formidolósus, et corde pávido? vadat, et revertátur in domum suam, ne pavére fáciat corda fratrum suórum, sicut ipse timóre pertérritus est.
   5453 Deuteronómium	Deu	5	20	9	Cumque silúerint duces exércitus, et finem loquéndi fécerint, unusquísque suos ad bellándum cúneos præparábit.
   5454 Deuteronómium	Deu	5	20	10	Siquándo accésseris ad expugnándam civitátem, ófferes ei primum pacem.	b
   5455 Deuteronómium	Deu	5	20	11	Si recéperit, et aperúerit tibi portas, cunctus pópulus, qui in ea est, salvábitur, et sérviet tibi sub tribúto.
   5456 Deuteronómium	Deu	5	20	12	Sin autem fœdus iníre nolúerit, et cœ́perit contra te bellum, oppugnábis eam.
   5457 Deuteronómium	Deu	5	20	13	Cumque tradíderit Dóminus Deus tuus illam in manu tua, percúties omne quod in ea géneris masculíni est, in ore gládii,
   5458 Deuteronómium	Deu	5	20	14	absque muliéribus et infántibus, juméntis et céteris quæ in civitáte sunt. Omnem prædam exercítui dívides, et cómedes de spóliis hóstium tuórum, quæ Dóminus Deus tuus déderit tibi.
   5459 Deuteronómium	Deu	5	20	15	Sic fácies cunctis civitátibus, quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his úrbibus, quas in possessiónem acceptúrus es.
   5460 Deuteronómium	Deu	5	20	16	De his autem civitátibus, quæ dabúntur tibi, nullum omníno permíttes vívere:
   5461 Deuteronómium	Deu	5	20	17	sed interfícies in ore gládii, Hethǽum vidélicet, et Amorrhǽum, et Chananǽum, Pherezǽum, et Hevǽum, et Jebusǽum, sicut præcépit tibi Dóminus Deus tuus:
   5462 Deuteronómium	Deu	5	20	18	ne forte dóceant vos fácere cunctas abominatiónes, quas ipsi operáti sunt diis suis, et peccétis in Dóminum Deum vestrum.
   5463 Deuteronómium	Deu	5	20	19	Quando obséderis civitátem multo témpore, et munitiónibus circumdéderis ut expúgnes eam, non succídes árbores, de quibus vesci potest, nec secúribus per circúitum debes vastáre regiónem: quóniam lignum est, et non homo, nec potest bellántium contra te augére númerum.	b
   5464 Deuteronómium	Deu	5	20	20	Si qua autem ligna non sunt pomífera, sed agréstia, et in céteros apta usus, succíde, et ínstrue máchinas, donec cápias civitátem, quæ contra te dímicat.
   5465 Deuteronómium	Deu	5	21	1	Quando invéntum fúerit in terra, quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi, hóminis cadáver occísi, et ignorábitur cædis reus,
   5466 Deuteronómium	Deu	5	21	2	egrediéntur majóres natu, et júdices tui, et metiéntur a loco cadáveris singulárum per circúitum spátia civitátum:
   5467 Deuteronómium	Deu	5	21	3	et quam viciniórem céteris esse perspéxerint, senióres civitátis illíus tollent vítulam de arménto, quæ non traxit jugum, nec terram scidit vómere,
   5468 Deuteronómium	Deu	5	21	4	et ducent eam ad vallem ásperam atque saxósam, quæ numquam aráta est, nec seméntem recépit: et cædent in ea cervíces vítulæ:
   5469 Deuteronómium	Deu	5	21	5	accedéntque sacerdótes fílii Levi, quos elégerit Dóminus Deus tuus ut minístrent ei, et benedícant in nómine ejus, et ad verbum eórum omne negótium, et quidquid mundum, vel immúndum est, judicétur.
   5470 Deuteronómium	Deu	5	21	6	Et vénient majóres natu civitátis illíus ad interféctum, lavabúntque manus suas super vítulam, quæ in valle percússa est,
   5471 Deuteronómium	Deu	5	21	7	et dicent: Manus nostræ non effudérunt sánguinem hunc, nec óculi vidérunt:
   5472 Deuteronómium	Deu	5	21	8	propítius esto pópulo tuo Ísraël, quem redemísti, Dómine, et ne réputes sánguinem innocéntem in médio pópuli tui Ísraël. Et auferétur ab eis reátus sánguinis:
   5473 Deuteronómium	Deu	5	21	9	tu autem aliénus eris ab innocéntis cruóre, qui fusus est, cum féceris quod præcépit Dóminus.
   5474 Deuteronómium	Deu	5	21	10	Si egréssus fúeris ad pugnam contra inimícos tuos, et tradíderit eos Dóminus Deus tuus in manu tua, captivósque dúxeris,	b
   5475 Deuteronómium	Deu	5	21	11	et víderis in número captivórum mulíerem pulchram, et adamáveris eam, voluerísque habére uxórem,
   5476 Deuteronómium	Deu	5	21	12	introdúces eam in domum tuam: quæ radet cæsáriem, et circumcídet ungues,
   5477 Deuteronómium	Deu	5	21	13	et depónet vestem, in qua capta est: sedénsque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense: et póstea intrábis ad eam, dormiésque cum illa, et erit uxor tua.
   5478 Deuteronómium	Deu	5	21	14	Si autem póstea non séderit ánimo tuo, dimíttes eam líberam, nec véndere póteris pecúnia, nec opprímere per poténtiam: quia humiliásti eam.
   5479 Deuteronómium	Deu	5	21	15	Si habúerit homo uxóres duas, unam diléctam, et álteram odiósam, genueríntque ex eo líberos, et fúerit fílius odiósæ primogénitus,	b
   5480 Deuteronómium	Deu	5	21	16	voluerítque substántiam inter fílios suos divídere, non póterit fílium diléctæ fácere primogénitum, et præférre fílio odiósæ:
   5481 Deuteronómium	Deu	5	21	17	sed fílium odiósæ agnóscet primogénitum, dabítque ei de his quæ habúerit cuncta duplícia: iste est enim princípium liberórum ejus, et huic debéntur primogénita.
   5482 Deuteronómium	Deu	5	21	18	Si genúerit homo fílium contumácem et protérvum, qui non áudiat patris aut matris impérium, et coércitus obedíre contémpserit:	b
   5483 Deuteronómium	Deu	5	21	19	apprehéndent eum, et ducent ad senióres civitátis illíus, et ad portam judícii,
   5484 Deuteronómium	Deu	5	21	20	dicéntque ad eos: Fílius noster iste protérvus et cóntumax est: mónita nostra audíre contémnit, comessatiónibus vacat, et luxúriæ atque convíviis:
   5485 Deuteronómium	Deu	5	21	21	lapídibus eum óbruet pópulus civitátis, et moriétur, ut auferátis malum de médio vestri, et univérsus Ísraël áudiens pertiméscat.
   5486 Deuteronómium	Deu	5	21	22	Quando peccáverit homo quod morte plecténdum est, et adjudicátus morti appénsus fúerit in patíbulo:	b
   5487 Deuteronómium	Deu	5	21	23	non permanébit cadáver ejus in ligno, sed in eádem die sepeliétur: quia maledíctus a Deo est qui pendet in ligno: et nequáquam contaminábis terram tuam, quam Dóminus Deus tuus déderit tibi in possessiónem.
   5488 Deuteronómium	Deu	5	22	1	Non vidébis bovem fratris tui, aut ovem errántem, et præteríbis: sed redúces fratri tuo,
   5489 Deuteronómium	Deu	5	22	2	etiámsi non est propínquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te quámdiu quærat ea frater tuus, et recípiat.
   5490 Deuteronómium	Deu	5	22	3	Simíliter fácies de ásino, et de vestiménto, et de omni re fratris tui, quæ períerit: si invéneris eam, ne négligas quasi aliénam.
   5491 Deuteronómium	Deu	5	22	4	Si víderis ásinum fratris tui aut bovem cecidísse in via, non despícies, sed sublevábis cum eo.
   5492 Deuteronómium	Deu	5	22	5	Non induétur múlier veste viríli, nec vir utétur veste femínea: abominábilis enim apud Deum est qui facit hæc.	b
   5493 Deuteronómium	Deu	5	22	6	Si ámbulans per viam, in árbore vel in terra nidum avis invéneris, et matrem pullis vel ovis désuper incubántem: non tenébis eam cum fíliis,	b
   5494 Deuteronómium	Deu	5	22	7	sed abíre patiéris, captos tenens fílios: ut bene sit tibi, et longo vivas témpore.
   5495 Deuteronómium	Deu	5	22	8	Cum ædificáveris domum novam, fácies murum tecti per circúitum: ne effundátur sanguis in domo tua, et sis reus labénte álio, et in præceps ruénte.	b
   5496 Deuteronómium	Deu	5	22	9	Non seres víneam tuam áltero sémine: ne et seméntis quam sevísti, et quæ nascúntur ex vínea, páriter sanctificéntur.	b
   5497 Deuteronómium	Deu	5	22	10	Non arábis in bove simul et ásino.
   5498 Deuteronómium	Deu	5	22	11	Non induéris vestiménto, quod ex lana linóque contéxtum est.
   5499 Deuteronómium	Deu	5	22	12	Funículos in fímbriis fácies per quátuor ángulos pállii tui, quo operiéris.	b
   5500 Deuteronómium	Deu	5	22	13	Si dúxerit vir uxórem, et póstea ódio habúerit eam,	b
   5501 Deuteronómium	Deu	5	22	14	quæsierítque occasiónes quibus dimíttat eam, objíciens ei nomen péssimum, et díxerit: Uxórem hanc accépi, et ingréssus ad eam non invéni vírginem:
   5502 Deuteronómium	Deu	5	22	15	tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitátis ejus ad senióres urbis qui in porta sunt:
   5503 Deuteronómium	Deu	5	22	16	et dicet pater: Fíliam meam dedi huic uxórem: quam quia odit,
   5504 Deuteronómium	Deu	5	22	17	impónit ei nomen péssimum, ut dicat: Non invéni fíliam tuam vírginem: et ecce hæc sunt signa virginitátis fíliæ meæ. Expándent vestiméntum coram senióribus civitátis:
   5505 Deuteronómium	Deu	5	22	18	apprehendéntque senes urbis illíus virum, et verberábunt illum,
   5506 Deuteronómium	Deu	5	22	19	condemnántes ínsuper centum siclis argénti, quos dabit patri puéllæ, quóniam diffamávit nomen péssimum super vírginem Ísraël: habebítque eam uxórem, et non póterit dimíttere eam ómnibus diébus vitæ suæ.
   5507 Deuteronómium	Deu	5	22	20	Quod si verum est quod óbjicit, et non est in puélla invénta virgínitas,
   5508 Deuteronómium	Deu	5	22	21	ejícient eam extra fores domus patris sui, et lapídibus óbruent viri civitátis illíus, et moriétur: quóniam fecit nefas in Ísraël, ut fornicarétur in domo patris sui: et áuferes malum de médio tui.
   5509 Deuteronómium	Deu	5	22	22	Si dormíerit vir cum uxóre altérius, utérque moriétur, id est, adúlter et adúltera: et áuferes malum de Ísraël.	b
   5510 Deuteronómium	Deu	5	22	23	Si puéllam vírginem despónderit vir, et invénerit eam áliquis in civitáte, et concubúerit cum ea,	b
   5511 Deuteronómium	Deu	5	22	24	edúces utrúmque ad portam civitátis illíus, et lapídibus obruéntur: puélla, quia non clamávit, cum esset in civitáte: vir, quia humiliávit uxórem próximi sui: et áuferes malum de médio tui.
   5512 Deuteronómium	Deu	5	22	25	Sin autem in agro repérerit vir puéllam, quæ desponsáta est, et apprehéndens concubúerit cum ea, ipse moriétur solus:
   5513 Deuteronómium	Deu	5	22	26	puélla nihil patiétur, nec est rea mortis: quóniam sicut latro consúrgit contra fratrem suum, et occídit ánimam ejus, ita et puélla perpéssa est.
   5514 Deuteronómium	Deu	5	22	27	Sola erat in agro: clamávit, et nullus áffuit qui liberáret eam.
   5515 Deuteronómium	Deu	5	22	28	Si invénerit vir puéllam vírginem, quæ non habet sponsum, et apprehéndens concubúerit cum illa, et res ad judícium vénerit:	b
   5516 Deuteronómium	Deu	5	22	29	dabit qui dormívit cum ea, patri puéllæ quinquagínta siclos argénti, et habébit eam uxórem, quia humiliávit illam: non póterit dimíttere eam cunctis diébus vitæ suæ.
   5517 Deuteronómium	Deu	5	22	30	Non accípiet homo uxórem patris sui, nec revelábit operiméntum ejus.	b
   5518 Deuteronómium	Deu	5	23	1	Non intrávit eunúchus, attrítis vel amputátis testículis et abscísso verétro, ecclésiam Dómini.
   5519 Deuteronómium	Deu	5	23	2	Non ingrediétur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclésiam Dómini, usque ad décimam generatiónem.
   5520 Deuteronómium	Deu	5	23	3	Ammonítes et Moabítes étiam post décimam generatiónem non intrábunt ecclésiam Dómini in ætérnum:
   5521 Deuteronómium	Deu	5	23	4	quia noluérunt vobis occúrrere cum pane et aqua in via quando egréssi estis de Ægýpto: et quia conduxérunt contra te Bálaam fílium Beor de Mesopotámia Sýriæ, ut maledíceret tibi:
   5522 Deuteronómium	Deu	5	23	5	et nóluit Dóminus Deus tuus audíre Bálaam, vertítque maledictiónem ejus in benedictiónem tuam, eo quod dilígeret te.
   5523 Deuteronómium	Deu	5	23	6	Non fácies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diébus vitæ tuæ in sempitérnum.
   5524 Deuteronómium	Deu	5	23	7	Non abomináberis Idumǽum, quia frater tuus est: nec Ægýptium, quia ádvena fuísti in terra ejus.
   5525 Deuteronómium	Deu	5	23	8	Qui nati fúerint ex eis, tértia generatióne intrábunt in ecclésiam Dómini.
   5526 Deuteronómium	Deu	5	23	9	Quando egréssus fúeris advérsus hostes tuos in pugnam, custódies te ab omni re mala.	b
   5527 Deuteronómium	Deu	5	23	10	Si fúerit inter vos homo, qui noctúrno pollútus sit sómnio, egrediétur extra castra,
   5528 Deuteronómium	Deu	5	23	11	et non revertétur, priúsquam ad vésperam lavétur aqua: et post solis occásum regrediétur in castra.
   5529 Deuteronómium	Deu	5	23	12	Habébis locum extra castra, ad quem egrediáris ad requisíta natúræ,
   5530 Deuteronómium	Deu	5	23	13	gerens paxíllum in bálteo: cumque séderis, fódies per circúitum, et egésta humo opéries
   5531 Deuteronómium	Deu	5	23	14	quo revelátus es: Dóminus enim Deus tuus ámbulat in médio castrórum, ut éruat te, et tradat tibi inimícos tuos: et sint castra tua sancta, et nihil in eis appáreat fœditátis, ne derelínquat te.
   5532 Deuteronómium	Deu	5	23	15	Non trades servum dómino suo, qui ad te confúgerit.	b
   5533 Deuteronómium	Deu	5	23	16	Habitábit tecum in loco, qui ei placúerit, et in una úrbium tuárum requiéscet: ne contrístes eum.
   5534 Deuteronómium	Deu	5	23	17	Non erit méretrix de filiábus Ísraël, nec scortátor de fíliis Ísraël.	b
   5535 Deuteronómium	Deu	5	23	18	Non ófferes mercédem prostíbuli, nec prétium canis in domo Dómini Dei tui, quidquid illud est quod vóveris: quia abominátio est utrúmque apud Dóminum Deum tuum.
   5536 Deuteronómium	Deu	5	23	19	Non fœnerábis fratri tuo ad usúram pecúniam, nec fruges, nec quámlibet áliam rem:	b
   5537 Deuteronómium	Deu	5	23	20	sed aliéno. Fratri autem tuo absque usúra id quo índiget, commodábis: ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in omni ópere tuo in terra, ad quam ingrediéris possidéndam.
   5538 Deuteronómium	Deu	5	23	21	Cum votum vóveris Dómino Deo tuo, non tardábis réddere: quia requíret illud Dóminus Deus tuus, et si morátus fúeris, reputábitur tibi in peccátum.	b
   5539 Deuteronómium	Deu	5	23	22	Si nolúeris pollicéri, absque peccáto eris.
   5540 Deuteronómium	Deu	5	23	23	Quod autem semel egréssum est de lábiis tuis, observábis, et fácies sicut promisísti Dómino Deo tuo, et própria voluntáte et ore tuo locútus es.
   5541 Deuteronómium	Deu	5	23	24	Ingréssus víneam próximi tui, cómede uvas, quantum tibi placúerit: foras autem ne éfferas tecum.	b
   5542 Deuteronómium	Deu	5	23	25	Si intráveris in ségetem amíci tui, franges spicas, et manu cónteres: falce autem non metes.
   5543 Deuteronómium	Deu	5	24	1	Si accéperit homo uxórem, et habúerit eam, et non invénerit grátiam ante óculos ejus propter áliquam fœditátem: scribet libéllum repúdii, et dabit in manu illíus, et dimíttet eam de domo sua.
   5544 Deuteronómium	Deu	5	24	2	Cumque egréssa álterum marítum dúxerit,
   5545 Deuteronómium	Deu	5	24	3	et ille quoque óderit eam, dederítque ei libéllum repúdii, et dimíserit de domo sua, vel certe mórtuus fúerit:
   5546 Deuteronómium	Deu	5	24	4	non póterit prior marítus recípere eam in uxórem: quia pollúta est, et abominábilis facta est coram Dómino: ne peccáre fácias terram tuam, quam Dóminus Deus tuus tradíderit tibi possidéndam.
   5547 Deuteronómium	Deu	5	24	5	Cum accéperit homo nuper uxórem, non procédet ad bellum, nec ei quíppiam necessitátis injungétur públicæ, sed vacábit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætétur cum uxóre sua.	b
   5548 Deuteronómium	Deu	5	24	6	Non accípies loco pígnoris inferiórem, et superiórem molam: quia ánimam suam oppósuit tibi.	b
   5549 Deuteronómium	Deu	5	24	7	Si deprehénsus fúerit homo sollícitans fratrem suum de fíliis Ísraël, et véndito eo accéperit prétium, interficiétur, et áuferes malum de médio tui.	b
   5550 Deuteronómium	Deu	5	24	8	Obsérva diligénter ne incúrras plagam lepræ, sed fácies quæcúmque docúerint te sacerdótes Levítici géneris, juxta id quod præcépi eis, et imple sollícite.	b
   5551 Deuteronómium	Deu	5	24	9	Mementóte quæ fécerit Dóminus Deus vester Maríæ in via cum egrederémini de Ægýpto.
   5552 Deuteronómium	Deu	5	24	10	Cum répetes a próximo tuo rem áliquam, quam debet tibi, non ingrediéris domum ejus ut pignus áuferas:	b
   5553 Deuteronómium	Deu	5	24	11	sed stabis foris, et ille tibi próferet quod habúerit.
   5554 Deuteronómium	Deu	5	24	12	Sin autem pauper est, non pernoctábit apud te pignus,
   5555 Deuteronómium	Deu	5	24	13	sed statim reddes ei ante solis occásum: ut dórmiens in vestiménto suo, benedícat tibi, et hábeas justítiam coram Dómino Deo tuo.
   5556 Deuteronómium	Deu	5	24	14	Non negábis mercédem indigéntis, et páuperis fratris tui, sive ádvenæ, qui tecum morátur in terra, et intra portas tuas est:
   5557 Deuteronómium	Deu	5	24	15	sed eádem die reddes ei prétium labóris sui ante solis occásum, quia pauper est, et ex eo susténtat ánimam suam: ne clamet contra te ad Dóminum, et reputétur tibi in peccátum.
   5558 Deuteronómium	Deu	5	24	16	Non occidéntur patres pro fíliis, nec fílii pro pátribus, sed unusquísque pro peccáto suo moriétur.	b
   5559 Deuteronómium	Deu	5	24	17	Non pervértes judícium ádvenæ et pupílli, nec áuferes pígnoris loco víduæ vestiméntum.	b
   5560 Deuteronómium	Deu	5	24	18	Meménto quod servíeris in Ægýpto, et erúerit te Dóminus Deus tuus inde. Idcírco præcípio tibi ut fácias hanc rem.
   5561 Deuteronómium	Deu	5	24	19	Quando messúeris ségetem in agro tuo, et oblítus manípulum relíqueris, non revertéris, ut tollas illum: sed ádvenam, et pupíllum, et víduam auférre patiéris, ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in omni ópere mánuum tuárum.	b
   5562 Deuteronómium	Deu	5	24	20	Si fruges collégeris olivárum, quidquid remánserit in arbóribus, non revertéris ut cólligas: sed relínques ádvenæ, pupíllo, ac víduæ.
   5563 Deuteronómium	Deu	5	24	21	Si vindemiáveris víneam tuam, non cólliges remanéntes racémos: sed cedent in usus ádvenæ, pupílli, ac víduæ.
   5564 Deuteronómium	Deu	5	24	22	Meménto quod et tu servíeris in Ægýpto, et idcírco præcípio tibi ut fácias hanc rem.
   5565 Deuteronómium	Deu	5	25	1	Si fúerit causa inter áliquos, et interpelláverint júdices: quem justum esse perspéxerint, illi justítiæ palmam dabunt: quem ímpium, condemnábunt impietátis.
   5566 Deuteronómium	Deu	5	25	2	Sin autem eum, qui peccávit, dignum víderint plagis: prostérnent, et coram se fácient verberári. Pro mensúra peccáti erit et plagárum modus:
   5567 Deuteronómium	Deu	5	25	3	ita dumtáxat, ut quadragenárium númerum non excédant: ne fœde lacerátus ante óculos tuos ábeat frater tuus.
   5568 Deuteronómium	Deu	5	25	4	Non ligábis os bovis teréntis in área fruges tuas.	b
   5569 Deuteronómium	Deu	5	25	5	Quando habitáverint fratres simul, et unus ex eis absque líberis mórtuus fúerit, uxor defúncti non nubet álteri: sed accípiet eam frater ejus, et suscitábit semen fratris sui:	b
   5570 Deuteronómium	Deu	5	25	6	et primogénitum ex ea fílium nómine illíus appellábit, ut non deleátur nomen ejus ex Ísraël.
   5571 Deuteronómium	Deu	5	25	7	Sin autem nolúerit accípere uxórem fratris sui, quæ ei lege debétur, perget múlier ad portam civitátis, et interpellábit majóres natu, dicétque: Non vult frater viri mei suscitáre nomen fratris sui in Ísraël, nec me in cónjugem súmere.
   5572 Deuteronómium	Deu	5	25	8	Statímque accersíri eum fácient, et interrogábunt. Si respónderit: Nolo eam uxórem accípere:
   5573 Deuteronómium	Deu	5	25	9	accédet múlier ad eum coram senióribus, et tollet calceaméntum de pede ejus, spuétque in fáciem illíus, et dicet: Sic fiet hómini, qui non ædíficat domum fratris sui.
   5574 Deuteronómium	Deu	5	25	10	Et vocábitur nomen illíus in Ísraël, Domus discalceáti.
   5575 Deuteronómium	Deu	5	25	11	Si habúerint inter se júrgium viri duo, et unus contra álterum rixári cœ́perit, volénsque uxor altérius erúere virum suum de manu fortióris, miserítque manum, et apprehénderit verénda ejus:	b
   5576 Deuteronómium	Deu	5	25	12	abscídes manum illíus, nec flectéris super eam ulla misericórdia.
   5577 Deuteronómium	Deu	5	25	13	Non habébis in sácculo divérsa póndera, majus et minus:	b
   5578 Deuteronómium	Deu	5	25	14	nec erit in domo tua módius major, et minor.
   5579 Deuteronómium	Deu	5	25	15	Pondus habébis justum et verum, et módius æquális et verus erit tibi: ut multo vivas témpore super terram, quam Dóminus Deus tuus déderit tibi.
   5580 Deuteronómium	Deu	5	25	16	Abominátur enim Dóminus tuus eum qui facit hæc, et aversátur omnem injustítiam.
   5581 Deuteronómium	Deu	5	25	17	Meménto quæ fécerit tibi Ámalec in via quando egrediebáris ex Ægýpto:	b
   5582 Deuteronómium	Deu	5	25	18	quómodo occúrrerit tibi, et extrémos ágminis tui, qui lassi residébant, cecíderit, quando tu eras fame et labóre conféctus: et non timúerit Deum.
   5583 Deuteronómium	Deu	5	25	19	Cum ergo Dóminus Deus tuus déderit tibi réquiem, et subjécerit cunctas per circúitum natiónes in terra, quam tibi pollícitus est: delébis nomen ejus sub cælo. Cave ne obliviscáris.
   5584 Deuteronómium	Deu	5	26	1	Cumque intráveris terram, quam Dóminus Deus tuus tibi datúrus est possidéndam, et obtinúeris eam, atque habitáveris in ea:
   5585 Deuteronómium	Deu	5	26	2	tolles de cunctis frúgibus tuis primítias, et pones in cartállo, pergésque ad locum quem Dóminus Deus tuus elégerit, ut ibi invocétur nomen ejus:
   5586 Deuteronómium	Deu	5	26	3	accedésque ad sacerdótem, qui fúerit in diébus illis, et dices ad eum: Profíteor hódie coram Dómino Deo tuo, quod ingréssus sum in terram, pro qua jurávit pátribus nostris, ut daret eam nobis.
   5587 Deuteronómium	Deu	5	26	4	Suscipiénsque sacérdos cartállum de manu tua, ponet ante altáre Dómini Dei tui:
   5588 Deuteronómium	Deu	5	26	5	et loquéris in conspéctu Dómini Dei tui: Syrus persequebátur patrem meum, qui descéndit in Ægýptum, et ibi peregrinátus est in paucíssimo número: crevítque in gentem magnam ac robústam et infinítæ multitúdinis.
   5589 Deuteronómium	Deu	5	26	6	Afflixerúntque nos Ægýptii, et persecúti sunt, imponéntes ónera gravíssima:
   5590 Deuteronómium	Deu	5	26	7	et clamávimus ad Dóminum Deum patrum nostrórum: qui exaudívit nos, et respéxit humilitátem nostram, et labórem, atque angústiam:
   5591 Deuteronómium	Deu	5	26	8	et edúxit nos de Ægýpto in manu forti, et bráchio exténto, in ingénti pavóre, in signis atque porténtis:
   5592 Deuteronómium	Deu	5	26	9	et introdúxit ad locum istum, et trádidit nobis terram lacte et melle manántem.
   5593 Deuteronómium	Deu	5	26	10	Et idcírco nunc óffero primítias frugum terræ, quam Dóminus dedit mihi. Et dimíttes eas in conspéctu Dómini Dei tui, et adoráto Dómino Deo tuo.
   5594 Deuteronómium	Deu	5	26	11	Et epuláberis in ómnibus bonis, quæ Dóminus Deus tuus déderit tibi et dómui tuæ, tu et Levítes, et ádvena qui tecum est.
   5595 Deuteronómium	Deu	5	26	12	Quando compléveris décimam cunctárum frugum tuárum, anno decimárum tértio, dabis Levítæ, et ádvenæ, et pupíllo et víduæ, ut cómedant intra portas tuas, et saturéntur:	b
   5596 Deuteronómium	Deu	5	26	13	loquerísque in conspéctu Dómini Deo tui: Ábstuli quod sanctificátum est de domo mea, et dedi illud Levítæ et ádvenæ, et pupíllo ac víduæ, sicut jussísti mihi: non præterívi mandáta tua, nec sum oblítus impérii tui.
   5597 Deuteronómium	Deu	5	26	14	Non comédi ex eis in luctu meo, nec separávi ea in quálibet immundítia, nec expéndi ex his quidquam in re fúnebri. Obedívi voci Dómini Dei mei, et feci ómnia sicut præcepísti mihi.
   5598 Deuteronómium	Deu	5	26	15	Réspice de sanctuário tuo, et de excélso cælórum habitáculo, et bénedic pópulo tuo Ísraël, et terræ, quam dedísti nobis, sicut jurásti pátribus nostris, terræ lacte et melle manánti.
   5599 Deuteronómium	Deu	5	26	16	Hódie Dóminus Deus tuus præcépit tibi ut fácias mandáta hæc atque judícia: et custódias et ímpleas ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua.	b
   5600 Deuteronómium	Deu	5	26	17	Dóminum elegísti hódie, ut sit tibi Deus, et ámbules in viis ejus, et custódias cæremónias illíus, et mandáta atque judícia, et obédias ejus império.
   5601 Deuteronómium	Deu	5	26	18	Et Dóminus elégit te hódie ut sis ei pópulus peculiáris, sicut locútus est tibi, et custódias ómnia præcépta illíus:
   5602 Deuteronómium	Deu	5	26	19	et fáciat te excelsiórem cunctis géntibus quas creávit, in laudem, et nomen, et glóriam suam: ut sis pópulus sanctus Dómini Dei tui, sicut locútus est.
   5603 Deuteronómium	Deu	5	27	1	Præcépit autem Móyses et senióres Ísraël pópulo, dicéntes: Custodíte omne mandátum quod præcípio vobis hódie.
   5604 Deuteronómium	Deu	5	27	2	Cumque transiéritis Jordánem in terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi, ériges ingéntes lápides, et calce lævigábis eos,
   5605 Deuteronómium	Deu	5	27	3	ut possis in eis scríbere ómnia verba legis hujus, Jordáne transmísso: ut intróëas terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manántem, sicut jurávit pátribus tuis.
   5606 Deuteronómium	Deu	5	27	4	Quando ergo transiéritis Jordánem, erígite lápides, quos ego hódie præcípio vobis in monte Hebal, et lævigábis eos calce:
   5607 Deuteronómium	Deu	5	27	5	et ædificábis ibi altáre Dómino Deo tuo de lapídibus, quos ferrum non tétigit,
   5608 Deuteronómium	Deu	5	27	6	et de saxis infórmibus et impolítis: et ófferes super eo holocáusta Dómino Deo tuo,
   5609 Deuteronómium	Deu	5	27	7	et immolábis hóstias pacíficas, comedésque ibi, et epuláberis coram Dómino Deo tuo.
   5610 Deuteronómium	Deu	5	27	8	Et scribes super lápides ómnia verba legis hujus plane et lúcide.
   5611 Deuteronómium	Deu	5	27	9	Dixerúntque Móyses et sacerdótes Levítici géneris ad omnem Israélem: Atténde, et audi, Ísraël: hódie factus es pópulus Dómini Dei tui:	b
   5612 Deuteronómium	Deu	5	27	10	áudies vocem ejus, et fácies mandáta atque justítias, quas ego præcípio tibi.
   5613 Deuteronómium	Deu	5	27	11	Præcepítque Móyses pópulo in die illo, dicens:	b
   5614 Deuteronómium	Deu	5	27	12	Hi stabunt ad benedicéndum pópulo super montem Garízim, Jordáne transmísso: Símeon, Levi, Judas, Íssachar, Joseph, et Bénjamin.
   5615 Deuteronómium	Deu	5	27	13	Et e regióne isti stabunt ad maledicéndum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zábulon, Dan, et Néphthali.
   5616 Deuteronómium	Deu	5	27	14	Et pronuntiábunt Levítæ, dicéntque ad omnes viros Ísraël excélsa voce:
   5617 Deuteronómium	Deu	5	27	15	Maledíctus homo qui facit scúlptile et conflátile, abominatiónem Dómini, opus mánuum artíficum, ponétque illud in abscóndito: et respondébit omnis pópulus, et dicet: Amen.
   5618 Deuteronómium	Deu	5	27	16	Maledíctus qui non honórat patrem suum, et matrem: et dicet omnis pópulus: Amen.
   5619 Deuteronómium	Deu	5	27	17	Maledíctus qui transfert términos próximi sui: et dicet omnis pópulus: Amen.
   5620 Deuteronómium	Deu	5	27	18	Maledíctus qui erráre facit cæcum in itínere: et dicet omnis pópulus: Amen.
   5621 Deuteronómium	Deu	5	27	19	Maledíctus qui pervértit judícium ádvenæ, pupílli et víduæ: et dicet omnis pópulus: Amen.
   5622 Deuteronómium	Deu	5	27	20	Maledíctus qui dormit cum uxóre patris sui, et revélat operiméntum léctuli ejus: et dicet omnis pópulus: Amen.
   5623 Deuteronómium	Deu	5	27	21	Maledíctus qui dormit cum omni juménto: et dicet omnis pópulus: Amen.
   5624 Deuteronómium	Deu	5	27	22	Maledíctus qui dormit cum soróre sua, fília patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis pópulus: Amen.
   5625 Deuteronómium	Deu	5	27	23	Maledíctus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis pópulus: Amen.
   5626 Deuteronómium	Deu	5	27	24	Maledíctus qui clam percússerit próximum suum: et dicet omnis pópulus: Amen.
   5627 Deuteronómium	Deu	5	27	25	Maledíctus qui áccipit múnera, ut percútiat ánimam sánguinis innocéntis: et dicet omnis pópulus: Amen.
   5628 Deuteronómium	Deu	5	27	26	Maledíctus qui non pérmanet in sermónibus legis hujus, nec eos ópere pérficit: et dicet omnis pópulus: Amen.
   5629 Deuteronómium	Deu	5	28	1	Si autem audíeris vocem Dómini Dei tui, ut fácias atque custódias ómnia mandáta ejus, quæ ego præcípio tibi hódie, fáciet te Dóminus Deus tuus excelsiórem cunctis géntibus, quæ versántur in terra.
   5630 Deuteronómium	Deu	5	28	2	Veniéntque super te univérsæ benedictiónes istæ, et apprehéndent te: si tamen præcépta ejus audíeris.
   5631 Deuteronómium	Deu	5	28	3	Benedíctus tu in civitáte, et benedíctus in agro.
   5632 Deuteronómium	Deu	5	28	4	Benedíctus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructúsque jumentórum tuórum, greges armentórum tuórum, et caulæ óvium tuárum.
   5633 Deuteronómium	Deu	5	28	5	Benedícta hórrea tua, et benedíctæ relíquiæ tuæ.
   5634 Deuteronómium	Deu	5	28	6	Benedíctus eris tu ingrédiens et egrédiens.
   5635 Deuteronómium	Deu	5	28	7	Dabit Dóminus inimícos tuos, qui consúrgunt advérsum te, corruéntes in conspéctu tuo: per unam viam vénient contra te, et per septem fúgient a fácie tua.
   5636 Deuteronómium	Deu	5	28	8	Emíttet Dóminus benedictiónem super cellária tua, et super ómnia ópera mánuum tuárum: benedicétque tibi in terra, quam accéperis.
   5637 Deuteronómium	Deu	5	28	9	Suscitábit te Dóminus sibi in pópulum sanctum, sicut jurávit tibi: si custodíeris mandáta Dómini Dei tui, et ambuláveris in viis ejus.	b
   5638 Deuteronómium	Deu	5	28	10	Videbúntque omnes terrárum pópuli quod nomen Dómini invocátum sit super te, et timébunt te.
   5639 Deuteronómium	Deu	5	28	11	Abundáre te fáciet Dóminus ómnibus bonis, fructu úteri tui, et fructu jumentórum tuórum, fructu terræ tuæ, quam jurávit Dóminus pátribus tuis ut daret tibi.
   5640 Deuteronómium	Deu	5	28	12	Apériet Dóminus thesáurum suum óptimum, cælum, ut tríbuat plúviam terræ tuæ in témpore suo: benedicétque cunctis opéribus mánuum tuárum. Et fœnerábis géntibus multis, et ipse a nullo fœnus accípies.
   5641 Deuteronómium	Deu	5	28	13	Constítuet te Dóminus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audíeris mandáta Dómini Dei tui quæ ego præcípio tibi hódie, et custodíeris et féceris,
   5642 Deuteronómium	Deu	5	28	14	ac non declináveris ab eis nec ad déxteram, nec ad sinístram, nec secútus fúeris deos aliénos, neque colúeris eos.
   5643 Deuteronómium	Deu	5	28	15	Quod si audíre nolúeris vocem Dómini Dei tui, ut custódias, et fácias ómnia mandáta ejus et cæremónias, quas ego præcípio tibi hódie, vénient super te omnes maledictiónes istæ, et apprehéndent te.	b
   5644 Deuteronómium	Deu	5	28	16	Maledíctus eris in civitáte, maledíctus in agro.
   5645 Deuteronómium	Deu	5	28	17	Maledíctum hórreum tuum, et maledíctæ relíquiæ tuæ.
   5646 Deuteronómium	Deu	5	28	18	Maledíctus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, arménta boum tuórum, et greges óvium tuárum.
   5647 Deuteronómium	Deu	5	28	19	Maledíctus eris ingrédiens, et maledíctus egrédiens.
   5648 Deuteronómium	Deu	5	28	20	Mittet Dóminus super te famem et esúriem, et increpatiónem in ómnia ópera tua, quæ tu fácies: donec cónterat te, et perdat velóciter, propter adinventiónes tuas péssimas in quibus reliquísti me.
   5649 Deuteronómium	Deu	5	28	21	Adjúngat tibi Dóminus pestiléntiam, donec consúmat te de terra ad quam ingrediéris possidéndam.
   5650 Deuteronómium	Deu	5	28	22	Percútiat te Dóminus egestáte, febri et frígore, ardóre et æstu, et áëre corrúpto ac rubígine, et persequátur donec péreas.
   5651 Deuteronómium	Deu	5	28	23	Sit cælum, quod supra te est, ǽneum: et terra, quam calcas, férrea.
   5652 Deuteronómium	Deu	5	28	24	Det Dóminus imbrem terræ tuæ púlverem, et de cælo descéndat super te cinis, donec conteráris.
   5653 Deuteronómium	Deu	5	28	25	Tradat te Dóminus corruéntem ante hostes tuos: per unam viam egrediáris contra eos, et per septem fúgias, et dispergáris per ómnia regna terræ,
   5654 Deuteronómium	Deu	5	28	26	sitque cadáver tuum in escam cunctis volatílibus cæli, et béstiis terræ, et non sit qui ábigat.
   5655 Deuteronómium	Deu	5	28	27	Percútiat te Dóminus úlcere Ægýpti, et partem córporis, per quam stércora egerúntur, scábie quoque et prurígine: ita ut curári néqueas.	b
   5656 Deuteronómium	Deu	5	28	28	Percútiat te Dóminus améntia et cæcitáte ac furóre mentis,
   5657 Deuteronómium	Deu	5	28	29	et palpes in merídie sicut palpáre solet cæcus in ténebris, et non dírigas vias tuas. Omníque témpore calúmniam sustíneas, et opprimáris violéntia, nec hábeas qui líberet te.
   5658 Deuteronómium	Deu	5	28	30	Uxórem accípias, et álius dórmiat cum ea. Domum ædífices, et non hábites in ea. Plantes víneam, et non vindémies eam.
   5659 Deuteronómium	Deu	5	28	31	Bos tuus immolétur coram te, et non cómedas ex eo. Ásinus tuus rapiátur in conspéctu tuo, et non reddátur tibi. Oves tuæ dentur inimícis tuis, et non sit qui te ádjuvet.
   5660 Deuteronómium	Deu	5	28	32	Fílii tui et fíliæ tuæ tradántur álteri pópulo, vidéntibus óculis tuis, et deficiéntibus ad conspéctum eórum tota die, et non sit fortitúdo in manu tua.
   5661 Deuteronómium	Deu	5	28	33	Fructus terræ tuæ, et omnes labóres tuos, cómedat pópulus quem ignóras: et sis semper calúmniam sústinens, et oppréssus cunctis diébus,
   5662 Deuteronómium	Deu	5	28	34	et stupens ad terrórem eórum quæ vidébunt óculi tui.
   5663 Deuteronómium	Deu	5	28	35	Percútiat te Dóminus úlcere péssimo in génibus et in suris, sanaríque non possis a planta pedis usque ad vérticem tuum.	b
   5664 Deuteronómium	Deu	5	28	36	Ducet te Dóminus, et regem tuum, quem constitúeris super te, in gentem, quam ignóras tu et patres tui: et sérvies ibi diis aliénis, ligno et lápidi.
   5665 Deuteronómium	Deu	5	28	37	Et eris pérditus in provérbium ac fábulam ómnibus pópulis, ad quos te introdúxerit Dóminus.
   5666 Deuteronómium	Deu	5	28	38	Seméntem multam jácies in terram, et módicum congregábis: quia locústæ devorábunt ómnia.
   5667 Deuteronómium	Deu	5	28	39	Víneam plantábis, et fódies: et vinum non bibes, nec cólliges ex ea quíppiam: quóniam vastábitur vérmibus.
   5668 Deuteronómium	Deu	5	28	40	Olívas habébis in ómnibus términis tuis, et non ungéris óleo: quia défluent, et períbunt.
   5669 Deuteronómium	Deu	5	28	41	Fílios generábis et fílias, et non fruéris eis: quóniam ducéntur in captivitátem.
   5670 Deuteronómium	Deu	5	28	42	Omnes árbores tuas et fruges terræ tuæ rubígo consúmet.
   5671 Deuteronómium	Deu	5	28	43	Ádvena, qui tecum versátur in terra, ascéndet super te, erítque sublímior: tu autem descéndes, et eris inférior.
   5672 Deuteronómium	Deu	5	28	44	Ipse fœnerábit tibi, et tu non fœnerábis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.
   5673 Deuteronómium	Deu	5	28	45	Et vénient super te omnes maledictiónes istæ, et persequéntes apprehéndent te, donec intéreas: quia non audísti vocem Dómini Dei tui, nec servásti mandáta ejus et cæremónias, quas præcépit tibi.	b
   5674 Deuteronómium	Deu	5	28	46	Et erunt in te signa atque prodígia, et in sémine tuo usque in sempitérnum:
   5675 Deuteronómium	Deu	5	28	47	eo quod non servíeris Dómino Deo tuo in gáudio, cordísque lætítia, propter rerum ómnium abundántiam.
   5676 Deuteronómium	Deu	5	28	48	Sérvies inimíco tuo, quem immíttet tibi Dóminus, in fame, et siti, et nuditáte, et omni penúria: et ponet jugum férreum super cervícem tuam, donec te cónterat.
   5677 Deuteronómium	Deu	5	28	49	Addúcet Dóminus super te gentem de longínquo, et de extrémis terræ fínibus in similitúdinem áquilæ volántis cum ímpetu, cujus linguam intellígere non possis:
   5678 Deuteronómium	Deu	5	28	50	gentem procacíssimam, quæ non déferat seni, nec misereátur párvuli,
   5679 Deuteronómium	Deu	5	28	51	et dévoret fructum jumentórum tuórum, ac fruges terræ tuæ: donec intéreas, et non relínquat tibi tríticum, vinum, et óleum, arménta boum, et greges óvium: donec te dispérdat,
   5680 Deuteronómium	Deu	5	28	52	et cónterat in cunctis úrbibus tuis, et destruántur muri tui firmi atque sublímes, in quibus habébas fidúciam in omni terra tua. Obsidéberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dóminus Deus tuus:
   5681 Deuteronómium	Deu	5	28	53	et cómedes fructum úteri tui, et carnes filiórum tuórum et filiárum tuárum, quas déderit tibi Dóminus Deus tuus, in angústia et vastitáte qua ópprimet te hostis tuus.
   5682 Deuteronómium	Deu	5	28	54	Homo delicátus in te, et luxuriósus valde, invidébit fratri suo, et uxóri, quæ cubat in sinu suo,
   5683 Deuteronómium	Deu	5	28	55	ne det eis de cárnibus filiórum suórum, quas cómedet: eo quod nihil áliud hábeat in obsidióne et penúria, qua vastáverint te inimíci tui intra omnes portas tuas.
   5684 Deuteronómium	Deu	5	28	56	Ténera múlier et delicáta, quæ super terram íngredi non valébat, nec pedis vestígium fígere, propter mollítiem et teneritúdinem nímiam, invidébit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super fílii et fíliæ cárnibus,
   5685 Deuteronómium	Deu	5	28	57	et illúvie secundárum, quæ egrediúntur de médio féminum ejus, et super líberis qui eádem hora nati sunt. Cómedent enim eos clam propter rerum ómnium penúriam in obsidióne et vastitáte, qua ópprimet te inimícus tuus intra portas tuas.
   5686 Deuteronómium	Deu	5	28	58	Nisi custodíeris et féceris ómnia verba legis hujus, quæ scripta sunt in hoc volúmine, et timúeris nomen ejus gloriósum et terríbile, hoc est, Dóminum Deum tuum:	b
   5687 Deuteronómium	Deu	5	28	59	augébit Dóminus plagas tuas, et plagas séminis tui, plagas magnas et perseverántes, infirmitátes péssimas et perpétuas:
   5688 Deuteronómium	Deu	5	28	60	et convértet in te omnes afflictiónes Ægýpti, quas timuísti, et adhærébunt tibi.
   5689 Deuteronómium	Deu	5	28	61	Ínsuper et univérsos languóres, et plagas, quæ non sunt scriptæ in volúmine legis hujus, indúcet Dóminus super te, donec te cónterat:
   5690 Deuteronómium	Deu	5	28	62	et remanébitis pauci número, qui prius erátis sicut astra cæli præ multitúdine, quóniam non audísti vocem Dómini Dei tui.
   5691 Deuteronómium	Deu	5	28	63	Et sicut ante lætátus est Dóminus super vos, bene vobis fáciens, vosque multíplicans: sic lætábitur dispérdens vos atque subvértens, ut auferámini de terra, ad quam ingrediéris possidéndam.	b
   5692 Deuteronómium	Deu	5	28	64	Dispérget te Dóminus in omnes pópulos, a summitáte terræ usque ad términos ejus: et sérvies ibi diis aliénis, quos et tu ignóras et patres tui, lignis et lapídibus.
   5693 Deuteronómium	Deu	5	28	65	In géntibus quoque illis non quiésces, neque erit réquies vestígio pedis tui. Dabit enim tibi Dóminus ibi cor pávidum, et deficiéntes óculos, et ánimam consúmptam mœróre:
   5694 Deuteronómium	Deu	5	28	66	et erit vita tua quasi pendens ante te. Timébis nocte et die, et non credes vitæ tuæ.
   5695 Deuteronómium	Deu	5	28	67	Mane dices: Quis mihi det vésperum? et véspere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formídinem, qua terréberis, et propter ea, quæ tuis vidébis óculis.
   5696 Deuteronómium	Deu	5	28	68	Redúcet te Dóminus clássibus in Ægýptum per viam de qua dixit tibi ut eam ámplius non vidéres. Ibi vendéris inimícis tuis in servos et ancíllas, et non erit qui emat.
   5697 Deuteronómium	Deu	5	29	1	Hæc sunt verba fœ́deris quod præcépit Dóminus Móysi ut feríret cum fíliis Ísraël in terra Moab: præter illud fœdus, quod cum eis pépigit in Horeb.
   5698 Deuteronómium	Deu	5	29	2	Vocavítque Móyses omnem Ísraël, et dixit ad eos: Vos vidístis univérsa, quæ fecit Dóminus coram vobis in terra Ægýpti Pharaóni, et ómnibus servis ejus, universǽque terræ illíus,
   5699 Deuteronómium	Deu	5	29	3	tentatiónes magnas, quas vidérunt óculi tui, signa illa, portentáque ingéntia,
   5700 Deuteronómium	Deu	5	29	4	et non dedit vobis Dóminus cor intélligens, et óculos vidéntes, et aures quæ possunt audíre, usque in præséntem diem.
   5701 Deuteronómium	Deu	5	29	5	Addúxit vos quadragínta annis per desértum: non sunt attríta vestiménta vestra, nec calceaménta pedum vestrórum vetustáte consúmpta sunt.
   5702 Deuteronómium	Deu	5	29	6	Panem non comedístis, vinum et síceram non bibístis: ut scirétis quia ego sum Dóminus Deus vester.
   5703 Deuteronómium	Deu	5	29	7	Et venístis ad hunc locum: egressúsque est Sehon rex Hésebon, et Og rex Basan, occurréntes nobis ad pugnam. Et percússimus eos,
   5704 Deuteronómium	Deu	5	29	8	et túlimus terram eórum, ac tradídimus possidéndam Ruben et Gad, et dimídiæ tríbui Manásse.
   5705 Deuteronómium	Deu	5	29	9	Custodíte ergo verba pacti hujus, et impléte ea: ut intelligátis univérsa quæ fácitis.
   5706 Deuteronómium	Deu	5	29	10	Vos statis hódie cuncti coram Dómino Deo vestro, príncipes vestri, et tribus, ac majóres natu, atque doctóres, omnis pópulus Ísraël,	b
   5707 Deuteronómium	Deu	5	29	11	líberi et uxóres vestræ, et ádvena qui tecum morátur in castris, excéptis lignórum cæsóribus, et his qui compórtant aquas:
   5708 Deuteronómium	Deu	5	29	12	ut tránseas in fœ́dere Dómini Dei tui, et in jurejurándo quod hódie Dóminus Deus tuus pércutit tecum:
   5709 Deuteronómium	Deu	5	29	13	ut súscitet te sibi in pópulum, et ipse sit Deus tuus sicut locútus est tibi, et sicut jurávit pátribus tuis, Ábraham, Ísaac, et Jacob.
   5710 Deuteronómium	Deu	5	29	14	Nec vobis solis ego hoc fœdus fério, et hæc juraménta confírmo,
   5711 Deuteronómium	Deu	5	29	15	sed cunctis præséntibus et abséntibus.
   5712 Deuteronómium	Deu	5	29	16	Vos enim nostis quómodo habitavérimus in terra Ægýpti, et quómodo transiérimus per médium natiónum, quas transeúntes	b
   5713 Deuteronómium	Deu	5	29	17	vidístis abominatiónes et sordes, id est, idóla eórum, lignum et lápidem, argéntum et aurum, quæ colébant.
   5714 Deuteronómium	Deu	5	29	18	Ne forte sit inter vos vir aut múlier, família aut tribus, cujus cor avérsum est hódie a Dómino Deo nostro, ut vadat et sérviat diis illárum géntium: et sit inter vos radix gérminans fel et amaritúdinem.
   5715 Deuteronómium	Deu	5	29	19	Cumque audíerit verba juraménti hujus, benedícat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulábo in pravitáte cordis mei: et absúmat ébria sitiéntem,
   5716 Deuteronómium	Deu	5	29	20	et Dóminus non ignóscat ei: sed tunc quam máxime furor ejus fumet, et zelus contra hóminem illum, et sédeant super eum ómnia maledícta, quæ scripta sunt in hoc volúmine: et déleat Dóminus nomen ejus sub cælo,
   5717 Deuteronómium	Deu	5	29	21	et consúmat eum in perditiónem ex ómnibus tríbubus Ísraël, juxta maledictiónes, quæ in libro legis hujus ac fœ́deris continéntur.
   5718 Deuteronómium	Deu	5	29	22	Dicétque sequens generátio, et fílii qui nascéntur deínceps, et peregríni qui de longe vénerint, vidéntes plagas terræ illíus, et infirmitátes, quibus eam afflíxerit Dóminus,	b
   5719 Deuteronómium	Deu	5	29	23	súlphure, et salis ardóre combúrens, ita ut ultra non serátur, nec virens quíppiam gérminet, in exémplum subversiónis Sódomæ et Gomórrhæ, Ádamæ et Séboim, quas subvértit Dóminus in ira et furóre suo.
   5720 Deuteronómium	Deu	5	29	24	Et dicent omnes gentes: Quare sic fecit Dóminus terræ huic? quæ est hæc ira furóris ejus imménsa?
   5721 Deuteronómium	Deu	5	29	25	Et respondébunt: Quia dereliquérunt pactum Dómini, quod pépigit cum pátribus eórum, quando edúxit eos de terra Ægýpti:
   5722 Deuteronómium	Deu	5	29	26	et serviérunt diis aliénis, et adoravérunt eos, quos nesciébant, et quibus non fúerant attribúti:
   5723 Deuteronómium	Deu	5	29	27	idcírco irátus est furor Dómini contra terram istam, ut indúceret super eam ómnia maledícta, quæ in hoc volúmine scripta sunt:
   5724 Deuteronómium	Deu	5	29	28	et ejécit eos de terra sua in ira et in furóre, et in indignatióne máxima, projecítque in terram aliénam, sicut hódie comprobátur.
   5725 Deuteronómium	Deu	5	29	29	Abscóndita, Dómino Deo nostro; quæ manifésta sunt, nobis et fíliis nostris usque in sempitérnum, ut faciámus univérsa verba legis hujus.	b
   5726 Deuteronómium	Deu	5	30	1	Cum ergo vénerint super te omnes sermónes isti, benedíctio sive maledíctio, quam propósui in conspéctu tuo: et ductus pœnitúdine cordis tui in univérsis géntibus, in quas dispérserit te Dóminus Deus tuus,
   5727 Deuteronómium	Deu	5	30	2	et revérsus fúeris ad eum, et obedíeris ejus impériis, sicut ego hódie præcípio tibi, cum fíliis tuis, in toto corde tuo, et in tota ánima tua:
   5728 Deuteronómium	Deu	5	30	3	redúcet Dóminus Deus tuus captivitátem tuam, ac miserébitur tui, et rursum congregábit te de cunctis pópulis, in quos te ante dispérsit.
   5729 Deuteronómium	Deu	5	30	4	Si ad cárdines cæli fúeris dissipátus, inde te rétrahet Dóminus Deus tuus,
   5730 Deuteronómium	Deu	5	30	5	et assúmet, atque introdúcet in terram, quam possedérunt patres tui, et obtinébis eam: et benedícens tibi, majóris númeri te esse fáciat quam fuérunt patres tui.
   5731 Deuteronómium	Deu	5	30	6	Circumcídet Dóminus Deus tuus cor tuum, et cor séminis tui, ut díligas Dóminum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota ánima tua, ut possis vívere.
   5732 Deuteronómium	Deu	5	30	7	Omnes autem maledictiónes has convértet super inimícos tuos, et eos qui odérunt te et persequúntur.
   5733 Deuteronómium	Deu	5	30	8	Tu autem revertéris, et áudies vocem Dómini Dei tui, faciésque univérsa mandáta quæ ego præcípio tibi hódie:
   5734 Deuteronómium	Deu	5	30	9	et abundáre te fáciet Dóminus Deus tuus in cunctis opéribus mánuum tuárum, in sóbole úteri tui, et in fructu jumentórum tuórum, in ubertáte terræ tuæ, et in rerum ómnium largitáte. Revertétur enim Dóminus, ut gáudeat super te in ómnibus bonis, sicut gavísus est in pátribus tuis:
   5735 Deuteronómium	Deu	5	30	10	si tamen audíeris vocem Dómini Dei tui, et custodíeris præcépta ejus et cæremónias, quæ in hac lege conscrípta sunt: et revertáris ad Dóminum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota ánima tua.
   5736 Deuteronómium	Deu	5	30	11	Mandátum hoc, quod ego præcípio tibi hódie, non supra te est, neque procul pósitum,	b
   5737 Deuteronómium	Deu	5	30	12	nec in cælo situm, ut possis dícere: Quis nostrum valet ad cælum ascéndere, ut déferat illud ad nos, et audiámus atque ópere compleámus?
   5738 Deuteronómium	Deu	5	30	13	neque trans mare pósitum: ut causéris, et dicas: Quis ex nobis póterit transfretáre mare, et illud ad nos usque deférre, ut possímus audíre et fácere quod præcéptum est?
   5739 Deuteronómium	Deu	5	30	14	sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut fácias illum.
   5740 Deuteronómium	Deu	5	30	15	Consídera quod hódie proposúerim in conspéctu tuo, vitam et bonum, et e contrário mortem et malum:	b
   5741 Deuteronómium	Deu	5	30	16	ut díligas Dóminum Deum tuum, et ámbules in viis ejus, et custódias mandáta illíus ac cæremónias atque judícia: et vivas, atque multíplicet te, benedicátque tibi in terra, ad quam ingrediéris possidéndam.
   5742 Deuteronómium	Deu	5	30	17	Si autem avérsum fúerit cor tuum, et audíre nolúeris, atque erróre decéptus adoráveris deos aliénos, et servíeris eis:
   5743 Deuteronómium	Deu	5	30	18	prǽdico tibi hódie quod péreas, et parvo témpore moréris in terra, ad quam, Jordáne transmísso, ingrediéris possidéndam.
   5744 Deuteronómium	Deu	5	30	19	Testes ínvoco hódie cælum et terram, quod proposúerim vobis vitam et mortem, benedictiónem et maledictiónem. Élige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum:
   5745 Deuteronómium	Deu	5	30	20	et díligas Dóminum Deum tuum, atque obédias voci ejus, et illi adhǽreas (ipse est enim vita tua, et longitúdo diérum tuórum), ut hábites in terra, pro qua jurávit Dóminus pátribus tuis, Ábraham, Ísaac, et Jacob, ut daret eam illis.
   5746 Deuteronómium	Deu	5	31	1	Ábiit ítaque Móyses, et locútus est ómnia verba hæc ad univérsum Ísraël,
   5747 Deuteronómium	Deu	5	31	2	et dixit ad eos: Centum vigínti annórum sum hódie; non possum ultra égredi et íngredi, præsértim cum et Dóminus díxerit mihi: Non transíbis Jordánem istum.
   5748 Deuteronómium	Deu	5	31	3	Dóminus ergo Deus tuus transíbit ante te: ipse delébit omnes gentes has in conspéctu tuo, et possidébis eas: et Jósue iste transíbit ante te, sicut locútus est Dóminus.
   5749 Deuteronómium	Deu	5	31	4	Faciétque Dóminus eis sicut fecit Sehon et Og régibus Amorrhæórum, et terræ eórum, delebítque eos.
   5750 Deuteronómium	Deu	5	31	5	Cum ergo et hos tradíderit vobis, simíliter faciétis eis, sicut præcépi vobis.
   5751 Deuteronómium	Deu	5	31	6	Viríliter ágite, et confortámini: nolíte timére, nec paveátis ad conspéctum eórum: quia Dóminus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimíttet, nec derelínquet te.
   5752 Deuteronómium	Deu	5	31	7	Vocavítque Móyses Jósue, et dixit ei coram omni Ísraël: Confortáre, et esto robústus: tu enim introdúces pópulum istum in terram, quam datúrum se pátribus eórum jurávit Dóminus, et tu eam sorte dívides.
   5753 Deuteronómium	Deu	5	31	8	Et Dóminus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimíttet, nec derelínquet te: noli timére, nec páveas.
   5754 Deuteronómium	Deu	5	31	9	Scripsit ítaque Móyses legem hanc, et trádidit eam sacerdótibus fíliis Levi, qui portábant arcam fœ́deris Dómini, et cunctis senióribus Ísraël.	b
   5755 Deuteronómium	Deu	5	31	10	Præcepítque eis, dicens: Post septem annos, anno remissiónis, in solemnitáte tabernaculórum,
   5756 Deuteronómium	Deu	5	31	11	conveniéntibus cunctis ex Ísraël, ut appáreant in conspéctu Dómini Dei tui in loco quem elégerit Dóminus, leges verba legis hujus coram omni Ísraël, audiéntibus eis,
   5757 Deuteronómium	Deu	5	31	12	et in unum omni pópulo congregáto, tam viris quam muliéribus, párvulis, et ádvenis, qui sunt intra portas tuas: ut audiéntes discant, et tímeant Dóminum Deum vestrum, et custódiant, impleántque omnes sermónes legis hujus.
   5758 Deuteronómium	Deu	5	31	13	Fílii quoque eórum qui nunc ignórant, ut audíre possint, et tímeant Dóminum Deum suum cunctis diébus quibus versántur in terra, ad quam vos, Jordáne transmísso, pérgitis obtinéndam.
   5759 Deuteronómium	Deu	5	31	14	Et ait Dóminus ad Móysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Jósue, et state in tabernáculo testimónii, ut præcípiam ei. Abiérunt ergo Móyses et Jósue, et stetérunt in tabernáculo testimónii:	b
   5760 Deuteronómium	Deu	5	31	15	apparuítque Dóminus ibi in colúmna nubis, quæ stetit in intróitu tabernáculi.
   5761 Deuteronómium	Deu	5	31	16	Dixítque Dóminus ad Móysen: Ecce tu dórmies cum pátribus tuis, et pópulus iste consúrgens fornicábitur post deos aliénos in terra, ad quam ingréditur ut hábitet in ea: ibi derelínquet me, et írritum fáciet fœdus, quod pépigi cum eo.
   5762 Deuteronómium	Deu	5	31	17	Et irascétur furor meus contra eum in die illo: et derelínquam eum, et abscóndam fáciem meam ab eo, et erit in devoratiónem: invénient eum ómnia mala et afflictiónes, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenérunt me hæc mala.
   5763 Deuteronómium	Deu	5	31	18	Ego autem abscóndam, et celábo fáciem meam in die illo propter ómnia mala, quæ fecit, quia secútus est deos aliénos.
   5764 Deuteronómium	Deu	5	31	19	Nunc ítaque scríbite vobis cánticum istud, et docéte fílios Ísraël: ut memóriter téneant, et ore decántent, et sit mihi carmen istud pro testimónio inter fílios Ísraël.
   5765 Deuteronómium	Deu	5	31	20	Introdúcam enim eum in terram, pro qua jurávi pátribus ejus, lacte et melle manántem. Cumque coméderint, et saturáti, crassíque fúerint, averténtur ad deos aliénos, et sérvient eis: detrahéntque mihi, et írritum fácient pactum meum.
   5766 Deuteronómium	Deu	5	31	21	Postquam invénerint eum mala multa et afflictiónes, respondébit ei cánticum istud pro testimónio, quod nulla delébit oblívio ex ore séminis sui. Scio enim cogitatiónes ejus, quæ factúrus sit hódie, ántequam introdúcam eum in terram, quam ei pollícitus sum.
   5767 Deuteronómium	Deu	5	31	22	Scripsit ergo Móyses cánticum, et dócuit fílios Ísraël.
   5768 Deuteronómium	Deu	5	31	23	Præcepítque Dóminus Jósue fílio Nun, et ait: Confortáre, et esto robústus: tu enim introdúces fílios Ísraël in terram, quam pollícitus sum, et ego ero tecum.	b
   5769 Deuteronómium	Deu	5	31	24	Postquam ergo scripsit Móyses verba legis hujus in volúmine, atque complévit,	b
   5770 Deuteronómium	Deu	5	31	25	præcépit Levítis, qui portábant arcam fœ́deris Dómini, dicens:
   5771 Deuteronómium	Deu	5	31	26	Tóllite librum istum, et pónite eum in látere arcæ fœ́deris Dómini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimónium.
   5772 Deuteronómium	Deu	5	31	27	Ego enim scio contentiónem tuam, et cervícem tuam duríssimam. Adhuc vivénte me et ingrediénte vobíscum, semper contentióse egístis contra Dóminum: quanto magis cum mórtuus fúero?
   5773 Deuteronómium	Deu	5	31	28	Congregáte ad me omnes majóres natu per tribus vestras, atque doctóres, et loquar audiéntibus eis sermónes istos, et invocábo contra eos cælum et terram.
   5774 Deuteronómium	Deu	5	31	29	Novi enim quod post mortem meam iníque agétis, et declinábitis cito de via, quam præcépi vobis: et occúrrent vobis mala in extrémo témpore, quando fecéritis malum in conspéctu Dómini, ut irritétis eum per ópera mánuum vestrárum.
   5775 Deuteronómium	Deu	5	31	30	Locútus est ergo Móyses, audiénte univérso cœtu Ísraël, verba cárminis hujus, et ad finem usque complévit.	b
   5776 Deuteronómium	Deu	5	32	1	Audíte, cæli, quæ loquor: áudiat terra verba oris mei.
   5777 Deuteronómium	Deu	5	32	2	Concréscat ut plúvia doctrína mea, fluat ut ros elóquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super grámina.
   5778 Deuteronómium	Deu	5	32	3	Quia nomen Dómini invocábo: date magnificéntiam Deo nostro.
   5779 Deuteronómium	Deu	5	32	4	Dei perfécta sunt ópera, et omnes viæ ejus judícia: Deus fidélis, et absque ulla iniquitáte, justus et rectus.
   5780 Deuteronómium	Deu	5	32	5	Peccavérunt ei, et non fílii ejus in sórdibus: generátio prava atque pervérsa.
   5781 Deuteronómium	Deu	5	32	6	Hǽccine reddis Dómino, pópule stulte et insípiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possédit te, et fecit, et creávit te?
   5782 Deuteronómium	Deu	5	32	7	Meménto diérum antiquórum, cógita generatiónes síngulas: intérroga patrem tuum, et annuntiábit tibi: majóres tuos, et dicent tibi.
   5783 Deuteronómium	Deu	5	32	8	Quando dividébat Altíssimus gentes, quando separábat fílios Adam, constítuit términos populórum juxta númerum filiórum Ísraël.
   5784 Deuteronómium	Deu	5	32	9	Pars autem Dómini, pópulus ejus: Jacob funículus hæreditátis ejus.
   5785 Deuteronómium	Deu	5	32	10	Invénit eum in terra desérta, in loco horróris, et vastæ solitúdinis: circumdúxit eum, et dócuit: et custodívit quasi pupíllam óculi sui.	b
   5786 Deuteronómium	Deu	5	32	11	Sicut áquila próvocans ad volándum pullos suos, et super eos vólitans, expándit alas suas, et assúmpsit eum, atque portávit in húmeris suis.
   5787 Deuteronómium	Deu	5	32	12	Dóminus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus aliénus:
   5788 Deuteronómium	Deu	5	32	13	constítuit eum super excélsam terram, ut coméderet fructus agrórum: ut súgeret mel de petra, oleúmque de saxo duríssimo;
   5789 Deuteronómium	Deu	5	32	14	butýrum de arménto, et lac de óvibus cum ádipe agnórum, et aríetum filiórum Basan: et hircos cum medúlla trítici, et sánguinem uvæ bíberet meracíssimum.
   5790 Deuteronómium	Deu	5	32	15	Incrassátus est diléctus, et recalcitrávit: incrassátus, impinguátus, dilatátus, derelíquit Deum factórem suum, et recéssit a Deo salutári suo.	b
   5791 Deuteronómium	Deu	5	32	16	Provocavérunt eum in diis aliénis, et in abominatiónibus ad iracúndiam concitavérunt.
   5792 Deuteronómium	Deu	5	32	17	Immolavérunt dæmóniis et non Deo, diis quos ignorábant: novi recentésque venérunt, quos non coluérunt patres eórum:
   5793 Deuteronómium	Deu	5	32	18	Deum qui te génuit dereliquísti, et oblítus es Dómini creatóris tui.
   5794 Deuteronómium	Deu	5	32	19	Vidit Dóminus, et ad iracúndiam concitátus est: quia provocavérunt eum fílii sui et fíliæ.
   5795 Deuteronómium	Deu	5	32	20	Et ait: Abscóndam fáciem meam ab eis, et considerábo novíssima eórum: generátio enim pervérsa est, et infidéles fílii.
   5796 Deuteronómium	Deu	5	32	21	Ipsi me provocavérunt in eo qui non erat Deus, et irritavérunt in vanitátibus suis: et ego provocábo eos in eo qui non est pópulus, et in gente stulta irritábo illos.
   5797 Deuteronómium	Deu	5	32	22	Ignis succénsus est in furóre meo, et ardébit usque ad inférni novíssima: devorabítque terram cum gérmine suo, et móntium fundaménta combúret.	b
   5798 Deuteronómium	Deu	5	32	23	Congregábo super eos mala, et sagíttas meas complébo in eis.
   5799 Deuteronómium	Deu	5	32	24	Consuméntur fame, et devorábunt eos aves morsu amaríssimo: dentes bestiárum immíttam in eos, cum furóre trahéntium super terram, atque serpéntium.
   5800 Deuteronómium	Deu	5	32	25	Foris vastábit eos gládius, et intus pavor, júvenem simul ac vírginem, lacténtem cum hómine sene.
   5801 Deuteronómium	Deu	5	32	26	Dixi: Úbinam sunt? cessáre fáciam ex homínibus memóriam eórum.
   5802 Deuteronómium	Deu	5	32	27	Sed propter iram inimicórum dístuli: ne forte superbírent hostes eórum, et dícerent: Manus nostra excélsa, et non Dóminus, fecit hæc ómnia.
   5803 Deuteronómium	Deu	5	32	28	Gens absque consílio est, et sine prudéntia.	b
   5804 Deuteronómium	Deu	5	32	29	Útinam sáperent, et intellígerent, ac novíssima providérent.
   5805 Deuteronómium	Deu	5	32	30	Quómodo persequátur unus mille, et duo fugent decem míllia? nonne ídeo, quia Deus suus véndidit eos, et Dóminus conclúsit illos?
   5806 Deuteronómium	Deu	5	32	31	Non enim est Deus noster ut dii eórum: et inimíci nostri sunt júdices.
   5807 Deuteronómium	Deu	5	32	32	De vínea Sodomórum, vínea eórum, et de suburbánis Gomórrhæ: uva eórum, uva fellis, et botri amaríssimi.
   5808 Deuteronómium	Deu	5	32	33	Fel dracónum vinum eórum, et venénum áspidum insanábile.
   5809 Deuteronómium	Deu	5	32	34	Nonne hæc cóndita sunt apud me, et signáta in thesáuris meis?
   5810 Deuteronómium	Deu	5	32	35	Mea est últio, et ego retríbuam in témpore, ut labátur pes eórum: juxta est dies perditiónis, et adésse festínans témpora.
   5811 Deuteronómium	Deu	5	32	36	Judicábit Dóminus pópulum suum, et in servis suis miserébitur: vidébit quod infirmáta sit manus, et clausi quoque defecérunt, residuíque consúmpti sunt.	b
   5812 Deuteronómium	Deu	5	32	37	Et dicet: Ubi sunt dii eórum, in quibus habébant fidúciam?
   5813 Deuteronómium	Deu	5	32	38	de quorum víctimis comedébant ádipes, et bibébant vinum libáminum: surgant, et opituléntur vobis, et in necessitáte vos prótegant.
   5814 Deuteronómium	Deu	5	32	39	Vidéte quod ego sim solus, et non sit álius deus præter me: ego occídam, et ego vívere fáciam: percútiam, et ego sanábo, et non est qui de manu mea possit erúere.
   5815 Deuteronómium	Deu	5	32	40	Levábo ad cælum manum meam, et dicam: Vivo ego in ætérnum.
   5816 Deuteronómium	Deu	5	32	41	Si acúero ut fulgur gládium meum, et arripúerit judícium manus mea: reddam ultiónem hóstibus meis, et his qui odérunt me retríbuam.
   5817 Deuteronómium	Deu	5	32	42	Inebriábo sagíttas meas sánguine, et gládius meus devorábit carnes; de cruóre occisórum et de captivitáte, nudáti inimicórum cápitis.
   5818 Deuteronómium	Deu	5	32	43	Laudáte, gentes, pópulum ejus, quia sánguinem servórum suórum ulciscétur: et vindíctam retríbuet in hostes eórum, et propítius erit terræ pópuli sui.
   5819 Deuteronómium	Deu	5	32	44	Venit ergo Móyses, et locútus est ómnia verba cántici hujus in áuribus pópuli, ipse et Jósue fílius Nun.	b
   5820 Deuteronómium	Deu	5	32	45	Complevítque omnes sermónes istos, loquens ad univérsum Ísraël,
   5821 Deuteronómium	Deu	5	32	46	et dixit ad eos: Pónite corda vestra in ómnia verba, quæ ego testíficor vobis hódie: ut mandétis ea fíliis vestris custodíre et fácere, et implére univérsa quæ scripta sunt legis hujus:
   5822 Deuteronómium	Deu	5	32	47	quia non incássum præcépta sunt vobis, sed ut sínguli in eis víverent: quæ faciéntes longo perseverétis témpore in terra, ad quam, Jordáne transmísso, ingredímini possidéndam.
   5823 Deuteronómium	Deu	5	32	48	Locutúsque est Dóminus ad Móysen in eádem die, dicens:	b
   5824 Deuteronómium	Deu	5	32	49	Ascénde in montem istum Ábarim, id est, tránsitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jéricho: et vide terram Chánaan, quam ego tradam fíliis Ísraël obtinéndam, et mórere in monte.
   5825 Deuteronómium	Deu	5	32	50	Quem conscéndens jungéris pópulis tuis, sicut mórtuus est Áaron frater tuus in monte Hor, et appósitus pópulis suis:
   5826 Deuteronómium	Deu	5	32	51	quia prævaricáti estis contra me in médio filiórum Ísraël ad aquas contradictiónis in Cades desérti Sin: et non sanctificástis me inter fílios Ísraël.
   5827 Deuteronómium	Deu	5	32	52	E contra vidébis terram, et non ingrediéris in eam, quam ego dabo fíliis Ísraël.
   5828 Deuteronómium	Deu	5	33	1	Hæc est benedíctio, qua benedíxit Móyses, homo Dei, fíliis Ísraël ante mortem suam.
   5829 Deuteronómium	Deu	5	33	2	Et ait: Dóminus de Sínai venit, et de Seir ortus est nobis: appáruit de monte Pharan, et cum eo sanctórum míllia. In déxtera ejus ígnea lex.
   5830 Deuteronómium	Deu	5	33	3	Diléxit pópulos, omnes sancti in manu illíus sunt: et qui appropínquant pédibus ejus, accípient de doctrína illíus.
   5831 Deuteronómium	Deu	5	33	4	Legem præcépit nobis Móyses, hæreditátem multitúdinis Jacob.
   5832 Deuteronómium	Deu	5	33	5	Erit apud rectíssimum rex, congregátis princípibus pópuli cum tríbubus Ísraël.
   5833 Deuteronómium	Deu	5	33	6	Vivat Ruben, et non moriátur, et sit parvus in número.	b
   5834 Deuteronómium	Deu	5	33	7	Hæc est Judæ benedíctio: Audi, Dómine, vocem Judæ, et ad pópulum suum intróduc eum: manus ejus pugnábunt pro eo, et adjútor illíus contra adversários ejus erit.	b
   5835 Deuteronómium	Deu	5	33	8	Levi quoque ait: Perféctio tua, et doctrína tua viro sancto tuo, quem probásti in tentatióne, et judicásti ad aquas contradictiónis.	b
   5836 Deuteronómium	Deu	5	33	9	Qui dixit patri suo et matri suæ: Néscio vos: et frátribus suis: Ignóro vos: et nesciérunt fílios suos. Hi custodiérunt elóquium tuum, et pactum tuum servavérunt.
   5837 Deuteronómium	Deu	5	33	10	Judícia tua, o Jacob, et legem tuam, o Ísraël: ponent thymiáma in furóre tuo, et holocáustum super altáre tuum.
   5838 Deuteronómium	Deu	5	33	11	Bénedic, Dómine, fortitúdini ejus: et ópera mánuum illíus súscipe. Pércute dorsa inimicórum ejus: et qui odérunt eum, non consúrgant.
   5839 Deuteronómium	Deu	5	33	12	Et Bénjamin ait: Amantíssimus Dómini habitábit confidénter in eo: quasi in thálamo tota die morábitur, et inter húmeros illíus requiéscet.	b
   5840 Deuteronómium	Deu	5	33	13	Joseph quoque ait: De benedictióne Dómini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abýsso subjacénte.	b
   5841 Deuteronómium	Deu	5	33	14	De pomis frúctuum solis ac lunæ,
   5842 Deuteronómium	Deu	5	33	15	de vértice antiquórum móntium, de pomis cóllium æternórum:
   5843 Deuteronómium	Deu	5	33	16	et de frúgibus terræ, et de plenitúdine ejus. Benedíctio illíus qui appáruit in rubo, véniat super caput Joseph, et super vérticem nazarǽi inter fratres suos.
   5844 Deuteronómium	Deu	5	33	17	Quasi primogéniti táuri pulchritúdo ejus, córnua rhinocerótis córnua illíus: in ipsis ventilábit gentes usque ad términos terræ. Hæ sunt multitúdines Éphraim: et hæc míllia Manásse.
   5845 Deuteronómium	Deu	5	33	18	Et Zábulon ait: Lætáre, Zábulon, in éxitu tuo, et Íssachar in tabernáculis tuis.	b
   5846 Deuteronómium	Deu	5	33	19	Pópulos vocábunt ad montem: ibi immolábunt víctimas justítiæ. Qui inundatiónem maris quasi lac sugent, et thesáuros abscónditos arenárum.
   5847 Deuteronómium	Deu	5	33	20	Et Gad ait: Benedíctus in latitúdine Gad: quasi leo requiévit, cepítque bráchium et vérticem.	b
   5848 Deuteronómium	Deu	5	33	21	Et vidit principátum suum, quod in parte sua doctor esset repósitus: qui fuit cum princípibus pópuli, et fecit justítias Dómini, et judícium suum cum Ísraël.
   5849 Deuteronómium	Deu	5	33	22	Dan quoque ait: Dan cátulus leónis, fluet lárgiter de Basan.	b
   5850 Deuteronómium	Deu	5	33	23	Et Néphthali dixit: Néphthali abundántia perfruétur, et plenus erit benedictiónibus Dómini: mare et merídiem possidébit.	b
   5851 Deuteronómium	Deu	5	33	24	Aser quoque ait: Benedíctus in fíliis Aser, sit placens frátribus suis, et tingat in óleo pedem suum:	b
   5852 Deuteronómium	Deu	5	33	25	ferrum et æs calceaméntum ejus. Sicut dies juventútis tuæ, ita et senéctus tua.
   5853 Deuteronómium	Deu	5	33	26	Non est deus álius ut Deus rectíssimi, ascénsor cæli, auxiliátor tuus. Magnificéntia ejus discúrrunt nubes,	b
   5854 Deuteronómium	Deu	5	33	27	habitáculum ejus sursum, et subter bráchia sempitérna ejíciet a fácie tua inimícum, dicétque: Contérere.
   5855 Deuteronómium	Deu	5	33	28	Habitábit Ísraël confidénter, et solus. Óculus Jacob in terra fruménti et vini, cælíque caligábunt rore.
   5856 Deuteronómium	Deu	5	33	29	Beátus es tu, Ísraël: quis símilis tui, pópule, qui salváris in Dómino? Scutum auxílii tui, et gládius glóriæ tuæ: negábunt te inimíci tui, et tu eórum colla calcábis.
   5857 Deuteronómium	Deu	5	34	1	Ascéndit ergo Móyses de campéstribus Moab super montem Nebo, in vérticem Phasga contra Jéricho: ostendítque ei Dóminus omnem terram Gálaad usque Dan,
   5858 Deuteronómium	Deu	5	34	2	et univérsum Néphthali, terrámque Éphraim et Manásse, et omnem terram Juda usque ad mare novíssimum,
   5859 Deuteronómium	Deu	5	34	3	et austrálem partem, et latitúdinem campi Jéricho civitátis palmárum usque Segor.
   5860 Deuteronómium	Deu	5	34	4	Dixítque Dóminus ad eum: Hæc est terra, pro qua jurávi Ábraham, Ísaac, et Jacob, dicens: Sémini tuo dabo eam. Vidísti eam óculis tuis, et non transíbis ad illam.
   5861 Deuteronómium	Deu	5	34	5	Mortuúsque est ibi Móyses servus Dómini, in terra Moab, jubénte Dómino:	b
   5862 Deuteronómium	Deu	5	34	6	et sepelívit eum in valle terræ Moab contra Phogor: et non cognóvit homo sepúlchrum ejus usque in præséntem diem.
   5863 Deuteronómium	Deu	5	34	7	Móyses centum et vigínti annórum erat quando mórtuus est: non caligávit óculus ejus, nec dentes illíus moti sunt.
   5864 Deuteronómium	Deu	5	34	8	Fleverúntque eum fílii Ísraël in campéstribus Moab trigínta diébus: et compléti sunt dies planctus lugéntium Móysen.
   5865 Deuteronómium	Deu	5	34	9	Jósue vero fílius Nun replétus est spíritu sapiéntiæ, quia Móyses pósuit super eum manus suas. Et obediérunt ei fílii Ísraël, fecerúntque sicut præcépit Dóminus Móysi.	b
   5866 Deuteronómium	Deu	5	34	10	Et non surréxit ultra prophéta in Ísraël sicut Móyses, quem nosset Dóminus fácie ad fáciem,
   5867 Deuteronómium	Deu	5	34	11	in ómnibus signis atque porténtis, quæ misit per eum, ut fáceret in terra Ægýpti Pharaóni, et ómnibus servis ejus, universǽque terræ illíus,
   5868 Deuteronómium	Deu	5	34	12	et cunctam manum robústam, magnáque mirabília, quæ fecit Móyses coram univérso Ísraël.
   5869 #	Jósue	Josh	Liber Jósue
   5870 Jósue	Josh	6	1	1	Et factum est post mortem Móysi servi Dómini, ut loquerétur Dóminus ad Jósue fílium Nun, minístrum Móysi, et díceret ei:
   5871 Jósue	Josh	6	1	2	Móyses servus meus mórtuus est: surge, et transi Jordánem istum tu, et omnis pópulus tecum, in terram quam ego dabo fíliis Ísraël.
   5872 Jósue	Josh	6	1	3	Omnem locum, quem calcáverit vestígium pedis vestri, vobis tradam, sicut locútus sum Móysi.
   5873 Jósue	Josh	6	1	4	A desérto et Líbano usque ad flúvium magnum Euphráten, omnis terra Hethæórum usque ad mare magnum contra solis occásum erit términus vester.
   5874 Jósue	Josh	6	1	5	Nullus póterit vobis resístere cunctis diébus vitæ tuæ: sicut fui cum Móyse, ita ero tecum: non dimíttam, nec derelínquam te.
   5875 Jósue	Josh	6	1	6	Confortáre, et esto robústus: tu enim sorte dívides pópulo huic terram, pro qua jurávi pátribus suis, ut tráderem eam illis.
   5876 Jósue	Josh	6	1	7	Confortáre ígitur, et esto robústus valde, ut custódias, et fácias omnem legem, quam præcépit tibi Móyses servus meus: ne declínes ab ea ad déxteram vel ad sinístram, ut intélligas cuncta quæ agis.
   5877 Jósue	Josh	6	1	8	Non recédat volúmen legis hujus ab ore tuo: sed meditáberis in eo diébus ac nóctibus, ut custódias et fácias ómnia quæ scripta sunt in eo: tunc díriges viam tuam, et intélliges eam.
   5878 Jósue	Josh	6	1	9	Ecce præcípio tibi: confortáre, et esto robústus. Noli metúere, et noli timére: quóniam tecum est Dóminus Deus tuus in ómnibus ad quæcúmque perréxeris.
   5879 Jósue	Josh	6	1	10	Præcepítque Jósue princípibus pópuli, dicens: Transíte per médium castrórum, et imperáte pópulo, ac dícite:	b
   5880 Jósue	Josh	6	1	11	Præparáte vobis cibária: quóniam post diem tértium transíbitis Jordánem, et intrábitis ad possidéndam terram quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis.
   5881 Jósue	Josh	6	1	12	Rubenítis quoque et Gadítis, et dimídiæ tríbui Manásse, ait:
   5882 Jósue	Josh	6	1	13	Mementóte sermónis, quem præcépit vobis Móyses fámulus Dómini, dicens: Dóminus Deus vester dedit vobis réquiem, et omnem terram.
   5883 Jósue	Josh	6	1	14	Uxóres vestræ, et fílii, ac juménta manébunt in terra, quam trádidit vobis Móyses trans Jordánem: vos autem transíte armáti ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnáte pro eis,
   5884 Jósue	Josh	6	1	15	donec det Dóminus réquiem frátribus vestris sicut et vobis dedit, et possídeant ipsi quoque terram quam Dóminus Deus vester datúrus est eis: et sic revertímini in terram possessiónis vestræ, et habitábitis in ea, quam vobis dedit Móyses fámulus Dómini trans Jordánem contra solis ortum.
   5885 Jósue	Josh	6	1	16	Responderúntque ad Jósue, atque dixérunt: Ómnia quæ præcepísti nobis, faciémus: et quocúmque míseris, íbimus.
   5886 Jósue	Josh	6	1	17	Sicut obedívimus in cunctis Móysi, ita obediémus et tibi: tantum sit Dóminus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Móyse.
   5887 Jósue	Josh	6	1	18	Qui contradíxerit ori tuo, et non obedíerit cunctis sermónibus, quos præcéperis ei, moriátur. Tu tantum confortáre, et viríliter age.
   5888 Jósue	Josh	6	2	1	Misit ígitur Jósue fílius Nun de Setim duos viros exploratóres in abscóndito: et dixit eis: Ite, et consideráte terram, urbémque Jéricho. Qui pergéntes ingréssi sunt domum mulíeris meretrícis, nómine Rahab, et quievérunt apud eam.
   5889 Jósue	Josh	6	2	2	Nuntiatúmque est regi Jéricho, et dictum: Ecce viri ingréssi sunt huc per noctem de fíliis Ísraël, ut explorárent terram.
   5890 Jósue	Josh	6	2	3	Misítque rex Jéricho ad Rahab, dicens: Educ viros, qui venérunt ad te, et ingréssi sunt domum tuam: exploratóres quippe sunt, et omnem terram consideráre venérunt.
   5891 Jósue	Josh	6	2	4	Tollénsque múlier viros, abscóndit, et ait: Fáteor, venérunt ad me, sed nesciébam unde essent:
   5892 Jósue	Josh	6	2	5	cumque porta clauderétur in ténebris, et illi páriter exiérunt; néscio quo abiérunt: persequímini cito, et comprehendétis eos.
   5893 Jósue	Josh	6	2	6	Ipsa autem fecit ascéndere viros in solárium domus suæ, operuítque eos stípula lini, quæ ibi erat.
   5894 Jósue	Josh	6	2	7	Hi autem, qui missi fúerant, secúti sunt eos per viam, quæ ducit ad vadum Jordánis: illísque egréssis statim porta clausa est.
   5895 Jósue	Josh	6	2	8	Necdum obdormíerant qui latébant, et ecce múlier ascéndit ad eos, et ait:	b
   5896 Jósue	Josh	6	2	9	Novi quod Dóminus tradíderit vobis terram: étenim írruit in nos terror vester, et elanguérunt omnes habitatóres terræ.
   5897 Jósue	Josh	6	2	10	Audívimus quod siccáverit Dóminus aquas maris Rubri ad vestrum intróitum, quando egréssi estis ex Ægýpto: et quæ fecéritis duóbus Amorrhæórum régibus, qui erant trans Jordánem, Sehon et Og, quos interfecístis.
   5898 Jósue	Josh	6	2	11	Et hæc audiéntes pertimúimus, et elánguit cor nostrum, nec remánsit in nobis spíritus ad intróitum vestrum: Dóminus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deórsum.
   5899 Jósue	Josh	6	2	12	Nunc ergo juráte mihi per Dóminum, ut quómodo ego misericórdiam feci vobíscum, ita et vos faciátis cum domo patris mei: detísque mihi verum signum,
   5900 Jósue	Josh	6	2	13	ut salvétis patrem meum et matrem, et fratres ac soróres meas, et ómnia quæ illórum sunt, et eruátis ánimas nostras a morte.
   5901 Jósue	Josh	6	2	14	Qui respondérunt ei: Ánima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodíderis nos: cumque tradíderit nobis Dóminus terram, faciémus in te misericórdiam et veritátem.
   5902 Jósue	Josh	6	2	15	Demísit ergo eos per funem de fenéstra: domus enim ejus hærébat muro.
   5903 Jósue	Josh	6	2	16	Dixítque ad eos: Ad montána conscéndite, ne forte occúrrant vobis reverténtes: ibíque latitáte tribus diébus, donec rédeant, et sic íbitis per viam vestram.
   5904 Jósue	Josh	6	2	17	Qui dixérunt ad eam: Innóxii érimus a juraménto hoc, quo adjurásti nos:	b
   5905 Jósue	Josh	6	2	18	si ingrediéntibus nobis terram, signum fúerit funículus iste coccíneus, et ligáveris eum in fenéstra, per quam demisísti nos: et patrem tuum ac matrem, fratrésque et omnem cognatiónem tuam congregáveris in domum tuam.
   5906 Jósue	Josh	6	2	19	Qui óstium domus tuæ egréssus fúerit, sanguis ipsíus erit in caput ejus, et nos érimus aliéni. Cunctórum autem sanguis, qui tecum in domo fúerint, redundábit in caput nostrum, si eos áliquis tetígerit.
   5907 Jósue	Josh	6	2	20	Quod si nos pródere volúeris, et sermónem istum proférre in médium, érimus mundi ab hoc juraménto, quo adjurásti nos.
   5908 Jósue	Josh	6	2	21	Et illa respóndit: Sicut locúti estis, ita fiat: dimitténsque eos ut pérgerent, appéndit funículum coccíneum in fenéstra.
   5909 Jósue	Josh	6	2	22	Illi vero ambulántes pervenérunt ad montána, et mansérunt ibi tres dies, donec reverteréntur qui fúerant persecúti: quæréntes enim per omnem viam, non reperérunt eos.	b
   5910 Jósue	Josh	6	2	23	Quibus urbem ingréssis, revérsi sunt, et descendérunt exploratóres de monte: et, transmísso Jordáne, venérunt ad Jósue fílium Nun, narraverúntque ei ómnia quæ accíderant sibi,
   5911 Jósue	Josh	6	2	24	atque dixérunt: Trádidit Dóminus omnem terram hanc in manus nostras, et timóre prostráti sunt cuncti habitatóres ejus.
   5912 Jósue	Josh	6	3	1	Ígitur Jósue de nocte consúrgens movit castra: egredientésque de Setim, venérunt ad Jordánem ipse et omnes fílii Ísraël, et moráti sunt ibi tres dies.
   5913 Jósue	Josh	6	3	2	Quibus evolútis transiérunt præcónes per castrórum médium,
   5914 Jósue	Josh	6	3	3	et clamáre cœpérunt: Quando vidéritis arcam fœ́deris Dómini Dei vestri, et sacerdótes stirpis Levíticæ portántes eam, vos quoque consúrgite, et sequímini præcedéntes:
   5915 Jósue	Josh	6	3	4	sitque inter vos et arcam spátium cubitórum duum míllium: ut procul vidére possítis, et nosse per quam viam ingrediámini: quia prius non ambulástis per eam: et cavéte ne appropinquétis ad arcam.
   5916 Jósue	Josh	6	3	5	Dixítque Jósue ad pópulum: Sanctificámini: cras enim fáciet Dóminus inter vos mirabília.
   5917 Jósue	Josh	6	3	6	Et ait ad sacerdótes: Tóllite arcam fœ́deris, et præcédite pópulum. Qui jussa compléntes, tulérunt, et ambulavérunt ante eos.
   5918 Jósue	Josh	6	3	7	Dixítque Dóminus ad Jósue: Hódie incípiam exaltáre te coram omni Ísraël: ut sciant quod sicut cum Móyse fui, ita et tecum sim.
   5919 Jósue	Josh	6	3	8	Tu autem prǽcipe sacerdótibus, qui portant arcam fœ́deris, et dic eis: Cum ingréssi fuéritis partem aquæ Jordánis, state in ea.
   5920 Jósue	Josh	6	3	9	Dixítque Jósue ad fílios Ísraël: Accédite huc, et audíte verbum Dómini Dei vestri.	b
   5921 Jósue	Josh	6	3	10	Et rursum: In hoc, inquit, sciétis quod Dóminus Deus vivens in médio vestri est, et dispérdet in conspéctu vestro Chananǽum et Hethǽum, Hevǽum et Pherezǽum, Gergesǽum quoque et Jebusǽum, et Amorrhǽum.
   5922 Jósue	Josh	6	3	11	Ecce arca fœ́deris Dómini omnis terræ antecédet vos per Jordánem.
   5923 Jósue	Josh	6	3	12	Paráte duódecim viros de tríbubus Ísraël, síngulos per síngulas tribus.
   5924 Jósue	Josh	6	3	13	Et cum posúerint vestígia pedum suórum sacerdótes qui portant arcam Dómini Dei univérsæ terræ in aquis Jordánis, aquæ quæ inferióres sunt, decúrrent atque defícient: quæ autem désuper véniunt, in una mole consístent.
   5925 Jósue	Josh	6	3	14	Ígitur egréssus est pópulus de tabernáculis suis, ut transíret Jordánem: et sacerdótes, qui portábant arcam fœ́deris, pergébant ante eum.	b
   5926 Jósue	Josh	6	3	15	Ingressísque eis Jordánem, et pédibus eórum in parte aquæ tinctis (Jordánis autem ripas álvei sui témpore messis impléverat),
   5927 Jósue	Josh	6	3	16	stetérunt aquæ descendéntes in loco uno, et ad instar montis intumescéntes apparébant procul, ab urbe quæ vocátur Adom usque ad locum Sarthan: quæ autem inferióres erant, in mare Solitúdinis (quod nunc vocátur Mórtuum) descendérunt, úsquequo omníno defícerent.
   5928 Jósue	Josh	6	3	17	Pópulus autem incedébat contra Jéricho: et sacerdótes qui portábant arcam fœ́deris Dómini, stabant super siccam humum in médio Jordánis accíncti, omnísque pópulus per aréntem álveum transíbat.
   5929 Jósue	Josh	6	4	1	Quibus transgréssis, dixit Dóminus ad Jósue:
   5930 Jósue	Josh	6	4	2	Élige duódecim viros síngulos per síngulas tribus:
   5931 Jósue	Josh	6	4	3	et prǽcipe eis ut tollant de médio Jordánis álveo, ubi stetérunt pedes sacerdótum, duódecim duríssimos lápides, quos ponétis in loco castrórum, ubi fixéritis hac nocte tentória.
   5932 Jósue	Josh	6	4	4	Vocavítque Jósue duódecim viros, quos elégerat de fíliis Ísraël, síngulos de síngulis tríbubus,
   5933 Jósue	Josh	6	4	5	et ait ad eos: Ite ante arcam Dómini Dei vestri ad Jordánis médium, et portáte inde sínguli síngulos lápides in húmeris vestris, juxta númerum filiórum Ísraël,
   5934 Jósue	Josh	6	4	6	ut sit signum inter vos: et quando interrogáverint vos fílii vestri cras, dicéntes: Quid sibi volunt isti lápides?
   5935 Jósue	Josh	6	4	7	respondébitis eis: Defecérunt aquæ Jordánis ante arcam fœ́deris Dómini, cum transíret eum: idcírco pósiti sunt lápides isti in moniméntum filiórum Ísraël usque in ætérnum.
   5936 Jósue	Josh	6	4	8	Fecérunt ergo fílii Ísraël sicut præcépit eis Jósue, portántes de médio Jordánis álveo duódecim lápides, ut Dóminus ei imperárat, juxta númerum filiórum Ísraël, usque ad locum in quo castrametáti sunt, ibíque posuérunt eos.
   5937 Jósue	Josh	6	4	9	Álios quoque duódecim lápides pósuit Jósue in médio Jordánis álveo, ubi stetérunt sacerdótes qui portábant arcam fœ́deris: et sunt ibi usque in præséntem diem.
   5938 Jósue	Josh	6	4	10	Sacerdótes autem qui portábant arcam, stabant in Jordánis médio, donec ómnia compleréntur, quæ Jósue, ut loquerétur ad pópulum, præcéperat Dóminus, et díxerat ei Móyses. Festinavítque pópulus, et tránsiit.	b
   5939 Jósue	Josh	6	4	11	Cumque transíssent omnes, transívit et arca Dómini, sacerdotésque pergébant ante pópulum.
   5940 Jósue	Josh	6	4	12	Fílii quoque Ruben, et Gad, et dimídia tribus Manásse, armáti præcedébant fílios Ísraël, sicut eis præcéperat Móyses:
   5941 Jósue	Josh	6	4	13	et quadragínta pugnatórum míllia per turmas, et cúneos, incedébant per plana atque campéstria urbis Jéricho.
   5942 Jósue	Josh	6	4	14	In die illo magnificávit Dóminus Jósue coram omni Ísraël, ut timérent eum, sicut timúerant Móysen, dum advíveret.
   5943 Jósue	Josh	6	4	15	Dixítque ad eum:
   5944 Jósue	Josh	6	4	16	Prǽcipe sacerdótibus, qui portant arcam fœ́deris, ut ascéndant de Jordáne.
   5945 Jósue	Josh	6	4	17	Qui præcépit eis, dicens: Ascéndite de Jordáne.
   5946 Jósue	Josh	6	4	18	Cumque ascendíssent portántes arcam fœ́deris Dómini, et siccam humum calcáre cœpíssent, revérsæ sunt aquæ in álveum suum, et fluébant sicut ante consuéverant.
   5947 Jósue	Josh	6	4	19	Pópulus autem ascéndit de Jordáne décimo die mensis primi, et castrametáti sunt in Gálgalis contra orientálem plagam urbis Jéricho.	b
   5948 Jósue	Josh	6	4	20	Duódecim quoque lápides, quos de Jordánis álveo súmpserant, pósuit Jósue in Gálgalis,
   5949 Jósue	Josh	6	4	21	et dixit ad fílios Ísraël: Quando interrogáverint fílii vestri cras patres suos, et díxerint eis: Quid sibi volunt lápides isti?
   5950 Jósue	Josh	6	4	22	docébitis eos, atque dicétis: Per aréntem álveum transívit Ísraël Jordánem istum,
   5951 Jósue	Josh	6	4	23	siccánte Dómino Deo vestro aquas ejus in conspéctu vestro, donec transirétis,
   5952 Jósue	Josh	6	4	24	sicut fécerat prius in mari Rubro, quod siccávit donec transirémus:
   5953 Jósue	Josh	6	4	25	ut discant omnes terrárum pópuli fortíssimam Dómini manum, ut et vos timeátis Dóminum Deum vestrum omni témpore.
   5954 Jósue	Josh	6	5	1	Postquam ergo audiérunt omnes reges Amorrhæórum, qui habitábant trans Jordánem ad occidentálem plagam, et cuncti reges Chánaan, qui propínqua possidébant magni maris loca, quod siccásset Dóminus fluénta Jordánis coram fíliis Ísraël donec transírent, dissolútum est cor eórum, et non remánsit in eis spíritus, timéntium intróitum filiórum Ísraël.
   5955 Jósue	Josh	6	5	2	Eo témpore ait Dóminus ad Jósue: Fac tibi cultros lapídeos, et circumcíde secúndo fílios Ísraël.	b
   5956 Jósue	Josh	6	5	3	Fecit quod jússerat Dóminus, et circumcídit fílios Ísraël in colle præputiórum.
   5957 Jósue	Josh	6	5	4	Hæc autem causa est secúndæ circumcisiónis: omnis pópulus, qui egréssus est de Ægýpto géneris masculíni, univérsi bellatóres viri, mórtui sunt in desérto per longíssimos viæ circúitus,
   5958 Jósue	Josh	6	5	5	qui omnes circumcísi erant. Pópulus autem qui natus est in desérto,
   5959 Jósue	Josh	6	5	6	per quadragínta annos itíneris latíssimæ solitúdinis incircumcísus fuit: donec consumeréntur qui non audíerant vocem Dómini, et quibus ante juráverat ut non osténderet eis terram lacte et melle manántem.
   5960 Jósue	Josh	6	5	7	Horum fílii in locum successérunt patrum, et circumcísi sunt a Jósue: quia sicut nati fúerant, in præpútio erant, nec eos in via áliquis circumcíderat.
   5961 Jósue	Josh	6	5	8	Postquam autem omnes circumcísi sunt, mansérunt in eódem castrórum loco, donec sanaréntur.
   5962 Jósue	Josh	6	5	9	Dixítque Dóminus ad Jósue: Hódie ábstuli oppróbrium Ægýpti a vobis. Vocatúmque est nomen loci illíus Gálgala, usque in præséntem diem.
   5963 Jósue	Josh	6	5	10	Manserúntque fílii Ísraël in Gálgalis, et fecérunt Phase quartadécima die mensis ad vésperum in campéstribus Jéricho:	b
   5964 Jósue	Josh	6	5	11	et comedérunt de frúgibus terræ die áltero, ázymos panes, et poléntam ejúsdem anni.
   5965 Jósue	Josh	6	5	12	Defecítque manna postquam comedérunt de frúgibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo fílii Ísraël, sed comedérunt de frúgibus præséntis anni terræ Chánaan.
   5966 Jósue	Josh	6	5	13	Cum autem esset Jósue in agro urbis Jéricho, levávit óculos, et vidit virum stantem contra se, evaginátum tenéntem gládium: perrexítque ad eum, et ait: Noster es, an adversariórum?	b
   5967 Jósue	Josh	6	5	14	Qui respóndit: Nequáquam: sed sum princeps exércitus Dómini, et nunc vénio.
   5968 Jósue	Josh	6	5	15	Cécidit Jósue pronus in terram, et adórans ait: Quid dóminus meus lóquitur ad servum suum?
   5969 Jósue	Josh	6	5	16	Solve, inquit, calceaméntum tuum de pédibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecítque Jósue ut sibi fúerat imperátum.
   5970 Jósue	Josh	6	6	1	Jéricho autem clausa erat atque muníta, timóre filiórum Ísraël, et nullus égredi audébat aut íngredi.
   5971 Jósue	Josh	6	6	2	Dixítque Dóminus ad Jósue: Ecce dedi in manu tua Jéricho, et regem ejus, omnésque fortes viros.
   5972 Jósue	Josh	6	6	3	Circuíte urbem cuncti bellatóres semel per diem: sic faciétis sex diébus.
   5973 Jósue	Josh	6	6	4	Séptimo autem die, sacerdótes tollant septem búccinas, quarum usus est in jubilǽo, et præcédant arcam fœ́deris: septiésque circuíbitis civitátem, et sacerdótes clangent búccinis.
   5974 Jósue	Josh	6	6	5	Cumque insonúerit vox tubæ lóngior atque concísior, et in áuribus vestris increpúerit, conclamábit omnis pópulus vociferatióne máxima, et muri fúnditus córruent civitátis, ingredientúrque sínguli per locum contra quem stéterint.
   5975 Jósue	Josh	6	6	6	Vocávit ergo Jósue fílius Nun sacerdótes, et dixit ad eos: Tóllite arcam fœ́deris: et septem álii sacerdótes tollant septem jubilæórum búccinas, et incédant ante arcam Dómini.	b
   5976 Jósue	Josh	6	6	7	Ad pópulum quoque ait: Ite, et circuíte civitátem, armáti, præcedéntes arcam Dómini.
   5977 Jósue	Josh	6	6	8	Cumque Jósue verba finísset, et septem sacerdótes septem búccinis clángerent ante arcam fœ́deris Dómini,
   5978 Jósue	Josh	6	6	9	omnísque præcéderet armátus exércitus, réliquum vulgus arcam sequebátur, ac búccinis ómnia concrepábant.
   5979 Jósue	Josh	6	6	10	Præcéperat autem Jósue pópulo, dicens: Non clamábitis, nec audiétur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egrediétur, donec véniat dies in quo dicam vobis: Clamáte, et vociferámini.
   5980 Jósue	Josh	6	6	11	Circuívit ergo arca Dómini civitátem semel per diem, et revérsa in castra mansit ibi.
   5981 Jósue	Josh	6	6	12	Ígitur Jósue de nocte consurgénte, tulérunt sacerdótes arcam Dómini,
   5982 Jósue	Josh	6	6	13	et septem ex eis septem búccinas, quarum in jubilǽo usus est: præcedebántque arcam Dómini ambulántes atque clangéntes: et armátus pópulus ibat ante eos, vulgus autem réliquum sequebátur arcam, et búccinis personábat.
   5983 Jósue	Josh	6	6	14	Circuierúntque civitátem secúndo die semel, et revérsi sunt in castra. Sic fecérunt sex diébus.
   5984 Jósue	Josh	6	6	15	Dies autem séptimo, dilúculo consurgéntes, circuiérunt urbem, sicut dispósitum erat, sépties.	b
   5985 Jósue	Josh	6	6	16	Cumque séptimo circúitu clángerent búccinis sacerdótes, dixit Jósue ad omnem Ísraël: Vociferámini: trádidit enim vobis Dóminus civitátem.
   5986 Jósue	Josh	6	6	17	Sitque cívitas hæc anáthema, et ómnia quæ in ea sunt, Dómino: sola Rahab méretrix vivat, cum univérsis qui cum ea in domo sunt: abscóndit enim núntios quos diréximus.
   5987 Jósue	Josh	6	6	18	Vos autem cavéte ne de his, quæ præcépta sunt, quíppiam contingátis, et sitis prævaricatiónis rei, et ómnia castra Ísraël sub peccáto sint atque turbéntur.
   5988 Jósue	Josh	6	6	19	Quidquid autem auri et argénti fúerit, et vasórum æneórum ac ferri, Dómino consecrétur, repósitum in thesáuris ejus.
   5989 Jósue	Josh	6	6	20	Ígitur omni pópulo vociferánte, et clangéntibus tubis, postquam in aures multitúdinis vox sonitúsque incrépuit, muri íllico corruérunt: et ascéndit unusquísque per locum qui contra se erat: ceperúntque civitátem,	b
   5990 Jósue	Josh	6	6	21	et interfecérunt ómnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulíerem, ab infánte usque ad senem. Boves quoque et oves et ásinos in ore gládii percussérunt.
   5991 Jósue	Josh	6	6	22	Duóbus autem viris, qui exploratóres missi fúerant, dixit Jósue: Ingredímini domum mulíeris meretrícis, et prodúcite eam, et ómnia quæ illíus sunt, sicut illi juraménto firmástis.
   5992 Jósue	Josh	6	6	23	Ingressíque júvenes eduxérunt Rahab, et paréntes ejus, fratres quoque, et cunctam supelléctilem ac cognatiónem illíus, et extra castra Ísraël manére fecérunt.
   5993 Jósue	Josh	6	6	24	Urbem autem, et ómnia quæ erant in ea, succendérunt, absque auro et argénto, et vasis ǽneis, ac ferro, quæ in ærárium Dómini consecrárunt.
   5994 Jósue	Josh	6	6	25a	Rahab vero meretrícem, et domum patris ejus, et ómnia quæ habébat, fecit Jósue vívere, et habitavérunt in médio Ísraël, usque in præséntem diem: eo quod abscónderit núntios, quos míserat ut explorárent Jéricho.
   5995 Jósue	Josh	6	6	25b	In témpore illo, imprecátus est Jósue, dicens:
   5996 Jósue	Josh	6	6	26	Maledíctus vir coram Dómino, qui suscitáverit et ædificáverit civitátem Jéricho. In primogénito suo fundaménta illíus jáciat, et in novíssimo liberórum ponat portas ejus.
   5997 Jósue	Josh	6	6	27	Fuit ergo Dóminus cum Jósue, et nomen ejus vulgátum est in omni terra.	b
   5998 Jósue	Josh	6	7	1	Fílii autem Ísraël prævaricáti sunt mandátum, et usurpavérunt de anathémate. Nam Achan fílius Charmi fílii Zabdi fílii Zare de tribu Juda tulit áliquid de anathémate: iratúsque est Dóminus contra fílios Ísraël.
   5999 Jósue	Josh	6	7	2	Cumque mítteret Jósue de Jéricho viros contra Hai, quæ est juxta Betháven, ad orientálem plagam óppidi Bethel, dixit eis: Ascéndite, et exploráte terram. Qui præcépta compléntes exploravérunt Hai.
   6000 Jósue	Josh	6	7	3	Et revérsi dixérunt ei: Non ascéndat omnis pópulus, sed duo vel tria míllia virórum pergant, et déleant civitátem: quare omnis pópulus frustra vexábitur contra hostes paucíssimos?
   6001 Jósue	Josh	6	7	4	Ascendérunt ergo tria míllia pugnatórum. Qui statim terga verténtes,
   6002 Jósue	Josh	6	7	5a	percússi sunt a viris urbis Hai, et corruérunt ex eis trigínta sex hómines: persecutíque sunt eos adversárii de porta usque ad Sabárim, et cecidérunt per prona fugiéntes.
   6003 Jósue	Josh	6	7	5b	Pertimuítque cor pópuli, et instar aquæ liquefáctum est.
   6004 Jósue	Josh	6	7	6	Jósue vero scidit vestiménta sua, et pronus cécidit in terram coram arca Dómini usque ad vésperam, tam ipse quam omnes senes Ísraël: miserúntque púlverem super cápita sua,
   6005 Jósue	Josh	6	7	7	et dixit Jósue: Heu Dómine Deus, quid voluísti tradúcere pópulum istum Jordánem flúvium, ut tráderes nos in manus Amorrhǽi, et pérderes? útinam ut cœ́pimus, mansissémus trans Jordánem.
   6006 Jósue	Josh	6	7	8	Mi Dómine Deus, quid dicam, videns Israélem hóstibus suis terga verténtem?
   6007 Jósue	Josh	6	7	9	Áudient Chananǽi, et omnes habitatóres terræ, et páriter conglobáti circúmdabunt nos, atque delébunt nomen nostrum de terra: et quid fácies magno nómini tuo?
   6008 Jósue	Josh	6	7	10	Dixítque Dóminus ad Jósue: Surge: cur jaces pronus in terra?	b
   6009 Jósue	Josh	6	7	11	Peccávit Ísraël, et prævaricátus est pactum meum: tulerúntque de anathémate, et furáti sunt atque mentíti, et abscondérunt inter vasa sua.
   6010 Jósue	Josh	6	7	12	Nec póterit Ísraël stare ante hostes suos, eósque fúgiet: quia pollútus est anathémate. Non ero ultra vobíscum, donec conterátis eum qui hujus scéleris reus est.
   6011 Jósue	Josh	6	7	13	Surge, sanctífica pópulum, et dic eis: Sanctificámini in crástinum: hæc enim dicit Dóminus Deus Ísraël: Anáthema in médio tui est, Ísraël: non póteris stare coram hóstibus tuis, donec deleátur ex te qui hoc contaminátus est scélere.
   6012 Jósue	Josh	6	7	14	Accedetísque mane sínguli per tribus vestras: et quamcúmque tribum sors invénerit, accédet per cognatiónes suas, et cognátio per domos, domúsque per viros.
   6013 Jósue	Josh	6	7	15	Et quicúmque ille in hoc facínore fúerit deprehénsus, comburétur igni cum omni substántia sua: quóniam prævaricátus est pactum Dómini, et fecit nefas in Ísraël.
   6014 Jósue	Josh	6	7	16	Surgens ítaque Jósue mane, applícuit Ísraël per tribus suas, et invénta est tribus Juda.	b
   6015 Jósue	Josh	6	7	17	Quæ cum juxta famílias suas esset obláta, invénta est família Zare. Illam quoque per domos ófferens, réperit Zabdi:
   6016 Jósue	Josh	6	7	18	cujus domum in síngulos dívidens viros, invénit Achan fílium Charmi fílii Zabdi fílii Zare de tribu Juda.
   6017 Jósue	Josh	6	7	19	Et ait Jósue ad Achan: Fili mi, da glóriam Dómino Deo Ísraël, et confitére, atque índica mihi quid féceris, ne abscóndas.
   6018 Jósue	Josh	6	7	20	Respondítque Achan Jósue, et dixit ei: Vere ego peccávi Dómino Deo Ísraël, et sic et sic feci.
   6019 Jósue	Josh	6	7	21	Vidi enim inter spólia pállium coccíneum valde bonum, et ducéntos siclos argénti, regulámque áuream quinquagínta siclórum: et concupíscens ábstuli, et abscóndi in terra contra médium tabernáculi mei, argentúmque fossa humo opérui.
   6020 Jósue	Josh	6	7	22	Misit ergo Jósue minístros: qui curréntes ad tabernáculum illíus, reperérunt cuncta abscóndita in eódem loco, et argéntum simul.	b
   6021 Jósue	Josh	6	7	23	Auferentésque de tentório, tulérunt ea ad Jósue, et ad omnes fílios Ísraël, projecerúntque ante Dóminum.
   6022 Jósue	Josh	6	7	24	Tollens ítaque Jósue Achan fílium Zare, argentúmque et pállium, et áuream régulam, fílios quoque et fílias ejus, boves et ásinos et oves, ipsúmque tabernáculum, et cunctam supelléctilem (et omnis Ísraël cum eo), duxérunt eos ad vallem Achor:
   6023 Jósue	Josh	6	7	25	ubi dixit Jósue: Quia turbásti nos, extúrbet te Dóminus in die hac. Lapidavítque eum omnis Ísraël: et cuncta quæ illíus erant, igne consúmpta sunt.
   6024 Jósue	Josh	6	7	26	Congregaverúntque super eum acérvum magnum lápidum, qui pérmanet usque in præséntem diem. Et avérsus est furor Dómini ab eis. Vocatúmque est nomen loci illíus, vallis Achor, usque hódie.
   6025 Jósue	Josh	6	8	1	Dixit autem Dóminus ad Jósue: Ne tímeas, neque formídes: tolle tecum omnem multitúdinem pugnatórum, et consúrgens ascénde in óppidum Hai. Ecce trádidi in manu tua regem ejus et pópulum, urbémque et terram.
   6026 Jósue	Josh	6	8	2	Faciésque urbi Hai, et regi ejus, sicut fecísti Jéricho, et regi illíus: prædam vero, et ómnia animántia diripiétis vobis: pone insídias urbi post eam.
   6027 Jósue	Josh	6	8	3	Surrexítque Jósue, et omnis exércitus bellatórum cum eo, ut ascénderent in Hai: et elécta trigínta míllia virórum fórtium misit nocte,	b
   6028 Jósue	Josh	6	8	4	præcepítque eis, dicens: Pónite insídias post civitátem, nec lóngius recedátis: et éritis omnes paráti.
   6029 Jósue	Josh	6	8	5	Ego autem, et réliqua multitúdo, quæ mecum est, accedémus ex advérso contra urbem. Cumque exíerint contra nos, sicut ante fécimus, fugiémus, et terga vertémus,
   6030 Jósue	Josh	6	8	6	donec persequéntes ab urbe lóngius protrahántur: putábunt enim nos fúgere sicut prius.
   6031 Jósue	Josh	6	8	7	Nobis ergo fugiéntibus, et illis persequéntibus, consurgétis de insídiis, et vastábitis civitátem: tradétque eam Dóminus Deus vester in manus vestras.
   6032 Jósue	Josh	6	8	8	Cumque cepéritis, succéndite eam, et sic ómnia faciétis, ut jussi.
   6033 Jósue	Josh	6	8	9	Dimisítque eos, et perrexérunt ad locum insidiárum, sederúntque inter Bethel et Hai, ad occidentálem plagam urbis Hai: Jósue autem nocte illa in médio mansit pópuli,	b
   6034 Jósue	Josh	6	8	10	surgénsque dilúculo recénsuit sócios, et ascéndit cum senióribus in fronte exércitus, vallátus auxílio pugnatórum.
   6035 Jósue	Josh	6	8	11	Cumque veníssent et ascendíssent ex advérso civitátis, stetérunt ad septentrionálem urbis plagam, inter quam et eos erat vallis média.
   6036 Jósue	Josh	6	8	12	Quinque autem míllia viros elégerat, et posúerat in insídiis inter Bethel et Hai ex occidentáli parte ejúsdem civitátis:
   6037 Jósue	Josh	6	8	13	omnis vero réliquus exércitus ad aquilónem áciem dirigébat, ita ut novíssimi illíus multitúdinis occidentálem plagam urbis attíngerent. Ábiit ergo Jósue nocte illa, et stetit in vallis médio.
   6038 Jósue	Josh	6	8	14	Quod cum vidísset rex Hai, festinávit mane, et egréssus est cum omni exércitu civitátis, direxítque áciem contra desértum, ignórans quod post tergum latérent insídiæ.	b
   6039 Jósue	Josh	6	8	15	Jósue vero et omnis Ísraël cessérunt loco, simulántes metum, et fugiéntes per solitúdinis viam.
   6040 Jósue	Josh	6	8	16	At illi vociferántes páriter, et se mútuo cohortántes, persecúti sunt eos. Cumque recessíssent a civitáte,
   6041 Jósue	Josh	6	8	17	et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansísset qui non persequerétur Ísraël (sicut erúperant apérta óppida relinquéntes),
   6042 Jósue	Josh	6	8	18	dixit Dóminus ad Jósue: Leva clýpeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quóniam tibi tradam eam.
   6043 Jósue	Josh	6	8	19	Cumque elevásset clýpeum ex advérso civitátis, insídiæ, quæ latébant, surrexérunt conféstim: et pergéntes ad civitátem, cepérunt, et succendérunt eam.
   6044 Jósue	Josh	6	8	20	Viri autem civitátis, qui persequebántur Jósue, respiciéntes et vidéntes fumum urbis ad cælum usque conscéndere, non potuérunt ultra huc illúcque diffúgere: præsértim cum hi qui simuláverant fugam, et tendébant ad solitúdinem, contra persequéntes fortíssime restitíssent.	b
   6045 Jósue	Josh	6	8	21	Vidénsque Jósue et omnis Ísraël quod capta esset cívitas, et fumus urbis ascénderet, revérsus percússit viros Hai.
   6046 Jósue	Josh	6	8	22	Síquidem et illi qui céperant et succénderant civitátem, egréssi ex urbe contra suos, médios hóstium feríre cœpérunt. Cum ergo ex utráque parte adversárii cæderéntur, ita ut nullus de tanta multitúdine salvarétur,
   6047 Jósue	Josh	6	8	23	regem quoque urbis Hai apprehendérunt vivéntem, et obtulérunt Jósue.
   6048 Jósue	Josh	6	8	24	Ígitur ómnibus interféctis, qui Israélem ad desérta tendéntem fúerant persecúti, et in eódem loco gládio corruéntibus, revérsi fílii Ísraël percussérunt civitátem.
   6049 Jósue	Josh	6	8	25	Erant autem qui in eódem die concíderant a viro usque ad mulíerem, duódecim míllia hóminum, omnes urbis Hai.
   6050 Jósue	Josh	6	8	26	Jósue vero non contráxit manum, quam in sublíme porréxerat, tenens clýpeum donec interficeréntur omnes habitatóres Hai.
   6051 Jósue	Josh	6	8	27	Juménta autem et prædam civitátis divisérunt sibi fílii Ísraël, sicut præcéperat Dóminus Jósue.
   6052 Jósue	Josh	6	8	28	Qui succéndit urbem, et fecit eam túmulum sempitérnum:
   6053 Jósue	Josh	6	8	29	regem quoque ejus suspéndit in patíbulo usque ad vésperam et solis occásum. Præcepítque Jósue, et deposuérunt cadáver ejus de cruce: projecerúntque in ipso intróitu civitátis, congésto super eum magno acérvo lápidum, qui pérmanet usque in præséntem diem.
   6054 Jósue	Josh	6	8	30	Tunc ædificávit Jósue altáre Dómino Deo Ísraël in monte Hebal,	b
   6055 Jósue	Josh	6	8	31	sicut præcéperat Móyses fámulus Dómini fíliis Ísraël, et scriptum est in volúmine legis Móysi: altáre vero de lapídibus impolítis, quos ferrum non tétigit: et óbtulit super eo holocáusta Dómino, immolavítque pacíficas víctimas.
   6056 Jósue	Josh	6	8	32	Et scripsit super lápides Deuteronómium legis Móysi, quod ille digésserat coram fíliis Ísraël.
   6057 Jósue	Josh	6	8	33	Omnis autem pópulus, et majóres natu, ducésque ac júdices, stabant ex utráque parte arcæ, in conspéctu sacerdótum qui portábant arcam fœ́deris Dómini, ut ádvena, ita et indígena. Média pars eórum juxta montem Garízim, et média juxta montem Hebal, sicut præcéperat Móyses fámulus Dómini. Et primum quidem benedíxit pópulo Ísraël.
   6058 Jósue	Josh	6	8	34	Post hæc legit ómnia verba benedictiónis et maledictiónis, et cuncta quæ scripta erant in legis volúmine.
   6059 Jósue	Josh	6	8	35	Nihil ex his quæ Móyses jússerat, relíquit intáctum, sed univérsa replicávit coram omni multitúdine Ísraël, muliéribus ac párvulis, et ádvenis qui inter eos morabántur.
   6060 Jósue	Josh	6	9	1	Quibus audítis, cuncti reges trans Jordánem, qui versabántur in montánis et campéstribus, in marítimis ac líttore magni maris, hi quoque qui habitábant juxta Líbanum, Hethǽus et Amorrhǽus, Chananǽus, Pherezǽus, et Hevǽus, et Jebusǽus,
   6061 Jósue	Josh	6	9	2	congregáti sunt páriter, ut pugnárent contra Jósue et Ísraël uno ánimo, eadémque senténtia.
   6062 Jósue	Josh	6	9	3	At hi qui habitábant in Gábaon, audiéntes cuncta quæ fécerat Jósue Jéricho, et Hai,
   6063 Jósue	Josh	6	9	4	et cállide cogitántes, tulérunt sibi cibária, saccos véteres ásinis imponéntes, et utres vinários scissos atque consútos,
   6064 Jósue	Josh	6	9	5	calceamentáque perantíqua quæ ad indícium vetustátis pittáciis consúta erant, indúti vetéribus vestiméntis: panes quoque, quos portábant ob viáticum, duri erant, et in frustra comminúti.
   6065 Jósue	Josh	6	9	6	Perrexerúntque ad Jósue, qui tunc morabátur in castris Gálgalæ, et dixérunt ei, atque simul omni Israéli: De terra longínqua vénimus, pacem vobíscum fácere cupiéntes. Responderúntque viri Ísraël ad eos, atque dixérunt:	b
   6066 Jósue	Josh	6	9	7	Ne forte in terra, quæ nobis sorte debétur, habitétis, et non possímus fœdus iníre vobíscum.
   6067 Jósue	Josh	6	9	8	At illi ad Jósue: Servi, ínquiunt, tui sumus. Quibus Jósue ait: Quinam estis vos? et unde venístis?
   6068 Jósue	Josh	6	9	9	Respondérunt: De terra longínqua valde venérunt servi tui in nómine Dómini Dei tui. Audívimus enim famam poténtiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægýpto,
   6069 Jósue	Josh	6	9	10	et duóbus régibus Amorrhæórum qui fuérunt trans Jordánem, Sehon regi Hésebon, et Og regi Basan, qui erat in Ástaroth:
   6070 Jósue	Josh	6	9	11	dixerúntque nobis senióres, et omnes habitatóres terræ nostræ: Tóllite in mánibus cibária ob longíssimam viam, et occúrrite eis, et dícite: Servi vestri sumus: fœdus iníte nobíscum.
   6071 Jósue	Josh	6	9	12	En panes quando egréssi sumus de dómibus nostris, ut venirémus ad vos, cálidos súmpsimus; nunc sicci facti sunt, et vetustáte nímia comminúti.
   6072 Jósue	Josh	6	9	13	Utres vini novos implévimus; nunc rupti sunt et solúti. Vestes et calceaménta quibus indúimur, et quæ habémus in pédibus, ob longitúdinem longióris viæ trita sunt, et pene consúmpta.
   6073 Jósue	Josh	6	9	14	Suscepérunt ígitur de cibáriis eórum, et os Dómini non interrogavérunt.	b
   6074 Jósue	Josh	6	9	15	Fecítque Jósue cum eis pacem, et ínito fœ́dere pollícitus est quod non occideréntur: príncipes quoque multitúdinis juravérunt eis.
   6075 Jósue	Josh	6	9	16	Post dies autem tres íniti fœ́deris, audiérunt quod in vicíno habitárent, et inter eos futúri essent.
   6076 Jósue	Josh	6	9	17	Moverúntque castra fílii Ísraël, et venérunt in civitátes eórum die tértio, quarum hæc vocábula sunt: Gábaon, et Caphíra, et Beroth, et Cariathíarim.
   6077 Jósue	Josh	6	9	18	Et non percussérunt eos, eo quod jurássent eis príncipes multitúdinis in nómine Dómini Dei Ísraël. Murmurávit ítaque omne vulgus contra príncipes.
   6078 Jósue	Josh	6	9	19	Qui respondérunt eis: Jurávimus illis in nómine Dómini Dei Ísraël, et idcírco non póssumus eos contíngere.
   6079 Jósue	Josh	6	9	20	Sed hoc faciémus eis: reservéntur quidem ut vivant, ne contra nos ira Dómini concitétur, si pejeravérimus:
   6080 Jósue	Josh	6	9	21a	sed sic vivant, ut in usus univérsæ multitúdinis ligna cædant, aquásque compórtent.
   6081 Jósue	Josh	6	9	21b	Quibus hæc loquéntibus,
   6082 Jósue	Josh	6	9	22	vocávit Gabaonítas Jósue, et dixit eis: Cur nos decípere fraude voluístis, ut dicerétis: Procul valde habitámus a vobis, cum in médio nostri sitis?
   6083 Jósue	Josh	6	9	23	ítaque sub maledictióne éritis, et non defíciet de stirpe vestra ligna cædens, aquásque compórtans in domum Dei mei.
   6084 Jósue	Josh	6	9	24	Qui respondérunt: Nuntiátum est nobis servis tuis, quod promisísset Dóminus Deus tuus Móysi servo suo ut tráderet vobis omnem terram, et dispérderet cunctos habitatóres ejus. Timúimus ígitur valde, et provídimus animábus nostris, vestro terróre compúlsi, et hoc consílium inívimus.
   6085 Jósue	Josh	6	9	25	Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum vidétur, fac nobis.
   6086 Jósue	Josh	6	9	26	Fecit ergo Jósue ut díxerat, et liberávit eos de manu filiórum Ísraël, ut non occideréntur.
   6087 Jósue	Josh	6	9	27	Decrevítque in illo die eos esse in ministério cuncti pópuli, et altáris Dómini, cædéntes ligna, et aquas comportántes, usque in præsens tempus, in loco quem Dóminus elegísset.
   6088 Jósue	Josh	6	10	1	Quæ cum audísset Adonísedec rex Jerúsalem, quod scílicet cepísset Jósue Hai, et subvertísset eam (sicut enim fécerat Jéricho et regi ejus, sic fecit Hai et regi illíus), et quod transfugíssent Gabaonítæ ad Ísraël, et essent fœderáti eórum,
   6089 Jósue	Josh	6	10	2	tímuit valde. Urbs enim magna erat Gábaon, et una civitátum regálium, et major óppido Hai, omnésque bellatóres ejus fortíssimi.
   6090 Jósue	Josh	6	10	3	Misit ergo Adonísedec rex Jerúsalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Jérimoth, ad Jáphia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens:
   6091 Jósue	Josh	6	10	4	Ad me ascéndite, et ferte præsídium, ut expugnémus Gábaon, quare transfúgerit ad Jósue, et ad fílios Ísraël.
   6092 Jósue	Josh	6	10	5	Congregáti ígitur ascendérunt quinque reges Amorrhæórum: rex Jerúsalem, rex Hebron, rex Jérimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercítibus suis: et castrametáti sunt circa Gábaon, oppugnántes eam.
   6093 Jósue	Josh	6	10	6	Habitatóres autem Gábaon urbis obséssæ misérunt ad Jósue, qui tunc morabátur in castris apud Gálgalam, et dixérunt ei: Ne rétrahas manus tuas ab auxílio servórum tuórum: ascénde cito, et líbera nos, ferque præsídium: convenérunt enim advérsum nos omnes reges Amorrhæórum, qui hábitant in montánis.
   6094 Jósue	Josh	6	10	7	Ascendítque Jósue de Gálgalis, et omnis exércitus bellatórum cum eo, viri fortíssimi.	b
   6095 Jósue	Josh	6	10	8	Dixítque Dóminus ad Jósue: Ne tímeas eos: in manus enim tuas trádidi illos: nullus ex eis tibi resístere póterit.
   6096 Jósue	Josh	6	10	9	Írruit ítaque Jósue super eos repénte, tota nocte ascéndens de Gálgalis.
   6097 Jósue	Josh	6	10	10	Et conturbávit eos Dóminus a fácie Ísraël: contrivítque plaga magna in Gábaon, ac persecútus est eos per viam ascénsus Béthoron, et percússit usque Azéca et Macéda.
   6098 Jósue	Josh	6	10	11	Cumque fúgerent fílios Ísraël, et essent in descénsu Béthoron, Dóminus misit super eos lápides magnos de cælo usque ad Azéca: et mórtui sunt multo plures lapídibus grándinis, quam quos gládio percússerant fílii Ísraël.
   6099 Jósue	Josh	6	10	12	Tunc locútus est Jósue Dómino, in die qua trádidit Amorrhǽum in conspéctu filiórum Ísraël, dixítque coram eis: Sol, contra Gábaon ne moveáris, et luna contra vallem Ájalon.	b
   6100 Jósue	Josh	6	10	13	Steterúntque sol et luna, donec ulciscerétur se gens de inimícis suis. Nonne scriptum est hoc in libro justórum? Stetit ítaque sol in médio cæli, et non festinávit occúmbere spátio uníus diéi.
   6101 Jósue	Josh	6	10	14	Non fuit ántea nec póstea tam longa dies, obediénte Dómino voci hóminis, et pugnánte pro Ísraël.
   6102 Jósue	Josh	6	10	15	Reversúsque est Jósue cum omni Ísraël in castra Gálgalæ.
   6103 Jósue	Josh	6	10	16	Fúgerant enim quinque reges et se abscónderant in spelúnca urbis Macéda.	b
   6104 Jósue	Josh	6	10	17	Nuntiatúmque est Jósue quod invénti essent quinque reges laténtes in spelúnca urbis Macéda.
   6105 Jósue	Josh	6	10	18	Qui præcépit sóciis, et ait: Vólvite saxa ingéntia ad os spelúncæ, et pónite viros indústrios, qui clausos custódiant:
   6106 Jósue	Josh	6	10	19	vos autem nolíte stare, sed persequímini hostes, et extrémos quosque fugiéntium cǽdite: nec dimittátis eos úrbium suárum intráre præsídia, quos trádidit Dóminus Deus in manus vestras.
   6107 Jósue	Josh	6	10	20	Cæsis ergo adversáriis plaga magna, et usque ad interneciónem pene consúmptis, hi qui Ísraël effúgere potuérunt, ingréssi sunt civitátes munítas.
   6108 Jósue	Josh	6	10	21	Reversúsque est omnis exércitus ad Jósue in Macéda, ubi tunc erant castra, sani et íntegro número: nullúsque contra fílios Ísraël mutíre ausus est.
   6109 Jósue	Josh	6	10	22	Præcepítque Jósue, dicens: Aperíte os spelúncæ, et prodúcite ad me quinque reges, qui in ea látitant.
   6110 Jósue	Josh	6	10	23	Fecerúntque minístri ut sibi fúerat imperátum: et eduxérunt ad eum quinque reges de spelúnca, regem Jerúsalem, regem Hebron, regem Jérimoth, regem Lachis, regem Eglon.
   6111 Jósue	Josh	6	10	24	Cumque edúcti essent ad eum, vocávit omnes viros Ísraël, et ait ad príncipes exércitus qui secum erant: Ite, et pónite pedes super colla regum istórum. Qui cum perrexíssent, et subjectórum colla pédibus calcárent,
   6112 Jósue	Josh	6	10	25	rursum ait ad eos: Nolíte timére, nec paveátis: confortámini, et estóte robústi: sic enim fáciet Dóminus cunctis hóstibus vestris, advérsum quos dimicátis.
   6113 Jósue	Josh	6	10	26	Percussítque Jósue, et interfécit eos, atque suspéndit super quinque stípites: fuerúntque suspénsi usque ad vésperum.
   6114 Jósue	Josh	6	10	27	Cumque occúmberet sol, præcépit sóciis ut depónerent eos de patíbulis. Qui depósitos projecérunt in spelúncam in qua latúerant, et posuérunt super os ejus saxa ingéntia, quæ pérmanent usque in præsens.
   6115 Jósue	Josh	6	10	28	Eódem quoque die, Macédam cepit Jósue, et percússit eam in ore gládii, regémque illíus interfécit, et omnes habitatóres ejus: non dimísit in ea saltem parvas relíquias. Fecítque regi Macéda sicut fécerat regi Jéricho.	b
   6116 Jósue	Josh	6	10	29	Transívit autem cum omni Ísraël de Macéda in Lebna, et pugnábat contra eam:
   6117 Jósue	Josh	6	10	30	quam trádidit Dóminus cum rege suo in manus Ísraël: percusserúntque urbem in ore gládii, et omnes habitatóres ejus: non dimisérunt in ea ullas relíquias. Fecerúntque regi Lebna sicut fécerant regi Jéricho.
   6118 Jósue	Josh	6	10	31	De Lebna transívit in Lachis cum omni Ísraël: et exércitu per gyrum dispósito, oppugnábat eam.
   6119 Jósue	Josh	6	10	32	Tradidítque Dóminus Lachis in manus Ísraël, et cepit eam die áltero, atque percússit in ore gládii, omnémque ánimam quæ fúerat in ea, sicut fécerat Lebna.
   6120 Jósue	Josh	6	10	33	Eo témpore ascéndit Horam rex Gazer, ut auxiliarétur Lachis: quem percússit Jósue cum omni pópulo ejus usque ad interneciónem.
   6121 Jósue	Josh	6	10	34	Transivítque de Lachis in Eglon, et circúmdedit,
   6122 Jósue	Josh	6	10	35	atque expugnávit eam eádem die: percussítque in ore gládii omnes ánimas quæ erant in ea, juxta ómnia quæ fécerat Lachis.
   6123 Jósue	Josh	6	10	36	Ascéndit quoque cum omni Ísraël de Eglon in Hebron, et pugnávit contra eam:
   6124 Jósue	Josh	6	10	37	cepit eam, et percússit in ore gládii, regem quoque ejus, et ómnia óppida regiónis illíus, universásque ánimas quæ in ea fúerant commorátæ: non relíquit in ea ullas relíquias: sicut fécerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quæ in ea réperit consúmens gládio.
   6125 Jósue	Josh	6	10	38	Inde revérsus in Dabir,
   6126 Jósue	Josh	6	10	39	cepit eam atque vastávit: regem quoque ejus atque ómnia per circúitum óppida percússit in ore gládii: non dimísit in ea ullas relíquias: sicut fécerat Hebron et Lebna et régibus eárum, sic fecit Dabir et regi illíus.
   6127 Jósue	Josh	6	10	40	Percússit ítaque Jósue omnem terram montánam et meridiánam atque campéstrem, et Ásedoth, cum régibus suis: non dimísit in ea ullas relíquias, sed omne quod spiráre póterat interfécit, sicut præcéperat ei Dóminus Deus Ísraël,	b
   6128 Jósue	Josh	6	10	41	a Cadesbárne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gábaon,
   6129 Jósue	Josh	6	10	42	universósque reges, et regiónes eórum uno ímpetu cepit atque vastávit: Dóminus enim Deus Ísraël pugnávit pro eo.
   6130 Jósue	Josh	6	10	43	Reversúsque est cum omni Ísraël ad locum castrórum in Gálgala.
   6131 Jósue	Josh	6	11	1	Quæ cum audísset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Sémeron, atque ad regem Achsaph:
   6132 Jósue	Josh	6	11	2	ad reges quoque aquilónis, qui habitábant in montánis et in planítie contra merídiem Céneroth, in campéstribus quoque et in regiónibus Dor juxta mare:
   6133 Jósue	Josh	6	11	3	Chananǽum quoque ab oriénte et occidénte, et Amorrhǽum atque Hethǽum ac Pherezǽum et Jebusǽum in montánis: Hevǽum quoque qui habitábat ad radíces Hermon in terra Maspha.
   6134 Jósue	Josh	6	11	4	Egressíque sunt omnes cum turmis suis, pópulus multus nimis sicut aréna quæ est in líttore maris, equi quoque et currus imménsæ multitúdinis.
   6135 Jósue	Josh	6	11	5	Convenerúntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnárent contra Ísraël.
   6136 Jósue	Josh	6	11	6	Dixítque Dóminus ad Jósue: Ne tímeas eos: cras enim hac eádem hora ego tradam omnes istos vulnerándos in conspéctu Ísraël: equos eórum subnervábis, et currus igne combúres.	b
   6137 Jósue	Josh	6	11	7	Venítque Jósue, et omnis exércitus cum eo, advérsus illos ad aquas Merom súbito, et irruérunt super eos,
   6138 Jósue	Josh	6	11	8	tradidítque illos Dóminus in manus Ísraël. Qui percussérunt eos, et persecúti sunt usque ad Sidónem magnam, et aquas Masérephoth, campúmque Masphe, qui est ad orientálem illíus partem. Ita percússit omnes, ut nullas dimítteret ex eis relíquias:
   6139 Jósue	Josh	6	11	9	fecítque sicut præcéperat ei Dóminus: equos eórum subnervávit, currúsque combússit igni.
   6140 Jósue	Josh	6	11	10	Reversúsque statim cepit Asor, et regem ejus percússit gládio. Asor enim antíquitus inter ómnia regna hæc principátum tenébat.
   6141 Jósue	Josh	6	11	11	Percussítque omnes ánimas quæ ibídem morabántur: non dimísit in ea ullas relíquias, sed usque ad interneciónem univérsa vastávit, ipsámque urbem perémit incéndio.
   6142 Jósue	Josh	6	11	12	Et omnes per circúitum civitátes, regésque eárum, cepit, percússit atque delévit, sicut præcéperat ei Móyses fámulus Dómini.
   6143 Jósue	Josh	6	11	13	Absque úrbibus, quæ erant in cóllibus et in túmulis sitæ, céteras succéndit Ísraël: unam tantum Asor munitíssimam flamma consúmpsit.
   6144 Jósue	Josh	6	11	14	Omnémque prædam istárum úrbium ac juménta divisérunt sibi fílii Ísraël, cunctis homínibus interféctis.
   6145 Jósue	Josh	6	11	15	Sicut præcéperat Dóminus Móysi servo suo, ita præcépit Móyses Jósue, et ille univérsa complévit: non prætériit de univérsis mandátis, nec unum quidem verbum quod jússerat Dóminus Móysi.
   6146 Jósue	Josh	6	11	16	Cepit ítaque Jósue omnem terram montánam et meridiánam, terrámque Gosen, et planítiem, et occidentálem plagam, montémque Ísraël, et campéstria ejus,	b
   6147 Jósue	Josh	6	11	17	et partem montis, quæ ascéndit Seir usque Baálgad, per planítiem Líbani subter montem Hermon: omnes reges eórum cepit, percússit, et occídit.
   6148 Jósue	Josh	6	11	18	Multo témpore pugnávit Jósue contra reges istos.
   6149 Jósue	Josh	6	11	19	Non fuit cívitas quæ se tráderet fíliis Ísraël, præter Hevǽum, qui habitábat in Gábaon: omnes enim bellándo cepit.
   6150 Jósue	Josh	6	11	20	Dómini enim senténtia fúerat, ut induraréntur corda eórum, et pugnárent contra Ísraël, et cáderent, et non mereréntur ullam cleméntiam, ac perírent, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
   6151 Jósue	Josh	6	11	21	In illo témpore venit Jósue, et interfécit Énacim de montánis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Ísraël, urbésque eórum delévit.	b
   6152 Jósue	Josh	6	11	22	Non relíquit ullum de stirpe Énacim, in terra filiórum Ísraël: absque civitátibus Gaza, et Geth, et Azóto, in quibus solis relícti sunt.
   6153 Jósue	Josh	6	11	23	Cepit ergo Jósue omnem terram, sicut locútus est Dóminus ad Móysen, et trádidit eam in possessiónem fíliis Ísraël secúndum partes et tribus suas: quievítque terra a prœ́liis.
   6154 Jósue	Josh	6	12	1	Hi sunt reges, quos percussérunt fílii Ísraël, et possedérunt terram eórum trans Jordánem ad solis ortum, a torrénte Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientálem plagam, quæ réspicit solitúdinem.
   6155 Jósue	Josh	6	12	2	Sehon rex Amorrhæórum, qui habitávit in Hésebon, dominátus est ab Ároër, quæ sita est super ripam torréntis Arnon, et médiæ partis in valle, dimidiǽque Gálaad, usque ad torréntem Jaboc, qui est términus filiórum Ammon.
   6156 Jósue	Josh	6	12	3	Et a solitúdine usque ad mare Céneroth contra oriéntem, et usque ad mare desérti, quod est mare salsíssimum, ad orientálem plagam per viam quæ ducit Béthsimoth: et ab austráli parte, quæ súbjacet Ásedoth, Phasga.
   6157 Jósue	Josh	6	12	4	Términus Og regis Basan, de relíquiis Ráphaim, qui habitávit in Ástaroth, et in Édrai, et dominátus est in monte Hermon, et in Sálecha, atque in univérsa Basan, usque ad términos
   6158 Jósue	Josh	6	12	5	Géssuri, et Macháti, et dimídiæ partis Gálaad: términos Sehon regis Hésebon.
   6159 Jósue	Josh	6	12	6	Móyses fámulus Dómini et fílii Ísraël percussérunt eos, tradidítque terram eórum Móyses in possessiónem Rubenítis, et Gadítis, et dimídiæ tríbui Manásse.
   6160 Jósue	Josh	6	12	7	Hi sunt reges terræ, quos percússit Jósue et fílii Ísraël trans Jordánem ad occidentálem plagam, a Baálgad in campo Líbani, usque ad montem cujus pars ascéndit in Seir: tradidítque eam Jósue in possessiónem tríbubus Ísraël, síngulis partes suas,	b
   6161 Jósue	Josh	6	12	8	tam in montánis quam in planis atque campéstribus. In Ásedoth, et in solitúdine, ac in merídie, Hethǽus fuit et Amorrhǽus, Chananǽus, et Pherezǽus, Hevǽus et Jebusǽus.
   6162 Jósue	Josh	6	12	9	Rex Jéricho unus: rex Hai, quæ est ex látere Bethel, unus:
   6163 Jósue	Josh	6	12	10	rex Jerúsalem unus, rex Hebron unus,
   6164 Jósue	Josh	6	12	11	rex Jérimoth unus, rex Lachis unus,
   6165 Jósue	Josh	6	12	12	rex Eglon unus, rex Gazer unus,
   6166 Jósue	Josh	6	12	13	rex Dabir unus, rex Gader unus,
   6167 Jósue	Josh	6	12	14	rex Herma unus, rex Hered unus,
   6168 Jósue	Josh	6	12	15	rex Lebna unus, rex Odúllam unus,
   6169 Jósue	Josh	6	12	16	rex Macéda unus, rex Bethel unus,
   6170 Jósue	Josh	6	12	17	rex Táphua unus, rex Opher unus,
   6171 Jósue	Josh	6	12	18	rex Aphec unus, rex Saron unus,
   6172 Jósue	Josh	6	12	19	rex Madon unus, rex Asor unus,
   6173 Jósue	Josh	6	12	20	rex Sémeron unus, rex Achsaph unus,
   6174 Jósue	Josh	6	12	21	rex Thenac unus, rex Magéddo unus,
   6175 Jósue	Josh	6	12	22	rex Cades unus, rex Jáchanan Carméli unus,
   6176 Jósue	Josh	6	12	23	rex Dor et provínciæ Dor unus, rex géntium Galgal unus,
   6177 Jósue	Josh	6	12	24	rex Thersa unus: omnes reges trigínta unus.
   6178 Jósue	Josh	6	13	1	Jósue senex provectǽque ætátis erat, et dixit Dóminus ad eum: Senuísti, et longǽvus es, terráque latíssima derelícta est, quæ necdum sorte divísa est:
   6179 Jósue	Josh	6	13	2	omnis vidélicet Galilǽa, Philísthiim, et univérsa Géssuri.
   6180 Jósue	Josh	6	13	3	A flúvio túrbido, qui írrigat Ægýptum, usque ad términos Áccaron contra aquilónem: terra Chánaan, quæ in quinque régulos Philísthiim divíditur, Gazǽos, et Azótios, Ascalonítas, Gethǽos, et Accaronítas.
   6181 Jósue	Josh	6	13	4	Ad merídiem vero sunt Hevǽi, omnis terra Chánaan, et Maára Sidoniórum, usque Aphéca et términos Amorrhǽi,
   6182 Jósue	Josh	6	13	5	ejúsque confínia. Líbani quoque régio contra oriéntem, a Baálgad sub monte Hermon, donec ingrediáris Emath;
   6183 Jósue	Josh	6	13	6	ómnium qui hábitant in monte a Líbano usque ad aquas Masérephoth, universíque Sidónii. Ego sum qui delébo eos a fácie filiórum Ísraël. Véniat ergo in partem hæreditátis Ísraël, sicut præcépi tibi.
   6184 Jósue	Josh	6	13	7	Et nunc dívide terram in possessiónem novem tríbubus, et dimídiæ tríbui Manásse,	b
   6185 Jósue	Josh	6	13	8	cum qua Ruben et Gad possedérunt terram, quam trádidit eis Móyses fámulus Dómini trans fluénta Jordánis, ad orientálem plagam.
   6186 Jósue	Josh	6	13	9	Ab Ároër, quæ sita est in ripa torréntis Arnon, et in vallis médio, universáque campéstria Médaba, usque Dibon,
   6187 Jósue	Josh	6	13	10	et cunctas civitátes Sehon regis Amorrhǽi, qui regnávit in Hésebon, usque ad términos filiórum Ammon,
   6188 Jósue	Josh	6	13	11	et Gálaad, ac términum Géssuri et Macháti, et omnem montem Hermon, et univérsam Basan, usque ad Sálecha,
   6189 Jósue	Josh	6	13	12	omne regnum Og in Basan, qui regnávit in Ástaroth et Édrai, ipse fuit de relíquiis Ráphaim: percussítque eos Móyses, atque delévit.
   6190 Jósue	Josh	6	13	13	Noluerúntque dispérdere fílii Ísraël Géssuri et Macháti: et habitavérunt in médio Ísraël usque in præséntem diem.
   6191 Jósue	Josh	6	13	14	Tríbui autem Levi non dedit possessiónem: sed sacrifícia et víctimæ Dómini Dei Ísraël, ipsa est ejus hæréditas, sicut locútus est illi.	b
   6192 Jósue	Josh	6	13	15	Dedit ergo Móyses possessiónem tríbui filiórum Ruben juxta cognatiónes suas.
   6193 Jósue	Josh	6	13	16	Fuítque términus eórum ab Ároër, quæ sita est in ripa torréntis Arnon, et in valle ejúsdem torréntis média: univérsam planítiem, quæ ducit Médaba,
   6194 Jósue	Josh	6	13	17	et Hésebon, cunctósque vículos eárum, qui sunt in campéstribus: Dibon quoque et Bamóthbaal, et óppidum Baálmaon,
   6195 Jósue	Josh	6	13	18	et Jassa, et Cédimoth, et Méphaath,
   6196 Jósue	Josh	6	13	19	et Cariáthaim, et Sábama, et Saráthasar in monte convállis.
   6197 Jósue	Josh	6	13	20	Béthphogor et Ásedoth, Phasga et Bethiésimoth,
   6198 Jósue	Josh	6	13	21	et omnes urbes campéstres, universáque regna Sehon regis Amorrhǽi, qui regnávit in Hésebon, quem percússit Móyses cum princípibus Mádian: Hevǽum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatóres terræ.
   6199 Jósue	Josh	6	13	22	Et Bálaam fílium Beor aríolum occidérunt fílii Ísraël gládio cum céteris interféctis.
   6200 Jósue	Josh	6	13	23	Factúsque est términus filiórum Ruben Jordánis flúvius. Hæc est posséssio Rubenitárum per cognatiónes suas úrbium et viculórum.
   6201 Jósue	Josh	6	13	24	Dedítque Móyses tríbui Gad et fíliis ejus per cognatiónes suas possessiónem, cujus hæc divísio est.	b
   6202 Jósue	Josh	6	13	25	Términus Jaser, et omnes civitátes Gálaad, et dimídiam partem terræ filiórum Ammon, usque ad Ároër, quæ est contra Rabba,
   6203 Jósue	Josh	6	13	26	et ab Hésebon usque Ramoth, Masphe et Bétonim: et a Mánaim usque ad términos Dabir.
   6204 Jósue	Josh	6	13	27	In valle quoque Bétharan, et Bethnémra, et Socoth, et Saphon réliquam partem regni Sehon regis Hésebon: hujus quoque finis, Jordánis est, usque ad extrémam partem maris Cénereth trans Jordánem ad orientálem plagam.
   6205 Jósue	Josh	6	13	28	Hæc est posséssio filiórum Gad per famílias suas, civitátes et villæ eárum.
   6206 Jósue	Josh	6	13	29	Dedit et dimídiæ tríbui Manásse, filiísque ejus juxta cognatiónes suas, possessiónem,	b
   6207 Jósue	Josh	6	13	30	cujus hoc princípium est: a Mánaim univérsam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnésque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexagínta óppida:
   6208 Jósue	Josh	6	13	31	et dimídiam partem Gálaad, et Ástaroth, et Édrai, urbes regni Og in Basan: fíliis Machir, fílii Manásse, dimídiæ parti filiórum Machir juxta cognatiónes suas.
   6209 Jósue	Josh	6	13	32	Hanc possessiónem divísit Móyses in campéstribus Moab trans Jordánem contra Jéricho ad orientálem plagam.
   6210 Jósue	Josh	6	13	33	Tríbui autem Levi non dedit possessiónem: quóniam Dóminus Deus Ísraël ipse est posséssio ejus, ut locútus est illi.
   6211 Jósue	Josh	6	14	1	Hoc est quod possedérunt fílii Ísraël in terra Chánaan, quam dedérunt eis Eleázar sacérdos, et Jósue fílius Nun, et príncipes familiárum per tribus Ísraël:
   6212 Jósue	Josh	6	14	2	sorte ómnia dividéntes, sicut præcéperat Dóminus in manu Móysi, novem tríbubus, et dimídiæ tríbui.
   6213 Jósue	Josh	6	14	3	Duábus enim tríbubus, et dimídiæ, déderat Móyses trans Jordánem possessiónem: absque Levítis, qui nihil terræ accepérunt inter fratres suos:
   6214 Jósue	Josh	6	14	4	sed in eórum successérunt locum fílii Joseph in duas divísi tribus, Manásse et Éphraim: nec accepérunt Levítæ áliam in terra partem, nisi urbes ad habitándum, et suburbána eárum ad alénda juménta et pécora sua.
   6215 Jósue	Josh	6	14	5	Sicut præcéperat Dóminus Móysi, ita fecérunt fílii Ísraël, et divisérunt terram.
   6216 Jósue	Josh	6	14	6	Accessérunt ítaque fílii Juda ad Jósue in Gálgala, locutúsque est ad eum Caleb fílius Jéphone Cenezǽus: Nosti quid locútus sit Dóminus ad Móysen hóminem Dei de me et te in Cadesbárne.	b
   6217 Jósue	Josh	6	14	7	Quadragínta annórum eram quando misit me Móyses fámulus Dómini de Cadesbárne, ut considerárem terram, nuntiavíque ei quod mihi verum videbátur.
   6218 Jósue	Josh	6	14	8	Fratres autem mei, qui ascénderant mecum, dissolvérunt cor pópuli: et nihilóminus ego secútus sum Dóminum Deum meum.
   6219 Jósue	Josh	6	14	9	Juravítque Móyses in die illo, dicens: Terra, quam calcávit pes tuus, erit posséssio tua, et filiórum tuórum in ætérnum: quia secútus es Dóminum Deum meum.
   6220 Jósue	Josh	6	14	10	Concéssit ergo Dóminus vitam mihi, sicut pollícitus est, usque in præséntem diem. Quadragínta et quinque anni sunt, ex quo locútus est Dóminus verbum istud ad Móysen, quando ambulábat Ísraël per solitúdinem: hódie octogínta quinque annórum sum,
   6221 Jósue	Josh	6	14	11	sic valens ut eo valébam témpore quando ad explorándum missus sum: illíus in me témporis fortitúdo usque hódie perséverat, tam ad bellándum quam ad gradiéndum.
   6222 Jósue	Josh	6	14	12	Da ergo mihi montem istum, quem pollícitus est Dóminus, te quoque audiénte, in quo Énacim sunt, et urbes magnæ atque munítæ: si forte sit Dóminus mecum, et potúero delére eos, sicut promísit mihi.
   6223 Jósue	Josh	6	14	13	Benedixítque ei Jósue, et trádidit ei Hebron in possessiónem:
   6224 Jósue	Josh	6	14	14	atque ex eo fuit Hebron Caleb fílio Jéphone Cenezǽo usque in præséntem diem, quia secútus est Dóminum Deum Ísraël.
   6225 Jósue	Josh	6	14	15	Nomen Hebron ante vocabátur Cáriath Arbe: Adam máximus ibi inter Énacim situs est: et terra cessávit a prœ́liis.
   6226 Jósue	Josh	6	15	1	Ígitur sors filiórum Judæ per cognatiónes suas ista fuit: a término Edom, desértum Sin, contra merídiem, et usque ad extrémam partem austrális plagæ.
   6227 Jósue	Josh	6	15	2	Inítium ejus a summitáte maris salsíssimi, et a lingua ejus, quæ réspicit merídiem.
   6228 Jósue	Josh	6	15	3	Egreditúrque contra ascénsum Scorpiónis, et pertránsit in Sina: ascendítque in Cadesbárne, et pervénit in Esron, ascéndens ad Addar, et circúiens Cárcaa,
   6229 Jósue	Josh	6	15	4	atque inde pertránsiens in Asemóna, et pervéniens ad torréntem Ægýpti: erúntque términi ejus mare magnum. Hic erit finis meridiánæ plagæ.
   6230 Jósue	Josh	6	15	5	Ab oriénte vero erit inítium, mare salsíssimum usque ad extréma Jordánis: et ea quæ respíciunt ad aquilónem, a lingua maris usque ad eúmdem Jordánis flúvium.
   6231 Jósue	Josh	6	15	6	Ascendítque términus in Beth Hagla, et transit ab aquilóne in Beth Áraba, ascéndens ad lápidem Boën fílii Ruben:
   6232 Jósue	Josh	6	15	7	et tendens usque ad términos Débera de valle Achor, contra aquilónem respíciens Gálgala, quæ est ex advérso ascensiónis Adómmim, ab austráli parte torréntis: transítque aquas, quæ vocántur fons solis: et erunt éxitus ejus ad fontem Rogel.
   6233 Jósue	Josh	6	15	8	Ascendítque per convállem fílii Ennom ex látere Jebusǽi ad merídiem, hæc est Jerúsalem: et inde se érigens ad vérticem montis, qui est contra Geénnom ad occidéntem in summitáte vallis Ráphaim contra aquilónem:
   6234 Jósue	Josh	6	15	9	pertransítque a vértice montis usque ad fontem aquæ Néphtoa: et pervénit usque ad vicos montis Ephron: inclinatúrque in Báala, quæ est Cariathíarim, id est, urbs silvárum.
   6235 Jósue	Josh	6	15	10	Et círcuit de Báala contra occidéntem, usque ad montem Seir: transítque juxta latus montis Jarim ad aquilónem in Cheslon: et descéndit in Béthsames, transítque in Thamna.
   6236 Jósue	Josh	6	15	11	Et pervénit contra aquilónem partis Áccaron ex látere: inclinatúrque Sechróna, et transit montem Báala: pervenítque in Jébneel, et magni maris contra occidéntem fine conclúditur.
   6237 Jósue	Josh	6	15	12	Hi sunt términi filiórum Juda per circúitum in cognatiónibus suis.
   6238 Jósue	Josh	6	15	13	Caleb vero fílio Jéphone dedit partem in médio filiórum Juda, sicut præcéperat ei Dóminus: Cáriath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.	b
   6239 Jósue	Josh	6	15	14	Delevítque ex ea Caleb tres fílios Enac, Sésai et Áhiman et Thólmai de stirpe Enac.
   6240 Jósue	Josh	6	15	15	Atque inde conscéndens venit ad habitatóres Dabir, quæ prius vocabátur Cáriath Sepher, id est, cívitas litterárum.
   6241 Jósue	Josh	6	15	16	Dixítque Caleb: Qui percússerit Cáriath Sepher, et céperit eam, dabo ei Axam fíliam meam uxórem.
   6242 Jósue	Josh	6	15	17	Cepítque eam Othóniel fílius Cenez frater Caleb júnior: dedítque ei Axam fíliam suam uxórem.
   6243 Jósue	Josh	6	15	18	Quæ, cum pérgerent simul, suása est a viro suo ut péteret a patre suo agrum. Suspiravítque ut sedébat in ásino: cui Caleb: Quid habes? inquit.
   6244 Jósue	Josh	6	15	19	At illa respóndit: Da mihi benedictiónem: terram austrálem et aréntem dedísti mihi; junge et irríguam. Dedit ítaque ei Caleb irríguum supérius et inférius.
   6245 Jósue	Josh	6	15	20	Hæc est posséssio tribus filiórum Juda per cognatiónes suas.	b
   6246 Jósue	Josh	6	15	21	Erántque civitátes ab extrémis pártibus filiórum Juda juxta términos Edom a merídie: Cábseel et Eder et Jagur,
   6247 Jósue	Josh	6	15	22	et Cyna et Dimóna et Ádada,
   6248 Jósue	Josh	6	15	23	et Cades et Asor et Jethnam,
   6249 Jósue	Josh	6	15	24	Ziph et Telem et Baloth,
   6250 Jósue	Josh	6	15	25	Asor nova et Cárioth, Hesron, hæc est Asor;
   6251 Jósue	Josh	6	15	26	Amam, Sama, et Mólada,
   6252 Jósue	Josh	6	15	27	et Asergádda et Hássemon et Béthphelet,
   6253 Jósue	Josh	6	15	28	et Hasérsual et Bersabée et Baziothía,
   6254 Jósue	Josh	6	15	29	et Báala et Jim et Esem,
   6255 Jósue	Josh	6	15	30	et Elthólad et Cesil et Harma,
   6256 Jósue	Josh	6	15	31	et Síceleg et Medeména et Sensénna,
   6257 Jósue	Josh	6	15	32	Lébaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitátes vigínti novem, et villæ eárum.
   6258 Jósue	Josh	6	15	33	In campéstribus vero: Éstaol et Saréa et Ásena,	b
   6259 Jósue	Josh	6	15	34	et Zánoë et Engánnim et Táphua et Énaim,
   6260 Jósue	Josh	6	15	35	et Jérimoth et Adúllam, Socho et Azéca,
   6261 Jósue	Josh	6	15	36	et Sáraim et Adíthaim et Gedéra et Gederóthaim: urbes quatuórdecim, et villæ eárum.
   6262 Jósue	Josh	6	15	37	Sanan et Hadássa et Magdálgad,
   6263 Jósue	Josh	6	15	38	Délean et Másepha et Jecthel,
   6264 Jósue	Josh	6	15	39	Lachis et Bascath et Eglon,
   6265 Jósue	Josh	6	15	40	Chebbon et Léheman et Cethlis,
   6266 Jósue	Josh	6	15	41	et Gíderoth et Béthdagon et Náama et Macéda: civitátes sédecim, et villæ eárum.
   6267 Jósue	Josh	6	15	42	Lábana et Ether et Asan,
   6268 Jósue	Josh	6	15	43	Jephtha et Esna et Nesib,
   6269 Jósue	Josh	6	15	44	et Ceíla et Achzib et Marésa: civitátes novem, et villæ eárum.
   6270 Jósue	Josh	6	15	45	Áccaron cum vicis et víllulis suis.
   6271 Jósue	Josh	6	15	46	Ab Áccaron usque ad mare: ómnia quæ vergunt ad Azótum et vículos ejus.
   6272 Jósue	Josh	6	15	47	Azótus cum vicis et víllulis suis. Gaza cum vicis et víllulis suis, usque ad torréntem Ægýpti, et mare magnum términus ejus.
   6273 Jósue	Josh	6	15	48	Et in monte: Samir et Jether et Socoth	b
   6274 Jósue	Josh	6	15	49	et Danna et Cariathsénna, hæc est Dabir:
   6275 Jósue	Josh	6	15	50	Anab et Ístemo et Anim,
   6276 Jósue	Josh	6	15	51	Gosen et Olon et Gilo: civitátes úndecim et villæ eárum.
   6277 Jósue	Josh	6	15	52	Arab et Ruma et Ésaan,
   6278 Jósue	Josh	6	15	53	et Janum et Beththaphúa et Aphéca,
   6279 Jósue	Josh	6	15	54	Áthmatha, et Cáriath Arbe, hæc est Hebron, et Sior: civitátes novem, et villæ eárum.
   6280 Jósue	Josh	6	15	55	Maon et Carmel et Ziph et Jota,
   6281 Jósue	Josh	6	15	56	Jézraël et Júcadam et Zánoë,
   6282 Jósue	Josh	6	15	57	Áccain, Gábaa et Thamna: civitátes decem et villæ eárum.
   6283 Jósue	Josh	6	15	58	Halhul, et Besur, et Gedor,
   6284 Jósue	Josh	6	15	59	Mareth, et Béthanoth, et Éltecon: civitátes sex et villæ eárum.
   6285 Jósue	Josh	6	15	60	Cariáthbaal, hæc est Cariathíarim urbs silvárum, et Arébba: civitátes duæ, et villæ eárum.
   6286 Jósue	Josh	6	15	61	In desérto Betháraba, Meddin, et Sáchacha,	b
   6287 Jósue	Josh	6	15	62	et Nebsan, et cívitas salis, et Engáddi: civitátes sex, et villæ eárum.
   6288 Jósue	Josh	6	15	63	Jebusǽum autem habitatórem Jerúsalem non potuérunt fílii Juda delére: habitavítque Jebusǽus cum fíliis Juda in Jerúsalem usque in præséntem diem.	b
   6289 Jósue	Josh	6	16	1	Cécidit quoque sors filiórum Joseph ab Jordáne contra Jéricho et aquas ejus ab oriénte: solitúdo quæ ascéndit de Jéricho ad montem Bethel:
   6290 Jósue	Josh	6	16	2	et egréditur de Bethel Luza: transítque términum Archi, Átaroth:
   6291 Jósue	Josh	6	16	3	et descéndit ad occidéntem juxta términum Jephléti, usque ad términos Beth-horon inferióris, et Gazer: finiuntúrque regiónes ejus mari magno:
   6292 Jósue	Josh	6	16	4	possederúntque fílii Joseph, Manásses et Éphraim.
   6293 Jósue	Josh	6	16	5	Et factus est términus filiórum Éphraim per cognatiónes suas: et posséssio eórum contra oriéntem Átaroth Addar usque Beth-horon superiórem.
   6294 Jósue	Josh	6	16	6	Egrediuntúrque confínia in mare: Máchmethath vero aquilónem réspicit, et círcuit términos contra oriéntem in Thanáthselo: et pertránsit ab oriénte Jánoë.
   6295 Jósue	Josh	6	16	7	Descendítque de Jánoë in Átaroth et Naarátha: et pervénit in Jéricho, egreditúrque ad Jordánem.
   6296 Jósue	Josh	6	16	8	De Táphua pertránsit contra mare in vallem arundinéti, suntque egréssus ejus in mare salsíssimum. Hæc est posséssio tribus filiórum Éphraim per famílias suas.
   6297 Jósue	Josh	6	16	9	Urbésque separátæ sunt fíliis Éphraim in médio possessiónis filiórum Manásse, et villæ eárum.
   6298 Jósue	Josh	6	16	10	Et non interfecérunt fílii Éphraim Chananǽum, qui habitábat in Gazer: habitavítque Chananǽus in médio Éphraim usque in diem hanc tributárius.
   6299 Jósue	Josh	6	17	1	Cécidit autem sors tríbui Manásse (ipse enim est primogénitus Joseph): Machir primogénito Manásse patri Gálaad, qui fuit vir pugnátor, habuítque possessiónem Gálaad et Basan:
   6300 Jósue	Josh	6	17	2	et réliquis filiórum Manásse juxta famílias suas, fíliis Abiézer, et fíliis Helec, et fíliis Ésriel, et fíliis Sechem, et fíliis Hepher, et fíliis Semída. Isti sunt fílii Manásse fílii Joseph, mares, per cognatiónes suas.
   6301 Jósue	Josh	6	17	3	Sálphaad vero fílio Hepher fílii Gálaad fílii Machir fílii Manásse non erant fílii, sed solæ fíliæ: quarum ista sunt nómina: Máala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.
   6302 Jósue	Josh	6	17	4	Venerúntque in conspéctu Eleázari sacerdótis, et Jósue fílii Nun, et príncipum, dicéntes: Dóminus præcépit per manum Móysi, ut darétur nobis posséssio in médio fratrum nostrórum. Dedítque eis juxta impérium Dómini possessiónem in médio fratrum patris eárum.
   6303 Jósue	Josh	6	17	5	Et cecidérunt funículi Manásse, decem, absque terra Gálaad et Basan trans Jordánem.
   6304 Jósue	Josh	6	17	6	Fíliæ enim Manásse possedérunt hæreditátem in médio filiórum ejus. Terra autem Gálaad cécidit in sortem filiórum Manásse qui réliqui erant.
   6305 Jósue	Josh	6	17	7	Fuítque términus Manásse ab Aser, Máchmethath quæ réspicit Sichem: et egréditur ad déxteram juxta habitatóres fontis Táphuæ.	b
   6306 Jósue	Josh	6	17	8	Étenim in sorte Manásse cecíderat terra Táphuæ, quæ est juxta términos Manásse filiórum Éphraim.
   6307 Jósue	Josh	6	17	9	Descendítque términus vallis arundinéti in merídiem torréntis civitátum Éphraim, quæ in médio sunt úrbium Manásse: términus Manásse ab aquilóne torréntis, et éxitus ejus pergit ad mare:
   6308 Jósue	Josh	6	17	10	ita ut posséssio Éphraim sit ab austro, et ab aquilóne Manásse, et utrámque claudat mare, et conjungántur sibi in tribu Aser ab aquilóne, et in tribu Íssachar ab oriénte.
   6309 Jósue	Josh	6	17	11	Fuítque hæréditas Manásse in Íssachar et in Aser, Bethsan et vículi ejus, et Jéblaam cum vículis suis, et habitatóres Dor cum óppidis suis, habitatóres quoque Endor cum vículis suis: similitérque habitatóres Thenac cum vículis suis, et habitatóres Magéddo cum vículis suis, et tértia pars urbis Nopheth.
   6310 Jósue	Josh	6	17	12	Nec potuérunt fílii Manásse has civitátes subvértere, sed cœpit Chananǽus habitáre in terra sua.
   6311 Jósue	Josh	6	17	13	Postquam autem convaluérunt fílii Ísraël, subjecérunt Chananǽos, et fecérunt sibi tributários, nec interfecérunt eos.
   6312 Jósue	Josh	6	17	14	Locutíque sunt fílii Joseph ad Jósue, et dixérunt: Quare dedísti mihi possessiónem sortis et funículi uníus, cum sim tantæ multitúdinis, et benedíxerit mihi Dóminus?	b
   6313 Jósue	Josh	6	17	15	Ad quos Jósue ait: Si pópulus multus es, ascénde in silvam, et succíde tibi spátia in terra Pherezǽi et Ráphaim: quia angústa est tibi posséssio montis Éphraim.
   6314 Jósue	Josh	6	17	16	Cui respondérunt fílii Joseph: Non potérimus ad montána conscéndere, cum férreis cúrribus utántur Chananǽi, qui hábitant in terra campéstri, in qua sitæ sunt Bethsan cum vículis suis, et Jézraël médiam póssidens vallem.
   6315 Jósue	Josh	6	17	17	Dixítque Jósue ad domum Joseph, Éphraim et Manásse: Pópulus multus es, et magnæ fortitúdinis: non habébis sortem unam,
   6316 Jósue	Josh	6	17	18	sed transíbis ad montem, et succídes tibi, atque purgábis ad habitándum spátia: et póteris ultra procédere cum subvérteris Chananǽum, quem dicis férreos habére currus, et esse fortíssimum.
   6317 Jósue	Josh	6	18	1	Congregatíque sunt omnes fílii Ísraël in Silo, ibíque fixérunt tabernáculum testimónii, et fuit eis terra subjécta.
   6318 Jósue	Josh	6	18	2	Remánserant autem filiórum Ísraël septem tribus, quæ necdum accéperant possessiónes suas.
   6319 Jósue	Josh	6	18	3	Ad quos Jósue ait: Úsquequo marcétis ignávia, et non intrátis ad possidéndam terram, quam Dóminus Deus patrum vestrórum dedit vobis?
   6320 Jósue	Josh	6	18	4	Elígite de síngulis tríbubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circúmeant terram, et descríbant eam juxta númerum uniuscujúsque multitúdinis: referántque ad me quod descrípserint.
   6321 Jósue	Josh	6	18	5	Divídite vobis terram in septem partes: Judas sit in términis suis ab austráli plaga, et domus Joseph ab aquilóne.
   6322 Jósue	Josh	6	18	6	Médiam inter hos terram in septem partes descríbite: et huc veniétis ad me, ut coram Dómino Deo vestro mittam vobis hic sortem:
   6323 Jósue	Josh	6	18	7	quia non est inter vos pars Levitárum, sed sacerdótium Dómini est eórum hæréditas. Gad autem et Ruben, et dimídia tribus Manásse, jam accéperant possessiónes suas trans Jordánem ad orientálem plagam, quas dedit eis Móyses fámulus Dómini.
   6324 Jósue	Josh	6	18	8	Cumque surrexíssent viri, ut pérgerent ad describéndam terram, præcépit eis Jósue, dicens: Circuíte terram, et descríbite eam, ac revertímini ad me: ut hic coram Dómino, in Silo, mittam vobis sortem.
   6325 Jósue	Josh	6	18	9	Ítaque perrexérunt: et lustrántes eam, in septem partes divisérunt, scribéntes in volúmine. Reversíque sunt ad Jósue in castra Silo.
   6326 Jósue	Josh	6	18	10	Qui misit sortes coram Dómino in Silo, divisítque terram fíliis Ísraël in septem partes.
   6327 Jósue	Josh	6	18	11	Et ascéndit sors prima filiórum Bénjamin per famílias suas, ut possidérent terram inter fílios Juda et fílios Joseph.	b
   6328 Jósue	Josh	6	18	12	Fuítque términus eórum contra aquilónem a Jordáne: pergens juxta latus Jéricho septentrionális plagæ, et inde contra occidéntem ad montána conscéndens et pervéniens ad solitúdinem Betháven,
   6329 Jósue	Josh	6	18	13	atque pertránsiens juxta Luzam ad merídiem, ipsa est Bethel: descendítque in Átaroth Addar, in montem qui est ad merídiem Beth-horon inferióris:
   6330 Jósue	Josh	6	18	14	et inclinátur circúiens contra mare ad merídiem montis qui réspicit Beth-horon contra Áfricum: suntque éxitus ejus in Cáriath-baal, quæ vocátur et Cariathíarim, urbem filiórum Juda. Hæc est plaga contra mare, ad occidéntem.
   6331 Jósue	Josh	6	18	15	A merídie autem ex parte Cariathíarim egréditur términus contra mare, et pervénit usque ad fontem aquárum Néphtoa.
   6332 Jósue	Josh	6	18	16	Descendítque in partem montis, qui réspicit vallem filiórum Ennom: et est contra septentrionálem plagam in extréma parte vallis Ráphaim. Descendítque in Geénnom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusǽi ad austrum: et pervénit ad fontem Rogel,
   6333 Jósue	Josh	6	18	17	tránsiens ad aquilónem, et egrédiens ad Énsemes, id est, fontem solis:
   6334 Jósue	Josh	6	18	18	et pertránsit usque ad túmulos, qui sunt e regióne ascénsus Adómmim: descendítque ad Abénboën, id est, lápidem Boën fílii Ruben: et pertránsit ex látere aquilónis ad campéstria: descendítque in planítiem,
   6335 Jósue	Josh	6	18	19	et prætergréditur contra aquilónem Beth Hagla: suntque éxitus ejus contra linguam maris salsíssimi ab aquilóne in fine Jordánis ad austrálem plagam:
   6336 Jósue	Josh	6	18	20	qui est términus illíus ab oriénte. Hæc est posséssio filiórum Bénjamin per términos suos in circúitu, et famílias suas.
   6337 Jósue	Josh	6	18	21	Fuerúntque civitátes ejus, Jéricho et Beth Hagla et vallis Casis,	b
   6338 Jósue	Josh	6	18	22	Beth Áraba et Samáraim et Bethel
   6339 Jósue	Josh	6	18	23	et Avim et Áphara et Óphera,
   6340 Jósue	Josh	6	18	24	villa Emóna et Ophni et Gabée: civitátes duódecim, et villæ eárum.
   6341 Jósue	Josh	6	18	25	Gábaon et Rama et Beroth,
   6342 Jósue	Josh	6	18	26	et Mesphe et Cáphara, et Amósa
   6343 Jósue	Josh	6	18	27	et Recem, Járephel et Thárela,
   6344 Jósue	Josh	6	18	28	et Sela, Eleph, et Jebus, quæ est Jerúsalem, Gábaath et Cáriath: civitátes quatuórdecim, et villæ eárum. Hæc est posséssio filiórum Bénjamin juxta famílias suas.
   6345 Jósue	Josh	6	19	1	Et egréssa est sors secúnda filiórum Símeon per cognatiónes suas: fuítque hæréditas
   6346 Jósue	Josh	6	19	2	eórum in médio possessiónis filiórum Juda: Bersabée et Sabée et Mólada
   6347 Jósue	Josh	6	19	3	et Hasérsual, Bala et Asem
   6348 Jósue	Josh	6	19	4	et Elthólad, Bethul et Harma
   6349 Jósue	Josh	6	19	5	et Síceleg et Bethmárchaboth et Hasérsusa
   6350 Jósue	Josh	6	19	6	et Bethlébaoth et Sárohen: civitátes trédecim, et villæ eárum.
   6351 Jósue	Josh	6	19	7	Ain et Remmon et Athar et Asan: civitátes quátuor, et villæ eárum:
   6352 Jósue	Josh	6	19	8	omnes vículi per circúitum úrbium istárum usque ad Báalath Beer Ramath contra austrálem plagam. Hæc est hæréditas filiórum Símeon juxta cognatiónes suas,
   6353 Jósue	Josh	6	19	9	in possessióne et funículo filiórum Juda: quia major erat, et idcírco fílii Símeon possedérunt in médio hæreditátis eórum.
   6354 Jósue	Josh	6	19	10	Cecidítque sors tértia filiórum Zábulon per cognatiónes suas: factus est términus possessiónis eórum usque Sarid.	b
   6355 Jósue	Josh	6	19	11	Ascendítque de mari et Mérala, et pervénit in Débbaseth, usque ad torréntem qui est contra Jéconam.
   6356 Jósue	Josh	6	19	12	Et revértitur de Sared contra oriéntem in fines Ceseléththabor: et egréditur ad Dábereth, ascendítque contra Jáphie.
   6357 Jósue	Josh	6	19	13	Et inde pertránsit usque ad orientálem plagam Géthepher et Thácasin: et egréditur in Remmon, Amthar et Noa.
   6358 Jósue	Josh	6	19	14	Et círcuit ad aquilónem Hánathon: suntque egréssus ejus vallis Jéphthaël,
   6359 Jósue	Josh	6	19	15	et Cateth et Náalol et Sémeron et Jérala et Béthlehem: civitátes duódecim, et villæ eárum.
   6360 Jósue	Josh	6	19	16	Hæc est hæréditas tribus filiórum Zábulon per cognatiónes suas, urbes et vículi eárum.
   6361 Jósue	Josh	6	19	17	Íssachar egréssa est sors quarta per cognatiónes suas:	b
   6362 Jósue	Josh	6	19	18	fuítque ejus hæréditas Jézraël et Cásaloth et Sunem
   6363 Jósue	Josh	6	19	19	et Hapháraim et Seon, et Anáharath
   6364 Jósue	Josh	6	19	20	et Rabboth et Césion, Abes,
   6365 Jósue	Josh	6	19	21	et Rameth, et Engánnim, et Enhádda et Béthpheses.
   6366 Jósue	Josh	6	19	22	Et pervénit términus ejus usque Thabor et Sehesíma et Béthsames, erúntque éxitus ejus Jordánis: civitátes sédecim, et villæ eárum.
   6367 Jósue	Josh	6	19	23	Hæc est posséssio filiórum Íssachar per cognatiónes suas, urbes et vículi eárum.
   6368 Jósue	Josh	6	19	24	Cecidítque sors quinta tríbui filiórum Aser per cognatiónes suas:	b
   6369 Jósue	Josh	6	19	25	fuítque términus eórum Halcath et Chali et Beten et Axaph
   6370 Jósue	Josh	6	19	26	et Élmelech et Ámaad et Messal: et pervénit usque ad Carmélum maris et Sihor et Lábanath,
   6371 Jósue	Josh	6	19	27	ac revértitur contra oriéntem Béthdagon: et pertránsit usque Zábulon et vallem Jéphthaël contra aquilónem in Béthemec et Néhiel. Egreditúrque ad lævam Cabul,
   6372 Jósue	Josh	6	19	28	et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidónem magnam.
   6373 Jósue	Josh	6	19	29	Revertitúrque in Horma usque ad civitátem munitíssimam Tyrum, et usque Hosa: erúntque éxitus ejus in mare de funículo Achzíba:
   6374 Jósue	Josh	6	19	30	et Amma et Aphec et Rohob: civitátes vigínti duæ, et villæ eárum.
   6375 Jósue	Josh	6	19	31	Hæc est posséssio filiórum Aser per cognatiónes suas, urbésque et vículi eárum.
   6376 Jósue	Josh	6	19	32	Filiórum Néphthali sexta sors cécidit per famílias suas:	b
   6377 Jósue	Josh	6	19	33	et cœpit términus de Heleph et Elon in Saánanim, et Ádami, quæ est Neceb, et Jébnaël usque Lecum: et egréssus eórum usque ad Jordánem:
   6378 Jósue	Josh	6	19	34	revertitúrque términus contra occidéntem in Azanótthabor, atque inde egréditur in Húcuca, et pertránsit in Zábulon contra merídiem, et in Aser contra occidéntem, et in Juda ad Jordánem contra ortum solis:
   6379 Jósue	Josh	6	19	35	civitátes munitíssimæ, Ássedim, Ser, et Emath, et Reccath et Cénereth,
   6380 Jósue	Josh	6	19	36	et Édema et Árama, Asor
   6381 Jósue	Josh	6	19	37	et Cedes et Édrai, Énhasor,
   6382 Jósue	Josh	6	19	38	et Jeron et Mágdalel, Horem et Béthanath et Béthsames: civitátes decem et novem, et villæ eárum.
   6383 Jósue	Josh	6	19	39	Hæc est posséssio tribus filiórum Néphthali per cognatiónes suas, urbes et vículi eárum.
   6384 Jósue	Josh	6	19	40	Tríbui filiórum Dan per famílias suas egréssa est sors séptima:	b
   6385 Jósue	Josh	6	19	41	et fuit términus possessiónis ejus Sara et Ésthaol, et Hírsemes, id est, cívitas solis.
   6386 Jósue	Josh	6	19	42	Sélebin et Ájalon et Jéthela,
   6387 Jósue	Josh	6	19	43	Elon et Themna et Acron,
   6388 Jósue	Josh	6	19	44	Élthece, Gébbethon et Bálaath,
   6389 Jósue	Josh	6	19	45	et Jud et Bane et Barach et Gethrémmon:
   6390 Jósue	Josh	6	19	46	et Mejárcon et Árecon, cum término qui réspicit Joppen,
   6391 Jósue	Josh	6	19	47	et ipso fine conclúditur. Ascenderúntque fílii Dan, et pugnavérunt contra Lesem, ceperúntque eam: et percussérunt eam in ore gládii, et possedérunt, et habitavérunt in ea, vocántes nomen ejus Lesem Dan, ex nómine Dan patris sui.
   6392 Jósue	Josh	6	19	48	Hæc est posséssio tribus filiórum Dan, per cognatiónes suas, urbes et vículi eárum.
   6393 Jósue	Josh	6	19	49	Cumque complésset sorte divídere terram síngulis per tribus suas, dedérunt fílii Ísraël possessiónem Jósue fílio Nun in médio sui,	b
   6394 Jósue	Josh	6	19	50	juxta præcéptum Dómini, urbem quam postulávit Thamnath Sáraa in monte Éphraim: et ædificávit civitátem, habitavítque in ea.
   6395 Jósue	Josh	6	19	51	Hæ sunt possessiónes, quas sorte divisérunt Eleázar sacérdos, et Jósue fílius Nun, et príncipes familiárum ac tríbuum filiórum Ísraël in Silo, coram Dómino ad óstium tabernáculi testimónii: partitíque sunt terram.
   6396 Jósue	Josh	6	20	1	Et locútus est Dóminus ad Jósue, dicens: Lóquere fíliis Ísraël, et dic eis:
   6397 Jósue	Josh	6	20	2	Separáte urbes fugitivórum, de quibus locútus sum ad vos per manum Móysi:
   6398 Jósue	Josh	6	20	3	ut confúgiat ad eas quicúmque ánimam percússerit néscius, et possit evádere iram próximi, qui ultor est sánguinis:
   6399 Jósue	Josh	6	20	4	cum ad unam harum confúgerit civitátum, stabit ante portam civitátis, et loquétur senióribus urbis illíus ea quæ se cómprobent innocéntem: sicque suscípient eum, et dabunt ei locum ad habitándum.
   6400 Jósue	Josh	6	20	5	Cumque ultor sánguinis eum fúerit persecútus, non tradent in manus ejus: quia ignórans percússit próximum ejus, nec ante bíduum triduúmve ejus probátur inimícus.
   6401 Jósue	Josh	6	20	6	Et habitábit in civitáte illa, donec stet ante judícium, causam reddens facti sui, et moriátur sacérdos magnus, qui fúerit in illo témpore: tunc revertétur homicída, et ingrediétur civitátem et domum suam de qua fúgerat.
   6402 Jósue	Josh	6	20	7	Decreverúntque Cedes in Galilǽa montis Néphthali, et Sichem in monte Éphraim, et Cariathárbe, ipsa est Hebron in monte Juda.	b
   6403 Jósue	Josh	6	20	8	Et trans Jordánem contra orientálem plagam Jéricho, statuérunt Bosor, quæ sita est in campéstri solitúdine de tribu Ruben, et Ramoth in Gálaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manásse.
   6404 Jósue	Josh	6	20	9	Hæ civitátes constitútæ sunt cunctis fíliis Ísraël, et ádvenis qui habitábant inter eos, ut fúgeret ad eas qui ánimam néscius percussísset, et non morerétur in manu próximi, effúsum sánguinem vindicáre cupiéntis, donec staret ante pópulum expositúrus causam suam.
   6405 Jósue	Josh	6	21	1	Accesserúntque príncipes familiárum Levi ad Eleázarum sacerdótem, et Jósue fílium Nun, et ad duces cognatiónum per síngulas tribus filiórum Ísraël:
   6406 Jósue	Josh	6	21	2	locutíque sunt ad eos in Silo terræ Chánaan, atque dixérunt: Dóminus præcépit per manum Móysi, ut daréntur nobis urbes ad habitándum, et suburbána eárum ad alénda juménta.
   6407 Jósue	Josh	6	21	3	Dederúntque fílii Ísraël de possessiónibus suis juxta impérium Dómini, civitátes et suburbána eárum.
   6408 Jósue	Josh	6	21	4	Egressáque est sors in famíliam Caath filiórum Áaron sacerdótis, de tríbubus Juda, et Símeon, et Bénjamin, civitátes trédecim:	b
   6409 Jósue	Josh	6	21	5	et réliquis filiórum Caath, id est Levítis, qui superfúerant, de tríbubus Éphraim, et Dan, et dimídia tribu Manásse, civitátes decem.
   6410 Jósue	Josh	6	21	6	Porro fílii Gerson egréssa est sors, ut accíperent de tríbubus Íssachar et Aser et Néphthali, dimidiáque tribu Manásse in Basan, civitátes número trédecim.
   6411 Jósue	Josh	6	21	7	Et fíliis Merári per cognatiónes suas de tríbubus Ruben et Gad et Zábulon urbes duódecim.
   6412 Jósue	Josh	6	21	8	Dederúntque fílii Ísraël Levítis civitátes et suburbána eárum, sicut præcépit Dóminus per manum Móysi, síngulis sorte tribuéntes.
   6413 Jósue	Josh	6	21	9	De tríbubus filiórum Juda et Símeon dedit Jósue civitátes, quarum ista sunt nómina,	b
   6414 Jósue	Josh	6	21	10	fíliis Áaron per famílias Caath Levítici géneris (prima enim sors illis egréssa est),
   6415 Jósue	Josh	6	21	11	Cariathárbe patris Enac, quæ vocátur Hebron, in monte Juda, et suburbána ejus per circúitum.
   6416 Jósue	Josh	6	21	12	Agros vero et villas ejus déderat Caleb fílio Jéphone ad possidéndum.
   6417 Jósue	Josh	6	21	13	Dedit ergo fíliis Áaron sacerdótis Hebron confúgii civitátem, ac suburbána ejus: et Lobnam cum suburbánis suis:
   6418 Jósue	Josh	6	21	14	et Jether, et Ésthemo,
   6419 Jósue	Josh	6	21	15	et Holon, et Dabir,
   6420 Jósue	Josh	6	21	16	et Ain, et Jeta, et Béthsames, cum suburbánis suis: civitátes novem de tríbubus, ut dictum est, duábus.
   6421 Jósue	Josh	6	21	17	De tribu autem filiórum Bénjamin, Gábaon, et Gabæ,
   6422 Jósue	Josh	6	21	18	et Ánathoth et Almon, cum suburbánis suis: civitátes quátuor.
   6423 Jósue	Josh	6	21	19	Omnes simul civitátes filiórum Áaron sacerdótis, trédecim, cum suburbánis suis.
   6424 Jósue	Josh	6	21	20	Réliquis vero per famílias filiórum Caath Levítici géneris, hæc est data posséssio.
   6425 Jósue	Josh	6	21	21	De tribu Éphraim urbes confúgii, Sichem cum suburbánis suis in monte Éphraim, et Gazer
   6426 Jósue	Josh	6	21	22	et Cíbsaim et Beth-horon, cum suburbánis suis, civitátes quátuor.
   6427 Jósue	Josh	6	21	23	De tribu quoque Dan, Éltheco et Gábathon,
   6428 Jósue	Josh	6	21	24	et Ájalon et Gethrémmon, cum suburbánis suis, civitátes quátuor.
   6429 Jósue	Josh	6	21	25	Porro de dimídia tribu Manásse, Thanach et Gethrémmon, cum suburbánis suis, civitátes duæ.
   6430 Jósue	Josh	6	21	26	Omnes civitátes decem, et suburbána eárum, datæ sunt fíliis Caath inferióris gradus.
   6431 Jósue	Josh	6	21	27	Fíliis quoque Gerson Levítici géneris dedit de dimídia tribu Manásse confúgii civitátes, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbánis suis, civitátes duas.	b
   6432 Jósue	Josh	6	21	28	Porro de tribu Íssachar, Césion, et Dábereth,
   6433 Jósue	Josh	6	21	29	et Járamoth, et Engánnim, cum suburbánis suis, civitátes quátuor.
   6434 Jósue	Josh	6	21	30	De tribu autem Aser, Masal et Abdon,
   6435 Jósue	Josh	6	21	31	et Helcath, et Rohob, cum suburbánis suis, civitátes quátuor.
   6436 Jósue	Josh	6	21	32	De tribu quoque Néphthali civitátes confúgii, Cedes in Galilǽa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbánis suis, civitátes tres.
   6437 Jósue	Josh	6	21	33	Omnes urbes familiárum Gerson, trédecim, cum suburbánis suis.
   6438 Jósue	Josh	6	21	34	Fíliis autem Merári Levítis inferióris gradus per famílias suas data est de tribu Zábulon, Jecnam, et Cartha	b
   6439 Jósue	Josh	6	21	35	et Damna et Náalol, civitátes quátuor cum suburbánis suis.
   6440 Jósue	Josh	6	21	36	De tribu Ruben ultra Jordánem contra Jéricho civitátes refúgii, Bosor in solitúdine, Misor et Jaser et Jethson et Méphaath, civitátes quátuor cum suburbánis suis.
   6441 Jósue	Josh	6	21	37	De tribu Gad civitátes confúgii, Ramoth in Gálaad, et Mánaim et Hésebon et Jazer, civitátes quátuor cum suburbánis suis.
   6442 Jósue	Josh	6	21	38	Omnes urbes filiórum Merári per famílias et cognatiónes suas, duódecim.
   6443 Jósue	Josh	6	21	39	Ítaque civitátes univérsæ Levitárum in médio possessiónis filiórum Ísraël fuérunt quadragínta octo	b
   6444 Jósue	Josh	6	21	40	cum suburbánis suis, síngulæ per famílias distribútæ.
   6445 Jósue	Josh	6	21	41	Dedítque Dóminus Deus Israéli omnem terram, quam traditúrum se pátribus eórum juráverat: et possedérunt illam, atque habitavérunt in ea.	b
   6446 Jósue	Josh	6	21	42	Datáque est ab eo pax in omnes per circúitum natiónes: nullúsque eis hóstium resístere ausus est, sed cuncti in eórum ditiónem redácti sunt.
   6447 Jósue	Josh	6	21	43	Ne unum quidem verbum, quod illis præstitúrum se esse promíserat, írritum fuit, sed rebus expléta sunt ómnia.
   6448 Jósue	Josh	6	22	1	Eódem témpore vocávit Jósue Rubenítas, et Gadítas, et dimídiam tribum Manásse,
   6449 Jósue	Josh	6	22	2	dixítque ad eos: Fecístis ómnia quæ præcépit vobis Móyses fámulus Dómini: mihi quoque in ómnibus obedístis,
   6450 Jósue	Josh	6	22	3	nec reliquístis fratres vestros longo témpore, usque in præséntem diem, custodiéntes impérium Dómini Dei vestri.
   6451 Jósue	Josh	6	22	4	Quia ígitur dedit Dóminus Deus vester frátribus vestris quiétem et pacem, sicut pollícitus est: revertímini, et ite in tabernácula vestra, et in terram possessiónis, quam trádidit vobis Móyses fámulus Dómini trans Jordánem:
   6452 Jósue	Josh	6	22	5	ita dumtáxat ut custodiátis atténte, et ópere compleátis mandátum et legem quam præcépit vobis Móyses fámulus Dómini, ut diligátis Dóminum Deum vestrum, et ambulétis in ómnibus viis ejus, et observétis mandáta illíus, adhæreatísque ei, ac serviátis in omni corde, et in omni ánima vestra.
   6453 Jósue	Josh	6	22	6	Benedixítque eis Jósue, et dimísit eos. Qui revérsi sunt in tabernácula sua.
   6454 Jósue	Josh	6	22	7a	Dimídiæ autem tríbui Manásse possessiónem Móyses déderat in Basan: et idcírco médiæ, quæ supérfuit, dedit Jósue sortem inter céteros fratres suos trans Jordánem ad occidentálem plagam.
   6455 Jósue	Josh	6	22	7b	Cumque dimítteret eos in tabernácula sua, et benedixísset eis,
   6456 Jósue	Josh	6	22	8	dixit ad eos: In multa substántia atque divítiis revertímini ad sedes vestras, cum argénto et auro, áëre ac ferro, et veste multíplici: divídite prædam hóstium cum frátribus vestris.
   6457 Jósue	Josh	6	22	9	Reversíque sunt, et abiérunt fílii Ruben, et fílii Gad, et dimídia tribus Manásse, a fíliis Ísraël de Silo, quæ sita est in Chánaan, ut intrárent Gálaad terram possessiónis suæ, quam obtinúerant juxta impérium Dómini in manu Móysi.
   6458 Jósue	Josh	6	22	10	Cumque veníssent ad túmulos Jordánis in terram Chánaan, ædificavérunt juxta Jordánem altáre infinítæ magnitúdinis.
   6459 Jósue	Josh	6	22	11	Quod cum audíssent fílii Ísraël, et ad eos certi núntii detulíssent, ædificásse fílios Ruben, et Gad, et dimídiæ tribus Manásse, altáre in terra Chánaan, super Jordánis túmulos, contra fílios Ísraël:	b
   6460 Jósue	Josh	6	22	12	convenérunt omnes in Silo, ut ascénderent, et dimicárent contra eos.
   6461 Jósue	Josh	6	22	13	Et ínterim misérunt ad illos in terram Gálaad Phínees fílium Eleázari sacerdótis,
   6462 Jósue	Josh	6	22	14	et decem príncipes cum eo, síngulos de síngulis tríbubus.
   6463 Jósue	Josh	6	22	15	Qui venérunt ad fílios Ruben, et Gad, et dimídiæ tribus Manásse in terram Gálaad, dixerúntque ad eos:
   6464 Jósue	Josh	6	22	16	Hæc mandat omnis pópulus Dómini: Quæ est ista transgréssio? cur reliquístis Dóminum Deum Ísraël, ædificántes altáre sacrílegum, et a cultu illíus recedéntes?
   6465 Jósue	Josh	6	22	17	an parum vobis est quod peccástis in Beélphegor, et usque in præséntem diem mácula hujus scéleris in nobis pérmanet, multíque de pópulo corruérunt?
   6466 Jósue	Josh	6	22	18	Et vos hódie reliquístis Dóminum, et cras in univérsum Ísraël ira ejus desǽviet.
   6467 Jósue	Josh	6	22	19	Quod si putátis immúndam esse terram possessiónis vestræ, transíte ad terram, in qua tabernáculum Dómini est, et habitáte inter nos: tantum ut a Dómino et a nostro consórtio non recedátis, ædificáto altári præter altáre Dómini Dei nostri.
   6468 Jósue	Josh	6	22	20	Nonne Achan fílius Zare prætériit mandátum Dómini, et super omnem pópulum Ísraël ira ejus incúbuit? et ille erat unus homo, atque útinam solum periísset in scélere suo.
   6469 Jósue	Josh	6	22	21	Responderúntque fílii Ruben et Gad, et dimídia tribus Manásse, princípibus legatiónis Ísraël:	b
   6470 Jósue	Josh	6	22	22	Fortíssimus Deus Dóminus, fortíssimus Deus Dóminus, ipse novit, et Ísraël simul intélliget: si prævaricatiónis ánimo hoc altáre constrúximus, non custódiat nos, sed púniat nos in præsénti:
   6471 Jósue	Josh	6	22	23	et si ea mente fécimus ut holocáusta, et sacrifícium, et pacíficas víctimas super eo imponerémus, ipse quærat et júdicet:
   6472 Jósue	Josh	6	22	24	et non ea magis cogitatióne atque tractátu, ut dicerémus: Cras dicent fílii vestri fíliis nostris: Quid vobis et Dómino Deo Ísraël?
   6473 Jósue	Josh	6	22	25	términum pósuit Dóminus inter nos et vos, o fílii Ruben, et fílii Gad, Jordánem flúvium, et idcírco partem non habétis in Dómino: et per hanc occasiónem avértent fílii vestri fílios nostros a timóre Dómini. Putávimus ítaque mélius,
   6474 Jósue	Josh	6	22	26	et díximus: Exstruámus nobis altáre, non in holocáusta, neque ad víctimas offeréndas,
   6475 Jósue	Josh	6	22	27	sed in testimónium inter nos et vos, et sóbolem nostram vestrámque progéniem, ut serviámus Dómino, et juris nostri sit offérre et holocáusta, et víctimas, et pacíficas hóstias: et nequáquam dicant cras fílii vestri fíliis nostris: Non est vobis pars in Dómino.
   6476 Jósue	Josh	6	22	28	Quod si volúerint dícere, respondébunt eis: Ecce altáre Dómini, quod fecérunt patres nostri, non in holocáusta, neque in sacrifícium, sed in testimónium nostrum ac vestrum.
   6477 Jósue	Josh	6	22	29	Absit a nobis hoc scelus, ut recedámus a Dómino, et ejus vestígia relinquámus, exstrúcto altári ad holocáusta, et sacrifícia, et víctimas offeréndas, præter altáre Dómini Dei nostri, quod exstrúctum est ante tabernáculum ejus.
   6478 Jósue	Josh	6	22	30	Quibus audítis, Phínees sacérdos, et príncipes legatiónis Ísraël, qui erant cum eo, placáti sunt: et verba filiórum Ruben, et Gad, et dimídiæ tribus Manásse, libentíssime suscepérunt.	b
   6479 Jósue	Josh	6	22	31	Dixítque Phínees fílius Eleázari sacérdos ad eos: Nunc scimus quod nobíscum sit Dóminus, quóniam aliéni estis a prævaricatióne hac, et liberástis fílios Ísraël de manu Dómini.
   6480 Jósue	Josh	6	22	32	Reversúsque est cum princípibus a fíliis Ruben et Gad de terra Gálaad, fínium Chánaan, ad fílios Ísraël, et rétulit eis.
   6481 Jósue	Josh	6	22	33	Placuítque sermo cunctis audiéntibus. Et laudavérunt Deum fílii Ísraël, et nequáquam ultra dixérunt, ut ascénderent contra eos, atque pugnárent, et delérent terram possessiónis eórum.
   6482 Jósue	Josh	6	22	34	Vocaverúntque fílii Ruben, et fílii Gad, altáre quod exstrúxerant, Testimónium nostrum, quod Dóminus ipse sit Deus.
   6483 Jósue	Josh	6	23	1	Evolúto autem multo témpore, postquam pacem déderat Dóminus Israéli, subjéctis in gyro natiónibus univérsis, et Jósue jam longǽvo, et persenílis ætátis,
   6484 Jósue	Josh	6	23	2	vocávit Jósue omnem Israélem, majorésque natu, et príncipes ac duces, et magístros, dixítque ad eos: Ego sénui, et progressióris ætátis sum:
   6485 Jósue	Josh	6	23	3	vosque cérnitis ómnia, quæ fécerit Dóminus Deus vester cunctis per circúitum natiónibus, quómodo pro vobis ipse pugnáverit:
   6486 Jósue	Josh	6	23	4	et nunc quia vobis sorte divísit omnem terram, ab orientáli parte Jordánis usque ad mare magnum, multǽque adhuc supérsunt natiónes:
   6487 Jósue	Josh	6	23	5	Dóminus Deus vester dispérdet eas et áuferet a fácie vestra, et possidébitis terram, sicut vobis pollícitus est.
   6488 Jósue	Josh	6	23	6	Tantum confortámini, et estóte sollíciti, ut custodiátis cuncta quæ scripta sunt in volúmine legis Móysi: et non declinétis ab eis neque ad déxteram neque ad sinístram:	b
   6489 Jósue	Josh	6	23	7	ne postquam intravéritis ad gentes quæ inter vos futúræ sunt, jurétis in nómine deórum eárum, et serviátis eis, et adorétis illos:
   6490 Jósue	Josh	6	23	8	sed adhæreátis Dómino Deo vestro: quod fecístis usque in diem hanc.
   6491 Jósue	Josh	6	23	9	Et tunc áuferet Dóminus Deus in conspéctu vestro gentes magnas et robustíssimas, et nullus vobis resístere póterit.
   6492 Jósue	Josh	6	23	10	Unus e vobis persequétur hóstium mille viros: quia Dóminus Deus vester pro vobis ipse pugnábit, sicut pollícitus est.
   6493 Jósue	Josh	6	23	11	Hoc tantum diligentíssime præcavéte: ut diligátis Dóminum Deum vestrum.
   6494 Jósue	Josh	6	23	12	Quod si voluéritis géntium harum, quæ inter vos hábitant, erróribus adhærére, et cum eis miscére connúbia, atque amicítias copuláre:
   6495 Jósue	Josh	6	23	13	jam nunc scitóte quod Dóminus Deus vester non eas déleat ante fáciem vestram, sed sint vobis in fóveam ac láqueum, et offendículum ex látere vestro, et sudes in óculis vestris, donec vos áuferat atque dispérdat de terra hac óptima, quam trádidit vobis.
   6496 Jósue	Josh	6	23	14	En ego hódie ingrédior viam univérsæ terræ, et toto ánimo cognoscétis quod de ómnibus verbis, quæ se Dóminus præstitúrum vobis esse pollícitus est, unum non præteríerit incássum.	b
   6497 Jósue	Josh	6	23	15	Sicut ergo implévit ópere quod promísit, et próspera cuncta venérunt: sic addúcet super vos quidquid malórum comminátus est, donec vos áuferat atque dispérdat de terra hac óptima, quam trádidit vobis,
   6498 Jósue	Josh	6	23	16	eo quod præteriéritis pactum Dómini Dei vestri, quod pépigit vobíscum, et serviéritis diis aliénis, et adoravéritis eos: cito atque velóciter consúrget in vos furor Dómini, et auferémini ab hac terra óptima, quam trádidit vobis.
   6499 Jósue	Josh	6	24	1	Congregavítque Jósue omnes tribus Ísraël in Sichem, et vocávit majóres natu, ac príncipes, et júdices, et magístros: steterúntque in conspéctu Dómini,
   6500 Jósue	Josh	6	24	2	et ad pópulum sic locútus est: Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Trans flúvium habitavérunt patres vestri ab inítio, Thare pater Ábraham et Nachor: servierúntque diis aliénis.
   6501 Jósue	Josh	6	24	3	Tuli ergo patrem vestrum Ábraham de Mesopotámiæ fínibus, et addúxi eum in terram Chánaan, multiplicavíque semen ejus,
   6502 Jósue	Josh	6	24	4	et dedi ei Ísaac: illíque rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidéndum: Jacob vero et fílii ejus descendérunt in Ægýptum.
   6503 Jósue	Josh	6	24	5	Misíque Móysen et Áaron, et percússi Ægýptum multis signis atque porténtis.
   6504 Jósue	Josh	6	24	6	Eduxíque vos et patres vestros de Ægýpto, et venístis ad mare: persecutíque sunt Ægýptii patres vestros cum cúrribus et equitátu, usque ad mare Rubrum.
   6505 Jósue	Josh	6	24	7	Clamavérunt autem ad Dóminum fílii Ísraël: qui pósuit ténebras inter vos et Ægýptios, et addúxit super eos mare, et opéruit eos. Vidérunt óculi vestri cuncta quæ in Ægýpto fécerim, et habitástis in solitúdine multo témpore.
   6506 Jósue	Josh	6	24	8	Et introdúxi vos in terram Amorrhǽi, qui habitábat trans Jordánem. Cumque pugnárent contra vos, trádidi eos in manus vestras, et possedístis terram eórum, atque interfecístis eos.	b
   6507 Jósue	Josh	6	24	9	Surréxit autem Balac fílius Sephor rex Moab, et pugnávit contra Israélem. Misítque et vocávit Bálaam fílium Beor, ut maledíceret vobis:
   6508 Jósue	Josh	6	24	10	et ego nólui audíre eum, sed e contrário per illum benedíxi vobis, et liberávi vos de manu ejus.
   6509 Jósue	Josh	6	24	11	Transistísque Jordánem, et venístis ad Jéricho. Pugnaverúntque contra vos viri civitátis ejus, Amorrhǽus et Pherezǽus, et Chananǽus, et Hethǽus, et Gergezǽus, et Hevǽus, et Jebusǽus: et trádidi illos in manus vestras.
   6510 Jósue	Josh	6	24	12	Misíque ante vos crabrónes: et ejéci eos de locis suis, duos reges Amorrhæórum, non in gládio nec in arcu tuo.
   6511 Jósue	Josh	6	24	13	Dedíque vobis terram, in qua non laborástis, et urbes quas non ædificástis, ut habitarétis in eis: víneas, et olivéta, quæ non plantástis.
   6512 Jósue	Josh	6	24	14	Nunc ergo timéte Dóminum, et servíte ei perfécto corde atque veríssimo: et auférte deos quibus serviérunt patres vestri in Mesopotámia et in Ægýpto, ac servíte Dómino.	b
   6513 Jósue	Josh	6	24	15	Sin autem malum vobis vidétur ut Dómino serviátis, óptio vobis datur: elígite hódie quod placet, cui servíre potíssimum debeátis: utrum diis, quibus serviérunt patres vestri in Mesopotámia, an diis Amorrhæórum, in quorum terra habitátis: ego autem et domus mea serviémus Dómino.
   6514 Jósue	Josh	6	24	16	Respondítque pópulus, et ait: Absit a nobis ut relinquámus Dóminum, et serviámus diis aliénis.	b
   6515 Jósue	Josh	6	24	17	Dóminus Deus noster, ipse edúxit nos et patres nostros de terra Ægýpti, de domo servitútis: fecítque vidéntibus nobis signa ingéntia, et custodívit nos in omni via per quam ambulávimus, et in cunctis pópulis per quos transívimus.
   6516 Jósue	Josh	6	24	18	Et ejécit univérsas gentes, Amorrhǽum habitatórem terræ quam nos intrávimus. Serviémus ígitur Dómino, quia ipse est Deus noster.
   6517 Jósue	Josh	6	24	19	Dixítque Jósue ad pópulum: Non potéritis servíre Dómino: Deus enim sanctus et fortis æmulátor est, nec ignóscet sceléribus vestris atque peccátis.
   6518 Jósue	Josh	6	24	20	Si dimiséritis Dóminum, et serviéritis diis aliénis, convértet se, et afflíget vos atque subvértet, postquam vobis præstíterit bona.
   6519 Jósue	Josh	6	24	21	Dixítque pópulus ad Jósue: Nequáquam ita ut loquéris erit, sed Dómino serviémus.
   6520 Jósue	Josh	6	24	22	Et Jósue ad pópulum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegéritis vobis Dóminum ut serviátis ei. Responderúntque: Testes.
   6521 Jósue	Josh	6	24	23	Nunc ergo, ait, auférte deos aliénos de médio vestri, et inclináte corda vestra ad Dóminum Deum Ísraël.
   6522 Jósue	Josh	6	24	24	Dixítque pópulus ad Jósue: Dómino Deo nostro serviémus, et obediéntes érimus præcéptis ejus.
   6523 Jósue	Josh	6	24	25	Percússit ergo Jósue in die illo fœdus, et propósuit pópulo præcépta atque judícia in Sichem.
   6524 Jósue	Josh	6	24	26	Scripsit quoque ómnia verba hæc in volúmine legis Dómini: et tulit lápidem pergrándem, posuítque eum subter quercum, quæ erat in sanctuário Dómini:
   6525 Jósue	Josh	6	24	27	et dixit ad omnem pópulum: En lapis iste erit vobis in testimónium, quod audíerit ómnia verba Dómini, quæ locútus est vobis: ne forte póstea negáre velítis, et mentíri Dómino Deo vestro.
   6526 Jósue	Josh	6	24	28	Dimisítque pópulum, síngulos in possessiónem suam.
   6527 Jósue	Josh	6	24	29	Et post hæc mórtuus est Jósue fílius Nun servus Dómini, centum et decem annórum:	b
   6528 Jósue	Josh	6	24	30	sepelierúntque eum in fínibus possessiónis suæ in Thamnáthsare, quæ est sita in monte Éphraim, a septentrionáli parte montis Gaas.
   6529 Jósue	Josh	6	24	31	Servivítque Ísraël Dómino cunctis diébus Jósue et seniórum, qui longo vixérunt témpore post Jósue, et qui novérunt ómnia ópera Dómini quæ fécerat in Ísraël.
   6530 Jósue	Josh	6	24	32	Ossa quoque Joseph, quæ túlerant fílii Ísraël de Ægýpto, sepeliérunt in Sichem, in parte agri quem émerat Jacob a fíliis Hemor patris Sichem, centum novéllis óvibus, et fuit in possessiónem filiórum Joseph.	b
   6531 Jósue	Josh	6	24	33	Eleázar quoque fílius Áaron mórtuus est: et sepeliérunt eum in Gábaath Phínees fílii ejus, quæ data est ei in monte Éphraim.	b
   6532 #	Júdici	Jdgs	Liber Júdicum
   6533 Júdici	Jdgs	7	1	1	Post mortem Jósue, consuluérunt fílii Ísraël Dóminum, dicéntes: Quis ascéndet ante nos contra Chananǽum, et erit dux belli?
   6534 Júdici	Jdgs	7	1	2	Dixítque Dóminus: Judas ascéndet: ecce trádidi terram in manus ejus.
   6535 Júdici	Jdgs	7	1	3	Et ait Judas Simeóni fratri suo: Ascénde mecum in sortem meam, et pugna contra Chananǽum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et ábiit cum eo Símeon.
   6536 Júdici	Jdgs	7	1	4	Ascendítque Judas, et trádidit Dóminus Chananǽum ac Pherezǽum in manus eórum: et percussérunt in Bezec decem míllia virórum.
   6537 Júdici	Jdgs	7	1	5	Invenerúntque Adoníbezec in Bezec, et pugnavérunt contra eum, ac percussérunt Chananǽum et Pherezǽum.
   6538 Júdici	Jdgs	7	1	6	Fugit autem Adoníbezec: quem persecúti comprehendérunt, cæsis summitátibus mánuum ejus ac pedum.
   6539 Júdici	Jdgs	7	1	7	Dixítque Adoníbezec: Septuagínta reges amputátis mánuum ac pedum summitátibus colligébant sub mensa mea cibórum relíquias: sicut feci, ita réddidit mihi Deus. Adduxerúntque eum in Jerúsalem, et ibi mórtuus est.
   6540 Júdici	Jdgs	7	1	8	Oppugnántes ergo fílii Juda Jerúsalem, cepérunt eam, et percussérunt in ore gládii, tradéntes cunctam incéndio civitátem.
   6541 Júdici	Jdgs	7	1	9	Et póstea descendéntes pugnavérunt contra Chananǽum, qui habitábat in montánis, et ad merídiem, et in campéstribus.	b
   6542 Júdici	Jdgs	7	1	10	Pergénsque Judas contra Chananǽum, qui habitábat in Hebron (cujus nomen fuit antíquitus Cáriath Arbe), percússit Sésai, et Áhiman, et Thólmai:
   6543 Júdici	Jdgs	7	1	11	atque inde proféctus ábiit ad habitatóres Dabir, cujus nomen vetus erat Cáriath Sepher, id est, cívitas litterárum.
   6544 Júdici	Jdgs	7	1	12	Dixítque Caleb: Qui percússerit Cáriath Sepher, et vastáverit eam, dabo ei Axam fíliam meam uxórem.
   6545 Júdici	Jdgs	7	1	13	Cumque cepísset eam Othóniel fílius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam fíliam suam cónjugem.
   6546 Júdici	Jdgs	7	1	14	Quam pergéntem in itínere mónuit vir suus ut péteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirásset sedens in ásino, dixit ei Caleb: Quid habes?
   6547 Júdici	Jdgs	7	1	15	At illa respóndit: Da mihi benedictiónem, quia terram aréntem dedísti mihi: da et irríguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irríguum supérius, et irríguum inférius.
   6548 Júdici	Jdgs	7	1	16	Fílii autem Cinǽi cognáti Móysi ascendérunt de civitáte palmárum cum fíliis Juda, in desértum sortis ejus, quod est ad merídiem Arad, et habitavérunt cum eo.
   6549 Júdici	Jdgs	7	1	17	Ábiit autem Judas cum Simeóne fratre suo, et percussérunt simul Chananǽum qui habitábat in Séphaath, et interfecérunt eum. Vocatúmque est nomen urbis, Horma, id est, anáthema.
   6550 Júdici	Jdgs	7	1	18	Cepítque Judas Gazam cum fínibus suis, et Ascalónem, atque Áccaron cum términis suis.
   6551 Júdici	Jdgs	7	1	19	Fuítque Dóminus cum Juda, et montána possédit: nec pótuit delére habitatóres vallis, quia falcátis cúrribus abundábant.
   6552 Júdici	Jdgs	7	1	20	Dederúntque Caleb Hebron, sicut díxerat Móyses, qui delévit ex ea tres fílios Enac.
   6553 Júdici	Jdgs	7	1	21	Jebusǽum autem habitatórem Jerúsalem non delevérunt fílii Bénjamin: habitavítque Jebusǽus cum fíliis Bénjamin in Jerúsalem, usque in præséntem diem.
   6554 Júdici	Jdgs	7	1	22	Domus quoque Joseph ascéndit in Bethel, fuítque Dóminus cum eis.	b
   6555 Júdici	Jdgs	7	1	23	Nam cum obsidérent urbem, quæ prius Luza vocabátur,
   6556 Júdici	Jdgs	7	1	24	vidérunt hóminem egrediéntem de civitáte, dixerúntque ad eum: Osténde nobis intróitum civitátis, et faciémus tecum misericórdiam.
   6557 Júdici	Jdgs	7	1	25	Qui cum ostendísset eis, percussérunt urbem in ore gládii: hóminem autem illum, et omnem cognatiónem ejus, dimisérunt.
   6558 Júdici	Jdgs	7	1	26	Qui dimíssus, ábiit in terram Hetthim, et ædificávit ibi civitátem, vocavítque eam Luzam: quæ ita appellátur usque in præséntem diem.
   6559 Júdici	Jdgs	7	1	27	Manásses quoque non delévit Bethsan, et Thanac cum vículis suis, et habitatóres Dor, et Jéblaam, et Magéddo cum vículis suis, cœpítque Chananǽus habitáre cum eis.
   6560 Júdici	Jdgs	7	1	28	Postquam autem confortátus est Ísraël, fecit eos tributários, et delére nóluit.
   6561 Júdici	Jdgs	7	1	29	Éphraim étiam non interfécit Chananǽum, qui habitábat in Gazer, sed habitávit cum eo.
   6562 Júdici	Jdgs	7	1	30	Zábulon non delévit habitatóres Cetron, et Náalol: sed habitávit Chananǽus in médio ejus, factúsque est ei tributárius.
   6563 Júdici	Jdgs	7	1	31	Aser quoque non delévit habitatóres Accho, et Sidónis, Áhalab, et Áchazib, et Helba, et Aphec, et Rohob:
   6564 Júdici	Jdgs	7	1	32	habitavítque in médio Chananǽi habitatóris illíus terræ, nec interfécit eum.
   6565 Júdici	Jdgs	7	1	33	Néphthali quoque non delévit habitatóres Béthsames, et Béthanath: et habitávit inter Chananǽum habitatórem terræ, fuerúntque ei Bethsamítæ et Bethanítæ tributárii.
   6566 Júdici	Jdgs	7	1	34	Arctavítque Amorrhǽus fílios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planióra descénderent:
   6567 Júdici	Jdgs	7	1	35	habitavítque in monte Hares, quod interpretátur testáceo, in Ájalon et Sálebim. Et aggraváta est manus domus Joseph, factúsque est ei tributárius.
   6568 Júdici	Jdgs	7	1	36	Fuit autem términus Amorrhǽi ab ascénsu Scorpiónis, petra, et superióra loca.
   6569 Júdici	Jdgs	7	2	1	Ascendítque ángelus Dómini de Gálgalis ad Locum fléntium, et ait: Edúxi vos de Ægýpto, et introdúxi in terram, pro qua jurávi pátribus vestris: et pollícitus sum ut non fácerem írritum pactum meum vobíscum in sempitérnum,
   6570 Júdici	Jdgs	7	2	2	ita dumtáxat ut non ferirétis fœdus cum habitatóribus terræ hujus, sed aras eórum subverterétis: et noluístis audíre vocem meam: cur hoc fecístis?
   6571 Júdici	Jdgs	7	2	3	Quam ob rem nólui delére eos a fácie vestra: ut habeátis hostes, et dii eórum sint vobis in ruínam.
   6572 Júdici	Jdgs	7	2	4	Cumque loquerétur ángelus Dómini hæc verba ad omnes fílios Ísraël, elevavérunt ipsi vocem suam, et flevérunt.
   6573 Júdici	Jdgs	7	2	5	Et vocátum est nomen loci illíus, Locus fléntium, sive lacrimárum: immolaverúntque ibi hóstias Dómini.
   6574 Júdici	Jdgs	7	2	6	Dimísit ergo Jósue pópulum, et abiérunt fílii Ísraël unusquísque in possessiónem suam, ut obtinérent eam:	b
   6575 Júdici	Jdgs	7	2	7	servierúntque Dómino cunctis diébus ejus, et seniórum, qui longo post eum vixérunt témpore, et nóverant ómnia ópera Dómini quæ fécerat cum Ísraël.
   6576 Júdici	Jdgs	7	2	8	Mórtuus est autem Jósue fílius Nun, fámulus Dómini, centum et decem annórum,
   6577 Júdici	Jdgs	7	2	9	et sepeliérunt eum in fínibus possessiónis suæ in Thamnáthsare in monte Éphraim, a septentrionáli plaga montis Gaas.
   6578 Júdici	Jdgs	7	2	10	Omnísque illa generátio congregáta est ad patres suos: et surrexérunt álii, qui non nóverant Dóminum, et ópera quæ fécerat cum Ísraël.
   6579 Júdici	Jdgs	7	2	11	Fecerúntque fílii Ísraël malum in conspéctu Dómini, et serviérunt Báalim.
   6580 Júdici	Jdgs	7	2	12	Ac dimisérunt Dóminum Deum patrum suórum, qui edúxerat eos de terra Ægýpti, et secúti sunt deos aliénos, deósque populórum, qui habitábant in circúitu eórum, et adoravérunt eos: et ad iracúndiam concitavérunt Dóminum,
   6581 Júdici	Jdgs	7	2	13	dimitténtes eum, et serviéntes Baal et Ástaroth.
   6582 Júdici	Jdgs	7	2	14	Iratúsque Dóminus contra Ísraël, trádidit eos in manus diripiéntium: qui cepérunt eos, et vendidérunt hóstibus qui habitábant per gyrum: nec potuérunt resístere adversáriis suis,	b
   6583 Júdici	Jdgs	7	2	15	sed quocúmque pérgere voluíssent, manus Dómini super eos erat, sicut locútus est, et jurávit eis, et veheménter afflícti sunt.
   6584 Júdici	Jdgs	7	2	16	Suscitavítque Dóminus júdices, qui liberárent eos de vastántium mánibus: sed nec eos audíre voluérunt,
   6585 Júdici	Jdgs	7	2	17	fornicántes cum diis aliénis, et adorántes eos. Cito deseruérunt viam, per quam ingréssi fúerant patres eórum: et audiéntes mandáta Dómini, ómnia fecére contrária.
   6586 Júdici	Jdgs	7	2	18	Cumque Dóminus júdices suscitáret, in diébus eórum flectebátur misericórdia, et audiébat afflictórum gémitus, et liberábat eos de cæde vastántium.
   6587 Júdici	Jdgs	7	2	19	Postquam autem mórtuus esset judex, revertebántur, et multo faciébant pejóra quam fécerant patres eórum, sequéntes deos aliénos, serviéntes eis, et adorántes illos. Non dimisérunt adinventiónes suas, et viam duríssimam per quam ambuláre consuevérunt.
   6588 Júdici	Jdgs	7	2	20	Iratúsque est furor Dómini in Ísraël, et ait: Quia írritum fecit gens ista pactum meum, quod pepígeram cum pátribus eórum, et vocem meam audíre contémpsit:
   6589 Júdici	Jdgs	7	2	21	et ego non delébo gentes, quas dimísit Jósue, et mórtuus est:
   6590 Júdici	Jdgs	7	2	22	ut in ipsis expériar Ísraël, utrum custódiant viam Dómini, et ámbulent in ea, sicut custodiérunt patres eórum, an non.
   6591 Júdici	Jdgs	7	2	23	Dimísit ergo Dóminus omnes natiónes has, et cito subvértere nóluit, nec trádidit in manus Jósue.	b
   6592 Júdici	Jdgs	7	3	1	Hæ sunt gentes quas Dóminus derelíquit, ut erudíret in eis Israélem, et omnes qui non nóverant bella Chananæórum:
   6593 Júdici	Jdgs	7	3	2	ut póstea díscerent fílii eórum certáre cum hóstibus, et habére consuetúdinem prœliándi:
   6594 Júdici	Jdgs	7	3	3	quinque sátrapas Philisthinórum, omnémque Chananǽum, et Sidónium, atque Hevǽum, qui habitábat in monte Líbano, de monte Baal Hermon usque ad intróitum Emath.
   6595 Júdici	Jdgs	7	3	4	Dimisítque eos, ut in ipsis experirétur Israélem, utrum audíret mandáta Dómini quæ præcéperat pátribus eórum per manum Móysi, an non.
   6596 Júdici	Jdgs	7	3	5	Ítaque fílii Ísraël habitavérunt in médio Chananǽi, et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi:	b
   6597 Júdici	Jdgs	7	3	6	et duxérunt uxóres fílias eórum, ipsíque fílias suas fíliis eórum tradidérunt, et serviérunt diis eórum.
   6598 Júdici	Jdgs	7	3	7	Fecerúntque malum in conspéctu Dómini, et oblíti sunt Dei sui, serviéntes Báalim et Ástaroth.
   6599 Júdici	Jdgs	7	3	8	Iratúsque contra Ísraël Dóminus, trádidit eos in manus Chusan Rasáthaim regis Mesopotámiæ, servierúntque ei octo annis.
   6600 Júdici	Jdgs	7	3	9	Et clamavérunt ad Dóminum, qui suscitávit eis salvatórem, et liberávit eos, Othóniel vidélicet fílium Cenez, fratrem Caleb minórem:
   6601 Júdici	Jdgs	7	3	10	fuítque in eo spíritus Dómini, et judicávit Ísraël. Egressúsque est ad pugnam, et trádidit Dóminus in manus ejus Chusan Rasáthaim regem Sýriæ, et oppréssit eum.
   6602 Júdici	Jdgs	7	3	11	Quievítque terra quadragínta annis, et mórtuus est Othóniel fílius Cenez.
   6603 Júdici	Jdgs	7	3	12	Addidérunt autem fílii Ísraël fácere malum in conspéctu Dómini: qui confortávit advérsum eos Eglon regem Moab, quia fecérunt malum in conspéctu ejus.	b
   6604 Júdici	Jdgs	7	3	13	Et copulávit ei fílios Ammon, et Ámalec: abiítque et percússit Ísraël, atque possédit urbem palmárum.
   6605 Júdici	Jdgs	7	3	14	Servierúntque fílii Ísraël Eglon regi Moab decem et octo annis.
   6606 Júdici	Jdgs	7	3	15	Et póstea clamavérunt ad Dóminum, qui suscitávit eis salvatórem vocábulo Aod, fílium Gera, fílii Jémini, qui utráque manu pro déxtera utebátur. Miserúntque fílii Ísraël per illum múnera Eglon regi Moab.	b
   6607 Júdici	Jdgs	7	3	16	Qui fecit sibi gládium ancípitem, habéntem in médio cápulum longitúdinis palmæ manus, et accínctus est eo subter sagum in dextro fémore.
   6608 Júdici	Jdgs	7	3	17	Obtulítque múnera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis.
   6609 Júdici	Jdgs	7	3	18	Cumque obtulísset ei múnera, prosecútus est sócios, qui cum eo vénerant.
   6610 Júdici	Jdgs	7	3	19	Et revérsus de Gálgalis, ubi erant idóla, dixit ad regem: Verbum secrétum hábeo ad te, o rex. Et ille imperávit siléntium: egressísque ómnibus qui circa eum erant,
   6611 Júdici	Jdgs	7	3	20	ingréssus est Aod ad eum: sedébat autem in æstívo cœnáculo solus: dixítque: Verbum Dei hábeo ad te. Qui statim surréxit de throno.
   6612 Júdici	Jdgs	7	3	21	Extendítque Aod sinístram manum, et tulit sicam de dextro fémore suo, infixítque eam in ventre ejus
   6613 Júdici	Jdgs	7	3	22	tam válide, ut cápulus sequerétur ferrum in vúlnere, ac pinguíssimo ádipe stringerétur. Nec edúxit gládium, sed ita ut percússerat, relíquit in córpore: statímque per secréta natúræ alvi stércora prorupérunt.
   6614 Júdici	Jdgs	7	3	23	Aod autem clausis diligentíssime óstiis cœnáculi, et obfirmátis sera,
   6615 Júdici	Jdgs	7	3	24a	per postícum egréssus est.
   6616 Júdici	Jdgs	7	3	24b	Servíque regis ingréssi vidérunt clausas fores cœnáculi, atque dixérunt: Fórsitan purgat alvum in æstívo cubículo.
   6617 Júdici	Jdgs	7	3	25	Expectantésque diu donec erubéscerent, et vidéntes quod nullus aperíret, tulérunt clavem: et aperiéntes invenérunt dóminum suum in terra jacéntem mórtuum.
   6618 Júdici	Jdgs	7	3	26	Aod autem, dum illi turbaréntur, effúgit, et pertránsiit locum idolórum, unde revérsus fúerat. Venítque in Séirath:
   6619 Júdici	Jdgs	7	3	27	et statim insónuit búccina in monte Éphraim, descenderúntque cum eo fílii Ísraël, ipso in fronte gradiénte.
   6620 Júdici	Jdgs	7	3	28	Qui dixit ad eos: Sequímini me: trádidit enim Dóminus inimícos nostros Moabítas in manus nostras. Descenderúntque post eum, et occupavérunt vada Jordánis quæ transmíttunt in Moab: et non dimisérunt transíre quemquam:
   6621 Júdici	Jdgs	7	3	29	sed percussérunt Moabítas in témpore illo, círciter decem míllia, omnes robústos et fortes viros. Nullus eórum evádere pótuit.
   6622 Júdici	Jdgs	7	3	30	Humiliatúsque est Moab in die illo sub manu Ísraël: et quiévit terra octogínta annis.
   6623 Júdici	Jdgs	7	3	31	Post hunc fuit Samgar fílius Anath, qui percússit de Philísthiim sexcéntos viros vómere: et ipse quoque deféndit Ísraël.	b
   6624 Júdici	Jdgs	7	4	1	Addiderúntque fílii Ísraël fácere malum in conspéctu Dómini post mortem Aod,
   6625 Júdici	Jdgs	7	4	2	et trádidit illos Dóminus in manus Jabin regis Chánaan, qui regnávit in Asor: habuítque ducem exércitus sui nómine Sísaram, ipse autem habitábat in Hároseth géntium.
   6626 Júdici	Jdgs	7	4	3	Clamaverúntque fílii Ísraël ad Dóminum: nongéntos enim habébat falcátos currus, et per vigínti annos veheménter opprésserat eos.
   6627 Júdici	Jdgs	7	4	4	Erat autem Débbora prophétis uxor Lápidoth, quæ judicábat pópulum in illo témpore.	b
   6628 Júdici	Jdgs	7	4	5	Et sedébat sub palma, quæ nómine illíus vocabátur, inter Rama et Bethel in monte Éphraim: ascendebántque ad eam fílii Ísraël in omne judícium.
   6629 Júdici	Jdgs	7	4	6	Quæ misit et vocávit Barac fílium Abínoëm de Cedes Néphthali: dixítque ad eum: Præcépit tibi Dóminus Deus Ísraël: Vade, et duc exércitum in montem Thabor, tollésque tecum decem míllia pugnatórum de fíliis Néphthali, et de fíliis Zábulon:
   6630 Júdici	Jdgs	7	4	7	ego autem addúcam ad te in loco torréntis Cison, Sísaram príncipem exércitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitúdinem, et tradam eos in manu tua.
   6631 Júdici	Jdgs	7	4	8	Dixítque ad eam Barac: Si venis mecum, vadam: si nolúeris veníre mecum, non pergam.	b
   6632 Júdici	Jdgs	7	4	9	Quæ dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice victória non reputábitur tibi, quia in manu mulíeris tradétur Sísara. Surréxit ítaque Débbora, et perréxit cum Barac in Cedes.
   6633 Júdici	Jdgs	7	4	10	Qui, accítis Zábulon et Néphthali, ascéndit cum decem míllibus pugnatórum, habens Débboram in comitátu suo.
   6634 Júdici	Jdgs	7	4	11	Haber autem Cinǽus recésserat quondam a céteris Cinǽis frátribus suis, fíliis Hobab cognáti Móysi: et teténderat tabernácula usque ad vallem, quæ vocátur Sennim, et erat juxta Cedes.
   6635 Júdici	Jdgs	7	4	12	Nuntiatúmque est Sísaræ quod ascendísset Barac fílius Abínoëm in montem Thabor:	b
   6636 Júdici	Jdgs	7	4	13	et congregávit nongéntos falcátos currus, et omnem exércitum de Hároseth géntium ad torréntem Cison.
   6637 Júdici	Jdgs	7	4	14	Dixítque Débbora ad Barac: Surge, hæc est enim dies, in qua trádidit Dóminus Sísaram in manus tuas: en ipse ductor est tuus. Descéndit ítaque Barac de monte Thabor, et decem míllia pugnatórum cum eo.
   6638 Júdici	Jdgs	7	4	15	Perterruítque Dóminus Sísaram, et omnes currus ejus, universámque multitúdinem in ore gládii ad conspéctum Barac: in tantum, ut Sísara de curru desíliens, pédibus fúgeret,
   6639 Júdici	Jdgs	7	4	16	et Barac persequerétur fugiéntes currus, et exércitum usque ad Hároseth géntium, et omnis hóstium multitúdo usque ad interneciónem cáderet.
   6640 Júdici	Jdgs	7	4	17	Sísara autem fúgiens pervénit ad tentórium Jahel uxóris Haber Cinǽi. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinǽi.
   6641 Júdici	Jdgs	7	4	18	Egréssa ígitur Jahel in occúrsum Sísaræ, dixit ad eum: Intra ad me, dómine mi: intra, ne tímeas. Qui ingréssus tabernáculum ejus, et opértus ab ea pállio,
   6642 Júdici	Jdgs	7	4	19	dixit ad eam: Da mihi, óbsecro, páululum aquæ, quia sítio valde. Quæ apéruit utrem lactis, et dedit ei bíbere, et opéruit illum.
   6643 Júdici	Jdgs	7	4	20	Dixítque Sísara ad eam: Sta ante óstium tabernáculi: et cum vénerit áliquis intérrogans te, et dicens: Numquid hic est áliquis? respondébis: Nullus est.
   6644 Júdici	Jdgs	7	4	21	Tulit ítaque Jahel uxor Haber clavum tabernáculi, assúmens páriter et málleum: et ingréssa abscóndite et cum siléntio, pósuit supra tempus cápitis ejus clavum, percussúmque málleo defíxit in cérebrum usque ad terram: qui sopórem morti consócians defécit, et mórtuus est.
   6645 Júdici	Jdgs	7	4	22	Et ecce Barac sequens Sísaram veniébat: egressáque Jahel in occúrsum ejus, dixit ei: Veni, et osténdam tibi virum quem quæris. Qui cum intrásset ad eam, vidit Sísaram jacéntem mórtuum, et clavum infíxum in témpore ejus.	b
   6646 Júdici	Jdgs	7	4	23	Humiliávit ergo Deus in die illo Jabin regem Chánaan coram fíliis Ísraël:
   6647 Júdici	Jdgs	7	4	24	qui crescébant quotídie, et forti manu opprimébant Jabin regem Chánaan, donec delérent eum.
   6648 Júdici	Jdgs	7	5	1	Cecinerúntque Débbora et Barac fílius Abínoëm in illo die, dicéntes:
   6649 Júdici	Jdgs	7	5	2	Qui sponte obtulístis de Ísraël ánimas vestras ad perículum, benedícite Dómino.
   6650 Júdici	Jdgs	7	5	3	Audíte, reges; áuribus percípite, príncipes: ego sum, ego sum, quæ Dómino canam, psallam Dómino Deo Ísraël.
   6651 Júdici	Jdgs	7	5	4	Dómine, cum exíres de Seir, et transíres per regiónes Edom, terra mota est, cælíque ac nubes distillavérunt aquis.
   6652 Júdici	Jdgs	7	5	5	Montes fluxérunt a fácie Dómini, et Sínai a fácie Dómini Dei Ísraël.
   6653 Júdici	Jdgs	7	5	6	In diébus Samgar fílii Anath, in diébus Jahel quievérunt sémitæ: et qui ingrediebántur per eas, ambulavérunt per calles dévios.	b
   6654 Júdici	Jdgs	7	5	7	Cessavérunt fortes in Ísraël, et quievérunt: donec súrgeret Débbora, súrgeret mater in Ísraël.
   6655 Júdici	Jdgs	7	5	8	Nova bella elégit Dóminus, et portas hóstium ipse subvértit: clýpeus et hasta si apparúerint in quadragínta míllibus Ísraël.
   6656 Júdici	Jdgs	7	5	9	Cor meum díligit príncipes Ísraël: qui própria voluntáte obtulístis vos discrímini, benedícite Dómino.	b
   6657 Júdici	Jdgs	7	5	10	Qui ascénditis super niténtes ásinos, et sedétis in judício, et ambulátis in via, loquímini.
   6658 Júdici	Jdgs	7	5	11	Ubi collísi sunt currus, et hóstium suffocátus est exércitus, ibi narréntur justítiæ Dómini, et cleméntia in fortes Ísraël: tunc descéndit pópulus Dómini ad portas, et obtínuit principátum.
   6659 Júdici	Jdgs	7	5	12	Surge, surge Débbora; surge, surge, et lóquere cánticum: surge Barac, et apprehénde captívos tuos, fili Abínoëm.	b
   6660 Júdici	Jdgs	7	5	13	Salvátæ sunt relíquiæ pópuli: Dóminus in fórtibus dimicávit.
   6661 Júdici	Jdgs	7	5	14	Ex Éphraim delévit eos in Ámalec, et post eum ex Bénjamin in pópulos tuos, o Ámalec: de Machir príncipes descendérunt, et de Zábulon qui exércitum dúcerent ad bellándum.
   6662 Júdici	Jdgs	7	5	15	Duces Íssachar fuére cum Débbora, et Barac vestígia sunt secúti, qui quasi in præceps ac bárathrum se discrímini dedit: divíso contra se Ruben, magnanimórum repérta est conténtio.
   6663 Júdici	Jdgs	7	5	16	Quare hábitas inter duos términos, ut áudias síbilos gregum? divíso contra se Ruben, magnanimórum repérta est conténtio.
   6664 Júdici	Jdgs	7	5	17	Gálaad trans Jordánem quiescébat, et Dan vacábat návibus: Aser habitábat in líttore maris, et in pórtubus morabátur.
   6665 Júdici	Jdgs	7	5	18	Zábulon vero et Néphthali obtulérunt ánimas suas morti in regióne Meróme.
   6666 Júdici	Jdgs	7	5	19	Venérunt reges et pugnavérunt: pugnavérunt reges Chánaan in Thanach juxta aquas Magéddo, et tamen nihil tulére prædántes.	b
   6667 Júdici	Jdgs	7	5	20	De cælo dimicátum est contra eos: stellæ manéntes in órdine et cursu suo, advérsus Sísaram pugnavérunt.
   6668 Júdici	Jdgs	7	5	21	Torrens Cison traxit cadávera eórum, torrens Cádumim, torrens Cison: concúlca, ánima mea, robústos.
   6669 Júdici	Jdgs	7	5	22	Úngulæ equórum cecidérunt, fugiéntibus ímpetu, et per præceps ruéntibus fortíssimis hóstium.
   6670 Júdici	Jdgs	7	5	23	Maledícite terræ Meroz, dixit ángelus Dómini: maledícite habitatóribus ejus, quia non venérunt ad auxílium Dómini, in adjutórium fortissimórum ejus.	b
   6671 Júdici	Jdgs	7	5	24	Benedícta inter mulíeres Jahel uxor Haber Cinǽi, et benedicátur in tabernáculo suo.
   6672 Júdici	Jdgs	7	5	25	Aquam peténti lac dedit, et in phíala príncipum óbtulit butýrum.
   6673 Júdici	Jdgs	7	5	26	Sinístram manum misit ad clavum, et déxteram ad fabrórum málleos. Percussítque Sísaram quærens in cápite vúlneri locum, et tempus válide pérforans:
   6674 Júdici	Jdgs	7	5	27	inter pedes ejus ruit; defécit, et mórtuus est: volvebátur ante pedes ejus, et jacébat exánimis et miserábilis.
   6675 Júdici	Jdgs	7	5	28	Per fenéstram respíciens, ululábat mater ejus: et de cœnáculo loquebátur: Cur morátur régredi currus ejus? quare tardavérunt pedes quadrigárum illíus?
   6676 Júdici	Jdgs	7	5	29	Una sapiéntior céteris uxóribus ejus, hæc sócrui verba respóndit:	b
   6677 Júdici	Jdgs	7	5	30	Fórsitan nunc dívidit spólia, et pulchérrima feminárum elígitur ei: vestes diversórum colórum Sísaræ tradúntur in prædam, et supéllex vária ad ornánda colla congéritur.
   6678 Júdici	Jdgs	7	5	31	Sic péreant omnes inimíci tui, Dómine: qui autem díligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rútilent.	b
   6679 Júdici	Jdgs	7	5	32	Quievítque terra per quadragínta annos.	b
   6680 Júdici	Jdgs	7	6	1	Fecérunt autem fílii Ísraël malum in conspéctu Dómini: qui trádidit illos in manu Mádian septem annis,
   6681 Júdici	Jdgs	7	6	2	et oppréssi sunt valde ab eis. Fecerúntque sibi antra et spelúncas in móntibus, et munitíssima ad repugnándum loca.
   6682 Júdici	Jdgs	7	6	3	Cumque sevísset Ísraël, ascendébat Mádian et Ámalec, ceteríque orientálium natiónum:
   6683 Júdici	Jdgs	7	6	4	et apud eos figéntes tentória, sicut erant in herbis cuncta vastábant usque ad intróitum Gazæ: nihílque omníno ad vitam pértinens relinquébant in Ísraël, non oves, non boves, non ásinos.
   6684 Júdici	Jdgs	7	6	5	Ipsi enim et univérsi greges eórum veniébant cum tabernáculis suis, et instar locustárum univérsa complébant, innúmera multitúdo hóminum et camelórum, quidquid tetígerant devastántes.
   6685 Júdici	Jdgs	7	6	6	Humiliatúsque est Ísraël valde in conspéctu Mádian.
   6686 Júdici	Jdgs	7	6	7	Et clamávit ad Dóminum póstulans auxílium contra Madianítas.
   6687 Júdici	Jdgs	7	6	8	Qui misit ad eos virum prophétam, et locútus est: Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Ego vos feci conscéndere de Ægýpto, et edúxi vos de domo servitútis,
   6688 Júdici	Jdgs	7	6	9	et liberávi de manu Ægyptiórum, et ómnium inimicórum qui affligébant vos: ejecíque eos ad intróitum vestrum, et trádidi vobis terram eórum.
   6689 Júdici	Jdgs	7	6	10	Et dixi: Ego Dóminus Deus vester: ne timeátis deos Amorrhæórum, in quorum terra habitátis. Et noluístis audíre vocem meam.
   6690 Júdici	Jdgs	7	6	11	Venit autem ángelus Dómini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, et pertinébat ad Joas patrem famíliæ Ezri. Cumque Gédeon fílius ejus excúteret atque purgáret fruménta in torculári, ut fúgeret Mádian,	b
   6691 Júdici	Jdgs	7	6	12	appáruit ei ángelus Dómini, et ait: Dóminus tecum, virórum fortíssime.
   6692 Júdici	Jdgs	7	6	13	Dixítque ei Gédeon: Óbsecro, mi dómine, si Dóminus nobíscum est, cur apprehendérunt nos hæc ómnia? ubi sunt mirabília ejus, quæ narravérunt patres nostri, atque dixérunt: De Ægýpto edúxit nos Dóminus? nunc autem derelíquit nos Dóminus, et trádidit in manu Mádian.
   6693 Júdici	Jdgs	7	6	14	Respexítque ad eum Dóminus, et ait: Vade in hac fortitúdine tua, et liberábis Ísraël de manu Mádian: scito quod míserim te.
   6694 Júdici	Jdgs	7	6	15	Qui respóndens ait: Óbsecro, mi dómine, in quo liberábo Ísraël? ecce família mea ínfima est in Manásse, et ego mínimus in domo patris mei.
   6695 Júdici	Jdgs	7	6	16	Dixítque ei Dóminus: Ego ero tecum: et percúties Mádian quasi unum virum.
   6696 Júdici	Jdgs	7	6	17	Et ille: Si invéni, inquit, grátiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loquéris ad me:	b
   6697 Júdici	Jdgs	7	6	18	nec recédas hinc, donec revértar ad te, portans sacrifícium, et ófferens tibi. Qui respóndit: Ego præstolábor advéntum tuum.
   6698 Júdici	Jdgs	7	6	19	Ingréssus est ítaque Gédeon, et coxit hædum, et de farínæ módio ázymos panes: carnésque ponens in canístro, et jus cárnium mittens in ollam, tulit ómnia sub quercu, et óbtulit ei.
   6699 Júdici	Jdgs	7	6	20	Cui dixit ángelus Dómini: Tolle carnes et ázymos panes, et pone supra petram illam, et jus désuper funde. Cumque fecísset ita,
   6700 Júdici	Jdgs	7	6	21	exténdit ángelus Dómini summitátem virgæ, quam tenébat in manu, et tétigit carnes et panes ázymos: ascendítque ignis de petra, et carnes azymósque panes consúmpsit: ángelus autem Dómini evánuit ex óculis ejus.
   6701 Júdici	Jdgs	7	6	22	Vidénsque Gédeon quod esset ángelus Dómini, ait: Heu mi Dómine Deus: quia vidi ángelum Dómini fácie ad fáciem.
   6702 Júdici	Jdgs	7	6	23	Dixítque ei Dóminus: Pax tecum: ne tímeas, non moriéris.
   6703 Júdici	Jdgs	7	6	24a	Ædificávit ergo ibi Gédeon altáre Dómino, vocavítque illud, Dómini pax, usque in præséntem diem.
   6704 Júdici	Jdgs	7	6	24b	Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est famíliæ Ezri,
   6705 Júdici	Jdgs	7	6	25	nocte illa dixit Dóminus ad eum: Tolle táurum patris tui, et álterum táurum annórum septem, destruésque aram Baal, quæ est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succíde.
   6706 Júdici	Jdgs	7	6	26	Et ædificábis altáre Dómino Deo tuo in summitáte petræ hujus, super quam ante sacrifícium posuísti: tollésque táurum secúndum, et ófferes holocáustum super struem lignórum, quæ de némore succíderis.
   6707 Júdici	Jdgs	7	6	27	Assúmptis ergo Gédeon decem viris de servis suis, fecit sicut præcéperat ei Dóminus. Timens autem domum patris sui, et hómines illíus civitátis, per diem nóluit id fácere, sed ómnia nocte complévit.
   6708 Júdici	Jdgs	7	6	28	Cumque surrexíssent viri óppidi ejus mane, vidérunt destrúctam aram Baal, lucúmque succísum, et táurum álterum impósitum super altáre, quod tunc ædificátum erat.
   6709 Júdici	Jdgs	7	6	29	Dixerúntque ad ínvicem: Quis hoc fecit? Cumque perquírerent auctórem facti, dictum est: Gédeon fílius Joas fecit hæc ómnia.
   6710 Júdici	Jdgs	7	6	30	Et dixérunt ad Joas: Produc fílium tuum huc, ut moriátur: quia destrúxit aram Baal, et succídit nemus.
   6711 Júdici	Jdgs	7	6	31	Quibus ille respóndit: Numquid ultóres estis Baal, ut pugnétis pro eo? qui adversárius est ejus, moriátur ántequam lux crástina véniat: si deus est, víndicet se de eo, qui suffódit aram ejus.
   6712 Júdici	Jdgs	7	6	32	Ex illo die vocátus est Gédeon Jeróbaal, eo quod dixísset Joas: Ulciscátur se de eo Baal, qui suffódit aram ejus.
   6713 Júdici	Jdgs	7	6	33	Ígitur omnis Mádian, et Ámalec, et orientáles pópuli, congregáti sunt simul: et transeúntes Jordánem, castrametáti sunt in valle Jézraël.	b
   6714 Júdici	Jdgs	7	6	34	Spíritus autem Dómini índuit Gédeon, qui clangens búccina convocávit domum Abiézer, ut sequerétur se.
   6715 Júdici	Jdgs	7	6	35	Misítque núntios in univérsum Manássen, qui et ipse secútus est eum: et álios núntios in Aser et Zábulon et Néphthali, qui occurrérunt ei.
   6716 Júdici	Jdgs	7	6	36	Dixítque Gédeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Ísraël, sicut locútus es,
   6717 Júdici	Jdgs	7	6	37	ponam hoc vellus lanæ in área: si ros in solo véllere fúerit, et in omni terra síccitas, sciam quod per manum meam, sicut locútus es, liberábis Ísraël.
   6718 Júdici	Jdgs	7	6	38	Factúmque est ita. Et de nocte consúrgens exprésso véllere, concham rore implévit.
   6719 Júdici	Jdgs	7	6	39	Dixítque rursus ad Deum: Ne irascátur furor tuus contra me si adhuc semel tentávero, signum quærens in véllere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens.
   6720 Júdici	Jdgs	7	6	40	Fecítque Deus nocte illa ut postuláverat: et fuit síccitas in solo véllere, et ros in omni terra.
   6721 Júdici	Jdgs	7	7	1	Ígitur Jeróbaal qui et Gédeon, de nocte consúrgens, et omnis pópulus cum eo, venit ad fontem qui vocátur Harad. Erant autem castra Mádian in valle ad septentrionálem plagam collis excélsi.
   6722 Júdici	Jdgs	7	7	2	Dixítque Dóminus ad Gédeon: Multus tecum est pópulus, nec tradétur Mádian in manus ejus: ne gloriétur contra me Ísraël, et dicat: Meis víribus liberátus sum.
   6723 Júdici	Jdgs	7	7	3	Lóquere ad pópulum, et cunctis audiéntibus prǽdica: Qui formidolósus et tímidus est, revertátur. Recesserúntque de monte Gálaad, et revérsi sunt de pópulo vigínti duo míllia virórum, et tantum decem míllia remansérunt.
   6724 Júdici	Jdgs	7	7	4	Dixítque Dóminus ad Gédeon: Adhuc pópulus multus est: duc eos ad aquas et ibi probábo illos: et de quo díxero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibúero, revertátur.
   6725 Júdici	Jdgs	7	7	5	Cumque descendísset pópulus ad aquas, dixit Dóminus ad Gédeon: Qui lingua lambúerint aquas, sicut solent canes lámbere, separábis eos seórsum: qui autem curvátis génibus bíberint, in áltera parte erunt.
   6726 Júdici	Jdgs	7	7	6	Fuit ítaque númerus eórum qui manu ad os projiciénte lambuérunt aquas, trecénti viri: omnis autem réliqua multitúdo flexo póplite bíberat.
   6727 Júdici	Jdgs	7	7	7	Et ait Dóminus ad Gédeon: In trecéntis viris qui lambuérunt aquas, liberábo vos, et tradam in manu tua Mádian: omnis autem réliqua multitúdo revertátur in locum suum.
   6728 Júdici	Jdgs	7	7	8a	Sumptis ítaque pro número cibáriis et tubis, omnem réliquam multitúdinem abíre præcépit ad tabernácula sua: et ipse cum trecéntis viris se certámini dedit.
   6729 Júdici	Jdgs	7	7	8b	Castra autem Mádian erant subter in valle.
   6730 Júdici	Jdgs	7	7	9	Eádem nocte dixit Dóminus ad eum: Surge, et descénde in castra: quia trádidi eos in manu tua.
   6731 Júdici	Jdgs	7	7	10	Sin autem solus ire formídas, descéndat tecum Phara puer tuus.
   6732 Júdici	Jdgs	7	7	11	Et cum audíeris quid loquántur, tunc confortabúntur manus tuæ, et secúrior ad hóstium castra descéndes. Descéndit ergo ipse et Phara puer ejus in partem castrórum, ubi erant armatórum vigíliæ.
   6733 Júdici	Jdgs	7	7	12	Mádian autem et Ámalec, et omnes orientáles pópuli, fusi jacébant in valle, ut locustárum multitúdo: caméli quoque innumerábiles erant, sicut aréna quæ jacet in líttore maris.
   6734 Júdici	Jdgs	7	7	13	Cumque venísset Gédeon, narrábat áliquis sómnium próximo suo: et in hunc modum referébat quod víderat: Vidi sómnium, et videbátur mihi quasi subcinerícius panis ex hórdeo volvi, et in castra Mádian descéndere: cumque pervenísset ad tabernáculum, percússit illud, atque subvértit, et terræ fúnditus coæquávit.
   6735 Júdici	Jdgs	7	7	14	Respóndit is, cui loquebátur: Non est hoc áliud, nisi gládius Gedeónis fílii Joas viri Israëlítæ: trádidit enim Dóminus in manus ejus Mádian, et ómnia castra ejus.
   6736 Júdici	Jdgs	7	7	15	Cumque audísset Gédeon sómnium, et interpretatiónem ejus, adorávit: et revérsus est ad castra Ísraël, et ait: Súrgite, trádidit enim Dóminus in manus nostras castra Mádian.	b
   6737 Júdici	Jdgs	7	7	16	Divisítque trecéntos viros in tres partes, et dedit tubas in mánibus eórum, lagenásque vácuas, ac lámpades in médio lagenárum.
   6738 Júdici	Jdgs	7	7	17	Et dixit ad eos: Quod me fácere vidéritis, hoc fácite: ingrédiar partem castrórum, et quod fécero, sectámini.
   6739 Júdici	Jdgs	7	7	18	Quando personúerit tuba in manu mea, vos quoque per castrórum circúitum clángite, et conclamáte: Dómino et Gedeóni.
   6740 Júdici	Jdgs	7	7	19	Ingressúsque est Gédeon, et trecénti viri qui erant cum eo, in partem castrórum, incipiéntibus vigíliis noctis médiæ: et custódibus suscitátis, cœpérunt búccinis clángere, et complódere inter se lagénas.
   6741 Júdici	Jdgs	7	7	20	Cumque per gyrum castrórum in tribus personárent locis, et hýdrias confregíssent, tenuérunt sinístris mánibus lámpades, et dextris sonántes tubas, clamaverúntque: Gládius Dómini et Gedeónis:
   6742 Júdici	Jdgs	7	7	21a	stantes sínguli in loco suo per circúitum castrórum hostílium.
   6743 Júdici	Jdgs	7	7	21b	Ómnia ítaque castra turbáta sunt, et vociferántes ululantésque fugérunt:
   6744 Júdici	Jdgs	7	7	22	et nihilóminus insistébant trecénti viri búccinis personántes. Immisítque Dóminus gládium ómnibus castris, et mútua se cæde truncábant,
   6745 Júdici	Jdgs	7	7	23	fugiéntes usque ad Bethsétta, et crepídinem Abelméhula in Tebbath. Conclamántes autem viri Ísraël de Néphthali, et Aser, et omni Manásse, persequebántur Mádian.
   6746 Júdici	Jdgs	7	7	24	Misítque Gédeon núntios in omnem montem Éphraim, dicens: Descéndite in occúrsum Mádian, et occupáte aquas usque Béthbera atque Jordánem. Clamavítque omnis Éphraim, et præoccupávit aquas atque Jordánem usque Béthbera.
   6747 Júdici	Jdgs	7	7	25	Apprehensósque duos viros Mádian, Oreb et Zeb, interfécit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculári Zeb. Et persecúti sunt Mádian, cápita Oreb et Zeb portántes ad Gédeon trans fluénta Jordánis.
   6748 Júdici	Jdgs	7	8	1	Dixerúntque ad eum viri Éphraim: Quid est hoc quod fácere voluísti, ut nos non vocáres, cum ad pugnam pérgeres contra Mádian? jurgántes fórtiter, et prope vim inferéntes.
   6749 Júdici	Jdgs	7	8	2	Quibus ille respóndit: Quod enim tale fácere pótui, quale vos fecístis? nonne mélior est racémus Éphraim, vindémiis Abiézer?
   6750 Júdici	Jdgs	7	8	3	In manus vestras Dóminus trádidit príncipes Mádian, Oreb et Zeb: quid tale fácere pótui, quale vos fecístis? Quod cum locútus esset, requiévit spíritus eórum, quo tumébant contra eum.
   6751 Júdici	Jdgs	7	8	4	Cumque venísset Gédeon ad Jordánem, transívit eum cum trecéntis viris, qui secum erant: et præ lassitúdine, fugiéntes pérsequi non póterant.	b
   6752 Júdici	Jdgs	7	8	5	Dixítque ad viros Soccoth: Date, óbsecro, panes pópulo qui mecum est, quia valde defecérunt: ut possímus pérsequi Zébee et Sálmana reges Mádian.
   6753 Júdici	Jdgs	7	8	6	Respondérunt príncipes Soccoth: Fórsitan palmæ mánuum Zébee et Sálmana in manu tua sunt, et idcírco póstulas ut demus exercítui tuo panes.
   6754 Júdici	Jdgs	7	8	7	Quibus ille ait: Cum ergo tradíderit Dóminus Zébee et Sálmana in manus meas, cónteram carnes vestras cum spinis tribulísque desérti.
   6755 Júdici	Jdgs	7	8	8	Et inde conscéndens, venit in Phánuel: locutúsque est ad viros loci illíus simília. Cui et illi respondérunt, sicut respónderant viri Soccoth.
   6756 Júdici	Jdgs	7	8	9	Dixit ítaque et eis: Cum revérsus fúero victor in pace, déstruam turrim hanc.
   6757 Júdici	Jdgs	7	8	10	Zébee autem et Sálmana requiescébant cum omni exércitu suo. Quíndecim enim míllia viri remánserant ex ómnibus turmis orientálium populórum, cæsis centum vigínti míllibus bellatórum educéntium gládium.	b
   6758 Júdici	Jdgs	7	8	11	Ascendénsque Gédeon per viam eórum, qui in tabernáculis morabántur, ad orientálem partem Nobe et Jégbaa, percússit castra hóstium, qui secúri erant, et nihil advérsi suspicabántur.
   6759 Júdici	Jdgs	7	8	12	Fugerúntque Zébee et Sálmana, quos pérsequens Gédeon comprehéndit, turbáto omni exércitu eórum.
   6760 Júdici	Jdgs	7	8	13	Reverténsque de bello ante solis ortum,
   6761 Júdici	Jdgs	7	8	14	apprehéndit púerum de viris Soccoth: interrogavítque eum nómina príncipum et seniórum Soccoth, et descrípsit septuagínta septem viros.
   6762 Júdici	Jdgs	7	8	15	Venítque ad Soccoth, et dixit eis: En Zébee et Sálmana, super quibus exprobrástis mihi, dicéntes: Fórsitan manus Zébee et Sálmana in mánibus tuis sunt, et idcírco póstulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecérunt, panes.
   6763 Júdici	Jdgs	7	8	16	Tulit ergo senióres civitátis et spinas desérti ac tríbulos, et contrívit cum eis atque commínuit viros Soccoth.
   6764 Júdici	Jdgs	7	8	17	Turrim quoque Phánuel subvértit, occísis habitatóribus civitátis.
   6765 Júdici	Jdgs	7	8	18	Dixítque ad Zébee et Sálmana: Quales fuérunt viri, quos occidístis in Thabor? Qui respondérunt: Símiles tui, et unus ex eis quasi fílius regis.	b
   6766 Júdici	Jdgs	7	8	19	Quibus ille respóndit: Fratres mei fuérunt, fílii matris meæ. Vivit Dóminus, quia si servassétis eos, non vos occíderem.
   6767 Júdici	Jdgs	7	8	20	Dixítque Jether primogénito suo: Surge, et intérfice eos. Qui non edúxit gládium: timébat enim, quia adhuc puer erat.
   6768 Júdici	Jdgs	7	8	21	Dixerúntque Zébee et Sálmana: Tu surge, et írrue in nos: quia juxta ætátem robur est hóminis. Surréxit Gédeon, et interfécit Zébee et Sálmana: et tulit ornaménta ac bullas quibus colla regálium camelórum decorári solent.
   6769 Júdici	Jdgs	7	8	22	Dixerúntque omnes viri Ísraël ad Gédeon: Domináre nostri tu, et fílius tuus, et fílius fílii tui: quia liberásti nos de manu Mádian.	b
   6770 Júdici	Jdgs	7	8	23	Quibus ille ait: Non dominábor vestri, nec dominábitur in vos fílius meus, sed dominábitur vobis Dóminus.
   6771 Júdici	Jdgs	7	8	24	Dixítque ad eos: Unam petitiónem póstulo a vobis: date mihi ináures ex præda vestra. Ináures enim áureas Ismaëlítæ habére consuéverant.
   6772 Júdici	Jdgs	7	8	25	Qui respondérunt: Libentíssime dábimus. Expandentésque super terram pállium, projecérunt in eo ináures de præda:
   6773 Júdici	Jdgs	7	8	26	et fuit pondus postulatárum ináurium, mille septingénti auri sicli, absque ornaméntis, et monílibus, et veste purpúrea, quibus reges Mádian uti sóliti erant, et præter torques áureas camelórum.
   6774 Júdici	Jdgs	7	8	27	Fecítque ex eo Gédeon ephod, et pósuit illud in civitáte sua Ephra. Fornicatúsque est omnis Ísraël in eo, et factum est Gedeóni et omni dómui ejus in ruínam.
   6775 Júdici	Jdgs	7	8	28	Humiliátus est autem Mádian coram fíliis Ísraël, nec potuérunt ultra cervíces eleváre: sed quiévit terra per quadragínta annos, quibus Gédeon prǽfuit.
   6776 Júdici	Jdgs	7	8	29	Ábiit ítaque Jeróbaal fílius Joas, et habitávit in domo sua:	b
   6777 Júdici	Jdgs	7	8	30	habuítque septuagínta fílios, qui egréssi sunt de fémore ejus: eo quod plures habéret uxóres.
   6778 Júdici	Jdgs	7	8	31	Concubína autem illíus, quam habébat in Sichem, génuit ei fílium nómine Abímelech.
   6779 Júdici	Jdgs	7	8	32	Mortuúsque est Gédeon fílius Joas in senectúte bona, et sepúltus est in sepúlchro Joas patris sui in Ephra de família Ezri.
   6780 Júdici	Jdgs	7	8	33	Postquam autem mórtuus est Gédeon, avérsi sunt fílii Ísraël, et fornicáti sunt cum Báalim. Percusserúntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum:
   6781 Júdici	Jdgs	7	8	34	nec recordáti sunt Dómini Dei sui, qui éruit eos de mánibus inimicórum suórum ómnium per circúitum:
   6782 Júdici	Jdgs	7	8	35	nec fecérunt misericórdiam cum domo Jeróbaal Gédeon, juxta ómnia bona quæ fécerat Israéli.
   6783 Júdici	Jdgs	7	9	1	Ábiit autem Abímelech fílius Jeróbaal in Sichem ad fratres matris suæ, et locútus est ad eos, et ad omnem cognatiónem domus patris matris suæ, dicens:
   6784 Júdici	Jdgs	7	9	2	Loquímini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est mélius, ut dominéntur vestri septuagínta viri omnes fílii Jeróbaal, an ut dominétur unus vir? simúlque consideráte quod os vestrum et caro vestra sum.
   6785 Júdici	Jdgs	7	9	3	Locutíque sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem univérsos sermónes istos, et inclinavérunt cor eórum post Abímelech, dicéntes: Frater noster est.	b
   6786 Júdici	Jdgs	7	9	4	Dederúntque illi septuagínta pondo argénti de fano Baálberit. Qui condúxit sibi ex eo viros ínopes et vagos, secutíque sunt eum.
   6787 Júdici	Jdgs	7	9	5	Et venit in domum patris sui in Ephra, et occídit fratres suos fílios Jeróbaal, septuagínta viros super lápidem unum: remansítque Jóatham fílius Jeróbaal mínimus, et abscónditus est.
   6788 Júdici	Jdgs	7	9	6	Congregáti sunt autem omnes viri Sichem, et univérsæ famíliæ urbis Mello: abierúntque et constituérunt regem Abímelech, juxta quercum quæ stabat in Sichem.
   6789 Júdici	Jdgs	7	9	7	Quod cum nuntiátum esset Jóatham, ivit, et stetit in vértice montis Garízim: elevatáque voce, clamávit, et dixit: Audíte me, viri Sichem; ita áudiat vos Deus.	b
   6790 Júdici	Jdgs	7	9	8	Iérunt ligna, ut úngerent super se regem: dixerúntque olívæ: Ímpera nobis.
   6791 Júdici	Jdgs	7	9	9	Quæ respóndit: Numquid possum desérere pinguédinem meam, qua et dii utúntur et hómines, et veníre ut inter ligna promóvear?
   6792 Júdici	Jdgs	7	9	10	Dixerúntque ligna ad árborem ficum: Veni, et super nos regnum áccipe.
   6793 Júdici	Jdgs	7	9	11	Quæ respóndit eis: Numquid possum desérere dulcédinem meam, fructúsque suavíssimos, et ire ut inter cétera ligna promóvear?
   6794 Júdici	Jdgs	7	9	12	Locutáque sunt ligna ad vitem: Veni, et ímpera nobis.
   6795 Júdici	Jdgs	7	9	13	Quæ respóndit eis: Numquid possum desérere vinum meum, quod lætíficat Deum et hómines, et inter ligna cétera promovéri?
   6796 Júdici	Jdgs	7	9	14	Dixerúntque ómnia ligna ad rhamnum: Veni, et ímpera super nos.
   6797 Júdici	Jdgs	7	9	15	Quæ respóndit eis: Si vere me regem vobis constitúitis, veníte, et sub umbra mea requiéscite: si autem non vultis, egrediátur ignis de rhamno, et dévoret cedros Líbani.
   6798 Júdici	Jdgs	7	9	16	Nunc ígitur, si recte et absque peccáto constituístis super vos regem Abímelech, et bene egístis cum Jeróbaal, et cum domo ejus, et reddidístis vicem benefíciis ejus, qui pugnávit pro vobis,	b
   6799 Júdici	Jdgs	7	9	17	et ánimam suam dedit perículis, ut erúeret vos de manu Mádian,
   6800 Júdici	Jdgs	7	9	18	qui nunc surrexístis contra domum patris mei, et interfecístis fílios ejus septuagínta viros super unum lápidem, et constituístis regem Abímelech fílium ancíllæ ejus super habitatóres Sichem, eo quod frater vester sit:
   6801 Júdici	Jdgs	7	9	19	si ergo recte et absque vítio egístis cum Jeróbaal et domo ejus, hódie lætámini in Abímelech, et ille lætétur in vobis.
   6802 Júdici	Jdgs	7	9	20	Sin autem pervérse: egrediátur ignis ex eo, et consúmat habitatóres Sichem, et óppidum Mello: egrediatúrque ignis de viris Sichem, et de óppido Mello, et dévoret Abímelech.
   6803 Júdici	Jdgs	7	9	21	Quæ cum dixísset, fugit, et ábiit in Bera: habitavítque ibi ob metum Abímelech fratris sui.
   6804 Júdici	Jdgs	7	9	22	Regnávit ítaque Abímelech super Ísraël tribus annis.	b
   6805 Júdici	Jdgs	7	9	23	Misítque Dóminus spíritum péssimum inter Abímelech et habitatóres Sichem: qui cœpérunt eum detestári,
   6806 Júdici	Jdgs	7	9	24	et scelus interfectiónis septuagínta filiórum Jeróbaal, et effusiónem sánguinis eórum conférre in Abímelech fratrem suum, et in céteros Sichimórum príncipes, qui eum adjúverant.
   6807 Júdici	Jdgs	7	9	25	Posuerúntque insídias advérsus eum in summitáte móntium: et dum illíus præstolabántur advéntum, exercébant latrocínia, agéntes prædas de prætereúntibus: nuntiatúmque est Abímelech.
   6808 Júdici	Jdgs	7	9	26	Venit autem Gaal fílius Obed cum frátribus suis, et transívit in Síchimam. Ad cujus advéntum erécti habitatóres Sichem,
   6809 Júdici	Jdgs	7	9	27	egréssi sunt in agros, vastántes víneas, uvásque calcántes: et factis cantántium choris, ingréssi sunt fanum dei sui, et inter épulas et pócula maledicébant Abímelech,
   6810 Júdici	Jdgs	7	9	28	clamánte Gaal fílio Obed: Quis est Abímelech, et quæ est Sichem, ut serviámus ei? numquid non est fílius Jeróbaal, et constítuit príncipem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem? cur ergo serviémus ei?
   6811 Júdici	Jdgs	7	9	29a	útinam daret áliquis pópulum istum sub manu mea, ut auférrem de médio Abímelech.
   6812 Júdici	Jdgs	7	9	29b	Dictúmque est Abímelech: Cóngrega exércitus multitúdinem, et veni.
   6813 Júdici	Jdgs	7	9	30	Zebul enim princeps civitátis, audítis sermónibus Gaal fílii Obed, irátus est valde,
   6814 Júdici	Jdgs	7	9	31	et misit clam ad Abímelech núntios, dicens: Ecce Gaal fílius Obed venit in Síchimam cum frátribus suis, et oppúgnat advérsum te civitátem.
   6815 Júdici	Jdgs	7	9	32	Surge ítaque nocte cum pópulo qui tecum est, et látita in agro:
   6816 Júdici	Jdgs	7	9	33	et primo mane, oriénte sole, írrue super civitátem. Illo autem egrediénte advérsum te cum pópulo suo, fac ei quod potúeris.
   6817 Júdici	Jdgs	7	9	34	Surréxit ítaque Abímelech cum omni exércitu suo nocte, et teténdit insídias juxta Síchimam in quátuor locis.
   6818 Júdici	Jdgs	7	9	35	Egressúsque est Gaal fílius Obed, et stetit in intróitu portæ civitátis. Surréxit autem Abímelech, et omnis exércitus cum eo, de insidiárum loco.	b
   6819 Júdici	Jdgs	7	9	36	Cumque vidísset pópulum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de móntibus multitúdo descéndit. Cui ille respóndit: Umbras móntium vides quasi cápita hóminum, et hoc erróre decíperis.
   6820 Júdici	Jdgs	7	9	37	Rursúmque Gaal ait: Ecce pópulus de umbilíco terræ descéndit, et unus cúneus venit per viam quæ réspicit quercum.
   6821 Júdici	Jdgs	7	9	38	Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebáris: Quis est Abímelech ut serviámus ei? nonne hic pópulus est, quem despiciébas? egrédere, et pugna contra eum.
   6822 Júdici	Jdgs	7	9	39	Ábiit ergo Gaal, spectánte Sichimórum pópulo, et pugnávit contra Abímelech,
   6823 Júdici	Jdgs	7	9	40	qui persecútus est eum fugiéntem, et in urbem cómpulit: ceciderúntque ex parte ejus plúrimi, usque ad portam civitátis.
   6824 Júdici	Jdgs	7	9	41	Et Abímelech sedit in Ruma: Zebul autem Gaal et sócios ejus éxpulit de urbe, nec in ea passus est commorári.
   6825 Júdici	Jdgs	7	9	42	Sequénti ergo die, egréssus est pópulus in campum. Quod cum nuntiátum esset Abímelech,	b
   6826 Júdici	Jdgs	7	9	43	tulit exércitum suum, et divísit in tres turmas, tendens insídias in agris. Vidénsque quod egrederétur pópulus de civitáte, surréxit, et írruit in eos
   6827 Júdici	Jdgs	7	9	44	cum cúneo suo, oppúgnans et óbsidens civitátem: duæ autem turmæ palántes per campum adversários persequebántur.
   6828 Júdici	Jdgs	7	9	45	Porro Abímelech omni die illo oppugnábat urbem: quam cepit, interféctis habitatóribus ejus, ipsáque destrúcta, ita ut sal in ea dispérgeret.
   6829 Júdici	Jdgs	7	9	46	Quod cum audíssent qui habitábant in turre Sichimórum, ingréssi sunt fanum dei sui Berith, ubi fœdus cum eo pepígerant, et ex eo locus nomen accéperat: qui erat munítus valde.	b
   6830 Júdici	Jdgs	7	9	47	Abímelech quoque áudiens viros turris Sichimórum páriter conglobátos,
   6831 Júdici	Jdgs	7	9	48	ascéndit in montem Selmon cum omni pópulo suo: et arrépta secúri, præcídit árboris ramum, impositúmque ferens húmero, dixit ad sócios: Quod me vidétis fácere, cito fácite.
   6832 Júdici	Jdgs	7	9	49	Ígitur certátim ramos de arbóribus præcidéntes, sequebántur ducem. Qui circumdántes præsídium, succendérunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille hómines necaréntur, viri páriter et mulíeres, habitatórum turris Sichem.
   6833 Júdici	Jdgs	7	9	50	Abímelech autem inde proficíscens venit ad óppidum Thebes, quod circúmdans obsidébat exércitu.	b
   6834 Júdici	Jdgs	7	9	51	Erat autem turris excélsa in média civitáte, ad quam confúgerant simul viri ac mulíeres, et omnes príncipes civitátis, clausa firmíssime jánua, et super turris tectum stantes per propugnácula.
   6835 Júdici	Jdgs	7	9	52	Accedénsque Abímelech juxta turrim, pugnábat fórtiter: et appropínquans óstio, ignem suppónere nitebátur:
   6836 Júdici	Jdgs	7	9	53	et ecce una múlier fragmen molæ désuper jáciens, illísit cápiti Abímelech, et confrégit cérebrum ejus.
   6837 Júdici	Jdgs	7	9	54	Qui vocávit cito armígerum suum, et ait ad eum: Evagína gládium tuum, et pércute me, ne forte dicátur quod a fémina interféctus sim. Qui jussa perfíciens, interfécit eum.
   6838 Júdici	Jdgs	7	9	55	Illóque mórtuo, omnes qui cum eo erant de Ísraël, revérsi sunt in sedes suas:
   6839 Júdici	Jdgs	7	9	56	et réddidit Deus malum quod fécerat Abímelech contra patrem suum, interféctis septuagínta frátribus suis.
   6840 Júdici	Jdgs	7	9	57	Sichimítis quoque quod operáti erant, retribútum est, et venit super eos maledíctio Jóatham fílii Jeróbaal.
   6841 Júdici	Jdgs	7	10	1	Post Abímelech surréxit dux in Ísraël Thola fílius Phua pátrui Abímelech, vir de Íssachar, qui habitávit in Samir montis Éphraim:
   6842 Júdici	Jdgs	7	10	2	et judicávit Israélem vigínti et tribus annis, mortuúsque est, ac sepúltus in Samir.
   6843 Júdici	Jdgs	7	10	3	Huic succéssit Jair Galaadítes, qui judicávit Ísraël per vigínti et duos annos,
   6844 Júdici	Jdgs	7	10	4	habens trigínta fílios sedéntes super trigínta pullos asinárum, et príncipes trigínta civitátum, quæ ex nómine ejus sunt appellátæ Havoth Jair, id est, óppida Jair, usque in præséntem diem, in terra Gálaad.
   6845 Júdici	Jdgs	7	10	5	Mortuúsque est Jair, ac sepúltus in loco cui est vocábulum Camon.
   6846 Júdici	Jdgs	7	10	6	Fílii autem Ísraël peccátis vetéribus jungéntes nova, fecérunt malum in conspéctu Dómini, et serviérunt idólis, Báalim et Ástaroth, et diis Sýriæ ac Sidónis et Moab et filiórum Ammon et Philísthiim: dimiserúntque Dóminum, et non coluérunt eum.	b
   6847 Júdici	Jdgs	7	10	7	Contra quos Dóminus irátus, trádidit eos in manus Philísthiim et filiórum Ammon.
   6848 Júdici	Jdgs	7	10	8	Afflictíque sunt, et veheménter oppréssi per annos decem et octo, omnes qui habitábant trans Jordánem in terra Amorrhǽi, qui est in Gálaad:
   6849 Júdici	Jdgs	7	10	9	in tantum ut fílii Ammon, Jordáne transmísso, vastárent Judam et Bénjamin et Éphraim: afflictúsque est Ísraël nimis.
   6850 Júdici	Jdgs	7	10	10	Et clamántes ad Dóminum, dixérunt: Peccávimus tibi, quia derelíquimus Dóminum Deum nostrum, et servívimus Báalim.
   6851 Júdici	Jdgs	7	10	11	Quibus locútus est Dóminus: Numquid non Ægýptii et Amorrhǽi, filiíque Ammon et Philísthiim,
   6852 Júdici	Jdgs	7	10	12	Sidónii quoque et Ámalec et Chánaan oppressérunt vos, et clamástis ad me, et érui vos de manu eórum?
   6853 Júdici	Jdgs	7	10	13	Et tamen reliquístis me, et coluístis deos aliénos: idcírco non addam ut ultra vos líberem:
   6854 Júdici	Jdgs	7	10	14	ite, et invocáte deos quos elegístis: ipsi vos líberent in témpore angústiæ.
   6855 Júdici	Jdgs	7	10	15	Dixerúntque fílii Ísraël ad Dóminum: Peccávimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc líbera nos.
   6856 Júdici	Jdgs	7	10	16	Quæ dicéntes, ómnia de fínibus suis alienórum deórum idóla projecérunt, et serviérunt Dómino Deo: qui dóluit super misériis eórum.
   6857 Júdici	Jdgs	7	10	17	Ítaque fílii Ammon conclamántes in Gálaad fixére tentória, contra quos congregáti fílii Ísraël in Maspha castrametáti sunt.	b
   6858 Júdici	Jdgs	7	10	18	Dixerúntque príncipes Gálaad sínguli ad próximos suos: Qui primus ex nobis contra fílios Ammon cœ́perit dimicáre, erit dux pópuli Gálaad.
   6859 Júdici	Jdgs	7	11	1	Fuit illo témpore Jephte Galaadítes vir fortíssimus atque pugnátor, fílius mulíeris meretrícis, qui natus est de Gálaad.
   6860 Júdici	Jdgs	7	11	2	Hábuit autem Gálaad uxórem, de qua suscépit fílios: qui postquam créverant, ejecérunt Jephte, dicéntes: Hæres in domo patris nostri esse non póteris, quia de áltera matre natus es.
   6861 Júdici	Jdgs	7	11	3	Quos ille fúgiens atque devítans, habitávit in terra Tob: congregatíque sunt ad eum viri ínopes, et latrocinántes, et quasi príncipem sequebántur.
   6862 Júdici	Jdgs	7	11	4	In illis diébus pugnábant fílii Ammon contra Ísraël.
   6863 Júdici	Jdgs	7	11	5	Quibus ácriter instántibus perrexérunt majóres natu de Gálaad, ut tóllerent in auxílium sui Jephte de terra Tob:
   6864 Júdici	Jdgs	7	11	6	dixerúntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra fílios Ammon.
   6865 Júdici	Jdgs	7	11	7	Quibus ille respóndit: Nonne vos estis, qui odístis me, et ejecístis de domo patris mei? et nunc venístis ad me necessitáte compúlsi.
   6866 Júdici	Jdgs	7	11	8	Dixerúntque príncipes Gálaad ad Jephte: Ob hanc ígitur causam nunc ad te venímus, ut proficiscáris nobíscum, et pugnes contra fílios Ammon, sisque dux ómnium qui hábitant in Gálaad.	b
   6867 Júdici	Jdgs	7	11	9	Jephte quoque dixit eis: Si vere venístis ad me, ut pugnem pro vobis contra fílios Ammon, tradiderítque eos Dóminus in manus meas, ego ero vester princeps?
   6868 Júdici	Jdgs	7	11	10	Qui respondérunt ei: Dóminus, qui hæc audit, ipse mediátor ac testis est quod nostra promíssa faciémus.
   6869 Júdici	Jdgs	7	11	11	Ábiit ítaque Jephte cum princípibus Gálaad, fecítque eum omnis pópulus príncipem sui. Locutúsque est Jephte omnes sermónes suos coram Dómino in Maspha.
   6870 Júdici	Jdgs	7	11	12	Et misit núntios ad regem filiórum Ammon, qui ex persóna sua dícerent: Quid mihi et tibi est, quia venísti contra me, ut vastáres terram meam?
   6871 Júdici	Jdgs	7	11	13	Quibus ille respóndit: Quia tulit Ísraël terram meam, quando ascéndit de Ægýpto, a fínibus Arnon usque Jaboc atque Jordánem: nunc ergo cum pace redde mihi eam.
   6872 Júdici	Jdgs	7	11	14	Per quos rursum mandávit Jephte, et imperávit eis ut dícerent regi Ammon:	b
   6873 Júdici	Jdgs	7	11	15	Hæc dicit Jephte: Non tulit Ísraël terram Moab, nec terram filiórum Ammon:
   6874 Júdici	Jdgs	7	11	16	sed quando de Ægýpto conscendérunt, ambulávit per solitúdinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades.
   6875 Júdici	Jdgs	7	11	17	Misítque núntios ad regem Edom, dicens: Dimítte me ut tránseam per terram tuam. Qui nóluit acquiéscere précibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse tránsitum præbére contémpsit. Mansit ítaque in Cades,
   6876 Júdici	Jdgs	7	11	18	et circuívit ex látere terram Edom et terram Moab: venítque contra orientálem plagam terræ Moab, et castrametátus est trans Arnon: nec vóluit intráre términos Moab. (Arnon quippe confínium est terræ Moab.)
   6877 Júdici	Jdgs	7	11	19	Misit ítaque Ísraël núntios ad Sehon regem Amorrhæórum, qui habitábat in Hésebon, et dixérunt ei: Dimítte ut tránseam per terram tuam usque ad flúvium.
   6878 Júdici	Jdgs	7	11	20	Qui et ipse Ísraël verba despíciens, non dimísit eum transíre per términos suos: sed infiníta multitúdine congregáta, egréssus est contra eum in Jasa, et fórtiter resistébat.
   6879 Júdici	Jdgs	7	11	21	Tradidítque eum Dóminus in manus Ísraël cum omni exércitu suo: qui percússit eum, et possédit omnem terram Amorrhǽi habitatóris regiónis illíus,	b
   6880 Júdici	Jdgs	7	11	22	et univérsos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitúdine usque ad Jordánem.
   6881 Júdici	Jdgs	7	11	23	Dóminus ergo Deus Ísraël subvértit Amorrhǽum, pugnánte contra illum pópulo suo Ísraël, et tu nunc vis possidére terram ejus?
   6882 Júdici	Jdgs	7	11	24	Nonne ea quæ póssidet Chamos deus tuus, tibi jure debéntur? quæ autem Dóminus Deus noster victor obtínuit, in nostram cedent possessiónem:	b
   6883 Júdici	Jdgs	7	11	25	nisi forte mélior es Balac fílio Sephor rege Moab; aut docére potes, quod jurgátus sit contra Ísraël, et pugnáverit contra eum,
   6884 Júdici	Jdgs	7	11	26	quando habitávit in Hésebon et vículis ejus, et in Ároër et villis illíus, vel in cunctis civitátibus juxta Jordánem, per trecéntos annos. Quare tanto témpore nihil super hac repetitióne tentástis?
   6885 Júdici	Jdgs	7	11	27	Ígitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, índicens mihi bella non justa. Júdicet Dóminus árbiter hujus diéi inter Ísraël, et inter fílios Ammon.
   6886 Júdici	Jdgs	7	11	28	Noluítque acquiéscere rex filiórum Ammon verbis Jephte, quæ per núntios mandáverat.	b
   6887 Júdici	Jdgs	7	11	29	Factus est ergo super Jephte spíritus Dómini, et circúiens Gálaad et Manásse, Maspha quoque Gálaad, et inde tránsiens ad fílios Ammon,
   6888 Júdici	Jdgs	7	11	30	votum vovit Dómino, dicens: Si tradíderis fílios Ammon in manus meas,
   6889 Júdici	Jdgs	7	11	31	quicúmque primus fúerit egréssus de fóribus domus meæ, mihíque occúrrerit reverténti cum pace a fíliis Ammon, eum holocáustum ófferam Dómino.
   6890 Júdici	Jdgs	7	11	32	Transivítque Jephte ad fílios Ammon, ut pugnáret contra eos: quos trádidit Dóminus in manus ejus.	b
   6891 Júdici	Jdgs	7	11	33	Percussítque ab Ároër usque dum vénias in Mennith, vigínti civitátes, et usque ad Abel, quæ est víneis cónsita, plaga magna nimis: humiliatíque sunt fílii Ammon a fíliis Ísraël.
   6892 Júdici	Jdgs	7	11	34	Reverténte autem Jephte in Maspha domum suam, occúrrit ei unigénita fília sua cum týmpanis et choris: non enim habébat álios líberos.	b
   6893 Júdici	Jdgs	7	11	35	Qua visa, scidit vestiménta sua, et ait: Heu me, fília mea! decepísti me, et ipsa decépta es: apérui enim os meum ad Dóminum, et áliud fácere non pótero.
   6894 Júdici	Jdgs	7	11	36	Cui illa respóndit: Pater mi, si aperuísti os tuum ad Dóminum, fac mihi quodcúmque pollícitus es, concéssa tibi ultióne atque victória de hóstibus tuis.
   6895 Júdici	Jdgs	7	11	37	Dixítque ad patrem: Hoc solum mihi præsta quod déprecor: dimítte me ut duóbus ménsibus circúmeam montes, et plangam virginitátem meam cum sodálibus meis.
   6896 Júdici	Jdgs	7	11	38	Cui ille respóndit: Vade. Et dimísit eam duóbus ménsibus. Cumque abiísset cum sóciis ac sodálibus suis, flebat virginitátem suam in móntibus.
   6897 Júdici	Jdgs	7	11	39	Expletísque duóbus ménsibus, revérsa est ad patrem suum, et fecit ei sicut vóverat, quæ ignorábat virum. Exínde mos incrébruit in Ísraël, et consuetúdo serváta est,
   6898 Júdici	Jdgs	7	11	40	ut post anni círculum convéniant in unum fíliæ Ísraël, et plangant fíliam Jephte Galaadítæ diébus quátuor.
   6899 Júdici	Jdgs	7	12	1	Ecce autem in Éphraim orta est sedítio: nam transeúntes contra aquilónem, dixérunt ad Jephte: Quare vadens ad pugnam contra fílios Ammon, vocáre nos noluísti, ut pergerémus tecum? ígitur incendémus domum tuam.
   6900 Júdici	Jdgs	7	12	2	Quibus ille respóndit: Disceptátio erat mihi et pópulo meo contra fílios Ammon véhemens: vocavíque vos, ut præberétis mihi auxílium, et fácere noluístis.
   6901 Júdici	Jdgs	7	12	3	Quod cernens, pósui ánimam meam in mánibus meis, transivíque ad fílios Ammon, et trádidit eos Dóminus in manus meas. Quid commérui, ut advérsum me consurgátis in prœ́lium?
   6902 Júdici	Jdgs	7	12	4	Vocátis ítaque ad se cunctis viris Gálaad, pugnábat contra Éphraim: percusserúntque viri Gálaad Éphraim, quia díxerat: Fugitívus est Gálaad de Éphraim, et hábitat in médio Éphraim et Manásse.
   6903 Júdici	Jdgs	7	12	5	Occupaverúntque Galaadítæ vada Jordánis, per quæ Éphraim reversúrus erat. Cumque venísset ad ea de Éphraim número, fúgiens, atque dixísset: Óbsecro ut me transíre permittátis: dicébant ei Galaadítæ: Numquid Ephrathǽus es? quo dicénte: Non sum:
   6904 Júdici	Jdgs	7	12	6	interrogábant eum: Dic ergo Scíbboleth, quod interpretátur Spica. Qui respondébat: Síbboleth: eádem líttera spicam exprímere non valens. Statímque apprehénsum jugulábant in ipso Jordánis tránsitu. Et cecidérunt in illo témpore de Éphraim quadragínta duo míllia.
   6905 Júdici	Jdgs	7	12	7	Judicávit ítaque Jephte Galaadítes Ísraël sex annis: et mórtuus est, ac sepúltus in civitáte sua Gálaad.	b
   6906 Júdici	Jdgs	7	12	8	Post hunc judicávit Ísraël Ábesan de Béthlehem:
   6907 Júdici	Jdgs	7	12	9	qui hábuit trigínta fílios, et tótidem fílias, quas emíttens foras, marítis dedit, et ejúsdem númeri fíliis suis accépit uxóres, introdúcens in domum suam. Qui septem annis judicávit Ísraël:
   6908 Júdici	Jdgs	7	12	10	mortuúsque est, ac sepúltus in Béthlehem.
   6909 Júdici	Jdgs	7	12	11	Cui succéssit Ahíalon Zabulonítes: et judicávit Ísraël decem annis:
   6910 Júdici	Jdgs	7	12	12	mortuúsque est, ac sepúltus in Zábulon.
   6911 Júdici	Jdgs	7	12	13	Post hunc judicávit Ísraël Abdon fílius Illel Pharathonítes:
   6912 Júdici	Jdgs	7	12	14	qui hábuit quadragínta fílios, et trigínta ex eis nepótes, ascendéntes super septuagínta pullos asinárum. Et judicávit Ísraël octo annis:
   6913 Júdici	Jdgs	7	12	15	mortuúsque est, ac sepúltus in Phárathon terræ Éphraim, in monte Ámalec.
   6914 Júdici	Jdgs	7	13	1	Rursúmque fílii Ísraël fecérunt malum in conspéctu Dómini: qui trádidit eos in manus Philisthinórum quadragínta annis.
   6915 Júdici	Jdgs	7	13	2	Erat autem quidam vir de Sáraa, et de stirpe Dan, nómine Mánue, habens uxórem stérilem.
   6916 Júdici	Jdgs	7	13	3	Cui appáruit ángelus Dómini, et dixit ad eam: Stérilis es et absque líberis: sed concípies, et páries fílium.
   6917 Júdici	Jdgs	7	13	4	Cave ergo ne bibas vinum ac síceram, nec immúndum quidquam cómedas:
   6918 Júdici	Jdgs	7	13	5	quia concípies, et páries fílium, cujus non tanget caput novácula: erit enim nazarǽus Dei ab infántia sua et ex matris útero, et ipse incípiet liberáre Ísraël de manu Philisthinórum.
   6919 Júdici	Jdgs	7	13	6	Quæ cum venísset ad marítum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angélicum, terríbilis nimis. Quem cum interrogássem quis esset, et unde venísset, et quo nómine vocarétur, nóluit mihi dícere:
   6920 Júdici	Jdgs	7	13	7	sed hoc respóndit: Ecce concípies et páries fílium: cave ne vinum bibas, nec síceram, et ne áliquo vescáris immúndo: erit enim puer nazarǽus Dei ab infántia sua, ex útero matris suæ usque ad diem mortis suæ.
   6921 Júdici	Jdgs	7	13	8	Orávit ítaque Mánue Dóminum, et ait: Óbsecro, Dómine, ut vir Dei, quem misísti, véniat íterum, et dóceat nos quid debeámus fácere de púero, qui nascitúrus est.	b
   6922 Júdici	Jdgs	7	13	9	Exaudivítque Dóminus deprecántem Mánue, et appáruit rursum ángelus Dei uxóri ejus sedénti in agro: Mánue autem marítus ejus non erat cum ea. Quæ cum vidísset ángelum,
   6923 Júdici	Jdgs	7	13	10	festinávit, et cucúrrit ad virum suum: nuntiavítque ei, dicens: Ecce appáruit mihi vir, quem ante víderam.
   6924 Júdici	Jdgs	7	13	11	Qui surréxit, et secútus est uxórem suam: veniénsque ad virum, dixit ei: Tu es qui locútus es mulíeri? Et ille respóndit: Ego sum.
   6925 Júdici	Jdgs	7	13	12	Cui Mánue: Quando, inquit, sermo tuus fúerit explétus, quid vis ut fáciat puer? aut a quo se observáre debébit?
   6926 Júdici	Jdgs	7	13	13	Dixítque ángelus Dómini ad Mánue: Ab ómnibus, quæ locútus sum uxóri tuæ, abstíneat se,
   6927 Júdici	Jdgs	7	13	14	et quidquid ex vínea náscitur, non cómedat: vinum et síceram non bibat; nullo vescátur immúndo: et quod ei præcépi, ímpleat atque custódiat.
   6928 Júdici	Jdgs	7	13	15	Dixítque Mánue ad ángelum Dómini: Óbsecro te ut acquiéscas précibus meis, et faciámus tibi hædum de capris.
   6929 Júdici	Jdgs	7	13	16	Cui respóndit ángelus: Si me cogis, non cómedam panes tuos: si autem vis holocáustum fácere, offer illud Dómino. Et nesciébat Mánue quod ángelus Dómini esset.
   6930 Júdici	Jdgs	7	13	17	Dixítque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fúerit explétus, honorémus te?
   6931 Júdici	Jdgs	7	13	18	Cui ille respóndit: Cur quæris nomen meum, quod est mirábile?
   6932 Júdici	Jdgs	7	13	19	Tulit ítaque Mánue hædum de capris, et libaménta, et pósuit super petram, ófferens Dómino, qui facit mirabília: ipse autem et uxor ejus intuebántur.
   6933 Júdici	Jdgs	7	13	20	Cumque ascénderet flamma altáris in cælum, ángelus Dómini páriter in flamma ascéndit. Quod cum vidíssent Mánue et uxor ejus, proni cecidérunt in terram,
   6934 Júdici	Jdgs	7	13	21	et ultra eis non appáruit ángelus Dómini. Statímque intelléxit Mánue ángelum Dómini esse,
   6935 Júdici	Jdgs	7	13	22	et dixit ad uxórem suam: Morte moriémur, quia vídimus Deum.
   6936 Júdici	Jdgs	7	13	23	Cui respóndit múlier: Si Dóminus nos vellet occídere, de mánibus nostris holocáustum et libaménta non suscepísset, nec ostendísset nobis hæc ómnia, neque ea quæ sunt ventúra dixísset.
   6937 Júdici	Jdgs	7	13	24	Péperit ítaque fílium, et vocávit nomen ejus Samson. Crevítque puer, et benedíxit ei Dóminus.
   6938 Júdici	Jdgs	7	13	25	Cœpítque spíritus Dómini esse cum eo in castris Dan inter Sáraa et Ésthaol.
   6939 Júdici	Jdgs	7	14	1	Descéndit ergo Samson in Thámnatha: vidénsque ibi mulíerem de filiábus Philísthiim,
   6940 Júdici	Jdgs	7	14	2	ascéndit, et nuntiávit patri suo et matri suæ, dicens: Vidi mulíerem in Thámnatha de filiábus Philisthinórum: quam quæso ut mihi accipiátis uxórem.
   6941 Júdici	Jdgs	7	14	3	Cui dixérunt pater et mater sua: Numquid non est múlier in filiábus fratrum tuórum, et in omni pópulo meo, quia vis accípere uxórem de Philísthiim, qui incircumcísi sunt? Dixítque Samson ad patrem suum: Hanc mihi áccipe: quia plácuit óculis meis.
   6942 Júdici	Jdgs	7	14	4	Paréntes autem ejus nesciébant quod res a Dómino fíeret, et quǽreret occasiónem contra Philísthiim: eo enim témpore Philísthiim dominabántur Israéli.
   6943 Júdici	Jdgs	7	14	5	Descéndit ítaque Samson cum patre suo et matre in Thámnatha. Cumque veníssent ad víneas óppidi, appáruit cátulus leónis sævus, et rúgiens, et occúrrit ei.
   6944 Júdici	Jdgs	7	14	6	Írruit autem spíritus Dómini in Samson, et dilacerávit leónem, quasi hædum in frustra discérpens, nihil omníno habens in manu: et hoc patri et matri nóluit indicáre.
   6945 Júdici	Jdgs	7	14	7	Descendítque, et locútus est mulíeri quæ placúerat óculis ejus.
   6946 Júdici	Jdgs	7	14	8	Et post áliquot dies revértens ut accíperet eam, declinávit ut vidéret cadáver leónis, et ecce exámen apum in ore leónis erat ac favus mellis.	b
   6947 Júdici	Jdgs	7	14	9	Quem cum sumpsísset in mánibus comedébat in via: veniénsque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comedérunt: nec tamen eis vóluit indicáre quod mel de córpore leónis assúmpserat.
   6948 Júdici	Jdgs	7	14	10	Descéndit ítaque pater ejus ad mulíerem, et fecit fílio suo Samson convívium: sic enim júvenes fácere consuéverant.
   6949 Júdici	Jdgs	7	14	11	Cum ergo cives loci illíus vidíssent eum, dedérunt ei sodáles trigínta ut essent cum eo.
   6950 Júdici	Jdgs	7	14	12	Quibus locútus est Samson: Propónam vobis probléma: quod si solvéritis mihi intra septem dies convívii, dabo vobis trigínta síndones, et tótidem túnicas:
   6951 Júdici	Jdgs	7	14	13	sin autem non potuéritis sólvere, vos dábitis mihi trigínta síndones, et ejúsdem númeri túnicas. Qui respondérunt ei: Propóne probléma, ut audiámus.
   6952 Júdici	Jdgs	7	14	14	Dixítque eis: De comedénte exívit cibus, et de forti egréssa est dulcédo. Nec potuérunt per tres dies propositiónem sólvere.
   6953 Júdici	Jdgs	7	14	15	Cumque adésset dies séptimus, dixérunt ad uxórem Samson: Blandíre viro tuo et suáde ei ut índicet tibi quid signíficet probléma: quod si fácere nolúeris, incendémus te, et domum patris tui: an idcírco vocástis nos ad núptias ut spoliarétis?
   6954 Júdici	Jdgs	7	14	16	Quæ fundébat apud Samson lácrimas, et quærebátur, dicens: Odísti me, et non díligis: idcírco probléma, quod proposuísti fíliis pópuli mei, non vis mihi expónere. At ille respóndit: Patri meo et matri nólui dícere: et tibi indicáre pótero?
   6955 Júdici	Jdgs	7	14	17	Septem ígitur diébus convívii flebat ante eum: tandémque die séptimo cum ei esset molésta, expósuit. Quæ statim indicávit cívibus suis.
   6956 Júdici	Jdgs	7	14	18	Et illi dixérunt ei die séptimo ante solis occúbitum: Quid dúlcius melle, et quid fórtius leóne? Qui ait ad eos: Si non arassétis in vítula mea, non invenissétis propositiónem meam.
   6957 Júdici	Jdgs	7	14	19	Írruit ítaque in eum spíritus Dómini, descendítque Ascalónem, et percússit ibi trigínta viros: quorum ablátas vestes dedit iis qui probléma sólverant. Iratúsque nimis ascéndit in domum patris sui:
   6958 Júdici	Jdgs	7	14	20	uxor autem ejus accépit marítum unum de amícis ejus et prónubis.
   6959 Júdici	Jdgs	7	15	1	Post aliquántulum autem témporis, cum dies tritíceæ messis instárent, venit Samson, invísere volens uxórem suam, et áttulit ei hædum de capris. Cumque cubículum ejus sólito vellet intráre, prohíbuit eum pater illíus, dicens:
   6960 Júdici	Jdgs	7	15	2	Putávi quod odísses eam, et ídeo trádidi illam amíco tuo: sed habet sorórem, quæ júnior et púlchrior illa est: sit tibi pro ea uxor.
   6961 Júdici	Jdgs	7	15	3	Cui Samson respóndit: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthǽos: fáciam enim vobis mala.
   6962 Júdici	Jdgs	7	15	4	Perrexítque et cepit trecéntas vulpes, caudásque eárum junxit ad caudas, et faces ligávit in médio:
   6963 Júdici	Jdgs	7	15	5	quas igne succéndens, dimísit ut huc illúcque discúrrerent. Quæ statim perrexérunt in ségetes Philisthinórum. Quibus succénsis, et comportátæ jam fruges, et adhuc stantes in stípula, concremátæ sunt, in tantum ut víneas quoque et olivéta flamma consúmeret.
   6964 Júdici	Jdgs	7	15	6	Dixerúntque Philísthiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathǽi: quia tulit uxórem ejus, et álteri trádidit, hæc operátus est. Ascenderúntque Philísthiim, et combussérunt tam mulíerem quam patrem ejus.
   6965 Júdici	Jdgs	7	15	7	Quibus ait Samson: Licet hæc fecéritis, tamen adhuc ex vobis éxpetam ultiónem, et tunc quiéscam.
   6966 Júdici	Jdgs	7	15	8a	Percussítque eos ingénti plaga, ita ut stupéntes suram fémori impónerent.
   6967 Júdici	Jdgs	7	15	8b	Et descéndens habitávit in spelúnca petræ Etam.
   6968 Júdici	Jdgs	7	15	9	Ígitur ascendéntes Philísthiim in terram Juda, castrametáti sunt in loco, qui póstea vocátus est Lechi, id est, Maxílla, ubi eórum effúsus est exércitus.
   6969 Júdici	Jdgs	7	15	10	Dixerúntque ad eos de tribu Juda: Cur ascendístis advérsum nos? Qui respondérunt: Ut ligémus Samson vénimus, et reddámus ei quæ in nos operátus est.
   6970 Júdici	Jdgs	7	15	11	Descendérunt ergo tria míllia virórum de Juda ad specum sílicis Etam, dixerúntque ad Samson: Nescis quod Philísthiim ímperent nobis? quare hoc fácere voluísti? Quibus ille ait: Sicut fecérunt mihi, sic feci eis.
   6971 Júdici	Jdgs	7	15	12	Ligáre, ínquiunt, te vénimus, et trádere in manus Philisthinórum. Quibus Samson: Juráte, ait, et spondéte mihi quod non occidátis me.
   6972 Júdici	Jdgs	7	15	13	Dixérunt: Non te occidémus, sed vinctum tradémus. Ligaverúntque eum duóbus novis fúnibus, et tulérunt eum de petra Etam.
   6973 Júdici	Jdgs	7	15	14	Qui cum venísset ad locum Maxíllæ, et Philísthiim vociferántes occurríssent ei, írruit spíritus Dómini in eum: et sicut solent ad odórem ignis lina consúmi, ita víncula, quibus ligátus erat, dissipáta sunt et solúta.	b
   6974 Júdici	Jdgs	7	15	15	Inventámque maxíllam, id est, mandíbulam ásini, quæ jacébat, arrípiens interfécit in ea mille viros,
   6975 Júdici	Jdgs	7	15	16	et ait: In maxílla ásini, in mandíbula pulli asinárum, delévi eos, et percússi mille viros.
   6976 Júdici	Jdgs	7	15	17	Cumque hæc verba canens complésset, projécit mandíbulam de manu, et vocávit nomen loci illíus Ramáthlechi, quod interpretátur, Elevátio maxíllæ.
   6977 Júdici	Jdgs	7	15	18	Sitiénsque valde, clamávit ad Dóminum, et ait: Tu dedísti in manu servi tui salútem hanc máximam atque victóriam: en siti mórior, incidámque in manus incircumcisórum.
   6978 Júdici	Jdgs	7	15	19	Apéruit ítaque Dóminus molárem dentem in maxílla ásini, et egréssæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillávit spíritum, et vires recépit. Idcírco appellátum est nomen loci illíus, Fons invocántis de maxílla, usque in præséntem diem.
   6979 Júdici	Jdgs	7	15	20	Judicavítque Ísraël in diébus Philísthiim vigínti annis.	b
   6980 Júdici	Jdgs	7	16	1	Ábiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulíerem meretrícem, ingressúsque est ad eam.
   6981 Júdici	Jdgs	7	16	2	Quod cum audíssent Philísthiim, et percrebruísset apud eos intrásse urbem Samson, circumdedérunt eum, pósitis in porta civitátis custódibus: et ibi tota nocte cum siléntio præstolántes, ut facto mane exeúntem occíderent.
   6982 Júdici	Jdgs	7	16	3	Dormívit autem Samson usque ad médium noctem: et inde consúrgens, apprehéndit ambas portæ fores cum póstibus suis et sera, impositásque húmeris suis portávit ad vérticem montis, qui réspicit Hebron.
   6983 Júdici	Jdgs	7	16	4	Post hæc amávit mulíerem, quæ habitábat in valle Sorec, et vocabátur Dálila.	b
   6984 Júdici	Jdgs	7	16	5	Venerúntque ad eam príncipes Philisthinórum, atque dixérunt: Décipe eum, et disce ab illo, in quo hábeat tantam fortitúdinem, et quómodo eum superáre valeámus, et vinctum afflígere: quod si féceris, dábimus tibi sínguli mille et centum argénteos.
   6985 Júdici	Jdgs	7	16	6	Locúta est ergo Dálila ad Samson: Dic mihi, óbsecro, in quo sit tua máxima fortitúdo, et quid sit quo ligátus erúmpere néqueas?
   6986 Júdici	Jdgs	7	16	7	Cui respóndit Samson: Si septem nervíceis fúnibus necdum siccis, et adhuc huméntibus, ligátus fúero, infírmus ero ut céteri hómines.
   6987 Júdici	Jdgs	7	16	8	Attulerúntque ad eam sátrapæ Philisthinórum septem funes, ut díxerat: quibus vinxit eum,
   6988 Júdici	Jdgs	7	16	9	laténtibus apud se insídiis, et in cubículo finem rei expectántibus: clamavítque ad eum: Philísthiim super te, Samson. Qui rupit víncula, quómodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putámine, cum odórem ignis accéperit: et non est cógnitum in quo esset fortitúdo ejus.
   6989 Júdici	Jdgs	7	16	10	Dixítque ad eum Dálila: Ecce illusísti mihi, et falsum locútus es: saltem nunc índica mihi quo ligári débeas.	b
   6990 Júdici	Jdgs	7	16	11	Cui ille respóndit: Si ligátus fúero novis fúnibus, qui numquam fuérunt in ópere, infírmus ero, et aliórum hóminum símilis.
   6991 Júdici	Jdgs	7	16	12	Quibus rursum Dálila vinxit eum, et clamávit: Philísthiim super te, Samson: in cubículo insídiis præparátis. Qui ita rupit víncula quasi fila telárum.
   6992 Júdici	Jdgs	7	16	13	Dixítque Dálila rursum ad eum: Úsquequo décipis me, et falsum loquéris? osténde quo vincíri débeas. Cui respóndit Samson: Si septem crines cápitis mei cum lício plexúeris, et clavum his circumligátum terræ fíxeris, infírmus ero.
   6993 Júdici	Jdgs	7	16	14	Quod cum fecísset Dálila, dixit ad eum: Philísthiim super te, Samson. Qui consúrgens de somno extráxit clavum cum crínibus et lício.
   6994 Júdici	Jdgs	7	16	15	Dixítque ad eum Dálila: Quómodo dicis quod amas me, cum ánimus tuus non sit mecum? Per tres vices mentítus es mihi, et noluísti dícere in quo sit máxima fortitúdo tua.	b
   6995 Júdici	Jdgs	7	16	16	Cumque molésta esset ei, et per multos dies júgiter adhæréret, spátium ad quiétem non tríbuens, defécit ánima ejus, et ad mortem usque lassáta est.
   6996 Júdici	Jdgs	7	16	17	Tunc apériens veritátem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascéndit super caput meum, quia nazarǽus, id est, consecrátus Deo, sum de útero matris meæ: si rasum fúerit caput meum, recédet a me fortitúdo mea, et defíciam, eróque sicut céteri hómines.
   6997 Júdici	Jdgs	7	16	18	Vidénsque illa quod conféssus ei esset omnem ánimum suum, misit ad príncipes Philisthinórum ac mandávit: Ascénde adhuc semel, quia nunc mihi apéruit cor suum. Qui ascendérunt assúmpta pecúnia, quam promíserant.
   6998 Júdici	Jdgs	7	16	19	At illa dormíre eum fecit super génua sua, et in sinu suo reclináre caput. Vocavítque tonsórem, et rasit septem crines ejus, et cœpit abígere eum, et a se repéllere: statim enim ab eo fortitúdo discéssit.
   6999 Júdici	Jdgs	7	16	20	Dixítque: Philísthiim super te, Samson. Qui de somno consúrgens, dixit in ánimo suo: Egrédiar sicut ante feci, et me excútiam: nésciens quod recessísset ab eo Dóminus.
   7000 Júdici	Jdgs	7	16	21	Quem cum apprehendíssent Philísthiim, statim eruérunt óculos ejus, et duxérunt Gazam vinctum caténis, et clausum in cárcere molére fecérunt.
   7001 Júdici	Jdgs	7	16	22	Jamque capílli ejus renásci cœpérunt.	b
   7002 Júdici	Jdgs	7	16	23	Et príncipes Philisthinórum convenérunt in unum ut immolárent hóstias magníficas Dagon deo suo, et epularéntur, dicéntes: Trádidit deus noster inimícum nostrum Samson in manus nostras.
   7003 Júdici	Jdgs	7	16	24	Quod étiam pópulus videns, laudábat deum suum, eadémque dicébat: Trádidit deus noster adversárium nostrum in manus nostras, qui delévit terram nostram, et occídit plúrimos.
   7004 Júdici	Jdgs	7	16	25	Lætantésque per convívia, sumptis jam épulis, præcepérunt ut vocarétur Samson, et ante eos lúderet. Qui addúctus de cárcere ludébat ante eos, fecerúntque eum stare inter duas colúmnas.
   7005 Júdici	Jdgs	7	16	26	Qui dixit púero regénti gressus suos: Dimítte me, ut tangam colúmnas, quibus omnis ímminet domus, et reclíner super eas, et páululum requiéscam.
   7006 Júdici	Jdgs	7	16	27	Domus autem erat plena virórum ac mulíerum, et erant ibi omnes príncipes Philisthinórum, ac de tecto et solário círciter tria míllia utriúsque sexus spectántes ludéntem Samson.	b
   7007 Júdici	Jdgs	7	16	28	At ille invocáto Dómino ait: Dómine Deus, meménto mei, et redde mihi nunc fortitúdinem prístinam, Deus meus, ut ulcíscar me de hóstibus meis, et pro amissióne duórum lúminum unam ultiónem recípiam.
   7008 Júdici	Jdgs	7	16	29	Et apprehéndens ambas colúmnas quibus innitebátur domus, alterámque eárum déxtera et álteram læva tenens,
   7009 Júdici	Jdgs	7	16	30	ait: Moriátur ánima mea cum Philísthiim. Concussísque fórtiter colúmnis, cécidit domus super omnes príncipes, et céteram multitúdinem quæ ibi erat: multóque plures interfécit móriens, quam ante vivus occíderat.
   7010 Júdici	Jdgs	7	16	31	Descendéntes autem fratres ejus et univérsa cognátio, tulérunt corpus ejus, et sepeliérunt inter Sáraa et Ésthaol in sepúlchro patris sui Mánue: judicavítque Ísraël vigínti annis.	b
   7011 Júdici	Jdgs	7	17	1	Fuit eo témpore vir quidam de monte Éphraim nómine Michas,
   7012 Júdici	Jdgs	7	17	2	qui dixit matri suæ: Mille et centum argénteos, quos separáveras tibi, et super quibus me audiénte juráveras, ecce ego hábeo, et apud me sunt. Cui illa respóndit: Benedíctus fílius meus Dómino.
   7013 Júdici	Jdgs	7	17	3	Réddidit ergo eos matri suæ, quæ díxerat ei: Consecrávi et vovi hoc argéntum Dómino, ut de manu mea suscípiat fílius meus, et fáciat scúlptile atque conflátile: et nunc trado illud tibi.
   7014 Júdici	Jdgs	7	17	4	Réddidit ígitur eos matri suæ: quæ tulit ducéntos argénteos, et dedit eos argentário, ut fáceret ex eis scúlptile atque conflátile, quod fuit in domo Michæ.
   7015 Júdici	Jdgs	7	17	5	Qui ædículam quoque in ea deo separávit, et fecit ephod, et théraphim, id est, vestem sacerdotálem, et idóla: implevítque uníus filiórum suórum manum, et factus est ei sacérdos.
   7016 Júdici	Jdgs	7	17	6	In diébus illis non erat rex in Ísraël, sed unusquísque quod sibi rectum videbátur, hoc faciébat.
   7017 Júdici	Jdgs	7	17	7	Fuit quoque alter adoléscens de Béthlehem Juda, ex cognatióne ejus: erátque ipse Levítes, et habitábat ibi.	b
   7018 Júdici	Jdgs	7	17	8	Egressúsque de civitáte Béthlehem, peregrinári vóluit ubicúmque sibi cómmodum reperísset. Cumque venísset in montem Éphraim, iter fáciens, et declinásset parúmper in domum Michæ,
   7019 Júdici	Jdgs	7	17	9	interrogátus est ab eo unde venísset. Qui respóndit: Levíta sum de Béthlehem Juda, et vado ut hábitem ubi potúero, et útile mihi esse perspéxero.
   7020 Júdici	Jdgs	7	17	10	Dixítque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacérdos: dabóque tibi per annos síngulos decem argénteos, ac vestem dúplicem, et quæ ad victum sunt necessária.
   7021 Júdici	Jdgs	7	17	11	Acquiévit, et mansit apud hóminem, fuítque illi quasi unus de fíliis.
   7022 Júdici	Jdgs	7	17	12	Implevítque Michas manum ejus, et hábuit púerum sacerdótem apud se:
   7023 Júdici	Jdgs	7	17	13	Nunc scio, dicens, quod benefáciet mihi Deus habénti Levítici géneris sacerdótem.
   7024 Júdici	Jdgs	7	18	1	In diébus illis non erat rex in Ísraël, et tribus Dan quærébat possessiónem sibi, ut habitáret in ea: usque ad illum enim diem inter céteras tribus sortem non accéperat.
   7025 Júdici	Jdgs	7	18	2	Misérunt ergo fílii Dan stirpis et famíliæ suæ quinque viros fortíssimos de Sáraa et Ésthaol, ut explorárent terram, et diligénter inspícerent: dixerúntque eis: Ite, et consideráte terram. Qui cum pergéntes veníssent in montem Éphraim, et intrássent domum Michæ, requievérunt ibi:
   7026 Júdici	Jdgs	7	18	3	et agnoscéntes vocem adolescéntis Levítæ, utentésque illíus diversório, dixérunt ad eum: Quis te huc addúcit? quid hic agis? quam ob causam huc veníre voluísti?
   7027 Júdici	Jdgs	7	18	4	Qui respóndit eis: Hæc et hæc prǽstitit mihi Michas, et me mercéde condúxit, ut sim ei sacérdos.
   7028 Júdici	Jdgs	7	18	5	Rogavérunt autem eum ut consúleret Dóminum ut scire possent an próspero itínere pérgerent, et res habéret efféctum.
   7029 Júdici	Jdgs	7	18	6	Qui respóndit eis: Ite in pace: Dóminus réspicit viam vestram, et iter quo pérgitis.
   7030 Júdici	Jdgs	7	18	7	Eúntes ígitur quinque viri venérunt Lais: viderúntque pópulum habitántem in ea absque ullo timóre, juxta consuetúdinem Sidoniórum, secúrum et quiétum, nullo ei pénitus resisténte, magnarúmque opum, et procul a Sidóne atque a cunctis homínibus separátum.	b
   7031 Júdici	Jdgs	7	18	8	Reversíque ad fratres suos in Sáraa et Ésthaol, et quid egíssent sciscitántibus respondérunt:
   7032 Júdici	Jdgs	7	18	9	Súrgite, ascendámus ad eos: vídimus enim terram valde opuléntam et úberem. Nolíte neglígere, nolíte cessáre: eámus, et possideámus eam: nullus erit labor.
   7033 Júdici	Jdgs	7	18	10	Intrábimus ad secúros, in regiónem latíssimam, tradétque nobis Dóminus locum, in quo nullíus rei est penúria eórum quæ gignúntur in terra.
   7034 Júdici	Jdgs	7	18	11	Profécti ígitur sunt de cognatióne Dan, id est, de Sáraa et Ésthaol, sexcénti viri accíncti armis béllicis,	b
   7035 Júdici	Jdgs	7	18	12	ascendentésque mansérunt in Cariathíarim Judæ: qui locus ex eo témpore Castrórum Dan nomen accépit, et est post tergum Cariathíarim.
   7036 Júdici	Jdgs	7	18	13	Inde transiérunt in montem Éphraim. Cumque veníssent ad domum Michæ,
   7037 Júdici	Jdgs	7	18	14	dixérunt quinque viri, qui prius missi fúerant ad considerándam terram Lais, céteris frátribus suis: Nostis quod in dómibus istis sit ephod, et théraphim, et scúlptile, atque conflátile: vidéte quid vobis pláceat.
   7038 Júdici	Jdgs	7	18	15	Et cum páululum declinássent, ingréssi sunt domum adolescéntis Levítæ, qui erat in domo Michæ: salutaverúntque eum verbis pacíficis.
   7039 Júdici	Jdgs	7	18	16	Sexcénti autem viri ita ut erant armáti, stabant ante óstium.
   7040 Júdici	Jdgs	7	18	17	At illi, qui ingréssi fúerant domum júvenis, scúlptile, et ephod, et théraphim, atque conflátile tóllere nitebántur, et sacérdos stabat ante óstium, sexcéntis viris fortíssimis haud procul expectántibus.
   7041 Júdici	Jdgs	7	18	18	Tulérunt ígitur qui intráverant scúlptile, ephod, et idóla, atque conflátile. Quibus dixit sacérdos: Quid fácitis?
   7042 Júdici	Jdgs	7	18	19	Cui respondérunt: Tace et pone dígitum super os tuum: veníque nobíscum, ut habeámus te patrem, ac sacerdótem. Quid tibi mélius est, ut sis sacérdos in domo uníus viri, an in una tribu et família in Ísraël?
   7043 Júdici	Jdgs	7	18	20	Quod cum audísset, acquiévit sermónibus eórum, et tulit ephod, et idóla, ac scúlptile, et proféctus est cum eis.
   7044 Júdici	Jdgs	7	18	21	Qui cum pérgerent, et ante se ire fecíssent párvulos ac juménta, et omne quod erat pretiósum,	b
   7045 Júdici	Jdgs	7	18	22	et jam a domo Michæ essent procul, viri qui habitábant in ǽdibus Michæ conclamántes secúti sunt,
   7046 Júdici	Jdgs	7	18	23	et post tergum clamáre cœpérunt. Qui cum respexíssent, dixérunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas?
   7047 Júdici	Jdgs	7	18	24	Qui respóndit: Deos meos, quos mihi feci, tulístis, et sacerdótem, et ómnia quæ hábeo, et dícitis: Quid tibi est?
   7048 Júdici	Jdgs	7	18	25	Dixerúntque ei fílii Dan: Cave ne ultra loquáris ad nos, et véniant ad te viri ánimo concitáti, et ipse cum omni domo tua péreas.
   7049 Júdici	Jdgs	7	18	26	Et sic cœpto itínere perrexérunt. Videns autem Michas quod fortióres se essent, revérsus est in domum suam.
   7050 Júdici	Jdgs	7	18	27	Sexcénti autem viri tulérunt sacerdótem, et quæ supra díximus: venerúntque in Lais ad pópulum quiescéntem atque secúrum, et percussérunt eos in ore gládii: urbémque incéndio tradidérunt,	b
   7051 Júdici	Jdgs	7	18	28	nullo pénitus ferénte præsídium, eo quod procul habitárent a Sidóne, et cum nullo hóminum habérent quidquam societátis ac negótii. Erat autem cívitas sita in regióne Rohob: quam rursum exstruéntes habitavérunt in ea,
   7052 Júdici	Jdgs	7	18	29	vocáto nómine civitátis Dan, juxta vocábulum patris sui, quem genúerat Ísraël, quæ prius Lais dicebátur.
   7053 Júdici	Jdgs	7	18	30	Posuerúntque sibi scúlptile, et Jónathan fílium Gersam fílii Móysi ac fílios ejus sacerdótes in tribu Dan, usque ad diem captivitátis suæ.
   7054 Júdici	Jdgs	7	18	31	Mansítque apud eos idólum Michæ omni témpore quo fuit domus Dei in Silo. In diébus illis non erat rex in Ísraël.
   7055 Júdici	Jdgs	7	19	1	Fuit quidam vir Levítes hábitans in látere montis Éphraim, qui accépit uxórem de Béthlehem Juda:
   7056 Júdici	Jdgs	7	19	2	quæ relíquit eum, et revérsa est in domum patris sui in Béthlehem, mansítque apud eum quátuor ménsibus.
   7057 Júdici	Jdgs	7	19	3	Secutúsque est eam vir suus, volens reconciliári ei, atque blandíri, et secum redúcere, habens in comitátu púerum et duos ásinos: quæ suscépit eum, et introdúxit in domum patris sui. Quod cum audísset socer ejus, eúmque vidísset, occúrrit ei lætus,
   7058 Júdici	Jdgs	7	19	4	et amplexátus est hóminem. Mansítque gener in domo sóceri tribus diébus, cómedens cum eo et bibens familiáriter.
   7059 Júdici	Jdgs	7	19	5	Die autem quarto de nocte consúrgens, proficísci vóluit: quem ténuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxíllum panis, et confórta stómachum, et sic proficiscéris.
   7060 Júdici	Jdgs	7	19	6	Sederúntque simul, ac comedérunt et bibérunt. Dixítque pater puéllæ ad génerum suum: Quæso te ut hódie hic máneas, paritérque lætémur.
   7061 Júdici	Jdgs	7	19	7	At ille consúrgens, cœpit velle proficísci. Et nihilóminus obníxe eum socer ténuit, et apud se fecit manére.
   7062 Júdici	Jdgs	7	19	8	Mane autem facto, parábat Levítes iter. Cui socer rursum: Oro te, inquit, ut páululum cibi cápias, et assúmptis víribus donec incréscat dies, póstea proficiscáris. Comedérunt ergo simul.
   7063 Júdici	Jdgs	7	19	9	Surrexítque adoléscens, ut pérgeret cum uxóre sua et púero. Cui rursum locútus est socer: Consídera quod dies ad occásum declívior sit, et propínquat ad vésperum: mane apud me étiam hódie, et duc lætum diem, et cras proficiscéris ut vadas in domum tuam.
   7064 Júdici	Jdgs	7	19	10	Nóluit gener acquiéscere sermónibus ejus: sed statim perréxit, et venit contra Jebus, quæ áltero nómine vocátur Jerúsalem, ducens secum duos ásinos onústos, et concubínam.
   7065 Júdici	Jdgs	7	19	11	Jamque erant juxta Jebus, et dies mutabátur in noctem: dixítque puer ad dóminum suum: Veni, óbsecro: declinémus ad urbem Jebusæórum, et maneámus in ea.	b
   7066 Júdici	Jdgs	7	19	12	Cui respóndit dóminus: Non ingrédiar óppidum gentis aliénæ, quæ non est de fíliis Ísraël: sed transíbo usque Gábaa,
   7067 Júdici	Jdgs	7	19	13	et cum illuc pervénero, manébimus in ea, aut certe in urbe Rama.
   7068 Júdici	Jdgs	7	19	14	Transiérunt ergo Jebus, et cœptum carpébant iter, occubuítque eis sol juxta Gábaa, quæ est in tribu Bénjamin:
   7069 Júdici	Jdgs	7	19	15	diverterúntque ad eam, ut manérent ibi. Quo cum intrássent, sedébant in platéa civitátis, et nullus eos recípere vóluit hospítio.
   7070 Júdici	Jdgs	7	19	16	Et ecce, appáruit homo senex, revértens de agro et de ópere suo vésperi, qui et ipse de monte erat Éphraim, et peregrínus habitábat in Gábaa: hómines autem regiónis illíus erant fílii Jémini.
   7071 Júdici	Jdgs	7	19	17	Elevatísque óculis, vidit senex sedéntem hóminem cum sarcínulis suis in platéa civitátis, et dixit ad eum: Unde venis? et quo vadis?
   7072 Júdici	Jdgs	7	19	18	Qui respóndit ei: Profécti sumus de Béthlehem Juda, et pérgimus ad locum nostrum, qui est in látere montis Éphraim, unde ierámus in Béthlehem: et nunc vádimus ad domum Dei, nullúsque sub tectum suum nos vult recípere,
   7073 Júdici	Jdgs	7	19	19	habéntes páleas et fœnum in asinórum pábulum, et panem ac vinum in meos et ancíllæ tuæ usus, et púeri qui mecum est: nulla re indigémus nisi hospítio.
   7074 Júdici	Jdgs	7	19	20	Cui respóndit senex: Pax tecum sit, ego præbébo ómnia quæ necessária sunt: tantum, quæso, ne in platéa máneas.
   7075 Júdici	Jdgs	7	19	21	Introduxítque eum in domum suam, et pábulum ásinis prǽbuit: ac postquam lavérunt pedes suos, recépit eos in convívium.
   7076 Júdici	Jdgs	7	19	22	Illis epulántibus, et post labórem itíneris cibo et potu reficiéntibus córpora, venérunt viri civitátis illíus, fílii Bélial (id est, absque jugo), et circumdántes domum senis, fores pulsáre cœpérunt, clamántes ad dóminum domus atque dicéntes: Educ virum, qui ingréssus est domum tuam, ut abutámur eo.	b
   7077 Júdici	Jdgs	7	19	23	Egressúsque est ad eos senex, et ait: Nolíte, fratres, nolíte fácere malum hoc, quia ingréssus est homo hospítium meum: et cessáte ab hac stultítia.
   7078 Júdici	Jdgs	7	19	24	Hábeo fíliam vírginem, et hic homo habet concubínam: edúcam eas ad vos, ut humiliétis eas, et vestram libídinem compleátis: tantum, óbsecro, ne scelus hoc contra natúram operémini in virum.
   7079 Júdici	Jdgs	7	19	25	Nolébant acquiéscere sermónibus illíus: quod cernens homo, edúxit ad eos concubínam suam, et eis trádidit illudéndam: qua cum tota nocte abúsi essent, dimisérunt eam mane.
   7080 Júdici	Jdgs	7	19	26	At múlier, recedéntibus ténebris, venit ad óstium domus, ubi manébat dóminus suus, et ibi córruit.
   7081 Júdici	Jdgs	7	19	27	Mane facto, surréxit homo, et apéruit óstium, ut cœptam expléret viam: et ecce concubína ejus jacébat ante óstium sparsis in límine mánibus.
   7082 Júdici	Jdgs	7	19	28	Cui ille, putans eam quiéscere, loquebátur: Surge, et ambulémus. Qua nihil respondénte, intélligens quod erat mórtua, tulit eam, et impósuit ásino, reversúsque est in domum suam.
   7083 Júdici	Jdgs	7	19	29	Quam cum esset ingréssus, arrípuit gládium, et cadáver uxóris cum óssibus suis in duódecim partes ac frustra concídens, misit in omnes términos Ísraël.	b
   7084 Júdici	Jdgs	7	19	30	Quod cum vidíssent sínguli, conclamábant: Numquam res talis facta est in Ísraël, ex eo die quo ascendérunt patres nostri de Ægýpto usque in præsens tempus: ferte senténtiam, et in commúne decérnite quid facto opus sit.
   7085 Júdici	Jdgs	7	20	1	Egréssi ítaque sunt omnes fílii Ísraël, et páriter congregáti, quasi vir unus, de Dan usque Bersabée, et terra Gálaad, ad Dóminum in Maspha.
   7086 Júdici	Jdgs	7	20	2	Omnésque ánguli populórum, et cunctæ tribus Ísraël in ecclésiam pópuli Dei convenérunt, quadringénta míllia péditum pugnatórum.
   7087 Júdici	Jdgs	7	20	3	(Nec látuit fílios Bénjamin quod ascendíssent fílii Ísraël in Maspha.) Interrogatúsque Levíta, marítus mulíeris interféctæ, quómodo tantum scelus perpetrátum esset,
   7088 Júdici	Jdgs	7	20	4	respóndit: Veni in Gábaa Bénjamin cum uxóre mea, illúcque divérti:
   7089 Júdici	Jdgs	7	20	5	et ecce hómines civitátis illíus circumdedérunt nocte domum in qua manébam, voléntes me occídere, et uxórem meam incredíbili furóre libídinis vexántes, dénique mórtua est.
   7090 Júdici	Jdgs	7	20	6	Quam arréptam, in frustra cóncidi, misíque partes in omnes términos possessiónis vestræ: quia numquam tantum nefas, et tam grande piáculum, factum est in Ísraël.
   7091 Júdici	Jdgs	7	20	7	Adéstis, omnes fílii Ísraël: decérnite quid fácere debeátis.
   7092 Júdici	Jdgs	7	20	8	Stansque omnis pópulus, quasi uníus hóminis sermóne respóndit: Non recedémus in tabernácula nostra, nec suam quisquam intrábit domum:
   7093 Júdici	Jdgs	7	20	9	sed hoc contra Gábaa in commúne faciámus.
   7094 Júdici	Jdgs	7	20	10	Decem viri eligántur e centum ex ómnibus tríbubus Ísraël, et centum de mille, et mille de decem míllibus, ut compórtent exercítui cibária, et possímus pugnáre contra Gábaa Bénjamin, et réddere ei pro scélere, quod merétur.
   7095 Júdici	Jdgs	7	20	11	Convenítque univérsus Ísraël ad civitátem, quasi homo unus eádem mente, unóque consílio.	b
   7096 Júdici	Jdgs	7	20	12	Et misérunt núntios ad omnem tribum Bénjamin, qui dícerent: Cur tantum nefas in vobis repértum est?
   7097 Júdici	Jdgs	7	20	13	Trádite hómines de Gábaa, qui hoc flagítium perpetrárunt, ut moriántur, et auferátur malum de Ísraël. Qui noluérunt fratrum suórum filiórum Ísraël audíre mandátum:
   7098 Júdici	Jdgs	7	20	14	sed ex cunctis úrbibus, quæ sortis suæ erant, convenérunt in Gábaa, ut illis ferrent auxílium, et contra univérsum pópulum Ísraël dimicárent.
   7099 Júdici	Jdgs	7	20	15	Inventíque sunt vigínti quinque míllia de Bénjamin educéntium gládium, præter habitatóres Gábaa,
   7100 Júdici	Jdgs	7	20	16	qui septingénti erant viri fortíssimi, ita sinístra ut dextra prœliántes: et sic fundis lápides ad certum jaciéntes, ut capíllum quoque possent percútere, et nequáquam in álteram partem ictus lápidis deferrétur.
   7101 Júdici	Jdgs	7	20	17	Virórum quoque Ísraël, absque fíliis Bénjamin, invénta sunt quadringénta míllia educéntium gládium, et paratórum ad pugnam.	b
   7102 Júdici	Jdgs	7	20	18	Qui surgéntes venérunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consuluerúntque Deum, atque dixérunt: Quis erit in exércitu nostro princeps certáminis contra fílios Bénjamin? Quibus respóndit Dóminus: Judas sit dux vester.
   7103 Júdici	Jdgs	7	20	19	Statímque fílii Ísraël surgéntes mane, castrametáti sunt juxta Gábaa:
   7104 Júdici	Jdgs	7	20	20	et inde procedéntes ad pugnam contra Bénjamin, urbem oppugnáre cœpérunt.
   7105 Júdici	Jdgs	7	20	21	Egressíque fílii Bénjamin de Gábaa, occidérunt de fíliis Ísraël die illo vigínti duo míllia virórum.
   7106 Júdici	Jdgs	7	20	22	Rursum fílii Ísraël et fortitúdine et número confidéntes, in eódem loco in quo prius certáverant, áciem direxérunt:
   7107 Júdici	Jdgs	7	20	23	ita tamen ut prius ascénderent et flerent coram Dómino usque ad noctem, consuleréntque eum, et dícerent: Débeo ultra procédere ad dimicándum contra fílios Bénjamin fratres meos, an non? Quibus ille respóndit: Ascéndite ad eos, et iníte certámen.
   7108 Júdici	Jdgs	7	20	24	Cumque fílii Ísraël áltera die contra fílios Bénjamin ad prœ́lium processíssent,
   7109 Júdici	Jdgs	7	20	25	erupérunt fílii Bénjamin de portis Gábaa: et occurréntes eis tanta in illos cæde baccháti sunt, ut decem et octo míllia virórum educéntium gládium prostérnerent.
   7110 Júdici	Jdgs	7	20	26	Quam ob rem omnes fílii Ísraël venérunt in domum Dei, et sedéntes flebant coram Dómino: jejunaverúntque die illo usque ad vésperam, et obtulérunt ei holocáusta, atque pacíficas víctimas,
   7111 Júdici	Jdgs	7	20	27	et super statu suo interrogavérunt. Eo témpore ibi erat arca fœ́deris Dei,
   7112 Júdici	Jdgs	7	20	28	et Phínees fílius Eleázari fílii Áaron præpósitus domus. Consuluérunt ígitur Dóminum, atque dixérunt: Exíre ultra debémus ad pugnam contra fílios Bénjamin fratres nostros, an quiéscere? Quibus ait Dóminus: Ascéndite: cras enim tradam eos in manus vestras.
   7113 Júdici	Jdgs	7	20	29	Posuerúntque fílii Ísraël insídias per circúitum urbis Gábaa:	b
   7114 Júdici	Jdgs	7	20	30	et tértia vice, sicut semel et bis, contra Bénjamin exércitum produxérunt.
   7115 Júdici	Jdgs	7	20	31	Sed et fílii Bénjamin audácter erupérunt de civitáte, et fugiéntes adversários lóngius persecúti sunt, ita ut vulnerárent ex eis sicut primo die et secúndo, et cǽderent per duas sémitas verténtes terga, quarum una ferebátur in Bethel et áltera in Gábaa, atque prostérnerent trigínta círciter viros:
   7116 Júdici	Jdgs	7	20	32	putavérunt enim sólito eos more cédere. Qui fugam arte simulántes iniérunt consílium ut abstráherent eos de civitáte, et quasi fugiéntes ad supradíctas sémitas perdúcerent.
   7117 Júdici	Jdgs	7	20	33	Omnes ítaque fílii Ísraël surgéntes de sédibus suis, tetendérunt áciem in loco qui vocátur Baálthamar. Insídiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulátim se aperíre cœpérunt,
   7118 Júdici	Jdgs	7	20	34	et ab occidentáli urbis parte procédere. Sed et ália decem míllia virórum de univérso Ísraël, habitatóres urbis ad certámina provocábant. Ingravatúmque est bellum contra fílios Bénjamin: et non intellexérunt quod ex omni parte illis instáret intéritus.
   7119 Júdici	Jdgs	7	20	35	Percussítque eos Dóminus in conspéctu filiórum Ísraël, et interfecérunt ex eis in illo die vigínti quinque míllia, et centum viros, omnes bellatóres et educéntes gládium.
   7120 Júdici	Jdgs	7	20	36	Fílii autem Bénjamin cum se inferióres esse vidíssent, cœpérunt fúgere. Quod cernéntes fílii Ísraël, dedérunt eis ad fugiéndum locum, ut ad præparátas insídias devenírent, quas juxta urbem posúerant.	b
   7121 Júdici	Jdgs	7	20	37	Qui cum repénte de latíbulis surrexíssent, et Bénjamin terga cædéntibus daret, ingréssi sunt civitátem, et percussérunt eam in ore gládii.
   7122 Júdici	Jdgs	7	20	38	Signum autem déderant fílii Ísraël his quos in insídiis collocáverant, ut postquam urbem cepíssent, ignem accénderent: ut ascendénte in altum fumo, captam urbem demonstrárent.
   7123 Júdici	Jdgs	7	20	39	Quod cum cérnerent fílii Ísraël in ipso certámine pósiti (putavérunt enim fílii Bénjamin eos fúgere, et instántius persequebántur, cæsis de exércitu eórum trigínta viris),
   7124 Júdici	Jdgs	7	20	40	et vidérent quasi colúmnam fumi de civitáte conscéndere: Bénjamin quoque aspíciens retro, cum captam cérneret civitátem, et flammas in sublíme ferri:
   7125 Júdici	Jdgs	7	20	41	qui prius simuláverant fugam, versa fácie fórtius resistébant. Quod cum vidíssent fílii Bénjamin, in fugam versi sunt,
   7126 Júdici	Jdgs	7	20	42	et ad viam desérti ire cœpérunt, illuc quoque eos adversáriis persequéntibus: sed et hi qui urbem succénderant, occurrérunt eis.
   7127 Júdici	Jdgs	7	20	43	Atque ita factum est, ut ex utráque parte ab hóstibus cæderéntur, nec erat ulla réquies moriéntium. Cecidérunt, atque prostráti sunt ad orientálem plagam urbis Gábaa.
   7128 Júdici	Jdgs	7	20	44	Fuérunt autem qui in eódem loco interfécti sunt, decem et octo míllia virórum, omnes robustíssimi pugnatóres.	b
   7129 Júdici	Jdgs	7	20	45	Quod cum vidíssent qui remánserant de Bénjamin, fugérunt in solitúdinem: et pergébant ad petram, cujus vocábulum est Remmon. In illa quoque fuga palántes, et in divérsa tendéntes, occidérunt quinque míllia virórum. Et cum ultra ténderent, persecúti sunt eos, et interfecérunt étiam ália duo míllia.
   7130 Júdici	Jdgs	7	20	46	Et sic factum est, ut omnes qui cecíderant de Bénjamin in divérsis locis essent vigínti quinque míllia pugnatóres ad bella promptíssimi.
   7131 Júdici	Jdgs	7	20	47	Remansérunt ítaque de omni número Bénjamin, qui evádere et fúgere in solitúdinem potuérunt, sexcénti viri: sederúntque in petra Remmon ménsibus quátuor.
   7132 Júdici	Jdgs	7	20	48	Regréssi autem fílii Ísraël, omnes relíquias civitátis a viris usque ad juménta gládio percussérunt, cunctásque urbes et vículos Bénjamin vorax flamma consúmpsit.
   7133 Júdici	Jdgs	7	21	1	Juravérunt quoque fílii Ísraël in Maspha, et dixérunt: Nullus nostrum dabit fíliis Bénjamin de filiábus suis uxórem.
   7134 Júdici	Jdgs	7	21	2	Venerúntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspéctu ejus sedéntes usque ad vésperam, levavérunt vocem, et magno ululátu cœpérunt flere, dicéntes:
   7135 Júdici	Jdgs	7	21	3	Quare, Dómine Deus Ísraël, factum est hoc malum in pópulo tuo, ut hódie una tribus auferrétur ex nobis?
   7136 Júdici	Jdgs	7	21	4	Áltera autem die dilúculo consurgéntes, exstruxérunt altáre: obtulerúntque ibi holocáusta, et pacíficas víctimas, et dixérunt:
   7137 Júdici	Jdgs	7	21	5	Quis non ascéndit in exércitu Dómini de univérsis tríbubus Ísraël? grandi enim juraménto se constrínxerant, cum essent in Maspha, intérfici eos qui defuíssent.
   7138 Júdici	Jdgs	7	21	6	Ductíque pœniténtia fílii Ísraël super fratre suo Bénjamin, cœpérunt dícere: Abláta est tribus una de Ísraël:
   7139 Júdici	Jdgs	7	21	7	unde uxóres accípient? omnes enim in commúne jurávimus, non datúros nos his fílias nostras.
   7140 Júdici	Jdgs	7	21	8	Idcírco dixérunt: Quis est de univérsis tríbubus Ísraël, qui non ascéndit ad Dóminum in Maspha? Et ecce invénti sunt habitatóres Jabes Gálaad in illo exércitu non fuísse.
   7141 Júdici	Jdgs	7	21	9	(Eo quoque témpore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repértus est.)
   7142 Júdici	Jdgs	7	21	10	Misérunt ítaque decem míllia viros robustíssimos, et præcepérunt eis: Ite, et percútite habitatóres Jabes Gálaad in ore gládii, tam uxóres quam párvulos eórum.	b
   7143 Júdici	Jdgs	7	21	11	Et hoc erit quod observáre debébitis: omne géneris masculíni, et mulíeres quæ cognovérunt viros, interfícite; vírgines autem reserváte.
   7144 Júdici	Jdgs	7	21	12	Inventǽque sunt de Jabes Gálaad quadringéntæ vírgines, quæ nesciérunt viri thorum: et adduxérunt eas ad castra in Silo, in terram Chánaan.
   7145 Júdici	Jdgs	7	21	13	Miserúntque núntios ad fílios Bénjamin, qui erant in petra Remmon, et præcepérunt eis, ut eos suscíperent in pace.
   7146 Júdici	Jdgs	7	21	14	Venerúntque fílii Bénjamin in illo témpore, et datæ sunt eis uxóres de filiábus Jabes Gálaad: álias autem non reperérunt, quas símili modo tráderent.
   7147 Júdici	Jdgs	7	21	15	Universúsque Ísraël valde dóluit, et egit pœniténtiam super interfectióne uníus tribus ex Ísraël.	b
   7148 Júdici	Jdgs	7	21	16	Dixerúntque majóres natu: Quid faciémus réliquis, qui non accepérunt uxóres? omnes in Bénjamin féminæ concidérunt,
   7149 Júdici	Jdgs	7	21	17	et magna nobis cura, ingentíque stúdio providéndum est, ne una tribus deleátur ex Ísraël.
   7150 Júdici	Jdgs	7	21	18	Fílias enim nostras eis dare non póssumus, constrícti juraménto et maledictióne qua díximus: Maledíctus qui déderit de filiábus suis uxórem Bénjamin.
   7151 Júdici	Jdgs	7	21	19	Ceperúntque consílium, atque dixérunt: Ecce solémnitas Dómini est in Silo anniversária, quæ sita est ad septentriónem urbis Bethel, et ad orientálem plagam viæ, quæ de Bethel tendit ad Síchimam, et ad merídiem óppidi Lébona.
   7152 Júdici	Jdgs	7	21	20	Præceperúntque fíliis Bénjamin, atque dixérunt: Ite, et latitáte in víneis.
   7153 Júdici	Jdgs	7	21	21	Cumque vidéritis fílias Silo ad ducéndos choros ex more procédere, exíte repénte de víneis, et rápite ex eis sínguli uxóres síngulas, et pérgite in terram Bénjamin.
   7154 Júdici	Jdgs	7	21	22	Cumque vénerint patres eárum, ac fratres, et advérsum vos queri cœ́perint atque jurgári, dicémus eis: Miserémini eórum: non enim rapuérunt eas jure bellántium atque victórum: sed rogántibus ut accíperent, non dedístis, et a vestra parte peccátum est.
   7155 Júdici	Jdgs	7	21	23	Fecerúntque fílii Bénjamin ut sibi fúerat imperátum: et juxta númerum suum, rapuérunt sibi de his quæ ducébant choros, uxóres síngulas: abierúntque in possessiónem suam ædificántes urbes, et habitántes in eis.	b
   7156 Júdici	Jdgs	7	21	24	Fílii quoque Ísraël revérsi sunt per tribus et famílias in tabernácula sua. In diébus illis non erat rex in Ísraël: sed unusquísque quod sibi rectum videbátur, hoc faciébat.
   7157 #	Ruth	Ruth	Liber Ruth
   7158 Ruth	Ruth	8	1	1	In diébus uníus júdicis, quando júdices prǽerant, facta est fames in terra. Abiítque homo de Béthlehem Juda, ut peregrinarétur in regióne Moabítide cum uxóre sua ac duóbus líberis.
   7159 Ruth	Ruth	8	1	2	Ipse vocabátur Elímelech, et uxor ejus Nóemi: et duo fílii, alter Máhalon, et alter Chélion, Ephrathǽi de Béthlehem Juda. Ingressíque regiónem Moabítidem, morabántur ibi.
   7160 Ruth	Ruth	8	1	3	Et mórtuus est Elímelech marítus Nóemi: remansítque ipsa cum fíliis.
   7161 Ruth	Ruth	8	1	4	Qui accepérunt uxóres Moabítidas, quarum una vocabátur Orpha, áltera vero Ruth. Manserúntque ibi decem annis,
   7162 Ruth	Ruth	8	1	5	et ambo mórtui sunt, Máhalon vidélicet et Chélion: remansítque múlier orbáta duóbus líberis ac maríto.
   7163 Ruth	Ruth	8	1	6	Et surréxit ut in pátriam pérgeret cum utráque nuru sua de regióne Moabítide: audíerat enim quod respexísset Dóminus pópulum suum, et dedísset eis escas.
   7164 Ruth	Ruth	8	1	7	Egréssa est ítaque de loco peregrinatiónis suæ, cum utráque nuru: et jam in via reverténdi pósita in terram Juda,	b
   7165 Ruth	Ruth	8	1	8	dixit ad eas: Ite in domum matris vestræ: fáciat vobíscum Dóminus misericórdiam, sicut fecístis cum mórtuis, et mecum.
   7166 Ruth	Ruth	8	1	9	Det vobis inveníre réquiem in dómibus virórum quos sortitúræ estis. Et osculáta est eas. Quæ eleváta voce flere cœpérunt,
   7167 Ruth	Ruth	8	1	10	et dícere: Tecum pergémus ad pópulum tuum.
   7168 Ruth	Ruth	8	1	11	Quibus illa respóndit: Revertímini, fíliæ meæ, cur venítis mecum? num ultra hábeo fílios in útero meo, ut viros ex me speráre possítis?
   7169 Ruth	Ruth	8	1	12	Revertímini, fíliæ meæ, et abíte: jam enim senectúte confécta sum, nec apta vínculo conjugáli: etiámsi possem hac nocte concípere, et párere fílios,
   7170 Ruth	Ruth	8	1	13	si eos expectáre velítis donec crescant, et annos pubertátis ímpleant, ante éritis vétulæ quam nubátis. Nolíte, quæso, fíliæ meæ: quia vestra angústia magis me premit, et egréssa est manus Dómini contra me.
   7171 Ruth	Ruth	8	1	14	Eleváta ígitur voce, rursum flere cœpérunt: Orpha osculáta est socrum, ac revérsa est; Ruth adhǽsit sócrui suæ.
   7172 Ruth	Ruth	8	1	15	Cui dixit Nóemi: En revérsa est cognáta tua ad pópulum suum, et ad deos suos, vade cum ea.	b
   7173 Ruth	Ruth	8	1	16	Quæ respóndit: Ne adverséris mihi ut relínquam te et ábeam: quocúmque enim perréxeris, pergam, et ubi moráta fúeris, et ego páriter morábor. Pópulus tuus pópulus meus, et Deus tuus Deus meus.
   7174 Ruth	Ruth	8	1	17	Quæ te terra moriéntem suscéperit, in ea móriar: ibíque locum accípiam sepultúræ. Hæc mihi fáciat Dóminus, et hæc addat, si non sola mors me et te separáverit.
   7175 Ruth	Ruth	8	1	18	Videns ergo Nóemi quod obstináto ánimo Ruth decrevísset secum pérgere, adversári nóluit, nec ad suos ultra réditum persuadére:	b
   7176 Ruth	Ruth	8	1	19	profectǽque sunt simul, et venérunt in Béthlehem. Quibus urbem ingréssis, velox apud cunctos fama percrébruit: dicebántque mulíeres: Hæc est illa Nóemi.
   7177 Ruth	Ruth	8	1	20	Quibus ait: Ne vocétis me Nóemi (id est, pulchram), sed vocáte me Mara (id est, amáram), quia amaritúdine valde replévit me Omnípotens.
   7178 Ruth	Ruth	8	1	21	Egréssa sum plena, et vácuam redúxit me Dóminus. Cur ergo vocátis me Nóemi, quam Dóminus humiliávit, et afflíxit Omnípotens?
   7179 Ruth	Ruth	8	1	22	Venit ergo Nóemi cum Ruth Moabítide nuru sua, de terra peregrinatiónis suæ: ac revérsa est in Béthlehem, quando primum hórdea metebántur.	b
   7180 Ruth	Ruth	8	2	1	Erat autem viro Elímelech consanguíneus, homo potens, et magnárum opum, nómine Booz.
   7181 Ruth	Ruth	8	2	2	Dixítque Ruth Moabítis ad socrum suam: Si jubes, vadam in agrum, et cólligam spicas quæ fúgerint manus meténtium, ubicúmque cleméntis in me patrisfamílias repérero grátiam. Cui illa respóndit: Vade, fília mea.
   7182 Ruth	Ruth	8	2	3	Ábiit ítaque et colligébat spicas post terga meténtium. Áccidit autem ut ager ille habéret dóminum nómine Booz, qui erat de cognatióne Elímelech.
   7183 Ruth	Ruth	8	2	4	Et ecce, ipse veniébat de Béthlehem, dixítque messóribus: Dóminus vobíscum. Qui respondérunt ei: Benedícat tibi Dóminus.
   7184 Ruth	Ruth	8	2	5	Dixítque Booz júveni, qui messóribus prǽerat: Cujus est hæc puélla?
   7185 Ruth	Ruth	8	2	6	Cui respóndit: Hæc est Moabítis, quæ venit cum Nóemi, de regióne Moabítide,
   7186 Ruth	Ruth	8	2	7	et rogávit ut spicas collígeret remanéntes, sequens messórum vestígia: et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad moméntum quidem domum revérsa est.
   7187 Ruth	Ruth	8	2	8	Et ait Booz ad Ruth: Audi, fília, ne vadas in álterum agrum ad colligéndum, nec recédas ab hoc loco: sed júngere puéllis meis,	b
   7188 Ruth	Ruth	8	2	9	et ubi messúerint, séquere. Mandávi enim púeris meis, ut nemo moléstus sit tibi: sed étiam si sitíeris, vade ad sarcínulas, et bibe aquas, de quibus et púeri bibunt.
   7189 Ruth	Ruth	8	2	10	Quæ cadens in fáciem suam et adórans super terram, dixit ad eum: Unde mihi hoc, ut invenírem grátiam ante óculos tuos, et nosse me dignaréris peregrínam mulíerem?
   7190 Ruth	Ruth	8	2	11	Cui ille respóndit: Nuntiáta sunt mihi ómnia quæ féceris sócrui tuæ post mortem viri tui: et quod relíqueris paréntes tuos, et terram in qua nata es, et véneris ad pópulum, quem ántea nesciébas.
   7191 Ruth	Ruth	8	2	12	Reddat tibi Dóminus pro ópere tuo, et plenam mercédem recípias a Dómino Deo Ísraël, ad quem venísti, et sub cujus confugísti alas.
   7192 Ruth	Ruth	8	2	13	Quæ ait: Invéni grátiam apud óculos tuos, dómine mi, qui consolátus es me, et locútus es ad cor ancíllæ tuæ, quæ non sum símilis uníus puellárum tuárum.
   7193 Ruth	Ruth	8	2	14	Dixítque ad eam Booz: Quando hora vescéndi fúerit, veni huc, et cómede panem, et intínge buccéllam tuam in acéto. Sedit ítaque ad messórum latus, et congéssit poléntam sibi, comedítque et saturáta est, et tulit relíquias.	b
   7194 Ruth	Ruth	8	2	15	Atque inde surréxit, ut spicas ex more collígeret. Præcépit autem Booz púeris suis, dicens: Etiámsi vobíscum métere volúerit, ne prohibeátis eam:
   7195 Ruth	Ruth	8	2	16	et de vestris quoque manípulis projícite de indústria, et remanére permíttite, ut absque rubóre cólligat, et colligéntem nemo corrípiat.
   7196 Ruth	Ruth	8	2	17	Collégit ergo in agro usque ad vésperam: et quæ collégerat virga cædens et excútiens, invénit hórdei quasi ephi mensúram, id est, tres módios.
   7197 Ruth	Ruth	8	2	18	Quos portans revérsa est in civitátem, et osténdit sócrui suæ: ínsuper prótulit, et dedit ei de relíquiis cibi sui, quo saturáta fúerat.	b
   7198 Ruth	Ruth	8	2	19	Dixítque ei socrus sua: Ubi hódie collegísti, et ubi fecísti opus? sit benedíctus qui misértus est tui. Indicavítque ei apud quem fuísset operáta: et nomen dixit viri, quod Booz vocarétur.
   7199 Ruth	Ruth	8	2	20	Cui respóndit Nóemi: Benedíctus sit a Dómino: quóniam eámdem grátiam, quam præbúerat vivis, servávit et mórtuis. Rursúmque ait: Propínquus noster est homo.
   7200 Ruth	Ruth	8	2	21	Et ait Ruth: Hoc quoque, inquit, præcépit mihi, ut támdiu messóribus ejus júngerer, donec omnes ségetes meteréntur.
   7201 Ruth	Ruth	8	2	22	Cui dixit socrus: Mélius est, fília mea, ut cum puéllis ejus éxeas ad meténdum, ne in aliéno agro quíspiam resístat tibi.
   7202 Ruth	Ruth	8	2	23	Juncta est ítaque puéllis Booz: et támdiu cum eis méssuit, donec hórdea et tríticum in hórreis conderéntur.
   7203 Ruth	Ruth	8	3	1	Postquam autem revérsa est ad socrum suam, audívit ab ea: Fília mea, quæram tibi réquiem, et providébo ut bene sit tibi.
   7204 Ruth	Ruth	8	3	2	Booz iste, cujus puéllis in agro juncta es, propínquus noster est, et hac nocte áream hórdei véntilat.
   7205 Ruth	Ruth	8	3	3	Laváre ígitur, et úngere, et indúere cultióribus vestiméntis, et descénde in áream: non te vídeat homo, donec esum potúmque finíerit.
   7206 Ruth	Ruth	8	3	4	Quando autem íerit ad dormiéndum, nota locum in quo dórmiat: veniésque et discoopéries pállium, quo operítur a parte pedum, et projícies te, et ibi jacébis: ipse autem dicet quid ágere débeas.
   7207 Ruth	Ruth	8	3	5	Quæ respóndit: Quidquid præcéperis, fáciam.	b
   7208 Ruth	Ruth	8	3	6	Descendítque in áream, et fecit ómnia quæ sibi imperáverat socrus.
   7209 Ruth	Ruth	8	3	7	Cumque comedísset Booz, et bibísset, et factus esset hilárior, issétque ad dormiéndum juxta acérvum manipulórum, venit abscóndite, et discoopérto pállio, a pédibus ejus se projécit.
   7210 Ruth	Ruth	8	3	8	Et ecce, nocte jam média expávit homo, et conturbátus est: vidítque mulíerem jacéntem ad pedes suos,
   7211 Ruth	Ruth	8	3	9	et ait illi: Quæ es? Illáque respóndit: Ego sum Ruth ancílla tua: expánde pállium tuum super fámulam tuam, quia propínquus es.
   7212 Ruth	Ruth	8	3	10	Et ille: Benedícta, inquit, es a Dómino, fília, et priórem misericórdiam posterióre superásti: quia non est secúta júvenes, páuperes sive dívites.
   7213 Ruth	Ruth	8	3	11	Noli ergo metúere, sed quidquid díxeris mihi, fáciam tibi. Scit enim omnis pópulus, qui hábitat intra portas urbis meæ, mulíerem te esse virtútis.
   7214 Ruth	Ruth	8	3	12	Nec ábnuo me propínquum, sed est álius me propínquior.
   7215 Ruth	Ruth	8	3	13	Quiésce hac nocte: et facto mane, si te volúerit propinquitátis jure retinére, bene res acta est: sin autem ille nolúerit, ego te absque ulla dubitatióne suscípiam, vivit Dóminus. Dormi usque mane.
   7216 Ruth	Ruth	8	3	14	Dormívit ítaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscéssum. Surréxit ítaque ántequam hómines se cognóscerent mútuo, et dixit Booz: Cave ne quis nóverit quod huc véneris.	b
   7217 Ruth	Ruth	8	3	15	Et rursum: Expánde, inquit, pállium tuum, quo operíris, et tene utráque manu. Qua extendénte, et tenénte, mensus est sex módios hórdei, et pósuit super eam. Quæ portans ingréssa est civitátem,
   7218 Ruth	Ruth	8	3	16	et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei: Quid egísti, fília? Narravítque ei ómnia, quæ sibi fecísset homo.
   7219 Ruth	Ruth	8	3	17	Et ait: Ecce sex módios hórdei dedit mihi, et ait: Nolo vácuam te revérti ad socrum tuam.
   7220 Ruth	Ruth	8	3	18	Dixítque Nóemi: Expécta, fília, donec videámus quem res éxitum hábeat: neque enim cessábit homo, nisi compléverit quod locútus est.
   7221 Ruth	Ruth	8	4	1	Ascéndit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidísset propínquum præteríre, de quo prius sermo hábitus est, dixit ad eum: Declína paulísper, et sede hic: vocans eum nómine suo. Qui divértit, et sedit.
   7222 Ruth	Ruth	8	4	2	Tollens autem Booz decem viros de senióribus civitátis, dixit ad eos: Sedéte hic.
   7223 Ruth	Ruth	8	4	3	Quibus sedéntibus, locútus est ad propínquum: Partem agri fratris nostri Elímelech vendet Nóemi, quæ revérsa est de regióne Moabítide:
   7224 Ruth	Ruth	8	4	4	quod audíre te vólui, et tibi dícere coram cunctis sedéntibus, et majóribus natu de pópulo meo. Si vis possidére jure propinquitátis, eme, et pósside: sin autem dísplicet tibi, hoc ipsum índica mihi, ut sciam quid fácere débeam: nullus enim est propínquus, excépto te, qui prior es, et me, qui secúndus sum. At ille respóndit: Ego agrum emam.
   7225 Ruth	Ruth	8	4	5	Cui dixit Booz: Quando émeris agrum de manu mulíeris, Ruth quoque Moabítidem, quæ uxor defúncti fuit, debes accípere: ut súscites nomen propínqui tui in hæreditáte sua.
   7226 Ruth	Ruth	8	4	6	Qui respóndit: Cedo juri propinquitátis: neque enim posteritátem famíliæ meæ delére débeo: tu meo útere privilégio, quo me libénter carére profíteor.
   7227 Ruth	Ruth	8	4	7	Hic autem erat mos antíquitus in Ísraël inter propínquos, ut siquándo alter álteri suo juri cedébat, ut esset firma concéssio, solvébat homo calceaméntum suum, et dabat próximo suo: hoc erat testimónium cessiónis in Ísraël.	b
   7228 Ruth	Ruth	8	4	8	Dixit ergo propínquo suo Booz: Tolle calceaméntum tuum. Quod statim solvit de pede suo.
   7229 Ruth	Ruth	8	4	9	At ille majóribus natu, et univérso pópulo: Testes vos, inquit, estis hódie, quod posséderim omnis quæ fuérunt Elímelech, et Chélion, et Máhalon, tradénte Nóemi;
   7230 Ruth	Ruth	8	4	10	et Ruth Moabítidem, uxórem Máhalon, in conjúgium súmpserim, ut súscitem nomen defúncti in hæreditáte sua, ne vocábulum ejus de família sua ac frátribus et pópulo deleátur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.
   7231 Ruth	Ruth	8	4	11	Respóndit omnis pópulus, qui erat in porta, et majóres natu: Nos testes sumus: fáciat Dóminus hanc mulíerem, quæ ingréditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quæ ædificavérunt domum Ísraël: ut sit exémplum virtútis in Éphratha, et hábeat célebre nomen in Béthlehem:
   7232 Ruth	Ruth	8	4	12	fiátque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar péperit Judæ, de sémine quod tibi déderit Dóminus ex hac puélla.
   7233 Ruth	Ruth	8	4	13	Tulit ítaque Booz Ruth, et accépit uxórem: ingressúsque est ad eam, et dedit illi Dóminus ut concíperet, et páreret fílium.	b
   7234 Ruth	Ruth	8	4	14	Dixerúntque mulíeres ad Nóemi: Benedíctus Dóminus, qui non est passus ut defíceret succéssor famíliæ tuæ, et vocarétur nomen ejus in Ísraël:
   7235 Ruth	Ruth	8	4	15	et hábeas qui consolétur ánimam tuam, et enútriat senectútem: de nuru enim tua natus est, quæ te díligit, et multo tibi mélior est, quam si septem habéres fílios.
   7236 Ruth	Ruth	8	4	16	Susceptúmque Nóemi púerum pósuit in sinu suo, et nutrícis ac gérulæ fungebátur offício.
   7237 Ruth	Ruth	8	4	17	Vicínæ autem mulíeris congratulántes ei, et dicéntes: Natus est fílius Nóemi: vocavérunt nomen ejus Obed: hic est pater Ísai, patris David.
   7238 Ruth	Ruth	8	4	18	Hæ sunt generatiónes Phares: Phares génuit Esron,	b
   7239 Ruth	Ruth	8	4	19	Esron génuit Aram, Aram génuit Amínadab,
   7240 Ruth	Ruth	8	4	20	Amínadab génuit Nahásson, Nahásson génuit Salmon,
   7241 Ruth	Ruth	8	4	21	Salmon génuit Booz, Booz génuit Obed,
   7242 Ruth	Ruth	8	4	22	Obed génuit Ísai, Ísai génuit David.
   7243 #	1 Regum	1Kgs	Liber Primus Regum
   7244 1 Regum	1Kgs	9	1	1	Fuit vir unus de Ramathaímsophim, de monte Éphraim, et nomen ejus Élcana, fílius Jéroham, fílii Éliu, fílii Thohu, fílii Suph, Ephrathǽus:
   7245 1 Regum	1Kgs	9	1	2	et hábuit duas uxóres, nomen uni Anna, et nomen secúndæ Phenénna. Fuerúntque Phenénnæ fílii: Ánnæ autem non erant líberi.
   7246 1 Regum	1Kgs	9	1	3	Et ascendébat vir ille de civitáte sua statútis diébus, ut adoráret et sacrificáret Dómino exercítuum in Silo. Erant autem ibi duo fílii Heli, Ophni et Phínees, sacerdótes Dómini.
   7247 1 Regum	1Kgs	9	1	4	Venit ergo dies, et immolávit Élcana, dedítque Phenénnæ uxóri suæ, et cunctis fíliis ejus et filiábus, partes:
   7248 1 Regum	1Kgs	9	1	5	Ánnæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligébat. Dóminus autem conclúserat vulvam ejus.
   7249 1 Regum	1Kgs	9	1	6	Affligébat quoque eam ǽmula ejus, et veheménter angébat, in tantum ut exprobráret quod Dóminus conclusísset vulvam ejus:
   7250 1 Regum	1Kgs	9	1	7	sicque faciébat per síngulos annos: cum redeúnte témpore ascénderent ad templum Dómini, et sic provocábat eam: porro illa flebat, et non capiébat cibum.
   7251 1 Regum	1Kgs	9	1	8	Dixit ergo ei Élcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non cómedis? et quam ob rem afflígitur cor tuum? numquid non ego mélior tibi sum, quam decem fílii?
   7252 1 Regum	1Kgs	9	1	9	Surréxit autem Anna postquam coméderat et bíberat in Silo. Et Heli sacerdóte sedénte super sellam ante postes templi Dómini,	b
   7253 1 Regum	1Kgs	9	1	10	cum esset Anna amáro ánimo, orávit ad Dóminum, flens lárgiter,
   7254 1 Regum	1Kgs	9	1	11	et votum vovit, dicens: Dómine exercítuum, si respíciens víderis afflictiónem fámulæ tuæ, et recordátus mei fúeris, nec oblítus ancíllæ tuæ, dederísque servæ tuæ sexum virílem: dabo eum Dómino ómnibus diébus vitæ ejus, et novácula non ascéndet super caput ejus.
   7255 1 Regum	1Kgs	9	1	12	Factum est autem, cum illa multiplicáret preces coram Dómino, ut Heli observáret os ejus.
   7256 1 Regum	1Kgs	9	1	13	Porro Anna loquebátur in corde suo, tantúmque lábia illíus movebántur, et vox pénitus non audiebátur. Æstimávit ergo eam Heli temuléntam,
   7257 1 Regum	1Kgs	9	1	14	dixítque ei: Úsquequo ébria eris? dígere paulísper vinum, quo mades.
   7258 1 Regum	1Kgs	9	1	15	Respóndens Anna: Nequáquam, inquit, dómine mi: nam múlier infélix nimis ego sum: vinúmque et omne quod inebriáre potest, non bibi, sed effúdi ánimam meam in conspéctu Dómini.
   7259 1 Regum	1Kgs	9	1	16	Ne réputes ancíllam tuam quasi unam de filiábus Bélial: quia ex multitúdine dolóris et mœróris mei locúta sum usque in præsens.
   7260 1 Regum	1Kgs	9	1	17	Tunc Heli ait ei: Vade in pace: et Deus Ísraël det tibi petitiónem tuam quam rogásti eum.
   7261 1 Regum	1Kgs	9	1	18	Et illa dixit: Útinam invéniat ancílla tua grátiam in óculis tuis. Et ábiit múlier in viam suam, et comédit, vultúsque illíus non sunt ámplius in divérsa mutáti.
   7262 1 Regum	1Kgs	9	1	19a	Et surrexérunt mane, et adoravérunt coram Dómino: reversíque sunt, et venérunt in domum suam Rámatha.
   7263 1 Regum	1Kgs	9	1	19b	Cognóvit autem Élcana Annam uxórem suam: et recordátus est ejus Dóminus.
   7264 1 Regum	1Kgs	9	1	20	Et factum est post círculum diérum, concépit Anna, et péperit fílium: vocavítque nomen ejus Sámuel, eo quod a Dómino postulásset eum.
   7265 1 Regum	1Kgs	9	1	21	Ascéndit autem vir ejus Élcana, et omnis domus ejus, ut immoláret Dómino hóstiam solémnem, et votum suum.
   7266 1 Regum	1Kgs	9	1	22	Et Anna non ascéndit: dixit enim viro suo: Non vadam donec ablactétur infans, et ducam eum, ut appáreat ante conspéctum Dómini, et máneat ibi júgiter.
   7267 1 Regum	1Kgs	9	1	23	Et ait ei Élcana vir suus: Fac quod bonum tibi vidétur, et mane donec abláctes eum: precórque ut ímpleat Dóminus verbum suum. Mansit ergo múlier, et lactávit fílium suum, donec amovéret eum a lacte.
   7268 1 Regum	1Kgs	9	1	24	Et addúxit eum secum, postquam ablactáverat, in vítulis tribus, et tribus módiis farínæ, et ámphora vini, et addúxit eum ad domum Dómini in Silo. Puer autem erat adhuc infántulus:	b
   7269 1 Regum	1Kgs	9	1	25	et immolavérunt vítulum, et obtulérunt púerum Heli.
   7270 1 Regum	1Kgs	9	1	26	Et ait Anna: Óbsecro mi dómine, vivit ánima tua, dómine: ego sum illa múlier, quæ steti coram te hic orans Dóminum.
   7271 1 Regum	1Kgs	9	1	27	Pro púero isto orávi, et dedit mihi Dóminus petitiónem meam quam postulávi eum.
   7272 1 Regum	1Kgs	9	1	28	Idcírco et ego commodávi eum Dómino cunctis diébus quibus fúerit commodátus Dómino. Et adoravérunt ibi Dóminum. Et orávit Anna, et ait:
   7273 1 Regum	1Kgs	9	2	1	Exultávit cor meum in Dómino, et exaltátum est cornu meum in Deo meo; dilatátum est os meum super inimícos meos: quia lætáta sum in salutári tuo.
   7274 1 Regum	1Kgs	9	2	2	Non est sanctus, ut est Dóminus, neque enim est álius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
   7275 1 Regum	1Kgs	9	2	3	Nolíte multiplicáre loqui sublímia gloriántes; recédant vétera de ore vestro: quia Deus scientiárum Dóminus est, et ipsi præparántur cogitatiónes.
   7276 1 Regum	1Kgs	9	2	4	Arcus fórtium superátus est, et infírmi accíncti sunt róbore.
   7277 1 Regum	1Kgs	9	2	5	Repléti prius, pro pánibus se locavérunt: et famélici saturáti sunt, donec stérilis péperit plúrimos: et quæ multos habébat fílios, infirmáta est.
   7278 1 Regum	1Kgs	9	2	6	Dóminus mortíficat et vivíficat; dedúcit ad ínferos et redúcit.
   7279 1 Regum	1Kgs	9	2	7	Dóminus páuperem facit et ditat, humíliat et súblevat.
   7280 1 Regum	1Kgs	9	2	8	Súscitat de púlvere egénum, et de stércore élevat páuperem: ut sédeat cum princípibus, et sólium glóriæ téneat. Dómini enim sunt cárdines terræ, et pósuit super eos orbem.
   7281 1 Regum	1Kgs	9	2	9	Pedes sanctórum suórum servábit, et ímpii in ténebris conticéscent: quia non in fortitúdine sua roborábitur vir.
   7282 1 Regum	1Kgs	9	2	10	Dóminum formidábunt adversárii ejus: et super ipsos in cælis tonábit. Dóminus judicábit fines terræ, et dabit impérium regi suo, et sublimábit cornu christi sui.
   7283 1 Regum	1Kgs	9	2	11	Et ábiit Élcana Rámatha, in domum suam: puer autem erat miníster in conspéctu Dómini ante fáciem Heli sacerdótis.
   7284 1 Regum	1Kgs	9	2	12	Porro fílii Heli, fílii Bélial, nesciéntes Dóminum,	b
   7285 1 Regum	1Kgs	9	2	13	neque offícium sacerdótum ad pópulum: sed quicúmque immolásset víctimam, veniébat puer sacerdótis, dum coqueréntur carnes, et habébat fuscínulam tridéntem in manu sua,
   7286 1 Regum	1Kgs	9	2	14	et mittébat eam in lebétem, vel in caldáriam, aut in ollam, sive in cácabum: et omne quod levábat fuscínula, tollébat sacérdos sibi: sic faciébant univérso Israéli veniéntium in Silo.
   7287 1 Regum	1Kgs	9	2	15	Étiam ántequam adolérent ádipem, veniébat puer sacerdótis, et dicébat immolánti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdóti: non enim accípiam a te carnem coctam, sed crudam.
   7288 1 Regum	1Kgs	9	2	16	Dicebátque illi ímmolans: Incendátur primum juxta morem hódie adeps, et tolle tibi quantumcúmque desíderat ánima tua. Qui respóndens aiébat ei: Nequáquam: nunc enim dabis, alióquin tollam vi.
   7289 1 Regum	1Kgs	9	2	17	Erat ergo peccátum puerórum grande nimis coram Dómino: quia retrahébant hómines a sacrifício Dómini.
   7290 1 Regum	1Kgs	9	2	18	Sámuel autem ministrábat ante fáciem Dómini, puer accínctus ephod líneo.	b
   7291 1 Regum	1Kgs	9	2	19	Et túnicam parvam faciébat ei mater sua, quam afferébat statútis diébus, ascéndens cum viro suo, ut immoláret hóstiam solémnem.
   7292 1 Regum	1Kgs	9	2	20	Et benedíxit Heli Élcanæ et uxóri ejus: dixítque ei: Reddat tibi Dóminus semen de mulíere hac, pro fœ́nore quod commodásti Dómino. Et abiérunt in locum suum.
   7293 1 Regum	1Kgs	9	2	21	Visitávit ergo Dóminus Annam, et concépit, et péperit tres fílios, et duas fílias: et magnificátus est puer Sámuel apud Dóminum.
   7294 1 Regum	1Kgs	9	2	22	Heli autem erat senex valde, et audívit ómnia quæ faciébant fílii sui univérso Israéli, et quómodo dormiébant cum muliéribus quæ observábant ad óstium tabernáculi:
   7295 1 Regum	1Kgs	9	2	23	et dixit eis: Quare fácitis res hujuscémodi quas ego áudio, res péssimas, ab omni pópulo?
   7296 1 Regum	1Kgs	9	2	24	Nolíte, fílii mei: non enim est bona fama quam ego áudio, ut tránsgredi faciátis pópulum Dómini.
   7297 1 Regum	1Kgs	9	2	25	Si peccáverit vir in virum, placári ei potest Deus: si autem in Dóminum peccáverit vir, quis orábit pro eo? Et non audiérunt vocem patris sui: quia vóluit Dóminus occídere eos.
   7298 1 Regum	1Kgs	9	2	26	Puer autem Sámuel proficiébat atque crescébat, et placébat tam Dómino quam homínibus.
   7299 1 Regum	1Kgs	9	2	27	Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Hæc dicit Dóminus: Numquid non apérte revelátus sum dómui patris tui, cum essent in Ægýpto in domo Pharaónis?	b
   7300 1 Regum	1Kgs	9	2	28	Et elégi eum ex ómnibus tríbubus Ísraël mihi in sacerdótem, ut ascénderet ad altáre meum, et adoléret mihi incénsum, et portáret ephod coram me: et dedi dómui patris tui ómnia de sacrifíciis filiórum Ísraël.
   7301 1 Regum	1Kgs	9	2	29	Quare calce abjecístis víctimam meam, et múnera mea quæ præcépi ut offerréntur in templo: et magis honorásti fílios tuos quam me, ut comederétis primítias omnis sacrifícii Ísraël pópuli mei?
   7302 1 Regum	1Kgs	9	2	30	Proptérea ait Dóminus Deus Ísraël: Loquens locútus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministráret in conspéctu meo usque in sempitérnum. Nunc autem dicit Dóminus: Absit hoc a me: sed quicúmque glorificáverit me, glorificábo eum: qui autem contémnunt me, erunt ignóbiles.
   7303 1 Regum	1Kgs	9	2	31	Ecce dies véniunt, et præcídam bráchium tuum, et bráchium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua.
   7304 1 Regum	1Kgs	9	2	32	Et vidébis ǽmulum tuum in templo, in univérsis prósperis Ísraël: et non erit senex in domo tua ómnibus diébus.
   7305 1 Regum	1Kgs	9	2	33	Verúmtamen non áuferam pénitus virum ex te ab altári meo: sed ut defíciant óculi tui, et tabéscat ánima tua: et pars magna domus tuæ moriétur cum ad virílem ætátem vénerit.
   7306 1 Regum	1Kgs	9	2	34	Hoc autem erit tibi signum, quod ventúrum est duóbus fíliis tuis, Ophni et Phínees: in die uno moriéntur ambo.
   7307 1 Regum	1Kgs	9	2	35	Et suscitábo mihi sacerdótem fidélem, qui juxta cor meum et ánimam meam fáciet: et ædificábo ei domum fidélem, et ambulábit coram christo meo cunctis diébus.
   7308 1 Regum	1Kgs	9	2	36	Futúrum est autem, ut quicúmque remánserit in domo tua, véniat ut orétur pro eo, et ófferat nummum argénteum, et tortam panis, dicátque: Dimítte me, óbsecro, ad unam partem sacerdotálem, ut cómedam buccéllam panis.
   7309 1 Regum	1Kgs	9	3	1	Puer autem Sámuel ministrábat Dómino coram Heli, et sermo Dómini erat pretiósus in diébus illis: non erat vísio manifésta.
   7310 1 Regum	1Kgs	9	3	2	Factum est ergo in die quadam, Heli jacébat in loco suo, et óculi ejus caligáverant, nec póterat vidére:
   7311 1 Regum	1Kgs	9	3	3	lucérna Dei ántequam extinguerétur, Sámuel dormiébat in templo Dómini, ubi erat arca Dei.
   7312 1 Regum	1Kgs	9	3	4	Et vocávit Dóminus Sámuel. Qui respóndens, ait: Ecce ego.
   7313 1 Regum	1Kgs	9	3	5	Et cucúrrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocásti enim me. Qui dixit: Non vocávi: revértere, et dormi. Et ábiit, et dormívit.
   7314 1 Regum	1Kgs	9	3	6	Et adjécit Dóminus rursum vocáre Samuélem. Consurgénsque Sámuel, ábiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocásti me. Qui respóndit: Non vocávi te, fili mi: revértere et dormi.
   7315 1 Regum	1Kgs	9	3	7	Porro Sámuel necdum sciébat Dóminum, neque revelátus fúerat ei sermo Dómini.
   7316 1 Regum	1Kgs	9	3	8	Et adjécit Dóminus, et vocávit adhuc Samuélem tértio. Qui consúrgens ábiit ad Heli,
   7317 1 Regum	1Kgs	9	3	9	et ait: Ecce ego, quia vocásti me. Intelléxit ergo Heli quia Dóminus vocáret púerum: et ait ad Samuélem: Vade, et dormi: et si deínceps vocáverit te, dices: Lóquere, Dómine, quia audit servus tuus. Ábiit ergo Sámuel, et dormívit in loco suo.
   7318 1 Regum	1Kgs	9	3	10	Et venit Dóminus, et stetit: et vocávit, sicut vocáverat secúndo: Sámuel, Sámuel. Et ait Sámuel: Lóquere, Dómine, quia audit servus tuus.	b
   7319 1 Regum	1Kgs	9	3	11	Et dixit Dóminus ad Samuélem: Ecce ego fácio verbum in Ísraël, quod quicúmque audíerit, tínnient ambæ aures ejus.
   7320 1 Regum	1Kgs	9	3	12	In die illa suscitábo advérsum Heli ómnia quæ locútus sum super domum ejus: incípiam, et complébo.
   7321 1 Regum	1Kgs	9	3	13	Prædíxi enim ei quod judicatúrus essem domum ejus in ætérnum propter iniquitátem, eo quod nóverat indígne ágere fílios suos, et non corripúerit eos.
   7322 1 Regum	1Kgs	9	3	14	Idcírco jurávi dómui Heli quod non expiétur iníquitas domus ejus víctimis et munéribus usque in ætérnum.
   7323 1 Regum	1Kgs	9	3	15	Dormívit autem Sámuel usque mane, aperuítque óstia domus Dómini. Et Sámuel timébat indicáre visiónem Heli.
   7324 1 Regum	1Kgs	9	3	16	Vocávit ergo Heli Samuélem, et dixit: Sámuel fili mi? Qui respóndens ait: Præsto sum.
   7325 1 Regum	1Kgs	9	3	17	Et interrogávit eum: Quis est sermo, quem locútus est Dóminus ad te? oro te ne celáveris me: hæc fáciat tibi Deus, et hæc addat, si abscónderis a me sermónem ex ómnibus verbis quæ dicta sunt tibi.
   7326 1 Regum	1Kgs	9	3	18	Indicávit ítaque ei Sámuel univérsos sermónes, et non abscóndit ab eo. Et ille respóndit: Dóminus est: quod bonum est in óculis suis fáciat.
   7327 1 Regum	1Kgs	9	3	19	Crevit autem Sámuel, et Dóminus erat cum eo, et non cécidit ex ómnibus verbis ejus in terram.	b
   7328 1 Regum	1Kgs	9	3	20	Et cognóvit univérsus Ísraël, a Dan usque Bersabée, quod fidélis Sámuel prophéta esset Dómini.
   7329 1 Regum	1Kgs	9	3	21	Et áddidit Dóminus ut apparéret in Silo, quóniam revelátus fúerat Dóminus Samuéli in Silo juxta verbum Dómini. Et evénit sermo Samuélis univérso Israéli.
   7330 1 Regum	1Kgs	9	4	1	Et factum est in diébus illis, convenérunt Philísthiim in pugnam: et egréssus est Ísraël óbviam Philísthiim in prœ́lium, et castrametátus est juxta lápidem Adjutórii. Porro Philísthiim venérunt in Aphec,
   7331 1 Regum	1Kgs	9	4	2	et instruxérunt áciem contra Ísraël. Ínito autem certámine, terga vertit Ísraël Philisthǽis: et cæsa sunt in illo certámine passim per agros, quasi quátuor míllia virórum.
   7332 1 Regum	1Kgs	9	4	3	Et revérsus est pópulus ad castra: dixerúntque majóres natu de Ísraël: Quare percússit nos Dóminus hódie coram Philísthiim? afferámus ad nos de Silo arcam fœ́deris Dómini, et véniat in médium nostri, ut salvet nos de manu inimicórum nostrórum.
   7333 1 Regum	1Kgs	9	4	4	Misit ergo pópulus in Silo, et tulérunt inde arcam fœ́deris Dómini exercítuum sedéntis super chérubim: erántque duo fílii Heli cum arca fœ́deris Dei, Ophni et Phínees.	b
   7334 1 Regum	1Kgs	9	4	5	Cumque venísset arca fœ́deris Dómini in castra, vociferátus est omnis Ísraël clamóre grandi, et persónuit terra.
   7335 1 Regum	1Kgs	9	4	6	Et audiérunt Philísthiim vocem clamóris, dixerúntque: Quænam est hæc vox clamóris magni in castris Hebræórum? Et cognovérunt quod arca Dómini venísset in castra.
   7336 1 Regum	1Kgs	9	4	7	Timuerúntque Philísthiim, dicéntes: Venit Deus in castra. Et ingemuérunt, dicéntes:
   7337 1 Regum	1Kgs	9	4	8	Væ nobis: non enim fuit tanta exultátio heri et nudiustértius: væ nobis. Quis nos salvábit de manu deórum sublímium istórum? hi sunt dii, qui percussérunt Ægýptum omni plaga in desérto.
   7338 1 Regum	1Kgs	9	4	9	Confortámini, et estóte viri, Philísthiim, ne serviátis Hebrǽis, sicut et illi serviérunt vobis: confortámini, et belláte.
   7339 1 Regum	1Kgs	9	4	10	Pugnavérunt ergo Philísthiim, et cæsus est Ísraël, et fugit unusquísque in tabernáculum suum: et facta est plaga magna nimis, et cecidérunt de Ísraël trigínta míllia péditum.
   7340 1 Regum	1Kgs	9	4	11	Et arca Dei capta est: duo quoque fílii Heli mórtui sunt, Ophni et Phínees.
   7341 1 Regum	1Kgs	9	4	12	Currens autem vir de Bénjamin ex ácie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspérsus púlvere caput.	b
   7342 1 Regum	1Kgs	9	4	13	Cumque ille venísset, Heli sedébat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingréssus est, nuntiávit urbi: et ululávit omnis cívitas.
   7343 1 Regum	1Kgs	9	4	14	Et audívit Heli sónitum clamóris, dixítque: Quis est hic sónitus tumúltus hujus? At ille festinávit, et venit, et nuntiávit Heli.
   7344 1 Regum	1Kgs	9	4	15	Heli autem erat nonagínta et octo annórum, et óculi ejus caligáverant, et vidére non póterat.
   7345 1 Regum	1Kgs	9	4	16	Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de prœ́lio, et ego qui de ácie fugi hódie. Cui ille ait: Quid actum est, fili mi?
   7346 1 Regum	1Kgs	9	4	17	Respóndens autem ille qui nuntiábat: Fugit, inquit, Ísraël coram Philísthiim, et ruína magna facta est in pópulo: ínsuper et duo fílii tui mórtui sunt, Ophni et Phínees, et arca Dei capta est.
   7347 1 Regum	1Kgs	9	4	18	Cumque ille nominásset arcam Dei, cécidit de sella retrórsum juxta óstium, et fractis cervícibus mórtuus est. Senex enim erat vir et grandǽvus: et ipse judicávit Ísraël quadragínta annis.
   7348 1 Regum	1Kgs	9	4	19	Nurus autem ejus, uxor Phínees, prægnans erat, vicináque pártui: et audíto núntio quod capta esset arca Dei, et mórtuus esset socer suus et vir suus, incurvávit se et péperit: irrúerant enim in eam dolóres súbiti.	b
   7349 1 Regum	1Kgs	9	4	20	In ipso autem moménto mortis ejus, dixérunt ei quæ stabant circa eam: Ne tímeas, quia fílium peperísti. Quæ non respóndit eis, neque animadvértit.
   7350 1 Regum	1Kgs	9	4	21	Et vocábit púerum Íchabod, dicens: Transláta est glória de Ísraël, quia capta est arca Dei, et pro sócero suo et pro viro suo;
   7351 1 Regum	1Kgs	9	4	22	et ait: Transláta est glória ab Ísraël, eo quod capta esset arca Dei.
   7352 1 Regum	1Kgs	9	5	1	Philísthiim autem tulérunt arcam Dei, et asportavérunt eam a lápide Adjutórii in Azótum.
   7353 1 Regum	1Kgs	9	5	2	Tulerúntque Philísthiim arcam Dei, et intulérunt eam in templum Dagon, et statuérunt eam juxta Dagon.
   7354 1 Regum	1Kgs	9	5	3	Cumque surrexíssent dilúculo Azótii áltera die, ecce Dagon jacébat pronus in terra ante arcam Dómini: et tulérunt Dagon, et restituérunt eum in locum suum.
   7355 1 Regum	1Kgs	9	5	4	Rursúmque mane die áltera consurgéntes, invenérunt Dagon jacéntem super fáciem suam in terra coram arca Dómini: caput autem Dagon, et duæ palmæ mánuum ejus abscíssæ erant super limen:
   7356 1 Regum	1Kgs	9	5	5	porro Dagon solus truncus remánserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdótes Dagon, et omnes qui ingrediúntur templum ejus, super limen Dagon in Azóto, usque in hodiérnum diem.
   7357 1 Regum	1Kgs	9	5	6	Aggraváta est autem manus Dómini super Azótios, et demolítus est eos: et percússit in secretióri parte nátium Azótum, et fines ejus. Et ebulliérunt villæ et agri in médio regiónis illíus, et nati sunt mures et facta est confúsio mortis magnæ in civitáte.	b
   7358 1 Regum	1Kgs	9	5	7	Vidéntes autem viri Azótii hujuscémodi plagam, dixérunt: Non máneat arca Dei Ísraël apud nos: quóniam dura est manus ejus super nos, et super Dagon deum nostrum.
   7359 1 Regum	1Kgs	9	5	8	Et mitténtes congregavérunt omnes sátrapas Philisthinórum ad se, et dixérunt: Quid faciémus de arca Dei Ísraël? Responderúntque Gethǽi: Circumducátur arca Dei Ísraël. Et circumduxérunt arcam Dei Ísraël.
   7360 1 Regum	1Kgs	9	5	9	Illis autem circumducéntibus eam, fiébat manus Dómini per síngulas civitátes interfectiónis magnæ nimis: et percutiébat viros uniuscujúsque urbis, a parvo usque ad majórem, et computrescébant prominéntes extáles eórum. Inierúntque Gethǽi consílium, et fecérunt sibi sedes pellíceas.
   7361 1 Regum	1Kgs	9	5	10	Misérunt ergo arcam Dei in Áccaron. Cumque venísset arca Dei in Áccaron, exclamavérunt Accaronítæ, dicéntes: Adduxérunt ad nos arcam Dei Ísraël ut interfíciat nos et pópulum nostrum.	b
   7362 1 Regum	1Kgs	9	5	11	Misérunt ítaque et congregavérunt omnes sátrapas Philisthinórum: qui dixérunt: Dimíttite arcam Dei Ísraël, et revertátur in locum suum, et non interfíciat nos cum pópulo nostro.
   7363 1 Regum	1Kgs	9	5	12	Fiébat enim pavor mortis in síngulis úrbibus, et gravíssima valde manus Dei. Viri quoque qui mórtui non fúerant, percutiebántur in secretióri parte nátium: et ascendébat ululátus uniuscujúsque civitátis in cælum.
   7364 1 Regum	1Kgs	9	6	1	Fuit ergo arca Dómini in regióne Philisthinórum septem ménsibus.
   7365 1 Regum	1Kgs	9	6	2	Et vocavérunt Philísthiim sacerdótes et divínos, dicéntes: Quid faciémus de arca Dómini? indicáte nobis quómodo remittámus eam in locum suum. Qui dixérunt:
   7366 1 Regum	1Kgs	9	6	3	Si remíttitis arcam Dei Ísraël, nolíte dimíttere eam vácuam, sed quod debétis, réddite ei pro peccáto, et tunc curabímini: et sciétis quare non recédat manus ejus a vobis.
   7367 1 Regum	1Kgs	9	6	4	Qui dixérunt: Quid est quod pro delícto réddere debeámus ei? Responderúntque illi:
   7368 1 Regum	1Kgs	9	6	5	Juxta númerum provinciárum Philisthinórum quinque anos áureos faciétis, et quinque mures áureos: quia plaga una fuit ómnibus vobis, et sátrapis vestris. Facietísque similitúdines anórum vestrórum, et similitúdines múrium, qui demolíti sunt terram: et dábitis Deo Ísraël glóriam, si forte rélevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra.
   7369 1 Regum	1Kgs	9	6	6	Quare aggravátis corda vestra, sicut aggravávit Ægýptus et Phárao cor suum? nonne postquam percússus est, tunc dimísit eos, et abiérunt?
   7370 1 Regum	1Kgs	9	6	7	Nunc ergo arrípite et fácite plaustrum novum unum: et duas vaccas fœtas, quibus non est impósitum jugum, júngite in plaustro, et reclúdite vítulos eárum domi.
   7371 1 Regum	1Kgs	9	6	8	Tolletísque arcam Dómini, et ponétis in plaustro, et vasa áurea quæ exsolvístis ei pro delícto, ponétis in capséllam ad latus ejus: et dimíttite eam ut vadat.
   7372 1 Regum	1Kgs	9	6	9	Et aspiciétis: et si quidem per viam fínium suórum ascénderit contra Béthsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, mínime: sciémus quia nequáquam manus ejus tétigit nos, sed casu áccidit.
   7373 1 Regum	1Kgs	9	6	10	Fecérunt ergo illi hoc modo: et tolléntes duas vaccas quæ lactábant vítulos, junxérunt ad plaustrum, vitulósque eárum conclusérunt domi.	b
   7374 1 Regum	1Kgs	9	6	11	Et posuérunt arcam Dei super plaustrum, et capséllam quæ habébat mures áureos et similitúdines anórum.
   7375 1 Regum	1Kgs	9	6	12	Ibant autem in diréctum vaccæ per viam quæ ducit Béthsames, et itínere uno gradiebántur, pergéntes et mugiéntes: et non declinábant neque ad dextram neque ad sinístram: sed et sátrapæ Philísthiim sequebántur usque ad términos Béthsames.
   7376 1 Regum	1Kgs	9	6	13	Porro Bethsamítæ metébant tríticum in valle: et elevántes óculos suos, vidérunt arcam, et gavísi sunt cum vidíssent.
   7377 1 Regum	1Kgs	9	6	14	Et plaustrum venit in agrum Jósue Bethsamítæ, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et concidérunt ligna plaustri, vaccásque imposuérunt super ea holocáustum Dómino.
   7378 1 Regum	1Kgs	9	6	15	Levítæ autem deposuérunt arcam Dei, et capséllam quæ erat juxta eam, in qua erant vasa áurea, et posuérunt super lápidem grandem. Viri autem Bethsamítæ obtulérunt holocáusta, et immolavérunt víctimas in die illa Dómino.
   7379 1 Regum	1Kgs	9	6	16	Et quinque sátrapæ Philisthinórum vidérunt, et revérsi sunt in Áccaron in die illa.	b
   7380 1 Regum	1Kgs	9	6	17	Hi sunt autem ani áurei quos reddidérunt Philísthiim pro delícto, Dómino: Azótus unum, Gaza unum, Áscalon unum, Geth unum, Áccaron unum:
   7381 1 Regum	1Kgs	9	6	18	et mures áureos secúndum númerum úrbium Philísthiim, quinque provinciárum, ab urbe muráta usque ad villam quæ erat absque muro, et usque ad Abelmágnum, super quem posuérunt arcam Dómini, quæ erat usque in illum diem in agro Jósue Bethsamítis.
   7382 1 Regum	1Kgs	9	6	19	Percússit autem de viris Bethsamítibus, eo quod vidíssent arcam Dómini: et percússit de pópulo septuagínta viros, et quinquagínta míllia plebis. Luxítque pópulus, eo quod Dóminus percussísset plebem plaga magna.
   7383 1 Regum	1Kgs	9	6	20	Et dixérunt viri Bethsamítæ: Quis póterit stare in conspéctu Dómini Dei sancti hujus? et ad quem ascéndet a nobis?
   7384 1 Regum	1Kgs	9	6	21	Miserúntque núntios ad habitatóres Cariathíarim, dicéntes: Reduxérunt Philísthiim arcam Dómini: descéndite, et redúcite eam ad vos.
   7385 1 Regum	1Kgs	9	7	1	Venérunt ergo viri Cariathíarim, et reduxérunt arcam Dómini, et intulérunt eam in domum Abínadab in Gábaa: Eleázarum autem fílium ejus sanctificavérunt, ut custodíret arcam Dómini.
   7386 1 Regum	1Kgs	9	7	2	Et factum est, ex qua die mansit arca Dómini in Cariathíarim, multiplicáti sunt dies (erat quippe jam annus vigésimus), et requiévit omnis domus Ísraël post Dóminum.
   7387 1 Regum	1Kgs	9	7	3	Ait autem Sámuel ad univérsam domum Ísraël, dicens: Si in toto corde vestro revertímini ad Dóminum, auférte deos aliénos de médio vestri, Báalim et Ástaroth: et præparáte corda vestra Dómino, et servíte ei soli, et éruet vos de manu Philísthiim.
   7388 1 Regum	1Kgs	9	7	4	Abstulérunt ergo fílii Ísraël Báalim et Ástaroth, et serviérunt Dómino soli.
   7389 1 Regum	1Kgs	9	7	5	Dixit autem Sámuel: Congregáte univérsum Ísraël in Masphath, ut orem pro vobis Dóminum.
   7390 1 Regum	1Kgs	9	7	6	Et convenérunt in Masphath: hauserúntque aquam, et effudérunt in conspéctu Dómini: et jejunavérunt in die illa atque dixérunt ibi: Peccávimus Dómino. Judicavítque Sámuel fílios Ísraël in Masphath.
   7391 1 Regum	1Kgs	9	7	7	Et audiérunt Philísthiim quod congregáti essent fílii Ísraël in Masphath, et ascendérunt sátrapæ Philisthinórum ad Ísraël. Quod cum audíssent fílii Ísraël, timuérunt a fácie Philisthinórum.	b
   7392 1 Regum	1Kgs	9	7	8	Dixerúntque ad Samuélem: Ne cesses pro nobis clamáre ad Dóminum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinórum.
   7393 1 Regum	1Kgs	9	7	9	Tulit autem Sámuel agnum lacténtem unum, et óbtulit illum holocáustum íntegrum Dómino: et clamávit Sámuel ad Dóminum pro Ísraël, et exaudívit eum Dóminus.
   7394 1 Regum	1Kgs	9	7	10	Factum est autem, cum Sámuel offérret holocáustum, Philísthiim iniére prœ́lium contra Ísraël: intónuit autem Dóminus fragóre magno in die illa super Philísthiim, et extérruit eos, et cæsi sunt a fácie Ísraël.
   7395 1 Regum	1Kgs	9	7	11	Egressíque viri Ísraël de Masphath, persecúti sunt Philisthǽos, et percussérunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar.
   7396 1 Regum	1Kgs	9	7	12	Tulit autem Sámuel lápidem unum, et pósuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocávit nomen loci illíus, Lapis adjutórii. Dixítque: Hucúsque auxiliátus est nobis Dóminus.
   7397 1 Regum	1Kgs	9	7	13	Et humiliáti sunt Philísthiim, nec apposuérunt ultra ut venírent in términos Ísraël. Facta est ítaque manus Dómini super Philisthǽos cunctis diébus Samuélis.
   7398 1 Regum	1Kgs	9	7	14	Et rédditæ sunt urbes quas túlerant Philísthiim ab Ísraël, Israéli, ab Áccaron usque Geth, et términos suos: liberavítque Ísraël de manu Philisthinórum, erátque pax inter Ísraël et Amorrhǽum.
   7399 1 Regum	1Kgs	9	7	15	Judicábat quoque Sámuel Israélem cunctis diébus vitæ suæ:	b
   7400 1 Regum	1Kgs	9	7	16	et ibat per síngulos annos circúiens Bethel et Gálgala et Masphath, et judicábat Israélem in supradíctis locis.
   7401 1 Regum	1Kgs	9	7	17	Revertebatúrque in Rámatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicábat Israélem: ædificávit étiam ibi altáre Dómino.
   7402 1 Regum	1Kgs	9	8	1	Factum est autem cum senuísset Sámuel, pósuit fílios suos júdices Ísraël.
   7403 1 Regum	1Kgs	9	8	2	Fuítque nomen fílii ejus primogéniti Joël: et nomen secúndi Abía, júdicum in Bersabée.
   7404 1 Regum	1Kgs	9	8	3	Et non ambulavérunt fílii illíus in viis ejus: sed declinavérunt post avarítiam, acceperúntque múnera, et pervertérunt judícium.
   7405 1 Regum	1Kgs	9	8	4	Congregáti ergo univérsi majóres natu Ísraël, venérunt ad Samuélem in Rámatha.
   7406 1 Regum	1Kgs	9	8	5	Dixerúntque ei: Ecce tu senuísti, et fílii tui non ámbulant in viis tuis: constítue nobis regem, ut júdicet nos, sicut et univérsæ habent natiónes.
   7407 1 Regum	1Kgs	9	8	6	Displícuit sermo in óculis Samuélis, eo quod dixíssent: Da nobis regem, ut júdicet nos. Et orávit Sámuel ad Dóminum.
   7408 1 Regum	1Kgs	9	8	7	Dixit autem Dóminus ad Samuélem: Audi vocem pópuli in ómnibus quæ loquúntur tibi: non enim te abjecérunt, sed me, ne regnem super eos.
   7409 1 Regum	1Kgs	9	8	8	Juxta ómnia ópera sua quæ fecérunt, a die qua edúxi eos de Ægýpto usque ad diem hanc: sicut dereliquérunt me, et serviérunt diis aliénis, sic fáciunt étiam tibi.
   7410 1 Regum	1Kgs	9	8	9	Nunc ergo vocem eórum audi: verúmtamen contestáre eos, et prædic eis jus regis, qui regnatúrus est super eos.
   7411 1 Regum	1Kgs	9	8	10	Dixit ítaque Sámuel ómnia verba Dómini ad pópulum, qui petíerat a se regem.	b
   7412 1 Regum	1Kgs	9	8	11	Et ait: Hoc erit jus regis, qui imperatúrus est vobis: fílios vestros tollet, et ponet in cúrribus suis: faciétque sibi équites et præcursóres quadrigárum suárum,
   7413 1 Regum	1Kgs	9	8	12	et constítuet sibi tribúnos, et centuriónes, et aratóres agrórum suórum, et messóres ségetum, et fabros armórum et cúrruum suórum.
   7414 1 Regum	1Kgs	9	8	13	Fílias quoque vestras fáciet sibi unguentárias, et focárias, et paníficas.
   7415 1 Regum	1Kgs	9	8	14	Agros quoque vestros, et víneas, et olivéta óptima tollet, et dabit servis suis.
   7416 1 Regum	1Kgs	9	8	15	Sed et ségetes vestras et vineárum réditus addecimábit, ut det eunúchis et fámulis suis.
   7417 1 Regum	1Kgs	9	8	16	Servos étiam vestros, et ancíllas, et júvenes óptimos, et ásinos, áuferet, et ponet in ópere suo.
   7418 1 Regum	1Kgs	9	8	17	Greges quoque vestros addecimábit, vosque éritis ei servi.
   7419 1 Regum	1Kgs	9	8	18	Et clamábitis in die illa a fácie regis vestri, quem elegístis vobis: et non exáudiet vos Dóminus in die illa, quia petístis vobis regem.
   7420 1 Regum	1Kgs	9	8	19	Nóluit autem pópulus audíre vocem Samuélis, sed dixérunt: Nequáquam: rex enim erit super nos,	b
   7421 1 Regum	1Kgs	9	8	20	et érimus nos quoque sicut omnes gentes: et judicábit nos rex noster, et egrediétur ante nos, et pugnábit bella nostra pro nobis.
   7422 1 Regum	1Kgs	9	8	21	Et audívit Sámuel ómnia verba pópuli, et locútus est ea in áuribus Dómini.
   7423 1 Regum	1Kgs	9	8	22	Dixit autem Dóminus ad Samuélem: Audi vocem eórum, et constítue super eos regem. Et ait Sámuel ad viros Ísraël: Vadat unusquísque in civitátem suam.
   7424 1 Regum	1Kgs	9	9	1	Et erat vir de Bénjamin nómine Cis, fílius Ábiel, fílii Seror, fílii Béchorath, fílii Áphia, fílii viri Jémini, fortis róbore.
   7425 1 Regum	1Kgs	9	9	2	Et erat ei fílius vocábulo Saul, eléctus et bonus: et non erat vir de fíliis Ísraël mélior illo: ab húmero et sursum eminébat super omnem pópulum.
   7426 1 Regum	1Kgs	9	9	3	Períerant autem ásinæ Cis patris Saul: et dixit Cis ad Saul fílium suum: Tolle tecum unum de púeris, et consúrgens vade, et quære ásinas. Qui cum transíssent per montem Éphraim
   7427 1 Regum	1Kgs	9	9	4	et per terram Sálisa, et non inveníssent, transiérunt étiam per terram Salim, et non erant: sed et per terram Jémini, et mínime reperérunt.
   7428 1 Regum	1Kgs	9	9	5	Cum autem veníssent in terram Suph, dixit Saul ad púerum qui erat cum eo: Veni et revertámur, ne forte dimíserit pater meus ásinas, et sollícitus sit pro nobis.
   7429 1 Regum	1Kgs	9	9	6	Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitáte hac, vir nóbilis: omne quod lóquitur, sine ambiguitáte venit. Nunc ergo eámus illuc, si forte índicet nobis de via nostra, propter quam vénimus.
   7430 1 Regum	1Kgs	9	9	7	Dixítque Saul ad púerum suum: Ecce íbimus: quid ferémus ad virum Dei? panis defécit in sitárciis nostris, et spórtulam non habémus ut demus hómini Dei, nec quidquam áliud.
   7431 1 Regum	1Kgs	9	9	8	Rursum puer respóndit Sauli, et ait: Ecce invénta est in manu mea quarta pars statéris argénti: demus hómini Dei, ut índicet nobis viam nostram.
   7432 1 Regum	1Kgs	9	9	9	(Olim in Ísraël sic loquebátur unusquísque vadens consúlere Deum: Veníte, et eámus ad vidéntem. Qui enim prophéta dícitur hódie, vocabátur olim videns.)
   7433 1 Regum	1Kgs	9	9	10	Et dixit Saul ad púerum suum: Óptimus sermo tuus. Veni, eámus. Et iérunt in civitátem in qua erat vir Dei.
   7434 1 Regum	1Kgs	9	9	11	Cumque ascénderent clivum civitátis, invenérunt puéllas egrediéntes ad hauriéndam aquam, et dixérunt eis: Num hic est videns?	b
   7435 1 Regum	1Kgs	9	9	12	Quæ respondéntes, dixérunt illis: Hic est: ecce ante te, festína nunc: hódie enim venit in civitátem, quia sacrifícium est hódie pópuli in excélso.
   7436 1 Regum	1Kgs	9	9	13	Ingrediéntes urbem, statim inveniétis eum ántequam ascéndat excélsum ad vescéndum, neque enim comesúrus est pópulus donec ille véniat: quia ipse benedícit hóstiæ, et deínceps cómedunt qui vocáti sunt. Nunc ergo conscéndite, quia hódie reperiétis eum.
   7437 1 Regum	1Kgs	9	9	14	Et ascendérunt in civitátem. Cumque illi ambulárent in médio urbis, appáruit Sámuel egrédiens óbviam eis, ut ascénderet in excélsum.
   7438 1 Regum	1Kgs	9	9	15	Dóminus autem reveláverat aurículam Samuélis ante unam diem quam veníret Saul, dicens:	b
   7439 1 Regum	1Kgs	9	9	16	Hac ipsa hora quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra Bénjamin, et unges eum ducem super pópulum meum Ísraël: et salvábit pópulum meum de manu Philisthinórum, quia respéxi pópulum meum: venit enim clamor eórum ad me.
   7440 1 Regum	1Kgs	9	9	17	Cumque aspexísset Sámuel Saulem, Dóminus dixit ei: Ecce vir quem díxeram tibi: iste dominábitur pópulo meo.
   7441 1 Regum	1Kgs	9	9	18	Accéssit autem Saul ad Samuélem in médio portæ, et ait: Índica, oro, mihi, ubi est domus vidéntis.	b
   7442 1 Regum	1Kgs	9	9	19	Et respóndit Sámuel Sauli, dicens: Ego sum videns: ascénde ante me in excélsum, ut comedátis mecum hódie, et dimíttam te mane: et ómnia quæ sunt in corde tuo indicábo tibi.
   7443 1 Regum	1Kgs	9	9	20	Et de ásinis quas nudiustértius perdidísti, ne sollícitus sis, quia invéntæ sunt. Et cujus erunt óptima quæque Ísraël? nonne tibi et omni dómui patris tui?
   7444 1 Regum	1Kgs	9	9	21	Respóndens autem Saul, ait: Numquid non fílius Jémini ego sum de mínima tribu Ísraël, et cognátio mea novíssima inter omnes famílias de tribu Bénjamin? quare ergo locútus es mihi sermónem istum?
   7445 1 Regum	1Kgs	9	9	22	Assúmens ítaque Sámuel Saulem et púerum ejus, introdúxit eos in triclínium, et dedit eis locum in cápite eórum qui fúerant invitáti: erant enim quasi trigínta viri.	b
   7446 1 Regum	1Kgs	9	9	23	Dixítque Sámuel coco: Da partem quam dedi tibi, et præcépi ut repóneres seórsum apud te.
   7447 1 Regum	1Kgs	9	9	24	Levávit autem cocus armum, et pósuit ante Saul. Dixítque Sámuel: Ecce quod remánsit: pone ante te, et cómede, quia de indústria servátum est tibi quando pópulum vocávi. Et comédit Saul cum Samuéle in die illa.
   7448 1 Regum	1Kgs	9	9	25	Et descendérunt de excélso in óppidum, et locútus est cum Saule in solário: stravítque Saul in solário, et dormívit.
   7449 1 Regum	1Kgs	9	9	26	Cumque mane surrexíssent, et jam elucésceret, vocávit Sámuel Saulem in solário, dicens: Surge, et dimíttam te. Et surréxit Saul: egressíque sunt ambo, ipse vidélicet, et Sámuel.
   7450 1 Regum	1Kgs	9	9	27	Cumque descénderent in extréma parte civitátis, Sámuel dixit ad Saul: Dic púero ut antecédat nos et tránseat: tu autem subsíste paulísper, ut índicem tibi verbum Dómini.
   7451 1 Regum	1Kgs	9	10	1	Tulit autem Sámuel lentículam ólei, et effúdit super caput ejus: et deosculátus est eum, et ait: Ecce unxit te Dóminus super hæreditátem suam in príncipem, et liberábis pópulum suum de mánibus inimicórum ejus qui in circúitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in príncipem.
   7452 1 Regum	1Kgs	9	10	2	Cum abíeris hódie a me, invénies duos viros juxta sepúlchrum Rachel in fínibus Bénjamin, in merídie: dicéntque tibi: Invéntæ sunt ásinæ ad quas íeras perquiréndas: et intermíssis pater tuus ásinis, sollícitus est pro vobis, et dicit: Quid fáciam de fílio meo?
   7453 1 Regum	1Kgs	9	10	3	Cumque abíeris inde, et ultra transíeris, et véneris ad quercum Thabor, invénient te ibi tres viri ascendéntes ad Deum in Bethel, unus portans tres hædos, et álius tres tortas panis, et álius portans lagénam vini.
   7454 1 Regum	1Kgs	9	10	4	Cumque te salutáverint, dabunt tibi duos panes, et accípies de manu eórum.
   7455 1 Regum	1Kgs	9	10	5	Post hæc vénies in collem Dei, ubi est státio Philisthinórum: et cum ingréssus fúeris ibi urbem, óbvium habébis gregem prophetárum descendéntium de excélso, et ante eos psaltérium, et týmpanum, et tíbiam, et cítharam, ipsósque prophetántes.
   7456 1 Regum	1Kgs	9	10	6	Et insíliet in te spíritus Dómini, et prophetábis cum eis, et mutáberis in virum álium.
   7457 1 Regum	1Kgs	9	10	7	Quando ergo evénerint signa hæc ómnia tibi, fac quæcúmque invénerit manus tua, quia Dóminus tecum est.
   7458 1 Regum	1Kgs	9	10	8	Et descéndes ante me in Gálgala (ego quippe descéndam ad te), ut ófferas oblatiónem, et ímmoles víctimas pacíficas: septem diébus expectábis, donec véniam ad te, et osténdam tibi quid fácias.
   7459 1 Regum	1Kgs	9	10	9	Ítaque cum avertísset húmerum suum ut abíret a Samuéle, immutávit ei Deus cor áliud, et venérunt ómnia signa hæc in die illa.	b
   7460 1 Regum	1Kgs	9	10	10	Venerúntque ad prædíctum collem, et ecce cúneus prophetárum óbvius ei: et insíluit super eum spíritus Dómini, et prophetávit in médio eórum.
   7461 1 Regum	1Kgs	9	10	11	Vidéntes autem omnes qui nóverant eum heri et nudiustértius quod esset cum prophétis, et prophetáret, dixérunt ad ínvicem: Quænam res áccidit fílio Cis? num et Saul inter prophétas?
   7462 1 Regum	1Kgs	9	10	12	Respondítque álius ad álterum, dicens: Et quis pater eórum? Proptérea versum est in provérbium: Num et Saul inter prophétas?
   7463 1 Regum	1Kgs	9	10	13	Cessávit autem prophetáre, et venit ad excélsum.
   7464 1 Regum	1Kgs	9	10	14	Dixítque pátruus Saul ad eum, et ad púerum ejus: Quo abístis? Qui respondérunt: Quǽrere ásinas: quas cum non reperissémus, vénimus ad Samuélem.
   7465 1 Regum	1Kgs	9	10	15	Et dixit ei pátruus suus: Índica mihi quid díxerit tibi Sámuel.
   7466 1 Regum	1Kgs	9	10	16	Et ait Saul ad pátruum suum: Indicávit nobis quia invéntæ essent ásinæ. De sermóne autem regni non indicávit ei quem locútus fúerat ei Sámuel.
   7467 1 Regum	1Kgs	9	10	17	Et convocávit Sámuel pópulum ad Dóminum in Maspha:	b
   7468 1 Regum	1Kgs	9	10	18	et ait ad fílios Ísraël: Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Ego edúxi Ísraël de Ægýpto, et érui vos de manu Ægyptiórum, et de manu ómnium regum qui affligébant vos.
   7469 1 Regum	1Kgs	9	10	19	Vos autem hódie projecístis Deum vestrum, qui solus salvávit vos de univérsis malis et tribulatiónibus vestris: et dixístis: Nequáquam: sed regem constítue super nos. Nunc ergo state coram Dómino per tribus vestras, et per famílias.
   7470 1 Regum	1Kgs	9	10	20	Et applícuit Sámuel omnes tribus Ísraël, et cécidit sors tribus Bénjamin.
   7471 1 Regum	1Kgs	9	10	21	Et applícuit tribum Bénjamin et cognatiónes ejus, et cécidit cognátio Metri: et pervénit usque ad Saul fílium Cis. Quæsiérunt ergo eum, et non est invéntus.
   7472 1 Regum	1Kgs	9	10	22	Et consuluérunt post hæc Dóminum utrúmnam ventúrus esset illuc. Respondítque Dóminus: Ecce abscónditus est domi.
   7473 1 Regum	1Kgs	9	10	23	Cucurrérunt ítaque et tulérunt eum inde: stetítque in médio pópuli, et áltior fuit univérso pópulo ab húmero et sursum.
   7474 1 Regum	1Kgs	9	10	24	Et ait Sámuel ad omnem pópulum: Certe vidétis quem elégit Dóminus, quóniam non sit símilis illi in omni pópulo. Et clamávit omnis pópulus, et ait: Vivat rex.
   7475 1 Regum	1Kgs	9	10	25	Locútus est autem Sámuel ad pópulum legem regni, et scripsit in libro, et repósuit coram Dómino: et dimísit Sámuel omnem pópulum, síngulos in domum suam.	b
   7476 1 Regum	1Kgs	9	10	26	Sed et Saul ábiit in domum suam in Gábaa: et ábiit cum eo pars exércitus, quorum tetígerat Deus corda.
   7477 1 Regum	1Kgs	9	10	27	Fílii vero Bélial dixérunt: Num salváre nos póterit iste? Et despexérunt eum, et non attulérunt ei múnera: ille vero dissimulábat se audíre.
   7478 1 Regum	1Kgs	9	11	1	Et factum est quasi post mensem, ascéndit Naas Ammonítes, et pugnáre cœpit advérsum Jabes Gálaad. Dixerúntque omnes viri Jabes ad Naas: Habéto nos fœderátos, et serviémus tibi.
   7479 1 Regum	1Kgs	9	11	2	Et respóndit ad eos Naas Ammonítes: In hoc fériam vobíscum fœdus, ut éruam ómnium vestrum óculos dextros, ponámque vos oppróbrium in univérso Ísraël.
   7480 1 Regum	1Kgs	9	11	3	Et dixérunt ad eum senióres Jabes: Concéde nobis septem dies, ut mittámus núntios ad univérsos términos Ísraël, et si non fúerit qui deféndat nos, egrediémur ad te.
   7481 1 Regum	1Kgs	9	11	4	Venérunt ergo núntii in Gábaa Saulis: et locúti sunt verba hæc, audiénte pópulo: et levávit omnis pópulus vocem suam, et flevit.	b
   7482 1 Regum	1Kgs	9	11	5	Et ecce Saul veniébat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet pópulus quod plorat? Et narravérunt ei verba virórum Jabes.
   7483 1 Regum	1Kgs	9	11	6	Et insilívit spíritus Dómini in Saul cum audísset verba hæc, et irátus est furor ejus nimis.
   7484 1 Regum	1Kgs	9	11	7	Et assúmens utrúmque bovem, concídit in frustra, misítque in omnes términos Ísraël per manum nuntiórum, dicens: Quicúmque non exíerit, et secútus fúerit Saul et Sámuel, sic fiet bobus ejus. Invásit ergo timor Dómini pópulum, et egréssi sunt quasi vir unus.
   7485 1 Regum	1Kgs	9	11	8	Et recénsuit eos in Bezech: fuerúntque filiórum Ísraël trecénta míllia, virórum autem Juda trigínta míllia.
   7486 1 Regum	1Kgs	9	11	9	Et dixérunt núntiis qui vénerant: Sic dicétis viris qui sunt in Jabes Gálaad: Cras erit vobis salus, cum incalúerit sol. Venérunt ergo núntii, et annuntiavérunt viris Jabes: qui lætáti sunt.	b
   7487 1 Regum	1Kgs	9	11	10	Et dixérunt: Mane exíbimus ad vos: et faciétis nobis omne quod placúerit vobis.
   7488 1 Regum	1Kgs	9	11	11	Et factum est, cum dies crástinus venísset, constítuit Saul pópulum in tres partes: et ingréssus est média castra in vigília matutína, et percússit Ammon usque dum incalésceret dies: réliqui autem dispérsi sunt, ita ut non relinqueréntur in eis duo páriter.
   7489 1 Regum	1Kgs	9	11	12	Et ait pópulus ad Samuélem: Quis est iste qui dixit: Saul num regnábit super nos? Date viros, et interficiémus eos.	b
   7490 1 Regum	1Kgs	9	11	13	Et ait Saul: Non occidétur quisquam in die hac, quia hódie fecit Dóminus salútem in Ísraël.
   7491 1 Regum	1Kgs	9	11	14	Dixit autem Sámuel ad pópulum: Veníte, et eámus in Gálgala, et innovémus ibi regnum.
   7492 1 Regum	1Kgs	9	11	15	Et perréxit omnis pópulus in Gálgala, et fecérunt ibi regem Saul coram Dómino in Gálgala, et immolavérunt ibi víctimas pacíficas coram Dómino. Et lætátus est ibi Saul, et cuncti viri Ísraël nimis.
   7493 1 Regum	1Kgs	9	12	1	Dixit autem Sámuel ad univérsum Ísraël: Ecce audívi vocem vestram juxta ómnia quæ locúti estis ad me, et constítui super vos regem.
   7494 1 Regum	1Kgs	9	12	2	Et nunc rex gráditur ante vos: ego autem sénui, et incánui: porro fílii mei vobíscum sunt: ítaque conversátus coram vobis ab adolescéntia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum.
   7495 1 Regum	1Kgs	9	12	3	Loquímini de me coram Dómino, et coram christo ejus, utrum bovem cujúsquam túlerim, aut ásinum: si quémpiam calumniátus sum, si oppréssi áliquem, si de manu cujúsquam munus accépi: et contémnam illud hódie, restituámque vobis.
   7496 1 Regum	1Kgs	9	12	4	Et dixérunt: Non es calumniátus nos, neque oppressísti, neque tulísti de manu alicújus quíppiam.
   7497 1 Regum	1Kgs	9	12	5	Dixítque ad eos: Testis est Dóminus advérsum vos, et testis christus ejus in die hac, quia non invenéritis in manu mea quíppiam. Et dixérunt: Testis.
   7498 1 Regum	1Kgs	9	12	6	Et ait Sámuel ad pópulum: Dóminus, qui fecit Móysen et Áaron, et edúxit patres nostros de terra Ægýpti.	b
   7499 1 Regum	1Kgs	9	12	7	Nunc ergo state, ut judício conténdam advérsum vos coram Dómino de ómnibus misericórdiis Dómini quas fecit vobíscum et cum pátribus vestris:
   7500 1 Regum	1Kgs	9	12	8	quómodo Jacob ingréssus est in Ægýptum, et clamavérunt patres vestri ad Dóminum: et misit Dóminus Móysen et Áaron, et edúxit patres vestros de Ægýpto, et collocávit eos in loco hoc.
   7501 1 Regum	1Kgs	9	12	9	Qui oblíti sunt Dómini Dei sui, et trádidit eos in manu Sísaræ magístri milítiæ Hasor, et in manu Philisthinórum, et in manu regis Moab: et pugnavérunt advérsum eos.
   7502 1 Regum	1Kgs	9	12	10	Póstea autem clamavérunt ad Dóminum, et dixérunt: Peccávimus, quia derelíquimus Dóminum, et servívimus Báalim et Ástaroth: nunc ergo érue nos de manu inimicórum nostrórum, et serviémus tibi.
   7503 1 Regum	1Kgs	9	12	11	Et misit Dóminus Jeróbaal, et Badan, et Jephte, et Sámuel, et éruit vos de manu inimicórum vestrórum per circúitum, et habitástis confidénter.
   7504 1 Regum	1Kgs	9	12	12	Vidéntes autem quod Naas rex filiórum Ammon venísset advérsum vos, dixístis mihi: Nequáquam, sed rex imperábit nobis: cum Dóminus Deus vester regnáret in vobis.	b
   7505 1 Regum	1Kgs	9	12	13	Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegístis et petístis: ecce dedit vobis Dóminus regem.
   7506 1 Regum	1Kgs	9	12	14	Si timuéritis Dóminum, et serviéritis ei, et audiéritis vocem ejus, et non exasperavéritis os Dómini, éritis et vos, et rex qui ímperat vobis, sequéntes Dóminum Deum vestrum:
   7507 1 Regum	1Kgs	9	12	15	si autem non audiéritis vocem Dómini, sed exasperavéritis sermónes ejus, erit manus Dómini super vos, et super patres vestros.
   7508 1 Regum	1Kgs	9	12	16	Sed et nunc state, et vidéte rem istam grandem quam factúrus est Dóminus in conspéctu vestro.
   7509 1 Regum	1Kgs	9	12	17	Numquid non messis trítici est hódie? invocábo Dóminum, et dabit voces et plúvias: et sciétis, et vidébitis, quia grande malum fecéritis vobis in conspéctu Dómini, peténtes super vos regem.
   7510 1 Regum	1Kgs	9	12	18	Et clamávit Sámuel ad Dóminum, et dedit Dóminus voces et plúvias in illa die.	b
   7511 1 Regum	1Kgs	9	12	19	Et tímuit omnis pópulus nimis Dóminum et Samuélem, et dixit univérsus pópulus ad Samuélem: Ora pro servis tuis ad Dóminum Deum tuum, ut non moriámur: addídimus enim univérsis peccátis nostris malum, ut peterémus nobis regem.
   7512 1 Regum	1Kgs	9	12	20	Dixit autem Sámuel ad pópulum: Nolíte timére: vos fecístis univérsum malum hoc, verúmtamen nolíte recédere a tergo Dómini, sed servíte Dómino in omni corde vestro.
   7513 1 Regum	1Kgs	9	12	21	Et nolíte declináre post vana, quæ non próderunt vobis, neque éruent vos, quia vana sunt.
   7514 1 Regum	1Kgs	9	12	22	Et non derelínquet Dóminus pópulum suum propter nomen suum magnum: quia jurávit Dóminus fácere vos sibi pópulum.
   7515 1 Regum	1Kgs	9	12	23	Absit autem a me hoc peccátum in Dóminum, ut cessem oráre pro vobis, et docébo vos viam bonam et rectam.
   7516 1 Regum	1Kgs	9	12	24	Ígitur timéte Dóminum, et servíte ei in veritáte, et ex toto corde vestro: vidístis enim magnífica quæ in vobis gésserit.
   7517 1 Regum	1Kgs	9	12	25	Quod si perseveravéritis in malítia, et vos et rex vester páriter períbitis.
   7518 1 Regum	1Kgs	9	13	1	Fílius uníus anni erat Saul cum regnáre cœpísset: duóbus autem annis regnávit super Ísraël.
   7519 1 Regum	1Kgs	9	13	2	Et elégit sibi Saul tria míllia de Ísraël: et erant cum Saul duo míllia in Machmas, et in monte Bethel: mille autem cum Jónatha in Gábaa Bénjamin: porro céterum pópulum remísit unumquémque in tabernácula sua.
   7520 1 Regum	1Kgs	9	13	3	Et percússit Jónathas statiónem Philisthinórum quæ erat in Gábaa. Quod cum audíssent Philísthiim, Saul cécinit búccina in omni terra, dicens: Áudiant Hebrǽi.
   7521 1 Regum	1Kgs	9	13	4	Et univérsus Ísraël audívit hujuscémodi famam: Percússit Saul statiónem Philisthinórum, et eréxit se Ísraël advérsus Philísthiim. Clamávit ergo pópulus post Saul in Gálgala.
   7522 1 Regum	1Kgs	9	13	5	Et Philísthiim congregáti sunt ad prœliándum contra Ísraël, trigínta míllia cúrruum, et sex míllia équitum, et réliquum vulgus, sicut aréna quæ est in líttore maris plúrima. Et ascendéntes castrametáti sunt in Machmas ad oriéntem Betháven.	b
   7523 1 Regum	1Kgs	9	13	6	Quod cum vidíssent viri Ísraël se in arcto pósitos (afflíctus enim erat pópulus), abscondérunt se in spelúncis, et in ábditis, in petris quoque, et in antris, et in cistérnis.
   7524 1 Regum	1Kgs	9	13	7	Hebrǽi autem transiérunt Jordánem in terram Gad et Gálaad. Cumque adhuc esset Saul in Gálgala, univérsus pópulus pertérritus est qui sequebátur eum.
   7525 1 Regum	1Kgs	9	13	8	Et expectávit septem diébus juxta plácitum Samuélis, et non venit Sámuel in Gálgala, dilapsúsque est pópulus ab eo.	b
   7526 1 Regum	1Kgs	9	13	9	Ait ergo Saul: Afférte mihi holocáustum et pacífica. Et óbtulit holocáustum.
   7527 1 Regum	1Kgs	9	13	10	Cumque complésset ófferens holocáustum, ecce Sámuel veniébat: et egréssus est Saul óbviam ei ut salutáret eum.
   7528 1 Regum	1Kgs	9	13	11	Locutúsque est ad eum Sámuel: Quid fecísti? Respóndit Saul: Quia vidi quod pópulus dilaberétur a me, et tu non véneras juxta plácitos dies, porro Philísthiim congregáti fúerant in Machmas,
   7529 1 Regum	1Kgs	9	13	12	dixi: Nunc descéndent Philísthiim ad me in Gálgala, et fáciem Dómini non placávi. Necessitáte compúlsus, óbtuli holocáustum.
   7530 1 Regum	1Kgs	9	13	13	Dixítque Sámuel ad Saul: Stulte egísti, nec custodísti mandáta Dómini Dei tui quæ præcépit tibi. Quod si non fecísses, jam nunc præparásset Dóminus regnum tuum super Ísraël in sempitérnum:
   7531 1 Regum	1Kgs	9	13	14	sed nequáquam regnum tuum ultra consúrget. Quæsívit Dóminus sibi virum juxta cor suum: et præcépit ei Dóminus ut esset dux super pópulum suum, eo quod non serváveris quæ præcépit Dóminus.
   7532 1 Regum	1Kgs	9	13	15	Surréxit autem Sámuel, et ascéndit de Gálgalis in Gábaa Bénjamin. Et réliqui pópuli ascendérunt post Saul óbviam pópulo, qui expugnábant eos veniéntes de Gálgala in Gábaa, in colle Bénjamin. Et recénsuit Saul pópulum qui invénti fúerant cum eo, quasi sexcéntos viros.	b
   7533 1 Regum	1Kgs	9	13	16	Et Saul et Jónathas fílius ejus, populúsque qui invéntus fúerat cum eis, erat in Gábaa Bénjamin: porro Philísthiim conséderant in Machmas.
   7534 1 Regum	1Kgs	9	13	17	Et egréssi sunt ad prædándum de castris Philisthinórum tres cúnei. Unus cúneus pergébat contra viam Ephra ad terram Sual:
   7535 1 Regum	1Kgs	9	13	18	porro álius ingrediebátur per viam Beth-horon: tértius autem vérterat se ad iter términi imminéntis valli Séboim contra desértum.
   7536 1 Regum	1Kgs	9	13	19	Porro faber ferrárius non inveniebátur in omni terra Ísraël: cáverant enim Philísthiim, ne forte fácerent Hebrǽi gládium aut lánceam.
   7537 1 Regum	1Kgs	9	13	20	Descendébat ergo omnis Ísraël ad Philísthiim, ut exacúeret unusquísque vómerem suum, et ligónem, et secúrim, et sárculum.
   7538 1 Regum	1Kgs	9	13	21	Retúsæ ítaque erant ácies vómerum, et ligónum, et tridéntum, et secúrium, usque ad stímulum corrigéndum.
   7539 1 Regum	1Kgs	9	13	22	Cumque venísset dies prœ́lii, non est invéntus ensis et láncea in manu totíus pópuli qui erat cum Saule et Jónatha, excépto Saul et Jónatha fílio ejus.
   7540 1 Regum	1Kgs	9	13	23	Egréssa est autem státio Philísthiim, ut transcénderet in Machmas.
   7541 1 Regum	1Kgs	9	14	1	Et áccidit quadam die ut díceret Jónathas fílius Saul ad adolescéntem armígerum suum: Veni, et transeámus ad statiónem Philisthinórum, quæ est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicávit.
   7542 1 Regum	1Kgs	9	14	2	Porro Saul morabátur in extréma parte Gábaa sub malogranáto, quæ erat in Magron: et erat pópulus cum eo quasi sexcentórum virórum.	b
   7543 1 Regum	1Kgs	9	14	3	Et Achías fílius Áchitob fratris Íchabod fílii Phínees, qui ortus fúerat ex Heli sacerdóte Dómini in Silo, portábat ephod. Sed et pópulus ignorábat quo isset Jónathas.
   7544 1 Regum	1Kgs	9	14	4	Erant autem inter ascénsus per quos nitebátur Jónathas transíre ad statiónem Philisthinórum, eminéntes petræ ex utráque parte, et quasi in modum déntium scópuli hinc et inde prærúpti: nomen uni Boses, et nomen álteri Sene:
   7545 1 Regum	1Kgs	9	14	5	unus scópulus próminens ad aquilónem ex advérso Machmas, et alter ad merídiem contra Gábaa.
   7546 1 Regum	1Kgs	9	14	6	Dixit autem Jónathas ad adolescéntem armígerum suum: Veni, transeámus ad statiónem incircumcisórum horum, si forte fáciat Dóminus pro nobis: quia non est Dómino diffícile salváre, vel in multis, vel in paucis.
   7547 1 Regum	1Kgs	9	14	7	Dixítque ei ármiger suus: Fac ómnia quæ placent ánimo tuo: perge quo cupis, et ero tecum ubicúmque volúeris.
   7548 1 Regum	1Kgs	9	14	8	Et ait Jónathas: Ecce nos transímus ad viros istos. Cumque apparuérimus eis,	b
   7549 1 Regum	1Kgs	9	14	9	si táliter locúti fúerint ad nos: Manéte donec veniámus ad vos: stemus in loco nostro, nec ascendámus ad eos.
   7550 1 Regum	1Kgs	9	14	10	Si autem díxerint: Ascéndite ad nos: ascendámus, quia trádidit eos Dóminus in mánibus nostris: hoc erit nobis signum.
   7551 1 Regum	1Kgs	9	14	11	Appáruit ígitur utérque statióni Philisthinórum: dixerúntque Philísthiim: En Hebrǽi egrediúntur de cavérnis in quibus abscónditi fúerant.
   7552 1 Regum	1Kgs	9	14	12	Et locúti sunt viri de statióne ad Jónathan et ad armígerum ejus, dixerúntque: Ascéndite ad nos, et ostendémus vobis rem. Et ait Jónathas ad armígerum suum: Ascendámus: séquere me: trádidit enim Dóminus eos in manus Ísraël.
   7553 1 Regum	1Kgs	9	14	13	Ascéndit autem Jónathas mánibus et pédibus reptans, et ármiger ejus post eum. Ítaque álii cadébant ante Jónathan, álios ármiger ejus interficiébat sequens eum.
   7554 1 Regum	1Kgs	9	14	14	Et facta est plaga prima qua percússit Jónathas et ármiger ejus, quasi vigínti virórum in média parte júgeri quam par boum in die aráre consuévit.
   7555 1 Regum	1Kgs	9	14	15	Et factum est miráculum in castris per agros: sed et omnis pópulus statiónis eórum qui íerant ad prædándum, obstúpuit, et conturbáta est terra: et áccidit quasi miráculum a Deo.
   7556 1 Regum	1Kgs	9	14	16	Et respexérunt speculatóres Saul qui erant in Gábaa Bénjamin, et ecce multitúdo prostráta, et huc illúcque diffúgiens.	b
   7557 1 Regum	1Kgs	9	14	17	Et ait Saul pópulo qui erat cum eo: Requírite, et vidéte quis abíerit ex nobis. Cumque requisíssent, repértum est non adésse Jónathan et armígerum ejus.
   7558 1 Regum	1Kgs	9	14	18	Et ait Saul ad Achíam: Ápplica arcam Dei. (Erat enim ibi arca Dei in die illa cum fíliis Ísraël.)
   7559 1 Regum	1Kgs	9	14	19	Cumque loquerétur Saul ad sacerdótem, tumúltus magnus exórtus est in castris Philisthinórum: crescebátque paulátim, et clárius resonábat. Et ait Saul ad sacerdótem: Cóntrahe manum tuam.
   7560 1 Regum	1Kgs	9	14	20	Conclamávit ergo Saul, et omnis pópulus qui erat cum eo, et venérunt usque ad locum certáminis: et ecce versus fúerat gládius uniuscujúsque ad próximum suum, et cædes magna nimis.
   7561 1 Regum	1Kgs	9	14	21	Sed et Hebrǽi qui fúerant cum Philísthiim heri et nudiustértius, ascenderántque cum eis in castris, revérsi sunt ut essent cum Ísraël qui erant cum Saul et Jónatha.
   7562 1 Regum	1Kgs	9	14	22	Omnes quoque Israëlítæ qui se abscónderant in monte Éphraim, audiéntes quod fugíssent Philisthǽi, sociavérunt se cum suis in prœ́lio. Et erant cum Saul quasi decem míllia virórum.
   7563 1 Regum	1Kgs	9	14	23	Et salvávit Dóminus in die illa Ísraël: pugna autem pervénit usque ad Betháven.
   7564 1 Regum	1Kgs	9	14	24	Et viri Ísraël sociáti sunt sibi in die illa: adjurávit autem Saul pópulum, dicens: Maledíctus vir qui coméderit panem usque ad vésperam, donec ulcíscar de inimícis meis. Et non manducávit univérsus pópulus panem:	b
   7565 1 Regum	1Kgs	9	14	25	omnéque terræ vulgus venit in saltum, in quo erat mel super fáciem agri.
   7566 1 Regum	1Kgs	9	14	26	Ingréssus est ítaque pópulus saltum, et appáruit fluens mel, nullúsque applícuit manum ad os suum: timébat enim pópulus juraméntum.
   7567 1 Regum	1Kgs	9	14	27	Porro Jónathas non audíerat cum adjuráret pater ejus pópulum: extendítque summitátem virgæ quam habébat in manu, et intínxit in favum mellis: et convértit manum suam ad os suum, et illumináti sunt óculi ejus.
   7568 1 Regum	1Kgs	9	14	28	Respondénsque unus de pópulo, ait: Jurejurándo constrínxit pater tuus pópulum, dicens: Maledíctus vir qui coméderit panem hódie. (Defécerat autem pópulus.)
   7569 1 Regum	1Kgs	9	14	29	Dixítque Jónathas: Turbávit pater meus terram: vidístis ipsi quia illumináti sunt óculi mei, eo quod gustáverim páululum de melle isto:
   7570 1 Regum	1Kgs	9	14	30	quanto magis si comedísset pópulus de præda inimicórum suórum, quam réperit? nonne major plaga facta fuísset in Philísthiim?
   7571 1 Regum	1Kgs	9	14	31	Percussérunt ergo in die illa Philisthǽos a Machmis usque in Ájalon. Defatigátus est autem pópulus nimis:	b
   7572 1 Regum	1Kgs	9	14	32	et versus ad prædam tulit oves, et boves, et vítulos, et mactavérunt in terra: comedítque pópulus cum sánguine.
   7573 1 Regum	1Kgs	9	14	33	Nuntiavérunt autem Sauli dicéntes quod pópulus peccásset Dómino, cómedens cum sánguine. Qui ait: Prævaricáti estis: vólvite ad me jam nunc saxum grande.
   7574 1 Regum	1Kgs	9	14	34	Et dixit Saul: Dispergímini in vulgus, et dícite eis ut addúcat ad me unusquísque bovem suum et aríetem, et occídite super istud, et vescímini, et non peccábitis Dómino comedéntes cum sánguine. Addúxit ítaque omnis pópulus unusquísque bovem in manu sua usque ad noctem: et occidérunt ibi.
   7575 1 Regum	1Kgs	9	14	35	Ædificávit autem Saul altáre Dómino, tuncque primum cœpit ædificáre altáre Dómino.
   7576 1 Regum	1Kgs	9	14	36	Et dixit Saul: Irruámus super Philisthǽos nocte, et vastémus eos usque dum illucéscat mane, nec relinquámus ex eis virum. Dixítque pópulus: Omne quod bonum vidétur in óculis tuis, fac. Et ait sacérdos: Accedámus huc ad Deum.	b
   7577 1 Regum	1Kgs	9	14	37	Et consúluit Saul Dóminum: Num pérsequar Philísthiim? si trades eos in manus Ísraël? Et non respóndit ei in die illa.
   7578 1 Regum	1Kgs	9	14	38	Dixítque Saul: Applicáte huc univérsos ángulos pópuli: et scitóte, et vidéte per quem accíderit peccátum hoc hódie.
   7579 1 Regum	1Kgs	9	14	39	Vivit Dóminus salvátor Ísraël, quia si per Jónathan fílium meum factum est, absque retractióne moriétur. Ad quod nullus contradíxit ei de omni pópulo.
   7580 1 Regum	1Kgs	9	14	40	Et ait ad univérsum Ísraël: Separámini vos in partem unam, et ego cum Jónatha fílio meo ero in parte áltera. Respondítque pópulus ad Saul: Quod bonum vidétur in óculis tuis, fac.
   7581 1 Regum	1Kgs	9	14	41	Et dixit Saul ad Dóminum Deum Ísraël: Dómine Deus Ísraël, da indícium: quid est quod non respónderis servo tuo hódie? si in me, aut in Jónatha fílio meo, est iníquitas hæc, da ostensiónem: aut si hæc iníquitas est in pópulo tuo, da sanctitátem. Et deprehénsus est Jónathas et Saul: pópulus autem exívit.
   7582 1 Regum	1Kgs	9	14	42	Et ait Saul: Míttite sortem inter me et inter Jónathan fílium meum. Et captus est Jónathas.
   7583 1 Regum	1Kgs	9	14	43	Dixit autem Saul ad Jónathan: Índica mihi quid féceris. Et indicávit ei Jónathas, et ait: Gustans gustávi in summitáte virgæ quæ erat in manu mea, páululum mellis, et ecce ego mórior.	b
   7584 1 Regum	1Kgs	9	14	44	Et ait Saul: Hæc fáciat mihi Deus, et hæc addat, quia morte moriéris, Jónatha.
   7585 1 Regum	1Kgs	9	14	45	Dixítque pópulus ad Saul: Ergóne Jónathas moriétur, qui fecit salútem hanc magnam in Ísraël? hoc nefas est: vivit Dóminus, si cecíderit capíllus de cápite ejus in terram, quia cum Deo operátus est hódie. Liberávit ergo pópulus Jónathan, ut non morerétur.
   7586 1 Regum	1Kgs	9	14	46	Recessítque Saul, nec persecútus est Philísthiim: porro Philísthiim abiérunt in loca sua.
   7587 1 Regum	1Kgs	9	14	47	Et Saul, confirmáto regno super Ísraël, pugnábat per circúitum advérsum omnes inimícos ejus, contra Moab, et fílios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisthǽos: et quocúmque se vérterat, superábat.	b
   7588 1 Regum	1Kgs	9	14	48	Congregatóque exércitu, percússit Ámalec, et éruit Ísraël de manu vastatórum ejus.
   7589 1 Regum	1Kgs	9	14	49	Fuérunt autem fílii Saul, Jónathas, et Jéssui, et Melchísua: et nómina duárum filiárum ejus, nomen primogénitæ Merob, et nomen minóris Michol.
   7590 1 Regum	1Kgs	9	14	50	Et nomen uxóris Saul Achínoam fília Achímaas: et nomen príncipis milítiæ ejus Abner fílius Ner, patruélis Saul.
   7591 1 Regum	1Kgs	9	14	51	Porro Cis fuit pater Saul, et Ner pater Abner, fílius Ábiel.
   7592 1 Regum	1Kgs	9	14	52	Erat autem bellum potens advérsum Philisthǽos ómnibus diébus Saul. Nam quemcúmque víderat Saul virum fortem, et aptum ad prœ́lium, sociábat eum sibi.
   7593 1 Regum	1Kgs	9	15	1	Et dixit Sámuel ad Saul: Me misit Dóminus ut úngerem te in regem super pópulum ejus Ísraël: nunc ergo audi vocem Dómini.
   7594 1 Regum	1Kgs	9	15	2	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Recénsui quæcúmque fecit Ámalec Israéli: quómodo réstitit ei in via cum ascénderet de Ægýpto.
   7595 1 Regum	1Kgs	9	15	3	Nunc ergo vade, et pércute Ámalec, et demolíre univérsa ejus: non parcas ei, et non concupíscas ex rebus ipsíus áliquid, sed intérfice a viro usque ad mulíerem, et párvulum atque lacténtem, bovem et ovem, camélum et ásinum.
   7596 1 Regum	1Kgs	9	15	4	Præcépit ítaque Saul pópulo, et recénsuit eos quasi agnos: ducénta míllia péditum, et decem míllia virórum Juda.
   7597 1 Regum	1Kgs	9	15	5	Cumque venísset Saul usque ad civitátem Ámalec, teténdit insídias in torrénte.
   7598 1 Regum	1Kgs	9	15	6	Dixítque Saul Cinǽo: Abíte, recédite, atque descéndite ab Ámalec, ne forte invólvam te cum eo: tu enim fecísti misericórdiam cum ómnibus fíliis Ísraël, cum ascénderent de Ægýpto. Et recéssit Cinǽus de médio Ámalec.
   7599 1 Regum	1Kgs	9	15	7	Percussítque Saul Ámalec ab Hevíla donec vénias ad Sur, quæ est e regióne Ægýpti.
   7600 1 Regum	1Kgs	9	15	8	Et apprehéndit Agag regem Ámalec vivum: omne autem vulgus interfécit in ore gládii.
   7601 1 Regum	1Kgs	9	15	9	Et pepércit Saul et pópulus Agag, et óptimis grégibus óvium et armentórum, et véstibus et ariétibus, et univérsis quæ pulchra erant, nec voluérunt dispérdere ea: quidquid vero vile fuit et réprobum, hoc demolíti sunt.
   7602 1 Regum	1Kgs	9	15	10	Factum est autem verbum Dómini ad Sámuel, dicens:	b
   7603 1 Regum	1Kgs	9	15	11	Pœ́nitet me quod constitúerim Saul regem: quia derelíquit me, et verba mea ópere non implévit. Contristatúsque est Sámuel, et clamávit ad Dóminum tota nocte.
   7604 1 Regum	1Kgs	9	15	12	Cumque de nocte surrexísset Sámuel ut iret ad Saul mane, nuntiátum est Samuéli eo quod venísset Saul in Carmélum, et erexísset sibi fórnicem triumphálem, et revérsus transísset, descendissétque in Gálgala. Venit ergo Sámuel ad Saul, et Saul offerébat holocáustum Dómino de inítiis prædárum quæ attúlerat ex Ámalec.
   7605 1 Regum	1Kgs	9	15	13	Et cum venísset Sámuel ad Saul, dixit ei Saul: Benedíctus tu Dómino: implévi verbum Dómini.
   7606 1 Regum	1Kgs	9	15	14	Dixítque Sámuel: Et quæ est hæc vox gregum, quæ résonat in áuribus meis, et armentórum, quam ego áudio?	b
   7607 1 Regum	1Kgs	9	15	15	Et ait Saul: De Ámalec adduxérunt ea: pepércit enim pópulus melióribus óvibus et arméntis ut immolaréntur Dómino Deo tuo, réliqua vero occídimus.
   7608 1 Regum	1Kgs	9	15	16	Ait autem Sámuel ad Saul: Sine me, et indicábo tibi quæ locútus sit Dóminus ad me nocte. Dixítque ei: Lóquere.
   7609 1 Regum	1Kgs	9	15	17	Et ait Sámuel: Nonne cum párvulus esses in óculis tuis, caput in tríbubus Ísraël factus es? unxítque te Dóminus in regem super Ísraël,
   7610 1 Regum	1Kgs	9	15	18	et misit te Dóminus in viam, et ait: Vade, et intérfice peccatóres Ámalec, et pugnábis contra eos usque ad interneciónem eórum?
   7611 1 Regum	1Kgs	9	15	19	Quare ergo non audísti vocem Dómini: sed versus ad prædam es, et fecísti malum in óculis Dómini?
   7612 1 Regum	1Kgs	9	15	20	Et ait Saul ad Samuélem: Immo audívi vocem Dómini, et ambulávi in via per quam misit me Dóminus, et addúxi Agag regem Ámalec, et Ámalec interféci.
   7613 1 Regum	1Kgs	9	15	21	Tulit autem de præda pópulus oves et boves, primítias eórum quæ cæsa sunt, ut ímmolet Dómino Deo suo in Gálgalis.
   7614 1 Regum	1Kgs	9	15	22	Et ait Sámuel: Numquid vult Dóminus holocáusta et víctimas, et non pótius ut obediátur voci Dómini? mélior est enim obediéntia quam víctimæ, et auscultáre magis quam offérre ádipem aríetum.
   7615 1 Regum	1Kgs	9	15	23	Quóniam quasi peccátum ariolándi est, repugnáre: et quasi scelus idololatríæ, nolle acquiéscere. Pro eo ergo quod abjecísti sermónem Dómini, abjécit te Dóminus ne sis rex.
   7616 1 Regum	1Kgs	9	15	24	Dixítque Saul ad Samuélem: Peccávi, quia prævaricátus sum sermónem Dómini et verba tua, timens pópulum, et obédiens voci eórum.	b
   7617 1 Regum	1Kgs	9	15	25	Sed nunc porta, quæso, peccátum meum, et revértere mecum, ut adórem Dóminum.
   7618 1 Regum	1Kgs	9	15	26	Et ait Sámuel ad Saul: Non revértar tecum, quia projecísti sermónem Dómini, et projécit te Dóminus ne sis rex super Ísraël.
   7619 1 Regum	1Kgs	9	15	27	Et convérsus est Sámuel ut abíret: ille autem apprehéndit summitátem pállii ejus, quæ et scissa est.
   7620 1 Regum	1Kgs	9	15	28	Et ait ad eum Sámuel: Scidit Dóminus regnum Ísraël a te hódie, et trádidit illud próximo tuo melióri te.
   7621 1 Regum	1Kgs	9	15	29	Porro triumphátor in Ísraël non parcet, et pœnitúdine non flectétur: neque enim homo est ut agat pœniténtiam.
   7622 1 Regum	1Kgs	9	15	30	At ille ait: Peccávi: sed nunc honóra me coram senióribus pópuli mei et coram Ísraël, et revértere mecum, ut adórem Dóminum Deum tuum.
   7623 1 Regum	1Kgs	9	15	31	Revérsus ergo Sámuel secútus est Saulem: et adorávit Saul Dóminum.
   7624 1 Regum	1Kgs	9	15	32	Dixítque Sámuel: Addúcite ad me Agag regem Ámalec. Et oblátus est ei Agag, pinguíssimus et tremens. Et dixit Agag: Síccine séparat amára mors?	b
   7625 1 Regum	1Kgs	9	15	33	Et ait Sámuel: Sicut fecit absque líberis mulíeres gládius tuus, sic absque líberis erit inter mulíeres mater tua. Et in frustra concídit eum Sámuel coram Dómino in Gálgalis.
   7626 1 Regum	1Kgs	9	15	34	Ábiit autem Sámuel in Rámatha: Saul vero ascéndit in domum suam in Gábaa.
   7627 1 Regum	1Kgs	9	15	35	Et non vidit Sámuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ: verúmtamen lugébat Sámuel Saulem, quóniam Dóminum pœnitébat quod constituísset eum regem super Ísraël.
   7628 1 Regum	1Kgs	9	16	1	Dixítque Dóminus ad Samuélem: Úsquequo tu luges Saul, cum ego projécerim eum ne regnet super Ísraël? Imple cornu tuum óleo, et veni, ut mittam te ad Ísai Bethlehemítem: provídi enim in fíliis ejus mihi regem.
   7629 1 Regum	1Kgs	9	16	2	Et ait Sámuel: Quómodo vadam? áudiet enim Saul, et interfíciet me. Et ait Dóminus: Vítulum de arménto tolles in manu tua, et dices: Ad immolándum Dómino veni.
   7630 1 Regum	1Kgs	9	16	3	Et vocábis Ísai ad víctimam, et ego osténdam tibi quid fácias, et unges quemcúmque monstrávero tibi.
   7631 1 Regum	1Kgs	9	16	4	Fecit ergo Sámuel sicut locútus est ei Dóminus. Venítque in Béthlehem, et admiráti sunt senióres civitátis occurréntes ei: dixerúntque: Pacificúsne est ingréssus tuus?	b
   7632 1 Regum	1Kgs	9	16	5	Et ait: Pacíficus: ad immolándum Dómino veni: sanctificámini, et veníte mecum ut ímmolem. Sanctificávit ergo Ísai et fílios ejus, et vocávit eos ad sacrifícium.
   7633 1 Regum	1Kgs	9	16	6	Cumque ingréssi essent, vidit Éliab, et ait: Num coram Dómino est christus ejus?
   7634 1 Regum	1Kgs	9	16	7	Et dixit Dóminus ad Samuélem: Ne respícias vultum ejus, neque altitúdinem statúræ ejus: quóniam abjéci eum, nec juxta intúitum hóminis ego júdico: homo enim videt ea quæ parent, Dóminus autem intuétur cor.
   7635 1 Regum	1Kgs	9	16	8	Et vocávit Ísai Abínadab, et addúxit eum coram Samuéle. Qui dixit: Nec hunc elégit Dóminus.
   7636 1 Regum	1Kgs	9	16	9	Addúxit autem Ísai Samma, de quo ait: Étiam hunc non elégit Dóminus.
   7637 1 Regum	1Kgs	9	16	10	Addúxit ítaque Ísai septem fílios suos coram Samuéle: et ait Sámuel ad Ísai: Non elégit Dóminus ex istis.
   7638 1 Regum	1Kgs	9	16	11	Dixítque Sámuel ad Ísai: Numquid jam compléti sunt fílii? Qui respóndit: Adhuc réliquus est párvulus, et pascit oves. Et ait Sámuel ad Ísai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbémus priúsquam huc ille véniat.
   7639 1 Regum	1Kgs	9	16	12	Misit ergo, et addúxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspéctu, decoráque fácie: et ait Dóminus: Surge, unge eum: ipse est enim.
   7640 1 Regum	1Kgs	9	16	13	Tulit ergo Sámuel cornu ólei, et unxit eum in médio fratrum ejus: et diréctus est spíritus Dómini a die illa in David, et deínceps. Surgénsque Sámuel ábiit in Rámatha.
   7641 1 Regum	1Kgs	9	16	14	Spíritus autem Dómini recéssit a Saul, et exagitábat eum spíritus nequam a Dómino.	b
   7642 1 Regum	1Kgs	9	16	15	Dixerúntque servi Saul ad eum: Ecce spíritus Dei malus exágitat te.
   7643 1 Regum	1Kgs	9	16	16	Júbeat dóminus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hóminem sciéntem psállere cíthara, ut quando arripúerit te spíritus Dómini malus, psallat manu sua, et lévius feras.
   7644 1 Regum	1Kgs	9	16	17	Et ait Saul ad servos suos: Providéte ergo mihi áliquem bene psalléntem, et addúcite eum ad me.
   7645 1 Regum	1Kgs	9	16	18	Et respóndens unus de púeris, ait: Ecce vidi fílium Ísai Bethlehemítem sciéntem psállere, et fortíssimum róbore, et virum bellicósum, et prudéntem in verbis, et virum pulchrum: et Dóminus est cum eo.
   7646 1 Regum	1Kgs	9	16	19	Misit ergo Saul núntios ad Ísai, dicens: Mitte ad me David fílium tuum, qui est in páscuis.
   7647 1 Regum	1Kgs	9	16	20	Tulit ítaque Ísai ásinum plenum pánibus, et lagénam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David fílii sui Sauli.
   7648 1 Regum	1Kgs	9	16	21	Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille diléxit eum nimis, et factus est ejus ármiger.
   7649 1 Regum	1Kgs	9	16	22	Misítque Saul ad Ísai, dicens: Stet David in conspéctu meo: invénit enim grátiam in óculis meis.
   7650 1 Regum	1Kgs	9	16	23	Ígitur quandocúmque spíritus Dómini malus arripiébat Saul, David tollébat cítharam, et percutiébat manu sua, et refocillabátur Saul, et lévius habébat: recedébat enim ab eo spíritus malus.
   7651 1 Regum	1Kgs	9	17	1	Congregántes autem Philísthiim ágmina sua in prœ́lium, convenérunt in Socho Judæ: et castrametáti sunt inter Socho et Azéca in fínibus Dommim.
   7652 1 Regum	1Kgs	9	17	2	Porro Saul et fílii Ísraël congregáti venérunt in Vallem terebínthi, et direxérunt áciem ad pugnándum contra Philísthiim.
   7653 1 Regum	1Kgs	9	17	3	Et Philísthiim stabant super montem ex parte hac, et Ísraël stabat supra montem ex áltera parte: vallísque erat inter eos.
   7654 1 Regum	1Kgs	9	17	4	Et egréssus est vir spúrius de castris Philisthinórum nómine Góliath, de Geth, altitúdinis sex cubitórum et palmi:
   7655 1 Regum	1Kgs	9	17	5	et cassis ǽrea super caput ejus, et loríca squamáta induebátur. Porro pondus lorícæ ejus, quinque míllia siclórum æris erat:
   7656 1 Regum	1Kgs	9	17	6	et ócreas ǽreas habébat in crúribus, et clýpeus ǽreus tegébat húmeros ejus.
   7657 1 Regum	1Kgs	9	17	7	Hastíle autem hastæ ejus erat quasi liciatórium texéntium: ipsum autem ferrum hastæ ejus sexcéntos siclos habébat ferri: et ármiger ejus antecedébat eum.
   7658 1 Regum	1Kgs	9	17	8	Stansque clamábat advérsum phalángas Ísraël, et dicébat eis: Quare venístis paráti ad prœ́lium? numquid ego non sum Philisthǽus, et vos servi Saul? elígite ex vobis virum, et descéndat ad singuláre certámen.	b
   7659 1 Regum	1Kgs	9	17	9	Si quíverit pugnáre mecum, et percússerit me, érimus vobis servi: si autem ego prævalúero, et percússero eum, vos servi éritis, et serviétis nobis.
   7660 1 Regum	1Kgs	9	17	10	Et aiébat Philisthǽus: Ego exprobrávi agmínibus Ísraël hódie: date mihi virum, et íneat mecum singuláre certámen.
   7661 1 Regum	1Kgs	9	17	11	Áudiens autem Saul et omnes Israëlítæ sermónes Philisthǽi hujuscémodi, stupébant, et metuébant nimis.
   7662 1 Regum	1Kgs	9	17	12	David autem erat fílius viri Ephrathǽi, de quo supra dictum est, de Béthlehem Juda, cui nomen erat Ísai, qui habébat octo fílios, et erat vir in diébus Saul senex, et grandǽvus inter viros.	b
   7663 1 Regum	1Kgs	9	17	13	Abiérunt autem tres fílii ejus majóres post Saul in prœ́lium: et nómina trium filiórum ejus qui perrexérunt ad bellum, Éliab primogénitus, et secúndus Abínadab, tertiúsque Samma.
   7664 1 Regum	1Kgs	9	17	14	David autem erat mínimus. Tribus ergo majóribus secútis Saulem,
   7665 1 Regum	1Kgs	9	17	15	ábiit David, et revérsus est a Saul ut pásceret gregem patris sui in Béthlehem.
   7666 1 Regum	1Kgs	9	17	16	Procedébat vero Philisthǽus mane et véspere, et stabat quadragínta diébus.
   7667 1 Regum	1Kgs	9	17	17	Dixit autem Ísai ad David fílium suum: Áccipe frátribus tuis ephi poléntæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos,
   7668 1 Regum	1Kgs	9	17	18	et decem forméllas cásei has déferes ad tribúnum: et fratres tuos visitábis, si recte agant: et cum quibus ordináti sunt, disce.
   7669 1 Regum	1Kgs	9	17	19	Saul autem, et illi, et omnes fílii Ísraël, in Valle terebínthi pugnábant advérsum Philísthiim.	b
   7670 1 Regum	1Kgs	9	17	20	Surréxit ítaque David mane, et commendávit gregem custódi: et onústus ábiit, sicut præcéperat ei Ísai. Et venit ad locum Mágala, et ad exércitum, qui egréssus ad pugnam vociferátus erat in certámine.
   7671 1 Regum	1Kgs	9	17	21	Diréxerat enim áciem Ísraël, sed et Philísthiim ex advérso fúerant præparáti.
   7672 1 Regum	1Kgs	9	17	22	Derelínquens ergo David vasa quæ attúlerat sub manu custódis ad sárcinas, cucúrrit ad locum certáminis, et interrogábat si ómnia recte ageréntur erga fratres suos.
   7673 1 Regum	1Kgs	9	17	23	Cumque adhuc ille loquerétur eis, appáruit vir ille spúrius ascéndens, Góliath nómine, Philisthǽus de Geth, de castris Philisthinórum: et loquénte eo hæc éadem verba audívit David.
   7674 1 Regum	1Kgs	9	17	24	Omnes autem Israëlítæ, cum vidíssent virum, fugérunt a fácie ejus, timéntes eum valde.
   7675 1 Regum	1Kgs	9	17	25	Et dixit unus quíspiam de Ísraël: Num vidístis virum hunc, qui ascéndit? ad exprobrándum enim Israéli ascéndit. Virum ergo qui percússerit eum, ditábit rex divítiis magnis, et fíliam suam dabit ei, et domum patris ejus fáciet absque tribúto in Ísraël.
   7676 1 Regum	1Kgs	9	17	26	Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dábitur viro qui percússerit Philisthǽum hunc, et túlerit oppróbrium de Ísraël? quis enim est hic Philisthǽus incircumcísus, qui exprobrávit ácies Dei vivéntis?
   7677 1 Regum	1Kgs	9	17	27	Referébat autem ei pópulus eúmdem sermónem, dicens: Hæc dabúntur viro qui percússerit eum.
   7678 1 Regum	1Kgs	9	17	28	Quod cum audísset Éliab frater ejus major, loquénte eo cum áliis, irátus est contra David, et ait: Quare venísti, et quare dereliquísti páuculas oves illas in desérto? Ego novi supérbiam tuam, et nequítiam cordis tui: quia ut vidéres prœ́lium, descendísti.	b
   7679 1 Regum	1Kgs	9	17	29	Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est?
   7680 1 Regum	1Kgs	9	17	30	Et declinávit páululum ab eo ad álium: dixítque eúmdem sermónem. Et respóndit ei pópulus verbum sicut prius.
   7681 1 Regum	1Kgs	9	17	31	Audíta sunt autem verba quæ locútus est David, et annuntiáta in conspéctu Saul.
   7682 1 Regum	1Kgs	9	17	32	Ad quem cum fuísset addúctus, locútus est ei: Non concídat cor cujúsquam in eo: ego servus tuus vadam, et pugnábo advérsus Philisthǽum.
   7683 1 Regum	1Kgs	9	17	33	Et ait Saul ad David: Non vales resístere Philisthǽo isti, nec pugnáre advérsus eum, quia puer es: hic autem vir bellátor est ab adolescéntia sua.
   7684 1 Regum	1Kgs	9	17	34	Dixítque David ad Saul: Pascébat servus tuus patris sui gregem, et veniébat leo vel ursus, et tollébat aríetem de médio gregis:
   7685 1 Regum	1Kgs	9	17	35	et persequébar eos, et percutiébam, eruebámque de ore eórum: et illi consurgébant advérsum me, et apprehendébam mentum eórum, et suffocábam, interficiebámque eos.
   7686 1 Regum	1Kgs	9	17	36	Nam et leónem et ursum interféci ego servus tuus: erit ígitur et Philisthǽus hic incircumcísus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et áuferam oppróbrium pópuli: quóniam quis est iste Philisthǽus incircumcísus, qui ausus est maledícere exercítui Dei vivéntis?
   7687 1 Regum	1Kgs	9	17	37a	Et ait David: Dóminus qui erípuit me de manu leónis, et de manu ursi, ipse me liberábit de manu Philisthǽi hujus.
   7688 1 Regum	1Kgs	9	17	37b	Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dóminus tecum sit.
   7689 1 Regum	1Kgs	9	17	38	Et índuit Saul David vestiméntis suis, et impósuit gáleam ǽream super caput ejus, et vestívit eum loríca.
   7690 1 Regum	1Kgs	9	17	39	Accínctus ergo David gládio ejus super vestem suam, cœpit tentáre si armátus posset incédere: non enim habébat consuetúdinem. Dixítque David ad Saul: Non possum sic incédere, quia non usum hábeo. Et depósuit ea,
   7691 1 Regum	1Kgs	9	17	40	et tulit báculum suum, quem semper habébat in mánibus: et elégit sibi quinque limpidíssimos lápides de torrénte, et misit eos in peram pastorálem quam habébat secum, et fundam manu tulit: et procéssit advérsum Philisthǽum.
   7692 1 Regum	1Kgs	9	17	41	Ibat autem Philisthǽus incédens, et appropínquans advérsum David, et ármiger ejus ante eum.	b
   7693 1 Regum	1Kgs	9	17	42	Cumque inspexísset Philisthǽus, et vidísset David, despéxit eum. Erat enim adoléscens, rufus, et pulcher aspéctu.
   7694 1 Regum	1Kgs	9	17	43	Et dixit Philisthǽus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum báculo? Et maledíxit Philisthǽus David in diis suis:
   7695 1 Regum	1Kgs	9	17	44	dixítque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatílibus cæli et béstiis terræ.
   7696 1 Regum	1Kgs	9	17	45	Dixit autem David ad Philisthǽum: Tu venis ad me cum gládio, et hasta, et clýpeo: ego autem vénio ad te in nómine Dómini exercítuum, Dei ágminum Ísraël quibus exprobrásti
   7697 1 Regum	1Kgs	9	17	46	hódie, et dabit te Dóminus in manu mea, et percútiam te, et áuferam caput tuum a te: et dabo cadávera castrórum Philísthiim hódie volatílibus cæli, et béstiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Ísraël,
   7698 1 Regum	1Kgs	9	17	47	et nóverit univérsa ecclésia hæc, quia non in gládio nec in hasta salvat Dóminus: ipsíus enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.
   7699 1 Regum	1Kgs	9	17	48	Cum ergo surrexísset Philisthǽus, et veníret, et appropinquáret contra David, festinávit David et cucúrrit ad pugnam ex advérso Philisthǽi.	b
   7700 1 Regum	1Kgs	9	17	49	Et misit manum suam in peram, tulítque unum lápidem, et funda jecit, et circumdúcens percússit Philisthǽum in fronte: et infíxus est lapis in fronte ejus, et cécidit in fáciem suam super terram.
   7701 1 Regum	1Kgs	9	17	50	Prævaluítque David advérsum Philisthǽum in funda et lápide, percussúmque Philisthǽum interfécit. Cumque gládium non habéret in manu David,
   7702 1 Regum	1Kgs	9	17	51	cucúrrit, et stetit super Philisthǽum, et tulit gládium ejus, et edúxit eum de vagína sua: et interfécit eum, præcidítque caput ejus. Vidéntes autem Philísthiim quod mórtuus esset fortíssimus eórum, fugérunt.
   7703 1 Regum	1Kgs	9	17	52	Et consurgéntes viri Ísraël et Juda vociferáti sunt, et persecúti sunt Philisthǽos usque dum venírent in vallem, et usque ad portas Áccaron: ceciderúntque vulneráti de Philísthiim in via Sáraim, et usque ad Geth, et usque ad Áccaron.
   7704 1 Regum	1Kgs	9	17	53	Et reverténtes fílii Ísraël postquam persecúti fúerant Philisthǽos, invasérunt castra eórum.
   7705 1 Regum	1Kgs	9	17	54	Assúmens autem David caput Philisthǽi, áttulit illud in Jerúsalem: arma vero ejus pósuit in tabernáculo suo.	b
   7706 1 Regum	1Kgs	9	17	55	Eo autem témpore quo víderat Saul David egrediéntem contra Philisthǽum, ait ad Abner príncipem milítiæ: De qua stirpe descéndit hic adoléscens, Abner? Dixítque Abner: Vivit ánima tua, rex, si novi.
   7707 1 Regum	1Kgs	9	17	56	Et ait rex: Intérroga tu, cujus fílius sit iste puer.
   7708 1 Regum	1Kgs	9	17	57	Cumque regréssus esset David, percússo Philisthǽo, tulit eum Abner, et introdúxit coram Saule, caput Philisthǽi habéntem in manu.
   7709 1 Regum	1Kgs	9	17	58	Et ait ad eum Saul: De qua progénie es, o adoléscens? Dixítque David: Fílius servi tui Ísai Bethlehemítæ ego sum.
   7710 1 Regum	1Kgs	9	18	1	Et factum est cum complésset loqui ad Saul, ánima Jónathæ conglutináta est ánimæ David, et diléxit eum Jónathas quasi ánimam suam.
   7711 1 Regum	1Kgs	9	18	2	Tulítque eum Saul in die illa, et non concéssit ei ut reverterétur in domum patris sui.
   7712 1 Regum	1Kgs	9	18	3	Iniérunt autem David et Jónathas fœdus: diligébat enim eum quasi ánimam suam.
   7713 1 Regum	1Kgs	9	18	4	Nam expoliávit se Jónathas túnica qua erat indútus, et dedit eam David, et réliqua vestiménta sua, usque ad gládium et arcum suum, et usque ad bálteum.
   7714 1 Regum	1Kgs	9	18	5	Egrediebátur quoque David ad ómnia quæcúmque misísset eum Saul, et prudénter se agébat: posuítque eum Saul super viros belli, et accéptus erat in óculis univérsi pópuli, maximéque in conspéctu famulórum Saul.	b
   7715 1 Regum	1Kgs	9	18	6	Porro cum reverterétur percússo Philisthǽo David, egréssæ sunt mulíeres de univérsis úrbibus Ísraël, cantántes, chorósque ducéntes in occúrsum Saul regis, in týmpanis lætítiæ, et in sistris.
   7716 1 Regum	1Kgs	9	18	7	Et præcinébant mulíeres, ludéntes, atque dicéntes: Percússit Saul mille, et David decem míllia.
   7717 1 Regum	1Kgs	9	18	8	Irátus est autem Saul nimis, et displícuit in óculis ejus sermo iste: dixítque: Dedérunt David decem míllia, et mihi mille dedérunt: quid ei súperest, nisi solum regnum?
   7718 1 Regum	1Kgs	9	18	9	Non rectis ergo óculis Saul aspiciébat David a die illa et deínceps.
   7719 1 Regum	1Kgs	9	18	10	Post diem autem álteram, invásit spíritus Dei malus Saul, et prophetábat in médio domus suæ: David autem psallébat manu sua, sicut per síngulos dies. Tenebátque Saul lánceam,
   7720 1 Regum	1Kgs	9	18	11	et misit eam, putans quod confígere posset David cum paríete: et declinávit David a fácie ejus secúndo.
   7721 1 Regum	1Kgs	9	18	12	Et tímuit Saul David, eo quod Dóminus esset cum eo, et a se recessísset.	b
   7722 1 Regum	1Kgs	9	18	13	Amóvit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribúnum super mille viros: et egrediebátur, et intrábat in conspéctu pópuli.
   7723 1 Regum	1Kgs	9	18	14	In ómnibus quoque viis suis David prudénter agébat, et Dóminus erat cum eo.
   7724 1 Regum	1Kgs	9	18	15	Vidit ítaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavére eum.
   7725 1 Regum	1Kgs	9	18	16	Omnis autem Ísraël et Juda diligébat David: ipse enim ingrediebátur et egrediebátur ante eos.
   7726 1 Regum	1Kgs	9	18	17	Dixítque Saul ad David: Ecce fília mea major Merob: ipsam dabo tibi uxórem: tantúmmodo esto vir fortis, et prœliáre bella Dómini. Saul autem reputábat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinórum.
   7727 1 Regum	1Kgs	9	18	18	Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognátio patris mei in Ísraël, ut fiam gener regis?
   7728 1 Regum	1Kgs	9	18	19	Factum est autem tempus cum debéret dari Merob fília Saul David, data est Hadriéli Molathítæ uxor.
   7729 1 Regum	1Kgs	9	18	20	Diléxit autem David Michol fília Saul áltera. Et nuntiátum est Saul, et plácuit ei.
   7730 1 Regum	1Kgs	9	18	21	Dixítque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scándalum, et sit super eum manus Philisthinórum. Dixítque Saul ad David: In duábus rebus gener meus eris hódie.
   7731 1 Regum	1Kgs	9	18	22	Et mandávit Saul servis suis: Loquímini ad David clam me, dicéntes: Ecce places regi, et omnes servi ejus díligunt te: nunc ergo esto gener regis.	b
   7732 1 Regum	1Kgs	9	18	23	Et locúti sunt servi Saul in áuribus David ómnia verba hæc. Et ait David: Num parum vidétur vobis, génerum esse regis? ego autem sum vir pauper et ténuis.
   7733 1 Regum	1Kgs	9	18	24	Et renuntiavérunt servi Saul dicéntes: Hujuscémodi verba locútus est David.
   7734 1 Regum	1Kgs	9	18	25	Dixit autem Saul: Sic loquímini ad David: Non habet rex sponsália necésse, nisi tantum centum præpútia Philisthinórum, ut fiat últio de inimícis regis. Porro Saul cogitábat trádere David in manus Philisthinórum.
   7735 1 Regum	1Kgs	9	18	26	Cumque renuntiássent servi ejus David verba quæ díxerat Saul, plácuit sermo in óculis David, ut fíeret gener regis.
   7736 1 Regum	1Kgs	9	18	27	Et post paucos dies surgens David, ábiit cum viris qui sub eo erant. Et percússit ex Philísthiim ducéntos viros, et áttulit eórum præpútia et annumerávit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit ítaque Saul ei Michol fíliam suam uxórem.
   7737 1 Regum	1Kgs	9	18	28	Et vidit Saul, et intelléxit quod Dóminus esset cum David. Michol autem fília Saul diligébat eum.	b
   7738 1 Regum	1Kgs	9	18	29	Et Saul magis cœpit timére David: factúsque est Saul inimícus David cunctis diébus.
   7739 1 Regum	1Kgs	9	18	30	Et egréssi sunt príncipes Philisthinórum. A princípio autem egressiónis eórum, prudéntius se gerébat David quam omnes servi Saul, et célebre factum est nomen ejus nimis.
   7740 1 Regum	1Kgs	9	19	1	Locútus est autem Saul ad Jónathan fílium suum, et ad omnes servos suos, ut occíderent David. Porro Jónathas fílius Saul diligébat David valde:
   7741 1 Regum	1Kgs	9	19	2	et indicávit Jónathas David, dicens: Quærit Saul pater meus occídere te: quaprópter obsérva te, quæso, mane: et manébis clam, et abscónderis.
   7742 1 Regum	1Kgs	9	19	3	Ego autem egrédiens stabo juxta patrem meum in agro, ubicúmque fúeris: et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcúmque vídero, nuntiábo tibi.
   7743 1 Regum	1Kgs	9	19	4	Locútus est ergo Jónathas de David bona ad Saul patrem suum: dixítque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccávit tibi, et ópera ejus bona sunt tibi valde.
   7744 1 Regum	1Kgs	9	19	5	Et pósuit ánimam suam in manu sua, et percússit Philisthǽum, et fecit Dóminus salútem magnam univérso Israéli: vidísti, et lætátus es. Quare ergo peccas in sánguine innóxio, interfíciens David, qui est absque culpa?
   7745 1 Regum	1Kgs	9	19	6	Quod cum audísset Saul, placátus voce Jónathæ, jurávit: Vivit Dóminus, quia non occidétur.
   7746 1 Regum	1Kgs	9	19	7	Vocávit ítaque Jónathas David, et indicávit ei ómnia verba hæc: et introdúxit Jónathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fúerat heri et nudiustértius.
   7747 1 Regum	1Kgs	9	19	8	Motum est autem rursum bellum: et egréssus David, pugnávit advérsum Philísthiim: percussítque eos plaga magna, et fugérunt a fácie ejus.
   7748 1 Regum	1Kgs	9	19	9	Et factus est spíritus Dómini malus in Saul: sedébat autem in domo sua, et tenébat lánceam: porro David psallébat manu sua.	b
   7749 1 Regum	1Kgs	9	19	10	Nisúsque est Saul confígere David láncea in paríete, et declinávit David a fácie Saul: láncea autem casso vúlnere perláta est in paríetem, et David fugit, et salvátus est nocte illa.
   7750 1 Regum	1Kgs	9	19	11	Misit ergo Saul satéllites suos in domum David, ut custodírent eum, et interficerétur mane. Quod cum annuntiásset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salváveris te nocte hac, cras moriéris:
   7751 1 Regum	1Kgs	9	19	12	depósuit eum per fenéstram. Porro ille ábiit et aufúgit, atque salvátus est.
   7752 1 Regum	1Kgs	9	19	13	Tulit autem Michol státuam, et pósuit eam super lectum, et pellem pilósam caprárum pósuit ad caput ejus, et opéruit eam vestiméntis.
   7753 1 Regum	1Kgs	9	19	14	Misit autem Saul apparitóres, qui ráperent David: et respónsum est quod ægrotáret.
   7754 1 Regum	1Kgs	9	19	15	Rursúmque misit Saul núntios ut vidérent David, dicens: Afférte eum ad me in lecto, ut occidátur.
   7755 1 Regum	1Kgs	9	19	16	Cumque veníssent núntii, invéntum est simulácrum super lectum, et pellis caprárum ad caput ejus.
   7756 1 Regum	1Kgs	9	19	17	Dixítque Saul ad Michol: Quare sic illusísti mihi, et dimisísti inimícum meum ut fúgeret? Et respóndit Michol ad Saul: Quia ipse locútus est mihi: Dimítte me, alióquin interfíciam te.
   7757 1 Regum	1Kgs	9	19	18	David autem fúgiens salvátus est, et venit ad Sámuel in Rámatha, et nuntiávit ei ómnia quæ fécerat sibi Saul: et abiérunt ipse et Sámuel, et moráti sunt in Najoth.	b
   7758 1 Regum	1Kgs	9	19	19	Nuntiátum est autem Sauli a dicéntibus: Ecce David in Najoth in Rámatha.
   7759 1 Regum	1Kgs	9	19	20	Misit ergo Saul lictóres, ut ráperent David: qui cum vidíssent cúneum prophetárum vaticinántium, et Samuélem stantem super eos, factus est étiam spíritus Dómini in illis, et prophetáre cœpérunt étiam ipsi.
   7760 1 Regum	1Kgs	9	19	21	Quod cum nuntiátum esset Sauli, misit et álios núntios: prophetavérunt autem et illi. Et rursum misit Saul tértios núntios: qui et ipsi prophetavérunt. Et irátus iracúndia Saul,
   7761 1 Regum	1Kgs	9	19	22	ábiit étiam ipse in Rámatha, et venit usque ad cistérnam magnam quæ est in Socho, et interrogávit, et dixit: In quo loco sunt Sámuel et David? Dictúmque est ei: Ecce in Najoth sunt in Rámatha.
   7762 1 Regum	1Kgs	9	19	23	Et ábiit in Najoth in Rámatha, et factus est étiam super eum spíritus Dómini, et ambulábat ingrédiens, et prophetábat usque dum veníret in Najoth in Rámatha.
   7763 1 Regum	1Kgs	9	19	24	Et expoliávit étiam ipse se vestiméntis suis, et prophetávit cum céteris coram Samuéle, et cécidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exívit provérbium: Num et Saul inter prophétas?
   7764 1 Regum	1Kgs	9	20	1	Fugit autem David de Najoth, quæ est in Rámatha, veniénsque locútus est coram Jónatha: Quid feci? quæ est iníquitas mea, et quod peccátum meum in patrem tuum, quia quærit ánimam meam?
   7765 1 Regum	1Kgs	9	20	2	Qui dixit ei: Absit, non moriéris: neque enim fáciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicáverit mihi: hunc ergo celávit me pater meus sermónem tantúmmodo? nequáquam erit istud.
   7766 1 Regum	1Kgs	9	20	3	Et jurávit rursum Davídi. Et ille ait: Scit profécto pater tuus quia invéni grátiam in óculis tuis, et dicet: Nésciat hoc Jónathas, ne forte tristétur. Quinímmo vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque divídimur.
   7767 1 Regum	1Kgs	9	20	4	Et ait Jónathas ad David: Quodcúmque díxerit mihi ánima tua, fáciam tibi.
   7768 1 Regum	1Kgs	9	20	5	Dixit autem David ad Jónathan: Ecce caléndæ sunt crástino, et ego ex more sedére sóleo juxta regem ad vescéndum: dimítte ergo me ut abscóndar in agro usque ad vésperam diéi tértiæ.
   7769 1 Regum	1Kgs	9	20	6	Si respíciens requisíerit me pater tuus, respondébis ei: Rogávit me David ut iret celériter in Béthlehem civitátem suam, quia víctimæ solémnes ibi sunt univérsis contribúlibus suis.
   7770 1 Regum	1Kgs	9	20	7	Si díxerit: Bene: pax erit servo tuo. Si autem fúerit irátus, scito quia compléta est malítia ejus.
   7771 1 Regum	1Kgs	9	20	8	Fac ergo misericórdiam in servum tuum, quia fœdus Dómini me fámulum tuum tecum iníre fecísti: si autem est iníquitas áliqua in me, tu me intérfice, et ad patrem tuum ne introdúcas me.
   7772 1 Regum	1Kgs	9	20	9	Et ait Jónathas: Absit hoc a te: neque enim fíeri potest, ut si certe cognóvero complétam esse patris mei malítiam contra te, non annúntiem tibi.
   7773 1 Regum	1Kgs	9	20	10	Respondítque David ad Jónathan: Quis renuntiábit mihi, si quid forte respónderit tibi pater tuus dure de me?	b
   7774 1 Regum	1Kgs	9	20	11	Et ait Jónathas ad David: Veni, et egrediámur foras in agrum. Cumque exíssent ambo in agrum,
   7775 1 Regum	1Kgs	9	20	12	ait Jónathas ad David: Dómine Deus Ísraël, si investigávero senténtiam patris mei crástino vel peréndie, et áliquid boni fúerit super David, et non statim mísero ad te, et notum tibi fécero,
   7776 1 Regum	1Kgs	9	20	13	hæc fáciat Dóminus Jónathæ, et hæc addat. Si autem perseveráverit patris mei malítia advérsum te, revelábo aurem tuam, et dimíttam te, ut vadas in pace, et sit Dóminus tecum, sicut fuit cum patre meo.
   7777 1 Regum	1Kgs	9	20	14	Et si víxero, fácies mihi misericórdiam Dómini: si vero mórtuus fúero,
   7778 1 Regum	1Kgs	9	20	15	non áuferes misericórdiam tuam a domo mea usque in sempitérnum, quando eradicáverit Dóminus inimícos David, unumquémque de terra: áuferat Jónathan de domo sua, et requírat Dóminus de manu inimicórum David.
   7779 1 Regum	1Kgs	9	20	16	Pépigit ergo Jónathas fœdus cum domo David: et requisívit Dóminus de manu inimicórum David.
   7780 1 Regum	1Kgs	9	20	17	Et áddidit Jónathas dejeráre David, eo quod dilígeret illum: sicut enim ánimam suam, ita diligébat eum.
   7781 1 Regum	1Kgs	9	20	18	Dixítque ad eum Jónathas: Cras caléndæ sunt, et requiréris:	b
   7782 1 Regum	1Kgs	9	20	19	requirétur enim séssio tua usque peréndie. Descéndes ergo festínus, et vénies in locum ubi celándus es in die qua operári licet, et sedébis juxta lápidem cui nomen est Ezel.
   7783 1 Regum	1Kgs	9	20	20	Et ego tres sagíttas mittam juxta eum, et jáciam quasi exércens me ad signum.
   7784 1 Regum	1Kgs	9	20	21	Mittam quoque et púerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagíttas.
   7785 1 Regum	1Kgs	9	20	22	Si díxero púero: Ecce sagíttæ intra te sunt, tolle eas: tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dóminus. Si autem sic locútus fúero púero: Ecce sagíttæ ultra te sunt: vade in pace, quia dimísit te Dóminus.
   7786 1 Regum	1Kgs	9	20	23	De verbo autem quod locúti sumus ego et tu, sit Dóminus inter me et te usque in sempitérnum.
   7787 1 Regum	1Kgs	9	20	24	Abscónditus est ergo David in agro, et venérunt caléndæ, et sedit rex ad comedéndum panem.	b
   7788 1 Regum	1Kgs	9	20	25	Cumque sedísset rex super cáthedram suam (secúndum consuetúdinem) quæ erat juxta paríetem, surréxit Jónathas, et sedit Abner ex látere Saul: vacuúsque appáruit locus David.
   7789 1 Regum	1Kgs	9	20	26	Et non est locútus Saul quidquam in die illa: cogitábat enim quod forte evenísset ei, ut non esset mundus, nec purificátus.
   7790 1 Regum	1Kgs	9	20	27	Cumque illuxísset dies secúnda post caléndas, rursus appáruit vácuus locus David. Dixítque Saul ad Jónathan fílium suum: Cur non venit fílius Ísai nec heri nec hódie ad vescéndum?
   7791 1 Regum	1Kgs	9	20	28	Respondítque Jónathas Sauli: Rogávit me obníxe ut iret in Béthlehem,
   7792 1 Regum	1Kgs	9	20	29	et ait: Dimítte me, quóniam sacrifícium solémne est in civitáte, unus de frátribus meis accersívit me: nunc ergo si invéni grátiam in óculis tuis, vadam cito, et vidébo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis.
   7793 1 Regum	1Kgs	9	20	30	Irátus autem Saul advérsum Jónathan, dixit ei: Fili mulíeris virum ultro rapiéntis, numquid ignóro quia díligis fílium Ísai in confusiónem tuam, et in confusiónem ignominiósæ matris tuæ?
   7794 1 Regum	1Kgs	9	20	31	Ómnibus enim diébus quibus fílius Ísai víxerit super terram, non stabiliéris tu, neque regnum tuum. Ítaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia fílius mortis est.
   7795 1 Regum	1Kgs	9	20	32	Respóndens autem Jónathas Sauli patri suo, ait: Quare moriétur? quid fecit?
   7796 1 Regum	1Kgs	9	20	33	Et arrípuit Saul lánceam ut percúteret eum. Et intelléxit Jónathas quod definítum esset a patre suo, ut interfíceret David.
   7797 1 Regum	1Kgs	9	20	34	Surréxit ergo Jónathas a mensa in ira furóris, et non comédit in die calendárum secúnda panem. Contristátus est enim super David, eo quod confudísset eum pater suus.
   7798 1 Regum	1Kgs	9	20	35	Cumque illuxísset mane, venit Jónathas in agrum juxta plácitum David, et puer párvulus cum eo.	b
   7799 1 Regum	1Kgs	9	20	36	Et ait ad púerum suum: Vade, et affer mihi sagíttas quas ego jácio. Cumque puer cucurrísset, jecit áliam sagíttam trans púerum.
   7800 1 Regum	1Kgs	9	20	37	Venit ítaque puer ad locum jáculi quod míserat Jónathas: et clamávit Jónathas post tergum púeri, et ait: Ecce ibi est sagítta porro ultra te.
   7801 1 Regum	1Kgs	9	20	38	Clamavítque íterum Jónathas post tergum púeri, dicens: Festína velóciter, ne stéteris. Collégit autem puer Jónathæ sagíttas, et áttulit ad dóminum suum:
   7802 1 Regum	1Kgs	9	20	39	et quid agerétur, pénitus ignorábat, tantúmmodo enim Jónathas et David rem nóverant.
   7803 1 Regum	1Kgs	9	20	40	Dedit ergo Jónathas arma sua púero, et dixit ei: Vade, et defer in civitátem.
   7804 1 Regum	1Kgs	9	20	41	Cumque abiísset puer, surréxit David de loco qui vergébat ad austrum, et cadens pronus in terram, adorávit tértio: et osculántes se altérutrum, flevérunt páriter, David autem ámplius.	b
   7805 1 Regum	1Kgs	9	20	42	Dixit ergo Jónathas ad David: Vade in pace: quæcúmque jurávimus ambo in nómine Dómini, dicéntes: Dóminus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempitérnum.
   7806 1 Regum	1Kgs	9	20	43	Et surréxit David, et ábiit: sed et Jónathas ingréssus est civitátem.
   7807 1 Regum	1Kgs	9	21	1	Venit autem David in Nobe ad Achímelech sacerdótem: et obstúpuit Achímelech, eo quod venísset David. Et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum?
   7808 1 Regum	1Kgs	9	21	2	Et ait David ad Achímelech sacerdótem: Rex præcépit mihi sermónem, et dixit: Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujúsmodi præcépta tibi déderim: nam et púeris condíxi in illum et illum locum.
   7809 1 Regum	1Kgs	9	21	3	Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid invéneris.
   7810 1 Regum	1Kgs	9	21	4	Et respóndens sacérdos ad David, ait illi: Non hábeo láicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt púeri, máxime a muliéribus?
   7811 1 Regum	1Kgs	9	21	5	Et respóndit David sacerdóti, et dixit ei: Équidem, si de muliéribus ágitur: continúimus nos ab heri et nudiustértius quando egrediebámur, et fuérunt vasa puerórum sancta. Porro via hæc pollúta est, sed et ipsa hódie sanctificábitur in vasis.
   7812 1 Regum	1Kgs	9	21	6	Dedit ergo ei sacérdos sanctificátum panem: neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositiónis, qui subláti fúerant a fácie Dómini, ut poneréntur panes cálidi.
   7813 1 Regum	1Kgs	9	21	7	Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernáculo Dómini: et nomen ejus Doëg Idumǽus, potentíssimus pastórum Saul.	b
   7814 1 Regum	1Kgs	9	21	8	Dixit autem David ad Achímelech: Si habes hic ad manum hastam aut gládium? quia gládium meum et arma mea non tuli mecum: sermo enim regis urgébat.	b
   7815 1 Regum	1Kgs	9	21	9	Et dixit sacérdos: Ecce hic gládius Góliath Philisthǽi, quem percussísti in Valle terebínthi: est involútus pállio post ephod: si istum vis tóllere, tolle: neque enim hic est álius absque eo. Et ait David: Non est huic alter símilis: da mihi eum.
   7816 1 Regum	1Kgs	9	21	10	Surréxit ítaque David, et fugit in die illa a fácie Saul: et venit ad Achis regem Geth.	b
   7817 1 Regum	1Kgs	9	21	11	Dixerúntque servi Achis ad eum cum vidíssent David: Numquid non iste est David rex terræ? nonne huic cantábant per choros, dicéntes: Percússit Saul mille, et David decem míllia?
   7818 1 Regum	1Kgs	9	21	12	Pósuit autem David sermónes istos in corde suo, et extímuit valde a fácie Achis regis Geth.
   7819 1 Regum	1Kgs	9	21	13	Et immutávit os suum coram eis, et collabebátur inter manus eórum: et impingébat in óstia portæ, defluebántque salívæ ejus in barbam.
   7820 1 Regum	1Kgs	9	21	14	Et ait Achis ad servos suos: Vidístis hóminem insánum: quare adduxístis eum ad me?
   7821 1 Regum	1Kgs	9	21	15	an desunt nobis furiósi, quod introduxístis istum, ut fúreret me præsénte? híccine ingrediétur domum meam?
   7822 1 Regum	1Kgs	9	22	1	Ábiit ergo David inde, et fugit in spelúncam Odóllam. Quod cum audíssent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descendérunt ad eum illuc.
   7823 1 Regum	1Kgs	9	22	2	Et convenérunt ad eum omnes qui erant in angústia constitúti, et oppréssi áëre aliéno, et amáro ánimo: et factus est eórum princeps, fuerúntque cum eo quasi quadringénti viri.
   7824 1 Regum	1Kgs	9	22	3	Et proféctus est David inde in Maspha, quæ est Moab: et dixit ad regem Moab: Máneat, oro, pater meus et mater mea vobíscum, donec sciam quid fáciat mihi Deus.
   7825 1 Regum	1Kgs	9	22	4	Et relíquit eos ante fáciem regis Moab: manserúntque apud eum cunctis diébus quibus David fuit in præsídio.
   7826 1 Regum	1Kgs	9	22	5	Dixítque Gad prophéta ad David: Noli manére in præsídio: proficíscere, et vade in terram Juda. Et proféctus est David, et venit in saltum Haret.
   7827 1 Regum	1Kgs	9	22	6	Et audívit Saul quod apparuísset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum manéret in Gábaa, et esset in némore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctíque servi ejus circumstárent eum,	b
   7828 1 Regum	1Kgs	9	22	7	ait ad servos suos qui assistébant ei: Audíte nunc, fílii Jémini: numquid ómnibus vobis dabit fílius Ísai agros et víneas, et univérsos vos fáciet tribúnos et centuriónes?
   7829 1 Regum	1Kgs	9	22	8	quóniam conjurástis omnes advérsum me, et non est qui mihi renúntiet, máxime cum et fílius meus fœdus iníerit cum fílio Ísai. Non est qui vicem meam dóleat ex vobis, nec qui annúntiet mihi: eo quod suscitáverit fílius meus servum meum advérsum me, insidiántem mihi usque hódie.
   7830 1 Regum	1Kgs	9	22	9	Respóndens autem Doëg Idumǽus, qui assistébat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, fílium Ísai in Nobe apud Achímelech fílium Áchitob sacerdótem.
   7831 1 Regum	1Kgs	9	22	10	Qui consúluit pro eo Dóminum, et cibária dedit ei: sed et gládium Góliath Philisthǽi dedit illi.
   7832 1 Regum	1Kgs	9	22	11	Misit ergo rex ad accerséndum Achímelech sacerdótem fílium Áchitob, et omnem domum patris ejus, sacerdótum qui erant in Nobe, qui univérsi venérunt ad regem.	b
   7833 1 Regum	1Kgs	9	22	12	Et ait Saul ad Achímelech: Audi, fili Áchitob. Qui respóndit: Præsto sum, dómine.
   7834 1 Regum	1Kgs	9	22	13	Dixítque ad eum Saul: Quare conjurástis advérsum me, tu et fílius Ísai, et dedísti ei panes et gládium, et consuluísti pro eo Deum, ut consúrgeret advérsum me, insidiátor usque hódie pérmanens?
   7835 1 Regum	1Kgs	9	22	14	Respondénsque Achímelech regi, ait: Et quis in ómnibus servis tuis sicut David, fidélis, et gener regis, et pergens ad impérium tuum, et gloriósus in domo tua?
   7836 1 Regum	1Kgs	9	22	15	num hódie cœpi pro eo consúlere Deum? absit hoc a me: ne suspicétur rex advérsus servum suum rem hujuscémodi, in univérsa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negótio, vel módicum vel grande.
   7837 1 Regum	1Kgs	9	22	16	Dixítque rex: Morte moriéris Achímelech, tu et omnis domus patris tui.
   7838 1 Regum	1Kgs	9	22	17	Et ait rex emissáriis qui circumstábant eum: Convertímini, et interfícite sacerdótes Dómini, nam manus eórum cum David est: sciéntes quod fugísset, et non indicavérunt mihi. Noluérunt autem servi regis exténdere manus suas in sacerdótes Dómini.
   7839 1 Regum	1Kgs	9	22	18	Et ait rex ad Doëg: Convértere tu, et írrue in sacerdótes. Conversúsque Doëg Idumǽus, írruit in sacerdótes, et trucidávit in die illa octogínta quinque viros vestítos ephod líneo.
   7840 1 Regum	1Kgs	9	22	19	Nobe autem civitátem sacerdótum percússit in ore gládii, viros et mulíeres, et párvulos et lacténtes, bovémque, et ásinum, et ovem in ore gládii.
   7841 1 Regum	1Kgs	9	22	20	Evádens autem unus fílius Achímelech fílii Áchitob, cujus nomen erat Abíathar, fugit ad David,	b
   7842 1 Regum	1Kgs	9	22	21	et annuntiávit ei quod occidísset Saul sacerdótes Dómini.
   7843 1 Regum	1Kgs	9	22	22	Et ait David ad Abíathar: Sciébam in die illa quod cum ibi esset Doëg Idumǽus, procul dúbio annuntiáret Sauli: ego sum reus ómnium animárum patris tui.
   7844 1 Regum	1Kgs	9	22	23	Mane mecum: ne tímeas: si quis quæsíerit ánimam meam, quæret et ánimam tuam, mecúmque serváberis.
   7845 1 Regum	1Kgs	9	23	1	Et annuntiavérunt David, dicéntes: Ecce Philísthiim oppúgnant Ceílam et dirípiunt áreas.
   7846 1 Regum	1Kgs	9	23	2	Consúluit ergo David Dóminum, dicens: Num vadam, et percútiam Philisthǽos istos? Et ait Dóminus ad David: Vade, et percúties Philisthǽos, et Ceílam salvábis.
   7847 1 Regum	1Kgs	9	23	3	Et dixérunt viri qui erant cum David ad eum: Ecce nos hic in Judǽa consisténtes timémus: quanto magis si iérimus in Ceílam advérsum ágmina Philisthinórum?
   7848 1 Regum	1Kgs	9	23	4	Rursum ergo David consúluit Dóminum. Qui respóndens, ait ei: Surge, et vade in Ceílam: ego enim tradam Philisthǽos in manu tua.
   7849 1 Regum	1Kgs	9	23	5	Ábiit ergo David et viri ejus in Ceílam, et pugnávit advérsum Philisthǽos: et abégit juménta eórum, et percússit eos plaga magna: et salvávit David habitatóres Ceílæ.
   7850 1 Regum	1Kgs	9	23	6	Porro eo témpore quo fugiébat Abíathar fílius Achímelech ad David in Ceílam, ephod secum habens descénderat.
   7851 1 Regum	1Kgs	9	23	7	Nuntiátum est autem Sauli quod venísset David in Ceílam: et ait Saul: Trádidit eum Deus in manus meas, conclusúsque est introgréssus urbem, in qua portæ et seræ sunt.	b
   7852 1 Regum	1Kgs	9	23	8	Et præcépit Saul omni pópulo ut ad pugnam descénderet in Ceílam, et obsidéret David et viros ejus.
   7853 1 Regum	1Kgs	9	23	9	Quod cum David rescísset quia præparáret ei Saul clam malum, dixit ad Abíathar sacerdótem: Ápplica ephod.
   7854 1 Regum	1Kgs	9	23	10	Et ait David: Dómine Deus Ísraël, audívit famam servus tuus, quod dispónat Saul veníre in Ceílam, ut evértat urbem propter me:
   7855 1 Regum	1Kgs	9	23	11	si tradent me viri Ceílæ in manus ejus? et si descéndet Saul, sicut audívit servus tuus? Dómine Deus Ísraël, índica servo tuo. Et ait Dóminus: Descéndet.
   7856 1 Regum	1Kgs	9	23	12	Dixítque David: Si tradent me viri Ceílæ, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? Et dixit Dóminus: Tradent.
   7857 1 Regum	1Kgs	9	23	13	Surréxit ergo David et viri ejus quasi sexcénti, et egréssi de Ceíla, huc atque illuc vagabántur incérti: nuntiatúmque est Sauli quod fugísset David de Ceíla, et salvátus esset: quam ob rem dissimulávit exíre.
   7858 1 Regum	1Kgs	9	23	14	Morabátur autem David in desérto in locis firmíssimis, mansítque in monte solitúdinis Ziph, in monte opáco: quærébat eum tamen Saul cunctis diébus, et non trádidit eum Deus in manus ejus.	b
   7859 1 Regum	1Kgs	9	23	15	Et vidit David quod egréssus esset Saul ut quǽreret ánimam ejus. Porro David erat in desérto Ziph in silva.
   7860 1 Regum	1Kgs	9	23	16	Et surréxit Jónathas fílius Saul, et ábiit ad David in silvam, et confortávit manus ejus in Deo: dixítque ei:
   7861 1 Regum	1Kgs	9	23	17	Ne tímeas: neque enim invéniet te manus Saul patris mei, et tu regnábis super Ísraël, et ego ero tibi secúndus: sed et Saul pater meus scit hoc.
   7862 1 Regum	1Kgs	9	23	18	Percússit ergo utérque fœdus coram Dómino: mansítque David in silva, Jónathas autem revérsus est in domum suam.
   7863 1 Regum	1Kgs	9	23	19	Ascendérunt autem Ziphǽi ad Saul in Gábaa, dicéntes: Nonne ecce David látitat apud nos in locis tutíssimis silvæ, in colle Háchila, quæ est ad déxteram desérti?	b
   7864 1 Regum	1Kgs	9	23	20	Nunc ergo, sicut desiderávit ánima tua ut descénderes, descénde: nostrum autem erit ut tradámus eum in manus regis.
   7865 1 Regum	1Kgs	9	23	21	Dixítque Saul: Benedícti vos a Dómino, quia doluístis vicem meam.
   7866 1 Regum	1Kgs	9	23	22	Abíte ergo, oro, et diligéntius præparáte, et curiósius ágite, et consideráte locum ubi sit pes ejus, vel quis víderit eum ibi: recógitat enim de me, quod cállide insídier ei.
   7867 1 Regum	1Kgs	9	23	23	Consideráte, et vidéte ómnia latíbula ejus in quibus abscónditur: et revertímini ad me ad rem certam, ut vadam vobíscum. Quod si étiam in terram se abstrúserit, perscrutábor eum in cunctis míllibus Juda.
   7868 1 Regum	1Kgs	9	23	24	At illi surgéntes abiérunt in Ziph ante Saul: David autem et viri ejus erant in desérto Maon, in campéstribus ad déxteram Jésimon.	b
   7869 1 Regum	1Kgs	9	23	25	Ivit ergo Saul et sócii ejus ad quæréndum eum. Et nuntiátum est David: statímque descéndit ad petram, et versabátur in desérto Maon: quod cum audísset Saul, persecútus est David in desérto Maon.
   7870 1 Regum	1Kgs	9	23	26	Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in látere montis ex parte áltera. Porro David desperábat se posse evádere a fácie Saul: ítaque Saul et viri ejus in modum corónæ cingébant David et viros ejus, ut cáperent eos.
   7871 1 Regum	1Kgs	9	23	27	Et núntius venit ad Saul, dicens: Festína, et veni, quóniam infudérunt se Philísthiim super terram.
   7872 1 Regum	1Kgs	9	23	28	Revérsus est ergo Saul desístens pérsequi David, et perréxit in occúrsum Philisthinórum: propter hoc vocavérunt locum illum, Petram dividéntem.
   7873 1 Regum	1Kgs	9	24	1	Ascéndit ergo David inde: et habitávit in locis tutíssimis Engáddi.
   7874 1 Regum	1Kgs	9	24	2	Cumque revérsus esset Saul, postquam persecútus est Philisthǽos, nuntiavérunt ei, dicéntes: Ecce David in desérto est Engáddi.
   7875 1 Regum	1Kgs	9	24	3	Assúmens ergo Saul tria míllia electórum virórum ex omni Ísraël, perréxit ad investigándum David et viros ejus, étiam super abruptíssimas petras, quæ solis ibícibus pérviæ sunt.
   7876 1 Regum	1Kgs	9	24	4	Et venit ad caulas óvium, quæ se offerébant viánti: erátque ibi spelúnca, quam ingréssus est Saul ut purgáret ventrem: porro David et viri ejus in interióre parte spelúncæ latébant.
   7877 1 Regum	1Kgs	9	24	5	Et dixérunt servi David ad eum: Ecce dies de qua locútus est Dóminus ad te: Ego tradam tibi inimícum tuum, ut fácias ei sicut placúerit in óculis tuis. Surréxit ergo David, et præcídit oram chlámydis Saul silénter.
   7878 1 Regum	1Kgs	9	24	6	Post hæc percússit cor suum David, eo quod abscidísset oram chlámydis Saul.
   7879 1 Regum	1Kgs	9	24	7	Dixítque ad viros suos: Propítius sit mihi Dóminus, ne fáciam hanc rem dómino meo, christo Dómini, ut mittam manum meam in eum: quia christus Dómini est.
   7880 1 Regum	1Kgs	9	24	8	Et confrégit David viros suos sermónibus, et non permísit eos ut consúrgerent in Saul: porro Saul exsúrgens de spelúnca, pergébat cœpto itínere.
   7881 1 Regum	1Kgs	9	24	9	Surréxit autem et David post eum: et egréssus de spelúnca, clamávit post tergum Saul, dicens: Dómine mi rex. Et respéxit Saul post se: et inclínans se David pronus in terram adorávit,	b
   7882 1 Regum	1Kgs	9	24	10	dixítque ad Saul: Quare audis verba hóminum loquéntium: David quærit malum advérsum te?
   7883 1 Regum	1Kgs	9	24	11	Ecce hódie vidérunt óculi tui quod tradíderit te Dóminus in manu mea in spelúnca: et cogitávi ut occíderem te, sed pepércit tibi óculus meus: dixi enim: Non exténdam manum meam in dóminum meum, quia christus Dómini est.
   7884 1 Regum	1Kgs	9	24	12	Quin pótius pater mi, vide, et cognósce oram chlámydis tuæ in manu mea: quóniam cum præscínderem summitátem chlámydis tuæ, nólui exténdere manum meam in te: animadvérte, et vide, quóniam non est in manu mea malum, neque iníquitas, neque peccávi in te: tu autem insidiáris ánimæ meæ ut áuferas eam.
   7885 1 Regum	1Kgs	9	24	13	Júdicet Dóminus inter me et te, et ulciscátur me Dóminus ex te: manus autem mea non sit in te.
   7886 1 Regum	1Kgs	9	24	14	Sicut et in provérbio antíquo dícitur: Ab ímpiis egrediétur impíetas: manus ergo mea non sit in te.
   7887 1 Regum	1Kgs	9	24	15	Quem perséqueris, rex Ísraël? quem perséqueris? canem mórtuum perséqueris, et púlicem unum.
   7888 1 Regum	1Kgs	9	24	16	Sit Dóminus judex, et júdicet inter me et te: et vídeat, et júdicet causam meam, et éruat me de manu tua.
   7889 1 Regum	1Kgs	9	24	17	Cum autem complésset David loquens sermónes hujuscémodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox hæc tua est, fili mi David? Et levávit Saul vocem suam, et flevit:	b
   7890 1 Regum	1Kgs	9	24	18	dixítque ad David: Jústior tu es quam ego: tu enim tribuísti mihi bona, ego autem réddidi tibi mala.
   7891 1 Regum	1Kgs	9	24	19	Et tu indicásti hódie quæ féceris mihi bona: quómodo tradíderit me Dóminus in manum tuam, et non occíderis me.
   7892 1 Regum	1Kgs	9	24	20	Quis enim cum invénerit inimícum suum, dimíttet eum in via bona? sed Dóminus reddat tibi vicissitúdinem hanc pro eo quod hódie operátus es in me.
   7893 1 Regum	1Kgs	9	24	21	Et nunc quia scio quod certíssime regnatúrus sis, et habitúrus in manu tua regnum Ísraël:
   7894 1 Regum	1Kgs	9	24	22	jura mihi in Dómino, ne déleas semen meum post me, neque áuferas nomen meum de domo patris mei.
   7895 1 Regum	1Kgs	9	24	23	Et jurávit David Sauli. Ábiit ergo Saul in domum suam: et David et viri ejus ascendérunt ad tutióra loca.
   7896 1 Regum	1Kgs	9	25	1	Mórtuus est autem Sámuel, et congregátus est univérsus Ísraël, et planxérunt eum, et sepeliérunt eum in domo sua in Rámatha. Consurgénsque David descéndit in desértum Pharan.
   7897 1 Regum	1Kgs	9	25	2	Erat autem vir quíspiam in solitúdine Maon, et posséssio ejus in Carmélo, et homo ille magnus nimis: erántque ei oves tria míllia, et mille capræ: et áccidit ut tonderétur grex ejus in Carmélo.	b
   7898 1 Regum	1Kgs	9	25	3	Nomen autem viri illíus erat Nabal. Et nomen uxóris ejus Abígail: erátque múlier illa prudentíssima, et speciósa: porro vir ejus durus, et péssimus, et malitiósus: erat autem de génere Caleb.
   7899 1 Regum	1Kgs	9	25	4	Cum ergo audísset David in desérto quod tondéret Nabal gregem suum,
   7900 1 Regum	1Kgs	9	25	5	misit decem júvenes, et dixit eis: Ascéndite in Carmélum, et veniétis ad Nabal, et salutábitis eum ex nómine meo pacífice.
   7901 1 Regum	1Kgs	9	25	6	Et dicétis: Sit frátribus meis et tibi pax, et dómui tuæ pax, et ómnibus, quæcúmque habes, sit pax.
   7902 1 Regum	1Kgs	9	25	7	Audívi quod tondérent pastóres tui, qui erant nobíscum in desérto: numquam eis molésti fúimus, nec aliquándo défuit quidquam eis de grege, omni témpore quo fuérunt nobíscum in Carmélo.
   7903 1 Regum	1Kgs	9	25	8	Intérroga púeros tuos, et indicábunt tibi. Nunc ergo invéniant púeri tui grátiam in óculis tuis: in die enim bona vénimus: quodcúmque invénerit manus tua, da servis tuis, et fílio tuo David.
   7904 1 Regum	1Kgs	9	25	9	Cumque veníssent púeri David, locúti sunt ad Nabal ómnia verba hæc ex nómine David: et siluérunt.	b
   7905 1 Regum	1Kgs	9	25	10	Respóndens autem Nabal púeris David, ait: Quis est David? et quis est fílius Ísai? hódie increvérunt servi qui fúgiunt dóminos suos.
   7906 1 Regum	1Kgs	9	25	11	Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pécorum quæ occídi tonsóribus meis, et dabo viris quos néscio unde sint?
   7907 1 Regum	1Kgs	9	25	12	Regréssi sunt ítaque púeri David per viam suam, et revérsi venérunt, et nuntiavérunt ei ómnia verba quæ díxerat.
   7908 1 Regum	1Kgs	9	25	13	Tunc ait David púeris suis: Accingátur unusquísque gládio suo. Et accíncti sunt sínguli gládiis suis, accinctúsque est et David ense suo: et secúti sunt David quasi quadringénti viri: porro ducénti remansérunt ad sárcinas.
   7909 1 Regum	1Kgs	9	25	14	Abígail autem uxóri Nabal nuntiávit unus de púeris suis, dicens: Ecce David misit núntios de desérto, ut benedícerent dómino nostro: et aversátus est eos.	b
   7910 1 Regum	1Kgs	9	25	15	Hómines isti boni satis fúerant nobis, et non molésti: nec quidquam aliquándo périit omni témpore quo fúimus conversáti cum eis in desérto:
   7911 1 Regum	1Kgs	9	25	16	pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, ómnibus diébus quibus pávimus apud eos greges.
   7912 1 Regum	1Kgs	9	25	17	Quam ob rem consídera, et recógita quid fácias: quóniam compléta est malítia advérsum virum tuum, et advérsum domum tuam, et ipse est fílius Bélial, ita ut nemo possit ei loqui.
   7913 1 Regum	1Kgs	9	25	18	Festinávit ígitur Abígail, et tulit ducéntos panes, et duos utres vini, et quinque aríetes coctos, et quinque sata poléntæ, et centum ligatúras uvæ passæ, et ducéntas massas caricárum, et pósuit super ásinos:
   7914 1 Regum	1Kgs	9	25	19	dixítque púeris suis: Præcédite me: ecce ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicávit.
   7915 1 Regum	1Kgs	9	25	20	Cum ergo ascendísset ásinum, et descénderet ad radíces montis, David et viri ejus descendébant in occúrsum ejus: quibus et illa occúrrit.	b
   7916 1 Regum	1Kgs	9	25	21	Et ait David: Vere frustra servávi ómnia quæ hujus erant in desérto, et non périit quidquam de cunctis quæ ad eum pertinébant: et réddidit mihi malum pro bono.
   7917 1 Regum	1Kgs	9	25	22	Hæc fáciat Deus inimícis David, et hæc addat, si relíquero de ómnibus quæ ad ipsum pértinent usque mane mingéntem ad paríetem.
   7918 1 Regum	1Kgs	9	25	23	Cum autem vidísset Abígail David, festinávit, et descéndit de ásino, et prócidit coram David super fáciem suam, et adorávit super terram,
   7919 1 Regum	1Kgs	9	25	24	et cécidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit, dómine mi, hæc iníquitas: loquátur, óbsecro, ancílla tua in áuribus tuis, et audi verba fámulæ tuæ.
   7920 1 Regum	1Kgs	9	25	25	Ne ponat, oro, dóminus meus rex cor suum super virum istum iníquum Nabal: quóniam secúndum nomen suum stultus est, et stultítia est cum eo: ego autem ancílla tua non vidi púeros tuos, dómine mi, quos misísti.
   7921 1 Regum	1Kgs	9	25	26	Nunc ergo, dómine mi, vivit Dóminus, et vivit ánima tua, qui prohíbuit te ne veníres in sánguinem, et salvávit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimíci tui, et qui quǽrunt dómino meo malum.
   7922 1 Regum	1Kgs	9	25	27	Quaprópter súscipe benedictiónem hanc, quam áttulit ancílla tua tibi dómino meo, et da púeris qui sequúntur te dóminum meum.
   7923 1 Regum	1Kgs	9	25	28	Aufer iniquitátem fámulæ tuæ: fáciens enim fáciet Dóminus tibi dómino meo domum fidélem, quia prœ́lia Dómini, dómine mi, tu prœliáris: malítia ergo non inveniátur in te ómnibus diébus vitæ tuæ.
   7924 1 Regum	1Kgs	9	25	29	Si enim surréxerit aliquándo homo pérsequens te, et quærens ánimam tuam, erit ánima dómini mei custodíta quasi in fascículo vivéntium apud Dóminum Deum tuum: porro inimicórum tuórum ánima rotábitur, quasi in ímpetu et círculo fundæ.
   7925 1 Regum	1Kgs	9	25	30	Cum ergo fécerit Dóminus tibi dómino meo ómnia quæ locútus est bona de te, et constitúerit te ducem super Ísraël,
   7926 1 Regum	1Kgs	9	25	31	non erit tibi hoc in singúltum, et in scrúpulum cordis dómino meo, quod effúderis sánguinem innóxium, aut ipse te ultus fúeris: et cum benefécerit Dóminus dómino meo, recordáberis ancíllæ tuæ.
   7927 1 Regum	1Kgs	9	25	32	Et ait David ad Abígail: Benedíctus Dóminus Deus Ísraël, qui misit hódie te in occúrsum meum, et benedíctum elóquium tuum,	b
   7928 1 Regum	1Kgs	9	25	33	et benedícta tu, quæ prohibuísti me hódie ne irem ad sánguinem, et ulcíscerer me manu mea.
   7929 1 Regum	1Kgs	9	25	34	Alióquin vivit Dóminus Deus Ísraël, qui prohíbuit me ne malum fácerem tibi: nisi cito venísses in occúrsum mihi, non remansísset Nabal usque ad lucem matutínam mingens ad paríetem.
   7930 1 Regum	1Kgs	9	25	35	Suscépit ergo David de manu ejus ómnia quæ attúlerat ei, dixítque ei: Vade pacífice in domum tuam: ecce audívi vocem tuam, et honorávi fáciem tuam.
   7931 1 Regum	1Kgs	9	25	36	Venit autem Abígail ad Nabal: et ecce erat ei convívium in domo ejus quasi convívium regis, et cor Nabal jucúndum: erat enim ébrius nimis: et non indicávit ei verbum pusíllum aut grande usque mane.	b
   7932 1 Regum	1Kgs	9	25	37	Dilúculo autem cum digessísset vinum Nabal, indicávit ei uxor sua verba hæc: et emórtuum est cor ejus intrínsecus, et factus est quasi lapis.
   7933 1 Regum	1Kgs	9	25	38	Cumque pertransíssent decem dies, percússit Dóminus Nabal, et mórtuus est.
   7934 1 Regum	1Kgs	9	25	39	Quod cum audísset David mórtuum Nabal, ait: Benedíctus Dóminus, qui judicávit causam oppróbrii mei de manu Nabal, et servum suum custodívit a malo, et malítiam Nabal réddidit Dóminus in caput ejus. Misit ergo David, et locútus est ad Abígail, ut súmeret eam sibi in uxórem.	b
   7935 1 Regum	1Kgs	9	25	40	Et venérunt púeri David ad Abígail in Carmélum, et locúti sunt ad eam, dicéntes: David misit nos ad te, ut accípiat te sibi in uxórem.
   7936 1 Regum	1Kgs	9	25	41	Quæ consúrgens, adorávit prona in terram, et ait: Ecce fámula tua sit in ancíllam, ut lavet pedes servórum dómini mei.
   7937 1 Regum	1Kgs	9	25	42	Et festinávit, et surréxit Abígail, et ascéndit super ásinum, et quinque puéllæ iérunt cum ea, pedíssequæ ejus, et secúta est núntios David: et facta est illi uxor.
   7938 1 Regum	1Kgs	9	25	43	Sed et Achínoam accépit David de Jézraël: et fuit útraque uxor ejus.	b
   7939 1 Regum	1Kgs	9	25	44	Saul autem dedit Michol fíliam suam, uxórem David, Phalti fílio Lais, qui erat de Gallim.
   7940 1 Regum	1Kgs	9	26	1	Et venérunt Ziphǽi ad Saul in Gábaa, dicéntes: Ecce David abscónditus est in colle Háchila, quæ est ex advérso solitúdinis.
   7941 1 Regum	1Kgs	9	26	2	Et surréxit Saul, et descéndit in desértum Ziph, et cum eo tria míllia virórum de eléctis Ísraël, ut quǽreret David in desérto Ziph.
   7942 1 Regum	1Kgs	9	26	3	Et castrametátus est Saul in Gábaa Háchila, quæ erat ex advérso solitúdinis in via: David autem habitábat in desérto. Videns autem quod venísset Saul post se in desértum,
   7943 1 Regum	1Kgs	9	26	4	misit exploratóres, et dídicit quod illuc venísset certíssime.
   7944 1 Regum	1Kgs	9	26	5	Et surréxit David clam, et venit ad locum ubi erat Saul: cumque vidísset locum in quo dormiébat Saul, et Abner fílius Ner, princeps milítiæ ejus, et Saulem dormiéntem in tentório, et réliquum vulgus per circúitum ejus,	b
   7945 1 Regum	1Kgs	9	26	6	ait David ad Achímelech Hethǽum, et Abísai fílium Sárviæ fratrem Joab, dicens: Quis descéndet mecum ad Saul in castra? Dixítque Abísai: Ego descéndam tecum.
   7946 1 Regum	1Kgs	9	26	7	Venérunt ergo David et Abísai ad pópulum nocte, et invenérunt Saul jacéntem et dormiéntem in tentório, et hastam fixam in terra ad caput ejus: Abner autem et pópulum dormiéntes in circúitu ejus.
   7947 1 Regum	1Kgs	9	26	8	Dixítque Abísai ad David: Conclúsit Deus inimícum tuum hódie in manus tuas: nunc ergo perfódiam eum láncea in terra semel, et secúndo opus non erit.
   7948 1 Regum	1Kgs	9	26	9	Et dixit David ad Abísai: Ne interfícias eum: quis enim exténdet manum suam in christum Dómini, et ínnocens erit?
   7949 1 Regum	1Kgs	9	26	10	Et dixit David: Vivit Dóminus, quia nisi Dóminus percússerit eum, aut dies ejus vénerit ut moriátur, aut in prœ́lium descéndens períerit:
   7950 1 Regum	1Kgs	9	26	11	propítius sit mihi Dóminus ne exténdam manum meam in christum Dómini. Nunc ígitur tolle hastam quæ est ad caput ejus, et scyphum aquæ, et abeámus.
   7951 1 Regum	1Kgs	9	26	12	Tulit ígitur David hastam, et scyphum aquæ qui erat ad caput Saul, et abiérunt: et non erat quisquam qui vidéret, et intellígeret, et evigiláret, sed omnes dormiébant, quia sopor Dómini irrúerat super eos.
   7952 1 Regum	1Kgs	9	26	13	Cumque transísset David ex advérso, et stetísset in vértice montis de longe, et esset grande intervállum inter eos,	b
   7953 1 Regum	1Kgs	9	26	14	clamávit David ad pópulum, et ad Abner fílium Ner, dicens: Nonne respondébis, Abner? Et respóndens Abner, ait: Quis es tu, qui clamas, et inquiétas regem?
   7954 1 Regum	1Kgs	9	26	15	Et ait David ad Abner: Numquid non vir tu es? et quis álius símilis tui in Ísraël? quare ergo non custodísti dóminum tuum regem? ingréssus est enim unus de turba ut interfíceret regem dóminum tuum.
   7955 1 Regum	1Kgs	9	26	16	Non est bonum hoc, quod fecísti: vivit Dóminus, quóniam fílii mortis estis vos, qui non custodístis dóminum vestrum, christum Dómini: nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquæ qui erat ad caput ejus.
   7956 1 Regum	1Kgs	9	26	17	Cognóvit autem Saul vocem David, et dixit: Numquid vox hæc tua, fili mi David? Et ait David: Vox mea, dómine mi rex.	b
   7957 1 Regum	1Kgs	9	26	18	Et ait: Quam ob causam dóminus meus perséquitur servum suum? quid feci? aut quod est malum in manu mea?
   7958 1 Regum	1Kgs	9	26	19	Nunc ergo audi, oro, dómine mi rex, verba servi tui: si Dóminus íncitat te advérsum me, odorétur sacrifícium: si autem fílii hóminum, maledícti sunt in conspéctu Dómini qui ejecérunt me hódie ut non hábitem in hæreditáte Dómini, dicéntes: Vade, servi diis aliénis.
   7959 1 Regum	1Kgs	9	26	20	Et nunc non effundátur sanguis meus in terram coram Dómino: quia egréssus est rex Ísraël ut quærat púlicem unum, sicut perséquitur perdix in móntibus.
   7960 1 Regum	1Kgs	9	26	21	Et ait Saul: Peccávi: revértere, fili mi David: nequáquam enim ultra tibi malefáciam, eo quod pretiósa fúerit ánima mea in óculis tuis hódie: appáret enim quod stulte égerim, et ignoráverim multa nimis.
   7961 1 Regum	1Kgs	9	26	22	Et respóndens David, ait: Ecce hasta regis: tránseat unus de púeris regis, et tollat eam.
   7962 1 Regum	1Kgs	9	26	23	Dóminus autem retríbuet unicuíque secúndum justítiam suam et fidem: trádidit enim te Dóminus hódie in manum meam, et nólui exténdere manum meam in christum Dómini.
   7963 1 Regum	1Kgs	9	26	24	Et sicut magnificáta est ánima tua hódie in óculis meis, sic magnificétur ánima mea in óculis Dómini, et líberet me de omni angústia.
   7964 1 Regum	1Kgs	9	26	25	Ait ergo Saul ad David: Benedíctus tu, fili mi David: et quidem fáciens fácies, et potens póteris. Ábiit autem David in viam suam, et Saul revérsus est in locum suum.
   7965 1 Regum	1Kgs	9	27	1	Et ait David in corde suo: Aliquándo íncidam una die in manus Saul: nonne mélius est ut fúgiam, et salver in terra Philisthinórum, ut despéret Saul, cessétque me quǽrere in cunctis fínibus Ísraël? fúgiam ergo manus ejus.
   7966 1 Regum	1Kgs	9	27	2	Et surréxit David, et ábiit ipse, et sexcénti viri cum eo, ad Achis fílium Maoch regem Geth.
   7967 1 Regum	1Kgs	9	27	3	Et habitávit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus: vir et domus ejus: et David, et duæ uxóres ejus, Achínoam Jezrahelítis, et Abígail uxor Nabal Carméli.
   7968 1 Regum	1Kgs	9	27	4	Et nuntiátum est Sauli quod fugísset David in Geth, et non áddidit ultra quǽrere eum.
   7969 1 Regum	1Kgs	9	27	5	Dixit autem David ad Achis: Si invéni grátiam in óculis tuis, detur mihi locus in una úrbium regiónis hujus, ut hábitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitáte regis tecum?	b
   7970 1 Regum	1Kgs	9	27	6	Dedit ítaque ei Achis in die illa Síceleg: propter quam causam facta est Síceleg regum Juda usque in diem hanc.
   7971 1 Regum	1Kgs	9	27	7	Fuit autem númerus diérum quibus habitávit David in regióne Philisthinórum, quátuor ménsium.
   7972 1 Regum	1Kgs	9	27	8	Et ascéndit David et viri ejus, et agébant prædas de Géssuri, et de Gerzi, et de Amalecítis: hi enim pagi habitabántur in terra antíquitus, eúntibus Sur usque ad terram Ægýpti.
   7973 1 Regum	1Kgs	9	27	9	Et percutiébat David omnem terram, nec relinquébat vivéntem virum et mulíerem: tollénsque oves, et boves, et ásinos, et camélos, et vestes, revertebátur, et veniébat ad Achis.
   7974 1 Regum	1Kgs	9	27	10	Dicébat autem ei Achis: In quem irruísti hódie? Respondébat David: Contra merídiem Judæ, et contra merídiem Jerámeel, et contra merídiem Ceni.
   7975 1 Regum	1Kgs	9	27	11	Virum et mulíerem non vivificábat David, nec adducébat in Geth, dicens: Ne forte loquántur advérsum nos: Hæc fecit David: et hoc erat decrétum illi ómnibus diébus quibus habitávit in regióne Philisthinórum.
   7976 1 Regum	1Kgs	9	27	12	Crédidit ergo Achis David, dicens: Multa mala operátus est contra pópulum suum Ísraël: erit ígitur mihi servus sempitérnus.
   7977 1 Regum	1Kgs	9	28	1	Factum est autem in diébus illis, congregavérunt Philísthiim ágmina sua, ut præpararéntur ad bellum contra Ísraël: dixítque Achis ad David: Sciens nunc scito quóniam mecum egrediéris in castris, tu et viri tui.
   7978 1 Regum	1Kgs	9	28	2	Dixítque David ad Achis: Nunc scies quæ factúrus est servus tuus. Et ait Achis ad David: Et ego custódem cápitis mei ponam te cunctis diébus.
   7979 1 Regum	1Kgs	9	28	3	Sámuel autem mórtuus est, planxítque eum omnis Ísraël, et sepeliérunt eum in Rámatha urbe sua. Et Saul ábstulit magos et haríolos de terra.	b
   7980 1 Regum	1Kgs	9	28	4	Congregatíque sunt Philísthiim, et venérunt, et castrametáti sunt in Sunam: congregávit autem et Saul univérsum Ísraël, et venit in Gélboë.
   7981 1 Regum	1Kgs	9	28	5	Et vidit Saul castra Philísthiim, et tímuit, et expávit cor ejus nimis.
   7982 1 Regum	1Kgs	9	28	6	Consuluítque Dóminum, et non respóndit ei neque per sómnia, neque per sacerdótes, neque per prophétas.
   7983 1 Regum	1Kgs	9	28	7	Dixítque Saul servis suis: Quǽrite mihi mulíerem habéntem pythónem, et vadam ad eam, et sciscitábor per illam. Et dixérunt servi ejus ad eum: Est múlier pythónem habens in Endor.
   7984 1 Regum	1Kgs	9	28	8	Mutávit ergo hábitum suum, vestitúsque est áliis vestiméntis, et ábiit ipse, et duo viri cum eo: venerúntque ad mulíerem nocte, et ait illi: Divína mihi in pythóne, et súscita mihi quem díxero tibi.
   7985 1 Regum	1Kgs	9	28	9	Et ait múlier ad eum: Ecce, tu nosti quanta fécerit Saul, et quómodo eráserit magos et haríolos de terra: quare ergo insidiáris ánimæ meæ, ut occídar?
   7986 1 Regum	1Kgs	9	28	10	Et jurávit ei Saul in Dómino, dicens: Vivit Dóminus, quia non evéniet tibi quidquam mali propter hanc rem.
   7987 1 Regum	1Kgs	9	28	11	Dixítque ei múlier: Quem suscitábo tibi? Qui ait: Samuélem mihi súscita.
   7988 1 Regum	1Kgs	9	28	12	Cum autem vidísset múlier Samuélem, exclamávit voce magna, et dixit ad Saul: Quare imposuísti mihi? tu es enim Saul.	b
   7989 1 Regum	1Kgs	9	28	13	Dixítque ei rex: Noli timére: quid vidísti? Et ait múlier ad Saul: Deos vidi ascendéntes de terra.
   7990 1 Regum	1Kgs	9	28	14	Dixítque ei: Qualis est forma ejus? Quæ ait: Vir senex ascéndit, et ipse amíctus est pállio. Et intelléxit Saul quod Sámuel esset, et inclinávit se super fáciem suam in terra, et adorávit.
   7991 1 Regum	1Kgs	9	28	15	Dixit autem Sámuel ad Saul: Quare inquietásti me ut suscitárer? Et ait Saul: Coárctor nimis: síquidem Philísthiim pugnant advérsum me, et Deus recéssit a me, et exaudíre me nóluit neque in manu prophetárum, neque per sómnia: vocávi ergo te, ut osténderes mihi quid fáciam.	b
   7992 1 Regum	1Kgs	9	28	16	Et ait Sámuel: Quid intérrogas me, cum Dóminus recésserit a te, et transíerit ad ǽmulum tuum?
   7993 1 Regum	1Kgs	9	28	17	Fáciet enim tibi Dóminus sicut locútus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud próximo tuo David:
   7994 1 Regum	1Kgs	9	28	18	quia non obedísti voci Dómini, neque fecísti iram furóris ejus in Ámalec: idcírco quod páteris, fecit tibi Dóminus hódie.
   7995 1 Regum	1Kgs	9	28	19	Et dabit Dóminus étiam Ísraël tecum in manus Philísthiim: cras autem tu et fílii tui mecum éritis: sed et castra Ísraël tradet Dóminus in manus Philísthiim.
   7996 1 Regum	1Kgs	9	28	20	Statímque Saul cécidit porréctus in terram: extimúerat enim verba Samuélis, et robur non erat in eo, quia non coméderat panem tota die illa.	b
   7997 1 Regum	1Kgs	9	28	21	Ingréssa est ítaque múlier illa ad Saul (conturbátus enim erat valde), dixítque ad eum: Ecce obedívit ancílla tua voci tuæ, et pósui ánimam meam in manu mea: et audívi sermónes tuos, quos locútus es ad me.
   7998 1 Regum	1Kgs	9	28	22	Nunc ígitur audi et tu vocem ancíllæ tuæ, et ponam coram te buccéllam panis, ut cómedens convaléscas, et possis iter ágere.
   7999 1 Regum	1Kgs	9	28	23	Qui rénuit, et ait: Non cómedam. Coëgérunt autem eum servi sui et múlier, et tandem audíta voce eórum surréxit de terra, et sedit super lectum.
   8000 1 Regum	1Kgs	9	28	24	Múlier autem illa habébat vítulum pascuálem in domo, et festinávit, et occídit eum: tollénsque farínam, míscuit eam, et coxit ázyma,
   8001 1 Regum	1Kgs	9	28	25	et pósuit ante Saul et ante servos ejus. Qui cum comedíssent, surrexérunt, et ambulavérunt per totam noctem illam.
   8002 1 Regum	1Kgs	9	29	1	Congregáta sunt ergo Philísthiim univérsa ágmina in Aphec: sed et Ísraël castrametátus est super fontem qui erat in Jézrahel.
   8003 1 Regum	1Kgs	9	29	2	Et sátrapæ quidem Philísthiim incedébant in centúriis et míllibus: David autem et viri ejus erant in novíssimo ágmine cum Achis.
   8004 1 Regum	1Kgs	9	29	3	Dixerúntque príncipes Philísthiim ad Achis: Quid sibi volunt Hebrǽi isti? Et ait Achis ad príncipes Philísthiim: Num ignorátis David, qui fuit servus Saul regis Ísraël, et est apud me multis diébus, vel annis, et non invéni in eo quidquam ex die qua transfúgit ad me usque ad diem hanc?
   8005 1 Regum	1Kgs	9	29	4	Iráti sunt autem advérsus eum príncipes Philísthiim, et dixérunt ei: Revertátur vir iste, et sédeat in loco suo in quo constituísti eum, et non descéndat nobíscum in prœ́lium, ne fiat nobis adversárius, cum prœliári cœpérimus: quómodo enim áliter póterit placáre dóminum suum, nisi in capítibus nostris?
   8006 1 Regum	1Kgs	9	29	5	Nonne iste est David, cui cantábant in choris, dicéntes: Percússit Saul in míllibus suis, et David in decem míllibus suis?
   8007 1 Regum	1Kgs	9	29	6	Vocávit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dóminus, quia rectus es tu, et bonus in conspéctu meo: et éxitus tuus, et intróitus tuus mecum est in castris: et non invéni in te quidquam mali ex die qua venísti ad me usque in diem hanc: sed sátrapis non places.	b
   8008 1 Regum	1Kgs	9	29	7	Revértere ergo, et vade in pace, et non offéndas óculos satrapárum Philísthiim.
   8009 1 Regum	1Kgs	9	29	8	Dixítque David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenísti in me servo tuo, a die qua fui in conspéctu tuo usque in diem hanc, ut non véniam et pugnem contra inimícos dómini mei regis?
   8010 1 Regum	1Kgs	9	29	9	Respóndens autem Achis, locútus est ad David: Scio quia bonus es tu in óculis meis, sicut ángelus Dei: sed príncipes Philisthinórum dixérunt: Non ascéndet nobíscum in prœ́lium.
   8011 1 Regum	1Kgs	9	29	10	Ígitur consúrge mane tu, et servi dómini tui qui venérunt tecum: et cum de nocte surrexéritis, et cœ́perit dilucéscere, pérgite.
   8012 1 Regum	1Kgs	9	29	11	Surréxit ítaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficisceréntur mane, et reverteréntur ad terram Philísthiim: Philísthiim autem ascendérunt in Jézrahel.
   8013 1 Regum	1Kgs	9	30	1	Cumque veníssent David et viri ejus in Síceleg die tértia, Amalecítæ ímpetum fécerant ex parte austráli in Síceleg, et percússerant Síceleg, et succénderant eam igni.
   8014 1 Regum	1Kgs	9	30	2	Et captívas dúxerant mulíeres ex ea, a mínimo usque ad magnum: et non interfécerant quemquam, sed secum dúxerant, et pergébant itínere suo.
   8015 1 Regum	1Kgs	9	30	3	Cum ergo veníssent David et viri ejus ad civitátem, et inveníssent eam succénsam igni, et uxóres suas, et fílios suos et fílias, ductas esse captívas,
   8016 1 Regum	1Kgs	9	30	4	levavérunt David et pópulus qui erat cum eo voces suas, et planxérunt donec defícerent in eis lácrimæ.
   8017 1 Regum	1Kgs	9	30	5	Síquidem et duæ uxóres David captívæ ductæ fúerant, Achínoam Jezrahelítes, et Abígail uxor Nabal Carméli.
   8018 1 Regum	1Kgs	9	30	6	Et contristátus est David valde: volébat enim eum pópulus lapidáre, quia amára erat ánima uniuscujúsque viri super fíliis suis et filiábus: confortátus est autem David in Dómino Deo suo.
   8019 1 Regum	1Kgs	9	30	7	Et ait ad Abíathar sacerdótem fílium Achímelech: Ápplica ad me ephod. Et applicávit Abíathar ephod ad David.
   8020 1 Regum	1Kgs	9	30	8	Et consúluit David Dóminum, dicens: Pérsequar latrúnculos hos, et comprehéndam eos, an non? Dixítque ei Dóminus: Perséquere: absque dúbio enim comprehéndes eos, et excúties prædam.
   8021 1 Regum	1Kgs	9	30	9	Ábiit ergo David, ipse et sexcénti viri qui erant cum eo, et venérunt usque ad torréntem Besor: et lassi quidam substitérunt.	b
   8022 1 Regum	1Kgs	9	30	10	Persecútus est autem David ipse, et quadringénti viri: substíterant enim ducénti, qui lassi transíre non póterant torréntem Besor.
   8023 1 Regum	1Kgs	9	30	11	Et invenérunt virum ægýptium in agro, et adduxérunt eum ad David: dederúntque ei panem ut coméderet, et bíberet aquam,
   8024 1 Regum	1Kgs	9	30	12	sed et fragmen massæ caricárum, et duas ligatúras uvæ passæ. Quæ cum comedísset, revérsus est spíritus ejus, et refocillátus est: non enim coméderat panem, neque bíberat aquam, tribus diébus et tribus nóctibus.
   8025 1 Regum	1Kgs	9	30	13	Dixit ítaque ei David: Cujus es tu? vel unde? et quo pergis? Qui ait: Puer ægýptius ego sum, servus viri Amalecítæ: derelíquit autem me dóminus meus, quia ægrotáre cœpi nudiustértius.
   8026 1 Regum	1Kgs	9	30	14	Síquidem nos erúpimus ad austrálem plagam Ceréthi, et contra Judam, et ad merídiem Caleb, et Síceleg succéndimus igni.
   8027 1 Regum	1Kgs	9	30	15	Dixítque ei David: Potes me dúcere ad cúneum istum? Qui ait: Jura mihi per Deum quod non occídas me, et non tradas me in manus dómini mei, et ego ducam te ad cúneum istum. Et jurávit ei David.
   8028 1 Regum	1Kgs	9	30	16	Qui cum duxísset eum, ecce illi discumbébant super fáciem univérsæ terræ comedéntes et bibéntes, et quasi festum celebrántes diem, pro cuncta præda et spóliis quæ céperant de terra Philísthiim et de terra Juda.
   8029 1 Regum	1Kgs	9	30	17	Et percússit eos David a véspere usque ad vésperam altérius diéi, et non evásit ex eis quisquam, nisi quadringénti viri adolescéntes, qui ascénderant camélos et fúgerant.
   8030 1 Regum	1Kgs	9	30	18	Éruit ergo David ómnia quæ túlerant Amalecítæ, et duas uxóres suas éruit.	b
   8031 1 Regum	1Kgs	9	30	19	Nec défuit quidquam a parvo usque ad magnum, tam de fíliis quam de filiábus, et de spóliis, et quæcúmque rapúerant: ómnia redúxit David.
   8032 1 Regum	1Kgs	9	30	20	Et tulit univérsos greges et arménta, et minávit ante fáciem suam: dixerúntque: Hæc est præda David.
   8033 1 Regum	1Kgs	9	30	21	Venit autem David ad ducéntos viros qui lassi substíterant, nec sequi potúerant David, et residére eos jússerat in torrénte Besor: qui egréssi sunt óbviam David et pópulo qui erat cum eo. Accédens autem David ad pópulum, salutávit eos pacífice.
   8034 1 Regum	1Kgs	9	30	22	Respondénsque omnis vir péssimus et iníquus de viris qui íerant cum David, dixit: Quia non venérunt nobíscum, non dábimus eis quidquam de præda quam erúimus: sed suffíciat unicuíque uxor sua et fílii: quos cum accéperint, recédant.
   8035 1 Regum	1Kgs	9	30	23	Dixit autem David: Non sic faciétis, fratres mei, de his quæ trádidit nobis Dóminus, et custodívit nos, et dedit latrúnculos qui erúperant advérsum nos, in manus nostras:
   8036 1 Regum	1Kgs	9	30	24	nec áudiet vos quisquam super sermóne hoc: æqua enim pars erit descendéntis ad prœ́lium, et remanéntis ad sárcinas, et simíliter dívident.
   8037 1 Regum	1Kgs	9	30	25	Et factum est hoc ex die illa et deínceps, constitútum et præfinítum, et quasi lex in Ísraël usque in diem hanc.
   8038 1 Regum	1Kgs	9	30	26	Venit ergo David in Síceleg, et misit dona de præda senióribus Juda próximis suis, dicens: Accípite benedictiónem de præda hóstium Dómini:	b
   8039 1 Regum	1Kgs	9	30	27	his qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad merídiem, et qui in Jether,
   8040 1 Regum	1Kgs	9	30	28	et qui in Ároër, et qui in Séphamoth, et qui in Ésthamo,
   8041 1 Regum	1Kgs	9	30	29	et qui in Rachal, et qui in úrbibus Jerámeel, et qui in úrbibus Ceni,
   8042 1 Regum	1Kgs	9	30	30	et qui in Árama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach,
   8043 1 Regum	1Kgs	9	30	31	et qui in Hebron, et réliquis qui erant in his locis in quibus commorátus fúerat David, ipse et viri ejus.
   8044 1 Regum	1Kgs	9	31	1	Philísthiim autem pugnábant advérsum Ísraël: et fugérunt viri Ísraël ante fáciem Philísthiim, et cecidérunt interfécti in monte Gélboë.
   8045 1 Regum	1Kgs	9	31	2	Irruerúntque Philísthiim in Saul et in fílios ejus, et percussérunt Jónathan, et Abínadab, et Melchísua fílios Saul:
   8046 1 Regum	1Kgs	9	31	3	totúmque pondus prœ́lii versum est in Saul, et consecúti sunt eum viri sagittárii, et vulnerátus est veheménter a sagittáriis.
   8047 1 Regum	1Kgs	9	31	4	Dixítque Saul ad armígerum suum: Evagína gládium tuum, et pércute me: ne forte véniant incircumcísi isti, et interfíciant me, illudéntes mihi. Et nóluit ármiger ejus: fúerat enim nímio terróre pertérritus. Arrípuit ítaque Saul gládium, et írruit super eum.
   8048 1 Regum	1Kgs	9	31	5	Quod cum vidísset ármiger ejus, vidélicet quod mórtuus esset Saul, írruit étiam ipse super gládium suum, et mórtuus est cum eo.
   8049 1 Regum	1Kgs	9	31	6	Mórtuus est ergo Saul, et tres fílii ejus, et ármiger illíus, et univérsi viri ejus in die illa páriter.
   8050 1 Regum	1Kgs	9	31	7	Vidéntes autem viri Ísraël qui erant trans vallem et trans Jordánem, quod fugíssent viri Israëlítæ, et quod mórtuus esset Saul et fílii ejus, reliquérunt civitátes suas, et fugérunt: venerúntque Philísthiim, et habitavérunt ibi.	b
   8051 1 Regum	1Kgs	9	31	8	Facta autem die áltera, venérunt Philísthiim ut spoliárent interféctos, et invenérunt Saul et tres fílios ejus jacéntes in monte Gélboë.
   8052 1 Regum	1Kgs	9	31	9	Et præcidérunt caput Saul, et spoliavérunt eum armis: et misérunt in terram Philisthinórum per circúitum, ut annuntiarétur in templo idolórum, et in pópulis.
   8053 1 Regum	1Kgs	9	31	10	Et posuérunt arma ejus in templo Ástaroth, corpus vero ejus suspendérunt in muro Bethsan.
   8054 1 Regum	1Kgs	9	31	11	Quod cum audíssent habitatóres Jabes Gálaad, quæcúmque fécerant Philísthiim Saul,
   8055 1 Regum	1Kgs	9	31	12	surrexérunt omnes viri fortíssimi, et ambulavérunt tota nocte, et tulérunt cadáver Saul, et cadávera filiórum ejus, de muro Bethsan: venerúntque Jabes Gálaad, et combussérunt ea ibi:
   8056 1 Regum	1Kgs	9	31	13	et tulérunt ossa eórum, et sepeliérunt in némore Jabes, et jejunavérunt septem diébus.
   8057 #	2 Regum	2Kgs	Liber Secúndus Regum
   8058 2 Regum	2Kgs	10	1	1	Factum est autem, postquam mórtuus est Saul, ut David reverterétur a cæde Ámalec, et manéret in Síceleg duos dies.
   8059 2 Regum	2Kgs	10	1	2	In die autem tértia appáruit homo véniens de castris Saul veste conscíssa, et púlvere conspérsus caput: et ut venit ad David, cécidit super fáciem suam, et adorávit.
   8060 2 Regum	2Kgs	10	1	3	Dixítque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Ísraël fugi.
   8061 2 Regum	2Kgs	10	1	4	Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? índica mihi. Qui ait: Fugit pópulus ex prœ́lio, et multi corruéntes e pópulo mórtui sunt: sed et Saul et Jónathas fílius ejus interiérunt.
   8062 2 Regum	2Kgs	10	1	5	Dixítque David ad adolescéntem qui nuntiábat ei: Unde scis quia mórtuus est Saul, et Jónathas fílius ejus?
   8063 2 Regum	2Kgs	10	1	6	Et ait adoléscens qui nuntiábat ei: Casu veni in montem Gélboë, et Saul incumbébat super hastam suam: porro currus et équites appropinquábant ei,
   8064 2 Regum	2Kgs	10	1	7	et convérsus post tergum suum, vidénsque me, vocávit. Cui cum respondíssem: Adsum:
   8065 2 Regum	2Kgs	10	1	8	dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecítes ego sum.
   8066 2 Regum	2Kgs	10	1	9	Et locútus est mihi: Sta super me, et intérfice me: quóniam tenent me angústiæ, et adhuc tota ánima mea in me est.
   8067 2 Regum	2Kgs	10	1	10	Stansque super eum, occídi illum: sciébam enim quod vívere non póterat post ruínam: et tuli diadéma quod erat in cápite ejus, et armíllam de bráchio illíus, et áttuli ad te dóminum meum huc.
   8068 2 Regum	2Kgs	10	1	11	Apprehéndens autem David, vestiménta sua scidit, omnésque viri qui erant cum eo,
   8069 2 Regum	2Kgs	10	1	12	et planxérunt, et flevérunt, et jejunavérunt usque ad vésperam super Saul, et super Jónathan fílium ejus, et super pópulum Dómini, et super domum Ísraël, eo quod corruíssent gládio.
   8070 2 Regum	2Kgs	10	1	13	Dixítque David ad júvenem qui nuntiáverat ei: Unde es tu? Qui respóndit: Fílius hóminis ádvenæ Amalecítæ ego sum.	b
   8071 2 Regum	2Kgs	10	1	14	Et ait ad eum David: Quare non timuísti míttere manum tuam ut occíderes christum Dómini?
   8072 2 Regum	2Kgs	10	1	15	Vocánsque David unum de púeris suis, ait: Accédens írrue in eum. Qui percússit illum, et mórtuus est.
   8073 2 Regum	2Kgs	10	1	16	Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locútum est advérsum te, dicens: Ego interféci christum Dómini.
   8074 2 Regum	2Kgs	10	1	17	Planxit autem David planctum hujuscémodi super Saul, et super Jónathan fílium ejus	b
   8075 2 Regum	2Kgs	10	1	18	(et præcépit ut docérent fílios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justórum), et ait: Consídera, Ísraël, pro his qui mórtui sunt, super excélsa tua vulneráti.
   8076 2 Regum	2Kgs	10	1	19	Ínclyti Ísraël super montes tuos interfécti sunt: quómodo cecidérunt fortes?
   8077 2 Regum	2Kgs	10	1	20	Nolíte annuntiáre in Geth, neque annuntiétis in cómpitis Ascalónis: ne forte læténtur fíliæ Philísthiim; ne exúltent fíliæ incircumcisórum.
   8078 2 Regum	2Kgs	10	1	21	Montes Gélboë, nec ros, nec plúvia véniant super vos, neque sint agri primitiárum: quia ibi abjéctus est clýpeus fórtium: clýpeus Saul, quasi non esset unctus óleo.
   8079 2 Regum	2Kgs	10	1	22	A sánguine interfectórum, ab ádipe fórtium, sagítta Jónathæ numquam rédiit retrórsum, et gládius Saul non est revérsus inánis.
   8080 2 Regum	2Kgs	10	1	23	Saul et Jónathas amábiles, et decóri in vita sua, in morte quoque non sunt divísi: áquilis velocióres, leónibus fortióres.
   8081 2 Regum	2Kgs	10	1	24	Fíliæ Ísraël, super Saul flete, qui vestiébat vos cóccino in delíciis, qui præbébat ornaménta áurea cúltui vestro.
   8082 2 Regum	2Kgs	10	1	25	Quómodo cecidérunt fortes in prœ́lio? Jónathas in excélsis tuis occísus est?
   8083 2 Regum	2Kgs	10	1	26	Dóleo super te, frater mi Jónatha, decóre nimis, et amábilis super amórem mulíerum. Sicut mater únicum amat fílium suum, ita ego te diligébam.
   8084 2 Regum	2Kgs	10	1	27	Quómodo cecidérunt robústi, et periérunt arma béllica?
   8085 2 Regum	2Kgs	10	2	1	Ígitur post hæc consúluit David Dóminum, dicens: Num ascéndam in unam de civitátibus Juda? Et ait Dóminus ad eum: Ascénde. Dixítque David: Quo ascéndam? Et respóndit ei: In Hebron.
   8086 2 Regum	2Kgs	10	2	2	Ascéndit ergo David, et duæ uxóres ejus, Achínoam Jezraëlítes, et Abígail uxor Nabal Carméli:
   8087 2 Regum	2Kgs	10	2	3	sed et viros, qui erant cum eo, duxit David síngulos cum domo sua: et mansérunt in óppidis Hebron.
   8088 2 Regum	2Kgs	10	2	4	Venerúntque viri Juda, et unxérunt ibi David ut regnáret super domum Juda. Et nuntiátum est David quod viri Jabes Gálaad sepelíssent Saul.
   8089 2 Regum	2Kgs	10	2	5	Misit ergo David núntios ad viros Jabes Gálaad, dixítque ad eos: Benedícti vos Dómino, qui fecístis misericórdiam hanc cum dómino vestro Saul, et sepelístis eum.
   8090 2 Regum	2Kgs	10	2	6	Et nunc retríbuet vobis quidem Dóminus misericórdiam et veritátem: sed et ego reddam grátiam, eo quod fecístis verbum istud.
   8091 2 Regum	2Kgs	10	2	7	Conforténtur manus vestræ, et estóte fílii fortitúdinis: licet enim mórtuus sit dóminus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.
   8092 2 Regum	2Kgs	10	2	8	Abner autem fílius Ner, princeps exércitus Saul, tulit Ísboseth fílium Saul, et circumdúxit eum per castra,	b
   8093 2 Regum	2Kgs	10	2	9	regémque constítuit super Gálaad, et super Géssuri, et super Jézraël, et super Éphraim, et super Bénjamin, et super Ísraël univérsum.
   8094 2 Regum	2Kgs	10	2	10	Quadragínta annórum erat Ísboseth fílius Saul cum regnáre cœpísset super Ísraël, et duóbus annis regnávit: sola autem domus Juda sequebátur David.
   8095 2 Regum	2Kgs	10	2	11	Et fuit númerus diérum quos commorátus est David ímperans in Hebron super domum Juda, septem annórum et sex ménsium.
   8096 2 Regum	2Kgs	10	2	12	Egressúsque est Abner fílius Ner, et púeri Ísboseth fílii Saul, de castris in Gábaon.	b
   8097 2 Regum	2Kgs	10	2	13	Porro Joab fílius Sárviæ, et púeri David, egréssi sunt, et occurrérunt eis juxta piscínam Gábaon. Et cum in unum conveníssent, e regióne sedérunt: hi ex una parte piscínæ, et illi ex áltera.
   8098 2 Regum	2Kgs	10	2	14	Dixítque Abner ad Joab: Surgant púeri, et ludant coram nobis. Et respóndit Joab: Surgant.
   8099 2 Regum	2Kgs	10	2	15	Surrexérunt ergo, et transiérunt número duódecim de Bénjamin, ex parte Ísboseth fílii Saul, et duódecim de púeris David.
   8100 2 Regum	2Kgs	10	2	16	Apprehensóque unusquísque cápite cómparis sui, defíxit gládium in latus contrárii, et cecidérunt simul: vocatúmque est nomen loci illíus: Ager robustórum, in Gábaon.
   8101 2 Regum	2Kgs	10	2	17	Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatúsque est Abner et viri Ísraël a púeris David.	b
   8102 2 Regum	2Kgs	10	2	18	Erant autem ibi tres fílii Sárviæ, Joab, et Abísai, et Ásaël: porro Ásaël cursor velocíssimus fuit, quasi unus de cápreis quæ morántur in silvis.
   8103 2 Regum	2Kgs	10	2	19	Persequebátur autem Ásaël Abner, et non declinávit ad dextram neque ad sinístram omíttens pérsequi Abner.
   8104 2 Regum	2Kgs	10	2	20	Respéxit ítaque Abner post tergum suum, et ait: Tune es Ásaël? Qui respóndit: Ego sum.
   8105 2 Regum	2Kgs	10	2	21	Dixítque ei Abner: Vade ad déxteram, sive ad sinístram, et apprehénde unum de adolescéntibus, et tolle tibi spólia ejus. Nóluit autem Ásaël omíttere quin urgéret eum.
   8106 2 Regum	2Kgs	10	2	22	Rursúmque locútus est Abner ad Ásaël: Recéde, noli me sequi, ne compéllar confódere te in terram, et leváre non pótero fáciem meam ad Joab fratrem tuum.
   8107 2 Regum	2Kgs	10	2	23	Qui audíre contémpsit, et nóluit declináre: percússit ergo eum Abner avérsa hasta in ínguine, et transfódit, et mórtuus est in eódem loco: omnésque qui transíbant per locum illum, in quo cecíderat Ásaël et mórtuus erat, subsistébant.
   8108 2 Regum	2Kgs	10	2	24	Persequéntibus autem Joab et Abísai fugiéntem Abner, sol occúbuit: et venérunt usque ad collem aquædúctus, qui est ex advérso vallis itíneris desérti in Gábaon.	b
   8109 2 Regum	2Kgs	10	2	25	Congregatíque sunt fílii Bénjamin ad Abner: et conglobáti in unum cúneum, stetérunt in summitáte túmuli uníus.
   8110 2 Regum	2Kgs	10	2	26	Et exclamávit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad interneciónem tuus mucro desǽviet? an ignóras quod periculósa sit desperátio? úsquequo non dicis pópulo ut omíttat pérsequi fratres suos?
   8111 2 Regum	2Kgs	10	2	27	Et ait Joab: Vivit Dóminus, si locútus fuísses, mane recessísset pópulus pérsequens fratrem suum.
   8112 2 Regum	2Kgs	10	2	28	Insónuit ergo Joab búccina, et stetit omnis exércitus, nec persecúti sunt ultra Ísraël, neque iniére certámen.
   8113 2 Regum	2Kgs	10	2	29	Abner autem et viri ejus abiérunt per campéstria, tota nocte illa: et transiérunt Jordánem, et lustráta omni Beth-horon, venérunt ad castra.
   8114 2 Regum	2Kgs	10	2	30	Porro Joab revérsus, omísso Abner, congregávit omnem pópulum: et defuérunt de púeris David decem et novem viri, excépto Asaéle.
   8115 2 Regum	2Kgs	10	2	31	Servi autem David percussérunt de Bénjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecéntos sexagínta, qui et mórtui sunt.
   8116 2 Regum	2Kgs	10	2	32	Tulerúntque Ásaël, et sepeliérunt eum in sepúlchro patris sui in Béthlehem: et ambulavérunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepúsculo pervenérunt in Hebron.
   8117 2 Regum	2Kgs	10	3	1	Facta est ergo longa concertátio inter domum Saul et inter domum David: David proficíscens, et semper seípso robústior, domus autem Saul decréscens quotídie.
   8118 2 Regum	2Kgs	10	3	2	Natíque sunt fílii David in Hebron: fuítque primogénitus ejus Amnon, de Achínoam Jezraëlítide.
   8119 2 Regum	2Kgs	10	3	3	Et post eum Chéleab, de Abígail uxóre Nabal Carméli: porro tértius Ábsalom, fílius Máacha fíliæ Thólmai regis Gessur.
   8120 2 Regum	2Kgs	10	3	4	Quartus autem Adonías, fílius Haggith: et quintus Saphathía, fílius Abítal.
   8121 2 Regum	2Kgs	10	3	5	Sextus quoque Jéthraam, de Egla uxóre David: hi nati sunt David in Hebron.
   8122 2 Regum	2Kgs	10	3	6	Cum ergo esset prœ́lium inter domum Saul et domum David, Abner fílius Ner regébat domum Saul.	b
   8123 2 Regum	2Kgs	10	3	7	Fúerat autem Sauli concubína nómine Respha, fília Aja. Dixítque Ísboseth ad Abner:
   8124 2 Regum	2Kgs	10	3	8	Quare ingréssus es ad concubínam patris mei? Qui irátus nimis propter verba Ísboseth, ait: Numquid caput canis ego sum advérsum Judam hódie, qui fécerim misericórdiam super domum Saul patris tui, et super fratres et próximos ejus, et non trádidi te in manus David, et tu requisísti in me quod argúeres pro mulíere hódie?
   8125 2 Regum	2Kgs	10	3	9	Hæc fáciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi quómodo jurávit Dóminus David, sic fáciam cum eo,
   8126 2 Regum	2Kgs	10	3	10	ut transferátur regnum de domo Saul, et elevétur thronus David super Ísraël et super Judam, a Dan usque Bersabée.
   8127 2 Regum	2Kgs	10	3	11	Et non pótuit respondére ei quidquam, quia metuébat illum.
   8128 2 Regum	2Kgs	10	3	12	Misit ergo Abner núntios ad David pro se dicéntes: Cujus est terra? et ut loqueréntur: Fac mecum amicítias, et erit manus mea tecum, et redúcam ad te univérsum Ísraël.	b
   8129 2 Regum	2Kgs	10	3	13	Qui ait: Óptime: ego fáciam tecum amicítias: sed unam rem peto a te, dicens: Non vidébis fáciem meam ántequam addúxeris Michol fíliam Saul: et sic vénies, et vidébis me.
   8130 2 Regum	2Kgs	10	3	14	Misit autem David núntios ad Ísboseth fílium Saul, dicens: Redde uxórem meam Michol, quam despóndi mihi centum præpútiis Philísthiim.
   8131 2 Regum	2Kgs	10	3	15	Misit ergo Ísboseth, et tulit eam a viro suo Pháltiel fílio Lais.
   8132 2 Regum	2Kgs	10	3	16	Sequebatúrque eam vir suus, plorans usque Bahúrim: et dixit ad eum Abner: Vade, et revértere. Qui revérsus est.
   8133 2 Regum	2Kgs	10	3	17	Sermónem quoque íntulit Abner ad senióres Ísraël, dicens: Tam heri quam nudiustértius quærebátis David ut regnáret super vos.
   8134 2 Regum	2Kgs	10	3	18	Nunc ergo fácite: quóniam Dóminus locútus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvábo pópulum meum Ísraël de manu Philísthiim, et ómnium inimicórum ejus.
   8135 2 Regum	2Kgs	10	3	19	Locútus est autem Abner étiam ad Bénjamin. Et ábiit ut loquerétur ad David in Hebron ómnia quæ placúerant Israéli et univérso Bénjamin.
   8136 2 Regum	2Kgs	10	3	20	Venítque ad David in Hebron cum vigínti viris: et fecit David Abner, et viris ejus qui vénerant cum eo, convívium.
   8137 2 Regum	2Kgs	10	3	21a	Et dixit Abner ad David: Surgam, ut cóngregem ad te dóminum meum regem omnem Ísraël, et íneam tecum fœdus, et ímperes ómnibus, sicut desíderat ánima tua.
   8138 2 Regum	2Kgs	10	3	21b	Cum ergo deduxísset David Abner, et ille isset in pace,
   8139 2 Regum	2Kgs	10	3	22	statim púeri David et Joab venérunt, cæsis latrónibus, cum præda magna nimis: Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimíserat eum, et proféctus fúerat in pace.
   8140 2 Regum	2Kgs	10	3	23	Et Joab, et omnis exércitus qui erat cum eo, póstea venérunt: nuntiátum est ítaque Joab a narrántibus: Venit Abner fílius Ner ad regem, et dimísit eum, et ábiit in pace.
   8141 2 Regum	2Kgs	10	3	24	Et ingréssus est Joab ad regem, et ait: Quid fecísti? Ecce venit Abner ad te: quare dimisísti eum, et ábiit et recéssit?
   8142 2 Regum	2Kgs	10	3	25	ignóras Abner fílium Ner, quóniam ad hoc venit ad te ut decíperet te, et sciret éxitum tuum et intróitum tuum, et nosset ómnia quæ agis?
   8143 2 Regum	2Kgs	10	3	26	Egréssus ítaque Joab a David, misit núntios post Abner, et redúxit eum a cistérna Sira, ignoránte David.
   8144 2 Regum	2Kgs	10	3	27	Cumque rediísset Abner in Hebron, seórsum addúxit eum Joab ad médium portæ ut loquerétur ei, in dolo: et percússit illum ibi in ínguine, et mórtuus est in ultiónem sánguinis Ásaël fratris ejus.
   8145 2 Regum	2Kgs	10	3	28	Quod cum audísset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dóminum usque in sempitérnum, a sánguine Abner fílii Ner:
   8146 2 Regum	2Kgs	10	3	29	et véniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus: nec defíciat de domo Joab fluxum séminis sústinens, et leprósus, et tenens fusum, et cadens gládio, et índigens pane.
   8147 2 Regum	2Kgs	10	3	30	Ígitur Joab et Abísai frater ejus interfecérunt Abner, eo quod occidísset Ásaël fratrem eórum in Gábaon in prœ́lio.	b
   8148 2 Regum	2Kgs	10	3	31	Dixit autem David ad Joab, et ad omnem pópulum qui erat cum eo: Scíndite vestiménta vestra, et accingímini saccis, et plángite ante exéquias Abner. Porro rex David sequebátur féretrum.
   8149 2 Regum	2Kgs	10	3	32	Cumque sepelíssent Abner in Hebron, levávit rex David vocem suam, et flevit super túmulum Abner: flevit autem et omnis pópulus.
   8150 2 Regum	2Kgs	10	3	33	Plangénsque rex, et lugens Abner, ait: Nequáquam ut mori solent ignávi, mórtuus est Abner.
   8151 2 Regum	2Kgs	10	3	34	Manus tuæ ligátæ non sunt, et pedes tui non sunt compédibus aggraváti: sed sicut solent cádere coram fíliis iniquitátis, sic corruísti. Congeminánsque omnis pópulus flevit super eum.
   8152 2 Regum	2Kgs	10	3	35	Cumque venísset univérsa multitúdo cibum cápere cum David, clara adhuc die jurávit David, dicens: Hæc fáciat mihi Deus, et hæc addat, si ante occásum solis gustávero panem vel áliud quidquam.
   8153 2 Regum	2Kgs	10	3	36	Omnísque pópulus audívit, et placuérunt eis cuncta quæ fecit rex in conspéctu totíus pópuli.
   8154 2 Regum	2Kgs	10	3	37	Et cognóvit omne vulgus et univérsus Ísraël in die illa, quóniam non actum fuísset a rege ut occiderétur Abner fílius Ner.
   8155 2 Regum	2Kgs	10	3	38	Dixit quoque rex ad servos suos: Num ignorátis quóniam princeps et máximus cécidit hódie in Ísraël?
   8156 2 Regum	2Kgs	10	3	39	Ego autem adhuc delicátus, et unctus rex: porro viri isti fílii Sárviæ duri sunt mihi: retríbuat Dóminus faciénti malum juxta malítiam suam.
   8157 2 Regum	2Kgs	10	4	1	Audívit autem Ísboseth fílius Saul quod cecidísset Abner in Hebron: et dissolútæ sunt manus ejus, omnísque Ísraël perturbátus est.
   8158 2 Regum	2Kgs	10	4	2	Duo autem viri príncipes latrónum erant fílio Saul, nomen uni Báana, et nomen álteri Rechab, fílii Remmon Berothítæ de fíliis Bénjamin: síquidem et Beroth reputáta est in Bénjamin.
   8159 2 Regum	2Kgs	10	4	3	Et fugérunt Berothítæ in Géthaim, fuerúntque ibi ádvenæ usque ad tempus illud.
   8160 2 Regum	2Kgs	10	4	4	Erat autem Jónathæ fílio Saul fílius débilis pédibus: quinquénnis enim fuit, quando venit núntius de Saul et Jónatha ex Jézrahel. Tollens ítaque eum nutrix sua, fugit: cumque festináret ut fúgeret, cécidit, et claudus efféctus est: habuítque vocábulum Miphíboseth.
   8161 2 Regum	2Kgs	10	4	5	Veniéntes ígitur fílii Remmon Berothítæ, Rechab et Báana, ingréssi sunt fervénte die domum Ísboseth: qui dormiébat super stratum suum merídie. Et ostiária domus purgans tríticum, obdormívit.	b
   8162 2 Regum	2Kgs	10	4	6	Ingréssi sunt autem domum laténter assuméntes spicas trítici, et percussérunt eum in ínguine Rechab, et Báana frater ejus, et fugérunt.
   8163 2 Regum	2Kgs	10	4	7	Cum autem ingréssi fuíssent domum, ille dormiébat super lectum suum in conclávi, et percutiéntes interfecérunt eum: sublatóque cápite ejus, abiérunt per viam desérti tota nocte,
   8164 2 Regum	2Kgs	10	4	8	et attulérunt caput Ísboseth ad David in Hebron: dixerúntque ad regem: Ecce caput Ísboseth fílii Saul inimíci tui, qui quærébat ánimam tuam: et dedit Dóminus dómino meo regi ultiónem hódie de Saul, et de sémine ejus.
   8165 2 Regum	2Kgs	10	4	9	Respóndens autem David Rechab, et Báana fratri ejus, fíliis Remmon Berothítæ, dixit ad eos: Vivit Dóminus, qui éruit ánimam meam de omni angústia,	b
   8166 2 Regum	2Kgs	10	4	10	quóniam eum qui annuntiáverat mihi, et díxerat: Mórtuus est Saul: qui putábat se próspera nuntiáre, ténui, et occídi eum in Síceleg, cui oportébat mercédem dare pro núntio.
   8167 2 Regum	2Kgs	10	4	11	Quanto magis nunc cum hómines ímpii interfecérunt virum innóxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sánguinem ejus de manu vestra, et áuferam vos de terra?
   8168 2 Regum	2Kgs	10	4	12	Præcépit ítaque David púeris suis, et interfecérunt eos: præcidentésque manus et pedes eórum, suspendérunt eos super piscínam in Hebron: caput autem Ísboseth tulérunt, et sepeliérunt in sepúlchro Abner in Hebron.
   8169 2 Regum	2Kgs	10	5	1	Et venérunt univérsæ tribus Ísraël ad David in Hebron, dicéntes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus.
   8170 2 Regum	2Kgs	10	5	2	Sed et heri et nudiustértius cum esset Saul rex super nos, tu eras edúcens et redúcens Ísraël: dixit autem Dóminus ad te: Tu pasces pópulum meum Ísraël, et tu eris dux super Ísraël.
   8171 2 Regum	2Kgs	10	5	3	Venérunt quoque et senióres Ísraël ad regem in Hebron, et percússit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Dómino: unxerúntque David in regem super Ísraël.
   8172 2 Regum	2Kgs	10	5	4	Fílius trigínta annórum erat David cum regnáre cœpísset, et quadragínta annis regnávit.
   8173 2 Regum	2Kgs	10	5	5	In Hebron regnávit super Judam septem annis et sex ménsibus: in Jerúsalem autem regnávit trigínta tribus annis super omnem Ísraël et Judam.
   8174 2 Regum	2Kgs	10	5	6	Et ábiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerúsalem, ad Jebusǽum habitatórem terræ: dictúmque est David ab eis: Non ingrediéris huc, nisi abstúleris cæcos et claudos dicéntes: Non ingrediétur David huc.	b
   8175 2 Regum	2Kgs	10	5	7	Cepit autem David arcem Sion: hæc est cívitas David.
   8176 2 Regum	2Kgs	10	5	8	Proposúerat enim David in die illa prǽmium, qui percussísset Jebusǽum, et tetigísset dómatum fístulas, et abstulísset cæcos et claudos odiéntes ánimam David. Idcírco dícitur in provérbio: Cæcus et claudus non intrábunt in templum.
   8177 2 Regum	2Kgs	10	5	9	Habitávit autem David in arce, et vocávit eam civitátem David: et ædificávit per gyrum a Mello et intrínsecus.	b
   8178 2 Regum	2Kgs	10	5	10	Et ingrediebátur profíciens atque succréscens, et Dóminus Deus exercítuum erat cum eo.
   8179 2 Regum	2Kgs	10	5	11	Misit quoque Hiram rex Tyri núntios ad David, et ligna cédrina, et artífices lignórum, artificésque lápidum ad paríetes: et ædificavérunt domum David.
   8180 2 Regum	2Kgs	10	5	12	Et cognóvit David quóniam confirmásset eum Dóminus regem super Ísraël, et quóniam exaltásset regnum ejus super pópulum suum Ísraël.
   8181 2 Regum	2Kgs	10	5	13	Accépit ergo David adhuc concubínas et uxóres de Jerúsalem, postquam vénerat de Hebron: natíque sunt David et álii fílii et fíliæ:
   8182 2 Regum	2Kgs	10	5	14	et hæc nómina eórum, qui nati sunt ei in Jerúsalem: Sámua, et Sobab, et Nathan, et Sálomon,
   8183 2 Regum	2Kgs	10	5	15	et Jébahar, et Elísua, et Nepheg,
   8184 2 Regum	2Kgs	10	5	16	et Jáphia, et Elísama, et Elíoda, et Elíphaleth.
   8185 2 Regum	2Kgs	10	5	17	Audiérunt ergo Philísthiim quod unxíssent David in regem super Ísraël, et ascendérunt univérsi ut quǽrerent David: quod cum audísset David, descéndit in præsídium.	b
   8186 2 Regum	2Kgs	10	5	18	Philísthiim autem veniéntes diffúsi sunt in valle Ráphaim.
   8187 2 Regum	2Kgs	10	5	19	Et consúluit David Dóminum, dicens: Si ascéndam ad Philísthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dóminus ad David: Ascénde, quia tradens dabo Philísthiim in manu tua.
   8188 2 Regum	2Kgs	10	5	20	Venit ergo David in Baal Phárasim: et percússit eos ibi, et dixit: Divísit Dóminus inimícos meos coram me, sicut dividúntur aquæ. Proptérea vocátum est nomen loci illíus, Baal Phárasim.
   8189 2 Regum	2Kgs	10	5	21	Et reliquérunt ibi sculptília sua, quæ tulit David et viri ejus.
   8190 2 Regum	2Kgs	10	5	22	Et addidérunt adhuc Philísthiim ut ascénderent, et diffúsi sunt in valle Ráphaim.
   8191 2 Regum	2Kgs	10	5	23	Consúluit autem David Dóminum: Si ascéndam contra Philisthǽos, et tradas eos in manus meas? Qui respóndit: Non ascéndas contra eos, sed gyra post tergum eórum, et vénies ad eos ex advérso pyrórum.
   8192 2 Regum	2Kgs	10	5	24	Et cum audíeris sónitum gradiéntis in cacúmine pyrórum, tunc iníbis prœ́lium: quia tunc egrediétur Dóminus ante fáciem tuam, ut percútiat castra Philísthiim.
   8193 2 Regum	2Kgs	10	5	25	Fecit ítaque David sicut præcéperat ei Dóminus, et percússit Philísthiim de Gábaa usque dum vénias Gezer.
   8194 2 Regum	2Kgs	10	6	1	Congregávit autem rursum David omnes eléctos ex Ísraël, trigínta míllia.
   8195 2 Regum	2Kgs	10	6	2	Surrexítque David, et ábiit, et univérsus pópulus qui erat cum eo de viris Juda, ut addúcerent arcam Dei, super quam invocátum est nomen Dómini exercítuum, sedéntis in chérubim super eam.	b
   8196 2 Regum	2Kgs	10	6	3	Et imposuérunt arcam Dei super plaustrum novum: tulerúntque eam de domo Abínadab, qui erat in Gábaa: Oza autem et Áhio, fílii Abínadab, minábant plaustrum novum.
   8197 2 Regum	2Kgs	10	6	4	Cumque tulíssent eam de domo Abínadab, qui erat in Gábaa, custódiens arcam Dei Áhio præcedébat arcam.
   8198 2 Regum	2Kgs	10	6	5	David autem et omnis Ísraël ludébant coram Dómino in ómnibus lignis fabrefáctis, et cítharis et lyris et týmpanis et sistris et cýmbalis.
   8199 2 Regum	2Kgs	10	6	6	Postquam autem venérunt ad áream Nachon, exténdit Oza manum ad arcam Dei, et ténuit eam: quóniam calcitrábant boves, et declinavérunt eam.
   8200 2 Regum	2Kgs	10	6	7	Iratúsque est indignatióne Dóminus contra Ozam, et percússit eum super temeritáte: qui mórtuus est ibi juxta arcam Dei.
   8201 2 Regum	2Kgs	10	6	8	Contristátus est autem David, eo quod percussísset Dóminus Ozam, et vocátum est nomen loci illíus: Percússio Ozæ, usque in diem hanc.
   8202 2 Regum	2Kgs	10	6	9	Et extímuit David Dóminum in die illa, dicens: Quómodo ingrediétur ad me arca Dómini?
   8203 2 Regum	2Kgs	10	6	10	Et nóluit divértere ad se arcam Dómini in civitátem David: sed divértit eam in domum Obédedom Gethǽi.
   8204 2 Regum	2Kgs	10	6	11	Et habitávit arca Dómini in domo Obédedom Gethǽi tribus ménsibus: et benedíxit Dóminus Obédedom, et omnem domum ejus.	b
   8205 2 Regum	2Kgs	10	6	12	Nuntiatúmque est regi David quod benedixísset Dóminus Obédedom, et ómnia ejus, propter arcam Dei. Ábiit ergo David, et addúxit arcam Dei de domo Obédedom in civitátem David cum gáudio: et erant cum David septem chori, et víctima vítuli.
   8206 2 Regum	2Kgs	10	6	13	Cumque transcendíssent qui portábant arcam Dómini sex passus, immolábat bovem et aríetem,
   8207 2 Regum	2Kgs	10	6	14	et David saltábat totis víribus ante Dóminum: porro David erat accínctus ephod líneo.
   8208 2 Regum	2Kgs	10	6	15	Et David et omnis domus Ísraël ducébant arcam testaménti Dómini in júbilo, et in clangóre búccinæ.
   8209 2 Regum	2Kgs	10	6	16	Cumque intrásset arca Dómini in civitátem David, Michol fília Saul, prospíciens per fenéstram, vidit regem David subsiliéntem atque saltántem coram Dómino: et despéxit eum in corde suo.
   8210 2 Regum	2Kgs	10	6	17	Et introduxérunt arcam Dómini, et imposuérunt eam in loco suo in médio tabernáculi, quod teténderat ei David: et óbtulit David holocáusta et pacífica coram Dómino.	b
   8211 2 Regum	2Kgs	10	6	18	Cumque complésset ófferens holocáusta et pacífica, benedíxit pópulo in nómine Dómini exercítuum.
   8212 2 Regum	2Kgs	10	6	19	Et partítus est univérsæ multitúdini Ísraël tam viro quam mulíeri síngulis collýridam panis unam, et assatúram búbulæ carnis unam, et símilam frixam óleo: et ábiit omnis pópulus, unusquísque in domum suam.
   8213 2 Regum	2Kgs	10	6	20	Reversúsque est David ut benedíceret dómui suæ: et egréssa Michol fília Saul in occúrsum David, ait: Quam gloriósus fuit hódie rex Ísraël discoopériens se ante ancíllas servórum suórum, et nudátus est, quasi si nudétur unus de scurris.
   8214 2 Regum	2Kgs	10	6	21	Dixítque David ad Michol: Ante Dóminum, qui elégit me pótius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus, et præcépit mihi ut essem dux super pópulum Dómini in Ísraël,
   8215 2 Regum	2Kgs	10	6	22	et ludam, et vílior fiam plus quam factus sum: et ero húmilis in óculis meis, et cum ancíllis de quibus locúta es, gloriósior apparébo.
   8216 2 Regum	2Kgs	10	6	23	Ígitur Michol fíliæ Saul non est natus fílius usque in diem mortis suæ.
   8217 2 Regum	2Kgs	10	7	1	Factum est autem cum sedísset rex in domo sua, et Dóminus dedísset ei réquiem úndique ab univérsis inimícis suis,
   8218 2 Regum	2Kgs	10	7	2	dixit ad Nathan prophétam: Vidésne quod ego hábitem in domo cédrina, et arca Dei pósita sit in médio péllium?
   8219 2 Regum	2Kgs	10	7	3	Dixítque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dóminus tecum est.
   8220 2 Regum	2Kgs	10	7	4	Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Dómini ad Nathan, dicens:
   8221 2 Regum	2Kgs	10	7	5	Vade, et lóquere ad servum meum David: Hæc dicit Dóminus: Numquid tu ædificábis mihi domum ad habitándum?
   8222 2 Regum	2Kgs	10	7	6	Neque enim habitávi in domo ex die illa, qua edúxi fílios Ísraël de terra Ægýpti, usque in diem hanc: sed ambulábam in tabernáculo, et in tentório.
   8223 2 Regum	2Kgs	10	7	7	Per cuncta loca quæ transívi cum ómnibus fíliis Ísraël, numquid loquens locútus sum ad unam de tríbubus Ísraël, cui præcépi ut pásceret pópulum meum Ísraël, dicens: Quare non ædificástis mihi domum cédrinam?
   8224 2 Regum	2Kgs	10	7	8	Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ego tuli te de páscuis sequéntem greges, ut esses dux super pópulum meum Ísraël:	b
   8225 2 Regum	2Kgs	10	7	9	et fui tecum in ómnibus ubicúmque ambulásti, et interféci univérsos inimícos tuos a fácie tua: fecíque tibi nomen grande, juxta nomen magnórum qui sunt in terra.
   8226 2 Regum	2Kgs	10	7	10	Et ponam locum pópulo meo Ísraël, et plantábo eum, et habitábit sub eo, et non turbábitur ámplius: nec addent fílii iniquitátis ut afflígant eum sicut prius,
   8227 2 Regum	2Kgs	10	7	11	ex die qua constítui júdices super pópulum meum Ísraël: et réquiem dabo tibi ab ómnibus inimícis tuis: prædicítque tibi Dóminus quod domum fáciat tibi Dóminus.
   8228 2 Regum	2Kgs	10	7	12	Cumque compléti fúerint dies tui, et dormíeris cum pátribus tuis, suscitábo semen tuum post te, quod egrediétur de útero tuo, et firmábo regnum ejus.
   8229 2 Regum	2Kgs	10	7	13	Ipse ædificábit domum nómini meo, et stabíliam thronum regni ejus usque in sempitérnum.
   8230 2 Regum	2Kgs	10	7	14	Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in fílium: qui si iníque áliquid gésserit, árguam eum in virga virórum, et in plagis filiórum hóminum.
   8231 2 Regum	2Kgs	10	7	15	Misericórdiam autem meam non áuferam ab eo, sicut ábstuli a Saul, quem amóvi a fácie mea.
   8232 2 Regum	2Kgs	10	7	16	Et fidélis erit domus tua, et regnum tuum usque in ætérnum ante fáciem tuam, et thronus tuus erit firmus júgiter.
   8233 2 Regum	2Kgs	10	7	17	Secúndum ómnia verba hæc, et juxta univérsam visiónem istam, sic locútus est Nathan ad David.	b
   8234 2 Regum	2Kgs	10	7	18	Ingréssus est autem rex David, et sedit coram Dómino, et dixit: Quis ego sum, Dómine Deus, et quæ domus mea, quia adduxísti me hucúsque?
   8235 2 Regum	2Kgs	10	7	19	Sed et hoc parum visum est in conspéctu tuo, Dómine Deus, nisi loqueréris étiam de domo servi tui in longínquum: ista est enim lex Adam, Dómine Deus.
   8236 2 Regum	2Kgs	10	7	20	Quid ergo áddere póterit adhuc David, ut loquátur ad te? tu enim scis servum tuum, Dómine Deus.
   8237 2 Regum	2Kgs	10	7	21	Propter verbum tuum, et secúndum cor tuum, fecísti ómnia magnália hæc, ita ut notum fáceres servo tuo.
   8238 2 Regum	2Kgs	10	7	22	Idcírco magnificátus es, Dómine Deus, quia non est símilis tui, neque est deus extra te, in ómnibus quæ audívimus áuribus nostris.
   8239 2 Regum	2Kgs	10	7	23	Quæ est autem ut pópulus tuus Ísraël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redímeret eam sibi in pópulum, et póneret sibi nomen, facerétque eis magnália et horribília super terram a fácie pópuli tui quem redemísti tibi ex Ægýpto, gentem, et deum ejus.
   8240 2 Regum	2Kgs	10	7	24	Firmásti enim tibi pópulum tuum Ísraël in pópulum sempitérnum: et tu, Dómine Deus, factus es eis in Deum.
   8241 2 Regum	2Kgs	10	7	25	Nunc ergo Dómine Deus, verbum quod locútus es super servum tuum, et super domum ejus, súscita in sempitérnum: et fac sicut locútus es,	b
   8242 2 Regum	2Kgs	10	7	26	ut magnificétur nomen tuum usque in sempitérnum, atque dicátur: Dóminus exercítuum, Deus super Ísraël. Et domus servi tui David erit stabilíta coram Dómino,
   8243 2 Regum	2Kgs	10	7	27	quia tu, Dómine exercítuum Deus Ísraël, revelásti aurem servi tui, dicens: Domum ædificábo tibi: proptérea invénit servus tuus cor suum ut oráret te oratióne hac.
   8244 2 Regum	2Kgs	10	7	28	Nunc ergo Dómine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locútus es enim ad servum tuum bona hæc.
   8245 2 Regum	2Kgs	10	7	29	Íncipe ergo, et bénedic dómui servi tui, ut sit in sempitérnum coram te: quia tu, Dómine Deus, locútus es, et benedictióne tua benedicétur domus servi tui in sempitérnum.
   8246 2 Regum	2Kgs	10	8	1	Factum est autem post hæc, percússit David Philísthiim, et humiliávit eos, et tulit David frenum tribúti de manu Philísthiim.
   8247 2 Regum	2Kgs	10	8	2	Et percússit Moab, et mensus est eos funículo, coǽquans terræ: mensus est autem duos funículos, unum ad occidéndum, et unum ad vivificándum: factúsque est Moab David sérviens sub tribúto.
   8248 2 Regum	2Kgs	10	8	3	Et percússit David Adarézer fílium Rohob regem Soba, quando proféctus est ut dominarétur super flumen Euphráten.
   8249 2 Regum	2Kgs	10	8	4	Et captis David ex parte ejus mille septingéntis equítibus, et vigínti míllibus péditum, subnervávit omnes jugáles cúrruum: derelíquit autem ex eis centum currus.
   8250 2 Regum	2Kgs	10	8	5	Venit quoque Sýria Damásci, ut præsídium ferret Adarézer regi Soba: et percússit David de Sýria vigínti duo míllia virórum.
   8251 2 Regum	2Kgs	10	8	6	Et pósuit David præsídium in Sýria Damásci: factáque est Sýria David sérviens sub tribúto: servavítque Dóminus David in ómnibus ad quæcúmque proféctus est.
   8252 2 Regum	2Kgs	10	8	7	Et tulit David arma áurea quæ habébant servi Adarézer, et détulit ea in Jerúsalem.	b
   8253 2 Regum	2Kgs	10	8	8	Et de Bete et de Beroth, civitátibus Adarézer, tulit rex David æs multum nimis.
   8254 2 Regum	2Kgs	10	8	9	Audívit autem Thou rex Emath quod percussísset David omne robur Adarézer,
   8255 2 Regum	2Kgs	10	8	10	et misit Thou Joram fílium suum ad regem David, ut salutáret eum congrátulans, et grátias ágeret: eo quod expugnásset Adarézer, et percussísset eum. Hostis quippe erat Thou Adarézer, et in manu ejus erant vasa áurea, et vasa argéntea, et vasa ǽrea:
   8256 2 Regum	2Kgs	10	8	11	quæ et ipsa sanctificávit rex David Dómino cum argénto et auro quæ sanctificáverat de univérsis géntibus quas subégerat,
   8257 2 Regum	2Kgs	10	8	12	de Sýria, et Moab, et fíliis Ammon, et Philísthiim, et Ámalec, et de manúbiis Adarézer fílii Rohob regis Soba.
   8258 2 Regum	2Kgs	10	8	13	Fecit quoque sibi David nomen cum reverterétur capta Sýria in valle Salinárum, cæsis decem et octo míllibus:	b
   8259 2 Regum	2Kgs	10	8	14	et pósuit in Idumǽa custódes, statuítque præsídium: et facta est univérsa Idumǽa sérviens David, et servávit Dóminus David in ómnibus ad quæcúmque proféctus est.
   8260 2 Regum	2Kgs	10	8	15	Et regnávit David super omnem Ísraël: faciébat quoque David judícium et justítiam omni pópulo suo.
   8261 2 Regum	2Kgs	10	8	16	Joab autem fílius Sárviæ erat super exércitum: porro Jósaphat fílius Ahílud erat a commentáriis:
   8262 2 Regum	2Kgs	10	8	17	et Sadoc fílius Áchitob, et Achímelech fílius Abíathar, erant sacerdótes: et Saraías, scriba:
   8263 2 Regum	2Kgs	10	8	18	Banaías autem fílius Jójadæ super Ceréthi et Pheléthi: fílii autem David sacerdótes erant.
   8264 2 Regum	2Kgs	10	9	1	Et dixit David: Putásne est áliquis qui remánserit de domo Saul, ut fáciam cum eo misericórdiam propter Jónathan?
   8265 2 Regum	2Kgs	10	9	2	Erat autem de domo Saul servus nómine Siba: quem cum vocásset rex ad se, dixit ei: Tune es Siba? Et ille respóndit: Ego sum servus tuus.
   8266 2 Regum	2Kgs	10	9	3	Et ait rex: Numquid súperest áliquis de domo Saul, ut fáciam cum eo misericórdiam Dei? Dixítque Siba regi: Súperest fílius Jónathæ, débilis pédibus.
   8267 2 Regum	2Kgs	10	9	4	Ubi, inquit, est? Et Siba ad regem: Ecce, ait, in domo est Machir fílii Ámmiel, in Lódabar.
   8268 2 Regum	2Kgs	10	9	5	Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir fílii Ámmiel, de Lódabar.
   8269 2 Regum	2Kgs	10	9	6	Cum autem venísset Miphíboseth fílius Jónathæ fílii Saul ad David, córruit in fáciem suam, et adorávit. Dixítque David: Miphíboseth? Qui respóndit: Adsum servus tuus.
   8270 2 Regum	2Kgs	10	9	7	Et ait ei David: Ne tímeas, quia fáciens fáciam in te misericórdiam propter Jónathan patrem tuum, et restítuam tibi omnes agros Saul patris tui: et tu cómedes panem in mensa mea semper.
   8271 2 Regum	2Kgs	10	9	8	Qui adórans eum, dixit: Quis ego sum servus tuus, quóniam respexísti super canem mórtuum símilem mei?
   8272 2 Regum	2Kgs	10	9	9	Vocávit ítaque rex Sibam púerum Saul, et dixit ei: Ómnia quæcúmque fuérunt Saul, et univérsam domum ejus, dedi fílio dómini tui.	b
   8273 2 Regum	2Kgs	10	9	10	Operáre ígitur ei terram tu, et fílii tui, et servi tui, et ínferes fílio dómini tui cibos ut alátur: Miphíboseth autem fílius dómini tui cómedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibæ quíndecim fílii, et vigínti servi.
   8274 2 Regum	2Kgs	10	9	11	Dixítque Siba ad regem: Sicut jussísti, dómine mi rex, servo tuo, sic fáciet servus tuus: et Miphíboseth cómedet super mensam meam, quasi unus de fíliis regis.
   8275 2 Regum	2Kgs	10	9	12	Habébat autem Miphíboseth fílium párvulum nómine Micha: omnis vero cognátio domus Sibæ serviébat Miphíboseth.
   8276 2 Regum	2Kgs	10	9	13	Porro Miphíboseth habitábat in Jerúsalem, quia de mensa regis júgiter vescebátur: et erat claudus utróque pede.
   8277 2 Regum	2Kgs	10	10	1	Factum est autem post hæc ut morerétur rex filiórum Ammon, et regnávit Hanon fílius ejus pro eo.
   8278 2 Regum	2Kgs	10	10	2	Dixítque David: Fáciam misericórdiam cum Hanon fílio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericórdiam. Misit ergo David, consólans eum per servos suos super patris intéritu. Cum autem veníssent servi David in terram filiórum Ammon,
   8279 2 Regum	2Kgs	10	10	3	dixérunt príncipes filiórum Ammon ad Hanon dóminum suum: Putas quod propter honórem patris tui míserit David ad te consolatóres, et non ídeo ut investigáret, et exploráret civitátem, et evérteret eam, misit David servos suos ad te?
   8280 2 Regum	2Kgs	10	10	4	Tulit ítaque Hanon servos David, rasítque dimídiam partem barbæ eórum et prǽscidit vestes eórum médias usque ad nates, et dimísit eos.
   8281 2 Regum	2Kgs	10	10	5	Quod cum nuntiátum esset David, misit in occúrsum eórum: erant enim viri confúsi túrpiter valde, et mandávit eis David: Manéte in Jéricho donec crescat barba vestra, et tunc revertímini.
   8282 2 Regum	2Kgs	10	10	6	Vidéntes autem fílii Ammon quod injúriam fecíssent David, misérunt, et conduxérunt mercéde Syrum Rohob, et Syrum Soba, vigínti míllia péditum, et a rege Máacha mille viros, et ab Istob duódecim míllia virórum.	b
   8283 2 Regum	2Kgs	10	10	7	Quod cum audísset David, misit Joab et omnem exércitum bellatórum.
   8284 2 Regum	2Kgs	10	10	8	Egréssi sunt ergo fílii Ammon, et direxérunt áciem ante ipsum intróitum portæ: Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Máacha, seórsum erant in campo.
   8285 2 Regum	2Kgs	10	10	9	Videns ígitur Joab quod præparátum esset advérsum se prœ́lium et ex advérso et post tergum, elégit ex ómnibus eléctis Ísraël, et instrúxit áciem contra Syrum:
   8286 2 Regum	2Kgs	10	10	10	réliquam autem partem pópuli trádidit Abísai fratri suo, qui diréxit áciem advérsus fílios Ammon.
   8287 2 Regum	2Kgs	10	10	11	Et ait Joab: Si prævalúerint advérsum me Syri, eris mihi in adjutórium: si autem fílii Ammon prævalúerint advérsum te, auxiliábor tibi.
   8288 2 Regum	2Kgs	10	10	12	Esto vir fortis, et pugnémus pro pópulo nostro et civitáte Dei nostri: Dóminus autem fáciet quod bonum est in conspéctu suo.
   8289 2 Regum	2Kgs	10	10	13	Íniit ítaque Joab, et pópulus qui erat cum eo, certámen contra Syros: qui statim fugérunt a fácie ejus.
   8290 2 Regum	2Kgs	10	10	14	Fílii autem Ammon vidéntes quia fugíssent Syri, fugérunt et ipsi a fácie Abísai, et ingréssi sunt civitátem: reversúsque est Joab a fíliis Ammon, et venit Jerúsalem.
   8291 2 Regum	2Kgs	10	10	15	Vidéntes ígitur Syri quóniam corruíssent coram Ísraël, congregáti sunt páriter.	b
   8292 2 Regum	2Kgs	10	10	16	Misítque Adarézer, et edúxit Syros qui erant trans flúvium, et addúxit eórum exércitum: Sobach autem, magíster milítiæ Adarézer, erat princeps eórum.
   8293 2 Regum	2Kgs	10	10	17	Quod cum nuntiátum esset David, contráxit omnem Israélem, et transívit Jordánem, venítque in Helam: et direxérunt áciem Syri ex advérso David, et pugnavérunt contra eum.
   8294 2 Regum	2Kgs	10	10	18	Fugerúntque Syri a fácie Ísraël, et occídit David de Syris septingéntos currus, et quadragínta míllia équitum: et Sobach príncipem milítiæ percússit, qui statim mórtuus est.
   8295 2 Regum	2Kgs	10	10	19	Vidéntes autem univérsi reges qui erant in præsídio Adarézer, se victos esse ab Ísraël, expavérunt, et fugérunt quinquagínta et octo míllia coram Ísraël. Et fecérunt pacem cum Ísraël, et serviérunt eis: timuerúntque Syri auxílium præbére ultra fíliis Ammon.
   8296 2 Regum	2Kgs	10	11	1	Factum est autem, verténte anno, eo témpore quo solent reges ad bella procédere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et univérsum Ísraël, et vastavérunt fílios Ammon, et obsedérunt Rabba: David autem remánsit in Jerúsalem.
   8297 2 Regum	2Kgs	10	11	2	Dum hæc ageréntur, áccidit ut súrgeret David de strato suo post merídiem, et deambuláret in solário domus régiæ: vidítque mulíerem se lavántem ex advérso super solárium suum: erat autem múlier pulchra valde.
   8298 2 Regum	2Kgs	10	11	3	Misit ergo rex, et requisívit quæ esset múlier. Nuntiatúmque est ei quod ipsa esset Bethsabée fília Elíam, uxor Uríæ Hethǽi.
   8299 2 Regum	2Kgs	10	11	4	Missis ítaque David núntiis, tulit eam: quæ cum ingréssa esset ad illum, dormívit cum ea: statímque sanctificáta est ab immundítia sua,
   8300 2 Regum	2Kgs	10	11	5	et revérsa est domum suam concépto fœtu. Mitténsque nuntiávit David, et ait: Concépi.
   8301 2 Regum	2Kgs	10	11	6	Misit autem David ad Joab, dicens: Mitte ad me Uríam Hethǽum. Misítque Joab Uríam ad David.	b
   8302 2 Regum	2Kgs	10	11	7	Et venit Urías ad David. Quæsivítque David quam recte ágeret Joab et pópulus, et quómodo administrarétur bellum.
   8303 2 Regum	2Kgs	10	11	8	Et dixit David ad Uríam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egréssus est Urías de domo regis, secutúsque est eum cibus régius.
   8304 2 Regum	2Kgs	10	11	9	Dormívit autem Urías ante portam domus régiæ cum áliis servis dómini sui, et non descéndit ad domum suam.
   8305 2 Regum	2Kgs	10	11	10	Nuntiatúmque est David a dicéntibus: Non ivit Urías in domum suam. Et ait David ad Uríam: Numquid non de via venísti? quare non descendísti in domum tuam?
   8306 2 Regum	2Kgs	10	11	11	Et ait Urías ad David: Arca Dei et Ísraël et Juda hábitant in papiliónibus, et dóminus meus Joab et servi dómini mei super fáciem terræ manent: et ego ingrédiar domum meam, ut cómedam et bibam, et dórmiam cum uxóre mea? Per salútem tuam, et per salútem ánimæ tuæ, non fáciam rem hanc.
   8307 2 Regum	2Kgs	10	11	12	Ait ergo David ad Uríam: Mane hic étiam hódie, et cras dimíttam te. Mansit Urías in Jerúsalem in die illa et áltera:
   8308 2 Regum	2Kgs	10	11	13	et vocávit eum David ut coméderet coram se et bíberet, et inebriávit eum: qui egréssus véspere, dormívit in strato suo cum servis dómini sui, et in domum suam non descéndit.
   8309 2 Regum	2Kgs	10	11	14	Factum est ergo mane, et scripsit David epístolam ad Joab: misítque per manum Uríæ,	b
   8310 2 Regum	2Kgs	10	11	15	scribens in epístola: Pónite Uríam ex advérso belli, ubi fortíssimum est prœ́lium: et derelínquite eum, ut percússus intéreat.
   8311 2 Regum	2Kgs	10	11	16	Ígitur cum Joab obsidéret urbem, pósuit Uríam in loco ubi sciébat viros esse fortíssimos.
   8312 2 Regum	2Kgs	10	11	17	Egressíque viri de civitáte, bellábant advérsum Joab, et cecidérunt de pópulo servórum David, et mórtuus est étiam Urías Hethǽus.
   8313 2 Regum	2Kgs	10	11	18	Misit ítaque Joab, et nuntiávit David ómnia verba prœ́lii:
   8314 2 Regum	2Kgs	10	11	19	præcepítque núntio, dicens: Cum compléveris univérsos sermónes belli ad regem,
   8315 2 Regum	2Kgs	10	11	20	si eum víderis indignári, et díxerit: Quare accessístis ad murum, ut prœliarémini? an ignorabátis quod multa désuper ex muro tela mittántur?
   8316 2 Regum	2Kgs	10	11	21	Quis percússit Abímelech fílium Jeróbaal? nonne múlier misit super eum fragmen molæ de muro, et interfécit eum in Thebes? quare juxta murum accessístis? dices: Étiam servus tuus Urías Hethǽus occúbuit.
   8317 2 Regum	2Kgs	10	11	22	Ábiit ergo núntius, et venit, et narrávit David ómnia quæ ei præcéperat Joab.	b
   8318 2 Regum	2Kgs	10	11	23	Et dixit núntius ad David: Prævaluérunt advérsum nos viri, et egréssi sunt ad nos in agrum: nos autem facto ímpetu persecúti eos sumus usque ad portam civitátis.
   8319 2 Regum	2Kgs	10	11	24	Et direxérunt jácula sagittárii ad servos tuos ex muro désuper, mortuíque sunt de servis regis: quin étiam servus tuus Urías Hethǽus mórtuus est.
   8320 2 Regum	2Kgs	10	11	25	Et dixit David ad núntium: Hæc dices Joab: Non te frangat ista res: várius enim evéntus est belli, nunc hunc, et nunc illum consúmit gládius: confórta bellatóres tuos advérsus urbem ut déstruas eam, et exhortáre eos.
   8321 2 Regum	2Kgs	10	11	26	Audívit autem uxor Uríæ quod mórtuus esset Urías vir suus, et planxit eum.	b
   8322 2 Regum	2Kgs	10	11	27	Transácto autem luctu, misit David, et introdúxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperítque ei fílium: et displícuit verbum hoc quod fécerat David, coram Dómino.
   8323 2 Regum	2Kgs	10	12	1	Misit ergo Dóminus Nathan ad David: qui cum venísset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitáte una, unus dives, et alter pauper.
   8324 2 Regum	2Kgs	10	12	2	Dives habébat oves et boves plúrimos valde.
   8325 2 Regum	2Kgs	10	12	3	Pauper autem nihil habébat omníno, præter ovem unam párvulam quam émerat et nutríerat, et quæ créverat apud eum cum fíliis ejus simul, de pane illíus cómedens, et de cálice ejus bibens, et in sinu illíus dórmiens: erátque illi sicut fília.
   8326 2 Regum	2Kgs	10	12	4	Cum autem peregrínus quidam venísset ad dívitem, parcens ille súmere de óvibus et de bobus suis, ut exhíberet convívium peregríno illi qui vénerat ad se, tulit ovem viri páuperis, et præparávit cibos hómini qui vénerat ad se.
   8327 2 Regum	2Kgs	10	12	5	Irátus autem indignatióne David advérsus hóminem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dóminus, quóniam fílius mortis est vir qui fecit hoc.
   8328 2 Regum	2Kgs	10	12	6	Ovem reddet in quádruplum, eo quod fécerit verbum istud, et non pepércerit.
   8329 2 Regum	2Kgs	10	12	7a	Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir.
   8330 2 Regum	2Kgs	10	12	7b	Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Ego unxi te in regem super Ísraël, et ego érui te de manu Saul,
   8331 2 Regum	2Kgs	10	12	8	et dedi tibi domum dómini tui, et uxóres dómini tui in sinu tuo, dedíque tibi domum Ísraël et Juda: et si parva sunt ista, adjíciam tibi multo majóra.
   8332 2 Regum	2Kgs	10	12	9	Quare ergo contempsísti verbum Dómini, ut fáceres malum in conspéctu meo? Uríam Hethǽum percussísti gládio, et uxórem illíus accepísti in uxórem tibi, et interfecísti eum gládio filiórum Ammon.
   8333 2 Regum	2Kgs	10	12	10	Quam ob rem non recédet gládius de domo tua usque in sempitérnum, eo quod despéxeris me, et túleris uxórem Uríæ Hethǽi ut esset uxor tua.
   8334 2 Regum	2Kgs	10	12	11	Ítaque hæc dicit Dóminus: Ecce ego suscitábo super te malum de domo tua, et tollam uxóres tuas in óculis tuis, et dabo próximo tuo: et dórmiet cum uxóribus tuis in óculis solis hujus.
   8335 2 Regum	2Kgs	10	12	12	Tu enim fecísti abscóndite: ego autem fáciam verbum istud in conspéctu omnis Ísraël, et in conspéctu solis.
   8336 2 Regum	2Kgs	10	12	13	Et dixit David ad Nathan: Peccávi Dómino. Dixítque Nathan ad David: Dóminus quoque tránstulit peccátum tuum: non moriéris.	b
   8337 2 Regum	2Kgs	10	12	14	Verúmtamen quóniam blasphemáre fecísti inimícos Dómini, propter verbum hoc, fílius qui natus est tibi, morte moriétur.
   8338 2 Regum	2Kgs	10	12	15	Et revérsus est Nathan in domum suam. Percússit quoque Dóminus párvulum quem pepérerat uxor Uríæ David, et desperátus est.
   8339 2 Regum	2Kgs	10	12	16	Deprecatúsque est David Dóminum pro párvulo: et jejunávit David jejúnio, et ingréssus seórsum, jácuit super terram.
   8340 2 Regum	2Kgs	10	12	17	Venérunt autem senióres domus ejus, cogéntes eum ut súrgeret de terra: qui nóluit, nec comédit cum eis cibum.
   8341 2 Regum	2Kgs	10	12	18	Áccidit autem die séptima ut morerétur infans: timuerúntque servi David nuntiáre ei quod mórtuus esset párvulus: dixérunt enim: Ecce cum párvulus adhuc víveret, loquebámur ad eum, et non audiébat vocem nostram: quanto magis si dixérimus: Mórtuus est puer, se afflíget?
   8342 2 Regum	2Kgs	10	12	19	Cum ergo David vidísset servos suos mussitántes, intelléxit quod mórtuus esset infántulus: dixítque ad servos suos: Num mórtuus est puer? Qui respondérunt ei: Mórtuus est.
   8343 2 Regum	2Kgs	10	12	20	Surréxit ergo David de terra, et lotus unctúsque est: cumque mutásset vestem, ingréssus est domum Dómini: et adorávit, et venit in domum suam, petivítque ut pónerent ei panem, et comédit.
   8344 2 Regum	2Kgs	10	12	21	Dixérunt autem ei servi sui: Quis est sermo quem fecísti? propter infántem, cum adhuc víveret, jejunásti et flebas: mórtuo autem púero, surrexísti, et comedísti panem.
   8345 2 Regum	2Kgs	10	12	22	Qui ait: Propter infántem, dum adhuc víveret, jejunávi et flevi: dicébam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dóminus, et vivat infans?
   8346 2 Regum	2Kgs	10	12	23	Nunc autem quia mórtuus est, quare jejúnem? numquid pótero revocáre eum ámplius? ego vadam magis ad eum: ille vero non revertétur ad me.
   8347 2 Regum	2Kgs	10	12	24	Et consolátus est David Bethsabée uxórem suam, ingressúsque ad eam dormívit cum ea: quæ génuit fílium, et vocávit nomen ejus Sálomon: et Dóminus diléxit eum.
   8348 2 Regum	2Kgs	10	12	25	Misítque in manu Nathan prophétæ, et vocávit nomen ejus, Amábilis Dómino, eo quod dilígeret eum Dóminus.
   8349 2 Regum	2Kgs	10	12	26	Ígitur pugnábat Joab contra Rabbath filiórum Ammon, et expugnábat urbem régiam.	b
   8350 2 Regum	2Kgs	10	12	27	Misítque Joab núntios ad David, dicens: Dimicávi advérsum Rabbath, et capiénda est Urbs aquárum.
   8351 2 Regum	2Kgs	10	12	28	Nunc ígitur cóngrega réliquam partem pópuli, et óbside civitátem, et cape eam: ne cum a me vastáta fúerit urbs, nómini meo ascribátur victória.
   8352 2 Regum	2Kgs	10	12	29	Congregávit ítaque David omnem pópulum, et proféctus est advérsum Rabbath: cumque dimicásset, cepit eam.
   8353 2 Regum	2Kgs	10	12	30	Et tulit diadéma regis eórum de cápite ejus, pondo auri taléntum, habens gemmas pretiosíssimas: et impósitum est super caput David. Sed et prædam civitátis asportávit multam valde:
   8354 2 Regum	2Kgs	10	12	31	pópulum quoque ejus addúcens serrávit, et circumégit super eos ferráta carpénta: divisítque cultris, et tradúxit in typo láterum: sic fecit univérsis civitátibus filiórum Ammon. Et revérsus est David et omnis exércitus in Jerúsalem.
   8355 2 Regum	2Kgs	10	13	1	Factum est autem post hæc ut Ábsalom fílii David sorórem speciosíssimam, vocábulo Thamar, adamáret Amnon fílius David,
   8356 2 Regum	2Kgs	10	13	2	et deperíret eam valde, ita ut propter amórem ejus ægrotáret: quia cum esset virgo, diffícile ei videbátur ut quíppiam inhonéste ágeret cum ea.
   8357 2 Regum	2Kgs	10	13	3	Erat autem Amnon amícus nómine Jónadab, fílius Sémmaa fratris David, vir prudens valde.
   8358 2 Regum	2Kgs	10	13	4	Qui dixit ad eum: Quare sic attenuáris mácie, fili regis, per síngulos dies? cur non índicas mihi? Dixítque ei Amnon: Thamar sorórem fratris mei Ábsalom amo.
   8359 2 Regum	2Kgs	10	13	5	Cui respóndit Jónadab: Cuba super lectum tuum, et languórem símula: cumque vénerit pater tuus ut vísitet te, dic ei: Véniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum, et fáciat pulméntum, ut cómedam de manu ejus.	b
   8360 2 Regum	2Kgs	10	13	6	Accúbuit ítaque Amnon, et quasi ægrotáre cœpit: cumque venísset rex ad visitándum eum, ait Amnon ad regem: Véniat, óbsecro, Thamar soror mea, ut fáciat in óculis meis duas sorbitiúnculas, et cibum cápiam de manu ejus.
   8361 2 Regum	2Kgs	10	13	7	Misit ergo David ad Thamar domum, dicens: Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulméntum.
   8362 2 Regum	2Kgs	10	13	8	Venítque Thamar in domum Amnon fratris sui: ille autem jacébat. Quæ tollens farínam commíscuit, et liquefáciens, in óculis ejus coxit sorbitiúnculas.
   8363 2 Regum	2Kgs	10	13	9	Tollénsque quod cóxerat, effúdit, et pósuit coram eo, et nóluit comédere: dixítque Amnon: Ejícite univérsos a me. Cumque ejecíssent omnes,
   8364 2 Regum	2Kgs	10	13	10	dixit Amnon ad Thamar: Infer cibum in concláve, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiúnculas quas fécerat, et íntulit ad Amnon fratrem suum in concláve.
   8365 2 Regum	2Kgs	10	13	11	Cumque obtulísset ei cibum, apprehéndit eam, et ait: Veni, cuba mecum, soror mea.
   8366 2 Regum	2Kgs	10	13	12	Quæ respóndit ei: Noli frater mi, noli opprímere me: neque enim hoc fas est in Ísraël: noli fácere stultítiam hanc.
   8367 2 Regum	2Kgs	10	13	13	Ego enim ferre non pótero oppróbrium meum, et tu eris quasi unus de insipiéntibus in Ísraël: quin pótius lóquere ad regem, et non negábit me tibi.
   8368 2 Regum	2Kgs	10	13	14	Nóluit autem acquiéscere précibus ejus, sed prǽvalens víribus oppréssit eam, et cubávit cum ea.
   8369 2 Regum	2Kgs	10	13	15	Et exósam eam hábuit Amnon ódio magno nimis: ita ut majus esset ódium quo óderat eam, amóre quo ante diléxerat. Dixítque ei Amnon: Surge, et vade.	b
   8370 2 Regum	2Kgs	10	13	16	Quæ respóndit ei: Majus est hoc malum quod nunc agis advérsum me, quam quod ante fecísti, expéllens me. Et nóluit audíre eam:
   8371 2 Regum	2Kgs	10	13	17	sed vocáto púero qui ministrábat ei, dixit: Éjice hanc a me foras, et claude óstium post eam.
   8372 2 Regum	2Kgs	10	13	18	Quæ indúta erat talári túnica: hujuscémodi enim fíliæ regis vírgines véstibus utebántur. Ejécit ítaque eam miníster illíus foras: clausítque fores post eam.
   8373 2 Regum	2Kgs	10	13	19	Quæ aspérgens cínerem cápiti suo, scissa talári túnica, impositísque mánibus super caput suum, ibat ingrédiens, et clamans.
   8374 2 Regum	2Kgs	10	13	20	Dixit autem ei Ábsalom frater suus: Numquid Amnon frater tuus concúbuit tecum? sed nunc soror, tace: frater tuus est: neque afflígas cor tuum pro hac re. Mansit ítaque Thamar contabéscens in domo Ábsalom fratris sui.
   8375 2 Regum	2Kgs	10	13	21	Cum autem audísset rex David verba hæc, contristátus est valde: et nóluit contristáre spíritum Amnon fílii sui, quóniam diligébat eum, quia primogénitus erat ei.
   8376 2 Regum	2Kgs	10	13	22	Porro non est locútus Ábsalom ad Amnon nec malum nec bonum: óderat enim Ábsalom Amnon, eo quod violásset Thamar sorórem suam.
   8377 2 Regum	2Kgs	10	13	23	Factum est autem post tempus biénnii ut tonderéntur oves Ábsalom in Baálhasor, quæ est juxta Éphraim: et vocávit Ábsalom omnes fílios regis,	b
   8378 2 Regum	2Kgs	10	13	24	venítque ad regem, et ait ad eum: Ecce tondéntur oves servi tui: véniat, oro, rex cum servis suis ad servum suum.
   8379 2 Regum	2Kgs	10	13	25	Dixítque rex ad Ábsalom: Noli fili mi, noli rogáre ut veniámus omnes et gravémus te. Cum autem cógeret eum, et noluísset ire, benedíxit ei.
   8380 2 Regum	2Kgs	10	13	26	Et ait Ábsalom: Si non vis veníre, véniat, óbsecro, nobíscum saltem Amnon frater meus. Dixítque ad eum rex: Non est necésse ut vadat tecum.
   8381 2 Regum	2Kgs	10	13	27	Coégit ítaque Ábsalom eum, et dimísit cum eo Amnon et univérsos fílios regis. Fecerátque Ábsalom convívium quasi convívium regis.
   8382 2 Regum	2Kgs	10	13	28	Præcéperat autem Ábsalom púeris suis, dicens: Observáte cum temuléntus fúerit Amnon vino, et díxero vobis: Percútite eum, et interfícite: nolíte timére: ego enim sum qui præcípio vobis: roborámini, et estóte viri fortes.
   8383 2 Regum	2Kgs	10	13	29	Fecérunt ergo púeri Ábsalom advérsum Amnon sicut præcéperat eis Ábsalom. Surgentésque omnes fílii regis ascendérunt sínguli mulas suas, et fugérunt.
   8384 2 Regum	2Kgs	10	13	30	Cumque adhuc pérgerent in itínere, fama pervénit ad David, dicens: Percússit Ábsalom omnes fílios regis, et non remánsit ex eis saltem unus.	b
   8385 2 Regum	2Kgs	10	13	31	Surréxit ítaque rex, et scidit vestiménta sua, et cécidit super terram: et omnes servi illíus qui assistébant ei, scidérunt vestiménta sua.
   8386 2 Regum	2Kgs	10	13	32	Respóndens autem Jónadab fílius Sémmaa fratris David, dixit: Ne ǽstimet dóminus meus rex quod omnes púeri fílii regis occísi sint: Amnon solus mórtuus est, quóniam in ore Ábsalom erat pósitus ex die qua oppréssit Thamar sorórem ejus.
   8387 2 Regum	2Kgs	10	13	33	Nunc ergo ne ponat dóminus meus rex super cor suum verbum istud, dicens: Omnes fílii regis occísi sunt: quóniam Amnon solus mórtuus est.
   8388 2 Regum	2Kgs	10	13	34	Fugit autem Ábsalom. Et elevávit puer speculátor óculos suos, et aspéxit: et ecce pópulus multus veniébat per iter dévium ex látere montis.	b
   8389 2 Regum	2Kgs	10	13	35	Dixit autem Jónadab ad regem: Ecce fílii regis adsunt: juxta verbum servi tui, sic factum est.
   8390 2 Regum	2Kgs	10	13	36	Cumque cessásset loqui, apparuérunt et fílii regis: et intrántes levavérunt vocem suam, et flevérunt: sed et rex et omnes servi ejus flevérunt plorátu magno nimis.
   8391 2 Regum	2Kgs	10	13	37	Porro Ábsalom fúgiens ábiit ad Tholómai fílium Ámmiud regem Gessur. Luxit ergo David fílium suum cunctis diébus.
   8392 2 Regum	2Kgs	10	13	38	Ábsalom autem cum fugísset, et venísset in Gessur, fuit ibi tribus annis.
   8393 2 Regum	2Kgs	10	13	39	Cessavítque rex David pérsequi Ábsalom, eo quod consolátus esset super Amnon intéritu.
   8394 2 Regum	2Kgs	10	14	1	Intélligens autem Joab fílius Sárviæ quod cor regis versum esset ad Ábsalom,
   8395 2 Regum	2Kgs	10	14	2	misit Thécuam, et tulit inde mulíerem sapiéntem: dixítque ad eam: Lugére te símula, et indúere veste lúgubri, et ne ungáris óleo, ut sis quasi múlier jam plúrimo témpore lugens mórtuum:
   8396 2 Regum	2Kgs	10	14	3	et ingrediéris ad regem, et loquéris ad eum sermónes hujuscémodi. Pósuit autem Joab verba in ore ejus.
   8397 2 Regum	2Kgs	10	14	4	Ítaque cum ingréssa fuísset múlier Thecuítis ad regem, cécidit coram eo super terram, et adorávit, et dixit: Serva me, rex.	b
   8398 2 Regum	2Kgs	10	14	5	Et ait ad eam rex: Quid causæ habes? Quæ respóndit: Heu, múlier vídua ego sum: mórtuus est enim vir meus.
   8399 2 Regum	2Kgs	10	14	6	Et ancíllæ tuæ erant duo fílii: qui rixáti sunt advérsum se in agro, nullúsque erat qui eos prohibére posset: et percússit alter álterum, et interfécit eum.
   8400 2 Regum	2Kgs	10	14	7	Et ecce consúrgens univérsa cognátio advérsum ancíllam tuam, dicit: Trade eum qui percússit fratrem suum, ut occidámus eum pro ánima fratris sui quem interfécit, et deleámus hærédem: et quǽrunt extínguere scintíllam meam quæ relícta est, ut non supérsit viro meo nomen, et relíquiæ super terram.
   8401 2 Regum	2Kgs	10	14	8	Et ait rex ad mulíerem: Vade in domum tuam, et ego jubébo pro te.
   8402 2 Regum	2Kgs	10	14	9	Dixítque múlier Thecuítis ad regem: In me, dómine mi rex, sit iníquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus ejus sit ínnocens.
   8403 2 Regum	2Kgs	10	14	10	Et ait rex: Qui contradíxerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te.
   8404 2 Regum	2Kgs	10	14	11	Quæ ait: Recordétur rex Dómini Dei sui, ut non multiplicéntur próximi sánguinis ad ulciscéndum, et nequáquam interfíciant fílium meum. Qui ait: Vivit Dóminus, quia non cadet de capíllis fílii tui super terram.
   8405 2 Regum	2Kgs	10	14	12	Dixit ergo múlier: Loquátur ancílla tua ad dóminum meum regem verbum. Et ait: Lóquere.	b
   8406 2 Regum	2Kgs	10	14	13	Dixítque múlier: Quare cogitásti hujuscémodi rem contra pópulum Dei, et locútus est rex verbum istud, ut peccet, et non redúcat ejéctum suum?
   8407 2 Regum	2Kgs	10	14	14	Omnes mórimur, et quasi aquæ dilábimur in terram, quæ non revertúntur: nec vult Deus períre ánimam, sed retráctat cógitans ne pénitus péreat qui abjéctus est.
   8408 2 Regum	2Kgs	10	14	15	Nunc ígitur veni, ut loquar ad dóminum meum regem verbum hoc, præsénte pópulo. Et dixit ancílla tua: Loquar ad regem, si quómodo fáciat rex verbum ancíllæ suæ.
   8409 2 Regum	2Kgs	10	14	16	Et audívit rex, ut liberáret ancíllam suam de manu ómnium qui volébant de hæreditáte Dei delére me, et fílium meum simul.
   8410 2 Regum	2Kgs	10	14	17	Dicat ergo ancílla tua, ut fiat verbum dómini mei regis sicut sacrifícium. Sicut enim ángelus Dei, sic est dóminus meus rex, ut nec benedictióne, nec maledictióne moveátur: unde et Dóminus Deus tuus est tecum.
   8411 2 Regum	2Kgs	10	14	18	Et respóndens rex, dixit ad mulíerem: Ne abscóndas a me verbum quod te intérrogo. Dixítque ei múlier: Lóquere, dómine mi rex.	b
   8412 2 Regum	2Kgs	10	14	19	Et ait rex: Numquid manus Joab tecum est in ómnibus istis? Respóndit múlier, et ait: Per salútem ánimæ tuæ, dómine mi rex, nec ad sinístram, nec ad déxteram est ex ómnibus his quæ locútus est dóminus meus rex: servus enim tuus Joab, ipse præcépit mihi, et ipse pósuit in os ancíllæ tuæ ómnia verba hæc.
   8413 2 Regum	2Kgs	10	14	20	Ut vérterem figúram sermónis hujus, servus tuus Joab præcépit istud: tu autem, dómine mi rex, sápiens es, sicut habet sapiéntiam ángelus Dei, ut intélligas ómnia super terram.
   8414 2 Regum	2Kgs	10	14	21	Et ait rex ad Joab: Ecce placátus feci verbum tuum: vade ergo, et révoca púerum Ábsalom.
   8415 2 Regum	2Kgs	10	14	22	Cadénsque Joab super fáciem suam in terram, adorávit, et benedíxit regi: et dixit Joab: Hódie intelléxit servus tuus quia invéni grátiam in óculis tuis, dómine mi rex: fecísti enim sermónem servi tui.
   8416 2 Regum	2Kgs	10	14	23	Surréxit ergo Joab et ábiit in Gessur, et addúxit Ábsalom in Jerúsalem.
   8417 2 Regum	2Kgs	10	14	24	Dixit autem rex: Revertátur in domum suam, et fáciem meam non vídeat. Revérsus est ítaque Ábsalom in domum suam, et fáciem regis non vidit.
   8418 2 Regum	2Kgs	10	14	25	Porro sicut Ábsalom, vir non erat pulcher in omni Ísraël, et decórus nimis: a vestígio pedis usque ad vérticem non erat in eo ulla mácula.	b
   8419 2 Regum	2Kgs	10	14	26	Et quando tondébat capíllum (semel autem in anno tondebátur, quia gravábat eum cæsáries), ponderábat capíllos cápitis sui ducéntis siclis, póndere público.
   8420 2 Regum	2Kgs	10	14	27	Nati sunt autem Ábsalom fílii tres, et fília una nómine Thamar, elegántis formæ.
   8421 2 Regum	2Kgs	10	14	28	Mansítque Ábsalom in Jerúsalem duóbus annis, et fáciem regis non vidit.	b
   8422 2 Regum	2Kgs	10	14	29	Misit ítaque ad Joab, ut mítteret eum ad regem: qui nóluit veníre ad eum. Cumque secúndo misísset, et ille noluísset veníre ad eum,
   8423 2 Regum	2Kgs	10	14	30	dixit servis suis: Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habéntem messem hórdei: ite ígitur, et succéndite eum igni. Succendérunt ergo servi Ábsalom ségetem igni. Et veniéntes servi Joab, scissis véstibus suis, dixérunt: Succendérunt servi Ábsalom partem agri igni.
   8424 2 Regum	2Kgs	10	14	31	Surrexítque Joab, et venit ad Ábsalom in domum ejus, et dixit: Quare succendérunt servi tui ségetem meam igni?
   8425 2 Regum	2Kgs	10	14	32	Et respóndit Ábsalom ad Joab: Misi ad te óbsecrans ut veníres ad me, et mítterem te ad regem, et díceres ei: Quare veni de Gessur? mélius mihi erat ibi esse: óbsecro ergo ut vídeam fáciem regis: quod si memor est iniquitátis meæ, interfíciat me.
   8426 2 Regum	2Kgs	10	14	33	Ingréssus ítaque Joab ad regem, nuntiávit ei ómnia: vocatúsque est Ábsalom, et intrávit ad regem, et adorávit super fáciem terræ coram eo: osculatúsque est rex Ábsalom.
   8427 2 Regum	2Kgs	10	15	1	Ígitur post hæc fecit sibi Ábsalom currus, et équites, et quinquagínta viros qui præcéderent eum.
   8428 2 Regum	2Kgs	10	15	2	Et mane consúrgens Ábsalom, stabat juxta intróitum portæ, et omnem virum qui habébat negótium ut veníret ad regis judícium, vocábat Ábsalom ad se, et dicébat: De qua civitáte es tu? Qui respóndens aiébat: Ex una tribu Ísraël ego sum servus tuus.
   8429 2 Regum	2Kgs	10	15	3	Respondebátque ei Ábsalom: Vidéntur mihi sermónes tui boni et justi, sed non est qui te áudiat constitútus a rege. Dicebátque Ábsalom:
   8430 2 Regum	2Kgs	10	15	4	Quis me constítuat júdicem super terram, ut ad me véniant omnes qui habent negótium, et juste júdicem?
   8431 2 Regum	2Kgs	10	15	5	Sed et cum accéderet ad eum homo ut salutáret illum, extendébat manum suam, et apprehéndens osculabátur eum.
   8432 2 Regum	2Kgs	10	15	6	Faciebátque hoc omni Ísraël veniénti ad judícium ut audirétur a rege, et sollicitábat corda virórum Ísraël.
   8433 2 Regum	2Kgs	10	15	7	Post quadragínta autem annos, dixit Ábsalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quæ vovi Dómino in Hebron.	b
   8434 2 Regum	2Kgs	10	15	8	Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Sýriæ, dicens: Si redúxerit me Dóminus in Jerúsalem, sacrificábo Dómino.
   8435 2 Regum	2Kgs	10	15	9	Dixítque ei rex David: Vade in pace. Et surréxit, et ábiit in Hebron.
   8436 2 Regum	2Kgs	10	15	10	Misit autem Ábsalom exploratóres in univérsas tribus Ísraël, dicens: Statim ut audiéritis clangórem búccinæ, dícite: Regnávit Ábsalom in Hebron.
   8437 2 Regum	2Kgs	10	15	11	Porro cum Ábsalom iérunt ducénti viri de Jerúsalem vocáti, eúntes símplici corde, et causam pénitus ignorántes.
   8438 2 Regum	2Kgs	10	15	12	Accersívit quoque Ábsalom Achítophel Gilonítem consiliárium David, de civitáte sua Gilo. Cumque immoláret víctimas, facta est conjurátio válida, populúsque concúrrens augebátur cum Ábsalom.
   8439 2 Regum	2Kgs	10	15	13	Venit ígitur núntius ad David, dicens: Toto corde univérsus Ísraël séquitur Ábsalom.	b
   8440 2 Regum	2Kgs	10	15	14	Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerúsalem: Súrgite, fugiámus: neque enim erit nobis effúgium a fácie Ábsalom: festináte égredi, ne forte véniens óccupet nos, et impéllat super nos ruínam, et percútiat civitátem in ore gládii.
   8441 2 Regum	2Kgs	10	15	15	Dixerúntque servi regis ad eum: Ómnia quæcúmque præcéperit dóminus noster rex, libénter exequémur servi tui.
   8442 2 Regum	2Kgs	10	15	16	Egréssus est ergo rex et univérsa domus ejus pédibus suis: et derelíquit rex decem mulíeres concubínas ad custodiéndam domum.
   8443 2 Regum	2Kgs	10	15	17	Egressúsque rex et omnis Ísraël pédibus suis, stetit procul a domo:
   8444 2 Regum	2Kgs	10	15	18	et univérsi servi ejus ambulábant juxta eum, et legiónes Ceréthi, et Pheléthi, et omnes Gethǽi, pugnatóres válidi, sexcénti viri qui secúti eum fúerant de Geth pédites, præcedébant regem.
   8445 2 Regum	2Kgs	10	15	19	Dixit autem rex ad Ethái Gethǽum: Cur venis nobíscum? revértere, et hábita cum rege, quia peregrínus es, et egréssus es de loco tuo.
   8446 2 Regum	2Kgs	10	15	20	Heri venísti, et hódie compélleris nobíscum égredi? ego autem vadam quo itúrus sum: revértere, et reduc tecum fratres tuos, et Dóminus fáciet tecum misericórdiam et veritátem, quia ostendísti grátiam et fidem.
   8447 2 Regum	2Kgs	10	15	21	Et respóndit Ethái regi dicens: Vivit Dóminus, et vivit dóminus meus rex, quóniam in quocúmque loco fúeris, dómine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus.
   8448 2 Regum	2Kgs	10	15	22	Et ait David Ethái: Veni, et transi. Et transívit Ethái Gethǽus, et omnes viri qui cum eo erant, et réliqua multitúdo.
   8449 2 Regum	2Kgs	10	15	23	Omnésque flebant voce magna, et univérsus pópulus transíbat: rex quoque transgrediebátur torréntem Cedron, et cunctus pópulus incedébat contra viam quæ réspicit ad desértum.
   8450 2 Regum	2Kgs	10	15	24	Venit autem et Sadoc sacérdos, et univérsi Levítæ cum eo, portántes arcam fœ́deris Dei: et deposuérunt arcam Dei. Et ascéndit Abíathar, donec explétus esset omnis pópulus qui egréssus fúerat de civitáte.	b
   8451 2 Regum	2Kgs	10	15	25	Et dixit rex ad Sadoc: Repórta arcam Dei in urbem: si invénero grátiam in óculis Dómini, redúcet me, et osténdet mihi eam, et tabernáculum suum.
   8452 2 Regum	2Kgs	10	15	26	Si autem díxerit mihi: Non places: præsto sum: fáciat quod bonum est coram se.
   8453 2 Regum	2Kgs	10	15	27	Et dixit rex ad Sadoc sacerdótem: O videns, revértere in civitátem in pace: et Achímaas fílius tuus, et Jónathas fílius Abíathar, duo fílii vestri, sint vobíscum.
   8454 2 Regum	2Kgs	10	15	28	Ecce ego abscóndar in campéstribus desérti, donec véniat sermo a vobis índicans mihi.
   8455 2 Regum	2Kgs	10	15	29	Reportavérunt ergo Sadoc et Abíathar arcam Dei in Jerúsalem, et mansérunt ibi.
   8456 2 Regum	2Kgs	10	15	30	Porro David ascendébat clivum Olivárum, scandens et flens, nudis pédibus incédens, et opérto cápite: sed et omnis pópulus qui erat cum eo, opérto cápite ascendébat plorans.	b
   8457 2 Regum	2Kgs	10	15	31	Nuntiátum est autem David quod et Achítophel esset in conjuratióne cum Ábsalom: dixítque David: Infátua, quæso, Dómine, consílium Achítophel.
   8458 2 Regum	2Kgs	10	15	32	Cumque ascénderet David summitátem montis in quo adoratúrus erat Dóminum, ecce occúrrit ei Chúsai Arachítes, scissa veste, et terra pleno cápite.
   8459 2 Regum	2Kgs	10	15	33	Et dixit ei David: Si véneris mecum, eris mihi óneri:
   8460 2 Regum	2Kgs	10	15	34	si autem in civitátem revertáris, et díxeris Ábsalom: Servus tuus sum, rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipábis consílium Achítophel.
   8461 2 Regum	2Kgs	10	15	35	Habes autem tecum Sadoc et Abíathar sacerdótes: et omne verbum quodcúmque audíeris de domo regis, indicábis Sadoc et Abíathar sacerdótibus.
   8462 2 Regum	2Kgs	10	15	36	Sunt autem cum eis duo fílii eórum Achímaas fílius Sadoc, et Jónathas fílius Abíathar: et mittétis per eos ad me omne verbum quod audiéritis.
   8463 2 Regum	2Kgs	10	15	37	Veniénte ergo Chúsai amíco David in civitátem, Ábsalom quoque ingréssus est Jerúsalem.
   8464 2 Regum	2Kgs	10	16	1	Cumque David transísset páululum montis vérticem, appáruit Siba puer Miphíboseth in occúrsum ejus, cum duóbus ásinis, qui oneráti erant ducéntis pánibus, et centum alligatúris uvæ passæ, et centum massis palathárum, et utre vini.
   8465 2 Regum	2Kgs	10	16	2	Et dixit rex Sibæ: Quid sibi volunt hæc? Respondítque Siba: Ásini, domésticis regis ut sédeant: panes et pálathæ ad vescéndum púeris tuis: vinum autem ut bibat siquis defécerit in desérto.
   8466 2 Regum	2Kgs	10	16	3	Et ait rex: Ubi est fílius dómini tui? Respondítque Siba regi: Remánsit in Jerúsalem, dicens: Hódie restítuet mihi domus Ísraël regnum patris mei.
   8467 2 Regum	2Kgs	10	16	4	Et ait rex Sibæ: Tua sint ómnia quæ fuérunt Miphíboseth. Dixítque Siba: Oro ut invéniam grátiam coram te, dómine mi rex.
   8468 2 Regum	2Kgs	10	16	5	Venit ergo rex David usque Bahúrim: et ecce egrediebátur inde vir de cognatióne domus Saul, nómine Sémei, fílius Gera: procedebátque egrédiens, et maledicébat,	b
   8469 2 Regum	2Kgs	10	16	6	mittebátque lápides contra David et contra univérsos servos regis David: omnis autem pópulus, et univérsi bellatóres, a dextro et a sinístro látere regis incedébant.
   8470 2 Regum	2Kgs	10	16	7	Ita autem loquebátur Sémei cum maledíceret regi: Egrédere, egrédere, vir sánguinum, et vir Bélial.
   8471 2 Regum	2Kgs	10	16	8	Réddidit tibi Dóminus univérsum sánguinem domus Saul: quóniam invasísti regnum pro eo, et dedit Dóminus regnum in manu Ábsalom fílii tui: et ecce premunt te mala tua, quóniam vir sánguinum es.
   8472 2 Regum	2Kgs	10	16	9	Dixit autem Abísai fílius Sárviæ regi: Quare maledícit canis hic mórtuus dómino meo regi? vadam, et amputábo caput ejus.
   8473 2 Regum	2Kgs	10	16	10	Et ait rex: Quid mihi et vobis est, fílii Sárviæ? dimíttite eum, ut maledícat: Dóminus enim præcépit ei ut maledíceret David: et quis est qui áudeat dícere quare sic fécerit?
   8474 2 Regum	2Kgs	10	16	11	Et ait rex Abísai, et univérsis servis suis: Ecce fílius meus qui egréssus est de útero meo, quærit ánimam meam: quanto magis nunc fílius Jémini? Dimíttite eum ut maledícat juxta præcéptum Dómini:
   8475 2 Regum	2Kgs	10	16	12	si forte respíciat Dóminus afflictiónem meam, et reddat mihi Dóminus bonum pro maledictióne hac hodiérna.
   8476 2 Regum	2Kgs	10	16	13	Ambulábat ítaque David et sócii ejus per viam cum eo. Sémei autem per jugum montis ex látere contra illum gradiebátur, maledícens, et mittens lápides advérsum eum, terrámque spargens.
   8477 2 Regum	2Kgs	10	16	14	Venit ítaque rex, et univérsus pópulus cum eo lassus, et refocilláti sunt ibi.
   8478 2 Regum	2Kgs	10	16	15	Ábsalom autem et omnis pópulus ejus ingréssi sunt Jerúsalem, sed et Achítophel cum eo.	b
   8479 2 Regum	2Kgs	10	16	16	Cum autem venísset Chúsai Arachítes amícus David ad Ábsalom, locútus est ad eum: Salve rex, salve rex.
   8480 2 Regum	2Kgs	10	16	17	Ad quem Ábsalom: Hæc est, inquit, grátia tua ad amícum tuum? quare non ivísti cum amíco tuo?
   8481 2 Regum	2Kgs	10	16	18	Respondítque Chúsai ad Ábsalom: Nequáquam: quia illíus ero, quem elégit Dóminus, et omnis hic pópulus, et univérsus Ísraël: et cum eo manébo.
   8482 2 Regum	2Kgs	10	16	19	Sed ut et hoc ínferam, cui ego servitúrus sum? nonne fílio regis? Sicut párui patri tuo, ita parébo et tibi.
   8483 2 Regum	2Kgs	10	16	20	Dixit autem Ábsalom ad Achítophel: Iníte consílium quid ágere debeámus.
   8484 2 Regum	2Kgs	10	16	21	Et ait Achítophel ad Ábsalom: Ingrédere ad concubínas patris tui, quas dimísit ad custodiéndam domum: ut cum audíerit omnis Ísraël quod fœdáveris patrem tuum, roboréntur tecum manus eórum.
   8485 2 Regum	2Kgs	10	16	22	Tetendérunt ergo Ábsalom tabernáculum in solário, ingressúsque est ad concubínas patris sui coram univérso Ísraël.
   8486 2 Regum	2Kgs	10	16	23	Consílium autem Achítophel quod dabat in diébus illis, quasi si quis consúleret Deum: sic erat omne consílium Achítophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Ábsalom.
   8487 2 Regum	2Kgs	10	17	1	Dixit ergo Achítophel ad Ábsalom: Éligam mihi duódecim míllia virórum, et consúrgens pérsequar David hac nocte.
   8488 2 Regum	2Kgs	10	17	2	Et írruens super eum (quippe qui lassus est, et solútis mánibus), percútiam eum: cumque fúgerit omnis pópulus qui cum eo est, percútiam regem desolátum.
   8489 2 Regum	2Kgs	10	17	3	Et redúcam univérsum pópulum, quómodo unus homo revérti solet: unum enim virum tu quæris: et omnis pópulus erit in pace.
   8490 2 Regum	2Kgs	10	17	4	Placuítque sermo ejus Ábsalom, et cunctis majóribus natu Ísraël.	b
   8491 2 Regum	2Kgs	10	17	5	Ait autem Ábsalom: Vocáte Chúsai Arachíten, et audiámus quid étiam ipse dicat.
   8492 2 Regum	2Kgs	10	17	6	Cumque venísset Chúsai ad Ábsalom, ait Ábsalom ad eum: Hujuscémodi sermónem locútus est Achítophel: fácere debémus an non? quod das consílium?
   8493 2 Regum	2Kgs	10	17	7	Et dixit Chúsai ad Ábsalom: Non est bonum consílium quod dedit Achítophel hac vice.
   8494 2 Regum	2Kgs	10	17	8	Et rursum íntulit Chúsai: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortíssimos et amáro ánimo, véluti si ursa raptis cátulis in saltu sǽviat: sed et pater tuus vir bellátor est, nec morábitur cum pópulo.
   8495 2 Regum	2Kgs	10	17	9	Fórsitan nunc látitat in fóveis, aut in uno, quo volúerit, loco: et cum cecíderit unus quílibet in princípio, áudiet quicúmque audíerit, et dicet: Facta est plaga in pópulo qui sequebátur Ábsalom.
   8496 2 Regum	2Kgs	10	17	10	Et fortíssimus quisque, cujus cor est quasi leónis, pavóre solvétur: scit enim omnis pópulus Ísraël fortem esse patrem tuum, et robústos omnes qui cum eo sunt.
   8497 2 Regum	2Kgs	10	17	11	Sed hoc mihi vidétur rectum esse consílium. Congregétur ad te univérsus Ísraël, a Dan usque Bersabée, quasi aréna maris innumerábilis: et tu eris in médio eórum.
   8498 2 Regum	2Kgs	10	17	12	Et irruémus super eum in quocúmque loco invéntus fúerit, et operiémus eum, sicut cádere solet ros super terram: et non relinquémus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem.
   8499 2 Regum	2Kgs	10	17	13	Quod si urbem áliquam fúerit ingréssus, circúmdabit omnis Ísraël civitáti illi funes, et trahémus eam in torréntem, ut non reperiátur ne cálculus quidem ex ea.
   8500 2 Regum	2Kgs	10	17	14	Dixítque Ábsalom, et omnes viri Ísraël: Mélius est consílium Chúsai Arachítæ, consílio Achítophel: Dómini autem nutu dissipátum est consílium Achítophel útile, ut indúceret Dóminus super Ábsalom malum.
   8501 2 Regum	2Kgs	10	17	15	Et ait Chúsai Sadoc et Abíathar sacerdótibus: Hoc et hoc modo consílium dedit Achítophel Ábsalom et senióribus Ísraël: et ego tale et tale dedi consílium.	b
   8502 2 Regum	2Kgs	10	17	16	Nunc ergo míttite cito, et nuntiáte David, dicéntes: Ne moréris nocte hac in campéstribus desérti, sed absque dilatióne transgrédere: ne forte absorbeátur rex, et omnis pópulus qui cum eo est.
   8503 2 Regum	2Kgs	10	17	17	Jónathas autem et Achímaas stabant juxta fontem Rogel: ábiit ancílla et nuntiávit eis. Et illi profécti sunt, ut reférrent ad regem David núntium: non enim póterant vidéri, aut introíre civitátem.
   8504 2 Regum	2Kgs	10	17	18	Vidit autem eos quidam puer, et indicávit Ábsalom: illi vero cóncito gradu ingréssi sunt domum cujúsdam viri in Bahúrim, qui habébat púteum in vestíbulo suo: et descendérunt in eum.
   8505 2 Regum	2Kgs	10	17	19	Tulit autem múlier, et expándit velámen super os pútei, quasi siccans ptísanas: et sic látuit res.
   8506 2 Regum	2Kgs	10	17	20	Cumque veníssent servi Ábsalom in domum, ad mulíerem dixérunt: Ubi est Achímaas et Jónathas? Et respóndit eis múlier: Transiérunt festinánter, gustáta páululum aqua. At hi qui quærébant, cum non reperíssent, revérsi sunt in Jerúsalem.
   8507 2 Regum	2Kgs	10	17	21	Cumque abiíssent, ascendérunt illi de púteo, et pergéntes nuntiavérunt regi David, et dixérunt: Súrgite, et transíte cito flúvium: quóniam hujuscémodi dedit consílium contra vos Achítophel.
   8508 2 Regum	2Kgs	10	17	22	Surréxit ergo David, et omnis pópulus qui cum eo erat, et transiérunt Jordánem, donec dilucésceret: et ne unus quidem resíduus fuit, qui non transísset flúvium.
   8509 2 Regum	2Kgs	10	17	23	Porro Achítophel videns quod non fuísset factum consílium suum, stravit ásinum suum, surrexítque, et ábiit in domum suam et in civitátem suam: et dispósita domo sua, suspéndio intériit, et sepúltus est in sepúlchro patris sui.	b
   8510 2 Regum	2Kgs	10	17	24	David autem venit in castra, et Ábsalom transívit Jordánem, ipse et omnes viri Ísraël cum eo.	b
   8511 2 Regum	2Kgs	10	17	25	Ámasam vero constítuit Ábsalom pro Joab super exércitum: Ámasa autem erat fílius viri qui vocabátur Jetra de Jezraéli, qui ingréssus est ad Abígail fíliam Naas, sorórem Sárviæ, quæ fuit mater Joab.
   8512 2 Regum	2Kgs	10	17	26	Et castrametátus est Ísraël cum Ábsalom in terra Gálaad.
   8513 2 Regum	2Kgs	10	17	27	Cumque venísset David in castra, Sobi fílius Naas de Rabbath filiórum Ammon, et Machir fílius Ámmihel de Lódabar, et Berzellái Galaadítes de Rógelim,
   8514 2 Regum	2Kgs	10	17	28	obtulérunt ei stratória, et tapétia, et vasa fictília, fruméntum, et hórdeum, et farínam, et poléntam, et fabam, et lentem, et frixum cicer,
   8515 2 Regum	2Kgs	10	17	29	et mel, et butýrum, oves, et pingues vítulos: dederúntque David, et pópulo qui cum eo erat, ad vescéndum: suspicáti enim sunt pópulum fame et siti fatigári in desérto.
   8516 2 Regum	2Kgs	10	18	1	Ígitur consideráto David pópulo suo, constítuit super eos tribúnos et centuriónes,
   8517 2 Regum	2Kgs	10	18	2	et dedit pópuli tértiam partem sub manu Joab, et tértiam partem sub manu Abísai fílii Sárviæ fratris Joab, et tértiam partem sub manu Ethái, qui erat de Geth. Dixítque rex ad pópulum: Egrédiar et ego vobíscum.
   8518 2 Regum	2Kgs	10	18	3	Et respóndit pópulus: Non exíbis: sive enim fugérimus, non magnópere ad eos de nobis pertinébit: sive média pars cecíderit e nobis, non satis curábunt, quia tu unus pro decem míllibus computáris: mélius est ígitur ut sis nobis in urbe præsídio.
   8519 2 Regum	2Kgs	10	18	4	Ad quos rex ait: Quod vobis vidétur rectum, hoc fáciam. Stetit ergo rex juxta portam: egrediebatúrque pópulus per turmas suas centéni et milléni.
   8520 2 Regum	2Kgs	10	18	5	Et præcépit rex Joab, et Abísai, et Ethái, dicens: Serváte mihi púerum Ábsalom. Et omnis pópulus audiébat præcipiéntem regem cunctis princípibus pro Ábsalom.
   8521 2 Regum	2Kgs	10	18	6	Ítaque egréssus est pópulus in campum contra Ísraël, et factum est prœ́lium in saltu Éphraim.	b
   8522 2 Regum	2Kgs	10	18	7	Et cæsus est ibi pópulus Ísraël ab exércitu David, factáque est plaga magna in die illa, vigínti míllium.
   8523 2 Regum	2Kgs	10	18	8	Fuit autem ibi prœ́lium dispérsum super fáciem omnis terræ, et multo plures erant quos saltus consúmpserat de pópulo, quam hi quos voráverat gládius in die illa.
   8524 2 Regum	2Kgs	10	18	9	Áccidit autem ut occúrreret Ábsalom servis David, sedens mulo: cumque ingréssus fuísset mulus subter condénsam quercum et magnam, adhǽsit caput ejus quércui: et illo suspénso inter cælum et terram, mulus cui inséderat, pertransívit.
   8525 2 Regum	2Kgs	10	18	10	Vidit autem hoc quíspiam, et nuntiávit Joab, dicens: Vidi Ábsalom pendére de quercu.
   8526 2 Regum	2Kgs	10	18	11	Et ait Joab viro qui nuntiáverat ei: Si vidísti, quare non confodísti eum cum terra, et ego dedíssem tibi decem argénti siclos, et unum bálteum?
   8527 2 Regum	2Kgs	10	18	12	Qui dixit ad Joab: Si appénderes in mánibus meis mille argénteos, nequáquam mítterem manum meam in fílium regis: audiéntibus enim nobis præcépit rex tibi, et Abísai, et Ethái, dicens: Custodíte mihi púerum Ábsalom.
   8528 2 Regum	2Kgs	10	18	13	Sed etsi fecíssem contra ánimam meam audácter, nequáquam hoc regem látere potuísset, et tu stares ex advérso?
   8529 2 Regum	2Kgs	10	18	14	Et ait Joab: Non sicut tu vis, sed aggrédiar eum coram te. Tulit ergo tres lánceas in manu sua, et infíxit eas in corde Ábsalom: cumque adhuc palpitáret hærens in quercu,
   8530 2 Regum	2Kgs	10	18	15	cucurrérunt decem júvenes armígeri Joab, et percutiéntes interfecérunt eum.
   8531 2 Regum	2Kgs	10	18	16	Cécinit autem Joab búccina, et retínuit pópulum, ne persequerétur fugiéntem Ísraël, volens párcere multitúdini.
   8532 2 Regum	2Kgs	10	18	17	Et tulérunt Ábsalom, et projecérunt eum in saltu, in fóveam grandem, et comportavérunt super eum acérvum lápidum magnum nimis: omnis autem Ísraël fugit in tabernácula sua.
   8533 2 Regum	2Kgs	10	18	18	Porro Ábsalom eréxerat sibi, cum adhuc víveret, títulum qui est in Valle regis: díxerat enim: Non hábeo fílium, et hoc erit moniméntum nóminis mei. Vocavítque títulum nómine suo, et appellátur Manus Ábsalom, usque ad hanc diem.
   8534 2 Regum	2Kgs	10	18	19	Achímaas autem fílius Sadoc, ait: Curram, et nuntiábo regi quia judícium fécerit ei Dóminus de manu inimicórum ejus.	b
   8535 2 Regum	2Kgs	10	18	20	Ad quem Joab dixit: Non eris núntius in hac die, sed nuntiábis in ália: hódie nolo te nuntiáre: fílius enim regis est mórtuus.
   8536 2 Regum	2Kgs	10	18	21	Et ait Joab Chusi: Vade, et núntia regi quæ vidísti. Adorávit Chusi Joab, et cucúrrit.
   8537 2 Regum	2Kgs	10	18	22	Rursus autem Achímaas fílius Sadoc dixit ad Joab: Quid ímpedit si étiam ego curram post Chusi? Dixítque ei Joab: Quid vis cúrrere, fili mi? non eris boni núntii bájulus.
   8538 2 Regum	2Kgs	10	18	23	Qui respóndit: Quid enim si cucúrrero? Et ait ei: Curre. Currens ergo Achímaas per viam compéndii, transívit Chusi.
   8539 2 Regum	2Kgs	10	18	24	David autem sedébat inter duas portas: speculátor vero, qui erat in fastígio portæ super murum, élevans óculos, vidit hóminem curréntem solum.	b
   8540 2 Regum	2Kgs	10	18	25	Et exclámans indicávit regi: dixítque rex: Si solus est, bonus est núntius in ore ejus. Properánte autem illo, et accedénte própius,
   8541 2 Regum	2Kgs	10	18	26	vidit speculátor hóminem álterum curréntem, et vocíferans in cúlmine, ait: Appáret mihi alter homo currens solus. Dixítque rex: Et iste bonus est núntius.
   8542 2 Regum	2Kgs	10	18	27	Speculátor autem: Contémplor, ait, cursum prióris, quasi cursum Achímaas fílii Sadoc. Et ait rex: Vir bonus est, et núntium portans bonum venit.
   8543 2 Regum	2Kgs	10	18	28	Clamans autem Achímaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adórans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedíctus Dóminus Deus tuus, qui conclúsit hómines qui levavérunt manus suas contra dóminum meum regem.
   8544 2 Regum	2Kgs	10	18	29	Et ait rex: Estne pax púero Ábsalom? Dixítque Achímaas: Vidi tumúltum magnum cum mítteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum: néscio áliud.
   8545 2 Regum	2Kgs	10	18	30	Ad quem rex: Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transísset, et staret,
   8546 2 Regum	2Kgs	10	18	31	appáruit Chusi: et véniens ait: Bonum appórto núntium, dómine mi rex: judicávit enim pro te Dóminus hódie de manu ómnium qui surrexérunt contra te.
   8547 2 Regum	2Kgs	10	18	32	Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax púero Ábsalom? Cui respóndens Chusi: Fiant, inquit, sicut puer, inimíci dómini mei regis, et univérsi qui consúrgunt advérsus eum in malum.
   8548 2 Regum	2Kgs	10	18	33	Contristátus ítaque rex, ascéndit cœnáculum portæ, et flevit. Et sic loquebátur, vadens: Fili mi Ábsalom, Ábsalom fili mi: quis mihi tríbuat ut ego móriar pro te, Ábsalom fili mi, fili mi Ábsalom?	b
   8549 2 Regum	2Kgs	10	19	1	Nuntiátum est autem Joab quod rex fleret et lugéret fílium suum,
   8550 2 Regum	2Kgs	10	19	2	et versa est victória in luctum in die illa omni pópulo: audívit enim pópulus in die illa dici: Dolet rex super fílio suo.
   8551 2 Regum	2Kgs	10	19	3	Et declinávit pópulus in die illa íngredi civitátem, quómodo declináre solet pópulus versus et fúgiens de prœ́lio.
   8552 2 Regum	2Kgs	10	19	4	Porro rex opéruit caput suum, et clamábat voce magna: Fili mi Ábsalom, Ábsalom fili mi, fili mi.
   8553 2 Regum	2Kgs	10	19	5	Ingréssus ergo Joab ad regem in domum, dixit: Confudísti hódie vultus ómnium servórum tuórum, qui salvam fecérunt ánimam tuam, et ánimam filiórum tuórum et filiárum tuárum, et ánimam uxórum tuárum, et ánimam concubinárum tuárum.
   8554 2 Regum	2Kgs	10	19	6	Díligis odiéntes te, et ódio habes diligéntes te: et ostendísti hódie quia non curas de dúcibus tuis et de servis tuis: et vere cognóvi modo, quia si Ábsalom víveret, et omnes nos occubuissémus, tunc placéret tibi.
   8555 2 Regum	2Kgs	10	19	7	Nunc ígitur surge, et procéde, et álloquens satísfac servis tuis: juro enim tibi per Dóminum quod si non exíeris, ne unus quidem remansúrus sit tecum nocte hac: et pejus erit hoc tibi quam ómnia mala quæ venérunt super te ab adolescéntia tua usque in præsens.
   8556 2 Regum	2Kgs	10	19	8	Surréxit ergo rex et sedit in porta: et omni pópulo nuntiátum est quod rex sedéret in porta. Venítque univérsa multitúdo coram rege: Ísraël autem fugit in tabernácula sua.
   8557 2 Regum	2Kgs	10	19	9	Omnis quoque pópulus certábat in cunctis tríbubus Ísraël, dicens: Rex liberávit nos de manu inimicórum nostrórum; ipse salvávit nos de manu Philisthinórum: et nunc fugit de terra propter Ábsalom.	b
   8558 2 Regum	2Kgs	10	19	10	Ábsalom autem, quem únximus super nos, mórtuus est in bello: úsquequo silétis, et non redúcitis regem?
   8559 2 Regum	2Kgs	10	19	11	Rex vero David misit ad Sadoc et Abíathar sacerdótes, dicens: Loquímini ad majóres natu Juda, dicéntes: Cur venítis novíssimi ad reducéndum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Ísraël pervénerat ad regem in domo ejus.)
   8560 2 Regum	2Kgs	10	19	12	Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novíssimi redúcitis regem?
   8561 2 Regum	2Kgs	10	19	13	Et Ámasæ dícite: Nonne os meum, et caro mea es? hæc fáciat mihi Deus, et hæc addat, si non magíster milítiæ fúeris coram me omni témpore pro Joab.
   8562 2 Regum	2Kgs	10	19	14	Et inclinávit cor ómnium virórum Juda quasi viri uníus: miserúntque ad regem, dicéntes: Revértere tu, et omnes servi tui.
   8563 2 Regum	2Kgs	10	19	15	Et revérsus est rex, et venit usque ad Jordánem: et omnis Juda venit usque in Gálgalam ut occúrreret regi, et tradúceret eum Jordánem.	b
   8564 2 Regum	2Kgs	10	19	16	Festinávit autem Sémei fílius Gera fílii Jémini de Bahúrim, et descéndit cum viris Juda in occúrsum regis David,
   8565 2 Regum	2Kgs	10	19	17	cum mille viris de Bénjamin, et Siba puer de domo Saul: et quíndecim fílii ejus, ac vigínti servi erant cum eo: et irrumpéntes Jordánem, ante regem
   8566 2 Regum	2Kgs	10	19	18	transiérunt vada, ut tradúcerent domum regis, et fácerent juxta jussiónem ejus: Sémei autem fílius Gera prostrátus coram rege, cum jam transísset Jordánem,
   8567 2 Regum	2Kgs	10	19	19	dixit ad eum: Ne réputes mihi, dómine mi, iniquitátem, neque memíneris injuriárum servi tui in die qua egréssus es, dómine mi rex, de Jerúsalem, neque ponas, rex, in corde tuo.
   8568 2 Regum	2Kgs	10	19	20	Agnósco enim servus tuus peccátum meum: et idcírco hódie primus veni de omni domo Joseph, descendíque in occúrsum dómini mei regis.
   8569 2 Regum	2Kgs	10	19	21	Respóndens vero Abísai fílius Sárviæ, dixit: Numquid pro his verbis non occidétur Sémei, quia maledíxit christo Dómini?
   8570 2 Regum	2Kgs	10	19	22	Et ait David: Quid mihi et vobis, fílii Sárviæ? cur efficímini mihi hódie in satan? ergóne hódie interficiétur vir in Ísraël? an ignóro hódie me factum regem super Ísraël?
   8571 2 Regum	2Kgs	10	19	23	Et ait rex Sémei: Non moriéris. Juravítque ei.
   8572 2 Regum	2Kgs	10	19	24	Miphíboseth quoque fílius Saul descéndit in occúrsum regis, illótis pédibus et intónsa barba: vestésque suas non láverat a die qua egréssus fúerat rex, usque ad diem reversiónis ejus in pace.	b
   8573 2 Regum	2Kgs	10	19	25	Cumque Jerúsalem occurrísset regi, dixit ei rex: Quare non venísti mecum, Miphíboseth?
   8574 2 Regum	2Kgs	10	19	26	Et respóndens ait: Dómine mi rex, servus meus contémpsit me: dixíque ei ego fámulus tuus ut stérneret mihi ásinum, et ascéndens abírem cum rege: claudus enim sum servus tuus.
   8575 2 Regum	2Kgs	10	19	27	Ínsuper et accusávit me servum tuum ad te dóminum meum regem: tu autem, dómine mi rex, sicut ángelus Dei es: fac quod plácitum est tibi.
   8576 2 Regum	2Kgs	10	19	28	Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnóxia dómino meo regi: tu autem posuísti me servum tuum inter convívas mensæ tuæ: quid ergo hábeo justæ querélæ? aut quid possum ultra vociferári ad regem?
   8577 2 Regum	2Kgs	10	19	29	Ait ergo ei rex: Quid ultra loquéris? fixum est quod locútus sum: tu et Siba divídite possessiónes.
   8578 2 Regum	2Kgs	10	19	30	Respondítque Miphíboseth regi: Étiam cuncta accípiat, postquam revérsus est dóminus meus rex pacífice in domum suam.
   8579 2 Regum	2Kgs	10	19	31	Berzellái quoque Galaadítes, descéndens de Rógelim, tradúxit regem Jordánem, parátus étiam ultra flúvium prósequi eum.	b
   8580 2 Regum	2Kgs	10	19	32	Erat autem Berzellái Galaadítes senex valde, id est, octogenárius, et ipse prǽbuit aliménta regi cum morarétur in castris: fuit quippe vir dives nimis.
   8581 2 Regum	2Kgs	10	19	33	Dixit ítaque rex ad Berzellái: Veni mecum, ut requiéscas secúrus mecum in Jerúsalem.
   8582 2 Regum	2Kgs	10	19	34	Et ait Berzellái ad regem: Quot sunt dies annórum vitæ meæ, ut ascéndam cum rege in Jerúsalem?
   8583 2 Regum	2Kgs	10	19	35	Octogenárius sum hódie: numquid vigent sensus mei ad discernéndum suáve aut amárum? aut delectáre potest servum tuum cibus et potus? vel audíre possum ultra vocem cantórum atque cantatrícum? quare servus tuus sit óneri dómino meo regi?
   8584 2 Regum	2Kgs	10	19	36	Páululum procédam fámulus tuus ab Jordáne tecum: non indígeo hac vicissitúdine,
   8585 2 Regum	2Kgs	10	19	37	sed óbsecro ut revértar servus tuus, et móriar in civitáte mea, et sepéliar juxta sepúlchrum patris mei et matris meæ. Est autem servus tuus Chámaam: ipse vadat tecum, dómine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum vidétur.
   8586 2 Regum	2Kgs	10	19	38	Dixit ítaque ei rex: Mecum tránseat Chámaam, et ego fáciam ei quidquid tibi placúerit: et omne quod petíeris a me, impetrábis.
   8587 2 Regum	2Kgs	10	19	39	Cumque transísset univérsus pópulus et rex Jordánem, osculátus est rex Berzellái, et benedíxit ei: et ille revérsus est in locum suum.
   8588 2 Regum	2Kgs	10	19	40a	Transívit ergo rex in Gálgalam, et Chámaam cum eo.
   8589 2 Regum	2Kgs	10	19	40b	Omnis autem pópulus Juda tradúxerat regem, et média tantum pars adfúerat de pópulo Ísraël.
   8590 2 Regum	2Kgs	10	19	41	Ítaque omnes viri Ísraël concurréntes ad regem dixérunt ei: Quare te furáti sunt fratres nostri viri Juda, et traduxérunt regem et domum ejus Jordánem, omnésque viros David cum eo?
   8591 2 Regum	2Kgs	10	19	42	Et respóndit omnis vir Juda ad viros Ísraël: Quia mihi própior est rex: cur irásceris super hac re? numquid comédimus áliquid ex rege, aut múnera nobis data sunt?
   8592 2 Regum	2Kgs	10	19	43	Et respóndit vir Ísraël ad viros Juda, et ait: Decem pártibus major ego sum apud regem, magísque ad me pértinet David quam ad te: cur fecísti mihi injúriam, et non mihi nuntiátum est prióri, ut redúcerem regem meum? Dúrius autem respondérunt viri Juda viris Ísraël.
   8593 2 Regum	2Kgs	10	20	1	Áccidit quoque ut ibi esset vir Bélial, nómine Seba, fílius Bochri, vir Jemíneus: et cécinit búccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hæréditas in fílio Ísai: revértere in tabernácula tua, Ísraël.
   8594 2 Regum	2Kgs	10	20	2	Et separátus est omnis Ísraël a David, secutúsque est Seba fílium Bochri: viri autem Juda adhæsérunt regi suo a Jordáne usque Jerúsalem.
   8595 2 Regum	2Kgs	10	20	3	Cumque venísset rex in domum suam in Jerúsalem, tulit decem mulíeres concubínas quas derelíquerat ad custodiéndam domum, et trádidit eas in custódiam, aliménta eis præbens: et non est ingréssus ad eas, sed erant clausæ usque in diem mortis suæ in viduitáte vivéntes.
   8596 2 Regum	2Kgs	10	20	4	Dixit autem rex Ámasæ: Cónvoca mihi omnes viros Juda in diem tértium, et tu adésto præsens.	b
   8597 2 Regum	2Kgs	10	20	5	Ábiit ergo Ámasa ut convocáret Judam, et morátus est extra plácitum quod ei constitúerat rex.
   8598 2 Regum	2Kgs	10	20	6	Ait autem David ad Abísai: Nunc magis afflictúrus est nos Seba fílius Bochri quam Ábsalom: tolle ígitur servos dómini tui, et perséquere eum, ne forte invéniat civitátes munítas, et effúgiat nos.
   8599 2 Regum	2Kgs	10	20	7	Egréssi sunt ergo cum eo viri Joab, Ceréthi quoque et Pheléthi: et omnes robústi exiérunt de Jerúsalem ad persequéndum Seba fílium Bochri.
   8600 2 Regum	2Kgs	10	20	8	Cumque illi essent juxta lápidem grandem qui est in Gábaon, Ámasa véniens occúrrit eis. Porro Joab vestítus erat túnica stricta ad mensúram hábitus sui, et désuper accínctus gládio dependénte usque ad ília, in vagína, qui fabricátus levi motu égredi póterat, et percútere.
   8601 2 Regum	2Kgs	10	20	9	Dixit ítaque Joab ad Ámasam: Salve mi frater. Et ténuit manu déxtera mentum Ámasæ, quasi ósculans eum.
   8602 2 Regum	2Kgs	10	20	10	Porro Ámasa non observávit gládium quem habébat Joab: qui percússit eum in látere, et effúdit intestína ejus in terram, nec secúndum vulnus appósuit: et mórtuus est. Joab autem, et Abísai frater ejus, persecúti sunt Seba fílium Bochri.
   8603 2 Regum	2Kgs	10	20	11	Intérea quidam viri, cum stetíssent juxta cadáver Ámasæ, de sóciis Joab, dixérunt: Ecce qui esse vóluit pro Joab comes David.
   8604 2 Regum	2Kgs	10	20	12	Ámasa autem conspérsus sánguine jacébat in média via. Vidit hoc quidam vir, quod subsísteret omnis pópulus ad vidéndum eum, et amóvit Ámasam de via in agrum, operuítque eum vestiménto, ne subsísterent transeúntes propter eum.
   8605 2 Regum	2Kgs	10	20	13	Amóto ergo illo de via, transíbat omnis vir sequens Joab ad persequéndum Seba fílium Bochri.
   8606 2 Regum	2Kgs	10	20	14	Porro ille transíerat per omnes tribus Ísraël in Ábelam et Bethmáacha: omnésque viri elécti congregáti fúerant ad eum.	b
   8607 2 Regum	2Kgs	10	20	15	Venérunt ítaque, et oppugnábant eum in Ábela et in Bethmáacha, et circumdedérunt munitiónibus civitátem, et obséssa est urbs: omnis autem turba quæ erat cum Joab, moliebátur destrúere muros.
   8608 2 Regum	2Kgs	10	20	16	Et exclamávit múlier sápiens de civitáte: Audíte, audíte: dícite Joab: Appropínqua huc, et loquar tecum.
   8609 2 Regum	2Kgs	10	20	17	Qui cum accessísset ad eam, ait illi: Tu es Joab? Et ille respóndit: Ego. Ad quem sic locúta est: Audi sermónes ancíllæ tuæ. Qui respóndit: Áudio.
   8610 2 Regum	2Kgs	10	20	18	Rursúmque illa: Sermo, inquit, dicebátur in véteri provérbio: Qui intérrogant, intérrogent in Ábela: et sic perficiébant.
   8611 2 Regum	2Kgs	10	20	19	Nonne ego sum quæ respóndeo veritátem in Ísraël, et tu quæris subvértere civitátem et evértere matrem in Ísraël? quare præcípitas hæreditátem Dómini?
   8612 2 Regum	2Kgs	10	20	20	Respondénsque Joab, ait: Absit, absit hoc a me: non præcípito, neque demólior.
   8613 2 Regum	2Kgs	10	20	21	Non sic se habet res, sed homo de monte Éphraim, Seba fílius Bochri cognómine, levávit manum suam contra regem David: trádite illum solum, et recedémus a civitáte. Et ait múlier ad Joab: Ecce caput ejus mittétur ad te per murum.
   8614 2 Regum	2Kgs	10	20	22	Ingréssa est ergo ad omnem pópulum, et locúta est eis sapiénter: qui abscíssum caput Seba fílii Bochri projecérunt ad Joab. Et ille cécinit tuba, et recessérunt ab urbe, unusquísque in tabernácula sua: Joab autem revérsus est Jerúsalem ad regem.
   8615 2 Regum	2Kgs	10	20	23	Fuit ergo Joab super omnem exércitum Ísraël: Banaías autem fílius Jójadæ super Cerethǽos et Phelethǽos:	b
   8616 2 Regum	2Kgs	10	20	24	Adúram vero super tribúta: porro Jósaphat fílius Ahílud, a commentáriis:
   8617 2 Regum	2Kgs	10	20	25	Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abíathar, sacerdótes.
   8618 2 Regum	2Kgs	10	20	26	Ira autem Jairítes erat sacérdos David.
   8619 2 Regum	2Kgs	10	21	1	Facta est quoque fames in diébus David tribus annis júgiter: et consúluit David oráculum Dómini. Dixítque Dóminus: Propter Saul, et domum ejus sánguinum, quia occídit Gabaonítas.
   8620 2 Regum	2Kgs	10	21	2	Vocátis ergo Gabaonítis rex, dixit ad eos (porro Gabaonítæ non erant de fíliis Ísraël, sed relíquiæ Amorrhæórum: fílii quippe Ísraël juráverant eis, et vóluit Saul percútere eos zelo, quasi pro fíliis Ísraël et Juda),
   8621 2 Regum	2Kgs	10	21	3	dixit ergo David ad Gabaonítas: Quid fáciam vobis? et quod erit vestri piáculum, ut benedicátis hæreditáti Dómini?
   8622 2 Regum	2Kgs	10	21	4	Dixerúntque ei Gabaonítæ: Non est nobis super argénto et auro quǽstio, sed contra Saul, et contra domum ejus: neque vólumus ut interficiátur homo de Ísraël. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut fáciam vobis?
   8623 2 Regum	2Kgs	10	21	5	Qui dixérunt regi: Virum qui attrívit nos et oppréssit iníque, ita delére debémus, ut ne unus quidem resíduus sit de stirpe ejus in cunctis fínibus Ísraël.
   8624 2 Regum	2Kgs	10	21	6	Dentur nobis septem viri de fíliis ejus, ut crucifigámus eos Dómino in Gábaa Saul, quondam elécti Dómini. Et ait rex: Ego dabo.
   8625 2 Regum	2Kgs	10	21	7	Pepercítque rex Miphíboseth fílio Jónathæ fílii Saul, propter jusjurándum Dómini quod fúerat inter David et inter Jónathan fílium Saul.
   8626 2 Regum	2Kgs	10	21	8	Tulit ítaque rex duos fílios Respha fíliæ Aja quos péperit Sauli, Armóni, et Miphíboseth: et quinque fílios Michol fíliæ Saul quos genúerat Hadriéli fílio Berzellái, qui fuit de Moláthi,
   8627 2 Regum	2Kgs	10	21	9	et dedit eos in manus Gabaonitárum: qui crucifixérunt eos in monte coram Dómino: et cecidérunt hi septem simul occísi in diébus messis primis, incipiénte messióne hórdei.
   8628 2 Regum	2Kgs	10	21	10	Tollens autem Respha fília Aja cilícium, substrávit sibi supra petram ab inítio messis, donec stilláret aqua super eos de cælo: et non dimísit aves laceráre eos per diem, neque béstias per noctem.
   8629 2 Regum	2Kgs	10	21	11	Et nuntiáta sunt David quæ fécerat Respha fília Aja, concubína Saul.
   8630 2 Regum	2Kgs	10	21	12	Et ábiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jónathæ fílii ejus, a viris Jabes Gálaad, qui furáti fúerant ea de platéa Bethsan in qua suspénderant eos Philísthiim cum interfecíssent Saul in Gélboë:
   8631 2 Regum	2Kgs	10	21	13	et asportávit inde ossa Saul, et ossa Jónathæ fílii ejus: et colligéntes ossa eórum qui affíxi fúerant,
   8632 2 Regum	2Kgs	10	21	14	sepeliérunt ea cum óssibus Saul et Jónathæ fílii ejus in terra Bénjamin, in látere, in sepúlchro Cis patris ejus: fecerúntque ómnia quæ præcéperat rex, et repropitiátus est Deus terræ post hæc.
   8633 2 Regum	2Kgs	10	21	15	Factum est autem rursum prœ́lium Philisthinórum advérsum Ísraël, et descéndit David, et servi ejus cum eo, et pugnábant contra Philísthiim. Deficiénte autem David,	b
   8634 2 Regum	2Kgs	10	21	16	Jesbibénob, qui fuit de génere Árapha, cujus ferrum hastæ trecéntas úncias appendébat, et accínctus erat ense novo, nisus est percútere David.
   8635 2 Regum	2Kgs	10	21	17	Præsidióque ei fuit Abísai fílius Sárviæ, et percússum Philisthǽum interfécit. Tunc juravérunt viri David, dicéntes: Jam non egrediéris nobíscum in bellum, ne extínguas lucérnam Ísraël.
   8636 2 Regum	2Kgs	10	21	18	Secúndum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthǽos: tunc percússit Sobóchai de Husáti, Saph de stirpe Árapha de génere gigántum.
   8637 2 Regum	2Kgs	10	21	19	Tértium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthǽos, in quo percússit Adeodátus fílius Saltus polymitárius Bethlehemítes Góliath Gethǽum, cujus hastíle hastæ erat quasi liciatórium texéntium.
   8638 2 Regum	2Kgs	10	21	20	Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excélsus, qui senos in mánibus pedibúsque habébat dígitos, id est, vigínti quátuor: et erat de orígine Árapha.
   8639 2 Regum	2Kgs	10	21	21	Et blasphemávit Ísraël: percússit autem eum Jónathan fílius Sámaa fratris David.
   8640 2 Regum	2Kgs	10	21	22	Hi quátuor nati sunt de Árapha in Geth, et cecidérunt in manu David et servórum ejus.
   8641 2 Regum	2Kgs	10	22	1	Locútus est autem David Dómino verba cárminis hujus in die qua liberávit eum Dóminus de manu ómnium inimicórum suórum, et de manu Saul.
   8642 2 Regum	2Kgs	10	22	2	Et ait: Dóminus petra mea, et robur meum, et salvátor meus.
   8643 2 Regum	2Kgs	10	22	3	Deus fortis meus: sperábo in eum; scutum meum, et cornu salútis meæ: elevátor meus, et refúgium meum; salvátor meus: de iniquitáte liberábis me.
   8644 2 Regum	2Kgs	10	22	4	Laudábilem invocábo Dóminum, et ab inimícis meis salvus ero.
   8645 2 Regum	2Kgs	10	22	5	Quia circumdedérunt me contritiónes mortis: torréntes Bélial terruérunt me.
   8646 2 Regum	2Kgs	10	22	6	Funes inférni circumdedérunt me: prævenérunt me láquei mortis.
   8647 2 Regum	2Kgs	10	22	7	In tribulatióne mea invocábo Dóminum, et ad Deum meum clamábo: et exáudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus véniet ad aures ejus.
   8648 2 Regum	2Kgs	10	22	8	Commóta est et contrémuit terra; fundaménta móntium concússa sunt, et conquassáta: quóniam irátus est eis.	b
   8649 2 Regum	2Kgs	10	22	9	Ascéndit fumus de náribus ejus, et ignis de ore ejus vorábit: carbónes succénsi sunt ab eo.
   8650 2 Regum	2Kgs	10	22	10	Inclinávit cælos, et descéndit: et calígo sub pédibus ejus.
   8651 2 Regum	2Kgs	10	22	11	Et ascéndit super chérubim, et volávit: et lapsus est super pennas venti.
   8652 2 Regum	2Kgs	10	22	12	Pósuit ténebras in circúitu suo latíbulum, cribrans aquas de núbibus cælórum.
   8653 2 Regum	2Kgs	10	22	13	Præ fulgóre in conspéctu ejus, succénsi sunt carbónes ignis.
   8654 2 Regum	2Kgs	10	22	14	Tonábit de cælo Dóminus, et excélsus dabit vocem suam.
   8655 2 Regum	2Kgs	10	22	15	Misit sagíttas et dissipávit eos; fulgur, et consúmpsit eos.
   8656 2 Regum	2Kgs	10	22	16	Et apparuérunt effusiónes maris, et reveláta sunt fundaménta orbis ab increpatióne Dómini, ab inspiratióne spíritus furóris ejus.
   8657 2 Regum	2Kgs	10	22	17	Misit de excélso, et assúmpsit me, et extráxit me de aquis multis.
   8658 2 Regum	2Kgs	10	22	18	Liberávit me ab inimíco meo potentíssimo, et ab his qui óderant me: quóniam robustióres me erant.
   8659 2 Regum	2Kgs	10	22	19	Prævénit me in die afflictiónis meæ, et factus est Dóminus firmaméntum meum.
   8660 2 Regum	2Kgs	10	22	20	Et edúxit me in latitúdinem: liberávit me, quia complácui ei.
   8661 2 Regum	2Kgs	10	22	21	Retríbuet mihi Dóminus secúndum justítiam meam: et secúndum mundítiam mánuum meárum reddet mihi.	b
   8662 2 Regum	2Kgs	10	22	22	Quia custodívi vias Dómini, et non egi ímpie a Deo meo.
   8663 2 Regum	2Kgs	10	22	23	Ómnia enim judícia ejus in conspéctu meo, et præcépta ejus non amóvi a me.
   8664 2 Regum	2Kgs	10	22	24	Et ero perféctus cum eo, et custódiam me ab iniquitáte mea.
   8665 2 Regum	2Kgs	10	22	25	Et restítuet mihi Dóminus secúndum justítiam meam, et secúndum mundítiam mánuum meárum in conspéctu oculórum suórum.
   8666 2 Regum	2Kgs	10	22	26	Cum sancto sanctus eris, et cum robústo perféctus.
   8667 2 Regum	2Kgs	10	22	27	Cum elécto eléctus eris, et cum pervérso pervertéris.
   8668 2 Regum	2Kgs	10	22	28	Et pópulum páuperem salvum fácies: oculísque tuis excélsos humiliábis.
   8669 2 Regum	2Kgs	10	22	29	Quia tu lucérna mea, Dómine, et tu, Dómine, illuminábis ténebras meas.
   8670 2 Regum	2Kgs	10	22	30	In te enim curram accínctus: in Deo meo transíliam murum.
   8671 2 Regum	2Kgs	10	22	31	Deus, immaculáta via ejus; elóquium Dómini igne examinátum: scutum est ómnium sperántium in se.	b
   8672 2 Regum	2Kgs	10	22	32	Quis est Deus præter Dóminum, et quis fortis præter Deum nostrum?
   8673 2 Regum	2Kgs	10	22	33	Deus qui accínxit me fortitúdine, et complanávit perféctam viam meam.
   8674 2 Regum	2Kgs	10	22	34	Coǽquans pedes meos cervis, et super excélsa mea státuens me;
   8675 2 Regum	2Kgs	10	22	35	docens manus meas ad prœ́lium, et compónens quasi arcum ǽreum bráchia mea.
   8676 2 Regum	2Kgs	10	22	36	Dedísti mihi clýpeum salútis tuæ, et mansuetúdo tua multiplicávit me.
   8677 2 Regum	2Kgs	10	22	37	Dilatábis gressus meos subtus me, et non defícient tali mei.
   8678 2 Regum	2Kgs	10	22	38	Pérsequar inimícos meos, et cónteram, et non convértar donec consúmam eos.
   8679 2 Regum	2Kgs	10	22	39	Consúmam eos et confríngam, ut non consúrgant: cadent sub pédibus meis.
   8680 2 Regum	2Kgs	10	22	40	Accinxísti me fortitúdine ad prœ́lium: incurvásti resisténtes mihi subtus me.
   8681 2 Regum	2Kgs	10	22	41	Inimícos meos dedísti mihi dorsum; odiéntes me, et dispérdam eos.
   8682 2 Regum	2Kgs	10	22	42	Clamábunt, et non erit qui salvet; ad Dóminum, et non exáudiet eos.
   8683 2 Regum	2Kgs	10	22	43	Delébo eos ut púlverem terræ; quasi lutum plateárum commínuam eos atque confríngam.
   8684 2 Regum	2Kgs	10	22	44	Salvábis me a contradictiónibus pópuli mei; custódies me in caput géntium: pópulus quem ignóro sérviet mihi.	b
   8685 2 Regum	2Kgs	10	22	45	Fílii aliéni resístent mihi; audítu auris obédient mihi.
   8686 2 Regum	2Kgs	10	22	46	Fílii aliéni defluxérunt, et contrahéntur in angústiis suis.
   8687 2 Regum	2Kgs	10	22	47	Vivit Dóminus, et benedíctus Deus meus, et exaltábitur Deus fortis salútis meæ.
   8688 2 Regum	2Kgs	10	22	48	Deus qui das vindíctas mihi, et déjicis pópulos sub me.
   8689 2 Regum	2Kgs	10	22	49	Qui edúcis me ab inimícis meis, et a resisténtibus mihi élevas me: a viro iníquo liberábis me.
   8690 2 Regum	2Kgs	10	22	50	Proptérea confitébor tibi, Dómine, in géntibus, et nómini tuo cantábo:
   8691 2 Regum	2Kgs	10	22	51	magníficans salútes regis sui, et fáciens misericórdiam christo suo David, et sémini ejus in sempitérnum.
   8692 2 Regum	2Kgs	10	23	1	Hæc autem sunt verba David novíssima. Dixit David fílius Ísai: Dixit vir, cui constitútum est de christo Dei Jacob, egrégius psaltes Ísraël:
   8693 2 Regum	2Kgs	10	23	2	Spíritus Dómini locútus est per me, et sermo ejus per linguam meam.
   8694 2 Regum	2Kgs	10	23	3	Dixit Deus Ísraël mihi, locútus est fortis Ísraël: Dominátor hóminum, justus dominátor in timóre Dei,
   8695 2 Regum	2Kgs	10	23	4	sicut lux auróræ, oriénte sole, mane absque núbibus rútilat: et sicut plúviis gérminat herba de terra.
   8696 2 Regum	2Kgs	10	23	5	Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum ætérnum iníret mecum, firmum in ómnibus atque munítum. Cuncta enim salus mea, et omnis volúntas, nec est quidquam ex ea quod non gérminet.
   8697 2 Regum	2Kgs	10	23	6	Prævaricatóres autem quasi spinæ evelléntur univérsi, quæ non tollúntur mánibus.
   8698 2 Regum	2Kgs	10	23	7	Et si quis tángere volúerit eas, armábitur ferro et ligno lanceáto, ignéque succénsæ comburéntur usque ad níhilum.
   8699 2 Regum	2Kgs	10	23	8	Hæc nómina fórtium David. Sedens in cáthedra sapientíssimus princeps inter tres, ipse est quasi tenérrimus ligni vermículus, qui octingéntos interfécit ímpetu uno.	b
   8700 2 Regum	2Kgs	10	23	9	Post hunc, Eleázar fílius pátrui ejus Ahohítes inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobravérunt Philísthiim, et congregáti sunt illuc in prœ́lium.
   8701 2 Regum	2Kgs	10	23	10	Cumque ascendíssent viri Ísraël, ipse stetit et percússit Philisthǽos donec defíceret manus ejus, et obrigésceret cum gládio: fecítque Dóminus salútem magnam in die illa: et pópulus qui fúgerat, revérsus est ad cæsórum spólia detrahénda.
   8702 2 Regum	2Kgs	10	23	11	Et post hunc, Semma fílius Age de Arári. Et congregáti sunt Philísthiim in statióne: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugísset pópulus a fácie Philísthiim,
   8703 2 Regum	2Kgs	10	23	12	stetit ille in médio agri, et túitus est eum, percussítque Philisthǽos: et fecit Dóminus salútem magnam.
   8704 2 Regum	2Kgs	10	23	13	Necnon et ante descénderant tres qui erant príncipes inter trigínta, et vénerant témpore messis ad David in spelúncam Odóllam: castra autem Philisthinórum erant pósita in Valle gigántum.	b
   8705 2 Regum	2Kgs	10	23	14	Et David erat in præsídio: porro státio Philisthinórum tunc erat in Béthlehem.
   8706 2 Regum	2Kgs	10	23	15	Desidéravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ de cistérna quæ est in Béthlehem juxta portam!
   8707 2 Regum	2Kgs	10	23	16	Irrupérunt ergo tres fortes castra Philisthinórum, et hausérunt aquam de cistérna Béthlehem, quæ erat juxta portam, et attulérunt ad David: at ille nóluit bíbere, sed libávit eam Dómino,
   8708 2 Regum	2Kgs	10	23	17	dicens: Propítius sit mihi Dóminus, ne fáciam hoc: num sánguinem hóminum istórum qui profécti sunt, et animárum perículum bibam? Nóluit ergo bíbere. Hæc fecérunt tres robustíssimi.
   8709 2 Regum	2Kgs	10	23	18	Abísai quoque frater Joab fílius Sárviæ, princeps erat de tribus: ipse est qui levávit hastam suam contra trecéntos, quos interfécit: nominátus in tribus,	b
   8710 2 Regum	2Kgs	10	23	19	et inter tres nobílior, erátque eórum princeps, sed usque ad tres primos non pervénerat.
   8711 2 Regum	2Kgs	10	23	20	Et Banaías fílius Jójadæ viri fortíssimi, magnórum óperum, de Cábseel. Ipse percússit duos leónes Moab, et ipse descéndit, et percússit leónem in média cistérna in diébus nivis.
   8712 2 Regum	2Kgs	10	23	21	Ipse quoque interfécit virum ægýptium, virum dignum spectáculo, habéntem in manu hastam: ítaque cum descendísset ad eum in virga, vi extórsit hastam de manu Ægýptii, et interfécit eum hasta sua.
   8713 2 Regum	2Kgs	10	23	22	Hæc fecit Banaías fílius Jójadæ.
   8714 2 Regum	2Kgs	10	23	23	Et ipse nominátus inter tres robústos, qui erant inter trigínta nobilióres: verúmtamen usque ad tres non pervénerat: fecítque eum sibi David auriculárium, a secréto.
   8715 2 Regum	2Kgs	10	23	24	Ásaël frater Joab inter trigínta, Eléhanan fílius pátrui ejus de Béthlehem,	b
   8716 2 Regum	2Kgs	10	23	25	Semma de Hárodi, Élica de Hárodi,
   8717 2 Regum	2Kgs	10	23	26	Heles de Phalti, Hira fílius Acces de Thécua,
   8718 2 Regum	2Kgs	10	23	27	Abiézer de Ánathoth, Mobónnai de Husáti,
   8719 2 Regum	2Kgs	10	23	28	Selmon Ahohítes, Mahárai Netophathítes,
   8720 2 Regum	2Kgs	10	23	29	Heled fílius Báana, et ipse Netophathítes, Íthai fílius Ríbai de Gábaath filiórum Bénjamin,
   8721 2 Regum	2Kgs	10	23	30	Banaía Pharathonítes, Héddai de torrénte Gaas,
   8722 2 Regum	2Kgs	10	23	31	Abiálbon Arbathítes, Ázmaveth de Béromi,
   8723 2 Regum	2Kgs	10	23	32	Elíaba de Saláboni. Fílii Jassen, Jónathan,
   8724 2 Regum	2Kgs	10	23	33	Semma de Oróri, Ajam fílius Sarar Arorítes,
   8725 2 Regum	2Kgs	10	23	34	Elíphelet fílius Aásbai fílii Macháti, Elíam fílius Achítophel Gelonítes,
   8726 2 Regum	2Kgs	10	23	35	Hésrai de Carmélo, Phárai de Arbi,
   8727 2 Regum	2Kgs	10	23	36	Ígaal fílius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,
   8728 2 Regum	2Kgs	10	23	37	Selec de Ammóni, Nahárai Berothítes ármiger Joab fílii Sárviæ,
   8729 2 Regum	2Kgs	10	23	38	Ira Jethrítes, Gareb et ipse Jethrítes,
   8730 2 Regum	2Kgs	10	23	39	Urías Hethǽus: omnes trigínta septem.
   8731 2 Regum	2Kgs	10	24	1	Et áddidit furor Dómini irásci contra Ísraël, commovítque David in eis dicéntem: Vade, númera Ísraël et Judam.
   8732 2 Regum	2Kgs	10	24	2	Dixítque rex ad Joab príncipem exércitus sui: Perámbula omnes tribus Ísraël a Dan usque Bersabée, et numeráte pópulum, ut sciam númerum ejus.
   8733 2 Regum	2Kgs	10	24	3	Dixítque Joab regi: Adáugeat Dóminus Deus tuus ad pópulum tuum, quantus nunc est, iterúmque centúplicet in conspéctu dómini mei regis: sed quid sibi dóminus meus rex vult in re hujuscémodi?
   8734 2 Regum	2Kgs	10	24	4	Obtínuit autem sermo regis verba Joab et príncipum exércitus: egressúsque est Joab et princeps mílitum a fácie regis, ut numerárent pópulum Ísraël.
   8735 2 Regum	2Kgs	10	24	5	Cumque pertransíssent Jordánem, venérunt in Ároër ad déxteram urbis, quæ est in valle Gad:
   8736 2 Regum	2Kgs	10	24	6	et per Jazer transiérunt in Gálaad, et in terram inferiórem Hodsi, et venérunt in Dan silvéstria. Circumeuntésque juxta Sidónem,
   8737 2 Regum	2Kgs	10	24	7	transiérunt prope mœ́nia Tyri, et omnem terram Hevǽi et Chananǽi, venerúntque ad merídiem Juda in Bersabée:
   8738 2 Regum	2Kgs	10	24	8	et lustráta univérsa terra, affuérunt post novem menses et vigínti dies in Jerúsalem.
   8739 2 Regum	2Kgs	10	24	9	Dedit ergo Joab númerum descriptiónis pópuli regi, et invénta sunt de Ísraël octingénta míllia virórum fórtium qui edúcerent gládium, et de Juda quingénta míllia pugnatórum.
   8740 2 Regum	2Kgs	10	24	10	Percússit autem cor David eum, postquam numerátus est pópulus: et dixit David ad Dóminum: Peccávi valde in hoc facto: sed precor, Dómine, ut tránsferas iniquitátem servi tui, quia stulte egi nimis.	b
   8741 2 Regum	2Kgs	10	24	11	Surréxit ítaque David mane, et sermo Dómini factus est ad Gad prophétam et vidéntem David, dicens:
   8742 2 Regum	2Kgs	10	24	12	Vade, et lóquere ad David: Hæc dicit Dóminus: Trium tibi datur óptio: élige unum quod volúeris ex his, ut fáciam tibi.
   8743 2 Regum	2Kgs	10	24	13	Cumque venísset Gad ad David, nuntiávit ei, dicens: Aut septem annis véniet tibi fames in terra tua: aut tribus ménsibus fúgies adversários tuos, et ille te persequéntur: aut certe tribus diébus erit pestiléntia in terra tua. Nunc ergo delíbera, et vide quem respóndeam ei qui me misit sermónem.
   8744 2 Regum	2Kgs	10	24	14	Dixit autem David ad Gad: Coárctor nimis: sed mélius est ut íncidam in manus Dómini (multæ enim misericórdiæ ejus sunt) quam in manus hóminum.
   8745 2 Regum	2Kgs	10	24	15	Immisítque Dóminus pestiléntiam in Ísraël, de mane usque ad tempus constitútum, et mórtui sunt ex pópulo a Dan usque ad Bersabée septuagínta míllia virórum.
   8746 2 Regum	2Kgs	10	24	16	Cumque extendísset manum suam ángelus Dómini super Jerúsalem ut dispérderet eam, misértus est Dóminus super afflictióne, et ait ángelo percutiénti pópulum: Súfficit: nunc cóntine manum tuam. Erat autem ángelus Dómini juxta áream Aréuna Jebusǽi.
   8747 2 Regum	2Kgs	10	24	17	Dixítque David ad Dóminum cum vidísset ángelum cædéntem pópulum: Ego sum qui peccávi, ego iníque egi: isti qui oves sunt, quid fecérunt? vertátur, óbsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei.
   8748 2 Regum	2Kgs	10	24	18	Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascénde, et constítue altáre Dómino in área Aréuna Jebusǽi.	b
   8749 2 Regum	2Kgs	10	24	19	Et ascéndit David juxta sermónem Gad, quem præcéperat ei Dóminus.
   8750 2 Regum	2Kgs	10	24	20	Conspiciénsque Aréuna, animadvértit regem et servos ejus transíre ad se:
   8751 2 Regum	2Kgs	10	24	21	et egréssus adorávit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causæ est ut véniat dóminus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te áream, et ædíficem altáre Dómino, et cesset interféctio quæ grassátur in pópulo.
   8752 2 Regum	2Kgs	10	24	22	Et ait Aréuna ad David: Accípiat, et ófferat dóminus meus rex sicut placet ei: habes boves in holocáustum, et plaustrum, et juga boum in usum lignórum.
   8753 2 Regum	2Kgs	10	24	23	Ómnia dedit Aréuna rex regi: dixítque Aréuna ad regem: Dóminus Deus tuus suscípiat votum tuum.
   8754 2 Regum	2Kgs	10	24	24	Cui respóndens rex, ait: Nequáquam ut vis, sed emam prétio a te, et non ófferam Dómino Deo meo holocáusta gratuíta. Emit ergo David áream, et boves, argénti siclis quinquagínta:
   8755 2 Regum	2Kgs	10	24	25	et ædificávit ibi David altáre Dómino, et óbtulit holocáusta et pacífica: et propitiátus est Dóminus terræ, et cohíbita est plaga ab Ísraël.
   8756 #	3 Regum	3Kgs	Liber Tértius Regum
   8757 3 Regum	3Kgs	11	1	1	Et rex David senúerat, habebátque ætátis plúrimos dies: cumque operirétur véstibus, non calefiébat.
   8758 3 Regum	3Kgs	11	1	2	Dixérunt ergo ei servi sui: Quærámus dómino nostro regi adolescéntulam vírginem, et stet coram rege, et fóveat eum, dormiátque in sinu suo, et calefáciat dóminum nostrum regem.
   8759 3 Regum	3Kgs	11	1	3	Quæsiérunt ígitur adolescéntulam speciósam in ómnibus fínibus Ísraël, et invenérunt Abísag Sunamítidem, et adduxérunt eam ad regem.
   8760 3 Regum	3Kgs	11	1	4	Erat autem puélla pulchra nimis, dormiebátque cum rege, et ministrábat ei: rex vero non cognóvit eam.
   8761 3 Regum	3Kgs	11	1	5	Adonías autem fílius Haggith elevabátur, dicens: Ego regnábo. Fecítque sibi currus et équites, et quinquagínta viros qui cúrrerent ante eum.	b
   8762 3 Regum	3Kgs	11	1	6	Nec corrípuit eum pater suus aliquándo, dicens: Quare hoc fecísti? Erat autem et ipse pulcher valde, secúndus natu post Ábsalom.
   8763 3 Regum	3Kgs	11	1	7	Et sermo ei cum Joab fílio Sárviæ, et cum Abíathar sacerdóte, qui adjuvábant partes Adoníæ.
   8764 3 Regum	3Kgs	11	1	8	Sadoc vero sacérdos, et Banaías fílius Jójadæ, et Nathan prophéta, et Sémei et Rei, et robur exércitus David, non erat cum Adonía.
   8765 3 Regum	3Kgs	11	1	9	Immolátis ergo Adonías ariétibus et vítulis, et univérsis pínguibus, juxta lápidem Zóheleth, qui erat vicínus fonti Rogel, vocávit univérsos fratres suos fílios regis, et omnes viros Juda servos regis.
   8766 3 Regum	3Kgs	11	1	10	Nathan autem prophétam, et Banaíam, et robústos quosque, et Salomónem fratrem suum non vocávit.
   8767 3 Regum	3Kgs	11	1	11	Dixit ítaque Nathan ad Bethsabée matrem Salomónis: Num audísti quod regnáverit Adonías fílius Haggith, et dóminus noster David hoc ignórat?	b
   8768 3 Regum	3Kgs	11	1	12	Nunc ergo veni, áccipe consílium a me, et salva ánimam tuam, filiíque tui Salomónis.
   8769 3 Regum	3Kgs	11	1	13	Vade, et ingrédere ad regem David, et dic ei: Nonne tu, dómine mi rex, jurásti mihi ancíllæ tuæ, dicens: Sálomon fílius tuus regnábit post me, et ipse sedébit in sólio meo? quare ergo regnat Adonías?
   8770 3 Regum	3Kgs	11	1	14	Et adhuc ibi te loquénte cum rege, ego véniam post te, et complébo sermónes tuos.
   8771 3 Regum	3Kgs	11	1	15	Ingréssa est ítaque Bethsabée ad regem in cubículum: rex autem senúerat nimis, et Abísag Sunamítis ministrábat ei.
   8772 3 Regum	3Kgs	11	1	16	Inclinávit se Bethsabée, et adorávit regem. Ad quam rex: Quid tibi, inquit, vis?
   8773 3 Regum	3Kgs	11	1	17	Quæ respóndens, ait: Dómine mi, tu jurásti per Dóminum Deum tuum ancíllæ tuæ: Sálomon fílius tuus regnábit post me, et ipse sedébit in sólio meo.
   8774 3 Regum	3Kgs	11	1	18	Et ecce nunc Adonías regnat, te, dómine mi rex, ignoránte.
   8775 3 Regum	3Kgs	11	1	19	Mactávit boves, et pínguia quæque, et aríetes plúrimos, et vocávit omnes fílios regis, Abíathar quoque sacerdótem, et Joab príncipem milítiæ: Salomónem autem servum tuum non vocávit.
   8776 3 Regum	3Kgs	11	1	20	Verúmtamen, dómine mi rex, in te óculi respíciunt totíus Ísraël, ut índices eis quis sedére débeat in sólio tuo, dómine mi rex, post te.
   8777 3 Regum	3Kgs	11	1	21	Erítque, cum dormíerit dóminus meus rex cum pátribus suis, érimus ego et fílius meus Sálomon peccatóres.
   8778 3 Regum	3Kgs	11	1	22	Adhuc illa loquénte cum rege, Nathan prophéta venit.	b
   8779 3 Regum	3Kgs	11	1	23	Et nuntiavérunt regi, dicéntes: Adest Nathan prophéta. Cumque introísset in conspéctu regis, et adorásset eum pronus in terram,
   8780 3 Regum	3Kgs	11	1	24	dixit Nathan: Dómine mi rex, tu dixísti: Adonías regnet post me, et ipse sédeat super thronum meum?
   8781 3 Regum	3Kgs	11	1	25	Quia descéndit hódie, et immolávit boves, et pínguia, et aríetes plúrimos, et vocávit univérsos fílios regis et príncipes exércitus, Abíathar quoque sacerdótem, illísque vescéntibus et bibéntibus coram eo, et dicéntibus: Vivat rex Adonías:
   8782 3 Regum	3Kgs	11	1	26	me servum tuum, et Sadoc sacerdótem, et Banaíam fílium Jójadæ, et Salomónem fámulum tuum non vocávit.
   8783 3 Regum	3Kgs	11	1	27	Numquid a dómino meo rege exívit hoc verbum, et mihi non indicásti servo tuo quis sessúrus esset super thronum dómini mei regis post eum?
   8784 3 Regum	3Kgs	11	1	28	Et respóndit rex David, dicens: Vocáte ad me Bethsabée. Quæ cum fuísset ingréssa coram rege, et stetísset ante eum,
   8785 3 Regum	3Kgs	11	1	29	jurávit rex, et ait: Vivit Dóminus, qui éruit ánimam meam de omni angústia,
   8786 3 Regum	3Kgs	11	1	30	quia sicut jurávi tibi per Dóminum Deum Ísraël, dicens: Sálomon fílius tuus regnábit post me, et ipse sedébit super sólium meum pro me: sic fáciam hódie.
   8787 3 Regum	3Kgs	11	1	31	Summissóque Bethsabée in terram vultu, adorávit regem, dicens: Vivat dóminus meus David in ætérnum.
   8788 3 Regum	3Kgs	11	1	32	Dixit quoque rex David: Vocáte mihi Sadoc sacerdótem, et Nathan prophétam, et Banaíam fílium Jójadæ. Qui cum ingréssi fuíssent coram rege,	b
   8789 3 Regum	3Kgs	11	1	33	dixit ad eos: Tóllite vobíscum servos dómini vestri, et impónite Salomónem fílium meum super mulam meam, et dúcite eum in Gihon.
   8790 3 Regum	3Kgs	11	1	34	Et ungat eum ibi Sadoc sacérdos et Nathan prophéta in regem super Ísraël: et canétis búccina, atque dicétis: Vivat rex Sálomon.
   8791 3 Regum	3Kgs	11	1	35	Et ascendétis post eum, et véniet, et sedébit super sólium meum, et ipse regnábit pro me: illíque præcípiam ut sit dux super Ísraël et super Judam.
   8792 3 Regum	3Kgs	11	1	36	Et respóndit Banaías fílius Jójadæ regi, dicens: Amen: sic loquátur Dóminus Deus dómini mei regis.
   8793 3 Regum	3Kgs	11	1	37	Quómodo fuit Dóminus cum dómino meo rege, sic sit cum Salomóne, et sublímius fáciat sólium ejus a sólio dómini mei regis David.
   8794 3 Regum	3Kgs	11	1	38	Descéndit ergo Sadoc sacérdos, et Nathan prophéta, et Banaías fílius Jójadæ, et Ceréthi, et Pheléthi: et imposuérunt Salomónem super mulam regis David, et adduxérunt eum in Gihon.
   8795 3 Regum	3Kgs	11	1	39	Sumpsítque Sadoc sacérdos cornu ólei de tabernáculo, et unxit Salomónem: et cecinérunt búccina, et dixit omnis pópulus: Vivat rex Sálomon.
   8796 3 Regum	3Kgs	11	1	40	Et ascéndit univérsa multitúdo post eum, et pópulus canéntium tíbiis, et lætántium gáudio magno: et insónuit terra a clamóre eórum.
   8797 3 Regum	3Kgs	11	1	41	Audívit autem Adonías, et omnes qui invitáti fúerant ab eo: jamque convívium finítum erat: sed et Joab, audíta voce tubæ, ait: Quid sibi vult clamor civitátis tumultuántis?	b
   8798 3 Regum	3Kgs	11	1	42	Adhuc illo loquénte, Jónathas fílius Abíathar sacerdótis venit: cui dixit Adonías: Ingrédere, quia vir fortis es, et bona núntians.
   8799 3 Regum	3Kgs	11	1	43	Respondítque Jónathas Adoníæ: Nequáquam: dóminus enim noster rex David regem constítuit Salomónem:
   8800 3 Regum	3Kgs	11	1	44	misítque cum eo Sadoc sacerdótem, et Nathan prophétam, et Banaíam fílium Jójadæ, et Ceréthi, et Pheléthi, et imposuérunt eum super mulam regis.
   8801 3 Regum	3Kgs	11	1	45	Unxerúntque eum Sadoc sacérdos et Nathan prophéta regem in Gihon: et ascendérunt inde lætántes, et insónuit cívitas: hæc est vox quam audístis.
   8802 3 Regum	3Kgs	11	1	46	Sed et Sálomon sedet super sólium regni.
   8803 3 Regum	3Kgs	11	1	47	Et ingréssi servi regis benedixérunt dómino nostro regi David, dicéntes: Amplíficet Deus nomen Salomónis super nomen tuum, et magníficet thronus ejus super thronum tuum. Et adorávit rex in léctulo suo:
   8804 3 Regum	3Kgs	11	1	48	et locútus est: Benedíctus Dóminus Deus Ísraël, qui dedit hódie sedéntem in sólio meo, vidéntibus óculis meis.
   8805 3 Regum	3Kgs	11	1	49	Térriti sunt ergo, et surrexérunt omnes qui invitáti fúerant ab Adonía, et ivit unusquísque in viam suam.	b
   8806 3 Regum	3Kgs	11	1	50	Adonías autem timens Salomónem, surréxit, et ábiit, tenuítque cornu altáris.
   8807 3 Regum	3Kgs	11	1	51	Et nuntiavérunt Salomóni, dicéntes: Ecce Adonías timens regem Salomónem, ténuit cornu altáris, dicens: Juret mihi rex Sálomon hódie, quod non interfíciat servum suum gládio.
   8808 3 Regum	3Kgs	11	1	52	Dixítque Sálomon: Si fúerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capíllus ejus in terram: sin autem malum invéntum fúerit in eo, moriétur.
   8809 3 Regum	3Kgs	11	1	53	Misit ergo rex Sálomon, et edúxit eum ab altári: et ingréssus adorávit regem Salomónem: dixítque ei Sálomon: Vade in domum tuam.
   8810 3 Regum	3Kgs	11	2	1	Appropinquavérunt autem dies David ut morerétur: præcepítque Salomóni fílio suo, dicens:
   8811 3 Regum	3Kgs	11	2	2	Ego ingrédior viam univérsæ terræ: confortáre, et esto vir.
   8812 3 Regum	3Kgs	11	2	3	Et obsérva custódias Dómini Dei tui, ut ámbules in viis ejus: ut custódias cæremónias ejus, et præcépta ejus, et judícia, et testimónia, sicut scriptum est in lege Móysi: ut intélligas univérsa quæ facis, et quocúmque te vérteris:
   8813 3 Regum	3Kgs	11	2	4	ut confírmet Dóminus sermónes suos quos locútus est de me, dicens: Si custodíerint fílii tui vias suas, et ambuláverint coram me in veritáte, in omni corde suo et in omni ánima sua, non auferétur tibi vir de sólio Ísraël.
   8814 3 Regum	3Kgs	11	2	5	Tu quoque nosti quæ fécerit mihi Joab fílius Sárviæ, quæ fécerit duóbus princípibus exércitus Ísraël, Abner fílio Ner, et Ámasæ fílio Jether: quos occídit, et effúdit sánguinem belli in pace, et pósuit cruórem prœ́lii in bálteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceaménto suo quod erat in pédibus ejus.	b
   8815 3 Regum	3Kgs	11	2	6	Fácies ergo juxta sapiéntiam tuam, et non dedúces canítiem ejus pacífice ad ínferos.
   8816 3 Regum	3Kgs	11	2	7	Sed et fíliis Berzellái Galaadítis reddes grátiam, erúntque comedéntes in mensa tua: occurrérunt enim mihi quando fugiébam a fácie Ábsalom fratris tui.
   8817 3 Regum	3Kgs	11	2	8	Habes quoque apud te Sémei fílium Gera fílii Jémini de Bahúrim, qui maledíxit mihi maledictióne péssima quando ibam ad castra: sed quia descéndit mihi in occúrsum cum transírem Jordánem, et jurávi ei per Dóminum, dicens: Non te interfíciam gládio:
   8818 3 Regum	3Kgs	11	2	9	tu noli pati eum esse innóxium. Vir autem sápiens es, ut scias quæ fácies ei: deducésque canos ejus cum sánguine ad ínferos.
   8819 3 Regum	3Kgs	11	2	10	Dormívit ígitur David cum pátribus suis, et sepúltus est in civitáte David.	b
   8820 3 Regum	3Kgs	11	2	11	Dies autem quibus regnávit David super Ísraël, quadragínta anni sunt: in Hebron regnávit septem annis; in Jerúsalem, trigínta tribus.
   8821 3 Regum	3Kgs	11	2	12	Sálomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmátum est regnum ejus nimis.
   8822 3 Regum	3Kgs	11	2	13	Et ingréssus est Adonías fílius Haggith ad Bethsabée matrem Salomónis. Quæ dixit ei: Pacificúsne est ingréssus tuus? Qui respóndit: Pacíficus.	b
   8823 3 Regum	3Kgs	11	2	14	Addidítque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Lóquere. Et ille:
   8824 3 Regum	3Kgs	11	2	15	Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposúerat omnis Ísraël sibi in regem: sed translátum est regnum, et factum est fratris mei: a Dómino enim constitútum est ei.
   8825 3 Regum	3Kgs	11	2	16	Nunc ergo petitiónem unam precor a te: ne confúndas fáciem meam. Quæ dixit ad eum: Lóquere.
   8826 3 Regum	3Kgs	11	2	17	Et ille ait: Precor ut dicas Salomóni regi (neque enim negáre tibi quidquam potest) ut det mihi Abísag Sunamítidem uxórem.
   8827 3 Regum	3Kgs	11	2	18	Et ait Bethsabée: Bene: ego loquar pro te regi.
   8828 3 Regum	3Kgs	11	2	19	Venit ergo Bethsabée ad regem Salomónem ut loquerétur ei pro Adonía: et surréxit rex in occúrsum ejus, adoravítque eam, et sedit super thronum suum: positúsque est thronus matri regis, quæ sedit ad déxteram ejus.
   8829 3 Regum	3Kgs	11	2	20	Dixítque ei: Petitiónem unam párvulam ego déprecor a te: ne confúndas fáciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater mea: neque enim fas est ut avértam fáciem tuam.
   8830 3 Regum	3Kgs	11	2	21	Quæ ait: Detur Abísag Sunamítis Adoníæ fratri tuo uxor.
   8831 3 Regum	3Kgs	11	2	22	Respondítque rex Sálomon, et dixit matri suæ: Quare póstulas Abísag Sunamítidem Adoníæ? póstula ei et regnum: ipse est enim frater meus major me, et habet Abíathar sacerdótem, et Joab fílium Sárviæ.
   8832 3 Regum	3Kgs	11	2	23	Jurávit ítaque rex Sálomon per Dóminum, dicens: Hæc fáciat mihi Deus, et hæc addat, quia contra ánimam suam locútus est Adonías verbum hoc.	b
   8833 3 Regum	3Kgs	11	2	24	Et nunc vivit Dóminus, qui firmávit me, et collocávit me super sólium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locútus est, quia hódie occidétur Adonías.
   8834 3 Regum	3Kgs	11	2	25	Misítque rex Sálomon per manum Banaíæ fílii Jójadæ, qui interfécit eum, et mórtuus est.
   8835 3 Regum	3Kgs	11	2	26	Abíathar quoque sacerdóti dixit rex: Vade in Ánathoth ad agrum tuum: équidem vir mortis es: sed hódie te non interfíciam, quia portásti arcam Dómini Dei coram David patre meo, et sustinuísti labórem in ómnibus in quibus laborávit pater meus.
   8836 3 Regum	3Kgs	11	2	27	Ejécit ergo Sálomon Abíathar ut non esset sacérdos Dómini, ut implerétur sermo Dómini quem locútus est super domum Heli in Silo.
   8837 3 Regum	3Kgs	11	2	28	Venit autem núntius ad Joab, quod Joab declinásset post Adoníam, et post Salomónem non declinásset: fugit ergo Joab in tabernáculum Dómini, et apprehéndit cornu altáris.	b
   8838 3 Regum	3Kgs	11	2	29	Nuntiatúmque est regi Salomóni quod fugísset Joab in tabernáculum Dómini, et esset juxta altáre: misítque Sálomon Banaíam fílium Jójadæ, dicens: Vade, intérfice eum.
   8839 3 Regum	3Kgs	11	2	30	Et venit Banaías ad tabernáculum Dómini, et dixit ei: Hæc dicit rex: Egrédere. Qui ait: Non egrédiar, sed hic móriar. Renuntiávit Banaías regi sermónem, dicens: Hæc locútus est Joab, et hæc respóndit mihi.
   8840 3 Regum	3Kgs	11	2	31	Dixítque ei rex: Fac sicut locútus est, et intérfice eum, et sépeli: et amovébis sánguinem innocéntem qui effúsus est a Joab, a me, et a domo patris mei.
   8841 3 Regum	3Kgs	11	2	32	Et reddet Dóminus sánguinem ejus super caput ejus, quia interfécit duos viros justos, meliorésque se: et occídit eos gládio, patre meo David ignoránte, Abner fílium Ner príncipem milítiæ Ísraël, et Ámasam fílium Jether príncipem exércitus Juda:
   8842 3 Regum	3Kgs	11	2	33	et revertétur sanguis illórum in caput Joab, et in caput séminis ejus in sempitérnum. David autem et sémini ejus, et dómui, et throno illíus, sit pax usque in ætérnum a Dómino.
   8843 3 Regum	3Kgs	11	2	34	Ascéndit ítaque Banaías fílius Jójadæ, et aggréssus eum interfécit: sepultúsque est in domo sua in desérto.
   8844 3 Regum	3Kgs	11	2	35	Et constítuit rex Banaíam fílium Jójadæ pro eo super exércitum, et Sadoc sacerdótem pósuit pro Abíathar.
   8845 3 Regum	3Kgs	11	2	36	Misit quoque rex, et vocávit Sémei: dixítque ei: Ædífica tibi domum in Jerúsalem, et hábita ibi: et non egrediéris inde huc atque illuc.	b
   8846 3 Regum	3Kgs	11	2	37	Quacúmque autem die egréssus fúeris, et transíeris torréntem Cedron, scito te interficiéndum: sanguis tuus erit super caput tuum.
   8847 3 Regum	3Kgs	11	2	38	Dixítque Sémei regi: Bonus sermo: sicut locútus est dóminus meus rex, sic fáciet servus tuus. Habitávit ítaque Sémei in Jerúsalem diébus multis.
   8848 3 Regum	3Kgs	11	2	39	Factum est autem post annos tres ut fúgerent servi Sémei ad Achis fílium Máacha regem Geth: nuntiatúmque est Sémei quod servi ejus issent in Geth.
   8849 3 Regum	3Kgs	11	2	40	Et surréxit Sémei, et stravit ásinum suum, ivítque ad Achis in Geth ad requiréndum servos suos, et addúxit eos de Geth.
   8850 3 Regum	3Kgs	11	2	41	Nuntiátum est autem Salomóni quod isset Sémei in Geth de Jerúsalem, et rediísset.
   8851 3 Regum	3Kgs	11	2	42	Et mittens vocávit eum, dixítque illi: Nonne testificátus sum tibi per Dóminum, et prædíxi tibi: Quacúmque die egréssus íeris huc et illuc, scito te esse moritúrum: et respondísti mihi: Bonus sermo, quem audívi?
   8852 3 Regum	3Kgs	11	2	43	quare ergo non custodísti jusjurándum Dómini, et præcéptum quod præcéperam tibi?
   8853 3 Regum	3Kgs	11	2	44	Dixítque rex ad Sémei: Tu nosti omne malum cujus tibi cónscium est cor tuum, quod fecísti David patri meo: réddidit Dóminus malítiam tuam in caput tuum:
   8854 3 Regum	3Kgs	11	2	45	et rex Sálomon benedíctus, et thronus David erit stábilis coram Dómino usque in sempitérnum.
   8855 3 Regum	3Kgs	11	2	46	Jussit ítaque rex Banaíæ fílio Jójadæ, qui egréssus, percússit eum, et mórtuus est.
   8856 3 Regum	3Kgs	11	3	1	Confirmátum est ígitur regnum in manu Salomónis, et affinitáte conjúnctus est Pharaóni regi Ægýpti: accépit namque fíliam ejus, et addúxit in civitátem David, donec compléret ædíficans domum suam, et domum Dómini, et murum Jerúsalem per circúitum.
   8857 3 Regum	3Kgs	11	3	2	Áttamen pópulus immolábat in excélsis: non enim ædificátum erat templum nómini Dómini usque in diem illum.
   8858 3 Regum	3Kgs	11	3	3	Diléxit autem Sálomon Dóminum, ámbulans in præcéptis David patris sui, excépto quod in excélsis immolábat, et accendébat thymiáma.	b
   8859 3 Regum	3Kgs	11	3	4	Ábiit ítaque in Gábaon, ut immoláret ibi: illud quippe erat excélsum máximum: mille hóstias in holocáustum óbtulit Sálomon super altáre illud in Gábaon.
   8860 3 Regum	3Kgs	11	3	5	Appáruit autem Dóminus Salomóni per sómnium nocte, dicens: Póstula quod vis ut dem tibi.
   8861 3 Regum	3Kgs	11	3	6	Et ait Sálomon: Tu fecísti cum servo tuo David patre meo misericórdiam magnam, sicut ambulávit in conspéctu tuo in veritáte et justítia, et recto corde tecum: custodísti ei misericórdiam tuam grandem, et dedísti ei fílium sedéntem super thronum ejus, sicut est hódie.
   8862 3 Regum	3Kgs	11	3	7	Et nunc Dómine Deus, tu regnáre fecísti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer párvulus, et ignórans egréssum et intróitum meum.
   8863 3 Regum	3Kgs	11	3	8	Et servus tuus in médio est pópuli quem elegísti, pópuli infiníti, qui numerári et supputári non potest præ multitúdine.
   8864 3 Regum	3Kgs	11	3	9	Dabis ergo servo tuo cor dócile, ut pópulum tuum judicáre possit, et discérnere inter bonum et malum. Quis enim póterit judicáre pópulum istum, pópulum tuum hunc multum?
   8865 3 Regum	3Kgs	11	3	10	Plácuit ergo sermo coram Dómino, quod Sálomon postulásset hujuscémodi rem.	b
   8866 3 Regum	3Kgs	11	3	11	Et dixit Dóminus Salomóni: Quia postulásti verbum hoc, et non petísti tibi dies multos, nec divítias, aut ánimas inimicórum tuórum, sed postulásti tibi sapiéntiam ad discernéndum judícium:
   8867 3 Regum	3Kgs	11	3	12	ecce feci tibi secúndum sermónes tuos, et dedi tibi cor sápiens et intélligens, in tantum ut nullus ante te símilis tui fúerit, nec post te surrectúrus sit.
   8868 3 Regum	3Kgs	11	3	13	Sed et hæc quæ non postulásti, dedi tibi: divítias scílicet, et glóriam, ut nemo fúerit símilis tui in régibus cunctis retro diébus.
   8869 3 Regum	3Kgs	11	3	14	Si autem ambuláveris in viis meis, et custodíeris præcépta mea et mandáta mea, sicut ambulávit pater tuus, longos fáciam dies tuos.
   8870 3 Regum	3Kgs	11	3	15	Ígitur evigilávit Sálomon, et intelléxit quod esset sómnium: cumque venísset Jerúsalem, stetit coram arca fœ́deris Dómini, et óbtulit holocáusta, et fecit víctimas pacíficas, et grande convívium univérsis fámulis suis.
   8871 3 Regum	3Kgs	11	3	16	Tunc venérunt duæ mulíeres meretríces ad regem, steterúntque coram eo:	b
   8872 3 Regum	3Kgs	11	3	17	quarum una ait: Óbsecro, mi dómine: ego et múlier hæc habitabámus in domo una, et péperi apud eam in cubículo.
   8873 3 Regum	3Kgs	11	3	18	Tértia autem die postquam ego péperi, péperit et hæc: et erámus simul, nullúsque álius nobíscum in domo, excéptis nobis duábus.
   8874 3 Regum	3Kgs	11	3	19	Mórtuus est autem fílius mulíeris hujus nocte: dórmiens quippe oppréssit eum.
   8875 3 Regum	3Kgs	11	3	20	Et consúrgens intempéstæ noctis siléntio, tulit fílium meum de látere meo, ancíllæ tuæ dormiéntis, et collocávit in sinu suo: suum autem fílium, qui erat mórtuus, pósuit in sinu meo.
   8876 3 Regum	3Kgs	11	3	21	Cumque surrexíssem mane ut darem lac fílio meo, appáruit mórtuus: quem diligéntius íntuens clara luce, deprehéndi non esse meum quem genúeram.
   8877 3 Regum	3Kgs	11	3	22	Respondítque áltera múlier: Non est ita ut dicis, sed fílius tuus mórtuus est, meus autem vivit. E contrário illa dicébat: Mentíris: fílius quippe meus vivit, et fílius tuus mórtuus est. Atque in hunc modum contendébant coram rege.
   8878 3 Regum	3Kgs	11	3	23	Tunc rex ait: Hæc dicit: Fílius meus vivit, et fílius tuus mórtuus est: et ista respóndit: Non, sed fílius tuus mórtuus est, meus autem vivit.	b
   8879 3 Regum	3Kgs	11	3	24	Dixit ergo rex: Afférte mihi gládium. Cumque attulíssent gládium coram rege,
   8880 3 Regum	3Kgs	11	3	25	Divídite, inquit, infántem vivum in duas partes, et date dimídiam partem uni, et dimídiam partem álteri.
   8881 3 Regum	3Kgs	11	3	26	Dixit autem múlier, cujus fílius erat vivus, ad regem (commóta sunt quippe víscera ejus super fílio suo): Óbsecro, dómine, date illi infántem vivum, et nolíte interfícere eum. E contrário illa dicébat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividátur.
   8882 3 Regum	3Kgs	11	3	27	Respóndit rex, et ait: Date huic infántem vivum, et non occidátur: hæc est enim mater ejus.
   8883 3 Regum	3Kgs	11	3	28	Audívit ítaque omnis Ísraël judícium quod judicásset rex, et timuérunt regem, vidéntes sapiéntiam Dei esse in eo ad faciéndum judícium.
   8884 3 Regum	3Kgs	11	4	1	Erat autem rex Sálomon regnans super omnem Ísraël:
   8885 3 Regum	3Kgs	11	4	2	et hi príncipes quos habébat: Azarías fílius Sadoc sacerdótis:
   8886 3 Regum	3Kgs	11	4	3	Elíhoreph et Ahía fílii Sisa scribæ: Jósaphat fílius Ahílud a commentáriis:
   8887 3 Regum	3Kgs	11	4	4	Banaías fílius Jójadæ super exércitum: Sadoc autem et Abíathar sacerdótes:
   8888 3 Regum	3Kgs	11	4	5	Azarías fílius Nathan super eos qui assistébant regi: Zabud fílius Nathan sacérdos, amícus regis:
   8889 3 Regum	3Kgs	11	4	6	et Ahísar præpósitus domus: et Adoníram fílius Abda super tribúta.
   8890 3 Regum	3Kgs	11	4	7	Habébat autem Sálomon duódecim præféctos super omnem Ísraël, qui præbébant annónam regi et dómui ejus: per síngulos enim menses in anno, sínguli necessária ministrábant.	b
   8891 3 Regum	3Kgs	11	4	8	Et hæc nómina eórum: Benhur in monte Éphraim.
   8892 3 Regum	3Kgs	11	4	9	Béndecar in Macces, et in Sálebim, et in Béthsames, et in Elon, et in Béthanan.
   8893 3 Regum	3Kgs	11	4	10	Bénhesed in Áruboth: ipsíus erat Socho, et omnis terra Epher.
   8894 3 Regum	3Kgs	11	4	11	Benabínadab, cujus omnis Nephath Dor: Tapheth fíliam Salomónis habébat uxórem.
   8895 3 Regum	3Kgs	11	4	12	Bana fílius Ahílud regébat Thanac et Magéddo, et univérsam Bethsan, quæ est juxta Sárthana subter Jézrahel, a Bethsan usque Abelméhula e regióne Jécmaan.
   8896 3 Regum	3Kgs	11	4	13	Béngaber in Ramoth Gálaad: habébat Avóthjair fílii Manásse in Gálaad: ipse prǽerat in omni regióne Argob, quæ est in Basan, sexagínta civitátibus magnis atque murátis quæ habébant seras ǽreas.
   8897 3 Regum	3Kgs	11	4	14	Ahínadab fílius Addo prǽerat in Mánaim.
   8898 3 Regum	3Kgs	11	4	15	Achímaas in Néphthali: sed et ipse habébat Básemath fíliam Salomónis in conjúgio.
   8899 3 Regum	3Kgs	11	4	16	Báana fílius Husi in Aser, et in Baloth.
   8900 3 Regum	3Kgs	11	4	17	Jósaphat fílius Phárue in Íssachar.
   8901 3 Regum	3Kgs	11	4	18	Sémei fílius Ela in Bénjamin.
   8902 3 Regum	3Kgs	11	4	19	Gaber fílius Uri in terra Gálaad, in terra Sehon regis Amorrhǽi et Og regis Basan, super ómnia quæ erant in illa terra.
   8903 3 Regum	3Kgs	11	4	20	Juda et Ísraël innumerábiles, sicut aréna maris in multitúdine: comedéntes, et bibéntes, atque lætántes.	b
   8904 3 Regum	3Kgs	11	4	21	Sálomon autem erat in ditióne sua, habens ómnia regna a flúmine terræ Philísthiim usque ad términum Ægýpti: offeréntium sibi múnera, et serviéntium ei cunctis diébus vitæ ejus.
   8905 3 Regum	3Kgs	11	4	22	Erat autem cibus Salomónis per dies síngulos trigínta cori símilæ, et sexagínta cori farínæ,
   8906 3 Regum	3Kgs	11	4	23	decem boves pingues, et vigínti boves pascuáles, et centum aríetes, excépta venatióne cervórum, capreárum, atque bubalórum, et ávium altílium.
   8907 3 Regum	3Kgs	11	4	24	Ipse enim obtinébat omnem regiónem quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illárum regiónum: et habébat pacem ex omni parte in circúitu.
   8908 3 Regum	3Kgs	11	4	25	Habitabátque Juda et Ísraël absque timóre ullo, unusquísque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabée, cunctis diébus Salomónis.
   8909 3 Regum	3Kgs	11	4	26	Et habébat Sálomon quadragínta míllia præsépia equórum currílium, et duódecim míllia equéstrium.
   8910 3 Regum	3Kgs	11	4	27	Nutriebántque eos supradícti regis præfécti: sed et necessária mensæ regis Salomónis cum ingénti cura præbébant in témpore suo.
   8911 3 Regum	3Kgs	11	4	28	Hórdeum quoque, et páleas equórum et jumentórum, deferébant in locum ubi erat rex, juxta constitútum sibi.
   8912 3 Regum	3Kgs	11	4	29	Dedit quoque Deus sapiéntiam Salomóni, et prudéntiam multam nimis, et latitúdinem cordis quasi arénam quæ est in líttore maris.	b
   8913 3 Regum	3Kgs	11	4	30	Et præcedébat sapiéntia Salomónis sapiéntiam ómnium Orientálium et Ægyptiórum,
   8914 3 Regum	3Kgs	11	4	31	et erat sapiéntior cunctis homínibus: sapiéntior Ethan Ezrahíta, et Heman, et Chalcol, et Dorda fíliis Mahol: et erat nominátus in univérsis géntibus per circúitum.
   8915 3 Regum	3Kgs	11	4	32	Locútus est quoque Sálomon tria míllia parábolas: et fuérunt cármina ejus quinque et mille.
   8916 3 Regum	3Kgs	11	4	33	Et disputávit super lignis a cedro quæ est in Líbano, usque ad hyssópum quæ egréditur de paríete: et disséruit de juméntis, et volúcribus, et reptílibus, et píscibus.
   8917 3 Regum	3Kgs	11	4	34	Et veniébant de cunctis pópulis ad audiéndam sapiéntiam Salomónis, et ab univérsis régibus terræ qui audiébant sapiéntiam ejus.
   8918 3 Regum	3Kgs	11	5	1	Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomónem: audívit enim quod ipsum unxíssent regem pro patre ejus: quia amícus fúerat Hiram David omni témpore.
   8919 3 Regum	3Kgs	11	5	2	Misit autem Sálomon ad Hiram, dicens:
   8920 3 Regum	3Kgs	11	5	3	Tu scis voluntátem David patris mei, et quia non potúerit ædificáre domum nómini Dómini Dei sui propter bella imminéntia per circúitum, donec daret Dóminus eos sub vestígio pedum ejus.
   8921 3 Regum	3Kgs	11	5	4	Nunc autem réquiem dedit Dóminus Deus meus mihi per circúitum, et non est satan, neque occúrsus malus.
   8922 3 Regum	3Kgs	11	5	5	Quam ob rem cógito ædificáre templum nómini Dómini Dei mei, sicut locútus est Dóminus David patri meo, dicens: Fílius tuus, quem dabo pro te super sólium tuum, ipse ædificábit domum nómini meo.
   8923 3 Regum	3Kgs	11	5	6	Prǽcipe ígitur ut præcídant mihi servi tui cedros de Líbano, et servi mei sint cum servis tuis: mercédem autem servórum tuórum dabo tibi quamcúmque petíeris: scis enim quómodo non est in pópulo meo vir qui nóverit ligna cǽdere sicut Sidónii.
   8924 3 Regum	3Kgs	11	5	7	Cum ergo audísset Hiram verba Salomónis, lætátus est valde, et ait: Benedíctus Dóminus Deus hódie, qui dedit David fílium sapientíssimum super pópulum hunc plúrimum.	b
   8925 3 Regum	3Kgs	11	5	8	Et misit Hiram ad Salomónem, dicens: Audívi quæcúmque mandásti mihi: ego fáciam omnem voluntátem tuam in lignis cédrinis et abiégnis.
   8926 3 Regum	3Kgs	11	5	9	Servi mei depónent ea de Líbano ad mare, et ego compónam ea in rátibus in mari usque ad locum quem significáveris mihi: et applicábo ea ibi, et tu tolles ea: præbebísque necessária mihi, ut detur cibus dómui meæ.
   8927 3 Regum	3Kgs	11	5	10	Ítaque Hiram dabat Salomóni ligna cédrina, et ligna abiégna, juxta omnem voluntátem ejus.
   8928 3 Regum	3Kgs	11	5	11	Sálomon autem præbébat Hiram coros trítici vigínti míllia in cibum dómui ejus, et vigínti coros puríssimi ólei: hæc tribuébat Sálomon Hiram per síngulos annos.
   8929 3 Regum	3Kgs	11	5	12	Dedit quoque Dóminus sapiéntiam Salomóni, sicut locútus est ei: et erat pax inter Hiram et Salomónem, et percussérunt ambo fœdus.
   8930 3 Regum	3Kgs	11	5	13	Elegítque rex Sálomon operários de omni Ísraël, et erat indíctio trigínta míllia virórum.	b
   8931 3 Regum	3Kgs	11	5	14	Mittebátque eos in Líbanum, decem míllia per menses síngulos vicíssim, ita ut duóbus ménsibus essent in dómibus suis: et Adoníram erat super hujuscémodi indictióne.
   8932 3 Regum	3Kgs	11	5	15	Fuerúntque Salomóni septuagínta míllia eórum qui ónera portábant, et octogínta míllia latomórum in monte,
   8933 3 Regum	3Kgs	11	5	16	absque præpósitis qui prǽerant síngulis opéribus, número trium míllium et trecentórum, præcipiéntium pópulo et his qui faciébant opus.
   8934 3 Regum	3Kgs	11	5	17	Præcepítque rex ut tóllerent lápides grandes, lápides pretiósos in fundaméntum templi, et quadrárent eos:
   8935 3 Regum	3Kgs	11	5	18	quos dolavérunt cæmentárii Salomónis et cæmentárii Hiram: porro Gíblii præparavérunt ligna et lápides ad ædificándam domum.
   8936 3 Regum	3Kgs	11	6	1	Factum est ergo quadringentésimo et octogésimo anno egressiónis filiórum Ísraël de terra Ægýpti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secúndus), regni Salomónis super Ísraël, ædificári cœpit domus Dómino.
   8937 3 Regum	3Kgs	11	6	2	Domus autem quam ædificábat rex Sálomon Dómino, habébat sexagínta cúbitos in longitúdine, et vigínti cúbitos in latitúdine, et trigínta cúbitos in altitúdine.
   8938 3 Regum	3Kgs	11	6	3	Et pórticus erat ante templum vigínti cubitórum longitúdinis, juxta mensúram latitúdinis templi: et habébat decem cúbitos latitúdinis ante fáciem templi.
   8939 3 Regum	3Kgs	11	6	4	Fecítque in templo fenéstras oblíquas.
   8940 3 Regum	3Kgs	11	6	5	Et ædificávit super paríetem templi tabuláta per gyrum, in pariétibus domus per circúitum templi et oráculi, et fecit látera in circúitu.
   8941 3 Regum	3Kgs	11	6	6	Tabulátum quod subter erat, quinque cúbitos habébat latitúdinis, et médium tabulátum sex cubitórum latitúdinis, et tértium tabulátum septem habens cúbitos latitúdinis. Trabes autem pósuit in domo per circúitum forínsecus, ut non hærérent muris templi.
   8942 3 Regum	3Kgs	11	6	7	Domus autem cum ædificarétur, de lapídibus dolátis atque perféctis ædificáta est: et málleus, et secúris, et omne ferraméntum non sunt audíta in domo cum ædificarétur.
   8943 3 Regum	3Kgs	11	6	8	Óstium láteris médii in parte erat domus dextræ: et per cóchleam ascendébant in médium cœnáculum, et a médio in tértium.
   8944 3 Regum	3Kgs	11	6	9	Et ædificávit domum, et consummávit eam: texit quoque domum laqueáribus cédrinis.
   8945 3 Regum	3Kgs	11	6	10	Et ædificávit tabulátum super omnem domum quinque cúbitis altitúdinis, et opéruit domum lignis cédrinis.
   8946 3 Regum	3Kgs	11	6	11	Et factus est sermo Dómini ad Salomónem, dicens:	b
   8947 3 Regum	3Kgs	11	6	12	Domus hæc, quam ædíficas, si ambuláveris in præcéptis meis, et judícia mea féceris, et custodíeris ómnia mandáta mea, grádiens per ea, firmábo sermónem meum tibi, quem locútus sum ad David patrem tuum:
   8948 3 Regum	3Kgs	11	6	13	et habitábo in médio filiórum Ísraël, et non derelínquam pópulum meum Ísraël.
   8949 3 Regum	3Kgs	11	6	14	Ígitur ædificávit Sálomon domum, et consummávit eam.	b
   8950 3 Regum	3Kgs	11	6	15	Et ædificávit paríetes domus intrínsecus tabulátis cédrinis: a paviménto domus usque ad summitátem párietum, et usque ad laqueária, opéruit lignis cédrinis intrínsecus: et texit paviméntum domus tábulis abiégnis.
   8951 3 Regum	3Kgs	11	6	16	Ædificavítque vigínti cubitórum ad posteriórem partem templi tabuláta cédrina, a paviménto usque ad superióra: et fecit interiórem domum oráculi in Sanctum sanctórum.
   8952 3 Regum	3Kgs	11	6	17	Porro quadragínta cubitórum erat ipsum templum pro fóribus oráculi.
   8953 3 Regum	3Kgs	11	6	18	Et cedro omnis domus intrínsecus vestiebátur, habens tornatúras et junctúras suas fabrefáctas, et cælatúras eminéntes: ómnia cédrinis tábulis vestiebántur: nec omníno lapis apparére póterat in paríete.
   8954 3 Regum	3Kgs	11	6	19	Oráculum autem in médio domus, in interióri parte fécerat, ut póneret ibi arcam fœ́deris Dómini.
   8955 3 Regum	3Kgs	11	6	20	Porro oráculum habébat vigínti cúbitos longitúdinis, et vigínti cúbitos latitúdinis, et vigínti cúbitos altitúdinis: et opéruit illud atque vestívit auro puríssimo: sed et altáre vestívit cedro.
   8956 3 Regum	3Kgs	11	6	21	Domum quoque ante oráculum opéruit auro puríssimo, et affíxit láminas clavis áureis.
   8957 3 Regum	3Kgs	11	6	22	Nihílque erat in templo quod non auro tegerétur: sed et totum altáre oráculi texit auro.
   8958 3 Regum	3Kgs	11	6	23	Et fecit in oráculo duos chérubim de lignis olivárum, decem cubitórum altitúdinis.	b
   8959 3 Regum	3Kgs	11	6	24	Quinque cubitórum ala cherub una, et quinque cubitórum ala cherub áltera: id est, decem cúbitos habéntes, a summitáte alæ uníus usque ad alæ altérius summitátem.
   8960 3 Regum	3Kgs	11	6	25	Decem quoque cubitórum erat cherub secúndus: in mensúra pari, et opus unum erat in duóbus chérubim,
   8961 3 Regum	3Kgs	11	6	26	id est, altitúdinem habébat unus cherub decem cubitórum, et simíliter cherub secúndus.
   8962 3 Regum	3Kgs	11	6	27	Posuítque chérubim in médio templi interióris: extendébant autem alas suas chérubim, et tangébat ala una paríetem, et ala cherub secúndi tangébat paríetem álterum: alæ autem álteræ in média parte templi se ínvicem contingébant.
   8963 3 Regum	3Kgs	11	6	28	Texit quoque chérubim auro.
   8964 3 Regum	3Kgs	11	6	29	Et omnes paríetes templi per circúitum sculpsit váriis cælatúris et torno: et fecit in eis chérubim, et palmas, et pictúras várias, quasi prominéntes de paríete, et egrediéntes.	b
   8965 3 Regum	3Kgs	11	6	30	Sed et paviméntum domus texit auro intrínsecus et extrínsecus.
   8966 3 Regum	3Kgs	11	6	31	Et in ingréssu oráculi fecit ostíola de lignis olivárum, postésque angulórum quinque.
   8967 3 Regum	3Kgs	11	6	32	Et duo óstia de lignis olivárum: et sculpsit in eis pictúram chérubim, et palmárum spécies, et anáglypha valde prominéntia: et texit ea auro, et opéruit tam chérubim quam palmas, et cétera, auro.
   8968 3 Regum	3Kgs	11	6	33	Fecítque in intróitu templi postes de lignis olivárum quadrangulátos,
   8969 3 Regum	3Kgs	11	6	34	et duo óstia de lignis abiégnis altrínsecus: et utrúmque óstium duplex erat, et se ínvicem tenens aperiebátur.
   8970 3 Regum	3Kgs	11	6	35	Et sculpsit chérubim, et palmas, et cælatúras valde eminéntes: operuítque ómnia láminis áureis ópere quadro ad régulam.
   8971 3 Regum	3Kgs	11	6	36	Et ædificávit átrium intérius tribus ordínibus lápidum politórum, et uno órdine lignórum cedri.
   8972 3 Regum	3Kgs	11	6	37	Anno quarto fundáta est domus Dómini in mense Zio:	b
   8973 3 Regum	3Kgs	11	6	38	et in anno undécimo, mense Bul (ipse est mensis octávus), perfécta est domus in omni ópere suo, et in univérsis utensílibus suis: ædificavítque eam annis septem.
   8974 3 Regum	3Kgs	11	7	1	Domum autem suam ædificávit Sálomon trédecim annis, et ad perféctum usque perdúxit.
   8975 3 Regum	3Kgs	11	7	2	Ædificávit quoque domum saltus Líbani centum cubitórum longitúdinis, et quinquagínta cubitórum latitúdinis, et trigínta cubitórum altitúdinis: et quátuor deambulácra inter colúmnas cédrinas: ligna quippe cédrina excíderat in colúmnas.
   8976 3 Regum	3Kgs	11	7	3	Et tabulátis cédrinis vestívit totam cámeram, quæ quadragínta quinque colúmnis sustentabátur. Unus autem ordo habébat colúmnas quíndecim
   8977 3 Regum	3Kgs	11	7	4	contra se ínvicem pósitas,
   8978 3 Regum	3Kgs	11	7	5	et e regióne se respiciéntes, æquáli spátio inter colúmnas, et super colúmnas quadranguláta ligna in cunctis æquália.
   8979 3 Regum	3Kgs	11	7	6	Et pórticum columnárum fecit quinquagínta cubitórum longitúdinis, et trigínta cubitórum latitúdinis: et álteram pórticum in fácie majóris pórticus: et colúmnas, et epistýlia super colúmnas.
   8980 3 Regum	3Kgs	11	7	7	Pórticum quoque sólii, in qua tribúnal est, fecit: et texit lignis cédrinis a paviménto usque ad summitátem.
   8981 3 Regum	3Kgs	11	7	8	Et domúncula, in qua sedebátur ad judicándum, erat in média pórticu símili ópere. Domum quoque fecit fíliæ Pharaónis (quam uxórem dúxerat Sálomon) tali ópere, quali et hanc pórticum.
   8982 3 Regum	3Kgs	11	7	9	Ómnia lapídibus pretiósis, qui ad normam quamdam atque mensúram tam intrínsecus quam extrínsecus serráti erant: a fundaménto usque ad summitátem párietum, et extrínsecus usque ad átrium majus.	b
   8983 3 Regum	3Kgs	11	7	10	Fundaménta autem de lapídibus pretiósis, lapídibus magnis, decem sive octo cubitórum.
   8984 3 Regum	3Kgs	11	7	11	Et désuper lápides pretiósi æquális mensúræ secti erant, similitérque de cedro.
   8985 3 Regum	3Kgs	11	7	12	Et átrium majus rotúndum trium órdinum de lapídibus sectis, et uníus órdinis de doláta cedro: necnon et in átrio domus Dómini interióri, et in pórticu domus.
   8986 3 Regum	3Kgs	11	7	13	Misit quoque rex Sálomon, et tulit Hiram de Tyro,	b
   8987 3 Regum	3Kgs	11	7	14	fílium mulíeris víduæ de tribu Néphthali, patre Týrio, artíficem ærárium, et plenum sapiéntia, et intelligéntia, et doctrína, ad faciéndum omne opus ex áëre. Qui cum venísset ad regem Salomónem, fecit omne opus ejus.
   8988 3 Regum	3Kgs	11	7	15	Et finxit duas colúmnas ǽreas, decem et octo cubitórum altitúdinis colúmnam unam: et línea duódecim cubitórum ambiébat colúmnam utrámque.
   8989 3 Regum	3Kgs	11	7	16	Duo quoque capitélla fecit, quæ poneréntur super cápita columnárum, fusília ex áëre: quinque cubitórum altitúdinis capitéllum unum, et quinque cubitórum altitúdinis capitéllum álterum:
   8990 3 Regum	3Kgs	11	7	17	et quasi in modum retis, et catenárum sibi ínvicem miro ópere contextárum. Utrúmque capitéllum columnárum fúsile erat: septéna vérsuum retiácula in capitéllo uno, et septéna retiácula in capitéllo áltero.
   8991 3 Regum	3Kgs	11	7	18	Et perfécit colúmnas, et duos órdines per circúitum retiaculórum singulórum, ut tégerent capitélla quæ erant super summitátem, malogranatórum: eódem modo fecit et capitéllo secúndo.
   8992 3 Regum	3Kgs	11	7	19	Capitélla autem quæ erant super cápita columnárum, quasi ópere lílii fabricáta erant in pórticu quátuor cubitórum.
   8993 3 Regum	3Kgs	11	7	20	Et rursum ália capitélla in summitáte columnárum désuper juxta mensúram colúmnæ contra retiácula: malogranatórum autem ducénti órdines erant in circúitu capitélli secúndi.
   8994 3 Regum	3Kgs	11	7	21	Et státuit duas colúmnas in pórticu templi: cumque statuísset colúmnam déxteram, vocávit eam nómine Jachin: simíliter eréxit colúmnam secúndam, et vocávit nomen ejus Booz.
   8995 3 Regum	3Kgs	11	7	22	Et super cápita columnárum opus in modum lílii pósuit: perfectúmque est opus columnárum.
   8996 3 Regum	3Kgs	11	7	23	Fecit quoque mare fúsile decem cubitórum a lábio usque ad lábium, rotúndum in circúitu: quinque cubitórum altitúdo ejus, et restícula trigínta cubitórum cingébat illud per circúitum.	b
   8997 3 Regum	3Kgs	11	7	24	Et sculptúra subter lábium circuíbat illud decem cúbitis ámbiens mare: duo órdines sculpturárum striatárum erant fúsiles.
   8998 3 Regum	3Kgs	11	7	25	Et stabat super duódecim boves, e quibus tres respiciébant ad aquilónem, et tres ad occidéntem, et tres ad merídiem, et tres ad oriéntem: et mare super eos désuper erat: quorum posterióra univérsa intrínsecus latitábant.
   8999 3 Regum	3Kgs	11	7	26	Grossitúdo autem lutéris, trium unciárum erat: labiúmque ejus quasi lábium cálicis, et fólium repándi lílii: duo míllia batos capiébat.
   9000 3 Regum	3Kgs	11	7	27	Et fecit decem bases ǽneas, quátuor cubitórum longitúdinis bases síngulas, et quátuor cubitórum latitúdinis, et trium cubitórum altitúdinis.	b
   9001 3 Regum	3Kgs	11	7	28	Et ipsum opus básium, interrásile erat: et sculptúræ inter junctúras.
   9002 3 Regum	3Kgs	11	7	29	Et inter corónulas et plectas, leónes et boves et chérubim, et in junctúris simíliter désuper: et subter leónes et boves, quasi lora ex áëre dependéntia.
   9003 3 Regum	3Kgs	11	7	30	Et quátuor rotæ per bases síngulas, et axes ǽrei: et per quátuor partes quasi huméruli subter lutérem fúsiles, contra se ínvicem respectántes.
   9004 3 Regum	3Kgs	11	7	31	Os quoque lutéris intrínsecus erat in cápitis summitáte: et quod forínsecus apparébat, uníus cúbiti erat totum rotúndum, paritérque habébat unum cúbitum et dimídium: in ángulis autem columnárum váriæ cælatúræ erant: et média intercolúmnia, quadráta non rotúnda.
   9005 3 Regum	3Kgs	11	7	32	Quátuor quoque rotæ quæ per quátuor ángulos basis erant, cohærébant sibi subter basim: una rota habébat altitúdinis cúbitum et semis.
   9006 3 Regum	3Kgs	11	7	33	Tales autem rotæ erant quales solent in curru fíeri: et axes eárum, et rádii, et canthi, et modíoli, ómnia fusília.
   9007 3 Regum	3Kgs	11	7	34	Nam et huméruli illi quátuor per síngulos ángulos basis uníus, ex ipsa basi fúsiles et conjúncti erant.
   9008 3 Regum	3Kgs	11	7	35	In summitáte autem basis erat quædam rotúnditas dimídii cúbiti, ita fabrefácta ut luter désuper posset impóni, habens cælatúras suas, variásque sculptúras ex semetípsa.
   9009 3 Regum	3Kgs	11	7	36	Sculpsit quoque in tabulátis illis quæ erant ex áëre, et in ángulis, chérubim, et leónes, et palmas, quasi in similitúdinem hóminis stantis, ut non cæláta, sed appósita per circúitum videréntur.
   9010 3 Regum	3Kgs	11	7	37	In hunc modum fecit decem bases, fusúra una, et mensúra, sculpturáque consímili.
   9011 3 Regum	3Kgs	11	7	38	Fecit quoque decem lutéres ǽneos: quadragínta batos capiébat luter unus, erátque quátuor cubitórum: síngulos quoque lutéres per síngulas, id est, decem bases, pósuit.
   9012 3 Regum	3Kgs	11	7	39	Et constítuit decem bases, quinque ad déxteram partem templi, et quinque ad sinístram: mare autem pósuit ad déxteram partem templi contra oriéntem ad merídiem.
   9013 3 Regum	3Kgs	11	7	40	Fecit ergo Hiram lebétes, et scutras, et hámulas, et perfécit omne opus regis Salomónis in templo Dómini.	b
   9014 3 Regum	3Kgs	11	7	41	Colúmnas duas, et funículos capitellórum super capitélla columnárum duos: et retiácula duo, ut operírent duos funículos qui erant super cápita columnárum.
   9015 3 Regum	3Kgs	11	7	42	Et malogranáta quadringénta in duóbus retiáculis: duos versus malogranatórum in retiáculis síngulis, ad operiéndos funículos capitellórum qui erant super cápita columnárum.
   9016 3 Regum	3Kgs	11	7	43	Et bases decem, et lutéres decem super bases.
   9017 3 Regum	3Kgs	11	7	44	Et mare unum, et boves duódecim subter mare.
   9018 3 Regum	3Kgs	11	7	45	Et lebétes, et scutras, et hámulas, ómnia vasa quæ fecit Hiram regi Salomóni in domo Dómini, de auricálco erant.
   9019 3 Regum	3Kgs	11	7	46	In campéstri regióne Jordánis fudit ea rex in argillósa terra, inter Sochoth et Sarthan.
   9020 3 Regum	3Kgs	11	7	47	Et pósuit Sálomon ómnia vasa: propter multitúdinem autem nímiam non erat pondus æris.
   9021 3 Regum	3Kgs	11	7	48	Fecítque Sálomon ómnia vasa in domo Dómini: altáre áureum, et mensam super quam poneréntur panes propositiónis, áuream:	b
   9022 3 Regum	3Kgs	11	7	49	et candelábra áurea, quinque ad déxteram, et quinque ad sinístram contra oráculum, ex auro puro: et quasi lílii flores, et lucérnas désuper áureas: et fórcipes áureos,
   9023 3 Regum	3Kgs	11	7	50	et hýdrias, et fuscínulas, et phíalas, et mortaríola, et thuríbula, de auro puríssimo: et cárdines ostiórum domus interióris Sancti sanctórum, et ostiórum domus templi, ex auro erant.
   9024 3 Regum	3Kgs	11	7	51	Et perfécit omne opus quod faciébat Sálomon in domo Dómini, et íntulit quæ sanctificáverat David pater suus, argéntum, et aurum, et vasa, reposuítque in thesáuris domus Dómini.
   9025 3 Regum	3Kgs	11	8	1	Tunc congregáti sunt omnes majóres natu Ísraël cum princípibus tríbuum, et duces familiárum filiórum Ísraël, ad regem Salomónem in Jerúsalem, ut deférrent arcam fœ́deris Dómini de civitáte David, id est, de Sion.
   9026 3 Regum	3Kgs	11	8	2	Convenítque ad regem Salomónem univérsus Ísraël in mense Ethánim, in solémni die: ipse est mensis séptimus.
   9027 3 Regum	3Kgs	11	8	3	Venerúntque cuncti senes de Ísraël, et tulérunt arcam sacerdótes,
   9028 3 Regum	3Kgs	11	8	4	et portavérunt arcam Dómini, et tabernáculum fœ́deris, et ómnia vasa sanctuárii quæ erant in tabernáculo: et ferébant ea sacerdótes et Levítæ.
   9029 3 Regum	3Kgs	11	8	5	Rex autem Sálomon, et omnis multitúdo Ísraël quæ convénerat ad eum, gradiebátur cum illo ante arcam, et immolábant oves et boves absque æstimatióne et número.
   9030 3 Regum	3Kgs	11	8	6	Et intulérunt sacerdótes arcam fœ́deris Dómini in locum suum, in oráculum templi, in Sanctum sanctórum, subter alas chérubim.
   9031 3 Regum	3Kgs	11	8	7	Síquidem chérubim expandébant alas super locum arcæ, et protegébant arcam, et vectes ejus désuper.
   9032 3 Regum	3Kgs	11	8	8	Cumque eminérent vectes, et apparérent summitátes eórum foris sanctuárium ante oráculum, non apparébant ultra extrínsecus, qui et fuérunt ibi usque in præséntem diem.
   9033 3 Regum	3Kgs	11	8	9	In arca autem non erat áliud nisi duæ tábulæ lapídeæ quas posúerat in ea Móyses in Horeb, quando pépigit Dóminus fœdus cum fíliis Ísraël, cum egrederéntur de terra Ægýpti.
   9034 3 Regum	3Kgs	11	8	10	Factum est autem cum exíssent sacerdótes de sanctuário, nébula implévit domum Dómini,	b
   9035 3 Regum	3Kgs	11	8	11	et non póterant sacerdótes stare et ministráre propter nébulam: impléverat enim glória Dómini domum Dómini.
   9036 3 Regum	3Kgs	11	8	12	Tunc ait Sálomon: Dóminus dixit ut habitáret in nébula.
   9037 3 Regum	3Kgs	11	8	13	Ædíficans ædificávi domum in habitáculum tuum: firmíssimum sólium tuum in sempitérnum.
   9038 3 Regum	3Kgs	11	8	14	Convertítque rex fáciem suam, et benedíxit omni ecclésiæ Ísraël: ómnia enim ecclésia Ísraël stabat.
   9039 3 Regum	3Kgs	11	8	15	Et ait Sálomon: Benedíctus Dóminus Deus Ísraël, qui locútus est ore suo ad David patrem meum, et in mánibus ejus perfécit, dicens:
   9040 3 Regum	3Kgs	11	8	16	A die qua edúxi pópulum meum Ísraël de Ægýpto, non elégi civitátem de univérsis tríbubus Ísraël, ut ædificarétur domus, et esset nomen meum ibi: sed elégi David ut esset super pópulum meum Ísraël.
   9041 3 Regum	3Kgs	11	8	17	Voluítque David pater meus ædificáre domum nómini Dómini Dei Ísraël:
   9042 3 Regum	3Kgs	11	8	18	et ait Dóminus ad David patrem meum: Quod cogitásti in corde tuo ædificáre domum nómini meo, bene fecísti, hoc ipsum mente tractans.
   9043 3 Regum	3Kgs	11	8	19	Verúmtamen tu non ædificábis mihi domum, sed fílius tuus, qui egrediétur de rénibus tuis, ipse ædificábit domum nómini meo.
   9044 3 Regum	3Kgs	11	8	20	Confirmávit Dóminus sermónem suum quem locútus est: stetíque pro David patre meo, et sedi super thronum Ísraël, sicut locútus est Dóminus: et ædificávi domum nómini Dómini Dei Ísraël.
   9045 3 Regum	3Kgs	11	8	21	Et constítui ibi locum arcæ in qua fœdus Dómini est, quod percússit cum pátribus nostris quando egréssi sunt de terra Ægýpti.
   9046 3 Regum	3Kgs	11	8	22	Stetit autem Sálomon ante altáre Dómini in conspéctu ecclésiæ Ísraël, et expándit manus suas in cælum,	b
   9047 3 Regum	3Kgs	11	8	23	et ait: Dómine Deus Ísraël, non est símilis tui deus in cælo désuper, et super terram deórsum: qui custódis pactum et misericórdiam servis tuis qui ámbulant coram te in toto corde suo.
   9048 3 Regum	3Kgs	11	8	24	Qui custodísti servo tuo David patri meo quæ locútus es ei: ore locútus es, et mánibus perfecísti, ut hæc dies probat.
   9049 3 Regum	3Kgs	11	8	25	Nunc ígitur Dómine Deus Ísraël, consérva fámulo tuo David patri meo quæ locútus es ei, dicens: Non auferétur de te vir coram me, qui sédeat super thronum Ísraël: ita tamen si custodíerint fílii tui viam suam, ut ámbulent coram me sicut tu ambulásti in conspéctu meo.
   9050 3 Regum	3Kgs	11	8	26	Et nunc Dómine Deus Ísraël, firméntur verba tua quæ locútus es servo tuo David patri meo.
   9051 3 Regum	3Kgs	11	8	27	Ergóne putándum est quod vere Deus hábitet super terram? si enim cælum, et cæli cælórum, te cápere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificávi?	b
   9052 3 Regum	3Kgs	11	8	28	Sed réspice ad oratiónem servi tui, et ad preces ejus, Dómine Deus meus: audi hymnum et oratiónem quam servus tuus orat coram te hódie:
   9053 3 Regum	3Kgs	11	8	29	ut sint óculi tui apérti super domum hanc nocte ac die: super domum, de qua dixísti: Erit nomen meum ibi: ut exáudias oratiónem quam orat in loco isto ad te servus tuus:
   9054 3 Regum	3Kgs	11	8	30	ut exáudias deprecatiónem servi tui et pópuli tui Ísraël, quodcúmque oráverint in loco isto, et exáudies in loco habitáculi tui in cælo: et cum exaudíeris, propítius eris.
   9055 3 Regum	3Kgs	11	8	31	Si peccáverit homo in próximum suum, et habúerit áliquod juraméntum quo teneátur astríctus, et vénerit propter juraméntum coram altári tuo in domum tuam,	b
   9056 3 Regum	3Kgs	11	8	32	tu exáudies in cælo: et fácies, et judicábis servos tuos, condémnans ímpium, et reddens viam suam super caput ejus, justificánsque justum, et retríbuens ei secúndum justítiam suam.
   9057 3 Regum	3Kgs	11	8	33	Si fúgerit pópulus tuus Ísraël inimícos suos (quia peccatúrus est tibi), et agéntes pœniténtiam, et confiténtes nómini tuo, vénerint, et oráverint, et deprecáti te fúerint in domo hac:	b
   9058 3 Regum	3Kgs	11	8	34	exáudi in cælo, et dimítte peccátum pópuli tui Ísraël, et redúces eos in terram quam dedísti pátribus eórum.
   9059 3 Regum	3Kgs	11	8	35	Si clausum fúerit cælum, et non plúerit propter peccáta eórum, et orántes in loco isto, pœniténtiam égerint nómini tuo, et a peccátis suis convérsi fúerint propter afflictiónem suam:	b
   9060 3 Regum	3Kgs	11	8	36	exáudi eos in cælo, et dimítte peccáta servórum tuórum, et pópuli tui Ísraël: et osténde eis viam bonam per quam ámbulent, et da plúviam super terram tuam, quam dedísti pópulo tuo in possessiónem.
   9061 3 Regum	3Kgs	11	8	37	Fames si obórta fúerit in terra, aut pestiléntia, aut corrúptus aër, aut ærúgo, aut locústa, vel rubígo, et afflíxerit eum inimícus ejus portas óbsidens: omnis plaga, univérsa infírmitas,	b
   9062 3 Regum	3Kgs	11	8	38	cuncta devotátio, et imprecátio quæ accíderit omni hómini de pópulo tuo Ísraël: si quis cognóverit plagam cordis sui, et expánderit manus suas in domo hac,
   9063 3 Regum	3Kgs	11	8	39	tu exáudies in cælo in loco habitatiónis tuæ, et repropitiáberis, et fácies ut des unicuíque secúndum omnes vias suas, sicut víderis cor ejus (quia tu nosti solus cor ómnium filiórum hóminum),
   9064 3 Regum	3Kgs	11	8	40	ut tímeant te cunctis diébus quibus vivunt super fáciem terræ quam dedísti pátribus nostris.
   9065 3 Regum	3Kgs	11	8	41	Ínsuper et alienígena, qui non est de pópulo tuo Ísraël, cum vénerit de terra longínqua propter nomen tuum (audiétur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et bráchium tuum	b
   9066 3 Regum	3Kgs	11	8	42	exténtum ubíque), cum vénerit ergo, et oráverit in hoc loco,
   9067 3 Regum	3Kgs	11	8	43	tu exáudies in cælo, in firmaménto habitáculi tui, et fácies ómnia pro quibus invocáverit te alienígena: ut discant univérsi pópuli terrárum nomen tuum timére, sicut pópulus tuus Ísraël, et probent quia nomen tuum invocátum est super domum hanc quam ædificávi.
   9068 3 Regum	3Kgs	11	8	44	Si egréssus fúerit pópulus tuus ad bellum contra inimícos suos per viam, quocúmque míseris eos, orábunt te contra viam civitátis quam elegísti, et contra domum quam ædificávi nómini tuo,	b
   9069 3 Regum	3Kgs	11	8	45	et exáudies in cælo oratiónes eórum et preces eórum, et fácies judícium eórum.
   9070 3 Regum	3Kgs	11	8	46	Quod si peccáverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et irátus tradíderis eos inimícis suis, et captívi ducti fúerint in terram inimicórum longe vel prope,	b
   9071 3 Regum	3Kgs	11	8	47	et égerint pœniténtiam in corde suo in loco captivitátis, et convérsi deprecáti te fúerint in captivitáte sua, dicéntes: Peccávimus: iníque égimus, ímpie géssimus:
   9072 3 Regum	3Kgs	11	8	48	et revérsi fúerint ad te in univérso corde suo et tota ánima sua in terra inimicórum suórum, ad quam captívi ducti fúerint: et oráverint te contra viam terræ suæ, quam dedísti pátribus eórum, et civitátis quam elegísti, et templi quod ædificávi nómini tuo:
   9073 3 Regum	3Kgs	11	8	49	exáudies in cælo, in firmaménto sólii tui, oratiónes eórum et preces eórum, et fácies judícium eórum:
   9074 3 Regum	3Kgs	11	8	50	et propitiáberis pópulo tuo qui peccávit tibi, et ómnibus iniquitátibus eórum quibus prævaricáti sunt in te: et dabis misericórdiam coram eis qui eos captívos habúerint, ut misereántur eis.
   9075 3 Regum	3Kgs	11	8	51	Pópulus enim tuus est, et hæréditas tua, quos eduxísti de terra Ægýpti, de médio fornácis férreæ.
   9076 3 Regum	3Kgs	11	8	52	Ut sint óculi tui apérti ad deprecatiónem servi tui, et pópuli tui Ísraël, et exáudias eos in univérsis pro quibus invocáverint te.
   9077 3 Regum	3Kgs	11	8	53	Tu enim separásti eos tibi in hæreditátem de univérsis pópulis terræ, sicut locútus es per Móysen servum tuum quando eduxísti patres nostros de Ægýpto, Dómine Deus.
   9078 3 Regum	3Kgs	11	8	54	Factum est autem, cum complésset Sálomon orans Dóminum omnem oratiónem et deprecatiónem hanc, surréxit de conspéctu altáris Dómini: utrúmque enim genu in terram fíxerat, et manus expánderat in cælum.	b
   9079 3 Regum	3Kgs	11	8	55	Stetit ergo, et benedíxit omni ecclésiæ Ísraël voce magna, dicens:
   9080 3 Regum	3Kgs	11	8	56	Benedíctus Dóminus, qui dedit réquiem pópulo suo Ísraël, juxta ómnia quæ locútus est: non cécidit ne unus quidem sermo ex ómnibus bonis quæ locútus est per Móysen servum suum.
   9081 3 Regum	3Kgs	11	8	57	Sit Dóminus Deus noster nobíscum, sicut fuit cum pátribus nostris, non derelínquens nos, neque projíciens.
   9082 3 Regum	3Kgs	11	8	58	Sed inclínet corda nostra ad se, ut ambulémus in univérsis viis ejus, et custodiámus mandáta ejus, et cæremónias ejus, et judícia quæcúmque mandávit pátribus nostris.
   9083 3 Regum	3Kgs	11	8	59	Et sint sermónes mei isti, quibus deprecátus sum coram Dómino, appropinquántes Dómino Deo nostro die ac nocte, ut fáciat judícium servo suo, et pópulo suo Ísraël per síngulos dies:
   9084 3 Regum	3Kgs	11	8	60	ut sciant omnes pópuli terræ quia Dóminus ipse est Deus, et non est ultra absque eo.
   9085 3 Regum	3Kgs	11	8	61	Sit quoque cor nostrum perféctum cum Dómino Deo nostro, ut ambulémus in decrétis ejus, et custodiámus mandáta ejus, sicut et hódie.
   9086 3 Regum	3Kgs	11	8	62	Ígitur rex, et omnis Ísraël cum eo, immolábant víctimas coram Dómino.	b
   9087 3 Regum	3Kgs	11	8	63	Mactavítque Sálomon hóstias pacíficas, quas immolávit Dómino, boum vigínti duo míllia, et óvium centum vigínti míllia: et dedicavérunt templum Dómini rex et fílii Ísraël.
   9088 3 Regum	3Kgs	11	8	64	In die illa sanctificávit rex médium átrii quod erat ante domum Dómini: fecit quippe holocáustum ibi, et sacrifícium, et ádipem pacificórum: quóniam altáre ǽreum quod erat coram Dómino, minus erat, et cápere non póterat holocáustum, et sacrifícium, et ádipem pacificórum.
   9089 3 Regum	3Kgs	11	8	65	Fecit ergo Sálomon in témpore illo festivitátem célebrem, et omnis Ísraël cum eo, multitúdo magna ab intróitu Emath usque ad rivum Ægýpti, coram Dómino Deo nostro, septem diébus et septem diébus, id est, quatuórdecim diébus.
   9090 3 Regum	3Kgs	11	8	66	Et in die octáva dimísit pópulos: qui benedicéntes regi, profécti sunt in tabernácula sua lætántes, et álacri corde super ómnibus bonis quæ fécerat Dóminus David servo suo, et Ísraël pópulo suo.
   9091 3 Regum	3Kgs	11	9	1	Factum est autem cum perfecísset Sálomon ædifícium domus Dómini, et ædifícium regis, et omne quod optáverat et volúerat fácere,
   9092 3 Regum	3Kgs	11	9	2	appáruit ei Dóminus secúndo, sicut apparúerat ei in Gábaon.
   9093 3 Regum	3Kgs	11	9	3	Dixítque Dóminus ad eum: Exaudívi oratiónem tuam et deprecatiónem tuam, quam deprecátus es coram me: sanctificávi domum hanc quam ædificásti, ut pónerem nomen meum ibi in sempitérnum, et erunt óculi mei et cor meum ibi cunctis diébus.
   9094 3 Regum	3Kgs	11	9	4	Tu quoque si ambuláveris coram me sicut ambulávit pater tuus, in simplicitáte cordis et in æquitáte, et féceris ómnia quæ præcépi tibi, et legítima mea et judícia mea serváveris,
   9095 3 Regum	3Kgs	11	9	5	ponam thronum regni tui super Ísraël in sempitérnum, sicut locútus sum David patri tuo, dicens: Non auferétur vir de génere tuo de sólio Ísraël.
   9096 3 Regum	3Kgs	11	9	6	Si autem aversióne avérsi fuéritis vos et fílii vestri, non sequéntes me, nec custodiéntes mandáta mea et cæremónias meas quas propósui vobis, sed abiéritis et coluéritis deos aliénos, et adoravéritis eos:
   9097 3 Regum	3Kgs	11	9	7	áuferam Ísraël de superfície terræ quam dedi eis, et templum quod sanctificávi nómini meo, projíciam a conspéctu meo: erítque Ísraël in provérbium, et in fábulam cunctis pópulis.
   9098 3 Regum	3Kgs	11	9	8	Et domus hæc erit in exémplum: omnis qui transíerit per eam, stupébit, et sibilábit, et dicet: Quare fecit Dóminus sic terræ huic, et dómui huic?
   9099 3 Regum	3Kgs	11	9	9	Et respondébunt: Quia dereliquérunt Dóminum Deum suum, qui edúxit patres eórum de terra Ægýpti, et secúti sunt deos aliénos, et adoravérunt eos, et coluérunt eos: idcírco indúxit Dóminus super eos omne malum hoc.
   9100 3 Regum	3Kgs	11	9	10	Explétis autem annis vigínti postquam ædificáverat Sálomon duas domos, id est, domum Dómini, et domum regis	b
   9101 3 Regum	3Kgs	11	9	11	(Hiram rege Tyri præbénte Salomóni ligna cédrina et abiégna, et aurum juxta omne quod opus habúerat), tunc dedit Sálomon Hiram vigínti óppida in terra Galilǽæ.
   9102 3 Regum	3Kgs	11	9	12	Et egréssus est Hiram de Tyro ut vidéret óppida quæ déderat ei Sálomon, et non placuérunt ei.
   9103 3 Regum	3Kgs	11	9	13	Et ait: Hǽccine sunt civitátes quas dedísti mihi, frater? Et appellávit eas terram Chabul, usque in diem hanc.
   9104 3 Regum	3Kgs	11	9	14	Misit quoque Hiram ad regem Salomónem centum vigínti talénta auri.
   9105 3 Regum	3Kgs	11	9	15	Hæc est summa expensárum quam óbtulit rex Sálomon ad ædificándam domum Dómini et domum suam, et Mello, et murum Jerúsalem, et Heser, et Magéddo, et Gazer.	b
   9106 3 Regum	3Kgs	11	9	16	Phárao rex Ægýpti ascéndit, et cepit Gazar, succendítque eam igni, et Chananǽum, qui habitábat in civitáte, interfécit: et dedit eam in dotem fíliæ suæ uxóri Salomónis.
   9107 3 Regum	3Kgs	11	9	17	Ædificávit ergo Sálomon Gazer, et Béthoron inferiórem,
   9108 3 Regum	3Kgs	11	9	18	et Bálaath, et Palmíram in terra solitúdinis.
   9109 3 Regum	3Kgs	11	9	19	Et omnes vicos qui ad se pertinébant et erant absque muro, munívit, et civitátes cúrruum et civitátes équitum, et quodcúmque ei plácuit ut ædificáret in Jerúsalem, et in Líbano, et in omni terra potestátis suæ.
   9110 3 Regum	3Kgs	11	9	20	Univérsum pópulum qui remánserat de Amorrhǽis, et Hethǽis, et Pherezǽis, et Hevǽis, et Jebusǽis, qui non sunt de fíliis Ísraël:
   9111 3 Regum	3Kgs	11	9	21	horum fílios qui remánserant in terra, quos scílicet non potúerant fílii Ísraël extermináre, fecit Sálomon tributários usque in diem hanc.
   9112 3 Regum	3Kgs	11	9	22	De fíliis autem Ísraël non constítuit Sálomon servíre quemquam, sed erant viri bellatóres, et minístri ejus, et príncipes, et duces, et præfécti cúrruum et equórum.
   9113 3 Regum	3Kgs	11	9	23	Erant autem príncipes super ómnia ópera Salomónis præpósiti quingénti quinquagínta, qui habébant subjéctum pópulum, et statútis opéribus imperábant.
   9114 3 Regum	3Kgs	11	9	24	Fília autem Pharaónis ascéndit de civitáte David in domum suam, quam ædificáverat ei Sálomon: tunc ædificávit Mello.
   9115 3 Regum	3Kgs	11	9	25	Offerébat quoque Sálomon, tribus vícibus per annos síngulos, holocáusta et pacíficas víctimas super altáre quod ædificáverat Dómino, et adolébat thymiáma coram Dómino: perfectúmque est templum.	b
   9116 3 Regum	3Kgs	11	9	26	Classem quoque fecit rex Sálomon in Asióngaber, quæ est juxta Áilath in líttore maris Rubri, in terra Idumǽæ.	b
   9117 3 Regum	3Kgs	11	9	27	Misítque Hiram in classe illa servos suos viros náuticos et gnaros maris, cum servis Salomónis.
   9118 3 Regum	3Kgs	11	9	28	Qui cum veníssent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentórum vigínti talentórum, detulérunt ad regem Salomónem.
   9119 3 Regum	3Kgs	11	10	1	Sed et regína Saba, audíta fama Salomónis in nómine Dómini, venit tentáre eum in ænigmátibus.
   9120 3 Regum	3Kgs	11	10	2	Et ingréssa Jerúsalem multo cum comitátu et divítiis, camélis portántibus arómata, et aurum infinítum nimis, et gemmas pretiósas, venit ad regem Salomónem, et locúta est ei univérsa quæ habébat in corde suo.
   9121 3 Regum	3Kgs	11	10	3	Et dócuit eam Sálomon ómnia verba quæ proposúerat: non fuit sermo qui regem posset látere, et non respondéret ei.
   9122 3 Regum	3Kgs	11	10	4	Videns autem regína Saba omnem sapiéntiam Salomónis, et domum quam ædificáverat,
   9123 3 Regum	3Kgs	11	10	5	et cibos mensæ ejus, et habitácula servórum, et órdines ministrántium, vestésque eórum, et pincérnas, et holocáusta quæ offerébat in domo Dómini: non habébat ultra spíritum.
   9124 3 Regum	3Kgs	11	10	6	Dixítque ad regem: Verus est sermo quem audívi in terra mea
   9125 3 Regum	3Kgs	11	10	7	super sermónibus tuis, et super sapiéntia tua: et non credébam narrántibus mihi, donec ipsa veni, et vidi óculis meis, et probávi quod média pars mihi nuntiáta non fúerit: major est sapiéntia et ópera tua, quam rumor quem audívi.
   9126 3 Regum	3Kgs	11	10	8	Beáti viri tui, et beáti servi tui, qui stant coram te semper, et áudiunt sapiéntiam tuam.
   9127 3 Regum	3Kgs	11	10	9	Sit Dóminus Deus tuus benedíctus, cui complacuísti, et pósuit te super thronum Ísraël, eo quod diléxerit Dóminus Ísraël in sempitérnum, et constítuit te regem ut fáceres judícium et justítiam.
   9128 3 Regum	3Kgs	11	10	10	Dedit ergo regi centum vigínti talénta auri, et arómata multa nimis, et gemmas pretiósas: non sunt alláta ultra arómata tam multa, quam ea quæ dedit regína Saba regi Salomóni.	b
   9129 3 Regum	3Kgs	11	10	11	(Sed et classis Hiram, quæ portábat aurum de Ophir, áttulit ex Ophir ligna thýina multa nimis, et gemmas pretiósas.
   9130 3 Regum	3Kgs	11	10	12	Fecítque rex de lignis thýinis fulcra domus Dómini et domus régiæ, et cítharas lyrásque cantóribus: non sunt alláta hujuscémodi ligna thýina, neque visa usque in præséntem diem.)
   9131 3 Regum	3Kgs	11	10	13	Rex autem Sálomon dedit regínæ Saba ómnia quæ vóluit et petívit ab eo, excéptis his quæ ultro obtúlerat ei múnere régio. Quæ revérsa est, et ábiit in terram suam cum servis suis.
   9132 3 Regum	3Kgs	11	10	14	Erat autem pondus auri quod afferebátur Salomóni per annos síngulos, sexcentórum sexagínta sex talentórum auri,	b
   9133 3 Regum	3Kgs	11	10	15	excépto eo quod afferébant viri qui super vectigália erant, et negotiatóres, universíque scruta vendéntes, et omnes reges Arábiæ, ducésque terræ.
   9134 3 Regum	3Kgs	11	10	16	Fecit quoque rex Sálomon ducénta scuta de auro puríssimo: sexcéntos auri siclos dedit in láminas scuti uníus.
   9135 3 Regum	3Kgs	11	10	17	Et trecéntas peltas ex auro probáto: trecéntæ minæ auri unam peltam vestiébant: posuítque eas rex in domo saltus Líbani.
   9136 3 Regum	3Kgs	11	10	18	Fecit étiam rex Sálomon thronum de ebóre grandem: et vestívit eum auro fulvo nimis,
   9137 3 Regum	3Kgs	11	10	19	qui habébat sex gradus: et súmmitas throni rotúnda erat in parte posterióri: et duæ manus hinc atque inde tenéntes sedíle: et duo leónes stabant juxta manus síngulas.
   9138 3 Regum	3Kgs	11	10	20	Et duódecim leúnculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in univérsis regnis.
   9139 3 Regum	3Kgs	11	10	21	Sed et ómnia vasa quibus potábat rex Sálomon, erant áurea: et univérsa supéllex domus saltus Líbani de auro puríssimo: non erat argéntum, nec alicújus prétii putabátur in diébus Salomónis,
   9140 3 Regum	3Kgs	11	10	22	quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, déferens inde aurum, et argéntum, et dentes elephantórum, et símias, et pavos.
   9141 3 Regum	3Kgs	11	10	23	Magnificátus est ergo rex Sálomon super omnes reges terræ divítiis et sapiéntia.	b
   9142 3 Regum	3Kgs	11	10	24	Et univérsa terra desiderábat vultum Salomónis, ut audíret sapiéntiam ejus, quam déderat Deus in corde ejus.
   9143 3 Regum	3Kgs	11	10	25	Et sínguli deferébant ei múnera, vasa argéntea et áurea, vestes et arma béllica, arómata quoque, et equos et mulos per annos síngulos.
   9144 3 Regum	3Kgs	11	10	26	Congregavítque Sálomon currus et équites, et facti sunt ei mille quadringénti currus, et duódecim míllia équitum: et dispósuit eos per civitátes munítas, et cum rege in Jerúsalem.
   9145 3 Regum	3Kgs	11	10	27	Fecítque ut tanta esset abundántia argénti in Jerúsalem, quanta et lápidum: et cedrórum prǽbuit multitúdinem quasi sycómoros quæ nascúntur in campéstribus.
   9146 3 Regum	3Kgs	11	10	28	Et educebántur equi Salomóni de Ægýpto, et de Coa. Negotiatóres enim regis emébant de Coa, et statúto prétio perducébant.
   9147 3 Regum	3Kgs	11	10	29	Egrediebátur autem quadríga ex Ægýpto sexcéntis siclis argénti, et equus centum quinquagínta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethæórum et Sýriæ equos venundábant.
   9148 3 Regum	3Kgs	11	11	1	Rex autem Sálomon adamávit mulíeres alienígenas multas, fíliam quoque Pharaónis, et Moabítidas, et Ammonítidas, Idumǽas, et Sidónias, et Hethǽas:
   9149 3 Regum	3Kgs	11	11	2	de géntibus super quibus dixit Dóminus fíliis Ísraël: Non ingrediémini ad eas, neque de illis ingrediéntur ad vestras: certíssime enim avértent corda vestra ut sequámini deos eárum. His ítaque copulátus est Sálomon ardentíssimo amóre.
   9150 3 Regum	3Kgs	11	11	3	Fuerúntque ei uxóres quasi regínæ septingéntæ, et concubínæ trecéntæ: et avertérunt mulíeres cor ejus.
   9151 3 Regum	3Kgs	11	11	4	Cumque jam esset senex, depravátum est cor ejus per mulíeres, ut sequerétur deos aliénos: nec erat cor ejus perféctum cum Dómino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
   9152 3 Regum	3Kgs	11	11	5	Sed colébat Sálomon Astárthen deam Sidoniórum, et Moloch idólum Ammonitárum.
   9153 3 Regum	3Kgs	11	11	6	Fecítque Sálomon quod non placúerat coram Dómino, et non adimplévit ut sequerétur Dóminum sicut David pater ejus.
   9154 3 Regum	3Kgs	11	11	7	Tunc ædificávit Sálomon fanum Chamos idólo Moab in monte qui est contra Jerúsalem, et Moloch idólo filiórum Ammon.
   9155 3 Regum	3Kgs	11	11	8	Atque in hunc modum fecit univérsis uxóribus suis alienígenis, quæ adolébant thura, et immolábant diis suis.
   9156 3 Regum	3Kgs	11	11	9	Ígitur irátus est Dóminus Salomóni, quod avérsa esset mens ejus a Dómino Deo Ísraël, qui apparúerat ei secúndo,	b
   9157 3 Regum	3Kgs	11	11	10	et præcéperat de verbo hoc ne sequerétur deos aliénos: et non custodívit quæ mandávit ei Dóminus.
   9158 3 Regum	3Kgs	11	11	11	Dixit ítaque Dóminus Salomóni: Quia habuísti hoc apud te, et non custodísti pactum meum, et præcépta mea quæ mandávi tibi, disrúmpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.
   9159 3 Regum	3Kgs	11	11	12	Verúmtamen in diébus tuis non fáciam propter David patrem tuum: de manu fílii tui scindam illud,
   9160 3 Regum	3Kgs	11	11	13	nec totum regnum áuferam, sed tribum unam dabo fílio tuo propter David servum meum, et Jerúsalem, quam elégi.
   9161 3 Regum	3Kgs	11	11	14	Suscitávit autem Dóminus adversárium Salomóni Adad Idumǽum de sémine régio, qui erat in Edom.	b
   9162 3 Regum	3Kgs	11	11	15	Cum enim esset David in Idumǽa, et ascendísset Joab princeps milítiæ ad sepeliéndum eos qui fúerant interfécti, et occidísset omnem masculínum in Idumǽa
   9163 3 Regum	3Kgs	11	11	16	(sex enim ménsibus ibi morátus est Joab, et omnis Ísraël, donec interímeret omne masculínum in Idumǽa),
   9164 3 Regum	3Kgs	11	11	17	fugit Adad ipse, et viri Idumǽi de servis patris ejus cum eo, ut ingrederétur Ægýptum: erat autem Adad puer párvulus.
   9165 3 Regum	3Kgs	11	11	18	Cumque surrexíssent de Mádian, venérunt in Pharan, tulerúntque secum viros de Pharan, et introiérunt Ægýptum ad Pharaónem regem Ægýpti: qui dedit ei domum, et cibos constítuit, et terram delegávit.
   9166 3 Regum	3Kgs	11	11	19	Et invénit Adad grátiam coram Pharaóne valde, in tantum ut daret ei uxórem sorórem uxóris suæ germánam Taphnes regínæ.
   9167 3 Regum	3Kgs	11	11	20	Genuítque ei soror Taphnes Génubath fílium, et nutrívit eum Taphnes in domo Pharaónis: erátque Génubath hábitans apud Pharaónem cum fíliis ejus.
   9168 3 Regum	3Kgs	11	11	21	Cumque audísset Adad in Ægýpto dormísse David cum pátribus suis, et mórtuum esse Joab príncipem milítiæ, dixit Pharaóni: Dimítte me, ut vadam in terram meam.	b
   9169 3 Regum	3Kgs	11	11	22	Dixítque ei Phárao: Qua enim re apud me índiges, ut quæras ire ad terram tuam? At ille respóndit: Nulla: sed óbsecro te ut dimíttas me.
   9170 3 Regum	3Kgs	11	11	23	Suscitávit quoque ei Deus adversárium Razon fílium Elíada, qui fúgerat Adarézer regem Soba dóminum suum:
   9171 3 Regum	3Kgs	11	11	24	et congregávit contra eum viros, et factus est princeps latrónum cum interfíceret eos David: abierúntque Damáscum, et habitavérunt ibi, et constituérunt eum regem in Damásco:
   9172 3 Regum	3Kgs	11	11	25	erátque adversárius Israéli cunctis diébus Salomónis: et hoc est malum Adad, et ódium contra Ísraël: regnavítque in Sýria.
   9173 3 Regum	3Kgs	11	11	26	Jeróboam quoque fílius Nabat, Ephrathǽus, de Saréda, servus Salomónis, cujus mater erat nómine Sarva, múlier vídua, levávit manum contra regem.	b
   9174 3 Regum	3Kgs	11	11	27	Et hæc est causa rebelliónis advérsus eum, quia Sálomon ædificávit Mello, et coæquávit voráginem civitátis David patris sui.
   9175 3 Regum	3Kgs	11	11	28	Erat autem Jeróboam vir fortis et potens: vidénsque Sálomon adolescéntem bonæ índolis et indústrium, constitúerat eum præféctum super tribúta univérsæ domus Joseph.
   9176 3 Regum	3Kgs	11	11	29	Factum est ígitur in témpore illo, ut Jeróboam egrederétur de Jerúsalem, et inveníret eum Ahías Silonítes prophéta in via, opértus pállio novo: erant autem duo tantum in agro.
   9177 3 Regum	3Kgs	11	11	30	Apprehendénsque Ahías pállium suum novum quo coopértus erat, scidit in duódecim partes.
   9178 3 Regum	3Kgs	11	11	31	Et ait ad Jeróboam: Tolle tibi decem scissúras: hæc enim dicit Dóminus Deus Ísraël: Ecce ego scindam regnum de manu Salomónis, et dabo tibi decem tribus.
   9179 3 Regum	3Kgs	11	11	32	Porro una tribus remanébit ei propter servum meum David, et Jerúsalem civitátem, quam elégi ex ómnibus tríbubus Ísraël:
   9180 3 Regum	3Kgs	11	11	33	eo quod derelíquerit me, et adoráverit Astárthen deam Sidoniórum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiórum Ammon: et non ambuláverit in viis meis, ut fáceret justítiam coram me, et præcépta mea et judícia, sicut David pater ejus.
   9181 3 Regum	3Kgs	11	11	34	Nec áuferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diébus vitæ suæ, propter David servum meum quem elégi, qui custodívit mandáta mea et præcépta mea.
   9182 3 Regum	3Kgs	11	11	35	Áuferam autem regnum de manu fílii ejus, et dabo tibi decem tribus:
   9183 3 Regum	3Kgs	11	11	36	fílio autem ejus dabo tribum unam, ut remáneat lucérna David servo meo cunctis diébus coram me in Jerúsalem civitáte, quam elégi ut esset nomen meum ibi.
   9184 3 Regum	3Kgs	11	11	37	Te autem assúmam, et regnábis super ómnia quæ desíderat ánima tua, erísque rex super Ísraël.
   9185 3 Regum	3Kgs	11	11	38	Si ígitur audíeris ómnia quæ præcépero tibi, et ambuláveris in viis meis, et féceris quod rectum est coram me, custódiens mandáta mea et præcépta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et ædificábo tibi domum fidélem, quómodo ædificávi David domum: et tradam tibi Ísraël:
   9186 3 Regum	3Kgs	11	11	39	et afflígam semen David super hoc, verúmtamen non cunctis diébus.
   9187 3 Regum	3Kgs	11	11	40	Vóluit ergo Sálomon interfícere Jeróboam: qui surréxit, et aufúgit in Ægýptum ad Sesac regem Ægýpti, et fuit in Ægýpto usque ad mortem Salomónis.	b
   9188 3 Regum	3Kgs	11	11	41	Réliquum autem verbórum Salomónis, et ómnia quæ fecit, et sapiéntia ejus, ecce univérsa scripta sunt in libro verbórum diérum Salomónis.
   9189 3 Regum	3Kgs	11	11	42	Dies autem quos regnávit Sálomon in Jerúsalem super omnem Ísraël, quadragínta anni sunt.
   9190 3 Regum	3Kgs	11	11	43	Dormivítque Sálomon cum pátribus suis, et sepúltus est in civitáte David patris sui: regnavítque Róboam fílius ejus pro eo.
   9191 3 Regum	3Kgs	11	12	1	Venit autem Róboam in Sichem: illuc enim congregátus erat omnis Ísraël ad constituéndum eum regem.
   9192 3 Regum	3Kgs	11	12	2	At vero Jeróboam fílius Nabat, cum adhuc esset in Ægýpto prófugus a fácie regis Salomónis, audíta morte ejus, revérsus est de Ægýpto.
   9193 3 Regum	3Kgs	11	12	3	Miserúntque et vocavérunt eum: venit ergo Jeróboam, et omnis multitúdo Ísraël, et locúti sunt ad Róboam, dicéntes:
   9194 3 Regum	3Kgs	11	12	4	Pater tuus duríssimum jugum impósuit nobis: tu ítaque nunc immínue páululum de império patris tui duríssimo, et de jugo gravíssimo quod impósuit nobis, et serviémus tibi.
   9195 3 Regum	3Kgs	11	12	5	Qui ait eis: Ite usque ad tértium diem, et revertímini ad me. Cumque abiísset pópulus,
   9196 3 Regum	3Kgs	11	12	6	íniit consílium rex Róboam cum senióribus qui assistébant coram Salomóne patre ejus cum adhuc víveret, et ait: Quod datis mihi consílium, ut respóndeam pópulo huic?
   9197 3 Regum	3Kgs	11	12	7	Qui dixérunt ei: Si hódie obedíeris pópulo huic, et servíeris, et petitióni eórum césseris, locutúsque fúeris ad eos verba lénia, erunt tibi servi cunctis diébus.
   9198 3 Regum	3Kgs	11	12	8	Qui derelíquit consílium senum, quod déderant ei, et adhíbuit adolescéntes, qui nutríti fúerant cum eo, et assistébant illi,
   9199 3 Regum	3Kgs	11	12	9	dixítque ad eos: Quod mihi datis consílium, ut respóndeam pópulo huic, qui dixérunt mihi: Lévius fac jugum quod impósuit pater tuus super nos?
   9200 3 Regum	3Kgs	11	12	10	Et dixérunt ei júvenes qui nutríti fúerant cum eo: Sic loquéris pópulo huic, qui locúti sunt ad te, dicéntes: Pater tuus aggravávit jugum nostrum: tu réleva nos. Sic loquéris ad eos: Mínimus dígitus meus gróssior est dorso patris mei.
   9201 3 Regum	3Kgs	11	12	11	Et nunc pater meus pósuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum: pater meus cécidit vos flagéllis, ego autem cædam vos scorpiónibus.
   9202 3 Regum	3Kgs	11	12	12	Venit ergo Jeróboam et omnis pópulus ad Róboam die tértia, sicut locútus fúerat rex, dicens: Revertímini ad me die tértia.	b
   9203 3 Regum	3Kgs	11	12	13	Respondítque rex pópulo dura, derelícto consílio seniórum quod ei déderant,
   9204 3 Regum	3Kgs	11	12	14	et locútus est eis secúndum consílium júvenum, dicens: Pater meus aggravávit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro: pater meus cécidit vos flagéllis, ego autem cædam vos scorpiónibus.
   9205 3 Regum	3Kgs	11	12	15	Et non acquiévit rex pópulo: quóniam aversátus fúerat eum Dóminus, ut suscitáret verbum suum quod locútus fúerat in manu Ahíæ Silonítæ, ad Jeróboam fílium Nabat.
   9206 3 Regum	3Kgs	11	12	16	Videns ítaque pópulus quod noluísset eos audíre rex, respóndit ei dicens: Quæ nobis pars in David? vel quæ hæréditas in fílio Ísai? vade in tabernácula tua, Ísraël: nunc vide domum tuam, David. Et ábiit Ísraël in tabernácula sua.
   9207 3 Regum	3Kgs	11	12	17	Super fílios autem Ísraël, quicúmque habitábant in civitátibus Juda, regnávit Róboam.
   9208 3 Regum	3Kgs	11	12	18	Misit ergo rex Róboam Adúram, qui erat super tribúta: et lapidávit eum omnis Ísraël, et mórtuus est. Porro rex Róboam festínus ascéndit currum, et fugit in Jerúsalem:	b
   9209 3 Regum	3Kgs	11	12	19	recessítque Ísraël a domo David usque in præséntem diem.
   9210 3 Regum	3Kgs	11	12	20	Factum est autem cum audísset omnis Ísraël quod revérsus esset Jeróboam, misérunt, et vocavérunt eum congregáto cœtu, et constituérunt eum regem super omnem Ísraël: nec secútus est quisquam domum David præter tribum Juda solam.
   9211 3 Regum	3Kgs	11	12	21	Venit autem Róboam Jerúsalem, et congregávit univérsam domum Juda, et tribum Bénjamin, centum octogínta míllia electórum virórum bellatórum, ut pugnárent contra domum Ísraël, et redúcerent regnum Róboam fílio Salomónis.
   9212 3 Regum	3Kgs	11	12	22	Factus est autem sermo Dómini ad Semeíam virum Dei, dicens:
   9213 3 Regum	3Kgs	11	12	23	Lóquere ad Róboam fílium Salomónis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Bénjamin, et réliquos de pópulo, dicens:
   9214 3 Regum	3Kgs	11	12	24	Hæc dicit Dóminus: Non ascendétis, neque bellábitis contra fratres vestros fílios Ísraël: revertátur vir in domum suam: a me enim factum est verbum hoc. Audiérunt sermónem Dómini, et revérsi sunt de itínere, sicut eis præcéperat Dóminus.
   9215 3 Regum	3Kgs	11	12	25	Ædificávit autem Jeróboam Sichem in monte Éphraim, et habitávit ibi: et egréssus inde ædificávit Phánuel.	b
   9216 3 Regum	3Kgs	11	12	26	Dixítque Jeróboam in corde suo: Nunc revertétur regnum ad domum David,
   9217 3 Regum	3Kgs	11	12	27	si ascénderit pópulus iste ut fáciat sacrifícia in domo Dómini in Jerúsalem: et convertétur cor pópuli hujus ad dóminum suum Róboam regem Juda, interficiéntque me, et reverténtur ad eum.
   9218 3 Regum	3Kgs	11	12	28	Et excogitáto consílio fecit duos vítulos áureos, et dixit eis: Nolíte ultra ascéndere in Jerúsalem: ecce dii tui Ísraël, qui te eduxérunt de terra Ægýpti.
   9219 3 Regum	3Kgs	11	12	29	Posuítque unum in Bethel, et álterum in Dan:
   9220 3 Regum	3Kgs	11	12	30	et factum est verbum hoc in peccátum: ibat enim pópulus ad adorándum vítulum usque in Dan.
   9221 3 Regum	3Kgs	11	12	31	Et fecit fana in excélsis, et sacerdótes de extrémis pópuli, qui non erant de fíliis Levi.
   9222 3 Regum	3Kgs	11	12	32	Constituítque diem solémnem in mense octávo, quintadécima die mensis, in similitúdinem solemnitátis quæ celebrabátur in Juda. Et ascéndens altáre, simíliter fecit in Bethel, ut immoláret vítulis quos fabricátus fúerat: constituítque in Bethel sacerdótes excelsórum quæ fécerat.
   9223 3 Regum	3Kgs	11	12	33	Et ascéndit super altáre quod exstrúxerat in Bethel, quintadécima die mensis octávi, quem fínxerat de corde suo: et fecit solemnitátem fíliis Ísraël, et ascéndit super altáre, ut adoléret incénsum.	b
   9224 3 Regum	3Kgs	11	13	1	Et ecce vir Dei venit de Juda in sermóne Dómini in Bethel, Jeróboam stante super altáre, et thus jaciénte.
   9225 3 Regum	3Kgs	11	13	2	Et exclamávit contra altáre in sermóne Dómini, et ait: Altáre, altáre, hæc dicit Dóminus: Ecce fílius nascétur dómui David, Josías nómine, et immolábit super te sacerdótes excelsórum, qui nunc in te thura succéndunt: et ossa hóminum super te incéndet.
   9226 3 Regum	3Kgs	11	13	3	Dedítque in illa die signum, dicens: Hoc erit signum quod locútus est Dóminus: ecce altáre scindétur, et effundétur cinis qui in eo est.
   9227 3 Regum	3Kgs	11	13	4	Cumque audísset rex sermónem hóminis Dei quem inclamáverat contra altáre in Bethel, exténdit manum suam de altári, dicens: Apprehéndite eum. Et exáruit manus ejus quam exténderat contra eum, nec váluit retráhere eam ad se.
   9228 3 Regum	3Kgs	11	13	5	Altáre quoque scissum est, et effúsus est cinis de altári, juxta signum quod prædíxerat vir Dei in sermóne Dómini.
   9229 3 Regum	3Kgs	11	13	6	Et ait rex ad virum Dei: Deprecáre fáciem Dómini Dei tui, et ora pro me, ut restituátur manus mea mihi. Oravítque vir Dei fáciem Dómini, et revérsa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fúerat.
   9230 3 Regum	3Kgs	11	13	7	Locútus est autem rex ad virum Dei: Veni mecum domum ut prándeas, et dabo tibi múnera.
   9231 3 Regum	3Kgs	11	13	8	Respondítque vir Dei ad regem: Si déderis mihi médiam partem domus tuæ, non véniam tecum, nec cómedam panem, neque bibam aquam in loco isto:
   9232 3 Regum	3Kgs	11	13	9	sic enim mandátum est mihi in sermóne Dómini præcipiéntis: Non cómedes panem, neque bibes aquam, nec revertéris per viam qua venísti.
   9233 3 Regum	3Kgs	11	13	10	Ábiit ergo per áliam viam, et non est revérsus per iter quo vénerat in Bethel.
   9234 3 Regum	3Kgs	11	13	11	Prophétes autem quidam senex habitábat in Bethel: ad quem venérunt fílii sui, et narravérunt ei ómnia ópera quæ fécerat vir Dei illa die in Bethel: et verba quæ locútus fúerat ad regem, narravérunt patri suo.	b
   9235 3 Regum	3Kgs	11	13	12	Et dixit eis pater eórum: Per quam viam ábiit? Ostendérunt ei fílii sui viam per quam abíerat vir Dei, qui vénerat de Juda.
   9236 3 Regum	3Kgs	11	13	13	Et ait fíliis suis: Stérnite mihi ásinum. Qui cum stravíssent, ascéndit,
   9237 3 Regum	3Kgs	11	13	14	et ábiit post virum Dei, et invénit eum sedéntem subtus terebínthum: et ait illi: Tune es vir Dei qui venísti de Juda? Respóndit ille: Ego sum.
   9238 3 Regum	3Kgs	11	13	15	Dixítque ad eum: Veni mecum domum, ut cómedas panem.
   9239 3 Regum	3Kgs	11	13	16	Qui ait: Non possum revérti, neque veníre tecum: nec cómedam panem, neque bibam aquam in loco isto,
   9240 3 Regum	3Kgs	11	13	17	quia locútus est Dóminus ad me in sermóne Dómini, dicens: Non cómedes panem, et non bibes aquam ibi, nec revertéris per viam qua íeris.
   9241 3 Regum	3Kgs	11	13	18	Qui ait illi: Et ego prophéta sum símilis tui: et ángelus locútus est mihi in sermóne Dómini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, ut cómedat panem, et bibat aquam. Feféllit eum,
   9242 3 Regum	3Kgs	11	13	19	et redúxit secum: comédit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam.
   9243 3 Regum	3Kgs	11	13	20	Cumque sedérent ad mensam, factus est sermo Dómini ad prophétam qui redúxerat eum.	b
   9244 3 Regum	3Kgs	11	13	21	Et exclamávit ad virum Dei qui vénerat de Juda, dicens: Hæc dicit Dóminus: Quia non obédiens fuísti ori Dómini, et non custodísti mandátum quod præcépit tibi Dóminus Deus tuus,
   9245 3 Regum	3Kgs	11	13	22	et revérsus es, et comedísti panem, et bibísti aquam in loco in quo præcépit tibi ne coméderes panem neque bíberes aquam, non inferétur cadáver tuum in sepúlchrum patrum tuórum.
   9246 3 Regum	3Kgs	11	13	23	Cumque comedísset et bibísset, stravit ásinum suum prophétæ quem redúxerat.	b
   9247 3 Regum	3Kgs	11	13	24	Qui cum abiísset, invénit eum leo in via, et occídit, et erat cadáver ejus projéctum in itínere: ásinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadáver.
   9248 3 Regum	3Kgs	11	13	25	Et ecce viri transeúntes vidérunt cadáver projéctum in via, et leónem stantem juxta cadáver. Et venérunt, et divulgavérunt in civitáte in qua prophétes ille senex habitábat.
   9249 3 Regum	3Kgs	11	13	26	Quod cum audísset prophéta ille qui redúxerat eum de via, ait: Vir Dei est, qui inobédiens fuit ori Dómini, et trádidit eum Dóminus leóni, et confrégit eum, et occídit juxta verbum Dómini quod locútus est ei.
   9250 3 Regum	3Kgs	11	13	27	Dixítque ad fílios suos: Stérnite mihi ásinum. Qui cum stravíssent,
   9251 3 Regum	3Kgs	11	13	28	et ille abiísset, invénit cadáver ejus projéctum in via, et ásinum et leónem stantes juxta cadáver: non comédit leo de cadávere, nec læsit ásinum.
   9252 3 Regum	3Kgs	11	13	29	Tulit ergo prophétes cadáver viri Dei, et pósuit illud super ásinum, et revérsus íntulit in civitátem prophétæ senis ut plángeret eum.
   9253 3 Regum	3Kgs	11	13	30	Et pósuit cadáver ejus in sepúlchro suo, et planxérunt eum: Heu, heu mi frater!
   9254 3 Regum	3Kgs	11	13	31	Cumque planxíssent eum, dixit ad fílios suos: Cum mórtuus fúero, sepelíte me in sepúlchro in quo vir Dei sepúltus est: juxta ossa ejus pónite ossa mea.
   9255 3 Regum	3Kgs	11	13	32	Profécto enim véniet sermo quem prædíxit in sermóne Dómini contra altáre quod est in Bethel, et contra ómnia fana excelsórum quæ sunt in úrbibus Samaríæ.
   9256 3 Regum	3Kgs	11	13	33	Post verba hæc non est revérsus Jeróboam de via sua péssima, sed e contrário fecit de novíssimis pópuli sacerdótes excelsórum: quicúmque volébat, implébat manum suam, et fiébat sacérdos excelsórum.	b
   9257 3 Regum	3Kgs	11	13	34	Et propter hanc causam peccávit domus Jeróboam, et evérsa est, et deléta de superfície terræ.
   9258 3 Regum	3Kgs	11	14	1	In témpore illo ægrotávit Abía fílius Jeróboam.
   9259 3 Regum	3Kgs	11	14	2	Dixítque Jeróboam uxóri suæ: Surge, et commúta hábitum, ne cognoscáris quod sis uxor Jeróboam, et vade in Silo, ubi est Ahías prophéta, qui locútus est mihi quod regnatúrus essem super pópulum hunc.
   9260 3 Regum	3Kgs	11	14	3	Tolle quoque in manu tua decem panes, et crústulam, et vas mellis, et vade ad illum: ipse enim indicábit tibi quid eventúrum sit púero huic.
   9261 3 Regum	3Kgs	11	14	4	Fecit ut díxerat, uxor Jeróboam: et consúrgens ábiit in Silo, et venit in domum Ahíæ: at ille non póterat vidére, quia caligáverant óculi ejus præ senectúte.
   9262 3 Regum	3Kgs	11	14	5	Dixit autem Dóminus ad Ahíam: Ecce uxor Jeróboam ingréditur ut cónsulat te super fílio suo qui ægrótat: hæc et hæc loquéris ei. Cum ergo illa intráret, et dissimuláret se esse quæ erat,
   9263 3 Regum	3Kgs	11	14	6	audívit Ahías sónitum pedum ejus introëúntis per óstium, et ait: Ingrédere, uxor Jeróboam: quare áliam te esse símulas? ego autem missus sum ad te durus núntius.
   9264 3 Regum	3Kgs	11	14	7	Vade, et dic Jeróboam: Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Quia exaltávi te de médio pópuli, et dedi te ducem super pópulum meum Ísraël,	b
   9265 3 Regum	3Kgs	11	14	8	et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuísti sicut servus meus David, qui custodívit mandáta mea, et secútus est me in toto corde suo, fáciens quod plácitum esset in conspéctu meo:
   9266 3 Regum	3Kgs	11	14	9	sed operátus es mala super omnes qui fuérunt ante te, et fecísti tibi deos aliénos et conflátiles, ut me ad iracúndiam provocáres, me autem projecísti post corpus tuum:
   9267 3 Regum	3Kgs	11	14	10	idcírco ecce ego indúcam mala super domum Jeróboam, et percútiam de Jeróboam mingéntem ad paríetem, et clausum, et novíssimum in Ísraël: et mundábo relíquias domus Jeróboam, sicut mundári solet fimus usque ad purum.
   9268 3 Regum	3Kgs	11	14	11	Qui mórtui fúerint de Jeróboam in civitáte, cómedent eos canes: qui autem mórtui fúerint in agro, vorábunt eos aves cæli: quia Dóminus locútus est.
   9269 3 Regum	3Kgs	11	14	12	Tu ígitur surge, et vade in domum tuam: et in ipso intróitu pedum tuórum in urbem, moriétur puer,
   9270 3 Regum	3Kgs	11	14	13	et planget eum omnis Ísraël, et sepéliet: iste enim solus inferétur de Jeróboam in sepúlchrum, quia invéntus est super eo sermo bonus a Dómino Deo Ísraël in domo Jeróboam.
   9271 3 Regum	3Kgs	11	14	14	Constítuet autem sibi Dóminus regem super Ísraël, qui percútiet domum Jeróboam in hac die, et in hoc témpore:
   9272 3 Regum	3Kgs	11	14	15	et percútiet Dóminus Deus Ísraël, sicut movéri solet arúndo in aqua: et evéllet Ísraël de terra bona hac, quam dedit pátribus eórum, et ventilábit eos trans flumen: quia fecérunt sibi lucos, ut irritárent Dóminum.
   9273 3 Regum	3Kgs	11	14	16	Et tradet Dóminus Ísraël propter peccáta Jeróboam, qui peccávit, et peccáre fecit Ísraël.
   9274 3 Regum	3Kgs	11	14	17	Surréxit ítaque uxor Jeróboam, et ábiit, et venit in Thersa: cumque illa ingrederétur limen domus, puer mórtuus est,	b
   9275 3 Regum	3Kgs	11	14	18	et sepeliérunt eum. Et planxit eum omnis Ísraël juxta sermónem Dómini, quem locútus est in manu servi sui Ahíæ prophétæ.
   9276 3 Regum	3Kgs	11	14	19	Réliqua autem verbórum Jeróboam, quómodo pugnáverit, et quómodo regnáverit, ecce scripta sunt in libro verbórum diérum regum Ísraël.
   9277 3 Regum	3Kgs	11	14	20	Dies autem quibus regnávit Jeróboam, vigínti duo anni sunt: et dormívit cum pátribus suis, regnavítque Nadab fílius ejus pro eo.
   9278 3 Regum	3Kgs	11	14	21	Porro Róboam fílius Salomónis regnávit in Juda. Quadragínta et uníus anni erat Róboam cum regnáre cœpísset: decem et septem annos regnávit in Jerúsalem civitáte, quam elégit Dóminus ut póneret nomen suum ibi, ex ómnibus tríbubus Ísraël. Nomen autem matris ejus Náama Ammanítis.	b
   9279 3 Regum	3Kgs	11	14	22	Et fecit Judas malum coram Dómino, et irritavérunt eum super ómnibus quæ fécerant patres eórum in peccátis suis quæ peccavérunt.
   9280 3 Regum	3Kgs	11	14	23	Ædificavérunt enim et ipsi sibi aras, et státuas, et lucos super omnem collem excélsum, et subter omnem árborem frondósam:
   9281 3 Regum	3Kgs	11	14	24	sed et effemináti fuérunt in terra, fecerúntque omnes abominatiónes géntium quas attrívit Dóminus ante fáciem filiórum Ísraël.
   9282 3 Regum	3Kgs	11	14	25	In quinto autem anno regni Róboam, ascéndit Sesac rex Ægýpti in Jerúsalem,
   9283 3 Regum	3Kgs	11	14	26	et tulit thesáuros domus Dómini, et thesáuros régios, et univérsa dirípuit: scuta quoque áurea, quæ fécerat Sálomon:
   9284 3 Regum	3Kgs	11	14	27	pro quibus fecit rex Róboam scuta ǽrea, et trádidit ea in manum ducum scutariórum, et eórum qui excubábant ante óstium domus regis.
   9285 3 Regum	3Kgs	11	14	28	Cumque ingrederétur rex in domum Dómini, portábant ea qui præeúndi habébant offícium: et póstea reportábant ad armamentárium scutariórum.
   9286 3 Regum	3Kgs	11	14	29	Réliqua autem sermónum Róboam, et ómnia quæ fecit, ecce scripta sunt in libro sermónum diérum regum Juda.
   9287 3 Regum	3Kgs	11	14	30	Fuítque bellum inter Róboam et Jeróboam cunctis diébus.
   9288 3 Regum	3Kgs	11	14	31	Dormivítque Róboam cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in civitáte David: nomen autem matris ejus Náama Ammanítis: et regnávit Abíam fílius ejus pro eo.
   9289 3 Regum	3Kgs	11	15	1	Ígitur in octavodécimo anno regni Jeróboam fílii Nabat, regnávit Abíam super Judam.
   9290 3 Regum	3Kgs	11	15	2	Tribus annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Máacha fília Abéssalom.
   9291 3 Regum	3Kgs	11	15	3	Ambulavítque in ómnibus peccátis patris sui, quæ fécerat ante eum: nec erat cor ejus perféctum cum Dómino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
   9292 3 Regum	3Kgs	11	15	4	Sed propter David dedit ei Dóminus Deus suus lucérnam in Jerúsalem, ut suscitáret fílium ejus post eum, et statúeret Jerúsalem:
   9293 3 Regum	3Kgs	11	15	5	eo quod fecísset David rectum in óculis Dómini, et non declinásset ab ómnibus quæ præcéperat ei cunctis diébus vitæ suæ, excépto sermóne Uríæ Hethǽi.
   9294 3 Regum	3Kgs	11	15	6	Áttamen bellum fuit inter Róboam et Jeróboam omni témpore vitæ ejus.
   9295 3 Regum	3Kgs	11	15	7	Réliqua autem sermónum Abíam, et ómnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda? Fuítque prœ́lium inter Abíam et inter Jeróboam.
   9296 3 Regum	3Kgs	11	15	8	Et dormívit Abíam cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte David, regnavítque Asa fílius ejus pro eo.
   9297 3 Regum	3Kgs	11	15	9	In anno ergo vigésimo Jeróboam regis Ísraël regnávit Asa rex Juda,	b
   9298 3 Regum	3Kgs	11	15	10	et quadragínta et uno anno regnávit in Jerúsalem. Nomen matris ejus Máacha fília Abéssalom.
   9299 3 Regum	3Kgs	11	15	11	Et fecit Asa rectum ante conspéctum Dómini, sicut David pater ejus:
   9300 3 Regum	3Kgs	11	15	12	et ábstulit effeminátos de terra, purgavítque univérsas sordes idolórum quæ fécerant patres ejus.
   9301 3 Regum	3Kgs	11	15	13	Ínsuper et Máacham matrem suam amóvit, ne esset princeps in sacris Priápi, et in luco ejus quem consecráverat: subvertítque specum ejus, et confrégit simulácrum turpíssimum, et combússit in torrénte Cedron:
   9302 3 Regum	3Kgs	11	15	14	excélsa autem non ábstulit. Verúmtamen cor Asa perféctum erat cum Dómino cunctis diébus suis:
   9303 3 Regum	3Kgs	11	15	15	et íntulit ea quæ sanctificáverat pater suus, et vóverat, in domum Dómini, argéntum, et aurum, et vasa.
   9304 3 Regum	3Kgs	11	15	16	Bellum autem erat inter Asa, et Báasa regem Ísraël cunctis diébus eórum.	b
   9305 3 Regum	3Kgs	11	15	17	Ascéndit quoque Báasa rex Ísraël in Judam, et ædificávit Rama, ut non posset quíspiam égredi vel íngredi de parte Asa regis Juda.
   9306 3 Regum	3Kgs	11	15	18	Tollens ítaque Asa omne argéntum et aurum quod remánserat in thesáuris domus Dómini, et in thesáuris domus régiæ, et dedit illud in manus servórum suórum: et misit ad Bénadad fílium Tábremon fílii Hézion, regem Sýriæ, qui habitábat in Damásco, dicens:
   9307 3 Regum	3Kgs	11	15	19	Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ídeo misi tibi múnera, argéntum et aurum: et peto ut vénias, et írritum fácias fœdus quod habes cum Báasa rege Ísraël, et recédat a me.
   9308 3 Regum	3Kgs	11	15	20	Acquiéscens Bénadad regi Asa, misit príncipes exércitus sui in civitátes Ísraël, et percussérunt Áhion, et Dan, et Abeldómum Máacha, et univérsam Cénneroth, omnem scílicet terram Néphthali.
   9309 3 Regum	3Kgs	11	15	21	Quod cum audísset Báasa, intermísit ædificáre Rama, et revérsus est in Thersa.
   9310 3 Regum	3Kgs	11	15	22	Rex autem Asa núntium misit in omnem Judam, dicens: Nemo sit excusátus. Et tulérunt lápides de Rama, et ligna ejus, quibus ædificáverat Báasa, et exstrúxit de eis rex Asa Gábaa Bénjamin, et Maspha.
   9311 3 Regum	3Kgs	11	15	23	Réliqua autem ómnium sermónum Asa, et univérsæ fortitúdines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitátes quas exstrúxit, nonne hæc scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda? Verúmtamen in témpore senectútis suæ dóluit pedes.
   9312 3 Regum	3Kgs	11	15	24	Et dormívit cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in civitáte David patris sui. Regnavítque Jósaphat fílius ejus pro eo.
   9313 3 Regum	3Kgs	11	15	25	Nadab vero fílius Jeróboam regnávit super Ísraël anno secúndo Asa regis Juda: regnavítque super Ísraël duóbus annis.	b
   9314 3 Regum	3Kgs	11	15	26	Et fecit quod malum est in conspéctu Dómini, et ambulávit in viis patris sui, et in peccátis ejus quibus peccáre fecit Ísraël.
   9315 3 Regum	3Kgs	11	15	27	Insidiátus est autem ei Báasa fílius Ahíæ de domo Íssachar, et percússit eum in Gébbethon, quæ est urbs Philisthinórum: síquidem Nadab et omnis Ísraël obsidébant Gébbethon.
   9316 3 Regum	3Kgs	11	15	28	Interfécit ergo illum Báasa in anno tértio Asa regis Juda, et regnávit pro eo.
   9317 3 Regum	3Kgs	11	15	29	Cumque regnásset, percússit omnem domum Jeróboam: non dimísit ne unam quidem ánimam de sémine ejus donec deléret eum, juxta verbum Dómini quod locútus fúerat in manu servi sui Ahíæ Silonítis,
   9318 3 Regum	3Kgs	11	15	30	propter peccáta Jeróboam, quæ peccáverat, et quibus peccáre fécerat Ísraël: et propter delíctum quo irritáverat Dóminum Deum Ísraël.
   9319 3 Regum	3Kgs	11	15	31	Réliqua autem sermónum Nadab, et ómnia quæ operátus est, nonne hæc scripta sunt in libro verbórum diérum regum Ísraël?
   9320 3 Regum	3Kgs	11	15	32	Fuítque bellum inter Asa, et Báasa regem Ísraël, cunctis diébus eórum.	b
   9321 3 Regum	3Kgs	11	15	33	Anno tértio Asa regis Juda, regnávit Báasa fílius Ahíæ super omnem Ísraël in Thersa, vigínti quátuor annis.
   9322 3 Regum	3Kgs	11	15	34	Et fecit malum coram Dómino, ambulavítque in via Jeróboam, et in peccátis ejus quibus peccáre fecit Ísraël.
   9323 3 Regum	3Kgs	11	16	1	Factus est autem sermo Dómini ad Jehu fílium Hánani contra Báasa, dicens:
   9324 3 Regum	3Kgs	11	16	2	Pro eo quod exaltávi te de púlvere, et pósui te ducem super pópulum meum Ísraël, tu autem ambulásti in via Jeróboam, et peccáre fecísti pópulum meum Ísraël, ut me irritáres in peccátis eórum:
   9325 3 Regum	3Kgs	11	16	3	ecce ego demétam posterióra Báasa, et posterióra domus ejus, et fáciam domum tuam sicut domum Jeróboam fílii Nabat.
   9326 3 Regum	3Kgs	11	16	4	Qui mórtuus fúerit de Báasa in civitáte, cómedent eum canes: et qui mórtuus fúerit ex eo in regióne, cómedent eum vólucres cæli.
   9327 3 Regum	3Kgs	11	16	5	Réliqua autem sermónum Báasa, et quæcúmque fecit, et prœ́lia ejus, nonne hæc scripta sunt in libro verbórum diérum regum Ísraël?
   9328 3 Regum	3Kgs	11	16	6	Dormívit ergo Báasa cum pátribus suis, sepultúsque est in Thersa: et regnávit Ela fílius ejus pro eo.
   9329 3 Regum	3Kgs	11	16	7	Cum autem in manu Jehu fílii Hánani prophétæ verbum Dómini factum esset contra Báasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod fécerat coram Dómino, ad irritándum eum in opéribus mánuum suárum, ut fíeret sicut domus Jeróboam: ob hanc causam occídit eum, hoc est, Jehu fílium Hánani prophétam.
   9330 3 Regum	3Kgs	11	16	8	Anno vigésimo sexto Asa regis Juda, regnávit Ela fílius Báasa super Ísraël in Thersa, duóbus annis.	b
   9331 3 Regum	3Kgs	11	16	9	Et rebellávit contra eum servus suus Zambri, dux médiæ partis équitum: erat autem Ela in Thersa bibens, et temuléntus in domo Arsa præfécti Thersa.
   9332 3 Regum	3Kgs	11	16	10	Írruens ergo Zambri, percússit et occídit eum, anno vigésimo séptimo Asa regis Juda, et regnávit pro eo.
   9333 3 Regum	3Kgs	11	16	11	Cumque regnásset, et sedísset super sólium ejus, percússit omnem domum Báasa, et non derelíquit ex ea mingéntem ad paríetem: et propínquos et amícos ejus.
   9334 3 Regum	3Kgs	11	16	12	Delevítque Zambri omnem domum Báasa, juxta verbum Dómini quod locútus fúerat ad Báasa in manu Jehu prophétæ,
   9335 3 Regum	3Kgs	11	16	13	propter univérsa peccáta Báasa, et peccáta Ela fílii ejus, qui peccavérunt, et peccáre fecérunt Ísraël, provocántes Dóminum Deum Ísraël in vanitátibus suis.
   9336 3 Regum	3Kgs	11	16	14	Réliqua autem sermónum Ela, et ómnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verbórum diérum regum Ísraël?
   9337 3 Regum	3Kgs	11	16	15	Anno vigésimo séptimo Asa regis Juda, regnávit Zambri septem diébus in Thersa: porro exércitus obsidébat Gébbethon urbem Philisthinórum.	b
   9338 3 Regum	3Kgs	11	16	16	Cumque audísset rebellásse Zambri, et occidísse regem, fecit sibi regem omnis Ísraël Amri, qui erat princeps milítiæ super Ísraël in die illa in castris.
   9339 3 Regum	3Kgs	11	16	17	Ascéndit ergo Amri, et omnis Ísraël cum eo, de Gébbethon, et obsidébant Thersa.
   9340 3 Regum	3Kgs	11	16	18	Videns autem Zambri quod expugnánda esset cívitas, ingréssus est palátium, et succéndit se cum domo régia: et mórtuus est
   9341 3 Regum	3Kgs	11	16	19	in peccátis suis quæ peccáverat, fáciens malum coram Dómino, et ámbulans in via Jeróboam, et in peccáto ejus, quo fecit peccáre Ísraël.
   9342 3 Regum	3Kgs	11	16	20	Réliqua autem sermónum Zambri, et insidiárum ejus, et tyránnidis, nonne hæc scripta sunt in libro verbórum diérum regum Ísraël?
   9343 3 Regum	3Kgs	11	16	21	Tunc divísus est pópulus Ísraël in duas partes: média pars pópuli sequebátur Thebni fílium Gineth, ut constitúeret eum regem: et média pars Amri.	b
   9344 3 Regum	3Kgs	11	16	22	Præváluit autem pópulus qui erat cum Amri, pópulo qui sequebátur Thebni fílium Gineth: mortuúsque est Thebni, et regnávit Amri.
   9345 3 Regum	3Kgs	11	16	23	Anno trigésimo primo Asa regis Juda, regnávit Amri super Ísraël, duódecim annis: in Thersa regnávit sex annis.
   9346 3 Regum	3Kgs	11	16	24	Emítque montem Samaríæ a Somer duóbus taléntis argénti: et ædificávit eum, et vocávit nomen civitátis quam exstrúxerat, nómine Semer dómini montis, Samaríam.
   9347 3 Regum	3Kgs	11	16	25	Fecit autem Amri malum in conspéctu Dómini, et operátus est néquiter, super omnes qui fuérunt ante eum.
   9348 3 Regum	3Kgs	11	16	26	Ambulavítque in omni via Jeróboam fílii Nabat, et in peccátis ejus quibus peccáre fécerat Ísraël, ut irritáret Dóminum Deum Ísraël in vanitátibus suis.
   9349 3 Regum	3Kgs	11	16	27	Réliqua autem sermónum Amri, et prœ́lia ejus quæ gessit, nonne hæc scripta sunt in libro verbórum diérum regum Ísraël?
   9350 3 Regum	3Kgs	11	16	28	Dormivítque Amri cum pátribus suis, et sepúltus est in Samaría: regnavítque Achab fílius ejus pro eo.
   9351 3 Regum	3Kgs	11	16	29	Achab vero fílius Amri regnávit super Ísraël anno trigésimo octávo Asa regis Juda. Et regnávit Achab fílius Amri super Ísraël in Samaría vigínti et duóbus annis.	b
   9352 3 Regum	3Kgs	11	16	30	Et fecit Achab fílius Amri malum in conspéctu Dómini super omnes qui fuérunt ante eum.
   9353 3 Regum	3Kgs	11	16	31	Nec suffécit ei ut ambuláret in peccátis Jeróboam fílii Nabat: ínsuper duxit uxórem Jézabel fíliam Éthbaal regis Sidoniórum. Et ábiit, et servívit Baal, et adorávit eum.
   9354 3 Regum	3Kgs	11	16	32	Et pósuit aram Baal in templo Baal, quod ædificáverat in Samaría,
   9355 3 Regum	3Kgs	11	16	33	et plantávit lucum: et áddidit Achab in ópere suo, írritans Dóminum Deum Ísraël super omnes reges Ísraël qui fuérunt ante eum.
   9356 3 Regum	3Kgs	11	16	34	In diébus ejus ædificávit Hiel de Bethel Jéricho: in Abíram primitívo suo fundávit eam, et in Segub novíssimo suo pósuit portas ejus, juxta verbum Dómini quod locútus fúerat in manu Jósue fílii Nun.	b
   9357 3 Regum	3Kgs	11	17	1	Et dixit Elías Thesbítes de habitatóribus Gálaad ad Achab: Vivit Dóminus Deus Ísraël, in cujus conspéctu sto, si erit annis his ros et plúvia, nisi juxta oris mei verba.
   9358 3 Regum	3Kgs	11	17	2	Et factum est verbum Dómini ad eum, dicens:
   9359 3 Regum	3Kgs	11	17	3	Recéde hinc, et vade contra oriéntem, et abscóndere in torrénte Carith, qui est contra Jordánem,
   9360 3 Regum	3Kgs	11	17	4	et ibi de torrénte bibes: corvísque præcépi ut pascant te ibi.
   9361 3 Regum	3Kgs	11	17	5	Ábiit ergo, et fecit juxta verbum Dómini: cumque abiísset, sedit in torrénte Carith, qui est contra Jordánem.
   9362 3 Regum	3Kgs	11	17	6	Corvi quoque deferébant ei panem et carnes mane, simíliter panem et carnes vésperi, et bibébat de torrénte.
   9363 3 Regum	3Kgs	11	17	7	Post dies autem siccátus est torrens: non enim plúerat super terram.
   9364 3 Regum	3Kgs	11	17	8	Factus est ergo sermo Dómini ad eum, dicens:	b
   9365 3 Regum	3Kgs	11	17	9	Surge, et vade in Saréphta Sidoniórum, et manébis ibi: præcépi enim ibi mulíeri víduæ ut pascat te.
   9366 3 Regum	3Kgs	11	17	10	Surréxit, et ábiit in Saréphta. Cumque venísset ad portam civitátis, appáruit ei múlier vídua cólligens ligna, et vocávit eam, dixítque ei: Da mihi páululum aquæ in vase ut bibam.
   9367 3 Regum	3Kgs	11	17	11	Cumque illa pérgeret ut afférret, clamávit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, óbsecro, et buccéllam panis in manu tua.
   9368 3 Regum	3Kgs	11	17	12	Quæ respóndit: Vivit Dóminus Deus tuus, quia non hábeo panem, nisi quantum pugíllus cápere potest farínæ in hýdria, et páululum ólei in lécytho: en cólligo duo ligna ut ingrédiar et fáciam illum mihi et fílio meo, ut comedámus, et moriámur.
   9369 3 Regum	3Kgs	11	17	13	Ad quam Elías ait: Noli timére, sed vade, et fac sicut dixísti: verúmtamen mihi primum fac de ipsa farínula subcinerícium panem párvulum, et affer ad me: tibi autem et fílio tuo fácies póstea.
   9370 3 Regum	3Kgs	11	17	14	Hæc autem dicit Dóminus Deus Ísraël: Hýdria farínæ non defíciet, nec lécythus ólei minuétur, usque ad diem in qua Dóminus datúrus est plúviam super fáciem terræ.
   9371 3 Regum	3Kgs	11	17	15	Quæ ábiit, et fecit juxta verbum Elíæ: et comédit ipse, et illa, et domus ejus: et ex illa die
   9372 3 Regum	3Kgs	11	17	16	hýdria farínæ non defécit, et lécythus ólei non est imminútus, juxta verbum Dómini quod locútus fúerat in manu Elíæ.
   9373 3 Regum	3Kgs	11	17	17	Factum est autem post hæc, ægrotávit fílius mulíeris matrisfamílias, et erat languor fortíssimus, ita ut non remanéret in eo hálitus.	b
   9374 3 Regum	3Kgs	11	17	18	Dixit ergo ad Elíam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingréssus es ad me, ut rememoraréntur iniquitátes meæ, et interfíceres fílium meum?
   9375 3 Regum	3Kgs	11	17	19	Et ait ad eam Elías: Da mihi fílium tuum. Tulítque eum de sinu ejus, et portávit in cœnáculum ubi ipse manébat, et pósuit super léctulum suum.
   9376 3 Regum	3Kgs	11	17	20	Et clamávit ad Dóminum, et dixit: Dómine Deus meus, étiam ne víduam apud quam ego utcúmque susténtor, afflixísti ut interfíceres fílium ejus?
   9377 3 Regum	3Kgs	11	17	21	Et expándit se, atque mensus est super púerum tribus vícibus, et clamávit ad Dóminum, et ait: Dómine Deus meus, revertátur, óbsecro, ánima púeri hujus in víscera ejus.
   9378 3 Regum	3Kgs	11	17	22	Et exaudívit Dóminus vocem Elíæ: et revérsa est ánima púeri intra eum, et revíxit.
   9379 3 Regum	3Kgs	11	17	23	Tulítque Elías púerum, et depósuit eum de cœnáculo in inferiórem domum, et trádidit matri suæ, et ait illi: En vivit fílius tuus.
   9380 3 Regum	3Kgs	11	17	24	Dixítque múlier ad Elíam: Nunc in isto cognóvi quóniam vir Dei es tu, et verbum Dómini in ore tuo verum est.
   9381 3 Regum	3Kgs	11	18	1	Post dies multos factum est verbum Dómini ad Elíam, in anno tértio, dicens: Vade, et osténde te Achab, ut dem plúviam super fáciem terræ.
   9382 3 Regum	3Kgs	11	18	2	Ivit ergo Elías, ut osténderet se Achab: erat autem fames véhemens in Samaría.
   9383 3 Regum	3Kgs	11	18	3	Vocavítque Achab Abdíam dispensatórem domus suæ: Abdías autem timébat Dóminum valde.
   9384 3 Regum	3Kgs	11	18	4	Nam cum interfíceret Jézabel prophétas Dómini, tulit ille centum prophétas, et abscóndit eos quinquagénos et quinquagénos in spelúncis, et pavit eos pane et aqua.
   9385 3 Regum	3Kgs	11	18	5	Dixit ergo Achab ad Abdíam: Vade in terram ad univérsos fontes aquárum, et in cunctas valles, si forte possímus inveníre herbam, et salváre equos et mulos, et non pénitus juménta intéreant.
   9386 3 Regum	3Kgs	11	18	6	Diviserúntque sibi regiónes ut circuírent eas: Achab ibat per viam unam, et Abdías per viam álteram seórsum.
   9387 3 Regum	3Kgs	11	18	7	Cumque esset Abdías in via, Elías occúrrit ei: qui cum cognovísset eum, cécidit super fáciem suam, et ait: Num tu es, dómine mi, Elías?
   9388 3 Regum	3Kgs	11	18	8	Cui ille respóndit: Ego. Vade, et dic dómino tuo: Adest Elías.
   9389 3 Regum	3Kgs	11	18	9	Et ille: Quid peccávi, inquit, quóniam tradis me servum tuum in manu Achab, ut interfíciat me?	b
   9390 3 Regum	3Kgs	11	18	10	Vivit Dóminus Deus tuus, quia non est gens aut regnum quo non míserit dóminus meus te requírens: et respondéntibus cunctis: Non est hic: adjurávit regna síngula et gentes, eo quod mínime reperiréris.
   9391 3 Regum	3Kgs	11	18	11	Et nunc tu dicis mihi: Vade, et dic dómino tuo: Adest Elías.
   9392 3 Regum	3Kgs	11	18	12	Cumque recéssero a te, spíritus Dómini asportábit te in locum quem ego ignóro: et ingréssus nuntiábo Achab, et non invéniens te, interfíciet me: servus autem tuus timet Dóminum ab infántia sua.
   9393 3 Regum	3Kgs	11	18	13	Numquid non indicátum est tibi dómino meo quid fécerim cum interfíceret Jézabel prophétas Dómini, quod abscónderim de prophétis Dómini centum viros, quinquagénos et quinquagénos, in spelúncis, et páverim eos pane et aqua?
   9394 3 Regum	3Kgs	11	18	14	et nunc tu dicis: Vade, et dic dómino tuo: Adest Elías: ut interfíciat me?
   9395 3 Regum	3Kgs	11	18	15	Et dixit Elías: Vivit Dóminus exercítuum, ante cujus vultum sto, quia hódie apparébo ei.
   9396 3 Regum	3Kgs	11	18	16	Ábiit ergo Abdías in occúrsum Achab, et indicávit ei: venítque Achab in occúrsum Elíæ.	b
   9397 3 Regum	3Kgs	11	18	17	Et cum vidísset eum, ait: Tune es ille, qui contúrbas Ísraël?
   9398 3 Regum	3Kgs	11	18	18	Et ille ait: Non ego turbávi Ísraël, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquístis mandáta Dómini, et secúti estis Báalim.
   9399 3 Regum	3Kgs	11	18	19	Verúmtamen nunc mitte, et cóngrega ad me univérsum Ísraël in monte Carméli, et prophétas Baal quadringéntos quinquagínta, prophetásque lucórum quadringéntos, qui cómedunt de mensa Jézabel.
   9400 3 Regum	3Kgs	11	18	20	Misit Achab ad omnes fílios Ísraël, et congregávit prophétas in monte Carméli.
   9401 3 Regum	3Kgs	11	18	21	Accédens autem Elías ad omnem pópulum, ait: Úsquequo claudicátis in duas partes? si Dóminus est Deus, sequímini eum: si autem Baal, sequímini illum. Et non respóndit ei pópulus verbum.	b
   9402 3 Regum	3Kgs	11	18	22	Et ait rursus Elías ad pópulum: Ego remánsi prophéta Dómini solus: prophétæ autem Baal quadringénti et quinquagínta viri sunt.
   9403 3 Regum	3Kgs	11	18	23	Dentur nobis duo boves, et illi éligant sibi bovem unum, et in frusta cædéntes ponant super ligna, ignem autem non suppónant: et ego fáciam bovem álterum, et impónam super ligna, ignem autem non suppónam.
   9404 3 Regum	3Kgs	11	18	24	Invocáte nómina deórum vestrórum, et ego invocábo nomen Dómini mei: et Deus qui exaudíerit per ignem, ipse sit Deus. Respóndens omnis pópulus ait: Óptima proposítio.
   9405 3 Regum	3Kgs	11	18	25	Dixit ergo Elías prophétis Baal: Elígite vobis bovem unum, et fácite primi, quia vos plures estis: et invocáte nómina deórum vestrórum, ignémque non supponátis.	b
   9406 3 Regum	3Kgs	11	18	26	Qui cum tulíssent bovem quem déderat eis, fecérunt: et invocábant nomen Baal de mane usque ad merídiem, dicéntes: Baal, exáudi nos. Et non erat vox, nec qui respondéret: transiliebántque altáre quod fécerant.
   9407 3 Regum	3Kgs	11	18	27	Cumque esset jam merídies, illudébat illis Elías, dicens: Clamáte voce majóre: deus enim est, et fórsitan lóquitur, aut in diversório est, aut in itínere, aut certe dormit, ut excitétur.
   9408 3 Regum	3Kgs	11	18	28	Clamábant ergo voce magna, et incidébant se juxta ritum suum cultris et lancéolis, donec perfunderéntur sánguine.
   9409 3 Regum	3Kgs	11	18	29	Postquam autem tránsiit merídies, et illis prophetántibus vénerat tempus quo sacrifícium offérri solet, nec audiebátur vox, nec áliquis respondébat, nec attendébat orántes,	b
   9410 3 Regum	3Kgs	11	18	30	dixit Elías omni pópulo: Veníte ad me. Et accedénte ad se pópulo, curávit altáre Dómini quod destrúctum fúerat.
   9411 3 Regum	3Kgs	11	18	31	Et tulit duódecim lápides juxta númerum tríbuum filiórum Jacob, ad quem factus est sermo Dómini, dicens: Ísraël erit nomen tuum.
   9412 3 Regum	3Kgs	11	18	32	Et ædificávit de lapídibus altáre in nómine Dómini: fecítque aquædúctum, quasi per duas aratiúnculas in circúitu altáris,
   9413 3 Regum	3Kgs	11	18	33	et compósuit ligna: divisítque per membra bovem, et pósuit super ligna,
   9414 3 Regum	3Kgs	11	18	34	et ait: Impléte quátuor hýdrias aqua, et fúndite super holocáustum et super ligna. Rursúmque dixit: Étiam secúndo hoc fácite. Qui cum fecíssent secúndo, ait: Étiam tértio idípsum fácite. Fecerúntque tértio,
   9415 3 Regum	3Kgs	11	18	35	et currébant aquæ circum altáre, et fossa aquædúctus repléta est.
   9416 3 Regum	3Kgs	11	18	36	Cumque jam tempus esset ut offerrétur holocáustum, accédens Elías prophéta ait: Dómine Deus Ábraham, et Ísaac, et Ísraël, osténde hódie quia tu es Deus Ísraël, et ego servus tuus, et juxta præcéptum tuum feci ómnia verba hæc.	b
   9417 3 Regum	3Kgs	11	18	37	Exáudi me, Dómine, exáudi me: ut discat pópulus iste quia tu es Dóminus Deus, et tu convertísti cor eórum íterum.
   9418 3 Regum	3Kgs	11	18	38	Cécidit autem ignis Dómini, et vorávit holocáustum, et ligna, et lápides, púlverem quoque, et aquam quæ erat in aquædúctu lambens.
   9419 3 Regum	3Kgs	11	18	39	Quod cum vidísset omnis pópulus, cécidit in fáciem suam, et ait: Dóminus ipse est Deus, Dóminus ipse est Deus.
   9420 3 Regum	3Kgs	11	18	40	Dixítque Elías ad eos: Apprehéndite prophétas Baal, et ne unus quidem effúgiat ex eis. Quos cum apprehendíssent, duxit eos Elías ad torréntem Cison, et interfécit eos ibi.
   9421 3 Regum	3Kgs	11	18	41	Et ait Elías ad Achab: Ascénde, cómede, et bibe, quia sonus multæ plúviæ est.	b
   9422 3 Regum	3Kgs	11	18	42	Ascéndit Achab ut coméderet et bíberet: Elías autem ascéndit in vérticem Carméli, et pronus in terram pósuit fáciem suam inter génua sua,
   9423 3 Regum	3Kgs	11	18	43	et dixit ad púerum suum: Ascénde, et próspice contra mare. Qui cum ascendísset, et contemplátus esset, ait: Non est quidquam. Et rursum ait illi: Revértere septem vícibus.
   9424 3 Regum	3Kgs	11	18	44	In séptima autem vice, ecce nubécula parva quasi vestígium hóminis ascendébat de mari. Qui ait: Ascénde, et dic Achab: Junge currum tuum et descénde, ne óccupet te plúvia.
   9425 3 Regum	3Kgs	11	18	45	Cumque se vérteret huc atque illuc, ecce cæli contenebráti sunt, et nubes, et ventus, et facta est plúvia grandis. Ascéndens ítaque Achab, ábiit in Jézrahel:
   9426 3 Regum	3Kgs	11	18	46	et manus Dómini facta est super Elíam, accinctísque lumbis currébat ante Achab, donec veníret in Jézrahel.
   9427 3 Regum	3Kgs	11	19	1	Nuntiávit autem Achab Jézabel ómnia quæ fécerat Elías, et quómodo occidísset univérsos prophétas gládio.
   9428 3 Regum	3Kgs	11	19	2	Misítque Jézabel núntium ad Elíam, dicens: Hæc mihi fáciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posúero ánimam tuam sicut ánimam uníus ex illis.
   9429 3 Regum	3Kgs	11	19	3	Tímuit ergo Elías, et surgens ábiit quocúmque eum ferébat volúntas: venítque in Bersabée Juda, et dimísit ibi púerum suum,
   9430 3 Regum	3Kgs	11	19	4	et perréxit in desértum, viam uníus diéi. Cumque venísset, et sedéret subter unam juníperum, petívit ánimæ suæ ut morerétur, et ait: Súfficit mihi, Dómine: tolle ánimam meam: neque enim mélior sum quam patres mei.
   9431 3 Regum	3Kgs	11	19	5	Projecítque se, et obdormívit in umbra juníperi: et ecce ángelus Dómini tétigit eum, et dixit illi: Surge, et cómede.
   9432 3 Regum	3Kgs	11	19	6	Respéxit, et ecce ad caput suum subcinerícius panis, et vas aquæ: comédit ergo, et bibit, et rursum obdormívit.
   9433 3 Regum	3Kgs	11	19	7	Reversúsque est ángelus Dómini secúndo, et tétigit eum, dixítque illi: Surge, cómede: grandis enim tibi restat via.
   9434 3 Regum	3Kgs	11	19	8	Qui cum surrexísset, comédit et bibit, et ambulávit in fortitúdine cibi illíus quadragínta diébus et quadragínta nóctibus usque ad montem Dei Horeb.
   9435 3 Regum	3Kgs	11	19	9	Cumque venísset illuc, mansit in spelúnca: et ecce sermo Dómini ad eum, dixítque illi: Quid hic agis, Elía?	b
   9436 3 Regum	3Kgs	11	19	10	At ille respóndit: Zelo zelátus sum pro Dómino Deo exercítuum, quia dereliquérunt pactum tuum fílii Ísraël: altária tua destruxérunt, prophétas tuos occidérunt gládio, derelíctus sum ego solus, et quǽrunt ánimam meam ut áuferant eam.
   9437 3 Regum	3Kgs	11	19	11	Et ait ei: Egrédere, et sta in monte coram Dómino: et ecce Dóminus transit. Et spíritus grandis et fortis subvértens montes, et cónterens petras, ante Dóminum: non in spíritu Dóminus. Et post spíritum commótio: non in commotióne Dóminus.
   9438 3 Regum	3Kgs	11	19	12	Et post commotiónem ignis: non in igne Dóminus. Et post ignem síbilus auræ ténuis.
   9439 3 Regum	3Kgs	11	19	13	Quod cum audísset Elías, opéruit vultum suum pállio, et egréssus stetit in óstio spelúncæ. Et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elía? Et ille respóndit:
   9440 3 Regum	3Kgs	11	19	14	Zelo zelátus sum pro Dómino Deo exercítuum, quia dereliquérunt pactum tuum fílii Ísraël: altária tua destruxérunt, prophétas tuos occidérunt gládio, derelíctus sum ego solus, et quǽrunt ánimam meam ut áuferant eam.
   9441 3 Regum	3Kgs	11	19	15	Et ait Dóminus ad eum: Vade, et revértere in viam tuam per desértum in Damáscum: cumque pervéneris illuc, unges Házaël regem super Sýriam,	b
   9442 3 Regum	3Kgs	11	19	16	et Jehu fílium Namsi unges regem super Ísraël: Eliséum autem fílium Saphat, qui est de Abelméhula, unges prophétam pro te.
   9443 3 Regum	3Kgs	11	19	17	Et erit: quicúmque fúgerit gládium Házaël, occídet eum Jehu: et quicúmque fúgerit gládium Jehu, interfíciet eum Eliséus.
   9444 3 Regum	3Kgs	11	19	18	Et derelínquam mihi in Ísraël septem míllia virórum, quorum génua non sunt incurváta ante Baal, et omne os quod non adorávit eum ósculans manus.
   9445 3 Regum	3Kgs	11	19	19	Proféctus ergo inde Elías, réperit Eliséum fílium Saphat, arántem in duódecim jugis boum. Et ipse in duódecim jugis boum arántibus unus erat: cumque venísset Elías ad eum, misit pállium suum super illum.	b
   9446 3 Regum	3Kgs	11	19	20	Qui statim relíctis bobus cucúrrit post Elíam, et ait: Ósculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixítque ei: Vade, et revértere: quod enim meum erat, feci tibi.
   9447 3 Regum	3Kgs	11	19	21	Revérsus autem ab eo, tulit par boum, et mactávit illud, et in arátro boum coxit carnes, et dedit pópulo, et comedérunt: consurgénsque ábiit, et secútus est Elíam, et ministrábat ei.
   9448 3 Regum	3Kgs	11	20	1	Porro Bénadad rex Sýriæ congregávit omnem exércitum suum, et trigínta duos reges secum, et equos, et currus: et ascéndens pugnábat contra Samaríam, et obsidébat eam.
   9449 3 Regum	3Kgs	11	20	2	Mitténsque núntios ad Achab regem Ísraël in civitátem,
   9450 3 Regum	3Kgs	11	20	3	ait: Hæc dicit Bénadad: Argéntum tuum, et aurum tuum meum est: et uxóres tuæ, et fílii tui óptimi, mei sunt.
   9451 3 Regum	3Kgs	11	20	4	Respondítque rex Ísraël: Juxta verbum tuum, dómine mi rex, tuus sum ego, et ómnia mea.
   9452 3 Regum	3Kgs	11	20	5	Revertentésque núntii, dixérunt: Hæc dicit Bénadad, qui misit nos ad te: Argéntum tuum, et aurum tuum, et uxóres tuas, et fílios tuos, dabis mihi.
   9453 3 Regum	3Kgs	11	20	6	Cras ígitur hac eádem hora mittam servos meos ad te, et scrutabúntur domum tuam, et domum servórum tuórum: et omne quod eis placúerit, ponent in mánibus suis, et áuferent.
   9454 3 Regum	3Kgs	11	20	7	Vocávit autem rex Ísraël omnes senióres terræ, et ait: Animadvértite, et vidéte quóniam insidiétur nobis: misit enim ad me pro uxóribus meis, et fíliis, et pro argénto et auro: et non ábnui.	b
   9455 3 Regum	3Kgs	11	20	8	Dixerúntque omnes majóres natu, et univérsus pópulus, ad eum: Non áudias, neque acquiéscas illi.
   9456 3 Regum	3Kgs	11	20	9	Respóndit ítaque núntiis Bénadad: Dícite dómino meo regi: Ómnia propter quæ misísti ad me servum tuum in inítio, fáciam: hanc autem rem fácere non possum.
   9457 3 Regum	3Kgs	11	20	10	Reversíque núntii retulérunt ei. Qui remísit, et ait: Hæc fáciant mihi dii, et hæc addant, si suffécerit pulvis Samaríæ pugíllis omnis pópuli qui séquitur me.
   9458 3 Regum	3Kgs	11	20	11	Et respóndens rex Ísraël, ait: Dícite ei: Ne gloriétur, accínctus æque ut discínctus.
   9459 3 Regum	3Kgs	11	20	12	Factum est autem cum audísset Bénadad verbum istud, bibébat ipse et reges in umbráculis: et ait servis suis: Circúmdate civitátem. Et circumdedérunt eam.
   9460 3 Regum	3Kgs	11	20	13	Et ecce prophéta unus accédens ad Achab regem Ísraël, ait ei: Hæc dicit Dóminus: Certe vidísti omnem multitúdinem hanc nímiam? ecce ego tradam eam in manu tua hódie, ut scias quia ego sum Dóminus.	b
   9461 3 Regum	3Kgs	11	20	14	Et ait Achab: Per quem? Dixítque ei: Hæc dicit Dóminus: Per pedíssequos príncipum provinciárum. Et ait: Quis incípiet prœliári? Et ille dixit: Tu.
   9462 3 Regum	3Kgs	11	20	15	Recénsuit ergo púeros príncipum provinciárum, et réperit númerum ducentórum trigínta duórum: et recénsuit post eos pópulum, omnes fílios Ísraël, septem míllia.
   9463 3 Regum	3Kgs	11	20	16	Et egréssi sunt merídie. Bénadad autem bibébat temuléntus in umbráculo suo, et reges trigínta duo cum eo, qui ad auxílium ejus vénerant.
   9464 3 Regum	3Kgs	11	20	17	Egréssi sunt autem púeri príncipum provinciárum in prima fronte. Misit ítaque Bénadad: qui nuntiavérunt ei, dicéntes: Viri egréssi sunt de Samaría.
   9465 3 Regum	3Kgs	11	20	18	Et ille ait: Sive pro pace véniunt, apprehéndite eos vivos: sive ut prœliéntur, vivos eos cápite.
   9466 3 Regum	3Kgs	11	20	19	Egréssi sunt ergo púeri príncipum provinciárum, ac réliquus exércitus sequebátur:
   9467 3 Regum	3Kgs	11	20	20	et percússit unusquísque virum qui contra se veniébat: fugerúntque Syri, et persecútus est eos Ísraël. Fugit quoque Bénadad rex Sýriæ in equo cum equítibus suis.
   9468 3 Regum	3Kgs	11	20	21	Necnon egréssus rex Ísraël percússit equos et currus, et percússit Sýriam plaga magna.
   9469 3 Regum	3Kgs	11	20	22	Accédens autem prophéta ad regem Ísraël, dixit ei: Vade, et confortáre, et scito, et vide quid fácias: sequénti enim anno rex Sýriæ ascéndet contra te.
   9470 3 Regum	3Kgs	11	20	23	Servi vero regis Sýriæ dixérunt ei: Dii móntium sunt dii eórum, ídeo superavérunt nos: sed mélius est ut pugnémus contra eos in campéstribus, et obtinébimus eos.	b
   9471 3 Regum	3Kgs	11	20	24	Tu ergo verbum hoc fac: ámove reges síngulos ab exércitu tuo, et pone príncipes pro eis:
   9472 3 Regum	3Kgs	11	20	25	et instáura númerum mílitum qui cecidérunt de tuis, et equos secúndum equos prístinos, et currus secúndum currus quos ante habuísti: et pugnábimus contra eos in campéstribus, et vidébis quod obtinébimus eos. Crédidit consílio eórum, et fecit ita.
   9473 3 Regum	3Kgs	11	20	26	Ígitur postquam annus transíerat, recénsuit Bénadad Syros, et ascéndit in Aphec ut pugnáret contra Ísraël.
   9474 3 Regum	3Kgs	11	20	27	Porro fílii Ísraël recensíti sunt, et accéptis cibáriis profécti ex advérso, castráque metáti sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprárum: Syri autem replevérunt terram.
   9475 3 Regum	3Kgs	11	20	28	(Et accédens unus vir Dei, dixit ad regem Ísraël: Hæc dicit Dóminus: Quia dixérunt Syri: Deus móntium est Dóminus, et non est Deus vállium: dabo omnem multitúdinem hanc grandem in manu tua, et sciétis quia ego sum Dóminus.)	b
   9476 3 Regum	3Kgs	11	20	29	Dirigebántque septem diébus ex advérso hi atque illi ácies, séptima autem die commíssum est bellum: percusserúntque fílii Ísraël de Syris centum míllia péditum in die una.
   9477 3 Regum	3Kgs	11	20	30	Fugérunt autem qui remánserant in Aphec, in civitátem: et cécidit murus super vigínti septem míllia hóminum qui remánserant. Porro Bénadad fúgiens ingréssus est civitátem, in cubículum quod erat intra cubículum.
   9478 3 Regum	3Kgs	11	20	31	Dixerúntque ei servi sui: Ecce, audívimus quod reges domus Ísraël cleméntes sint: ponámus ítaque saccos in lumbis nostris, et funículos in capítibus nostris, et egrediámur ad regem Ísraël: fórsitan salvábit ánimas nostras.
   9479 3 Regum	3Kgs	11	20	32	Accinxérunt saccis lumbos suos, et posuérunt funículos in capítibus suis, venerúntque ad regem Ísraël, et dixérunt ei: Servus tuus Bénadad dicit: Vivat, oro te, ánima mea. Et ille ait: Si adhuc vivit, frater meus est.
   9480 3 Regum	3Kgs	11	20	33	Quod accepérunt viri pro ómine: et festinántes rapuérunt verbum ex ore ejus, atque dixérunt: Frater tuus Bénadad. Et dixit eis: Ite, et addúcite eum ad me. Egréssus est ergo ad eum Bénadad, et levávit eum in currum suum.
   9481 3 Regum	3Kgs	11	20	34	Qui dixit ei: Civitátes quas tulit pater meus a patre tuo, reddam: et platéas fac tibi in Damásco, sicut fecit pater meus in Samaría, et ego fœderátus recédam a te. Pépigit ergo fœdus, et dimísit eum.
   9482 3 Regum	3Kgs	11	20	35	Tunc vir quidam de fíliis prophetárum dixit ad sócium suum in sermóne Dómini: Pércute me. At ille nóluit percútere.	b
   9483 3 Regum	3Kgs	11	20	36	Cui ait: Quia noluísti audíre vocem Dómini, ecce recédes a me, et percútiet te leo. Cumque páululum recessísset ab eo, invénit eum leo, atque percússit.
   9484 3 Regum	3Kgs	11	20	37	Sed et álterum invéniens virum, dixit ad eum: Pércute me. Qui percússit eum, et vulnerávit.
   9485 3 Regum	3Kgs	11	20	38	Ábiit ergo prophéta, et occúrrit regi in via, et mutávit aspersióne púlveris os et óculos suos.
   9486 3 Regum	3Kgs	11	20	39	Cumque rex transísset, clamávit ad regem, et ait: Servus tuus egréssus est ad prœliándum cóminus: cumque fugísset vir unus, addúxit eum quidam ad me, et ait: Custódi virum istum: qui si lapsus fúerit, erit ánima tua pro ánima ejus, aut taléntum argénti appéndes.
   9487 3 Regum	3Kgs	11	20	40	Dum autem ego turbátus huc illúcque me vérterem, súbito non compáruit. Et ait rex Ísraël ad eum: Hoc est judícium tuum, quod ipse decrevísti.
   9488 3 Regum	3Kgs	11	20	41	At ille statim abstérsit púlverem de fácie sua, et cognóvit eum rex Ísraël, quod esset de prophétis.
   9489 3 Regum	3Kgs	11	20	42	Qui ait ad eum: Hæc dicit Dóminus: Quia dimisísti virum dignum morte de manu tua, erit ánima tua pro ánima ejus, et pópulus tuus pro pópulo ejus.
   9490 3 Regum	3Kgs	11	20	43	Revérsus est ígitur rex Ísraël in domum suam, audíre contémnens, et furibúndus venit in Samaríam.
   9491 3 Regum	3Kgs	11	21	1	Post verba autem hæc, témpore illo vínea erat Naboth Jezrahelítæ, quæ erat in Jézrahel, juxta palátium Achab regis Samaríæ.
   9492 3 Regum	3Kgs	11	21	2	Locútus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi víneam tuam, ut fáciam mihi hortum ólerum, quia vicína est, et prope domum meam: dabóque tibi pro ea víneam meliórem, aut si commódius tibi putas, argénti prétium, quanto digna est.
   9493 3 Regum	3Kgs	11	21	3	Cui respóndit Naboth: Propítius sit mihi Dóminus, ne dem hæreditátem patrum meórum tibi.
   9494 3 Regum	3Kgs	11	21	4	Venit ergo Achab in domum suam indígnans, et frendens super verbo quod locútus fúerat ad eum Naboth Jezrahelítes, dicens: Non dabo tibi hæreditátem patrum meórum. Et projíciens se in léctulum suum, avértit fáciem suam ad paríetem, et non comédit panem.
   9495 3 Regum	3Kgs	11	21	5	Ingréssa est autem ad eum Jézabel uxor sua, dixítque ei: Quid est hoc, unde ánima tua contristáta est? et quare non cómedis panem?
   9496 3 Regum	3Kgs	11	21	6	Qui respóndit ei: Locútus sum Naboth Jezrahelítæ, et dixi ei: Da mihi víneam tuam, accépta pecúnia: aut, si tibi placet, dabo tibi víneam meliórem pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi víneam meam.
   9497 3 Regum	3Kgs	11	21	7	Dixit ergo ad eum Jézabel uxor ejus: Grandis auctoritátis es, et bene regis regnum Ísraël. Surge, et cómede panem, et æquo ánimo esto: ego dabo tibi víneam Naboth Jezrahelítæ.
   9498 3 Regum	3Kgs	11	21	8	Scripsit ítaque lítteras ex nómine Achab, et signávit eas ánnulo ejus, et misit ad majóres natu, et optimátes, qui erant in civitáte ejus, et habitábant cum Naboth.	b
   9499 3 Regum	3Kgs	11	21	9	Litterárum autem hæc erat senténtia: Prædicáte jejúnium, et sedére fácite Naboth inter primos pópuli:
   9500 3 Regum	3Kgs	11	21	10	et submíttite duos viros fílios Bélial contra eum, et falsum testimónium dicant: Benedíxit Deum et regem: et edúcite eum, et lapidáte, sicque moriátur.
   9501 3 Regum	3Kgs	11	21	11	Fecérunt ergo cives ejus majóres natu et optimátes, qui habitábant cum eo in urbe, sicut præcéperat eis Jézabel, et sicut scriptum erat in lítteris quas míserat ad eos:
   9502 3 Regum	3Kgs	11	21	12	prædicavérunt jejúnium, et sedére fecérunt Naboth inter primos pópuli.
   9503 3 Regum	3Kgs	11	21	13	Et addúctis duóbus viris fíliis diáboli, fecérunt eos sedére contra eum: at illi, scílicet ut viri diabólici, dixérunt contra eum testimónium coram multitúdine: Benedíxit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxérunt eum extra civitátem, et lapídibus interfecérunt.
   9504 3 Regum	3Kgs	11	21	14	Miserúntque ad Jézabel, dicéntes: Lapidátus est Naboth, et mórtuus est.
   9505 3 Regum	3Kgs	11	21	15	Factum est autem, cum audísset Jézabel lapidátum Naboth et mórtuum, locúta est ad Achab: Surge, et pósside víneam Naboth Jezrahelítæ, qui nóluit tibi acquiéscere, et dare eam accépta pecúnia: non enim vivit Naboth, sed mórtuus est.
   9506 3 Regum	3Kgs	11	21	16	Quod cum audísset Achab, mórtuum vidélicet Naboth, surréxit, et descendébat in víneam Naboth Jezrahelítæ, ut possidéret eam.
   9507 3 Regum	3Kgs	11	21	17	Factus est ígitur sermo Dómini ad Elíam Thesbíten, dicens:	b
   9508 3 Regum	3Kgs	11	21	18	Surge, et descénde in occúrsum Achab regis Ísraël, qui est in Samaría: ecce ad víneam Naboth descéndit, ut possídeat eam.
   9509 3 Regum	3Kgs	11	21	19	Et loquéris ad eum, dicens: Hæc dicit Dóminus: Occidísti, ínsuper et possedísti. Et post hæc addes: Hæc dicit Dóminus: In loco hoc, in quo linxérunt canes sánguinem Naboth, lambent quoque sánguinem tuum.
   9510 3 Regum	3Kgs	11	21	20	Et ait Achab ad Elíam: Num invenísti me inimícum tibi? Qui dixit: Invéni, eo quod venúndatus sis, ut fáceres malum in conspéctu Dómini.	b
   9511 3 Regum	3Kgs	11	21	21	Ecce ego indúcam super te malum, et demétam posterióra tua, et interfíciam de Achab mingéntem ad paríetem, et clausum et últimum in Ísraël.
   9512 3 Regum	3Kgs	11	21	22	Et dabo domum tuam sicut domum Jeróboam fílii Nabat, et sicut domum Báasa fílii Ahía: quia egísti ut me ad iracúndiam provocáres, et peccáre fecísti Ísraël.
   9513 3 Regum	3Kgs	11	21	23	Sed et de Jézabel locútus est Dóminus, dicens: Canes cómedent Jézabel in agro Jézrahel.
   9514 3 Regum	3Kgs	11	21	24	Si mórtuus fúerit Achab in civitáte, cómedent eum canes: si autem mórtuus fúerit in agro, cómedent eum vólucres cæli.
   9515 3 Regum	3Kgs	11	21	25	Ígitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venúndatus est ut fáceret malum in conspéctu Dómini: concitávit enim eum Jézabel uxor sua,	b
   9516 3 Regum	3Kgs	11	21	26	et abominábilis factus est, in tantum ut sequerétur idóla quæ fécerant Amorrhǽi, quos consúmpsit Dóminus a fácie filiórum Ísraël.
   9517 3 Regum	3Kgs	11	21	27	Ítaque cum audísset Achab sermónes istos, scidit vestiménta sua, et opéruit cilício carnem suam, jejunavítque et dormívit in sacco, et ambulávit demísso cápite.
   9518 3 Regum	3Kgs	11	21	28	Et factus est sermo Dómini ad Elíam Thesbíten, dicens:
   9519 3 Regum	3Kgs	11	21	29	Nonne vidísti humiliátum Achab coram me? quia ígitur humiliátus est mei causa, non indúcam malum in diébus ejus, sed in diébus fílii sui ínferam malum dómui ejus.
   9520 3 Regum	3Kgs	11	22	1	Transiérunt ígitur tres anni absque bello inter Sýriam et Ísraël.
   9521 3 Regum	3Kgs	11	22	2	In anno autem tértio, descéndit Jósaphat rex Juda ad regem Ísraël.
   9522 3 Regum	3Kgs	11	22	3	(Dixítque rex Ísraël ad servos suos: Ignorátis quod nostra sit Ramoth Gálaad, et neglígimus tóllere eam de manu regis Sýriæ?)
   9523 3 Regum	3Kgs	11	22	4	Et ait ad Jósaphat: Veniésne mecum ad prœliándum in Ramoth Gálaad?
   9524 3 Regum	3Kgs	11	22	5	Dixítque Jósaphat ad regem Ísraël: Sicut ego sum, ita et tu: pópulus meus et pópulus tuus unum sunt: et équites mei, équites tui. Dixítque Jósaphat ad regem Ísraël: Quære, oro te, hódie sermónem Dómini.
   9525 3 Regum	3Kgs	11	22	6	Congregávit ergo rex Ísraël prophétas, quadringéntos círciter viros, et ait ad eos: Ire débeo in Ramoth Gálaad ad bellándum, an quiéscere? Qui respondérunt: Ascénde, et dabit eam Dóminus in manu regis.
   9526 3 Regum	3Kgs	11	22	7	Dixit autem Jósaphat: Non est hic prophéta Dómini quíspiam, ut interrogémus per eum?
   9527 3 Regum	3Kgs	11	22	8	Et ait rex Ísraël ad Jósaphat: Remánsit vir unus per quem póssumus interrogáre Dóminum: sed ego odi eum, quia non prophétat mihi bonum, sed malum: Michǽas fílius Jemla. Cui Jósaphat ait: Ne loquáris ita, rex.
   9528 3 Regum	3Kgs	11	22	9	Vocávit ergo rex Ísraël eunúchum quemdam, et dixit ei: Festína addúcere Michǽam fílium Jemla.
   9529 3 Regum	3Kgs	11	22	10	Rex autem Ísraël, et Jósaphat rex Juda, sedébant unusquísque in sólio suo, vestíti cultu régio, in área juxta óstium portæ Samaríæ: et univérsi prophétæ prophetábant in conspéctu eórum.	b
   9530 3 Regum	3Kgs	11	22	11	Fecit quoque sibi Sedecías fílius Chanáana córnua férrea, et ait: Hæc dicit Dóminus: His ventilábis Sýriam, donec déleas eam.
   9531 3 Regum	3Kgs	11	22	12	Omnésque prophétæ simíliter prophetábant, dicéntes: Ascénde in Ramoth Gálaad, et vade próspere, et tradet Dóminus in manus regis.
   9532 3 Regum	3Kgs	11	22	13	Núntius vero qui íerat ut vocáret Michǽam, locútus est ad eum, dicens: Ecce sermónes prophetárum ore uno regi bona prǽdicant: sit ergo sermo tuus símilis eórum, et lóquere bona.
   9533 3 Regum	3Kgs	11	22	14	Cui Michǽas ait: Vivit Dóminus, quia quodcúmque díxerit mihi Dóminus, hoc loquar.
   9534 3 Regum	3Kgs	11	22	15	Venit ítaque ad regem, et ait illi rex: Michǽa, ire debémus in Ramoth Gálaad ad prœliándum, an cessáre? Cui ille respóndit: Ascénde, et vade próspere, et tradet eam Dóminus in manus regis.	b
   9535 3 Regum	3Kgs	11	22	16	Dixit autem rex ad eum: Íterum atque íterum adjúro te, ut non loquáris mihi nisi quod verum est, in nómine Dómini.
   9536 3 Regum	3Kgs	11	22	17	Et ille ait: Vidi cunctum Ísraël dispérsum in móntibus, quasi oves non habéntes pastórem. Et ait Dóminus: Non habent isti dóminum: revertátur unusquísque in domum suam in pace.
   9537 3 Regum	3Kgs	11	22	18	(Dixit ergo rex Ísraël ad Jósaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophétat mihi bonum, sed semper malum?)
   9538 3 Regum	3Kgs	11	22	19	Ille vero addens, ait: Proptérea audi sermónem Dómini: vidi Dóminum sedéntem super sólium suum, et omnem exércitum cæli assisténtem ei a dextris et a sinístris:
   9539 3 Regum	3Kgs	11	22	20	et ait Dóminus: Quis decípiet Achab regem Ísraël, ut ascéndat, et cadat in Ramoth Gálaad? Et dixit unus verba hujuscémodi, et álius áliter.
   9540 3 Regum	3Kgs	11	22	21	Egréssus est autem spíritus, et stetit coram Dómino, et ait: Ego decípiam illum. Cui locútus est Dóminus: In quo?
   9541 3 Regum	3Kgs	11	22	22	Et ille ait: Egrédiar, et ero spíritus mendax in ore ómnium prophetárum ejus. Et dixit Dóminus: Decípies, et prævalébis: egrédere, et fac ita.
   9542 3 Regum	3Kgs	11	22	23	Nunc ígitur ecce dedit Dóminus spíritum mendácii in ore ómnium prophetárum tuórum, qui hic sunt, et Dóminus locútus est contra te malum.
   9543 3 Regum	3Kgs	11	22	24	Accéssit autem Sedecías fílius Chanáana, et percússit Michǽam in maxíllam, et dixit: Mene ergo dimísit spíritus Dómini, et locútus est tibi?	b
   9544 3 Regum	3Kgs	11	22	25	Et ait Michǽas: Visúrus es in die illa quando ingrediéris cubículum intra cubículum ut abscondáris.
   9545 3 Regum	3Kgs	11	22	26	Et ait rex Ísraël: Tóllite Michǽam, et máneat apud Amon príncipem civitátis, et apud Joas fílium Ámelech,
   9546 3 Regum	3Kgs	11	22	27	et dícite eis: Hæc dicit rex: Míttite virum istum in cárcerem, et sustentáte eum pane tribulatiónis, et aqua angústiæ, donec revértar in pace.
   9547 3 Regum	3Kgs	11	22	28	Dixítque Michǽas: Si revérsus fúeris in pace, non est locútus in me Dóminus. Et ait: Audíte, pópuli omnes.
   9548 3 Regum	3Kgs	11	22	29	Ascéndit ítaque rex Ísraël, et Jósaphat rex Juda, in Ramoth Gálaad.	b
   9549 3 Regum	3Kgs	11	22	30	Dixit ítaque rex Ísraël ad Jósaphat: Sume arma, et ingrédere prœ́lium, et indúere véstibus tuis. Porro rex Ísraël mutávit hábitum suum, et ingréssus est bellum.
   9550 3 Regum	3Kgs	11	22	31	Rex autem Sýriæ præcéperat princípibus cúrruum trigínta duóbus, dicens: Non pugnábitis contra minórem et majórem quémpiam, nisi contra regem Ísraël solum.
   9551 3 Regum	3Kgs	11	22	32	Cum ergo vidíssent príncipes cúrruum Jósaphat, suspicáti sunt quod ipse esset rex Ísraël, et ímpetu facto pugnábant contra eum: et exclamávit Jósaphat.
   9552 3 Regum	3Kgs	11	22	33	Intellexerúntque príncipes cúrruum quod non esset rex Ísraël, et cessavérunt ab eo.
   9553 3 Regum	3Kgs	11	22	34	Vir autem quidam teténdit arcum, in incértum sagíttam dírigens, et casu percússit regem Ísraël inter pulmónem et stómachum. At ille dixit aurígæ suo: Verte manum tuam, et éjice me de exércitu, quia gráviter vulnerátus sum.
   9554 3 Regum	3Kgs	11	22	35	Commíssum est ergo prœ́lium in die illa, et rex Ísraël stabat in curru suo contra Syros, et mórtuus est véspere: fluébat autem sanguis plagæ in sinum currus,
   9555 3 Regum	3Kgs	11	22	36	et præco insónuit in univérso exércitu ántequam sol occúmberet, dicens: Unusquísque revertátur in civitátem, et in terram suam.
   9556 3 Regum	3Kgs	11	22	37	Mórtuus est autem rex, et perlátus est in Samaríam: sepelierúntque regem in Samaría,
   9557 3 Regum	3Kgs	11	22	38	et lavérunt currum ejus in piscína Samaríæ: et linxérunt canes sánguinem ejus, et habénas lavérunt, juxta verbum Dómini quod locútus fúerat.
   9558 3 Regum	3Kgs	11	22	39	Réliqua autem sermónum Achab, et univérsa quæ fecit, et domus ebúrnea quam ædificávit, cunctarúmque úrbium quas exstrúxit, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Ísraël?	b
   9559 3 Regum	3Kgs	11	22	40	Dormívit ergo Achab cum pátribus suis, et regnávit Ochozías fílius ejus pro eo.
   9560 3 Regum	3Kgs	11	22	41	Jósaphat vero fílius Asa regnáre cœ́perat super Judam anno quarto Achab regis Ísraël.	b
   9561 3 Regum	3Kgs	11	22	42	Trigínta quinque annórum erat cum regnáre cœpísset, et vigínti quinque annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Ázuba fília Sálai.
   9562 3 Regum	3Kgs	11	22	43	Et ambulávit in omni via Asa patris sui, et non declinávit ex ea: fecítque quod rectum erat in conspéctu Dómini.
   9563 3 Regum	3Kgs	11	22	44	Verúmtamen excélsa non ábstulit: adhuc enim pópulus sacrificábat, et adolébat incénsum in excélsis.
   9564 3 Regum	3Kgs	11	22	45	Pacémque hábuit Jósaphat cum rege Ísraël.
   9565 3 Regum	3Kgs	11	22	46	Réliqua autem verbórum Jósaphat, et ópera ejus quæ gessit, et prœ́lia, nonne hæc scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda?
   9566 3 Regum	3Kgs	11	22	47	Sed et relíquias effeminatórum qui remánserant in diébus Asa patris ejus, ábstulit de terra.
   9567 3 Regum	3Kgs	11	22	48	Nec erat tunc rex constitútus in Edom.
   9568 3 Regum	3Kgs	11	22	49	Rex vero Jósaphat fécerat classes in mari, quæ navigárent in Ophir propter aurum: et ire non potuérunt, quia confráctæ sunt in Asióngaber.
   9569 3 Regum	3Kgs	11	22	50	Tunc ait Ochozías fílius Achab ad Jósaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in návibus. Et nóluit Jósaphat.
   9570 3 Regum	3Kgs	11	22	51	Dormivítque Jósaphat cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in civitáte David patris sui: regnavítque Joram fílius ejus pro eo.
   9571 3 Regum	3Kgs	11	22	52	Ochozías autem fílius Achab regnáre cœ́perat super Ísraël in Samaría, anno septimodécimo Jósaphat regis Juda: regnavítque super Ísraël duóbus annis.	b
   9572 3 Regum	3Kgs	11	22	53	Et fecit malum in conspéctu Dómini, et ambulávit in via patris sui et matris suæ, et in via Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Ísraël.
   9573 3 Regum	3Kgs	11	22	54	Servívit quoque Baal, et adorávit eum, et irritávit Dóminum Deum Ísraël, juxta ómnia quæ fécerat pater ejus.
   9574 #	4 Regum	4Kgs	Liber Quartus Regum
   9575 4 Regum	4Kgs	12	1	1	Prævaricátus est autem Moab in Ísraël, postquam mórtuus est Achab.
   9576 4 Regum	4Kgs	12	1	2	Cecidítque Ochozías per cancéllos cœnáculi sui, quod habébat in Samaría, et ægrotávit: misítque núntios, dicens ad eos: Ite, consúlite Beélzebub deum Áccaron, utrum vívere queam de infirmitáte mea hac.
   9577 4 Regum	4Kgs	12	1	3	Ángelus autem Dómini locútus est ad Elíam Thesbíten, dicens: Surge, et ascénde in occúrsum nuntiórum regis Samaríæ, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Ísraël, ut eátis ad consuléndum Beélzebub deum Áccaron?
   9578 4 Regum	4Kgs	12	1	4	Quam ob rem hæc dicit Dóminus: De léctulo, super quem ascendísti, non descéndes, sed morte moriéris. Et ábiit Elías.
   9579 4 Regum	4Kgs	12	1	5	Reversíque sunt núntii ad Ochozíam. Qui dixit eis: Quare revérsi estis?
   9580 4 Regum	4Kgs	12	1	6	At illi respondérunt ei: Vir occúrrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertímini ad regem qui misit vos, et dicétis ei: Hæc dicit Dóminus: Numquid quia non erat Deus in Ísraël, mittis ut consulátur Beélzebub deus Áccaron? idcírco de léctulo, super quem ascendísti, non descéndes, sed morte moriéris.
   9581 4 Regum	4Kgs	12	1	7	Qui dixit eis: Cujus figúræ et hábitus est vir ille, qui occúrrit vobis, et locútus est verba hæc?
   9582 4 Regum	4Kgs	12	1	8	At illi dixérunt: Vir pilósus, et zona pellícea accínctus rénibus. Qui ait: Elías Thesbítes est.
   9583 4 Regum	4Kgs	12	1	9	Misítque ad eum quinquagenárium príncipem, et quinquagínta qui erant sub eo. Qui ascéndit ad eum: sedentíque in vértice montis, ait: Homo Dei, rex præcépit ut descéndas.	b
   9584 4 Regum	4Kgs	12	1	10	Respondénsque Elías, dixit quinquagenário: Si homo Dei sum, descéndat ignis de cælo, et dévoret te, et quinquagínta tuos. Descéndit ítaque ignis de cælo, et devorávit eum, et quinquagínta qui erant cum eo.
   9585 4 Regum	4Kgs	12	1	11	Rursúmque misit ad eum príncipem quinquagenárium álterum, et quinquagínta cum eo. Qui locútus est illi: Homo Dei, hæc dicit rex: Festína, descénde.
   9586 4 Regum	4Kgs	12	1	12	Respóndens Elías, ait: Si homo Dei ego sum, descéndat ignis de cælo, et dévoret te, et quinquagínta tuos. Descéndit ergo ignis de cælo, et devorávit illum, et quinquagínta ejus.
   9587 4 Regum	4Kgs	12	1	13	Íterum misit príncipem quinquagenárium tértium, et quinquagínta qui erant cum eo. Qui cum venísset, curvávit génua contra Elíam, et precátus est eum, et ait: Homo Dei, noli despícere ánimam meam, et ánimas servórum tuórum qui mecum sunt.
   9588 4 Regum	4Kgs	12	1	14	Ecce descéndit ignis de cælo, et devorávit duos príncipes quinquagenários primos, et quinquagénos qui cum eis erant: sed nunc óbsecro ut misereáris ánimæ meæ.
   9589 4 Regum	4Kgs	12	1	15	Locútus est autem ángelus Dómini ad Elíam, dicens: Descénde cum eo: ne tímeas. Surréxit ígitur, et descéndit cum eo ad regem,	b
   9590 4 Regum	4Kgs	12	1	16	et locútus est ei: Hæc dicit Dóminus: Quia misísti núntios ad consuléndum Beélzebub deum Áccaron, quasi non esset Deus in Ísraël a quo posses interrogáre sermónem, ídeo de léctulo super quem ascendísti, non descéndes, sed morte moriéris.
   9591 4 Regum	4Kgs	12	1	17	Mórtuus est ergo juxta sermónem Dómini quem locútus est Elías, et regnávit Joram frater ejus pro eo, anno secúndo Joram fílii Jósaphat regis Judæ: non enim habébat fílium.
   9592 4 Regum	4Kgs	12	1	18	Réliqua autem verbórum Ochozíæ quæ operátus est, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Ísraël?
   9593 4 Regum	4Kgs	12	2	1	Factum est autem cum leváre vellet Dóminus Elíam per túrbinem in cælum, ibant Elías et Eliséus de Gálgalis.
   9594 4 Regum	4Kgs	12	2	2	Dixítque Elías ad Eliséum: Sede hic, quia Dóminus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliséus: Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te. Cumque descendíssent Bethel,
   9595 4 Regum	4Kgs	12	2	3	egréssi sunt fílii prophetárum qui erant in Bethel, ad Eliséum, et dixérunt ei: Numquid nosti quia hódie Dóminus tollet dóminum tuum a te? Qui respóndit: Et ego novi: siléte.
   9596 4 Regum	4Kgs	12	2	4	Dixit autem Elías ad Eliséum: Sede hic, quia Dóminus misit me in Jéricho. Et ille ait: Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te. Cumque veníssent Jéricho,
   9597 4 Regum	4Kgs	12	2	5	accessérunt fílii prophetárum qui erant in Jéricho, ad Eliséum, et dixérunt ei: Numquid nosti quia Dóminus hódie tollet dóminum tuum a te? Et ait: Et ego novi: siléte.
   9598 4 Regum	4Kgs	12	2	6	Dixit autem ei Elías: Sede hic, quia Dóminus misit me usque ad Jordánem. Qui ait: Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te. Iérunt ígitur ambo páriter,
   9599 4 Regum	4Kgs	12	2	7	et quinquagínta viri de fíliis prophetárum secúti sunt eos, qui et stetérunt e contra, longe: illi autem ambo stabant super Jordánem.
   9600 4 Regum	4Kgs	12	2	8	Tulítque Elías pállium suum, et invólvit illud, et percússit aquas: quæ divísæ sunt in utrámque partem, et transiérunt ambo per siccum.	b
   9601 4 Regum	4Kgs	12	2	9	Cumque transíssent, Elías dixit ad Eliséum: Póstula quod vis ut fáciam tibi, ántequam tollar a te. Dixítque Eliséus: Óbsecro ut fiat in me duplex spíritus tuus.
   9602 4 Regum	4Kgs	12	2	10	Qui respóndit: Rem diffícilem postulásti: áttamen si víderis me quando tollar a te, erit tibi quod petísti: si autem non víderis, non erit.
   9603 4 Regum	4Kgs	12	2	11	Cumque pérgerent, et incedéntes sermocinaréntur, ecce currus ígneus, et equi ígnei divisérunt utrúmque: et ascéndit Elías per túrbinem in cælum.
   9604 4 Regum	4Kgs	12	2	12	Eliséus autem vidébat, et clamábat: Pater mi, pater mi, currus Ísraël, et auríga ejus. Et non vidit eum ámplius: apprehendítque vestiménta sua, et scidit illa in duas partes.
   9605 4 Regum	4Kgs	12	2	13	Et levávit pállium Elíæ, quod cecíderat ei: reversúsque stetit super ripam Jordánis,
   9606 4 Regum	4Kgs	12	2	14	et pállio Elíæ, quod cecíderat ei, percússit aquas, et non sunt divísæ: et dixit: Ubi est Deus Elíæ étiam nunc? Percussítque aquas, et divísæ sunt huc atque illuc, et tránsiit Eliséus.
   9607 4 Regum	4Kgs	12	2	15	Vidéntes autem fílii prophetárum qui erant in Jéricho e contra, dixérunt: Requiévit spíritus Elíæ super Eliséum. Et veniéntes in occúrsum ejus, adoravérunt eum proni in terram,	b
   9608 4 Regum	4Kgs	12	2	16	dixerúntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquagínta viri fortes qui possunt ire, et quǽrere dóminum tuum, ne forte túlerit eum spíritus Dómini, et projécerit eum in unum móntium, aut in unam vállium. Qui ait: Nolíte míttere.
   9609 4 Regum	4Kgs	12	2	17	Coëgerúntque eum donec acquiésceret, et díceret: Míttite. Et misérunt quinquagínta viros: qui cum quæsíssent tribus diébus, non invenérunt.
   9610 4 Regum	4Kgs	12	2	18	Et revérsi sunt ad eum: at ille habitábat in Jéricho, et dixit eis: Numquid non dixi vobis: Nolíte míttere?
   9611 4 Regum	4Kgs	12	2	19	Dixérunt quoque viri civitátis ad Eliséum: Ecce habitátio civitátis hujus óptima est, sicut tu ipse, dómine, pérspicis: sed aquæ péssimæ sunt, et terra stérilis.	b
   9612 4 Regum	4Kgs	12	2	20	At ille ait: Afférte mihi vas novum, et míttite in illud sal. Quod cum attulíssent,
   9613 4 Regum	4Kgs	12	2	21	egréssus ad fontem aquárum misit in illum sal, et ait: Hæc dicit Dóminus: Sanávi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterílitas.
   9614 4 Regum	4Kgs	12	2	22	Sanátæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, juxta verbum Eliséi quod locútus est.
   9615 4 Regum	4Kgs	12	2	23	Ascéndit autem inde in Bethel: cumque ascénderet per viam, púeri parvi egréssi sunt de civitáte, et illudébant ei, dicéntes: Ascénde calve, ascénde calve.	b
   9616 4 Regum	4Kgs	12	2	24	Qui cum respexísset, vidit eos, et maledíxit eis in nómine Dómini: egressíque sunt duo ursi de saltu, et laceravérunt ex eis quadragínta duos púeros.
   9617 4 Regum	4Kgs	12	2	25	Ábiit autem inde in montem Carméli, et inde revérsus est in Samaríam.
   9618 4 Regum	4Kgs	12	3	1	Joram vero fílius Achab regnávit super Ísraël in Samaría anno decimooctávo Jósaphat regis Judæ: regnavítque duódecim annis.
   9619 4 Regum	4Kgs	12	3	2	Et fecit malum coram Dómino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim státuas Baal quas fécerat pater ejus.
   9620 4 Regum	4Kgs	12	3	3	Verúmtamen in peccátis Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Ísraël, adhǽsit, nec recéssit ab eis.
   9621 4 Regum	4Kgs	12	3	4	Porro Mesa rex Moab nutriébat pécora multa, et solvébat regi Ísraël centum míllia agnórum, et centum míllia aríetum cum velléribus suis.	b
   9622 4 Regum	4Kgs	12	3	5	Cumque mórtuus fuísset Achab, prævaricátus est fœdus quod habébat cum rege Ísraël.
   9623 4 Regum	4Kgs	12	3	6	Egréssus est ígitur rex Joram in die illa de Samaría, et recénsuit univérsum Ísraël.
   9624 4 Regum	4Kgs	12	3	7	Misítque ad Jósaphat regem Juda, dicens: Rex Moab recéssit a me: veni mecum contra eum ad prœ́lium. Qui respóndit: Ascéndam: qui meus est, tuus est: pópulus meus, pópulus tuus, et equi mei, equi tui.
   9625 4 Regum	4Kgs	12	3	8	Dixítque: Per quam viam ascendémus? At ille respóndit: Per desértum Idumǽæ.
   9626 4 Regum	4Kgs	12	3	9	Perrexérunt ígitur rex Ísraël, et rex Juda, et rex Edom, et circuiérunt per viam septem diérum, nec erat aqua exercítui et juméntis quæ sequebántur eos.
   9627 4 Regum	4Kgs	12	3	10	Dixítque rex Ísraël: Heu! heu! heu! congregávit nos Dóminus tres reges ut tráderet in manus Moab.
   9628 4 Regum	4Kgs	12	3	11	Et ait Jósaphat: Estne hic prophéta Dómini, ut deprecémur Dóminum per eum? Et respóndit unus de servis regis Ísraël: Est hic Eliséus fílius Saphat, qui fundébat aquam super manus Elíæ.	b
   9629 4 Regum	4Kgs	12	3	12	Et ait Jósaphat: Est apud eum sermo Dómini. Descendítque ad eum rex Ísraël, et Jósaphat rex Juda, et rex Edom.
   9630 4 Regum	4Kgs	12	3	13	Dixit autem Eliséus ad regem Ísraël: Quid mihi et tibi est? vade ad prophétas patris tui et matris tuæ. Et ait illi rex Ísraël: Quare congregávit Dóminus tres reges hos ut tráderet eos in manus Moab?
   9631 4 Regum	4Kgs	12	3	14	Dixítque ad eum Eliséus: Vivit Dóminus exercítuum, in cujus conspéctu sto, quod si non vultum Jósaphat regis Judæ erubéscerem, non attendíssem quidem te, nec respexíssem.
   9632 4 Regum	4Kgs	12	3	15	Nunc autem addúcite mihi psaltem. Cumque cáneret psaltes, facta est super eum manus Dómini, et ait:
   9633 4 Regum	4Kgs	12	3	16	Hæc dicit Dóminus: Fácite álveum torréntis hujus fossas et fossas.
   9634 4 Regum	4Kgs	12	3	17	Hæc enim dicit Dóminus: Non vidébitis ventum, neque plúviam: et álveus iste replébitur aquis, et bibétis vos, et famíliæ vestræ, et juménta vestra.
   9635 4 Regum	4Kgs	12	3	18	Parúmque est hoc in conspéctu Dómini: ínsuper tradet étiam Moab in manus vestras.
   9636 4 Regum	4Kgs	12	3	19	Et percutiétis omnem civitátem munítam, et omnem urbem eléctam, et univérsum lignum fructíferum succidétis, cunctósque fontes aquárum obturábitis, et omnem agrum egrégium operiétis lapídibus.
   9637 4 Regum	4Kgs	12	3	20	Factum est ígitur mane, quando sacrifícium offérri solet, et ecce aquæ veniébant per viam Edom, et repléta est terra aquis.	b
   9638 4 Regum	4Kgs	12	3	21	Univérsi autem Moabítæ audiéntes quod ascendíssent reges ut pugnárent advérsum eos, convocavérunt omnes qui accíncti erant bálteo désuper, et stetérunt in términis.
   9639 4 Regum	4Kgs	12	3	22	Primóque mane surgéntes, et orto jam sole ex advérso aquárum, vidérunt Moabítæ e contra aquas rubras quasi sánguinem,
   9640 4 Regum	4Kgs	12	3	23	dixerúntque: Sanguis gládii est: pugnavérunt reges contra se, et cæsi sunt mútuo: nunc perge ad prædam, Moab.
   9641 4 Regum	4Kgs	12	3	24	Perrexerúntque in castra Ísraël: porro consúrgens Ísraël, percússit Moab: at illi fugérunt coram eis. Venérunt ígitur qui vícerant, et percussérunt Moab,
   9642 4 Regum	4Kgs	12	3	25	et civitátes destruxérunt: et omnem agrum óptimum, mitténtes sínguli lápides, replevérunt: et univérsos fontes aquárum obturavérunt: et ómnia ligna fructífera succidérunt, ita ut muri tantum fíctiles remanérent: et circúmdata est cívitas a fundibuláriis, et magna ex parte percússa.
   9643 4 Regum	4Kgs	12	3	26	Quod cum vidísset rex Moab, prævaluísse scílicet hostes, tulit secum septingéntos viros educéntes gládium, ut irrúmperent ad regem Edom: et non potuérunt.	b
   9644 4 Regum	4Kgs	12	3	27	Arripiénsque fílium suum primogénitum, qui regnatúrus erat pro eo, óbtulit holocáustum super murum: et facta est indignátio magna in Ísraël, statímque recessérunt ab eo, et revérsi sunt in terram suam.
   9645 4 Regum	4Kgs	12	4	1	Múlier autem quædam de uxóribus prophetárum clamábat ad Eliséum, dicens: Servus tuus vir meus mórtuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dóminum: et ecce créditor venit ut tollat duos fílios meos ad serviéndum sibi.
   9646 4 Regum	4Kgs	12	4	2	Cui dixit Eliséus: Quid vis ut fáciam tibi? dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respóndit: Non hábeo ancílla tua quidquam in domo mea, nisi parum ólei quo ungar.
   9647 4 Regum	4Kgs	12	4	3	Cui ait: Vade, pete mútuo ab ómnibus vicínis tuis vasa vácua non pauca,
   9648 4 Regum	4Kgs	12	4	4	et ingrédere, et claude óstium tuum cum intrínsecus fúeris tu, et fílii tui: et mitte inde in ómnia vasa hæc, et cum plena fúerint, tolles.
   9649 4 Regum	4Kgs	12	4	5	Ivit ítaque múlier, et clausit óstium super se, et super fílios suos: illi offerébant vasa, et illa infundébat.
   9650 4 Regum	4Kgs	12	4	6	Cumque plena fuíssent vasa, dixit ad fílium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respóndit: Non hábeo. Stetítque óleum.
   9651 4 Regum	4Kgs	12	4	7	Venit autem illa, et indicávit hómini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende óleum, et redde creditóri tuo: tu autem, et fílii tui vívite de réliquo.
   9652 4 Regum	4Kgs	12	4	8	Facta est autem quædam dies, et transíbat Eliséus per Sunam: erat autem ibi múlier magna, quæ ténuit eum ut coméderet panem: cumque frequénter inde transíret, divertébat ad eam ut coméderet panem.	b
   9653 4 Regum	4Kgs	12	4	9	Quæ dixit ad virum suum: Animadvérto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequénter.
   9654 4 Regum	4Kgs	12	4	10	Faciámus ergo ei cœnáculum parvum, et ponámus ei in eo léctulum, et mensam, et sellam, et candelábrum, ut cum vénerit ad nos, máneat ibi.
   9655 4 Regum	4Kgs	12	4	11	Facta est ergo dies quædam, et véniens divértit in cœnáculum, et requiévit ibi.
   9656 4 Regum	4Kgs	12	4	12	Dixítque ad Giézi púerum suum: Voca Sunamítidem istam. Qui cum vocásset eam, et illa stetísset coram eo,
   9657 4 Regum	4Kgs	12	4	13	dixit ad púerum suum: Lóquere ad eam: Ecce, sédule in ómnibus ministrásti nobis: quid vis ut fáciam tibi? numquid habes negótium, et vis ut loquar regi, sive príncipi milítiæ? Quæ respóndit: In médio pópuli mei hábito.
   9658 4 Regum	4Kgs	12	4	14	Et ait: Quid ergo vult ut fáciam ei? Dixítque Giézi: Ne quæras: fílium enim non habet, et vir ejus senex est.
   9659 4 Regum	4Kgs	12	4	15	Præcépit ítaque ut vocáret eam: quæ cum vocáta fuísset, et stetísset ante óstium,
   9660 4 Regum	4Kgs	12	4	16	dixit ad eam: In témpore isto, et in hac eádem hora, si vita comes fúerit, habébis in útero fílium. At illa respóndit: Noli quæso, dómine mi vir Dei, noli mentíri ancíllæ tuæ.
   9661 4 Regum	4Kgs	12	4	17	Et concépit múlier, et péperit fílium in témpore, et in hora eádem, qua díxerat Eliséus.
   9662 4 Regum	4Kgs	12	4	18	Crevit autem puer: et cum esset quædam dies, et egréssus isset ad patrem suum, ad messóres,	b
   9663 4 Regum	4Kgs	12	4	19	ait patri suo: Caput meum dóleo, caput meum dóleo. At ille dixit púero: Tolle, et duc eum ad matrem suam.
   9664 4 Regum	4Kgs	12	4	20	Qui cum tulísset, et duxísset eum ad matrem suam, pósuit eum illa super génua sua usque ad merídiem, et mórtuus est.
   9665 4 Regum	4Kgs	12	4	21	Ascéndit autem, et collocávit eum super léctulum hóminis Dei, et clausit óstium: et egréssa,
   9666 4 Regum	4Kgs	12	4	22	vocávit virum suum, et ait: Mitte mecum, óbsecro, unum de púeris, et ásinam, ut excúrram usque ad hóminem Dei, et revértar.
   9667 4 Regum	4Kgs	12	4	23	Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? hódie non sunt caléndæ, neque sábbatum. Quæ respóndit: Vadam.
   9668 4 Regum	4Kgs	12	4	24	Stravítque ásinam, et præcépit púero: Mina, et própera: ne mihi moram fácias in eúndo: et hoc age quod præcípio tibi.
   9669 4 Regum	4Kgs	12	4	25	Profécta est ígitur, et venit ad virum Dei in montem Carméli: cumque vidísset eam vir Dei e contra, ait ad Giézi púerum suum: Ecce Sunamítis illa.	b
   9670 4 Regum	4Kgs	12	4	26	Vade ergo in occúrsum ejus, et dic ei: Recte ne ágitur circa te, et circa virum tuum, et circa fílium tuum? Quæ respóndit: Recte.
   9671 4 Regum	4Kgs	12	4	27	Cumque venísset ad virum Dei in montem, apprehéndit pedes ejus: et accéssit Giézi ut amovéret eam. Et ait homo Dei: Dimítte illam: ánima enim ejus in amaritúdine est, et Dóminus celávit a me, et non indicávit mihi.
   9672 4 Regum	4Kgs	12	4	28	Quæ dixit illi: Numquid petívi fílium a dómino meo? numquid non dixi tibi: Ne illúdas me?
   9673 4 Regum	4Kgs	12	4	29	Et ille ait ad Giézi: Accínge lumbos tuos, et tolle báculum meum in manu tua, et vade. Si occúrrerit tibi homo, non salútes eum: et si salutáverit te quíspiam, non respóndeas illi: et pones báculum meum super fáciem púeri.
   9674 4 Regum	4Kgs	12	4	30	Porro mater púeri ait: Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, non dimíttam te. Surréxit ergo, et secútus est eam.
   9675 4 Regum	4Kgs	12	4	31	Giézi autem præcésserat ante eos, et posúerat báculum super fáciem púeri, et non erat vox, neque sensus: reversúsque est in occúrsum ejus, et nuntiávit ei, dicens: Non surréxit puer.	b
   9676 4 Regum	4Kgs	12	4	32	Ingréssus est ergo Eliséus domum, et ecce puer mórtuus jacébat in léctulo ejus:
   9677 4 Regum	4Kgs	12	4	33	ingressúsque clausit óstium super se et super púerum, et orávit ad Dóminum.
   9678 4 Regum	4Kgs	12	4	34	Et ascéndit, et incúbuit super púerum: posuítque os suum super os ejus, et óculos suos super óculos ejus, et manus suas super manus ejus: et incurvávit se super eum, et calefácta est caro púeri.
   9679 4 Regum	4Kgs	12	4	35	At ille revérsus, deambulávit in domo, semel huc atque illuc: et ascéndit, et incúbuit super eum: et oscitávit puer sépties, aperuítque óculos.
   9680 4 Regum	4Kgs	12	4	36	At ille vocávit Giézi, et dixit ei: Voca Sunamítidem hanc. Quæ vocáta, ingréssa est ad eum. Qui ait: Tolle fílium tuum.
   9681 4 Regum	4Kgs	12	4	37	Venit illa, et córruit ad pedes ejus, et adorávit super terram: tulítque fílium suum, et egréssa est.
   9682 4 Regum	4Kgs	12	4	38a	Et Eliséus revérsus est in Gálgala.
   9683 4 Regum	4Kgs	12	4	38b	Erat autem fames in terra, et fílii prophetárum habitábant coram eo. Dixítque uni de púeris suis: Pone ollam grandem, et coque pulméntum fíliis prophetárum.
   9684 4 Regum	4Kgs	12	4	39	Et egréssus est unus in agrum ut collígeret herbas agréstes: invenítque quasi vitem silvéstrem, et collégit ex ea colocýnthidas agri, et implévit pállium suum, et revérsus concídit in ollam pulménti: nesciébat enim quid esset.
   9685 4 Regum	4Kgs	12	4	40	Infudérunt ergo sóciis ut coméderent: cumque gustássent de coctióne, clamavérunt, dicéntes: Mors in olla, vir Dei. Et non potuérunt comédere.
   9686 4 Regum	4Kgs	12	4	41	At ille: Afférte, inquit, farínam. Cumque tulíssent, misit in ollam, et ait: Infúnde turbæ, ut cómedant. Et non fuit ámplius quidquam amaritúdinis in olla.
   9687 4 Regum	4Kgs	12	4	42	Vir autem quidam venit de Baalsálisa déferens viro Dei panes primitiárum, vigínti panes hordeáceos, et fruméntum novum in pera sua. At ille dixit: Da pópulo, ut cómedat.	b
   9688 4 Regum	4Kgs	12	4	43	Respondítque ei miníster ejus: Quantum est hoc, ut appónam centum viris? Rursum ille ait: Da pópulo, ut cómedat: hæc enim dicit Dóminus: Cómedent, et supérerit.
   9689 4 Regum	4Kgs	12	4	44	Pósuit ítaque coram eis: qui comedérunt, et supérfuit juxta verbum Dómini.
   9690 4 Regum	4Kgs	12	5	1	Náaman princeps milítiæ regis Sýriæ erat vir magnus apud dóminum suum, et honorátus: per illum enim dedit Dóminus salútem Sýriæ: erat autem vir fortis et dives, sed leprósus.
   9691 4 Regum	4Kgs	12	5	2	Porro de Sýria egréssi fúerant latrúnculi, et captívam dúxerant de terra Ísraël puéllam párvulam, quæ erat in obséquio uxóris Náaman:
   9692 4 Regum	4Kgs	12	5	3	quæ ait ad dóminam suam: Útinam fuísset dóminus meus ad prophétam qui est in Samaría, profécto curásset eum a lepra quam habet.
   9693 4 Regum	4Kgs	12	5	4	Ingréssus est ítaque Náaman ad dóminum suum, et nuntiávit ei, dicens: Sic et sic locúta est puélla de terra Ísraël.
   9694 4 Regum	4Kgs	12	5	5	Dixítque ei rex Sýriæ: Vade, et mittam lítteras ad regem Ísraël. Qui cum proféctus esset, et tulísset secum decem talénta argénti, et sex míllia áureos, et decem mutatória vestimentórum,
   9695 4 Regum	4Kgs	12	5	6	détulit lítteras ad regem Ísraël in hæc verba: Cum accéperis epístolam hanc, scito quod míserim ad te Náaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.
   9696 4 Regum	4Kgs	12	5	7	Cumque legísset rex Ísraël lítteras, scidit vestiménta sua, et ait: Numquid deus ego sum, ut occídere possim et vivificáre, quia iste misit ad me ut curem hóminem a lepra sua? animadvértite, et vidéte quod occasiónes quærat advérsum me.
   9697 4 Regum	4Kgs	12	5	8	Quod cum audísset Eliséus vir Dei, scidísse vidélicet regem Ísraël vestiménta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidísti vestiménta tua? véniat ad me, et sciat esse prophétam in Ísraël.	b
   9698 4 Regum	4Kgs	12	5	9	Venit ergo Náaman cum equis et cúrribus, et stetit ad óstium domus Eliséi:
   9699 4 Regum	4Kgs	12	5	10	misítque ad eum Eliséus núntium, dicens: Vade, et laváre sépties in Jordáne, et recípiet sanitátem caro tua, atque mundáberis.
   9700 4 Regum	4Kgs	12	5	11	Irátus Náaman recedébat, dicens: Putábam quod egrederétur ad me, et stans invocáret nomen Dómini Dei sui, et tángeret manu sua locum lepræ, et curáret me.
   9701 4 Regum	4Kgs	12	5	12	Numquid non melióres sunt Ábana et Pharphar flúvii Damásci, ómnibus aquis Ísraël, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertísset se, et abíret indígnans,
   9702 4 Regum	4Kgs	12	5	13	accessérunt ad eum servi sui, et locúti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixísset tibi prophéta, certe fácere debúeras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Laváre, et mundáberis?
   9703 4 Regum	4Kgs	12	5	14	Descéndit, et lavit in Jordáne sépties juxta sermónem viri Dei: et restitúta est caro ejus sicut caro púeri párvuli, et mundátus est.
   9704 4 Regum	4Kgs	12	5	15a	Reversúsque ad virum Dei cum univérso comitátu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit álius deus in univérsa terra, nisi tantum in Ísraël.
   9705 4 Regum	4Kgs	12	5	15b	Óbsecro ítaque ut accípias benedictiónem a servo tuo.
   9706 4 Regum	4Kgs	12	5	16	At ille respóndit: Vivit Dóminus, ante quem sto, quia non accípiam. Cumque vim fáceret, pénitus non acquiévit.
   9707 4 Regum	4Kgs	12	5	17	Dixítque Náaman: Ut vis: sed, óbsecro, concéde mihi servo tuo ut tollam onus duórum burdónum de terra: non enim fáciet ultra servus tuus holocáustum aut víctimam diis aliénis, nisi Dómino.
   9708 4 Regum	4Kgs	12	5	18	Hoc autem solum est, de quo deprecéris Dóminum pro servo tuo, quando ingrediétur dóminus meus templum Remmon ut adóret: et illo inniténte super manum meam, si adorávero in templo Remmon, adoránte eo in eódem loco, ut ignóscat mihi Dóminus servo tuo pro hac re.
   9709 4 Regum	4Kgs	12	5	19	Qui dixit ei: Vade in pace. Ábiit ergo ab eo elécto terræ témpore.
   9710 4 Regum	4Kgs	12	5	20	Dixítque Giézi puer viri Dei: Pepércit dóminus meus Náaman Syro isti, ut non accíperet ab eo quæ áttulit: vivit Dóminus, quia curram post eum, et accípiam ab eo áliquid.	b
   9711 4 Regum	4Kgs	12	5	21	Et secútus est Giézi post tergum Náaman: quem cum vidísset ille curréntem ad se, desíliit de curru in occúrsum ejus, et ait: Recténe sunt ómnia?
   9712 4 Regum	4Kgs	12	5	22	Et ille ait: Recte. Dóminus meus misit me ad te dicens: Modo venérunt ad me duo adolescéntes de monte Éphraim, ex fíliis prophetárum: da eis taléntum argénti, et vestes mutatórias dúplices.
   9713 4 Regum	4Kgs	12	5	23	Dixítque Náaman: Mélius est ut accípias duo talénta. Et coégit eum, ligavítque duo talénta argénti in duóbus saccis, et duplícia vestiménta, et impósuit duóbus púeris suis, qui et portavérunt coram eo.
   9714 4 Regum	4Kgs	12	5	24	Cumque venísset jam vésperi, tulit de manu eórum, et repósuit in domo, dimisítque viros, et abiérunt.
   9715 4 Regum	4Kgs	12	5	25	Ipse autem ingréssus, stetit coram dómino suo. Et dixit Eliséus: Unde venis, Giézi? Qui respóndit: Non ivit servus tuus quoquam.
   9716 4 Regum	4Kgs	12	5	26	At ille ait: Nonne cor meum in præsénti erat, quando revérsus est homo de curru suo in occúrsum tui? nunc ígitur accepísti argéntum, et accepísti vestes ut emas olivéta, et víneas, et oves, et boves, et servos, et ancíllas.
   9717 4 Regum	4Kgs	12	5	27	Sed et lepra Náaman adhærébit tibi, et sémini tuo usque in sempitérnum. Et egréssus est ab eo leprósus quasi nix.
   9718 4 Regum	4Kgs	12	6	1	Dixérunt autem fílii prophetárum ad Eliséum: Ecce locus in quo habitámus coram te, angústus est nobis.
   9719 4 Regum	4Kgs	12	6	2	Eámus usque ad Jordánem, et tollant sínguli de silva matérias síngulas, ut ædificémus nobis ibi locum ad habitándum. Qui dixit: Ite.
   9720 4 Regum	4Kgs	12	6	3	Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respóndit: Ego véniam.
   9721 4 Regum	4Kgs	12	6	4	Et ábiit cum eis. Cumque veníssent ad Jordánem, cædébant ligna.
   9722 4 Regum	4Kgs	12	6	5	Áccidit autem ut cum unus matériam succidísset, cáderet ferrum secúris in aquam: exclamavítque ille, et ait: Heu! heu! heu! dómine mi: et hoc ipsum mútuo accéperam.
   9723 4 Regum	4Kgs	12	6	6	Dixit autem homo Dei: Ubi cécidit? At ille monstrávit ei locum. Præcídit ergo lignum, et misit illuc: natavítque ferrum,
   9724 4 Regum	4Kgs	12	6	7	et ait: Tolle. Qui exténdit manum, et tulit illud.
   9725 4 Regum	4Kgs	12	6	8	Rex autem Sýriæ pugnábat contra Ísraël, consiliúmque íniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponámus insídias.	b
   9726 4 Regum	4Kgs	12	6	9	Misit ítaque vir Dei ad regem Ísraël, dicens: Cave ne tránseas in locum illum: quia ibi Syri in insídiis sunt.
   9727 4 Regum	4Kgs	12	6	10	Misit ítaque rex Ísraël ad locum quem díxerat ei vir Dei, et præoccupávit eum, et observávit se ibi non semel neque bis.
   9728 4 Regum	4Kgs	12	6	11	Conturbatúmque est cor regis Sýriæ pro hac re: et convocátis servis suis, ait: Quare non indicátis mihi quis próditor mei sit apud regem Ísraël?
   9729 4 Regum	4Kgs	12	6	12	Dixítque unus servórum ejus: Nequáquam, dómine mi rex, sed Eliséus prophéta qui est in Ísraël, índicat regi Ísraël ómnia verba quæcúmque locútus fúeris in conclávi tuo.
   9730 4 Regum	4Kgs	12	6	13	Dixítque eis: Ite, et vidéte ubi sit, ut mittam, et cápiam eum. Annuntiaverúntque ei, dicéntes: Ecce in Dothan.
   9731 4 Regum	4Kgs	12	6	14	Misit ergo illuc equos et currus, et robur exércitus: qui cum veníssent nocte, circumdedérunt civitátem.
   9732 4 Regum	4Kgs	12	6	15	Consúrgens autem dilúculo miníster viri Dei, egréssus vidit exércitum in circúitu civitátis, et equos et currus: nuntiavítque ei, dicens: Heu! heu! heu! dómine mi: quid faciémus?	b
   9733 4 Regum	4Kgs	12	6	16	At ille respóndit: Noli timére: plures enim nobíscum sunt, quam cum illis.
   9734 4 Regum	4Kgs	12	6	17	Cumque orásset Eliséus, ait: Dómine, áperi óculos hujus, ut vídeat. Et apéruit Dóminus óculos púeri, et vidit: et ecce mons plenus equórum et cúrruum igneórum in circúitu Eliséi.
   9735 4 Regum	4Kgs	12	6	18	Hostes vero descendérunt ad eum: porro Eliséus orávit ad Dóminum, dicens: Pércute, óbsecro, gentem hanc cæcitáte. Percussítque eos Dóminus ne vidérent, juxta verbum Eliséi.
   9736 4 Regum	4Kgs	12	6	19	Dixit autem ad eos Eliséus: Non est hæc via, neque ista est cívitas: sequímini me, et osténdam vobis virum quem quǽritis. Duxit ergo eos in Samaríam:
   9737 4 Regum	4Kgs	12	6	20	cumque ingréssi fuíssent in Samaríam, dixit Eliséus: Dómine, áperi óculos istórum, ut vídeant. Aperuítque Dóminus óculos eórum, et vidérunt se esse in médio Samaríæ.
   9738 4 Regum	4Kgs	12	6	21	Dixítque rex Ísraël ad Eliséum, cum vidísset eos: Numquid percútiam eos, pater mi?
   9739 4 Regum	4Kgs	12	6	22	At ille ait: Non percúties: neque enim cepísti eos gládio et arcu tuo, ut percútias: sed pone panem et aquam coram eis, ut cómedant et bibant, et vadant ad dóminum suum.
   9740 4 Regum	4Kgs	12	6	23	Appositáque est eis cibórum magna præparátio, et comedérunt et bibérunt, et dimísit eos, abierúntque ad dóminum suum, et ultra non venérunt latrónes Sýriæ in terram Ísraël.
   9741 4 Regum	4Kgs	12	6	24	Factum est autem post hæc, congregávit Bénadad rex Sýriæ univérsum exércitum suum, et ascéndit, et obsidébat Samaríam.	b
   9742 4 Regum	4Kgs	12	6	25	Factáque est fames magna in Samaría: et támdiu obséssa est, donec venundarétur caput ásini octogínta argénteis, et quarta pars cabi stércoris columbárum quinque argénteis.
   9743 4 Regum	4Kgs	12	6	26	Cumque rex Ísraël transíret per murum, múlier quædam exclamávit ad eum, dicens: Salva me, dómine mi rex.
   9744 4 Regum	4Kgs	12	6	27	Qui ait: Non te salvat Dóminus: unde te possum salváre? de área, vel de torculári? Dixítque ad eam rex: Quid tibi vis? Quæ respóndit:
   9745 4 Regum	4Kgs	12	6	28	Múlier ista dixit mihi: Da fílium tuum, ut comedámus eum hódie, et fílium meum comedémus cras.
   9746 4 Regum	4Kgs	12	6	29	Cóximus ergo fílium meum, et comédimus. Dixíque ei die áltera: Da fílium tuum, ut comedámus eum. Quæ abscóndit fílium suum.
   9747 4 Regum	4Kgs	12	6	30	Quod cum audísset rex, scidit vestiménta sua, et transíbat per murum. Vidítque omnis pópulus cilícium quo vestítus erat ad carnem intrínsecus.
   9748 4 Regum	4Kgs	12	6	31	Et ait rex: Hæc mihi fáciat Deus, et hæc addat, si stéterit caput Eliséi fílii Saphat super ipsum hódie.
   9749 4 Regum	4Kgs	12	6	32	Eliséus autem sedébat in domo sua, et senes sedébant cum eo. Præmísit ítaque virum: et ántequam veníret núntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod míserit fílius homicídæ hic, ut præcidátur caput meum? vidéte ergo: cum vénerit núntius, cláudite óstium, et non sinátis eum introíre: ecce enim sónitus pedum dómini ejus post eum est.	b
   9750 4 Regum	4Kgs	12	6	33	Adhuc illo loquénte eis, appáruit núntius qui veniébat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Dómino est: quid ámplius expectábo a Dómino?
   9751 4 Regum	4Kgs	12	7	1	Dixit autem Eliséus: Audíte verbum Dómini: Hæc dicit Dóminus: In témpore hoc cras módius símilæ uno statére erit, et duo módii hórdei statére uno, in porta Samaríæ.
   9752 4 Regum	4Kgs	12	7	2	Respóndens unus de dúcibus, super cujus manum rex incumbébat, hómini Dei, ait: Si Dóminus fécerit étiam cataráctas in cælo, numquid póterit esse quod loquéris? Qui ait: Vidébis óculis tuis, et inde non cómedes.
   9753 4 Regum	4Kgs	12	7	3	Quátuor ergo viri erant leprósi juxta intróitum portæ: qui dixérunt ad ínvicem: Quid hic esse vólumus donec moriámur?	b
   9754 4 Regum	4Kgs	12	7	4	sive íngredi voluérimus civitátem, fame moriémur: sive mansérimus hic, moriéndum nobis est: veníte ergo, et transfugiámus ad castra Sýriæ: si pepércerint nobis, vivémus: si autem occídere volúerint, nihilóminus moriémur.
   9755 4 Regum	4Kgs	12	7	5	Surrexérunt ergo vésperi, ut venírent ad castra Sýriæ. Cumque veníssent ad princípium castrórum Sýriæ, nullum ibídem reperérunt.
   9756 4 Regum	4Kgs	12	7	6	Síquidem Dóminus sónitum audíri fécerat in castris Sýriæ, cúrruum, et equórum, et exércitus plúrimi: dixerúntque ad ínvicem: Ecce mercéde condúxit advérsum nos rex Ísraël reges Hethæórum et Ægyptiórum, et venérunt super nos.
   9757 4 Regum	4Kgs	12	7	7	Surrexérunt ergo, et fugérunt in ténebris, et dereliquérunt tentória sua, et equos et ásinos, in castris, fugerúntque ánimas tantum suas salváre cupiéntes.
   9758 4 Regum	4Kgs	12	7	8	Ígitur cum veníssent leprósi illi ad princípium castrórum, ingréssi sunt unum tabernáculum, et comedérunt et bibérunt: tulerúntque inde argéntum, et aurum, et vestes, et abiérunt, et abscondérunt: et rursum revérsi sunt ad áliud tabernáculum, et inde simíliter auferéntes abscondérunt.
   9759 4 Regum	4Kgs	12	7	9	Dixerúntque ad ínvicem: Non recte fácimus: hæc enim dies boni núntii est. Si tacuérimus et noluérimus nuntiáre usque mane, scéleris arguémur: veníte, eámus, et nuntiémus in aula regis.
   9760 4 Regum	4Kgs	12	7	10	Cumque veníssent ad portam civitátis, narravérunt eis, dicéntes: Ívimus ad castra Sýriæ, et nullum ibídem repérimus hóminem, nisi equos et ásinos alligátos, et fixa tentória.	b
   9761 4 Regum	4Kgs	12	7	11	Iérunt ergo portárii, et nuntiavérunt in palátio regis intrínsecus.
   9762 4 Regum	4Kgs	12	7	12	Qui surréxit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fécerint nobis Syri: sciunt quia fame laborámus, et idcírco egréssi sunt de castris, et látitant in agris, dicéntes: Cum egréssi fúerint de civitáte, capiémus eos vivos, et tunc civitátem íngredi potérimus.
   9763 4 Regum	4Kgs	12	7	13	Respóndit autem unus servórum ejus: Tollámus quinque equos qui remansérunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in univérsa multitúdine Ísraël, álii enim consúmpti sunt), et mitténtes, exploráre potérimus.
   9764 4 Regum	4Kgs	12	7	14	Adduxérunt ergo duos equos, misítque rex in castra Syrórum, dicens: Ite, et vidéte.
   9765 4 Regum	4Kgs	12	7	15	Qui abiérunt post eos usque ad Jordánem: ecce autem omnis via plena erat véstibus et vasis quæ projécerant Syri cum turbaréntur: reversíque núntii indicavérunt regi.
   9766 4 Regum	4Kgs	12	7	16	Et egréssus pópulus dirípuit castra Sýriæ: factúsque est módius símilæ statére uno, et duo módii hórdei statére uno, juxta verbum Dómini.	b
   9767 4 Regum	4Kgs	12	7	17	Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbébat, constítuit ad portam: quem conculcávit turba in intróitu portæ, et mórtuus est, juxta quod locútus fúerat vir Dei, quando descénderat rex ad eum.
   9768 4 Regum	4Kgs	12	7	18	Factúmque est secúndum sermónem viri Dei quem díxerat regi, quando ait: Duo módii hórdei statére uno erunt, et módius símilæ statére uno, hoc eódem témpore cras in porta Samaríæ:
   9769 4 Regum	4Kgs	12	7	19	quando respónderat dux ille viro Dei, et díxerat: Etiámsi Dóminus fécerit cataráctas in cælo, numquid póterit fíeri quod loquéris? Et dixit ei: Vidébis óculis tuis, et inde non cómedes.
   9770 4 Regum	4Kgs	12	7	20	Evénit ergo ei sicut prædíctum fúerat, et conculcávit eum pópulus in porta, et mórtuus est.
   9771 4 Regum	4Kgs	12	8	1	Eliséus autem locútus est ad mulíerem cujus vívere fécerat fílium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrináre ubicúmque repéreris: vocávit enim Dóminus famem, et véniet super terram septem annis.
   9772 4 Regum	4Kgs	12	8	2	Quæ surréxit, et fecit juxta verbum hóminis Dei: et vadens cum domo sua, peregrináta est in terra Philísthiim diébus multis.
   9773 4 Regum	4Kgs	12	8	3	Cumque finíti essent anni septem, revérsa est múlier de terra Philísthiim: et egréssa est ut interpelláret regem pro domo sua, et pro agris suis.
   9774 4 Regum	4Kgs	12	8	4	Rex autem loquebátur cum Giézi púero viri Dei, dicens: Narra mihi ómnia magnália quæ fecit Eliséus.
   9775 4 Regum	4Kgs	12	8	5	Cumque ille narráret regi quómodo mórtuum suscitásset, appáruit múlier cujus vivificáverat fílium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixítque Giézi: Dómine mi rex, hæc est múlier, et hic est fílius ejus quem suscitávit Eliséus.
   9776 4 Regum	4Kgs	12	8	6	Et interrogávit rex mulíerem: quæ narrávit ei. Dedítque ei rex eunúchum unum, dicens: Restítue ei ómnia quæ sua sunt, et univérsos réditus agrórum, a die qua relíquit terram usque ad præsens.
   9777 4 Regum	4Kgs	12	8	7	Venit quoque Eliséus Damáscum, et Bénadad rex Sýriæ ægrotábat: nuntiaverúntque ei, dicéntes: Venit vir Dei huc.	b
   9778 4 Regum	4Kgs	12	8	8	Et ait rex ad Házaël: Tolle tecum múnera, et vade in occúrsum viri Dei, et cónsule Dóminum per eum, dicens: Si evádere pótero de infirmitáte mea hac?
   9779 4 Regum	4Kgs	12	8	9	Ivit ígitur Házaël in occúrsum ejus, habens secum múnera, et ómnia bona Damásci, ónera quadragínta camelórum. Cumque stetísset coram eo, ait: Fílius tuus Bénadad rex Sýriæ misit me ad te, dicens: Si sanári pótero de infirmitáte mea hac?
   9780 4 Regum	4Kgs	12	8	10	Dixítque ei Eliséus: Vade, dic ei: Sanáberis: porro osténdit mihi Dóminus quia morte moriétur.
   9781 4 Regum	4Kgs	12	8	11	Stetíque cum eo, et conturbátus est usque ad suffusiónem vultus: flevítque vir Dei.
   9782 4 Regum	4Kgs	12	8	12	Cui Házaël ait: Quare dóminus meus flet? At ille dixit: Quia scio quæ factúrus sis fíliis Ísraël mala. Civitátes eórum munítas igne succéndes, et júvenes eórum interfícies gládio, et párvulos eórum elídes, et prægnántes dívides.
   9783 4 Regum	4Kgs	12	8	13	Dixítque Házaël: Quid enim sum servus tuus canis, ut fáciam rem istam magnam? Et ait Eliséus: Osténdit mihi Dóminus te regem Sýriæ fore.
   9784 4 Regum	4Kgs	12	8	14	Qui cum recessísset ab Eliséo, venit ad dóminum suum. Qui ait ei: Quid dixit tibi Eliséus? At ille respóndit: Dixit mihi: Recípies sanitátem.
   9785 4 Regum	4Kgs	12	8	15	Cumque venísset dies áltera, tulit strágulum, et infúdit aquam, et expándit super fáciem ejus: quo mórtuo, regnávit Házaël pro eo.
   9786 4 Regum	4Kgs	12	8	16	Anno quinto Joram fílii Achab regis Ísraël, et Jósaphat regis Juda, regnávit Joram fílius Jósaphat rex Juda.	b
   9787 4 Regum	4Kgs	12	8	17	Trigínta duórum annórum erat cum regnáre cœpísset, et octo annis regnávit in Jerúsalem.
   9788 4 Regum	4Kgs	12	8	18	Ambulavítque in viis regum Ísraël, sicut ambuláverat domus Achab: fília enim Achab erat uxor ejus: et fecit quod malum est in conspéctu Dómini.
   9789 4 Regum	4Kgs	12	8	19	Nóluit autem Dóminus dispérdere Judam, propter David servum suum, sicut promíserat ei, ut daret illi lucérnam, et fíliis ejus cunctis diébus.
   9790 4 Regum	4Kgs	12	8	20	In diébus ejus recéssit Edom ne esset sub Juda, et constítuit sibi regem.
   9791 4 Regum	4Kgs	12	8	21	Venítque Joram Séira, et omnes currus cum eo: et surréxit nocte, percussítque Idumǽos qui eum circumdéderant, et príncipes cúrruum: pópulus autem fugit in tabernácula sua.
   9792 4 Regum	4Kgs	12	8	22	Recéssit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recéssit et Lobna in témpore illo.
   9793 4 Regum	4Kgs	12	8	23	Réliqua autem sermónum Joram, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda?
   9794 4 Regum	4Kgs	12	8	24	Et dormívit Joram cum pátribus suis, sepultúsque est cum eis in civitáte David, et regnávit Ochozías fílius ejus pro eo.
   9795 4 Regum	4Kgs	12	8	25	Anno duodécimo Joram fílii Achab regis Ísraël regnávit Ochozías fílius Joram regis Judæ.	b
   9796 4 Regum	4Kgs	12	8	26	Vigínti duórum annórum erat Ochozías cum regnáre cœpísset, et uno anno regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Athalía fília Amri regis Ísraël.
   9797 4 Regum	4Kgs	12	8	27	Et ambulávit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Dómino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit.
   9798 4 Regum	4Kgs	12	8	28	Ábiit quoque cum Joram fílio Achab ad prœliándum contra Házaël regem Sýriæ in Ramoth Gálaad, et vulneravérunt Syri Joram.
   9799 4 Regum	4Kgs	12	8	29	Qui revérsus est ut curarétur in Jézrahel, quia vulneráverant eum Syri in Ramoth prœliántem contra Házaël regem Sýriæ. Porro Ochozías fílius Joram rex Juda descéndit invísere Joram fílium Achab in Jézrahel, quia ægrotábat ibi.
   9800 4 Regum	4Kgs	12	9	1	Eliséus autem prophétes vocávit unum de fíliis prophetárum, et ait illi: Accínge lumbos tuos, et tolle lentículam ólei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Gálaad.
   9801 4 Regum	4Kgs	12	9	2	Cumque véneris illuc, vidébis Jehu fílium Jósaphat fílii Namsi: et ingréssus suscitábis eum de médio fratrum suórum, et introdúces in intérius cubículum.
   9802 4 Regum	4Kgs	12	9	3	Tenénsque lentículam ólei, fundes super caput ejus, et dices: Hæc dicit Dóminus: Unxi te regem super Ísraël. Aperiésque óstium, et fúgies, et non ibi subsístes.
   9803 4 Regum	4Kgs	12	9	4	Ábiit ergo adoléscens puer prophétæ in Ramoth Gálaad,
   9804 4 Regum	4Kgs	12	9	5	et ingréssus est illuc: ecce autem príncipes exércitus sedébant: et ait: Verbum mihi ad te, o princeps. Dixítque Jehu: Ad quem ex ómnibus nobis? At ille dixit: Ad te, o princeps.
   9805 4 Regum	4Kgs	12	9	6	Et surréxit, et ingréssus est cubículum: at ille fudit óleum super caput ejus, et ait: Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Unxi te regem super pópulum Dómini Ísraël,
   9806 4 Regum	4Kgs	12	9	7	et percúties domum Achab dómini tui, et ulcíscar sánguinem servórum meórum prophetárum, et sánguinem ómnium servórum Dómini de manu Jézabel.
   9807 4 Regum	4Kgs	12	9	8	Perdámque omnem domum Achab: et interfíciam de Achab mingéntem ad paríetem, et clausum et novíssimum in Ísraël.
   9808 4 Regum	4Kgs	12	9	9	Et dabo domum Achab sicut domum Jeróboam fílii Nabat, et sicut domum Báasa fílii Ahía.
   9809 4 Regum	4Kgs	12	9	10	Jézabel quoque cómedent canes in agro Jézrahel, nec erit qui sepéliat eam. Aperuítque óstium, et fugit.
   9810 4 Regum	4Kgs	12	9	11	Jehu autem egréssus est ad servos dómini sui: qui dixérunt ei: Recténe sunt ómnia? quid venit insánus iste ad te? Qui ait eis: Nostis hóminem, et quid locútus sit.	b
   9811 4 Regum	4Kgs	12	9	12	At ille respondérunt: Falsum est, sed magis narra nobis. Qui ait eis: Hæc et hæc locútus est mihi, et ait: Hæc dicit Dóminus: Unxi te regem super Ísraël.
   9812 4 Regum	4Kgs	12	9	13	Festinavérunt ítaque, et unusquísque tollens pállium suum posuérunt sub pédibus ejus in similitúdinem tribunális, et cecinérunt tuba, atque dixérunt: Regnávit Jehu.
   9813 4 Regum	4Kgs	12	9	14	Conjurávit ergo Jehu fílius Jósaphat fílii Namsi contra Joram: porro Joram obséderat Ramoth Gálaad, ipse et omnis Ísraël contra Házaël regem Sýriæ:	b
   9814 4 Regum	4Kgs	12	9	15	et revérsus fúerat ut curarétur in Jézrahel propter vúlnera, quia percússerant eum Syri prœliántem contra Házaël regem Sýriæ. Dixítque Jehu: Si placet vobis, nemo egrediátur prófugus de civitáte, ne vadat, et núntiet in Jézrahel.
   9815 4 Regum	4Kgs	12	9	16	Et ascéndit, et proféctus est in Jézrahel: Joram enim ægrotábat ibi, et Ochozías rex Juda descénderat ad visitándum Joram.
   9816 4 Regum	4Kgs	12	9	17	Ígitur speculátor qui stabat super turrim Jézrahel, vidit globum Jehu veniéntis, et ait: Vídeo ego globum. Dixítque Joram: Tolle currum, et mitte in occúrsum eórum, et dicat vadens: Recténe sunt ómnia?
   9817 4 Regum	4Kgs	12	9	18	Ábiit ergo qui ascénderat currum, in occúrsum ejus, et ait: Hæc dicit rex: Pacatáne sunt ómnia? Dixítque Jehu: Quid tibi et paci? transi, et séquere me. Nuntiávit quoque speculátor, dicens: Venit núntius ad eos, et non revértitur.
   9818 4 Regum	4Kgs	12	9	19	Misit étiam currum equórum secúndum: venítque ad eos, et ait: Hæc dicit rex: Numquid pax est? Et ait Jehu: Quid tibi et paci? transi, et séquere me.
   9819 4 Regum	4Kgs	12	9	20	Nuntiávit autem speculátor, dicens: Venit usque ad eos, et non revértitur: est autem incéssus quasi incéssus Jehu fílii Namsi, præceps enim gráditur.
   9820 4 Regum	4Kgs	12	9	21	Et ait Joram: Junge currum. Junxerúntque currum ejus, et egréssus est Joram rex Ísraël, et Ochozías rex Juda, sínguli in cúrribus suis, egressíque sunt in occúrsum Jehu, et invenérunt eum in agro Naboth Jezrahelítæ.	b
   9821 4 Regum	4Kgs	12	9	22	Cumque vidísset Joram Jehu, dixit: Pax est, Jehu? At ille respóndit: Quæ pax? adhuc fornicatiónes Jézabel matris tuæ, et venefícia ejus multa, vigent.	b
   9822 4 Regum	4Kgs	12	9	23	Convértit autem Joram manum suam, et fúgiens ait ad Ochozíam: Insídiæ, Ochozía.
   9823 4 Regum	4Kgs	12	9	24	Porro Jehu teténdit arcum manu, et percússit Joram inter scápulas: et egréssa est sagítta per cor ejus, statímque córruit in curru suo.
   9824 4 Regum	4Kgs	12	9	25	Dixítque Jehu ad Bádacer ducem: Tolle, prójice eum in agro Naboth Jezrahelítæ: mémini enim quando ego et tu sedéntes in curru sequebámur Achab patrem hujus, quod Dóminus onus hoc leváverit super eum, dicens:
   9825 4 Regum	4Kgs	12	9	26	Si non pro sánguine Naboth, et pro sánguine filiórum ejus, quem vidi heri, ait Dóminus, reddam tibi in agro isto, dicit Dóminus. Nunc ergo tolle, et prójice eum in agrum juxta verbum Dómini.
   9826 4 Regum	4Kgs	12	9	27	Ochozías autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti: persecutúsque est eum Jehu, et ait: Étiam hunc percútite in curru suo. Et percussérunt eum in ascénsu Gaver, qui est juxta Jéblaam: qui fugit in Magéddo, et mórtuus est ibi.	b
   9827 4 Regum	4Kgs	12	9	28	Et imposuérunt eum servi ejus super currum suum, et tulérunt in Jerúsalem: sepelierúntque eum in sepúlchro cum pátribus suis in civitáte David.
   9828 4 Regum	4Kgs	12	9	29	Anno undécimo Joram fílii Achab, regnávit Ochozías super Judam,	b
   9829 4 Regum	4Kgs	12	9	30	venítque Jehu in Jézrahel. Porro Jézabel, intróitu ejus audíto, depínxit óculos suos stíbio, et ornávit caput suum, et respéxit per fenéstram
   9830 4 Regum	4Kgs	12	9	31	ingrediéntem Jehu per portam, et ait: Numquid pax potest esse Zambri, qui interfécit dóminum suum?
   9831 4 Regum	4Kgs	12	9	32	Levavítque Jehu fáciem suam ad fenéstram, et ait: Quæ est ista? et inclinavérunt se ad eum duo vel tres eunúchi.
   9832 4 Regum	4Kgs	12	9	33	At ille dixit eis: Præcipitáte eam deórsum: et præcipitavérunt eam, aspersúsque est sánguine páries, et equórum úngulæ conculcavérunt eam.
   9833 4 Regum	4Kgs	12	9	34	Cumque introgréssus esset ut coméderet biberétque, ait: Ite, et vidéte maledíctam illam, et sepelíte eam: quia fília regis est.
   9834 4 Regum	4Kgs	12	9	35	Cumque issent ut sepelírent eam, non invenérunt nisi calváriam, et pedes, et summas manus.
   9835 4 Regum	4Kgs	12	9	36	Reversíque nuntiavérunt ei. Et ait Jehu: Sermo Dómini est, quem locútus est per servum suum Elíam Thesbíten, dicens: In agro Jézrahel cómedent canes carnes Jézabel,
   9836 4 Regum	4Kgs	12	9	37	et erunt carnes Jézabel sicut stercus super fáciem terræ in agro Jézrahel, ita ut prætereúntes dicant: Hǽccine est illa Jézabel?
   9837 4 Regum	4Kgs	12	10	1	Erant autem Achab septuagínta fílii in Samaría: scripsit ergo Jehu lítteras, et misit in Samaríam, ad optimátes civitátis, et ad majóres natu, et ad nutrítios Achab, dicens:
   9838 4 Regum	4Kgs	12	10	2	Statim ut accepéritis lítteras has, qui habétis fílios dómini vestri, et currus, et equos, et civitátes firmas, et arma,
   9839 4 Regum	4Kgs	12	10	3	elígite meliórem, et eum qui vobis placúerit de fíliis dómini vestri, et eum pónite super sólium patris sui, et pugnáte pro domo dómini vestri.
   9840 4 Regum	4Kgs	12	10	4	Timuérunt illi veheménter, et dixérunt: Ecce duo reges non potuérunt stare coram eo, et quómodo nos valébimus resístere?	b
   9841 4 Regum	4Kgs	12	10	5	Misérunt ergo præpósiti domus, et præfécti civitátis, et majóres natu, et nutrítii, ad Jehu, dicéntes: Servi tui sumus: quæcúmque jússeris faciémus, nec constituémus nobis regem: quæcúmque tibi placent, fac.
   9842 4 Regum	4Kgs	12	10	6	Rescrípsit autem eis lítteras secúndo, dicens: Si mei estis, et obedítis mihi, tóllite cápita filiórum dómini vestri, et veníte ad me hac eádem hora cras in Jézrahel. Porro fílii regis, septuagínta viri, apud optimátes civitátes nutriebántur.
   9843 4 Regum	4Kgs	12	10	7	Cumque veníssent lítteras ad eos, tulérunt fílios regis, et occidérunt septuagínta viros, et posuérunt cápita eórum in cóphinis, et misérunt ad eum in Jézrahel.
   9844 4 Regum	4Kgs	12	10	8	Venit autem núntius, et indicávit ei, dicens: Attulérunt cápita filiórum regis. Qui respóndit: Pónite ea ad duos acérvos juxta intróitum portæ usque mane.
   9845 4 Regum	4Kgs	12	10	9	Cumque diluxísset, egréssus est, et stans dixit ad omnem pópulum: Justi estis: si ego conjurávi contra dóminum meum et interféci eum, quis percússit omnes hos?
   9846 4 Regum	4Kgs	12	10	10	vidéte ergo nunc quóniam non cécidit de sermónibus Dómini in terram, quos locútus est Dóminus super domum Achab: et Dóminus fecit quod locútus est in manu servi sui Elíæ.
   9847 4 Regum	4Kgs	12	10	11	Percússit ígitur Jehu omnes qui réliqui erant de domo Achab in Jézrahel, et univérsos optimátes ejus, et notos, et sacerdótes, donec non remanérent ex eo relíquiæ.
   9848 4 Regum	4Kgs	12	10	12	Et surréxit, et venit in Samaríam: cumque venísset ad Cámeram pastórum in via,	b
   9849 4 Regum	4Kgs	12	10	13	invénit fratres Ochozíæ regis Juda: dixítque ad eos: Quinam estis vos? Qui respondérunt: Fratres Ochozíæ sumus, et descéndimus ad salutándos fílios regis, et fílios regínæ.
   9850 4 Regum	4Kgs	12	10	14	Qui ait: Comprehéndite eos vivos. Quos cum comprehendíssent vivos, jugulavérunt eos in cistérna juxta Cámeram, quadragínta duos viros: et non relíquit ex eis quemquam.
   9851 4 Regum	4Kgs	12	10	15	Cumque abiísset inde, invénit Jónadab fílium Rechab in occúrsum sibi, et benedíxit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Jónadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levávit eum ad se in currum:	b
   9852 4 Regum	4Kgs	12	10	16	dixítque ad eum: Veni mecum, et vide zelum meum pro Dómino. Et impósitum in curru suo
   9853 4 Regum	4Kgs	12	10	17	duxit in Samaríam. Et percússit omnes qui réliqui fúerant de Achab in Samaría usque ad unum, juxta verbum Dómini quod locútus est per Elíam.
   9854 4 Regum	4Kgs	12	10	18	Congregávit ergo Jehu omnem pópulum, et dixit ad eos: Achab cóluit Baal parum, ego autem colam eum ámplius.	b
   9855 4 Regum	4Kgs	12	10	19	Nunc ígitur omnes prophétas Baal, et univérsos servos ejus, et cunctos sacerdótes ipsíus vocáte ad me: nullus sit qui non véniat: sacrifícium enim grande est mihi Baal: quicúmque defúerit, non vivet. Porro Jehu faciébat hoc insidióse, ut dispérderet cultóres Baal.
   9856 4 Regum	4Kgs	12	10	20	Et dixit: Sanctificáte diem solémnem Baal. Vocavítque,
   9857 4 Regum	4Kgs	12	10	21	et misit in univérsos términos Ísraël, et venérunt cuncti servi Baal: non fuit resíduus ne unus quidem qui non veníret. Et ingréssi sunt templum Baal: et repléta est domus Baal, a summo usque ad summum.
   9858 4 Regum	4Kgs	12	10	22	Dixítque his qui erant super vestes: Proférte vestiménta univérsis servis Baal. Et protulérunt eis vestes.
   9859 4 Regum	4Kgs	12	10	23	Ingressúsque Jehu, et Jónadab fílius Rechab, templum Baal, ait cultóribus Baal: Perquírite, et vidéte, ne quis forte vobíscum sit de servis Dómini, sed ut sint servi Baal soli.
   9860 4 Regum	4Kgs	12	10	24	Ingréssi sunt ígitur ut fácerent víctimas et holocáusta: Jehu autem præparáverat sibi foris octogínta viros, et díxerat eis: Quicúmque fúgerit de homínibus his, quos ego addúxero in manus vestras, ánima ejus erit pro ánima illíus.
   9861 4 Regum	4Kgs	12	10	25	Factum est autem, cum complétum esset holocáustum, præcépit Jehu milítibus et dúcibus suis: Ingredímini, et percútite eos: nullus evádat. Percusserúntque eos in ore gládii, et projecérunt mílites et duces: et iérunt in civitátem templi Baal,
   9862 4 Regum	4Kgs	12	10	26	et protulérunt státuam de fano Baal, et combussérunt,
   9863 4 Regum	4Kgs	12	10	27	et comminuérunt eam. Destruxérunt quoque ædem Baal, et fecérunt pro ea latrínas usque in diem hanc.
   9864 4 Regum	4Kgs	12	10	28	Delévit ítaque Jehu Baal de Ísraël:	b
   9865 4 Regum	4Kgs	12	10	29	verúmtamen a peccátis Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Ísraël, non recéssit, nec derelíquit vítulos áureos qui erant in Bethel et in Dan.
   9866 4 Regum	4Kgs	12	10	30	Dixit autem Dóminus ad Jehu: Quia studióse egísti quod rectum erat, et placébat in óculis meis, et ómnia quæ erant in corde meo fecísti contra domum Achab: fílii tui usque ad quartam generatiónem sedébunt super thronum Ísraël.
   9867 4 Regum	4Kgs	12	10	31	Porro Jehu non custodívit ut ambuláret in lege Dómini Dei Ísraël in toto corde suo: non enim recéssit a peccátis Jeróboam, qui peccáre fécerat Ísraël.
   9868 4 Regum	4Kgs	12	10	32	In diébus illis cœpit Dóminus tædére super Ísraël: percussítque eos Házaël in univérsis fínibus Ísraël,
   9869 4 Regum	4Kgs	12	10	33	a Jordáne contra orientálem plagam, omnem terram Gálaad, et Gad, et Ruben, et Manásse, ab Ároër, quæ est super torréntem Arnon, et Gálaad, et Basan.
   9870 4 Regum	4Kgs	12	10	34	Réliqua autem verbórum Jehu, et univérsa quæ fecit, et fortitúdo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro verbórum diérum regum Ísraël?
   9871 4 Regum	4Kgs	12	10	35	Et dormívit Jehu cum pátribus suis, sepelierúntque eum in Samaría: et regnávit Jóachaz fílius ejus pro eo.
   9872 4 Regum	4Kgs	12	10	36	Dies autem quos regnávit Jehu super Ísraël, vigínti et octo anni sunt in Samaría.
   9873 4 Regum	4Kgs	12	11	1	Athalía vero mater Ochozíæ, videns mórtuum fílium suum, surréxit, et interfécit omne semen régium.
   9874 4 Regum	4Kgs	12	11	2	Tollens autem Jósaba fília regis Joram, soror Ochozíæ, Joas fílium Ochozíæ, furáta est eum de médio filiórum regis qui interficiebántur, et nutrícem ejus de triclínio: et abscóndit eum a fácie Athalíæ ut non interficerétur.
   9875 4 Regum	4Kgs	12	11	3	Erátque cum ea sex annis clam in domo Dómini: porro Athalía regnávit super terram.
   9876 4 Regum	4Kgs	12	11	4	Anno autem séptimo misit Jójada, et assúmens centuriónes et mílites, introdúxit ad se in templum Dómini, pepigítque cum eis fœdus: et adjúrans eos in domo Dómini, osténdit eis fílium regis:
   9877 4 Regum	4Kgs	12	11	5	et præcépit illis, dicens: Iste est sermo, quem fácere debétis:
   9878 4 Regum	4Kgs	12	11	6	tértia pars vestrum intróëat sábbato, et obsérvet excúbias domus regis. Tértia autem pars sit ad portam Sur, et tértia pars sit ad portam quæ est post habitáculum scutariórum: et custodiétis excúbias domus Messa.
   9879 4 Regum	4Kgs	12	11	7	Duæ vero partes e vobis, omnes egrediéntes sábbato, custódiant excúbias domus Dómini circa regem.
   9880 4 Regum	4Kgs	12	11	8	Et vallábitis eum, habéntes arma in mánibus vestris: si quis autem ingréssus fúerit septum templi, interficiátur: eritísque cum rege introëúnte et egrediénte.
   9881 4 Regum	4Kgs	12	11	9	Et fecérunt centuriónes juxta ómnia quæ præcéperat eis Jójada sacérdos: et assuméntes sínguli viros suos qui ingrediebántur sábbatum, cum his qui egrediebántur sábbato, venérunt ad Jójadam sacerdótem.	b
   9882 4 Regum	4Kgs	12	11	10	Qui dedit eis hastas et arma regis David, quæ erant in domo Dómini.
   9883 4 Regum	4Kgs	12	11	11	Et stetérunt sínguli habéntes arma in manu sua, a parte templi déxtera usque ad partem sinístram altáris et ædis, circum regem.
   9884 4 Regum	4Kgs	12	11	12	Produxítque fílium regis, et pósuit super eum diadéma et testimónium: fecerúntque eum regem, et unxérunt: et plaudéntes manu, dixérunt: Vivat rex.
   9885 4 Regum	4Kgs	12	11	13	Audívit autem Athalía vocem pópuli curréntis: et ingréssa ad turbas in templum Dómini,
   9886 4 Regum	4Kgs	12	11	14	vidit regem stantem super tribúnal juxta morem, et cantóres, et tubas prope eum, omnémque pópulum terræ lætántem, et canéntem tubis: et scidit vestiménta sua, clamavítque: Conjurátio, conjurátio.
   9887 4 Regum	4Kgs	12	11	15	Præcépit autem Jójada centuriónibus qui erant super exércitum, et ait eis: Edúcite eam extra septa templi, et quicúmque eam secútus fúerit, feriátur gládio. Díxerat enim sacérdos: Non occidátur in templo Dómini.
   9888 4 Regum	4Kgs	12	11	16	Imposuerúntque ei manus, et impegérunt eam per viam intróitus equórum, juxta palátium, et interfécta est ibi.
   9889 4 Regum	4Kgs	12	11	17	Pépigit ergo Jójada fœdus inter Dóminum, et inter regem, et inter pópulum, ut esset pópulus Dómini: et inter regem et pópulum.	b
   9890 4 Regum	4Kgs	12	11	18	Ingressúsque est omnis pópulus terræ templum Baal, et destruxérunt aras ejus, et imágines contrivérunt válide: Mathan quoque sacerdótem Baal occidérunt coram altári. Et pósuit sacérdos custódias in domo Dómini.
   9891 4 Regum	4Kgs	12	11	19	Tulítque centuriónes, et Ceréthi et Pheléthi legiónes, et omnem pópulum terræ, deduxerúntque regem de domo Dómini: et venérunt per viam portæ scutariórum in palátium, et sedit super thronum regum.
   9892 4 Regum	4Kgs	12	11	20	Lætatúsque est omnis pópulus terræ, et cívitas conquiévit: Athalía autem occísa est gládio in domo regis.
   9893 4 Regum	4Kgs	12	11	21	Septémque annórum erat Joas, cum regnáre cœpísset.
   9894 4 Regum	4Kgs	12	12	1	Anno séptimo Jehu, regnávit Joas: et quadragínta annis regnávit in Jerúsalem. Nomen matris ejus Sebía de Bersabée.
   9895 4 Regum	4Kgs	12	12	2	Fecítque Joas rectum coram Dómino cunctis diébus quibus dócuit eum Jójada sacérdos.
   9896 4 Regum	4Kgs	12	12	3	Verúmtamen excélsa non ábstulit: adhuc enim pópulus immolábat, et adolébat in excélsis incénsum.
   9897 4 Regum	4Kgs	12	12	4	Dixítque Joas ad sacerdótes: Omnem pecúniam sanctórum, quæ illáta fúerit in templum Dómini a prætereúntibus, quæ offértur pro prétio ánimæ, et quam sponte et arbítrio cordis sui ínferunt in templum Dómini:	b
   9898 4 Regum	4Kgs	12	12	5	accípiant illam sacerdótes juxta órdinem suum, et instáurent sartatécta domus, si quid necessárium víderint instauratióne.
   9899 4 Regum	4Kgs	12	12	6	Ígitur usque ad vigésimum tértium annum regis Joas, non instauravérunt sacerdótes sartatécta templi.
   9900 4 Regum	4Kgs	12	12	7	Vocavítque rex Joas Jójadam pontíficem et sacerdótes, dicens eis: Quare sartatécta non instaurátis templi? nolíte ergo ámplius accípere pecúniam juxta órdinem vestrum, sed ad instauratiónem templi réddite eam.
   9901 4 Regum	4Kgs	12	12	8	Prohibitíque sunt sacerdótes ultra accípere pecúniam a pópulo, et instauráre sartatécta domus.
   9902 4 Regum	4Kgs	12	12	9	Et tulit Jójada póntifex gazophylácium unum, aperuítque forámen désuper, et pósuit illud juxta altáre ad déxteram ingrediéntium domum Dómini: mittebántque in eo sacerdótes qui custodiébant óstia, omnem pecúniam quæ deferebátur ad templum Dómini.
   9903 4 Regum	4Kgs	12	12	10	Cumque vidérent nímiam pecúniam esse in gazophylácio, ascendébat scriba regis, et póntifex, effundebántque et numerábant pecúniam quæ inveniebátur in domo Dómini:	b
   9904 4 Regum	4Kgs	12	12	11	et dabant eam juxta númerum atque mensúram in manu eórum qui prǽerant cæmentáriis domus Dómini: qui impendébant eam in fabris lignórum et in cæmentáriis, iis qui operabántur in domo Dómini,
   9905 4 Regum	4Kgs	12	12	12	et sartatécta faciébant: et in iis qui cædébant saxa, et ut émerent ligna, et lápides, qui excidebántur, ita ut implerétur instaurátio domus Dómini in univérsis quæ indigébant expénsa ad muniéndam domum.
   9906 4 Regum	4Kgs	12	12	13	Verúmtamen non fiébant ex eádem pecúnia hýdriæ templi Dómini, et fuscínulæ, et thuríbula, et tubæ, et omne vas áureum et argénteum, de pecúnia quæ inferebátur in templum Dómini.
   9907 4 Regum	4Kgs	12	12	14	Iis enim qui faciébant opus, dabátur ut instaurarétur templum Dómini:
   9908 4 Regum	4Kgs	12	12	15	et non fiébat rátio iis homínibus qui accipiébant pecúniam ut distribúerent eam artifícibus, sed in fide tractábant eam.
   9909 4 Regum	4Kgs	12	12	16	Pecúniam vero pro delícto, et pecúniam pro peccátis non inferébant in templum Dómini, quia sacerdótum erat.
   9910 4 Regum	4Kgs	12	12	17	Tunc ascéndit Házaël rex Sýriæ, et pugnábat contra Geth, cepítque eam: et diréxit fáciem suam ut ascénderet in Jerúsalem.	b
   9911 4 Regum	4Kgs	12	12	18	Quam ob rem tulit Joas rex Juda ómnia sanctificáta quæ consecráverant Jósaphat, et Joram, et Ochozías, patres ejus reges Juda, et quæ ipse obtúlerat: et univérsum argéntum quod inveníri pótuit in thesáuris templi Dómini et in palátio regis: misítque Hazaéli regi Sýriæ, et recéssit ab Jerúsalem.
   9912 4 Regum	4Kgs	12	12	19	Réliqua autem sermónum Joas, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda?
   9913 4 Regum	4Kgs	12	12	20	Surrexérunt autem servi ejus, et conjuravérunt inter se, percusserúntque Joas in domo Mello in descénsu Sella.
   9914 4 Regum	4Kgs	12	12	21	Jósachar namque fílius Sémaath, et Józabad fílius Somer servi ejus, percussérunt eum, et mórtuus est: et sepeliérunt eum cum pátribus suis in civitáte David: regnavítque Amasías fílius ejus pro eo.
   9915 4 Regum	4Kgs	12	13	1	Anno vigésimo tértio Joas fílii Ochozíæ regis Juda, regnávit Jóachaz fílius Jehu super Ísraël in Samaría decem et septem annis.
   9916 4 Regum	4Kgs	12	13	2	Et fecit malum coram Dómino, secutúsque est peccáta Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Ísraël, et non declinávit ab eis.
   9917 4 Regum	4Kgs	12	13	3	Iratúsque est furor Dómini contra Ísraël, et trádidit eos in manu Házaël regis Sýriæ, et in manu Bénadad fílii Házaël, cunctis diébus.
   9918 4 Regum	4Kgs	12	13	4	Deprecátus est autem Jóachaz fáciem Dómini, et audívit eum Dóminus: vidit enim angústiam Ísraël, quia attríverat eos rex Sýriæ:
   9919 4 Regum	4Kgs	12	13	5	et dedit Dóminus salvatórem Israéli, et liberátus est de manu regis Sýriæ: habitaverúntque fílii Ísraël in tabernáculis suis sicut heri et nudiustértius.
   9920 4 Regum	4Kgs	12	13	6	Verúmtamen non recessérunt a peccátis domus Jeróboam, qui peccáre fecit Ísraël, sed in ipsis ambulavérunt: síquidem et lucus permánsit in Samaría.
   9921 4 Regum	4Kgs	12	13	7	Et non sunt derelícti Jóachaz de pópulo nisi quinquagínta équites, et decem currus, et decem míllia péditum: interfécerat enim eos rex Sýriæ, et redégerat quasi púlverem in tritúra áreæ.
   9922 4 Regum	4Kgs	12	13	8	Réliqua autem sermónum Jóachaz, et univérsa quæ fecit, et fortitúdo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Ísraël?
   9923 4 Regum	4Kgs	12	13	9	Dormivítque Jóachaz cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in Samaría: regnavítque Joas fílius ejus pro eo.
   9924 4 Regum	4Kgs	12	13	10	Anno trigésimo séptimo Joas regis Juda, regnávit Joas fílius Jóachaz super Ísraël in Samaría sédecim annis.	b
   9925 4 Regum	4Kgs	12	13	11	Et fecit quod malum est in conspéctu Dómini: non declinávit ab ómnibus peccátis Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Ísraël, sed in ipsis ambulávit.
   9926 4 Regum	4Kgs	12	13	12	Réliqua autem sermónum Joas, et univérsa quæ fecit, et fortitúdo ejus, quómodo pugnáverit contra Amasíam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Ísraël?
   9927 4 Regum	4Kgs	12	13	13	Et dormívit Joas cum pátribus suis: Jeróboam autem sedit super sólium ejus. Porro Joas sepúltus est in Samaría cum régibus Ísraël.
   9928 4 Regum	4Kgs	12	13	14	Eliséus autem ægrotábat infirmitáte, qua et mórtuus est: descendítque ad eum Joas rex Ísraël, et flebat coram eo, dicebátque: Pater mi, pater mi, currus Ísraël et auríga ejus.	b
   9929 4 Regum	4Kgs	12	13	15	Et ait illi Eliséus: Affer arcum et sagíttas. Cumque attulísset ad eum arcum et sagíttas,
   9930 4 Regum	4Kgs	12	13	16	dixit ad regem Ísraël: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuísset ille manum suam, superpósuit Eliséus manus suas mánibus regis,
   9931 4 Regum	4Kgs	12	13	17	et ait: Áperi fenéstram orientálem. Cumque aperuísset, dixit Eliséus: Jace sagíttam. Et jecit. Et ait Eliséus: Sagítta salútis Dómini, et sagítta salútis contra Sýriam: percutiésque Sýriam in Aphec, donec consúmas eam.
   9932 4 Regum	4Kgs	12	13	18	Et ait: Tolle sagíttas. Qui cum tulísset, rursum dixit ei: Pércute jáculo terram. Et cum percussísset tribus vícibus, et stetísset,
   9933 4 Regum	4Kgs	12	13	19	irátus est vir Dei contra eum, et ait: Si percussísses quínquies, aut séxies, sive sépties, percussísses Sýriam usque ad consumptiónem: nunc autem tribus vícibus percúties eam.
   9934 4 Regum	4Kgs	12	13	20	Mórtuus est ergo Eliséus, et sepeliérunt eum. Latrúnculi autem de Moab venérunt in terram in ipso anno.	b
   9935 4 Regum	4Kgs	12	13	21	Quidam autem sepeliéntes hóminem, vidérunt latrúnculos, et projecérunt cadáver in sepúlchro Eliséi. Quod cum tetigísset ossa Eliséi, revíxit homo, et stetit super pedes suos.
   9936 4 Regum	4Kgs	12	13	22	Ígitur Házaël rex Sýriæ afflíxit Ísraël cunctis diébus Jóachaz:	b
   9937 4 Regum	4Kgs	12	13	23	et misértus est Dóminus eórum, et revérsus est ad eos propter pactum suum, quod habébat cum Ábraham, et Ísaac, et Jacob: et nóluit dispérdere eos, neque projícere pénitus usque in præsens tempus.
   9938 4 Regum	4Kgs	12	13	24	Mórtuus est autem Házaël rex Sýriæ, et regnávit Bénadad fílius ejus pro eo.
   9939 4 Regum	4Kgs	12	13	25	Porro Joas fílius Jóachaz tulit urbes de manu Bénadad fílii Házaël, quas túlerat de manu Jóachaz patris sui jure prœ́lii: tribus vícibus percússit eum Joas, et réddidit civitátes Ísraël.
   9940 4 Regum	4Kgs	12	14	1	In anno secúndo Joas fílii Jóachaz regis Ísraël, regnávit Amasías fílius Joas regis Juda.
   9941 4 Regum	4Kgs	12	14	2	Vigínti quinque annórum erat cum regnáre cœpísset: vigínti autem et novem annis regnávit in Jerúsalem. Nomen matris ejus Jóadan de Jerúsalem.
   9942 4 Regum	4Kgs	12	14	3	Et fecit rectum coram Dómino, verúmtamen non ut David pater ejus. Juxta ómnia quæ fecit Joas pater suus, fecit:
   9943 4 Regum	4Kgs	12	14	4	nisi hoc tantum, quod excélsa non ábstulit: adhuc enim pópulus immolábat, et adolébat incénsum in excélsis.
   9944 4 Regum	4Kgs	12	14	5	Cumque obtinuísset regnum, percússit servos suos, qui interfécerant regem patrem suum:
   9945 4 Regum	4Kgs	12	14	6	fílios autem eórum qui occíderant, non occídit, juxta quod scriptum est in libro legis Móysi, sicut præcépit Dóminus, dicens: Non moriéntur patres pro fíliis, neque fílii moriéntur pro pátribus: sed unusquísque in peccáto suo moriétur.
   9946 4 Regum	4Kgs	12	14	7	Ipse percússit Edom in valle Salinárum decem míllia, et apprehéndit petram in prœ́lio, vocavítque nomen ejus Jéctehel usque in præséntem diem.
   9947 4 Regum	4Kgs	12	14	8	Tunc misit Amasías núntios ad Joas fílium Jóachaz fílii Jehu regis Ísraël, dicens: Veni, et videámus nos.	b
   9948 4 Regum	4Kgs	12	14	9	Remisítque Joas rex Ísraël ad Amasíam regem Juda, dicens: Cárduus Líbani misit ad cedrum quæ est in Líbano, dicens: Da fíliam tuam fílio meo uxórem. Transierúntque béstiæ saltus quæ sunt in Líbano, et conculcavérunt cárduum.
   9949 4 Regum	4Kgs	12	14	10	Percútiens invaluísti super Edom, et sublevávit te cor tuum: conténtus esto glória, et sede in domo tua: quare próvocas malum, ut cadas tu et Judas tecum?
   9950 4 Regum	4Kgs	12	14	11	Et non acquiévit Amasías. Ascendítque Joas rex Ísraël, et vidérunt se, ipse et Amasías rex Juda, in Béthsames óppido Judæ.
   9951 4 Regum	4Kgs	12	14	12	Percussúsque est Juda coram Ísraël, et fugérunt unusquísque in tabernácula sua.
   9952 4 Regum	4Kgs	12	14	13	Amasíam vero regem Juda, fílium Joas fílii Ochozíæ, cepit Joas rex Ísraël in Béthsames, et addúxit eum in Jerúsalem: et interrúpit murum Jerúsalem, a porta Éphraim usque ad portam ánguli, quadringéntis cúbitis.
   9953 4 Regum	4Kgs	12	14	14	Tulítque omne aurum et argéntum, et univérsa vasa quæ invénta sunt in domo Dómini et in thesáuris regis, et óbsides, et revérsus est in Samaríam.
   9954 4 Regum	4Kgs	12	14	15	Réliqua autem verbórum Joas quæ fecit, et fortitúdo ejus qua pugnávit contra Amasíam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Ísraël?	b
   9955 4 Regum	4Kgs	12	14	16	Dormivítque Joas cum pátribus suis, et sepúltus est in Samaría cum régibus Ísraël, et regnávit Jeróboam fílius ejus pro eo.
   9956 4 Regum	4Kgs	12	14	17	Vixit autem Amasías fílius Joas rex Juda postquam mórtuus est Joas fílius Jóachaz regis Ísraël, quíndecim annis.	b
   9957 4 Regum	4Kgs	12	14	18	Réliqua autem sermónum Amasíæ, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Juda?
   9958 4 Regum	4Kgs	12	14	19	Factáque est contra eum conjurátio in Jerúsalem: at ille fugit in Lachis. Miserúntque post eum in Lachis, et interfecérunt eum ibi:
   9959 4 Regum	4Kgs	12	14	20	et asportavérunt in equis, sepultúsque est in Jerúsalem cum pátribus suis in civitáte David.
   9960 4 Regum	4Kgs	12	14	21	Tulit autem univérsus pópulus Judæ Azaríam annos natum sédecim, et constituérunt eum regem pro patre ejus Amasía.
   9961 4 Regum	4Kgs	12	14	22	Ipse ædificávit Ælath, et restítuit eam Judæ, postquam dormívit rex cum pátribus suis.
   9962 4 Regum	4Kgs	12	14	23	Anno quintodécimo Amasíæ fílii Joas regis Juda, regnávit Jeróboam fílius Joas regis Ísraël in Samaría, quadragínta et uno anno.	b
   9963 4 Regum	4Kgs	12	14	24	Et fecit quod malum est coram Dómino: non recéssit ab ómnibus peccátis Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Ísraël.
   9964 4 Regum	4Kgs	12	14	25	Ipse restítuit términos Ísraël ab intróitu Emath usque ad mare solitúdinis, juxta sermónem Dómini Dei Ísraël quem locútus est per servum suum Jonam fílium Amáthi prophétam, qui erat de Geth, quæ est in Opher.
   9965 4 Regum	4Kgs	12	14	26	Vidit enim Dóminus afflictiónem Ísraël amáram nimis, et quod consúmpti essent usque ad clausos cárcere et extrémos, et non esset qui auxiliarétur Israéli.
   9966 4 Regum	4Kgs	12	14	27	Nec locútus est Dóminus ut deléret nomen Ísraël de sub cælo, sed salvávit eos in manu Jeróboam fílii Joas.
   9967 4 Regum	4Kgs	12	14	28	Réliqua autem sermónum Jeróboam, et univérsa quæ fecit, et fortitúdo ejus qua prœliátus est, et quómodo restítuit Damáscum et Emath Judæ in Ísraël, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Ísraël?
   9968 4 Regum	4Kgs	12	14	29	Dormivítque Jeróboam cum pátribus suis régibus Ísraël, et regnávit Zacharías fílius ejus pro eo.
   9969 4 Regum	4Kgs	12	15	1	Anno vigésimo séptimo Jeróboam regis Ísraël, regnávit Azarías fílius Amasíæ regis Juda.
   9970 4 Regum	4Kgs	12	15	2	Sédecim annórum erat cum regnáre cœpísset, et quinquagínta duóbus annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Jechelía de Jerúsalem.
   9971 4 Regum	4Kgs	12	15	3	Fecítque quod erat plácitum coram Dómino, juxta ómnia quæ fecit Amasías pater ejus.
   9972 4 Regum	4Kgs	12	15	4	Verúmtamen excélsa non est demolítus: adhuc pópulus sacrificábat, et adolébat incénsum in excélsis.
   9973 4 Regum	4Kgs	12	15	5	Percússit autem Dóminus regem, et fuit leprósus usque in diem mortis suæ, et habitábat in domo líbera seórsum: Jóatham vero fílius regis gubernábat palátium, et judicábit pópulum terræ.
   9974 4 Regum	4Kgs	12	15	6	Réliqua autem sermónum Azaríæ, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda?
   9975 4 Regum	4Kgs	12	15	7	Et dormívit Azarías cum pátribus suis: sepelierúntque eum cum majóribus suis in civitáte David, et regnávit Jóatham fílius ejus pro eo.
   9976 4 Regum	4Kgs	12	15	8	Anno trigésimo octávo Azaríæ regis Juda, regnávit Zacharías fílius Jeróboam super Ísraël in Samaría sex ménsibus.	b
   9977 4 Regum	4Kgs	12	15	9	Et fecit quod malum est coram Dómino, sicut fécerant patres ejus: non recéssit a peccátis Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Ísraël.
   9978 4 Regum	4Kgs	12	15	10	Conjurávit autem contra eum Sellum fílius Jabes: percussítque eum palam, et interfécit, regnavítque pro eo.
   9979 4 Regum	4Kgs	12	15	11	Réliqua autem verbórum Zacharíæ, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Ísraël?
   9980 4 Regum	4Kgs	12	15	12	Iste est sermo Dómini quem locútus est ad Jehu, dicens: Fílii tui usque ad quartam generatiónem sedébunt super thronum Ísraël. Factúmque est ita.
   9981 4 Regum	4Kgs	12	15	13	Sellum fílius Jabes regnávit trigésimo novo anno Azaríæ regis Juda: regnávit autem uno mense in Samaría.
   9982 4 Regum	4Kgs	12	15	14	Et ascéndit Mánahem fílius Gadi de Thersa, venítque in Samaríam, et percússit Sellum fílium Jabes in Samaría, et interfécit eum: regnavítque pro eo.
   9983 4 Regum	4Kgs	12	15	15	Réliqua autem verbórum Sellum, et conjurátio ejus, per quam teténdit insídias, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Ísraël?
   9984 4 Regum	4Kgs	12	15	16	Tunc percússit Mánahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et términos ejus de Thersa: nolúerant enim aperíre ei: et interfécit omnes prægnántes ejus, et scidit eas.
   9985 4 Regum	4Kgs	12	15	17	Anno trigésimo nono Azaríæ regis Juda, regnávit Mánahem fílius Gadi super Ísraël decem annis in Samaría.	b
   9986 4 Regum	4Kgs	12	15	18	Fecítque quod erat malum coram Dómino: non recéssit a peccátis Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Ísraël, cunctis diébus ejus.
   9987 4 Regum	4Kgs	12	15	19	Veniébat Phul rex Assyriórum in terram, et dabat Mánahem Phul mille talénta argénti, ut esset ei in auxílium, et firmáret regnum ejus.
   9988 4 Regum	4Kgs	12	15	20	Indixítque Mánahem argéntum super Ísraël cunctis poténtibus et divítibus, ut daret regi Assyriórum quinquagínta siclos argénti per síngulos: reversúsque est rex Assyriórum, et non est morátus in terra.
   9989 4 Regum	4Kgs	12	15	21	Réliqua autem sermónum Mánahem, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Ísraël?
   9990 4 Regum	4Kgs	12	15	22	Et dormívit Mánahem cum pátribus suis: regnavítque Phaceía fílius ejus pro eo.
   9991 4 Regum	4Kgs	12	15	23	Anno quinquagésimo Azaríæ regis Juda, regnávit Phaceía fílius Mánahem super Ísraël in Samaría biénnio.
   9992 4 Regum	4Kgs	12	15	24	Et fecit quod erat malum coram Dómino: non recéssit a peccátis Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Ísraël.
   9993 4 Regum	4Kgs	12	15	25	Conjurávit autem advérsus eum Phácee fílius Romelíæ, dux ejus, et percússit eum in Samaría in turre domus régiæ, juxta Argob et juxta Árie, et cum eo quinquagínta viros de fíliis Galaaditárum: et interfécit eum, regnavítque pro eo.
   9994 4 Regum	4Kgs	12	15	26	Réliqua autem sermónum Phaceía, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Ísraël?
   9995 4 Regum	4Kgs	12	15	27	Anno quinquagésimo secúndo Azaríæ regis Juda, regnávit Phácee fílius Romelíæ super Ísraël in Samaría vigínti annis.	b
   9996 4 Regum	4Kgs	12	15	28	Et fecit quod erat malum coram Dómino: non recéssit a peccátis Jeróboam fílii Nabat, qui peccáre fecit Ísraël.
   9997 4 Regum	4Kgs	12	15	29	In diébus Phácee regis Ísraël, venit Theglathphálasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel Domum, Máacha et Jánoë, et Cedes, et Asor, et Gálaad, et Galilǽam, et univérsam terram Néphthali: et tránstulit eos in Assýrios.
   9998 4 Regum	4Kgs	12	15	30	Conjurávit autem et teténdit insídias Osée fílius Ela contra Phácee fílium Romelíæ, et percússit eum, et interfécit: regnavítque pro eo vigésimo anno Jóatham fílii Ozíæ.
   9999 4 Regum	4Kgs	12	15	31	Réliqua autem sermónum Phácee, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Ísraël?
  10000 4 Regum	4Kgs	12	15	32	Anno secúndo Phácee fílii Romelíæ regis Ísraël, regnávit Jóatham fílius Ozíæ regis Juda.	b
  10001 4 Regum	4Kgs	12	15	33	Vigínti quinque annórum erat cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Jérusa fília Sadoc.
  10002 4 Regum	4Kgs	12	15	34	Fecítque quod erat plácitum coram Dómino: juxta ómnia quæ fécerat Ozías pater suus, operátus est.
  10003 4 Regum	4Kgs	12	15	35	Verúmtamen excélsa non ábstulit: adhuc pópulus immolábat, et adolébat incénsum in excélsis. Ipse ædificávit portam domus Dómini sublimíssimam.
  10004 4 Regum	4Kgs	12	15	36	Réliqua autem sermónum Jóatham, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda?
  10005 4 Regum	4Kgs	12	15	37	In diébus illis cœpit Dóminus míttere in Judam Rasin regem Sýriæ, et Phácee fílium Romelíæ.
  10006 4 Regum	4Kgs	12	15	38	Et dormívit Jóatham cum pátribus suis, sepultúsque est cum eis in civitáte David patris sui: et regnávit Achaz fílius ejus pro eo.
  10007 4 Regum	4Kgs	12	16	1	Anno decimoséptimo Phácee fílii Romelíæ, regnávit Achaz fílius Jóatham regis Juda.
  10008 4 Regum	4Kgs	12	16	2	Vigínti annórum erat Achaz cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Jerúsalem. Non fecit quod erat plácitum in conspéctu Dómini Dei sui sicut David pater ejus,
  10009 4 Regum	4Kgs	12	16	3	sed ambulávit in via regum Ísraël: ínsuper et fílium suum consecrávit, tránsferens per ignem secúndum idóla géntium, quæ dissipávit Dóminus coram fíliis Ísraël.
  10010 4 Regum	4Kgs	12	16	4	Immolábat quoque víctimas, et adolébat incénsum in excélsis, et in cóllibus, et sub omni ligno frondóso.
  10011 4 Regum	4Kgs	12	16	5	Tunc ascéndit Rasin rex Sýriæ, et Phácee fílius Romelíæ rex Ísraël, in Jerúsalem ad prœliándum: cumque obsidérent Achaz, non valuérunt superáre eum.	b
  10012 4 Regum	4Kgs	12	16	6	In témpore illo restítuit Rasin rex Sýriæ, Áilam Sýriæ, et ejécit Judǽos de Áila: et Idumǽi venérunt in Áilam, et habitavérunt ibi usque in diem hanc.
  10013 4 Regum	4Kgs	12	16	7	Misit autem Achaz núntios ad Theglathphálasar regem Assyriórum, dicens: Servus tuus, et fílius tuus ego sum: ascénde, et salvum me fac de manu regis Sýriæ, et de manu regis Ísraël, qui consurrexérunt advérsum me.
  10014 4 Regum	4Kgs	12	16	8	Et cum collegísset argéntum et aurum quod inveníri pótuit in domo Dómini et in thesáuris regis, misit regi Assyriórum múnera.
  10015 4 Regum	4Kgs	12	16	9	Qui et acquiévit voluntáti ejus: ascéndit enim rex Assyriórum in Damáscum, et vastávit eam, et tránstulit habitatóres ejus Cyrénen: Rasin autem interfécit.
  10016 4 Regum	4Kgs	12	16	10	Perrexítque rex Achaz in occúrsum Theglathphálasar regis Assyriórum in Damáscum: cumque vidísset altáre Damásci, misit rex Achaz ad Uríam sacerdótem exémplar ejus, et similitúdinem juxta omne opus ejus.	b
  10017 4 Regum	4Kgs	12	16	11	Exstruxítque Urías sacérdos altáre: juxta ómnia quæ præcéperat rex Achaz de Damásco, ita fecit sacérdos Urías donec veníret rex Achaz de Damásco.
  10018 4 Regum	4Kgs	12	16	12	Cumque venísset rex de Damásco, vidit altáre, et venerátus est illud: ascendítque et immolávit holocáusta et sacrifícium suum,
  10019 4 Regum	4Kgs	12	16	13	et libávit libámina, et fudit sánguinem pacificórum quæ obtúlerat super altáre.
  10020 4 Regum	4Kgs	12	16	14	Porro altáre ǽreum quod erat coram Dómino, tránstulit de fácie templi, et de loco altáris, et de loco templi Dómini: posuítque illud ex látere altáris ad aquilónem.
  10021 4 Regum	4Kgs	12	16	15	Præcépit quoque rex Achaz Uríæ sacerdóti, dicens: Super altáre majus offer holocáustum matutínum, et sacrifícium vespertínum, et holocáustum regis, et sacrifícium ejus, et holocáustum univérsi pópuli terræ, et sacrifícia eórum, et libámina eórum: et omnem sánguinem holocáusti, et univérsum sánguinem víctimæ super illud effúndes: altáre vero ǽreum erit parátum ad voluntátem meam.
  10022 4 Regum	4Kgs	12	16	16	Fecit ígitur Urías sacérdos juxta ómnia quæ præcéperat rex Achaz.
  10023 4 Regum	4Kgs	12	16	17	Tulit autem rex Achaz cælátas bases, et lutérem qui erat désuper: et mare depósuit de bobus ǽreis qui sustentábant illud, et pósuit super paviméntum stratum lápide.	b
  10024 4 Regum	4Kgs	12	16	18	Musach quoque sábbati quod ædificáverat in templo: et ingréssum regis extérius convértit in templum Dómini propter regem Assyriórum.
  10025 4 Regum	4Kgs	12	16	19	Réliqua autem verbórum Achaz quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Juda?	b
  10026 4 Regum	4Kgs	12	16	20	Dormivítque Achaz cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in civitáte David: et regnávit Ezechías fílius ejus pro eo.
  10027 4 Regum	4Kgs	12	17	1	Anno duodécimo Achaz regis Juda, regnávit Osée fílius Ela in Samaría super Ísraël novem annis.
  10028 4 Regum	4Kgs	12	17	2	Fecítque malum coram Dómino, sed non sicut reges Ísraël qui ante eum fúerant.
  10029 4 Regum	4Kgs	12	17	3	Contra hunc ascéndit Salmánasar rex Assyriórum, et factus est ei Osée servus, reddebátque illi tribúta.
  10030 4 Regum	4Kgs	12	17	4	Cumque deprehendísset rex Assyriórum Osée, quod rebelláre nitens misísset núntios ad Sua regem Ægýpti ne præstáret tribúta regi Assyriórum sicut síngulis annis sólitus erat, obsédit eum, et vinctum misit in cárcerem.
  10031 4 Regum	4Kgs	12	17	5	Pervagatúsque est omnem terram: et ascéndens Samaríam, obsédit eam tribus annis.
  10032 4 Regum	4Kgs	12	17	6	Anno autem nono Osée, cepit rex Assyriórum Samaríam, et tránstulit Ísraël in Assýrios: posuítque eos in Hala et in Habor juxta flúvium Gozan, in civitátibus Medórum.
  10033 4 Regum	4Kgs	12	17	7	Factum est enim, cum peccássent fílii Ísraël Dómino Deo suo, qui edúxerat eos de terra Ægýpti, de manu Pharaónis regis Ægýpti, coluérunt deos aliénos.	b
  10034 4 Regum	4Kgs	12	17	8	Et ambulavérunt juxta ritum géntium quas consúmpserat Dóminus in conspéctu filiórum Ísraël et regum Ísraël, quia simíliter fécerant.
  10035 4 Regum	4Kgs	12	17	9	Et offendérunt fílii Ísraël verbis non rectis Dóminum Deum suum: et ædificavérunt sibi excélsa in cunctis úrbibus suis, a turre custódum usque ad civitátem munítam.
  10036 4 Regum	4Kgs	12	17	10	Fecerúntque sibi státuas et lucos in omni colle sublími, et subter omne lignum nemorósum:
  10037 4 Regum	4Kgs	12	17	11	et adolébant ibi incénsum super aras in morem géntium quas transtúlerat Dóminus a fácie eórum: fecerúntque verba péssima irritántes Dóminum.
  10038 4 Regum	4Kgs	12	17	12	Et coluérunt immundítias de quibus præcépit eis Dóminus ne fácerent verbum hoc.
  10039 4 Regum	4Kgs	12	17	13	Et testificátus est Dóminus in Ísraël et in Juda per manum ómnium prophetárum et vidéntium, dicens: Revertímini a viis vestris péssimis, et custodíte præcépta mea et cæremónias, juxta omnem legem quam præcépi pátribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servórum meórum prophetárum.	b
  10040 4 Regum	4Kgs	12	17	14	Qui non audiérunt, sed induravérunt cervícem suam juxta cervícem patrum suórum, qui noluérunt obedíre Dómino Deo suo.
  10041 4 Regum	4Kgs	12	17	15	Et abjecérunt legítima ejus, et pactum quod pépigit cum pátribus eórum, et testificatiónes quibus contestátus est eos: secutíque sunt vanitátes, et vane egérunt: et secúti sunt gentes quæ erant per circúitum eórum, super quibus præcéperat Dóminus eis ut non fácerent sicut et illæ faciébant.
  10042 4 Regum	4Kgs	12	17	16	Et dereliquérunt ómnia præcépta Dómini Dei sui: fecerúntque sibi conflátiles duos vítulos, et lucos, et adoravérunt univérsam milítiam cæli: servierúntque Baal,
  10043 4 Regum	4Kgs	12	17	17	et consecravérunt fílios suos et fílias suas per ignem: et divinatiónibus inserviébant, et augúriis: et tradidérunt se ut fácerent malum coram Dómino, ut irritárent eum.
  10044 4 Regum	4Kgs	12	17	18	Iratúsque est Dóminus veheménter Israéli, et ábstulit eos a conspéctu suo, et non remánsit nisi tribus Juda tantúmmodo.
  10045 4 Regum	4Kgs	12	17	19	Sed nec ipse Juda custodívit mandáta Dómini Dei sui: verum ambulávit in erróribus Ísraël, quos operátus fúerat.
  10046 4 Regum	4Kgs	12	17	20	Projecítque Dóminus omne semen Ísraël, et afflíxit eos, et trádidit eos in manu diripiéntium, donec projíceret eos a fácie sua:
  10047 4 Regum	4Kgs	12	17	21	ex eo jam témpore quo scissus est Ísraël a domo David, et constituérunt sibi regem Jeróboam fílium Nabat: separávit enim Jeróboam Ísraël a Dómino, et peccáre eos fecit peccátum magnum.
  10048 4 Regum	4Kgs	12	17	22	Et ambulavérunt fílii Ísraël in univérsis peccátis Jeróboam quæ fécerat: et non recessérunt ab eis,
  10049 4 Regum	4Kgs	12	17	23	úsquequo Dóminus auférret Ísraël a fácie sua, sicut locútus fúerat in manu ómnium servórum suórum prophetárum: translatúsque est Ísraël de terra sua in Assýrios, usque in diem hanc.
  10050 4 Regum	4Kgs	12	17	24	Addúxit autem rex Assyriórum de Babylóne, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sephárvaim: et collocávit eos in civitátibus Samaríæ pro fíliis Ísraël: qui possedérunt Samaríam, et habitavérunt in úrbibus ejus.	b
  10051 4 Regum	4Kgs	12	17	25	Cumque ibi habitáre cœpíssent, non timébant Dóminum: et immísit in eos Dóminus leónes, qui interficiébant eos.
  10052 4 Regum	4Kgs	12	17	26	Nuntiatúmque est regi Assyriórum, et dictum: Gentes quas transtulísti, et habitáre fecísti in civitátibus Samaríæ, ignórant legítima Dei terræ: et immísit in eos Dóminus leónes, et ecce interfíciunt eos, eo quod ignórent ritum Dei terræ.
  10053 4 Regum	4Kgs	12	17	27	Præcépit autem rex Assyriórum, dicens: Dúcite illuc unum de sacerdótibus quos inde captívos adduxístis, et vadat, et hábitet cum eis: et dóceat eos legítima Dei terræ.
  10054 4 Regum	4Kgs	12	17	28	Ígitur cum venísset unus de sacerdótibus his qui captívi ducti fúerant de Samaría, habitávit in Bethel, et docébat eos quómodo cólerent Dóminum.
  10055 4 Regum	4Kgs	12	17	29	Et unaquǽque gens fabricáta est deum suum: posuerúntque eos in fanis excélsis quæ fécerant Samarítæ, gens et gens in úrbibus suis, in quibus habitábat.
  10056 4 Regum	4Kgs	12	17	30	Viri enim Babylónii fecérunt Sochóthbenoth: viri autem Cuthǽi fecérunt Nergel: et viri de Emath fecérunt Ásima.
  10057 4 Regum	4Kgs	12	17	31	Porro Hevǽi fecérunt Nébahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sephárvaim, comburébant fílios suos igni, Adrámelech et Anámelech diis Sephárvaim.
  10058 4 Regum	4Kgs	12	17	32	Et nihilóminus colébant Dóminum. Fecérunt autem sibi de novíssimis sacerdótes excelsórum, et ponébant eos in fanis sublímibus.	b
  10059 4 Regum	4Kgs	12	17	33	Et cum Dóminum cólerent, diis quoque suis serviébant juxta consuetúdinem géntium, de quibus transláti fúerant Samaríam.
  10060 4 Regum	4Kgs	12	17	34	Usque in præséntem diem morem sequúntur antíquum: non timent Dóminum, neque custódiunt cæremónias ejus, judícia, et legem, et mandátum, quod præcéperat Dóminus fíliis Jacob, quem cognominávit Ísraël:
  10061 4 Regum	4Kgs	12	17	35	et percússerat cum eis pactum, et mandáverat eis, dicens: Nolíte timére deos aliénos, et non adorétis eos, neque colátis eos, et non immolétis eis:
  10062 4 Regum	4Kgs	12	17	36	sed Dóminum Deum vestrum, qui edúxit vos de terra Ægýpti in fortitúdine magna et in bráchio exténto, ipsum timéte, et illum adoráte, et ipsi immoláte.
  10063 4 Regum	4Kgs	12	17	37	Cæremónias quoque, et judícia, et legem, et mandátum, quod scripsit vobis, custodíte ut faciátis cunctis diébus: et non timeátis deos aliénos.
  10064 4 Regum	4Kgs	12	17	38	Et pactum quod percússit vobíscum, nolíte oblivísci: nec colátis deos aliénos,
  10065 4 Regum	4Kgs	12	17	39	sed Dóminum Deum vestrum timéte, et ipse éruet vos de manu ómnium inimicórum vestrórum.
  10066 4 Regum	4Kgs	12	17	40	Illi vero non audiérunt, sed juxta consuetúdinem suam prístinam perpetrábant.
  10067 4 Regum	4Kgs	12	17	41	Fuérunt ígitur gentes istæ timéntes quidem Dóminum, sed nihilóminus et idólis suis serviéntes: nam et fílii eórum, et nepótes, sicut fecérunt patres sui, ita fáciunt usque in præséntem diem.
  10068 4 Regum	4Kgs	12	18	1	Anno tértio Osée fílii Ela regis Ísraël, regnávit Ezechías fílius Achaz regis Juda.
  10069 4 Regum	4Kgs	12	18	2	Vigínti quinque annórum erat cum regnáre cœpísset, et vigínti novem annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Abi fília Zacharíæ.
  10070 4 Regum	4Kgs	12	18	3	Fecítque quod erat bonum coram Dómino, juxta ómnia quæ fécerat David pater ejus.
  10071 4 Regum	4Kgs	12	18	4	Ipse dissipávit excélsa, et contrívit státuas, et succídit lucos, confregítque serpéntem ǽneum quem fécerat Móyses: síquidem usque ad illud tempus fílii Ísraël adolébant ei incénsum: vocavítque nomen ejus Nohéstan.
  10072 4 Regum	4Kgs	12	18	5	In Dómino Deo Ísraël sperávit: ítaque post eum non fuit símilis ei de cunctis régibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuérunt:
  10073 4 Regum	4Kgs	12	18	6	et adhǽsit Dómino, et non recéssit a vestígiis ejus, fecítque mandáta ejus, quæ præcéperat Dóminus Móysi.
  10074 4 Regum	4Kgs	12	18	7	Unde et erat Dóminus cum eo, et in cunctis ad quæ procedébat, sapiénter se agébat. Rebellávit quoque contra regem Assyriórum, et non servívit ei.
  10075 4 Regum	4Kgs	12	18	8	Ipse percússit Philisthǽos usque ad Gazam, et omnes términos eórum, a turre custódum usque ad civitátem munítam.
  10076 4 Regum	4Kgs	12	18	9	Anno quarto regis Ezechíæ, qui erat annus séptimus Osée fílii Ela regis Ísraël, ascéndit Salmánasar rex Assyriórum in Samaríam, et oppugnávit eam,	b
  10077 4 Regum	4Kgs	12	18	10	et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechíæ, id est nono anno Osée regis Ísraël, capta est Samaría:
  10078 4 Regum	4Kgs	12	18	11	et tránstulit rex Assyriórum Ísraël in Assýrios, collocavítque eos in Hala et in Habor flúviis Gozan in civitátibus Medórum:
  10079 4 Regum	4Kgs	12	18	12	quia non audiérunt vocem Dómini Dei sui, sed prætergréssi sunt pactum ejus: ómnia quæ præcéperat Móyses servus Dómini non audiérunt, neque fecérunt.
  10080 4 Regum	4Kgs	12	18	13	Anno quartodécimo regis Ezechíæ, ascéndit Sennácherib rex Assyriórum ad univérsas civitátes Juda munítas, et cepit eas.	b
  10081 4 Regum	4Kgs	12	18	14	Tunc misit Ezechías rex Juda núntios ad regem Assyriórum in Lachis, dicens: Peccávi: recéde a me, et omne quod imposúeris mihi, feram. Indíxit ítaque rex Assyriórum Ezechíæ regi Judæ trecénta talénta argénti, et trigínta talénta auri.
  10082 4 Regum	4Kgs	12	18	15	Dedítque Ezechías omne argéntum quod repértum fúerat in domo Dómini et in thesáuris regis.
  10083 4 Regum	4Kgs	12	18	16	In témpore illo confrégit Ezechías valvas templi Dómini, et láminas auri quas ipse affíxerat, et dedit eas regi Assyriórum.
  10084 4 Regum	4Kgs	12	18	17	Misit autem rex Assyriórum Tharthan, et Rábsaris, et Rábsacen de Lachis ad regem Ezechíam cum manu válida Jerúsalem: qui cum ascendíssent, venérunt Jerúsalem, et stetérunt juxta aquædúctum piscínæ superióris, quæ est in via Agri fullónis.	b
  10085 4 Regum	4Kgs	12	18	18	Vocaverúntque regem: egréssus est autem ad eos Elíacim fílius Helcíæ præpósitus domus, et Sobna scriba, et Jóahe fílius Asaph a commentáriis.
  10086 4 Regum	4Kgs	12	18	19	Dixítque ad eos Rábsaces: Loquímini Ezechíæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriórum: Quæ est ista fidúcia, qua níteris?
  10087 4 Regum	4Kgs	12	18	20	fórsitan inísti consílium, ut prǽpares te ad prœ́lium. In quo confídis, ut áudeas rebelláre?
  10088 4 Regum	4Kgs	12	18	21	an speras in báculo arundíneo atque confrácto Ægýpto, super quem, si incubúerit homo, comminútus ingrediétur manum ejus, et perforábit eam? sic est Phárao rex Ægýpti ómnibus qui confídunt in se.
  10089 4 Regum	4Kgs	12	18	22	Quod si dixéritis mihi: In Dómino Deo nostro habémus fidúciam: nonne iste est, cujus ábstulit Ezechías excélsa et altária, et præcépit Judæ et Jerúsalem: Ante altáre hoc adorábitis in Jerúsalem?
  10090 4 Regum	4Kgs	12	18	23	Nunc ígitur transíte ad dóminum meum regem Assyriórum, et dabo vobis duo míllia equórum, et vidéte an habére valeátis ascensóres eórum.
  10091 4 Regum	4Kgs	12	18	24	Et quómodo potéstis resístere ante unum sátrapam de servis dómini mei mínimis? an fidúciam habes in Ægýpto propter currus et équites?
  10092 4 Regum	4Kgs	12	18	25	Numquid sine Dómini voluntáte ascéndi ad locum istum, ut demolírer eum? Dóminus dixit mihi: Ascénde ad terram hanc, et demolíre eam.
  10093 4 Regum	4Kgs	12	18	26	Dixérunt autem Elíacim fílius Helcíæ, et Sobna, et Jóahe Rábsaci: Precámur ut loquáris nobis servis tuis syríace: síquidem intellígimus hanc linguam: et non loquáris nobis judáice, audiénte pópulo qui est super murum.	b
  10094 4 Regum	4Kgs	12	18	27	Respondítque eis Rábsaces, dicens: Numquid ad dóminum tuum, et ad te misit me dóminus meus, ut lóquerer sermónes hos, et non pótius ad viros qui sedent super murum, ut cómedant stércora sua, et bibant urínam suam vobíscum?
  10095 4 Regum	4Kgs	12	18	28	Stetit ítaque Rábsaces, et exclamávit voce magna judáice, et ait: Audíte verba regis magni, regis Assyriórum.
  10096 4 Regum	4Kgs	12	18	29	Hæc dicit rex: Non vos sedúcat Ezechías: non enim póterit erúere vos de manu mea:
  10097 4 Regum	4Kgs	12	18	30	neque fidúciam vobis tríbuat super Dóminum, dicens: Éruens liberábit nos Dóminus, et non tradétur cívitas hæc in manu regis Assyriórum.
  10098 4 Regum	4Kgs	12	18	31	Nolíte audíre Ezechíam. Hæc enim dicit rex Assyriórum: Fácite mecum quod vobis est útile, et egredímini ad me: et cómedet unusquísque de vínea sua, et de ficu sua: et bibétis aquas de cistérnis vestris,
  10099 4 Regum	4Kgs	12	18	32	donec véniam, et tránsferam vos in terram quæ símilis est terræ vestræ, in terram fructíferam, et fértilem vini, terram panis et vineárum, terram olivárum et ólei ac mellis: et vivétis, et non moriémini. Nolíte audíre Ezechíam, qui vos décipit, dicens: Dóminus liberábit nos.
  10100 4 Regum	4Kgs	12	18	33	Numquid liberavérunt dii géntium terram suam de manu regis Assyriórum?
  10101 4 Regum	4Kgs	12	18	34	ubi est deus Emath, et Arphad? ubi est deus Sephárvaim, Ana, et Ava? numquid liberavérunt Samaríam de manu mea?
  10102 4 Regum	4Kgs	12	18	35	Quinam illi sunt in univérsis diis terrárum, qui eruérunt regiónem suam de manu mea, ut possit erúere Dóminus Jerúsalem de manu mea?
  10103 4 Regum	4Kgs	12	18	36	Tácuit ítaque pópulus, et non respóndit ei quidquam: síquidem præcéptum regis accéperant ut non respondérent ei.	b
  10104 4 Regum	4Kgs	12	18	37	Venítque Elíacim fílius Helcíæ, præpósitus domus, et Sobna scriba, et Jóahe fílius Asaph a commentáriis ad Ezechíam scissis véstibus, et nuntiavérunt ei verba Rábsacis.
  10105 4 Regum	4Kgs	12	19	1	Quæ cum audísset Ezechías rex, scidit vestiménta sua, et opértus est sacco, ingressúsque est domum Dómini.
  10106 4 Regum	4Kgs	12	19	2	Et misit Elíacim præpósitum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdótibus, opértos saccis, ad Isaíam prophétam fílium Amos.
  10107 4 Regum	4Kgs	12	19	3	Qui dixérunt: Hæc dicit Ezechías: Dies tribulatiónis, et increpatiónis, et blasphémiæ dies iste: venérunt fílii usque ad partum, et vires non habet partúriens.
  10108 4 Regum	4Kgs	12	19	4	Si forte áudiat Dóminus Deus tuus univérsa verba Rábsacis, quem misit rex Assyriórum dóminus suus ut exprobráret Deum vivéntem et argúeret verbis, quæ audívit Dóminus Deus tuus: et fac oratiónem pro relíquiis quæ repértæ sunt.
  10109 4 Regum	4Kgs	12	19	5	Venérunt ergo servi regis Ezechíæ ad Isaíam.	b
  10110 4 Regum	4Kgs	12	19	6	Dixítque eis Isaías: Hæc dicétis dómino vestro: Hæc dicit Dóminus: Noli timére a fácie sermónum quos audísti, quibus blasphemavérunt púeri regis Assyriórum me.
  10111 4 Regum	4Kgs	12	19	7	Ecce ego immíttam ei spíritum, et áudiet núntium, et revertétur in terram suam, et dejíciam eum gládio in terra sua.
  10112 4 Regum	4Kgs	12	19	8	Revérsus est ergo Rábsaces, et invénit regem Assyriórum expugnántem Lobnam: audíerat enim quod recessísset de Lachis.	b
  10113 4 Regum	4Kgs	12	19	9	Cumque audísset de Tháraca rege Æthiópiæ, dicéntes: Ecce egréssus est ut pugnet advérsum te: et iret contra eum, misit núntios ad Ezechíam, dicens:
  10114 4 Regum	4Kgs	12	19	10	Hæc dícite Ezechíæ regi Juda: Non te sedúcat Deus tuus in quo habes fidúciam, neque dicas: Non tradétur Jerúsalem in manus regis Assyriórum.
  10115 4 Regum	4Kgs	12	19	11	Tu enim ipse audísti quæ fecérunt reges Assyriórum univérsis terris, quómodo vastavérunt eas: num ergo solus póteris liberári?
  10116 4 Regum	4Kgs	12	19	12	Numquid liberavérunt dii géntium síngulos quos vastavérunt patres mei, Gozan vidélicet, et Haran, et Reseph, et fílios Eden qui erant in Thelássar?
  10117 4 Regum	4Kgs	12	19	13	ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitátis Sephárvaim, Ana, et Ava?
  10118 4 Regum	4Kgs	12	19	14	Ítaque cum accepísset Ezechías lítteras de manu nuntiórum, et legísset eas, ascéndit in domum Dómini, et expándit eas coram Dómino,	b
  10119 4 Regum	4Kgs	12	19	15	et orávit in conspéctu ejus, dicens: Dómine Deus Ísraël, qui sedes super chérubim, tu es Deus solus regum ómnium terræ: tu fecísti cælum et terram.
  10120 4 Regum	4Kgs	12	19	16	Inclína aurem tuam, et audi: áperi, Dómine, óculos tuos, et vide: audi ómnia verba Sennácherib, qui misit ut exprobráret nobis Deum vivéntem.
  10121 4 Regum	4Kgs	12	19	17	Vere, Dómine, dissipavérunt reges Assyriórum gentes, et terras ómnium.
  10122 4 Regum	4Kgs	12	19	18	Et misérunt deos eórum in ignem: non enim erant dii, sed ópera mánuum hóminum, ex ligno et lápide: et perdidérunt eos.
  10123 4 Regum	4Kgs	12	19	19	Nunc ígitur Dómine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant ómnia regna terræ quia tu es Dóminus Deus solus.
  10124 4 Regum	4Kgs	12	19	20	Misit autem Isaías fílius Amos ad Ezechíam, dicens: Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Quæ deprecátus es me super Sennácherib rege Assyriórum, audívi.	b
  10125 4 Regum	4Kgs	12	19	21	Iste est sermo, quem locútus est Dóminus de eo: Sprevit te, et subsannávit te, virgo fília Sion: post tergum tuum caput movit, fília Jerúsalem.
  10126 4 Regum	4Kgs	12	19	22	Cui exprobrásti, et quem blasphemásti? contra quem exaltásti vocem tuam, et elevásti in excélsum óculos tuos? Contra Sanctum Ísraël.
  10127 4 Regum	4Kgs	12	19	23	Per manum servórum tuórum exprobrásti Dómino, et dixísti: In multitúdine cúrruum meórum ascéndi excélsa móntium in summitáte Líbani, et succídi sublímes cedros ejus, et eléctas abiétes illíus. Et ingréssus sum usque ad términos ejus, et saltum Carméli ejus
  10128 4 Regum	4Kgs	12	19	24	ego succídi. Et bibi aquas aliénas, et siccávi vestígiis pedum meórum omnes aquas clausas.
  10129 4 Regum	4Kgs	12	19	25	Numquid non audísti quid ab inítio fécerim? ex diébus antíquis plasmávi illud, et nunc addúxi: erúntque in ruínam cóllium pugnántium civitátes munítæ.	b
  10130 4 Regum	4Kgs	12	19	26	Et qui sedent in eis, húmiles manu, contremuérunt et confúsi sunt: facti sunt velut fœnum agri, et virens herba tectórum, quæ arefácta est ántequam veníret ad maturitátem.
  10131 4 Regum	4Kgs	12	19	27	Habitáculum tuum, et egréssum tuum, et intróitum tuum, et viam tuam ego præscívi, et furórem tuum contra me.
  10132 4 Regum	4Kgs	12	19	28	Insanísti in me, et supérbia tua ascéndit in aures meas: ponam ítaque círculum in náribus tuis, et camum in lábiis tuis, et redúcam te in viam per quam venísti.
  10133 4 Regum	4Kgs	12	19	29	Tibi autem, Ezechía, hoc erit signum: cómede hoc anno quæ repéreris: in secúndo autem anno, quæ sponte nascúntur: porro in tértio anno semináte et métite: plantáte víneas, et comédite fructum eárum.	b
  10134 4 Regum	4Kgs	12	19	30	Et quodcúmque réliquum fúerit de domo Juda, mittet radícem deórsum, et fáciet fructum sursum.
  10135 4 Regum	4Kgs	12	19	31	De Jerúsalem quippe egrediéntur relíquiæ, et quod salvétur de monte Sion: zelus Dómini exercítuum fáciet hoc.
  10136 4 Regum	4Kgs	12	19	32	Quam ob rem hæc dicit Dóminus de rege Assyriórum: Non ingrediétur urbem hanc, nec mittet in eam sagíttam, nec occupábit eam clýpeus, nec circúmdabit eam munítio.
  10137 4 Regum	4Kgs	12	19	33	Per viam qua venit, revertétur: et civitátem hanc non ingrediétur, dicit Dóminus.
  10138 4 Regum	4Kgs	12	19	34	Protegámque urbem hanc, et salvábo eam propter me, et propter David servum meum.
  10139 4 Regum	4Kgs	12	19	35	Factum est ígitur in nocte illa, venit ángelus Dómini, et percússit in castris Assyriórum centum octogínta quinque míllia. Cumque dilúculo surrexísset, vidit ómnia córpora mortuórum: et recédens ábiit,	b
  10140 4 Regum	4Kgs	12	19	36	et revérsus est Sennácherib rex Assyriórum, et mansit in Nínive.
  10141 4 Regum	4Kgs	12	19	37	Cumque adoráret in templo Nesroch deum suum, Adrámelech et Sárasar fílii ejus percussérunt eum gládio, fugerúntque in terram Armeniórum: et regnávit Asarháddon fílius ejus pro eo.
  10142 4 Regum	4Kgs	12	20	1	In diébus illis ægrotávit Ezechías usque ad mortem: et venit ad eum Isaías fílius Amos prophéta, dixítque ei: Hæc dicit Dóminus Deus: Prǽcipe dómui tuæ: moriéris enim tu, et non vives.
  10143 4 Regum	4Kgs	12	20	2	Qui convértit fáciem suam ad paríetem, et orávit Dóminum, dicens:
  10144 4 Regum	4Kgs	12	20	3	Óbsecro, Dómine: meménto, quæso, quómodo ambuláverim coram te in veritáte, et in corde perfécto, et quod plácitum est coram te fécerim. Flevit ítaque Ezechías fletu magno.
  10145 4 Regum	4Kgs	12	20	4	Et ántequam egrederétur Isaías médiam partem átrii, factus est sermo Dómini ad eum, dicens:
  10146 4 Regum	4Kgs	12	20	5	Revértere, et dic Ezechíæ duci pópuli mei: Hæc dicit Dóminus Deus David patris tui: Audívi oratiónem tuam, et vidi lácrimas tuas, et ecce sanávi te: die tértio ascéndes templum Dómini.
  10147 4 Regum	4Kgs	12	20	6	Et addam diébus tuis quíndecim annos: sed et de manu regis Assyriórum liberábo te, et civitátem hanc: et prótegam urbem istam propter me, et propter David servum meum.
  10148 4 Regum	4Kgs	12	20	7	Dixítque Isaías: Afférte massam ficórum. Quam cum attulíssent, et posuíssent super ulcus ejus, curátus est.
  10149 4 Regum	4Kgs	12	20	8	Díxerat autem Ezechías ad Isaíam: Quod erit signum, quia Dóminus me sanábit, et quia ascensúrus sum die tértia templum Dómini?
  10150 4 Regum	4Kgs	12	20	9	Cui ait Isaías: Hoc erit signum a Dómino quod factúrus sit Dóminus sermónem quem locútus est: vis ut ascéndat umbra decem líneis, an ut revertátur tótidem grádibus?
  10151 4 Regum	4Kgs	12	20	10	Et ait Ezechías: Fácile est umbram créscere decem líneis: nec hoc volo ut fiat, sed ut revertátur retrórsum decem grádibus.
  10152 4 Regum	4Kgs	12	20	11	Invocávit ítaque Isaías prophéta Dóminum, et redúxit umbram per líneas quibus jam descénderat in horológio Achaz, retrórsum decem grádibus.
  10153 4 Regum	4Kgs	12	20	12	In témpore illo misit Bérodach Báladan, fílius Báladan, rex Babyloniórum, lítteras et múnera ad Ezechíam: audíerat enim quod ægrotásset Ezechías.	b
  10154 4 Regum	4Kgs	12	20	13	Lætátus est autem in advéntu eórum Ezechías, et osténdit eis domum arómatum, et aurum et argéntum, et pigménta vária, unguénta quoque, et domum vasórum suórum, et ómnia quæ habére póterat in thesáuris suis. Non fuit quod non monstráret eis Ezechías in domo sua, et in omni potestáte sua.
  10155 4 Regum	4Kgs	12	20	14	Venit autem Isaías prophéta ad regem Ezechíam, dixítque ei: Quid dixérunt viri isti? aut unde venérunt ad te? Cui ait Ezechías: De terra longínqua venérunt ad me, de Babylóne.
  10156 4 Regum	4Kgs	12	20	15	At ille respóndit: Quid vidérunt in domo tua? Ait Ezechías: Ómnia quæcúmque sunt in domo mea, vidérunt: nihil est quod non monstráverim eis in thesáuris meis.
  10157 4 Regum	4Kgs	12	20	16	Dixit ítaque Isaías Ezechíæ: Audi sermónem Dómini:
  10158 4 Regum	4Kgs	12	20	17	Ecce dies vénient, et auferéntur ómnia quæ sunt in domo tua, et quæ condidérunt patres tui usque in diem hanc, in Babylónem: non remanébit quidquam, ait Dóminus.
  10159 4 Regum	4Kgs	12	20	18	Sed et de fíliis tuis qui egrediéntur ex te, quos generábis, tolléntur, et erunt eunúchi in palátio regis Babylónis.
  10160 4 Regum	4Kgs	12	20	19	Dixit Ezechías ad Isaíam: Bonus sermo Dómini quem locútus es: sit pax et véritas in diébus meis.
  10161 4 Regum	4Kgs	12	20	20	Réliqua autem sermónum Ezechíæ, et omnis fortitúdo ejus, et quómodo fécerit piscínam et aquædúctum, et introdúxerit aquas in civitátem, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Juda?	b
  10162 4 Regum	4Kgs	12	20	21	Dormivítque Ezechías cum pátribus suis, et regnávit Manásses fílius ejus pro eo.
  10163 4 Regum	4Kgs	12	21	1	Duódecim annórum erat Manásses cum regnáre cœpísset, et quinquagínta quinque annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Haphsíba.
  10164 4 Regum	4Kgs	12	21	2	Fecítque malum in conspéctu Dómini, juxta idóla géntium quas delévit Dóminus a fácie filiórum Ísraël.
  10165 4 Regum	4Kgs	12	21	3	Conversúsque est, et ædificávit excélsa quæ dissipáverat Ezechías pater ejus: et eréxit aras Baal, et fecit lucos sicut fécerat Achab rex Ísraël, et adorávit omnem milítiam cæli, et cóluit eam.
  10166 4 Regum	4Kgs	12	21	4	Exstruxítque aras in domo Dómini, de qua dixit Dóminus: In Jerúsalem ponam nomen meum.
  10167 4 Regum	4Kgs	12	21	5	Et exstrúxit altária univérsæ milítiæ cæli in duóbus átriis templi Dómini.
  10168 4 Regum	4Kgs	12	21	6	Et tradúxit fílium suum per ignem: et ariolátus est, et observávit augúria, et fecit pythónes, et arúspices multiplicávit, ut fáceret malum coram Dómino, et irritáret eum.
  10169 4 Regum	4Kgs	12	21	7	Pósuit quoque idólum luci quem fécerat, in templo Dómini, super quod locútus est Dóminus ad David, et ad Salomónem fílium ejus: In templo hoc, et in Jerúsalem quam elégi de cunctis tríbubus Ísraël, ponam nomen meum in sempitérnum.
  10170 4 Regum	4Kgs	12	21	8	Et ultra non fáciam commovéri pedem Ísraël de terra quam dedi pátribus eórum: si tamen custodíerint ópere ómnia quæ præcépi eis, et univérsam legem quam mandávit eis servus meus Móyses.
  10171 4 Regum	4Kgs	12	21	9	Illi vero non audiérunt: sed sedúcti sunt a Manásse, ut fácerent malum super gentes quas contrívit Dóminus a fácie filiórum Ísraël.
  10172 4 Regum	4Kgs	12	21	10	Locutúsque est Dóminus in manu servórum suórum prophetárum, dicens:	b
  10173 4 Regum	4Kgs	12	21	11	Quia fecit Manásses rex Juda abominatiónes istas péssimas, super ómnia quæ fecérunt Amorrhǽi ante eum, et peccáre fecit étiam Judam in immundítiis suis:
  10174 4 Regum	4Kgs	12	21	12	proptérea hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Ecce ego indúcam mala super Jerúsalem et Judam, ut quicúmque audíerit, tínniant ambæ aures ejus.
  10175 4 Regum	4Kgs	12	21	13	Et exténdam super Jerúsalem funículum Samaríæ, et pondus domus Achab: et delébo Jerúsalem, sicut deléri solent tábulæ: et delens vertam, et ducam crébrius stylum super fáciem ejus.
  10176 4 Regum	4Kgs	12	21	14	Dimíttam vero relíquias hæreditátis meæ, et tradam eas in manus inimicórum ejus, erúntque in vastitátem, et in rapínam cunctis adversáriis suis:
  10177 4 Regum	4Kgs	12	21	15	eo quod fécerint malum coram me, et perseveráverint irritántes me, ex die qua egréssi sunt patres eórum ex Ægýpto usque ad hanc diem.
  10178 4 Regum	4Kgs	12	21	16	Ínsuper et sánguinem innóxium fudit Manásses multum nimis, donec impléret Jerúsalem usque ad os: absque peccátis suis quibus peccáre fecit Judam, ut fáceret malum coram Dómino.	b
  10179 4 Regum	4Kgs	12	21	17	Réliqua autem sermónum Manásse, ut univérsa quæ fecit, et peccátum ejus quod peccávit, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Juda?
  10180 4 Regum	4Kgs	12	21	18	Dormivítque Manásses cum pátribus suis, et sepúltus est in horto domus suæ, in horto Oza: et regnávit Amon fílius ejus pro eo.
  10181 4 Regum	4Kgs	12	21	19	Vigínti duórum annórum erat Amon cum regnáre cœpísset: duóbus quoque annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Messálemeth fília Harus de Jéteba.	b
  10182 4 Regum	4Kgs	12	21	20	Fecítque malum in conspéctu Dómini, sicut fécerat Manásses pater ejus.
  10183 4 Regum	4Kgs	12	21	21	Et ambulávit in omni via per quam ambuláverat pater ejus, servivítque immundítiis quibus servíerat pater ejus, et adorávit eas:
  10184 4 Regum	4Kgs	12	21	22	et derelíquit Dóminum Deum patrum suórum, et non ambulávit in via Dómini.
  10185 4 Regum	4Kgs	12	21	23	Tetenderúntque ei insídias servi sui, et interfecérunt regem in domo sua.
  10186 4 Regum	4Kgs	12	21	24	Percússit autem pópulus terræ omnes qui conjuráverant contra regem Amon, et constituérunt sibi regem Josíam fílium ejus pro eo.
  10187 4 Regum	4Kgs	12	21	25	Réliqua autem sermónum Amon quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Juda?
  10188 4 Regum	4Kgs	12	21	26	Sepelierúntque eum in sepúlchro suo, in horto Oza: et regnávit Josías fílius ejus pro eo.
  10189 4 Regum	4Kgs	12	22	1	Octo annórum erat Josías cum regnáre cœpísset: trigínta et uno anno regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Idída fília Hadaía de Bésecath.
  10190 4 Regum	4Kgs	12	22	2	Fecítque quod plácitum erat coram Dómino, et ambulávit per omnes vias David patris sui: non declinávit ad déxteram, sive ad sinístram.
  10191 4 Regum	4Kgs	12	22	3	Anno autem octavodécimo regis Josíæ, misit rex Saphan fílium Aslía fílii Méssulam scribam templi Dómini, dicens ei:	b
  10192 4 Regum	4Kgs	12	22	4	Vade ad Helcíam sacerdótem magnum, ut conflétur pecúnia quæ illáta est in templum Dómini, quam collegérunt janitóres templi a pópulo:
  10193 4 Regum	4Kgs	12	22	5	detúrque fabris per præpósitos domus Dómini, qui et distríbuant eam his qui operántur in templo Dómini, ad instauránda sartatécta templi:
  10194 4 Regum	4Kgs	12	22	6	tignáriis vidélicet et cæmentáriis, et iis qui interrúpta compónunt: et ut emántur ligna, et lápides de lapicidínis, ad instaurándum templum Dómini.
  10195 4 Regum	4Kgs	12	22	7	Verúmtamen non supputétur eis argéntum quod accípiunt, sed in potestáte hábeant, et in fide.
  10196 4 Regum	4Kgs	12	22	8	Dixit autem Helcías póntifex ad Saphan scribam: Librum legis réperi in domo Dómini. Dedítque Helcías volúmen Saphan, qui et legit illud.
  10197 4 Regum	4Kgs	12	22	9	Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiávit ei quod præcéperat, et ait: Conflavérunt servi tui pecúniam quæ repérta est in domo Dómini, et dedérunt ut distribuerétur fabris a præféctis óperum templi Dómini.
  10198 4 Regum	4Kgs	12	22	10	Narrávit quoque Saphan scriba regi, dicens: Librum dedit mihi Helcías sacérdos. Quem cum legísset Saphan coram rege,	b
  10199 4 Regum	4Kgs	12	22	11	et audísset rex verba libri legis Dómini, scidit vestiménta sua.
  10200 4 Regum	4Kgs	12	22	12	Et præcépit Helcíæ sacerdóti, et Áhicam fílio Saphan, et Áchobor fílio Micha, et Saphan scribæ, et Asaíæ servo regis, dicens:
  10201 4 Regum	4Kgs	12	22	13	Ite et consúlite Dóminum super me, et super pópulo, et super omni Juda, de verbis volúminis istíus, quod invéntum est: magna enim ira Dómini succénsa est contra nos, quia non audiérunt patres nostri verba libri hujus, ut fácerent omne quod scriptum est nobis.
  10202 4 Regum	4Kgs	12	22	14	Iérunt ítaque Helcías sacérdos, et Áhicam, et Áchobor, et Sapham, et Asaía, ad Holdam prophétidem, uxórem Sellum fílii Thécuæ fílii Áraas custódis véstium, quæ habitábat in Jerúsalem in Secúnda: locutíque sunt ad eam.
  10203 4 Regum	4Kgs	12	22	15	Et illa respóndit eis: Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Dícite viro qui misit vos ad me:
  10204 4 Regum	4Kgs	12	22	16	Hæc dicit Dóminus: Ecce ego addúcam mala super locum istum, et super habitatóres ejus, ómnia verba legis quæ legit rex Juda:
  10205 4 Regum	4Kgs	12	22	17	quia dereliquérunt me, et sacrificavérunt diis aliénis, irritántes me in cunctis opéribus mánuum suárum: et succendétur indignátio mea in loco hoc, et non extinguétur.
  10206 4 Regum	4Kgs	12	22	18	Regi autem Juda, qui misit vos ut consulerétis Dóminum, sic dicétis: Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Pro eo quod audísti verba volúminis,
  10207 4 Regum	4Kgs	12	22	19	et pertérritum est cor tuum, et humiliátus es coram Dómino, audítis sermónibus contra locum istum et habitatóres ejus, quod vidélicet fíerent in stupórem et in maledíctum: et scidísti vestiménta tua, et flevísti coram me, et ego audívi, ait Dóminus:
  10208 4 Regum	4Kgs	12	22	20	idcírco cólligam te ad patres tuos, et colligéris ad sepúlchrum tuum in pace, ut non vídeant óculi tui ómnia mala quæ inductúrus sum super locum istum.
  10209 4 Regum	4Kgs	12	23	1	Et renuntiavérunt regi quod díxerat. Qui misit: et congregáti sunt ad eum omnes senes Juda et Jerúsalem.
  10210 4 Regum	4Kgs	12	23	2	Ascendítque rex templum Dómini, et omnes viri Juda, universíque qui habitábant in Jerúsalem cum eo sacerdótes et prophétæ, et omnis pópulus a parvo usque ad magnum: legítque, cunctis audiéntibus, ómnia verba libri fœ́deris, qui invéntus est in domo Dómini.
  10211 4 Regum	4Kgs	12	23	3	Stetítque rex super gradum: et fœdus percússit coram Dómino, ut ambulárent post Dóminum, et custodírent præcépta ejus, et testimónia, et cæremónias in omni corde, et in tota ánima, et suscitárent verba fœ́deris hujus, quæ scripta erant in libro illo: acquievítque pópulus pacto.
  10212 4 Regum	4Kgs	12	23	4	Et præcépit rex Helcíæ pontífici, et sacerdótibus secúndi órdinis, et janitóribus, ut projícerent de templo Dómini ómnia vasa quæ facta fúerant Baal, et in luco, et univérsæ milítiæ cæli: et combússit ea foris Jerúsalem in conválle Cedron, et tulit púlverem eórum in Bethel.	b
  10213 4 Regum	4Kgs	12	23	5	Et delévit arúspices quos posúerant reges Juda ad sacrificándum in excélsis per civitátes Juda, et in circúitu Jerúsalem: et eos qui adolébant incénsum Baal, et soli, et lunæ, et duódecim signis, et omni milítiæ cæli.
  10214 4 Regum	4Kgs	12	23	6	Et efférri fecit lucum de domo Dómini foras Jerúsalem in conválle Cedron, et combússit eum ibi, et redégit in púlverem, et projécit super sepúlchra vulgi.
  10215 4 Regum	4Kgs	12	23	7	Destrúxit quoque ædículas effeminatórum quæ erant in domo Dómini, pro quibus mulíeres texébant quasi domúnculas luci.
  10216 4 Regum	4Kgs	12	23	8	Congregavítque omnes sacerdótes de civitátibus Juda, et contaminávit excélsa ubi sacrificábant sacerdótes de Gábaa usque Bersabée, et destrúxit aras portárum in intróitu óstii Jósue príncipis civitátis, quod erat ad sinístram portæ civitátis.
  10217 4 Regum	4Kgs	12	23	9	Verúmtamen non ascendébant sacerdótes excelsórum ad altáre Dómini in Jerúsalem: sed tantum comedébant ázyma in médio fratrum suórum.
  10218 4 Regum	4Kgs	12	23	10	Contaminávit quoque Topheth, quod est in conválle fílii Ennom, ut nemo consecráret fílium suum aut fíliam per ignem, Moloch.
  10219 4 Regum	4Kgs	12	23	11	Ábstulit quoque equos quos déderant reges Juda soli in intróitu templi Dómini juxta éxedram Nathánmelech eunúchi, qui erat in Phárurim: currus autem solis combússit igni.
  10220 4 Regum	4Kgs	12	23	12	Altária quoque quæ erant super tecta cœnáculi Achaz, quæ fécerant reges Juda, et altária quæ fécerat Manásses in duóbus átriis templi Dómini, destrúxit rex, et cucúrrit inde, et dispérsit cínerem eórum in torréntem Cedron.
  10221 4 Regum	4Kgs	12	23	13	Excélsa quoque, quæ erant in Jerúsalem ad déxteram partem montis offensiónis, quæ ædificáverat Sálomon rex Ísraël Ástaroth idólo Sidoniórum, et Chamos offensióni Moab, et Melchom abominatióni filiórum Ammon, pólluit rex.
  10222 4 Regum	4Kgs	12	23	14	Et contrívit státuas, et succídit lucos: replevítque loca eórum óssibus mortuórum.
  10223 4 Regum	4Kgs	12	23	15	Ínsuper et altáre quod erat in Bethel, et excélsum quod fécerat Jeróboam fílius Nabat, qui peccáre fecit Ísraël: et altáre illud, et excélsum destrúxit, atque combússit, et commínuit in púlverem, succendítque étiam lucum.	b
  10224 4 Regum	4Kgs	12	23	16	Et convérsus Josías, vidit ibi sepúlchra quæ erant in monte: misítque et tulit ossa de sepúlchris, et combússit ea super altáre, et pólluit illud juxta verbum Dómini quod locútus est vir Dei, qui prædíxerat verba hæc.
  10225 4 Regum	4Kgs	12	23	17	Et ait: Quis est títulus ille, quem vídeo? Responderúntque ei cives urbis illíus: Sepúlchrum est hóminis Dei, qui venit de Juda, et prædíxit verba hæc, quæ fecísti super altáre Bethel.
  10226 4 Regum	4Kgs	12	23	18	Et ait: Dimítte eum: nemo commóveat ossa ejus. Et intácta mansérunt ossa illíus cum óssibus prophétæ qui vénerat de Samaría.
  10227 4 Regum	4Kgs	12	23	19	Ínsuper et ómnia fana excelsórum quæ erant in civitátibus Samaríæ, quæ fécerant reges Ísraël ad irritándum Dóminum, ábstulit Josías: et fecit eis secúndum ómnia ópera quæ fécerat in Bethel.
  10228 4 Regum	4Kgs	12	23	20	Et occídit univérsos sacerdótes excelsórum qui erant ibi super altária, et combússit ossa humána super ea: reversúsque est Jerúsalem.
  10229 4 Regum	4Kgs	12	23	21	Et præcépit omni pópulo, dicens: Fácite Phase Dómino Deo vestro, secúndum quod scriptum est in libro fœ́deris hujus.	b
  10230 4 Regum	4Kgs	12	23	22	Nec enim factum est Phase tale a diébus júdicum qui judicavérunt Ísraël, et ómnium diérum regum Ísraël et regum Juda,
  10231 4 Regum	4Kgs	12	23	23	sicut in octavodécimo anno regis Josíæ factum est Phase istud Dómino in Jerúsalem.
  10232 4 Regum	4Kgs	12	23	24	Sed et pythónes, et aríolos, et figúras idolórum, et immundítias, et abominatiónes, quæ fúerant in terra Juda et Jerúsalem, ábstulit Josías: ut statúeret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invénit Helcías sacérdos in templo Dómini.
  10233 4 Regum	4Kgs	12	23	25	Símilis illi non fuit ante eum rex, qui reverterétur ad Dóminum in omni corde suo, et in tota ánima sua, et in univérsa virtúte sua juxta omnem legem Móysi: neque post eum surréxit símilis illi.
  10234 4 Regum	4Kgs	12	23	26	Verúmtamen non est avérsus Dóminus ab ira furóris sui magni quo irátus est furor ejus contra Judam propter irritatiónes quibus provocáverat eum Manásses.
  10235 4 Regum	4Kgs	12	23	27	Dixit ítaque Dóminus: Étiam Judam áuferam a fácie mea, sicut ábstuli Ísraël: et projíciam civitátem hanc quam elégi Jerúsalem, et domum de qua dixi: Erit nomen meum ibi.
  10236 4 Regum	4Kgs	12	23	28	Réliqua autem sermónum Josíæ, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verbórum diérum regum Juda?	b
  10237 4 Regum	4Kgs	12	23	29	In diébus ejus ascéndit Phárao Néchao rex Ægýpti contra regem Assyriórum ad flumen Euphráten, et ábiit Josías rex in occúrsum ejus: et occísus est in Magéddo cum vidísset eum.
  10238 4 Regum	4Kgs	12	23	30	Et portavérunt eum servi sui mórtuum de Magéddo: et pertulérunt in Jerúsalem, et sepeliérunt eum in sepúlchro suo. Tulítque pópulus terræ Jóachaz fílium Josíæ: et unxérunt eum, et constituérunt eum regem pro patre suo.
  10239 4 Regum	4Kgs	12	23	31	Vigínti trium annórum erat Jóachaz cum regnáre cœpísset, et tribus ménsibus regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Amítal fília Jeremíæ de Lobna.	b
  10240 4 Regum	4Kgs	12	23	32	Et fecit malum coram Dómino, juxta ómnia quæ fécerant patres ejus.
  10241 4 Regum	4Kgs	12	23	33	Vinxítque eum Phárao Néchao in Rebla, quæ est in terra Emath, ne regnáret in Jerúsalem: et impósuit mulctam terræ centum taléntis argénti, et talénto auri.
  10242 4 Regum	4Kgs	12	23	34	Regémque constítuit Phárao Néchao Elíacim fílium Josíæ pro Josía patre ejus: vertítque nomen ejus Jóakim. Porro Jóachaz tulit, et duxit in Ægýptum, et mórtuus est ibi.
  10243 4 Regum	4Kgs	12	23	35	Argéntum autem et aurum dedit Jóakim Pharaóni, cum indixísset terræ per síngulos, ut conferrétur juxta præcéptum Pharaónis: et unumquémque juxta vires suas exégit, tam argéntum quam aurum, de pópulo terræ, ut daret Pharaóni Néchao.
  10244 4 Regum	4Kgs	12	23	36	Vigínti quinque annórum erat Jóakim cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Zebída fília Phadaía de Ruma.
  10245 4 Regum	4Kgs	12	23	37	Et fecit malum coram Dómino juxta ómnia quæ fécerant patres ejus.
  10246 4 Regum	4Kgs	12	24	1	In diébus ejus ascéndit Nabuchodónosor rex Babylónis, et factus est ei Jóakim servus tribus annis: et rursum rebellávit contra eum.
  10247 4 Regum	4Kgs	12	24	2	Immisítque ei Dóminus latrúnculos Chaldæórum, et latrúnculos Sýriæ, et latrúnculos Moab, et latrúnculos filiórum Ammon: et immísit eos in Judam ut dispérderent eum, juxta verbum Dómini quod locútus fúerat per servos suos prophétas.
  10248 4 Regum	4Kgs	12	24	3	Factum est autem hoc per verbum Dómini contra Judam, ut auférret eum coram se propter peccáta Manásse univérsa quæ fecit,
  10249 4 Regum	4Kgs	12	24	4	et propter sánguinem innóxium quem effúdit, et implévit Jerúsalem cruóre innocéntium: et ob hanc rem nóluit Dóminus propitiári.
  10250 4 Regum	4Kgs	12	24	5	Réliqua autem sermónum Jóakim, et univérsa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermónum diérum regum Juda? Et dormívit Jóakim cum pátribus suis:
  10251 4 Regum	4Kgs	12	24	6	et regnávit Jóachin fílius ejus pro eo.
  10252 4 Regum	4Kgs	12	24	7	Et ultra non áddidit rex Ægýpti ut egrederétur de terra sua: túlerat enim rex Babylónis, a rivo Ægýpti usque ad flúvium Euphráten, ómnia quæ fúerant regis Ægýpti.
  10253 4 Regum	4Kgs	12	24	8	Decem et octo annórum erat Jóachin cum regnáre cœpísset, et tribus ménsibus regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Nohésta fília Élnathan de Jerúsalem.	b
  10254 4 Regum	4Kgs	12	24	9	Et fecit malum coram Dómino, juxta ómnia quæ fécerat pater ejus.
  10255 4 Regum	4Kgs	12	24	10	In témpore illo ascendérunt servi Nabuchodónosor regis Babylónis in Jerúsalem, et circúmdata est urbs munitiónibus.
  10256 4 Regum	4Kgs	12	24	11	Venítque Nabuchodónosor rex Babylónis ad civitátem cum servis suis ut oppugnárent eam.
  10257 4 Regum	4Kgs	12	24	12	Egressúsque est Jóachin rex Juda ad regem Babylónis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et príncipes ejus, et eunúchi ejus: et suscépit eum rex Babylónis anno octávo regni sui.
  10258 4 Regum	4Kgs	12	24	13	Et prótulit inde omnes thesáuros domus Dómini, et thesáuros domus régiæ: et concídit univérsa vasa áurea quæ fécerat Sálomon rex Ísraël in templo Dómini juxta verbum Dómini.
  10259 4 Regum	4Kgs	12	24	14	Et tránstulit omnem Jerúsalem, et univérsos príncipes, et omnes fortes exércitus, decem míllia, in captivitátem, et omnem artíficem et clusórem: nihílque relíctum est, excéptis paupéribus pópuli terræ.
  10260 4 Regum	4Kgs	12	24	15	Tránstulit quoque Jóachin in Babylónem, et matrem regis, et uxóres regis, et eunúchos ejus: et júdices terræ duxit in captivitátem de Jerúsalem in Babylónem.
  10261 4 Regum	4Kgs	12	24	16	Et omnes viros robústos, septem míllia, et artífices, et clusóres mille, omnes viros fortes et bellatóres: duxítque eos rex Babylónis captívos in Babylónem.
  10262 4 Regum	4Kgs	12	24	17	Et constítuit Matthaníam pátruum ejus pro eo: imposuítque nomen ei Sedecíam.
  10263 4 Regum	4Kgs	12	24	18	Vigésimum et primum annum ætátis habébat Sedecías cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus erat Amítal fília Jeremíæ de Lobna.	b
  10264 4 Regum	4Kgs	12	24	19	Et fecit malum coram Dómino, juxta ómnia quæ fécerat Jóakim.
  10265 4 Regum	4Kgs	12	24	20	Irascebátur enim Dóminus contra Jerúsalem et contra Judam, donec projíceret eos a fácie sua: recessítque Sedecías a rege Babylónis.
  10266 4 Regum	4Kgs	12	25	1	Factum est autem anno nono regni ejus, mense décimo, décima die mensis, venit Nabuchodónosor rex Babylónis, ipse et omnis exércitus ejus, in Jerúsalem, et circumdedérunt eam: et exstruxérunt in circúitu ejus munitiónes.
  10267 4 Regum	4Kgs	12	25	2	Et clausa est cívitas atque valláta usque ad undécimum annum regis Sedecíæ,
  10268 4 Regum	4Kgs	12	25	3	nona die mensis: prævaluítque fames in civitáte, nec erat panis pópulo terræ.
  10269 4 Regum	4Kgs	12	25	4	Et interrúpta est cívitas: et omnes viri bellatóres nocte fugérunt per viam portæ quæ est inter dúplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldǽi obsidébant in circúitu civitátem. Fugit ítaque Sedecías per viam quæ ducit ad campéstria solitúdinis.
  10270 4 Regum	4Kgs	12	25	5	Et persecútus est exércitus Chaldæórum regem, comprehendítque eum in planítie Jéricho: et omnes bellatóres qui erant cum eo, dispérsi sunt, et reliquérunt eum.
  10271 4 Regum	4Kgs	12	25	6	Apprehénsum ergo regem duxérunt ad regem Babylónis in Réblatha: qui locútus est cum eo judícium.
  10272 4 Regum	4Kgs	12	25	7	Fílios autem Sedecíæ occídit coram eo, et óculos ejus effódit, vinxítque eum caténis, et addúxit in Babylónem.
  10273 4 Regum	4Kgs	12	25	8	Mense quinto, séptima die mensis, ipse est annus nonusdécimus regis Babylónis, venit Nabuzárdan princeps exércitus, servus regis Babylónis, in Jerúsalem.	b
  10274 4 Regum	4Kgs	12	25	9	Et succéndit domum Dómini, et domum regis: et domos Jerúsalem, omnémque domum combússit igni.
  10275 4 Regum	4Kgs	12	25	10	Et muros Jerúsalem in circúitu destrúxit omnis exércitus Chaldæórum, qui erat cum príncipe mílitum.
  10276 4 Regum	4Kgs	12	25	11	Réliquam autem pópuli partem quæ remánserat in civitáte, et pérfugas qui transfúgerant ad regem Babylónis, et réliquum vulgus tránstulit Nabuzárdan princeps milítiæ.
  10277 4 Regum	4Kgs	12	25	12	Et de paupéribus terræ relíquit vinitóres et agrícolas.
  10278 4 Regum	4Kgs	12	25	13	Colúmnas autem ǽreas quæ erant in templo Dómini, et bases, et mare ǽreum quod erat in domo Dómini, confregérunt Chaldǽi, et transtulérunt æs omne in Babylónem.
  10279 4 Regum	4Kgs	12	25	14	Ollas quoque ǽreas, et trullas, et tridéntes, et scyphos, et mortaríola, et ómnia vasa ǽrea, in quibus ministrábant, tulérunt.
  10280 4 Regum	4Kgs	12	25	15	Necnon et thuríbula, et phíalas: quæ áurea, áurea, et quæ argéntea, argéntea tulit princeps milítiæ,
  10281 4 Regum	4Kgs	12	25	16	id est, colúmnas duas, mare unum, et bases quas fécerat Sálomon in templo Dómini: non erat pondus æris ómnium vasórum.
  10282 4 Regum	4Kgs	12	25	17	Decem et octo cúbitos altitúdinis habébat colúmna una: et capitéllum ǽreum super se altitúdinis trium cubitórum: et retiáculum, et malogranáta super capitéllum colúmnæ, ómnia ǽrea: símilem et colúmna secúnda habébat ornátum.
  10283 4 Regum	4Kgs	12	25	18	Tulit quoque princeps milítiæ Saraíam sacerdótem primum, et Sophoníam sacerdótem secúndum, et tres janitóres.	b
  10284 4 Regum	4Kgs	12	25	19	Et de civitáte eunúchum unum, qui erat præféctus super bellatóres viros: et quinque viros de his qui stéterant coram rege, quos réperit in civitáte: et Sopher príncipem exércitus, qui probábat tyrónes de pópulo terræ: et sexagínta viros e vulgo, qui invénti fúerant in civitáte.
  10285 4 Regum	4Kgs	12	25	20	Quos tollens Nabuzárdan princeps mílitum, duxit ad regem Babylónis in Réblatha.
  10286 4 Regum	4Kgs	12	25	21	Percussítque eos rex Babylónis, et interfécit eos in Réblatha in terra Emath: et translátus est Juda de terra sua.
  10287 4 Regum	4Kgs	12	25	22	Pópulo autem qui relíctus erat in terra Juda, quem dimíserat Nabuchodónosor rex Babylónis, præfécit Godolíam fílium Áhicam fílii Saphan.
  10288 4 Regum	4Kgs	12	25	23	Quod cum audíssent omnes duces mílitum, ipsi et viri qui erant cum eis, vidélicet quod constituísset rex Babylónis Godolíam, venérunt ad Godolíam in Maspha, Ísmahel fílius Nathaníæ, et Jóhanan fílius Carée, et Saraía fílius Thanéhumeth Netophathítes, et Jezonías fílius Maáchathi, ipsi et sócii eórum.
  10289 4 Regum	4Kgs	12	25	24	Juravítque Godolías ipsis et sóciis eórum, dicens: Nolíte timére servíre Chaldǽis: manéte in terra, et servíte regi Babylónis, et bene erit vobis.
  10290 4 Regum	4Kgs	12	25	25	Factum est autem in mense séptimo, venit Ísmahel fílius Nathaníæ fílii Elísama de sémine régio, et decem viri cum eo: percusserúntque Godolíam, qui et mórtuus est: sed et Judǽos et Chaldǽos qui erant cum eo in Maspha.
  10291 4 Regum	4Kgs	12	25	26	Consurgénsque omnis pópulus a parvo usque ad magnum, et príncipes mílitum, venérunt in Ægýptum timéntes Chaldǽos.
  10292 4 Regum	4Kgs	12	25	27	Factum est vero in anno trigésimo séptimo transmigratiónis Jóachin regis Juda, mense duodécimo, vigésima séptima die mensis: sublevávit Evilmérodach rex Babylónis, anno quo regnáre cœ́perat, caput Jóachin regis Juda de cárcere.	b
  10293 4 Regum	4Kgs	12	25	28	Et locútus est ei benígne, et pósuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylóne.
  10294 4 Regum	4Kgs	12	25	29	Et mutávit vestes ejus quas habúerat in cárcere, et comedébat panem semper in conspéctu ejus cunctis diébus vitæ suæ.
  10295 4 Regum	4Kgs	12	25	30	Annónam quoque constítuit ei sine intermissióne, quæ et dabátur ei a rege per síngulos dies ómnibus diébus vitæ suæ.
  10296 #	1 Paralipómenon	1Par	Liber Primus Paralipómenon
  10297 1 Paralipómenon	1Par	13	1	1	Adam, Seth, Enos,
  10298 1 Paralipómenon	1Par	13	1	2	Cáinan, Maláleel, Jared,
  10299 1 Paralipómenon	1Par	13	1	3	Henoch, Mathúsale, Lamech,
  10300 1 Paralipómenon	1Par	13	1	4	Noë, Sem, Cham, et Japheth.
  10301 1 Paralipómenon	1Par	13	1	5	Fílii Japheth: Gomer, et Magog, et Mádai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.	b
  10302 1 Paralipómenon	1Par	13	1	6	Porro fílii Gomer: Áscenez, et Riphath, et Thogórma.
  10303 1 Paralipómenon	1Par	13	1	7	Fílii autem Javan: Elísa et Tharsis, Cethim et Dódanim.
  10304 1 Paralipómenon	1Par	13	1	8	Fílii Cham: Chus, et Mésraim, et Phut, et Chánaan.	b
  10305 1 Paralipómenon	1Par	13	1	9	Fílii autem Chus: Saba, et Hevíla, Sábatha, et Regma, et Sabáthacha. Porro fílii Regma: Saba, et Dadan.
  10306 1 Paralipómenon	1Par	13	1	10	Chus autem génuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra.
  10307 1 Paralipómenon	1Par	13	1	11	Mésraim vero génuit Ludim, et Anámim, et Láabim, et Néphtuim,
  10308 1 Paralipómenon	1Par	13	1	12	Phétrusim quoque, et Cásluim: de quibus egréssi sunt Philísthiim, et Cáphtorim.
  10309 1 Paralipómenon	1Par	13	1	13	Chánaan vero génuit Sidónem primogénitum suum, Hethǽum quoque,
  10310 1 Paralipómenon	1Par	13	1	14	et Jebusǽum, et Amorrhǽum, et Gergesǽum,
  10311 1 Paralipómenon	1Par	13	1	15	Hevæúmque et Aracǽum, et Sinǽum.
  10312 1 Paralipómenon	1Par	13	1	16	Arádium quoque, et Samarǽum, et Hamathǽum.
  10313 1 Paralipómenon	1Par	13	1	17	Fílii Sem: Ælam, et Assur, et Arpháxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.	b
  10314 1 Paralipómenon	1Par	13	1	18	Arpháxad autem génuit Sale, qui et ipse génuit Heber.
  10315 1 Paralipómenon	1Par	13	1	19	Porro Heber nati sunt duo fílii: nomen uni Phaleg, quia in diébus ejus divísa est terra; et nomen fratris ejus Jectan.
  10316 1 Paralipómenon	1Par	13	1	20	Jectan autem génuit Elmódad, et Saleph, et Asármoth, et Jare,
  10317 1 Paralipómenon	1Par	13	1	21	Adóram quoque, et Huzal, et Decla,
  10318 1 Paralipómenon	1Par	13	1	22	Hebal étiam, et Abímaël, et Saba, necnon
  10319 1 Paralipómenon	1Par	13	1	23	et Ophir, et Hevíla, et Jobab: omnes isti fílii Jectan.
  10320 1 Paralipómenon	1Par	13	1	24	Sem, Arpháxad, Sale,	b
  10321 1 Paralipómenon	1Par	13	1	25	Heber, Phaleg, Ragau,
  10322 1 Paralipómenon	1Par	13	1	26	Serug, Nachor, Thare,
  10323 1 Paralipómenon	1Par	13	1	27	Abram: iste est Ábraham.
  10324 1 Paralipómenon	1Par	13	1	28	Fílii autem Ábraham, Ísaac et Ísmahel.	b
  10325 1 Paralipómenon	1Par	13	1	29	Et hæ generatiónes eórum. Primogénitus Ismahélis, Nábaioth, et Cedar, et Ádbeel, et Mabsam,
  10326 1 Paralipómenon	1Par	13	1	30	et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,
  10327 1 Paralipómenon	1Par	13	1	31	Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt fílii Ismahélis.
  10328 1 Paralipómenon	1Par	13	1	32	Fílii autem Cetúræ concubínæ Ábraham, quos génuit: Zamran, Jecsan, Madan, Mádian, Jesboc, et Sue. Porro fílii Jecsan: Saba, et Dadan. Fílii autem Dadan: Ássurim, et Latússim, et Láomim.
  10329 1 Paralipómenon	1Par	13	1	33	Fílii autem Mádian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abída, et Éldaa: omnes hi fílii Cetúræ.
  10330 1 Paralipómenon	1Par	13	1	34	Génuit autem Ábraham Ísaac: cujus fuérunt fílii Esau, et Ísraël.
  10331 1 Paralipómenon	1Par	13	1	35	Fílii Esau: Éliphaz, Ráhuel, Jehus, Íhelom, et Core.	b
  10332 1 Paralipómenon	1Par	13	1	36	Fílii Éliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Ámalec.
  10333 1 Paralipómenon	1Par	13	1	37	Fílii Ráhuel: Nahath, Zara, Samma, Meza.
  10334 1 Paralipómenon	1Par	13	1	38	Fílii Seir: Lotan, Sobal, Sébeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
  10335 1 Paralipómenon	1Par	13	1	39	Fílii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
  10336 1 Paralipómenon	1Par	13	1	40	Fílii Sobal: Álian, et Mánahath, et Ebal, Sephi et Onam. Fílii Sébeon: Aja et Ana. Fílii Ana: Dison.
  10337 1 Paralipómenon	1Par	13	1	41	Fílii Dison: Hamram, et Éseban, et Jethran, et Charan.
  10338 1 Paralipómenon	1Par	13	1	42	Fílii Eser: Bálaan, et Zavan, et Jacan. Fílii Disan: Hus et Aran.
  10339 1 Paralipómenon	1Par	13	1	43	Isti sunt reges qui imperavérunt in terra Edom, ántequam esset rex super fílios Ísraël. Bale fílius Beor: et nomen civitátis ejus, Dénaba.	b
  10340 1 Paralipómenon	1Par	13	1	44	Mórtuus est autem Bale, et regnávit pro eo Jobab fílius Zare de Bosra.
  10341 1 Paralipómenon	1Par	13	1	45	Cumque et Jobab fuísset mórtuus, regnávit pro eo Husam de terra Themanórum.
  10342 1 Paralipómenon	1Par	13	1	46	Óbiit quoque et Husam, et regnávit pro eo Adad fílius Badad, qui percússit Mádian in terra Moab: et nomen civitátis ejus Avith.
  10343 1 Paralipómenon	1Par	13	1	47	Cumque et Adad fuísset mórtuus, regnávit pro eo Semla de Másreca.
  10344 1 Paralipómenon	1Par	13	1	48	Sed et Semla mórtuus est, et regnávit pro eo Saul de Róhoboth, quæ juxta amnem sita est.
  10345 1 Paralipómenon	1Par	13	1	49	Mórtuo quoque Saul, regnávit pro eo Bálanan fílius Áchobor.
  10346 1 Paralipómenon	1Par	13	1	50	Sed et hic mórtuus est, et regnávit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appelláta est uxor ejus Meétabel fília Matred fíliæ Mézaab.
  10347 1 Paralipómenon	1Par	13	1	51	Adad autem mórtuo, duces pro régibus in Edom esse cœpérunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,	b
  10348 1 Paralipómenon	1Par	13	1	52	dux Oolíbama, dux Ela, dux Phinon,
  10349 1 Paralipómenon	1Par	13	1	53	dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
  10350 1 Paralipómenon	1Par	13	1	54	dux Mágdiel, dux Hiram: hi duces Edom.
  10351 1 Paralipómenon	1Par	13	2	1	Fílii autem Ísraël: Ruben, Símeon, Levi, Juda, Íssachar, et Zábulon,
  10352 1 Paralipómenon	1Par	13	2	2	Dan, Joseph, Bénjamin, Néphthali, Gad, et Aser.
  10353 1 Paralipómenon	1Par	13	2	3	Fílii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de fília Sue Chananítide. Fuit autem Her primogénitus Juda malus coram Dómino, et occídit eum.
  10354 1 Paralipómenon	1Par	13	2	4	Thamar autem nurus ejus péperit ei Phares et Zara: omnes ergo fílii Juda, quinque.
  10355 1 Paralipómenon	1Par	13	2	5	Fílii autem Phares: Hesron et Hamul.
  10356 1 Paralipómenon	1Par	13	2	6	Fílii quoque Zaræ: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
  10357 1 Paralipómenon	1Par	13	2	7	Fílii Charmi: Achar, qui turbávit Ísraël, et peccávit in furto anathématis.
  10358 1 Paralipómenon	1Par	13	2	8	Fílii Ethan: Azarías.
  10359 1 Paralipómenon	1Par	13	2	9	Fílii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerámeel, et Ram, et Cálubi.
  10360 1 Paralipómenon	1Par	13	2	10	Porro Ram génuit Amínadab. Amínadab autem génuit Nahásson, príncipem filiórum Juda.
  10361 1 Paralipómenon	1Par	13	2	11	Nahásson quoque génuit Salma, de quo ortus est Booz.
  10362 1 Paralipómenon	1Par	13	2	12	Booz vero génuit Obed, qui et ipse génuit Ísai.
  10363 1 Paralipómenon	1Par	13	2	13	Ísai autem génuit primogénitum Éliab, secúndum Abínadab, tértium Símmaa,	b
  10364 1 Paralipómenon	1Par	13	2	14	quartum Nathánaël, quintum Ráddai,
  10365 1 Paralipómenon	1Par	13	2	15	sextum Asom, séptimum David.
  10366 1 Paralipómenon	1Par	13	2	16	Quorum soróres fuérunt Sárvia et Abígail. Fílii Sárviæ: Abísai, Joab, et Ásaël, tres.
  10367 1 Paralipómenon	1Par	13	2	17	Abígail autem génuit Ámasa, cujus pater fuit Jether Ismahelítes.
  10368 1 Paralipómenon	1Par	13	2	18	Caleb vero fílius Hesron accépit uxórem nómine Ázuba, de qua génuit Jérioth: fuerúntque fílii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.	b
  10369 1 Paralipómenon	1Par	13	2	19	Cumque mórtua fuísset Ázuba, accépit uxórem Caleb Éphratha, quæ péperit ei Hur.
  10370 1 Paralipómenon	1Par	13	2	20	Porro Hur génuit Uri, et Uri génuit Bezéleel.
  10371 1 Paralipómenon	1Par	13	2	21	Post hæc ingréssus est Hesron ad fíliam Machir patris Gálaad, et accépit eam cum esset annórum sexagínta: quæ péperit ei Segub.
  10372 1 Paralipómenon	1Par	13	2	22	Sed et Segub génuit Jair, et possédit vigínti tres civitátes in terra Gálaad.
  10373 1 Paralipómenon	1Par	13	2	23	Cepítque Gessur et Aram óppida Jair, et Canath, et vículos ejus sexagínta civitátum: omnes isti fílii Machir patris Gálaad.
  10374 1 Paralipómenon	1Par	13	2	24	Cum autem mórtuus esset Hesron, ingréssus est Caleb ad Éphratha. Hábuit quoque Hesron uxórem Abía, quæ péperit ei Assur patrem Thécuæ.
  10375 1 Paralipómenon	1Par	13	2	25	Nati sunt autem fílii Jerámeel primogéniti Hesron, Ram primogénitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achía.	b
  10376 1 Paralipómenon	1Par	13	2	26	Duxit quoque uxórem álteram Jerámeel, nómine Átara, quæ fuit mater Onam.
  10377 1 Paralipómenon	1Par	13	2	27	Sed et fílii Ram primogéniti Jerámeel fuérunt Moos, Jamin, et Achar.
  10378 1 Paralipómenon	1Par	13	2	28	Onam autem hábuit fílios Sémei et Jada. Fílii autem Sémei: Nadab et Abísur.
  10379 1 Paralipómenon	1Par	13	2	29	Nomen vero uxóris Abísur, Abíhail, quæ péperit ei Ahóbban et Molid.
  10380 1 Paralipómenon	1Par	13	2	30	Fílii autem Nadab fuérunt Saled et Ápphaim. Mórtuus est autem Saled absque líberis.
  10381 1 Paralipómenon	1Par	13	2	31	Fílius vero Ápphaim, Jesi: qui Jesi génuit Sesan. Porro Sesan génuit Ohólai.
  10382 1 Paralipómenon	1Par	13	2	32	Fílii autem Jada fratris Sémei: Jether, et Jónathan. Sed et Jether mórtuus est absque líberis.
  10383 1 Paralipómenon	1Par	13	2	33	Porro Jónathan génuit Phaleth, et Ziza. Isti fuérunt fílii Jerámeel.
  10384 1 Paralipómenon	1Par	13	2	34	Sesan autem non hábuit fílios, sed fílias: et servum ægýptium nómine Jéraa.	b
  10385 1 Paralipómenon	1Par	13	2	35	Dedítque ei fíliam suam uxórem: quæ péperit ei Éthei.
  10386 1 Paralipómenon	1Par	13	2	36	Éthei autem génuit Nathan, et Nathan génuit Zabad.
  10387 1 Paralipómenon	1Par	13	2	37	Zabad quoque génuit Ophlal, et Ophlal génuit Obed.
  10388 1 Paralipómenon	1Par	13	2	38	Obed génuit Jehu, Jehu génuit Azaríam,
  10389 1 Paralipómenon	1Par	13	2	39	Azarías génuit Helles, et Helles génuit Élasa.
  10390 1 Paralipómenon	1Par	13	2	40	Élasa génuit Sisámoi, Sisámoi génuit Sellum,
  10391 1 Paralipómenon	1Par	13	2	41	Sellum génuit Icamíam, Icamía autem génuit Elísama.
  10392 1 Paralipómenon	1Par	13	2	42	Fílii autem Caleb fratris Jerámeel: Mesa primogénitus ejus; ipse est pater Ziph: et fílii Marésa patris Hebron.	b
  10393 1 Paralipómenon	1Par	13	2	43	Porro fílii Hebron, Core, et Táphua, et Recem, et Samma.
  10394 1 Paralipómenon	1Par	13	2	44	Samma autem génuit Raham, patrem Jércaam, et Recem génuit Sámmai.
  10395 1 Paralipómenon	1Par	13	2	45	Fílius Sámmai, Maon: et Maon pater Bethsur.
  10396 1 Paralipómenon	1Par	13	2	46	Epha autem concubína Caleb péperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran génuit Gezez.
  10397 1 Paralipómenon	1Par	13	2	47	Fílii autem Jaháddai, Regom, et Jóathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
  10398 1 Paralipómenon	1Par	13	2	48	Concubína Caleb Máacha, péperit Saber, et Thárana.
  10399 1 Paralipómenon	1Par	13	2	49	Génuit autem Saaph pater Madména Sue, patrem Machbéna et patrem Gábaa. Fília vero Caleb fuit Achsa.
  10400 1 Paralipómenon	1Par	13	2	50	Hi erant fílii Caleb, fílii Hur primogéniti Éphratha, Sobal pater Cariathíarim.	b
  10401 1 Paralipómenon	1Par	13	2	51	Salma pater Béthlehem, Hariph pater Béthgader.
  10402 1 Paralipómenon	1Par	13	2	52	Fuérunt autem fílii Sobal patris Cariathíarim, qui vidébat dimídium requietiónum.
  10403 1 Paralipómenon	1Par	13	2	53	Et de cognatióne Cariathíarim, Jethréi, et Aphuthéi, et Semathéi, et Maseréi. Ex his egréssi sunt Saraítæ, et Esthaolítæ.
  10404 1 Paralipómenon	1Par	13	2	54	Fílii Salma, Béthlehem, et Netóphathi, corónæ domus Joab, et dimídium requietiónis Sárai:
  10405 1 Paralipómenon	1Par	13	2	55	cognatiónes quoque scribárum habitántium in Jabes, canéntes atque resonántes, et in tabernáculis commorántes. Hi sunt Cinǽi, qui venérunt de Calóre patris domus Rechab.
  10406 1 Paralipómenon	1Par	13	3	1	David vero hos hábuit fílios, qui ei nati sunt in Hebron: primogénitum Amnon ex Achínoam Jezrahelítide, secúndum Dániel de Abígail Carmelítide,
  10407 1 Paralipómenon	1Par	13	3	2	tértium Ábsalom fílium Máacha fíliæ Thólmai regis Gessur, quartum Adoníam fílium Aggith,
  10408 1 Paralipómenon	1Par	13	3	3	quintum Saphathíam ex Abítal, sextum Jéthraham de Egla uxóre sua.
  10409 1 Paralipómenon	1Par	13	3	4	Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnávit septem annis et sex ménsibus. Trigínta autem et tribus annis regnávit in Jerúsalem.
  10410 1 Paralipómenon	1Par	13	3	5	Porro in Jerúsalem nati sunt ei fílii, Símmaa, et Sobab, et Nathan, et Sálomon, quátuor de Bethsabée fília Ámmiel:
  10411 1 Paralipómenon	1Par	13	3	6	Jébaar quoque et Elísama,
  10412 1 Paralipómenon	1Par	13	3	7	et Elíphaleth, et Noge, et Nepheg, et Jáphia,
  10413 1 Paralipómenon	1Par	13	3	8	necnon Elísama, et Elíada, et Elípheleth, novem:
  10414 1 Paralipómenon	1Par	13	3	9	omnes hi, fílii David absque fíliis concubinárum: habuerúntque sorórem Thamar.
  10415 1 Paralipómenon	1Par	13	3	10	Fílius autem Salomónis, Róboam: cujus Abía fílius génuit Asa. De hoc quoque natus est Jósaphat,	b
  10416 1 Paralipómenon	1Par	13	3	11	pater Joram: qui Joram génuit Ochozíam, ex quo ortus est Joas:
  10417 1 Paralipómenon	1Par	13	3	12	et hujus Amasías fílius génuit Azaríam. Porro Azaríæ fílius Jóatham
  10418 1 Paralipómenon	1Par	13	3	13	procreávit Achaz patrem Ezechíæ, de quo natus est Manásses.
  10419 1 Paralipómenon	1Par	13	3	14	Sed et Manásses génuit Amon patrem Josíæ.
  10420 1 Paralipómenon	1Par	13	3	15	Fílii autem Josíæ fuérunt: primogénitus Jóhanan, secúndus Jóakim, tértius Sedecías, quartus Sellum.
  10421 1 Paralipómenon	1Par	13	3	16	De Jóakim natus est Jechonías, et Sedecías.
  10422 1 Paralipómenon	1Par	13	3	17	Fílii Jechoníæ fuérunt: Asir, Saláthiel,
  10423 1 Paralipómenon	1Par	13	3	18	Melchíram, Phadaía, Sénneser, et Jecemía, Sama, et Nadabía.
  10424 1 Paralipómenon	1Par	13	3	19	De Phadaía orti sunt Zoróbabel et Sémei. Zoróbabel génuit Mosóllam, Hananíam, et Sálomith sorórem eórum:
  10425 1 Paralipómenon	1Par	13	3	20	Hásaban quoque, et Ohol, et Barachían, et Hasadían, Josábhesed, quinque.
  10426 1 Paralipómenon	1Par	13	3	21	Fílius autem Hananíæ, Phaltías pater Jeseíæ, cujus fílius Raphaía: hujus quoque fílius, Arnan, de quo natus est Obdía, cujus fílius fuit Sechenías.
  10427 1 Paralipómenon	1Par	13	3	22	Fílius Secheníæ, Semeía: cujus fílii Hattus, et Jégaal, et Baría, et Naaría, et Saphat, sex número.
  10428 1 Paralipómenon	1Par	13	3	23	Fílius Naaríæ, Elioénai, et Ezechías, et Ézricam, tres.
  10429 1 Paralipómenon	1Par	13	3	24	Fílii Elioénai, Oduía, et Elíasub, et Pheleía, et Accub, et Jóhanan, et Dalaía, et Ánani, septem.
  10430 1 Paralipómenon	1Par	13	4	1	Fílii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
  10431 1 Paralipómenon	1Par	13	4	2	Ráia vero fílius Sobal génuit Jahath, de quo nati sunt Ahúmai, et Laad: hæ cognatiónes Saráthi.
  10432 1 Paralipómenon	1Par	13	4	3	Ista quoque stirps Etam: Jézrahel, et Jésema, et Jédebos. Nomen quoque soróris eórum, Asalélphuni.
  10433 1 Paralipómenon	1Par	13	4	4	Phánuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt fílii Hur primogéniti Éphratha patris Béthlehem.
  10434 1 Paralipómenon	1Par	13	4	5	Assur vero patri Thécuæ erant duæ uxóres, Hálaa et Náara.
  10435 1 Paralipómenon	1Par	13	4	6	Péperit autem ei Náara, Oózam, et Hepher, et Thémani, et Ahásthari: isti sunt fílii Náara.
  10436 1 Paralipómenon	1Par	13	4	7	Porro fílii Hálaa, Sereth, Ísaar et Ethnan.
  10437 1 Paralipómenon	1Par	13	4	8	Cos autem génuit Anob, et Sóboba, et cognatiónem Ahárehel fílii Arum.
  10438 1 Paralipómenon	1Par	13	4	9	Fuit autem Jabes ínclytus præ frátribus suis, et mater ejus vocávit nomen illíus Jabes, dicens: Quia péperi eum in dolóre.
  10439 1 Paralipómenon	1Par	13	4	10	Invocávit vero Jabes Deum Ísraël, dicens: Si benedícens benedíxeris mihi, et dilatáveris términos meos, et fúerit manus tua mecum, et féceris me a malítia non ópprimi. Et prǽstitit Deus quæ precátus est.
  10440 1 Paralipómenon	1Par	13	4	11	Caleb autem frater Sua génuit Mahir, qui fuit pater Esthon.	b
  10441 1 Paralipómenon	1Par	13	4	12	Porro Esthon génuit Béthrapha, et Phesse, et Tehínna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha.
  10442 1 Paralipómenon	1Par	13	4	13	Fílii autem Cenez, Othóniel, et Saraía. Porro fílii Othóniel, Hathath, et Maónathi.
  10443 1 Paralipómenon	1Par	13	4	14	Maónathi génuit Ophra, Saraía autem génuit Joab patrem Vallis artíficum: ibi quippe artífices erant.
  10444 1 Paralipómenon	1Par	13	4	15	Fílii vero Caleb fílii Jéphone, Hir, et Ela, et Naham. Fílii quoque Ela: Cenez.
  10445 1 Paralipómenon	1Par	13	4	16	Fílii quoque Jaléleel: Ziph, et Zipha, Thíria, et Ásraël.
  10446 1 Paralipómenon	1Par	13	4	17	Et fílii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuítque Maríam, et Sámmai, et Jesba patrem Ésthamo.
  10447 1 Paralipómenon	1Par	13	4	18	Uxor quoque ejus Judaía, péperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icúthiel patrem Zánoë: hi autem fílii Bethíæ fíliæ Pharaónis, quam accépit Mered.
  10448 1 Paralipómenon	1Par	13	4	19	Et fílii uxóris Odaíæ soróris Naham patris Ceíla, Garmi, et Ésthamo, qui fuit de Macháthi.
  10449 1 Paralipómenon	1Par	13	4	20	Fílii quoque Simon, Amnon, et Rinna fílius Hanan, et Thilon. Et fílii Jesi, Zoheth, et Bénzoheth.
  10450 1 Paralipómenon	1Par	13	4	21	Fílii Sela, fílii Juda: Her pater Lecha, et Láada pater Marésa, et cognatiónes domus operántium byssum in domo juraménti.	b
  10451 1 Paralipómenon	1Par	13	4	22	Et qui stare fecit solem, viríque Mendácii, et Secúrus, et Incéndens, qui príncipes fuérunt in Moab, et qui revérsi sunt in Lahem: hæc autem verba vétera.
  10452 1 Paralipómenon	1Par	13	4	23	Hi sunt fíguli habitántes in plantatiónibus et in sépibus, apud regem in opéribus ejus: commoratíque sunt ibi.
  10453 1 Paralipómenon	1Par	13	4	24	Fílii Símeon: Námuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul.	b
  10454 1 Paralipómenon	1Par	13	4	25	Sellum fílius ejus, Mapsam fílius ejus, Masma fílius ejus.
  10455 1 Paralipómenon	1Par	13	4	26	Fílii Masma: Hámuel fílius ejus, Zachur fílius ejus, Sémei fílius ejus.
  10456 1 Paralipómenon	1Par	13	4	27	Fílii Sémei sédecim, et fíliæ sex: fratres autem ejus non habuérunt fílios multos, et univérsa cognátio non pótuit adæquáre summam filiórum Juda.
  10457 1 Paralipómenon	1Par	13	4	28	Habitavérunt autem in Bersabée, et Mólada, et Hasársuhal,
  10458 1 Paralipómenon	1Par	13	4	29	et in Bala, et in Asom, et in Tholad,
  10459 1 Paralipómenon	1Par	13	4	30	et in Báthuel, et in Horma, et in Síceleg,
  10460 1 Paralipómenon	1Par	13	4	31	et in Bethmárchaboth, et in Hasársusim, et in Bethbérai, et in Sáarim: hæ civitátes eórum usque ad regem David.
  10461 1 Paralipómenon	1Par	13	4	32	Villæ quoque eórum: Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitátes quinque.
  10462 1 Paralipómenon	1Par	13	4	33	Et univérsi vículi eórum per circúitum civitátum istárum usque ad Baal: hæc est habitátio eórum, et sédium distribútio.
  10463 1 Paralipómenon	1Par	13	4	34	Mosóbab quoque et Jemlech, et Josa fílius Amasíæ,	b
  10464 1 Paralipómenon	1Par	13	4	35	et Joël, et Jehu fílius Josabíæ fílii Saraíæ fílii Ásiel,
  10465 1 Paralipómenon	1Par	13	4	36	et Elioénai, et Jácoba, et Isuhaía, et Asaía, et Ádiel, et Ísmiel, et Banaía,
  10466 1 Paralipómenon	1Par	13	4	37	Ziza quoque fílius Séphei fílii Allon fílii Idaía fílii Semri fílii Samaía.
  10467 1 Paralipómenon	1Par	13	4	38	Isti sunt nomináti príncipes in cognatiónibus suis, et in domo affinitátum suárum multiplicáti sunt veheménter.
  10468 1 Paralipómenon	1Par	13	4	39	Et profécti sunt ut ingrederéntur in Gador usque ad oriéntem vallis, et ut quǽrerent páscua grégibus suis.
  10469 1 Paralipómenon	1Par	13	4	40	Invenerúntque páscuas úberes, et valde bonas, et terram latíssimam et quiétam et fértilem, in qua ante habitáverant de stirpe Cham.
  10470 1 Paralipómenon	1Par	13	4	41	Hi ergo venérunt, quos supra descrípsimus nominátim, in diébus Ezechíæ regis Juda: et percussérunt tabernácula eórum, et habitatóres qui invénti fúerant ibi, et delevérunt eos usque in præséntem diem: habitaverúntque pro eis, quóniam ubérrimas páscuas ibídem reperérunt.
  10471 1 Paralipómenon	1Par	13	4	42	De fíliis quoque Símeon abiérunt in montem Seir viri quingénti, habéntes príncipes Phalthíam et Naaríam et Raphaíam et Óziel fílios Jesi:
  10472 1 Paralipómenon	1Par	13	4	43	et percussérunt relíquias, quæ evádere potúerant, Amalecitárum, et habitavérunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
  10473 1 Paralipómenon	1Par	13	5	1	Fílii quoque Ruben primogéniti Ísraël. (Ipse quippe fuit primogénitus ejus: sed cum violásset thorum patris sui, data sunt primogénita ejus fíliis Joseph fílii Ísraël, et non est ille reputátus in primogénitum.
  10474 1 Paralipómenon	1Par	13	5	2	Porro Judas, qui erat fortíssimus inter fratres suos, de stirpe ejus príncipes germináti sunt: primogénita autem reputáta sunt Joseph.)
  10475 1 Paralipómenon	1Par	13	5	3	Fílii ergo Ruben primogéniti Ísraël: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.	b
  10476 1 Paralipómenon	1Par	13	5	4	Fílii Joël: Sámia fílius ejus, Gog fílius ejus, Sémei fílius ejus,
  10477 1 Paralipómenon	1Par	13	5	5	Micha fílius ejus, Reía fílius ejus, Baal fílius ejus,
  10478 1 Paralipómenon	1Par	13	5	6	Beéra fílius ejus, quem captívum duxit Thelgathphálnasar rex Assyriórum, et fuit princeps in tribu Ruben.
  10479 1 Paralipómenon	1Par	13	5	7	Fratres autem ejus, et univérsa cognátio ejus, quando numerabántur per famílias suas, habuérunt príncipes Jéhiel, et Zacharíam.
  10480 1 Paralipómenon	1Par	13	5	8	Porro Bala fílius Azaz fílii Samma fílii Joël, ipse habitávit in Ároër usque ad Nebo, et Beélmeon.
  10481 1 Paralipómenon	1Par	13	5	9	Contra orientálem quoque plagam habitávit usque ad intróitum erémi, et flumen Euphráten. Multum quippe jumentórum númerum possidébant in terra Gálaad.
  10482 1 Paralipómenon	1Par	13	5	10	In diébus autem Saul prœliáti sunt contra Agaréos, et interfecérunt illos, habitaverúntque pro eis in tabernáculis eórum, in omni plaga quæ réspicit ad oriéntem Gálaad.
  10483 1 Paralipómenon	1Par	13	5	11	Fílii vero Gad e regióne eórum habitavérunt in terra Basan usque Selcha:	b
  10484 1 Paralipómenon	1Par	13	5	12	Joël in cápite, et Saphan secúndus: Jánai autem et Saphat in Basan.
  10485 1 Paralipómenon	1Par	13	5	13	Fratres vero eórum secúndum domos cognatiónum suárum, Míchaël, et Mosóllam, et Sebe, et Jórai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.
  10486 1 Paralipómenon	1Par	13	5	14	Hi fílii Abíhail, fílii Huri, fílii Jara, fílii Gálaad, fílii Míchaël, fílii Jésesi, fílii Jeddo, fílii Buz.
  10487 1 Paralipómenon	1Par	13	5	15	Fratres quoque, fílii Ábdiel fílii Guni, princeps domus in famíliis suis.
  10488 1 Paralipómenon	1Par	13	5	16	Et habitavérunt in Gálaad, et in Basan, et in vículis ejus, et in cunctis suburbánis Saron, usque ad términos.
  10489 1 Paralipómenon	1Par	13	5	17	Omnes hi numeráti sunt in diébus Jóathan regis Juda, et in diébus Jeróboam regis Ísraël.
  10490 1 Paralipómenon	1Par	13	5	18	Fílii Ruben, et Gad, et dimídiæ tribus Manásse, viri bellatóres, scuta portántes et gládios, et tendéntes arcum, eruditíque ad prœ́lia, quadragínta quátuor míllia et septingénti sexagínta, procedéntes ad pugnam.	b
  10491 1 Paralipómenon	1Par	13	5	19	Dimicavérunt contra Agaréos: Iturǽi vero, et Naphis, et Nodab
  10492 1 Paralipómenon	1Par	13	5	20	præbuérunt eis auxílium. Traditíque sunt in manus eórum Agaréi, et univérsi qui fúerant cum eis, quia Deum invocavérunt cum prœliaréntur: et exaudívit eos, eo quod credidíssent in eum.
  10493 1 Paralipómenon	1Par	13	5	21	Ceperúntque ómnia quæ posséderant, camelórum quinquagínta míllia, et óvium ducénta quinquagínta míllia, et ásinos duo míllia, et ánimas hóminum centum míllia.
  10494 1 Paralipómenon	1Par	13	5	22	Vulneráti autem multi corruérunt: fuit enim bellum Dómini. Habitaverúntque pro eis usque ad transmigratiónem.
  10495 1 Paralipómenon	1Par	13	5	23	Fílii quoque dimídiæ tribus Manásse possedérunt terram a fínibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe númerus erat.	b
  10496 1 Paralipómenon	1Par	13	5	24	Et hi fuérunt príncipes domus cognatiónis eórum: Epher, et Jesi, et Éliel, et Ézriel, et Jeremía, et Odoía, et Jédiel, viri fortíssimi et poténtes, et nomináti duces in famíliis suis.
  10497 1 Paralipómenon	1Par	13	5	25	Reliquérunt autem Deum patrum suórum, et fornicáti sunt post deos populórum terræ, quos ábstulit Deus coram eis.	b
  10498 1 Paralipómenon	1Par	13	5	26	Et suscitávit Deus Ísraël spíritum Phul regis Assyriórum, et spíritum Thelgathphálnasar regis Assur: et tránstulit Ruben, et Gad, et dimídiam tribum Manásse, et addúxit eos in Láhela, et in Habor, et Ara, et flúvium Gozan, usque ad diem hanc.
  10499 1 Paralipómenon	1Par	13	6	1	Fílii Levi: Gerson, Caath, et Merári.
  10500 1 Paralipómenon	1Par	13	6	2	Fílii Caath: Amram, Ísaar, Hebron, et Óziel.
  10501 1 Paralipómenon	1Par	13	6	3	Fílii Amram: Áaron, Móyses, et María. Fílii Áaron: Nadab et Ábiu, Eleázar, et Íthamar.
  10502 1 Paralipómenon	1Par	13	6	4	Eleázar génuit Phínees, et Phínees génuit Abísue.
  10503 1 Paralipómenon	1Par	13	6	5	Abísue vero génuit Bocci, et Bocci génuit Ozi.
  10504 1 Paralipómenon	1Par	13	6	6	Ozi génuit Zaraíam, et Zaraías génuit Méraioth.
  10505 1 Paralipómenon	1Par	13	6	7	Porro Méraioth génuit Amaríam, et Amarías génuit Áchitob.
  10506 1 Paralipómenon	1Par	13	6	8	Áchitob génuit Sadoc, et Sadoc génuit Achímaas,
  10507 1 Paralipómenon	1Par	13	6	9	Achímaas génuit Azaríam, Azarías génuit Jóhanan,
  10508 1 Paralipómenon	1Par	13	6	10	Jóhanan génuit Azaríam: ipse est qui sacerdótio functus est in domo quam ædificávit Sálomon in Jerúsalem.
  10509 1 Paralipómenon	1Par	13	6	11	Génuit autem Azarías Amaríam, et Amarías génuit Áchitob,
  10510 1 Paralipómenon	1Par	13	6	12	Áchitob génuit Sadoc, et Sadoc génuit Sellum,
  10511 1 Paralipómenon	1Par	13	6	13	Sellum génuit Helcíam, et Helcías génuit Azaríam,
  10512 1 Paralipómenon	1Par	13	6	14	Azarías génuit Saraíam, et Saraías génuit Jósedec.
  10513 1 Paralipómenon	1Par	13	6	15	Porro Jósedec egréssus est, quando tránstulit Dóminus Judam et Jerúsalem per manus Nabuchodónosor.
  10514 1 Paralipómenon	1Par	13	6	16	Fílii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merári.	b
  10515 1 Paralipómenon	1Par	13	6	17	Et hæc nómina filiórum Gersom: Lobni, et Sémei.
  10516 1 Paralipómenon	1Par	13	6	18	Fílii Caath: Amram, et Ísaar, et Hebron, et Óziel.
  10517 1 Paralipómenon	1Par	13	6	19	Fílii Merári: Móholi et Musi. Hæ autem cognatiónes Levi secúndum famílias eórum.
  10518 1 Paralipómenon	1Par	13	6	20	Gersom: Lobni fílius ejus, Jahath fílius ejus, Zamma fílius ejus,
  10519 1 Paralipómenon	1Par	13	6	21	Joah fílius ejus, Addo fílius ejus, Zara fílius ejus, Jéthrai fílius ejus.
  10520 1 Paralipómenon	1Par	13	6	22	Fílii Caath: Amínadab fílius ejus, Core fílius ejus, Asir fílius ejus,
  10521 1 Paralipómenon	1Par	13	6	23	Élcana fílius ejus, Abíasaph fílius ejus, Asir fílius ejus,
  10522 1 Paralipómenon	1Par	13	6	24	Thahath fílius ejus, Úriel fílius ejus, Ozías fílius ejus, Saul fílius ejus.
  10523 1 Paralipómenon	1Par	13	6	25	Fílii Élcana, Amásai et Áchimoth
  10524 1 Paralipómenon	1Par	13	6	26	et Élcana. Fílii Élcana: Sóphai fílius ejus, Nahath fílius ejus,
  10525 1 Paralipómenon	1Par	13	6	27	Éliab fílius ejus, Jéroham fílius ejus, Élcana fílius ejus.
  10526 1 Paralipómenon	1Par	13	6	28	Fílii Sámuel: primogénitus Vásseni, et Abía.
  10527 1 Paralipómenon	1Par	13	6	29	Fílii autem Merári, Móholi: Lobni fílius ejus, Sémei fílius ejus, Oza fílius ejus,
  10528 1 Paralipómenon	1Par	13	6	30	Sámmaa fílius ejus, Haggía fílius ejus, Asaía fílius ejus.
  10529 1 Paralipómenon	1Par	13	6	31	Isti sunt quos constítuit David super cantóres domus Dómini, ex quo collocáta est arca:	b
  10530 1 Paralipómenon	1Par	13	6	32	et ministrábant coram tabernáculo testimónii, canéntes donec ædificáret Sálomon domum Dómini in Jerúsalem: stabant autem juxta órdinem suum in ministério.
  10531 1 Paralipómenon	1Par	13	6	33	Hi vero sunt qui assistébant cum fíliis suis, de fíliis Caath, Hemam cantor fílius Johel, fílii Sámuel,
  10532 1 Paralipómenon	1Par	13	6	34	fílii Élcana, fílii Jéroham, fílii Éliel, fílii Thohu,
  10533 1 Paralipómenon	1Par	13	6	35	fílii Suph, fílii Élcana, fílii Mahath, fílii Amásai,
  10534 1 Paralipómenon	1Par	13	6	36	fílii Élcana, fílii Johel, fílii Azaríæ, fílii Sophoníæ,
  10535 1 Paralipómenon	1Par	13	6	37	fílii Thahath, fílii Asir, fílii Abíasaph, fílii Core,
  10536 1 Paralipómenon	1Par	13	6	38	fílii Ísaar, fílii Caath, fílii Levi, fílii Ísraël.
  10537 1 Paralipómenon	1Par	13	6	39	Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph fílius Barachíæ, fílii Sámaa,
  10538 1 Paralipómenon	1Par	13	6	40	fílii Míchaël, fílii Basaíæ, fílii Melchíæ,
  10539 1 Paralipómenon	1Par	13	6	41	fílii Athánai, fílii Zara, fílii Adaía,
  10540 1 Paralipómenon	1Par	13	6	42	fílii Ethan, fílii Zamma, fílii Sémei,
  10541 1 Paralipómenon	1Par	13	6	43	fílii Jeth, fílii Gersom, fílii Levi.
  10542 1 Paralipómenon	1Par	13	6	44	Fílii autem Merári fratres eórum, ad sinístram, Ethan fílius Cusi, fílii Abdi, fílii Maloch,
  10543 1 Paralipómenon	1Par	13	6	45	fílii Hasabíæ, fílii Amasíæ, fílii Helcíæ,
  10544 1 Paralipómenon	1Par	13	6	46	fílii Amásai, fílii Boni, fílii Somer,
  10545 1 Paralipómenon	1Par	13	6	47	fílii Móholi, fílii Musi, fílii Merári, fílii Levi.
  10546 1 Paralipómenon	1Par	13	6	48	Fratres quoque eórum Levítæ, qui ordináti sunt in cunctum ministérium tabernáculi domus Dómini.	b
  10547 1 Paralipómenon	1Par	13	6	49	Áaron vero et fílii ejus adolébant incénsum super altáre holocáusti, et super altáre thymiámatis, in omne opus Sancti sanctórum: et ut precaréntur pro Ísraël juxta ómnia quæ præcéperat Móyses servus Dei.
  10548 1 Paralipómenon	1Par	13	6	50	Hi sunt autem fílii Áaron: Eleázar fílius ejus, Phínees fílius ejus, Abísue fílius ejus,
  10549 1 Paralipómenon	1Par	13	6	51	Bocci fílius ejus, Ozi fílius ejus, Zarahía fílius ejus,
  10550 1 Paralipómenon	1Par	13	6	52	Méraioth fílius ejus, Amarías fílius ejus, Áchitob fílius ejus,
  10551 1 Paralipómenon	1Par	13	6	53	Sadoc fílius ejus, Achímaas fílius ejus.
  10552 1 Paralipómenon	1Par	13	6	54	Et hæc habitácula eórum per vicos atque confínia, filiórum scílicet Áaron, juxta cognatiónes Caathitárum: ipsis enim sorte contígerant.	b
  10553 1 Paralipómenon	1Par	13	6	55	Dedérunt ígitur eis Hebron in terra Juda, et suburbána ejus per circúitum:
  10554 1 Paralipómenon	1Par	13	6	56	agros autem civitátis, et villas, Caleb fílio Jéphone.
  10555 1 Paralipómenon	1Par	13	6	57	Porro fíliis Áaron dedérunt civitátes ad confugiéndum Hebron, et Lobna, et suburbána ejus,
  10556 1 Paralipómenon	1Par	13	6	58	Jether quoque, et Ésthemo cum suburbánis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbánis suis,
  10557 1 Paralipómenon	1Par	13	6	59	Asan quoque, et Béthsemes, et suburbána eárum.
  10558 1 Paralipómenon	1Par	13	6	60	De tribu autem Bénjamin, Gabée et suburbána ejus, et Almath cum suburbánis suis, Ánathoth quoque cum suburbánis suis: omnes civitátes, trédecim, per cognatiónes suas.
  10559 1 Paralipómenon	1Par	13	6	61	Fíliis autem Caath resíduis de cognatióne sua dedérunt ex dimídia tribu Manásse in possessiónem urbes decem.	b
  10560 1 Paralipómenon	1Par	13	6	62	Porro fíliis Gersom per cognatiónes suas de tribu Íssachar, et de tribu Aser, et de tribu Néphthali, et de tribu Manásse in Basan, urbes trédecim.
  10561 1 Paralipómenon	1Par	13	6	63	Fíliis autem Merári per cognatiónes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zábulon, dedérunt sorte civitátes duódecim.
  10562 1 Paralipómenon	1Par	13	6	64	Dedérunt quoque fílii Ísraël Levítis civitátes, et suburbána eárum:
  10563 1 Paralipómenon	1Par	13	6	65	dederúntque per sortem, ex tribu filiórum Juda, et ex tribu filiórum Símeon, et ex tribu filiórum Bénjamin urbes has, quas vocavérunt nomínibus suis,
  10564 1 Paralipómenon	1Par	13	6	66	et his, qui erant de cognatióne filiórum Caath, fuerúntque civitátes in términis eórum de tribu Éphraim.
  10565 1 Paralipómenon	1Par	13	6	67	Dedérunt ergo eis urbes ad confugiéndum, Sichem cum suburbánis suis in monte Éphraim, et Gazer cum suburbánis suis,
  10566 1 Paralipómenon	1Par	13	6	68	Jécmaam quoque cum suburbánis suis, et Béthoron simíliter,
  10567 1 Paralipómenon	1Par	13	6	69	necnon et Helon cum suburbánis suis, et Gethrémmon in eúmdem modum.
  10568 1 Paralipómenon	1Par	13	6	70	Porro ex dimídia tribu Manásse, Aner et suburbána ejus, Bálaam et suburbána ejus: his vidélicet, qui de cognatióne filiórum Caath réliqui erant.
  10569 1 Paralipómenon	1Par	13	6	71	Fíliis autem Gersom de cognatióne dimídiæ tribus Manásse, Gaulon in Basan, et suburbána ejus, et Ástaroth cum suburbánis suis.
  10570 1 Paralipómenon	1Par	13	6	72	De tribu Íssachar, Cedes et suburbánis suis, et Dábereth cum suburbánis suis,
  10571 1 Paralipómenon	1Par	13	6	73	Ramoth quoque et suburbána ejus, et Anem cum suburbánis suis.
  10572 1 Paralipómenon	1Par	13	6	74	De tribu vero Aser: Masal cum suburbánis suis, et Abdon simíliter,
  10573 1 Paralipómenon	1Par	13	6	75	Hucac quoque et suburbána ejus, et Rohob cum suburbánis suis.
  10574 1 Paralipómenon	1Par	13	6	76	Porro de tribu Néphthali, Cedes in Galilǽa et suburbána ejus, Hamon cum suburbánis suis, et Cariáthaim et suburbána ejus.
  10575 1 Paralipómenon	1Par	13	6	77	Fíliis autem Merári resíduis: de tribu Zábulon, Rémmono et suburbána ejus, et Thabor cum suburbánis sus:
  10576 1 Paralipómenon	1Par	13	6	78	trans Jordánem quoque ex advérso Jéricho contra oriéntem Jordánis, de tribu Ruben, Bosor in solitúdine cum suburbánis suis, et Jassa cum suburbánis suis,
  10577 1 Paralipómenon	1Par	13	6	79	Cádemoth quoque et suburbána ejus, et Méphaat cum suburbánis suis.
  10578 1 Paralipómenon	1Par	13	6	80	Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Gálaad et suburbána ejus, et Mánaim cum suburbánis suis,
  10579 1 Paralipómenon	1Par	13	6	81	sed et Hésebon cum suburbánis suis, et Jezer cum suburbánis suis.
  10580 1 Paralipómenon	1Par	13	7	1	Porro fílii Íssachar: Thola, et Phua, Jasub, et Símeron, quátuor.
  10581 1 Paralipómenon	1Par	13	7	2	Fílii Thola: Ozi, et Raphaía, et Jériel, et Jémai, et Jebsem, et Sámuel, príncipes per domos cognatiónum suárum. De stirpe Thola viri fortíssimi numeráti sunt in diébus David, vigínti duo míllia sexcénti.
  10582 1 Paralipómenon	1Par	13	7	3	Fílii Ozi: Izrahía, de quo nati sunt Míchaël, et Obadía, et Joël, et Jesía, quinque omnes príncipes.
  10583 1 Paralipómenon	1Par	13	7	4	Cumque eis per famílias et pópulos suos, accíncti ad prœ́lium, viri fortíssimi, trigínta sex míllia: multas enim habuérunt uxóres, et fílios.
  10584 1 Paralipómenon	1Par	13	7	5	Fratres quoque eórum per omnem cognatiónem Íssachar robustíssimi ad pugnándum, octogínta septem míllia numeráti sunt.
  10585 1 Paralipómenon	1Par	13	7	6	Fílii Bénjamin: Bela, et Bechor, et Jádihel, tres.	b
  10586 1 Paralipómenon	1Par	13	7	7	Fílii Bela: Esbon, et Ozi, et Óziel, et Jérimoth, et Úrai, quinque príncipes familiárum, et ad pugnándum robustíssimi: númerus autem eórum, vigínti duo míllia et trigínta quátuor.
  10587 1 Paralipómenon	1Par	13	7	8	Porro fílii Bechor: Zamíra, et Joas, et Eliézer, et Elioénai, et Amri, et Jérimoth, et Abía, et Ánathoth, et Almath: omnes hi fílii Bechor.
  10588 1 Paralipómenon	1Par	13	7	9	Numeráti sunt autem per famílias suas príncipes cognatiónum suárum ad bella fortíssimi, vigínti míllia et ducénti.
  10589 1 Paralipómenon	1Par	13	7	10	Porro fílii Jádihel: Balan. Fílii autem Balan: Jehus, et Bénjamin, et Aod, et Chánana, et Zethan, et Tharsis, et Ahísahar:
  10590 1 Paralipómenon	1Par	13	7	11	omnes hi fílii Jádihel, príncipes cognatiónum suárum viri fortíssimi, decem et septem míllia et ducénti ad prœ́lium procedéntes.
  10591 1 Paralipómenon	1Par	13	7	12	Sepham quoque et Hapham fílii Hir: et Hasim fílii Aher.
  10592 1 Paralipómenon	1Par	13	7	13	Fílii autem Néphthali: Jáziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, fílii Bala.	b
  10593 1 Paralipómenon	1Par	13	7	14	Porro fílius Manásse, Ésriel: concubináque ejus Syra péperit Machir patrem Gálaad.	b
  10594 1 Paralipómenon	1Par	13	7	15	Machir autem accépit uxóres fíliis suis Happhim, et Saphan: et hábuit sorórem nómine Máacha: nomen autem secúndi, Sálphaad, natǽque sunt Sálphaad fíliæ.
  10595 1 Paralipómenon	1Par	13	7	16	Et péperit Máacha uxor Machir fílium, vocavítque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et fílii ejus, Ulam, et Recen.
  10596 1 Paralipómenon	1Par	13	7	17	Fílius autem Ulam, Badan: hi sunt fílii Gálaad, fílii Machir, fílii Manásse.
  10597 1 Paralipómenon	1Par	13	7	18	Soror autem ejus Regína péperit Virum decórum, et Abiézer, et Móhola.
  10598 1 Paralipómenon	1Par	13	7	19	Erant autem fílii Semída, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aníam.
  10599 1 Paralipómenon	1Par	13	7	20	Fílii autem Éphraim: Súthala, Bared fílius ejus, Thahath fílius ejus, Élada fílius ejus, Thahath fílius ejus, hujus fílius Zabad,	b
  10600 1 Paralipómenon	1Par	13	7	21	et hujus fílius Súthula, et hujus fílius Ezer et Elad: occidérunt autem eos viri Geth indígenæ, quia descénderant ut inváderent possessiónes eórum.
  10601 1 Paralipómenon	1Par	13	7	22	Luxit ígitur Éphraim pater eórum multis diébus, et venérunt fratres ejus ut consolaréntur eum.
  10602 1 Paralipómenon	1Par	13	7	23	Ingressúsque est ad uxórem suam: quæ concépit, et péperit fílium, et vocávit nomen ejus Béria, eo quod in malis domus ejus ortus esset:
  10603 1 Paralipómenon	1Par	13	7	24	fília autem ejus fuit Sara, quæ ædificávit Béthoron inferiórem et superiórem, et Ozénsara.
  10604 1 Paralipómenon	1Par	13	7	25	Porro fílius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
  10605 1 Paralipómenon	1Par	13	7	26	qui génuit Láadan: hujus quoque fílius Ámmiud, qui génuit Elísama,
  10606 1 Paralipómenon	1Par	13	7	27	de quo ortus est Nun, qui hábuit fílium Jósue.
  10607 1 Paralipómenon	1Par	13	7	28	Posséssio autem eórum et habitátio, Bethel cum filiábus suis, et contra oriéntem Noran, ad occidentálem plagam Gazer et fíliæ ejus, Sichem quoque cum filiábus suis, usque ad Aza cum filiábus ejus.
  10608 1 Paralipómenon	1Par	13	7	29	Juxta fílios quoque Manásse, Bethsan et fílias ejus, Thanach et fílias ejus, Magéddo et fílias ejus, Dor et fílias ejus: in his habitavérunt fílii Joseph, fílii Ísraël.	b
  10609 1 Paralipómenon	1Par	13	7	30	Fílii Aser: Jemna, et Jésua, et Jéssui, et Baría, et Sara soror eórum.	b
  10610 1 Paralipómenon	1Par	13	7	31	Fílii autem Baría: Heber, et Mélchiel: ipse est pater Bársaith.
  10611 1 Paralipómenon	1Par	13	7	32	Heber autem génuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Súaa sorórem eórum.
  10612 1 Paralipómenon	1Par	13	7	33	Fílii Jephlat: Phosech, et Chámaal, et Asoth: hi fílii Jephlat.
  10613 1 Paralipómenon	1Par	13	7	34	Porro fílii Somer: Ahi, et Róaga, et Haba, et Aram.
  10614 1 Paralipómenon	1Par	13	7	35	Fílii autem Helem fratris ejus: Supha, et Jemna, et Selles, et Amal.
  10615 1 Paralipómenon	1Par	13	7	36	Fílii Supha: Sue, Hárnapher, et Sual, et Beri, et Jamra,
  10616 1 Paralipómenon	1Par	13	7	37	Bosor, et Hod, et Samma, et Sálusa, et Jethran, et Bera.
  10617 1 Paralipómenon	1Par	13	7	38	Fílii Jether: Jéphone, et Phaspha, et Ara.
  10618 1 Paralipómenon	1Par	13	7	39	Fílii autem Olla: Arée, et Hániel, et Résia.
  10619 1 Paralipómenon	1Par	13	7	40	Omnes hi fílii Aser, príncipes cognatiónum, elécti atque fortíssimi duces ducum: númerus autem eórum ætátis quæ apta esset ad bellum, vigínti sex míllia.
  10620 1 Paralipómenon	1Par	13	8	1	Bénjamin autem génuit Bale primogénitum suum, Asbel secúndum, Áhara tértium,
  10621 1 Paralipómenon	1Par	13	8	2	Nóhaa quartum, et Rapha quintum.
  10622 1 Paralipómenon	1Par	13	8	3	Fuerúntque fílii Bale: Addar, et Gera, et Ábiud,
  10623 1 Paralipómenon	1Par	13	8	4	Abísue quoque et Náaman, et Áhoë,
  10624 1 Paralipómenon	1Par	13	8	5	sed et Gera, et Séphuphan, et Huram.
  10625 1 Paralipómenon	1Par	13	8	6	Hi sunt fílii Ahod, príncipes cognatiónum habitántium in Gábaa, qui transláti sunt in Mánahath.
  10626 1 Paralipómenon	1Par	13	8	7	Náaman autem, et Achía, et Gera, ipse tránstulit eos, et génuit Osa, et Áhiud.
  10627 1 Paralipómenon	1Par	13	8	8	Porro Saháraim génuit in regióne Moab, postquam dimísit Husim et Bara uxóres suas.
  10628 1 Paralipómenon	1Par	13	8	9	Génuit autem de Hodes uxóre sua Jobab, et Sebía, et Mosa, et Molchom,
  10629 1 Paralipómenon	1Par	13	8	10	Jehus quoque, et Sechía, et Marma: hi sunt fílii ejus príncipes in famíliis suis.
  10630 1 Paralipómenon	1Par	13	8	11	Méhusim vero génuit Abítob et Élphaal.
  10631 1 Paralipómenon	1Par	13	8	12	Porro fílii Élphaal: Heber, et Mísaam, et Samad: hic ædificávit Ono, et Lod, et fílias ejus.
  10632 1 Paralipómenon	1Par	13	8	13	Baría autem et Sama príncipes cognatiónum habitántium in Ájalon: hi fugavérunt habitatóres Geth.
  10633 1 Paralipómenon	1Par	13	8	14	Et Áhio, et Sesac, et Jérimoth,
  10634 1 Paralipómenon	1Par	13	8	15	et Zabadía, et Arod, et Heder,
  10635 1 Paralipómenon	1Par	13	8	16	Míchaël quoque, et Jespha, et Joha fílii Baría.
  10636 1 Paralipómenon	1Par	13	8	17	Et Zabadía, et Mosóllam, et Hézeci, et Heber,
  10637 1 Paralipómenon	1Par	13	8	18	et Jesámari, et Jézlia, et Jobab fílii Élphaal,
  10638 1 Paralipómenon	1Par	13	8	19	et Jacim, et Zechri, et Zabdi,
  10639 1 Paralipómenon	1Par	13	8	20	et Elioénai, et Sélethai, et Éliel,
  10640 1 Paralipómenon	1Par	13	8	21	et Adaía, et Baraía, et Sámarath, fílii Sémei.
  10641 1 Paralipómenon	1Par	13	8	22	Et Jespham, et Heber, et Éliel,
  10642 1 Paralipómenon	1Par	13	8	23	et Abdon, et Zechri, et Hanan,
  10643 1 Paralipómenon	1Par	13	8	24	et Hananía, et Ælam, et Anathothía,
  10644 1 Paralipómenon	1Par	13	8	25	et Jephdaía, et Phánuel, fílii Sesac.
  10645 1 Paralipómenon	1Par	13	8	26	Et Sámsari, et Sohoría, et Otholía,
  10646 1 Paralipómenon	1Par	13	8	27	et Jersía, et Elía, et Zechri, fílii Jéroham.
  10647 1 Paralipómenon	1Par	13	8	28	Hi patriárchæ, et cognatiónum príncipes, qui habitavérunt in Jerúsalem.
  10648 1 Paralipómenon	1Par	13	8	29	In Gábaon autem habitavérunt Abigábaon, et nomen uxóris ejus Máacha:
  10649 1 Paralipómenon	1Par	13	8	30	filiúsque ejus primogénitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,
  10650 1 Paralipómenon	1Par	13	8	31	Gedor quoque, et Áhio, et Zacher, et Macélloth:
  10651 1 Paralipómenon	1Par	13	8	32	et Macélloth génuit Sámaa: habitaverúntque ex advérso fratrum suórum in Jerúsalem cum frátribus suis.
  10652 1 Paralipómenon	1Par	13	8	33	Ner autem génuit Cis, et Cis génuit Saul. Porro Saul génuit Jónathan, et Melchísua, et Abínadab, et Ésbaal.	b
  10653 1 Paralipómenon	1Par	13	8	34	Fílius autem Jónathan, Meríbbaal: et Meríbbaal génuit Micha.
  10654 1 Paralipómenon	1Par	13	8	35	Fílii Micha, Phithon, et Melech, et Tháraa, et Ahaz.
  10655 1 Paralipómenon	1Par	13	8	36	Et Ahaz génuit Jóada, et Jóada génuit Álamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri génuit Mosa,
  10656 1 Paralipómenon	1Par	13	8	37	et Mosa génuit Bánaa, cujus fílius fuit Rapha, de quo ortus est Élasa, qui génuit Asel.
  10657 1 Paralipómenon	1Par	13	8	38	Porro Asel sex fílii fuérunt his nomínibus: Ézricam, Bocru, Ísmahel, Saría, Obdía, et Hanan: omnes hi fílii Asel.
  10658 1 Paralipómenon	1Par	13	8	39	Fílii autem Esec fratris ejus, Ulam primogénitus, et Jehus secúndus, et Elíphalet tértius.
  10659 1 Paralipómenon	1Par	13	8	40	Fuerúntque fílii Ulam viri robustíssimi, et magno róbore tendéntes arcum: et multos habéntes fílios ac nepótes, usque ad centum quinquagínta. Omnes hi fílii Bénjamin.
  10660 1 Paralipómenon	1Par	13	9	1	Univérsus ergo Ísraël dinumerátus est, et summa eórum scripta est in libro regum Ísraël et Juda: translatíque sunt in Babylónem propter delíctum suum.
  10661 1 Paralipómenon	1Par	13	9	2	Qui autem habitavérunt primi in possessiónibus et in úrbibus suis: Ísraël, et sacerdótes, et Levítæ, et Nathinǽi.
  10662 1 Paralipómenon	1Par	13	9	3	Commoráti sunt in Jerúsalem de fíliis Juda, et de fíliis Bénjamin, de fíliis quoque Éphraim, et Manásse.
  10663 1 Paralipómenon	1Par	13	9	4	Óthei fílius Ámmiud, fílii Amri, fílii Ómrai, fílii Bonni, de fíliis Phares fílii Juda.
  10664 1 Paralipómenon	1Par	13	9	5	Et de Síloni: Asaía primogénitus, et fílii ejus.
  10665 1 Paralipómenon	1Par	13	9	6	De fíliis autem Zara, Jéhuel, et fratres eórum, sexcénti nonagínta.
  10666 1 Paralipómenon	1Par	13	9	7	Porro de fíliis Bénjamin: Salo fílius Mosóllam, fílii Oduía, fílii Ásana,
  10667 1 Paralipómenon	1Par	13	9	8	et Jobanía fílius Jéroham, et Ela fílius Ozi, fílii Móchori, et Mosóllam fílius Saphatíæ, fílii Ráhuel, fílii Jebaníæ,
  10668 1 Paralipómenon	1Par	13	9	9	et fratres eórum per famílias suas, nongénti quinquagínta sex. Omnes hi príncipes cognatiónum per domos patrum suórum.
  10669 1 Paralipómenon	1Par	13	9	10	De sacerdótibus autem: Jedaía, Jójarib, et Jachin:	b
  10670 1 Paralipómenon	1Par	13	9	11	Azarías quoque fílius Helcíæ, fílii Mosóllam, fílii Sadoc, fílii Máraioth, fílii Áchitob, póntifex domus Dei.
  10671 1 Paralipómenon	1Par	13	9	12	Porro Adaías fílius Jéroham, fílii Phassur, fílii Melchíæ, et Maásai fílius Ádiel fílii Jezra, fílii Mosóllam, fílii Mosóllamith, fílii Emmer.
  10672 1 Paralipómenon	1Par	13	9	13	Fratres quoque eórum príncipes per famílias suas, mille septingénti sexagínta, fortíssimi róbore ad faciéndum opus ministérii in domo Dei.
  10673 1 Paralipómenon	1Par	13	9	14	De Levítis autem: Semeía fílius Hassub fílii Ézricam, fílii Hasebía de fíliis Merári.	b
  10674 1 Paralipómenon	1Par	13	9	15	Bácbacar quoque carpentárius, et Galal, et Mathanía fílius Micha, fílii Zechri, fílii Asaph:
  10675 1 Paralipómenon	1Par	13	9	16	et Obdía fílius Semeíæ, fílii Galal, fílii Ídithun: et Barachía fílius Asa, fílii Élcana, qui habitávit in átriis Netóphati.
  10676 1 Paralipómenon	1Par	13	9	17	Janitóres autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Áhimam: et frater eórum Sellum princeps,
  10677 1 Paralipómenon	1Par	13	9	18	usque ad illud tempus, in porta regis ad oriéntem, observábant per vices suas de fíliis Levi.
  10678 1 Paralipómenon	1Par	13	9	19	Sellum vero fílius Core fílii Abíasaph, fílii Core, cum frátribus suis, et domo patris sui, hi sunt Corítæ super ópera ministérii, custódes vestibulórum tabernáculi: et famíliæ eórum per vices castrórum Dómini custodiéntes intróitum.
  10679 1 Paralipómenon	1Par	13	9	20	Phínees autem fílius Eleázari erat dux eórum coram Dómino.
  10680 1 Paralipómenon	1Par	13	9	21	Porro Zacharías fílius Mosollamía, jánitor portæ tabernáculi testimónii.
  10681 1 Paralipómenon	1Par	13	9	22	Omnes hi elécti in ostiários per portas, ducénti duódecim: et descrípti in villis própriis, quos constituérunt David, et Sámuel videns, in fide sua,
  10682 1 Paralipómenon	1Par	13	9	23	tam ipsos quam fílios eórum, in óstiis domus Dómini et in tabernáculo vícibus suis.
  10683 1 Paralipómenon	1Par	13	9	24	Per quátuor ventos erant ostiárii: id est, ad oriéntem, et ad occidéntem, et ad aquilónem, et ad austrum.
  10684 1 Paralipómenon	1Par	13	9	25	Fratres autem eórum in vículis morabántur, et veniébant in sábbatis suis de témpore usque ad tempus.
  10685 1 Paralipómenon	1Par	13	9	26	His quátuor Levítis créditus erat omnis númerus janitórum, et erant super éxedras et thesáuros domus Dómini.	b
  10686 1 Paralipómenon	1Par	13	9	27	Per gyrum quoque templi Dómini morabántur in custódiis suis: ut cum tempus fuísset, ipsi mane aperírent fores.
  10687 1 Paralipómenon	1Par	13	9	28	De horum génere erant et super vasa ministérii: ad númerum enim et inferebántur vasa, et efferebántur.
  10688 1 Paralipómenon	1Par	13	9	29	De ipsis et qui crédita habébant utensília sanctuárii, prǽerant símilæ, et vino, et óleo, et thuri, et aromátibus.
  10689 1 Paralipómenon	1Par	13	9	30	Fílii autem sacerdótum unguénta ex aromátibus conficiébant.
  10690 1 Paralipómenon	1Par	13	9	31	Et Mathathías Levítes primogénitus Sellum Corítæ, præféctus erat eórum quæ in sartágine frigebántur.
  10691 1 Paralipómenon	1Par	13	9	32	Porro de fíliis Caath frátribus eórum, super panes erant propositiónis, ut semper novos per síngula sábbata præparárent.
  10692 1 Paralipómenon	1Par	13	9	33	Hi sunt príncipes cantórum per famílias Levitárum, qui in éxedris morabántur, ut die ac nocte júgiter suo ministério deservírent.
  10693 1 Paralipómenon	1Par	13	9	34	Cápita Levitárum, per famílias suas príncipes, mansérunt in Jerúsalem.
  10694 1 Paralipómenon	1Par	13	9	35	In Gábaon autem commoráti sunt pater Gábaon Jéhiel, et nomen uxóris ejus Máacha.	b
  10695 1 Paralipómenon	1Par	13	9	36	Fílius primogénitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
  10696 1 Paralipómenon	1Par	13	9	37	Gedor quoque, et Áhio, et Zacharías, et Macélloth.
  10697 1 Paralipómenon	1Par	13	9	38	Porro Macélloth génuit Sámaan: isti habitavérunt e regióne fratrum suórum in Jerúsalem cum frátribus suis.
  10698 1 Paralipómenon	1Par	13	9	39	Ner autem génuit Cis, et Cis génuit Saul, et Saul génuit Jónathan, et Melchísua, et Abínadab, et Ésbaal.
  10699 1 Paralipómenon	1Par	13	9	40	Fílius autem Jónathan, Meríbbaal: et Meríbbaal génuit Micha.
  10700 1 Paralipómenon	1Par	13	9	41	Porro fílii Micha, Phithon, et Melech, et Tháraa, et Ahaz.
  10701 1 Paralipómenon	1Par	13	9	42	Ahaz autem génuit Jara, et Jara génuit Álamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem génuit Mosa.
  10702 1 Paralipómenon	1Par	13	9	43	Mosa vero génuit Bánaa, cujus fílius Raphaía, génuit Élasa, de quo ortus est Asel.
  10703 1 Paralipómenon	1Par	13	9	44	Porro Asel sex fílios hábuit, his nomínibus: Ézricam, Bocru, Ísmahel, Saría, Obdía, Hanan: hi sunt fílii Asel.
  10704 1 Paralipómenon	1Par	13	10	1	Philísthiim autem pugnábant contra Ísraël, fugerúntque viri Ísraël Palæsthínos, et cecidérunt vulneráti in monte Gélboë.
  10705 1 Paralipómenon	1Par	13	10	2	Cumque appropinquássent Philisthǽi, persequéntes Saul et fílios ejus, percussérunt Jónathan, et Abínadab, et Melchísua fílios Saul.
  10706 1 Paralipómenon	1Par	13	10	3	Et aggravátum est prœ́lium contra Saul, invenerúntque eum sagittárii, et vulneravérunt jáculis.
  10707 1 Paralipómenon	1Par	13	10	4	Et dixit Saul ad armígerum suum: Evagína gládium tuum, et intérfice me, ne forte véniant incircumcísi isti, et illúdant mihi. Nóluit autem ármiger ejus hoc fácere, timóre pertérritus: arrípuit ergo Saul ensem, et írruit in eum.
  10708 1 Paralipómenon	1Par	13	10	5	Quod cum vidísset ármiger ejus, vidélicet mórtuum esse Saul, írruit étiam ipse in gládium suum, et mórtuus est.
  10709 1 Paralipómenon	1Par	13	10	6	Intériit ergo Saul: et tres fílii ejus, et omnis domus illíus páriter cóncidit.
  10710 1 Paralipómenon	1Par	13	10	7	Quod cum vidíssent viri Ísraël qui habitábant in campéstribus, fugérunt: et Saul ac fíliis ejus mórtuis, dereliquérunt urbes suas, et huc illúcque dispérsi sunt: venerúntque Philísthiim, et habitavérunt in eis.	b
  10711 1 Paralipómenon	1Par	13	10	8	Die ígitur áltero detrahéntes Philísthiim spólia cæsórum, invenérunt Saul et fílios ejus jacéntes in monte Gélboë.
  10712 1 Paralipómenon	1Par	13	10	9	Cumque spoliássent eum, et amputássent caput, armísque nudássent, misérunt in terram suam, ut circumferrétur, et ostenderétur idolórum templis, et pópulis:
  10713 1 Paralipómenon	1Par	13	10	10	arma autem ejus consecravérunt in fano dei sui, et caput affixérunt in templo Dagon.
  10714 1 Paralipómenon	1Par	13	10	11	Hoc cum audíssent viri Jabes Gálaad, ómnia scílicet quæ Philísthiim fécerant super Saul,
  10715 1 Paralipómenon	1Par	13	10	12	consurrexérunt sínguli virórum fórtium, et tulérunt cadávera Saul et filiórum ejus: attulerúntque ea in Jabes, et sepeliérunt ossa eórum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunavérunt septem diébus.
  10716 1 Paralipómenon	1Par	13	10	13	Mórtuus est ergo Saul propter iniquitátes suas, eo quod prævaricátus sit mandátum Dómini quod præcéperat, et non custodíerit illud: sed ínsuper étiam pythoníssam consulúerit,
  10717 1 Paralipómenon	1Par	13	10	14	nec speráverit in Dómino: propter quod interfécit eum, et tránstulit regnum ejus ad David fílium Ísai.
  10718 1 Paralipómenon	1Par	13	11	1	Congregátus est ígitur omnis Ísraël ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua.
  10719 1 Paralipómenon	1Par	13	11	2	Heri quoque et nudiustértius cum adhuc regnáret Saul, tu eras qui educébas et introducébas Ísraël: tibi enim dixit Dóminus Deus tuus: Tu pasces pópulum meum Ísraël, et tu eris princeps super eum.
  10720 1 Paralipómenon	1Par	13	11	3	Venérunt ergo omnes majóres natu Ísraël ad regem in Hebron, et íniit David cum eis fœdus coram Dómino: unxerúntque eum regem super Ísraël, juxta sermónem Dómini quem locútus est in manu Sámuel.
  10721 1 Paralipómenon	1Par	13	11	4	Ábiit quoque David et omnis Ísraël in Jerúsalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusǽi habitatóres terræ.	b
  10722 1 Paralipómenon	1Par	13	11	5	Dixerúntque qui habitábant in Jebus ad David: Non ingrediéris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est cívitas David,
  10723 1 Paralipómenon	1Par	13	11	6	dixítque: Omnis qui percússerit Jebusǽum in primis, erit princeps et dux. Ascéndit ígitur primus Joab fílius Sárviæ, et factus est princeps.
  10724 1 Paralipómenon	1Par	13	11	7	Habitávit autem David in arce, et idcírco appelláta est cívitas David.
  10725 1 Paralipómenon	1Par	13	11	8	Ædificavítque urbem in circúitu a Mello usque ad gyrum; Joab autem réliqua urbis exstrúxit.
  10726 1 Paralipómenon	1Par	13	11	9	Proficiebátque David vadens et crescens, et Dóminus exercítuum erat cum eo.
  10727 1 Paralipómenon	1Par	13	11	10	Hi príncipes virórum fórtium David, qui adjuvérunt eum ut rex fíeret super omnem Ísraël, juxta verbum Dómini quod locútus est ad Ísraël.	b
  10728 1 Paralipómenon	1Par	13	11	11	Et iste númerus robustórum David: Jésbaam fílius Hachamóni princeps inter trigínta: iste levávit hastam suam super trecéntos vulnerátos una vice.
  10729 1 Paralipómenon	1Par	13	11	12	Et post eum Eleázar fílius pátrui ejus Ahohítes, qui erat inter tres poténtes.
  10730 1 Paralipómenon	1Par	13	11	13	Iste fuit cum David in Phésdomim, quando Philísthiim congregáti sunt ad locum illum in prœ́lium: et erat ager regiónis illíus plenus hórdeo, fugerátque pópulus a fácie Philisthinórum.
  10731 1 Paralipómenon	1Par	13	11	14	Hi stetérunt in médio agri, et defendérunt eum: cumque percussíssent Philisthǽos, dedit Dóminus salútem magnam pópulo suo.
  10732 1 Paralipómenon	1Par	13	11	15	Descendérunt autem tres de trigínta princípibus ad petram, in qua erat David, ad spelúncam Odóllam, quando Philísthiim fúerant castrametáti in valle Ráphaim.
  10733 1 Paralipómenon	1Par	13	11	16	Porro David erat in præsídio, et státio Philisthinórum in Béthlehem.
  10734 1 Paralipómenon	1Par	13	11	17	Desidéravit ígitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cistérna Béthlehem, quæ est in porta!
  10735 1 Paralipómenon	1Par	13	11	18	Tres ergo isti per média castra Philisthinórum perrexérunt, et hausérunt aquam de cistérna Béthlehem quæ erat in porta, et attulérunt ad David ut bíberet. Qui nóluit, sed magis libávit illam Dómino,
  10736 1 Paralipómenon	1Par	13	11	19	dicens: Absit ut in conspéctu Dei mei hoc fáciam, et sánguinem istórum virórum bibam: quia in perículo animárum suárum attulérunt mihi aquam. Et ob hanc causam nóluit bíbere: hæc fecérunt tres robustíssimi.
  10737 1 Paralipómenon	1Par	13	11	20	Abísai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levávit hastam suam contra trecéntos vulnerátos, et ipse erat inter tres nominatíssimus,	b
  10738 1 Paralipómenon	1Par	13	11	21	et inter tres secúndos ínclytus, et princeps eórum: verúmtamen usque ad tres primos non pervénerat.
  10739 1 Paralipómenon	1Par	13	11	22	Banaías fílius Jójadæ viri robustíssimi, qui multa ópera perpetrárat, de Cábseel: ipse percússit duos áriel Moab, et ipse descéndit et interfécit leónem in média cistérna témpore nivis.
  10740 1 Paralipómenon	1Par	13	11	23	Et ipse percússit virum ægýptium, cujus statúra erat quinque cubitórum, et habébat lánceam ut liciatórium texéntium: descéndit ígitur ad eum cum virga, et rápuit hastam quam tenébat manu, et interfécit eum hasta sua.
  10741 1 Paralipómenon	1Par	13	11	24	Hæc fecit Banaías fílius Jójadæ, qui erat inter tres robústos nominatíssimus,
  10742 1 Paralipómenon	1Par	13	11	25	inter trigínta primus, verúmtamen ad tres usque non pervénerat: pósuit autem eum David ad aurículam suam.
  10743 1 Paralipómenon	1Par	13	11	26	Porro fortíssimi viri in exércitu, Ásahel frater Joab, et Élchanan fílius pátrui ejus de Béthlehem,	b
  10744 1 Paralipómenon	1Par	13	11	27	Sammoth Arorítes, Helles Pharonítes,
  10745 1 Paralipómenon	1Par	13	11	28	Ira fílius Acces Thecuítes, Abiézer Anathothítes,
  10746 1 Paralipómenon	1Par	13	11	29	Sobbóchai Husathítes, Ílai Ahohítes,
  10747 1 Paralipómenon	1Par	13	11	30	Mahárai Netophathítes, Heled fílius Báana Netophathítes,
  10748 1 Paralipómenon	1Par	13	11	31	Ethái fílius Ríbai de Gábaath filiórum Bénjamin, Banaía Pharatonítes,
  10749 1 Paralipómenon	1Par	13	11	32	Húrai de torrénte Gaas, Ábiel Arbathítes, Azmoth Bauramítes, Elíaba Salabonítes.
  10750 1 Paralipómenon	1Par	13	11	33	Fílii Assem Gezonítes, Jónathan fílius Sage Ararítes,
  10751 1 Paralipómenon	1Par	13	11	34	Ahíam fílius Sachar Ararítes,
  10752 1 Paralipómenon	1Par	13	11	35	Éliphal fílius Ur,
  10753 1 Paralipómenon	1Par	13	11	36	Hepher Mecherathítes, Ahía Phelonítes,
  10754 1 Paralipómenon	1Par	13	11	37	Hesro Carmelítes, Naárai fílius Ásbai,
  10755 1 Paralipómenon	1Par	13	11	38	Joël frater Nathan, Míbahar fílius Agárai,
  10756 1 Paralipómenon	1Par	13	11	39	Selec Ammonítes, Nahárai Berothítes ármiger Joab fílii Sárviæ,
  10757 1 Paralipómenon	1Par	13	11	40	Ira Jethrǽus, Gareb Jethrǽus,
  10758 1 Paralipómenon	1Par	13	11	41	Urías Hethǽus, Zabad fílius Ohóli,
  10759 1 Paralipómenon	1Par	13	11	42	Ádina fílius Siza Rubenítes princeps Rubenitárum, et cum eo trigínta:
  10760 1 Paralipómenon	1Par	13	11	43	Hanan fílius Máacha, et Jósaphat Mathanítes,
  10761 1 Paralipómenon	1Par	13	11	44	Ozía Astarothítes, Samma, et Jéhiel fílii Hotham Arorítes,
  10762 1 Paralipómenon	1Par	13	11	45	Jédihel fílius Samri, et Joha frater ejus Thosaítes,
  10763 1 Paralipómenon	1Par	13	11	46	Éliel Mahumítes, et Jeríbai, et Josaía fílii Élnaëm, et Jethma Moabítes, Éliel, et Obed, et Jásiel de Masobía.
  10764 1 Paralipómenon	1Par	13	12	1	Hi quoque venérunt ad David in Síceleg, cum adhuc fúgeret Saul fílium Cis, qui erant fortíssimi et egrégii pugnatóres,
  10765 1 Paralipómenon	1Par	13	12	2	tendéntes arcum, et utráque manu fundis saxa jaciéntes, et dirigéntes sagíttas, de frátribus Saul ex Bénjamin.
  10766 1 Paralipómenon	1Par	13	12	3	Princeps Ahiézer, et Joas fílii Sámaa Gabaathítes, et Jáziel, et Phallet fílii Azmoth, et Báracha, et Jehu Anathotítes.
  10767 1 Paralipómenon	1Par	13	12	4	Samaías quoque Gabaonítes fortíssimus inter trigínta et super trigínta. Jeremías, et Jehéziel, et Jóhanan, et Jézabad Gaderothítes.
  10768 1 Paralipómenon	1Par	13	12	5	Et Elúzai, et Jérimuth, et Baalía, et Samaría, et Saphatía Haruphítes.
  10769 1 Paralipómenon	1Par	13	12	6	Élcana, et Jesía, et Azáreel, et Joézer, et Jésbaam de Cárehim:
  10770 1 Paralipómenon	1Par	13	12	7	Joéla quoque, et Zabadía fílii Jéroham de Gedor.
  10771 1 Paralipómenon	1Par	13	12	8	Sed et de Gaddi transfugérunt ad David cum latéret in desérto, viri robustíssimi, et pugnatóres óptimi, tenéntes clýpeum et hastam: fácies eórum quasi fácies leónis, et velóces quasi cápreæ in móntibus:	b
  10772 1 Paralipómenon	1Par	13	12	9	Ezer princeps, Obdías secúndus, Éliab tértius,
  10773 1 Paralipómenon	1Par	13	12	10	Másmana quartus, Jeremías quintus,
  10774 1 Paralipómenon	1Par	13	12	11	Ethi sextus, Éliel séptimus,
  10775 1 Paralipómenon	1Par	13	12	12	Jóhanan octávus, Élzebad nonus,
  10776 1 Paralipómenon	1Par	13	12	13	Jeremías décimus, Machbánai undécimus.
  10777 1 Paralipómenon	1Par	13	12	14	Hi de fíliis Gad príncipes exércitus: novíssimus centum milítibus prǽerat, et máximus mille.
  10778 1 Paralipómenon	1Par	13	12	15	Isti sunt qui transiérunt Jordánem mense primo, quando inundáre consuévit super ripas suas: et omnes fugavérunt qui morabántur in vállibus ad orientálem plagam et occidentálem.
  10779 1 Paralipómenon	1Par	13	12	16	Venérunt autem et de Bénjamin et de Juda ad præsídium in quo morabátur David.	b
  10780 1 Paralipómenon	1Par	13	12	17	Egressúsque est David óbviam eis, et ait: Si pacífice venístis ad me ut auxiliémini mihi, cor meum jungátur vobis: si autem insidiámini mihi pro adversáriis meis, cum ego iniquitátem in mánibus non hábeam, vídeat Deus patrum nostrórum, et júdicet.
  10781 1 Paralipómenon	1Par	13	12	18	Spíritus vero índuit Amásai príncipem inter trigínta, et ait: Tui sumus, o David, et tecum, fili Ísai. Pax, pax tibi, et pax adjutóribus tuis: te enim ádjuvat Deus tuus. Suscépit ergo eos David, et constítuit príncipes turmæ.
  10782 1 Paralipómenon	1Par	13	12	19	Porro de Manásse transfugérunt ad David, quando veniébat cum Philísthiim advérsus Saul ut pugnáret: et non dimicávit cum eis, quia ínito consílio remisérunt eum príncipes Philisthinórum, dicéntes: Perículo cápitis nostri revertétur ad dóminum suum Saul.
  10783 1 Paralipómenon	1Par	13	12	20	Quando ígitur revérsus est in Síceleg, transfugérunt ad eum de Manásse, Ednas, et Józabad, et Jédihel, et Míchaël, et Ednas, et Józabad, et Éliu, et Sálathi, príncipes míllium in Manásse.
  10784 1 Paralipómenon	1Par	13	12	21	Hi præbuérunt auxílium David advérsus latrúnculos: omnes enim erant viri fortíssimi, et facti sunt príncipes in exércitu.
  10785 1 Paralipómenon	1Par	13	12	22	Sed et per síngulos dies veniébant ad David ad auxiliándum ei, usque dum fíeret grandis númerus, quasi exércitus Dei.
  10786 1 Paralipómenon	1Par	13	12	23	Iste quoque est númerus príncipum exércitus qui venérunt ad David cum esset in Hebron, ut transférrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Dómini.	b
  10787 1 Paralipómenon	1Par	13	12	24	Fílii Juda portántes clýpeum et hastam, sex míllia octingénti expedíti ad prœ́lium.
  10788 1 Paralipómenon	1Par	13	12	25	De fíliis Símeon virórum fortissimórum ad pugnándum, septem míllia centum.
  10789 1 Paralipómenon	1Par	13	12	26	De fíliis Levi, quátuor míllia sexcénti.
  10790 1 Paralipómenon	1Par	13	12	27	Jójada quoque princeps de stirpe Áaron, et cum eo tria míllia septingénti.
  10791 1 Paralipómenon	1Par	13	12	28	Sadoc étiam puer egrégiæ índolis, et domus patris ejus, príncipes vigínti duo.
  10792 1 Paralipómenon	1Par	13	12	29	De fíliis autem Bénjamin frátribus Saul, tria míllia: magna enim pars eórum adhuc sequebátur domum Saul.
  10793 1 Paralipómenon	1Par	13	12	30	Porro de fíliis Éphraim vigínti míllia octingénti, fortíssimi róbore, viri nomináti in cognatiónibus suis.
  10794 1 Paralipómenon	1Par	13	12	31	Et ex dimídia tribu Manásse, decem et octo míllia, sínguli per nómina sua, venérunt ut constitúerent regem David.
  10795 1 Paralipómenon	1Par	13	12	32	De fíliis quoque Íssachar viri erudíti, qui nóverant síngula témpora ad præcipiéndum quid fácere debéret Ísraël, príncipes ducénti: omnis autem réliqua tribus eórum consílium sequebátur.
  10796 1 Paralipómenon	1Par	13	12	33	Porro de Zábulon qui egrediebántur ad prœ́lium, et stabant in ácie instrúcti armis béllicis, quinquagínta míllia venérunt in auxílium, non in corde dúplici.
  10797 1 Paralipómenon	1Par	13	12	34	Et de Néphthali, príncipes mille, et cum eis instrúcti clýpeo et hasta, trigínta et septem míllia.
  10798 1 Paralipómenon	1Par	13	12	35	De Dan étiam præparáti ad prœ́lium, vigínti octo míllia sexcénti.
  10799 1 Paralipómenon	1Par	13	12	36	Et de Aser egrediéntes ad pugnam, et in ácie provocántes, quadragínta míllia.
  10800 1 Paralipómenon	1Par	13	12	37	Trans Jordánem autem de fíliis Ruben, et de Gad, et dimídia parte tribus Manásse, instrúcti armis béllicis, centum vigínti míllia.
  10801 1 Paralipómenon	1Par	13	12	38	Omnes isti viri bellatóres expedíti ad pugnándum, corde perfécto venérunt in Hebron, ut constitúerent regem David super univérsum Ísraël: sed et omnes réliqui ex Ísraël uno corde erant, ut rex fíeret David.	b
  10802 1 Paralipómenon	1Par	13	12	39	Fuerúntque ibi apud David tribus diébus comedéntes et bibéntes: præparáverant enim eis fratres sui.
  10803 1 Paralipómenon	1Par	13	12	40	Sed et qui juxta eos erant, usque ad Íssachar, et Zábulon, et Néphthali, afferébant panes in ásinis, et camélis, et mulis, et bobus ad vescéndum: farínam, pálathas, uvam passam, vinum, óleum, boves, aríetes ad omnem cópiam: gáudium quippe erat in Ísraël.
  10804 1 Paralipómenon	1Par	13	13	1	Íniit autem consílium David cum tribúnis, et centuriónibus, et univérsis princípibus,
  10805 1 Paralipómenon	1Par	13	13	2	et ait ad omnem cœtum Ísraël: Si placet vobis, et a Dómino Deo nostro egréditur sermo quem loquor, mittámus ad fratres nostros réliquos in univérsas regiónes Ísraël, et ad sacerdótes et Levítas qui hábitant in suburbánis úrbium, ut congregéntur ad nos,
  10806 1 Paralipómenon	1Par	13	13	3	et reducámus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisívimus eam in diébus Saul.
  10807 1 Paralipómenon	1Par	13	13	4	Et respóndit univérsa multitúdo ut ita fíeret: placúerat enim sermo omni pópulo.
  10808 1 Paralipómenon	1Par	13	13	5	Congregávit ergo David cunctum Ísraël, a Sihor Ægýpti usque dum ingrediáris Emath, ut addúceret arcam Dei de Cariathíarim.	b
  10809 1 Paralipómenon	1Par	13	13	6	Et ascéndit David, et omnis vir Ísraël, ad collem Cariathíarim, qui est in Juda, ut afférret inde arcam Dómini Dei sedéntis super chérubim, ubi invocátum est nomen ejus.
  10810 1 Paralipómenon	1Par	13	13	7	Imposuerúntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abínadab: Oza autem, et frater ejus minábant plaustrum.
  10811 1 Paralipómenon	1Par	13	13	8	Porro David, et univérsus Ísraël, ludébant coram Deo omni virtúte in cánticis, et in cítharis, et psaltériis, et týmpanis, et cýmbalis, et tubis.
  10812 1 Paralipómenon	1Par	13	13	9	Cum autem pervenísset ad áream Chidon, teténdit Oza manum suam, ut sustentáret arcam: bos quippe lascíviens páululum inclináverat eam.
  10813 1 Paralipómenon	1Par	13	13	10	Irátus est ítaque Dóminus contra Ozam, et percússit eum, eo quod tetigísset arcam: et mórtuus est ibi coram Dómino.
  10814 1 Paralipómenon	1Par	13	13	11	Contristatúsque est David, eo quod divisísset Dóminus Ozam: vocavítque locum illum Divísio Ozæ, usque in præséntem diem.
  10815 1 Paralipómenon	1Par	13	13	12	Et tímuit Deum tunc témporis, dicens: Quómodo possum ad me introdúcere arcam Dei?
  10816 1 Paralipómenon	1Par	13	13	13	et ob hanc causam non addúxit eam ad se, hoc est, in civitátem David, sed avértit in domum Obédedom Gethǽi.
  10817 1 Paralipómenon	1Par	13	13	14	Mansit ergo arca Dei in domo Obédedom tribus ménsibus: et benedíxit Dóminus dómui ejus, et ómnibus quæ habébat.
  10818 1 Paralipómenon	1Par	13	14	1	Misit quoque Hiram rex Tyri núntios ad David, et ligna cédrina, et artífices párietum, lignorúmque, ut ædificárent ei domum.
  10819 1 Paralipómenon	1Par	13	14	2	Cognovítque David quod confirmásset eum Dóminus in regem super Ísraël, et sublevátum esset regnum suum super pópulum ejus Ísraël.
  10820 1 Paralipómenon	1Par	13	14	3	Accépit quoque David álias uxóres in Jerúsalem, genuítque fílios et fílias.
  10821 1 Paralipómenon	1Par	13	14	4	Et hæc nómina eórum, qui nati sunt ei in Jerúsalem: Sámua, et Sobab, Nathan, et Sálomon,
  10822 1 Paralipómenon	1Par	13	14	5	Jébahar, et Elísua, et Elíphalet,
  10823 1 Paralipómenon	1Par	13	14	6	Noga quoque, et Napheg, et Jáphia,
  10824 1 Paralipómenon	1Par	13	14	7	Elísama, et Baalíada, et Elíphalet.
  10825 1 Paralipómenon	1Par	13	14	8	Audiéntes autem Philísthiim eo quod unctus esset David regem super univérsum Ísraël, ascendérunt omnes ut quǽrerent eum: quod cum audísset David, egréssus est óbviam eis.	b
  10826 1 Paralipómenon	1Par	13	14	9	Porro Philísthiim veniéntes, diffúsi sunt in valle Ráphaim.
  10827 1 Paralipómenon	1Par	13	14	10	Consuluítque David Dóminum, dicens: Si ascéndam ad Philisthǽos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dóminus: Ascénde, et tradam eos in manu tua.
  10828 1 Paralipómenon	1Par	13	14	11	Cumque illi ascendíssent in Baalphárasim, percússit eos ibi David, et dixit: Divísit Deus inimícos meos per manum meam, sicut dividúntur aquæ: et idcírco vocátum est nomen illíus loci Baalphárasim.
  10829 1 Paralipómenon	1Par	13	14	12	Dereliquerúntque ibi deos suos, quos David jussit exúri.
  10830 1 Paralipómenon	1Par	13	14	13	Ália étiam vice Philísthiim irruérunt, et diffúsi sunt in valle.
  10831 1 Paralipómenon	1Par	13	14	14	Consuluítque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascéndas post eos: recéde ab eis, et vénies contra illos ex advérso pyrórum.
  10832 1 Paralipómenon	1Par	13	14	15	Cumque audíeris sónitum gradiéntis in cacúmine pyrórum, tunc egrediéris ad bellum: egréssus est enim Deus ante te, ut percútiat castra Philísthiim.
  10833 1 Paralipómenon	1Par	13	14	16	Fecit ergo David sicut præcéperat ei Deus, et percússit castra Philisthinórum, de Gábaon usque Gázera.
  10834 1 Paralipómenon	1Par	13	14	17	Divulgatúmque est nomen David in univérsis regiónibus, et Dóminus dedit pavórem ejus super omnes gentes.	b
  10835 1 Paralipómenon	1Par	13	15	1	Fecit quoque sibi domos in civitáte David: et ædificávit locum arcæ Dei, tetendítque ei tabernáculum.
  10836 1 Paralipómenon	1Par	13	15	2	Tunc dixit David: Illícitum est ut a quocúmque portétur arca Dei nisi a Levítis, quos elégit Dóminus ad portándum eam, et ad ministrándum sibi usque in ætérnum.
  10837 1 Paralipómenon	1Par	13	15	3	Congregavítque univérsum Ísraël in Jerúsalem, ut afferrétur arca Dei in locum suum, quem præparáverat ei:
  10838 1 Paralipómenon	1Par	13	15	4	necnon et fílios Áaron, et Levítas.
  10839 1 Paralipómenon	1Par	13	15	5	De fíliis Caath, Úriel princeps fuit, et fratres ejus centum vigínti.
  10840 1 Paralipómenon	1Par	13	15	6	De fíliis Merári, Asaía princeps: et fratres ejus ducénti vigínti.
  10841 1 Paralipómenon	1Par	13	15	7	De fíliis Gersom, Joël princeps: et fratres ejus centum trigínta.
  10842 1 Paralipómenon	1Par	13	15	8	De fíliis Elísaphan, Semeías princeps: et fratres ejus ducénti.
  10843 1 Paralipómenon	1Par	13	15	9	De fíliis Hebron, Éliel princeps: et fratres ejus octogínta.
  10844 1 Paralipómenon	1Par	13	15	10	De fíliis Óziel, Amínadab princeps: et fratres ejus centum duódecim.
  10845 1 Paralipómenon	1Par	13	15	11	Vocavítque David Sadoc et Abíathar sacerdótes, et Levítas, Úriel, Asaíam, Joël, Semeíam, Éliel, et Amínadab:
  10846 1 Paralipómenon	1Par	13	15	12	et dixit ad eos: Vos, qui estis príncipes familiárum Leviticárum, sanctificámini cum frátribus vestris, et afférte arcam Dómini Dei Ísraël ad locum qui ei præparátus est:
  10847 1 Paralipómenon	1Par	13	15	13	ne ut a princípio, quia non erátis præséntes, percússit nos Dóminus; sic et nunc fiat, illícitum quid nobis agéntibus.
  10848 1 Paralipómenon	1Par	13	15	14	Sanctificáti sunt ergo sacerdótes et Levítæ ut portárent arcam Dómini Dei Ísraël.	b
  10849 1 Paralipómenon	1Par	13	15	15	Et tulérunt fílii Levi arcam Dei, sicut præcéperat Móyses juxta verbum Dómini, húmeris suis in véctibus.
  10850 1 Paralipómenon	1Par	13	15	16	Dixítque David princípibus Levitárum, ut constitúerent de frátribus suis cantóres in órganis musicórum, nablis vidélicet, et lyris, et cýmbalis, ut resonáret in excélsis sónitus lætítiæ.
  10851 1 Paralipómenon	1Par	13	15	17	Constituerúntque Levítas: Heman fílium Joël, et de frátribus ejus Asaph fílium Barachíæ: de fíliis vero Merári, frátribus eórum: Ethan fílium Casaíæ.
  10852 1 Paralipómenon	1Par	13	15	18	Et cum eis fratres eórum: in secúndo órdine, Zacharíam, et Ben, et Jáziel, et Semíramoth, et Jáhiel, et Ani, Éliab, et Banaíam, et Maasíam, et Mathathíam, et Elíphalu, et Maceníam, et Obédedom, et Jéhiel, janitóres.
  10853 1 Paralipómenon	1Par	13	15	19	Porro cantóres, Heman, Asaph, et Ethan, in cýmbalis ǽneis concrepántes.
  10854 1 Paralipómenon	1Par	13	15	20	Zacharías autem, et Óziel, et Semíramoth, et Jáhiel, et Ani, et Éliab, et Maasías, et Banaías in nablis arcána cantábant.
  10855 1 Paralipómenon	1Par	13	15	21	Porro Mathathías, et Elíphalu, et Macenías, et Obédedom, et Jéhiel, et Ozáziu, in cítharis pro octáva canébant epinícion.
  10856 1 Paralipómenon	1Par	13	15	22	Chonenías autem princeps Levitárum, prophetíæ prǽerat, ad præcinéndam melódiam: erat quippe valde sápiens.
  10857 1 Paralipómenon	1Par	13	15	23	Et Barachías, et Élcana, janitóres arcæ.
  10858 1 Paralipómenon	1Par	13	15	24	Porro Sebenías, et Jósaphat, et Nathánaël, et Amásai, et Zacharías, et Banaías, et Eliézer sacerdótes, clangébant tubis coram arca Dei: et Obédedom et Jehías erant janitóres arcæ.
  10859 1 Paralipómenon	1Par	13	15	25	Ígitur David, et omnes majóres natu Ísraël, et tribúni, iérunt ad deportándam arcam fœ́deris Dómini de domo Obédedom cum lætítia.	b
  10860 1 Paralipómenon	1Par	13	15	26	Cumque adjuvísset Deus Levítas qui portábant arcam fœ́deris Dómini, immolabántur septem táuri, et septem aríetes.
  10861 1 Paralipómenon	1Par	13	15	27	Porro David erat indútus stola býssina, et univérsi Levítæ qui portábant arcam, cantorésque, et Chonenías princeps prophetíæ inter cantóres: David autem étiam indútus erat ephod líneo.
  10862 1 Paralipómenon	1Par	13	15	28	Universúsque Ísraël deducébant arcam fœ́deris Dómini in júbilo, et sónitu búccinæ, et tubis, et cýmbalis, et nablis, et cítharis concrepántes.
  10863 1 Paralipómenon	1Par	13	15	29	Cumque pervenísset arca fœ́deris Dómini usque ad civitátem David, Michol fília Saul prospíciens per fenéstram vidit regem David saltántem atque ludéntem, et despéxit eum in corde suo.
  10864 1 Paralipómenon	1Par	13	16	1	Attulérunt ígitur arcam Dei, et constituérunt eam in médio tabernáculi quod teténderat ei David: et obtulérunt holocáusta et pacífica coram Deo.
  10865 1 Paralipómenon	1Par	13	16	2	Cumque complésset David ófferens holocáusta et pacífica, benedíxit pópulo in nómine Dómini.
  10866 1 Paralipómenon	1Par	13	16	3	Et divísit univérsis per síngulos, a viro usque ad mulíerem, tortam panis, et partem assæ carnis búbalæ, et frixam óleo símilam.
  10867 1 Paralipómenon	1Par	13	16	4	Constituítque coram arca Dómini de Levítis, qui ministrárent, et recordaréntur óperum ejus, et glorificárent atque laudárent Dóminum Deum Ísraël:
  10868 1 Paralipómenon	1Par	13	16	5	Asaph príncipem, et secúndum ejus Zacharíam: porro Jáhiel, et Semíramoth, et Jéhiel, et Mathathíam, et Éliab, et Banaíam, et Obédedom: Jéhiel super órgana psaltérii et lyras: Asaph autem ut cýmbalis personáret:
  10869 1 Paralipómenon	1Par	13	16	6	Banaíam vero et Jáziel sacerdótes cánere tuba júgiter coram arca fœ́deris Dómini.
  10870 1 Paralipómenon	1Par	13	16	7	In illo die fecit David príncipem ad confiténdum Dómino Asaph et fratres ejus:	b
  10871 1 Paralipómenon	1Par	13	16	8	Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: notas fácite in pópulis adinventiónes ejus.	b
  10872 1 Paralipómenon	1Par	13	16	9	Cantáte ei, et psállite ei, et narráte ómnia mirabília ejus.
  10873 1 Paralipómenon	1Par	13	16	10	Laudáte nomen sanctum ejus: lætétur cor quæréntium Dóminum.
  10874 1 Paralipómenon	1Par	13	16	11	Quǽrite Dóminum, et virtútem ejus: quǽrite fáciem ejus semper.
  10875 1 Paralipómenon	1Par	13	16	12	Recordámini mirabílium ejus quæ fecit; signórum illíus, et judiciórum oris ejus,
  10876 1 Paralipómenon	1Par	13	16	13	semen Ísraël servi ejus, fílii Jacob elécti ejus.
  10877 1 Paralipómenon	1Par	13	16	14	Ipse Dóminus Deus noster: in univérsa terra judícia ejus.
  10878 1 Paralipómenon	1Par	13	16	15	Recordámini in sempitérnum pacti ejus: sermónis quem præcépit in mille generatiónes,
  10879 1 Paralipómenon	1Par	13	16	16	quem pépigit cum Ábraham, et juraménti illíus cum Ísaac.
  10880 1 Paralipómenon	1Par	13	16	17	Et constítuit illud Jacob in præcéptum, et Ísraël in pactum sempitérnum,
  10881 1 Paralipómenon	1Par	13	16	18	dicens: Tibi dabo terram Chánaan, funículum hæreditátis vestræ:
  10882 1 Paralipómenon	1Par	13	16	19	cum essent pauci número, parvi et colóni ejus.
  10883 1 Paralipómenon	1Par	13	16	20	Et transiérunt de gente in gentem, et de regno ad pópulum álterum.
  10884 1 Paralipómenon	1Par	13	16	21	Non dimísit quemquam calumniári eos, sed increpávit pro eis reges.
  10885 1 Paralipómenon	1Par	13	16	22	Nolíte tángere christos meos, et in prophétis meis nolíte malignári.
  10886 1 Paralipómenon	1Par	13	16	23	Cantáte Dómino omnis terra; annuntiáte ex die in diem salutáre ejus:	b
  10887 1 Paralipómenon	1Par	13	16	24	narráte in géntibus glóriam ejus; in cunctis pópulis mirabília ejus.
  10888 1 Paralipómenon	1Par	13	16	25	Quia magnus Dóminus, et laudábilis nimis, et horríbilis super omnes deos.
  10889 1 Paralipómenon	1Par	13	16	26	Omnes enim dii populórum idóla: Dóminus autem cælos fecit.
  10890 1 Paralipómenon	1Par	13	16	27	Conféssio et magnificéntia coram eo: fortitúdo et gáudium in loco ejus.
  10891 1 Paralipómenon	1Par	13	16	28	Afférte Dómino, famíliæ populórum: afférte Dómino glóriam et impérium.	b
  10892 1 Paralipómenon	1Par	13	16	29	Date Dómino glóriam; nómini ejus leváte sacrifícium, et veníte in conspéctu ejus: et adoráte Dóminum in decóre sancto.
  10893 1 Paralipómenon	1Par	13	16	30	Commoveátur a fácie ejus omnis terra: ipse enim fundávit orbem immóbilem.
  10894 1 Paralipómenon	1Par	13	16	31	Læténtur cæli, et exúltet terra, et dicant in natiónibus: Dóminus regnávit.
  10895 1 Paralipómenon	1Par	13	16	32	Tonet mare et plenitúdo ejus; exúltent agri, et ómnia quæ in eis sunt.
  10896 1 Paralipómenon	1Par	13	16	33	Tunc laudábunt ligna saltus coram Dómino: quia venit judicáre terram.
  10897 1 Paralipómenon	1Par	13	16	34	Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in ætérnum misericórdia ejus.	b
  10898 1 Paralipómenon	1Par	13	16	35	Et dícite: Salva nos, Deus salvátor noster, et cóngrega nos, et érue de géntibus: ut confiteámur nómini sancto tuo, et exultémus in carmínibus tuis.
  10899 1 Paralipómenon	1Par	13	16	36a	Benedíctus Dóminus Deus Ísraël, ab ætérno usque in ætérnum.
  10900 1 Paralipómenon	1Par	13	16	36b	Et dicat omnis pópulo: Amen, et hymnum Dómino.
  10901 1 Paralipómenon	1Par	13	16	37	Relíquit ítaque ibi coram arca fœ́deris Dómini Asaph et fratres ejus, ut ministrárent in conspéctu arcæ júgiter per síngulos dies, et vices suas.	b
  10902 1 Paralipómenon	1Par	13	16	38	Porro Obédedom, et fratres ejus sexagínta octo: et Obédedom fílium Ídithun, et Hosa, constítuit janitóres;
  10903 1 Paralipómenon	1Par	13	16	39	Sadoc autem sacerdótem, et fratres ejus sacerdótes, coram tabernáculo Dómini in excélso quod erat in Gábaon,
  10904 1 Paralipómenon	1Par	13	16	40	ut offérrent holocáusta Dómino super altáre holocautómatis júgiter, mane et véspere, juxta ómnia quæ scripta sunt in lege Dómini, quam præcépit Israéli.
  10905 1 Paralipómenon	1Par	13	16	41	Et post eum Heman, et Ídithun, et réliquos eléctos, unumquémque vocábulo suo ad confiténdum Dómino, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  10906 1 Paralipómenon	1Par	13	16	42	Heman quoque et Ídithun canéntes tuba, et quatiéntes cýmbala et ómnia musicórum órgana ad canéndum Deo: fílios autem Ídithun fecit esse portários.
  10907 1 Paralipómenon	1Par	13	16	43	Reversúsque est omnis pópulus in domum suam: et David, ut benedíceret étiam dómui suæ.
  10908 1 Paralipómenon	1Par	13	17	1	Cum autem habitáret David in domo sua, dixit ad Nathan prophétam: Ecce ego hábito in domo cédrina: arca autem fœ́deris Dómini sub péllibus est.
  10909 1 Paralipómenon	1Par	13	17	2	Et ait Nathan ad David: Ómnia quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.
  10910 1 Paralipómenon	1Par	13	17	3	Ígitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens:
  10911 1 Paralipómenon	1Par	13	17	4	Vade, et lóquere David servo meo: Hæc dicit Dóminus: Non ædificábis tu mihi domum ad habitándum.
  10912 1 Paralipómenon	1Par	13	17	5	Neque enim mansi in domo ex eo témpore quo edúxi Ísraël usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernáculi, et in tentório
  10913 1 Paralipómenon	1Par	13	17	6	manens cum omni Ísraël. Numquid locútus sum saltem uni júdicum Ísraël, quibus præcéperam ut páscerent pópulum meum, et dixi: Quare non ædificástis mihi domum cédrinam?
  10914 1 Paralipómenon	1Par	13	17	7	Nunc ítaque sic loquéris ad servum meum David: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ego tuli te, cum in páscuis sequeréris gregem, ut esses dux pópuli mei Ísraël:	b
  10915 1 Paralipómenon	1Par	13	17	8	et fui tecum quocúmque perrexísti, et interféci omnes inimícos tuos coram te, fecíque tibi nomen quasi uníus magnórum qui celebrántur in terra.
  10916 1 Paralipómenon	1Par	13	17	9	Et dedi locum pópulo meo Ísraël: plantábitur, et habitábit in eo, et ultra non commovébitur: nec fílii iniquitátis átterent eos, sicut a princípio,
  10917 1 Paralipómenon	1Par	13	17	10	ex diébus quibus dedi júdices pópulo meo Ísraël, et humiliávi univérsos inimícos tuos. Annúntio ergo tibi, quod ædificatúrus sit tibi Dóminus domum.
  10918 1 Paralipómenon	1Par	13	17	11	Cumque impléveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitábo semen tuum post te, quod erit de fíliis tuis: et stabíliam regnum ejus.
  10919 1 Paralipómenon	1Par	13	17	12	Ipse ædificábit mihi domum, et firmábo sólium ejus usque in ætérnum.
  10920 1 Paralipómenon	1Par	13	17	13	Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in fílium: et misericórdiam meam non áuferam ab eo, sicut ábstuli ab eo qui ante te fuit.
  10921 1 Paralipómenon	1Par	13	17	14	Et státuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempitérnum: et thronus ejus erit firmíssimus in perpétuum.
  10922 1 Paralipómenon	1Par	13	17	15	Juxta ómnia verba hæc, et juxta univérsam visiónem istam, sic locútus est Nathan ad David.	b
  10923 1 Paralipómenon	1Par	13	17	16	Cumque venísset rex David, et sedísset coram Dómino, dixit: Quis ego sum, Dómine Deus, et quæ domus mea, ut præstáres mihi tália?
  10924 1 Paralipómenon	1Par	13	17	17	sed et hoc parum visum est in conspéctu tuo, ideóque locútus es super domum servi tui étiam in futúrum: et fecísti me spectábilem super omnes hómines, Dómine Deus.
  10925 1 Paralipómenon	1Par	13	17	18	Quid ultra áddere potest David, cum ita glorificáveris servum tuum, et cognóveris eum?
  10926 1 Paralipómenon	1Par	13	17	19	Dómine, propter fámulum tuum juxta cor tuum fecísti omnem magnificéntiam hanc, et nota esse voluísti univérsa magnália.
  10927 1 Paralipómenon	1Par	13	17	20	Dómine, non est símilis tui, et non est álius deus absque te, ex ómnibus quos audívimus áuribus nostris.
  10928 1 Paralipómenon	1Par	13	17	21	Quis enim est álius, ut pópulus tuus Ísraël, gens una in terra, ad quam perréxit Deus ut liberáret et fáceret pópulum sibi, et magnitúdine sua atque terróribus ejíceret natiónes a fácie ejus, quem de Ægýpto liberárat?
  10929 1 Paralipómenon	1Par	13	17	22	Et posuísti pópulum tuum Ísraël tibi in pópulum usque in ætérnum, et tu, Dómine, factus es Deus ejus.
  10930 1 Paralipómenon	1Par	13	17	23	Nunc ígitur Dómine, sermo quem locútus es fámulo tuo et super domum ejus confirmétur in perpétuum, et fac sicut locútus es.	b
  10931 1 Paralipómenon	1Par	13	17	24	Permaneátque et magnificétur nomen tuum usque in sempitérnum, et dicátur: Dóminus exercítuum Deus Ísraël, et domus David servi ejus pérmanens coram eo.
  10932 1 Paralipómenon	1Par	13	17	25	Tu enim, Dómine Deus meus, revelásti aurículam servi tui, ut ædificáres ei domum: et idcírco invénit servus tuus fidúciam, ut oret coram te.
  10933 1 Paralipómenon	1Par	13	17	26	Nunc ergo Dómine, tu es Deus, et locútus es ad servum tuum tanta benefícia.
  10934 1 Paralipómenon	1Par	13	17	27	Et cœpísti benedícere dómui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Dómine, benedicénte, benedícta erit in perpétuum.
  10935 1 Paralipómenon	1Par	13	18	1	Factum est autem post hæc, ut percúteret David Philísthiim, et humiliáret eos, et tólleret Geth et fílias ejus de manu Philísthiim,
  10936 1 Paralipómenon	1Par	13	18	2	percuterétque Moab, et fíerent Moabítæ servi David, offeréntes ei múnera.
  10937 1 Paralipómenon	1Par	13	18	3	Eo témpore percússit David étiam Adarézer regem Soba regiónis Hemath, quando perréxit ut dilatáret impérium suum usque ad flumen Euphráten.
  10938 1 Paralipómenon	1Par	13	18	4	Cepit ergo David mille quadrígas ejus, et septem míllia équitum, ac vigínti míllia virórum péditum, subnervavítque omnes equos cúrruum, excéptis centum quadrígis, quas reservávit sibi.
  10939 1 Paralipómenon	1Par	13	18	5	Supervénit autem et Syrus Damascénus, ut auxílium præbéret Adarézer regi Soba: sed et hujus percússit David vigínti duo míllia virórum.
  10940 1 Paralipómenon	1Par	13	18	6	Et pósuit mílites in Damásco, ut Sýria quoque servíret sibi, et offérret múnera. Adjuvítque eum Dóminus in cunctis ad quæ perréxerat.
  10941 1 Paralipómenon	1Par	13	18	7	Tulit quoque David pháretras áureas, quas habúerant servi Adarézer, et áttulit eas in Jerúsalem.	b
  10942 1 Paralipómenon	1Par	13	18	8	Necnon de Thebath et Chun úrbibus Adarézer æris plúrimum, de quo fecit Sálomon mare ǽneum, et colúmnas, et vasa ænéa.
  10943 1 Paralipómenon	1Par	13	18	9	Quod cum audísset Thou rex Hemath, percussísse vidélicet David omnem exércitum Adarézer regis Soba,
  10944 1 Paralipómenon	1Par	13	18	10	misit Adóram fílium suum ad regem David, ut postuláret ab eo pacem, et congratularétur ei quod percussísset et expugnásset Adarézer: adversárius quippe erat Thou Adarézer.
  10945 1 Paralipómenon	1Par	13	18	11	Sed et ómnia vasa áurea, et argéntea, et ænéa consecrávit David rex Dómino, cum argénto et auro quod túlerat ex univérsis géntibus, tam de Idumǽa, et Moab, et fíliis Ammon, quam de Philísthiim et Ámalec.
  10946 1 Paralipómenon	1Par	13	18	12	Abísai vero fílius Sárviæ percússit Edom in valle Salinárum, decem et octo míllia:	b
  10947 1 Paralipómenon	1Par	13	18	13	et constítuit in Edom præsídium, ut servíret Idumǽa David: salvavítque Dóminus David in cunctis ad quæ perréxerat.
  10948 1 Paralipómenon	1Par	13	18	14	Regnávit ergo David super univérsum Ísraël, et faciébat judícium atque justítiam cuncto pópulo suo.
  10949 1 Paralipómenon	1Par	13	18	15	Porro Joab fílius Sárviæ erat super exércitum, et Jósaphat fílius Ahílud a commentáriis:
  10950 1 Paralipómenon	1Par	13	18	16	Sadoc autem fílius Áchitob, et Ahímelech fílius Abíathar, sacerdótes: et Susa, scriba:
  10951 1 Paralipómenon	1Par	13	18	17	Banaías quoque fílius Jójadæ super legiónes Ceréthi et Pheléthi: porro fílii David, primi ad manum regis.
  10952 1 Paralipómenon	1Par	13	19	1	Áccidit autem ut morerétur Naas rex filiórum Ammon, et regnáret fílius ejus pro eo.
  10953 1 Paralipómenon	1Par	13	19	2	Dixítque David: Fáciam misericórdiam cum Hanon fílio Naas: prǽstitit enim mihi pater ejus grátiam. Misítque David núntios ad consolándum eum super morte patris sui. Qui cum perveníssent in terram filiórum Ammon ut consolaréntur Hanon,
  10954 1 Paralipómenon	1Par	13	19	3	dixérunt príncipes filiórum Ammon ad Hanon: Tu fórsitan putas, quod David honóris causa in patrem tuum míserit qui consoléntur te: nec animadvértis quod ut explórent, et invéstigent, et scruténtur terram tuam, vénerint ad te servi ejus.
  10955 1 Paralipómenon	1Par	13	19	4	Ígitur Hanon púeros David decalvávit, et rasit, et præcídit túnicas eórum a nátibus usque ad pedes, et dimísit eos.
  10956 1 Paralipómenon	1Par	13	19	5	Qui cum abiíssent, et hoc mandássent David, misit in occúrsum eórum (grandem enim contuméliam sustinúerant) et præcépit ut manérent in Jéricho, donec crésceret barba eórum, et tunc reverteréntur.
  10957 1 Paralipómenon	1Par	13	19	6	Vidéntes autem fílii Ammon quod injúriam fecíssent David, tam Hanon quam réliquus pópulus, misérunt mille talénta argénti, ut condúcerent sibi de Mesopotámia, et de Sýria Máacha, et de Soba currus et équites.
  10958 1 Paralipómenon	1Par	13	19	7	Conduxerúntque trigínta duo míllia cúrruum, et regem Máacha cum pópulo ejus. Qui cum veníssent, castrametáti sunt e regióne Médaba. Fílii quoque Ammon congregáti de úrbibus suis venérunt ad bellum.
  10959 1 Paralipómenon	1Par	13	19	8	Quod cum audísset David, misit Joab, et omnem exércitum virórum fórtium:
  10960 1 Paralipómenon	1Par	13	19	9	egressíque fílii Ammon, direxérunt áciem juxta portam civitátis; reges autem, qui ad auxílium ejus vénerant, separátim in agro stetérunt.
  10961 1 Paralipómenon	1Par	13	19	10	Ígitur Joab, intélligens bellum ex advérso et post tergum contra se fíeri, elégit viros fortíssimos de univérso Ísraël, et perréxit contra Syrum.
  10962 1 Paralipómenon	1Par	13	19	11	Réliquam autem partem pópuli dedit sub manu Abísai fratris sui: et perrexérunt contra fílios Ammon.
  10963 1 Paralipómenon	1Par	13	19	12	Dixítque: Si vícerit me Syrus, auxílio eris mihi: si autem superáverint te fílii Ammon, ero tibi in præsídium.
  10964 1 Paralipómenon	1Par	13	19	13	Confortáre, et agámus viríliter pro pópulo nostro, et pro úrbibus Dei nostri: Dóminus autem, quod in conspéctu suo bonum est, fáciet.
  10965 1 Paralipómenon	1Par	13	19	14	Perréxit ergo Joab et pópulus qui cum eo erat, contra Syrum ad prœ́lium: et fugávit eos.
  10966 1 Paralipómenon	1Par	13	19	15	Porro fílii Ammon vidéntes quod fugísset Syrus, ipsi quoque fugérunt Abísai fratrem ejus, et ingréssi sunt civitátem: reversúsque est étiam Joab in Jerúsalem.
  10967 1 Paralipómenon	1Par	13	19	16	Videns autem Syrus quod cecidísset coram Ísraël, misit núntios, et addúxit Syrum, qui erat trans flúvium: Sophach autem princeps milítiæ Adarézer erat dux eórum.	b
  10968 1 Paralipómenon	1Par	13	19	17	Quod cum nuntiátum esset David, congregávit univérsum Ísraël, et transívit Jordánem, irruítque in eos et diréxit ex advérso áciem, illis contra pugnántibus.
  10969 1 Paralipómenon	1Par	13	19	18	Fugit autem Syrus Ísraël, et interfécit David de Syris septem míllia cúrruum, et quadragínta míllia péditum, et Sophach exércitus príncipem.
  10970 1 Paralipómenon	1Par	13	19	19	Vidéntes autem servi Adarézer se ab Ísraël esse superátos, transfugérunt ad David, et serviérunt ei: noluítque ultra Sýria auxílium præbére fíliis Ammon.
  10971 1 Paralipómenon	1Par	13	20	1	Factum est autem post anni círculum, eo témpore quo solent reges ad bella procédere, congregávit Joab exércitum, et robur milítiæ, et vastávit terram filiórum Ammon: perrexítque et obsédit Rabba. Porro David manébat in Jerúsalem, quando Joab percússit Rabba et destrúxit eam.
  10972 1 Paralipómenon	1Par	13	20	2	Tulit autem David corónam Melchom de cápite ejus, et invénit in ea auri pondo taléntum, et pretiosíssimas gemmas, fecítque sibi inde diadéma: manúbias quoque urbis plúrimas tulit;
  10973 1 Paralipómenon	1Par	13	20	3	pópulum autem, qui erat in ea, edúxit, et fecit super eos tríbulas, et trahas, et ferráta carpénta transíre, ita ut dissecaréntur et contereréntur. Sic fecit David cunctis úrbibus filiórum Ammon: et revérsus est cum omni pópulo suo in Jerúsalem.
  10974 1 Paralipómenon	1Par	13	20	4	Post hæc ínitum est bellum in Gazer advérsum Philisthǽos, in quo percússit Sobóchai Husathítes, Sáphai de génere Ráphaim, et humiliávit eos.	b
  10975 1 Paralipómenon	1Par	13	20	5	Áliud quoque bellum gestum est advérsus Philisthǽos, in quo percússit Adeodátus fílius Saltus Bethlehemítes fratrem Góliath Gethǽi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatórium texéntium.
  10976 1 Paralipómenon	1Par	13	20	6	Sed et áliud bellum áccidit in Geth, in quo fuit homo longíssimus, senos habens dígitos, id est, simul vigínti quátuor: qui et ipse de Rapha fúerat stirpe generátus.
  10977 1 Paralipómenon	1Par	13	20	7	Hic blasphemávit Ísraël: et percússit eum Jónathan fílius Sámaa fratris David. Hi sunt fílii Rapha in Geth, qui cecidérunt in manu David et servórum ejus.
  10978 1 Paralipómenon	1Par	13	21	1	Consurréxit autem Satan contra Ísraël, et concitávit David ut numeráret Ísraël.
  10979 1 Paralipómenon	1Par	13	21	2	Dixítque David ad Joab et ad príncipes pópuli: Ite, et numeráte Ísraël a Bersabée usque Dan: et afférte mihi númerum ut sciam.
  10980 1 Paralipómenon	1Par	13	21	3	Respondítque Joab: Áugeat Dóminus pópulum suum céntuplum quam sunt: nonne, dómine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dóminus meus, quod in peccátum reputétur Israéli?
  10981 1 Paralipómenon	1Par	13	21	4	Sed sermo regis magis præváluit: egressúsque est Joab, et circuívit univérsum Ísraël: et revérsus est Jerúsalem,
  10982 1 Paralipómenon	1Par	13	21	5	dedítque David númerum eórum quos circuíerat: et invéntus est omnis númerus Ísraël, mille míllia et centum míllia virórum educéntium gládium: de Juda autem quadringénta septuagínta míllia bellatórum.
  10983 1 Paralipómenon	1Par	13	21	6	Nam Levi et Bénjamin non numerávit: eo quod Joab invítus exsequerétur regis impérium.
  10984 1 Paralipómenon	1Par	13	21	7	Displícuit autem Deo quod jussum erat: et percússit Ísraël.	b
  10985 1 Paralipómenon	1Par	13	21	8	Dixítque David ad Deum: Peccávi nimis ut hoc fácerem: óbsecro, aufer iniquitátem servi tui, quia insipiénter egi.
  10986 1 Paralipómenon	1Par	13	21	9	Et locútus est Dóminus ad Gad vidéntem Davídis, dicens:
  10987 1 Paralipómenon	1Par	13	21	10	Vade, et lóquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dóminus: Trium tibi optiónem do: unum, quod volúeris, élige, et fáciam tibi.
  10988 1 Paralipómenon	1Par	13	21	11	Cumque venísset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Dóminus: Élige, quod volúeris:
  10989 1 Paralipómenon	1Par	13	21	12	aut tribus annis famem; aut tribus ménsibus te fúgere hostes tuos, et gládium eórum non posse evádere; aut tribus diébus gládium Dómini, et pestiléntiam versári in terra, et ángelum Dómini interfícere in univérsis fínibus Ísraël: nunc ígitur vide quid respóndeam ei qui misit me.
  10990 1 Paralipómenon	1Par	13	21	13	Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angústiæ premunt: sed mélius mihi est ut íncidam in manus Dómini, quia multæ sunt miseratiónes ejus, quam in manus hóminum.
  10991 1 Paralipómenon	1Par	13	21	14	Misit ergo Dóminus pestiléntiam in Ísraël: et cecidérunt de Ísraël septuagínta míllia virórum.
  10992 1 Paralipómenon	1Par	13	21	15	Misit quoque ángelum in Jerúsalem ut percúteret eam: cumque percuterétur, vidit Dóminus, et misértus est super magnitúdine mali: et imperávit ángelo qui percutiébat: Súfficit, jam cesset manus tua. Porro ángelus Dómini stabat juxta áream Ornan Jebusǽi.
  10993 1 Paralipómenon	1Par	13	21	16	Levánsque David óculos suos, vidit ángelum Dómini stantem inter cælum et terram, et evaginátum gládium in manu ejus, et versum contra Jerúsalem: et cecidérunt tam ipse quam majóres natu, vestíti cilíciis, proni in terram.
  10994 1 Paralipómenon	1Par	13	21	17	Dixítque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numerarétur pópulus? ego, qui peccávi? ego, qui malum feci? iste grex, quid comméruit? Dómine Deus meus, vertátur, óbsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: pópulus autem tuus non percutiátur.
  10995 1 Paralipómenon	1Par	13	21	18	Ángelus autem Dómini præcépit Gad ut díceret Davídi ut ascénderet, exstruerétque altáre Dómino Deo in área Ornan Jebusǽi.	b
  10996 1 Paralipómenon	1Par	13	21	19	Ascéndit ergo David juxta sermónem Gad, quem locútus ei fúerat ex nómine Dómini.
  10997 1 Paralipómenon	1Par	13	21	20	Porro Ornan cum suspexísset et vidísset ángelum, quatuórque fílii ejus cum eo, abscondérunt se: nam eo témpore terébat in área tríticum.
  10998 1 Paralipómenon	1Par	13	21	21	Ígitur cum veníret David ad Ornan, conspéxit eum Ornan, et procéssit ei óbviam de área, et adorávit eum pronus in terram.
  10999 1 Paralipómenon	1Par	13	21	22	Dixítque ei David: Da mihi locum áreæ tuæ, ut ædíficem in ea altáre Dómino: ita ut quantum valet argénti accípias, et cesset plaga a pópulo.
  11000 1 Paralipómenon	1Par	13	21	23	Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et fáciat dóminus meus rex quodcúmque ei placet: sed et boves do in holocáustum, et tríbulas in ligna, et tríticum in sacrifícium: ómnia libens præbébo.
  11001 1 Paralipómenon	1Par	13	21	24	Dixítque ei rex David: Nequáquam ita fiet, sed argéntum dabo quantum valet: neque enim tibi auférre débeo, et sic offérre Dómino holocáusta gratuíta.
  11002 1 Paralipómenon	1Par	13	21	25	Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justíssimi pónderis sexcéntos.
  11003 1 Paralipómenon	1Par	13	21	26	Et ædificávit ibi altáre Dómino, obtulítque holocáusta et pacífica, et invocávit Dóminum; et exaudívit eum in igne de cælo super altáre holocáusti.
  11004 1 Paralipómenon	1Par	13	21	27	Præcepítque Dóminus ángelo, et convértit gládium suum in vagínam.
  11005 1 Paralipómenon	1Par	13	21	28	Prótinus ergo David, videns quod exaudísset eum Dóminus in área Ornan Jebusǽi, immolávit ibi víctimas.	b
  11006 1 Paralipómenon	1Par	13	21	29	Tabernáculum autem Dómini, quod fécerat Móyses in desérto, et altáre holocaustórum, ea tempestáte erat in excélso Gábaon.
  11007 1 Paralipómenon	1Par	13	21	30	Et non præváluit David ire ad altáre ut ibi obsecráret Deum: nímio enim fúerat in timóre pertérritus, videns gládium ángeli Dómini.
  11008 1 Paralipómenon	1Par	13	22	1	Dixítque David: Hæc est domus Dei, et hoc altáre in holocáustum Israéli.
  11009 1 Paralipómenon	1Par	13	22	2	Et præcépit ut congregaréntur omnes prosélyti de terra Ísraël, et constítuit ex eis látomos ad cædéndos lápides et poliéndos, ut ædificarétur domus Dei.
  11010 1 Paralipómenon	1Par	13	22	3	Ferrum quoque plúrimum ad clavos januárum, et ad commissúras atque junctúras, præparávit David: et æris pondus innumerábile.
  11011 1 Paralipómenon	1Par	13	22	4	Ligna quoque cédrina non póterant æstimári, quæ Sidónii et Týrii deportáverant ad David.
  11012 1 Paralipómenon	1Par	13	22	5	Et dixit David: Sólomon fílius meus puer párvulus est et delicátus: domus autem, quam ædificári volo Dómino, talis esse debet ut in cunctis regiónibus nominétur: præparábo ergo ei necessária. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparávit impénsas.
  11013 1 Paralipómenon	1Par	13	22	6	Vocavítque Salomónem fílium suum, et præcépit ei ut ædificáret domum Dómino Deo Ísraël.	b
  11014 1 Paralipómenon	1Par	13	22	7	Dixítque David ad Salomónem: Fili mi, voluntátis meæ fuit ut ædificárem domum nómini Dómini Dei mei:
  11015 1 Paralipómenon	1Par	13	22	8	sed factus est sermo Dómini ad me, dicens: Multum sánguinem effudísti, et plúrima bella bellásti: non póteris ædificáre domum nómini meo, tanto effúso sánguine coram me:
  11016 1 Paralipómenon	1Par	13	22	9	fílius qui nascétur tibi, erit vir quietíssimus: fáciam enim eum requiéscere ab ómnibus inimícis suis per circúitum: et ob hanc causam Pacíficus vocábitur: et pacem et ótium dabo in Ísraël cunctis diébus ejus.
  11017 1 Paralipómenon	1Par	13	22	10	Ipse ædificábit domum nómini meo, et ipse erit mihi in fílium, et ego ero illi in patrem: firmabóque sólium regni ejus super Ísraël in ætérnum.
  11018 1 Paralipómenon	1Par	13	22	11	Nunc ergo fili mi, sit Dóminus tecum, et prosperáre, et ædífica domum Dómino Deo tuo sicut locútus est de te.	b
  11019 1 Paralipómenon	1Par	13	22	12	Det quoque Dóminus prudéntiam et sensum ut régere possis Ísraël, et custodíre legem Dómini Dei tui.
  11020 1 Paralipómenon	1Par	13	22	13	Tunc enim profícere póteris, si custodíeris mandáta et judícia quæ præcépit Dóminus Móysi ut docéret Ísraël. Confortáre, et viríliter age: ne tímeas, neque páveas.
  11021 1 Paralipómenon	1Par	13	22	14	Ecce ego in paupertáte mea præparávi impénsas domus Dómini, auri talénta centum míllia, et argénti mille míllia talentórum: æris vero et ferri non est pondus, víncitur enim númerus magnitúdine; ligna et lápides præparávi ad univérsa impéndia.
  11022 1 Paralipómenon	1Par	13	22	15	Habes quoque plúrimos artífices, látomos, et cæmentários, artificésque lignórum, et ómnium ártium ad faciéndum opus prudentíssimos,
  11023 1 Paralipómenon	1Par	13	22	16	in auro et argénto et áëre et ferro, cujus non est númerus. Surge ígitur et fac, et erit Dóminus tecum.
  11024 1 Paralipómenon	1Par	13	22	17	Præcépit quoque David cunctis princípibus Ísraël ut adjuvárent Salomónem fílium suum:	b
  11025 1 Paralipómenon	1Par	13	22	18	Cérnitis, ínquiens, quod Dóminus Deus vester vobíscum sit, et déderit vobis réquiem per circúitum, et tradíderit omnes inimícos vestros in manus vestras, et subjécta sit terra coram Dómino, et coram pópulo ejus.
  11026 1 Paralipómenon	1Par	13	22	19	Præbéte ígitur corda vestra et ánimas vestras, ut quærátis Dóminum Deum vestrum: et consúrgite, et ædificáte sanctuárium Dómino Deo, ut introducátur arca fœ́deris Dómini, et vasa Dómino consecráta, in domum quæ ædificátur nómini Dómini.
  11027 1 Paralipómenon	1Par	13	23	1	Ígitur David, senex et plenus diérum, regem constítuit Salomónem fílium suum super Ísraël.
  11028 1 Paralipómenon	1Par	13	23	2	Et congregávit omnes príncipes Ísraël, et sacerdótes atque Levítas.
  11029 1 Paralipómenon	1Par	13	23	3	Numeratíque sunt Levítæ a trigínta annis et supra: et invénta sunt trigínta octo míllia virórum.	b
  11030 1 Paralipómenon	1Par	13	23	4	Ex his elécti sunt, et distribúti in ministérium domus Dómini, vigínti quátuor míllia: præpositórum autem et júdicum, sex míllia.
  11031 1 Paralipómenon	1Par	13	23	5	Porro quátuor míllia janitóres, et tótidem psaltæ, canéntes Dómino in órganis quæ fécerat ad canéndum.
  11032 1 Paralipómenon	1Par	13	23	6	Et distríbuit eos David per vices filiórum Levi, Gerson vidélicet, et Caath, et Merári.
  11033 1 Paralipómenon	1Par	13	23	7	Fílii Gerson: Léedan, et Sémei.
  11034 1 Paralipómenon	1Par	13	23	8	Fílii Léedan: princeps Jáhiel, et Zethan, et Joël, tres.
  11035 1 Paralipómenon	1Par	13	23	9	Fílii Sémei: Sálomith, et Hósiel, et Aran, tres: isti príncipes familiárum Léedan.
  11036 1 Paralipómenon	1Par	13	23	10	Porro fílii Sémei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baría: isti fílii Sémei, quátuor.
  11037 1 Paralipómenon	1Par	13	23	11	Erat autem Leheth prior, Ziza secúndus: porro Jaus et Baría non habuérunt plúrimos fílios, et idcírco in una família, unáque domo computáti sunt.
  11038 1 Paralipómenon	1Par	13	23	12	Fílii Caath: Amram, et Ísaar, Hebron, et Óziel, quátuor.
  11039 1 Paralipómenon	1Par	13	23	13	Fílii Amram: Áaron et Móyses. Separatúsque est Áaron ut ministráret in Sancto sanctórum, ipse et fílii ejus in sempitérnum, et adoléret incénsum Dómino secúndum ritum suum, ac benedíceret nómini ejus in perpétuum.
  11040 1 Paralipómenon	1Par	13	23	14	Móysi quoque hóminis Dei fílii annumeráti sunt in tribu Levi.
  11041 1 Paralipómenon	1Par	13	23	15	Fílii Móysi: Gersom et Eliézer.
  11042 1 Paralipómenon	1Par	13	23	16	Fílii Gersom: Súbuel primus.
  11043 1 Paralipómenon	1Par	13	23	17	Fuérunt autem fílii Eliézer: Rohobía primus: et non erant Eliézer fílii álii. Porro fílii Rohobía multiplicáti sunt nimis.
  11044 1 Paralipómenon	1Par	13	23	18	Fílii Ísaar: Sálomith primus.
  11045 1 Paralipómenon	1Par	13	23	19	Fílii Hebron: Jeríau primus, Amarías secúndus, Jaháziel tértius, Jécmaam quartus.
  11046 1 Paralipómenon	1Par	13	23	20	Fílii Óziel: Micha primus, Jesía secúndus.
  11047 1 Paralipómenon	1Par	13	23	21	Fílii Merári: Móholi, et Musi. Fílii Móholi: Eleázar et Cis.
  11048 1 Paralipómenon	1Par	13	23	22	Mórtuus est autem Eleázar, et non hábuit fílios, sed fílias: acceperúntque eas fílii Cis fratres eárum.
  11049 1 Paralipómenon	1Par	13	23	23	Fílii Musi: Móholi, et Eder, et Jérimoth, tres.
  11050 1 Paralipómenon	1Par	13	23	24	Hi fílii Levi in cognatiónibus et famíliis suis, príncipes per vices, et númerum cápitum singulórum qui faciébant ópera ministérii domus Dómini, a vigínti annis et supra.	b
  11051 1 Paralipómenon	1Par	13	23	25	Dixit enim David: Réquiem dedit Dóminus Deus Ísraël pópulo suo, et habitatiónem Jerúsalem usque in ætérnum.
  11052 1 Paralipómenon	1Par	13	23	26	Nec erit offícii Levitárum ut ultra portent tabernáculum et ómnia vasa ejus ad ministrándum.
  11053 1 Paralipómenon	1Par	13	23	27	Juxta præcépta quoque David novíssima, supputábitur númerus filiórum Levi a vigínti annis et supra.
  11054 1 Paralipómenon	1Par	13	23	28	Et erunt sub manu filiórum Áaron in cultum domus Dómini, in vestíbulis, et in éxedris, et in loco purificatiónis, et in sanctuário, et in univérsis opéribus ministérii templi Dómini.
  11055 1 Paralipómenon	1Par	13	23	29	Sacerdótes autem, super panes propositiónis, et ad símilæ sacrifícium, et ad lágana ázyma, et sartáginem, et ad torréndum, et super omne pondus atque mensúram.
  11056 1 Paralipómenon	1Par	13	23	30	Levítæ vero ut stent mane ad confiténdum et canéndum Dómino: similitérque ad vésperam,
  11057 1 Paralipómenon	1Par	13	23	31	tam in oblatióne holocaustórum Dómini, quam in sábbatis et caléndis et solemnitátibus réliquis juxta númerum et cæremónias uniuscujúsque rei, júgiter coram Dómino.
  11058 1 Paralipómenon	1Par	13	23	32	Et custódiant observatiónes tabernáculi fœ́deris, et ritum sanctuárii, et observatiónem filiórum Áaron fratrum suórum, ut minístrent in domo Dómini.
  11059 1 Paralipómenon	1Par	13	24	1	Porro fíliis Áaron hæ partitiónes erant. Fílii Áaron: Nadab, et Ábiu, et Eleázar, et Íthamar.
  11060 1 Paralipómenon	1Par	13	24	2	Mórtui sunt autem Nadab et Ábiu ante patrem suum absque líberis: sacerdotióque functus est Eleázar, et Íthamar.
  11061 1 Paralipómenon	1Par	13	24	3	Et divísit eos David, id est, Sadoc de fíliis Eleázari, et Ahímelech de fíliis Íthamar, secúndum vices suas et ministérium.
  11062 1 Paralipómenon	1Par	13	24	4	Inventíque sunt multo plures fílii Eleázar in princípibus viris, quam fílii Íthamar. Divísit autem eis, hoc est, fíliis Eleázar, príncipes per famílias sédecim: et fíliis Íthamar per famílias et domos suas octo.
  11063 1 Paralipómenon	1Par	13	24	5	Porro divísit utrásque inter se famílias sórtibus: erant enim príncipes sanctuárii, et príncipes Dei, tam de fíliis Eleázar quam de fíliis Íthamar.
  11064 1 Paralipómenon	1Par	13	24	6	Descripsítque eos Semeías fílius Nathánaël scriba Levítes, coram rege et princípibus, et Sadoc sacerdóte, et Ahímelech fílio Abíathar, princípibus quoque familiárum sacerdotálium, et Leviticárum: unam domum, quæ céteris prǽerat, Eleázar: et álteram domum, quæ sub se habébat céteros, Íthamar.
  11065 1 Paralipómenon	1Par	13	24	7	Exívit autem sors prima Jójarib, secúnda Jédei,
  11066 1 Paralipómenon	1Par	13	24	8	tértia Harim, quarta Séorim,
  11067 1 Paralipómenon	1Par	13	24	9	quinta Melchía, sexta Máiman,
  11068 1 Paralipómenon	1Par	13	24	10	séptima Accos, octáva Abía,
  11069 1 Paralipómenon	1Par	13	24	11	nona Jésua, décima Sechenía,
  11070 1 Paralipómenon	1Par	13	24	12	undécima Elíasib, duodécima Jacim,
  11071 1 Paralipómenon	1Par	13	24	13	tertiadécima Hoppha, decimaquárta Ísbaab,
  11072 1 Paralipómenon	1Par	13	24	14	decimaquínta Belga, decimaséxta Emmer,
  11073 1 Paralipómenon	1Par	13	24	15	decimaséptima Hezir, decimaoctáva Aphses,
  11074 1 Paralipómenon	1Par	13	24	16	decimanóna Pheteía, vigésima Hezéchiel,
  11075 1 Paralipómenon	1Par	13	24	17	vigésima prima Jachin, vigésima secúnda Gamul,
  11076 1 Paralipómenon	1Par	13	24	18	vigésima tértia Dalaíau, vigésima quarta Maazíau.
  11077 1 Paralipómenon	1Par	13	24	19	Hæ vices eórum secúndum ministéria sua, ut ingrediántur domum Dómini, et juxta ritum suum sub manu Áaron patris eórum, sicut præcéperat Dóminus Deus Ísraël.
  11078 1 Paralipómenon	1Par	13	24	20	Porro filiórum Levi qui réliqui fúerant, de fíliis Amram erat Súbaël, et de fíliis Súbaël, Jehedeía.	b
  11079 1 Paralipómenon	1Par	13	24	21	De fíliis quoque Rohobíæ, princeps Jesías.
  11080 1 Paralipómenon	1Par	13	24	22	Isáari vero fílius Sálemoth, filiúsque Sálemoth Jahath:
  11081 1 Paralipómenon	1Par	13	24	23	filiúsque ejus Jeríau primus, Amarías secúndus, Jaháziel tértius, Jécmaan quartus.
  11082 1 Paralipómenon	1Par	13	24	24	Fílius Óziel, Micha: fílius Micha, Samir.
  11083 1 Paralipómenon	1Par	13	24	25	Frater Micha, Jesía: filiúsque Jesíæ, Zacharías.
  11084 1 Paralipómenon	1Par	13	24	26	Fílii Merári: Móholi, et Musi. Fílius Ozíau: Benno.
  11085 1 Paralipómenon	1Par	13	24	27	Fílius quoque Merári: Ozíau, et Soam, et Zachur, et Hebri.
  11086 1 Paralipómenon	1Par	13	24	28	Porro Móholi fílius, Eleázar, qui non habébat líberos.
  11087 1 Paralipómenon	1Par	13	24	29	Fílius vero Cis, Jerámeel.
  11088 1 Paralipómenon	1Par	13	24	30	Fílii Musi: Móholi, Eder et Jérimoth: isti fílii Levi secúndum domos familiárum suárum.
  11089 1 Paralipómenon	1Par	13	24	31	Miserúntque et ipsi sortes contra fratres suos fílios Áaron coram David rege, et Sadoc, et Ahímelech, et princípibus familiárum sacerdotálium et Leviticárum, tam majóres quam minóres: omnes sors æquáliter dividébat.
  11090 1 Paralipómenon	1Par	13	25	1	Ígitur David et magistrátus exércitus segregavérunt in ministérium fílios Asaph, et Heman, et Ídithun, qui prophetárent in cítharis, et psaltériis, et cýmbalis secúndum númerum suum, dedicáto sibi offício serviéntes.
  11091 1 Paralipómenon	1Par	13	25	2	De fíliis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathanía, et Asaréla, fílii Asaph: sub manu Asaph prophetántis juxta regem.
  11092 1 Paralipómenon	1Par	13	25	3	Porro Ídithun: fílii Ídithun, Godolías, Sori, Jeseías, et Hasabías, et Mathathías, sex, sub manu patris sui Ídithun, qui in cíthara prophetábat super confiténtes et laudántes Dóminum.
  11093 1 Paralipómenon	1Par	13	25	4	Heman quoque: fílii Heman, Boccíau, Mathaníau, Óziel, Súbuel, et Jérimoth, Hananías, Hánani, Elíatha, Geddélthi, et Romemthiézer, et Jesbacássa, Mellóthi, Othir, Maházioth:
  11094 1 Paralipómenon	1Par	13	25	5	omnes isti fílii Heman vidéntis regis in sermónibus Dei, ut exaltáret cornu: dedítque Deus Heman fílios quatuórdecim, et fílias tres.
  11095 1 Paralipómenon	1Par	13	25	6	Univérsi sub manu patris sui ad cantándum in templo Dómini distribúti erant, in cýmbalis, et psaltériis, et cítharis, in ministéria domus Dómini juxta regem: Asaph vidélicet, et Ídithun, et Heman.
  11096 1 Paralipómenon	1Par	13	25	7	Fuit autem númerus eórum cum frátribus suis, qui erudiébant cánticum Dómini, cuncti doctóres, ducénti octogínta octo.	b
  11097 1 Paralipómenon	1Par	13	25	8	Miserúntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus páriter et indóctus.
  11098 1 Paralipómenon	1Par	13	25	9	Egressáque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secúnda Godolíæ, ipsi et fíliis ejus, et frátribus ejus duódecim.
  11099 1 Paralipómenon	1Par	13	25	10	Tértia Zachur, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11100 1 Paralipómenon	1Par	13	25	11	Quarta Ísari, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11101 1 Paralipómenon	1Par	13	25	12	Quinta Nathaníæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11102 1 Paralipómenon	1Par	13	25	13	Sexta Boccíau, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11103 1 Paralipómenon	1Par	13	25	14	Séptima Isreéla, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11104 1 Paralipómenon	1Par	13	25	15	Octáva Jesaíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11105 1 Paralipómenon	1Par	13	25	16	Nona Mathaníæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11106 1 Paralipómenon	1Par	13	25	17	Décima Semeíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11107 1 Paralipómenon	1Par	13	25	18	Undécima Azáreel, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11108 1 Paralipómenon	1Par	13	25	19	Duodécima Hasabíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11109 1 Paralipómenon	1Par	13	25	20	Tertiadécima Súbaël, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11110 1 Paralipómenon	1Par	13	25	21	Quartadécima Mathathíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11111 1 Paralipómenon	1Par	13	25	22	Quintadécima Jérimoth, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11112 1 Paralipómenon	1Par	13	25	23	Sextadécima Hananíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11113 1 Paralipómenon	1Par	13	25	24	Septimadécima Jesbacássæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11114 1 Paralipómenon	1Par	13	25	25	Octavadécima Hánani, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11115 1 Paralipómenon	1Par	13	25	26	Nonadécima Mellóthi, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11116 1 Paralipómenon	1Par	13	25	27	Vigésima Elíatha, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11117 1 Paralipómenon	1Par	13	25	28	Vigésima prima Othir, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11118 1 Paralipómenon	1Par	13	25	29	Vigésima secúnda Geddélthi, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11119 1 Paralipómenon	1Par	13	25	30	Vigésima tértia Maházioth, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11120 1 Paralipómenon	1Par	13	25	31	Vigésima quarta Romemthiézer, fíliis et frátribus ejus duódecim.
  11121 1 Paralipómenon	1Par	13	26	1	Divisiónes autem janitórum: de Corítis Meselemía, fílius Core, de fíliis Asaph.
  11122 1 Paralipómenon	1Par	13	26	2	Fílii Meselemíæ: Zacharías primogénitus, Jádihel secúndus, Zabadías tértius, Jathánaël quartus,
  11123 1 Paralipómenon	1Par	13	26	3	Ælam quintus, Jóhanan sextus, Elioénai séptimus.
  11124 1 Paralipómenon	1Par	13	26	4	Fílii autem Obédedom: Semeías primogénitus, Józabad secúndus, Jóaha tértius, Sachar quartus, Nathánaël quintus,
  11125 1 Paralipómenon	1Par	13	26	5	Ámmiel sextus, Íssachar séptimus, Phóllathi octávus: quia benedíxit illi Dóminus.
  11126 1 Paralipómenon	1Par	13	26	6	Sémei autem fílio ejus nati sunt fílii, præfécti familiárum suárum: erant enim viri fortíssimi.
  11127 1 Paralipómenon	1Par	13	26	7	Fílii ergo Semeíæ: Othni, et Ráphaël, et Obed, Élzabad, fratres ejus viri fortíssimi: Éliu quoque et Samachías.
  11128 1 Paralipómenon	1Par	13	26	8	Omnes hi, de fíliis Obédedom: ipsi, et fílii et fratres eórum, fortíssimi ad ministrándum, sexagínta duo de Obédedom.
  11129 1 Paralipómenon	1Par	13	26	9	Porro Meselemíæ fílii, et fratres eórum robustíssimi, decem et octo.
  11130 1 Paralipómenon	1Par	13	26	10	De Hosa autem, id est, de fíliis Merári: Semri princeps (non enim habúerat primogénitum, et idcírco posúerat eum pater ejus in príncipem),
  11131 1 Paralipómenon	1Par	13	26	11	Helcías secúndus, Tabelías tértius, Zacharías quartus: omnes hi fílii et fratres Hosa, trédecim.
  11132 1 Paralipómenon	1Par	13	26	12	Hi divísi sunt in janitóres, ut semper príncipes custodiárum, sicut et fratres eórum ministrárent in domo Dómini.	b
  11133 1 Paralipómenon	1Par	13	26	13	Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per famílias suas in unamquámque portárum.
  11134 1 Paralipómenon	1Par	13	26	14	Cécidit ergo sors orientális, Selemíæ. Porro Zacharíæ fílio ejus, viro prudentíssimo et erudíto, sortíto óbtigit plaga septentrionális.
  11135 1 Paralipómenon	1Par	13	26	15	Obédedom vero et fíliis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniórum concílium.
  11136 1 Paralipómenon	1Par	13	26	16	Sephim et Hosa ad occidéntem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensiónis: custódia contra custódiam.
  11137 1 Paralipómenon	1Par	13	26	17	Ad oriéntem vero Levítæ sex: et ad aquilónem, quátuor per diem: atque ad merídiem simíliter in die quátuor: et ubi erat concílium bini et bini.
  11138 1 Paralipómenon	1Par	13	26	18	In céllulis quoque janitórum ad occidéntem quátuor in via, biníque per céllulas.
  11139 1 Paralipómenon	1Par	13	26	19	Hæ sunt divisiónes janitórum filiórum Core et Merári.
  11140 1 Paralipómenon	1Par	13	26	20	Porro Achías erat super thesáuros domus Dei, et vasa sanctórum.	b
  11141 1 Paralipómenon	1Par	13	26	21	Fílii Ledan, fílii Gersónni: de Ledan príncipes familiárum Ledan, et Gersónni, Jehiéli.
  11142 1 Paralipómenon	1Par	13	26	22	Fílii Jehiéli: Zathan, et Joël fratres ejus super thesáuros domus Dómini.
  11143 1 Paralipómenon	1Par	13	26	23	Amramítis, et Isaarítis, et Hebronítis, et Ozihelítis.
  11144 1 Paralipómenon	1Par	13	26	24	Súbaël autem fílius Gersom fílii Móysi, præpósitus thesáuris.
  11145 1 Paralipómenon	1Par	13	26	25	Fratres quoque ejus Eliézer, cujus fílius Rahabía, et hujus fílius Isaías, et hujus fílius Joram, hujus quoque fílius Zechri, et hujus fílius Sélemith.
  11146 1 Paralipómenon	1Par	13	26	26	Ipse Sélemith, et fratres ejus, super thesáuros sanctórum quæ sanctificávit David rex, et príncipes familiárum, et tribúni, et centuriónes, et duces exércitus,
  11147 1 Paralipómenon	1Par	13	26	27	de bellis et manúbiis prœliórum, quæ consecráverant ad instauratiónem et supelléctilem templi Dómini.
  11148 1 Paralipómenon	1Par	13	26	28	Hæc autem univérsa sanctificávit Sámuel videns, et Saul fílius Cis, et Abner fílius Ner, et Joab fílius Sárviæ: omnes qui sanctificáverant ea per manum Sélemith et fratrum ejus.
  11149 1 Paralipómenon	1Par	13	26	29	Isaarítis vero prǽerat Chonenías, et fílii ejus ad ópera forínsecus super Ísraël ad docéndum et judicándum eos.	b
  11150 1 Paralipómenon	1Par	13	26	30	Porro de Hebronítis Hasabías, et fratres ejus viri fortíssimi, mille septingénti prǽerant Israéli trans Jordánem contra occidéntem, in cunctis opéribus Dómini, et in ministérium regis.
  11151 1 Paralipómenon	1Par	13	26	31	Hebronitárum autem princeps fuit Jería secúndum famílias et cognatiónes eórum. Quadragésimo anno regni David recensíti sunt, et invénti sunt viri fortíssimi in Jazer Gálaad,
  11152 1 Paralipómenon	1Par	13	26	32	fratrésque ejus robustióris ætátis, duo míllia septingénti príncipes familiárum. Præpósuit autem eos David rex Rubenítis, et Gaddítis, et dimídiæ tríbui Manásse, in omne ministérium Dei et regis.
  11153 1 Paralipómenon	1Par	13	27	1	Fílii autem Ísraël secúndum númerum suum, príncipes familiárum, tribúni, et centuriónes, et præfécti, qui ministrábant regi juxta turmas suas, ingrediéntes et egrediéntes per síngulos menses in anno, vigínti quátuor míllibus sínguli prǽerant.
  11154 1 Paralipómenon	1Par	13	27	2	Primæ turmæ in primo mense Jésboam prǽerat fílius Zábdiel, et sub eo vigínti quátuor míllia;
  11155 1 Paralipómenon	1Par	13	27	3	de fíliis Phares, princeps cunctórum príncipum in exércitu mense primo.
  11156 1 Paralipómenon	1Par	13	27	4	Secúndi mensis habébat turmam Dudía Ahohítes, et post se alter nómine Macélloth, qui regébat partem exércitus vigínti quátuor míllium.
  11157 1 Paralipómenon	1Par	13	27	5	Dux quoque turmæ tértiæ in mense tértio erat Banaías fílius Jójadæ sacérdos: et in divisióne sua vigínti quátuor míllia.
  11158 1 Paralipómenon	1Par	13	27	6	Ipse est Banaías fortíssimus inter trigínta, et super trigínta: prǽerat autem turmæ ipsíus Amízabad fílius ejus.
  11159 1 Paralipómenon	1Par	13	27	7	Quartus, mense quarto, Ásahel frater Joab, et Zabadías fílius ejus post eum: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
  11160 1 Paralipómenon	1Par	13	27	8	Quintus, mense quinto, princeps Sámaoth Jezerítes: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
  11161 1 Paralipómenon	1Par	13	27	9	Sextus, mense sexto, Hira fílius Acces Thecuítes: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
  11162 1 Paralipómenon	1Par	13	27	10	Séptimus, mense séptimo, Helles Phallonítes de fíliis Éphraim: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
  11163 1 Paralipómenon	1Par	13	27	11	Octávus, mense octávo, Sobóchai Husathítes de stirpe Zárahi: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
  11164 1 Paralipómenon	1Par	13	27	12	Nonus, mense nono, Abiézer Anathothítes de fíliis Jémini: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
  11165 1 Paralipómenon	1Par	13	27	13	Décimus, mense décimo, Márai, et ipse Netophathítes de stirpe Zárai: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
  11166 1 Paralipómenon	1Par	13	27	14	Undécimus, mense undécimo, Banaías Pharathonítes de fíliis Éphraim: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
  11167 1 Paralipómenon	1Par	13	27	15	Duodécimus, mense duodécimo, Hóldai Netophathítes, de stirpe Gothóniel: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
  11168 1 Paralipómenon	1Par	13	27	16	Porro tríbubus prǽerant Ísraël, Rubenítis, dux Eliézer fílius Zechri: Simeonítis, dux Saphatías fílius Máacha:	b
  11169 1 Paralipómenon	1Par	13	27	17	Levítis, Hasabías fílius Cámuel: Aaronítis, Sadoc:
  11170 1 Paralipómenon	1Par	13	27	18	Juda, Éliu frater David: Íssachar, Amri fílius Míchaël.
  11171 1 Paralipómenon	1Par	13	27	19	Zabulonítis, Jesmaías fílius Abdíæ: Nephthalítibus, Jérimoth fílius Ózriel:
  11172 1 Paralipómenon	1Par	13	27	20	fíliis Éphraim, Osée fílius Ozáziu: dimídiæ tríbui Manásse, Joël fílius Phadaíæ:
  11173 1 Paralipómenon	1Par	13	27	21	et dimídiæ tríbui Manásse in Gálaad, Jaddo fílius Zacharíæ: Bénjamin autem, Jásiel fílius Abner:
  11174 1 Paralipómenon	1Par	13	27	22	Dan vero, Ézrihel fílius Jéroham: hi príncipes filiórum Ísraël.
  11175 1 Paralipómenon	1Par	13	27	23	Nóluit autem David numeráre eos a vigínti annis inférius: quia díxerat Dóminus ut multiplicáret Ísraël quasi stellas cæli.
  11176 1 Paralipómenon	1Par	13	27	24	Joab fílius Sárviæ cœ́perat numeráre, nec complévit: quia super hoc ira irrúerat in Ísraël, et idcírco númerus eórum qui fúerant recensíti, non est relátus in fastos regis David.
  11177 1 Paralipómenon	1Par	13	27	25	Super thesáuros autem regis fuit Azmoth fílius Ádiel: his autem thesáuris, qui erant in úrbibus, et in vicis, et in túrribus, præsidébat Jónathan fílius Ozíæ.	b
  11178 1 Paralipómenon	1Par	13	27	26	Óperi autem rústico, et agrícolis qui exercébant terram, prǽerat Ezri fílius Chelub:
  11179 1 Paralipómenon	1Par	13	27	27	vinearúmque cultóribus, Semeías Romathítes: cellis autem vináriis, Zabdías Aphonítes.
  11180 1 Paralipómenon	1Par	13	27	28	Nam super olivéta et ficéta quæ erant in campéstribus, Bálanam Gederítes: super apothécas autem ólei, Joas.
  11181 1 Paralipómenon	1Par	13	27	29	Porro arméntis quæ pascebántur in Saron, præpósitus fuit Sétrai Saronítes: et super boves in vállibus, Saphat fílius Adli:
  11182 1 Paralipómenon	1Par	13	27	30	super camélos vero, Ubil Ismahelítes: et super ásinos, Jadías Meronathítes:
  11183 1 Paralipómenon	1Par	13	27	31	super oves quoque, Jaziz Agaréus: omnes hi, príncipes substántiæ regis David.
  11184 1 Paralipómenon	1Par	13	27	32	Jónathan autem pátruus David, consiliárius, vir prudens et litterátus: ipse et Jáhiel fílius Hachamóni erant cum fíliis regis.	b
  11185 1 Paralipómenon	1Par	13	27	33	Achítophel étiam consiliárius regis, et Chúsai Arachítes amícus regis.
  11186 1 Paralipómenon	1Par	13	27	34	Post Achítophel fuit Jójada fílius Banaíæ, et Abíathar. Princeps autem exércitus regis erat Joab.
  11187 1 Paralipómenon	1Par	13	28	1	Convocávit ígitur David omnes príncipes Ísraël, duces tríbuum, et præpósitos turmárum, qui ministrábant regi: tribúnos quoque et centuriónes, et qui prǽerant substántiæ et possessiónibus regis, filiósque suos cum eunúchis, et poténtes et robustíssimos quosque in exércitu Jerúsalem.
  11188 1 Paralipómenon	1Par	13	28	2	Cumque surrexísset rex, et stetísset, ait: Audíte me, fratres mei et pópulus meus: cogitávi ut ædificárem domum, in qua requiésceret arca fœ́deris Dómini, et scabéllum pedum Dei nostri: et ad ædificándum, ómnia præparávi.
  11189 1 Paralipómenon	1Par	13	28	3	Deus autem dixit mihi: Non ædificábis domum nómini meo, eo quod sis vir bellátor, et sánguinem fúderis.
  11190 1 Paralipómenon	1Par	13	28	4	Sed elégit Dóminus Deus Ísraël me de univérsa domo patris mei, ut essem rex super Ísraël in sempitérnum: de Juda enim elégit príncipes: porro de domo Juda, domum patris mei, et de fíliis patris mei plácuit ei ut me elígeret regem super cunctum Ísraël.
  11191 1 Paralipómenon	1Par	13	28	5	Sed et de fíliis meis (fílios enim mihi multos dedit Dóminus) elégit Salomónem fílium meum ut sedéret in throno regni Dómini super Ísraël,
  11192 1 Paralipómenon	1Par	13	28	6	dixítque mihi: Sálomon fílius tuus ædificábit domum meam, et átria mea: ipsum enim elégi mihi in fílium, et ego ero ei in patrem.
  11193 1 Paralipómenon	1Par	13	28	7	Et firmábo regnum ejus usque in ætérnum, si perseveráverit fácere præcépta mea et judícia, sicut et hódie.
  11194 1 Paralipómenon	1Par	13	28	8	Nunc ergo coram univérso cœtu Ísraël audiénte Deo nostro, custodíte, et perquírite cuncta mandáta Dómini Dei nostri: ut possideátis terram bonam, et relinquátis eam fíliis vestris post vos usque in sempitérnum.
  11195 1 Paralipómenon	1Par	13	28	9	Tu autem, Sálomon fili mi, scito Deum patris tui, et servíto ei corde perfécto, ánimo voluntário: ómnia enim corda scrutátur Dóminus, et univérsas méntium cogitatiónes intélligit. Si quæsíeris eum, invénies: si autem derelíqueris eum, projíciet te in ætérnum.
  11196 1 Paralipómenon	1Par	13	28	10	Nunc ergo quia elégit te Dóminus ut ædificáres domum sanctuárii, confortáre, et pérfice.
  11197 1 Paralipómenon	1Par	13	28	11	Dedit autem David Salomóni fílio suo descriptiónem pórticus, et templi, et cellariórum, et cœnáculi, et cubiculórum in ádytis, et domus propitiatiónis,	b
  11198 1 Paralipómenon	1Par	13	28	12	necnon et ómnium quæ cogitáverat atriórum et exedrárum per circúitum in thesáuros domus Dómini, et in thesáuros sanctórum,
  11199 1 Paralipómenon	1Par	13	28	13	divisionúmque sacerdotálium et Leviticárum, in ómnia ópera domus Dómini, et in univérsa vasa ministérii templi Dómini.
  11200 1 Paralipómenon	1Par	13	28	14	Aurum in póndere per síngula vasa ministérii. Argénti quoque pondus pro vasórum et óperum diversitáte.
  11201 1 Paralipómenon	1Par	13	28	15	Sed et in candelábra áurea, et ad lucérnas eórum, aurum pro mensúra uniuscujúsque candelábri et lucernárum. Simíliter et in candelábra argéntea, et in lucérnas eórum, pro diversitáte mensúræ, pondus argénti trádidit.
  11202 1 Paralipómenon	1Par	13	28	16	Aurum quoque dedit in mensas propositiónis pro diversitáte mensárum: simíliter et argéntum in álias mensas argénteas.
  11203 1 Paralipómenon	1Par	13	28	17	Ad fuscínulas quoque, et phíalas, et thuríbula ex auro puríssimo, et leúnculos áureos pro qualitáte mensúræ pondus distríbuit in leúnculum et leúnculum. Simíliter et in leónes argénteos divérsum argénti pondus separávit.
  11204 1 Paralipómenon	1Par	13	28	18	Altári autem, in quo adolétur incénsum, aurum puríssimum dedit: ut ex ipso fíeret similitúdo quadrígæ chérubim extendéntium alas, et velántium arcam fœ́deris Dómini.
  11205 1 Paralipómenon	1Par	13	28	19	Ómnia, inquit, venérunt scripta manu Dómini ad me, ut intellígerem univérsa ópera exempláris.
  11206 1 Paralipómenon	1Par	13	28	20	Dixit quoque David Salomóni fílio suo: Viríliter age, et confortáre, et fac: ne tímeas, et ne páveas: Dóminus enim Deus meus tecum erit, et non dimíttet te nec derelínquet, donec perfícias omne opus ministérii domus Dómini.
  11207 1 Paralipómenon	1Par	13	28	21	Ecce divisiónes sacerdótum et Levitárum: in omne ministérium domus Dómini assístunt tibi, et paráti sunt, et novérunt tam príncipes quam pópulus fácere ómnia præcépta tua.
  11208 1 Paralipómenon	1Par	13	29	1	Locutúsque est David rex ad omnem ecclésiam: Salomónem fílium meum unum elégit Deus, adhuc púerum et tenéllum: opus namque grande est, neque enim hómini præparátur habitátio, sed Deo.
  11209 1 Paralipómenon	1Par	13	29	2	Ego autem totis víribus meis præparávi impénsas domus Dei mei. Aurum ad vasa áurea, et argéntum in argéntea, æs in ænéa, ferrum in férrea, ligna ad lígnea: et lápides onýchinos, et quasi stíbinos, et diversórum colórum, omnémque pretiósum lápidem, et marmor Párium abundantíssime:
  11210 1 Paralipómenon	1Par	13	29	3	et super hæc quæ óbtuli in domum Dei mei de pecúlio meo aurum et argéntum, do in templum Dei mei, excéptis his quæ præparávi in ædem sanctam.
  11211 1 Paralipómenon	1Par	13	29	4	Tria míllia talénta auri de auro Ophir, et septem míllia talentórum argénti probatíssimi ad deaurándos paríetes templi.
  11212 1 Paralipómenon	1Par	13	29	5	Et ubicúmque opus est aurum de auro, et ubicúmque opus est argéntum de argénto, ópera fiant per manus artíficum: et si quis sponte offert, ímpleat manum suam hódie, et ófferat quod volúerit Dómino.
  11213 1 Paralipómenon	1Par	13	29	6	Pollíciti sunt ítaque príncipes familiárum, et próceres tríbuum Ísraël, tribúni quoque, et centuriónes, et príncipes possessiónum regis.	b
  11214 1 Paralipómenon	1Par	13	29	7	Dederúntque in ópera domus Dei auri talénta quinque míllia, et sólidos decem míllia: argénti talénta decem míllia, et æris talénta decem et octo míllia: ferri quoque centum míllia talentórum.
  11215 1 Paralipómenon	1Par	13	29	8	Et apud quemcúmque invénti sunt lápides, dedérunt in thesáuros domus Dómini per manum Jáhiel Gersonítis.
  11216 1 Paralipómenon	1Par	13	29	9	Lætatúsque est pópulus cum vota sponte promítterent, quia corde toto offerébant ea Dómino: sed et David rex lætátus est gáudio magno.
  11217 1 Paralipómenon	1Par	13	29	10a	Et benedíxit Dómino coram univérsa multitúdine, et ait:
  11218 1 Paralipómenon	1Par	13	29	10b	Benedíctus es, Dómine Deus Ísraël patris nostri, ab ætérno in ætérnum
  11219 1 Paralipómenon	1Par	13	29	11a	Tua est, Dómine, magnificéntia, et poténtia, et glória, atque victória
  11220 1 Paralipómenon	1Par	13	29	11b	Et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt
  11221 1 Paralipómenon	1Par	13	29	11c	Tuum, Dómine, regnum, et tu es super omnes príncipes
  11222 1 Paralipómenon	1Par	13	29	12a	Tuæ divítiæ, et tua est glória: tu domináris ómnium
  11223 1 Paralipómenon	1Par	13	29	12b	In manu tua virtus et poténtia: in manu tua magnitúdo, et impérium ómnium
  11224 1 Paralipómenon	1Par	13	29	13	Nunc ígitur Deus noster, confitémur tibi, et laudámus nomen tuum ínclytum	b
  11225 1 Paralipómenon	1Par	13	29	14	Quis ego, et quis pópulus meus, ut possímus hæc tibi univérsa promíttere? Tua sunt ómnia: et quæ de manu tua accépimus, dédimus tibi.	b
  11226 1 Paralipómenon	1Par	13	29	15	Peregríni enim sumus coram te, et ádvenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.
  11227 1 Paralipómenon	1Par	13	29	16	Dómine Deus noster, omnis hæc cópia quam parávimus ut ædificarétur domus nómini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt ómnia.
  11228 1 Paralipómenon	1Par	13	29	17	Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitátem díligas, unde et ego in simplicitáte cordis mei lætus óbtuli univérsa hæc: et pópulum tuum qui hic repértus est, vidi cum ingénti gáudio tibi offérre donária.
  11229 1 Paralipómenon	1Par	13	29	18	Dómine Deus Ábraham, et Ísaac, et Ísraël patrum nostrórum, custódi in ætérnum hanc voluntátem cordis eórum, et semper in veneratiónem tui mens ista permáneat.
  11230 1 Paralipómenon	1Par	13	29	19	Salomóni quoque fílio meo da cor perféctum, ut custódiat mandáta tua, testimónia tua, et cæremónias tuas, et fáciat univérsa: et ædíficet ædem, cujus impénsas parávi.
  11231 1 Paralipómenon	1Par	13	29	20	Præcépit autem David univérsæ ecclésiæ: Benedícite Dómino Deo nostro. Et benedíxit omnis ecclésia Dómino Deo patrum suórum: et inclinavérunt se, et adoravérunt Deum, et deínde regem.	b
  11232 1 Paralipómenon	1Par	13	29	21	Immolaverúntque víctimas Dómino: et obtulérunt holocáusta die sequénti, táuros mille, aríetes mille, agnos mille cum libamínibus suis, et univérso ritu abundantíssime in omnem Ísraël.
  11233 1 Paralipómenon	1Par	13	29	22	Et comedérunt, et bibérunt coram Dómino in die illo cum grandi lætítia. Et unxérunt secúndo Salomónem fílium David. Unxérunt autem eum Dómino in príncipem, et Sadoc in pontíficem.
  11234 1 Paralipómenon	1Par	13	29	23	Sedítque Sálomon super sólium Dómini in regem pro David patre suo, et cunctis plácuit: et páruit illi omnis Ísraël.
  11235 1 Paralipómenon	1Par	13	29	24	Sed et univérsi príncipes, et poténtes, et cuncti fílii regis David dedérunt manum, et subjécti fuérunt Salomóni regi.
  11236 1 Paralipómenon	1Par	13	29	25	Magnificávit ergo Dóminus Salomónem super omnem Ísraël: et dedit illi glóriam regni, qualem nullus hábuit ante eum rex Ísraël.
  11237 1 Paralipómenon	1Par	13	29	26	Ígitur David fílius Ísai regnávit super univérsum Ísraël.	b
  11238 1 Paralipómenon	1Par	13	29	27	Et dies quibus regnávit super Ísraël, fuérunt quadragínta anni: in Hebron regnávit septem annis, et in Jerúsalem annis trigínta tribus.
  11239 1 Paralipómenon	1Par	13	29	28	Et mórtuus est in senectúte bona, plenus diérum, et divítiis, et glória: et regnávit Sálomon fílius ejus pro eo.
  11240 1 Paralipómenon	1Par	13	29	29	Gesta autem David regis prióra et novíssima scripta sunt in libro Samuélis vidéntis, et in libro Nathan prophétæ, atque in volúmine Gad vidéntis:
  11241 1 Paralipómenon	1Par	13	29	30	universíque regni ejus, et fortitúdinis, et témporum quæ transiérunt sub eo, sive in Ísraël, sive in cunctis regnis terrárum.
  11242 #	2 Paralipómenon	2Par	Liber Secúndus Paralipómenon
  11243 2 Paralipómenon	2Par	14	1	1	Confortátus est ergo Sálomon fílius David in regno suo, et Dóminus Deus ejus erat cum eo, et magnificávit eum in excélsum.
  11244 2 Paralipómenon	2Par	14	1	2	Præcepítque Sálomon univérso Israéli, tribúnis, et centuriónibus, et dúcibus, et judícibus omnis Ísraël, et princípibus familiárum:
  11245 2 Paralipómenon	2Par	14	1	3	et ábiit cum univérsa multitúdine in excélsum Gábaon, ubi erat tabernáculum fœ́deris Dei, quod fecit Móyses fámulus Dei in solitúdine.
  11246 2 Paralipómenon	2Par	14	1	4	Arcam autem Dei addúxerat David de Cariathíarim in locum quem præparáverat ei, et ubi fíxerat illi tabernáculum, hoc est, in Jerúsalem.
  11247 2 Paralipómenon	2Par	14	1	5	Altáre quoque ǽneum quod fabricátus fúerat Beséleel fílius Uri fílii Hur, ibi erat coram tabernáculo Dómini: quod et requisívit Sálomon, et omnis ecclésia.
  11248 2 Paralipómenon	2Par	14	1	6	Ascendítque Sálomon ad altáre ǽneum, coram tabernáculo fœ́deris Dómini, et óbtulit in eo mille hóstias.
  11249 2 Paralipómenon	2Par	14	1	7	Ecce autem in ipsa nocte appáruit ei Deus, dicens: Póstula quod vis, ut dem tibi.	b
  11250 2 Paralipómenon	2Par	14	1	8	Dixítque Sálomon Deo: Tu fecísti cum David patre meo misericórdiam magnam, et constituísti me regem pro eo.
  11251 2 Paralipómenon	2Par	14	1	9	Nunc ergo Dómine Deus, impleátur sermo tuus quem pollícitus es David patri meo: tu enim me fecísti regem super pópulum tuum multum, qui tam innumerábilis est quam pulvis terræ.
  11252 2 Paralipómenon	2Par	14	1	10	Da mihi sapiéntiam et intelligéntiam, ut ingrédiar et egrédiar coram pópulo tuo: quis enim potest hunc pópulum tuum digne, qui tam grandis est, judicáre?
  11253 2 Paralipómenon	2Par	14	1	11	Dixit autem Deus ad Salomónem: Quia hoc magis plácuit cordi tuo, et non postulásti divítias, et substántiam, et glóriam, neque ánimas eórum qui te óderant, sed nec dies vitæ plúrimos: petísti autem sapiéntiam et sciéntiam, ut judicáre possis pópulum meum super quem constítui te regem:
  11254 2 Paralipómenon	2Par	14	1	12	sapiéntia et sciéntia data sunt tibi: divítias autem et substántiam et glóriam dabo tibi, ita ut nullus in régibus nec ante te nec post te fúerit símilis tui.
  11255 2 Paralipómenon	2Par	14	1	13	Venit ergo Sálomon ab excélso Gábaon in Jerúsalem coram tabernáculo fœ́deris, et regnávit super Ísraël.	b
  11256 2 Paralipómenon	2Par	14	1	14	Congregavítque sibi currus et équites, et facti sunt ei mille quadringénti currus, et duódecim míllia équitum: et fecit eos esse in úrbibus quadrigárum, et cum rege in Jerúsalem.
  11257 2 Paralipómenon	2Par	14	1	15	Præbuítque rex argéntum et aurum in Jerúsalem quasi lápides, et cedros quasi sycómoros quæ nascúntur in campéstribus multitúdine magna.
  11258 2 Paralipómenon	2Par	14	1	16	Adducebántur autem ei equi de Ægýpto et de Coa a negotiatóribus regis, qui ibant et emébant prétio,
  11259 2 Paralipómenon	2Par	14	1	17	quadrígam equórum sexcéntis argénteis, et equum centum quinquagínta: simíliter de univérsis regnis Hethæórum, et a régibus Sýriæ émptio celebrabátur.
  11260 2 Paralipómenon	2Par	14	2	1	Decrévit autem Sálomon ædificáre domum nómini Dómini, et palátium sibi.
  11261 2 Paralipómenon	2Par	14	2	2	Et numerávit septuagínta míllia virórum portántium húmeris, et octogínta míllia qui cǽderent lápides in móntibus, præpositósque eórum tria míllia sexcéntos.
  11262 2 Paralipómenon	2Par	14	2	3	Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egísti cum David patre meo, et misísti ei ligna cédrina ut ædificáret sibi domum, in qua et habitávit:
  11263 2 Paralipómenon	2Par	14	2	4	sic fac mecum ut ædíficem domum nómini Dómini Dei mei, ut cónsecrem eam ad adoléndum incénsum coram illo, et fumigánda arómata, et ad propositiónem panum sempitérnam, et ad holocautómata mane, et véspere, sábbatis quoque, et neoméniis, et solemnitátibus Dómini Dei nostri in sempitérnum, quæ mandáta sunt Israéli.
  11264 2 Paralipómenon	2Par	14	2	5	Domus enim quam ædificáre cúpio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos.
  11265 2 Paralipómenon	2Par	14	2	6	Quis ergo póterit prævalére, ut ædíficet ei dignam domum? si cælum, et cæli cælórum, cápere eum néqueunt, quantus ego sum, ut possim ædificáre ei domum? sed ad hoc tantum, ut adoleátur incénsum coram illo.
  11266 2 Paralipómenon	2Par	14	2	7	Mitte ergo mihi virum erudítum, qui nóverit operári in auro, et argénto, áëre, et ferro, púrpura, cóccino, et hyacíntho: et qui sciat scúlpere cælatúras cum his artifícibus quos mecum hábeo in Judǽa, et Jerúsalem, quos præparávit David pater meus.
  11267 2 Paralipómenon	2Par	14	2	8	Sed et ligna cédrina mitte mihi, et arcéuthina, et pínea de Líbano: scio enim quod servi tui nóverint cǽdere ligna de Líbano: et erunt servi mei cum servis tuis,
  11268 2 Paralipómenon	2Par	14	2	9	ut paréntur mihi ligna plúrima. Domus enim quam cúpio ædificáre, magna est nimis, et ínclyta.
  11269 2 Paralipómenon	2Par	14	2	10	Prætérea operáriis qui cæsúri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibária trítici coros vigínti míllia, et hórdei coros tótidem, et vini vigínti míllia metrétas, ólei quoque sata vigínti míllia.
  11270 2 Paralipómenon	2Par	14	2	11	Dixit autem Hiram rex Tyri per lítteras quas míserat Salomóni: Quia diléxit Dóminus pópulum suum, idcírco te regnáre fecit super eum.	b
  11271 2 Paralipómenon	2Par	14	2	12	Et áddidit, dicens: Benedíctus Dóminus Deus Ísraël, qui fecit cælum et terram: qui dedit David regi fílium sapiéntem et erudítum et sensátum atque prudéntem, ut ædificáret domum Dómino, et palátium sibi.
  11272 2 Paralipómenon	2Par	14	2	13	Misi ergo tibi virum prudéntem et scientíssimum Hiram patrem meum,
  11273 2 Paralipómenon	2Par	14	2	14	fílium mulíeris de filiábus Dan, cujus pater fuit Týrius, qui novit operári in auro, et argénto, áëre, et ferro, et mármore, et lignis, in púrpura quoque, et hyacíntho, et bysso, et cóccino: et qui scit cæláre omnem sculptúram, et adinveníre prudénter quodcúmque in ópere necessárium est cum artifícibus tuis, et cum artifícibus dómini mei David patris tui.
  11274 2 Paralipómenon	2Par	14	2	15	Tríticum ergo, et hórdeum, et óleum, et vinum, quæ pollícitus es, dómine mi, mitte servis tuis.
  11275 2 Paralipómenon	2Par	14	2	16	Nos autem cædémus ligna de Líbano, quot necessária habúeris, et applicábimus ea rátibus per mare in Joppe: tuum autem erit transférre ea in Jerúsalem.
  11276 2 Paralipómenon	2Par	14	2	17	Numerávit ígitur Sálomon omnes viros prosélytos qui erant in terra Ísraël, post dinumeratiónem quam dinumerávit David pater ejus, et invénti sunt centum quinquagínta míllia, et tria míllia sexcénti.	b
  11277 2 Paralipómenon	2Par	14	2	18	Fecítque ex eis septuagínta míllia qui húmeris ónera portárent, et octogínta míllia qui lápides in móntibus cǽderent: tria autem míllia et sexcéntos præpósitos óperum pópuli.
  11278 2 Paralipómenon	2Par	14	3	1	Et cœpit Sálomon ædificáre domum Dómini in Jerúsalem in monte Mória, qui demonstrátus fúerat David patri ejus, in loco quem paráverat David in área Ornan Jebusǽi.
  11279 2 Paralipómenon	2Par	14	3	2	Cœpit autem ædificáre mense secúndo, anno quarto regni sui.
  11280 2 Paralipómenon	2Par	14	3	3	Et hæc sunt fundaménta quæ jecit Sálomon, ut ædificáret domum Dei: longitúdinis cúbitos in mensúra prima sexagínta, latitúdinis cúbitos vigínti.
  11281 2 Paralipómenon	2Par	14	3	4	Pórticum vero ante frontem, quæ tendebátur in longum juxta mensúram latitúdinis domus, cubitórum vigínti: porro altitúdo centum vigínti cubitórum erat: et deaurávit eam intrínsecus auro mundíssimo.
  11282 2 Paralipómenon	2Par	14	3	5	Domum quoque majórem texit tábulis lígneis abiégnis, et láminas auri obrízi affíxit per totum: sculpsítque in ea palmas, et quasi caténulas se ínvicem complecténtes.
  11283 2 Paralipómenon	2Par	14	3	6	Stravit quoque paviméntum templi pretiosíssimo mármore, decóre multo.
  11284 2 Paralipómenon	2Par	14	3	7	Porro aurum erat probatíssimum, de cujus láminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et paríetes, et óstia: et cælávit chérubim in pariétibus.
  11285 2 Paralipómenon	2Par	14	3	8	Fecit quoque domum Sancti sanctórum: longitúdinem juxta latitúdinem domus cubitórum vigínti: et latitúdinem simíliter vigínti cubitórum: et láminis áureis texit eam, quasi taléntis sexcéntis.	b
  11286 2 Paralipómenon	2Par	14	3	9	Sed et clavos fecit áureos, ita ut sínguli clavi siclos quinquagénos appénderent: cœnácula quoque texit auro.
  11287 2 Paralipómenon	2Par	14	3	10	Fecit étiam in domo Sancti sanctórum chérubim duos, ópere statuário: et texit eos auro.
  11288 2 Paralipómenon	2Par	14	3	11	Alæ chérubim vigínti cúbitis extendebántur, ita ut una ala habéret cúbitos quinque et tángeret paríetem domus: et áltera quinque cúbitos habens, alam tángeret altérius cherub.
  11289 2 Paralipómenon	2Par	14	3	12	Simíliter cherub altérius ala, quinque habébat cúbitos, et tangébat paríetem: et ala ejus áltera quinque cubitórum, alam cherub altérius contingébat.
  11290 2 Paralipómenon	2Par	14	3	13	Ígitur alæ utriúsque chérubim expánsæ erant et extendebántur per cúbitos vigínti: ipsi autem stabant eréctis pédibus, et fácies eórum erant versæ ad exteriórem domum.
  11291 2 Paralipómenon	2Par	14	3	14	Fecit quoque velum ex hyacíntho, púrpura, cocco, et bysso: et intéxuit ei chérubim.
  11292 2 Paralipómenon	2Par	14	3	15	Ante fores étiam templi duas colúmnas, quæ trigínta et quinque cúbitos habébant altitúdinis: porro cápita eárum, quinque cubitórum.
  11293 2 Paralipómenon	2Par	14	3	16	Necnon et quasi caténulas in oráculo, et superpósuit eas capítibus columnárum: malogranáta étiam centum, quæ caténulis interpósuit.
  11294 2 Paralipómenon	2Par	14	3	17	Ipsas quoque colúmnas pósuit in vestíbulo templi, unam a dextris, et álteram a sinístris: eam quæ a dextris erat, vocávit Jachin: et quæ ad lævam, Booz.
  11295 2 Paralipómenon	2Par	14	4	1	Fecit quoque altáre ǽneum vigínti cubitórum longitúdinis, et vigínti cubitórum latitúdinis, et decem cubitórum altitúdinis.
  11296 2 Paralipómenon	2Par	14	4	2	Mare étiam fúsile decem cúbitis a lábio usque ad lábium, rotúndum per circúitum: quinque cúbitos habébat altitúdinis, et funículus trigínta cubitórum ambiébat gyrum ejus.
  11297 2 Paralipómenon	2Par	14	4	3	Similitúdo quoque boum erat subter illud, et decem cúbitis quædam extrínsecus cælatúræ, quasi duóbus vérsibus alvum maris circuíbant. Boves autem erant fúsiles:
  11298 2 Paralipómenon	2Par	14	4	4	et ipsum mare super duódecim boves impósitum erat, quorum tres respiciébant ad aquilónem, et álii tres ad occidéntem: porro tres álii merídiem, et tres qui réliqui erant, oriéntem, habéntes mare superpósitum: posterióra autem boum erant intrínsecus sub mari.
  11299 2 Paralipómenon	2Par	14	4	5	Porro vástitas ejus habébat mensúram palmi, et lábium illíus erat quasi lábium cálicis, vel repándi lílii: capiebátque tria míllia metrétas.
  11300 2 Paralipómenon	2Par	14	4	6	Fecit quoque conchas decem: et pósuit quinque a dextris, et quinque a sinístris, ut lavárent in eis ómnia quæ in holocáustum oblatúri erant: porro in mari sacerdótes lavabántur.
  11301 2 Paralipómenon	2Par	14	4	7	Fecit autem et candelábra áurea decem secúndum spéciem qua jussa erant fíeri: et pósuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinístris.	b
  11302 2 Paralipómenon	2Par	14	4	8	Necnon et mensas decem: et pósuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinístris: phíalas quoque áureas centum.
  11303 2 Paralipómenon	2Par	14	4	9	Fecit étiam átrium sacerdótum, et basílicam grandem: et óstia in basílica, quæ texit áëre.
  11304 2 Paralipómenon	2Par	14	4	10	Porro mare pósuit in látere dextro contra oriéntem ad merídiem.
  11305 2 Paralipómenon	2Par	14	4	11	Fecit autem Hiram lebétes, et créagras, et phíalas: et complévit omne opus regis in domo Dei:	b
  11306 2 Paralipómenon	2Par	14	4	12	hoc est, colúmnas duas, et epistýlia, et cápita, et quasi quædam retiácula, quæ cápita tégerent super epistýlia.
  11307 2 Paralipómenon	2Par	14	4	13	Malogranáta quoque quadringénta, et retiácula duo ita ut bini órdines malogranatórum síngulis retiáculis jungeréntur, quæ protégerent epistýlia, et cápita columnárum.
  11308 2 Paralipómenon	2Par	14	4	14	Bases étiam fecit, et conchas, quas superpósuit básibus:
  11309 2 Paralipómenon	2Par	14	4	15	mare unum, boves quoque duódecim sub mari,
  11310 2 Paralipómenon	2Par	14	4	16	et lebétes, et créagras, et phíalas. Ómnia vasa fecit Salomóni Hiram pater ejus in domo Dómini ex áëre mundíssimo.
  11311 2 Paralipómenon	2Par	14	4	17	In regióne Jordánis, fudit ea rex in argillósa terra inter Sochot et Sarédatha.
  11312 2 Paralipómenon	2Par	14	4	18	Erat autem multitúdo vasórum innumerábilis, ita ut ignorarétur pondus æris.
  11313 2 Paralipómenon	2Par	14	4	19	Fecítque Sálomon ómnia vasa domus Dei, et altáre áureum, et mensas, et super eas panes propositiónis:	b
  11314 2 Paralipómenon	2Par	14	4	20	candelábra quoque cum lucérnis suis ut lucérent ante oráculum juxta ritum ex auro puríssimo:
  11315 2 Paralipómenon	2Par	14	4	21	et floréntia quædam, et lucérnas, et fórcipes áureos: ómnia de auro mundíssimo facta sunt.
  11316 2 Paralipómenon	2Par	14	4	22	Thymiatéria quoque, et thuríbula, et phíalas, et mortaríola ex auro puríssimo. Et óstia cælávit templi interióris, id est, in Sancta sanctórum: et óstia templi forínsecus áurea. Sicque complétum est omne opus quod fecit Sálomon in domo Dómini.
  11317 2 Paralipómenon	2Par	14	5	1	Íntulit ígitur Sálomon ómnia quæ vóverat David pater suus: argéntum, et aurum, et univérsa vasa pósuit in thesáuris domus Dei.
  11318 2 Paralipómenon	2Par	14	5	2	Post quæ congregávit majóres natu Ísraël, et cunctos príncipes tríbuum, et cápita familiárum de fíliis Ísraël in Jerúsalem, ut addúcerent arcam fœ́deris Dómini de civitáte David, quæ est Sion.
  11319 2 Paralipómenon	2Par	14	5	3	Venérunt ítaque ad regem omnes viri Ísraël in die solémni mensis séptimi.
  11320 2 Paralipómenon	2Par	14	5	4	Cumque veníssent cuncti seniórum Ísraël, portavérunt Levítæ arcam,
  11321 2 Paralipómenon	2Par	14	5	5	et intulérunt eam, et omnem paratúram tabernáculi. Porro vasa sanctuárii, quæ erant in tabernáculo, portavérunt sacerdótes cum Levítis.
  11322 2 Paralipómenon	2Par	14	5	6	Rex autem Sálomon, et univérsus cœtus Ísraël, et omnes qui fuérunt congregáti ante arcam, immolábant aríetes et boves absque ullo número: tanta enim erat multitúdo victimárum.
  11323 2 Paralipómenon	2Par	14	5	7	Et intulérunt sacerdótes arcam fœ́deris Dómini in locum suum, id est, ad oráculum templi, in Sancta sanctórum subter alas chérubim:
  11324 2 Paralipómenon	2Par	14	5	8	ita ut chérubim expánderent alas suas super locum in quo pósita erat arca, et ipsam arcam tégerent cum véctibus suis.
  11325 2 Paralipómenon	2Par	14	5	9	Véctium autem quibus portabátur arca, quia páululum longióres erant, cápita parébant ante oráculum: si vero quis páululum fuísset extrínsecus, eos vidére non póterat. Fuit ítaque arca ibi usque in præséntem diem.
  11326 2 Paralipómenon	2Par	14	5	10	Nihílque erat áliud in arca, nisi duæ tábulæ quas posúerat Móyses in Horeb, quando legem dedit Dóminus fíliis Ísraël egrediéntibus ex Ægýpto.
  11327 2 Paralipómenon	2Par	14	5	11	Egréssis autem sacerdótibus de sanctuário (omnes enim sacerdótes qui ibi potúerant inveníri, sanctificáti sunt: nec adhuc in illo témpore vices et ministeriórum ordo inter eos divísus erat),	b
  11328 2 Paralipómenon	2Par	14	5	12	tam Levítæ quam cantóres, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Ídithun, fílii et fratres eórum vestíti býssinis, cýmbalis, et psaltériis, et cítharis concrepábant, stantes ad orientálem plagam altáris: et cum eis sacerdótes centum vigínti canéntes tubis.
  11329 2 Paralipómenon	2Par	14	5	13	Ígitur cunctis páriter, et tubis, et voce, et cýmbalis, et órganis, et divérsi géneris musicórum concinéntibus, et vocem in sublíme tolléntibus, longe sónitus audiebátur, ita ut cum Dóminum laudáre cœpíssent et dícere: Confitémini Dómino quóniam bonus, quóniam in ætérnum misericórdia ejus: implerétur domus Dei nube,
  11330 2 Paralipómenon	2Par	14	5	14	nec possent sacerdótes stare et ministráre propter calíginem. Compléverat enim glória Dómini domum Dei.
  11331 2 Paralipómenon	2Par	14	6	1	Tunc Sálomon ait: Dóminus pollícitus est ut habitáret in calígine:
  11332 2 Paralipómenon	2Par	14	6	2	ego autem ædificávi domum nómini ejus, ut habitáret ibi in perpétuum.
  11333 2 Paralipómenon	2Par	14	6	3	Et convértit rex fáciem suam, et benedíxit univérsæ multitúdini Ísraël (nam omnis turba stabat inténta), et ait:
  11334 2 Paralipómenon	2Par	14	6	4	Benedíctus Dóminus Deus Ísraël, qui quod locútus est David patri meo, ópere complévit, dicens:
  11335 2 Paralipómenon	2Par	14	6	5	A die qua edúxi pópulum meum de terra Ægýpti, non elégi civitátem de cunctis tríbubus Ísraël ut ædificarétur in ea domus nómini meo, neque elégi quemquam álium virum ut esset dux in pópulo Ísraël:
  11336 2 Paralipómenon	2Par	14	6	6	sed elégi Jerúsalem ut sit nomen meum in ea, et elégi David ut constitúerem eum super pópulum meum Ísraël.
  11337 2 Paralipómenon	2Par	14	6	7	Cumque fuísset voluntátis David patris mei ut ædificáret domum nómini Dómini Dei Ísraël,
  11338 2 Paralipómenon	2Par	14	6	8	dixit Dóminus ad eum: Quia hæc fuit volúntas tua, ut ædificáres domum nómini meo, bene quidem fecísti hujuscémodi habére voluntátem:
  11339 2 Paralipómenon	2Par	14	6	9	sed non tu ædificábis domum: verum fílius tuus, qui egrediétur de lumbis tuis, ipse ædificábit domum nómini meo.
  11340 2 Paralipómenon	2Par	14	6	10	Complévit ergo Dóminus sermónem suum quem locútus fúerat: et ego surréxi pro David patre meo, et sedi super thronum Ísraël, sicut locútus est Dóminus: et ædificávi domum nómini Dómini Dei Ísraël.
  11341 2 Paralipómenon	2Par	14	6	11	Et pósui in ea arcam in qua est pactum Dómini quod pépigit cum fíliis Ísraël.
  11342 2 Paralipómenon	2Par	14	6	12	Stetit ergo coram altári Dómini ex advérso univérsæ multitúdinis Ísraël, et exténdit manus suas.	b
  11343 2 Paralipómenon	2Par	14	6	13	Síquidem fécerat Sálomon basim ænéam, et posúerat eam in médio basílicæ, habéntem quinque cúbitos longitúdinis, et quinque cúbitos latitúdinis, et tres cúbitos altitúdinis: stetítque super eam, et deínceps flexis génibus contra univérsam multitúdinem Ísraël, et palmis in cælum levátis,
  11344 2 Paralipómenon	2Par	14	6	14	ait: Dómine Deus Ísraël, non est símilis tui deus in cælo et in terra: qui custódis pactum et misericórdiam cum servis tuis qui ámbulant coram te in toto corde suo:
  11345 2 Paralipómenon	2Par	14	6	15	qui præstitísti servo tuo David patri meo quæcúmque locútus fúeras ei: et quæ ore promíseras, ópere complésti, sicut et præsens tempus probat.
  11346 2 Paralipómenon	2Par	14	6	16	Nunc ergo Dómine Deus Ísraël, imple servo tuo patri meo David quæcúmque locútus es, dicens: Non defíciet ex te vir coram me, qui sédeat super thronum Ísraël: ita tamen si custodíerint fílii tui vias suas, et ambuláverint in lege mea, sicut et tu ambulásti coram me.
  11347 2 Paralipómenon	2Par	14	6	17	Et nunc Dómine Deus Ísraël, firmétur sermo tuus quem locútus es servo tuo David.
  11348 2 Paralipómenon	2Par	14	6	18	Ergóne credíbile est ut hábitet Deus cum homínibus super terram? si cælum et cæli cælórum non te cápiunt, quanto magis domus ista quam ædificávi?	b
  11349 2 Paralipómenon	2Par	14	6	19	Sed ad hoc tantum facta est, ut respícias oratiónem servi tui, et obsecratiónem ejus, Dómine Deus meus, et áudias preces quas fundit fámulus tuus coram te:
  11350 2 Paralipómenon	2Par	14	6	20	ut apérias óculos tuos super domum istam diébus ac nóctibus, super locum in quo pollícitus es ut invocarétur nomen tuum,
  11351 2 Paralipómenon	2Par	14	6	21	et exaudíres oratiónem quam servus tuus orat in eo: et exáudias preces fámuli tui, et pópuli tui Ísraël. Quicúmque oráverit in loco isto, exáudi de habitáculo tuo, id est, de cælis, et propitiáre.
  11352 2 Paralipómenon	2Par	14	6	22	Si peccáverit quíspiam in próximum suum, et juráre contra eum parátus vénerit, seque maledícto constrínxerit coram altári in domo ista:	b
  11353 2 Paralipómenon	2Par	14	6	23	tu áudies de cælo, et fácies judícium servórum tuórum, ita ut reddas iníquo viam suam in caput próprium, et ulciscáris justum, retríbuens ei secúndum justítiam suam.
  11354 2 Paralipómenon	2Par	14	6	24	Si superátus fúerit pópulus tuus Ísraël ab inimícis (peccábunt enim tibi), et convérsi égerint pœniténtiam, et obsecráverint nomen tuum, et fúerint deprecáti in loco isto,	b
  11355 2 Paralipómenon	2Par	14	6	25	tu exáudies de cælo: et propitiáre peccáto pópuli tui Ísraël, et reduc eos in terram quam dedísti eis, et pátribus eórum.
  11356 2 Paralipómenon	2Par	14	6	26	Si clauso cælo plúvia non flúxerit propter peccáta pópuli, et deprecáti te fúerint in loco isto, et conféssi nómini tuo, et convérsi a peccátis suis, cum eos afflíxeris,	b
  11357 2 Paralipómenon	2Par	14	6	27	exáudi de cælo, Dómine, et dimítte peccáta servis tuis et pópuli tui Ísraël, et doce eos viam bonam, per quam ingrediántur: et da plúviam terræ quam dedísti pópulo tuo ad possidéndum.
  11358 2 Paralipómenon	2Par	14	6	28	Fames si orta fúerit in terra, et pestiléntia, ærúgo, et aurúgo, et locústa, et bruchus: et hostes, vastátis regiónibus, portas obséderint civitátis, omnísque plaga et infírmitas présserit:	b
  11359 2 Paralipómenon	2Par	14	6	29	si quis de pópulo tuo Ísraël fúerit deprecátus, cognóscens plagam et infirmitátem suam, et expánderit manus suas in domo hac,
  11360 2 Paralipómenon	2Par	14	6	30	tu exáudies de cælo, de sublími scílicet habitáculo tuo: et propitiáre, et redde unicuíque secúndum vias suas, quas nosti eum habére in corde suo (tu enim solus nosti corda filiórum hóminum):
  11361 2 Paralipómenon	2Par	14	6	31	ut tímeant te, et ámbulent in viis tuis cunctis diébus quibus vivunt super fáciem terræ quam dedísti pátribus nostris.
  11362 2 Paralipómenon	2Par	14	6	32	Extérnum quoque, qui non est de pópulo tuo Ísraël, si vénerit de terra longínqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robústam, et bráchium tuum exténtum, et adoráverit in loco isto,	b
  11363 2 Paralipómenon	2Par	14	6	33	tu exáudies de cælo firmíssimo habitáculo tuo, et fácies cuncta pro quibus invocáverit te ille peregrínus: ut sciant omnes pópuli terræ nomen tuum, et tímeant te sicut pópulus tuus Ísraël, et cognóscant quia nomen tuum invocátum est super domum hanc quam ædificávi.
  11364 2 Paralipómenon	2Par	14	6	34	Si egréssus fúerit pópulus tuus ad bellum contra adversários suos per viam in qua míseris eos, adorábunt te contra viam in qua cívitas hæc est, quam elegísti, et domus quam ædificávi nómini tuo,	b
  11365 2 Paralipómenon	2Par	14	6	35	tu exáudies de cælo preces eórum, et obsecratiónem: et ulciscáris.
  11366 2 Paralipómenon	2Par	14	6	36	Si autem peccáverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et irátus fúeris eis, et tradíderis hóstibus, et captívos dúxerint eos in terram longínquam, vel certe quæ juxta est,	b
  11367 2 Paralipómenon	2Par	14	6	37	et convérsi in corde suo in terra ad quam captívi ducti fúerant, égerint pœniténtiam, et deprecáti te fúerint in terra captivitátis suæ, dicéntes: Peccávimus: iníque fécimus, injúste égimus:
  11368 2 Paralipómenon	2Par	14	6	38	et revérsi fúerint ad te in toto corde suo, et in tota ánima sua, in terra captivitátis suæ ad quam ducti sunt, adorábunt te contra viam terræ suæ, quam dedísti pátribus eórum, et urbis quam elegísti, et domus quam ædificávi nómini tuo:
  11369 2 Paralipómenon	2Par	14	6	39	tu exáudies de cælo, hoc est, de firmo habitáculo tuo, preces eórum: et fácias judícium, et dimíttas pópulo tuo, quamvis peccatóri:
  11370 2 Paralipómenon	2Par	14	6	40	tu es enim Deus meus: aperiántur, quæso, óculi tui, et aures tuæ inténtæ sint ad oratiónem quæ fit in loco isto.
  11371 2 Paralipómenon	2Par	14	6	41	Nunc ígitur consúrge, Dómine Deus, in réquiem tuam, tu et arca fortitúdinis tuæ: sacerdótes tui, Dómine Deus, induántur salútem, et sancti tui læténtur in bonis.	b
  11372 2 Paralipómenon	2Par	14	6	42	Dómine Deus, ne avérteris fáciem christi tui: meménto misericordiárum David servi tui.
  11373 2 Paralipómenon	2Par	14	7	1	Cumque complésset Sálomon fundens preces, ignis descéndit de cælo, et devorávit holocáusta et víctimas: et majéstas Dómini implévit domum.
  11374 2 Paralipómenon	2Par	14	7	2	Nec póterant sacerdótes íngredi templum Dómini, eo quod implésset majéstas Dómini templum Dómini.
  11375 2 Paralipómenon	2Par	14	7	3	Sed et omnes fílii Ísraël vidébant descendéntem ignem, et glóriam Dómini super domum: et corruéntes proni in terram super paviméntum stratum lápide, adoravérunt, et laudavérunt Dóminum, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  11376 2 Paralipómenon	2Par	14	7	4	Rex autem et omnis pópulus immolábant víctimas coram Dómino.
  11377 2 Paralipómenon	2Par	14	7	5	Mactávit ígitur rex Sálomon hóstias, boum vigínti duo míllia, aríetum centum vigínti míllia: et dedicávit domum Dei rex, et univérsus pópulus.
  11378 2 Paralipómenon	2Par	14	7	6	Sacerdótes autem stabant in offíciis suis, et Levítæ in órganis cárminum Dómini, quæ fecit David rex ad laudándum Dóminum: Quóniam in ætérnum misericórdia ejus, hymnos David canéntes per manus suas: porro sacerdótes canébant tubis ante eos, cunctúsque Ísraël stabat.
  11379 2 Paralipómenon	2Par	14	7	7	Sanctificávit quoque Sálomon médium átrii ante templum Dómini: obtúlerat enim ibi holocáusta et ádipes pacificórum: quia altáre ǽneum quod fécerat, non póterat sustinére holocáusta et sacrifícia et ádipes.
  11380 2 Paralipómenon	2Par	14	7	8	Fecit ergo Sálomon solemnitátem in témpore illo septem diébus, et omnis Ísraël cum eo, ecclésia magna valde, ab intróitu Emath usque ad torréntem Ægýpti.
  11381 2 Paralipómenon	2Par	14	7	9	Fecítque die octávo colléctam, eo quod dedicásset altáre septem diébus, et solemnitátem celebrásset diébus septem.
  11382 2 Paralipómenon	2Par	14	7	10	Ígitur in die vigésimo tértio mensis séptimi, dimísit pópulos ad tabernácula sua, lætántes atque gaudéntes super bono quod fécerat Dóminus Davídi, et Salomóni, et Israéli pópulo suo.
  11383 2 Paralipómenon	2Par	14	7	11	Complevítque Sálomon domum Dómini, et domum regis, et ómnia quæ disposúerat in corde suo ut fáceret in domo Dómini, et in domo sua, et prosperátus est.	b
  11384 2 Paralipómenon	2Par	14	7	12	Appáruit autem ei Dóminus nocte, et ait: Audívi oratiónem tuam, et elégi locum istum mihi in domum sacrifícii.
  11385 2 Paralipómenon	2Par	14	7	13	Si cláusero cælum, et plúvia non flúxerit, et mandávero et præcépero locústæ ut dévoret terram, et mísero pestiléntiam in pópulum meum:
  11386 2 Paralipómenon	2Par	14	7	14	convérsus autem pópulus meus, super quos invocátum est nomen meum, deprecátus me fúerit, et exquisíerit fáciem meam, et égerit pœniténtiam a viis suis péssimis: et ego exáudiam de cælo, et propítius ero peccátis eórum, et sanábo terram eórum.
  11387 2 Paralipómenon	2Par	14	7	15	Óculi quoque mei erunt apérti, et aures meæ eréctæ ad oratiónem ejus, qui in loco isto oráverit.
  11388 2 Paralipómenon	2Par	14	7	16	Elégi enim, et sanctificávi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempitérnum, et permáneant óculi mei et cor meum ibi cunctis diébus.
  11389 2 Paralipómenon	2Par	14	7	17	Tu quoque si ambuláveris coram me, sicut ambuláverit David pater tuus, et féceris juxta ómnia quæ præcépi tibi, et justítias meas judiciáque serváveris:	b
  11390 2 Paralipómenon	2Par	14	7	18	suscitábo thronum regni tui, sicut pollícitus sum David patri tuo, dicens: Non auferétur de stirpe tua vir qui sit princeps in Ísraël.
  11391 2 Paralipómenon	2Par	14	7	19	Si autem avérsi fuéritis, et dereliquéritis justítias meas, et præcépta mea quæ propósui vobis, et abeúntes serviéritis diis aliénis, et adoravéritis eos,
  11392 2 Paralipómenon	2Par	14	7	20	evéllam vos de terra mea quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificávi nómini meo, projíciam a fácie mea, et tradam eam in parábolam, et in exémplum cunctis pópulis.
  11393 2 Paralipómenon	2Par	14	7	21	Et domus ista erit in provérbium univérsis transeúntibus, et dicent stupéntes: Quare fecit Dóminus sic terræ huic, et dómui huic?
  11394 2 Paralipómenon	2Par	14	7	22	Respondebúntque: Quia dereliquérunt Dóminum Deum patrum suórum, qui edúxit eos de terra Ægýpti, et apprehendérunt deos aliénos, et adoravérunt eos, et coluérunt: idcírco venérunt super eos univérsa hæc mala.
  11395 2 Paralipómenon	2Par	14	8	1	Explétis autem vigínti annis postquam ædificávit Sálomon domum Dómini et domum suam,
  11396 2 Paralipómenon	2Par	14	8	2	civitátes quas déderat Hiram Salomóni, ædificávit, et habitáre ibi fecit fílios Ísraël.
  11397 2 Paralipómenon	2Par	14	8	3	Ábiit quoque in Emath Suba, et obtínuit eam.
  11398 2 Paralipómenon	2Par	14	8	4	Et ædificávit Palmýram in desérto, et álias civitátes munitíssimas ædificávit in Emath.
  11399 2 Paralipómenon	2Par	14	8	5	Exstruxítque Béthoron superiórem, et Béthoron inferiórem, civitátes murátas habéntes portas et vectes et seras:
  11400 2 Paralipómenon	2Par	14	8	6	Bálaath étiam et omnes urbes firmíssimas quæ fuérunt Salomónis, cunctásque urbes quadrigárum, et urbes équitum. Ómnia quæcúmque vóluit Sálomon atque dispósuit, ædificávit in Jerúsalem, et in Líbano, et in univérsa terra potestátis suæ.
  11401 2 Paralipómenon	2Par	14	8	7	Omnem pópulum qui derelíctus fúerat de Hethǽis, et Amorrhǽis, et Pherezǽis, et Hevǽis, et Jebusǽis, qui non erant de stirpe Ísraël,
  11402 2 Paralipómenon	2Par	14	8	8	de fíliis eórum, et de pósteris, quos non interfécerant fílii Ísraël, subjugávit Sálomon in tributários, usque in diem hanc.
  11403 2 Paralipómenon	2Par	14	8	9	Porro de fíliis Ísraël non pósuit ut servírent opéribus regis: ipsi enim erant viri bellatóres, et duces primi, et príncipes quadrigárum et équitum ejus.
  11404 2 Paralipómenon	2Par	14	8	10	Omnes autem príncipes exércitus regis Salomónis fuérunt ducénti quinquagínta, qui erudiébant pópulum.
  11405 2 Paralipómenon	2Par	14	8	11	Fíliam vero Pharaónis tránstulit de civitáte David in domum quam ædificáverat ei. Dixit enim rex: Non habitábit uxor mea in domo David regis Ísraël, eo quod sanctificáta sit: quia ingréssa est in eam arca Dómini.
  11406 2 Paralipómenon	2Par	14	8	12	Tunc óbtulit Sálomon holocáusta Dómino super altáre Dómini, quod exstrúxerat ante pórticum,	b
  11407 2 Paralipómenon	2Par	14	8	13	ut per síngulos dies offerrétur in eo juxta præcéptum Móysi in sábbatis et in caléndis, et in festis diébus, ter per annum, id est, in solemnitáte azymórum, et in solemnitátem hebdomadárum, et in solemnitáte tabernaculórum.
  11408 2 Paralipómenon	2Par	14	8	14	Et constítuit juxta dispositiónem David patris sui offícia sacerdótum in ministériis suis, et Levítas in órdine suo, ut laudárent et ministrárent coram sacerdótibus juxta ritum uniuscujúsque diéi, et janitóres in divisiónibus suis per portam et portam: sic enim præcéperat David homo Dei.
  11409 2 Paralipómenon	2Par	14	8	15	Nec prætergréssi sunt de mandátis regis tam sacerdótes quam Levítæ, ex ómnibus quæ præcéperat, et in custódiis thesaurórum.
  11410 2 Paralipómenon	2Par	14	8	16	Omnes impénsas præparátas hábuit Sálomon ex eo die quo fundávit domum Dómini usque in diem quo perfécit eam.	b
  11411 2 Paralipómenon	2Par	14	8	17	Tunc ábiit Sálomon in Asióngaber, et in Áilath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom.
  11412 2 Paralipómenon	2Par	14	8	18	Misit autem ei Hiram per manus servórum suórum naves, et nautas gnaros maris, et abiérunt cum servis Salomónis in Ophir, tulerúntque inde quadringénta quinquagínta talénta auri, et attulérunt ad regem Salomónem.
  11413 2 Paralipómenon	2Par	14	9	1	Regína quoque Saba, cum audísset famam Salomónis, venit ut tentáret eum in ænigmátibus in Jerúsalem, cum magnis ópibus et camélis, qui portábant arómata, et auri plúrimum, gemmásque pretiósas. Cumque venísset ad Salomónem, locúta est ei quæcúmque erant in corde suo.
  11414 2 Paralipómenon	2Par	14	9	2	Et expósuit ei Sálomon ómnia quæ proposúerat: nec quidquam fuit, quod non perspícuum ei fécerit.
  11415 2 Paralipómenon	2Par	14	9	3	Quæ postquam vidit, sapiéntiam scílicet Salomónis, et domum quam ædificáverat,
  11416 2 Paralipómenon	2Par	14	9	4	necnon et cibária mensæ ejus, et habitácula servórum, et offícia ministrórum ejus, et vestiménta eórum, pincérnas quoque et vestes eórum, et víctimas quas immolábat in domo Dómini: non erat præ stupóre ultra in ea spíritus.
  11417 2 Paralipómenon	2Par	14	9	5	Dixítque ad regem: Verus est sermo quem audíeram in terra mea de virtútibus et sapiéntia tua.
  11418 2 Paralipómenon	2Par	14	9	6	Non credébam narrántibus donec ipsa veníssem, et vidíssent óculi mei, et probássem vix medietátem sapiéntiæ tuæ mihi fuísse narrátam: vicísti famam virtútibus tuis.
  11419 2 Paralipómenon	2Par	14	9	7	Beáti viri tui, et beáti servi tui, qui assístunt coram te omni témpore, et áudiunt sapiéntiam tuam.
  11420 2 Paralipómenon	2Par	14	9	8	Sit Dóminus Deus tuus benedíctus, qui vóluit te ordináre super thronum suum, regem Dómini Dei tui. Quia díligit Deus Ísraël, et vult serváre eum in ætérnum, idcírco pósuit te super eum regem ut fácias judícia atque justítiam.
  11421 2 Paralipómenon	2Par	14	9	9	Dedit autem regi centum vigínti talénta auri, et arómata multa nimis, et gemmas pretiosíssimas: non fuérunt arómata tália, ut hæc quæ dedit regína Saba regi Salomóni.	b
  11422 2 Paralipómenon	2Par	14	9	10	Sed et servi Hiram cum servis Salomónis attulérunt aurum de Ophir, et ligna thýina, et gemmas pretiosíssimas:
  11423 2 Paralipómenon	2Par	14	9	11	de quibus fecit rex, de lignis scílicet thýinis, gradus in domo Dómini, et in domo régia, cítharas quoque, et psaltéria cantóribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna tália.
  11424 2 Paralipómenon	2Par	14	9	12	Rex autem Sálomon dedit regínæ Saba cuncta quæ vóluit, et quæ postulávit, et multo plura quam attúlerat ad eum: quæ revérsa ábiit in terram suam cum servis suis.
  11425 2 Paralipómenon	2Par	14	9	13	Erat autem pondus auri quod afferebátur Salomóni per síngulos annos, sexcénta sexagínta sex talénta auri,	b
  11426 2 Paralipómenon	2Par	14	9	14	excépta ea summa quam legáti diversárum géntium et negotiatóres afférre consuéverant, omnésque reges Arábiæ, et sátrapæ terrárum, qui comportábant aurum et argéntum Salomóni.
  11427 2 Paralipómenon	2Par	14	9	15	Fecit ígitur rex Sálomon ducéntas hastas áureas de summa sexcentórum aureórum, qui in síngulis hastis expendebántur:
  11428 2 Paralipómenon	2Par	14	9	16	trecénta quoque scuta áurea trecentórum aureórum, quibus tegebántur síngula scuta: posuítque ea rex in armentário, quod erat cónsitum némore.
  11429 2 Paralipómenon	2Par	14	9	17	Fecit quoque rex sólium ebúrneum grande, et vestívit illud auro mundíssimo.
  11430 2 Paralipómenon	2Par	14	9	18	Sex quoque gradus, quibus ascendebátur ad sólium, et scabéllum áureum, et brachíola duo altrínsecus, et duos leónes stantes juxta brachíola,
  11431 2 Paralipómenon	2Par	14	9	19	sed et álios duódecim leúnculos stantes super sex gradus ex utráque parte: non fuit tale sólium in univérsis regnis.
  11432 2 Paralipómenon	2Par	14	9	20	Ómnia quoque vasa convívii regis erant áurea, et vasa domus saltus Líbani ex auro puríssimo. Argéntum enim in diébus illis pro níhilo reputabátur.
  11433 2 Paralipómenon	2Par	14	9	21	Síquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferébant inde aurum, et argéntum, et ebur, et símias, et pavos.
  11434 2 Paralipómenon	2Par	14	9	22	Magnificátus est ígitur Sálomon super omnes reges terræ præ divítiis et glória.	b
  11435 2 Paralipómenon	2Par	14	9	23	Omnésque reges terrárum desiderábant vidére fáciem Salomónis, ut audírent sapiéntiam quam déderat Deus in corde ejus:
  11436 2 Paralipómenon	2Par	14	9	24	et deferébant ei múnera, vasa argéntea et áurea, et vestes, et arma, et arómata, equos, et mulos, per síngulos annos.
  11437 2 Paralipómenon	2Par	14	9	25	Hábuit quoque Sálomon quadragínta míllia equórum in stábulis, et cúrruum equitúmque duódecim míllia: constituítque eos in úrbibus quadrigárum, et ubi erat rex in Jerúsalem.
  11438 2 Paralipómenon	2Par	14	9	26	Exércuit étiam potestátem super cunctos reges a flúmine Euphráte usque ad terram Philisthinórum, et usque ad términos Ægýpti.
  11439 2 Paralipómenon	2Par	14	9	27	Tantámque cópiam prǽbuit argénti in Jerúsalem quasi lápidum: et cedrórum tantam multitúdinem velut sycomorórum quæ gignúntur in campéstribus.
  11440 2 Paralipómenon	2Par	14	9	28	Adducebántur autem ei equi de Ægýpto, cunctísque regiónibus.
  11441 2 Paralipómenon	2Par	14	9	29	Réliqua autem óperum Salomónis priórum et novissimórum scripta sunt in verbis Nathan prophétæ, et in libris Ahíæ Silonítis, in visióne quoque Addo vidéntis contra Jeróboam fílium Nabat.	b
  11442 2 Paralipómenon	2Par	14	9	30	Regnávit autem Sálomon in Jerúsalem super omnem Ísraël quadragínta annis.
  11443 2 Paralipómenon	2Par	14	9	31	Dormivítque cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte David: regnavítque Róboam fílius ejus pro eo.
  11444 2 Paralipómenon	2Par	14	10	1	Proféctus est autem Róboam in Sichem: illuc enim cunctus Ísraël convénerat ut constitúerent eum regem.
  11445 2 Paralipómenon	2Par	14	10	2	Quod cum audísset Jeróboam fílius Nabat, qui erat in Ægýpto (fúgerat quippe illuc ante Salomónem), statim revérsus est.
  11446 2 Paralipómenon	2Par	14	10	3	Vocaverúntque eum, et venit cum univérso Ísraël: et locúti sunt ad Róboam, dicéntes:
  11447 2 Paralipómenon	2Par	14	10	4	Pater tuus duríssimo jugo nos pressit: tu levióra ímpera patre tuo, qui nobis impósuit gravem servitútem, et páululum de ónere súbleva, ut serviámus tibi.
  11448 2 Paralipómenon	2Par	14	10	5	Qui ait: Post tres dies revertímini ad me. Cumque abiísset pópulus,
  11449 2 Paralipómenon	2Par	14	10	6	íniit consílium cum sénibus qui stéterant coram patre ejus Salomóne dum adhuc víveret, dicens: Quid datis consílii ut respóndeam pópulo?
  11450 2 Paralipómenon	2Par	14	10	7	Qui dixérunt ei: Si placúeris pópulo huic, et leníveris eos verbis cleméntibus, sérvient tibi omni témpore.
  11451 2 Paralipómenon	2Par	14	10	8	At ille relíquit consílium senum, et cum juvénibus tractáre cœpit, qui cum eo nutríti fúerant, et erant in comitátu illíus.
  11452 2 Paralipómenon	2Par	14	10	9	Dixítque ad eos: Quid vobis vidétur? vel respondére quid débeo pópulo huic, qui dixit mihi: Súbleva jugum quod impósuit nobis pater tuus?
  11453 2 Paralipómenon	2Par	14	10	10	At illi respondérunt ut júvenes, et nutríti cum eo in delíciis, atque dixérunt: Sic loquéris pópulo qui dixit tibi: Pater tuus aggravávit jugum nostrum, tu súbleva: et sic respondébis ei: Mínimus dígitus meus gróssior est lumbis patris mei.
  11454 2 Paralipómenon	2Par	14	10	11	Pater meus impósuit vobis grave jugum, et ego majus pondus appónam; pater meus cécidit vos flagéllis, ego vero cædam vos scorpiónibus.
  11455 2 Paralipómenon	2Par	14	10	12	Venit ergo Jeróboam et univérsus pópulus ad Róboam die tértio, sicut præcéperat eis.	b
  11456 2 Paralipómenon	2Par	14	10	13	Respondítque rex dura, derelícto consílio seniórum:
  11457 2 Paralipómenon	2Par	14	10	14	locutúsque est juxta júvenum voluntátem: Pater meus grave vobis impósuit jugum, quod ego grávius fáciam; pater meus cécidit vos flagéllis, ego vero cædam vos scorpiónibus.
  11458 2 Paralipómenon	2Par	14	10	15	Et non acquiévit pópuli précibus: erat enim voluntátis Dei ut complerétur sermo ejus quem locútus fúerat per manum Ahíæ Silonítis ad Jeróboam fílium Nabat.
  11459 2 Paralipómenon	2Par	14	10	16	Pópulus autem univérsus rege durióra dicénte, sic locútus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hæréditas in fílio Ísai. Revértere in tabernácula tua, Ísraël; tu autem pasce domum tuam David. Et ábiit Ísraël in tabernácula sua.
  11460 2 Paralipómenon	2Par	14	10	17	Super fílios autem Ísraël qui habitábant in civitátibus Juda, regnávit Róboam.
  11461 2 Paralipómenon	2Par	14	10	18	Misítque rex Róboam Adúram, qui prǽerat tribútis, et lapidavérunt eum fílii Ísraël, et mórtuus est: porro rex Róboam currum festinávit ascéndere, et fugit in Jerúsalem.
  11462 2 Paralipómenon	2Par	14	10	19	Recessítque Ísraël a domo David, usque ad diem hanc.
  11463 2 Paralipómenon	2Par	14	11	1	Venit autem Róboam in Jerúsalem, et convocávit univérsam domum Juda et Bénjamin, centum octogínta míllia electórum atque bellántium, ut dimicáret contra Ísraël, et convérteret ad se regnum suum.
  11464 2 Paralipómenon	2Par	14	11	2	Factúsque est sermo Dómini ad Semeíam hóminem Dei, dicens:
  11465 2 Paralipómenon	2Par	14	11	3	Lóquere ad Róboam fílium Salomónis regem Juda, et ad univérsum Ísraël, qui est in Juda et Bénjamin:
  11466 2 Paralipómenon	2Par	14	11	4	Hæc dicit Dóminus: Non ascendétis, neque pugnábitis contra fratres vestros: revertátur unusquísque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntáte. Qui cum audíssent sermónem Dómini, revérsi sunt, nec perrexérunt contra Jeróboam.
  11467 2 Paralipómenon	2Par	14	11	5	Habitávit autem Róboam in Jerúsalem, et ædificávit civitátes murátas in Juda.	b
  11468 2 Paralipómenon	2Par	14	11	6	Exstruxítque Béthlehem, et Etam, et Thécue,
  11469 2 Paralipómenon	2Par	14	11	7	Bethsur quoque, et Socho, et Odóllam,
  11470 2 Paralipómenon	2Par	14	11	8	necnon et Geth, et Marésa, et Ziph,
  11471 2 Paralipómenon	2Par	14	11	9	sed et Adúram, et Lachis, et Azéca,
  11472 2 Paralipómenon	2Par	14	11	10	Sáraa quoque, et Ájalon, et Hebron, quæ erant in Juda et Bénjamin, civitátes munitíssimas.
  11473 2 Paralipómenon	2Par	14	11	11	Cumque clausísset eas muris, pósuit in eis príncipes, ciborúmque hórrea, hoc est, ólei, et vini.
  11474 2 Paralipómenon	2Par	14	11	12	Sed et in síngulis úrbibus fecit armamentárium scutórum et hastárum, firmavítque eas summa diligéntia, et imperávit super Judam et Bénjamin.
  11475 2 Paralipómenon	2Par	14	11	13	Sacerdótes autem et Levítæ qui erant in univérso Ísraël, venérunt ad eum de cunctis sédibus suis,
  11476 2 Paralipómenon	2Par	14	11	14	relinquéntes suburbána et possessiónes suas, et transeúntes ad Judam et Jerúsalem: eo quod abjecísset eos Jeróboam et pósteri ejus, ne sacerdótio Dómini fungeréntur.
  11477 2 Paralipómenon	2Par	14	11	15	Qui constítuit sibi sacerdótes excelsórum, et dæmoniórum, vitulorúmque quos fécerat.
  11478 2 Paralipómenon	2Par	14	11	16	Sed et de cunctis tríbubus Ísraël, quicúmque déderant cor suum ut quǽrerent Dóminum Deum Ísraël, venérunt in Jerúsalem ad immolándum víctimas suas coram Dómino Deo patrum suórum.
  11479 2 Paralipómenon	2Par	14	11	17	Et roboravérunt regnum Juda, et confirmavérunt Róboam fílium Salomónis per tres annos: ambulavérunt enim in viis David et Salomónis, annis tantum tribus.
  11480 2 Paralipómenon	2Par	14	11	18	Duxit autem Róboam uxórem Máhalath fíliam Jérimoth fílii David: Abíhail quoque fíliam Éliab fílii Ísai,	b
  11481 2 Paralipómenon	2Par	14	11	19	quæ péperit ei fílios Jehus, et Somoríam, et Zoom.
  11482 2 Paralipómenon	2Par	14	11	20	Post hanc quoque accépit Máacha fíliam Ábsalom, quæ péperit ei Abía, et Ethái, et Ziza, et Sálomith.
  11483 2 Paralipómenon	2Par	14	11	21	Amávit autem Róboam Máacha fíliam Ábsalom super omnes uxóres suas et concubínas: nam uxóres decem et octo dúxerat, concubínas autem sexagínta: et génuit vigínti octo fílios, et sexagínta fílias.
  11484 2 Paralipómenon	2Par	14	11	22	Constítuit vero in cápite Abíam fílium Máacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem fácere cogitábat,
  11485 2 Paralipómenon	2Par	14	11	23	quia sapiéntior fuit, et poténtior super omnes fílios ejus, et in cunctis fínibus Juda et Bénjamin, et in univérsis civitátibus murátis: præbuítque eis escas plúrimas, et multas petívit uxóres.
  11486 2 Paralipómenon	2Par	14	12	1	Cumque roborátum fuísset regnum Róboam et confortátum, derelíquit legem Dómini, et omnis Ísraël cum eo.
  11487 2 Paralipómenon	2Par	14	12	2	Anno autem quinto regni Róboam, ascéndit Sesac rex Ægýpti in Jerúsalem (quia peccáverant Dómino)
  11488 2 Paralipómenon	2Par	14	12	3	cum mille ducéntis cúrribus, et sexagínta míllibus équitum: nec erat númerus vulgi quod vénerat cum eo ex Ægýpto, Líbyes scílicet, et Troglódytæ, et Æthíopes.
  11489 2 Paralipómenon	2Par	14	12	4	Cepítque civitátes munitíssimas in Juda, et venit usque in Jerúsalem.
  11490 2 Paralipómenon	2Par	14	12	5	Semeías autem prophéta ingréssus est ad Róboam, et príncipes Juda qui congregáti fúerant in Jerúsalem, fugiéntes Sesac: dixítque ad eos: Hæc dicit Dóminus: Vos reliquístis me, et ego relíqui vos in manu Sesac.
  11491 2 Paralipómenon	2Par	14	12	6	Consternatíque príncipes Ísraël et rex, dixérunt: Justus est Dóminus.
  11492 2 Paralipómenon	2Par	14	12	7	Cumque vidísset Dóminus quod humiliáti essent, factus est sermo Dómini ad Semeíam, dicens: Quia humiliáti sunt, non dispérdam eos, dabóque eis pauxíllum auxílii, et non stillábit furor meus super Jerúsalem per manum Sesac.
  11493 2 Paralipómenon	2Par	14	12	8	Verúmtamen sérvient ei, ut sciant distántiam servitútis meæ, et servitútis regni terrárum.
  11494 2 Paralipómenon	2Par	14	12	9	Recéssit ítaque Sesac rex Ægýpti ab Jerúsalem, sublátis thesáuris domus Dómini et domus regis: omniáque secum tulit, et clýpeos áureos quos fécerat Sálomon:
  11495 2 Paralipómenon	2Par	14	12	10	pro quibus fecit rex ǽneos, et trádidit illos princípibus scutariórum, qui custodiébant vestíbulum palátii.
  11496 2 Paralipómenon	2Par	14	12	11	Cumque introíret rex domum Dómini, veniébant scutárii et tollébant eos, iterúmque referébant eos ad armamentárium suum.
  11497 2 Paralipómenon	2Par	14	12	12	Verúmtamen quia humiliáti sunt, avérsa est ab eis ira Dómini, nec deléti sunt pénitus: síquidem et in Juda invénta sunt ópera bona.
  11498 2 Paralipómenon	2Par	14	12	13	Confortátus est ergo rex Róboam in Jerúsalem, atque regnávit: quadragínta autem et uníus anni erat cum regnáre cœpísset, et decem et septem annis regnávit in Jerúsalem, urbe quam elégit Dóminus ut confirmáret nomen suum ibi, de cunctis tríbubus Ísraël: nomen autem matris ejus Náama Ammanítis.	b
  11499 2 Paralipómenon	2Par	14	12	14	Fecit autem malum, et non præparávit cor suum ut quǽreret Dóminum.
  11500 2 Paralipómenon	2Par	14	12	15	Ópera vero Róboam prima et novíssima scripta sunt in libris Semeíæ prophétæ, et Addo vidéntis, et diligénter expósita: pugnaverúntque advérsum se Róboam et Jeróboam cunctis diébus.
  11501 2 Paralipómenon	2Par	14	12	16	Et dormívit Róboam cum pátribus suis, sepultúsque est in civitáte David: et regnávit Abía fílius ejus pro eo.
  11502 2 Paralipómenon	2Par	14	13	1	Anno octavodécimo regis Jeróboam, regnávit Abía super Judam.
  11503 2 Paralipómenon	2Par	14	13	2	Tribus annis regnávit in Jerúsalem, noménque matris ejus Michaía fília Úriel de Gábaa: et erat bellum inter Abíam et Jeróboam.
  11504 2 Paralipómenon	2Par	14	13	3	Cumque iniísset Abía certámen, et habéret bellicosíssimos viros, et electórum quadringénta míllia: Jeróboam instrúxit ecóntra áciem octingénta míllia virórum, qui et ipsi elécti erant, et ad bella fortíssimi.	b
  11505 2 Paralipómenon	2Par	14	13	4	Stetit ergo Abía super montem Sémeron, qui erat in Éphraim, et ait: Audi, Jeróboam, et omnis Ísraël.
  11506 2 Paralipómenon	2Par	14	13	5	Num ignorátis quod Dóminus Deus Ísraël déderit regnum David super Ísraël in sempitérnum, ipsi et fíliis ejus in pactum salis?
  11507 2 Paralipómenon	2Par	14	13	6	Et surréxit Jeróboam fílius Nabat, servus Salomónis fílii David, et rebellávit contra dóminum suum.
  11508 2 Paralipómenon	2Par	14	13	7	Congregatíque sunt ad eum viri vaníssimi, et fílii Bélial, et prævaluérunt contra Róboam fílium Salomónis: porro Róboam erat rudis, et corde pávido, nec pótuit resístere eis.
  11509 2 Paralipómenon	2Par	14	13	8	Nunc ergo vos dícitis quod resístere possítis regno Dómini, quod póssidet per fílios David, habetísque grandem pópuli multitúdinem, atque vítulos áureos quos fecit vobis Jeróboam in deos.
  11510 2 Paralipómenon	2Par	14	13	9	Et ejecístis sacerdótes Dómini, fílios Áaron, atque Levítas, et fecístis vobis sacerdótes sicut omnes pópuli terrárum: quicúmque vénerit, et initiáverit manum suam in táuro de bobus, et in ariétibus septem, fit sacérdos eórum qui non sunt dii.
  11511 2 Paralipómenon	2Par	14	13	10	Noster autem Dóminus, Deus est, quem non relínquimus, sacerdotésque minístrant Dómino, de fíliis Áaron, et Levítæ sunt in órdine suo:
  11512 2 Paralipómenon	2Par	14	13	11	holocáusta quoque ófferunt Dómino per síngulos dies mane et véspere, et thymiáma juxta legis præcépta conféctum, et proponúntur panes in mensa mundíssima, estque apud nos candelábrum áureum, et lucérnæ ejus, ut accendántur semper ad vésperam: nos quippe custodímus præcépta Dómini Dei nostri, quem vos reliquístis.
  11513 2 Paralipómenon	2Par	14	13	12	Ergo in exércitu nostro dux Deus est, et sacerdótes ejus, qui clangunt tubis, et résonant contra vos: fílii Ísraël, nolíte pugnáre contra Dóminum Deum patrum vestrórum, quia non vobis éxpedit.
  11514 2 Paralipómenon	2Par	14	13	13	Hæc illo loquénte, Jeróboam retro moliebátur insídias. Cumque ex advérso hóstium staret, ignorántem Judam suo ambiébat exércitu.	b
  11515 2 Paralipómenon	2Par	14	13	14	Respiciénsque Judas, vidit instáre bellum ex advérso et post tergum, et clamávit ad Dóminum, ac sacerdótes tubis cánere cœpérunt.
  11516 2 Paralipómenon	2Par	14	13	15	Omnésque viri Juda vociferáti sunt: et ecce illis clamántibus, pertérruit Deus Jeróboam, et omnem Ísraël qui stabat ex advérso Abía et Juda.
  11517 2 Paralipómenon	2Par	14	13	16	Fugerúntque fílii Ísraël Judam, et trádidit eos Deus in manu eórum.
  11518 2 Paralipómenon	2Par	14	13	17	Percússit ergo eos Abía et pópulus ejus plaga magna: et corruérunt vulneráti ex Ísraël quingénta míllia virórum fórtium.	b
  11519 2 Paralipómenon	2Par	14	13	18	Humiliatíque sunt fílii Ísraël in témpore illo, et vehementíssime confortáti fílii Juda, eo quod sperássent in Dómino Deo patrum suórum.
  11520 2 Paralipómenon	2Par	14	13	19	Persecútus est autem Abía fugiéntem Jeróboam, et cepit civitátes ejus, Bethel et fílias ejus, et Jésana cum filiábus suis, Ephron quoque et fílias ejus:
  11521 2 Paralipómenon	2Par	14	13	20	nec váluit ultra resístere Jeróboam in diébus Abía: quem percússit Dóminus, et mórtuus est.
  11522 2 Paralipómenon	2Par	14	13	21	Ígitur Abía, confortáto império suo, accépit uxóres quatuórdecim: procreavítque vigínti duos fílios, et sédecim fílias.
  11523 2 Paralipómenon	2Par	14	13	22	Réliqua autem sermónum Abía, viarúmque et óperum ejus, scripta sunt diligentíssime in libro Addo prophétæ.
  11524 2 Paralipómenon	2Par	14	14	1	Dormívit autem Abía cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte David: regnavítque Asa fílius ejus pro eo, in cujus diébus quiévit terra annis decem.
  11525 2 Paralipómenon	2Par	14	14	2	Fecit autem Asa quod bonum et plácitum erat in conspéctu Dei sui, et subvértit altária peregríni cultus, et excélsa.
  11526 2 Paralipómenon	2Par	14	14	3	Et confrégit státuas, lucósque succídit:
  11527 2 Paralipómenon	2Par	14	14	4	et præcépit Judæ ut quǽreret Dóminum Deum patrum suórum, et fáceret legem, et univérsa mandáta:
  11528 2 Paralipómenon	2Par	14	14	5	et ábstulit de cunctis úrbibus Juda aras et fana, et regnávit in pace.
  11529 2 Paralipómenon	2Par	14	14	6	Ædificávit quoque urbes munítas in Juda, quia quiétus erat, et nulla tempóribus ejus bella surréxerant, pacem Dómino largiénte.
  11530 2 Paralipómenon	2Par	14	14	7	Dixit autem Judæ: Ædificémus civitátes istas, et vallémus muris, et roborémus túrribus, et portis, et seris, donec a bellis quiéta sunt ómnia, eo quod quæsiérimus Dóminum Deum patrum nostrórum, et déderit nobis pacem per gyrum. Ædificavérunt ígitur, et nullum in exstruéndo impediméntum fuit.
  11531 2 Paralipómenon	2Par	14	14	8	Hábuit autem Asa in exércitu suo portántium scuta et hastas de Juda trecénta míllia, de Bénjamin vero scutariórum et sagittariórum ducénta octogínta míllia: omnes isti viri fortíssimi.	b
  11532 2 Paralipómenon	2Par	14	14	9	Egréssus est autem contra eos Zara Ǽthiops cum exércitu suo, décies centéna míllia, et cúrribus trecéntis: et venit usque Marésa.
  11533 2 Paralipómenon	2Par	14	14	10	Porro Asa perréxit óbviam ei, et instrúxit áciem ad bellum in valle Séphata, quæ est juxta Marésa:
  11534 2 Paralipómenon	2Par	14	14	11	et invocávit Dóminum Deum, et ait: Dómine, non est apud te ulla distántia, utrum in paucis auxiliéris, an in plúribus. Ádjuva nos, Dómine Deus noster: in te enim, et in tuo nómine habéntes fidúciam, venímus contra hanc multitúdinem. Dómine, Deus noster tu es: non præváleat contra te homo.
  11535 2 Paralipómenon	2Par	14	14	12	Extérruit ítaque Dóminus Æthíopes coram Asa et Juda: fugerúntque Æthíopes.
  11536 2 Paralipómenon	2Par	14	14	13	Et persecútus est eos Asa, et pópulus qui cum eo erat, usque Gerára: et ruérunt Æthíopes usque ad interneciónem, quia Dómino cædénte contríti sunt, et exércitu illíus prœliánte. Tulérunt ergo spólia multa,
  11537 2 Paralipómenon	2Par	14	14	14	et percussérunt civitátes omnes per circúitum Geráræ: grandis quippe cunctos terror inváserat: et diripuérunt urbes, et multam prædam asportavérunt.
  11538 2 Paralipómenon	2Par	14	14	15	Sed et caulas óvium destruéntes, tulérunt pécorum infinítam multitúdinem, et camelórum: reversíque sunt in Jerúsalem.
  11539 2 Paralipómenon	2Par	14	15	1	Azarías autem fílius Oded, facto in se spíritu Dei,
  11540 2 Paralipómenon	2Par	14	15	2	egréssus est in occúrsum Asa, et dixit ei: Audíte me, Asa, et omnis Juda et Bénjamin: Dóminus vobíscum, quia fuístis cum eo. Si quæsiéritis eum, inveniétis: si autem dereliquéritis eum, derelínquet vos.
  11541 2 Paralipómenon	2Par	14	15	3	Transíbant autem multi dies in Ísraël absque Deo vero, et absque sacerdóte doctóre, et absque lege.
  11542 2 Paralipómenon	2Par	14	15	4	Cumque revérsi fúerint in angústia sua ad Dóminum Deum Ísraël, et quæsíerint eum, repérient eum.
  11543 2 Paralipómenon	2Par	14	15	5	In témpore illo, non erit pax egrediénti et ingrediénti, sed terróres úndique in cunctis habitatóribus terrárum:
  11544 2 Paralipómenon	2Par	14	15	6	pugnávit enim gens contra gentem, et cívitas contra civitátem, quia Dóminus conturbábit eos in omni angústia.
  11545 2 Paralipómenon	2Par	14	15	7	Vos ergo confortámini, et non dissolvántur manus vestræ: erit enim merces óperi vestro.
  11546 2 Paralipómenon	2Par	14	15	8	Quod cum audísset Asa, verba scílicet, et prophetíam Azaríæ fílii Oded prophétæ, confortátus est, et ábstulit idóla de omni terra Juda et de Bénjamin, et ex úrbibus quas céperat, montis Éphraim: et dedicávit altáre Dómini quod erat ante pórticum Dómini.	b
  11547 2 Paralipómenon	2Par	14	15	9	Congregavítque univérsum Judam et Bénjamin, et ádvenas cum eis de Éphraim, et de Manásse, et de Símeon: plures enim ad eum confúgerant ex Ísraël, vidéntes quod Dóminus Deus illíus esset cum eo.
  11548 2 Paralipómenon	2Par	14	15	10	Cumque veníssent in Jerúsalem mense tértio, anno decimoquínto regni Asa,
  11549 2 Paralipómenon	2Par	14	15	11	immolavérunt Dómino in die illa de manúbiis et præda quam addúxerant, boves septingéntos, et aríetes septem míllia.
  11550 2 Paralipómenon	2Par	14	15	12	Et intrávit ex more ad corroborándum fœdus ut quǽrerent Dóminum Deum patrum suórum in toto corde, et in tota ánima sua.
  11551 2 Paralipómenon	2Par	14	15	13	Si quis autem, inquit, non quæsíerit Dóminum Deum Ísraël, moriátur, a mínimo usque ad máximum, a viro usque ad mulíerem.
  11552 2 Paralipómenon	2Par	14	15	14	Juraverúntque Dómino voce magna in júbilo, et in clangóre tubæ, et in sónitu buccinárum,
  11553 2 Paralipómenon	2Par	14	15	15	omnes qui erant in Juda, cum execratióne: in omni enim corde suo juravérunt, et in tota voluntáte quæsiérunt eum, et invenérunt: præstitítque eis Dóminus réquiem per circúitum.
  11554 2 Paralipómenon	2Par	14	15	16	Sed et Máacham matrem Asa regis ex augústo depósuit império, eo quod fecísset in luco simulácrum Priápi: quod omne contrívit, et in frustra commínuens combússit in torrénte Cedron.	b
  11555 2 Paralipómenon	2Par	14	15	17	Excélsa autem derelícta sunt in Ísraël: áttamen cor Asa erat perféctum cunctis diébus ejus,
  11556 2 Paralipómenon	2Par	14	15	18	eáque quæ vóverat pater suus, et ipse, íntulit in domum Dómini, argéntum, et aurum, vasorúmque divérsam supelléctilem.
  11557 2 Paralipómenon	2Par	14	15	19	Bellum vero non fuit usque ad trigésimum quintum annum regni Asa.
  11558 2 Paralipómenon	2Par	14	16	1	Anno autem trigésimo sexto regni ejus, ascéndit Báasa rex Ísraël in Judam, et muro circúmdabat Rama, ut nullus tute posset égredi et íngredi de regno Asa.
  11559 2 Paralipómenon	2Par	14	16	2	Prótulit ergo Asa argéntum et aurum de thesáuris domus Dómini, et de thesáuris regis, misítque ad Bénadad regem Sýriæ, qui habitábat in Damásco, dicens:
  11560 2 Paralipómenon	2Par	14	16	3	Fœdus inter me et te est; pater quoque meus et pater tuus habuére concórdiam: quam ob rem misi tibi argéntum et aurum, ut rupto fœ́dere quod habes cum Báasa rege Ísraël, fácias eum a me recédere.
  11561 2 Paralipómenon	2Par	14	16	4	Quo compérto, Bénadad misit príncipes exercítuum suórum ad urbes Ísraël: qui percussérunt Áhion, et Dan, et Abélmaim, et univérsas urbes Néphthali murátas.
  11562 2 Paralipómenon	2Par	14	16	5	Quod cum audísset Báasa, désiit ædificáre Rama, et intermísit opus suum.
  11563 2 Paralipómenon	2Par	14	16	6	Porro Asa rex assúmpsit univérsum Judam, et tulérunt lápides de Rama, et ligna quæ ædificatióni præparáverat Báasa, ædificavítque ex eis Gábaa et Maspha.
  11564 2 Paralipómenon	2Par	14	16	7	In témpore illo venit Hánani prophéta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuísti fidúciam in rege Sýriæ, et non in Dómino Deo tuo, idcírco evásit Sýriæ regis exércitus de manu tua.	b
  11565 2 Paralipómenon	2Par	14	16	8	Nonne Æthíopes et Líbyes multo plures erant quadrígis, et equítibus, et multitúdine nímia, quos cum Dómino credidísses, trádidit in manu tua?
  11566 2 Paralipómenon	2Par	14	16	9	Óculi enim Dómini contemplántur univérsam terram, et præbent fortitúdinem his qui corde perfécto credunt in eum. Stulte ígitur egísti, et propter hoc ex præsénti témpore advérsum te bella consúrgent.
  11567 2 Paralipómenon	2Par	14	16	10	Iratúsque Asa advérsus vidéntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fúerat indignátus: et interfécit de pópulo in témpore illo plúrimos.
  11568 2 Paralipómenon	2Par	14	16	11	Ópera autem Asa prima et novíssima scripta sunt in libro regum Juda et Ísraël.	b
  11569 2 Paralipómenon	2Par	14	16	12	Ægrotávit étiam Asa anno trigésimo nono regni sui, dolóre pedum vehementíssimo, et nec in infirmitáte sua quæsívit Dóminum, sed magis in medicórum arte confísus est.
  11570 2 Paralipómenon	2Par	14	16	13	Dormivítque cum pátribus suis, et mórtuus est anno quadragésimo primo regni sui.
  11571 2 Paralipómenon	2Par	14	16	14	Et sepeliérunt eum in sepúlchro suo quod fóderat sibi in civitáte David: posuerúntque eum super lectum suum plenum aromátibus et unguéntibus meretríciis, quæ erant pigmentariórum arte confécta, et combussérunt super eum ambitióne nímia.
  11572 2 Paralipómenon	2Par	14	17	1	Regnávit autem Jósaphat fílius ejus pro eo, et inváluit contra Ísraël.
  11573 2 Paralipómenon	2Par	14	17	2	Constituítque mílitum números in cunctis úrbibus Juda quæ erant vallátæ muris. Præsidiáque dispósuit in terra Juda, et in civitátibus Éphraim quas céperat Asa pater ejus.
  11574 2 Paralipómenon	2Par	14	17	3	Et fuit Dóminus cum Jósaphat, quia ambulávit in viis David patris sui primis: et non sperávit in Báalim,
  11575 2 Paralipómenon	2Par	14	17	4	sed in Deo patris sui: et perréxit in præcéptis illíus, et non juxta peccáta Ísraël.
  11576 2 Paralipómenon	2Par	14	17	5	Confirmavítque Dóminus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda múnera Jósaphat: factǽque sunt ei infinítæ divítiæ, et multa glória.
  11577 2 Paralipómenon	2Par	14	17	6	Cumque sumpsísset cor ejus audáciam propter vias Dómini, étiam excélsa et lucos de Juda ábstulit.
  11578 2 Paralipómenon	2Par	14	17	7	Tértio autem anno regni sui misit de princípibus suis Bénhail, et Obdíam, et Zacharíam, et Nathánaël, et Michǽam, ut docérent in civitátibus Juda:	b
  11579 2 Paralipómenon	2Par	14	17	8	et cum eis Levítas Semeíam, et Nathaníam, et Zabadíam, Ásaël quoque, et Semíramoth, et Jónathan, Adoniámque et Thobíam, et Thobadoníam Levítas, et cum eis Elísama, et Joran sacerdótes:
  11580 2 Paralipómenon	2Par	14	17	9	docebántque pópulum in Juda, habéntes librum legis Dómini, et circuíbant cunctas urbes Juda, atque erudiébant pópulum.
  11581 2 Paralipómenon	2Par	14	17	10	Ítaque factus est pavor Dómini super ómnia regna terrárum quæ erant per gyrum Juda, nec audébant belláre contra Jósaphat.	b
  11582 2 Paralipómenon	2Par	14	17	11	Sed et Philisthǽi Jósaphat múnera deferébant, et vectígal argénti: Árabes quoque adducébant pécora, aríetum septem míllia septingénta, et hircórum tótidem.
  11583 2 Paralipómenon	2Par	14	17	12	Crevit ergo Jósaphat, et magnificátus est usque in sublíme: atque ædificávit in Juda domos ad instar túrrium, urbésque murátas.
  11584 2 Paralipómenon	2Par	14	17	13	Et multa ópera parávit in úrbibus Juda: viri quoque bellatóres et robústi erant in Jerúsalem,
  11585 2 Paralipómenon	2Par	14	17	14	quorum iste númerus per domos atque famílias singulórum: in Juda príncipes exércitus, Ednas dux, et cum eo robustíssimi viri trecénta míllia.
  11586 2 Paralipómenon	2Par	14	17	15	Post hunc Jóhanan princeps, et cum eo ducénta octogínta míllia.
  11587 2 Paralipómenon	2Par	14	17	16	Post istum quoque Amasías fílius Zechri, consecrátus Dómino, et cum eo ducénta míllia virórum fórtium.
  11588 2 Paralipómenon	2Par	14	17	17	Hunc sequebátur robústus ad prœ́lia Elíada, et cum eo tenéntium arcum et clýpeum ducénta míllia.
  11589 2 Paralipómenon	2Par	14	17	18	Post istum étiam Józabad, et cum eo centum octogínta míllia expeditórum mílitum.
  11590 2 Paralipómenon	2Par	14	17	19	Hi omnes erant ad manum regis, excéptis áliis quos posúerat in úrbibus murátis in univérso Juda.
  11591 2 Paralipómenon	2Par	14	18	1	Fuit ergo Jósaphat dives et ínclytus multum, et affinitáte conjúnctus est Achab.
  11592 2 Paralipómenon	2Par	14	18	2	Descendítque post annos ad eum in Samaríam: ad cujus advéntum mactávit Achab aríetes et boves plúrimos, ipsi, et pópulo qui vénerat cum eo: persuasítque illi ut ascénderet in Ramoth Gálaad.
  11593 2 Paralipómenon	2Par	14	18	3	Dixítque Achab rex Ísraël ad Jósaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Gálaad. Cui ille respóndit: Ut ego, et tu: sicut pópulus tuus, sic et pópulus meus: tecúmque érimus in bello.
  11594 2 Paralipómenon	2Par	14	18	4	Dixítque Jósaphat ad regem Ísraël: Cónsule, óbsecro, impræsentiárum sermónem Dómini.
  11595 2 Paralipómenon	2Par	14	18	5	Congregávit ígitur rex Ísraël prophetárum quadringéntos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Gálaad ad bellándum ire debémus, an quiéscere? At illi: Ascénde, ínquiunt, et tradet Deus in manu regis.
  11596 2 Paralipómenon	2Par	14	18	6	Dixítque Jósaphat: Numquid non est hic prophétes Dómini, ut ab illo étiam requirámus?
  11597 2 Paralipómenon	2Par	14	18	7	Et ait rex Ísraël ad Jósaphat: Est vir unus a quo póssumus quǽrere Dómini voluntátem: sed ego odi eum, quia non prophétat mihi bonum, sed malum omni témpore: est autem Michǽas fílius Jemla. Dixítque Jósaphat: Ne loquáris, rex, hoc modo.
  11598 2 Paralipómenon	2Par	14	18	8	Vocávit ergo rex Ísraël unum de eunúchis, et dixit ei: Voca cito Michǽam fílium Jemla.
  11599 2 Paralipómenon	2Par	14	18	9	Porro rex Ísraël, et Jósaphat rex Juda, utérque sedébant in sólio suo, vestíti cultu régio: sedébant autem in área juxta portam Samaríæ, omnésque prophétæ vaticinabántur coram eis.	b
  11600 2 Paralipómenon	2Par	14	18	10	Sedecías vero fílius Chanáana fecit sibi córnua férrea, et ait: Hæc dicit Dóminus: His ventilábis Sýriam, donec cónteras eam.
  11601 2 Paralipómenon	2Par	14	18	11	Omnésque prophétæ simíliter prophetábant, atque dicébant: Ascénde in Ramoth Gálaad, et prosperáberis, et tradet eos Dóminus in manu regis.
  11602 2 Paralipómenon	2Par	14	18	12	Núntius autem qui íerat ad vocándum Michǽam, ait illi: En verba ómnium prophetárum uno ore bona regi annúntiant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non disséntiat, loquarísque próspera.
  11603 2 Paralipómenon	2Par	14	18	13	Cui respóndit Michǽas: Vivit Dóminus, quia quodcúmque díxerit mihi Deus meus, hoc loquar.
  11604 2 Paralipómenon	2Par	14	18	14	Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michǽa, ire debémus in Ramoth Gálaad ad bellándum, an quiéscere? Cui ille respóndit: Ascéndite: cuncta enim próspera evénient, et tradéntur hostes in manus vestras.	b
  11605 2 Paralipómenon	2Par	14	18	15	Dixítque rex: Íterum atque íterum te adjúro, ut mihi non loquáris, nisi quod verum est in nómine Dómini.
  11606 2 Paralipómenon	2Par	14	18	16	At ille ait: Vidi univérsum Ísraël dispérsum in móntibus, sicut oves absque pastóre: et dixit Dóminus: Non habent isti dóminos: revertátur unusquísque in domum suam in pace.
  11607 2 Paralipómenon	2Par	14	18	17	Et ait rex Ísraël ad Jósaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetáret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt?
  11608 2 Paralipómenon	2Par	14	18	18	At ille: Idcírco, ait, audíte verbum Dómini: vidi Dóminum sedéntem in sólio suo, et omnem exércitum cæli assisténtem ei a dextris et a sinístris.
  11609 2 Paralipómenon	2Par	14	18	19	Et dixit Dóminus: Quis decípiet Achab regem Ísraël ut ascéndat et córruat in Ramoth Gálaad? Cumque díceret unus hoc modo, et alter álio,
  11610 2 Paralipómenon	2Par	14	18	20	procéssit spíritus, et stetit coram Dómino, et ait: Ego decípiam eum. Cui Dóminus: In quo, inquit, decípies?
  11611 2 Paralipómenon	2Par	14	18	21	At ille respóndit: Egrédiar, et ero spíritus mendax in ore ómnium prophetárum ejus. Dixítque Dóminus: Decípies, et prævalébis: egrédere, et fac ita.
  11612 2 Paralipómenon	2Par	14	18	22	Nunc ígitur, ecce Dóminus dedit spíritum mendácii in ore ómnium prophetárum tuórum, et Dóminus locútus est de te mala.
  11613 2 Paralipómenon	2Par	14	18	23	Accéssit autem Sedecías fílius Chanáana, et percússit Michǽæ maxíllam, et ait: Per quam viam transívit spíritus Dómini a me, ut loquerétur tibi?	b
  11614 2 Paralipómenon	2Par	14	18	24	Dixítque Michǽas: Tu ipse vidébis in die illo, quando ingréssus fúeris cubículum de cubículo ut abscondáris.
  11615 2 Paralipómenon	2Par	14	18	25	Præcépit autem rex Ísraël, dicens: Tóllite Michǽam, et dúcite eum ad Amon príncipem civitátis, et ad Joas fílium Ámelech.
  11616 2 Paralipómenon	2Par	14	18	26	Et dicétis: Hæc dicit rex: Míttite hunc in cárcerem, et date ei panis módicum, et aquæ pauxíllum, donec revértar in pace.
  11617 2 Paralipómenon	2Par	14	18	27	Dixítque Michǽas: Si revérsus fúeris in pace, non est locútus Dóminus in me. Et ait: Audíte, omnes pópuli.
  11618 2 Paralipómenon	2Par	14	18	28	Ígitur ascendérunt rex Ísraël et Jósaphat rex Juda in Ramoth Gálaad.	b
  11619 2 Paralipómenon	2Par	14	18	29	Dixítque rex Ísraël ad Jósaphat: Mutábo hábitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem indúere véstibus tuis. Mutatóque rex Ísraël hábitu, venit ad bellum.
  11620 2 Paralipómenon	2Par	14	18	30	Rex autem Sýriæ præcéperat dúcibus equitátus sui, dicens: Ne pugnétis contra mínimum aut contra máximum, nisi contra solum regem Ísraël.
  11621 2 Paralipómenon	2Par	14	18	31	Ítaque cum vidíssent príncipes equitátus Jósaphat, dixérunt: Rex Ísraël est iste. Et circumdedérunt eum dimicántes: at ille clamávit ad Dóminum, et auxiliátus est ei, atque avértit eos ab illo.
  11622 2 Paralipómenon	2Par	14	18	32	Cum enim vidíssent duces equitátus quod non esset rex Ísraël, reliquérunt eum.
  11623 2 Paralipómenon	2Par	14	18	33	Áccidit autem ut unus e pópulo sagíttam in incértum jacéret, et percúteret regem Ísraël inter cervícem et scápulas. At ille aurígæ suo ait: Convérte manum tuam, et educ me de ácie, quia vulnerátus sum.
  11624 2 Paralipómenon	2Par	14	18	34	Et finíta est pugna in die illo: porro rex Ísraël stabat in curru suo contra Syros usque ad vésperam, et mórtuus est occidénte sole.
  11625 2 Paralipómenon	2Par	14	19	1	Revérsus est autem Jósaphat rex Juda in domum suam pacífice in Jerúsalem.
  11626 2 Paralipómenon	2Par	14	19	2	Cui occúrrit Jehu fílius Hánani videns, et ait ad eum: Ímpio præbes auxílium, et his qui odérunt Dóminum amicítia júngeris, et idcírco iram quidem Dómini merebáris:
  11627 2 Paralipómenon	2Par	14	19	3	sed bona ópera invénta sunt in te, eo quod abstúleris lucos de terra Juda, et præparáveris cor tuum ut requíreres Dóminum Deum patrum tuórum.
  11628 2 Paralipómenon	2Par	14	19	4	Habitávit ergo Jósaphat in Jerúsalem, rursúmque egréssus est ad pópulum de Bersabée usque ad montem Éphraim, et revocávit eos ad Dóminum Deum patrum suórum.	b
  11629 2 Paralipómenon	2Par	14	19	5	Constituítque júdices terræ in cunctis civitátibus Juda munítis per síngula loca,
  11630 2 Paralipómenon	2Par	14	19	6	et præcípiens judícibus: Vidéte, ait, quid faciátis: non enim hóminis exercétis judícium, sed Dómini: et quodcúmque judicavéritis, in vos redundábit.
  11631 2 Paralipómenon	2Par	14	19	7	Sit timor Dómini vobíscum, et cum diligéntia cuncta fácite: non est enim apud Dóminum Deum nostrum iníquitas, nec personárum accéptio, nec cupído múnerum.
  11632 2 Paralipómenon	2Par	14	19	8	In Jerúsalem quoque constítuit Jósaphat Levítas, et sacerdótes, et príncipes familiárum ex Ísraël, ut judícium et causam Dómini judicárent habitatóribus ejus.
  11633 2 Paralipómenon	2Par	14	19	9	Præcepítque eis, dicens: Sic agétis in timóre Dómini fidéliter et corde perfécto.
  11634 2 Paralipómenon	2Par	14	19	10	Omnem causam quæ vénerit ad vos fratrum vestrórum, qui hábitant in úrbibus suis inter cognatiónem et cognatiónem, ubicúmque quǽstio est de lege, de mandáto, de cæremóniis, de justificatiónibus: osténdite eis, ut non peccent in Dóminum, et ne véniat ira super vos et super fratres vestros: sic ergo agéntes non peccábitis.
  11635 2 Paralipómenon	2Par	14	19	11	Amarías autem sacérdos et póntifex vester in his quæ ad Deum pértinent, præsidébit: porro Zabadías fílius Ísmahel, qui est dux in domo Juda, super ea ópera erit quæ ad regis offícium pértinent: habetísque magístros Levítas coram vobis. Confortámini, et ágite diligénter, et erit Dóminus vobíscum in bonis.
  11636 2 Paralipómenon	2Par	14	20	1	Post hæc congregáti sunt fílii Moab et fílii Ammon, et cum eis de Ammonítis, ad Jósaphat, ut pugnárent contra eum.
  11637 2 Paralipómenon	2Par	14	20	2	Venerúntque núntii, et indicavérunt Jósaphat, dicéntes: Venit contra te multitúdo magna de his locis quæ trans mare sunt, et de Sýria: et ecce consístunt in Asasónthamar, quæ est Engáddi.
  11638 2 Paralipómenon	2Par	14	20	3	Jósaphat autem timóre pertérritus, totum se cóntulit ad rogándum Dóminum, et prædicávit jejúnium univérso Juda.
  11639 2 Paralipómenon	2Par	14	20	4	Congregatúsque est Judas ad deprecándum Dóminum: sed et omnes de úrbibus suis venérunt ad obsecrándum eum.
  11640 2 Paralipómenon	2Par	14	20	5	Cumque stetísset Jósaphat in médio cœtu Juda et Jerúsalem, in domo Dómini ante átrium novum,	b
  11641 2 Paralipómenon	2Par	14	20	6	ait: Dómine Deus patrum nostrórum, tu es Deus in cælo, et domináris cunctis regnis géntium: in manu tua est fortitúdo et poténtia, nec quisquam tibi potest resístere.
  11642 2 Paralipómenon	2Par	14	20	7	Nonne tu, Deus noster, interfecísti omnes habitatóres terræ hujus coram pópulo tuo Ísraël, et dedísti eam sémini Ábraham amíci tui in sempitérnum?
  11643 2 Paralipómenon	2Par	14	20	8	Habitaverúntque in ea, et exstruxérunt in illa sanctuárium nómini tuo, dicéntes:
  11644 2 Paralipómenon	2Par	14	20	9	Si irrúerint super nos mala, gládius judícii, pestiléntia, et fames, stábimus coram domo hac in conspéctu tuo, in qua invocátum est nomen tuum: et clamábimus ad te in tribulatiónibus nostris, et exáudies, salvósque fácies.
  11645 2 Paralipómenon	2Par	14	20	10	Nunc ígitur, ecce fílii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessísti Ísraël ut transírent quando egrediebántur de Ægýpto, sed declinavérunt ab eis, et non interfecérunt illos,
  11646 2 Paralipómenon	2Par	14	20	11	e contrário agunt, et nitúntur ejícere nos de possessióne quam tradidísti nobis.
  11647 2 Paralipómenon	2Par	14	20	12	Deus noster, ergo non judicábis eos? in nobis quidem non est tanta fortitúdo, ut possímus huic multitúdini resístere, quæ írruit super nos. Sed cum ignorémus quid ágere debeámus, hoc solum habémus resídui, ut óculos nostros dirigámus ad te.
  11648 2 Paralipómenon	2Par	14	20	13	Omnis vero Juda stabat coram Dómino cum párvulis, et uxóribus, et líberis suis.	b
  11649 2 Paralipómenon	2Par	14	20	14	Erat autem Jaháziel fílius Zacharíæ fílii Banaíæ fílii Jéhiel fílii Mathaníæ, Levítes de fíliis Asaph, super quem factus est spíritus Dómini, in médio turbæ,
  11650 2 Paralipómenon	2Par	14	20	15	et ait: Atténdite, omnis Juda, et qui habitátis Jerúsalem, et tu, rex Jósaphat: hæc dicit Dóminus vobis: Nolíte timére, nec paveátis hanc multitúdinem: non est enim vestra pugna, sed Dei.
  11651 2 Paralipómenon	2Par	14	20	16	Cras descendétis contra eos: ascensúri enim sunt per clivum nómine Sis, et inveniétis illos in summitáte torréntis qui est contra solitúdinem Jéruel.
  11652 2 Paralipómenon	2Par	14	20	17	Non éritis vos qui dimicábitis, sed tantúmmodo confidénter state, et vidébitis auxílium Dómini super vos, o Juda et Jerúsalem: nolíte timére, nec paveátis: cras egrediémini contra eos, et Dóminus erit vobíscum.
  11653 2 Paralipómenon	2Par	14	20	18	Jósaphat ergo, et Juda, et omnes habitatóres Jerúsalem cecidérunt proni in terram coram Dómino, et adoravérunt eum.	b
  11654 2 Paralipómenon	2Par	14	20	19	Porro Levítæ de fíliis Caath et de fíliis Core laudábant Dóminum Deum Ísraël voce magna in excélsum.
  11655 2 Paralipómenon	2Par	14	20	20	Cumque mane surrexíssent, egréssi sunt per desértum Thécue: profectísque eis, stans Jósaphat in médio eórum, dixit: Audíte me, viri Juda, et omnes habitatóres Jerúsalem: crédite in Dómino Deo vestro, et secúri éritis: crédite prophétis ejus, et cuncta evénient próspera.
  11656 2 Paralipómenon	2Par	14	20	21	Dedítque consílium pópulo, et státuit cantóres Dómini ut laudárent eum in turmis suis, et antecéderent exércitum, ac voce cónsona dícerent: Confitémini Dómino quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  11657 2 Paralipómenon	2Par	14	20	22	Cumque cœpíssent laudes cánere, vertit Dóminus insídias eórum in semetípsos, filiórum scílicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egréssi fúerant ut pugnárent contra Judam: et percússi sunt.	b
  11658 2 Paralipómenon	2Par	14	20	23	Namque fílii Ammon et Moab consurrexérunt advérsum habitatóres montis Seir, ut interfícerent et delérent eos: cumque hoc ópere perpetrássent, étiam in semetípsos versi, mútuis concidére vulnéribus.
  11659 2 Paralipómenon	2Par	14	20	24	Porro Juda, cum venísset ad spéculam quæ réspicit solitúdinem, vidit procul omnem late regiónem plenam cadavéribus, nec superésse quemquam qui necem potuísset evádere.
  11660 2 Paralipómenon	2Par	14	20	25	Venit ergo Jósaphat, et omnis pópulus cum eo, ad detrahénda spólia mortuórum: invenerúntque inter cadávera váriam supelléctilem, vestes quoque, et vasa pretiosíssima, et diripuérunt ita ut ómnia portáre non possent, nec per tres dies spólia auférre præ prædæ magnitúdine.
  11661 2 Paralipómenon	2Par	14	20	26	Die autem quarto congregáti sunt in Valle benedictiónis: étenim quóniam ibi benedíxerant Dómino, vocavérunt locum illum Vallis benedictiónis usque in præséntem diem.
  11662 2 Paralipómenon	2Par	14	20	27	Reversúsque est omnis vir Juda, et habitatóres Jerúsalem, et Jósaphat ante eos, in Jerúsalem cum lætítia magna, eo quod dedísset eis Dóminus gáudium de inimícis suis.
  11663 2 Paralipómenon	2Par	14	20	28	Ingressíque sunt in Jerúsalem cum psaltériis, et cítharis, et tubis in domum Dómini.
  11664 2 Paralipómenon	2Par	14	20	29	Írruit autem pavor Dómini super univérsa regna terrárum cum audíssent quod pugnásset Dóminus contra inimícos Ísraël.
  11665 2 Paralipómenon	2Par	14	20	30	Quievítque regnum Jósaphat, et prǽbuit ei Deus pacem per circúitum.
  11666 2 Paralipómenon	2Par	14	20	31	Regnávit ígitur Jósaphat super Judam, et erat trigínta quinque annórum cum regnáre cœpísset: vigínti autem et quinque annis regnávit in Jerúsalem, et nomen matris ejus Ázuba fília Sélahi.	b
  11667 2 Paralipómenon	2Par	14	20	32	Et ambulávit in via patris suis Asa, nec declinávit ab ea, fáciens quæ plácita erant coram Dómino.
  11668 2 Paralipómenon	2Par	14	20	33	Verúmtamen excélsa non ábstulit, et adhuc pópulus non diréxerat cor suum ad Dóminum Deum patrum suórum.
  11669 2 Paralipómenon	2Par	14	20	34	Réliqua autem gestórum Jósaphat priórum et novissimórum scripta sunt in verbis Jehu fílii Hánani, quæ digéssit in libros regum Ísraël.
  11670 2 Paralipómenon	2Par	14	20	35	Post hæc íniit amicítias Jósaphat rex Juda cum Ochozía rege Ísraël, cujus ópera fuérunt impiíssima.	b
  11671 2 Paralipómenon	2Par	14	20	36	Et párticeps fuit ut fácerent naves quæ irent in Tharsis: fecerúntque classem in Asióngaber.
  11672 2 Paralipómenon	2Par	14	20	37	Prophetávit autem Eliézer fílius Dodau de Marésa ad Jósaphat, dicens: Quia habuísti fœdus cum Ochozía, percússit Dóminus ópera tua, contritǽque sunt naves, nec potuérunt ire in Tharsis.
  11673 2 Paralipómenon	2Par	14	21	1	Dormívit autem Jósaphat cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in civitáte David: regnavítque Joram fílius ejus pro eo.
  11674 2 Paralipómenon	2Par	14	21	2	Qui hábuit fratres fílios Jósaphat, Azaríam, et Jáhiel, et Zacharíam, et Azaríam, et Míchaël, et Saphatíam: omnes hi fílii Jósaphat regis Juda.
  11675 2 Paralipómenon	2Par	14	21	3	Dedítque eis pater suus multa múnera argénti et auri, et pensitatiónes, cum civitátibus munitíssimis in Juda: regnum autem trádidit Joram, eo quod esset primogénitus.
  11676 2 Paralipómenon	2Par	14	21	4	Surréxit ergo Joram super regnum patris sui: cumque se confirmásset, occídit omnes fratres suos gládio, et quosdam de princípibus Ísraël.
  11677 2 Paralipómenon	2Par	14	21	5	Trigínta duórum annórum erat Joram cum regnáre cœpísset, et octo annis regnávit in Jerúsalem.	b
  11678 2 Paralipómenon	2Par	14	21	6	Ambulavítque in viis regum Ísraël, sicut égerat domus Achab: fília quippe Achab erat uxor ejus: et fecit malum in conspéctu Dómini.
  11679 2 Paralipómenon	2Par	14	21	7	Nóluit autem Dóminus dispérdere domum David propter pactum quod iníerat cum eo: et quia promíserat ut daret ei lucérnam, et fíliis ejus omni témpore.
  11680 2 Paralipómenon	2Par	14	21	8	In diébus illis rebellávit Edom, ne esset súbditus Judæ, et constítuit sibi regem.
  11681 2 Paralipómenon	2Par	14	21	9	Cumque transísset Joram cum princípibus suis, et cuncto equitátu qui erat secum, surréxit nocte, et percússit Edom, qui se circumdéderat, et omnes duces equitátus ejus.
  11682 2 Paralipómenon	2Par	14	21	10	Áttamen rebellávit Edom, ne esset sub ditióne Juda usque ad hanc diem: eo témpore et Lobna recéssit ne esset sub manu illíus. Derelíquerat enim Dóminum Deum patrum suórum:
  11683 2 Paralipómenon	2Par	14	21	11	ínsuper et excélsa fabricátus est in úrbibus Juda, et fornicári fecit habitatóres Jerúsalem, et prævaricári Judam.
  11684 2 Paralipómenon	2Par	14	21	12	Allátæ sunt autem ei lítteræ ab Elía prophéta, in quibus scriptum erat: Hæc dicit Dóminus Deus David patris tui: Quóniam non ambulásti in viis Jósaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda,	b
  11685 2 Paralipómenon	2Par	14	21	13	sed incessísti per iter regum Ísraël, et fornicári fecísti Judam et habitatóres Jerúsalem, imitátus fornicatiónem domus Achab, ínsuper et fratres tuos, domum patris tui, melióres te, occidísti:
  11686 2 Paralipómenon	2Par	14	21	14	ecce Dóminus percútiet te plaga magna cum pópulo tuo, et fíliis, et uxóribus tuis, universáque substántia tua.
  11687 2 Paralipómenon	2Par	14	21	15	Tu autem ægrotábis péssimo languóre úteri tui, donec egrediántur vitália tua paulátim per síngulos dies.
  11688 2 Paralipómenon	2Par	14	21	16	Suscitávit ergo Dóminus contra Joram spíritum Philisthinórum, et Árabum qui confínes sunt Æthiópibus:	b
  11689 2 Paralipómenon	2Par	14	21	17	et ascendérunt in terram Juda, et vastavérunt eam, diripuerúntque cunctam substántiam quæ invénta est in domo regis, ínsuper et fílios ejus, et uxóres: nec remánsit ei fílius, nisi Jóachaz, qui mínimus natu erat.
  11690 2 Paralipómenon	2Par	14	21	18	Et super hæc ómnia percússit eum Dóminus alvi languóre insanábili.
  11691 2 Paralipómenon	2Par	14	21	19	Cumque diéi succéderet dies, et témporum spátia volveréntur, duórum annórum explétus est círculus: et sic longa consúmptus tabe, ita ut egéreret étiam víscera sua, languóre páriter, et vita cáruit. Mortuúsque est in infirmitáte péssima, et non fecit ei pópulus secúndum morem combustiónis exéquias, sicut fécerat majóribus ejus.
  11692 2 Paralipómenon	2Par	14	21	20	Trigínta duórum annórum fuit cum regnáre cœpísset, et octo annis regnávit in Jerúsalem. Ambulavítque non recte, et sepeliérunt eum in civitáte David, verúmtamen non in sepúlchro regum.
  11693 2 Paralipómenon	2Par	14	22	1	Constituérunt autem habitatóres Jerúsalem Ochozíam fílium ejus mínimum regem pro eo: omnes enim majóres natu, qui ante eum fúerant, interfécerant latrónes Árabum qui irrúerant in castra: regnavítque Ochozías fílius Joram regis Juda.
  11694 2 Paralipómenon	2Par	14	22	2	Quadragínta duórum annórum erat Ochozías cum regnáre cœpísset, et uno anno regnávit in Jerúsalem: et nomen matris ejus Athalía fília Amri.
  11695 2 Paralipómenon	2Par	14	22	3	Sed et ipse ingréssus est per vias domus Achab: mater enim ejus ímpulit eum ut ímpie ágeret.
  11696 2 Paralipómenon	2Par	14	22	4	Fecit ígitur malum in conspéctu Dómini, sicut domus Achab: ipsi enim fuérunt ei consiliárii post mortem patris sui, in intéritum ejus:
  11697 2 Paralipómenon	2Par	14	22	5a	ambulavítque in consíliis eórum.
  11698 2 Paralipómenon	2Par	14	22	5b	Et perréxit cum Joram fílio Achab rege Ísraël in bellum contra Házaël regem Sýriæ in Ramoth Gálaad: vulneraverúntque Syri Joram.
  11699 2 Paralipómenon	2Par	14	22	6	Qui revérsus est ut curarétur in Jézrahel: multas enim plagas accéperat in supradícto certámine. Ígitur Ochozías fílius Joram rex Juda descéndit ut invíseret Joram fílium Achab in Jézrahel ægrotántem.
  11700 2 Paralipómenon	2Par	14	22	7	Voluntátis quippe fuit Dei advérsus Ochozíam, ut veníret ad Joram: et cum venísset, et egrederétur cum eo advérsum Jehu fílium Namsi, quem unxit Dóminus ut deléret domum Achab.
  11701 2 Paralipómenon	2Par	14	22	8	Cum ergo evérteret Jehu domum Achab, invénit príncipes Juda, et fílios fratrum Ochozíæ, qui ministrábant ei, et interfécit illos.
  11702 2 Paralipómenon	2Par	14	22	9a	Ipsum quoque perquírens Ochozíam, comprehéndit latitántem in Samaría: adductúmque ad se, occídit: et sepeliérunt eum, eo quod esset fílius Jósaphat, qui quæsíerat Dóminum in toto corde suo.
  11703 2 Paralipómenon	2Par	14	22	9b	Nec erat ultra spes áliqua ut de stirpe quis regnáret Ochozíæ:
  11704 2 Paralipómenon	2Par	14	22	10	síquidem Athalía mater ejus, videns quod mórtuus esset fílius suus, surréxit, et interfécit omnem stirpem régiam domus Joram.
  11705 2 Paralipómenon	2Par	14	22	11	Porro Jósabeth fília regis tulit Joas fílium Ochozíæ, et furáta est eum de médio filiórum regis, cum interficeréntur: abscondítque eum cum nutríce sua in cubículo lectulórum: Jósabeth autem, quæ abscónderat eum, erat fília regis Joram, uxor Jójadæ pontíficis, soror Ochozíæ: et idcírco Athalía non interfécit eum.
  11706 2 Paralipómenon	2Par	14	22	12	Fuit ergo cum eis in domo Dei abscónditus sex annis, quibus regnávit Athalía super terram.
  11707 2 Paralipómenon	2Par	14	23	1	Anno autem séptimo, confortátus Jójada, assúmpsit centuriónes, Azaríam vidélicet fílium Jéroham, et Ísmahel fílium Jóhanan, Azaríam quoque fílium Obed, et Maasíam fílium Adaíæ, et Elísaphat fílium Zechri: et íniit cum eis fœdus.
  11708 2 Paralipómenon	2Par	14	23	2	Qui circumeúntes Judam, congregavérunt Levítas de cunctis úrbibus Juda, et príncipes familiárum Ísraël, venerúntque in Jerúsalem.
  11709 2 Paralipómenon	2Par	14	23	3	Íniit ergo omnis multitúdo pactum in domo Dei cum rege, dixítque ad eos Jójada: Ecce fílius regis regnábit, sicut locútus est Dóminus super fílios David.
  11710 2 Paralipómenon	2Par	14	23	4	Iste est ergo sermo quem faciétis:
  11711 2 Paralipómenon	2Par	14	23	5	tértia pars vestrum qui véniunt ad sábbatum, sacerdótum, et Levitárum, et janitórum erit in portis: tértia vero pars ad domum regis: et tértia ad portam quæ appellátur Fundaménti: omne vero réliquum vulgus sit in átriis domus Dómini.
  11712 2 Paralipómenon	2Par	14	23	6	Nec quíspiam álius ingrediátur domum Dómini, nisi sacerdótes, et qui minístrant de Levítis: ipsi tantúmmodo ingrediántur, quia sanctificáti sunt: et omne réliquum vulgus obsérvet custódias Dómini.
  11713 2 Paralipómenon	2Par	14	23	7	Levítæ autem circúmdent regem, habéntes sínguli arma sua (et siquis álius ingréssus fúerit templum, interficiátur), sintque cum rege et intránte et egrediénte.
  11714 2 Paralipómenon	2Par	14	23	8	Fecérunt ergo Levítæ, et univérsus Juda, juxta ómnia quæ præcéperat Jójada póntifex: et assumpsérunt sínguli viros qui sub se erant, et veniébant per órdinem sábbati, cum his qui impléverant sábbatum et egressúri erant: síquidem Jójada póntifex non dimíserat abíre turmas quæ sibi per síngulas hebdómadas succédere consuéverant.	b
  11715 2 Paralipómenon	2Par	14	23	9	Dedítque Jójada sacérdos centuriónibus lánceas, clypeósque et peltas regis David, quas consecráverat in domo Dómini.
  11716 2 Paralipómenon	2Par	14	23	10	Constituítque omnem pópulum tenéntium pugiónes a parte templi dextra, usque ad partem templi sinístram, coram altári et templo, per circúitum regis.
  11717 2 Paralipómenon	2Par	14	23	11	Et eduxérunt fílium regis, et imposuérunt ei diadéma et testimónium, dederúntque in manu ejus tenéndam legem, et constituérunt eum regem: unxit quoque illum Jójada póntifex, et fílii ejus: imprecatíque sunt ei, atque dixérunt: Vivat rex.
  11718 2 Paralipómenon	2Par	14	23	12	Quod cum audísset Athalía, vocem scílicet curréntium atque laudántium regem, ingréssa est ad pópulum in templum Dómini.
  11719 2 Paralipómenon	2Par	14	23	13	Cumque vidísset regem stantem super gradum in intróitu, et príncipes, turmásque circa eum, omnémque pópulum terræ gaudéntem, atque clangéntem tubis, et divérsi géneris órganis concinéntem, vocémque laudántium, scidit vestiménta sua, et ait: Insídiæ, insídiæ.
  11720 2 Paralipómenon	2Par	14	23	14	Egréssus autem Jójada póntifex ad centuriónes et príncipes exércitus, dixit eis: Edúcite illam extra septa templi, et interficiátur foris gládio. Præcepítque sacérdos ne occiderétur in domo Dómini,
  11721 2 Paralipómenon	2Par	14	23	15	et imposuérunt cervícibus ejus manus: cumque intrásset portam equórum domus regis, interfecérunt eam ibi.
  11722 2 Paralipómenon	2Par	14	23	16	Pépigit autem Jójada fœdus inter se, universúmque pópulum, et regem, ut esset pópulus Dómini.	b
  11723 2 Paralipómenon	2Par	14	23	17	Ítaque ingréssus est omnis pópulus domum Baal, et destruxérunt eam, et altária ac simulácra illíus confregérunt: Mathan quoque sacerdótem Baal interfecérunt ante aras.
  11724 2 Paralipómenon	2Par	14	23	18	Constítuit autem Jójada præpósitos in domo Dómini sub mánibus sacerdótum et Levitárum quos distríbuit David in domo Dómini, ut offérrent holocáusta Dómino, sicut scriptum est in lege Móysi, in gáudio et cánticis, juxta dispositiónem David.
  11725 2 Paralipómenon	2Par	14	23	19	Constítuit quoque janitóres in portis domus Dómini, ut non ingrederétur eam immúndus in omni re.
  11726 2 Paralipómenon	2Par	14	23	20	Assumpsítque centuriónes, et fortíssimos viros, ac príncipes pópuli, et omne vulgus terræ, et fecérunt descéndere regem de domo Dómini, et introíre per médium portæ superióris in domum regis, et collocavérunt eum in sólio regáli.
  11727 2 Paralipómenon	2Par	14	23	21	Lætatúsque est omnis pópulus terræ, et urbs quiévit: porro Athalía interfécta est gládio.
  11728 2 Paralipómenon	2Par	14	24	1	Septem annórum erat Joas cum regnáre cœpísset, et quadragínta annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Sebía de Bersabée.
  11729 2 Paralipómenon	2Par	14	24	2	Fecítque quod bonum est coram Dómino cunctis diébus Jójadæ sacerdótis.
  11730 2 Paralipómenon	2Par	14	24	3	Accépit autem ei Jójada uxóres duas, e quibus génuit fílios et fílias.
  11731 2 Paralipómenon	2Par	14	24	4	Post quæ plácuit Joas ut instauráret domum Dómini.	b
  11732 2 Paralipómenon	2Par	14	24	5	Congregavítque sacerdótes et Levítas, et dixit eis: Egredímini ad civitátes Juda, et collígite de univérso Ísraël pecúniam ad sartatécta templi Dei vestri per síngulos annos, festinatóque hoc fácite. Porro Levítæ égere negligéntius.
  11733 2 Paralipómenon	2Par	14	24	6	Vocavítque rex Jójadam príncipem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cógeres Levítas inférre de Juda et de Jerúsalem pecúniam quæ constitúta est a Móyse servo Dómini, ut inférret eam omnis multitúdo Ísraël in tabernáculum testimónii?
  11734 2 Paralipómenon	2Par	14	24	7	Athalía enim impiíssima, et fílii ejus, destruxérunt domum Dei, et de univérsis quæ sanctificáta fúerant in templo Dómini, ornavérunt fanum Báalim.
  11735 2 Paralipómenon	2Par	14	24	8	Præcépit ergo rex, et fecérunt arcam: posuerúntque eam juxta portam domus Dómini forínsecus.
  11736 2 Paralipómenon	2Par	14	24	9	Et prædicátum est in Juda et Jerúsalem ut deférrent sínguli prétium Dómino, quod constítuit Móyses servus Dei super omnem Ísraël in desérto.
  11737 2 Paralipómenon	2Par	14	24	10	Lætatíque sunt cuncti príncipes, et omnis pópulus, et ingréssi contulérunt in arcam Dómini, atque misérunt ita ut implerétur.
  11738 2 Paralipómenon	2Par	14	24	11	Cumque tempus esset ut deférrent arcam coram rege per manus Levitárum (vidébant enim multam pecúniam), ingrediebátur scriba regis, et quem primus sacérdos constitúerat, effundebántque pecúniam quæ erat in arca, porro arcam reportábant ad locum suum: sicque faciébant per síngulos dies. Et congregáta est infiníta pecúnia,
  11739 2 Paralipómenon	2Par	14	24	12	quam dedérunt rex et Jójada his qui prǽerant opéribus domus Dómini: at illi conducébant ex ea cæsóres lápidum, et artífices óperum singulórum ut instaurárent domum Dómini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cádere cœ́perat, fulcirétur.
  11740 2 Paralipómenon	2Par	14	24	13	Egerúntque hi qui operabántur indústrie, et obducebátur párietum cicátrix per manus eórum, ac suscitavérunt domum Dómini in statum prístinum, et fírmiter eam stare fecérunt.
  11741 2 Paralipómenon	2Par	14	24	14	Cumque compléssent ómnia ópera, detulérunt coram rege et Jójada réliquam partem pecúniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministérium, et ad holocáusta, phíalæ quoque, et cétera vasa áurea et argéntea: offerebántur holocáusta in domo Dómini júgiter cunctis diébus Jójadæ.
  11742 2 Paralipómenon	2Par	14	24	15	Sénuit autem Jójada plenus diérum, et mórtuus est cum esset centum trigínta annórum:	b
  11743 2 Paralipómenon	2Par	14	24	16	sepelierúntque eum in civitáte David cum régibus, eo quod fecísset bonum cum Ísraël, et cum domo ejus.
  11744 2 Paralipómenon	2Par	14	24	17	Postquam autem óbiit Jójada, ingréssi sunt príncipes Juda, et adoravérunt regem: qui delinítus obséquiis eórum, acquiévit eis.
  11745 2 Paralipómenon	2Par	14	24	18	Et dereliquérunt templum Dómini Dei patrum suórum, servierúntque lucis et sculptílibus: et facta est ira contra Judam et Jerúsalem propter hoc peccátum.
  11746 2 Paralipómenon	2Par	14	24	19	Mittebátque eis prophétas ut reverteréntur ad Dóminum, quos protestántes illi audíre nolébant.
  11747 2 Paralipómenon	2Par	14	24	20	Spíritus ítaque Dei índuit Zacharíam fílium Jójadæ sacerdótem, et stetit in conspéctu pópuli, et dixit eis: Hæc dicit Dóminus Deus: Quare transgredímini præcéptum Dómini, quod vobis non próderit, et dereliquístis Dóminum ut derelínqueret vos?
  11748 2 Paralipómenon	2Par	14	24	21	Qui congregáti advérsus eum, misérunt lápides juxta regis impérium in átrio domus Dómini.
  11749 2 Paralipómenon	2Par	14	24	22	Et non est recordátus Joas rex misericórdiæ quam fécerat Jójada pater illíus secum, sed interfécit fílium ejus. Qui cum morerétur, ait: Vídeat Dóminus, et requírat.
  11750 2 Paralipómenon	2Par	14	24	23	Cumque evolútus esset annus, ascéndit contra eum exércitus Sýriæ: venítque in Judam et Jerúsalem, et interfécit cunctos príncipes pópuli, atque univérsam prædam misérunt regi in Damáscum.	b
  11751 2 Paralipómenon	2Par	14	24	24	Et certe cum permódicus venísset númerus Syrórum, trádidit Dóminus in mánibus eórum infinítam multitúdinem, eo quod dereliquíssent Dóminum Deum patrum suórum: in Joas quoque ignominiósa exercuére judícia.
  11752 2 Paralipómenon	2Par	14	24	25	Et abeúntes dimisérunt eum in languóribus magnis: surrexérunt autem contra eum servi sui in ultiónem sánguinis fílii Jójadæ sacerdótis, et occidérunt eum in léctulo suo, et mórtuus est: sepelierúntque eum in civitáte David, sed non in sepúlchris regum.
  11753 2 Paralipómenon	2Par	14	24	26	Insidiáti vero sunt ei Zabad fílius Sémaath Ammanítidis, et Józabad fílius Sémarith Moabítidis.
  11754 2 Paralipómenon	2Par	14	24	27	Porro fílii ejus, ac summa pecúniæ quæ adunáta fúerat sub eo, et instaurátio domus Dei, scripta sunt diligéntius in libro regum: regnávit autem Amasías fílius ejus pro eo.
  11755 2 Paralipómenon	2Par	14	25	1	Vigínti quinque annórum erat Amasías cum regnáre cœpísset, et vigínti novem annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Jóadan de Jerúsalem.
  11756 2 Paralipómenon	2Par	14	25	2	Fecítque bonum in conspéctu Dómini, verúmtamen non in corde perfécto.
  11757 2 Paralipómenon	2Par	14	25	3	Cumque roborátum sibi vidéret impérium, jugulávit servos qui occíderant regem patrem suum,
  11758 2 Paralipómenon	2Par	14	25	4	sed fílios eórum non interfécit, sicut scriptum est in libro legis Móysi, ubi præcépit Dóminus, dicens: Non occidéntur patres pro fíliis, neque fílii pro pátribus suis, sed unusquísque in suo peccáto moriétur.
  11759 2 Paralipómenon	2Par	14	25	5	Congregávit ígitur Amasías Judam, et constítuit eos per famílias, tribunósque et centuriónes in univérso Juda et Bénjamin: et recénsuit a vigínti annis supra, invenítque trecénta míllia júvenum qui egrederéntur ad pugnam, et tenérent hastam et clýpeum:	b
  11760 2 Paralipómenon	2Par	14	25	6	mercéde quoque condúxit de Ísraël centum míllia robustórum, centum taléntis argénti.
  11761 2 Paralipómenon	2Par	14	25	7	Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediátur tecum exércitus Ísraël: non est enim Dóminus cum Ísraël, et cunctis fíliis Éphraim:
  11762 2 Paralipómenon	2Par	14	25	8	quod si putas in róbore exércitus bella consístere, superári te fáciet Deus ab hóstibus: Dei quippe est et adjuváre, et in fugam convértere.
  11763 2 Paralipómenon	2Par	14	25	9	Dixítque Amasías ad hóminem Dei: Quid ergo fiet de centum taléntis, quæ dedi milítibus Ísraël? Et respóndit ei homo Dei: Habet Dóminus unde tibi dare possit multo his plura.
  11764 2 Paralipómenon	2Par	14	25	10	Separávit ítaque Amasías exércitum qui vénerat ad eum ex Éphraim, ut reverterétur in locum suum: at illi contra Judam veheménter iráti, revérsi sunt in regiónem suam.
  11765 2 Paralipómenon	2Par	14	25	11	Porro Amasías confidénter edúxit pópulum suum, et ábiit in vallem Salinárum, percussítque fílios Seir decem míllia:
  11766 2 Paralipómenon	2Par	14	25	12	et ália decem míllia virórum cepérunt fílii Juda, et adduxérunt ad prærúptum cujúsdam petræ, præcipitaverúntque eos de summo in præceps: qui univérsi crepuérunt.
  11767 2 Paralipómenon	2Par	14	25	13	At ille exércitus quem remíserat Amasías ne secum iret ad prœ́lium, diffúsus est in civitátibus Juda, a Samaría usque ad Béthoron, et interféctis tribus míllibus, dirípuit prædam magnam.
  11768 2 Paralipómenon	2Par	14	25	14	Amasías vero post cædem Idumæórum, et allátos deos filiórum Seir, státuit illos in deos sibi, et adorábat eos, et illis adolébat incénsum.	b
  11769 2 Paralipómenon	2Par	14	25	15	Quam ob rem irátus Dóminus contra Amasíam misit ad illum prophétam, qui díceret ei: Cur adorásti deos qui non liberavérunt pópulum suum de manu tua?
  11770 2 Paralipómenon	2Par	14	25	16	Cumque hæc ille loquerétur, respóndit ei: Num consiliárius regis es? quiésce, ne interfíciam te. Discedénsque prophéta: Scio, inquit, quod cogitáverit Deus occídere te quia fecísti hoc malum, et ínsuper non acquievísti consílio meo.
  11771 2 Paralipómenon	2Par	14	25	17	Ígitur Amasías rex Juda ínito péssimo consílio, misit ad Joas fílium Jóachaz fílii Jehu regem Ísraël, dicens: Veni, videámus nos mútuo.
  11772 2 Paralipómenon	2Par	14	25	18	At ille remísit núntios, dicens: Cárduus qui est in Líbano misit ad cedrum Líbani, dicens: Da fíliam tuam fílio meo uxórem: et ecce béstiæ quæ erant in silva Líbani, transiérunt, et conculcavérunt cárduum.
  11773 2 Paralipómenon	2Par	14	25	19	Dixísti: Percússi Edom, et idcírco erígitur cor tuum in supérbiam: sede in domo tua: cur malum advérsum te próvocas, ut cadas et tu, et Juda tecum?
  11774 2 Paralipómenon	2Par	14	25	20	Nóluit audíre Amasías, eo quod Dómini esset volúntas ut traderétur in manus hóstium propter deos Edom.
  11775 2 Paralipómenon	2Par	14	25	21	Ascéndit ígitur Joas rex Ísraël, et mútuos sibi præbuére conspéctus: Amasías autem rex Juda erat in Béthsames Juda:
  11776 2 Paralipómenon	2Par	14	25	22	corruítque Juda coram Ísraël, et fugit in tabernácula sua.
  11777 2 Paralipómenon	2Par	14	25	23	Porro Amasíam regem Juda, fílium Joas fílii Jóachaz, cepit Joas rex Ísraël in Béthsames, et addúxit in Jerúsalem: destruxítque murum ejus a porta Éphraim usque ad portam ánguli quadringéntis cúbitis.
  11778 2 Paralipómenon	2Par	14	25	24	Omne quoque aurum et argéntum, et univérsa vasa quæ repérerat in domo Dei, et apud Obédedom in thesáuris étiam domus régiæ, necnon et fílios óbsidum, redúxit in Samaríam.
  11779 2 Paralipómenon	2Par	14	25	25	Vixit autem Amasías fílius Joas rex Juda, postquam mórtuus est Joas fílius Jóachaz rex Ísraël, quíndecim annis.	b
  11780 2 Paralipómenon	2Par	14	25	26	Réliqua autem sermónum Amasíæ priórum et novissimórum scripta sunt in libro regum Juda et Ísraël.
  11781 2 Paralipómenon	2Par	14	25	27	Qui postquam recéssit a Dómino, tetendérunt ei insídias in Jerúsalem. Cumque fugísset in Lachis, misérunt, et interfecérunt eum ibi.
  11782 2 Paralipómenon	2Par	14	25	28	Reportantésque super equos, sepeliérunt eum cum pátribus suis in civitáte David.
  11783 2 Paralipómenon	2Par	14	26	1	Omnis autem pópulus Juda fílium ejus Ozíam, annórum sédecim, constítuit regem pro Amasía patre suo.
  11784 2 Paralipómenon	2Par	14	26	2	Ipse ædificávit Áilath, et restítuit eam ditióni Juda, postquam dormívit rex cum pátribus suis.
  11785 2 Paralipómenon	2Par	14	26	3	Sédecim annórum erat Ozías cum regnáre cœpísset, et quinquagínta duóbus annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Jechelía de Jerúsalem.
  11786 2 Paralipómenon	2Par	14	26	4	Fecítque quod erat rectum in óculis Dómini, juxta ómnia quæ fécerat Amasías pater ejus.
  11787 2 Paralipómenon	2Par	14	26	5	Et exquisívit Dóminum in diébus Zacharíæ intelligéntis et vidéntis Deum: cumque requíreret Dóminum, diréxit eum in ómnibus.
  11788 2 Paralipómenon	2Par	14	26	6	Dénique egréssus est, et pugnávit contra Philísthiim, et destrúxit murum Geth, et murum Jábniæ, murúmque Azóti: ædificávit quoque óppida in Azóto et in Philísthiim.	b
  11789 2 Paralipómenon	2Par	14	26	7	Et adjúvit eum Deus contra Philísthiim, et contra Árabes qui habitábant in Gúrbaal, et contra Ammonítas.
  11790 2 Paralipómenon	2Par	14	26	8	Appendebántque Ammonítæ múnera Ozíæ: et divulgátum est nomen ejus usque ad intróitum Ægýpti propter crebras victórias.
  11791 2 Paralipómenon	2Par	14	26	9	Ædificavítque Ozías turres in Jerúsalem super portam ánguli, et super portam vallis, et réliquas in eódem muri látere, firmavítque eas.
  11792 2 Paralipómenon	2Par	14	26	10	Exstrúxit étiam turres in solitúdine, et effódit cistérnas plúrimas, eo quod habéret multa pécora tam in campéstribus quam in erémi vastitáte: víneas quoque hábuit et vinitóres, in móntibus et in Carmélo: erat quippe homo agricultúræ déditus.
  11793 2 Paralipómenon	2Par	14	26	11	Fuit autem exércitus bellatórum ejus, qui procedébant ad prœ́lia sub manu Jéhiel scribæ, Maasiǽque doctóris, et sub manu Hananíæ, qui erat de dúcibus regis.	b
  11794 2 Paralipómenon	2Par	14	26	12	Omnísque númerus príncipum per famílias, virórum fórtium duórum míllium sexcentórum.
  11795 2 Paralipómenon	2Par	14	26	13	Et sub eis univérsus exércitus trecentórum et septem míllium quingentórum, qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversários dimicábant.
  11796 2 Paralipómenon	2Par	14	26	14	Præparávit quoque eis Ozías, id est, cuncto exercítui, clýpeos, et hastas, et gáleas, et lorícas, arcúsque et fundas ad jaciéndos lápides.
  11797 2 Paralipómenon	2Par	14	26	15	Et fecit in Jerúsalem divérsi géneris máchinas, quas in túrribus collocávit et in ángulis murórum, ut mítterent sagíttas, et saxa grándia: egressúmque est nomen ejus procul, eo quod auxiliarétur ei Dóminus, et corroborásset illum.
  11798 2 Paralipómenon	2Par	14	26	16	Sed cum roborátus esset, elevátum est cor ejus in intéritum suum, et negléxit Dóminum Deum suum: ingressúsque templum Dómini, adolére vóluit incénsum super altáre thymiámatis.	b
  11799 2 Paralipómenon	2Par	14	26	17	Statímque ingréssus post eum Azarías sacérdos, et cum eo sacerdótes Dómini octogínta, viri fortíssimi,
  11800 2 Paralipómenon	2Par	14	26	18	restitérunt regi, atque dixérunt: Non est tui offícii, Ozía, ut adóleas incénsum Dómino, sed sacerdótum, hoc est, filiórum Áaron, qui consecráti sunt ad hujuscémodi ministérium: egrédere de sanctuário, ne contémpseris: quia non reputábitur tibi in glóriam hoc a Dómino Deo.
  11801 2 Paralipómenon	2Par	14	26	19	Iratúsque Ozías, tenens in manu thuríbulum ut adoléret incénsum, minabátur sacerdótibus. Statímque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdótibus, in domo Dómini super altáre thymiámatis.
  11802 2 Paralipómenon	2Par	14	26	20	Cumque respexísset eum Azarías póntifex, et omnes réliqui sacerdótes, vidérunt lepram in fronte ejus, et festináto expulérunt eum. Sed et ipse pertérritus, accelerávit égredi, eo quod sensísset íllico plagam Dómini.
  11803 2 Paralipómenon	2Par	14	26	21	Fuit ígitur Ozías rex leprósus usque ad diem mortis suæ, et habitávit in domo separáta plenus lepra, ob quam ejéctus fúerat de domo Dómini. Porro Jóatham fílius ejus rexit domum regis, et judicábat pópulum terræ.	b
  11804 2 Paralipómenon	2Par	14	26	22	Réliqua autem sermónum Ozíæ priórum et novissimórum scripsit Isaías fílius Amos prophéta.
  11805 2 Paralipómenon	2Par	14	26	23	Dormivítque Ozías cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in agro regálium sepulchrórum, eo quod esset leprósus: regnavítque Jóatham fílius ejus pro eo.
  11806 2 Paralipómenon	2Par	14	27	1	Vigínti quinque annórum erat Jóatham cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Jérusa fília Sadoc.
  11807 2 Paralipómenon	2Par	14	27	2	Fecítque quod rectum erat coram Dómino, juxta ómnia quæ fécerat Ozías pater suus, excépto quod non est ingréssus templum Dómini: et adhuc pópulus delinquébat.
  11808 2 Paralipómenon	2Par	14	27	3	Ipse ædificávit portam domus Dómini excélsam, et in muro Ophel multa constrúxit.
  11809 2 Paralipómenon	2Par	14	27	4	Urbes quoque ædificávit in móntibus Juda, et in sáltibus castélla et turres.
  11810 2 Paralipómenon	2Par	14	27	5	Ipse pugnávit contra regem filiórum Ammon, et vicit eos, dederúntque ei fílii Ammon in témpore illo centum talénta argénti, et decem míllia coros trítici, ac tótidem coros hórdei: hæc ei præbuérunt fílii Ammon in anno secúndo et tértio.
  11811 2 Paralipómenon	2Par	14	27	6	Corroboratúsque est Jóatham, eo quod direxísset vias suas coram Dómino Deo suo.
  11812 2 Paralipómenon	2Par	14	27	7	Réliqua autem sermónum Jóatham, et omnes pugnæ ejus et ópera, scripta sunt in libro regum Ísraël et Juda.
  11813 2 Paralipómenon	2Par	14	27	8	Vigínti quinque annórum erat cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Jerúsalem.
  11814 2 Paralipómenon	2Par	14	27	9	Dormivítque Jóatham cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte David: et regnávit Achaz fílius ejus pro eo.
  11815 2 Paralipómenon	2Par	14	28	1	Vigínti annórum erat Achaz cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Jerúsalem. Non fecit rectum in conspéctu Dómini sicut David pater ejus,
  11816 2 Paralipómenon	2Par	14	28	2	sed ambulávit in viis regum Ísraël, ínsuper et státuas fudit Báalim.
  11817 2 Paralipómenon	2Par	14	28	3	Ipse est qui adolévit incénsum in valle Benénnom, et lustrávit fílios suos in igne juxta ritum géntium quas interfécit Dóminus in advéntu filiórum Ísraël.
  11818 2 Paralipómenon	2Par	14	28	4	Sacrificábat quoque, et thymiáma succendébat in excélsis, et in cóllibus, et sub omni ligno frondóso.
  11819 2 Paralipómenon	2Par	14	28	5	Tradidítque eum Dóminus Deus ejus in manu regis Sýriæ, qui percússit eum, magnámque prædam cepit de ejus império, et addúxit in Damáscum: mánibus quoque regis Ísraël tráditus est, et percússus plaga grandi.	b
  11820 2 Paralipómenon	2Par	14	28	6	Occidítque Phácee fílius Romelíæ, de Juda centum vigínti míllia in die uno, omnes viros bellatóres: eo quod reliquíssent Dóminum Deum patrum suórum.
  11821 2 Paralipómenon	2Par	14	28	7	Eódem témpore occídit Zechri, vir potens ex Éphraim, Maasíam fílium regis, et Ézricam ducem domus ejus, Élcanam quoque secúndum a rege.
  11822 2 Paralipómenon	2Par	14	28	8	Ceperúntque fílii Ísraël de frátribus suis ducénta míllia mulíerum, puerórum, et puellárum, et infinítam prædam: pertulerúntque eam in Samaríam.	b
  11823 2 Paralipómenon	2Par	14	28	9	Ea tempestáte erat ibi prophéta Dómini, nómine Oded: qui egréssus óbviam exercítui veniénti in Samaríam, dixit eis: Ecce irátus Dóminus Deus patrum vestrórum contra Juda, trádidit eos in mánibus vestris, et occidístis eos atróciter, ita ut ad cælum pertíngeret vestra crudélitas.
  11824 2 Paralipómenon	2Par	14	28	10	Ínsuper fílios Juda et Jerúsalem vultis vobis subjícere in servos et ancíllas: quod nequáquam facto opus est: peccástis enim super hoc Dómino Deo vestro.
  11825 2 Paralipómenon	2Par	14	28	11	Sed audíte consílium meum, et redúcite captívos quos adduxístis de frátribus vestris, quia magnus furor Dómini ímminet vobis.
  11826 2 Paralipómenon	2Par	14	28	12	Stetérunt ítaque viri de princípibus filiórum Éphraim, Azarías fílius Jóhanan, Barachías fílius Mosóllamoth, Ezechías fílius Sellum, et Ámasa fílius Ádali, contra eos qui veniébant de prœ́lio,
  11827 2 Paralipómenon	2Par	14	28	13	et dixérunt eis: Non introducétis huc captívos, ne peccémus Dómino. Quare vultis adjícere super peccáta nostra, et vétera cumuláre delícta? grande quippe peccátum est, et ira furóris Dómini ímminet super Ísraël.
  11828 2 Paralipómenon	2Par	14	28	14	Dimiserúntque viri bellatóres prædam, et univérsa quæ céperant, coram princípibus, et omni multitúdine.
  11829 2 Paralipómenon	2Par	14	28	15	Steterúntque viri quos supra memorávimus, et apprehendéntes captívos, omnésque qui nudi erant, vestiérunt de spóliis: cumque vestíssent eos, et calceássent, et refecíssent cibo ac potu, unxisséntque propter labórem, et adhibuíssent eis curam: quicúmque ambuláre non póterant, et erant imbecíllo córpore, imposuérunt eos juméntis, et adduxérunt Jéricho civitátem palmárum ad fratres eórum, ipsíque revérsi sunt in Samaríam.
  11830 2 Paralipómenon	2Par	14	28	16	Témpore illo misit rex Achaz ad regem Assyriórum, póstulans auxílium.	b
  11831 2 Paralipómenon	2Par	14	28	17	Venerúntque Idumǽi, et percussérunt multos ex Juda, et cepérunt prædam magnam.
  11832 2 Paralipómenon	2Par	14	28	18	Philísthiim quoque diffúsi sunt per urbes campéstres, et ad merídiem Juda: ceperúntque Béthsames, et Ájalon, et Gáderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum vículis suis, et habitavérunt in eis.
  11833 2 Paralipómenon	2Par	14	28	19	Humiliáverat enim Dóminus Judam propter Achaz regem Juda, eo quod nudásset eum auxílio, et contémptui habuísset Dóminum.
  11834 2 Paralipómenon	2Par	14	28	20	Adduxítque contra eum Thelgathphálnasar regem Assyriórum, qui et afflíxit eum, et nullo resisténte vastávit.
  11835 2 Paralipómenon	2Par	14	28	21	Ígitur Achaz, spoliáta domo Dómini, et domo regum ac príncipum, dedit regi Assyriórum múnera, et tamen nihil ei prófuit.
  11836 2 Paralipómenon	2Par	14	28	22	Ínsuper et témpore angústiæ suæ auxit contémptum in Dóminum, ipse per se rex Achaz,
  11837 2 Paralipómenon	2Par	14	28	23	immolávit diis Damásci víctimas percussóribus suis, et dixit: Dii regum Sýriæ auxiliántur eis, quos ego placábo hóstiis, et áderunt mihi: cum e contrário ipsi fúerint ruínæ ei, et univérso Ísraël.
  11838 2 Paralipómenon	2Par	14	28	24	Diréptis ítaque Achaz ómnibus vasis domus Dei, atque confráctis, clausit jánuas templi Dei, et fecit sibi altária in univérsis ángulis Jerúsalem.
  11839 2 Paralipómenon	2Par	14	28	25	In ómnibus quoque úrbibus Juda exstrúxit aras ad cremándum thus, atque ad iracúndiam provocávit Dóminum Deum patrum suórum.
  11840 2 Paralipómenon	2Par	14	28	26	Réliqua autem sermónum ejus, et ómnium óperum suórum priórum et novissimórum, scripta sunt in libro regum Juda et Ísraël.
  11841 2 Paralipómenon	2Par	14	28	27	Dormivítque Achaz cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte Jerúsalem: neque enim recepérunt eum in sepúlchra regum Ísraël. Regnavítque Ezechías fílius ejus pro eo.
  11842 2 Paralipómenon	2Par	14	29	1	Ígitur Ezechías regnáre cœpit, cum vigínti quinque esset annórum, et vigínti novem annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Abía fília Zacharíæ.
  11843 2 Paralipómenon	2Par	14	29	2	Fecítque quod erat plácitum in conspéctu Dómini, juxta ómnia quæ fécerat David pater ejus.
  11844 2 Paralipómenon	2Par	14	29	3	Ipse, anno et mense primo regni sui, apéruit valvas domus Dómini, et instaurávit eas.
  11845 2 Paralipómenon	2Par	14	29	4	Adduxítque sacerdótes atque Levítas, et congregávit eos in platéam orientálem.
  11846 2 Paralipómenon	2Par	14	29	5	Dixítque ad eos: Audíte me, Levítæ, et sanctificámini: mundáte domum Dómini Dei patrum vestrórum, et auférte omnem immundítiam de sanctuário.
  11847 2 Paralipómenon	2Par	14	29	6	Peccavérunt patres nostri, et fecérunt malum in conspéctu Dómini Dei nostri, derelinquéntes eum: avertérunt fácies suas a tabernáculo Dómini, et præbuérunt dorsum.
  11848 2 Paralipómenon	2Par	14	29	7	Clausérunt óstia quæ erant in pórticu, et extinxérunt lucérnas, incensúmque non adolevérunt, et holocáusta non obtulérunt in sanctuário Deo Ísraël.
  11849 2 Paralipómenon	2Par	14	29	8	Concitátus est ítaque furor Dómini super Judam et Jerúsalem, tradidítque eos in commotiónem, et in intéritum, et in síbilum, sicut ipsi cérnitis óculis vestris.
  11850 2 Paralipómenon	2Par	14	29	9	En corruérunt patres nostri gládiis: fílii nostri, et fíliæ nostræ, et cónjuges captívæ ductæ sunt propter hoc scelus.
  11851 2 Paralipómenon	2Par	14	29	10	Nunc ergo placet mihi ut ineámus fœdus cum Dómino Deo Ísraël, et avértet a nobis furórem iræ suæ.
  11852 2 Paralipómenon	2Par	14	29	11	Fílii mei, nolíte neglígere: vos elégit Dóminus ut stetis coram eo, et ministrétis illi, colatísque eum, et cremétis ei incénsum.
  11853 2 Paralipómenon	2Par	14	29	12	Surrexérunt ergo Levítæ: Mahath fílius Amásai, et Joël fílius Azaríæ de fíliis Caath: porro de fíliis Merári, Cis fílius Abdi, et Azarías fílius Jaláleel. De fíliis autem Gersom, Joah fílius Zemma, et Eden fílius Joah.	b
  11854 2 Paralipómenon	2Par	14	29	13	At vero de fíliis Elísaphan, Samri, et Jáhiel. De fíliis quoque Asaph, Zacharías, et Mathanías:
  11855 2 Paralipómenon	2Par	14	29	14	necnon de fíliis Heman, Jáhiel, et Sémei: sed et de fíliis Ídithun, Semeías, et Óziel.
  11856 2 Paralipómenon	2Par	14	29	15	Congregaverúntque fratres suos, et sanctificáti sunt, et ingréssi sunt juxta mandátum regis et impérium Dómini, ut expiárent domum Dei.
  11857 2 Paralipómenon	2Par	14	29	16	Sacerdótes quoque ingréssi templum Dómini ut sanctificárent illud, extulérunt omnem immundítiam quam intro repérerant in vestíbulo domus Dómini: quam tulérunt Levítæ, et asportavérunt ad torréntem Cedron foras.
  11858 2 Paralipómenon	2Par	14	29	17	Cœpérunt autem prima die mensis primi mundáre, et in die octávo ejúsdem mensis ingréssi sunt pórticum templi Dómini, expiaverúntque templum diébus octo, et in die sextadécima mensis ejúsdem, quod cœ́perant, implevérunt.
  11859 2 Paralipómenon	2Par	14	29	18	Ingréssi quoque sunt ad Ezechíam regem, et dixérunt ei: Sanctificávimus omnem domum Dómini, et altáre holocáusti, vasáque ejus, necnon et mensam propositiónis cum ómnibus vasis suis,
  11860 2 Paralipómenon	2Par	14	29	19	cunctámque templi supelléctilem, quam pollúerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricátus est: et ecce expósita sunt ómnia coram altáre Dómini.
  11861 2 Paralipómenon	2Par	14	29	20	Consurgénsque dilúculo Ezechías rex, adunávit omnes príncipes civitátis, et ascéndit in domum Dómini:	b
  11862 2 Paralipómenon	2Par	14	29	21	obtulerúntque simul táuros septem, et aríetes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccáto, pro regno, pro sanctuário, pro Juda: dixítque sacerdótibus fíliis Áaron, ut offérrent super altáre Dómini.
  11863 2 Paralipómenon	2Par	14	29	22	Mactavérunt ígitur táuros, et suscepérunt sánguinem sacerdótes, et fudérunt illum super altáre: mactavérunt étiam aríetes, et illórum sánguinem super altáre fudérunt, immolaverúntque agnos, et fudérunt super altáre sánguinem.
  11864 2 Paralipómenon	2Par	14	29	23	Applicuérunt hircos pro peccáto coram rege, et univérsa multitúdine, imposuerúntque manus suas super eos:
  11865 2 Paralipómenon	2Par	14	29	24	et immolavérunt illos sacerdótes, et aspersérunt sánguinem eórum coram altáre pro piáculo univérsi Israélis: pro omni quippe Ísraël præcéperat rex ut holocáustum fíeret, et pro peccáto.
  11866 2 Paralipómenon	2Par	14	29	25	Constítuit quoque Levítas in domo Dómini cum cýmbalis, et psaltériis, et cítharis secúndum dispositiónem David regis, et Gad vidéntis, et Nathan prophétæ: síquidem Dómini præcéptum fuit per manum prophetárum ejus.
  11867 2 Paralipómenon	2Par	14	29	26	Steterúntque Levítæ tenéntes órgana David, et sacerdótes tubas.
  11868 2 Paralipómenon	2Par	14	29	27	Et jussit Ezechías ut offérrent holocáusta super altáre: cumque offerréntur holocáusta, cœpérunt laudes cánere Dómino, et clángere tubis, atque in divérsis órganis quæ David rex Ísraël præparáverat, concrepáre.
  11869 2 Paralipómenon	2Par	14	29	28	Omni autem turba adoránte, cantóres, et ii qui tenébant tubas, erant in offício suo donec complerétur holocáustum.
  11870 2 Paralipómenon	2Par	14	29	29	Cumque finíta esset oblátio, incurvátus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoravérunt.
  11871 2 Paralipómenon	2Par	14	29	30	Præcepítque Ezechías et príncipes Levítis, ut laudárent Dóminum sermónibus David, et Asaph vidéntis: qui laudavérunt eum magna lætítia, et incurváto genu adoravérunt.
  11872 2 Paralipómenon	2Par	14	29	31	Ezechías autem étiam hæc áddidit: Impléstis manus vestras Dómino: accédite, et offérte víctimas et laudes in domo Dómini. Óbtulit ergo univérsa multitúdo hóstias, et laudes, et holocáusta, mente devóta.	b
  11873 2 Paralipómenon	2Par	14	29	32	Porro númerus holocaustórum quæ óbtulit multitúdo, hic fuit: táuros septuagínta, aríetes centum, agnos ducéntos.
  11874 2 Paralipómenon	2Par	14	29	33	Sanctificaverúntque Dómino boves sexcéntos, et oves tria míllia.
  11875 2 Paralipómenon	2Par	14	29	34	Sacerdótes vero pauci erant, nec póterant suffícere ut pelles holocaustórum detráherent: unde et Levítæ fratres eórum adjuvérunt eos, donec implerétur opus, et sanctificaréntur antístites: Levítæ quippe facilióri ritu sanctificántur quam sacerdótes.
  11876 2 Paralipómenon	2Par	14	29	35	Fuérunt ergo holocáusta plúrima, ádipes pacificórum, et libámina holocaustórum: et complétus est cultus domus Dómini.
  11877 2 Paralipómenon	2Par	14	29	36	Lætatúsque est Ezechías et omnis pópulus, eo quod ministérium Dómini esset explétum: de repénte quippe hoc fíeri placúerat.	b
  11878 2 Paralipómenon	2Par	14	30	1	Misit quoque Ezechías ad omnem Ísraël et Judam: scripsítque epístolas ad Éphraim et Manássen ut venírent ad domum Dómini in Jerúsalem, et fácerent Phase Dómino Deo Ísraël.
  11879 2 Paralipómenon	2Par	14	30	2	Ínito ergo consílio regis et príncipum, et univérsi cœtus Jerúsalem, decrevérunt ut fácerent Phase mense secúndo.
  11880 2 Paralipómenon	2Par	14	30	3	Non enim potúerant fácere in témpore suo, quia sacerdótes qui possent suffícere, sanctificáti non fúerant, et pópulus nondum congregátus fúerat in Jerúsalem.
  11881 2 Paralipómenon	2Par	14	30	4	Placuítque sermo regi, et omni multitúdini.
  11882 2 Paralipómenon	2Par	14	30	5	Et decrevérunt ut mítterent núntios in univérsum Ísraël, de Bersabée usque Dan, ut venírent, et fácerent Phase Dómino Deo Ísraël in Jerúsalem: multi enim non fécerant sicut lege præscríptum est.
  11883 2 Paralipómenon	2Par	14	30	6	Perrexerúntque cursóres cum epístolis ex regis império, et príncipum ejus, in univérsum Ísraël et Judam, juxta id quod rex jússerat, prædicántes: Fílii Ísraël, revertímini ad Dóminum Deum Ábraham, et Ísaac, et Ísraël: et revertétur ad relíquias quæ effugérunt manum regis Assyriórum.
  11884 2 Paralipómenon	2Par	14	30	7	Nolíte fíeri sicut patres vestri et fratres, qui recessérunt a Dómino Deo patrum suórum, qui trádidit eos in intéritum, ut ipsi cérnitis.
  11885 2 Paralipómenon	2Par	14	30	8	Nolíte induráre cervíces vestras, sicut patres vestri: trádite manus Dómino, et veníte ad sanctuárium ejus quod sanctificávit in ætérnum: servíte Dómino Deo patrum vestrórum, et avertétur a vobis ira furóris ejus.
  11886 2 Paralipómenon	2Par	14	30	9	Si enim vos revérsi fuéritis ad Dóminum, fratres vestri et fílii habébunt misericórdiam coram dóminis suis, qui illos duxérunt captívos, et reverténtur in terram hanc: pius enim et clemens est Dóminus Deus vester, et non avértet fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
  11887 2 Paralipómenon	2Par	14	30	10	Ígitur cursóres pergébant velóciter de civitáte in civitátem per terram Éphraim et Manásse usque ad Zábulon, illis irridéntibus et subsannántibus eos.	b
  11888 2 Paralipómenon	2Par	14	30	11	Áttamen quidam viri ex Aser, et Manásse, et Zábulon acquiescéntes consílio, venérunt Jerúsalem.
  11889 2 Paralipómenon	2Par	14	30	12	In Juda vero facta est manus Dómini ut daret eis cor unum, ut fácerent juxta præcéptum regis et príncipum verbum Dómini.
  11890 2 Paralipómenon	2Par	14	30	13	Congregatíque sunt in Jerúsalem pópuli multi ut fácerent solemnitátem azymórum, in mense secúndo:
  11891 2 Paralipómenon	2Par	14	30	14	et surgéntes destruxérunt altária quæ erant in Jerúsalem, atque univérsa in quibus idólis adolebátur incénsum, subverténtes, projecérunt in torréntem Cedron.
  11892 2 Paralipómenon	2Par	14	30	15	Immolavérunt autem Phase quartadécima die mensis secúndi. Sacerdótes quoque atque Levítæ tandem sanctificáti, obtulérunt holocáusta in domo Dómini:
  11893 2 Paralipómenon	2Par	14	30	16	steterúntque in órdine suo juxta dispositiónem et legem Móysi hóminis Dei: sacerdótes vero suscipiébant effundéndum sánguinem de mánibus Levitárum,
  11894 2 Paralipómenon	2Par	14	30	17	eo quod multa turba sanctificáta non esset: et idcírco immolárent Levítæ Phase his qui non occúrrerant sanctificári Dómino.
  11895 2 Paralipómenon	2Par	14	30	18	Magna étiam pars pópuli de Éphraim, et Manásse, et Íssachar, et Zábulon, quæ sanctificáta non fúerat, comédit Phase non juxta quod scriptum est: et orávit pro eis Ezechías, dicens: Dóminus bonus propitiábitur
  11896 2 Paralipómenon	2Par	14	30	19	cunctis, qui in toto corde requírunt Dóminum Deum patrum suórum: et non imputábit eis quod minus sanctificáti sunt.
  11897 2 Paralipómenon	2Par	14	30	20	Quem exaudívit Dóminus, et placátus est pópulo.
  11898 2 Paralipómenon	2Par	14	30	21	Fecerúntque fílii Ísraël, qui invénti sunt in Jerúsalem, solemnitátem azymórum septem diébus in lætítia magna, laudántes Dóminum per síngulos dies: Levítæ quoque et sacerdótes per órgana quæ suo offício congruébant.	b
  11899 2 Paralipómenon	2Par	14	30	22	Et locútus est Ezechías ad cor ómnium Levitárum qui habébant intelligéntiam bonam super Dómino: et comedérunt septem diébus solemnitátis, immolántes víctimas pacificórum, et laudántes Dóminum Deum patrum suórum.
  11900 2 Paralipómenon	2Par	14	30	23	Placuítque univérsæ multitúdini ut celebrárent étiam álios dies septem: quod et fecérunt cum ingénti gáudio.
  11901 2 Paralipómenon	2Par	14	30	24	Ezechías enim rex Juda præbúerat multitúdini mille táuros, et septem míllia óvium: príncipes vero déderant pópulo táuros mille, et oves decem míllia: sanctificáta est ergo sacerdótum plúrima multitúdo.
  11902 2 Paralipómenon	2Par	14	30	25	Et hilaritáte perfúsa omnis turba Juda, tam sacerdótum et Levitárum, quam univérsæ frequéntiæ quæ vénerat ex Ísraël: proselytórum quoque de terra Ísraël, et habitántium in Juda.
  11903 2 Paralipómenon	2Par	14	30	26	Factáque est grandis celébritas in Jerúsalem, qualis a diébus Salomónis fílii David regis Ísraël in ea urbe non fúerat.
  11904 2 Paralipómenon	2Par	14	30	27	Surrexérunt autem sacerdótes atque Levítæ benedicéntes pópulo: et exaudíta est vox eórum, pervenítque orátio in habitáculum sanctum cæli.
  11905 2 Paralipómenon	2Par	14	31	1	Cumque hæc fuíssent rite celebráta, egréssus est omnis Ísraël qui invéntus fúerat in úrbibus Juda, et fregérunt simulácra, succiderúntque lucos, demolíti sunt excélsa, et altária destruxérunt, non solum de univérso Juda et Bénjamin, sed et de Éphraim quoque et Manásse, donec pénitus evérterent: reversíque sunt omnes fílii Ísraël in possessiónes et civitátes suas.
  11906 2 Paralipómenon	2Par	14	31	2	Ezechías autem constítuit turmas sacerdotáles et Levíticas per divisiónes suas, unumquémque in offício próprio, tam sacerdótum vidélicet quam Levitárum, ad holocáusta et pacífica, ut ministrárent et confiteréntur, caneréntque in portis castrórum Dómini.	b
  11907 2 Paralipómenon	2Par	14	31	3	Pars autem regis erat, ut de própria ejus substántia offerrétur holocáustum, mane semper et véspere: sábbatis quoque, et caléndis, et solemnitátibus céteris, sicut scriptum est in lege Móysi.
  11908 2 Paralipómenon	2Par	14	31	4	Præcépit étiam pópulo habitántium Jerúsalem ut darent partes sacerdótibus et Levítis, ut possent vacáre legi Dómini.
  11909 2 Paralipómenon	2Par	14	31	5	Quod cum percrebruísset in áuribus multitúdinis, plúrimas obtulére primítias fílii Ísraël fruménti, vini, et ólei: mellis quoque, et ómnium quæ gignit humus, décimas obtulérunt.
  11910 2 Paralipómenon	2Par	14	31	6	Sed et fílii Ísraël et Juda qui habitábant in úrbibus Juda, obtulérunt décimas boum et óvium, decimásque sanctórum quæ vóverant Dómino Deo suo: atque univérsa portántes, fecérunt acérvos plúrimos.
  11911 2 Paralipómenon	2Par	14	31	7	Mense tértio cœpérunt acervórum jacére fundaménta, et mense séptimo complevérunt eos.
  11912 2 Paralipómenon	2Par	14	31	8	Cumque ingréssi fuíssent Ezechías et príncipes ejus, vidérunt acérvos, et benedixérunt Dómino ac pópulo Ísraël.
  11913 2 Paralipómenon	2Par	14	31	9	Interrogavítque Ezechías sacerdótes et Levítas, cur ita jacérent acérvi.	b
  11914 2 Paralipómenon	2Par	14	31	10	Respóndit illi Azarías sacérdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo cœpérunt offérri primítiæ in domo Dómini, comédimus, et saturáti sumus, et remansérunt plúrima, eo quod benedíxerit Dóminus pópulo suo: reliquárum autem cópia est ista, quam cernis.
  11915 2 Paralipómenon	2Par	14	31	11	Præcépit ígitur Ezechías ut præparárent hórrea in domo Dómini. Quod cum fecíssent,
  11916 2 Paralipómenon	2Par	14	31	12	intulérunt tam primítias quam décimas, et quæcúmque vóverant, fidéliter. Fuit autem præféctus eórum Chonenías Levíta, et Sémei frater ejus secúndus,
  11917 2 Paralipómenon	2Par	14	31	13	post quem Jáhiel, et Azarías, et Nahath, et Ásaël, et Jérimoth, Józabad quoque, et Éliel, et Jesmachías, et Mahath, et Banaías, præpósiti sub mánibus Choneníæ et Sémei fratris ejus, ex império Ezechíæ regis et Azaríæ pontíficis domus Dei, ad quos ómnia pertinébant.
  11918 2 Paralipómenon	2Par	14	31	14	Core vero fílius Jemna Levítes, et jánitor orientális portæ, præpósitus erat iis quæ sponte offerebántur Dómino, primitiísque et consecrátis in Sancta sanctórum.
  11919 2 Paralipómenon	2Par	14	31	15	Et sub cura ejus Eden, et Bénjamin, Jésue, et Semeías, Amarías quoque, et Sechenías in civitátibus sacerdótum, ut fidéliter distribúerent frátribus suis partes, minóribus atque majóribus:
  11920 2 Paralipómenon	2Par	14	31	16	excéptis máribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebántur templum Dómini, et quidquid per síngulos dies conducébat in ministério, atque observatiónibus juxta divisiónes suas,
  11921 2 Paralipómenon	2Par	14	31	17	sacerdótibus per famílias, et Levítis a vigésimo anno et supra, per órdines et turmas suas,
  11922 2 Paralipómenon	2Par	14	31	18	universǽque multitúdini tam uxóribus quam líberis eórum utriúsque sexus, fidéliter cibi de his quæ sanctificáta fúerant, præbebántur.
  11923 2 Paralipómenon	2Par	14	31	19	Sed et filiórum Áaron per agros, et suburbána úrbium singulárum, dispósiti erant viri, qui partes distribúerent univérso séxui masculíno de sacerdótibus et Levítis.
  11924 2 Paralipómenon	2Par	14	31	20	Fecit ergo Ezechías univérsa quæ díximus in omni Juda: operatúsque est bonum et rectum, et verum coram Dómino Deo suo,	b
  11925 2 Paralipómenon	2Par	14	31	21	in univérsa cultúra ministérii domus Dómini, juxta legem et cæremónias, volens requírere Deum suum in toto corde suo: fecítque, et prosperátus est.
  11926 2 Paralipómenon	2Par	14	32	1	Post quæ et hujuscémodi veritátem, venit Sennácherib rex Assyriórum, et ingréssus Judam, obsédit civitátes munítas, volens eas cápere.
  11927 2 Paralipómenon	2Par	14	32	2	Quod cum vidísset Ezechías, venísse scílicet Sennácherib, et totum belli ímpetum verti contra Jerúsalem,
  11928 2 Paralipómenon	2Par	14	32	3	ínito cum princípibus consílio, virísque fortíssimis, ut obturárent cápita fóntium qui erant extra urbem: et hoc ómnium decernénte senténtia,
  11929 2 Paralipómenon	2Par	14	32	4	congregávit plúrimam multitúdinem, et obturavérunt cunctos fontes, et rivum qui fluébat in médio terræ, dicéntes: Ne véniant reges Assyriórum, et invéniant aquárum abundántiam.
  11930 2 Paralipómenon	2Par	14	32	5	Ædificávit quoque, agens indústrie, omnem murum qui fúerat dissipátus, et exstrúxit turres désuper, et forínsecus álterum murum: instauravítque Mello in civitáte David, et fecit univérsi géneris armatúram et clýpeos:
  11931 2 Paralipómenon	2Par	14	32	6	constituítque príncipes bellatórum in exércitu, et convocávit univérsos in platéa portæ civitátis, ac locútus est ad cor eórum, dicens:
  11932 2 Paralipómenon	2Par	14	32	7	Viríliter ágite, et confortámini: nolíte timére, nec paveátis regem Assyriórum, et univérsam multitúdinem quæ est cum eo: multo enim plures nobíscum sunt, quam cum illo.
  11933 2 Paralipómenon	2Par	14	32	8	Cum illo enim est bráchium cárneum: nobíscum Dóminus Deus noster, qui auxiliátor est noster, pugnátque pro nobis. Confortatúsque est pópulus hujuscémodi verbis Ezechíæ regis Juda.
  11934 2 Paralipómenon	2Par	14	32	9	Quæ postquam gesta sunt, misit Sennácherib rex Assyriórum servos suos in Jerúsalem (ipse enim cum univérso exércitu obsidébat Lachis) ad Ezechíam regem Juda, et ad omnem pópulum qui erat in urbe, dicens:	b
  11935 2 Paralipómenon	2Par	14	32	10	Hæc dicit Sennácherib rex Assyriórum: In quo habéntes fidúciam sedétis obséssi in Jerúsalem?
  11936 2 Paralipómenon	2Par	14	32	11	num Ezechías décipit vos, ut tradat morti in fame et siti, affírmans quod Dóminus Deus vester líberet vos de manu regis Assyriórum?
  11937 2 Paralipómenon	2Par	14	32	12	Numquid non iste est Ezechías, qui destrúxit excélsa illíus, et altária, et præcépit Juda et Jerúsalem, dicens: Coram altári uno adorábitis, et in ipso comburétis incénsum?
  11938 2 Paralipómenon	2Par	14	32	13	an ignorátis quæ ego fécerim, et patres mei, cunctis terrárum pópulis? numquid prævaluérunt dii géntium, omniúmque terrárum, liberáre regiónem suam de manu mea?
  11939 2 Paralipómenon	2Par	14	32	14	Quis est de univérsis diis géntium, quas vastavérunt patres mei, qui potúerit erúere pópulum suum de manu mea, ut possit étiam Deus vester erúere vos de hac manu?
  11940 2 Paralipómenon	2Par	14	32	15	non vos ergo decípiat Ezechías, nec vana persuasióne delúdat, neque credátis ei. Si enim nullus pótuit deus cunctárum géntium atque regnórum liberáre pópulum suum de manu mea, et de manu patrum meórum, consequénter nec Deus vester póterit erúere vos de manu mea.
  11941 2 Paralipómenon	2Par	14	32	16	Sed et ália multa locúti sunt servi ejus contra Dóminum Deum, et contra Ezechíam servum ejus.
  11942 2 Paralipómenon	2Par	14	32	17	Epístolas quoque scripsit plenas blasphémiæ in Dóminum Deum Ísraël, et locútus est advérsus eum: Sicut dii géntium ceterárum non potuérunt liberáre pópulum suum de manu mea, sic et Deus Ezechíæ erúere non póterit pópulum suum de manu ista.
  11943 2 Paralipómenon	2Par	14	32	18	Ínsuper et clamóre magno, lingua judáica, contra pópulum qui sedébat in muris Jerúsalem, personábat, ut terréret eos, et cáperet civitátem.
  11944 2 Paralipómenon	2Par	14	32	19	Locutúsque est contra Deum Jerúsalem, sicut advérsum deos populórum terræ, ópera mánuum hóminum.
  11945 2 Paralipómenon	2Par	14	32	20	Oravérunt ígitur Ezechías rex, et Isaías fílius Amos prophétes, advérsum hanc blasphémiam, ac vociferáti sunt usque in cælum.	b
  11946 2 Paralipómenon	2Par	14	32	21	Et misit Dóminus ángelum, qui percússit omnem virum robústum, et bellatórem, et príncipem exércitus regis Assyriórum: reversúsque est cum ignomínia in terram suam. Cumque ingréssus esset domum dei sui, fílii qui egréssi fúerant de útero ejus interfecérunt eum gládio.
  11947 2 Paralipómenon	2Par	14	32	22	Salvavítque Dóminus Ezechíam et habitatóres Jerúsalem de manu Sennácherib regis Assyriórum, et de manu ómnium, et prǽstitit eis quiétem per circúitum.
  11948 2 Paralipómenon	2Par	14	32	23	Multi étiam deferébant hóstias et sacrifícia Dómino in Jerúsalem, et múnera Ezechíæ regi Juda: qui exaltátus est post hæc coram cunctis géntibus.
  11949 2 Paralipómenon	2Par	14	32	24	In diébus illis ægrotávit Ezechías usque ad mortem, et orávit Dóminum: exaudivítque eum, et dedit ei signum.	b
  11950 2 Paralipómenon	2Par	14	32	25	Sed non juxta benefícia quæ accéperat, retríbuit, quia elevátum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerúsalem.
  11951 2 Paralipómenon	2Par	14	32	26	Humiliatúsque est póstea, eo quod exaltátum fuísset cor ejus, tam ipse quam habitatóres Jerúsalem: et idcírco non venit super eos ira Dómini in diébus Ezechíæ.
  11952 2 Paralipómenon	2Par	14	32	27	Fuit autem Ezechías dives, et ínclytus valde, et thesáuros sibi plúrimos congregávit argénti, et auri, et lápidis pretiósi, arómatum, et armórum univérsi géneris, et vasórum magni prétii.
  11953 2 Paralipómenon	2Par	14	32	28	Apothécas quoque fruménti, vini, et ólei, et præsépia ómnium jumentórum, caulásque pécorum,
  11954 2 Paralipómenon	2Par	14	32	29	et urbes ædificávit sibi: habébat quippe greges óvium et armentórum innumerábiles, eo quod dedísset ei Dóminus substántiam multam nimis.
  11955 2 Paralipómenon	2Par	14	32	30	Ipse est Ezechías, qui obturávit superiórem fontem aquárum Gihon, et avértit eas subter ad occidéntem urbis David: in ómnibus opéribus suis fecit próspere quæ vóluit.
  11956 2 Paralipómenon	2Par	14	32	31	Áttamen in legatióne príncipum Babylónis, qui missi fúerant ad eum ut interrogárent de porténto quod accíderat super terram, derelíquit eum Deus ut tentarétur, et nota fíerent ómnia quæ erant in corde ejus.
  11957 2 Paralipómenon	2Par	14	32	32	Réliqua autem sermónum Ezechíæ, et misericordiárum ejus, scripta sunt in visióne Isaíæ fílii Amos prophétæ, et in libro regum Juda et Ísraël.
  11958 2 Paralipómenon	2Par	14	32	33	Dormivítque Ezechías cum pátribus suis, et sepeliérunt eum super sepúlchra filiórum David: et celebrávit ejus exéquias univérsus Juda, et omnes habitatóres Jerúsalem: regnavítque Manásses fílius ejus pro eo.
  11959 2 Paralipómenon	2Par	14	33	1	Duódecim annórum erat Manásses cum regnáre cœpísset, et quinquagínta quinque annis regnávit in Jerúsalem.
  11960 2 Paralipómenon	2Par	14	33	2	Fecit autem malum coram Dómino, juxta abominatiónes géntium quas subvértit Dóminus coram fíliis Ísraël:
  11961 2 Paralipómenon	2Par	14	33	3	et convérsus instaurávit excélsa quæ demolítus fúerat Ezechías pater ejus: construxítque aras Báalim, et fecit lucos, et adorávit omnem milítiam cæli, et cóluit eam.
  11962 2 Paralipómenon	2Par	14	33	4	Ædificávit quoque altária in domo Dómini, de qua díxerat Dóminus: In Jerúsalem erit nomen meum in ætérnum.
  11963 2 Paralipómenon	2Par	14	33	5	Ædificávit autem ea cuncto exercítui cæli in duóbus átriis domus Dómini.
  11964 2 Paralipómenon	2Par	14	33	6	Transiréque fecit fílios suos per ignem in valle Benénnom: observábat sómnia, sectabátur augúria, maléficis ártibus inserviébat, habébat secum magos et incantatóres, multáque mala operátus est coram Dómino ut irritáret eum.
  11965 2 Paralipómenon	2Par	14	33	7	Scúlptile quoque et conflátile signum pósuit in domo Dei, de qua locútus est Deus ad David, et ad Salomónem fílium ejus, dicens: In domo hac, et in Jerúsalem quam elégi de cunctis tríbubus Ísraël, ponam nomen meum in sempitérnum.
  11966 2 Paralipómenon	2Par	14	33	8	Et movéri non fáciam pedem Ísraël de terra quam trádidi pátribus eórum: ita dumtáxat si custodíerint fácere quæ præcépi eis, cunctámque legem, et cæremónias atque judícia, per manum Móysi.
  11967 2 Paralipómenon	2Par	14	33	9	Ígitur Manásses sedúxit Judam, et habitatóres Jerúsalem, ut fácerent malum super omnes gentes quas subvérterat Dóminus a fácie filiórum Ísraël.
  11968 2 Paralipómenon	2Par	14	33	10	Locutúsque est Dóminus ad eum, et ad pópulum illíus, et atténdere noluérunt.
  11969 2 Paralipómenon	2Par	14	33	11	Idcírco superindúxit eis príncipes exércitus regis Assyriórum: ceperúntque Manássen, et vinctum caténis atque compédibus duxérunt in Babylónem.
  11970 2 Paralipómenon	2Par	14	33	12	Qui postquam coangustátus est, orávit Dóminum Deum suum: et egit pœniténtiam valde coram Deo patrum suórum.
  11971 2 Paralipómenon	2Par	14	33	13	Deprecatúsque est eum, et obsecrávit inténte: et exaudívit oratiónem ejus, reduxítque eum Jerúsalem in regnum suum, et cognóvit Manásses quod Dóminus ipse esset Deus.
  11972 2 Paralipómenon	2Par	14	33	14	Post hæc ædificávit murum extra civitátem David ad occidéntem Gihon in conválle, ab intróitu portæ píscium per circúitum usque ad Ophel, et exaltávit illum veheménter: constituítque príncipes exércitus in cunctis civitátibus Juda munítis:	b
  11973 2 Paralipómenon	2Par	14	33	15	et ábstulit deos aliénos, et simulácrum de domo Dómini: aras quoque, quas fécerat in monte domus Dómini et in Jerúsalem: et projécit ómnia extra urbem.
  11974 2 Paralipómenon	2Par	14	33	16	Porro instaurávit altáre Dómini, et immolávit super illud víctimas, et pacífica, et laudem: præcepítque Judæ ut servíret Dómino Deo Ísraël.
  11975 2 Paralipómenon	2Par	14	33	17	Áttamen adhuc pópulus immolábat in excélsis Dómino Deo suo.
  11976 2 Paralipómenon	2Par	14	33	18	Réliqua autem gestórum Manásse, et obsecrátio ejus ad Deum suum, verba quoque vidéntium qui loquebántur ad eum in nómine Dómini Dei Ísraël, continéntur in sermónibus regum Ísraël.
  11977 2 Paralipómenon	2Par	14	33	19	Orátio quoque ejus et exaudítio, et cuncta peccáta atque contémptus, loca étiam in quibus ædificávit excélsa, et fecit lucos et státuas ántequam ágeret pœniténtiam, scripta sunt in sermónibus Hózai.
  11978 2 Paralipómenon	2Par	14	33	20	Dormívit ergo Manásses cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in domo sua: regnavítque pro eo fílius ejus Amon.
  11979 2 Paralipómenon	2Par	14	33	21	Vigínti duórum annórum erat Amon cum regnáre cœpísset, et duóbus annis regnávit in Jerúsalem.	b
  11980 2 Paralipómenon	2Par	14	33	22	Fecítque malum in conspéctu Dómini, sicut fécerat Manásses pater ejus: et cunctis idólis quæ Manásses fúerat fabricátus, immolávit atque servívit.
  11981 2 Paralipómenon	2Par	14	33	23	Et non est revéritus fáciem Dómini, sicut revéritus est Manásses pater ejus, et multo majóra delíquit.
  11982 2 Paralipómenon	2Par	14	33	24	Cumque conjurássent advérsus eum servi sui, interfecérunt eum in domo sua.
  11983 2 Paralipómenon	2Par	14	33	25	Porro réliqua pópuli multitúdo, cæsis iis qui Amon percússerant, constítuit regem Josíam fílium ejus pro eo.
  11984 2 Paralipómenon	2Par	14	34	1	Octo annórum erat Josías cum regnáre cœpísset, et trigínta et uno anno regnávit in Jerúsalem.
  11985 2 Paralipómenon	2Par	14	34	2	Fecítque quod erat rectum in conspéctu Dómini, et ambulávit in viis David patris sui: non declinávit neque ad dextram, neque ad sinístram.
  11986 2 Paralipómenon	2Par	14	34	3	Octávo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quǽrere Deum patris sui David: et duodécimo anno postquam regnáre cœ́perat, mundávit Judam et Jerúsalem ab excélsis, et lucis, simulacrísque et sculptílibus.
  11987 2 Paralipómenon	2Par	14	34	4	Destruxerúntque coram eo aras Báalim, et simulácra quæ superpósita fúerant, demolíti sunt: lucos étiam et sculptília succídit atque commínuit, et super túmulos eórum qui eis immoláre consuéverant, fragménta dispérsit.
  11988 2 Paralipómenon	2Par	14	34	5	Ossa prætérea sacerdótum combússit in altáribus idolórum, mundavítque Judam et Jerúsalem.
  11989 2 Paralipómenon	2Par	14	34	6	Sed et in úrbibus Manásse, et Éphraim, et Símeon, usque Néphthali, cuncta subvértit.
  11990 2 Paralipómenon	2Par	14	34	7	Cumque altária dissipásset, et lucos et sculptília contrivísset in frustra, cunctáque delúbra demolítus esset de univérsa terra Ísraël, revérsus est in Jerúsalem.
  11991 2 Paralipómenon	2Par	14	34	8	Ígitur anno octavodécimo regni sui, mundáta jam terra et templo Dómini, misit Saphan fílium Eselíæ, et Maasíam príncipem civitátis, et Joha fílium Jóachaz a commentáriis, ut instaurárent domum Dómini Dei sui.	b
  11992 2 Paralipómenon	2Par	14	34	9	Qui venérunt ad Helcíam sacerdótem magnum: acceptámque ab eo pecúniam quæ illáta fúerat in domum Dómini, et quam congregáverant Levítæ, et janitóres de Manásse, et Éphraim, et univérsis relíquiis Ísraël, ab omni quoque Juda, et Bénjamin, et habitatóribus Jerúsalem,
  11993 2 Paralipómenon	2Par	14	34	10	tradidérunt in mánibus eórum qui prǽerant operáriis in domo Dómini, ut instaurárent templum, et infírma quæque sarcírent.
  11994 2 Paralipómenon	2Par	14	34	11	At illi dedérunt eam artifícibus et cæmentáriis, ut émerent lápides de lapicidínis, et ligna ad commissúras ædifícii, et ad contignatiónem domórum quas destrúxerant reges Juda.
  11995 2 Paralipómenon	2Par	14	34	12	Qui fidéliter cuncta faciébant. Erant autem præpósiti operántium Jahath et Abdías de fíliis Merári, Zacharías et Mosóllam de fíliis Caath, qui urgébant opus: omnes Levítæ sciéntes órganis cánere.
  11996 2 Paralipómenon	2Par	14	34	13	Super eos vero qui ad divérsos usus ónera portábant, erant scribæ, et magístri de Levítis, janitóres.
  11997 2 Paralipómenon	2Par	14	34	14	Cumque efférrent pecúniam quæ illáta fúerat in templum Dómini, réperit Helcías sacérdos librum legis Dómini per manum Móysi.	b
  11998 2 Paralipómenon	2Par	14	34	15	Et ait ad Saphan scribam: Librum legis invéni in domo Dómini: et trádidit ei.
  11999 2 Paralipómenon	2Par	14	34	16	At ille íntulit volúmen ad regem, et nuntiávit ei, dicens: Ómnia quæ dedísti in manu servórum tuórum, ecce compléntur.	b
  12000 2 Paralipómenon	2Par	14	34	17	Argéntum quod repértum est in domo Dómini, conflavérunt, datúmque est præféctis artíficum, et divérsa ópera fabricántium.
  12001 2 Paralipómenon	2Par	14	34	18	Prætérea trádidit mihi Helcías sacérdos hunc librum. Quem cum rege præsénte recitásset,
  12002 2 Paralipómenon	2Par	14	34	19	audissétque ille verba legis, scidit vestiménta sua:
  12003 2 Paralipómenon	2Par	14	34	20	et præcépit Helcíæ, et Áhicam fílio Saphan, et Abdon fílio Micha, Saphan quoque scribæ, et Ásaæ servo regis, dicens:
  12004 2 Paralipómenon	2Par	14	34	21	Ite, et oráte Dóminum pro me, et pro relíquiis Ísraël et Juda, super univérsis sermónibus libri istíus, qui repértus est: magnus enim furor Dómini stillávit super nos, eo quod non custodíerint patres nostri verba Dómini ut fácerent ómnia quæ scripta sunt in isto volúmine.
  12005 2 Paralipómenon	2Par	14	34	22	Ábiit ergo Helcías, et hi qui simul a rege missi fúerant, ad Oldam prophétidem, uxórem Sellum fílii Thécuath fílii Hasra custódis véstium, quæ habitábat in Jerúsalem in Secúnda: et locúti sunt ei verba quæ supra narrávimus.
  12006 2 Paralipómenon	2Par	14	34	23	At illa respóndit eis: Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Dícite viro qui misit vos ad me:
  12007 2 Paralipómenon	2Par	14	34	24	Hæc dicit Dóminus: Ecce ego indúcam mala super locum istum et super habitatóres ejus, cunctáque maledícta quæ scripta sunt in libro hoc, quem legérunt coram rege Juda.
  12008 2 Paralipómenon	2Par	14	34	25	Quia dereliquérunt me, et sacrificavérunt diis aliénis, ut me ad iracúndiam provocárent in cunctis opéribus mánuum suárum, idcírco stillábit furor meus super locum istum, et non extinguétur.
  12009 2 Paralipómenon	2Par	14	34	26	Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Dómino deprecándo, sic loquímini: Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Quóniam audísti verba volúminis,
  12010 2 Paralipómenon	2Par	14	34	27	atque emollítum est cor tuum, et humiliátus es in conspéctu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatóres Jerúsalem, reveritúsque fáciem meam scidísti vestiménta tua, et flevísti coram me: ego quoque exaudívi te, dicit Dóminus.
  12011 2 Paralipómenon	2Par	14	34	28a	Jam enim cólligam te ad patres tuos, et inferéris in sepúlchrum tuum in pace: nec vidébunt óculi tui omne malum quod ego inductúrus sum super locum istum, et super habitatóres ejus.
  12012 2 Paralipómenon	2Par	14	34	28b	Retulérunt ítaque regi cuncta quæ díxerat.
  12013 2 Paralipómenon	2Par	14	34	29	At ille convocátis univérsis majóribus natu Juda et Jerúsalem,
  12014 2 Paralipómenon	2Par	14	34	30	ascéndit in domum Dómini, unáque omnes viri Juda et habitatóres Jerúsalem, sacerdótes et Levítæ, et cunctus pópulus a mínimo usque ad máximum. Quibus audiéntibus in domo Dómini, legit rex ómnia verba volúminis:
  12015 2 Paralipómenon	2Par	14	34	31	et stans in tribunáli suo, percússit fœdus coram Dómino ut ambuláret post eum, et custodíret præcépta, et testimónia, et justificatiónes ejus in toto corde suo, et in tota ánima sua, facerétque quæ scripta sunt in volúmine illo, quod légerat.
  12016 2 Paralipómenon	2Par	14	34	32	Adjurávit quoque super hoc omnes qui repérti fúerant in Jerúsalem et Bénjamin: et fecérunt habitatóres Jerúsalem juxta pactum Dómini Dei patrum suórum.
  12017 2 Paralipómenon	2Par	14	34	33	Ábstulit ergo Josías cunctas abominatiónes de univérsis regiónibus filiórum Ísraël: et fecit omnes qui resídui erant in Ísraël, servíre Dómino Deo suo. Cunctis diébus ejus non recessérunt a Dómino Deo patrum suórum.	b
  12018 2 Paralipómenon	2Par	14	35	1	Fecit autem Josías in Jerúsalem Phase Dómino, quod immolátum est quartadécima die mensis primi:
  12019 2 Paralipómenon	2Par	14	35	2	et constítuit sacerdótes in offíciis suis, hortatúsque est eos ut ministrárent in domo Dómini:
  12020 2 Paralipómenon	2Par	14	35	3	Levítis quoque, ad quorum eruditiónem omnis Ísraël sanctificabátur Dómino, locútus est: Pónite arcam in sanctuário templi, quod ædificávit Sálomon fílius David rex Ísraël, nequáquam enim eam ultra portábitis: nunc autem ministráte Dómino Deo vestro, et pópulo ejus Ísraël.
  12021 2 Paralipómenon	2Par	14	35	4	Et præparáte vos per domos et cognatiónes vestras in divisiónibus singulórum, sicut præcépit David rex Ísraël, et descrípsit Sálomon fílius ejus.
  12022 2 Paralipómenon	2Par	14	35	5	Et ministráte in sanctuário per famílias turmásque Levíticas,
  12023 2 Paralipómenon	2Par	14	35	6	et sanctificáti immoláte Phase: fratres étiam vestros, ut possint juxta verba quæ locútus est Dóminus in manu Móysi fácere, præparáte.
  12024 2 Paralipómenon	2Par	14	35	7	Dedit prætérea Josías omni pópulo qui ibi fúerat invéntus in solemnitáte Phase, agnos et hædos de grégibus et réliqui pécoris trigínta míllia, boum quoque tria míllia: hæc de regis univérsa substántia.
  12025 2 Paralipómenon	2Par	14	35	8	Duces quoque ejus sponte quod vóverant, obtulérunt, tam pópulo quam sacerdótibus et Levítis. Porro Helcías, et Zacharías, et Jáhiel príncipes domus Dómini dedérunt sacerdótibus ad faciéndum Phase pécora commíxtim duo míllia sexcénta, et boves trecéntos.
  12026 2 Paralipómenon	2Par	14	35	9	Chonenías autem, et Semeías, étiam Nathánaël fratres ejus, necnon Hasabías, et Jéhiel, et Józabad príncipes Levitárum, dedérunt céteris Levítis ad celebrándum Phase quinque míllia pécorum, et boves quingéntos.
  12027 2 Paralipómenon	2Par	14	35	10	Præparatúmque est ministérium, et stetérunt sacerdótes in offício suo: Levítæ quoque in turmis, juxta regis impérium.
  12028 2 Paralipómenon	2Par	14	35	11	Et immolátum est Phase: asperserúntque sacerdótes manu sua sánguinem, et Levítæ detraxérunt pelles holocaustórum:	b
  12029 2 Paralipómenon	2Par	14	35	12	et separavérunt ea ut darent per domos et famílias singulórum, et offerréntur Dómino, sicut scriptum est in libro Móysi: de bobus quoque fecérunt simíliter.
  12030 2 Paralipómenon	2Par	14	35	13	Et assavérunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est: pacíficas vero hóstias coxérunt in lebétibus, et cácabis, et ollis, et festináto distribuérunt univérsæ plebi:
  12031 2 Paralipómenon	2Par	14	35	14	sibi autem et sacerdótibus póstea paravérunt, nam in oblatióne holocaustórum et ádipum usque ad noctem sacerdótes fuérunt occupáti, unde Levítæ sibi et sacerdótibus fíliis Áaron paravérunt novíssimis.
  12032 2 Paralipómenon	2Par	14	35	15	Porro cantóres fílii Asaph stabant in órdine suo, juxta præcéptum David, et Asaph, et Heman, et Ídithun prophetárum regis: janitóres vero per portas síngulas observábant, ita ut nec puncto quidem discéderent a ministério: quam ob rem et fratres eórum Levítæ paravérunt eis cibos.
  12033 2 Paralipómenon	2Par	14	35	16	Omnis ígitur cultúra Dómini rite compléta est in die illa, ut fácerent Phase, et offérrent holocáusta super altáre Dómini, juxta præcéptum regis Josíæ.
  12034 2 Paralipómenon	2Par	14	35	17	Fecerúntque fílii Ísraël, qui repérti fúerant ibi, Phase in témpore illo, et solemnitátem azymórum septem diébus.
  12035 2 Paralipómenon	2Par	14	35	18	Non fuit Phase símile huic in Ísraël a diébus Samuélis prophétæ: sed nec quisquam de cunctis régibus Ísraël fecit Phase sicut Josías, sacerdótibus, et Levítis, et omni Judæ et Ísraël qui repértus fúerat, et habitántibus in Jerúsalem.
  12036 2 Paralipómenon	2Par	14	35	19	Octavodécimo anno regni Josíæ hoc Phase celebrátum est.
  12037 2 Paralipómenon	2Par	14	35	20	Postquam instauráverat Josías templum, ascéndit Néchao rex Ægýpti ad pugnándum in Chárcamis juxta Euphráten: et procéssit in occúrsum ejus Josías.	b
  12038 2 Paralipómenon	2Par	14	35	21	At ille, missis ad eum núntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non advérsum te hódie vénio, sed contra áliam pugno domum, ad quam me Deus festináto ire præcépit: désine advérsum Deum fácere, qui mecum est, ne interfíciat te.
  12039 2 Paralipómenon	2Par	14	35	22	Nóluit Josías revérti, sed præparávit contra eum bellum, nec acquiévit sermónibus Néchao ex ore Dei: verum perréxit ut dimicáret in campo Magéddo.
  12040 2 Paralipómenon	2Par	14	35	23	Ibíque vulnerátus a sagittáriis, dixit púeris suis: Edúcite me de prœ́lio, quia óppido vulnerátus sum.
  12041 2 Paralipómenon	2Par	14	35	24	Qui transtulérunt eum de curru in álterum currum, qui sequebátur eum more régio, et asportavérunt eum in Jerúsalem: mortuúsque est, et sepúltus in mausoléo patrum suórum, et univérsus Juda et Jerúsalem luxérunt eum.
  12042 2 Paralipómenon	2Par	14	35	25	Jeremías máxime: cujus omnes cantóres atque cantatríces, usque in præséntem diem, lamentatiónes super Josíam réplicant, et quasi lex obtínuit in Ísraël: Ecce scriptum fertur in lamentatiónibus.
  12043 2 Paralipómenon	2Par	14	35	26	Réliqua autem sermónum Josíæ, et misericordiárum ejus, quæ lege præcépta sunt Dómini,	b
  12044 2 Paralipómenon	2Par	14	35	27	ópera quoque illíus prima et novíssima, scripta sunt in libro regum Juda et Ísraël.
  12045 2 Paralipómenon	2Par	14	36	1	Tulit ergo pópulus terræ Jóachaz fílium Josíæ, et constítuit regem pro patre suo in Jerúsalem.
  12046 2 Paralipómenon	2Par	14	36	2	Vigínti trium annórum erat Jóachaz cum regnáre cœpísset, et tribus ménsibus regnávit in Jerúsalem.
  12047 2 Paralipómenon	2Par	14	36	3	Amóvit autem eum rex Ægýpti cum venísset in Jerúsalem, et condemnávit terram centum taléntis argénti, et talénto auri.
  12048 2 Paralipómenon	2Par	14	36	4	Constituítque pro eo regem Elíakim fratrem ejus super Judam et Jerúsalem, et vertit nomen ejus Jóakim: ipsum vero Jóachaz tulit secum, et abdúxit in Ægýptum.
  12049 2 Paralipómenon	2Par	14	36	5	Vigínti quinque annórum erat Jóakim cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem: fecítque malum coram Dómino Deo suo.
  12050 2 Paralipómenon	2Par	14	36	6	Contra hunc ascéndit Nabuchodónosor rex Chaldæórum, et vinctum caténis duxit in Babylónem.
  12051 2 Paralipómenon	2Par	14	36	7	Ad quam et vasa Dómini tránstulit, et pósuit ea in templo suo.
  12052 2 Paralipómenon	2Par	14	36	8	Réliqua autem verbórum Jóakim, et abominatiónum ejus quas operátus est, et quæ invénta sunt in eo, continéntur in libro regum Juda et Ísraël. Regnávit autem Jóachin fílius ejus pro eo.
  12053 2 Paralipómenon	2Par	14	36	9	Octo annórum erat Jóachin cum regnáre cœpísset, et tribus ménsibus ac decem diébus regnávit in Jerúsalem: fecítque malum in conspéctu Dómini.
  12054 2 Paralipómenon	2Par	14	36	10	Cumque anni círculus volverétur, misit Nabuchodónosor rex, qui adduxérunt eum in Babylónem, asportátis simul pretiosíssimis vasis domus Dómini. Regem vero constítuit Sedecíam pátruum ejus super Judam et Jerúsalem.
  12055 2 Paralipómenon	2Par	14	36	11	Vigínti et uníus anni erat Sedecías cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem:	b
  12056 2 Paralipómenon	2Par	14	36	12	fecítque malum in óculis Dómini Dei sui, nec erúbuit fáciem Jeremíæ prophétæ, loquéntis ad se ex ore Dómini.
  12057 2 Paralipómenon	2Par	14	36	13	A rege quoque Nabuchodónosor recéssit, qui adjuráverat eum per Deum: et indurávit cervícem suam et cor ut non reverterétur ad Dóminum Deum Ísraël.
  12058 2 Paralipómenon	2Par	14	36	14	Sed et univérsi príncipes sacerdótum et pópulus prævaricáti sunt iníque juxta univérsas abominatiónes géntium, et polluérunt domum Dómini quam sanctificáverat sibi in Jerúsalem.
  12059 2 Paralipómenon	2Par	14	36	15	Mittébat autem Dóminus Deus patrum suórum ad illos per manum nuntiórum suórum de nocte consúrgens, et quotídie cómmonens: eo quod párceret pópulo et habitáculo suo.
  12060 2 Paralipómenon	2Par	14	36	16	At illi subsannábant núntios Dei, et parvipendébant sermónes ejus, illudebántque prophétis, donec ascénderet furor Dómini in pópulum ejus, et esset nulla curátio.
  12061 2 Paralipómenon	2Par	14	36	17	Addúxit enim super eos regem Chaldæórum, et interfécit júvenes eórum gládio in domo sanctuárii sui: non est misértus adolescéntis, et vírginis, et senis, nec decrépiti quidem, sed omnes trádidit in mánibus ejus.
  12062 2 Paralipómenon	2Par	14	36	18	Universáque vasa domus Dómini, tam majóra quam minóra, et thesáuros templi, et regis, et príncipum, tránstulit in Babylónem.
  12063 2 Paralipómenon	2Par	14	36	19	Incendérunt hostes domum Dei, destruxerúntque murum Jerúsalem: univérsas turres combussérunt, et quidquid pretiósum fúerat, demolíti sunt.
  12064 2 Paralipómenon	2Par	14	36	20	Si quis eváserat gládium, ductus in Babylónem servívit regi et fíliis ejus, donec imperáret rex Persárum,
  12065 2 Paralipómenon	2Par	14	36	21	et complerétur sermo Dómini ex ore Jeremíæ, et celebráret terra sábbata sua: cunctis enim diébus desolatiónis egit sábbatum usque dum compleréntur septuagínta anni.
  12066 2 Paralipómenon	2Par	14	36	22	Anno autem primo Cyri regis Persárum, ad expléndum sermónem Dómini quem locútus fúerat per os Jeremíæ, suscitávit Dóminus spíritum Cyri regis Persárum: qui jussit prædicári in univérso regno suo, étiam per scriptúram, dicens:	b
  12067 2 Paralipómenon	2Par	14	36	23	Hæc dicit Cyrus rex Persárum: Ómnia regna terræ dedit mihi Dóminus Deus cæli, et ipse præcépit mihi ut ædificárem ei domum in Jerúsalem, quæ est in Judǽa: quis ex vobis est in omni pópulo ejus? sit Dóminus Deus suus cum eo, et ascéndat.
  12068 #	1 Esdras	Ezra	Liber Primus Esdræ
  12069 1 Esdras	Ezra	15	1	1	In anno primo Cyri regis Persárum, ut complerétur verbum Dómini ex ore Jeremíæ, suscitávit Dóminus spíritum Cyri regis Persárum: et tradúxit vocem in omni regno suo, étiam per scriptúram, dicens:
  12070 1 Esdras	Ezra	15	1	2	Hæc dicit Cyrus rex Persárum: Ómnia regna terræ dedit mihi Dóminus Deus cæli, et ipse præcépit mihi ut ædificárem ei domum in Jerúsalem, quæ est in Judǽa.
  12071 1 Esdras	Ezra	15	1	3	Quis est in vobis de univérso pópulo ejus? Sit Deus illíus cum ipso. Ascéndat in Jerúsalem, quæ est in Judǽa, et ædíficet domum Dómini Dei Ísraël: ipse est Deus qui est in Jerúsalem.
  12072 1 Esdras	Ezra	15	1	4	Et omnes réliqui in cunctis locis ubicúmque hábitant, ádjuvent eum viri de loco suo argénto et auro, et substántia, et pecóribus, excépto quod voluntárie ófferunt templo Dei, quod est in Jerúsalem.
  12073 1 Esdras	Ezra	15	1	5	Et surrexérunt príncipes patrum de Juda, et Bénjamin, et sacerdótes, et Levítæ, et omnis cujus Deus suscitávit spíritum, ut ascénderent ad ædificándum templum Dómini, quod erat in Jerúsalem.	b
  12074 1 Esdras	Ezra	15	1	6	Universíque qui erant in circúitu, adjuvérunt manus eórum in vasis argénteis et áureis, in substántia et juméntis in supelléctili, excéptis his quæ sponte obtúlerant.
  12075 1 Esdras	Ezra	15	1	7	Rex quoque Cyrus prótulit vasa templi Dómini, quæ túlerat Nabuchodónosor de Jerúsalem, et posúerat ea in templo dei sui.
  12076 1 Esdras	Ezra	15	1	8	Prótulit autem ea Cyrus rex Persárum per manum Mithridátis fílii Gázabar, et annumerávit ea Sassabásar príncipi Juda.
  12077 1 Esdras	Ezra	15	1	9	Et hic est númerus eórum: phíalæ áureæ trigínta, phíalæ argénteæ mille, cultri vigínti novem, scyphi áurei trigínta,
  12078 1 Esdras	Ezra	15	1	10	scyphi argéntei secúndi quadringénti decem: vasa ália mille.
  12079 1 Esdras	Ezra	15	1	11	Ómnia vasa áurea et argéntea quinque míllia quadringénta: univérsa tulit Sassabásar cum his qui ascendébant de transmigratióne Babylónis in Jerúsalem.
  12080 1 Esdras	Ezra	15	2	1	Hi sunt autem provínciæ fílii, qui ascendérunt de captivitáte, quam transtúlerat Nabuchodónosor rex Babylónis in Babylónem, et revérsi sunt in Jerúsalem et Judam, unusquísque in civitátem suam.
  12081 1 Esdras	Ezra	15	2	2	Qui venérunt cum Zoróbabel, Jósue, Nehemía, Saraía, Rahelaía, Mardochái, Belsan, Mesphar, Beguái, Rehum, Báana. Númerus virórum pópuli Ísraël:
  12082 1 Esdras	Ezra	15	2	3	Fílii Pharos duo míllia centum septuagínta duo.
  12083 1 Esdras	Ezra	15	2	4	Fílii Sephatía, trecénti septuagínta duo.
  12084 1 Esdras	Ezra	15	2	5	Fílii Área, septingénti septuagínta quinque.
  12085 1 Esdras	Ezra	15	2	6	Fílii Phahath Moab, filiórum Jósue: Joab, duo míllia octingénti duódecim.
  12086 1 Esdras	Ezra	15	2	7	Fílii Ælam, mille ducénti quinquagínta quátuor.
  12087 1 Esdras	Ezra	15	2	8	Fílii Zéthua, nongénti quadragínta quinque.
  12088 1 Esdras	Ezra	15	2	9	Fílii Zachái, septingénti sexagínta.
  12089 1 Esdras	Ezra	15	2	10	Fílii Bani, sexcénti quadragínta duo.
  12090 1 Esdras	Ezra	15	2	11	Fílii Bébai, sexcénti vigínti tres.
  12091 1 Esdras	Ezra	15	2	12	Fílii Azgad, mille ducénti vigínti duo.
  12092 1 Esdras	Ezra	15	2	13	Fílii Adónicam, sexcénti sexagínta sex.
  12093 1 Esdras	Ezra	15	2	14	Fílii Beguái, duo míllia quinquagínta sex.
  12094 1 Esdras	Ezra	15	2	15	Fílii Adin, quadringénti quinquagínta quátuor.
  12095 1 Esdras	Ezra	15	2	16	Fílii Ather, qui erant ex Ezechía, nonagínta octo.
  12096 1 Esdras	Ezra	15	2	17	Fílii Bésai, trecénti vigínti tres.
  12097 1 Esdras	Ezra	15	2	18	Fílii Jora, centum duódecim.
  12098 1 Esdras	Ezra	15	2	19	Fílii Hasum, ducénti vigínti tres.
  12099 1 Esdras	Ezra	15	2	20	Fílii Gebbar, nonagínta quinque.	b
  12100 1 Esdras	Ezra	15	2	21	Fílii Béthlehem, centum vigínti tres.
  12101 1 Esdras	Ezra	15	2	22	Viri Nétupha, quinquagínta sex.
  12102 1 Esdras	Ezra	15	2	23	Viri Ánathoth, centum vigínti octo.
  12103 1 Esdras	Ezra	15	2	24	Fílii Ázmaveth, quadragínta duo.
  12104 1 Esdras	Ezra	15	2	25	Fílii Cariathíarim, Cephíra et Beroth, septingénti quadragínta tres.
  12105 1 Esdras	Ezra	15	2	26	Fílii Rama et Gábaa, sexcénti vigínti unus.
  12106 1 Esdras	Ezra	15	2	27	Viri Machmas, centum vigínti duo.
  12107 1 Esdras	Ezra	15	2	28	Viri Bethel et Hai, ducénti vigínti tres.
  12108 1 Esdras	Ezra	15	2	29	Fílii Nebo, quinquagínta duo.
  12109 1 Esdras	Ezra	15	2	30	Fílii Megbis, centum quinquagínta sex.
  12110 1 Esdras	Ezra	15	2	31	Fílii Ælam altérius, mille ducénti quinquagínta quátuor.
  12111 1 Esdras	Ezra	15	2	32	Fílii Harim, trecénti vigínti.
  12112 1 Esdras	Ezra	15	2	33	Fílii Lod Hadid, et Ono, septingénti vigínti quinque.
  12113 1 Esdras	Ezra	15	2	34	Fílii Jéricho, trecénti quadragínta quinque.
  12114 1 Esdras	Ezra	15	2	35	Fílii Sénaa, tria míllia sexcénti trigínta.
  12115 1 Esdras	Ezra	15	2	36	Sacerdótes: fílii Jadaía in domo Jósue, nongénti septuagínta tres.	b
  12116 1 Esdras	Ezra	15	2	37	Fílii Emmer, mille quinquagínta duo.
  12117 1 Esdras	Ezra	15	2	38	Fílii Pheshur, mille ducénti quadragínta septem.
  12118 1 Esdras	Ezra	15	2	39	Fílii Harim, mille decem et septem.
  12119 1 Esdras	Ezra	15	2	40	Levítæ: fílii Jósue et Cédmihel filiórum Odovíæ, septuagínta quátuor.	b
  12120 1 Esdras	Ezra	15	2	41	Cantóres: fílii Asaph, centum vigínti octo.
  12121 1 Esdras	Ezra	15	2	42	Fílii janitórum: fílii Sellum, fílii Ater, fílii Telmon, fílii Accub, fílii Hátitha, fílii Sobái: univérsi centum trigínta novem.
  12122 1 Esdras	Ezra	15	2	43	Nathinǽi: fílii Siha, fílii Hasúpha, fílii Tábbaoth,	b
  12123 1 Esdras	Ezra	15	2	44	fílii Ceros, fílii Síaa, fílii Phadon,
  12124 1 Esdras	Ezra	15	2	45	fílii Lébana, fílii Hágaba, fílii Accub,
  12125 1 Esdras	Ezra	15	2	46	fílii Hagab, fílii Semlái, fílii Hanan,
  12126 1 Esdras	Ezra	15	2	47	fílii Gaddel, fílii Gaher, fílii Raaía,
  12127 1 Esdras	Ezra	15	2	48	fílii Rasin, fílii Necóda, fílii Gazam,
  12128 1 Esdras	Ezra	15	2	49	fílii Aza, fílii Phásea, fílii Besée,
  12129 1 Esdras	Ezra	15	2	50	fílii Ásena, fílii Munim, fílii Néphusim,
  12130 1 Esdras	Ezra	15	2	51	fílii Bacbuc, fílii Hacúpha, fílii Harhur,
  12131 1 Esdras	Ezra	15	2	52	fílii Besluth, fílii Mahída, fílii Harsa,
  12132 1 Esdras	Ezra	15	2	53	fílii Bercos, fílii Sísara, fílii Thema,
  12133 1 Esdras	Ezra	15	2	54	fílii Násia, fílii Hatípha,
  12134 1 Esdras	Ezra	15	2	55	fílii servórum Salomónis, fílii Sotái, fílii Sóphereth, fílii Pharúda,
  12135 1 Esdras	Ezra	15	2	56	fílii Jala, fílii Dercon, fílii Geddel,
  12136 1 Esdras	Ezra	15	2	57	fílii Saphatía, fílii Hatil, fílii Phóchereth, qui erant de Asébaim, fílii Ami:
  12137 1 Esdras	Ezra	15	2	58	omnes Nathinǽi, et fílii servórum Salomónis, trecénti nonagínta duo.
  12138 1 Esdras	Ezra	15	2	59	Et hi qui ascendérunt de Thélmala, Thelhársa, Cherub, et Adon, et Emer: et non potuérunt indicáre domum patrum suórum et semen suum, utrum ex Ísraël essent.	b
  12139 1 Esdras	Ezra	15	2	60	Fílii Dalaía, fílii Tobía, fílii Necóda, sexcénti quinquagínta duo.
  12140 1 Esdras	Ezra	15	2	61	Et de fíliis sacerdótum: fílii Hobía, fílii Accos, fílii Berzellái, qui accépit de filiábus Berzellái Galaadítis, uxórem, et vocátus est nómine eórum:
  12141 1 Esdras	Ezra	15	2	62	hi quæsiérunt scriptúram genealógiæ suæ, et non invenérunt, et ejécti sunt de sacerdótio.
  12142 1 Esdras	Ezra	15	2	63	Et dixit Athérsatha eis ut non coméderent de Sancto sanctórum, donec súrgeret sacérdos doctus atque perféctus.
  12143 1 Esdras	Ezra	15	2	64	Omnis multitúdo quasi unus, quadragínta duo míllia trecénti sexagínta:	b
  12144 1 Esdras	Ezra	15	2	65	excéptis servis eórum, et ancíllis, qui erant septem míllia trecénti trigínta septem: et in ipsis cantóres atque cantatríces ducénti.
  12145 1 Esdras	Ezra	15	2	66	Equi eórum septingénti trigínta sex, muli eórum, ducénti quadragínta quinque,
  12146 1 Esdras	Ezra	15	2	67	caméli eórum, quadringénti trigínta quinque, ásini eórum, sex míllia septingénti vigínti.
  12147 1 Esdras	Ezra	15	2	68	Et de princípibus patrum, cum ingrederéntur templum Dómini, quod est in Jerúsalem, sponte obtulérunt in domum Dei ad exstruéndam eam in loco suo.	b
  12148 1 Esdras	Ezra	15	2	69	Secúndum vires suas dedérunt impénsas óperis, auri sólidos sexagínta míllia et mille, argénti mnas quinque míllia, et vestes sacerdotáles centum.
  12149 1 Esdras	Ezra	15	2	70	Habitavérunt ergo sacerdótes, et Levítæ, et de pópulo, et cantóres, et janitóres, et Nathinǽi, in úrbibus suis, universúsque Ísraël in civitátibus suis.
  12150 1 Esdras	Ezra	15	3	1	Jamque vénerat mensis séptimus, et erant fílii Ísraël in civitátibus suis: congregátus est ergo pópulus quasi vir unus in Jerúsalem.
  12151 1 Esdras	Ezra	15	3	2	Et surréxit Jósue fílius Jósedec, et fratres ejus sacerdótes, et Zoróbabel fílius Saláthiel, et fratres ejus, et ædificavérunt altáre Dei Ísraël ut offérrent in eo holocautómata, sicut scriptum est in lege Móysi viri Dei.
  12152 1 Esdras	Ezra	15	3	3	Collocavérunt autem altáre Dei super bases suas, deterréntibus eos per circúitum pópulis terrárum, et obtulérunt super illud holocáustum Dómino mane et véspere.
  12153 1 Esdras	Ezra	15	3	4	Fecerúntque solemnitátem tabernaculórum, sicut scriptum est, et holocáustum diébus síngulis per órdinem secúndum præcéptum opus diéi in die suo.
  12154 1 Esdras	Ezra	15	3	5	Et post hæc holocáustum juge, tam in caléndis quam in univérsis solemnitátibus Dómini, quæ erant consecrátæ, et in ómnibus in quibus ultro offerebátur munus Dómino.
  12155 1 Esdras	Ezra	15	3	6	A primo die mensis séptimi cœpérunt offérre holocáustum Dómino: porro templum Dei nondum fundátum erat.
  12156 1 Esdras	Ezra	15	3	7	Dedérunt autem pecúnias látomis et cæmentáriis: cibum quoque, et potum, et óleum Sidóniis Tyriísque, ut deférrent ligna cédrina de Líbano ad mare Joppe, juxta quod præcéperat Cyrus rex Persárum eis.	b
  12157 1 Esdras	Ezra	15	3	8	Anno autem secúndo advéntus eórum ad templum Dei in Jerúsalem, mense secúndo, cœpérunt Zoróbabel fílius Saláthiel, et Jósue fílius Jósedec, et réliqui de frátribus eórum sacerdótes, et Levítæ, et omnes qui vénerant de captivitáte in Jerúsalem, et constituérunt Levítas a vigínti annis et supra, ut urgérent opus Dómini.
  12158 1 Esdras	Ezra	15	3	9	Stetítque Jósue et fílii ejus et fratres ejus, Cédmihel et fílii ejus, et fílii Juda, quasi vir unus, ut instárent super eos qui faciébant opus in templo Dei: fílii Hénadad, et fílii eórum, et fratres eórum Levítæ.
  12159 1 Esdras	Ezra	15	3	10	Fundáto ígitur a cæmentáriis templo Dómini, stetérunt sacerdótes in ornátu suo cum tubis: et Levítæ fílii Asaph in cýmbalis, ut laudárent Deum per manus David regis Ísraël.
  12160 1 Esdras	Ezra	15	3	11	Et concinébant in hymnis, et confessióne Dómino: Quóniam bonus, quóniam in ætérnum misericórdia ejus super Ísraël. Omnis quoque pópulus vociferabátur clamóre magno in laudándo Dóminum, eo quod fundátum esset templum Dómini.
  12161 1 Esdras	Ezra	15	3	12	Plúrimi étiam de sacerdótibus et Levítis, et príncipes patrum, et senióres, qui víderant templum prius cum fundátum esset, et hoc templum in óculis eórum, flebant voce magna: et multi vociferántes in lætítia, elevábant vocem.	b
  12162 1 Esdras	Ezra	15	3	13	Nec póterat quisquam agnóscere vocem clamóris lætántium, et vocem fletus pópuli: commístim enim pópulus vociferabátur clamóre magno, et vox audiebátur procul.
  12163 1 Esdras	Ezra	15	4	1	Audiérunt autem hostes Judæ et Bénjamin, quia fílii captivitátis ædificárent templum Dómino Deo Ísraël:
  12164 1 Esdras	Ezra	15	4	2	et accedéntes ad Zoróbabel, et ad príncipes patrum, dixérunt eis: Ædificémus vobíscum, quia ita ut vos, quǽrimus Deum vestrum: ecce nos immolávimus víctimas a diébus Asor Haddan regis Assur, qui addúxit nos huc.
  12165 1 Esdras	Ezra	15	4	3	Et dixit eis Zoróbabel, et Jósue, et réliqui príncipes patrum Ísraël: Non est vobis et nobis ut ædificémus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificábimus Dómino Deo nostro, sicut præcépit nobis Cyrus rex Persárum.
  12166 1 Esdras	Ezra	15	4	4	Factum est ígitur ut pópulus terræ impedíret manus pópuli Judæ, et turbáret eos in ædificándo.
  12167 1 Esdras	Ezra	15	4	5	Conduxérunt autem advérsus eos consiliatóres, ut destrúerent consílium eórum ómnibus diébus Cyri regis Persárum, et usque ad regnum Daríi regis Persárum.
  12168 1 Esdras	Ezra	15	4	6	In regno autem Assuéri, in princípio regni ejus, scripsérunt accusatiónem advérsus habitatóres Judæ et Jerúsalem.	b
  12169 1 Esdras	Ezra	15	4	7	Et in diébus Artaxérxis scripsit Béselam, Mithridátes, et Thábeel, et réliqui, qui erant in consílio eórum, ad Artaxérxem regem Persárum: epístola autem accusatiónis scripta erat syríace, et legebátur sermóne syro.
  12170 1 Esdras	Ezra	15	4	8	Reum Beélteem, et Sámsai scriba, scripsérunt epístolam unam de Jerúsalem Artaxérxi regi, hujuscémodi:
  12171 1 Esdras	Ezra	15	4	9	Reum Beélteem, et Sámsai scriba, et réliqui consiliatóres eórum, Dinǽi, et Apharsathachǽi, Terphalǽi, Apharsǽi, Erchuǽi, Babylónii, Susanechǽi, Diévi, et Ælamítæ,
  12172 1 Esdras	Ezra	15	4	10	et céteri de géntibus, quas tránstulit Asénaphar magnus et gloriósus: et habitáre eas fecit in civitátibus Samaríæ, et in réliquis regiónibus trans flumen in pace.
  12173 1 Esdras	Ezra	15	4	11	(Hoc est exémplar epístolæ, quam misérunt ad eum.) Artaxérxi regi, servi tui, viri qui sunt trans flúvium, salútem dicunt.
  12174 1 Esdras	Ezra	15	4	12	Notum sit regi quia Judǽi, qui ascendérunt a te ad nos, venérunt in Jerúsalem civitátem rebéllem et péssimam, quam ædíficant exstruéntes muros ejus, et paríetes componéntes.
  12175 1 Esdras	Ezra	15	4	13	Nunc ígitur notum sit regi, quia si cívitas illa ædificáta fúerit, et muri ejus instauráti, tribútum, et vectígal, et ánnuos réditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa pervéniet.
  12176 1 Esdras	Ezra	15	4	14	Nos autem mémores salis, quod in palátio comédimus, et quia læsiónes regis vidére nefas dúcimus, idcírco mísimus et nuntiávimus regi,
  12177 1 Esdras	Ezra	15	4	15	ut recénseas in libris historiárum patrum tuórum, et invénies scriptum in commentáriis: et scies quóniam urbs illa, urbs rebéllis est, et nocens régibus et provínciis, et bella concitántur in ea ex diébus antíquis: quam ob rem et cívitas ipsa destrúcta est.
  12178 1 Esdras	Ezra	15	4	16	Nuntiámus nos regi, quóniam si cívitas illa ædificáta fúerit, et muri ipsíus instauráti, possessiónem trans flúvium non habébis.
  12179 1 Esdras	Ezra	15	4	17	Verbum misit rex ad Reum Beélteem, et Sámsai scribam, et ad réliquos, qui erant in consílio eórum habitatóres Samaríæ, et céteris trans flúvium, salútem dicens et pacem.	b
  12180 1 Esdras	Ezra	15	4	18	Accusátio, quam misístis ad nos, maniféste lecta est coram me,
  12181 1 Esdras	Ezra	15	4	19	et a me præcéptum est: et recensuérunt, invenerúntque quóniam cívitas illa a diébus antíquis advérsum reges rebéllat, et seditiónes, et prœ́lia concitántur in ea:
  12182 1 Esdras	Ezra	15	4	20	nam et reges fortíssimi fuérunt in Jerúsalem, qui et domináti sunt omni regióni, quæ trans flúvium est: tribútum quoque et vectígal, et réditus accipiébant.
  12183 1 Esdras	Ezra	15	4	21	Nunc ergo audíte senténtiam: prohibeátis viros illos ut urbs illa non ædificétur, donec si forte a me jussum fúerit
  12184 1 Esdras	Ezra	15	4	22	Vidéte ne negligénter hoc impleátis, et paulátim crescat malum contra reges.
  12185 1 Esdras	Ezra	15	4	23	Ítaque exémplum edícti Artaxérxis regis lectum est coram Reum Beélteem, et Sámsai scriba, et consiliáriis eórum: et abiérunt festíni in Jerúsalem ad Judǽos, et prohibuérunt eos in bráchio et róbore.	b
  12186 1 Esdras	Ezra	15	4	24	Tunc intermíssum est opus domus Dómini in Jerúsalem, et non fiébat usque ad annum secúndum regni Daríi regis Persárum.	b
  12187 1 Esdras	Ezra	15	5	1	Prophetavérunt autem Aggǽus prophéta, et Zacharías fílius Addo, prophetántes ad Judǽos, qui erant in Judǽa et Jerúsalem, in nómine Dei Ísraël.
  12188 1 Esdras	Ezra	15	5	2	Tunc surrexérunt Zoróbabel fílius Saláthiel, et Jósue fílius Jósedec, et cœpérunt ædificáre templum Dei in Jerúsalem, et cum eis prophétæ Dei adjuvántes eos.
  12189 1 Esdras	Ezra	15	5	3	In ipso autem témpore venit ad eos Thathánai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzánai, et consiliárii eórum: sicque dixérunt eis: Quis dedit vobis consílium ut domum hanc ædificarétis, et muros ejus instaurarétis?
  12190 1 Esdras	Ezra	15	5	4	Ad quod respóndimus eis, quæ essent nómina hóminum auctórum ædificatiónis illíus.
  12191 1 Esdras	Ezra	15	5	5	Óculus autem Dei eórum factus est super senes Judæórum, et non potuérunt inhibére eos. Placuíque ut res ad Daríum referrétur, et tunc sátisfacerent advérsus accusatiónem illam.
  12192 1 Esdras	Ezra	15	5	6	Exémplar epístolæ, quam misit Thathánai dux regiónis trans flumen, et Stharbuzánai, et consiliatóres ejus Arphasachǽi, qui erant trans flumen, ad Daríum regem.	b
  12193 1 Esdras	Ezra	15	5	7	Sermo, quem míserant ei, sic scriptus erat: Darío regi pax omnis.
  12194 1 Esdras	Ezra	15	5	8	Notum sit regi, isse nos ad Judǽam provínciam, ad domum Dei magni, quæ ædificátur lápide impolíto, et ligna ponúntur in pariétibus: opúsque illud diligénter exstrúitur, et crescit in mánibus eórum.
  12195 1 Esdras	Ezra	15	5	9	Interrogávimus ergo senes illos, et ita díximus eis: Quis dedit vobis potestátem ut domum hanc ædificarétis, et muros hos instaurarétis?
  12196 1 Esdras	Ezra	15	5	10	Sed et nómina eórum quæsívimus ab eis, ut nuntiarémus tibi: scripsimúsque nómina eórum virórum, qui sunt príncipes in eis.
  12197 1 Esdras	Ezra	15	5	11	Hujuscémodi autem sermónem respondérunt nobis dicéntes: Nos sumus servi Dei cæli et terræ, et ædificámus templum, quod erat exstrúctum ante hos annos multos, quodque rex Ísraël magnus ædificáverat, et exstrúxerat.
  12198 1 Esdras	Ezra	15	5	12	Postquam autem ad iracúndiam provocavérunt patres nostri Deum cæli, trádidit eos in manus Nabuchodónosor regis Babylónis Chaldǽi, domum quoque hanc destrúxit, et pópulum ejus tránstulit in Babylónem.
  12199 1 Esdras	Ezra	15	5	13	Anno autem primo Cyri regis Babylónis, Cyrus rex propósuit edíctum ut domus Dei hæc ædificarétur.
  12200 1 Esdras	Ezra	15	5	14	Nam et vasa templi Dei áurea et argéntea, quæ Nabuchodónosor túlerat de templo, quod erat in Jerúsalem, et asportáverat ea in templum Babylónis, prótulit Cyrus rex de templo Babylónis, et data sunt Sassabásar vocábulo, quem et príncipem constítuit,
  12201 1 Esdras	Ezra	15	5	15	dixítque ei: Hæc vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Jerúsalem, et domus Dei ædificétur in loco suo.
  12202 1 Esdras	Ezra	15	5	16	Tunc ítaque Sassabásar ille venit et pósuit fundaménta templi Dei in Jerúsalem, et ex eo témpore usque nunc ædificátur, et necdum complétum est.
  12203 1 Esdras	Ezra	15	5	17	Nunc ergo, si vidétur regi bonum recénseat in bibliothéca regis, quæ est in Babylóne, utrúmnam a Cyro rege jussum fúerit ut ædificarétur domus Dei in Jerúsalem, et voluntátem regis super hac re mittat ad nos.	b
  12204 1 Esdras	Ezra	15	6	1	Tunc Daríus rex præcépit: et recensuérunt in bibliothéca librórum, qui erant repósiti in Babylóne,
  12205 1 Esdras	Ezra	15	6	2	et invéntum est in Ecbátanis, quod est castrum in Medéna província volúmen unum, talísque scriptus erat in eo commentárius:
  12206 1 Esdras	Ezra	15	6	3	Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrévit ut domus Dei ædificarétur, quæ est in Jerúsalem, in loco ubi ímmolent hóstias, et ut ponant fundaménta supportántia altitúdinem cubitórum sexagínta, et latitúdinem cubitórum sexagínta,
  12207 1 Esdras	Ezra	15	6	4	órdines de lapídibus impolítis tres, et sic órdines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabúntur.
  12208 1 Esdras	Ezra	15	6	5	Sed et vasa templi Dei áurea et argéntea, quæ Nabuchodónosor túlerat de templo Jerúsalem, et attúlerat ea in Babylónem, reddántur, et referántur in templum in Jerúsalem in locum suum, quæ et pósita sunt in templo Dei.
  12209 1 Esdras	Ezra	15	6	6	Nunc ergo Thathánai dux regiónis, quæ est trans flumen, Stharbuzánai, et consiliárii vestri Apharsachǽi, qui estis trans flumen, procul recédite ab illis,	b
  12210 1 Esdras	Ezra	15	6	7	et dimíttite fíeri templum Dei illud a duce Judæórum, et a senióribus eórum, ut domum Dei illam ædíficent in loco suo.
  12211 1 Esdras	Ezra	15	6	8	Sed et a me præcéptum est quid opórteat fíeri a presbýteris Judæórum illis ut ædificétur domus Dei, scílicet ut de arca regis, id est, de tribútis, quæ dantur de regióne trans flumen, studióse sumptus dentur viris illis, ne impediátur opus.
  12212 1 Esdras	Ezra	15	6	9	Quod si necésse fúerit, et vítulos, et agnos, et hædos in holocáustum Deo cæli, fruméntum, sal, vinum, et óleum, secúndum ritum sacerdótum, qui sunt in Jerúsalem, detur eis per síngulos dies, ne sit in áliquo querimónia.
  12213 1 Esdras	Ezra	15	6	10	Et ófferant oblatiónes Deo cæli, oréntque pro vita regis, et filiórum ejus.
  12214 1 Esdras	Ezra	15	6	11	A me ergo pósitum est decrétum: ut omnis homo qui hanc mutáverit jussiónem, tollátur lignum de domum ipsíus, et erigátur, et configátur in eo, domus autem ejus publicétur.
  12215 1 Esdras	Ezra	15	6	12	Deus autem, qui habitáre fecit nomen suum ibi, díssipet ómnia regna, et pópulum qui exténderit manum suam ut repúgnet, et díssipet domum Dei illam, quæ est in Jerúsalem. Ego Daríus státui decrétum, quod studióse impléri volo.
  12216 1 Esdras	Ezra	15	6	13	Ígitur Thathánai dux regiónis trans flumen, et Stharbuzánai, et consiliárii ejus, secúndum quod præcéperat Daríus rex, sic diligénter execúti sunt.	b
  12217 1 Esdras	Ezra	15	6	14	Senióres autem Judæórum ædificábant, et prosperabántur juxta prophetíam Aggǽi prophétæ, et Zacharíæ fílii Addo: et ædificavérunt et construxérunt, jubénte Deo Ísraël, et jubénte Cyro, et Darío, et Artaxérxe régibus Persárum:
  12218 1 Esdras	Ezra	15	6	15	et complevérunt domum Dei istam, usque ad diem tértium mensis Adar, qui est annus sextus regni Daríi regis.
  12219 1 Esdras	Ezra	15	6	16	Fecérunt autem fílii Ísraël sacerdótes et Levítæ, et réliqui filiórum transmigratiónis, dedicatiónem domus Dei in gáudio.
  12220 1 Esdras	Ezra	15	6	17	Et obtulérunt in dedicatiónem domus Dei, vítulos centum, aríetes ducéntos, agnos quadringéntos, hircos caprárum pro peccáto totíus Ísraël duódecim, juxta númerum tríbuum Ísraël.
  12221 1 Esdras	Ezra	15	6	18	Et statuérunt sacerdótes in ordínibus suis, et Levítas in vícibus suis, super ópera Dei in Jerúsalem, sicut scriptum est in libro Móysi.
  12222 1 Esdras	Ezra	15	6	19	Fecérunt autem fílii Ísraël transmigratiónis Pascha, quartadécima die mensis primi.	b
  12223 1 Esdras	Ezra	15	6	20	Purificáti enim fúerant sacerdótes et Levítæ quasi unus: omnes mundi ad immolándum Pascha univérsis fíliis transmigratiónis, et frátribus suis sacerdótibus, et sibi.
  12224 1 Esdras	Ezra	15	6	21	Et comedérunt fílii Ísraël, qui revérsi fúerant de transmigratióne, et omnes qui se separáverant a coinquinatióne géntium terræ ad eos, ut quǽrerent Dóminum Deum Ísraël.
  12225 1 Esdras	Ezra	15	6	22	Et fecérunt solemnitátem azymórum septem diébus in lætítia, quóniam lætificáverat eos Dóminus, et convérterat cor regis Assur ad eos, ut adjuváret manus eórum in ópere domus Dómini Dei Ísraël.
  12226 1 Esdras	Ezra	15	7	1	Post hæc autem verba in regno Artaxérxis regis Persárum, Esdras fílius Saraíæ, fílii Azaríæ, fílii Helcíæ,
  12227 1 Esdras	Ezra	15	7	2	fílii Sellum, fílii Sadoc, fílii Áchitob,
  12228 1 Esdras	Ezra	15	7	3	fílii Amaríæ, fílii Azaríæ, fílii Máraioth,
  12229 1 Esdras	Ezra	15	7	4	fílii Zarahíæ, fílii Ozi, fílii Bocci,
  12230 1 Esdras	Ezra	15	7	5	fílii Abísue, fílii Phínees, fílii Eleázar, fílii Áaron sacerdótis ab inítio.
  12231 1 Esdras	Ezra	15	7	6	Ipse Esdras ascéndit de Babylóne, et ipse scriba velox in lege Móysi, quam Dóminus Deus dedit Ísraël: et dedit ei rex secúndum manum Dómini Dei ejus super eum, omnem petitiónem ejus.
  12232 1 Esdras	Ezra	15	7	7	Et ascendérunt de fíliis Ísraël, et de fíliis sacerdótum, et de fíliis Levitárum, et de cantóribus, et de janitóribus, et de Nathinǽis, in Jerúsalem, anno séptimo Artaxérxis regis.
  12233 1 Esdras	Ezra	15	7	8	Et venérunt in Jerúsalem mense quinto, ipse est annus séptimus regis.
  12234 1 Esdras	Ezra	15	7	9	Quia in primo die mensis primi cœpit ascéndere de Babylóne, et in primo die mensis quinti venit in Jerúsalem, juxta manum Dei sui bonam super se.
  12235 1 Esdras	Ezra	15	7	10	Esdras enim parávit cor suum, ut investigáret legem Dómini, et fáceret et docéret in Ísraël præcéptum et judícium.
  12236 1 Esdras	Ezra	15	7	11	Hoc est autem exémplar epístolæ edícti, quod dedit rex Artaxérxes Esdræ sacerdóti, scribæ erudíto in sermónibus et præcéptis Dómini, et cæremóniis ejus in Ísraël.	b
  12237 1 Esdras	Ezra	15	7	12	Artaxérxes rex regum Esdræ sacerdóti scribæ legis Dei cæli doctíssimo, salútem.
  12238 1 Esdras	Ezra	15	7	13	A me decrétum est, ut cuicúmque placúerit in regno meo de pópulo Ísraël, et de sacerdótibus ejus, et de Levítis, ire in Jerúsalem, tecum vadat.
  12239 1 Esdras	Ezra	15	7	14	A fácie enim regis, et septem consiliatórum ejus, missus es, ut vísites Judǽam et Jerúsalem in lege Dei tui, quæ est in manu tua:
  12240 1 Esdras	Ezra	15	7	15	et ut feras argéntum et aurum quod rex, et consiliatóres ejus, sponte obtulérunt Deo Ísraël, cujus in Jerúsalem tabernáculum est.
  12241 1 Esdras	Ezra	15	7	16	Et omne argéntum et aurum quodcúmque invéneris in univérsa província Babylónis, et pópulus offérre volúerit, et de sacerdótibus quæ sponte obtúlerint dómui Dei sui, quæ est in Jerúsalem,
  12242 1 Esdras	Ezra	15	7	17	líbere áccipe, et studióse eme de hac pecúnia vítulos, aríetes, agnos, et sacrifícia, et libámina eórum, et offer ea super altáre templi Dei vestri, quod est in Jerúsalem.
  12243 1 Esdras	Ezra	15	7	18	Sed et si quid tibi et frátribus tuis placúerit de réliquo argénto et auro ut faciátis, juxta voluntátem Dei vestri fácite.
  12244 1 Esdras	Ezra	15	7	19	Vasa quoque, quæ dantur tibi in ministérium domus Dei tui, trade in conspéctu Dei in Jerúsalem.
  12245 1 Esdras	Ezra	15	7	20	Sed et cétera, quibus opus fúerit in domum Dei tui, quantumcúmque necésse est ut expéndas, dábitur de thesáuro, et de fisco regis,
  12246 1 Esdras	Ezra	15	7	21a	et a me.
  12247 1 Esdras	Ezra	15	7	21b	Ego Artaxérxes rex, státui atque decrévi ómnibus custódibus arcæ públicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcúmque petíerit a vobis Esdras sacérdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis,
  12248 1 Esdras	Ezra	15	7	22	usque ad argénti talénta centum, et usque ad fruménti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos ólei centum, sal vero absque mensúra.
  12249 1 Esdras	Ezra	15	7	23	Omne quod ad ritum Dei cæli pértinet, tribuátur diligénter in domo Dei cæli: ne forte irascátur contra regnum regis, et filiórum ejus.
  12250 1 Esdras	Ezra	15	7	24	Vobis quoque notum fácimus de univérsis sacerdótibus, et Levítis, et cantóribus, et janitóribus, Nathinǽis, et minístris domus Dei hujus, ut vectígal, et tribútum, et annónas non habeátis potestátem imponéndi super eos.
  12251 1 Esdras	Ezra	15	7	25	Tu autem Esdra, secúndum sapiéntiam Dei tui, quæ est in manu tua, constítue júdices et prǽsides ut júdicent omni pópulo, qui est trans flumen, his vidélicet qui novérunt legem Dei tui, sed et imperítos docéte líbere.	b
  12252 1 Esdras	Ezra	15	7	26	Et omnis qui non fécerit legem Dei tui, et legem regis, diligénter, judícium erit de eo sive in mortem, sive in exílium, sive in condemnatiónem substántiæ ejus, vel certe in cárcerem.
  12253 1 Esdras	Ezra	15	7	27	Benedíctus Dóminus Deus patrum nostrórum, qui dedit hoc in corde regis ut glorificáret domum Dómini quæ est in Jerúsalem,	b
  12254 1 Esdras	Ezra	15	7	28	et in me inclinávit misericórdiam suam coram rege et consiliatóribus ejus, et univérsis princípibus regis poténtibus: et ego confortátus manu Dómini Dei mei, quæ erat in me, congregávi de Ísraël príncipes qui ascénderent mecum.
  12255 1 Esdras	Ezra	15	8	1	Hi sunt ergo príncipes familiárum, et genealógia eórum, qui ascendérunt mecum in regno Artaxérxis regis de Babylóne.
  12256 1 Esdras	Ezra	15	8	2	De fíliis Phínees, Gersom. De fíliis Íthamar, Dániel. De fíliis David, Hattus.
  12257 1 Esdras	Ezra	15	8	3	De fíliis Secheníæ, fíliis Pharos, Zacharías: et cum eo numeráti sunt viri centum quinquagínta.
  12258 1 Esdras	Ezra	15	8	4	De fíliis Phahath Moab, Elioénai fílius Zaréhe, et cum eo ducénti viri.
  12259 1 Esdras	Ezra	15	8	5	De fíliis Secheníæ, fílius Ezéchiel, et cum eo trecénti viri.
  12260 1 Esdras	Ezra	15	8	6	De fíliis Adan, Abed fílius Jónathan, et cum eo quinquagínta viri.
  12261 1 Esdras	Ezra	15	8	7	De fíliis Alam, Isaías fílius Athalíæ, et cum eo septuagínta viri.
  12262 1 Esdras	Ezra	15	8	8	De fíliis Saphatíæ, Zebedía fílius Míchaël, et cum eo octogínta viri.
  12263 1 Esdras	Ezra	15	8	9	De fíliis Joab, Obedía fílius Jáhiel, et cum eo ducénti decem et octo viri.
  12264 1 Esdras	Ezra	15	8	10	De fíliis Sélomith, fílius Josphíæ, et cum eo centum sexagínta viri.
  12265 1 Esdras	Ezra	15	8	11	De fíliis Bébai, Zacharías fílius Bébai, et cum eo vigínti octo viri.
  12266 1 Esdras	Ezra	15	8	12	De fíliis Azgad, Jóhanan fílius Éccetan, et cum eo centum et decem viri.
  12267 1 Esdras	Ezra	15	8	13	De fíliis Adónicam, qui erant novíssimi: et hæc nómina eórum: Elípheleth, et Jéhiel, et Samaías, et cum eis sexagínta viri.
  12268 1 Esdras	Ezra	15	8	14	De fílii Bégui, Úthai et Zachur, et cum eis septuagínta viri.
  12269 1 Esdras	Ezra	15	8	15	Congregávi autem eos ad flúvium, qui decúrrit ad Áhava, et mánsimus ibi tribus diébus: quæsivíque in pópulo et in sacerdótibus de fíliis Levi, et non invéni ibi.	b
  12270 1 Esdras	Ezra	15	8	16	Ítaque misi Eliézer, et Áriel, et Semeíam, et Élnathan, et Jarib, et álterum Élnathan, et Nathan, et Zacharíam, et Mosóllam príncipes: et Jóiarib, et Élnathan sapiéntes.
  12271 1 Esdras	Ezra	15	8	17	Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphíæ loco, et pósui in ore eórum verba, quæ loqueréntur ad Eddo, et fratres ejus Nathinǽos in loco Chasphíæ, ut addúcerent nobis minístros domus Dei nostri.
  12272 1 Esdras	Ezra	15	8	18	Et adduxérunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos, virum doctíssimum de fíliis Móholi fílii Levi, fílii Ísraël, et Sarabíam et fílios ejus et fratres ejus decem et octo,
  12273 1 Esdras	Ezra	15	8	19	et Hasabíam, et cum eo Isaíam de fíliis Merári, fratrésque ejus, et fílios ejus vigínti:
  12274 1 Esdras	Ezra	15	8	20	et de Nathinǽis, quos déderat David et príncipes ad ministéria Levitárum, Nathinǽos ducéntos vigínti: omnes hi suis nomínibus vocabántur.
  12275 1 Esdras	Ezra	15	8	21	Et prædicávi ibi jejúnium juxta flúvium Áhava ut affligerémur coram Dómino Deo nostro, et peterémus ab eo viam rectam nobis et fíliis nostris, universǽque substántiæ nostræ.	b
  12276 1 Esdras	Ezra	15	8	22	Erúbui enim pétere a rege auxílium et équites, qui defénderent nos ab inimíco in via: quia dixerámus regi: Manus Dei nostri est super omnes, qui quǽrunt eum in bonitátes: et impérium ejus et fortitúdo ejus, et furor super omnes, qui derelínquunt eum.
  12277 1 Esdras	Ezra	15	8	23	Jejunávimus autem, et rogávimus Deum nostrum per hoc: et evénit nobis próspere.
  12278 1 Esdras	Ezra	15	8	24	Et separávi de princípibus sacerdótum duódecim, Sarabíam, et Hasabíam, et cum eis de frátribus eórum decem:	b
  12279 1 Esdras	Ezra	15	8	25	appendíque eis argéntum et aurum, et vasa consecráta domus Dei nostri, quæ obtúlerat rex et consiliatóres ejus, et príncipes ejus, universúsque Ísraël eórum, qui invénti fúerant:
  12280 1 Esdras	Ezra	15	8	26	et appéndi in mánibus eórum argénti talénta sexcénta quinquagínta, et vasa argéntea centum, auri centum talénta:
  12281 1 Esdras	Ezra	15	8	27	et cratéres áureos vigínti, qui habébant sólidos millénos, et vasa æris fulgéntis óptimi duo, pulchra, ut aurum.
  12282 1 Esdras	Ezra	15	8	28	Et dixi eis: Vos sancti Dómini, et vasa sancta, et argéntum et aurum, quod sponte oblátum est Dómino Deo patrum nostrórum:
  12283 1 Esdras	Ezra	15	8	29	vigiláte et custodíte, donec appendátis coram princípibus sacerdótum, et Levitárum, et dúcibus familiárum Ísraël in Jerúsalem, in thesáurum domus Dómini.
  12284 1 Esdras	Ezra	15	8	30	Suscepérunt autem sacerdótes et Levítæ pondus argénti, et auri, et vasórum, ut deférrent Jerúsalem in domum Dei nostri.
  12285 1 Esdras	Ezra	15	8	31	Promóvimus ergo a flúmine Áhava duodécimo die mensis primi ut pergerémus Jerúsalem: et manus Dei nostri fuit super nos, et liberávit nos de manu inimíci et insidiatóris in via.	b
  12286 1 Esdras	Ezra	15	8	32	Et vénimus Jerúsalem, et mánsimus ibi tribus diébus.
  12287 1 Esdras	Ezra	15	8	33	Die autem quarta appénsum est argéntum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Méremoth fílii Uríæ sacerdótis, et cum eo Eleázar fílius Phínees, cumque eis Józabed fílius Jósue, et Noadaía fílius Bénnoi Levítæ,
  12288 1 Esdras	Ezra	15	8	34	juxta númerum et pondus ómnium: descriptúmque est omne pondus in témpore illo.
  12289 1 Esdras	Ezra	15	8	35	Sed et qui vénerant de captivitáte fílii transmigratiónis, obtulérunt holocautómata Deo Ísraël, vítulos duódecim pro omni pópulo Ísraël, aríetes nonagínta sex, agnos septuagínta septem, hircos pro peccáto duódecim: ómnia in holocáustum Dómino.
  12290 1 Esdras	Ezra	15	8	36	Dedérunt autem edícta regis sátrapis, qui erant de conspéctu regis et dúcibus trans flumen, et elevavérunt pópulum et domum Dei.
  12291 1 Esdras	Ezra	15	9	1	Postquam autem hæc compléta sunt, accessérunt ad me príncipes, dicéntes: Non est separátus pópulus Ísraël, sacerdótes et Levítæ, a pópulis terrárum, et abominatiónibus eórum: Chananǽi vidélicet, et Hethǽi, et Pherezǽi, et Jebusǽi, et Ammonitárum, et Moabitárum, et Ægyptiórum, et Amorrhæórum:
  12292 1 Esdras	Ezra	15	9	2	tulérunt enim de filiábus eórum sibi et fíliis suis, et commiscuérunt semen sanctum cum pópulis terrárum: manus étiam príncipum et magistrátuum fuit in transgressióne hac prima.
  12293 1 Esdras	Ezra	15	9	3	Cumque audíssem sermónem istum, scidi pállium meum et túnicam, et evélli capíllos cápitis mei et barbæ, et sedi mœrens.
  12294 1 Esdras	Ezra	15	9	4	Convenérunt autem ad me omnes, qui timébant verbum Dei Ísraël, pro transgressióne eórum qui de captivitáte vénerant, et ego sedébam tristis usque ad sacrifícium vespertínum.
  12295 1 Esdras	Ezra	15	9	5	Et in sacrifício vespertíno, surréxi de afflictióne mea, et scisso pállio et túnica, curvávi génua mea, et expándi manus meas ad Dóminum Deum meum.	b
  12296 1 Esdras	Ezra	15	9	6	Et dixi: Deus meus, confúndor et erubésco leváre fáciem meam ad te: quóniam iniquitátes nostræ multiplicátæ sunt super caput nostrum, et delícta nostra crevérunt usque ad cælum,
  12297 1 Esdras	Ezra	15	9	7	a diébus patrum nostrórum: sed et nos ipsi peccávimus gráviter usque ad diem hanc, et in iniquitátibus nostris tráditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdótes nostri in manum regum terrárum, et in gládium, et in captivitátem, et in rapínam, et in confusiónem vultus, sicut et die hac.
  12298 1 Esdras	Ezra	15	9	8	Et nunc quasi parum et ad moméntum facta est deprecátio nostra apud Dóminum Deum nostrum, ut dimitteréntur nobis relíquiæ, et darétur nobis paxíllus in loco sancto ejus, et illumináret óculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam módicam in servitúte nostra,
  12299 1 Esdras	Ezra	15	9	9	quia servi sumus, et in servitúte nostra non derelíquit nos Deus noster, sed inclinávit super nos misericórdiam coram rege Persárum, ut daret nobis vitam, et sublimáret domum Dei nostri, et exstrúeret solitúdines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerúsalem.
  12300 1 Esdras	Ezra	15	9	10a	Et nunc quid dicémus, Deus noster, post hæc?
  12301 1 Esdras	Ezra	15	9	10b	Quia derelíquimus mandáta tua,
  12302 1 Esdras	Ezra	15	9	11	quæ præcepísti in manu servórum tuórum prophetárum, dicens: Terra, ad quam vos ingredímini ut possideátis eam, terra immúnda est juxta immundítiam populórum, ceterarúmque terrárum, abominatiónibus eórum qui replevérunt eam ab ore usque ad os in coinquinatióne sua.
  12303 1 Esdras	Ezra	15	9	12	Nunc ergo fílias vestras ne detis fíliis eórum, et fílias eórum ne accipiátis fíliis vestris, et non quærátis pacem eórum, et prosperitátem eórum usque in ætérnum: ut confortémini, et comedátis quæ bona sunt terræ, et hærédes habeátis fílios vestros usque in sǽculum.
  12304 1 Esdras	Ezra	15	9	13	Et post ómnia quæ venérunt super nos in opéribus nostris péssimis, et in delícto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberásti nos de iniquitáte nostra, et dedísti nobis salútem sicut est hódie,
  12305 1 Esdras	Ezra	15	9	14	ut non converterémur, et írrita facerémus mandáta tua, neque matrimónia jungerémus cum pópulis abominatiónum istárum. Numquid irátus es nobis usque ad consummatiónem ne dimítteres nobis relíquias ad salútem?
  12306 1 Esdras	Ezra	15	9	15	Dómine Deus Ísraël, justus es tu: quóniam derelícti sumus, qui salvarémur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delícto nostro: non enim stari potest coram te super hoc.
  12307 1 Esdras	Ezra	15	10	1	Sic ergo oránte Esdra, et imploránte eo et flente, et jacénte ante templum Dei, colléctus est ad eum de Ísraël cœtus grandis nimis virórum et mulíerum et puerórum, et flevit pópulus fletu multo.
  12308 1 Esdras	Ezra	15	10	2	Et respóndit Sechenías fílius Jéhiel de fíliis Ælam, et dixit Esdræ: Nos prævaricáti sumus in Deum nostrum, et dúximus uxóres alienígenas de pópulis terræ: et nunc, si est pœniténtia in Ísraël super hoc,
  12309 1 Esdras	Ezra	15	10	3	percutiámus fœdus cum Dómino Deo nostro, ut projiciámus univérsas uxóres, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntátem Dómini, et eórum qui timent præcéptum Dómini Dei nostri: secúndum legem fiat.
  12310 1 Esdras	Ezra	15	10	4	Surge, tuum est decérnere, nosque érimus tecum: confortáre, et fac.
  12311 1 Esdras	Ezra	15	10	5	Surréxit ergo Esdras, et adjurávit príncipes sacerdótum et Levitárum, et omnem Ísraël, ut fácerent secúndum verbum hoc: et juravérunt.
  12312 1 Esdras	Ezra	15	10	6	Et surréxit Esdras ante domum Dei, et ábiit ad cubículum Jóhanan fílii Elíasib, et ingréssus est illuc: panem non comédit, et aquam non bibit: lugébat enim transgressiónem eórum, qui vénerant de captivitáte.
  12313 1 Esdras	Ezra	15	10	7	Et missa est vos in Juda et in Jerúsalem ómnibus fíliis transmigratiónis, ut congregaréntur in Jerúsalem:	b
  12314 1 Esdras	Ezra	15	10	8	et omnis qui non vénerit in tribus diébus juxta consílium príncipum et seniórum, auferétur univérsa substántia ejus, et ipse abjiciétur de cœtu transmigratiónis.
  12315 1 Esdras	Ezra	15	10	9	Convenérunt ígitur omnes viri Juda et Bénjamin in Jerúsalem tribus diébus: ipse est mensis nonus, vigésimo die mensis: et sedit omnis pópulus in platéa domus Dei, treméntes pro peccáto, et plúviis.
  12316 1 Esdras	Ezra	15	10	10	Et surréxit Esdras sacérdos, et dixit ad eos: Vos transgréssi estis, et duxístis uxóres alienígenas, ut adderétis super delíctum Ísraël.
  12317 1 Esdras	Ezra	15	10	11	Et nunc date confessiónem Dómino Deo patrum vestrórum, et fácite plácitum ejus, et separámini a pópulis terræ, et ab uxóribus alienígenis.
  12318 1 Esdras	Ezra	15	10	12	Et respóndit univérsa multitúdo, dixítque voce magna: Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
  12319 1 Esdras	Ezra	15	10	13	Verúmtamen quia pópulus multus est, et tempus plúviæ, et non sustinémus stare foris, et opus non est diéi uníus vel duórum ( veheménter quippe peccávimus in sermóne isto),
  12320 1 Esdras	Ezra	15	10	14	constituántur príncipes in univérsa multitúdine: et omnes in civitátibus nostris qui duxérunt uxóres alienígenas véniant in tempóribus statútis, et cum his senióres per civitátem et civitátem, et júdices ejus, donec avertátur ira Dei nostri a nobis super peccáto hoc.
  12321 1 Esdras	Ezra	15	10	15	Ígitur Jónathan fílius Ázahel, et Jaasía fílius Thécue, stetérunt super hoc, et Messóllam et Sebéthai Levítes adjuvérunt eos:
  12322 1 Esdras	Ezra	15	10	16	fecerúntque sic fílii transmigratiónis. Et abiérunt Esdras sacérdos, et viri príncipes familiárum, in domos patrum suórum, et omnes per nómina sua, et sedérunt in die primo mensis décimi ut quǽrerent rem.
  12323 1 Esdras	Ezra	15	10	17	Et consummáti sunt omnes viri, qui dúxerant uxóres alienígenas, usque ad diem primam mensis primi.
  12324 1 Esdras	Ezra	15	10	18a	Et invénti sunt de fíliis sacerdótum qui dúxerant uxóres alienígenas.	b
  12325 1 Esdras	Ezra	15	10	18b	De fíliis Jósue fílii Jósedec, et fratres ejus, Maasía, et Eliézer, et Jarib, et Godolía.	b
  12326 1 Esdras	Ezra	15	10	19	Et dedérunt manus suas ut ejícerent uxóres suas, et pro delícto suo aríetem de óvibus offérrent.	b
  12327 1 Esdras	Ezra	15	10	20	Et de fíliis Emmer, Hánani, et Zebedía.
  12328 1 Esdras	Ezra	15	10	21	Et de fíliis Harim, Maasía, et Elía, et Semeía, et Jéhiel, et Ozías.
  12329 1 Esdras	Ezra	15	10	22	Et de fíliis Pheshur, Elioénai, Maasía, Ísmaël, Nathánaël, Józabed, et Élasa.
  12330 1 Esdras	Ezra	15	10	23	Et de fíliis Levitárum, Józabed, et Sémei, et Celaía, ipse est Cálita, Phataía, Juda, et Eliézer.
  12331 1 Esdras	Ezra	15	10	24	Et de cantóribus, Elíasib. Et de janitóribus, Sellum, et Telem, et Uri.
  12332 1 Esdras	Ezra	15	10	25	Et ex Ísraël, de fíliis Pharos, Remeía, et Jesía, et Melchía, et Míamin, et Eliézer, et Melchía, et Bánea.
  12333 1 Esdras	Ezra	15	10	26	Et de fíliis Ælam, Mathanía, Zacharías, et Jéhiel, et Abdi, et Jérimoth, et Elía.
  12334 1 Esdras	Ezra	15	10	27	Et de fíliis Zéthua, Elioénai, Elíasib, Mathanía, et Jérimuth, et Zabad, et Azíza.
  12335 1 Esdras	Ezra	15	10	28	Et de fíliis Bébai, Jóhanan, Hananía, Zábbai, Athálai.
  12336 1 Esdras	Ezra	15	10	29	Et de fíliis Bani, Mosóllam, et Melluch, et Adaía, Jasub, et Saal, et Ramoth.
  12337 1 Esdras	Ezra	15	10	30	Et de fíliis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaías, et Maasías, Mathanías, Beséleel, Bénnui, et Manásse.
  12338 1 Esdras	Ezra	15	10	31	Et de fíliis Herem, Eliézer, Jósue, Melchías, Semeías, Símeon,
  12339 1 Esdras	Ezra	15	10	32	Bénjamin, Maloch, Samarías.
  12340 1 Esdras	Ezra	15	10	33	Et de fíliis Hasom, Mathánai, Máthatha, Zabad, Elíphelet, Jérmai, Manásse, Sémei.
  12341 1 Esdras	Ezra	15	10	34	De fíliis Bani, Maáddi, Amram, et Vel,
  12342 1 Esdras	Ezra	15	10	35	Báneas, et Badaías, Chelíau,
  12343 1 Esdras	Ezra	15	10	36	Vanía, Márimuth, et Elíasib,
  12344 1 Esdras	Ezra	15	10	37	Mathanías, Mathánai, et Jasi,
  12345 1 Esdras	Ezra	15	10	38	et Bani, et Bénnui, Sémei,
  12346 1 Esdras	Ezra	15	10	39	et Salmías, et Nathan, et Adaías,
  12347 1 Esdras	Ezra	15	10	40	et Mechnedébai, Sísai, Sárai,
  12348 1 Esdras	Ezra	15	10	41	Ezrel, et Selemíau, Semería,
  12349 1 Esdras	Ezra	15	10	42	Sellum, Amaría, Joseph.
  12350 1 Esdras	Ezra	15	10	43	De fíliis Nebo, Jéhiel, Mathathías, Zabad, Zábina, Jeddu, et Joël, et Banaía.
  12351 1 Esdras	Ezra	15	10	44	Omnes hi accéperant uxóres alienígenas, et fuérunt ex eis mulíeres, quæ pepérerant fílios.
  12352 #	Nehemías	Neh	Liber Secúndus Esdræ,: sive Liber Nehemíæ
  12353 Nehemías	Neh	16	1	1	Verba Nehemíæ fílii Helchíæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigésimo, et ego eram in Susis castro.
  12354 Nehemías	Neh	16	1	2	Et venit Hánani, unus de frátribus meis, ipse et viri ex Juda: et interrogávi eos de Judǽis qui remánserant, et supérerant de captivitáte, et Jerúsalem.
  12355 Nehemías	Neh	16	1	3	Et dixérunt mihi: Qui remansérunt, et relícti sunt de captivitáte ibi in província, in afflictióne magna sunt, et in oppróbrio: et murus Jerúsalem dissipátus est, et portæ ejus combústæ sunt igni.
  12356 Nehemías	Neh	16	1	4	Cumque audíssem verba hujuscémodi, sedi, et flevi, et luxi diébus multis: jejunábam, et orábam ante fáciem Dei cæli.
  12357 Nehemías	Neh	16	1	5	Et dixi: Quæso, Dómine Deus cæli fortis, magne atque terríbilis, qui custódis pactum et misericórdiam cum his qui te díligunt, et custódiunt mandáta tua:	b
  12358 Nehemías	Neh	16	1	6	fiant aures tuæ auscultántes, et óculi tui apérti, ut áudias oratiónem servi tui, quam ego oro coram te hódie nocte et die pro fíliis Ísraël servis tuis: et confíteor pro peccátis filiórum Ísraël, quibus peccavérunt tibi: ego et domus patris mei peccávimus,
  12359 Nehemías	Neh	16	1	7	vanitáte sedúcti sumus, et non custodívimus mandátum tuum, et cæremónias, et judícia quæ præcepísti Móysi fámulo tuo.
  12360 Nehemías	Neh	16	1	8	Meménto verbi quod mandásti Móysi servo tuo, dicens: Cum transgréssi fuéritis, ego dispérgam vos in pópulos:
  12361 Nehemías	Neh	16	1	9	et si revertámini ad me, et custodiátis præcépta mea, et faciátis ea: etiámsi abdúcti fuéritis ad extréma cæli, inde congregábo vos, et redúcam in locum quem elégi ut habitáret nomen meum ibi.
  12362 Nehemías	Neh	16	1	10	Et ipsi servi tui, et pópulus tuus, quos redemísti in fortitúdine tua magna, et in manu tua válida.
  12363 Nehemías	Neh	16	1	11a	Óbsecro, Dómine, sit auris tua atténdens ad oratiónem servi tui, et ad oratiónem servórum tuórum, qui volunt timére nomen tuum: et dírige servum tuum hódie, et da ei misericórdiam ante virum hunc.
  12364 Nehemías	Neh	16	1	11b	Ego enim eram pincérna regis.
  12365 Nehemías	Neh	16	2	1	Factum est autem in mense Nisan, anno vigésimo Artaxérxis regis: et vinum erat ante eum, et levávi vinum, et dedi regi: et eram quasi lánguidus ante fáciem ejus.
  12366 Nehemías	Neh	16	2	2	Dixítque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrótum non vídeam? non est hoc frustra, sed malum néscio quod in corde tuo est. Et tímui valde, ac nimis:
  12367 Nehemías	Neh	16	2	3	et dixi regi: Rex, in ætérnum vive: quare non mœ́reat vultus meus, quia cívitas domus sepulchrórum patris mei desérta est, et portæ ejus combústæ sunt igni?
  12368 Nehemías	Neh	16	2	4	Et ait mihi rex: Pro qua re póstulas? Et orávi Deum cæli,
  12369 Nehemías	Neh	16	2	5	et dixi ad regem: Si vidétur regi bonum, et si placet servus tuus ante fáciem tuam, ut mittas me in Judǽam ad civitátem sepúlchri patris mei, et ædificábo eam.
  12370 Nehemías	Neh	16	2	6	Dixítque mihi rex, et regína quæ sedébat juxta eum: Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando revertéris? Et plácuit ante vultum regis, et misit me: et constítui ei tempus.
  12371 Nehemías	Neh	16	2	7	Et dixi regi: Si regi vidétur bonum, epístolas det mihi ad duces regiónis trans flumen, ut tradúcant me, donec véniam in Judǽam:
  12372 Nehemías	Neh	16	2	8	et epístolam ad Asaph custódem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tégere possim portas turris domus, et muros civitátis, et domum quam ingréssus fúero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum.
  12373 Nehemías	Neh	16	2	9	Et veni ad duces regiónis trans flumen, dedíque eis epístolas regis. Míserat autem rex mecum príncipes mílitum, et équites.	b
  12374 Nehemías	Neh	16	2	10	Et audiérunt Sanabállat Horonítes, et Tobías servus Ammanítes: et contristáti sunt afflictióne magna, quod venísset homo qui quǽreret prosperitátem filiórum Ísraël.
  12375 Nehemías	Neh	16	2	11	Et veni Jerúsalem, et eram ibi tribus diébus.
  12376 Nehemías	Neh	16	2	12	Et surréxi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicávi cuíquam quid Deus dedísset in corde meo ut fácerem in Jerúsalem: et juméntum non erat mecum, nisi ánimal cui sedébam.
  12377 Nehemías	Neh	16	2	13	Et egréssus sum per portam vallis nocte, et ante fontem dracónis, et ad portam stércoris, et considerábam murum Jerúsalem dissipátum, et portas ejus consúmptas igni.
  12378 Nehemías	Neh	16	2	14	Et transívi ad portam fontis, et ad aquædúctum regis, et non erat locus juménto cui sedébam ut transíret.
  12379 Nehemías	Neh	16	2	15	Et ascéndi per torréntem nocte, et considerábam murum, et revérsus veni ad portam vallis, et rédii.
  12380 Nehemías	Neh	16	2	16	Magistrátus autem nesciébant quo abiíssem, aut quid ego fácerem: sed et Judǽis, et sacerdótibus, et optimátibus, et magistrátibus, et réliquis qui faciébant opus, usque ad id loci nihil indicáveram.
  12381 Nehemías	Neh	16	2	17	Et dixi eis: Vos nostis afflictiónem in qua sumus: quia Jerúsalem desérta est, et portæ ejus consúmptæ sunt igni: veníte, et ædificémus muros Jerúsalem, et non simus ultra oppróbrium.
  12382 Nehemías	Neh	16	2	18	Et indicávi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis quæ locútus esset mihi, et aio: Surgámus, et ædificémus. Et confortátæ sunt manus eórum in bono.
  12383 Nehemías	Neh	16	2	19	Audiérunt autem Sanabállat Horonítes, et Tobías servus Ammanítes, et Gosem Arabs, et subsannavérunt nos, et despexérunt, dixerúntque: Quæ est hæc res quam fácitis? numquid contra regem vos rebellátis?	b
  12384 Nehemías	Neh	16	2	20	Et réddidi eis sermónem, dixíque ad eos: Deus cæli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus: surgámus et ædificémus: vobis autem non est pars, et justítia, et memória in Jerúsalem.
  12385 Nehemías	Neh	16	3	1	Et surréxit Elíasib sacérdos magnus, et fratres ejus sacerdótes, et ædificavérunt portam gregis: ipsi sanctificavérunt eam, et statuérunt valvas ejus, et usque ad turrim centum cubitórum sanctificavérunt eam, usque ad turrim Hanáneel.
  12386 Nehemías	Neh	16	3	2	Et juxta eum ædificavérunt viri Jéricho: et juxta eum ædificávit Zachur fílius Amri.
  12387 Nehemías	Neh	16	3	3	Portam autem píscium ædificavérunt fílii Ásnaa: ipsi texérunt eam, et statuérunt valvas ejus, et seras, et vectes. Et juxta eos ædificávit Márimuth fílius Uríæ, fílii Accus.
  12388 Nehemías	Neh	16	3	4	Et juxta eum ædificávit Mosóllam fílius Barachíæ, fílii Mesézebel: et juxta eos ædificávit Sadoc fílius Báana.
  12389 Nehemías	Neh	16	3	5	Et juxta eos ædificavérunt Thecuéni: optimátes autem eórum non supposuérunt colla sua in ópere Dómini sui.
  12390 Nehemías	Neh	16	3	6	Et portam véterem ædificavérunt Jójada fílius Phásea, et Mosóllam fílius Besodía: ipsi texérunt eam, et statuérunt valvas ejus, et seras, et vectes.
  12391 Nehemías	Neh	16	3	7	Et juxta eos ædificavérunt Meltías Gabaonítes, et Jadon Meronathítes, viri de Gábaon et Maspha, pro duce qui erat in regióne trans flumen.
  12392 Nehemías	Neh	16	3	8	Et juxta eum ædificávit Éziel fílius Araía áurifex: et juxta eum ædificávit Ananías fílius pigmentárii: et dimisérunt Jerúsalem usque ad murum platéæ latióris.
  12393 Nehemías	Neh	16	3	9	Et juxta eum ædificávit Raphaía fílius Hur, princeps vici Jerúsalem.
  12394 Nehemías	Neh	16	3	10	Et juxta eum ædificávit Jedaía fílius Harómaph contra domum suam: et juxta eum ædificávit Hattus fílius Haseboníæ.
  12395 Nehemías	Neh	16	3	11	Médiam partem vici ædificávit Melchías fílius Herem, et Hasub fílius Phahath Moab, et turrim furnórum.
  12396 Nehemías	Neh	16	3	12	Et juxta eum ædificávit Sellum fílius Álohes, princeps médiæ partis vici Jerúsalem, ipse et fíliæ ejus.
  12397 Nehemías	Neh	16	3	13	Et portam vallis ædificávit Hanun, et habitatóres Zánoë: ipsi ædificavérunt eam, et statuérunt valvas ejus, et seras, et vectes, et mille cúbitos in muro usque ad portam sterquilínii.
  12398 Nehemías	Neh	16	3	14	Et portam sterquilínii ædificávit Melchías fílius Rechab, princeps vici Bethácharam: ipse ædificávit eam, et státuit valvas ejus, et seras, et vectes.
  12399 Nehemías	Neh	16	3	15	Et portam fontis ædificávit Sellum fílius Cholhóza, princeps pagi Maspha: ipse ædificávit eam, et texit, et státuit valvas ejus, et seras, et vectes, et muros piscínæ Síloë in hortum regis, et usque ad gradus qui descéndunt de civitáte David.
  12400 Nehemías	Neh	16	3	16	Post eum ædificávit Nehemías fílius Azboc, princeps dimídiæ partis vici Bethsur, usque contra sepúlchrum David, et usque ad piscínam quæ grandi ópere constrúcta est, et usque ad domum fórtium.	b
  12401 Nehemías	Neh	16	3	17	Post eum ædificavérunt Levítæ, Rehum fílius Benni: post eum ædificávit Hasebías princeps dimídiæ partis vici Ceílæ in vico suo.
  12402 Nehemías	Neh	16	3	18	Post eum ædificavérunt fratres eórum: Bavái fílius Énadad, princeps dimídiæ partis Ceílæ ...
  12403 Nehemías	Neh	16	3	19	Et ædificávit juxta eum Azer fílius Jósue, princeps Maspha, mensúram secúndam, contra ascénsum firmíssimi ánguli.	b
  12404 Nehemías	Neh	16	3	20	Post eum in monte ædificávit Baruch fílius Zachái mensúram secúndam, ab ángulo usque ad portam domus Elíasib sacerdótis magni.
  12405 Nehemías	Neh	16	3	21	Post eum ædificávit Mérimuth fílius Uríæ fílii Haccus, mensúram secúndam, a porta domus Elíasib, donec extenderétur domus Elíasib.
  12406 Nehemías	Neh	16	3	22	Et post eum ædificavérunt sacerdótes, viri de campéstribus Jordánis.
  12407 Nehemías	Neh	16	3	23	Post eum ædificávit Bénjamin et Hasub contra domum suam: et post eum ædificávit Azarías fílius Maasíæ fílii Ananíæ contra domum suam.
  12408 Nehemías	Neh	16	3	24	Post eum ædificávit Bénnui fílius Hénadad mensúram secúndam, a domo Azaríæ usque ad flexúram, et usque ad ángulum.
  12409 Nehemías	Neh	16	3	25	Phalel fílius Ozi contra flexúram, et turrim quæ éminet de domo regis excélsa, id est, in átrio cárceris: post eum Phadaía fílius Pharos.
  12410 Nehemías	Neh	16	3	26	Nathinǽi autem habitábant in Ophel usque contra portam aquárum ad oriéntem, et turrim quæ prominébat.
  12411 Nehemías	Neh	16	3	27	Post eum ædificavérunt Thecuéni mensúram secúndam e regióne, a turre magna et eminénte usque ad murum templi.
  12412 Nehemías	Neh	16	3	28	Sursum autem a porta equórum ædificavérunt sacerdótes, unusquísque contra domum suam.
  12413 Nehemías	Neh	16	3	29	Post eos ædificávit Sadoc fílius Emmer contra domum suam. Et post eum ædificávit Semaía fílius Secheníæ, custos portæ orientális.
  12414 Nehemías	Neh	16	3	30	Post eum ædificávit Hananía fílius Selemíæ, et Hanun fílius Seleph sextus, mensúram secúndam: post eum ædificávit Mosóllam fílius Barachíæ, contra gazophylácium suum. Post eum ædificávit Melchías fílius auríficis usque ad domum Nathinæórum, et scruta vendéntium contra portam judiciálem, et usque ad cœnáculum ánguli.
  12415 Nehemías	Neh	16	3	31	Et inter cœnáculum ánguli in porta gregis, ædificavérunt aurífices et negotiatóres.
  12416 Nehemías	Neh	16	4	1	Factum est autem, cum audísset Sanabállat quod ædificarémus murum, irátus est valde: et motus nimis subsannávit Judǽos,
  12417 Nehemías	Neh	16	4	2	et dixit coram frátribus suis, et frequéntia Samaritanórum: Quid Judǽi fáciunt imbecílles? num dimíttent eos gentes? num sacrificábunt, et complébunt in una die? numquid ædificáre póterunt lápides de acérvis púlveris, qui combústi sunt?
  12418 Nehemías	Neh	16	4	3	Sed et Tobías Ammanítes, próximus ejus, ait: Ædíficent: si ascénderit vulpes, transíliet murum eórum lapídeum.
  12419 Nehemías	Neh	16	4	4	Audi, Deus noster, quia facti sumus despéctui: convérte oppróbrium super caput eórum, et da eos in despectiónem in terra captivitátis.	b
  12420 Nehemías	Neh	16	4	5	Ne opérias iniquitátem eórum, et peccátum eórum coram fácie tua non deleátur, quia irrisérunt ædificántes.
  12421 Nehemías	Neh	16	4	6	Ítaque ædificávimus murum, et conjúnximus totum usque ad partem dimídiam: et provocátum est cor pópuli ad operándum.	b
  12422 Nehemías	Neh	16	4	7	Factum est autem, cum audísset Sanabállat, et Tobías, et Árabes, et Ammanítæ, et Azótii, quod obdúcta esset cicátrix muri Jerúsalem, et quod cœpíssent interrúpta conclúdi, iráti sunt nimis.
  12423 Nehemías	Neh	16	4	8	Et congregáti sunt omnes páriter ut venírent, et pugnárent contra Jerúsalem, et moliréntur insídias.
  12424 Nehemías	Neh	16	4	9	Et orávimus Deum nostrum, et posúimus custódes super murum die ac nocte contra eos.
  12425 Nehemías	Neh	16	4	10	Dixit autem Judas: Debilitáta est fortitúdo portántis, et humus nímia est, et nos non potérimus ædificáre murum.
  12426 Nehemías	Neh	16	4	11	Et dixérunt hostes nostri: Nésciant, et ignórent donec veniámus in médium eórum, et interficiámus eos, et cessáre faciámus opus.
  12427 Nehemías	Neh	16	4	12	Factum est autem veniéntibus Judǽis qui habitábant juxta eos, et dicéntibus nobis per decem vices, ex ómnibus locis quibus vénerant ad nos,
  12428 Nehemías	Neh	16	4	13	státui in loco post murum per circúitum pópulum in órdinem cum gládiis suis, et lánceis, et árcubus.
  12429 Nehemías	Neh	16	4	14	Et perspéxi atque surréxi: et aio ad optimátes et magistrátus, et ad réliquam partem vulgi: Nolíte timére a fácie eórum: Dómini magni et terríbilis mementóte, et pugnáte pro frátribus vestris, fíliis vestris, et filiábus vestris, et uxóribus vestris, et dómibus vestris.
  12430 Nehemías	Neh	16	4	15	Factum est autem, cum audíssent inimíci nostri nuntiátum esse nobis, dissipávit Deus consílium eórum. Et revérsi sumus omnes ad muros, unusquísque ad opus suum.
  12431 Nehemías	Neh	16	4	16	Et factum est a die illa, média pars júvenum eórum faciébat opus, et média paráta erat ad bellum: et lánceæ, et scuta, et arcus, et lorícæ, et príncipes post eos in omni domo Juda.	b
  12432 Nehemías	Neh	16	4	17	Ædificántium in muro, et portántium ónera, et imponéntium: una manu sua faciébat opus, et áltera tenébat gládium:
  12433 Nehemías	Neh	16	4	18	ædificéntium enim unusquísque gládio erat accínctus renes. Et ædificábant, et clangébant búccina juxta me.
  12434 Nehemías	Neh	16	4	19	Et dixi ad optimátes, et ad magistrátus, et ad réliquam partem vulgi: Opus grande est et latum, et nos separáti sumus in muro procul alter ab áltero:
  12435 Nehemías	Neh	16	4	20	in loco quocúmque audiéritis clangórem tubæ, illuc concúrrite ad nos: Deus noster pugnábit pro nobis.
  12436 Nehemías	Neh	16	4	21	Et nos ipsi faciámus opus, et média pars nostrum téneat lánceas ab ascénsu auróræ donec egrediántur astra.
  12437 Nehemías	Neh	16	4	22	In témpore quoque illo dixi pópulo: Unusquísque cum púero suo máneat in médio Jerúsalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operándum.
  12438 Nehemías	Neh	16	4	23	Ego autem et fratres mei, et púeri mei, et custódes, qui erant post me, non deponebámus vestiménta nostra: unusquísque tantum nudabátur ad baptísmum.
  12439 Nehemías	Neh	16	5	1	Et factus est clamor pópuli et uxórum ejus magnus advérsus fratres suos Judǽos.
  12440 Nehemías	Neh	16	5	2	Et erant qui dícerent: Fílii nostri et fíliæ nostræ multæ sunt nimis: accipiámus pro prétio eórum fruméntum, et comedámus, et vivámus.
  12441 Nehemías	Neh	16	5	3	Et erant qui dícerent: Agros nostros, et víneas, et domus nostras opponámus, et accipiámus fruméntum in fame.
  12442 Nehemías	Neh	16	5	4	Et álii dicébant: Mútuo sumámus pecúnias in tribúta regis, demúsque agros nostros et víneas:
  12443 Nehemías	Neh	16	5	5	et nunc sicut carnes fratrum nostrórum, sic carnes nostræ sunt: et sicut fílii eórum, ita et fílii nostri: ecce nos subjugámus fílios nostros et fílias nostras in servitútem, et de filiábus nostris sunt fámulæ, nec habémus unde possint rédimi: et agros nostros et víneas nostras álii póssident.
  12444 Nehemías	Neh	16	5	6	Et irátus sum nimis cum audíssem clamórem eórum secúndum verba hæc:	b
  12445 Nehemías	Neh	16	5	7	cogitavítque cor meum mecum, et increpávi optimátes et magistrátus, et dixi eis: Usurásne sínguli a frátribus vestris exígitis? Et congregávi advérsum eos conciónem magnam,
  12446 Nehemías	Neh	16	5	8	et dixi eis: Nos, ut scitis, redémimus fratres nostros Judǽos, qui vénditi fúerant géntibus secúndum possibilitátem nostram: et vos ígitur vendétis fratres vestros, et redimémus eos? Et siluérunt, nec invenérunt quid respondérent.
  12447 Nehemías	Neh	16	5	9	Dixíque ad eos: Non est bona res quam fácitis: quare non in timóre Dei nostri ambulástis, ne exprobrétur nobis a géntibus inimícis nostris?
  12448 Nehemías	Neh	16	5	10	Et ego, et fratres mei, et púeri mei commodávimus plúrimis pecúniam et fruméntum. Non repetámus in commúne istud: æs aliénum concedámus quod debétur nobis.
  12449 Nehemías	Neh	16	5	11	Réddite eis hódie agros suos, et víneas suas, et olivéta sua, et domos suas: quin pótius et centésimum pecúniæ, fruménti, vini et ólei, quam exígere solétis ab eis, date pro illis.
  12450 Nehemías	Neh	16	5	12	Et dixérunt: Reddémus, et ab eis nihil quærémus: sicque faciémus ut loquéris. Et vocávi sacerdótes, et adjurávi eos ut fácerent juxta quod díxeram.
  12451 Nehemías	Neh	16	5	13	Ínsuper excússi sinum meum, et dixi: Sic excútiat Deus omnem virum qui non compléverit verbum istud, de domo sua, et de labóribus suis: sic excutiátur, et vácuus fiat. Et dixit univérsa multitúdo: Amen: et laudavérunt Deum. Fecit ergo pópulus sicut erat dictum.
  12452 Nehemías	Neh	16	5	14	A die autem illa, qua præcéperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigésimo usque ad annum trigésimum secúndum Artaxérxis regis per annos duódecim, ego et fratres mei annónas quæ dúcibus debebántur non comédimus.	b
  12453 Nehemías	Neh	16	5	15	Duces autem primi, qui fúerant ante me, gravavérunt pópulum, et accepérunt ab eis in pane, et vino, et pecúnia, quotídie siclos quadragínta: sed et minístri eórum depressérunt pópulum. Ego autem non feci ita propter timórem Dei:
  12454 Nehemías	Neh	16	5	16	quin pótius in ópere muri ædificávi, et agrum non emi, et omnes púeri mei congregáti ad opus erant.
  12455 Nehemías	Neh	16	5	17	Judǽi quoque et magistrátus centum quinquagínta viri, et qui veniébant ad nos de géntibus quæ in circúitu nostro sunt, in mensa mea erant.
  12456 Nehemías	Neh	16	5	18	Parabátur autem mihi per dies síngulos bos unus, aríetes sex elécti, excéptis volatílibus, et inter dies decem vina divérsa, et ália multa tribuébam: ínsuper et annónas ducátus mei non quæsívi: valde enim attenuátus erat pópulus.
  12457 Nehemías	Neh	16	5	19	Meménto mei, Deus meus, in bonum, secúndum ómnia quæ feci pópulo huic.
  12458 Nehemías	Neh	16	6	1	Factum est autem, cum audísset Sanabállat, et Tobías, et Gossem Arabs, et céteri inimíci nostri, quod ædificássem ego murum, et non esset in ipso resídua interrúptio (usque ad tempus autem illud valvas non posúeram in portis),
  12459 Nehemías	Neh	16	6	2	misérunt Sanabállat et Gossem ad me, dicéntes: Veni, et percutiámus fœdus páriter in vículis in campo Ono. Ipsi autem cogitábant ut fácerent mihi malum.
  12460 Nehemías	Neh	16	6	3	Misi ergo ad eos núntios, dicens: Opus grande ego fácio, et non possum descéndere, ne forte negligátur cum vénero, et descéndero ad vos.
  12461 Nehemías	Neh	16	6	4	Misérunt autem ad me secúndum verbum hoc per quátuor vices: et respóndi eis juxta sermónem priórem.
  12462 Nehemías	Neh	16	6	5	Et misit ad me Sanabállat juxta verbum prius quinta vice púerum suum, et epístolam habébat in manu sua scriptam hoc modo:
  12463 Nehemías	Neh	16	6	6	In géntibus audítum est, et Gossem dixit, quod tu et Judǽi cogitétis rebelláre, et proptérea ædífices murum, et leváre te velis super eos regem: propter quam causam
  12464 Nehemías	Neh	16	6	7	et prophétas posúeris, qui prǽdicent de te in Jerúsalem, dicéntes: Rex in Judǽa est. Auditúrus est rex verba hæc: idcírco nunc veni, ut ineámus consílium páriter.
  12465 Nehemías	Neh	16	6	8	Et misi ad eos, dicens: Non est factum secúndum verba hæc, quæ tu loquéris: de corde enim tuo tu compónis hæc.
  12466 Nehemías	Neh	16	6	9	Omnes enim hi terrébant nos, cogitántes quod cessárent manus nostræ ab ópere, et quiescerémus: quam ob causam magis confortávi manus meas.	b
  12467 Nehemías	Neh	16	6	10	Et ingréssus sum domum Semaíæ fílii Dalaíæ fílii Metábeel secréto. Qui ait: Tractémus nobíscum in domo Dei in médio templi, et claudámus portas ædis: quia ventúri sunt ut interfíciant te, et nocte ventúri sunt ad occidéndum te.
  12468 Nehemías	Neh	16	6	11	Et dixi: Num quisquam símilis mei fugit? et quis ut ego ingrediétur templum, et vivet? non ingrédiar.
  12469 Nehemías	Neh	16	6	12	Et intelléxi quod Deus non misísset eum, sed quasi vatícinans locútus esset ad me, et Tobías et Sanabállat conduxíssent eum.
  12470 Nehemías	Neh	16	6	13	Accéperat enim prétium, ut térritus fácerem, et peccárem, et habérent malum quod exprobrárent mihi.
  12471 Nehemías	Neh	16	6	14	Meménto mei, Dómine, pro Tobía et Sanabállat, juxta ópera eórum tália: sed et Noadíæ prophétæ, et ceterórum prophetárum, qui terrébant me.
  12472 Nehemías	Neh	16	6	15	Complétus est autem murus vigésimo quinto die mensis Elul, quinquagínta duóbus diébus.	b
  12473 Nehemías	Neh	16	6	16	Factum est ergo cum audíssent omnes inimíci nostri, ut timérent univérsæ gentes quæ erant in circúitu nostro, et concíderent intra semetípsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
  12474 Nehemías	Neh	16	6	17	Sed et in diébus illis multæ optimátum Judæórum epístolæ mittebántur ad Tobíam, et a Tobía veniébant ad eos.	b
  12475 Nehemías	Neh	16	6	18	Multi enim erant in Judǽa habéntes juraméntum ejus, quia gener erat Secheníæ fílii Área, et Jóhanan fílius ejus accéperat fíliam Mosóllam fílii Barachíæ:
  12476 Nehemías	Neh	16	6	19	sed et laudábant eum coram me, et verba mea nuntiábant ei: et Tobías mittébat epístolas ut terréret me.
  12477 Nehemías	Neh	16	7	1	Postquam autem ædificátus est murus, et pósui valvas, et recénsui janitóres, et cantóres, et Levítas,
  12478 Nehemías	Neh	16	7	2	præcépi Hánani fratri meo, et Hananíæ príncipi domus de Jerúsalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus céteris videbátur),
  12479 Nehemías	Neh	16	7	3	et dixi eis: Non aperiántur portæ Jerúsalem usque ad calórem solis. Cumque adhuc assísterent, clausæ portæ sunt, et oppilátæ: et pósui custódes de habitatóribus Jerúsalem, síngulos per vices suas, et unumquémque contra domum suam.
  12480 Nehemías	Neh	16	7	4	Cívitas autem erat lata nimis et grandis, et pópulus parvus in médio ejus, et non erant domus ædificátæ.	b
  12481 Nehemías	Neh	16	7	5	Deus autem dedit in corde meo, et congregávi optimátes, et magistrátus, et vulgus, ut recensérem eos: et invéni librum census eórum qui ascénderant primum, et invéntum est scriptum in eo.
  12482 Nehemías	Neh	16	7	6	Isti fílii provínciæ, qui ascendérunt de captivitáte migrántium, quos transtúlerat Nabuchodónosor rex Babylónis, et revérsi sunt in Jerúsalem et in Judǽam, unusquísque in civitátem suam.	b
  12483 Nehemías	Neh	16	7	7	Qui venérunt cum Zoróbabel, Jósue, Nehemías, Azarías, Raamías, Nahamáni, Mardochǽus, Belsam, Méspharath, Begóai, Nahum, Báana. Númerus virórum pópuli Ísraël:
  12484 Nehemías	Neh	16	7	8	fílii Pharos, duo míllia centum septuagínta duo:
  12485 Nehemías	Neh	16	7	9	fílii Saphatía, trecénti septuagínta duo:
  12486 Nehemías	Neh	16	7	10	fílii Área, sexcénti quinquagínta duo:
  12487 Nehemías	Neh	16	7	11	fílii Phaháthmoab filiórum Jósue et Joab, duo míllia octingénti decem et octo:
  12488 Nehemías	Neh	16	7	12	fílii Ælam, mille ducénti quinquagínta quátuor:
  12489 Nehemías	Neh	16	7	13	fílii Zéthua, octingénti quadragínta quinque:
  12490 Nehemías	Neh	16	7	14	fílii Zachái, septingénti sexagínta:
  12491 Nehemías	Neh	16	7	15	fílii Bánnui, sexcénti quadragínta octo:
  12492 Nehemías	Neh	16	7	16	fílii Bébai, sexcénti vigínti octo:
  12493 Nehemías	Neh	16	7	17	fílii Azgad, duo míllia trecénti vigínti duo:
  12494 Nehemías	Neh	16	7	18	fílii Adónicam, sexcénti sexagínta septem:
  12495 Nehemías	Neh	16	7	19	fílii Beguái, duo míllia sexagínta septem:
  12496 Nehemías	Neh	16	7	20	fílii Adin, sexcénti quinquagínta quinque:
  12497 Nehemías	Neh	16	7	21	fílii Ater, fílii Hezecíæ, nonagínta octo:
  12498 Nehemías	Neh	16	7	22	fílii Hasem, trecénti vigínti octo:
  12499 Nehemías	Neh	16	7	23	fílii Bésai, trecénti vigínti quátuor:
  12500 Nehemías	Neh	16	7	24	fílii Hareph, centum duódecim:
  12501 Nehemías	Neh	16	7	25	fílii Gábaon, nonagínta quinque:
  12502 Nehemías	Neh	16	7	26	fílii Béthlehem et Nétupha, centum octogínta octo.
  12503 Nehemías	Neh	16	7	27	Viri Ánathoth, centum vigínti octo.
  12504 Nehemías	Neh	16	7	28	Viri Betházmoth, quadragínta duo.
  12505 Nehemías	Neh	16	7	29	Viri Cariathíarim, Cephíra, et Beroth, septingénti quadragínta tres.
  12506 Nehemías	Neh	16	7	30	Viri Rama et Geba, sexcénti vigínti unus.
  12507 Nehemías	Neh	16	7	31	Viri Machmas, centum vigínti duo.
  12508 Nehemías	Neh	16	7	32	Viri Bethel et Hai, centum vigínti tres.
  12509 Nehemías	Neh	16	7	33	Viri Nebo altérius, quinquagínta duo.
  12510 Nehemías	Neh	16	7	34	Viri Ælam altérius, mille ducénti quinquagínta quátuor.
  12511 Nehemías	Neh	16	7	35	Fílii Harem, trecénti vigínti.
  12512 Nehemías	Neh	16	7	36	Fílii Jéricho, trecénti quadragínta quinque.
  12513 Nehemías	Neh	16	7	37	Fílii Lod Hadid et Ono, septingénti vigínti unus.
  12514 Nehemías	Neh	16	7	38	Fílii Sénaa, tria míllia nongénti trigínta.
  12515 Nehemías	Neh	16	7	39	Sacerdótes: fílii Idaía in domo Jósue, nongénti septuagínta tres.	b
  12516 Nehemías	Neh	16	7	40	Fílii Emmer, mille quinquagínta duo.
  12517 Nehemías	Neh	16	7	41	Fílii Phashur, mille ducénti quadragínta septem.
  12518 Nehemías	Neh	16	7	42	Fílii Arem, mille decem et septem. Levítæ:
  12519 Nehemías	Neh	16	7	43	fílii Jósue et Cédmihel filiórum
  12520 Nehemías	Neh	16	7	44	Oduíæ, septuagínta quátuor. Cantóres:
  12521 Nehemías	Neh	16	7	45	fílii Asaph, centum quadragínta octo.
  12522 Nehemías	Neh	16	7	46	Janitóres: fílii Sellum, fílii Ater, fílii Telmon, fílii Accub, fílii Hátita, fílii Sobái: centum trigínta octo.
  12523 Nehemías	Neh	16	7	47	Nathinǽi: fílii Soha, fílii Hasúpha, fílii Tébbaoth,	b
  12524 Nehemías	Neh	16	7	48	fílii Ceros, fílii Síaa, fílii Phadon, fílii Lébana, fílii Hágaba, fílii Sélmai,
  12525 Nehemías	Neh	16	7	49	fílii Hanan, fílii Geddel, fílii Gaher,
  12526 Nehemías	Neh	16	7	50	fílii Raaía, fílii Rasin, fílii Necóda,
  12527 Nehemías	Neh	16	7	51	fílii Gezem, fílii Aza, fílii Phásea,
  12528 Nehemías	Neh	16	7	52	fílii Bésai, fílii Munim, fílii Nephússim,
  12529 Nehemías	Neh	16	7	53	fílii Bacbuc, fílii Hacúpha, fílii Harhur,
  12530 Nehemías	Neh	16	7	54	fílii Besloth, fílii Mahída, fílii Harsa,
  12531 Nehemías	Neh	16	7	55	fílii Bercos, fílii Sísara, fílii Thema,
  12532 Nehemías	Neh	16	7	56	fílii Násia, fílii Hatípha,
  12533 Nehemías	Neh	16	7	57	fílii servórum Salomónis, fílii Sóthai, fílii Sóphereth, fílii Pharída,
  12534 Nehemías	Neh	16	7	58	fílii Jáhala, fílii Darcon, fílii Jeddel,
  12535 Nehemías	Neh	16	7	59	fílii Saphatía, fílii Hatil, fílii Phóchereth, qui erat ortus ex Sábaim fílio Amon.
  12536 Nehemías	Neh	16	7	60	Omnes Nathinǽi, et fílii servórum Salomónis, trecénti nonagínta duo.
  12537 Nehemías	Neh	16	7	61	Hi sunt autem qui ascendérunt de Thélmela, Thelhársa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuérunt indicáre domum patrum suórum, et semen suum, utrum ex Ísraël essent,	b
  12538 Nehemías	Neh	16	7	62	fílii Dalaía, fílii Tobía, fílii Necóda, sexcénti quadragínta duo.
  12539 Nehemías	Neh	16	7	63	Et de sacerdótibus, fílii Había, fílii Accos, fílii Berzellái, qui accépit de filiábus Berzellái Galaadítis uxórem, et vocátus est nómine eórum.
  12540 Nehemías	Neh	16	7	64	Hi quæsiérunt scriptúram suam in censu, et non invenérunt: et ejécti sunt de sacerdótio.
  12541 Nehemías	Neh	16	7	65	Dixítque Athérsatha eis ut non manducárent de Sanctis sanctórum, donec staret sacérdos doctus et erudítus.
  12542 Nehemías	Neh	16	7	66	Omnis multitúdo quasi vir unus quadragínta duo míllia trecénti sexagínta,	b
  12543 Nehemías	Neh	16	7	67	absque servis et ancíllis eórum, qui erant septem míllia trecénti trigínta septem, et inter eos cantóres et cantatríces, ducénti quadragínta quinque.
  12544 Nehemías	Neh	16	7	68	Equi eórum, septingénti trigínta sex: muli eórum, ducénti quadragínta quinque:
  12545 Nehemías	Neh	16	7	69	caméli eórum, quadringénti trigínta quinque: ásini, sex míllia septingénti vigínti.
  12546 Nehemías	Neh	16	7	70	Nonnúlli autem de princípibus familiárum dedérunt in opus. Athérsatha dedit in thesáurum auri drachmas mille, phíalas quinquagínta, túnicas sacerdotáles quingéntas trigínta.	b
  12547 Nehemías	Neh	16	7	71	Et de princípibus familiárum dedérunt in thesáurum óperis, auri drachmas vigínti míllia, et argénti mnas duo míllia ducéntas.
  12548 Nehemías	Neh	16	7	72	Et quod dedit réliquus pópulus, auri drachmas vigínti míllia, et argénti mnas duo míllia, et túnicas sacerdotáles sexagínta septem.
  12549 Nehemías	Neh	16	7	73	Habitavérunt autem sacerdótes, et Levítæ, et janitóres, et cantóres, et réliquum vulgus, et Nathinǽi, et omnis Ísraël, in civitátibus suis.	b
  12550 Nehemías	Neh	16	8	1	Et vénerat mensis séptimus: fílii autem Ísraël erant in civitátibus suis. Congregatúsque est omnis pópulus quasi vir unus ad platéam quæ est ante portam aquárum: et dixérunt Esdræ scribæ ut afférret librum legis Móysi, quam præcéperat Dóminus Israéli.
  12551 Nehemías	Neh	16	8	2	Áttulit ergo Esdras sacérdos legem coram multitúdine virórum et mulíerum, cunctísque qui póterant intellígere, in die prima mensis séptimi.
  12552 Nehemías	Neh	16	8	3	Et legit in eo apérte in platéa quæ erat ante portam aquárum, de mane usque ad médiam diem, in conspéctu virórum et mulíerum, et sapiéntium: et aures omnis pópuli erant eréctæ ad librum.
  12553 Nehemías	Neh	16	8	4	Stetit autem Esdras scriba super gradum lígneum, quem fécerat ad loquéndum: et stetérunt juxta eum Mathathías, et Semeía, et Anía, et Uría, et Helcía, et Maasía, ad déxteram ejus: et ad sinístram, Phadaía, Mísaël, et Melchía, et Hasum, et Hasbádana, Zacharía, et Mosóllam.
  12554 Nehemías	Neh	16	8	5	Et apéruit Esdras librum coram omni pópulo: super univérsum quippe pópulum eminébat: et cum aperuísset eum, stetit omnis pópulus.
  12555 Nehemías	Neh	16	8	6	Et benedíxit Esdras Dómino Deo magno: et respóndit omnis pópulus: Amen, amen, élevans manus suas: et incurváti sunt, et adoravérunt Deum proni in terram.
  12556 Nehemías	Neh	16	8	7	Porro Jósue, et Bani, et Serebía, Jamin, Accub, Sépthai, Odía, Maasía, Celíta, Azarías, Józabed, Hanan, Phalaía, Levítæ, siléntium faciébant in pópulo ad audiéndam legem: pópulus autem stabat in gradu suo.
  12557 Nehemías	Neh	16	8	8	Et legérunt in libro legis Dei distíncte, et apérte ad intelligéndum: et intellexérunt cum legerétur.
  12558 Nehemías	Neh	16	8	9	Dixit autem Nehemías (ipse est Athérsatha) et Esdras sacérdos et scriba, et Levítæ interpretántes univérso pópulo: Dies sanctificátus est Dómino Deo nostro: nolíte lugére, et nolíte flere. Flebat enim omnis pópulus cum audíret verba legis.
  12559 Nehemías	Neh	16	8	10	Et dixit eis: Ite, comédite pínguia, et bíbite mulsum, et míttite partes his qui non præparavérunt sibi, quia sanctus dies Dómini est: et nolíte contristári: gáudium étenim Dómini est fortitúdo nostra.
  12560 Nehemías	Neh	16	8	11	Levítæ autem siléntium faciébant in omni pópulo, dicéntes: Tacéte, quia dies sanctus est, et nolíte dolére.
  12561 Nehemías	Neh	16	8	12	Ábiit ítaque omnis pópulus ut coméderet, et bíberet, et mítteret partes, et fáceret lætítiam magnam: quia intelléxerant verba quæ docúerat eos.
  12562 Nehemías	Neh	16	8	13	Et in die secúndo congregáti sunt príncipes familiárum univérsi pópuli, sacerdótes et Levítæ, ad Esdram scribam, ut interpretarétur eis verba legis.	b
  12563 Nehemías	Neh	16	8	14	Et invenérunt scriptum in lege præcepísse Dóminum in manu Móysi ut hábitent fílii Ísraël in tabernáculis in die solémni, mense séptimo:
  12564 Nehemías	Neh	16	8	15	et ut prǽdicent, et divúlgent vocem in univérsis úrbibus suis, et in Jerúsalem, dicéntes: Egredímini in montem, et afférte frondes olívæ, et frondes ligni pulchérrimi, frondes myrti, et ramos palmárum, et frondes ligni nemorósi, ut fiant tabernácula, sicut scriptum est.
  12565 Nehemías	Neh	16	8	16	Et egréssus est pópulus, et attulérunt. Fecerúntque sibi tabernácula unusquísque in dómate suo: et in átriis suis, et in átriis domus Dei, et in platéa portæ aquárum, et in platéa portæ Éphraim.
  12566 Nehemías	Neh	16	8	17	Fecit ergo univérsa ecclésia eórum qui redíerant de captivitáte, tabernácula, et habitavérunt in tabernáculis: non enim fécerant a diébus Jósue fílii Nun táliter fílii Ísraël usque ad diem illum. Et fuit lætítia magna nimis.
  12567 Nehemías	Neh	16	8	18	Legit autem in libro legis Dei per dies síngulos, a die primo usque ad diem novíssimum. Et fecérunt solemnitátem septem diébus, et in die octávo colléctam juxta ritum.
  12568 Nehemías	Neh	16	9	1	In die autem vigésimo quarto mensis hujus, convenérunt fílii Ísraël in jejúnio et in saccis, et humus super eos.
  12569 Nehemías	Neh	16	9	2	Et separátum est semen filiórum Ísraël ab omni fílio alienígena: et stetérunt, et confitebántur peccáta sua, et iniquitátes patrum suórum.
  12570 Nehemías	Neh	16	9	3	Et consurrexérunt ad standum: et legérunt in volúmine legis Dómini Dei sui, quater in die, et quater confitebántur, et adorábant Dóminum Deum suum.
  12571 Nehemías	Neh	16	9	4	Surrexérunt autem super gradum Levitárum Jósue, et Bani, et Cédmihel, Sabanía, Bonni, Sarebías, Bani, et Chánani: et clamavérunt voce magna ad Dóminum Deum suum.
  12572 Nehemías	Neh	16	9	5	Et dixérunt Levítæ Jósue, et Cédmihel, Bonni, Hasebnía, Serebía, Odaía, Sebnía, Phathathía: Súrgite, benedícite Dómino Deo vestro ab ætérno usque in ætérnum: et benedícant nómini glóriæ tuæ excélso in omni benedictióne et laude.	b
  12573 Nehemías	Neh	16	9	6	Tu ipse, Dómine, solus, tu fecísti cælum, et cælum cælórum, et omnem exércitum eórum: terram, et univérsa quæ in ea sunt: mária, et ómnia quæ in eis sunt: et tu vivíficas ómnia hæc, et exércitus cæli te adórat.
  12574 Nehemías	Neh	16	9	7	Tu ipse, Dómine Deus, qui elegísti Abram, et eduxísti eum de igne Chaldæórum, et posuísti nomen ejus Ábraham:
  12575 Nehemías	Neh	16	9	8	et invenísti cor ejus fidéle coram te, et percussísti cum eo fœdus ut dares ei terram Chananǽi, Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Jebusǽi, et Gergesǽi, ut dares sémini ejus: et implésti verba tua, quóniam justus es.
  12576 Nehemías	Neh	16	9	9	Et vidísti afflictiónem patrum nostrórum in Ægýpto, clamorémque eórum audísti super mare Rubrum.
  12577 Nehemías	Neh	16	9	10	Et dedísti signa atque porténta in Pharaóne, et in univérsis servis ejus, et in omni pópulo terræ illíus: cognovísti enim quia supérbe égerant contra eos: et fecísti tibi nomen, sicut et in hac die.
  12578 Nehemías	Neh	16	9	11	Et mare divisísti ante eos, et transiérunt per médium maris in sicco: persecutóres autem eórum projecísti in profúndum, quasi lápidem in aquas válidas.	b
  12579 Nehemías	Neh	16	9	12	Et in colúmna nubis ductor eórum fuísti per diem, et in colúmna ignis per noctem, ut apparéret eis via per quam ingrediebántur.
  12580 Nehemías	Neh	16	9	13	Ad montem quoque Sínai descendísti, et locútus es cum eis de cælo, et dedísti eis judícia recta, et legem veritátis, cæremónias, et præcépta bona:
  12581 Nehemías	Neh	16	9	14	et sábbatum sanctificátum tuum ostendísti eis: et mandáta, et cæremónias, et legem præcepísti eis in manu Móysi servi tui.
  12582 Nehemías	Neh	16	9	15	Panem quoque de cælo dedísti eis in fame eórum, et aquam de petra eduxísti eis sitiéntibus, et dixísti eis ut ingrederéntur et possidérent terram, super quam levásti manum tuam ut tráderes eis.
  12583 Nehemías	Neh	16	9	16	Ipsi vero et patres nostri supérbe egérunt, et induravérunt cervíces suas, et non audiérunt mandáta tua.	b
  12584 Nehemías	Neh	16	9	17	Et noluérunt audíre, et non sunt recordáti mirabílium tuórum quæ féceras eis. Et induravérunt cervíces suas, et dedérunt caput ut converteréntur ad servitútem suam, quasi per contentiónem. Tu autem, Deus propítius, clemens, et miséricors, longánimis, et multæ miseratiónis, non dereliquísti eos,
  12585 Nehemías	Neh	16	9	18	et quidem cum fecíssent sibi vítulum conflátilem, et dixíssent: Iste est deus tuus, qui edúxit te de Ægýpto: fecerúntque blasphémias magnas:
  12586 Nehemías	Neh	16	9	19	tu autem in misericórdiis tuis multis non dimisísti eos in desérto: colúmna nubis non recéssit ab eis per diem ut dúceret eos in viam, et colúmna ignis per noctem ut osténderet eis iter per quod ingrederéntur.
  12587 Nehemías	Neh	16	9	20	Et spíritum tuum bonum dedísti, qui docéret eos: et manna tuum non prohibuísti ab ore eórum, et aquam dedísti eis in siti.
  12588 Nehemías	Neh	16	9	21	Quadragínta annis pavísti eos in desérto, nihílque eis défuit: vestiménta eórum non inveteravérunt, et pedes eórum non sunt attríti.
  12589 Nehemías	Neh	16	9	22	Et dedísti eis regna, et pópulos, et partítus es eis sortes: et possedérunt terram Sehon, et terram regis Hésebon, et terram Og regis Basan.	b
  12590 Nehemías	Neh	16	9	23	Et multiplicásti fílios eórum sicut stellas cæli, et adduxísti eos ad terram de qua díxeras pátribus eórum ut ingrederéntur et possidérent.
  12591 Nehemías	Neh	16	9	24	Et venérunt fílii, et possedérunt terram, et humiliásti coram eis habitatóres terræ Chananǽos, et dedísti eos in manu eórum, et reges eórum, et pópulos terræ, ut fácerent eis sicut placébant illis.
  12592 Nehemías	Neh	16	9	25	Cepérunt ítaque urbes munítas et humum pinguem, et possedérunt domos plenas cunctis bonis: cistérnas ab áliis fabricátas, víneas, et olivéta, et ligna pomífera multa: et comedérunt, et saturáti sunt, et impinguáti sunt, et abundavérunt delíciis in bonitáte tua magna.
  12593 Nehemías	Neh	16	9	26	Provocavérunt autem te ad iracúndiam, et recessérunt a te, et projecérunt legem tuam post terga sua: et prophétas tuos occidérunt, qui contestabántur eos ut reverteréntur ad te: fecerúntque blasphémias grandes.	b
  12594 Nehemías	Neh	16	9	27	Et dedísti eos in manu hóstium suórum, et afflixérunt eos. Et in témpore tribulatiónis suæ clamavérunt ad te, et tu de cælo audísti, et secúndum miseratiónes tuas multas dedísti eis salvatóres, qui salvárent eos de manu hóstium suórum.
  12595 Nehemías	Neh	16	9	28	Cumque requievíssent, revérsi sunt ut fácerent malum in conspéctu tuo, et dereliquísti eos in manu inimicórum suórum, et possedérunt eos. Conversíque sunt, et clamavérunt ad te: tu autem de cælo exaudísti, et liberásti eos in misericórdiis tuis, multis tempóribus.
  12596 Nehemías	Neh	16	9	29	Et contestátus es eos ut reverteréntur ad legem tuam. Ipsi vero supérbe egérunt, et non audiérunt mandáta tua, et in judíciis tuis peccavérunt, quæ fáciet homo, et vivet in eis: et dedérunt húmerum recedéntem, et cervícem suam induravérunt, nec audiérunt.
  12597 Nehemías	Neh	16	9	30	Et protraxísti super eos annos multos, et contestátus es eos in spíritu tuo per manum prophetárum tuórum: et non audiérunt, et tradidísti eos in manu populórum terrárum.
  12598 Nehemías	Neh	16	9	31	In misericórdiis autem tuis plúrimis non fecísti eos in consumptiónem, nec dereliquísti eos: quóniam Deus miseratiónum et clemens es tu.
  12599 Nehemías	Neh	16	9	32	Nunc ítaque Deus noster magne, fortis et terríbilis, custódiens pactum et misericórdiam, ne avértas a fácie tua omnem labórem, qui invénit nos, reges nostros, et príncipes nostros, et sacerdótes nostros, et prophétas nostros, et patres nostros, et omnem pópulum tuum a diébus regis Assur usque in diem hanc.	b
  12600 Nehemías	Neh	16	9	33	Et tu justus es in ómnibus quæ venérunt super nos: quia veritátem fecísti, nos autem ímpie égimus.
  12601 Nehemías	Neh	16	9	34	Reges nostri, príncipes nostri, sacerdótes nostri et patres nostri non fecérunt legem tuam, et non attendérunt mandáta tua, et testimónia tua quæ testificátus es in eis.
  12602 Nehemías	Neh	16	9	35	Et ipsi in regnis suis, et in bonitáte tua multa quam déderas eis, et in terra latíssima et pingui quam tradíderas in conspéctu eórum, non serviérunt tibi, nec revérsi sunt a stúdiis suis péssimis.
  12603 Nehemías	Neh	16	9	36	Ecce nos ipsi hódie servi sumus: et terra quam dedísti pátribus nostris ut coméderent panem ejus, et quæ bona sunt ejus, et nos ipsi servi sumus in ea.
  12604 Nehemías	Neh	16	9	37	Et fruges ejus multiplicántur régibus quos posuísti super nos propter peccáta nostra: et corpóribus nostris dominántur, et juméntis nostris secúndum voluntátem suam: et in tribulatióne magna sumus.
  12605 Nehemías	Neh	16	9	38	Super ómnibus ergo his nos ipsi percútimus fœdus, et scríbimus: et signant príncipes nostri, Levítæ nostri, et sacerdótes nostri.
  12606 Nehemías	Neh	16	10	1	Signatóres autem fuérunt Nehemías, Athérsatha fílius Hachélai, et Sedecías,
  12607 Nehemías	Neh	16	10	2	Saraías, Azarías, Jeremías,
  12608 Nehemías	Neh	16	10	3	Pheshur, Amarías, Melchías,
  12609 Nehemías	Neh	16	10	4	Hattus, Sebenía, Melluch,
  12610 Nehemías	Neh	16	10	5	Harem, Mérimuth, Obdías,
  12611 Nehemías	Neh	16	10	6	Dániel, Genthon, Baruch,
  12612 Nehemías	Neh	16	10	7	Mosóllam, Abía, Míamin,
  12613 Nehemías	Neh	16	10	8	Maazía, Bélgai, Semeía: hi sacerdótes.
  12614 Nehemías	Neh	16	10	9	Porro Levítæ, Jósue fílius Azaníæ, Bénnui de fíliis Hénadad, Cédmihel,
  12615 Nehemías	Neh	16	10	10	et fratres eórum, Sebenía, Odaía, Celíta, Phalaía, Hanan,
  12616 Nehemías	Neh	16	10	11	Micha, Rohob, Hasebía,
  12617 Nehemías	Neh	16	10	12	Zachur, Serebía, Sabanía,
  12618 Nehemías	Neh	16	10	13	Odaía, Bani, Banínu.
  12619 Nehemías	Neh	16	10	14	Cápita pópuli, Pharos, Phaháthmoab, Ælam, Zethu, Bani,
  12620 Nehemías	Neh	16	10	15	Bonni, Azgad, Bébai,
  12621 Nehemías	Neh	16	10	16	Adonía, Begóai, Adin,
  12622 Nehemías	Neh	16	10	17	Ater, Hezecía, Azur,
  12623 Nehemías	Neh	16	10	18	Odaía, Hasum, Bésai,
  12624 Nehemías	Neh	16	10	19	Hareph, Ánathoth, Nébai,
  12625 Nehemías	Neh	16	10	20	Megphías, Mosóllam, Hazir,
  12626 Nehemías	Neh	16	10	21	Mesízabel, Sadoc, Jéddua,
  12627 Nehemías	Neh	16	10	22	Pheltía, Hanan, Anaía,
  12628 Nehemías	Neh	16	10	23	Osée, Hananía, Hasub,
  12629 Nehemías	Neh	16	10	24	Álohes, Phálea, Sobec,
  12630 Nehemías	Neh	16	10	25	Rehum, Hasébna, Maasía,
  12631 Nehemías	Neh	16	10	26	Echaía, Hanan, Anan,
  12632 Nehemías	Neh	16	10	27	Melluch, Haran, Báana.
  12633 Nehemías	Neh	16	10	28	Et réliqui de pópulo, sacerdótes, Levítæ, janitóres, et cantóres, Nathinǽi, et omnes qui se separavérunt de pópulis terrárum ad legem Dei, uxóres eórum, fílii eórum, et fíliæ eórum,	b
  12634 Nehemías	Neh	16	10	29	omnes qui póterant sápere spondéntes pro frátribus suis, optimátes eórum, et qui veniébant ad pollicéndum et jurándum ut ambulárent in lege Dei, quam déderat in manu Móysi servi Dei: ut fácerent et custodírent univérsa mandáta Dómini Dei nostri, et judícia ejus et cæremónias ejus:
  12635 Nehemías	Neh	16	10	30	et ut non darémus fílias nostras pópulo terræ, et fílias eórum non acciperémus fíliis nostris.
  12636 Nehemías	Neh	16	10	31	Pópuli quoque terræ, qui impórtant venália, et ómnia ad usum, per diem sábbati ut vendant, non accipiémus ab eis in sábbato et in die sanctificáto. Et dimittémus annum séptimum, et exactiónem univérsæ manus.
  12637 Nehemías	Neh	16	10	32	Et statuémus super nos præcépta, ut demus tértiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri,
  12638 Nehemías	Neh	16	10	33	ad panes propositiónis, et ad sacrifícium sempitérnum, et in holocáustum sempitérnum in sábbatis, in caléndis, in solemnitátibus, et in sanctificátis, et pro peccáto: ut exorétur pro Ísraël, et in omnem usum domus Dei nostri.
  12639 Nehemías	Neh	16	10	34	Sortes ergo mísimus super oblatiónem lignórum inter sacerdótes, et Levítas, et pópulum, ut inferréntur in domum Dei nostri per domos patrum nostrórum, per témpora, a tempóribus anni usque ad annum: ut ardérent super altáre Dómini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Móysi:
  12640 Nehemías	Neh	16	10	35	et ut afferrémus primogénita terræ nostræ, et primitíva univérsi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Dómini:
  12641 Nehemías	Neh	16	10	36	et primitíva filiórum nostrórum et pécorum nostrórum, sicut scriptum est in lege, et primitíva boum nostrórum et óvium nostrárum, ut offerréntur in domo Dei nostri, sacerdótibus qui minístrant in domo Dei nostri:
  12642 Nehemías	Neh	16	10	37	et primítias cibórum nostrórum, et libáminum nostrórum, et poma omnis ligni, vindémiæ quoque et ólei, afferémus sacerdótibus ad gazophylácium Dei nostri, et décimam partem terræ nostræ Levítis. Ipsi Levítæ décimas accípient ex ómnibus civitátibus óperum nostrórum.
  12643 Nehemías	Neh	16	10	38	Erit autem sacérdos fílius Áaron cum Levítis in décimis Levitárum, et Levítæ ófferent décimam partem décimæ suæ in domo Dei nostri ad gazophylácium in domum thesáuri.
  12644 Nehemías	Neh	16	10	39	Ad gazophylácium enim deportábunt fílii Ísraël, et fílii Levi, primítias fruménti, vini, et ólei: et ibi erunt vasa sanctificáta, et sacerdótes, et cantóres, et janitóres, et minístri: et non dimittémus domum Dei nostri.
  12645 Nehemías	Neh	16	11	1	Habitavérunt autem príncipes pópuli in Jerúsalem: réliqua vero plebs misit sortem, ut tóllerent unam partem de decem qui habitatúri essent in Jerúsalem civitáte sancta, novem vero partes in civitátibus.
  12646 Nehemías	Neh	16	11	2	Benedíxit autem pópulus ómnibus viris qui se sponte obtúlerant ut habitárent in Jerúsalem.
  12647 Nehemías	Neh	16	11	3	Hi sunt ítaque príncipes provínciæ qui habitavérunt in Jerúsalem, et in civitátibus Juda. Habitávit autem unusquísque in possessióne sua, in úrbibus suis, Ísraël, sacerdótes, Levítæ, Nathinǽi, et fílii servórum Salomónis.
  12648 Nehemías	Neh	16	11	4	Et in Jerúsalem habitavérunt de fíliis Juda, et de fíliis Bénjamin: de fíliis Juda, Athaías fílius Azíam, fílii Zacharíæ, fílii Amaríæ, fílii Saphatíæ, fílii Meláleel: de fíliis Phares,	b
  12649 Nehemías	Neh	16	11	5	Maasía fílius Baruch, fílius Cholhóza, fílius Hazía, fílius Adaía, fílius Jójarib, fílius Zacharíæ, fílius Silonítis:
  12650 Nehemías	Neh	16	11	6	omnes hi fílii Phares, qui habitavérunt in Jerúsalem, quadringénti sexagínta octo viri fortes.
  12651 Nehemías	Neh	16	11	7	Hi sunt autem fílii Bénjamin: Sellum fílius Mosóllam, fílius Joëd, fílius Phadaía, fílius Colaía, fílius Masía, fílius Étheel, fílius Isaía,
  12652 Nehemías	Neh	16	11	8	et post eum Gébbai, Séllai, nongénti vigínti octo,
  12653 Nehemías	Neh	16	11	9	et Joël fílius Zechri præpósitus eórum, et Judas fílius Sénua super civitátem secúndus.
  12654 Nehemías	Neh	16	11	10	Et de sacerdótibus, Idaía fílius Jóarib, Jachin,	b
  12655 Nehemías	Neh	16	11	11	Saraía fílius Helcíæ, fílius Mosóllam, fílius Sadoc, fílius Méraioth, fílius Áchitob princeps domus Dei,
  12656 Nehemías	Neh	16	11	12	et fratres eórum faciéntes ópera templi: octingénti vigínti duo. Et Adaía fílius Jéroham, fílius Phelelía, fílius Amsi, fílius Zacharíæ, fílius Pheshur, fílius Melchíæ,
  12657 Nehemías	Neh	16	11	13	et fratres ejus príncipes patrum: ducénti quadragínta duo. Et Amássai fílius Ázreel, fílius Aházi, fílius Mosóllamoth, fílius Emmer,
  12658 Nehemías	Neh	16	11	14	et fratres eórum poténtes nimis: centum vigínti octo, et præpósitus eórum Zábdiel fílius poténtium.
  12659 Nehemías	Neh	16	11	15	Et de Levítis, Semeía fílius Hasub, fílius Azarícam, fílius Hasabía, fílius Boni,	b
  12660 Nehemías	Neh	16	11	16	et Sabáthai et Józabed, super ómnia ópera quæ erant forínsecus in domo Dei, a princípibus Levitárum.
  12661 Nehemías	Neh	16	11	17	Et Mathanía fílius Micha, fílius Zebédei, fílius Asaph, princeps ad laudándum et ad confiténdum in oratióne, et Becbecía secúndus de frátribus ejus, et Abda fílius Sámua, fílius Galal, fílius Ídithun:
  12662 Nehemías	Neh	16	11	18	omnes Levítæ in civitáte sancta ducénti octogínta quátuor.
  12663 Nehemías	Neh	16	11	19	Et janitóres, Accub, Telmon, et fratres eórum, qui custodiébant óstia: centum septuagínta duo.
  12664 Nehemías	Neh	16	11	20	Et réliqui ex Ísraël sacerdótes et Levítæ in univérsis civitátibus Juda, unusquísque in possessióne sua.
  12665 Nehemías	Neh	16	11	21	Et Nathinǽi, qui habitábant in Ophel, et Síaha, et Gaspha de Nathinǽis.
  12666 Nehemías	Neh	16	11	22	Et epíscopus Levitárum in Jerúsalem, Azzi fílius Bani, fílius Hasabíæ, fílius Mathaníæ, fílius Michæ. De fíliis Asaph, cantóres in ministério domus Dei.
  12667 Nehemías	Neh	16	11	23	Præcéptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantóribus per dies síngulos,
  12668 Nehemías	Neh	16	11	24	et Phathahía fílius Mesézebel, de fíliis Zara fílii Juda in manu regis, juxta omne verbum pópuli,
  12669 Nehemías	Neh	16	11	25a	et in dómibus per omnes regiónes eórum.
  12670 Nehemías	Neh	16	11	25b	De fíliis Juda habitavérunt in Cariathárbe et in filiábus ejus: et in Dibon, et in filiábus ejus: et in Cábseel, et in vículis ejus:
  12671 Nehemías	Neh	16	11	26	et in Jésue, et in Mólada, et in Béthphaleth,
  12672 Nehemías	Neh	16	11	27	et in Hasérsual, et in Bersabée, et in filiábus ejus,
  12673 Nehemías	Neh	16	11	28	et in Síceleg, et in Móchona, et in filiábus ejus,
  12674 Nehemías	Neh	16	11	29	et in Remmon, et in Sáraa, et in Jérimuth,
  12675 Nehemías	Neh	16	11	30	Zánoa, Odóllam, et in villis eárum, Lachis et regiónibus ejus, et Azéca, et filiábus ejus. Et mansérunt in Bersabée usque ad vallem Ennom.
  12676 Nehemías	Neh	16	11	31	Fílii autem Bénjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiábus ejus
  12677 Nehemías	Neh	16	11	32	Ánathoth, Nob, Ananía,
  12678 Nehemías	Neh	16	11	33	Asor, Rama, Géthaim,
  12679 Nehemías	Neh	16	11	34	Hadid, Séboim, et Nebállat, Lod,
  12680 Nehemías	Neh	16	11	35	et Ono valle artíficum.
  12681 Nehemías	Neh	16	11	36	Et de Levítis portiónes Judæ et Bénjamin.
  12682 Nehemías	Neh	16	12	1	Hi sunt autem sacerdótes et Levítæ, qui ascendérunt cum Zoróbabel fílio Saláthiel, et Jósue: Saraía, Jeremías, Esdras,
  12683 Nehemías	Neh	16	12	2	Amaría, Melluch, Hattus,
  12684 Nehemías	Neh	16	12	3	Sebenías, Rheum, Mérimuth,
  12685 Nehemías	Neh	16	12	4	Addo, Genthon, Abía,
  12686 Nehemías	Neh	16	12	5	Míamin, Madía, Belga,
  12687 Nehemías	Neh	16	12	6	Semeía, et Jójarib, Idaía, Sellum, Amoc, Helcías,
  12688 Nehemías	Neh	16	12	7	Idaía. Isti príncipes sacerdótum, et fratres eórum in diébus Jósue.
  12689 Nehemías	Neh	16	12	8	Porro Levítæ, Jésua, Bénnui, Cédmihel, Sarebía, Juda, Mathanías, super hymnos ipsi et fratres eórum:
  12690 Nehemías	Neh	16	12	9	et Becbecía atque Hanni, et fratres eórum, unusquísque in offício suo.
  12691 Nehemías	Neh	16	12	10	Jósue autem génuit Jóacim, et Jóacim génuit Elíasib, et Elíasib génuit Jójada,
  12692 Nehemías	Neh	16	12	11	et Jójada génuit Jónathan, et Jónathan génuit Jéddoa.
  12693 Nehemías	Neh	16	12	12	In diébus autem Jóacim erant sacerdótes et príncipes familiárum: Saraíæ, Maraía: Jeremíæ, Hananía:
  12694 Nehemías	Neh	16	12	13	Esdræ, Mosóllam: Amaríæ, Jóhanan:
  12695 Nehemías	Neh	16	12	14	Mílicho, Jónathan: Sebeníæ, Joseph:
  12696 Nehemías	Neh	16	12	15	Haram, Edna: Máraioth, Helci:
  12697 Nehemías	Neh	16	12	16	Adaíæ, Zacharía: Genthon, Mosóllam:
  12698 Nehemías	Neh	16	12	17	Abíæ, Zechri: Míamin et Moadíæ, Phelti:
  12699 Nehemías	Neh	16	12	18	Belgæ, Sámmua: Semaíæ, Jónathan:
  12700 Nehemías	Neh	16	12	19	Jójarib, Mathánai: Jodaíæ, Azzi:
  12701 Nehemías	Neh	16	12	20	Séllai, Célai: Amoc, Heber:
  12702 Nehemías	Neh	16	12	21	Helcíæ, Hasebía: Idaíæ, Nathánaël.
  12703 Nehemías	Neh	16	12	22	Levítæ in diébus Elíasib, et Jójada, et Jóhanan, et Jéddoa, scripti príncipes familiárum, et sacerdótes in regno Daríi Persæ.
  12704 Nehemías	Neh	16	12	23	Fílii Levi príncipes familiárum, scripti in libro verbórum diérum, et usque ad dies Jónathan, fílii Elíasib.
  12705 Nehemías	Neh	16	12	24	Et príncipes Levitárum, Hasebía, Serebía, et Jósue fílius Cédmihel: et fratres eórum per vices suas, ut laudárent et confiteréntur juxta præcéptum David viri Dei, et observárent æque per órdinem.	b
  12706 Nehemías	Neh	16	12	25	Mathanía, et Becbecía, Obedía, Mosóllam, Telmon, Accub, custódes portárum et vestibulórum ante portas.
  12707 Nehemías	Neh	16	12	26	Hi in diébus Jóacim fílii Jósue, fílii Jósedec, et in diébus Nehemíæ ducis, et Esdræ sacerdótis scribǽque.
  12708 Nehemías	Neh	16	12	27	In dedicatióne autem muri Jerúsalem, requisiérunt Levítas de ómnibus locis suis ut addúcerent eos in Jerúsalem, et fácerent dedicatiónem et lætítiam in actióne gratiárum, et cántico, et in cýmbalis, psaltériis, et cítharis.	b
  12709 Nehemías	Neh	16	12	28	Congregáti sunt autem fílii cantórum de campéstribus circa Jerúsalem, et de villis Nethúphathi,
  12710 Nehemías	Neh	16	12	29	et de domo Galgal, et de regiónibus Geba et Ázmaveth: quóniam villas ædificavérunt sibi cantóres in circúitu Jerúsalem.
  12711 Nehemías	Neh	16	12	30	Et mundáti sunt sacerdótes et Levítæ, et mundavérunt pópulum, et portas, et murum.
  12712 Nehemías	Neh	16	12	31	Ascéndere autem feci príncipes Juda super murum, et státui duos magnos choros laudántium. Et iérunt ad déxteram super murum ad portam sterquilínii.	b
  12713 Nehemías	Neh	16	12	32	Et ivit post eos Osaías, et média pars príncipum Juda,
  12714 Nehemías	Neh	16	12	33	et Azarías, Esdras, et Mosóllam, Judas, et Bénjamin, et Semeía, et Jeremías.
  12715 Nehemías	Neh	16	12	34	Et de fíliis sacerdótum in tubis, Zacharías fílius Jónathan, fílius Semeíæ, fílius Mathaníæ, fílius Michaíæ, fílius Zechur, fílius Asaph,
  12716 Nehemías	Neh	16	12	35	et fratres ejus Semeía, et Azáreel, Malálai, Galálai, Máai, Nathánaël, et Judas, et Hánani, in vasis cántici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta fontis.
  12717 Nehemías	Neh	16	12	36	Et contra eos ascendérunt in grádibus civitátis David in ascénsu muri super domum David, et usque ad portam aquárum ad oriéntem.
  12718 Nehemías	Neh	16	12	37	Et chorus secúndus grátias referéntium ibat ex advérso, et ego post eum, et média pars pópuli super murum, et super turrim furnórum, et usque ad murum latíssimum,	b
  12719 Nehemías	Neh	16	12	38	et super portam Éphraim, et super portam antíquam, et super portam píscium et turrim Hanáneel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et stetérunt in porta custódiæ,
  12720 Nehemías	Neh	16	12	39	steterúntque duo chori laudántium in domo Dei, et ego, et dimídia pars magistrátuum mecum.
  12721 Nehemías	Neh	16	12	40	Et sacerdótes, Elíachim, Maasía, Míamin, Michéa, Elioénai, Zacharía, Hananía in tubis,
  12722 Nehemías	Neh	16	12	41	et Maasía, et Semeía, et Eleázar, et Azzi, et Jóhanan, et Melchía, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinérunt cantóres, et Jezraía præpósitus:
  12723 Nehemías	Neh	16	12	42	et immolavérunt in die illa víctimas magnas, et lætáti sunt: Deus enim lætificáverat eos lætítia magna: sed et uxóres eórum et líberi gavísi sunt, et audíta est lætítia Jerúsalem procul.
  12724 Nehemías	Neh	16	12	43	Recensuérunt quoque in die illa viros super gazophylácia thesáuri ad libámina, et ad primítias, et ad décimas, ut introférrent per eos príncipes civitátis in decóre gratiárum actiónis, sacerdótes et Levítas: quia lætificátus est Juda in sacerdótibus et Levítis adstántibus.	b
  12725 Nehemías	Neh	16	12	44	Et custodiérunt observatiónem Dei sui, et observatiónem expiatiónis, et cantóres, et janitóres juxta præcéptum David, et Salomónis fílii ejus,
  12726 Nehemías	Neh	16	12	45	quia in diébus David et Asaph ab exórdio erant príncipes constitúti cantórum in cármine laudántium et confiténtium Deo.
  12727 Nehemías	Neh	16	12	46	Et omnis Ísraël in diébus Zoróbabel et in diébus Nehemíæ, dabant partes cantóribus et janitóribus per dies síngulos, et sanctificábant Levítas, et Levítæ sanctificábant fílios Áaron.
  12728 Nehemías	Neh	16	13	1	In die autem illo, lectum est in volúmine Móysi, audiénte pópulo: et invéntum est scriptum in eo, quod non débeant introíre Ammonítes et Moabítes in ecclésiam Dei usque in ætérnum:
  12729 Nehemías	Neh	16	13	2	eo quod non occúrrerint fíliis Ísraël cum pane et aqua, et condúxerint advérsum eos Bálaam ad maledicéndum eis: et convértit Deus noster maledictiónem in benedictiónem.
  12730 Nehemías	Neh	16	13	3	Factum est autem, cum audíssent legem, separavérunt omnem alienígenam ab Ísraël.
  12731 Nehemías	Neh	16	13	4	Et super hoc erat Elíasib sacérdos, qui fúerat præpósitus in gazophylácio domus Dei nostri, et próximus Tobíæ.	b
  12732 Nehemías	Neh	16	13	5	Fecit ergo sibi gazophylácium grande, et ibi erant ante eum reponéntes múnera, et thus, et vasa, et décimam fruménti, vini, et ólei, partes Levitárum, et cantórum, et janitórum, et primítias sacerdotáles.
  12733 Nehemías	Neh	16	13	6	In ómnibus autem his non fui in Jerúsalem, quia anno trigésimo secúndo Artaxérxis regis Babylónis veni ad regem, et in fine diérum rogávi regem.
  12734 Nehemías	Neh	16	13	7	Et veni in Jerúsalem, et intelléxi malum quod fécerat Elíasib Tobíæ, ut fáceret ei thesáurum in vestíbulis domus Dei.
  12735 Nehemías	Neh	16	13	8	Et malum mihi visum est valde. Et projéci vasa domus Tobíæ foras de gazophylácio:
  12736 Nehemías	Neh	16	13	9	præcepíque et emundavérunt gazophylácia: et rétuli ibi vasa domus Dei, sacrifícium, et thus.
  12737 Nehemías	Neh	16	13	10	Et cognóvi quod partes Levitárum non fuíssent datæ, et fugísset unusquísque in regiónem suam de Levítis, et cantóribus, et de his qui ministrábant:	b
  12738 Nehemías	Neh	16	13	11	et egi causam advérsus magistrátus, et dixi: Quare derelíquimus domum Dei? et congregávi eos, et feci stare in statiónibus suis.
  12739 Nehemías	Neh	16	13	12	Et omnis Juda apportábat décimam fruménti, vini, et ólei, in hórrea.
  12740 Nehemías	Neh	16	13	13	Et constitúimus super hórrea Selemíam sacerdótem, et Sadoc scribam, et Phadaíam de Levítis, et juxta eos Hanan fílium Zachur, fílium Mathaníæ: quóniam fidéles comprobáti sunt, et ipsis créditæ sunt partes fratrum suórum.
  12741 Nehemías	Neh	16	13	14	Meménto mei, Deus meus, pro hoc, et ne déleas miseratiónes meas quas feci in domo Dei mei, et in cæremóniis ejus.
  12742 Nehemías	Neh	16	13	15	In diébus illis vidi in Juda calcántes torculária in sábbato, portántes acérvos, et onerántes super ásinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferéntes in Jerúsalem, die sábbati. Et contestátus sum ut in die qua véndere licéret, vénderent.	b
  12743 Nehemías	Neh	16	13	16	Et Týrii habitavérunt in ea, inferéntes pisces, et ómnia venália: et vendébant in sábbatis fíliis Juda in Jerúsalem.
  12744 Nehemías	Neh	16	13	17	Et objurgávi optimátes Juda, et dixi eis: Quæ est hæc res mala quam vos fácitis, et profanátis diem sábbati?
  12745 Nehemías	Neh	16	13	18	numquid non hæc fecérunt patres nostri, et addúxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitátem hanc? et vos ádditis iracúndiam super Ísraël violándo sábbatum.
  12746 Nehemías	Neh	16	13	19	Factum est autem, cum quievíssent portæ Jerúsalem in die sábbati, dixi: et clausérunt jánuas, et præcépi ut non aperírent eas usque post sábbatum: et de púeris meis constítui super portas, ut nullus inférret onus in die sábbati.
  12747 Nehemías	Neh	16	13	20	Et mansérunt negotiatóres, et vendéntes univérsa venália, foris Jerúsalem semel et bis.
  12748 Nehemías	Neh	16	13	21	Et contestátus sum eos, et dixi eis: Quare manétis ex advérso muri? si secúndo hoc fecéritis, manum mittam in vos. Ítaque ex témpore illo non venérunt in sábbato.
  12749 Nehemías	Neh	16	13	22	Dixi quoque Levítis ut mundaréntur, et venírent ad custodiéndas portas, et sanctificándam diem sábbati: et pro hoc ergo meménto mei, Deus meus, et parce mihi secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum.
  12750 Nehemías	Neh	16	13	23	Sed et in diébus illis vidi Judǽos ducéntes uxóres Azótidas, Ammonítidas, et Moabítidas.	b
  12751 Nehemías	Neh	16	13	24	Et fílii eórum ex média parte loquebántur azótice, et nesciébant loqui judáice, et loquebántur juxta linguam pópuli et pópuli.
  12752 Nehemías	Neh	16	13	25	Et objurgávi eos, et maledíxi. Et cécidi ex eis viros, et decalvávi eos, et adjurávi in Deo ut non darent fílias suas fíliis eórum, et non accíperent de filiábus eórum fíliis suis et sibimetípsis, dicens:
  12753 Nehemías	Neh	16	13	26	Numquid non in hujuscémodi re peccávit Sálomon rex Ísraël? et certe in géntibus multis non erat rex símilis ei, et diléctus Deo suo erat, et pósuit eum Deus regem super omnem Ísraël: et ipsum ergo duxérunt ad peccátum mulíeres alienígenæ.
  12754 Nehemías	Neh	16	13	27	Numquid et nos inobediéntes faciémus omne malum grande hoc ut prævaricémur in Deo nostro, et ducámus uxóres peregrínas?
  12755 Nehemías	Neh	16	13	28	De fíliis autem Jójada fílii Elíasib sacerdótis magni, gener erat Sanabállat Horonítes, quem fugávi a me.
  12756 Nehemías	Neh	16	13	29	Recordáre, Dómine Deus meus, advérsum eos qui pólluunt sacerdótium, jusque sacerdotále et Levíticum.
  12757 Nehemías	Neh	16	13	30	Ígitur mundávi eos ab ómnibus alienígenis, et constítui órdines sacerdótum et Levitárum, unumquémque in ministério suo:	b
  12758 Nehemías	Neh	16	13	31	et in oblatióne lignórum in tempóribus constitútis, et in primitívis: meménto mei, Deus meus, in bonum. Amen.
  12759 #	Tobías	Tob	Liber Tobíæ
  12760 Tobías	Tob	17	1	1	Tobías ex tribu et civitáte Néphthali (quæ est in superióribus Galilǽæ supra Naásson, post viam quæ ducit ad occidéntem, in sinístro habens civitátem Sephet)
  12761 Tobías	Tob	17	1	2	cum captus esset in diébus Salmánasar regis Assyriórum, in captivitáte tamen pósitus, viam veritátis non deséruit,
  12762 Tobías	Tob	17	1	3	ita ut ómnia, quæ habére póterat, quotídie concaptívis frátribus, qui erant ex ejus génere, impertíret.
  12763 Tobías	Tob	17	1	4	Cumque esset júnior ómnibus in tribu Néphthali, nihil tamen pueríle gessit in ópere.	b
  12764 Tobías	Tob	17	1	5	Dénique, cum irent omnes ad vítulos áureos, quos Jeróboam fécerat rex Ísraël, hic solus fugiébat consórtia ómnium.
  12765 Tobías	Tob	17	1	6	Sed pergébat in Jerúsalem ad templum Dómini, et ibi adorábat Dóminum Deum Ísraël, ómnia primitíva sua, et décimas suas fidéliter ófferens,
  12766 Tobías	Tob	17	1	7	ita ut in tértio anno prosélytis et ádvenis ministráret omnem decimatiónem.
  12767 Tobías	Tob	17	1	8	Hæc et his simília secúndum legem Dei puérulus observábat.
  12768 Tobías	Tob	17	1	9	Cum vero factus esset vir, accépit uxórem Annam de tribu sua, genuítque ex ea fílium, nomen suum impónens ei,
  12769 Tobías	Tob	17	1	10	quem ab infántia timére Deum dócuit, et abstinére ab omni peccáto.
  12770 Tobías	Tob	17	1	11	Ígitur, cum per captivitátem devenísset cum uxóre sua, et fílio, in civitátem Níniven cum omni tribu sua	b
  12771 Tobías	Tob	17	1	12	(cum omnes éderent ex cibis gentílium), iste custodívit ánimam suam, et numquam contaminátus est in escis eórum.
  12772 Tobías	Tob	17	1	13	Et quóniam memor fuit Dómini in toto corde suo, dedit illi Deus grátiam in conspéctu Salmánasar regis,
  12773 Tobías	Tob	17	1	14	et dedit illi potestátem quocúmque vellet ire, habens libertátem quæcúmque fácere voluísset.
  12774 Tobías	Tob	17	1	15	Pergébat ergo ad omnes qui erant in captivitáte, et mónita salútis dabat eis.
  12775 Tobías	Tob	17	1	16	Cum autem venísset in Rages civitátem Medórum, et ex his, quibus honorátus fúerat a rege, habuísset decem talénta argénti:
  12776 Tobías	Tob	17	1	17	et cum in multa turba géneris sui Gabélum egéntem vidéret, qui erat ex tribu ejus, sub chirógrapho dedit illi memorátum pondus argénti.
  12777 Tobías	Tob	17	1	18	Post multum vero témporis, mórtuo Salmánasar rege, cum regnáret Sennácherib fílius ejus pro eo, et fílios Ísraël exósos habéret in conspéctu suo:	b
  12778 Tobías	Tob	17	1	19	Tobías quotídie pergébat per omnem cognatiónem suam, et consolabátur eos, dividebátque unicuíque, prout póterat, de facultátibus suis:
  12779 Tobías	Tob	17	1	20	esuriéntes alébat, nudísque vestiménta præbébat, et mórtuis atque occísis sepultúram sollícitus exhibébat.
  12780 Tobías	Tob	17	1	21	Dénique cum revérsus esset rex Sennácherib fúgiens a Judǽa plagam, quam circa eum fécerat Deus propter blasphémiam suam, et irátus multos occíderet ex fíliis Ísraël, Tobías sepeliébat córpora eórum.
  12781 Tobías	Tob	17	1	22	At ubi nuntiátum est regi, jussit eum occídi, et tulit omnem substántiam ejus.
  12782 Tobías	Tob	17	1	23	Tobías vero cum fílio suo et cum uxóre suo fúgiens, nudus látuit, quia multi diligébant eum.
  12783 Tobías	Tob	17	1	24	Post dies vero quadragínta quinque occidérunt regem fílii ipsíus,
  12784 Tobías	Tob	17	1	25	et revérsus est Tobías in domum suam, omnísque facúltas ejus restitúta est ei.
  12785 Tobías	Tob	17	2	1	Post hæc vero, cum esset dies festus Dómini, et factum esset prándium bonum in domo Tobíæ,
  12786 Tobías	Tob	17	2	2	dixit fílio suo: Vade, et adduc áliquos de tribu nostra, timéntes Deum, ut epuléntur nobíscum.
  12787 Tobías	Tob	17	2	3	Cumque abiísset, revérsus nuntiávit ei unum ex fíliis Ísraël jugulátum jacére in platéa. Statímque exíliens de accúbitu suo, relínquens prándium, jejúnus pervénit ad corpus:
  12788 Tobías	Tob	17	2	4	tollénsque illud portávit ad domum suam occúlte, ut dum sol occubuísset, caute sepelíret eum.
  12789 Tobías	Tob	17	2	5	Cumque occultásset corpus, manducávit panem cum luctu et tremóre,
  12790 Tobías	Tob	17	2	6	mémorans illum sermónem, quem dixit Dóminus per Amos prophétam: Dies festi vestri converténtur in lamentatiónem et luctum.
  12791 Tobías	Tob	17	2	7	Cum vero sol occubuísset, ábiit, et sepelívit eum.
  12792 Tobías	Tob	17	2	8	Arguébant autem eum omnes próximi ejus, dicéntes: Jam hujus rei causa intérfici jussus es, et vix effugísti mortis impérium, et íterum sépelis mórtuos?
  12793 Tobías	Tob	17	2	9	Sed Tobías plus timens Deum quam regem, rapiébat córpora occisórum, et occultábat in domo sua, et médiis nóctibus sepeliébat ea.
  12794 Tobías	Tob	17	2	10	Cóntigit autem ut quadam die fatigátus a sepultúra, véniens in domum suam, jactásset se juxta paríetem, et obdormísset,	b
  12795 Tobías	Tob	17	2	11	et ex nido hirúndinum dormiénti illi cálida stércora incíderent super óculos ejus, fierétque cæcus.
  12796 Tobías	Tob	17	2	12	Hanc autem tentatiónem ídeo permísit Dóminus eveníre illi, ut pósteris darétur exémplum patiéntiæ ejus, sicut et sancti Job.
  12797 Tobías	Tob	17	2	13	Nam cum ab infántia sua semper Deum timúerit, et mandáta ejus custodíerit, non est contristátus contra Deum quod plaga cæcitátis evénerit ei,
  12798 Tobías	Tob	17	2	14	sed immóbilis in Dei timóre permánsit, agens grátias Deo ómnibus diébus vitæ suæ.
  12799 Tobías	Tob	17	2	15	Nam sicut beáto Job insultábant reges, ita isti paréntes et cognáti ejus irridébant vitam ejus, dicéntes:
  12800 Tobías	Tob	17	2	16	Ubi est spes tua, pro qua eleemósynas et sepultúras faciébas?
  12801 Tobías	Tob	17	2	17	Tobías vero increpábat eos, dicens: Nolíte ita loqui:
  12802 Tobías	Tob	17	2	18	quóniam fílii sanctórum sumus, et vitam illam expectámus, quam Deus datúrus est his, qui fidem suam numquam mutant ab eo.
  12803 Tobías	Tob	17	2	19	Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrínum quotídie, et de labóre mánuum suárum victum, quem cónsequi póterat, deferébat.
  12804 Tobías	Tob	17	2	20	Unde factum est, et hædum caprárum accípiens detulísset domi:
  12805 Tobías	Tob	17	2	21	cujus cum vocem balántis vir ejus audísset, dixit: Vidéte, ne forte furtívus sit, réddite cum dóminis suis, quia non licet nobis aut édere ex furto áliquid, aut contíngere.
  12806 Tobías	Tob	17	2	22	Ad hæc uxor ejus iráta respóndit: Maniféste vana facta est spes tua, et eleemósynæ tuæ modo apparuérunt.
  12807 Tobías	Tob	17	2	23	Atque his et áliis hujuscémodi verbis exprobrábat ei.
  12808 Tobías	Tob	17	3	1	Tunc Tobías ingémuit, et cœpit oráre cum lácrimis,
  12809 Tobías	Tob	17	3	2	dicens: Justus es, Dómine, et ómnia judícia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericórdia, et véritas, et judícium.
  12810 Tobías	Tob	17	3	3	Et nunc Dómine, memor esto mei, et ne vindíctam sumas de peccátis meis, neque reminiscáris delícta mea, vel paréntum meórum.
  12811 Tobías	Tob	17	3	4	Quóniam non obedívimus præcéptis tuis, ídeo tráditi sumus in direptiónem, et captivitátem, et mortem, et in fábulam, et in impropérium ómnibus natiónibus, in quibus dispersísti nos.
  12812 Tobías	Tob	17	3	5	Et nunc Dómine, magna judícia tua, quia non égimus secúndum præcépta tua, et non ambulávimus sincériter coram te.
  12813 Tobías	Tob	17	3	6	Et nunc Dómine, secúndum voluntátem tuam fac mecum, et prǽcipe in pace récipi spíritum meum: éxpedit enim mihi mori magis quam vívere.
  12814 Tobías	Tob	17	3	7	Eádem ítaque die, cóntigit ut Sara fília Raguélis in Rages civitáte Medórum, et ipsa audíret impropérium ab una ex ancíllis patris sui,	b
  12815 Tobías	Tob	17	3	8	quóniam trádita fúerat septem viris, et dæmónium nómine Asmodǽus occíderat eos, mox ut ingréssi fuíssent ad eam.
  12816 Tobías	Tob	17	3	9	Ergo cum pro culpa sua increpáret puéllam, respóndit ei, dicens: Ámplius ex te non videámus fílium, aut fíliam super terram, interféctrix virórum tuórum.
  12817 Tobías	Tob	17	3	10	Numquid et occídere me vis, sicut jam occidísti septem viros? Ad hanc vocem perréxit in supérius cubículum domus suæ: et tribus diébus, et tribus nóctibus non manducábit, neque bibit:
  12818 Tobías	Tob	17	3	11	sed in oratióne persístens cum lácrimis deprecabátur Deum, ut ab isto impropério liberáret eum.
  12819 Tobías	Tob	17	3	12	Factum est autem die tértia, dum compléret oratiónem, benedícens Dóminum,	b
  12820 Tobías	Tob	17	3	13	dixit: Benedíctum est nomen tuum, Deus patrum nostrórum: qui cum irátus fúeris, misericórdiam fácies, et in témpore tribulatiónis peccáta dimíttis his, qui ínvocant te.
  12821 Tobías	Tob	17	3	14	Ad te, Dómine, fáciem meam convérto; ad te óculos meos dírigo.
  12822 Tobías	Tob	17	3	15	Peto, Dómine, ut de vínculo impropérii hujus absólvas me, aut certe désuper terram erípias me.
  12823 Tobías	Tob	17	3	16	Tu scis, Dómine, quia numquam concupívi virum, et mundam servávi ánimam meam ab omni concupiscéntia.
  12824 Tobías	Tob	17	3	17	Numquam cum ludéntibus míscui me: neque cum his, qui in levitáte ámbulant, partícipem me prǽbui.
  12825 Tobías	Tob	17	3	18	Virum autem cum timóre tuo, non cum libídine mea consénsi suscípere.
  12826 Tobías	Tob	17	3	19	Et, aut ego indígna fui illis, aut illi fórsitan me non fuérunt digni, quia fórsitan viro álii conservásti me.
  12827 Tobías	Tob	17	3	20	Non est enim in hóminis potestáte consílium tuum.
  12828 Tobías	Tob	17	3	21	Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si in probatióne fúerit, coronábitur: si autem in tribulatióne fúerit, liberábitur: et si in correptióne fúerit, ad misericórdiam tuam veníre licébit.
  12829 Tobías	Tob	17	3	22	Non enim delectáris in perditiónibus nostris: quia post tempestátem tranquíllum facis: et post lacrimatiónem et fletum, exultatiónem infúndis.
  12830 Tobías	Tob	17	3	23	Sit nomen tuum, Deus Ísraël, benedíctum in sǽcula.
  12831 Tobías	Tob	17	3	24	In illo témpore exaudítæ sunt preces ambórum in conspéctu glóriæ summi Dei:	b
  12832 Tobías	Tob	17	3	25	et missus est ángelus Dómini sanctus Ráphaël ut curáret eos ambos, quorum uno témpore sunt oratiónes in conspéctu Dómini recitátæ.
  12833 Tobías	Tob	17	4	1	Ígitur cum Tobías putáret oratiónem suam exaudíri ut mori potuísset, vocávit ad se Tobíam fílium suum,
  12834 Tobías	Tob	17	4	2	dixítque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundaméntum cónstrue.
  12835 Tobías	Tob	17	4	3	Cum accéperit Deus ánimam meam, corpus meum sépeli: et honórem habébis matri tuæ ómnibus diébus vitæ ejus:	b
  12836 Tobías	Tob	17	4	4	memor enim esse debes, quæ et quanta perícula passa sit propter te in útero suo.
  12837 Tobías	Tob	17	4	5	Cum autem et ipsa compléverit tempus vitæ suæ, sepélias eam circa me.
  12838 Tobías	Tob	17	4	6	Ómnibus autem diébus vitæ tuæ in mente habéto Deum: et cave ne aliquándo peccáto conséntias, et prætermíttas præcépta Dómini Dei nostri.
  12839 Tobías	Tob	17	4	7	Ex substántia tua fac eleemósynam, et noli avértere fáciem tuam ab ullo páupere: ita enim fiet ut nec a te avertátur fácies Dómini.
  12840 Tobías	Tob	17	4	8	Quómodo potúeris, ita esto miséricors.
  12841 Tobías	Tob	17	4	9	Si multum tibi fúerit, abundánter tríbue: si exíguum tibi fúerit, étiam exíguum libénter impertíri stude.
  12842 Tobías	Tob	17	4	10	Prǽmium enim bonum tibi thesaurízas in die necessitátis:
  12843 Tobías	Tob	17	4	11	quóniam eleemósyna ab omni peccáto, et a morte líberat, et non patiétur ánimam ire in ténebras.
  12844 Tobías	Tob	17	4	12	Fidúcia magna erit coram summo Deo, eleemósyna ómnibus faciéntibus eam.
  12845 Tobías	Tob	17	4	13	Atténde tibi, fili mi, ab omni fornicatióne, et præter uxórem tuam numquam patiáris crimen scire.	b
  12846 Tobías	Tob	17	4	14	Supérbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominári permíttas: in ipsa enim inítium sumpsit omnis perdítio.
  12847 Tobías	Tob	17	4	15	Quicúmque tibi áliquid operátus fúerit, statim ei mercédem restítue, et merces mercenárii tui apud te omníno non remáneat.
  12848 Tobías	Tob	17	4	16	Quod ab álio óderis fíeri tibi, vide ne tu aliquándo álteri fácias.
  12849 Tobías	Tob	17	4	17	Panem tuum cum esuriéntibus et egénis cómede, et de vestiméntis tuis nudos tege.
  12850 Tobías	Tob	17	4	18	Panem tuum et vinum tuum super sepultúram justi constítue, et noli ex eo manducáre et bíbere cum peccatóribus.
  12851 Tobías	Tob	17	4	19	Consílium semper a sapiénte perquíre.
  12852 Tobías	Tob	17	4	20	Omni témpore bénedic Deum: et pete ab eo, ut vias tuas dírigat, et ómnia consília tua in ipso permáneant.
  12853 Tobías	Tob	17	4	21	Índico étiam tibi, fili mi, dedísse me decem talénta argénti, dum adhuc infántulus esses, Gabélo, in Rages civitáte Medórum, et chirógraphum ejus apud me hábeo:	b
  12854 Tobías	Tob	17	4	22	et ídeo perquíre quómodo ad eum pervénias, et recípias ab eo supra memorátum pondus argénti, et restítuas ei chirógraphum suum.
  12855 Tobías	Tob	17	4	23	Noli timére, fili mi: páuperem quidem vitam gérimus, sed multa bona habébimus si timuérimus Deum, et recessérimus ab omni peccáto, et fecérimus bene.
  12856 Tobías	Tob	17	5	1	Tunc respóndit Tobías patri suo, et dixit: Ómnia quæcúmque præcepísti mihi fáciam, pater.
  12857 Tobías	Tob	17	5	2	Quómodo autem pecúniam hanc requíram, ignóro: ille me nescit, et ego eum ignóro: quod signum dabo ei? sed neque viam, per quam pergátur illuc, aliquándo cognóvi.
  12858 Tobías	Tob	17	5	3	Tunc pater suus respóndit illi, et dixit: Chirógraphum quidem illíus penes me hábeo: quod dum illi osténderis, statim restítuet.
  12859 Tobías	Tob	17	5	4	Sed perge nunc, et inquíre tibi áliquem fidélem virum, qui eat tecum salva mercéde sua: ut, dum adhuc vivo, recípias eam.
  12860 Tobías	Tob	17	5	5	Tunc egréssus Tobías, invénit júvenem spléndidum, stantem præcínctum, et quasi parátum ad ambulándum.
  12861 Tobías	Tob	17	5	6	Et ignórans quod ángelus Dei esset, salutávit eum, et dixit: Unde te habémus, bone júvenis?
  12862 Tobías	Tob	17	5	7	At ille respóndit: Ex fíliis Ísraël. Et Tobías dixit ei: Nosti viam, quæ ducit in regiónem Medórum?
  12863 Tobías	Tob	17	5	8	Cui respóndit: Novi: et ómnia itínera ejus frequénter ambulávi, et mansi apud Gabélum fratrem nostrum: qui morátur in Rages civitáte Medórum, quæ pósita est in monte Ecbátanis.
  12864 Tobías	Tob	17	5	9	Cui Tobías ait: Sústine me óbsecro, donec hæc ipsa núntiem patri meo.	b
  12865 Tobías	Tob	17	5	10	Tunc ingréssus Tobías, indicávit univérsa hæc patri suo. Super quæ admirátus pater, rogávit ut introíret ad eum.
  12866 Tobías	Tob	17	5	11	Ingréssus ítaque salutávit eum, et dixit: Gáudium tibi sit semper.
  12867 Tobías	Tob	17	5	12	Et ait Tobías: Quale gáudium mihi erit, qui in ténebris sédeo, et lumen cæli non vídeo?
  12868 Tobías	Tob	17	5	13	Cui ait júvenis: Forti ánimo esto: in próximo est ut a Deo curéris.
  12869 Tobías	Tob	17	5	14	Dixit ítaque illi Tobías: Numquid póteris perdúcere fílium meum ad Gabélum in Rages civitátem Medórum? et cum redíeris, restítuam tibi mercédem tuam.
  12870 Tobías	Tob	17	5	15	Et dixit ei ángelus: Ego ducam, et redúcam eum ad te.
  12871 Tobías	Tob	17	5	16	Cui Tobías respóndit: Rogo te, índica mihi de qua domo, aut de qua tribu es tu.
  12872 Tobías	Tob	17	5	17	Cui Ráphaël ángelus dixit: Genus quæris mercenárii, an ipsum mercenárium, qui cum fílio tuo eat?
  12873 Tobías	Tob	17	5	18	Sed ne forte sollícitum te reddam, ego sum Azarías Ananíæ magni fílius.
  12874 Tobías	Tob	17	5	19	Et Tobías respóndit: Ex magno génere es tu. Sed peto ne irascáris quod volúerim cognóscere genus tuum.
  12875 Tobías	Tob	17	5	20	Dixit autem illi ángelus: Ego sanum ducam, et sanum tibi redúcam fílium tuum.	b
  12876 Tobías	Tob	17	5	21	Respóndens autem Tobías, ait: Bene ambulétis, et sit Deus in itínere vestro, et ángelus ejus comitétur vobíscum.
  12877 Tobías	Tob	17	5	22	Tunc parátis ómnibus, quæ erant in via portánda, fecit Tobías vale patri suo et matri suæ, et ambulavérunt ambo simul.
  12878 Tobías	Tob	17	5	23	Cumque profécti essent, cœpit mater ejus flere, et dícere: Báculum senectútis nostræ tulísti, et transmisísti a nobis.
  12879 Tobías	Tob	17	5	24	Numquam fuísset ipsa pecúnia, pro qua misísti eum.
  12880 Tobías	Tob	17	5	25	Sufficiébat enim nobis paupértas nostra, ut divítias computarémus hoc, quod videbámus fílium nostrum.
  12881 Tobías	Tob	17	5	26	Dixítque ei Tobías: Noli flere: salvus pervéniet fílius noster, et salvus revertétur ad nos, et óculi tui vidébunt illum.
  12882 Tobías	Tob	17	5	27	Credo enim quod ángelus Dei bonus comitétur ei, et bene dispónat ómnia, quæ circa eum gerúntur, ita ut cum gáudio revertátur ad nos.
  12883 Tobías	Tob	17	5	28	Ad hanc vocem cessávit mater ejus flere, et tácuit.
  12884 Tobías	Tob	17	6	1	Proféctus est autem Tobías, et canis secútus est eum, et mansit prima mansióne juxta flúvium Tigris.
  12885 Tobías	Tob	17	6	2	Et exívit ut laváret pedes suos, et ecce piscis immánis exívit ad devorándum eum.
  12886 Tobías	Tob	17	6	3	Quem expavéscens Tobías clamávit voce magna, dicens: Dómine, invádit me.
  12887 Tobías	Tob	17	6	4	Et dixit ei ángelus: Apprehénde bránchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecísset, attráxit eum in siccum, et palpitáre cœpit ante pedes ejus.
  12888 Tobías	Tob	17	6	5	Tunc dixit ei ángelus: Exéntera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repóne tibi: sunt enim hæc necessária ad medicaménta utíliter.
  12889 Tobías	Tob	17	6	6	Quod cum fecísset, assávit carnes ejus, et secum tulérunt in via: cétera saliérunt, quæ suffícerent eis, quoúsque pervenírent in Rages civitátem Medórum.
  12890 Tobías	Tob	17	6	7	Tunc interrogávit Tobías ángelum, et dixit ei: Óbsecro te, Azaría frater, ut dicas mihi quod remédium habébunt ista, quæ de pisce serváre jussísti?	b
  12891 Tobías	Tob	17	6	8	Et respóndens ángelus, dixit ei: Cordis ejus partículam si super carbónes ponas, fumus ejus extrícat omne genus dæmoniórum sive a viro, sive a mulíere, ita ut ultra non accédat ad eos.
  12892 Tobías	Tob	17	6	9	Et fel valet ad ungéndos óculos, in quibus fúerit albúgo, et sanabúntur.
  12893 Tobías	Tob	17	6	10	Et dixit ei Tobías: Ubi vis ut maneámus?
  12894 Tobías	Tob	17	6	11	Respondénsque ángelus, ait: Est hic Ráguel nómine, vir propínquus de tribu tua, et hic habet fíliam nómine Saram, sed neque másculum, neque féminam ullam habet áliam præter eam.
  12895 Tobías	Tob	17	6	12	Tibi debétur omnis substántia ejus, et opórtet eam te accípere cónjugem.
  12896 Tobías	Tob	17	6	13	Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxórem.
  12897 Tobías	Tob	17	6	14	Tunc respóndit Tobías, et dixit: Áudio quia trádita est septem viris, et mórtui sunt: sed et hoc audívi, quia dæmónium occídit illos.	b
  12898 Tobías	Tob	17	6	15	Tímeo ergo, ne forte et mihi hæc evéniant: et cum sim únicus paréntibus meis, depónam senectútem illórum cum tristítia ad ínferos.
  12899 Tobías	Tob	17	6	16	Tunc ángelus Ráphaël dixit ei: Audi me, et osténdam tibi qui sunt, quibus prævalére potest dæmónium.
  12900 Tobías	Tob	17	6	17	Hi namque qui conjúgium ita suscípiunt, ut Deum a se et a sua mente exclúdant, et suæ libídini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intelléctus: habet potestátem dæmónium super eos.
  12901 Tobías	Tob	17	6	18	Tu autem cum accéperis eam, ingréssus cubículum, per tres dies cóntinens esto ab ea, et nihil áliud nisi oratiónibus vacábis cum ea.
  12902 Tobías	Tob	17	6	19	Ipsa autem nocte, incénso jécore piscis, fugábitur dæmónium.
  12903 Tobías	Tob	17	6	20	Secúnda vero nocte in copulatióne sanctórum patriarchárum admittéris.
  12904 Tobías	Tob	17	6	21	Tértia autem nocte, benedictiónem consequéris, ut fílii ex vobis procreéntur incólumes.
  12905 Tobías	Tob	17	6	22	Transácta autem tértia nocte, accípies vírginem cum timóre Dómini, amóre filiórum magis quam libídine ductus, ut in sémine Ábrahæ benedictiónem in fíliis consequáris.
  12906 Tobías	Tob	17	7	1	Ingréssi sunt autem ad Raguélem, et suscépit eos Ráguel cum gáudio.
  12907 Tobías	Tob	17	7	2	Intuénsque Tobíam Ráguel, dixit Ánnæ uxóri suæ: Quam símilis est júvenis iste consobríno meo!
  12908 Tobías	Tob	17	7	3	Et cum hæc dixísset, ait: Unde estis júvenes fratres nostri? At illi dixérunt: Ex tribu Néphthali sumus, ex captivitáte Nínive.
  12909 Tobías	Tob	17	7	4	Dixítque illis Ráguel: Nostis Tobíam fratrem meum? Qui dixérunt: Nóvimus.
  12910 Tobías	Tob	17	7	5	Cumque multa bona loquerétur de eo, dixit ángelus ad Raguélem: Tobías, de quo intérrogas, pater istíus est.
  12911 Tobías	Tob	17	7	6	Et misit se Ráguel, et cum lácrimis osculátus est eum, et plorans supra collum ejus,
  12912 Tobías	Tob	17	7	7	dixit: Benedíctio sit tibi, fili mi, quia boni et óptimi viri fílius es.
  12913 Tobías	Tob	17	7	8	Et Anna uxor ejus, et Sara ipsórum fília, lacrimátæ sunt.
  12914 Tobías	Tob	17	7	9	Postquam autem locúti sunt, præcépit Ráguel occídi aríetem, et parári convívium. Cumque hortarétur eos discúmbere ad prándium,	b
  12915 Tobías	Tob	17	7	10	Tobías dixit: Hic ego hódie non manducábo neque bibam, nisi prius petitiónem meam confírmes, et promíttas mihi dare Saram fíliam tuam.
  12916 Tobías	Tob	17	7	11	Quo audíto verbo Ráguel, expávit, sciens quid evénerit illis septem viris, qui ingréssi sunt ad eam: et timére cœpit ne forte et hunc simíliter contíngeret: et cum nutáret, et non daret peténti ullum respónsum,
  12917 Tobías	Tob	17	7	12	dixit ei ángelus: Noli timére dare eam isti, quóniam huic timénti Deum debétur conjux fília tua: proptérea álius non pótuit habére illam.
  12918 Tobías	Tob	17	7	13	Tunc dixit Ráguel: Non dúbito quod Deus preces et lácrimas meas in conspéctu suo admíserit.
  12919 Tobías	Tob	17	7	14	Et credo quóniam ídeo fecit vos veníre ad me, ut ista conjungerétur cognatióni suæ secúndum legem Móysi: et nunc noli dúbium gérere quod tibi eam tradam.
  12920 Tobías	Tob	17	7	15	Et apprehéndens déxteram fíliæ suæ, déxteræ Tobíæ trádidit, dicens: Deus Ábraham, et Deus Ísaac, et Deus Jacob vobíscum sit, et ipse conjúngat vos, impleátque benedictiónem suam in vobis.
  12921 Tobías	Tob	17	7	16	Et accépta carta, fecérunt conscriptiónem conjúgii.	b
  12922 Tobías	Tob	17	7	17	Et post hæc epuláti sunt, benedicéntes Deum.
  12923 Tobías	Tob	17	7	18	Vocavítque Ráguel ad se Annam uxórem suam, et præcépit ei ut præparáret álterum cubículum.
  12924 Tobías	Tob	17	7	19	Et introdúxit illuc Saram fíliam suam, et lacrimáta est.
  12925 Tobías	Tob	17	7	20	Dixítque ei: Forti ánimo esto, fília mea: Dóminus cæli det tibi gáudium pro tǽdio quod perpéssa es.
  12926 Tobías	Tob	17	8	1	Postquam vero cœnavérunt, introduxérunt júvenem ad eam.
  12927 Tobías	Tob	17	8	2	Recordátus ítaque Tobías sermónum ángeli, prótulit de cassidíli suo partem jécoris, posuítque eam super carbónes vivos.
  12928 Tobías	Tob	17	8	3	Tunc Ráphaël ángelus apprehéndit dæmónium, et religávit illud in desérto superióris Ægýpti.
  12929 Tobías	Tob	17	8	4	Tunc hortátus est vírginem Tobías, dixítque ei: Sara, exsúrge, et deprecémur Deum hódie, et cras, et secúndum cras: quia his tribus nóctibus Deo júngimur: tértia autem transácta nocte, in nostro érimus conjúgio.
  12930 Tobías	Tob	17	8	5	Fílii quippe sanctórum sumus, et non póssumus ita conjúngi sicut gentes, quæ ignórant Deum.
  12931 Tobías	Tob	17	8	6	Surgéntes autem páriter, instánter orábant ambo simul, ut sánitas darétur eis.
  12932 Tobías	Tob	17	8	7	Dixítque Tobías: Dómine Deus patrum nostrórum, benedícant te cæli et terræ, maréque et fontes, et flúmina, et omnes creatúræ tuæ, quæ in eis sunt.
  12933 Tobías	Tob	17	8	8	Tu fecísti Adam de limo terræ, dedistíque ei adjutórium Hevam.
  12934 Tobías	Tob	17	8	9	Et nunc Dómine, tu scis quia non luxúriæ causa accípio sorórem meam cónjugem, sed sola posteritátis dilectióne, in qua benedicátur nomen tuum in sǽcula sæculórum.
  12935 Tobías	Tob	17	8	10	Dixit quoque Sara: Miserére nobis Dómine, miserére nobis, et consenescámus ambo páriter sani.
  12936 Tobías	Tob	17	8	11	Et factum est circa pullórum cantum, accersíri jussit Ráguel servos suos, et abiérunt cum eo páriter ut fóderent sepúlchrum.	b
  12937 Tobías	Tob	17	8	12	Dicébat enim: Ne forte símili modo evénerit ei, quo et céteris illis septem viris, qui sunt ingréssi ad eam.
  12938 Tobías	Tob	17	8	13	Cumque parássent fossam, revérsus Ráguel ad uxórem suam, dixit ei:
  12939 Tobías	Tob	17	8	14	Mitte unam de ancíllis tuis, et vídeat si mórtuus est, ut sepéliam eum ántequam illucéscat dies.
  12940 Tobías	Tob	17	8	15	At illa misit unam ex ancíllis suis. Quæ ingréssa cubículum, réperit eos salvos et incólumes, secum páriter dormiéntes.
  12941 Tobías	Tob	17	8	16	Et revérsa nuntiávit bonum núntium: et benedixérunt Dóminum, Ráguel vidélicet et Anna uxor ejus,
  12942 Tobías	Tob	17	8	17	et dixérunt: Benedícimus te, Dómine Deus Ísraël, quia non cóntigit quemádmodum putabámus.
  12943 Tobías	Tob	17	8	18	Fecísti enim nobíscum misericórdiam tuam, et exclusísti a nobis inimícum persequéntem nos.
  12944 Tobías	Tob	17	8	19	Misértus es autem duóbus únicis. Fac eos, Dómine, plénius benedícere te: et sacrifícium tibi laudis tuæ et suæ sanitátis offérre, ut cognóscat univérsitas géntium, quia tu es Deus solus in univérsa terra.
  12945 Tobías	Tob	17	8	20	Statímque præcépit servis suis Ráguel, ut replérent fossam, quam fécerant priúsquam elucésceret.	b
  12946 Tobías	Tob	17	8	21	Uxóri autem suæ dixit ut instrúeret convívium, et præparáret ómnia, quæ in cibos erant iter agéntibus necessária.
  12947 Tobías	Tob	17	8	22	Duas quoque pingues vaccas, et quátuor aríetes occídi fecit, et parári épulas ómnibus vicínis suis, cunctísque amícis.
  12948 Tobías	Tob	17	8	23	Et adjurávit Ráguel Tobíam, ut duas hebdómadas morarétur apud se.
  12949 Tobías	Tob	17	8	24	De ómnibus autem, quæ possidébat Ráguel, dimídiam partem dedit Tobíæ, et fecit scriptúram, ut pars dimídia, quæ supérerat post óbitum eórum, Tobíæ domínio deveníret.
  12950 Tobías	Tob	17	9	1	Tunc vocávit Tobías ángelum ad se, quem quidem hóminem existimábat, dixítque ei: Azaría frater, peto ut auscúltes verba mea:
  12951 Tobías	Tob	17	9	2	si meípsum tradam tibi servum, non ero condígnus providéntiæ tuæ.
  12952 Tobías	Tob	17	9	3	Tamen óbsecro te ut assúmas tibi animália sive servítia, et vadas ad Gabélum in Rages civitátem Medórum: reddásque ei chirógraphum suum, et recípias ab eo pecúniam, et roges eum veníre ad núptias meas.
  12953 Tobías	Tob	17	9	4	Scis enim ipse quóniam númerat pater meus dies, et si tardávero una die plus, constristátur ánima ejus.
  12954 Tobías	Tob	17	9	5	Et certe vides quómodo adjurávit me Ráguel, cujus adjuraméntum spérnere non possum.
  12955 Tobías	Tob	17	9	6	Tunc Ráphaël assúmens quátuor ex servis Raguélis, et duos camélos, in Rages civitátem Medórum perréxit: et invéniens Gabélum, réddidit ei chirógraphum suum, et recépit ab eo omnem pecúniam.	b
  12956 Tobías	Tob	17	9	7	Indicavítque ei de Tobía fílio Tobíæ, ómnia quæ gesta sunt: fecítque eum secum veníre ad núptias.
  12957 Tobías	Tob	17	9	8	Cumque ingréssus esset domum Raguélis, invénit Tobíam discumbéntem: et exíliens, osculáti sunt se ínvicem: et flevit Gabélus, benedixítque Deum,
  12958 Tobías	Tob	17	9	9	et dixit: Benedícat te Deus Ísraël, quia fílius es óptimi viri et justi, et timéntis Deum, et eleemósynas faciéntis:
  12959 Tobías	Tob	17	9	10	et dicátur benedíctio super uxórem tuam, et super paréntes vestros:
  12960 Tobías	Tob	17	9	11	et videátis fílios vestros, et fílios filiórum vestrórum, usque in tértiam et quartam generatiónem: et sit semen vestrum benedíctum a Deo Ísraël, qui regnat in sǽcula sæculórum.
  12961 Tobías	Tob	17	9	12	Cumque omnes dixíssent, Amen, accessérunt ad convívium: sed et cum timóre Dómini nuptiárum convívium exercébant.
  12962 Tobías	Tob	17	10	1	Cum vero moras fáceret Tobías, causa nuptiárum, sollícitus erat pater ejus Tobías, dicens: Putas quare morátur fílius meus, aut quare deténtus est ibi?
  12963 Tobías	Tob	17	10	2	Putásne Gabélus mórtuus est, et nemo reddet illi pecúniam?
  12964 Tobías	Tob	17	10	3	Cœpit autem contristári nimis ipse et Anna uxor ejus cum eo: et cœpérunt ambo simul flere: eo quod die statúto mínime reverterétur fílius eórum ad eos.
  12965 Tobías	Tob	17	10	4	Flebat ígitur mater ejus irremediabílibus lácrimis, atque dicébat: Heu, heu me, fili mi! ut quid te mísimus peregrinári, lumen oculórum nostrórum, báculum senectútis nostræ, solátium vitæ nostræ, spem posteritátis nostræ?
  12966 Tobías	Tob	17	10	5	ómnia simul in te uno habéntes, te non debúimus dimíttere a nobis.
  12967 Tobías	Tob	17	10	6	Cui dicébat Tobías: Tace, et noli turbári: sanus est fílius noster: satis fidélis est vir ille, cum quo mísimus eum.
  12968 Tobías	Tob	17	10	7	Illa autem nullo modo consolári póterat, sed quotídie exíliens circumspiciébat, et circuíbat vias omnes, per quas spes remeándi videbátur, ut procul vidéret eum, si fíeri posset, veniéntem.
  12969 Tobías	Tob	17	10	8	At vero Ráguel dicébat ad génerum suum: Mane hic, et ego mittam núntium salútis de te ad Tobíam patrem tuum.	b
  12970 Tobías	Tob	17	10	9	Cui Tobías ait: Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies cómputant, et cruciátur spíritus eórum in ipsis.
  12971 Tobías	Tob	17	10	10	Cumque verbis multis rogáret Ráguel Tobíam, et ille eum nulla ratióne vellet audíre, trádidit ei Saram, et dimídiam partem omnis substántiæ suæ in púeris, in puéllis, in pecúdibus, in camélis, et in vaccis, et in pecúnia multa: et salvum atque gaudéntem dimísit eum a se,
  12972 Tobías	Tob	17	10	11	dicens: Ángelus Dómini sanctus sit in itínere vestro, perducátque vos incólumes, et inveniátis ómnia recte circa paréntes vestros, et vídeant óculi mei fílios vestros priúsquam móriar.
  12973 Tobías	Tob	17	10	12	Et apprehendéntes paréntes fíliam suam, osculáti sunt eam: et dimisérunt ire,
  12974 Tobías	Tob	17	10	13	monéntes eam honoráre sóceros, dilígere marítum, régere famíliam, gubernáre domum, et seípsam irreprehensíbilem exhíbere.
  12975 Tobías	Tob	17	11	1	Cumque reverteréntur, pervenérunt ad Charan, quæ est in médio itínere contra Níniven, undécimo die.
  12976 Tobías	Tob	17	11	2	Dixítque ángelus: Tobía frater, scis quemádmodum reliquísti patrem tuum.
  12977 Tobías	Tob	17	11	3	Si placet ítaque tibi, præcedámus, et lento gradu sequántur iter nostrum famíliæ, simul cum cónjuge tua, et cum animálibus.
  12978 Tobías	Tob	17	11	4	Cumque hoc placuísset ut irent, dixit Ráphaël ad Tobíam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessárium. Tulit ítaque Tobías ex felle illo, et abiérunt.
  12979 Tobías	Tob	17	11	5	Anna autem sedébat secus viam, quotídie in supercílio montis, unde respícere póterat de longínquo.	b
  12980 Tobías	Tob	17	11	6	Et dum ex eódem loco specularétur advéntum ejus, vidit a longe, et íllico agnóvit veniéntem fílium suum: currénsque nuntiávit viro suo, dicens: Ecce venit fílius tuus.
  12981 Tobías	Tob	17	11	7	Dixítque Ráphaël ad Tobíam: At ubi introíeris domum tuam, statim adóra Dóminum Deum tuum: et grátias agens ei, accéde ad patrem tuum, et osculáre eum.	b
  12982 Tobías	Tob	17	11	8	Statímque lini super óculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum: scias enim quóniam mox aperiéntur óculi ejus, et vidébit pater tuus lumen cæli, et in aspéctu tuo gaudébit.
  12983 Tobías	Tob	17	11	9	Tunc præcucúrrit canis, qui simul fúerat in via: et quasi núntius advéniens, blandiménto suæ caudæ gaudébat.	b
  12984 Tobías	Tob	17	11	10	Et consúrgens cæcus pater ejus, cœpit offéndens pédibus cúrrere: et data manu púero, occúrrit óbviam fílio suo.
  12985 Tobías	Tob	17	11	11	Et suscípiens osculátus est eum cum uxóre sua, et cœpérunt ambo flere præ gáudio.
  12986 Tobías	Tob	17	11	12	Cumque adorássent Deum, et grátias egíssent, consedérunt.
  12987 Tobías	Tob	17	11	13	Tunc sumens Tobías de felle piscis, linívit óculos patris sui.	b
  12988 Tobías	Tob	17	11	14	Et sustínuit quasi dimídiam fere horam: et cœpit albúgo ex óculis ejus, quasi membrána ovi, égredi.
  12989 Tobías	Tob	17	11	15	Quam apprehéndens Tobías, traxit ab óculis ejus, statímque visum recépit.
  12990 Tobías	Tob	17	11	16	Et glorificábant Deum, ipse vidélicet et uxor ejus, et omnes qui sciébant eum.
  12991 Tobías	Tob	17	11	17	Dicebátque Tobías: Benedíco te, Dómine Deus Ísraël, quia tu castigásti me, et tu salvásti me: et ecce ego vídeo Tobíam fílium meum.
  12992 Tobías	Tob	17	11	18	Ingréssa est étiam post septem dies Sara uxor fílii ejus, et omnis família sana, et pécora, et caméli, et pecúnia multa uxóris: sed et illa pecúnia, quam recéperat a Gabélo:	b
  12993 Tobías	Tob	17	11	19	et narrávit paréntibus suis ómnia benefícia Dei, quæ fecísset circa eum per hóminem qui eum dúxerat.
  12994 Tobías	Tob	17	11	20	Venerúntque Áchior et Nabath consobríni Tobíæ gaudéntes ad Tobíam, et congratulántes ei de ómnibus bonis, quæ circa illum osténderat Deus.
  12995 Tobías	Tob	17	11	21	Et per septem dies epulántes, omnes cum gáudio magno gavísi sunt.
  12996 Tobías	Tob	17	12	1	Tunc vocávit ad se Tobías fílium suum, dixítque ei: Quid póssumus dare viro isti sancto, qui venit tecum?
  12997 Tobías	Tob	17	12	2	Respóndens Tobías, dixit patri suo: Pater, quam mercédem dábimus ei? aut quid dignum póterit esse benefíciis ejus?
  12998 Tobías	Tob	17	12	3	Me duxit et redúxit sanum, pecúniam a Gabélo ipse recépit, uxórem ipse me habére fecit, et dæmónium ab ea ipse compéscuit: gáudium paréntibus ejus fecit, meípsum a devoratióne piscis erípuit, te quoque vidére fecit lumen cæli, et bonis ómnibus per eum repléti sumus. Quid illi ad hæc potérimus dignum dare?
  12999 Tobías	Tob	17	12	4	Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignábitur medietátem de ómnibus, quæ alláta sunt, sibi assúmere.
  13000 Tobías	Tob	17	12	5	Et vocántes eum, pater scílicet et fílius, tulérunt eum in partem: et rogáre cœpérunt ut dignarétur dimídiam partem ómnium, quæ attúlerant, accéptam habére.	b
  13001 Tobías	Tob	17	12	6	Tunc dixit eis occúlte: Benedícite Deum cæli, et coram ómnibus vivéntibus confitémini ei, quia fecit vobíscum misericórdiam suam.
  13002 Tobías	Tob	17	12	7	Étenim sacraméntum regis abscóndere bonum est: ópera autem Dei reveláre et confitéri honoríficum est.
  13003 Tobías	Tob	17	12	8	Bona est orátio cum jejúnio, et eleemósyna magis quam thesáuros auri recóndere:	b
  13004 Tobías	Tob	17	12	9	quóniam eleemósyna a morte líberat, et ipsa est, quæ purgat peccáta, et facit inveníre misericórdiam et viam ætérnam.
  13005 Tobías	Tob	17	12	10	Qui autem fáciunt peccátum, et iniquitátem, hostes sunt ánimæ suæ.
  13006 Tobías	Tob	17	12	11	Manifésto ergo vobis veritátem, et non abscóndam a vobis occúltum sermónem.
  13007 Tobías	Tob	17	12	12	Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino.
  13008 Tobías	Tob	17	12	13	Et quia accéptus eras Deo, necésse fuit ut tentátio probáret te.
  13009 Tobías	Tob	17	12	14	Et nunc misit me Dóminus ut curárem te, et Saram uxórem fílii tui a dæmónio liberárem.
  13010 Tobías	Tob	17	12	15	Ego enim sum Ráphaël ángelus, unus ex septem, qui adstámus ante Dóminum.
  13011 Tobías	Tob	17	12	16	Cumque hæc audíssent, turbáti sunt, et treméntes cecidérunt super terram in fáciem suam.	b
  13012 Tobías	Tob	17	12	17	Dixítque eis ángelus: Pax vobis: nolíte timére.
  13013 Tobías	Tob	17	12	18	Étenim cum essem vobíscum, per voluntátem Dei eram: ipsum benedícite, et cantáte illi.
  13014 Tobías	Tob	17	12	19	Vidébar quidem vobíscum manducáre et bíbere: sed ego cibo invisíbili, et potu qui ab homínibus vidéri non potest, utor.
  13015 Tobías	Tob	17	12	20	Tempus est ergo ut revértar ad eum, qui me misit: vos autem benedícite Deum, et narráte ómnia mirabília ejus.
  13016 Tobías	Tob	17	12	21	Et cum hæc dixísset, ab aspéctu eórum ablátus est, et ultra eum vidére non potuérunt.
  13017 Tobías	Tob	17	12	22	Tunc prostráti per horas tres in fáciem, benedixérunt Deum: et exsurgéntes narravérunt ómnia mirabília ejus.
  13018 Tobías	Tob	17	13	1	Apériens autem Tobías sénior os suum, benedíxit Dóminum, et dixit: Magnus es, Dómine, in ætérnum, et in ómnia sǽcula regnum tuum:
  13019 Tobías	Tob	17	13	2	quóniam tu flagéllas, et salvas: dedúcis ad ínferos, et redúcis: et non est qui effúgiat manum tuam.
  13020 Tobías	Tob	17	13	3	Confitémini Dómino, fílii Ísraël, et in conspéctu géntium laudáte eum:
  13021 Tobías	Tob	17	13	4	quóniam ídeo dispérsit vos inter gentes, quæ ignórant eum, ut vos enarrétis mirabília ejus, et faciátis scire eos quia non est álius deus omnípotens præter eum.
  13022 Tobías	Tob	17	13	5	Ipse castigávit nos propter iniquitátes nostras, et ipse salvábit nos propter misericórdiam suam.
  13023 Tobías	Tob	17	13	6	Aspícite ergo quæ fecit nobíscum, et cum timóre et tremóre confitémini illi: regémque sæculórum exaltáte in opéribus vestris.
  13024 Tobías	Tob	17	13	7	Ego autem in terra captivitátis meæ confitébor illi: quóniam osténdit majestátem suam in gentem peccatrícem.
  13025 Tobías	Tob	17	13	8	Convertímini ítaque peccatóres, et fácite justítiam coram Deo, credéntes quod fáciat vobíscum misericórdiam suam.
  13026 Tobías	Tob	17	13	9	Ego autem, et ánima mea in eo lætábimur.
  13027 Tobías	Tob	17	13	10	Benedícite Dóminum omnes elécti ejus: ágite dies lætítiæ, et confitémini illi.
  13028 Tobías	Tob	17	13	11	Jerúsalem cívitas Dei, castigávit te Dóminus in opéribus mánuum tuárum.	b
  13029 Tobías	Tob	17	13	12	Confitére Dómino in bonis tuis, et bénedic Deum sæculórum: ut reædíficet in te tabernáculum suum, et révocet ad te omnes captívos, et gáudeas in ómnia sǽcula sæculórum.
  13030 Tobías	Tob	17	13	13	Luce spléndida fulgébis: et omnes fines terræ adorábunt te.
  13031 Tobías	Tob	17	13	14	Natiónes ex longínquo ad te vénient, et múnera deferéntes adorábunt in te Dóminum, et terram tuam in sanctificatiónem habébunt:
  13032 Tobías	Tob	17	13	15	nomen enim magnum invocábunt in te.
  13033 Tobías	Tob	17	13	16	Maledícti erunt qui contémpserint te, et condemnáti erunt omnes qui blasphemáverint te: benedictíque erunt qui ædificáverint te.
  13034 Tobías	Tob	17	13	17	Tu autem lætáberis in fíliis tuis, quóniam omnes benedicéntur, et congregabúntur ad Dóminum.
  13035 Tobías	Tob	17	13	18	Beáti omnes qui díligunt te, et qui gaudent super pace tua.
  13036 Tobías	Tob	17	13	19	Ánima mea, bénedic Dóminum, quóniam liberávit Jerúsalem civitátem suam a cunctis tribulatiónibus ejus Dóminus Deus noster.
  13037 Tobías	Tob	17	13	20	Beátus ero si fúerint relíquiæ séminis mei ad vidéndam claritátem Jerúsalem.
  13038 Tobías	Tob	17	13	21	Portæ Jerúsalem ex sapphíro et smarágdo ædificabúntur, et ex lápide pretióso omnis circúitus murórum ejus.
  13039 Tobías	Tob	17	13	22	Ex lápide cándido et mundo omnes platéæ ejus sternéntur: et per vicos ejus, Allelúja cantábitur.
  13040 Tobías	Tob	17	13	23	Benedíctus Dóminus, qui exaltávit eam, et sit regnum ejus in sǽcula sæculórum super eam. Amen.
  13041 Tobías	Tob	17	14	1	Et consummáti sunt sermónes Tobíæ. Et postquam illuminátus est Tobías, vixit annis quadragínta duóbus, et vidit fílios nepótum suórum.
  13042 Tobías	Tob	17	14	2	Complétis ítaque annis centum duóbus, sepúltus est honorífice in Nínive.
  13043 Tobías	Tob	17	14	3	Quinquagínta namque et sex annórum lumen oculórum amísit, sexagenárius vero recépit.
  13044 Tobías	Tob	17	14	4	Réliquum vero vitæ suæ in gáudio fuit, et cum bono proféctu timóris Dei perréxit in pace.
  13045 Tobías	Tob	17	14	5	In hora autem mortis suæ vocávit ad se Tobíam fílium suum, et septem júvenes fílios ejus nepótes suos, dixítque eis:	b
  13046 Tobías	Tob	17	14	6	Prope erit intéritus Nínive: non enim éxcidit verbum Dómini: et fratres nostri, qui dispérsi sunt a terra Ísraël, reverténtur ad eam.
  13047 Tobías	Tob	17	14	7	Omnis autem desérta terra ejus replébitur, et domus Dei, quæ in ea incénsa est, íterum reædificábitur: ibíque reverténtur omnes timéntes Deum,
  13048 Tobías	Tob	17	14	8	et relínquent gentes idóla sua, et vénient in Jerúsalem, et inhabitábunt in ea,
  13049 Tobías	Tob	17	14	9	et gaudébunt in ea omnes reges terræ, adorántes regem Ísraël.
  13050 Tobías	Tob	17	14	10	Audíte ergo, fílii mei, patrem vestrum: servíte Dómino in veritáte, et inquírite ut faciátis quæ plácita sunt illi:	b
  13051 Tobías	Tob	17	14	11	et fíliis vestris mandáte ut fáciant justítias et eleemósynas, ut sint mémores Dei, et benedícant eum in omni témpore in veritáte, et in tota virtúte sua.
  13052 Tobías	Tob	17	14	12	Nunc ergo fílii, audíte me, et nolíte manére hic: sed quacúmque die sepeliéritis matrem vestram circa me in uno sepúlchro, ex eo dirígite gressus vestros ut exeátis hinc:
  13053 Tobías	Tob	17	14	13	vídeo enim quia iníquitas ejus finem dabit ei.
  13054 Tobías	Tob	17	14	14	Factum est autem post óbitum matris suæ, Tobías abscéssit ex Nínive cum uxóre sua, et fíliis, et filiórum fíliis, et revérsus est ad sóceros suos:	b
  13055 Tobías	Tob	17	14	15	invenítque eos incólumes in senectúte bona: et curam eórum gessit, et ipse clausit óculos eórum: et omnem hæreditátem domus Raguélis ipse percépit: vidítque quintam generatiónem, fílios filiórum suórum.
  13056 Tobías	Tob	17	14	16	Et complétis annis nonagínta novem in timóre Dómini, cum gáudio sepeliérunt eum.
  13057 Tobías	Tob	17	14	17	Omnis autem cognátio ejus, et omnis generátio ejus in bona vita, et in sancta conversatióne permánsit, ita ut accépti essent tam Deo quam homínibus, et cunctis habitántibus in terra.
  13058 #	Judith	Jdt	Liber Judith
  13059 Judith	Jdt	18	1	1	Arpháxad ítaque, rex Medórum, subjugáverat multas gentes império suo, et ipse ædificávit civitátem potentíssimam, quam appellávit Ecbátanis,
  13060 Judith	Jdt	18	1	2	ex lapídibus quadrátis et sectis: fecit muros ejus in altitúdinem cubitórum septuagínta, et in latitúdinem cubitórum trigínta, turres vero ejus pósuit in altitúdinem cubitórum centum.
  13061 Judith	Jdt	18	1	3	Per quadrum vero eárum latus utrúmque vicenórum pedum spátio tendebátur, posuítque portas ejus in altitúdinem túrrium:
  13062 Judith	Jdt	18	1	4	et gloriabátur quasi potens in poténtia exércitus sui, et in glória quadrigárum suárum.
  13063 Judith	Jdt	18	1	5	Anno ígitur duodécimo regni sui, Nabuchodónosor rex Assyriórum, qui regnábat in Nínive civitáte magna, pugnávit contra Arpháxad, et obtínuit eum
  13064 Judith	Jdt	18	1	6	in campo magno, qui appellátur Ragau, circa Euphráten, et Tigrin, et Jádason, in campo Érioch regis Elicórum.
  13065 Judith	Jdt	18	1	7	Tunc exaltátum est regnum Nabuchodónosor, et cor ejus elevátum est: et misit ad omnes, qui habitábant in Cilícia, et Damásco, et Líbano,	b
  13066 Judith	Jdt	18	1	8	et ad gentes quæ sunt in Carmélo et Cedar, et inhabitántes Galilǽam in campo magno Ésdrelon,
  13067 Judith	Jdt	18	1	9	et ad omnes qui erant in Samaría, et trans flumen Jordánem usque ad Jerúsalem, et omnem terram Jesse quoúsque perveniátur ad términos Æthiópiæ.
  13068 Judith	Jdt	18	1	10	Ad hos omnes misit núntios Nabuchodónosor rex Assyriórum:
  13069 Judith	Jdt	18	1	11	qui omnes uno ánimo contradixérunt, et remisérunt eos vácuos, et sine honóre abjecérunt.
  13070 Judith	Jdt	18	1	12	Tunc indignátus Nabuchodónosor rex advérsus omnem terram illam, jurávit per thronum et regnum suum quod defénderet se de ómnibus regiónibus his.
  13071 Judith	Jdt	18	2	1	Anno tertiodécimo Nabuchodónosor regis vigésima et secúnda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodónosor regis Assyriórum ut defénderet se.
  13072 Judith	Jdt	18	2	2	Vocavítque omnes majóres natu, omnésque duces, et bellatóres suos, et hábuit cum eis mystérium consílii sui:
  13073 Judith	Jdt	18	2	3	dixítque cogitatiónem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugáret império.
  13074 Judith	Jdt	18	2	4	Quod dictum cum placuísset ómnibus, vocávit Nabuchodónosor rex Holoférnem príncipem milítiæ suæ,
  13075 Judith	Jdt	18	2	5	et dixit ei: Egrédere advérsus omne regnum occidéntis, et contra eos præcípue, qui contempsérunt impérium eum.
  13076 Judith	Jdt	18	2	6	Non parcet óculus tuus ulli regno, omnémque urbem munítam subjugábis mihi.
  13077 Judith	Jdt	18	2	7	Tunc Holoférnes vocávit duces, et magistrátus virtútis Assyriórum, et dinumerávit viros in expeditiónem, sicut præcépit ei rex, centum vigínti míllia péditum pugnatórum, et équitum sagittariórum duódecim míllia.	b
  13078 Judith	Jdt	18	2	8	Omnémque expeditiónem suam fecit præíre in multitúdine innumerabílium camelórum, cum his quæ exercítibus suffícerent copióse, boum quoque arménta, gregésque óvium, quorum non erat númerus.
  13079 Judith	Jdt	18	2	9	Fruméntum ex omni Sýria in tránsitu suo parári constítuit.
  13080 Judith	Jdt	18	2	10	Aurum vero et argéntum de domo regis assúmpsit multum nimis.
  13081 Judith	Jdt	18	2	11	Et proféctus est ipse, et omnis exércitus cum quadrígis, et equítibus, et sagittáriis, qui cooperuérunt fáciem terræ, sicut locústæ.	b
  13082 Judith	Jdt	18	2	12	Cumque pertransísset fines Assyriórum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinístro Cilíciæ, ascendítque ómnia castélla eórum, et obtínuit omnem munitiónem.	b
  13083 Judith	Jdt	18	2	13	Effrégit autem civitátem opinatíssimam Mélothi, prædavítque omnes fílios Tharsis, et fílios Ísmaël, qui erant contra fáciem desérti, et ad austrum terræ Cellon.
  13084 Judith	Jdt	18	2	14	Et transívit Euphráten, et venit in Mesopotámiam: et fregit omnes civitátes excélsas, quæ erant ibi, a torrénte Mambre úsquequo perveniátur ad mare:
  13085 Judith	Jdt	18	2	15	et occupávit términos ejus, a Cilícia usque ad fines Japheth, qui sunt ad austrum.
  13086 Judith	Jdt	18	2	16	Abduxítque omnes fílios Mádian, et prædávit omnem locupletatiónem eórum, omnésque resisténtes sibi occídit in ore gládii.
  13087 Judith	Jdt	18	2	17	Et post hæc descéndit in campos Damásci in diébus messis, et succéndit ómnia sata, omnésque árbores, et víneas fecit íncidi:
  13088 Judith	Jdt	18	2	18	et cécidit timor illíus super omnes inhabitántes terram.
  13089 Judith	Jdt	18	3	1	Tunc misérunt legátos suos universárum úrbium, ac provinciárum reges ac príncipes, Sýriæ scílicet Mesopotámiæ, et Sýriæ Sobal, et Líbyæ, atque Cilíciæ, qui veniéntes ad Holoférnem, dixérunt:
  13090 Judith	Jdt	18	3	2	Désinat indignátio tua circa nos: mélius est enim ut vivéntes serviámus Nabuchodónosor regi magno, et súbditi simus tibi, quam moriéntes cum intéritu nostro ipsi servitútis nostræ damna patiámur.
  13091 Judith	Jdt	18	3	3	Omnis cívitas nostra, omnísque posséssio, omnes montes, et colles, et campi, et arménta boum, gregésque óvium, et caprárum, equorúmque et camelórum, et univérsæ facultátes nostræ, atque famíliæ, in conspéctu tuo sunt:
  13092 Judith	Jdt	18	3	4	sint ómnia nostra sub lege tua.
  13093 Judith	Jdt	18	3	5	Nos, et fílii nostri, servi tui sumus.
  13094 Judith	Jdt	18	3	6	Veni nobis pacíficus dóminus, et útere servítio nostro, sicut placúerit tibi.
  13095 Judith	Jdt	18	3	7	Tunc descéndit de móntibus cum equítibus in virtúte magna, et obtínuit omnem civitátem, et omnem inhabitántem terram.	b
  13096 Judith	Jdt	18	3	8	De univérsis autem úrbibus assúmpsit sibi auxiliários viros fortes, et eléctos ad bellum.
  13097 Judith	Jdt	18	3	9	Tantúsque metus provínciis illis incúbuit, ut universárum úrbium habitatóres príncipes, et honoráti simul cum pópulis exírent óbviam veniénti,
  13098 Judith	Jdt	18	3	10	excipiéntes eum cum corónis, et lampádibus, ducéntes choros in týmpanis, et tíbiis.
  13099 Judith	Jdt	18	3	11	Nec ista tamen faciéntes, ferocitátem ejus péctoris mitigáre potuérunt:
  13100 Judith	Jdt	18	3	12	nam et civitátes eórum destrúxit, et lucos eórum excídit.
  13101 Judith	Jdt	18	3	13	Præcéperat enim illi Nabuchodónosor rex, ut omnes deos terræ extermináret, vidélicet ut ipse solus dicerétur deus ab his natiónibus, quæ potuíssent Holoférnis poténtia subjugári.
  13102 Judith	Jdt	18	3	14	Pertránsiens autem Sýriam Sobal, et omnem Apaméam, omnémque Mesopotámiam, venit ad Idumǽos in terram Gábaa,
  13103 Judith	Jdt	18	3	15	accepítque civitátes eórum, et sedit ibi per trigínta dies, in quibus diébus adunári præcépit univérsum exércitum virtútis suæ.
  13104 Judith	Jdt	18	4	1	Tunc audiéntes hæc fílii Ísraël, qui habitábant in terra Juda, timuérunt valde a fácie ejus.
  13105 Judith	Jdt	18	4	2	Tremor et horror invásit sensus eórum, ne hoc fáceret Jerúsalem et templo Dómini, quod fécerat céteris civitátibus et templis eárum.
  13106 Judith	Jdt	18	4	3	Et misérunt in omnem Samaríam per circúitum usque Jéricho, et præoccupavérunt omnes vértices móntium:
  13107 Judith	Jdt	18	4	4	et muris circumdedérunt vicos suos, et congregavérunt fruménta in præparatiónem pugnæ.
  13108 Judith	Jdt	18	4	5	Sacérdos étiam Elíachim scripsit ad univérsos qui erant contra Ésdrelon, quæ est contra fáciem campi magni juxta Dóthain, et univérsos per quos viæ tránsitus esse póterat, ut obtinérent ascénsus móntium, per quos via esse póterat ad Jerúsalem, et illic custodírent ubi angústum iter esse póterat inter montes.
  13109 Judith	Jdt	18	4	6	Et fecérunt fílii Ísraël secúndum quod constitúerat eis sacérdos Dómini Elíachim.
  13110 Judith	Jdt	18	4	7	Et clamávit omnis pópulus ad Dóminum instántia magna, et humiliavérunt ánimas suas in jejúniis, et oratiónibus, ipsi et mulíeres eórum.	b
  13111 Judith	Jdt	18	4	8	Et induérunt se sacerdótes cilíciis, et infántes prostravérunt contra fáciem templi Dómini, et altáre Dómini operuérunt cilício:
  13112 Judith	Jdt	18	4	9	et clamavérunt ad Dóminum Deum Ísraël unanímiter ne daréntur in prædam infántes eórum, et uxóres eórum in divisiónem, et civitátes eórum in extermínium, et sancta eórum in pollutiónem, et fíerent oppróbrium géntibus.
  13113 Judith	Jdt	18	4	10	Tunc Elíachim sacérdos Dómini magnus circuívit omnem Ísraël, allocutúsque est eos,
  13114 Judith	Jdt	18	4	11	dicens: Scitóte quóniam exáudiet Dóminus preces vestras, si manéntes permanséritis in jejúniis, et oratiónibus in conspéctu Dómini.
  13115 Judith	Jdt	18	4	12	Mémores estóte Móysi servi Dómini, qui Ámalec confidéntem in virtúte sua, et in poténtia sua, et in exércitu suo, et in clýpeis suis, et in cúrribus suis, et in equítibus suis, non ferro pugnándo, sed précibus sanctis orándo dejécit:
  13116 Judith	Jdt	18	4	13	sic erunt univérsi hostes Ísraël, si perseveravéritis in hoc ópere quod cœpístis.
  13117 Judith	Jdt	18	4	14	Ad hanc ígitur exhortatiónem ejus deprecántes Dóminum, permanébant in conspéctu Dómini,
  13118 Judith	Jdt	18	4	15	ita ut étiam hi qui offerébant Dómino holocáusta, præcíncti cilíciis offérrent sacrifícia Dómino, et erat cinis super cápita eórum.
  13119 Judith	Jdt	18	4	16	Et ex toto corde suo omnes orábant Deum, ut visitáret pópulum suum Ísraël.
  13120 Judith	Jdt	18	5	1	Nuntiatúmque est Holoférni príncipi milítiæ Assyriórum, quod fílii Ísraël præparárent se ad resisténdum, ac móntium itínera conclusíssent,
  13121 Judith	Jdt	18	5	2	et furóre nímio exársit in iracúndia magna, vocavítque omnes príncipes Moab et duces Ammon,
  13122 Judith	Jdt	18	5	3	et dixit eis: Dícite mihi quis sit pópulus iste, qui montána óbsidet: aut quæ, et quales, et quantæ sint civitátes eórum: quæ étiam sit virtus eórum, aut quæ sit multitúdo eórum: vel quis rex milítiæ illórum:
  13123 Judith	Jdt	18	5	4	et quare præ ómnibus, qui hábitant in oriénte, isti contempsérunt nos, et non exiérunt óbviam nobis ut suscíperent nos cum pace?
  13124 Judith	Jdt	18	5	5	Tunc Áchior dux ómnium filiórum Ammon respóndens, ait: Si dignéris audíre, dómine mi, dicam veritátem in conspéctu tuo de pópulo isto, qui in montánis hábitat, et non egrediétur verbum falsum ex ore meo.	b
  13125 Judith	Jdt	18	5	6	Pópulus iste ex progénie Chaldæórum est.
  13126 Judith	Jdt	18	5	7	Hic primum in Mesopotámia habitávit, quóniam noluérunt sequi deos patrum suórum, qui erant in terra Chaldæórum.
  13127 Judith	Jdt	18	5	8	Deseréntes ítaque cæremónias patrum suórum, quæ in multitúdine deórum erant,
  13128 Judith	Jdt	18	5	9	unum Deum cæli coluérunt, qui et præcépit eis ut exírent inde et habitárent in Charan. Cumque operuísset omnem terram fames, descendérunt in Ægýptum, illícque per quadringéntos annos sic multiplicáti sunt, ut dinumerári eórum non posset exércitus.
  13129 Judith	Jdt	18	5	10	Cumque graváret eos rex Ægýpti, atque in ædificatiónibus úrbium suárum in luto et látere subjugásset eos, clamavérunt ad Dóminum suum, et percússit totam terram Ægýpti plagis váriis.
  13130 Judith	Jdt	18	5	11	Cumque ejecíssent eos Ægýptii a se, et cessásset plaga ab eis, et íterum eos vellent cápere, et ad suum servítium revocáre,
  13131 Judith	Jdt	18	5	12	fugiéntibus his, Deus cæli mare apéruit, ita ut hinc inde aquæ quasi murus solidaréntur, et isti pede sicco fundum maris perambulándo transírent.
  13132 Judith	Jdt	18	5	13	In quo loco dum innumerábilis exércitus Ægyptiórum eos persequerétur, ita aquis coopértus est, ut non remanéret vel unus, qui factum pósteris nuntiáret.
  13133 Judith	Jdt	18	5	14	Egréssi vero mare Rubrum, desérta Sina montis occupavérunt, in quibus numquam homo habitáre pótuit, vel fílius hóminis requiévit.	b
  13134 Judith	Jdt	18	5	15	Illic fontes amári obdulcáti sunt eis ad bibéndum, et per annos quadragínta annónam de cælo consecúti sunt.
  13135 Judith	Jdt	18	5	16	Ubicúmque ingréssi sunt sine arcu et sagítta, et absque scuto et gládio, Deus eórum pugnávit pro eis, et vicit.
  13136 Judith	Jdt	18	5	17	Et non fuit qui insultáret pópulo isti, nisi quando recéssit a cultu Dómini Dei sui.
  13137 Judith	Jdt	18	5	18	Quotiescúmque autem præter ipsum Deum suum, álterum coluérunt, dati sunt in prædam, et in gládium, et in oppróbrium.
  13138 Judith	Jdt	18	5	19	Quotiescúmque autem pœnituérunt se recessísse a cultúra Dei sui, dedit eis Deus cæli virtútem resisténdi.
  13139 Judith	Jdt	18	5	20	Dénique Chananǽum regem, et Jebusǽum, et Pherezǽum, et Hethǽum, et Hevǽum, et Amorrhǽum, et omnes poténtes in Hésebon prostravérunt, et terras eórum, et civitátes eórum ipsi possedérunt.
  13140 Judith	Jdt	18	5	21	Et usque dum non peccárent in conspéctu Dei sui, erant cum illis bona: Deus enim illórum odit iniquitátem.	b
  13141 Judith	Jdt	18	5	22	Nam et ante hos annos cum recessíssent a via, quam déderat illis Deus, ut ambulárent in ea, extermináti sunt prœ́liis a multis natiónibus, et plúrimi eórum captívi abdúcti sunt in terram non suam.
  13142 Judith	Jdt	18	5	23	Nuper autem revérsi ad Dóminum Deum suum, ex dispersióne qua dispérsi fúerant, adunáti sunt, et ascendérunt montána hæc ómnia, et íterum póssident Jerúsalem, ubi sunt sancta eórum.
  13143 Judith	Jdt	18	5	24	Nunc ergo mi dómine, perquíre si est áliqua iníquitas eórum in conspéctu Dei eórum: ascendámus ad illos, quóniam tradens tradet illos Deus eórum tibi, et subjugáti erunt sub jugo poténtiæ tuæ.
  13144 Judith	Jdt	18	5	25	Si vero non est offénsio pópuli hujus coram Deo suo, non potérimus resístere illis, quóniam Deus eórum deféndet illos: et érimus in oppróbrium univérsæ terræ.
  13145 Judith	Jdt	18	5	26	Et factum est, cum cessásset loqui Áchior verba hæc, iráti sunt omnes magnátes Holoférnis, et cogitábant interfícere eum, dicéntes ad altérutrum:	b
  13146 Judith	Jdt	18	5	27	Quis est iste, qui fílios Ísraël posse dicat resístere regi Nabuchodónosor, et exercítibus ejus, hómines inérmes, et sine virtúte, et sine perítia artis pugnæ?
  13147 Judith	Jdt	18	5	28	Ut ergo agnóscat Áchior quóniam fallit nos, ascendámus in montána: et cum capti fúerint poténtes eórum, tunc cum eísdem gládio transverberábitur:
  13148 Judith	Jdt	18	5	29	ut sciat omnis gens quóniam Nabuchodónosor deus terræ est, et præter ipsum álius non est.
  13149 Judith	Jdt	18	6	1	Factum est autem cum cessássent loqui, indignátus Holoférnes veheménter, dixit ad Áchior:
  13150 Judith	Jdt	18	6	2	Quóniam prophetásti nobis, dicens quod gens Ísraël defendátur a Deo suo, ut osténdam tibi quóniam non est deus nisi Nabuchodónosor:
  13151 Judith	Jdt	18	6	3	cum percussérimus eos omnes, sicut hóminem unum, tunc et ipse cum illis Assyriórum gládio interíbis, et omnis Ísraël tecum perditióne dispériet:
  13152 Judith	Jdt	18	6	4	et probábis quóniam Nabuchodónosor dóminus sit univérsæ terræ: tuncque gládius milítiæ meæ tránsiet per látera tua, et confíxus cades inter vulnerátos Ísraël, et non respirábis ultra, donec exterminéris cum illis.
  13153 Judith	Jdt	18	6	5	Porro autem si prophetíam tuam veram exístimas, non concídat vultus tuus, et pallor, qui fáciem tuam óbtinet, abscédat a te, si verba mea hæc putas impléri non posse.
  13154 Judith	Jdt	18	6	6	Ut autem nóveris quia simul cum illis hæc experiéris, ecce ex hac hora illórum pópulo sociáberis, ut, dum dignas mei gládii pœnas excéperint, ipse simul ultióni subjáceas.
  13155 Judith	Jdt	18	6	7	Tunc Holoférnes præcépit servis suis ut comprehénderent Áchior, et perdúcerent eum in Bethúliam, et tráderent eum in manus filiórum Ísraël.	b
  13156 Judith	Jdt	18	6	8	Et accipiéntes eum servi Holoférnis, profécti sunt per campéstria: sed cum appropinquássent ad montána, exiérunt contra eos fundibulárii.
  13157 Judith	Jdt	18	6	9	Illi autem diverténtes a látere montis, ligavérunt Áchior ad árborem mánibus et pédibus, et sic vinctum réstibus dimisérunt eum, et revérsi sunt ad dóminum suum.
  13158 Judith	Jdt	18	6	10	Porro fílii Ísraël descendéntes de Bethúlia, venérunt ad eum: quem solvéntes, duxérunt ad Bethúliam, atque in médium pópuli illum statuéntes, percunctáti sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assýrii reliquíssent.
  13159 Judith	Jdt	18	6	11	In diébus illis erant illic príncipes, Ozías fílius Micha de tribu Símeon, et Charmi, qui et Gothóniel.	b
  13160 Judith	Jdt	18	6	12	In médio ítaque seniórum, et in conspéctu ómnium, Áchior dixit ómnia quæ locútus ipse fúerat ab Holoférne interrogátus: et quáliter pópulus Holoférnis voluísset propter hoc verbum interfícere eum,
  13161 Judith	Jdt	18	6	13	et quemádmodum ipse Holoférnes irátus jússerit eum Israëlítis hac de causa tradi: ut, dum vícerit fílios Ísraël, tunc et ipsum Áchior divérsis júbeat interíre supplíciis, propter hoc quod dixísset: Deus cæli defénsor eórum est.
  13162 Judith	Jdt	18	6	14	Cumque Áchior univérsa hæc exposuísset, omnis pópulus cécidit in fáciem, adorántes Dóminum, et commúni lamentatióne et fletu unánimes preces suas Dómino effudérunt,
  13163 Judith	Jdt	18	6	15	dicéntes: Dómine Deus cæli et terræ, intuére supérbiam eórum, et réspice ad nostram humilitátem, et fáciem sanctórum tuórum atténde, et osténde quóniam non derelínquis præsuméntes de te: et præsuméntes de se, et de sua virtúte gloriántes, humílias.
  13164 Judith	Jdt	18	6	16	Finíto ítaque fletu, et per totam diem oratióne populórum compléta, consoláti sunt Áchior,
  13165 Judith	Jdt	18	6	17	dicéntes: Deus patrum nostrórum, cujus tu virtútem prædicásti, ipse tibi hanc dabit vicissitúdinem, ut eórum magis tu intéritum vídeas.
  13166 Judith	Jdt	18	6	18	Cum vero Dóminus Deus noster déderit hanc libertátem servis suis, sit et tecum Deus in médio nostri: ut sicut placúerit tibi, ita cum tuis ómnibus converséris nobíscum.
  13167 Judith	Jdt	18	6	19	Tunc Ozías, finíto consílio, suscépit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam.	b
  13168 Judith	Jdt	18	6	20	Et vocátis ómnibus presbýteris, simul expléto jejúnio refecérunt.
  13169 Judith	Jdt	18	6	21	Póstea vero convocátus est omnis pópulus, et per totam noctem intra ecclésiam oravérunt, peténtes auxílium a Deo Ísraël.
  13170 Judith	Jdt	18	7	1	Holoférnes autem áltera die præcépit exercítibus suis ut ascénderent contra Bethúliam.
  13171 Judith	Jdt	18	7	2	Erant autem pédites bellatórum centum vigínti míllia, et équites vigínti duo míllia, præter præparatiónes virórum illórum, quos occupáverat captívitas, et abdúcti fúerant de provínciis et úrbibus univérsæ juventútis.
  13172 Judith	Jdt	18	7	3	Omnes paravérunt se páriter ad pugnam contra fílios Ísraël, et venérunt per crepídinem montis usque ad ápicem, qui réspicit super Dóthain, a loco qui dícitur Belma usque ad Chelmon, qui est contra Ésdrelon.
  13173 Judith	Jdt	18	7	4	Fílii autem Ísraël, ut vidérunt multitúdinem illórum, prostravérunt se super terram, mitténtes cínerem super cápita sua, unánimes orántes ut Deus Ísraël misericórdiam suam osténderet super pópulum suum.
  13174 Judith	Jdt	18	7	5	Et assuméntes arma sua béllica, sedérunt per loca, quæ ad angústi itíneris trámitem dírigunt inter montósa, et erant custodiéntes ea tota die et nocte.
  13175 Judith	Jdt	18	7	6	Porro Holoférnes, dum círcuit per gyrum, réperit quod fons, qui influébat, aquædúctum illórum a parte austráli extra civitátem dirígeret: et íncidi præcépit aquædúctum illórum.
  13176 Judith	Jdt	18	7	7	Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbántur hauríre aquam ad refocillándum pótius quam ad potándum.
  13177 Judith	Jdt	18	7	8	Sed fílii Ammon et Moab accessérunt ad Holoférnem, dicéntes: Fílii Ísraël non in láncea nec in sagítta confídunt, sed montes deféndunt illos, et múniunt illos colles in præcipítio constitúti.
  13178 Judith	Jdt	18	7	9	Ut ergo sine congressióne pugnæ possis superáre eos, pone custódes fóntium, ut non háuriant aquam ex eis, et sine gládio interfícies eos, vel certe fatigáti tradent civitátem suam, quam putant in móntibus pósitam superári non posse.
  13179 Judith	Jdt	18	7	10	Et placuérunt verba hæc coram Holoférne et coram satellítibus ejus, et constítuit per gyrum centenários per síngulos fontes.	b
  13180 Judith	Jdt	18	7	11	Cumque ista custódia per dies vigínti fuísset expléta, defecérunt cistérnæ, et collectiónes aquárum ómnibus habitántibus Bethúliam, ita ut non esset intra civitátem unde satiaréntur vel una die, quóniam ad mensúram dabátur pópulis aqua quotídie.
  13181 Judith	Jdt	18	7	12	Tunc ad Ozíam congregáti omnes viri feminǽque, júvenes et párvuli, omnes simul una voce
  13182 Judith	Jdt	18	7	13	dixérunt: Júdicet Deus inter nos et te, quóniam fecísti in nos mala, nolens loqui pacífice cum Assýriis, et propter hoc véndidit nos Deus in mánibus eórum.
  13183 Judith	Jdt	18	7	14	Et ídeo non est qui ádjuvet, cum prosternámur ante óculos eórum in siti, et perditióne magna.
  13184 Judith	Jdt	18	7	15	Et nunc congregáte univérsos qui in civitáte sunt, ut sponte tradámus nos omnes pópulo Holoférnis.
  13185 Judith	Jdt	18	7	16	Mélius est enim ut captívi benedicámus Dóminum vivéntes, quam moriámur, et simus oppróbrium omni carni, cum vidérimus uxóres nostras, et infántes nostros mori ante óculos nostros.
  13186 Judith	Jdt	18	7	17	Contestámur hódie cælum et terram, et Deum patrum nostrórum, qui ulcíscitur nos secúndum peccáta nostra, ut jam tradátis civitátem in manu milítiæ Holoférnis, et sit finis noster brevis in ore gládii, qui lóngior effícitur in ariditáte sitis.
  13187 Judith	Jdt	18	7	18	Et cum hæc dixíssent, factus est fletus et ululátus magnus in ecclésia ab ómnibus, et per multas horas una voce clamavérunt ad Deum, dicéntes:	b
  13188 Judith	Jdt	18	7	19	Peccávimus cum pátribus nostris; injúste égimus, iniquitátem fécimus.
  13189 Judith	Jdt	18	7	20	Tu, quia pius es, miserére nostri, aut in tuo flagéllo víndica iniquitátes nostras, et noli trádere confiténtes te pópulo qui ignórat te,
  13190 Judith	Jdt	18	7	21	ut non dicant inter gentes: Ubi est Deus eórum?
  13191 Judith	Jdt	18	7	22	Et cum fatigáti ex his clamóribus et his flétibus lassáti siluíssent,
  13192 Judith	Jdt	18	7	23	exsúrgens Ozías infúsus lácrimis, dixit: Æquo ánimo estóte, fratres, et hos quinque dies expectémus a Dómino misericórdiam.
  13193 Judith	Jdt	18	7	24	Fórsitan enim indignatiónem suam abscíndet, et dabit glóriam nómini suo.
  13194 Judith	Jdt	18	7	25	Si autem transáctis quinque diébus non vénerit adjutórium, faciémus hæc verba, quæ locúti estis.
  13195 Judith	Jdt	18	8	1	Et factum est, cum audísset hæc verba Judith vídua, quæ erat fília Merári fílii Idox fílii Joseph fílii Ozíæ fílii Élai fílii Jamnor fílii Gédeon fílii Ráphaim fílii Áchitob fílii Melchíæ fílii Enan fílii Nathaníæ fílii Saláthiel fílii Símeon fílii Ruben,
  13196 Judith	Jdt	18	8	2	et vir ejus fuit Manásses, qui mórtuus est in diébus messis hordeáceæ:
  13197 Judith	Jdt	18	8	3	instábat enim super alligántes manípulos in campo, et venit æstus super caput ejus, et mórtuus est in Bethúlia civitáte sua, et sepúltus est illic cum pátribus suis.
  13198 Judith	Jdt	18	8	4	Erat autem Judith relícta ejus vídua jam annis tribus et ménsibus sex.
  13199 Judith	Jdt	18	8	5	Et in superióribus domus suæ fecit sibi secrétum cubículum, in quo cum puéllis suis clausa morabátur,
  13200 Judith	Jdt	18	8	6	et habens super lumbos suos cilícium, jejunábat ómnibus diébus vitæ suæ, præter sábbata et neoménias et festa domus Ísraël.
  13201 Judith	Jdt	18	8	7	Erat autem elegánti aspéctu nimis, cui vir suus relíquerat divítias multas, et famíliam copiósam, ac possessiónes arméntis boum, et grégibus óvium plenas.
  13202 Judith	Jdt	18	8	8	Et erat hæc in ómnibus famosíssima, quóniam timébat Dóminum valde, nec erat qui loquerétur de illa verbum malum.
  13203 Judith	Jdt	18	8	9	Hæc ítaque cum audísset quóniam Ozías promisísset quod transácto quinto die tráderet civitátem, misit ad presbýteros Chabri et Charmi.	b
  13204 Judith	Jdt	18	8	10	Et venérunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consénsit Ozías, ut tradat civitátem Assýriis si intra quinque dies non vénerit vobis adjutórium?
  13205 Judith	Jdt	18	8	11	et qui estis vos, qui tentátis Dóminum?
  13206 Judith	Jdt	18	8	12	non est iste sermo qui misericórdiam próvocet, sed pótius qui iram éxcitet, et furórem accéndat.
  13207 Judith	Jdt	18	8	13	Posuístis vos tempus miseratiónis Dómini, et in arbítrium vestrum, diem constituístis ei.
  13208 Judith	Jdt	18	8	14	Sed quia pátiens Dóminus est, in hoc ipso pœniteámus, et indulgéntiam ejus fusis lácrimis postulémus:
  13209 Judith	Jdt	18	8	15	non enim quasi homo sic Deus comminábitur, neque sicut fílius hóminis ad iracúndiam inflammábitur.
  13210 Judith	Jdt	18	8	16	Et ídeo humiliémus illi ánimas nostras, et in spíritu constitúti humiliáto, serviéntes illi
  13211 Judith	Jdt	18	8	17	dicámus flentes Dómino, ut secúndum voluntátem suam sic fáciat nobíscum misericórdiam suam: ut sicut conturbátum est cor nostrum in supérbia eórum, ita étiam de nostra humilitáte gloriémur:
  13212 Judith	Jdt	18	8	18	quóniam non sumus secúti peccáta patrum nostrórum, qui dereliquérunt Deum suum, et adoravérunt deos aliénos,
  13213 Judith	Jdt	18	8	19	pro quo scélere dati sunt in gládium, et in rapínam, et in confusiónem inimícis suis: nos autem álterum deum nescímus præter ipsum.
  13214 Judith	Jdt	18	8	20	Expectémus húmiles consolatiónem ejus, et exquíret sánguinem nostrum de afflictiónibus inimicórum nostrórum, et humiliábit omnes gentes, quæcúmque insúrgunt contra nos, et fáciet illas sine honóre Dóminus Deus noster.
  13215 Judith	Jdt	18	8	21	Et nunc fratres, quóniam vos estis presbýteri in pópulo Dei, et ex vobis pendet ánima illórum, ad elóquium vestrum corda eórum erígite, ut mémores sint, quia tentáti sunt patres nostri ut probaréntur, si vere cólerent Deum suum.	b
  13216 Judith	Jdt	18	8	22	Mémores esse debent, quómodo pater noster Ábraham tentátus est, et per multas tribulatiónes probátus, Dei amícus efféctus est.
  13217 Judith	Jdt	18	8	23	Sic Ísaac, sic Jacob, sic Móyses, et omnes qui placuérunt Deo, per multas tribulatiónes transiérunt fidéles.
  13218 Judith	Jdt	18	8	24	Illi autem, qui tentatiónes non suscepérunt cum timóre Dómini, et impatiéntiam suam et impropérium murmuratiónis suæ contra Dóminum protulérunt,
  13219 Judith	Jdt	18	8	25	extermináti sunt ab exterminatóre, et a serpéntibus periérunt.
  13220 Judith	Jdt	18	8	26	Et nos ergo non ulciscámur nos pro his quæ pátimur,
  13221 Judith	Jdt	18	8	27	sed reputántes peccátis nostris hæc ipsa supplícia minóra esse flagélla Dómini, quibus quasi servi corrípimur ad emendatiónem, et non ad perditiónem nostram evenísse credámus.
  13222 Judith	Jdt	18	8	28	Et dixérunt illi Ozías et presbýteri: Ómnia quæ locúta es, vera sunt, et non est in sermónibus tuis ulla reprehénsio.	b
  13223 Judith	Jdt	18	8	29	Nunc ergo ora pro nobis, quóniam múlier sancta es, et timens Deum.
  13224 Judith	Jdt	18	8	30	Et dixit illis Judith: Sicut quod pótui loqui, Dei esse cognóscitis:
  13225 Judith	Jdt	18	8	31	ita quod fácere dispósui, probáte si ex Deo est, et oráte ut firmum fáciat Deus consílium meum.
  13226 Judith	Jdt	18	8	32	Stábitis vos ad portam nocte ista, et ego éxeam cum abra mea: et oráte, ut sicut dixístis, in diébus quinque respíciat Dóminus pópulum suum Ísraël.
  13227 Judith	Jdt	18	8	33	Vos autem nolo ut scrutémini actum meum, et usque dum renúntiem vobis, nihil áliud fiat, nisi orátio pro me ad Dóminum Deum nostrum.
  13228 Judith	Jdt	18	8	34	Et dixit ad eam Ozías princeps Juda: Vade in pace, et Dóminus sit tecum in ultiónem inimicórum nostrórum. Et reverténtes abiérunt.
  13229 Judith	Jdt	18	9	1	Quibus ascendéntibus, Judith ingréssa est oratórium suum: et índuens se cilício, pósuit cínerem super caput suum: et prostérnens se Dómino, clamábat ad Dóminum, dicens:
  13230 Judith	Jdt	18	9	2	Dómine Deus patris mei Símeon, qui dedísti illi gládium in defensiónem alienigenárum, qui violatóres extitérunt in coinquinatióne sua, et denudavérunt femur vírginis in confusiónem:
  13231 Judith	Jdt	18	9	3	et dedísti mulíeres illórum in prædam, et fílias illórum in captivitátem: et omnem prædam in divisiónem servis tuis, qui zelavérunt zelum tuum: súbveni, quæso te Dómine Deus meus, mihi víduæ.
  13232 Judith	Jdt	18	9	4	Tu enim fecísti prióra, et illa post illa cogitásti: et hoc factum est quod ipse voluísti.
  13233 Judith	Jdt	18	9	5	Omnes enim viæ tuæ parátæ sunt, et tua judícia in tua providéntia posuísti.
  13234 Judith	Jdt	18	9	6	Réspice castra Assyriórum nunc, sicut tunc castra Ægyptiórum vidére dignátus es, quando post servos tuos armáti currébant, confidéntes in quadrígis, et in equitátu suo, et in multitúdine bellatórum.	b
  13235 Judith	Jdt	18	9	7	Sed aspexísti super castra eórum, et ténebræ fatigavérunt eos.
  13236 Judith	Jdt	18	9	8	Ténuit pedes eórum abýssus, et aquæ operuérunt eos.
  13237 Judith	Jdt	18	9	9	Sic fiant et isti, Dómine, qui confídunt in multitúdine sua, et in cúrribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagíttis suis, et in lánceis gloriántur,
  13238 Judith	Jdt	18	9	10	et nésciunt quia tu ipse es Deus noster, qui cónteris bella ab inítio, et Dóminus nomen est tibi.
  13239 Judith	Jdt	18	9	11	Érige bráchium tuum sicut ab inítio, et allíde virtútem illórum in virtúte tua: cadat virtus eórum in iracúndia tua, qui promíttunt se violáre sancta tua, et pollúere tabernáculum nóminis tui, et dejícere gládio suo cornu altáris tui.
  13240 Judith	Jdt	18	9	12	Fac Dómine ut gládio próprio ejus supérbia amputétur:	b
  13241 Judith	Jdt	18	9	13	capiátur láqueo oculórum suórum in me, et percúties eum ex lábiis caritátis meæ.
  13242 Judith	Jdt	18	9	14	Da mihi in ánimo constántiam, ut contémnam illum; et virtútem, ut evértam illum.
  13243 Judith	Jdt	18	9	15	Erit enim hoc memoriále nóminis tui, cum manus féminæ dejécerit eum.
  13244 Judith	Jdt	18	9	16	Non enim in multitúdine est virtus tua, Dómine, neque in equórum víribus volúntas tua est, nec supérbi ab inítio placuérunt tibi: sed humílium et mansuetórum semper tibi plácuit deprecátio.
  13245 Judith	Jdt	18	9	17	Deus cælórum, creátor aquárum, et Dóminus totíus creatúræ, exáudi me míseram deprecántem, et de tua misericórdia præsuméntem.
  13246 Judith	Jdt	18	9	18	Meménto, Dómine, testaménti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consílium corróbora, ut domus tua in sanctificatióne tua permáneat:
  13247 Judith	Jdt	18	9	19	et omnes gentes agnóscant quia tu es Deus, et non est álius præter te.
  13248 Judith	Jdt	18	10	1	Factum est autem, cum cessásset clamáre ad Dóminum, surréxit de loco in quo jacúerat prostráta ad Dóminum.
  13249 Judith	Jdt	18	10	2	Vocavítque abram suam, et descéndens in domum suam, ábstulit a se cilícium, et éxuit se vestiméntis viduitátis suæ,
  13250 Judith	Jdt	18	10	3	et lavit corpus suum, et unxit se myro óptimo, et discriminávit crinem cápitis sui, et impósuit mitram super caput suum, et índuit se vestiméntis jucunditátis suæ, induítque sandália pédibus suis, assumpsítque dextralíola, et lília, et ináures, et ánnulos, et ómnibus ornaméntis suis ornávit se.
  13251 Judith	Jdt	18	10	4	Cui étiam Dóminus cóntulit splendórem: quóniam omnis ista composítio non ex libídine, sed ex virtúte pendébat: et ídeo Dóminus hanc in illam pulchritúdinem ampliávit, ut incomparábili decóre ómnium óculis apparéret.
  13252 Judith	Jdt	18	10	5	Impósuit ítaque abræ suæ ascopéram vini, et vas ólei, et poléntam, et pálathas, et panes, et cáseum, et profécta est.
  13253 Judith	Jdt	18	10	6	Cumque veníssent ad portam civitátis, invenérunt expectántem Ozíam et presbýteros civitátis.
  13254 Judith	Jdt	18	10	7	Qui cum vidíssent eam, stupéntes miráti sunt nimis pulchritúdinem ejus.
  13255 Judith	Jdt	18	10	8	Nihil tamen interrogántes eam, dimisérunt transíre, dicéntes: Deus patrum nostrórum det tibi grátiam, et omne consílium tui cordis sua virtúte corróboret, ut gloriétur super te Jerúsalem, et sit nomen tuum in número sanctórum et justórum.
  13256 Judith	Jdt	18	10	9	Et dixérunt hi qui illic erant omnes una voce: Fiat, fiat.
  13257 Judith	Jdt	18	10	10	Judith vero orans Dóminum, transívit per portas ipsa et abra ejus.	b
  13258 Judith	Jdt	18	10	11	Factum est autem, cum descénderet montem, circa ortum diéi, occurrérunt ei exploratóres Assyriórum, et tenuérunt eam, dicéntes: Unde venis? aut quo vadis?
  13259 Judith	Jdt	18	10	12	Quæ respóndit: Fília sum Hebræórum, ídeo ego fugi a fácie eórum, quóniam futúrum agnóvi quod dentur vobis in deprædatiónem, pro eo quod contemnéntes vos, noluérunt ultro trádere seípsos ut invenírent misericórdiam in conspéctu vestro.
  13260 Judith	Jdt	18	10	13	Hac de causa cogitávi mecum, dicens: Vadam ad fáciem príncipis Holoférnis, ut índicem illi secréta illórum, et osténdam illi quo áditu possit obtinére eos, ita ut non cadat vir unus de exércitu ejus.
  13261 Judith	Jdt	18	10	14	Et cum audíssent viri illi verba ejus, considerábant fáciem ejus, et erat in óculis eórum stupor, quóniam pulchritúdinem ejus mirabántur nimis.
  13262 Judith	Jdt	18	10	15	Et dixérunt ad eam: Conservásti ánimam tuam eo quod tale reperísti consílium, ut descénderes ad dóminum nostrum.
  13263 Judith	Jdt	18	10	16	Hoc autem scias, quóniam cum stéteris in conspéctu ejus, bene tibi fáciet, et eris gratíssima in corde ejus. Duxerúntque illam ad tabernáculum Holoférnis, annuntiántes eam.
  13264 Judith	Jdt	18	10	17	Cumque intrásset ante fáciem ejus, statim captus est in suis óculis Holoférnes.	b
  13265 Judith	Jdt	18	10	18	Dixerúntque ad eum satéllites ejus: Quis contémnat pópulum Hebræórum, qui tam decóras mulíeres habent, ut non pro his mérito pugnáre contra eos debeámus?
  13266 Judith	Jdt	18	10	19	Videns ítaque Judith Holoférnem sedéntem in conópeo, quod erat ex púrpura, et auro, et smarágdo, et lapídibus pretiósis intéxtum,
  13267 Judith	Jdt	18	10	20	et cum in fáciem ejus intendísset, adorávit eum, prostérnens se super terram. Et elevavérunt eam servi Holoférnis, jubénte dómino suo.
  13268 Judith	Jdt	18	11	1	Tunc Holoférnes dixit ei: Æquo ánimo esto, et noli pavére in corde tuo: quóniam ego numquam nócui viro, qui vóluit servíre Nabuchodónosor regi:
  13269 Judith	Jdt	18	11	2	pópulus autem tuus, si non contempsísset me, non levássem lánceam meam super eum.
  13270 Judith	Jdt	18	11	3	Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessísti ab illis, et plácuit tibi ut veníres ad nos?
  13271 Judith	Jdt	18	11	4	Et dixit illi Judith: Sume verba ancíllæ tuæ, quóniam si secútus fúeris verba ancíllæ tuæ, perféctam rem fáciet Dóminus tecum.
  13272 Judith	Jdt	18	11	5	Vivit enim Nabuchodónosor rex terræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te ad correptiónem ómnium animárum errántium: quóniam non solum hómines sérviunt illi per te, sed et béstiæ agri obtémperant illi.
  13273 Judith	Jdt	18	11	6	Nuntiátur enim ánimi tui indústria univérsis géntibus, et indicátum est omni sǽculo, quóniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus, et disciplína tua ómnibus provínciis prædicátur.
  13274 Judith	Jdt	18	11	7	Nec hoc latet, quod locútus est Áchior, nec illud ignorátur, quod ei jússeris eveníre.	b
  13275 Judith	Jdt	18	11	8	Constat enim, Deum nostrum sic peccátis offénsum, ut mandáverit per prophétas suos ad pópulum, quod tradat eum pro peccátis suis.
  13276 Judith	Jdt	18	11	9	Et quóniam sciunt se offendísse Deum suum fílii Ísraël, tremor tuus super ipsos est.
  13277 Judith	Jdt	18	11	10	Ínsuper étiam fames invásit eos, et ab ariditáte aquæ jam inter mórtuos computántur.
  13278 Judith	Jdt	18	11	11	Dénique hoc órdinant, ut interfícient pécora sua, et bibant sánguinem eórum:
  13279 Judith	Jdt	18	11	12	et sancta Dómini Dei sui quæ præcépit Deus non contíngi, in fruménto, vino, et óleo, hæc cogitavérunt impéndere, et volunt consúmere quæ nec mánibus debérent contíngere: ergo quóniam hæc fáciunt, certum est quod in perditiónem dabúntur.
  13280 Judith	Jdt	18	11	13	Quod ego ancílla tua cognóscens, fugi ab illis, et misit me Dóminus hæc ipsa nuntiáre tibi.
  13281 Judith	Jdt	18	11	14	Ego enim ancílla tua Deum colo, étiam nunc apud te: et éxiet ancílla tua, et orábo Deum,
  13282 Judith	Jdt	18	11	15	et dicet mihi quando eis reddat peccátum suum, et véniens nuntiábo tibi, ita ut ego addúcam te per médiam Jerúsalem, et habébis omnem pópulum Ísraël, sicut oves quibus non est pastor, et non latrábit vel unus canis contra te:
  13283 Judith	Jdt	18	11	16	quóniam hæc mihi dicta sunt per providéntiam Dei.
  13284 Judith	Jdt	18	11	17	Et quóniam irátus est illis Deus, hæc ipsa missa sum nuntiáre tibi.
  13285 Judith	Jdt	18	11	18	Placuérunt autem ómnia verba hæc coram Holoférne, et coram púeris ejus, et mirabántur sapiéntiam ejus, et dicébant alter ad álterum:	b
  13286 Judith	Jdt	18	11	19	Non est talis múlier super terram in aspéctu, in pulchritúdine, et in sensu verbórum.
  13287 Judith	Jdt	18	11	20	Et dixit ad illam Holoférnes: Benefécit Deus, qui misit te ante pópulum, ut des illum tu in mánibus nostris:
  13288 Judith	Jdt	18	11	21	et quóniam bona est promíssio tua, si fécerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodónosor magna eris, et nomen tuum nominábitur in univérsa terra.
  13289 Judith	Jdt	18	12	1	Tunc jussit eam introíre ubi repósiti erant thesáuri ejus, et jussit illic manére eam, et constítuit quid darétur illi de convívio suo.
  13290 Judith	Jdt	18	12	2	Cui respóndit Judith, et dixit: Nunc non pótero manducáre ex his, quæ mihi prǽcipis tríbui, ne véniat super me offénsio: ex his autem, quæ mihi détuli, manducábo.
  13291 Judith	Jdt	18	12	3	Cui Holoférnes ait: Si defécerint tibi ista, quæ tecum detulísti, quid faciémus tibi?
  13292 Judith	Jdt	18	12	4	Et dixit Judith: Vivit ánima tua, dómine meus, quóniam non expéndet ómnia hæc ancílla tua, donec fáciat Deus in manu mea hæc quæ cogitávi. Et induxérunt illam servi ejus in tabernáculum, quod præcéperat.
  13293 Judith	Jdt	18	12	5	Et pétiit dum introíret, ut darétur ei cópia nocte et ante lucem egrediéndi foras ad oratiónem, et deprecándi Dóminum.
  13294 Judith	Jdt	18	12	6	Et præcépit cubiculáriis suis ut sicut placéret illi, exíret et introíret ad adorándum Deum suum per tríduum:
  13295 Judith	Jdt	18	12	7	et exíbat nóctibus in vallem Bethúliæ, et baptizábat se in fonte aquæ.
  13296 Judith	Jdt	18	12	8	Et ut ascendébat, orábat Dóminum Deum Ísraël, ut dirígeret viam ejus ad liberatiónem pópuli sui.
  13297 Judith	Jdt	18	12	9	Et intróiens, munda manébat in tabernáculo usque dum accíperet escam suam in véspere.
  13298 Judith	Jdt	18	12	10	Et factum est: in quarto die Holoférnes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vágao eunúchum suum: Vade, et suáde Hebrǽam illam ut sponte conséntiat habitáre mecum.	b
  13299 Judith	Jdt	18	12	11	Fœdum est enim apud Assýrios, si fémina irrídeat virum agéndo ut immúnis ab eo tránseat.
  13300 Judith	Jdt	18	12	12	Tunc introívit Vágao ad Judith, et dixit: Non vereátur bona puélla introíre ad dóminum meum, ut honorificétur ante fáciem ejus, ut mandúcet cum eo, et bibat vinum in jucunditáte.
  13301 Judith	Jdt	18	12	13	Cui Judith respóndit: Quæ ego sum, ut contradícam dómino meo?
  13302 Judith	Jdt	18	12	14	omne quod erit ante óculos ejus bonum et óptimum, fáciam. Quidquid autem illi placúerit, hoc mihi erit óptimum ómnibus diébus vitæ meæ.
  13303 Judith	Jdt	18	12	15	Et surréxit, et ornávit se vestiménto suo, et ingréssa stetit ante fáciem ejus.
  13304 Judith	Jdt	18	12	16	Cor autem Holoférnes concússum est: erat enim ardens in concupiscéntia ejus.
  13305 Judith	Jdt	18	12	17	Et dixit ad eam Holoférnes: Bibe nunc, et accúmbe in jucunditáte, quóniam invenísti grátiam coram me.
  13306 Judith	Jdt	18	12	18	Et dixit Judith: Bibam, dómine, quóniam magnificáta est ánima mea hódie præ ómnibus diébus meis.
  13307 Judith	Jdt	18	12	19	Et accépit, et manducávit, et bibit coram ipso ea quæ paráverat illi ancílla ejus.
  13308 Judith	Jdt	18	12	20	Et jucúndus factus est Holoférnes ad eam, bibítque vinum multum nimis, quantum numquam bíberat in vita sua.
  13309 Judith	Jdt	18	13	1	Ut autem sero factum est, festinavérunt servi illíus ad hospítia sua, et conclúsit Vágao óstia cubículi, et ábiit.
  13310 Judith	Jdt	18	13	2	Erant autem omnes fatigáti a vino,
  13311 Judith	Jdt	18	13	3	erátque Judith sola in cubículo.
  13312 Judith	Jdt	18	13	4	Porro Holoférnes jacébat in lecto, nímia ebrietáte sopítus.
  13313 Judith	Jdt	18	13	5	Dixítque Judith puéllæ suæ ut staret foris ante cubículum, et observáret.
  13314 Judith	Jdt	18	13	6	Stetítque Judith ante lectum, orans cum lácrimis, et labiórum motu in siléntio,
  13315 Judith	Jdt	18	13	7	dicens: Confírma me, Dómine Deus Ísraël, et réspice in hac hora ad ópera mánuum meárum, ut, sicut promisísti, Jerúsalem civitátem tuam érigas: et hoc quod credens per te posse fíeri cogitávit, perfíciam.
  13316 Judith	Jdt	18	13	8	Et cum hæc dixísset, accéssit ad colúmnam, quæ erat ad caput léctuli ejus, et pugiónem ejus, qui in ea ligátus pendébat, exsólvit.
  13317 Judith	Jdt	18	13	9	Cumque evaginásset illum, apprehéndit comam cápitis ejus, et ait: Confírma me, Dómine Deus, in hac hora.
  13318 Judith	Jdt	18	13	10	Et percússit bis in cervícem ejus, et abscídit caput ejus, et ábstulit conópeum ejus a colúmnis, et evólvit corpus ejus truncum.
  13319 Judith	Jdt	18	13	11	Et post pusíllum exívit, et trádidit caput Holoférnis ancíllæ suæ, et jussit ut mítteret illud in peram suam.
  13320 Judith	Jdt	18	13	12	Et exiérunt duæ, secúndum consuetúdinem suam, quasi ad oratiónem, et transiérunt castra, et gyrántes vallem, venérunt ad portam civitátis.
  13321 Judith	Jdt	18	13	13	Et dixit Judith a longe custódibus murórum: Aperíte portas, quóniam nobíscum est Deus, qui fecit virtútem in Ísraël.	b
  13322 Judith	Jdt	18	13	14	Et factum est, cum audíssent viri vocem ejus, vocavérunt presbýteros civitátis.
  13323 Judith	Jdt	18	13	15	Et concurrérunt ad eam omnes, a mínimo usque ad máximum: quóniam sperábant eam jam non esse ventúram.
  13324 Judith	Jdt	18	13	16	Et accendéntes luminária, congyravérunt circa eam univérsi: illa autem ascéndens in eminentiórem locum, jussit fíeri siléntium. Cumque omnes tacuíssent,
  13325 Judith	Jdt	18	13	17	dixit Judith: Laudáte Dóminum Deum nostrum, qui non deséruit sperántes in se:
  13326 Judith	Jdt	18	13	18	et in me ancílla sua adimplévit misericórdiam suam, quam promísit dómui Ísraël: et interfécit in manu mea hostem pópuli sui hac nocte.
  13327 Judith	Jdt	18	13	19	Et próferens de pera caput Holoférnis, osténdit illis, dicens: Ecce caput Holoférnis príncipis milítiæ Assyriórum, et ecce conópeum illíus, in quo recumbébat in ebrietáte sua, ubi per manum féminæ percússit illum Dóminus Deus noster.
  13328 Judith	Jdt	18	13	20	Vivit autem ipse Dóminus, quóniam custodívit me ángelus ejus et hinc eúntem, et ibi commorántem, et inde huc reverténtem, et non permísit me Dóminus ancíllam suam coinquinári, sed sine pollutióne peccáti revocávit me vobis gaudéntem in victória sua, in evasióne mea, et in liberatióne vestra.
  13329 Judith	Jdt	18	13	21	Confitémini illi omnes, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  13330 Judith	Jdt	18	13	22	Univérsi autem adorántes Dóminum, dixérunt ad eam: Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros.	b
  13331 Judith	Jdt	18	13	23	Porro Ozías princeps pópuli Ísraël dixit ad eam: Benedícta es tu, fília, a Dómino Deo excélso præ ómnibus muliéribus super terram.
  13332 Judith	Jdt	18	13	24	Benedíctus Dóminus, qui creávit cælum et terram, qui te diréxit in vúlnera cápitis príncipis inimicórum nostrórum:
  13333 Judith	Jdt	18	13	25	quia hódie nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum, qui mémores fúerint virtútis Dómini in ætérnum, pro quibus non pepercísti ánimæ tuæ propter angústias et tribulatiónem géneris tui, sed subvenísti ruínæ ante conspéctum Dei nostri.
  13334 Judith	Jdt	18	13	26	Et dixit omnis pópulus: Fiat, fiat.
  13335 Judith	Jdt	18	13	27	Porro Áchior vocátus venit, et dixit ei Judith: Deus Ísraël, cui tu testimónium dedísti quod ulciscátur se de inimícis suis, ipse caput ómnium incredulórum íncidit hac nocte in manu mea.	b
  13336 Judith	Jdt	18	13	28	Et ut probes quia ita est, ecce caput Holoférnis, qui in contémptu supérbiæ suæ Deum Ísraël contémpsit, et tibi intéritum minabátur, dicens: Cum captus fúerit pópulus Ísraël, gládio perforári præcípiam látera tua.
  13337 Judith	Jdt	18	13	29	Videns autem Áchior caput Holoférnis, angustiátus præ pavóre cécidit in fáciem suam super terram, et æstuávit ánima ejus.
  13338 Judith	Jdt	18	13	30	Póstea vero quam resúmpto spíritu recreátus est, prócidit ad pedes ejus, et adorávit eam, et dixit:
  13339 Judith	Jdt	18	13	31	Benedícta tu a Deo tuo in omni tabernáculo Jacob, quóniam in omni gente, quæ audíerit nomen tuum, magnificábitur super te Deus Ísraël.
  13340 Judith	Jdt	18	14	1	Dixit autem Judith ad omnem pópulum: Audíte me, fratres: suspéndite caput hoc super muros nostros:
  13341 Judith	Jdt	18	14	2	et erit, cum exíerit sol, accípiat unusquísque arma sua, et exíte cum ímpetu, non ut descendátis deórsum, sed quasi ímpetum faciéntes.
  13342 Judith	Jdt	18	14	3	Tunc exploratóres necésse erit ut fúgiant ad príncipem suum excitándum ad pugnam.
  13343 Judith	Jdt	18	14	4	Cumque duces eórum cucúrrerint ad tabernáculum Holoférnis, et invénerint eum truncum in suo sánguine volutátum, décidet super eos timor.
  13344 Judith	Jdt	18	14	5	Cumque cognovéritis fúgere eos, ite post illos secúri, quóniam Dóminus cónteret eos sub pédibus vestris.
  13345 Judith	Jdt	18	14	6	Tunc Áchior, videns virtútem quam fecit Deus Ísraël, relícto gentilitátis ritu, crédidit Deo, et circumcídit carnem præpútii sui, et appósitus est ad pópulum Ísraël, et omnis succéssio géneris ejus usque in hodiérnum diem.	b
  13346 Judith	Jdt	18	14	7	Mox autem ut ortus est dies, suspendérunt super muros caput Holoférnis, accepítque unusquísque vir arma sua, et egréssi sunt cum grandi strépitu et ululátu.	b
  13347 Judith	Jdt	18	14	8	Quod vidéntes exploratóres, ad tabernáculum Holoférnis cucurrérunt.
  13348 Judith	Jdt	18	14	9	Porro hi qui in tabernáculo erant, veniéntes, et ante ingréssum cubículi, perstrepéntes, excitándi grátia, inquietúdinem arte moliebántur, ut non ab excitántibus, sed a sonántibus Holoférnes evigiláret.
  13349 Judith	Jdt	18	14	10	Nullus enim audébat cubículum virtútis Assyriórum pulsándo aut intrándo aperíre.
  13350 Judith	Jdt	18	14	11	Sed cum veníssent ejus duces ac tribúni, et univérsi majóres exércitus regis Assyriórum, dixérunt cubiculáriis:
  13351 Judith	Jdt	18	14	12	Intráte, et excitáte illum, quóniam egréssi mures de cavérnis suis, ausi sunt provocáre nos ad prœ́lium.
  13352 Judith	Jdt	18	14	13	Tunc ingréssus Vágao cubículum ejus, stetit ante cortínam, et plausum fecit mánibus suis: suspicabátur enim illum cum Judith dormíre.
  13353 Judith	Jdt	18	14	14	Sed cum nullum motum jacéntis sensu áurium cáperet, accéssit próximans ad cortínam, et élevans eam, vidénsque cadáver absque cápite Holoférnis in suo sánguine tabefáctum jacére super terram, exclamávit voce magna cum fletu, et scidit vestiménta sua.
  13354 Judith	Jdt	18	14	15	Et ingréssus tabernáculum Judith, non invénit eam, et exíliit foras ad pópulum,
  13355 Judith	Jdt	18	14	16	et dixit: Una múlier hebrǽa fecit confusiónem in domo regis Nabuchodónosor: ecce enim Holoférnes jacet in terra, et caput ejus non est in illo.
  13356 Judith	Jdt	18	14	17	Quod cum audíssent príncipes virtútis Assyriórum, scidérunt omnes vestiménta sua, et intolerábilis timor et tremor cécidit super eos, et turbáti sunt ánimi eórum valde.	b
  13357 Judith	Jdt	18	14	18	Et factus est clamor incomparábilis in médio castrórum eórum.
  13358 Judith	Jdt	18	15	1	Cumque omnis exércitus decollátum Holoférnem audísset, fugit mens et consílium ab eis, et solo tremóre et metu agitáti, fugæ præsídium sumunt,
  13359 Judith	Jdt	18	15	2	ita ut nullus loquerétur cum próximo suo, sed inclináto cápite, relíctis ómnibus, evádere festinábant Hebrǽos, quos armátos super se veníre audiébant, fugiéntes per vias campórum et sémitas cóllium.
  13360 Judith	Jdt	18	15	3	Vidéntes ítaque fílii Ísraël fugiéntes, secúti sunt illos. Descenderúntque clangéntes tubis, et ululántes post ipsos.
  13361 Judith	Jdt	18	15	4	Et quóniam Assýrii non adunáti, in fugam ibant præcípites: fílii autem Ísraël uno ágmine persequéntes debilitábant omnes, quos inveníre potuíssent.
  13362 Judith	Jdt	18	15	5	Misit ítaque Ozías núntios per omnes civitátes et regiónes Ísraël.
  13363 Judith	Jdt	18	15	6	Omnis ítaque régio, omnísque urbs eléctam juventútem armátam misit post eos, et persecúti sunt eos in ore gládii, quoúsque pervenírent ad extremitátem fínium suórum.
  13364 Judith	Jdt	18	15	7	Réliqui autem, qui erant in Bethúlia, ingréssi sunt castra Assyriórum, et prædam, quam fugiéntes Assýrii relíquerant, abstulérunt, et onustáti sunt valde.
  13365 Judith	Jdt	18	15	8	Hi vero, qui victóres revérsi sunt ad Bethúliam, ómnia quæ erant illórum attulérunt secum, ita ut non esset númerus in pecóribus et juméntis et univérsis mobílibus eórum, ut a mínimo usque ad máximum omnes dívites fíerent de prædatiónibus eórum.
  13366 Judith	Jdt	18	15	9	Jóacim autem summus póntifex de Jerúsalem venit in Bethúliam cum univérsis presbýteris suis ut vidéret Judith.	b
  13367 Judith	Jdt	18	15	10	Quæ cum exísset ad illum, benedixérunt eam omnes una voce, dicéntes: Tu glória Jerúsalem; tu lætítia Ísraël; tu honorificéntia pópuli nostri:
  13368 Judith	Jdt	18	15	11	quia fecísti viríliter, et confortátum est cor tuum, eo quod castitátem amáveris, et post virum tuum, álterum nescíeris: ídeo et manus Dómini confortávit te, et ídeo eris benedícta in ætérnum.
  13369 Judith	Jdt	18	15	12	Et dixit omnis pópulus: Fiat, fiat.
  13370 Judith	Jdt	18	15	13	Per dies autem trigínta, vix collécta sunt spólia Assyriórum a pópulo Ísraël.	b
  13371 Judith	Jdt	18	15	14	Porro autem univérsa quæ Holoférnis peculiária fuísse probáta sunt, dedérunt Judith in auro, et argénto, et véstibus, et gemmis, et omni supelléctili, et trádita sunt ómnia illi a pópulo.
  13372 Judith	Jdt	18	15	15	Et omnes pópuli gaudébant cum muliéribus, et virgínibus, et juvénibus, in órganis, et cítharis.
  13373 Judith	Jdt	18	16	1	Tunc cantávit cánticum hoc Dómino Judith, dicens:
  13374 Judith	Jdt	18	16	2	Incípite Dómino in týmpanis; cantáte Dómino in cýmbalis; modulámini illi psalmum novum: exaltáte, et invocáte nomen ejus.
  13375 Judith	Jdt	18	16	3	Dóminus cónterens bella, Dóminus nomen est illi.
  13376 Judith	Jdt	18	16	4	Qui pósuit castra sua in médio pópuli sui, ut eríperet nos de manu ómnium inimicórum nostrórum.
  13377 Judith	Jdt	18	16	5	Venit Assur ex móntibus ab aquilóne in multitúdine fortitúdinis suæ: cujus multitúdo obturávit torréntes, et equi eórum cooperuérunt valles.	b
  13378 Judith	Jdt	18	16	6	Dixit se incensúrum fines meos, et júvenes meos occisúrum gládio; infántes meos dare in prædam, et vírgines in captivitátem.
  13379 Judith	Jdt	18	16	7	Dóminus autem omnípotens nócuit eum, et trádidit eum in manus féminæ, et confódit eum.
  13380 Judith	Jdt	18	16	8	Non enim cécidit potens eórum a juvénibus, nec fílii Titan percussérunt eum, nec excélsi gigántes opposuérunt se illi: sed Judith fília Merári in spécie faciéi suæ dissólvit eum.
  13381 Judith	Jdt	18	16	9	Éxuit enim se vestiménto viduitátis, et índuit se vestiménto lætítiæ in exultatióne filiórum Ísraël.
  13382 Judith	Jdt	18	16	10	Unxit fáciem suam unguénto, et colligávit cincínnos suos mitra; accépit stolam novem ad decipiéndum illum.
  13383 Judith	Jdt	18	16	11	Sandália ejus rapuérunt óculos ejus; pulchritúdo ejus captívam fecit ánimam ejus: amputávit pugióne cervícem ejus.
  13384 Judith	Jdt	18	16	12	Horruérunt Persæ constántiam ejus, et Medi audáciam ejus.
  13385 Judith	Jdt	18	16	13	Tunc ululavérunt castra Assyriórum, quando apparuérunt húmiles mei, arescéntes in siti.
  13386 Judith	Jdt	18	16	14	Fílii puellárum compunxérunt eos, et sicut púeros fugiéntes occidérunt eos: periérunt in prœ́lio a fácie Dómini Dei mei.
  13387 Judith	Jdt	18	16	15	Hymnum cantémus Dómino; hymnum novum cantémus Deo nostro.	b
  13388 Judith	Jdt	18	16	16	Adonái Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua: et quem superáre nemo potest.
  13389 Judith	Jdt	18	16	17	Tibi sérviat omnis creatúra tua, quia dixísti, et facta sunt; misísti spíritum tuum, et creáta sunt: et non est qui resístat voci tuæ.
  13390 Judith	Jdt	18	16	18	Montes a fundaméntis movebúntur cum aquis: petræ, sicut cera, liquéscent ante fáciem tuam.
  13391 Judith	Jdt	18	16	19	Qui autem timent te, magni erunt apud te per ómnia.
  13392 Judith	Jdt	18	16	20	Væ genti insurgénti super genus meum: Dóminus enim omnípotens vindicábit in eis; in die judícii visitábit illos.
  13393 Judith	Jdt	18	16	21	Dabit enim ignem et vermes in carnes eórum, ut urántur et séntiant usque in sempitérnum.
  13394 Judith	Jdt	18	16	22	Et factum est post hæc, omnis pópulus post victóriam venit in Jerúsalem adoráre Dóminum: et mox ut purificáti sunt, obtulérunt omnes holocáusta, et vota, et repromissiónes suas.	b
  13395 Judith	Jdt	18	16	23	Porro Judith univérsa vasa béllica Holoférnis, quæ dedit illi pópulus, et conópeum, quod ipsa sustúlerat de cubíli ipsíus, óbtulit in anáthema obliviónis.
  13396 Judith	Jdt	18	16	24	Erat autem pópulus jucúndus secúndum fáciem sanctórum: et per tres menses gáudium hujus victóriæ celebrátum est cum Judith.
  13397 Judith	Jdt	18	16	25	Post dies autem illos, unusquísque rédiit in domum suam: et Judith magna facta est in Bethúlia, et præclárior erat univérsæ terræ Ísraël.
  13398 Judith	Jdt	18	16	26	Erat enim virtúti cástitas adjúncta, ita ut non cognósceret virum ómnibus diébus vitæ suæ, ex quo defúnctus est Manásses, vir ejus.
  13399 Judith	Jdt	18	16	27	Erat autem, diébus festis, procédens cum magna glória.
  13400 Judith	Jdt	18	16	28	Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimísit abram suam líberam, et defúncta est ac sepúlta cum viro suo in Bethúlia.	b
  13401 Judith	Jdt	18	16	29	Luxítque illam omnis pópulus diébus septem.
  13402 Judith	Jdt	18	16	30	In omni autem spátio vitæ ejus non fuit qui perturbáret Ísraël, et post mortem ejus annis multis.
  13403 Judith	Jdt	18	16	31	Dies autem victóriæ hujus festivitátis ab Hebrǽis in número sanctórum diérum accípitur, et cólitur a Judǽis ex illo témpore usque in præséntem diem.
  13404 #	Esther	Est	Liber Esther
  13405 Esther	Est	17	1	1	In diébus Assuéri, qui regnávit ab Índia usque Æthiópiam super centum vigínti septem províncias,
  13406 Esther	Est	17	1	2	quando sedit in sólio regni sui, Susan cívitas regni ejus exórdium fuit.
  13407 Esther	Est	17	1	3	Tértio ígitur anno impérii sui fecit grande convívium cunctis princípibus et púeris suis, fortíssimis Persárum, et Medórum ínclytis, et præféctis provinciárum coram se,
  13408 Esther	Est	17	1	4	ut osténderet divítias glóriæ regni sui, ac magnitúdinem atque jactántiam poténtiæ suæ, multo témpore, centum vidélicet et octogínta diébus.
  13409 Esther	Est	17	1	5	Cumque impleréntur dies convívii, invitávit omnem pópulum, qui invéntus est in Susan, a máximo usque ad mínimum: et jussit septem diébus convívium præparári in vestíbulo horti, et némoris quod régio cultu et manu cónsitum erat.
  13410 Esther	Est	17	1	6	Et pendébant ex omni parte tentória aérii colóris et carbásini ac hyacínthini, sustentáta fúnibus býssinis atque purpúreis, qui ebúrneis círculis insérti erant, et colúmnis marmóreis fulciebántur. Léctuli quoque áurei et argéntei, super paviméntum smarágdino et pário stratum lápide, dispósiti erant: quod mira varietáte pictúra decorábat.
  13411 Esther	Est	17	1	7	Bibébant autem qui invitáti erant áureis póculis, et áliis atque áliis vasis cibi inferebántur. Vinum quoque, ut magnificéntia régia dignum erat, abúndans, et præcípuum ponebátur.
  13412 Esther	Est	17	1	8	Nec erat qui noléntes cógeret ad bibéndum, sed sicut rex statúerat, præpónens mensis síngulos de princípibus suis ut súmeret unusquísque quod vellet.
  13413 Esther	Est	17	1	9	Vasthi quoque regína fecit convívium feminárum in palátio, ubi rex Assuérus manére consuéverat.
  13414 Esther	Est	17	1	10	Ítaque die séptimo, cum rex esset hilárior, et post nímiam potatiónem incaluísset mero, præcépit Maumam, et Bazátha, et Harbóna, et Bagátha, et Abgátha, et Zethar, et Charchas, septem eunúchis qui in conspéctu ejus ministrábant,	b
  13415 Esther	Est	17	1	11	ut introdúcerent regínam Vasthi coram rege, pósito super caput ejus diadémate, ut osténderet cunctis pópulis et princípibus pulchritúdinem illíus: erat enim pulchra valde.
  13416 Esther	Est	17	1	12	Quæ rénuit, et ad regis impérium quod per eunúchos mandáverat, veníre contémpsit. Unde irátus rex, et nímio furóre succénsus,
  13417 Esther	Est	17	1	13	interrogávit sapiéntes, qui ex more régio semper ei áderant, et illórum faciébat cuncta consílio, sciéntium leges, ac jura majórum
  13418 Esther	Est	17	1	14	(erant autem primi et próximi, Charséna, et Sethar, et Admátha, et Tharsis, et Mares, et Marsána, et Mamúchan, septem duces Persárum, atque Medórum, qui vidébant fáciem regis, et primi post eum residére sóliti erant):
  13419 Esther	Est	17	1	15	cui senténtiæ Vasthi regína subjacéret, quæ Assuéri regis impérium, quod per eunúchos mandáverat, fácere noluísset.
  13420 Esther	Est	17	1	16	Respondítque Mamúchan, audiénte rege atque princípibus: Non solum regem læsit regína Vasthi, sed et omnes pópulos et príncipes qui sunt in cunctis provínciis regis Assuéri.	b
  13421 Esther	Est	17	1	17	Egrediétur enim sermo regínæ ad omnes mulíeres, ut contémnant viros suos, et dicant: Rex Assuérus jussit ut regína Vasthi intráret ad eum, et illa nóluit.
  13422 Esther	Est	17	1	18	Atque hoc exémplo omnes príncipum cónjuges Persárum atque Medórum parvipéndent impéria maritórum: unde regis justa est indignátio.
  13423 Esther	Est	17	1	19	Si tibi placet, egrediátur edíctum a fácie tua, et scribátur juxta legem Persárum atque Medórum, quam præteríri illícitum est, ut nequáquam ultra Vasthi ingrediátur ad regem, sed regnum illíus áltera, quæ mélior est illa, accípiat.
  13424 Esther	Est	17	1	20	Et hoc in omne (quod latíssimum est) provinciárum tuárum divulgétur impérium, et cunctæ uxóres, tam majórum quam minórum, déferant marítis suis honórem.
  13425 Esther	Est	17	1	21	Plácuit consílium ejus regi et princípibus: fecítque rex juxta consílium Mamúchan,	b
  13426 Esther	Est	17	1	22	et misit epístolas ad univérsas províncias regni sui, ut quæque gens audíre et légere póterat, divérsis linguis et lítteris, esse viros príncipes ac majóres in dómibus suis: et hoc per cunctos pópulos divulgári.
  13427 Esther	Est	17	2	1	His ita gestis, postquam regis Assuéri indignátio deferbúerat, recordátus est Vasthi, et quæ fecísset, vel quæ passa esset:
  13428 Esther	Est	17	2	2	dixerúntque púeri regis ac minístri ejus: Quærántur regi puéllæ vírgines ac speciósæ,
  13429 Esther	Est	17	2	3	et mittántur qui consíderent per univérsas províncias puéllas speciósas et vírgines: et addúcant eas ad civitátem Susan, et tradant eas in domum feminárum sub manu Egéi eunúchi, qui est præpósitus et custos mulíerum regiárum: et accípiant mundum mulíebrem, et cétera ad usus necessária.
  13430 Esther	Est	17	2	4	Et quæcúmque inter omnes óculis regis placúerit, ipsa regnet pro Vasthi. Plácuit sermo regi: et ita, ut suggésserant, jussit fíeri.
  13431 Esther	Est	17	2	5	Erat vir Judǽus in Susan civitáte, vocábulo Mardochǽus fílius Jair, fílii Sémei, fílii Cis, de stirpe Jémini,	b
  13432 Esther	Est	17	2	6	qui translátus fúerat de Jerúsalem eo témpore quo Jechoníam regem Juda Nabuchodónosor rex Babylónis transtúlerat,
  13433 Esther	Est	17	2	7	qui fuit nutrítius fíliæ fratris sui Edíssæ, quæ áltero nómine vocabátur Esther, et utrúmque paréntem amíserat: pulchra nimis, et decóra fácie. Mortuísque patre ejus ac matre, Mardochǽus sibi eam adoptávit in fíliam.
  13434 Esther	Est	17	2	8	Cumque percrebruísset regis impérium, et juxta mandátum illíus multæ pulchræ vírgines adduceréntur Susan, et Egéo traderéntur eunúcho, Esther quoque inter céteras puéllas ei trádita est, ut servarétur in número feminárum.
  13435 Esther	Est	17	2	9	Quæ plácuit ei, et invénit grátiam in conspéctu illíus. Et præcépit eunúcho, ut acceleráret mundum mulíebrem, et tráderet ei partes suas, et septem puéllas speciosíssimas de domo regis, et tam ipsam quam pedíssequas ejus ornáret atque excóleret.
  13436 Esther	Est	17	2	10	Quæ nóluit indicáre ei pópulum et pátriam suam: Mardochǽus enim præcéperat ei, ut de hac re omníno reticéret:
  13437 Esther	Est	17	2	11	qui deambulábat quotídie ante vestíbulum domus, in qua eléctæ vírgines servabántur, curam agens salútis Esther, et scire volens quid ei accíderet.
  13438 Esther	Est	17	2	12	Cum autem venísset tempus singulárum per órdinem puellárum ut intrárent ad regem, explétis ómnibus quæ ad cultum mulíebrem pertinébant, mensis duodécimus vertebátur: ita dumtáxat, ut sex ménsibus óleo ungeréntur mýrrhino, et áliis sex quibúsdam pigméntis et aromátibus uteréntur.	b
  13439 Esther	Est	17	2	13	Ingredientésque ad regem, quidquid postulássent ad ornátum pértinens, accipiébant: et ut eis placúerat, compósitæ de triclínio feminárum ad regis cubículum transíbant.
  13440 Esther	Est	17	2	14	Et quæ intráverat véspere, egrediebátur mane, atque inde in secúndas ædes deducebátur, quæ sub manu Susagázi eunúchi erant, qui concubínis regis præsidébat: nec habébat potestátem ad regem ultra redeúndi, nisi voluísset rex, et eam veníre jussísset ex nómine.
  13441 Esther	Est	17	2	15	Evolúto autem témpore per órdinem, instábat dies quo Esther fília Abíhail fratris Mardochǽi, quam sibi adoptáverat in fíliam, debéret intráre ad regem. Quæ non quæsívit mulíebrem cultum, sed quæcúmque vóluit Egéus eunúchus custos vírginum, hæc ei ad ornátum dedit. Erat enim formósa valde, et incredíbili pulchritúdine: ómnium óculis gratiósa et amábilis videbátur.	b
  13442 Esther	Est	17	2	16	Ducta est ítaque ad cubículum regis Assuéri mense décimo, qui vocátur Tebeth, séptimo anno regni ejus.
  13443 Esther	Est	17	2	17	Et adamávit eam rex plus quam omnes mulíeres, habuítque grátiam et misericórdiam coram eo super omnes mulíeres: et pósuit diadéma regni in cápite ejus, fecítque eam regnáre in loco Vasthi.
  13444 Esther	Est	17	2	18	Et jussit convívium præparári permagníficum cunctis princípibus et servis suis pro conjunctióne et núptiis Esther. Et dedit réquiem univérsis provínciis, ac dona largítus est juxta magnificéntiam principálem.
  13445 Esther	Est	17	2	19	Cumque secúndo quæreréntur vírgines et congregaréntur, Mardochǽus manébat ad jánuam regis:	b
  13446 Esther	Est	17	2	20	necdum prodíderat Esther pátriam et pópulum suum, juxta mandátum ejus. Quidquid enim ille præcipiébat, observábat Esther: et ita cuncta faciébat ut eo témpore sólita erat, quo eam párvulam nutriébat.
  13447 Esther	Est	17	2	21	Eo ígitur témpore, quo Mardochǽus ad regis jánuam morabátur, iráti sunt Bagáthan et Thares duo eunúchi regis, qui janitóres erant, et in primo palátii límine præsidébant: voluerúntque insúrgere in regem, et occídere eum.
  13448 Esther	Est	17	2	22	Quod Mardochǽum non látuit, statímque nuntiávit regínæ Esther: et illa regi ex nómine Mardochǽi, qui ad se rem detúlerat.
  13449 Esther	Est	17	2	23	Quæsítum est, et invéntum: et appénsus est utérque eórum in patíbulo. Mandatúmque est históriis, et annálibus tráditum coram rege.
  13450 Esther	Est	17	3	1	Post hæc rex Assuérus exaltávit Aman fílium Amadáthi, qui erat de stirpe Agag: et pósuit sólium ejus super omnes príncipes quos habébat.
  13451 Esther	Est	17	3	2	Cunctíque servi regis, qui in fóribus palátii versabántur, flectébant génua, et adorábant Aman: sic enim præcéperat eis imperátor: solus Mardochǽus non flectébat genu, neque adorábat eum.
  13452 Esther	Est	17	3	3	Cui dixérunt púeri regis, qui ad fores palátii præsidébant: Cur præter céteros non obsérvas mandátum regis?
  13453 Esther	Est	17	3	4	Cumque hoc crébrius dícerent, et ille nollet audíre, nuntiavérunt Aman, scire cupiéntes utrum perseveráret in senténtia: díxerat enim eis se esse Judǽum.
  13454 Esther	Est	17	3	5	Quod cum audísset Aman, et experiménto probásset quod Mardochǽus non flécteret sibi genu, nec se adoráret, irátus est valde,
  13455 Esther	Est	17	3	6	et pro níhilo duxit in unum Mardochǽum míttere manus suas: audíerat enim quod esset gentis Judǽæ; magísque vóluit omnem Judæórum, qui erant in regno Assuéri, pérdere natiónem.
  13456 Esther	Est	17	3	7	Mense primo (cujus vocábulum est Nisan), anno duodécimo regni Assuéri, missa est sors in urnam, quæ hebráice dícitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judæórum debéret intérfici: et exívit mensis duodécimus, qui vocátur Adar.
  13457 Esther	Est	17	3	8	Dixítque Aman regi Assuéro: Est pópulus per omnes províncias regni tui dispérsus, et a se mútuo separátus, novis utens légibus et cæremóniis, ínsuper et regis scita contémnens: et óptime nosti quod non expédiat regno tuo ut insoléscat per licéntiam.	b
  13458 Esther	Est	17	3	9	Si tibi placet, decérne, ut péreat, et decem míllia talentórum appéndam arcáriis gazæ tuæ.
  13459 Esther	Est	17	3	10	Tulit ergo rex ánnulum, quo utebátur, de manu sua, et dedit eum Aman fílio Amadáthi de progénie Agag, hosti Judæórum,
  13460 Esther	Est	17	3	11	dixítque ad eum: Argéntum, quod tu pollicéris, tuum sit; de pópulo age quod tibi placet.
  13461 Esther	Est	17	3	12	Vocatíque sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadécima die ejúsdem mensis: et scriptum est, ut jússerat Aman, ad omnes sátrapas regis, et júdices provinciárum, diversarúmque géntium, ut quæque gens légere póterat et audíre pro varietáte linguárum ex nómine regis Assuéri: et lítteræ signátæ ipsíus ánnulo
  13462 Esther	Est	17	3	13	missæ sunt per cursóres regis ad univérsas províncias, ut occíderent atque delérent omnes Judǽos, a púero usque ad senem, párvulos et mulíeres, uno die, hoc est tertiodécimo mensis duodécimi, qui vocátur Adar; et bona eórum diríperent.
  13463 Esther	Est	17	3	14	Summa autem epistolárum hæc fuit, ut omnes provínciæ scirent, et parárent se ad prædíctam diem.
  13464 Esther	Est	17	3	15	Festinábant cursóres, qui missi erant, regis impérium explére. Statímque in Susan pepéndit edíctum, rege et Aman celebránte convívium, et cunctis Judǽis, qui in urbe erant, fléntibus.
  13465 Esther	Est	17	4	1	Quæ cum audísset Mardochǽus, scidit vestiménta sua, et indútus est sacco, spargens cínerem cápiti: et in platéa médiæ civitátis voce magna clamábat, osténdens amaritúdinem ánimi sui,
  13466 Esther	Est	17	4	2	et hoc ejulátu usque ad fores palátii grádiens. Non enim erat lícitum indútum sacco aulam regis intráre.
  13467 Esther	Est	17	4	3	In ómnibus quoque provínciis, óppidis, ac locis, ad quæ crudéle regis dogma pervénerat, planctus ingens erat apud Judǽos, jejúnium, ululátus, et fletus, sacco et cínere multis pro strato uténtibus.
  13468 Esther	Est	17	4	4	Ingréssæ autem sunt puéllæ Esther et eunúchi, nuntiaverúntque ei. Quod áudiens consternáta est, et vestem misit, ut abláto sacco indúerent eum: quam accípere nóluit.	b
  13469 Esther	Est	17	4	5	Accitóque Athach eunúcho, quem rex minístrum ei déderat, præcépit ei ut iret ad Mardochǽum, et dísceret ab eo cur hoc fáceret.
  13470 Esther	Est	17	4	6	Egressúsque Athach, ivit ad Mardochǽum stantem in platéa civitátis, ante óstium palátii:
  13471 Esther	Est	17	4	7	qui indicávit ei ómnia quæ accíderant: quómodo Aman promisísset ut in thesáuros regis pro Judæórum nece inférret argéntum.
  13472 Esther	Est	17	4	8	Exémplar quoque edícti, quod pendébat in Susan, dedit ei, ut regínæ osténderet, et monéret eam ut intráret ad regem et deprecarétur eum pro pópulo suo.
  13473 Esther	Est	17	4	9	Regréssus Athach, nuntiávit Esther ómnia quæ Mardochǽus díxerat.
  13474 Esther	Est	17	4	10	Quæ respóndit ei, et jussit ut díceret Mardochǽo:
  13475 Esther	Est	17	4	11	Omnes servi regis, et cunctæ, quæ sub ditióne ejus sunt, norunt provínciæ, quod sive vir, sive múlier non vocátus, intérius átrium regis intráverit, absque ulla cunctatióne statim interficiátur: nisi forte rex áuream virgam ad eum teténderit pro signo cleméntiæ, atque ita possit vívere. Ego ígitur quómodo ad regem intráre pótero, quæ trigínta jam diébus non sum vocáta ad eum?
  13476 Esther	Est	17	4	12	Quod cum audísset Mardochǽus,	b
  13477 Esther	Est	17	4	13	rursum mandávit Esther, dicens: Ne putes quod ánimam tuam tantum líberes, quia in domo regis es præ cunctis Judǽis:
  13478 Esther	Est	17	4	14	si enim nunc silúeris, per áliam occasiónem liberabúntur Judǽi: et tu, et domus patris tui, períbitis. Et quis novit utrum idcírco ad regnum véneris, ut in tali témpore pararéris?
  13479 Esther	Est	17	4	15	Rursúmque Esther hæc Mardochǽo verba mandávit:
  13480 Esther	Est	17	4	16	Vade, et cóngrega omnes Judǽos quos in Susan repéreris, et oráte pro me. Non comedátis et non bibátis tribus diébus et tribus nóctibus: et ego cum ancíllis meis simíliter jejunábo, et tunc ingrédiar ad regem contra legem fáciens, non vocáta, tradénsque me morti et perículo.
  13481 Esther	Est	17	4	17	Ivit ítaque Mardochǽus, et fecit ómnia quæ ei Esther præcéperat.
  13482 Esther	Est	17	5	1	Die autem tértio indúta est Esther regálibus vestiméntis, et stetit in átrio domus régiæ, quod erat intérius, contra basílicam regis: at ille sedébat super sólium suum in consistório palátii contra óstium domus.
  13483 Esther	Est	17	5	2	Cumque vidísset Esther regínam stantem, plácuit óculis ejus, et exténdit contra eam virgam áuream, quam tenébat manu: quæ accédens, osculáta est summitátem virgæ ejus.
  13484 Esther	Est	17	5	3	Dixítque ad eam rex: Quid vis, Esther regína? quæ est petítio tua? étiam si dimídiam partem regni petíeris, dábitur tibi.
  13485 Esther	Est	17	5	4	At illa respóndit: Si regi placet, óbsecro ut vénias ad me hódie, et Aman tecum, ad convívium quod parávi.
  13486 Esther	Est	17	5	5	Statímque rex: Vocáte, inquit, cito Aman ut Esther obédiat voluntáti. Venérunt ítaque rex et Aman ad convívium, quod eis regína paráverat.
  13487 Esther	Est	17	5	6	Dixítque ei rex, postquam vinum bíberat abundánter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re póstulas? étiam si dimídiam partem regni mei petíeris, impetrábis.
  13488 Esther	Est	17	5	7	Cui respóndit Esther: Petítio mea, et preces sunt istæ:
  13489 Esther	Est	17	5	8	si invéni in conspéctu regis grátiam, et si regi placet ut det mihi quod póstulo, et meam ímpleat petitiónem: véniat rex et Aman ad convívium quod parávi eis, et cras apériam regi voluntátem meam.
  13490 Esther	Est	17	5	9	Egréssus est ítaque illo die Aman lætus et álacer. Cumque vidísset Mardochǽum sedéntem ante fores palátii, et non solum non assurrexísse sibi, sed nec motum quidem de loco sessiónis suæ, indignátus est valde:	b
  13491 Esther	Est	17	5	10	et dissimuláta ira revérsus in domum suam, convocávit ad se amícos suos, et Zares uxórem suam,
  13492 Esther	Est	17	5	11	et expósuit illis magnitúdinem divitiárum suárum, filiorúmque turbam, et quanta eum glória super omnes príncipes et servos suos rex elevásset.
  13493 Esther	Est	17	5	12	Et post hæc ait: Regína quoque Esther nullum álium vocávit ad convívium cum rege præter me: apud quam étiam cras cum rege pransúrus sum.
  13494 Esther	Est	17	5	13	Et cum hæc ómnia hábeam, nihil me habére puto, quámdiu vídero Mardochǽum Judǽum sedéntem ante fores régias.
  13495 Esther	Est	17	5	14	Responderúntque ei Zares uxor ejus, et céteri amíci: Jube parári excélsam trabem, habéntem altitúdinis quinquagínta cúbitos, et dic mane regi ut appendátur super eam Mardochǽus, et sic ibis cum rege lætus ad convívium. Plácuit ei consílium, et jussit excélsam parári crucem.	b
  13496 Esther	Est	17	6	1	Noctem illam duxit rex insómnem, jussítque sibi afférri histórias et annáles priórum témporum. Quæ cum illo præsénte legeréntur,
  13497 Esther	Est	17	6	2	ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quómodo nuntiásset Mardochǽus insídias Bagáthan et Thares eunuchórum, regem Assuérum juguláre cupiéntium.
  13498 Esther	Est	17	6	3	Quod cum audísset rex, ait: Quid pro hac fide honóris ac prǽmii Mardochǽus consecútus est? Dixérunt ei servi illíus ac minístri: Nihil omníno mercédis accépit.
  13499 Esther	Est	17	6	4	Statímque rex: Quis est, inquit, in átrio? Aman quippe intérius átrium domus régiæ intráverat, ut suggéreret regi, et jubéret Mardochǽum affígi patíbulo, quod ei fúerat præparátum.
  13500 Esther	Est	17	6	5	Respondérunt púeri: Aman stat in átrio. Dixítque rex: Ingrediátur.
  13501 Esther	Est	17	6	6	Cumque esset ingréssus, ait illi: Quid debet fíeri viro, quem rex honoráre desíderat? Cógitans autem in corde suo Aman, et réputans quod nullum álium rex, nisi se, vellet honoráre,	b
  13502 Esther	Est	17	6	7	respóndit: Homo, quem rex honoráre cupit,
  13503 Esther	Est	17	6	8	debet índui véstibus régiis, et impóni super equum, qui de sella regis est, et accípere régium diadéma super caput suum:
  13504 Esther	Est	17	6	9	et primus de régiis princípibus ac tyránnis téneat equum ejus, et per platéam civitátis incédens clamet, et dicat: Sic honorábitur, quemcúmque volúerit rex honoráre.
  13505 Esther	Est	17	6	10	Dixítque ei rex: Festína, et sumpta stola et equo, fac, ut locútus es, Mardochǽo Judǽo, qui sedet ante fores palátii. Cave ne quidquam de his, quæ locútus es, prætermíttas.
  13506 Esther	Est	17	6	11	Tulit ítaque Aman stolam et equum, indutúmque Mardochǽum in platéa civitátis, et impósitum equo præcedébat, atque clamábat: Hoc honóre condígnus est, quemcúmque rex volúerit honoráre.	b
  13507 Esther	Est	17	6	12	Reversúsque est Mardochǽus ad jánuam palátii: et Aman festinávit ire in domum suam, lugens et opérto cápite:
  13508 Esther	Est	17	6	13	narravítque Zares uxóri suæ, et amícis, ómnia quæ eveníssent sibi. Cui respondérunt sapiéntes quos habébat in consílio, et uxor ejus: Si de sémine Judæórum est Mardochǽus, ante quem cádere cœpísti, non póteris ei resístere, sed cades in conspéctu ejus.
  13509 Esther	Est	17	6	14	Adhuc illis loquéntibus, venérunt eunúchi regis, et cito eum ad convívium, quod regína paráverat, pérgere compulérunt.
  13510 Esther	Est	17	7	1	Intrávit ítaque rex et Aman, ut bíberent cum regína.
  13511 Esther	Est	17	7	2	Dixítque ei rex étiam secúnda die, postquam vino incalúerat: Quæ est petítio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fíeri? étiam si dimídiam partem regni mei petíeris, impetrábis.
  13512 Esther	Est	17	7	3	Ad quem illa respóndit: Si invéni grátiam in óculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi ánimam meam pro qua rogo, et pópulum meum pro quo óbsecro.
  13513 Esther	Est	17	7	4	Tráditi enim sumus ego et pópulus meus, ut conterámur, jugulémur, et pereámus. Atque útinam in servos et fámulas venderémur: esset tolerábile malum, et gemens tacérem: nunc autem hostis noster est, cujus crudélitas redúndat in regem.
  13514 Esther	Est	17	7	5	Respondénsque rex Assuérus, ait: Quis est iste, et cujus poténtiæ, ut hæc áudeat fácere?
  13515 Esther	Est	17	7	6a	Dixítque Esther: Hostis et inimícus noster péssimus iste est Aman.
  13516 Esther	Est	17	7	6b	Quod ille áudiens, íllico obstúpuit, vultum regis ac regínæ ferre non sústinens.
  13517 Esther	Est	17	7	7	Rex autem irátus surréxit, et de loco convívii intrávit in hortum arbóribus cónsitum. Aman quoque surréxit ut rogáret Esther regínam pro ánima sua: intelléxit enim a rege sibi parátum malum.
  13518 Esther	Est	17	7	8	Qui cum revérsus esset de horto nemóribus cónsito, et intrásset convívii locum, réperit Aman super léctulum corruísse in quo jacébat Esther, et ait: Étiam regínam vult opprímere, me præsénte, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exíerat, et statim operuérunt fáciem ejus.
  13519 Esther	Est	17	7	9	Dixítque Harbóna, unus de eunúchis, qui stabant in ministério regis: En lignum quod paráverat Mardochǽo, qui locútus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitúdinis quinquagínta cúbitos. Cui dixit rex: Appendíte eum in eo.	b
  13520 Esther	Est	17	7	10	Suspénsus est ítaque Aman in patíbulo quod paráverat Mardochǽo: et regis ira quiévit.
  13521 Esther	Est	17	8	1	Die illo dedit rex Assuérus Esther regínæ domum Aman adversárii Judæórum, et Mardochǽus ingréssus est ante fáciem regis. Conféssa est enim ei Esther quod esset pátruus suus.
  13522 Esther	Est	17	8	2	Tulítque rex ánnulum, quem ab Aman récipi jússerat, et trádidit Mardochǽo. Esther autem constítuit Mardochǽum super domum suam.
  13523 Esther	Est	17	8	3	Nec his conténta, prócidit ad pedes regis, flevítque, et locúta ad eum orávit ut malítiam Aman Agagítæ, et machinatiónes ejus péssimas quas excogitáverat contra Judǽos, jubéret írritas fíeri.
  13524 Esther	Est	17	8	4	At ille ex more sceptrum áureum proténdit manu, quo signum cleméntiæ monstrabátur: illáque consúrgens stetit ante eum,
  13525 Esther	Est	17	8	5	et ait: Si placet regi, et si invéni grátiam in óculis ejus, et deprecátio mea non ei vidétur esse contrária, óbsecro ut novis epístolis, véteres Aman lítteræ, insidiatóris et hostis Judæórum, quibus eos in cunctis regis provínciis períre præcéperat, corrigántur.
  13526 Esther	Est	17	8	6	Quómodo enim pótero sustinére necem et interfectiónem pópuli mei?
  13527 Esther	Est	17	8	7	Respondítque rex Assuérus Esther regínæ, et Mardochǽo Judǽo: Domum Aman concéssi Esther, et ipsum jussi affígi cruci, quia ausus est manum míttere in Judǽos.
  13528 Esther	Est	17	8	8	Scríbite ergo Judǽis, sicut vobis placet, regis nómine, signántes lítteras ánnulo meo. Hæc enim consuetúdo erat, ut epístolis, quæ ex regis nómine mittebántur et illíus ánnulo signátæ erant, nemo audéret contradícere.
  13529 Esther	Est	17	8	9	Accitísque scribis et libráriis regis (erat autem tempus tértii mensis, qui appellátur Siban) vigésima et tértia die illíus scriptæ sunt epístolæ, ut Mardochǽus volúerat, ad Judǽos, et ad príncipes, procuratorésque et júdices, qui centum vigínti septem provínciis ab Índia usque ad Æthiópiam præsidébant: provínciæ atque provínciæ, pópulo et pópulo juxta linguas et lítteras suas, et Judǽis, prout légere póterant et audíre.	b
  13530 Esther	Est	17	8	10	Ipsǽque epístolæ, quæ regis nómine mittebántur, ánnulo ipsíus obsignátæ sunt, et missæ per veredários: qui per omnes províncias discurréntes, véteres lítteras novis núntiis prævenírent.
  13531 Esther	Est	17	8	11	Quibus imperávit rex, ut convenírent Judǽos per síngulas civitátes, et in unum præcíperent congregári ut starent pro animábus suis, et omnes inimícos suos cum conjúgibus ac líberis et univérsis dómibus, interfícerent atque delérent, et spólia eórum diríperent.
  13532 Esther	Est	17	8	12	Et constitúta est per omnes províncias una ultiónis dies, id est tertiadécima mensis duodécimi Adar.
  13533 Esther	Est	17	8	13	Summáque epístolæ hæc fuit, ut in ómnibus terris ac pópulis qui regis Assuéri subjacébant império, notum fíeret parátos esse Judǽos ad capiéndam vindíctam de hóstibus suis.
  13534 Esther	Est	17	8	14	Egressíque sunt veredárii céleres núntia perferéntes, et edíctum regis pepéndit in Susan.
  13535 Esther	Est	17	8	15	Mardochǽus autem de palátio et de conspéctu regis egrédiens, fulgébat véstibus régiis, hyacínthinis vidélicet et aériis, corónam áuream portans in cápite, et amíctus sérico pállio atque purpúreo. Omnísque cívitas exultávit atque lætáta est.	b
  13536 Esther	Est	17	8	16	Judǽis autem nova lux oríri visa est, gáudium, honor, et tripúdium.
  13537 Esther	Est	17	8	17	Apud omnes pópulos, urbes, atque províncias, quocúmque regis jussa veniébant, mira exultátio, épulæ atque convívia, et festus dies: in tantum ut plures altérius gentis et sectæ eórum religióni et cæremóniis jungeréntur. Grandis enim cunctos judáici nóminis terror inváserat.	b
  13538 Esther	Est	17	9	1	Ígitur duodécimi mensis, quem Adar vocári ante jam díximus, tertiadécima die, quando cunctis Judǽis interféctio parabátur, et hostes eórum inhiábant sánguini, versa vice Judǽi superióres esse cœpérunt, et se de adversáriis vindicáre.
  13539 Esther	Est	17	9	2	Congregatíque sunt per síngulas civitátes, óppida, et loca, ut exténderent manum contra inimícos, et persecutóres suos. Nullúsque ausus est resístere, eo quod omnes pópulos magnitúdinis eórum formído penetrárat.
  13540 Esther	Est	17	9	3	Nam et provinciárum júdices, et duces, et procuratóres, omnísque dígnitas quæ síngulis locis ac opéribus prǽerat, extollébant Judǽos timóre Mardochǽi,
  13541 Esther	Est	17	9	4	quem príncipem esse palátii, et plúrimum posse cognóverant: fama quoque nóminis ejus crescébat quotídie, et per cunctórum ora volitábat.
  13542 Esther	Est	17	9	5	Ítaque percussérunt Judǽi inimícos suos plaga magna, et occidérunt eos, reddéntes eis quod sibi paráverant fácere:	b
  13543 Esther	Est	17	9	6	in tantum ut étiam in Susan quingéntos viros interfícerent, extra decem fílios Aman Agagítæ hostis Judæórum: quorum ista sunt nómina:
  13544 Esther	Est	17	9	7	Pharsandátha, et Delphon, et Esphátha,
  13545 Esther	Est	17	9	8	et Phorátha, et Adalía, et Aridátha,
  13546 Esther	Est	17	9	9	et Phermésta, et Arísai, et Arídai, et Jezátha.
  13547 Esther	Est	17	9	10	Quos cum occidíssent, prædas de substántiis eórum tángere noluérunt.
  13548 Esther	Est	17	9	11	Statímque númerus eórum, qui occísi erant in Susan, ad regem relátus est.
  13549 Esther	Est	17	9	12	Qui dixit regínæ: In urbe Susan interfecérunt Judǽi quingéntos viros, et álios decem fílios Aman: quantam putas eos exercére cædem in univérsis provínciis? quid ultra póstulas, et quid vis ut fíeri júbeam?
  13550 Esther	Est	17	9	13	Cui illa respóndit: Si regi placet, detur potéstas Judǽis, ut sicut fecérunt hódie in Susan, sic et cras fáciant, et decem fílii Aman in patíbulis suspendántur.
  13551 Esther	Est	17	9	14	Præcepítque rex ut ita fíeret. Statímque in Susan pepéndit edíctum, et decem fílii Aman suspénsi sunt.
  13552 Esther	Est	17	9	15	Congregátis Judǽis quartadécima die mensis Adar, interfécti sunt in Susan trecénti viri: nec eórum ab illis dirépta substántia est.
  13553 Esther	Est	17	9	16	Sed et per omnes províncias quæ ditióni regis subjacébant, pro animábus suis stetérunt Judǽi, interféctis hóstibus ac persecutóribus suis: in tantum ut septuagínta quinque míllia occisórum impleréntur, et nullus de substántiis eórum quidquam contíngeret.	b
  13554 Esther	Est	17	9	17	Dies autem tertiusdécimus mensis Adar primus apud omnes interfectiónis fuit, et quartadécima die cǽdere desiérunt. Quem constituérunt esse solémnem, ut in eo omni témpore deínceps vacárent épulis, gáudio, atque convíviis.
  13555 Esther	Est	17	9	18	At hi, qui in urbe Susan cædem exercúerant, tertiodécimo et quartodécimo die ejúsdem mensis in cæde versáti sunt: quintodécimo autem die percútere desiérunt. Et idcírco eúmdem diem constituérunt solémnem epulárum atque lætítiæ.
  13556 Esther	Est	17	9	19	Hi vero Judǽi, qui in óppidis non murátis ac villis morabántur, quartumdécimum diem mensis Adar conviviórum et gáudii decrevérunt, ita ut exúltent in eo, et mittant sibi mútuo partes epulárum et cibórum.
  13557 Esther	Est	17	9	20	Scripsit ítaque Mardochǽus ómnia hæc, et lítteris comprehénsa misit ad Judǽos qui in ómnibus regis provínciis morabántur, tam in vicíno pósitis, quam procul,
  13558 Esther	Est	17	9	21	ut quartamdécimam et quintamdécimam diem mensis Adar pro festis suscíperent, et reverténte semper anno solémni celebrárent honóre:
  13559 Esther	Est	17	9	22	quia in ipsis diébus se ulti sunt Judǽi de inimícis suis, et luctus atque tristítia in hilaritátem gaudiúmque convérsa sunt, esséntque dies isti epulárum atque lætítiæ, et mítterent sibi ínvicem cibórum partes, et paupéribus munúscula largiréntur.
  13560 Esther	Est	17	9	23	Susceperúntque Judǽi in solémnem ritum cuncta quæ eo témpore fácere cœ́perant, et quæ Mardochǽus lítteris faciénda mandáverat.	b
  13561 Esther	Est	17	9	24	Aman enim, fílius Amadáthi stirpis Agag, hostis et adversárius Judæórum, cogitávit contra eos malum, ut occíderet illos atque deléret: et misit phur, quod nostra lingua vértitur in sortem.
  13562 Esther	Est	17	9	25	Et póstea ingréssa est Esther ad regem, óbsecrans ut conátus ejus lítteris regis írriti fíerent, et malum quod contra Judǽos cogitáverat, reverterétur in caput ejus. Dénique et ipsum et fílios ejus affixérunt cruci,
  13563 Esther	Est	17	9	26	atque ex illo témpore dies isti appelláti sunt phurim, id est sórtium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fúerit. Et cuncta quæ gesta sunt, epístolæ, id est, libri hujus volúmine, continéntur:
  13564 Esther	Est	17	9	27	quæque sustinuérunt, et quæ deínceps immutáta sunt, suscepérunt Judǽi super se et semen suum, et super cunctos qui religióni eórum voluérunt copulári, ut nulli líceat duos hos dies absque solemnitáte transígere, quos scriptúra testátur, et certa éxpetunt témpora, annis sibi júgiter succedéntibus.
  13565 Esther	Est	17	9	28	Isti sunt dies, quos nulla umquam delébit oblívio, et per síngulas generatiónes cunctæ in toto orbe provínciæ celebrábunt: nec est ulla cívitas, in qua dies phurim, id est sórtium, non observéntur a Judǽis, et ab eórum progénie, quæ his cæremóniis obligáta est.
  13566 Esther	Est	17	9	29	Scripserúntque Esther regína fília Abíhail, et Mardochǽus Judǽus, étiam secúndam epístolam, ut omni stúdio dies ista solémnis sancirétur in pósterum:	b
  13567 Esther	Est	17	9	30	et misérunt ad omnes Judǽos qui in centum vigínti septem provínciis regis Assuéri versabántur, ut habérent pacem, et suscíperent veritátem,
  13568 Esther	Est	17	9	31	observántes dies sórtium, et suo témpore cum gáudio celebrárent: sicut constitúerant Mardochǽus et Esther, et illi observánda suscepérunt a se, et a sémine suo, jejúnia, et clamóres, et sórtium dies,
  13569 Esther	Est	17	9	32	et ómnia quæ libri hujus, qui vocátur Esther, história continéntur.
  13570 Esther	Est	17	10	1	Rex vero Assuérus omnem terram et cunctas maris ínsulas fecit tributárias:
  13571 Esther	Est	17	10	2	cujus fortitúdo et impérium, et dígnitas atque sublímitas, qua exaltávit Mardochǽum, scripta sunt in libris Medórum, atque Persárum:
  13572 Esther	Est	17	10	3	et quómodo Mardochǽus judáici géneris secúndus a rege Assuéro fúerit, et magnus apud Judǽos, et acceptábilis plebi fratrum suórum, quærens bona pópulo suo, et loquens ea quæ ad pacem séminis sui pertinérent.
  13573 Esther	Est	17	10	4	Dixítque Mardochǽus: A Deo facta sunt ista.	b
  13574 Esther	Est	17	10	5	Recordátus sum sómnii quod víderam, hæc éadem significántis: nec eórum quidquam írritum fuit.
  13575 Esther	Est	17	10	6	Parvus fons, qui crevit in flúvium, et in lucem solémque convérsus est, et in aquas plúrimas redundávit: Esther est quam rex accépit uxórem, et vóluit esse regínam.
  13576 Esther	Est	17	10	7	Duo autem dracónes: ego sum, et Aman.
  13577 Esther	Est	17	10	8	Gentes, quæ convénerant: hi sunt, qui conáti sunt delére nomen Judæórum.
  13578 Esther	Est	17	10	9	Gens autem mea Ísraël est, quæ clamávit ad Dóminum, et salvum fecit Dóminus pópulum suum: liberavítque nos ab ómnibus malis, et fecit signa magna atque porténta inter gentes:
  13579 Esther	Est	17	10	10	et duas sortes esse præcépit, unam pópuli Dei, et álteram cunctárum géntium.
  13580 Esther	Est	17	10	11	Venítque útraque sors in statútum ex illo jam témpore diem coram Deo univérsis géntibus:
  13581 Esther	Est	17	10	12	et recordátus est Dóminus pópuli sui, ac misértus est hæreditátis suæ.
  13582 Esther	Est	17	10	13	Et observabúntur dies isti in mense Adar quartadécima et quintadécima die ejúsdem mensis, cum omni stúdio et gáudio, in unum cœtum pópuli congregáti, in cunctas deínceps generatiónes pópuli Ísraël.
  13583 Esther	Est	17	11	1	Anno quarto regnántibus Ptolemǽo et Cleopátra, attulérunt Dosithǽus, qui se sacerdótem et Levítici géneris ferébat, et Ptolemǽus fílius ejus, hanc epístolam phurim, quam dixérunt interpretátum esse Lysímachum Ptolemǽi fílium in Jerúsalem.
  13584 Esther	Est	17	11	2	Anno secúndo, regnánte Artaxérxe máximo, prima die mensis Nisan, vidit sómnium Mardochǽus fílius Jáiri, fílii Sémei, fílii Cis, de tribu Bénjamin:	b
  13585 Esther	Est	17	11	3	homo Judǽus, qui habitábat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ régiæ.
  13586 Esther	Est	17	11	4	Erat autem de eo número captivórum, quos transtúlerat Nabuchodónosor rex Babylónis de Jerúsalem cum Jechonía rege Juda.
  13587 Esther	Est	17	11	5	Et hoc ejus sómnium fuit: apparuérunt voces, et tumúltus, et tonítrua, et terræmótus, et conturbátio super terram:
  13588 Esther	Est	17	11	6	et ecce duo dracónes magni, paratíque contra se in prœ́lium.
  13589 Esther	Est	17	11	7	Ad quorum clamórem cunctæ concitátæ sunt natiónes, ut pugnárent contra gentem justórum.
  13590 Esther	Est	17	11	8	Fuítque dies illa tenebrárum et discríminis, tribulatiónis et angústiæ, et ingens formído super terram.
  13591 Esther	Est	17	11	9	Conturbatáque est gens justórum timéntium mala sua, et præparáta ad mortem.
  13592 Esther	Est	17	11	10	Clamaverúntque ad Deum: et illis vociferántibus, fons parvus creávit in flúvium máximum, et in aquas plúrimas redundávit.
  13593 Esther	Est	17	11	11	Lux et sol ortus est, et húmiles exaltáti sunt, et devoravérunt ínclytos.
  13594 Esther	Est	17	11	12	Quod cum vidísset Mardochǽus, et surrexísset de strato, cogitábat quid Deus fácere vellet: et fixum habébat in ánimo, scire cúpiens quid significáret sómnium.
  13595 Esther	Est	17	12	1	Morabátur autem eo témpore in aula regis cum Bagátha et Thara eunúchis regis, qui janitóres erant palátii.
  13596 Esther	Est	17	12	2	Cumque intellexísset cogitatiónes eórum, et curas diligéntius pervidísset, dídicit quod conaréntur in regem Artaxérxem manus míttere, et nuntiávit super eo regi.
  13597 Esther	Est	17	12	3	Qui de utróque, hábita quæstióne, conféssos jussit duci ad mortem.
  13598 Esther	Est	17	12	4	Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentáriis: sed et Mardochǽus rei memóriam lítteris trádidit.
  13599 Esther	Est	17	12	5	Præcepítque ei rex, ut in aula palátii morarétur, datis ei pro delatióne munéribus.
  13600 Esther	Est	17	12	6	Aman vero fílius Amadáthi Bugǽus erat gloriosíssimus coram rege, et vóluit nocére Mardochǽo et pópulo ejus pro duóbus eunúchis regis qui fúerant interfécti. Et diripuérunt bona, vel substántias eórum. Epístolæ autem hoc exémplar fuit.
  13601 Esther	Est	17	13	1	Rex máximus Artaxérxes ab Índia usque Æthiópiam, centum vigínti septem provinciárum princípibus et dúcibus qui ejus império subjécti sunt, salútem.
  13602 Esther	Est	17	13	2	Cum plúrimis géntibus imperárem, et univérsum orbem meæ ditióni subjugássem, vólui nequáquam abúti poténtiæ magnitúdine, sed cleméntia et lenitáte gubernáre subjéctos, ut absque ullo terróre vitam siléntio transigéntes, optáta cunctis mortálibus pace frueréntur.
  13603 Esther	Est	17	13	3	Quærénte autem me a consiliáriis meis quómodo posset hoc impléri, unus qui sapiéntia et fide céteros præcellébat, et erat post regem secúndus, Aman nómine,
  13604 Esther	Est	17	13	4	indicávit mihi in toto orbe terrárum pópulum esse dispérsum, qui novis uterétur légibus, et, contra ómnium géntium consuetúdinem fáciens, regum jussa contémneret, et universárum concórdiam natiónum sua dissensióne violáret.
  13605 Esther	Est	17	13	5	Quod cum didicissémus, vidéntes unam gentem rebéllem advérsus omne hóminum genus pervérsis uti légibus, nostrísque jussiónibus contraíre, et turbáre subjectárum nobis provinciárum pacem atque concórdiam,
  13606 Esther	Est	17	13	6	jússimus ut quoscúmque Aman, qui ómnibus provínciis præpósitus est et secúndus a rege, et quem patris loco cólimus, monstráverit, cum conjúgibus ac líberis deleántur ab inimícis suis, nullúsque eórum misereátur, quartadécima die duodécimi mensis Adar anni præséntis:
  13607 Esther	Est	17	13	7	ut nefárii hómines uno die ad ínferos descendéntes, reddant império nostro pacem, quam turbáverant. Pergénsque Mardochǽus, fecit ómnia quæ ei mandáverat Esther.
  13608 Esther	Est	17	13	8	Mardochǽus autem deprecátus est Dóminum, memor ómnium óperum ejus,	b
  13609 Esther	Est	17	13	9	et dixit: Dómine, Dómine rex omnípotens, in ditióne enim tua cuncta sunt pósita, et non est qui possit tuæ resístere voluntáti, si decréveris salváre Ísraël.
  13610 Esther	Est	17	13	10	Tu fecísti cælum et terram, et quidquid cæli ámbitu continétur.
  13611 Esther	Est	17	13	11	Dóminus ómnium es, nec est qui resístat majestáti tuæ.
  13612 Esther	Est	17	13	12	Cuncta nosti, et scis quia non pro supérbia et contumélia, et áliqua glóriæ cupiditáte, fécerim hoc, ut non adorárem Aman superbíssimum
  13613 Esther	Est	17	13	13	(libénter enim pro salúte Ísraël étiam vestígia pedum ejus deosculári parátus essem),
  13614 Esther	Est	17	13	14	sed tímui ne honórem Dei mei transférrem ad hóminem, et ne quemquam adorárem, excépto Deo meo.
  13615 Esther	Est	17	13	15	Et nunc, Dómine rex, Deus Ábraham, miserére pópuli tui, quia volunt nos inimíci nostri pérdere, et hæreditátem tuam delére.
  13616 Esther	Est	17	13	16	Ne despícias partem tuam, quam redemísti tibi de Ægýpto.
  13617 Esther	Est	17	13	17	Exáudi deprecatiónem meam, et propítius esto sorti et funículo tuo, et convérte luctum nostrum in gáudium, ut vivéntes laudémus nomen tuum, Dómine: et ne claudas ora te canéntium.
  13618 Esther	Est	17	13	18	Omnis quoque Ísraël pari mente et obsecratióne clamávit ad Dóminum, eo quod eis certa mors impénderet.
  13619 Esther	Est	17	14	1	Esther quoque regína confúgit ad Dóminum, pavens perículum quod imminébat.
  13620 Esther	Est	17	14	2	Cumque deposuísset vestes régias, flétibus et lúctui apta induménta suscépit, et pro unguéntis váriis, cínere et stércore implévit caput, et corpus suum humiliávit jejúniis: omniáque loca, in quibus ántea lætári consuéverat, crínium laceratióne complévit.
  13621 Esther	Est	17	14	3	Et deprecabátur Dóminum Deum Ísraël, dicens: Dómine mi, qui rex noster es solus, ádjuva me solitáriam, et cujus præter te nullus est auxiliátor álius.
  13622 Esther	Est	17	14	4	Perículum meum in mánibus meis est.
  13623 Esther	Est	17	14	5	Audívi a patre meo quod tu, Dómine, tulísses Ísraël de cunctis géntibus, et patres nostros ex ómnibus retro majóribus suis, ut possidéres hæreditátem sempitérnam, fecistíque eis sicut locútus es.
  13624 Esther	Est	17	14	6	Peccávimus in conspéctu tuo, et idcírco tradidísti nos in manus inimicórum nostrórum:
  13625 Esther	Est	17	14	7	colúimus enim deos eórum. Justus es Dómine:
  13626 Esther	Est	17	14	8	et nunc non eis súfficit, quod duríssima nos ópprimunt servitúte, sed robur mánuum suárum, idolórum poténtiæ deputántes,
  13627 Esther	Est	17	14	9	volunt tua mutáre promíssa, et delére hæreditátem tuam, et cláudere ora laudántium te, atque extínguere glóriam templi et altáris tui,
  13628 Esther	Est	17	14	10	ut apériant ora géntium, et laudent idolórum fortitúdinem, et prǽdicent carnálem regem in sempitérnum.
  13629 Esther	Est	17	14	11	Ne tradas, Dómine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rídeant ad ruínam nostram: sed convérte consílium eórum super eos, et eum qui in nos cœpit sævíre, dispérde.	b
  13630 Esther	Est	17	14	12	Meménto, Dómine, et osténde te nobis in témpore tribulatiónis nostræ, et da mihi fidúciam, Dómine rex deórum, et univérsæ potestátis:
  13631 Esther	Est	17	14	13	tríbue sermónem compósitum in ore meo in conspéctu leónis, et transfer cor illíus in ódium hostis nostri, ut et ipse péreat, et céteri qui ei conséntiunt.
  13632 Esther	Est	17	14	14	Nos autem líbera manu tua, et ádjuva me, nullum áliud auxílium habéntem nisi te, Dómine, qui habes ómnium sciéntiam,
  13633 Esther	Est	17	14	15	et nosti quia óderim glóriam iniquórum, et detéster cubíle incircumcisórum, et omnis alienígenæ.
  13634 Esther	Est	17	14	16	Tu scis necessitátem meam, quod abóminer signum supérbiæ et glóriæ meæ, quod est super caput meum in diébus ostentatiónis meæ, et detéster illud quasi pannum menstruátæ, et non portem in diébus siléntii mei,
  13635 Esther	Est	17	14	17	et quod non coméderim in mensa Aman, nec mihi placúerit convívium regis, et non bíberim vinum libáminum:
  13636 Esther	Est	17	14	18	et numquam lætáta sit ancílla tua, ex quo huc transláta sum usque in præséntem diem, nisi in te, Dómine Deus Ábraham.
  13637 Esther	Est	17	14	19	Deus fortis super omnes, exáudi vocem eórum qui nullam áliam spem habent, et líbera nos de manu iniquórum, et érue me a timóre meo.
  13638 Esther	Est	17	15	1	Et mandávit ei (haud dúbium quin esset Mardochǽus) ut ingrederétur ad regem, et rogáret pro pópulo suo et pro pátria sua.
  13639 Esther	Est	17	15	2	Memoráre, inquit, diérum humilitátis tuæ, quómodo nutríta sis in manu mea, quia Aman secúndus a rege locútus est contra nos in mortem:
  13640 Esther	Est	17	15	3	et tu ínvoca Dóminum, et lóquere regi pro nobis, et líbera nos de morte.
  13641 Esther	Est	17	15	4	Die autem tértio depósuit vestiménta ornátus sui, et circúmdata est glória sua.	b
  13642 Esther	Est	17	15	5	Cumque régio fulgéret hábitu, et invocásset ómnium rectórem et salvatórem Deum, assúmpsit duas fámulas,
  13643 Esther	Est	17	15	6	et super unam quidem innitebátur, quasi præ delíciis et nímia teneritúdine corpus suum ferre non sústinens:
  13644 Esther	Est	17	15	7	áltera autem famulárum sequebátur dóminam, defluéntia in humum induménta susténtans.
  13645 Esther	Est	17	15	8	Ipsa autem róseo colóre vultum perfúsa, et gratis ac niténtibus óculis, tristem celábat ánimum, et nímio timóre contráctum.
  13646 Esther	Est	17	15	9	Ingréssa ígitur cuncta per órdinem óstia, stetit contra regem, ubi ille residébat super sólium regni sui, indútus véstibus régiis, auróque fulgens, et pretiósis lapídibus: erátque terríbilis aspéctu.
  13647 Esther	Est	17	15	10	Cumque elevásset fáciem, et ardéntibus óculis furórem péctoris indicásset, regína córruit, et in pallórem colóre mutáto, lassum super ancíllulam reclinávit caput.
  13648 Esther	Est	17	15	11	Convertítque Deus spíritum regis in mansuetúdinem, et festínus ac métuens exilívit de sólio, et susténtans eam ulnis suis donec redíret ad se, his verbis blandiebátur:	b
  13649 Esther	Est	17	15	12	Quid habes, Esther? ego sum frater tuus: noli metúere.
  13650 Esther	Est	17	15	13	Non moriéris: non enim pro te, sed pro ómnibus hæc lex constitúta est.
  13651 Esther	Est	17	15	14	Accéde ígitur, et tange sceptrum.
  13652 Esther	Est	17	15	15	Cumque illa reticéret, tulit áuream virgam, et pósuit super collum ejus, et osculátus est eam, et ait: Cur mihi non loquéris?
  13653 Esther	Est	17	15	16	Quæ respóndit: Vidi te, dómine, quasi ángelum Dei, et conturbátum est cor meum præ timóre glóriæ tuæ.
  13654 Esther	Est	17	15	17	Valde enim mirábilis es, dómine, et fácies tua plena est gratiárum.
  13655 Esther	Est	17	15	18	Cumque loquerétur, rursus córruit, et pene exanimáta est.
  13656 Esther	Est	17	15	19	Rex autem turbabátur, et omnes minístri ejus consolabántur eam.
  13657 Esther	Est	17	16	1	Rex magnus Artaxérxes ab Índia usque Æthiópiam, centum vigínti septem provinciárum dúcibus ac princípibus qui nostræ jussióni obédiunt, salútem dicit.
  13658 Esther	Est	17	16	2	Multi bonitáte príncipum et honóre, qui in eos collátus est, abúsi sunt in supérbiam:
  13659 Esther	Est	17	16	3	et non solum subjéctos régibus nitúntur opprímere, sed datam sibi glóriam non feréntes, in ipsos qui dedérunt, moliúntur insídias.
  13660 Esther	Est	17	16	4	Nec conténti sunt grátias non ágere benefíciis, et humanitátis in se jura violáre, sed Dei quoque cuncta cernéntis arbitrántur se posse fúgere senténtiam.
  13661 Esther	Est	17	16	5	Et in tantum vesániæ prorupérunt, ut eos qui crédita sibi offícia diligénter obsérvant, et ita cuncta agunt ut ómnium laude digni sint, mendaciórum cunículis conéntur subvértere,
  13662 Esther	Est	17	16	6	dum aures príncipum símplices, et ex sua natúra álios æstimántes, cállida fraude decípiunt.
  13663 Esther	Est	17	16	7	Quæ res et ex vetéribus probátur históriis, et ex his quæ gerúntur quotídie, quómodo malis quorúmdam suggestiónibus regum stúdia depravéntur.
  13664 Esther	Est	17	16	8	Unde providéndum est paci ómnium provinciárum.
  13665 Esther	Est	17	16	9	Nec putáre debétis, si divérsa jubeámus, ex ánimi nostri veníre levitáte, sed pro qualitáte et necessitáte témporum, ut reipúblicæ poscit utílitas, ferre senténtiam.
  13666 Esther	Est	17	16	10	Et ut maniféstius quod dícimus intelligátis, Aman fílius Amadáthi, et ánimo et gente Mácedo, alienúsque a Persárum sánguine, et pietátem nostram sua crudelitáte commáculans, peregrínus a nobis suscéptus est:	b
  13667 Esther	Est	17	16	11	et tantam in se expértus humanitátem, ut pater noster vocarétur, et adorarétur ab ómnibus post regem secúndus:
  13668 Esther	Est	17	16	12	qui in tantum arrogántiæ tumórem sublátus est, ut regno priváre nos niterétur et spíritu.
  13669 Esther	Est	17	16	13	Nam Mardochǽum, cujus fide et benefíciis vívimus, et consórtem regni nostri Esther cum omni gente sua, novis quibúsdam atque inaudítis máchinis expetívit in mortem:
  13670 Esther	Est	17	16	14	hoc cógitans ut illis interféctis, insidiarétur nostræ solitúdini, et regnum Persárum transférret in Macédonas.
  13671 Esther	Est	17	16	15	Nos autem a péssimo mortálium Judǽos neci destinátos, in nulla pénitus culpa repérimus, sed e contrário justis uténtes légibus,
  13672 Esther	Est	17	16	16	et fílios altíssimi et máximi sempérque vivéntis Dei, cujus benefício et pátribus nostris et nobis regnum est tráditum, et usque hódie custodítur.
  13673 Esther	Est	17	16	17	Unde eas lítteras, quas sub nómine nostro ille diréxerat, sciátis esse írritas.	b
  13674 Esther	Est	17	16	18	Pro quo scélere ante portas hujus urbis, id est, Susan, et ipse qui machinátus est, et omnis cognátio ejus pendet in patíbulis: non nobis, sed Deo reddénte ei quod méruit.
  13675 Esther	Est	17	16	19	Hoc autem edíctum, quod nunc míttimus, in cunctis úrbibus proponátur, ut líceat Judǽis uti légibus suis.
  13676 Esther	Est	17	16	20	Quibus debétis esse adminículo, ut eos qui se ad necem eórum paráverant, possint interfícere tertiadécima die mensis duodécimi, qui vocátur Adar.
  13677 Esther	Est	17	16	21	Hanc enim diem, Deus omnípotens, mœróris et luctus, eis vertit in gáudium.
  13678 Esther	Est	17	16	22	Unde et vos inter céteros festos dies, hanc habetóte diem, et celebráte eam cum omni lætítia, ut et in pósterum cognoscátur,
  13679 Esther	Est	17	16	23	omnes qui fidéliter Persis obédiunt, dignam pro fide recípere mercédem; qui autem insidiántur regno eórum, períre pro scélere.
  13680 Esther	Est	17	16	24	Omnis autem província et cívitas quæ nolúerit solemnitátis hujus esse párticeps, gládio et igne péreat, et sic deleátur, ut non solum homínibus, sed étiam béstiis ínvia sit in sempitérnum, pro exémplo contémptus et inobediéntiæ.
  13681 #	Job	Job	Liber Job
  13682 Job	Job	18	1	1	Vir erat in terra Hus, nómine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recédens a malo.
  13683 Job	Job	18	1	2	Natíque sunt ei septem fílii, et tres fíliæ.
  13684 Job	Job	18	1	3	Et fuit posséssio ejus septem míllia óvium, et tria míllia camelórum, quingénta quoque juga boum, et quingéntæ ásinæ, ac família multa nimis: erátque vir ille magnus inter omnes orientáles.
  13685 Job	Job	18	1	4	Et ibant fílii ejus, et faciébant convívium per domos, unusquísque in die suo. Et mitténtes vocábant tres soróres suas, ut coméderent et bíberent cum eis.
  13686 Job	Job	18	1	5	Cumque in orbem transíssent dies convívii, mittébat ad eos Job, et sanctificábat illos: consurgénsque dilúculo, offerébat holocáusta pro síngulis. Dicébat enim: Ne forte peccáverint fílii mei, et benedíxerint Deo in córdibus suis. Sic faciébat Job cunctis diébus.
  13687 Job	Job	18	1	6	Quadam autem die, cum veníssent fílii Dei ut assísterent coram Dómino, áffuit inter eos étiam Satan.	b
  13688 Job	Job	18	1	7	Cui dixit Dóminus: Unde venis? Qui respóndens, ait: Circuívi terram, et perambulávi eam.
  13689 Job	Job	18	1	8	Dixítque Dóminus ad eum: Numquid considerásti servum meum Job, quod non sit ei símilis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recédens a malo?
  13690 Job	Job	18	1	9	Cui respóndens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum?
  13691 Job	Job	18	1	10	nonne tu vallásti eum, ac domum ejus, universámque substántiam per circúitum; opéribus mánuum ejus benedixísti, et posséssio ejus crevit in terra?
  13692 Job	Job	18	1	11	sed exténde páululum manum tuam et tange cuncta quæ póssidet, nisi in fáciem benedíxerit tibi.
  13693 Job	Job	18	1	12	Dixit ergo Dóminus ad Satan: Ecce univérsa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne exténdas manum tuam. Egressúsque est Satan a fácie Dómini.
  13694 Job	Job	18	1	13	Cum autem quadam die fílii et fíliæ ejus coméderent et bíberent vinum in domo fratris sui primogéniti,	b
  13695 Job	Job	18	1	14	núntius venit ad Job, qui díceret: Boves arábant, et ásinæ pascebántur juxta eos:
  13696 Job	Job	18	1	15	et irruérunt Sabǽi, tulerúntque ómnia, et púeros percussérunt gládio: et evási ego solus, ut nuntiárem tibi.
  13697 Job	Job	18	1	16	Cumque adhuc ille loquerétur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cécidit e cælo, et tactas oves puerósque consúmpsit: et effúgi ego solus, ut nuntiárem tibi.
  13698 Job	Job	18	1	17	Sed et illo adhuc loquénte, venit álius, et dixit: Chaldǽi fecérunt tres turmas, et invasérunt camélos, et tulérunt eos, necnon et púeros percussérunt gládio: et ego fugi solus, ut nuntiárem tibi.
  13699 Job	Job	18	1	18	Adhuc loquebátur ille, et ecce álius intrávit, et dixit: Fíliis tuis et filiábus vescéntibus et bibéntibus vinum in domo fratris sui primogéniti,
  13700 Job	Job	18	1	19	repénte ventus véhemens írruit a regióne desérti, et concússit quátuor ángulos domus: quæ córruens oppréssit líberos tuos, et mórtui sunt: et effúgi ego solus, ut nuntiárem tibi.
  13701 Job	Job	18	1	20	Tunc surréxit Job, et scidit vestiménta sua: et tonso cápite córruens in terram, adorávit,	b
  13702 Job	Job	18	1	21	et dixit: Nudus egréssus sum de útero matris meæ, et nudus revértar illuc. Dóminus dedit, Dóminus ábstulit; sicut Dómino plácuit, ita factum est. Sit nomen Dómini benedíctum.
  13703 Job	Job	18	1	22	In ómnibus his non peccávit Job lábiis suis, neque stultum quid contra Deum locútus est.
  13704 Job	Job	18	2	1	Factum est autem, cum quadam die veníssent fílii Dei, et starent coram Dómino, venísset quoque Satan inter eos, et staret in conspéctu ejus,
  13705 Job	Job	18	2	2	ut díceret Dóminus ad Satan: Unde venis? Qui respóndens ait: Circuívi terram, et perambulávi eam.
  13706 Job	Job	18	2	3	Et dixit Dóminus ad Satan: Numquid considerásti servum meum Job, quod non sit ei símilis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recédens a malo, et adhuc rétinens innocéntiam? tu autem commovísti me advérsus eum, ut afflígerem eum frustra.
  13707 Job	Job	18	2	4	Cui respóndens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro ánima sua;
  13708 Job	Job	18	2	5	alióquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc vidébis quod in fáciem benedícat tibi.
  13709 Job	Job	18	2	6	Dixit ergo Dóminus ad Satan: Ecce in manu tua est: verúmtamen ánimam illíus serva.
  13710 Job	Job	18	2	7	Egréssus ígitur Satan a fácie Dómini, percússit Job úlcere péssimo, a planta pedis usque ad vérticem ejus;	b
  13711 Job	Job	18	2	8	qui testa sániem radébat, sedens in sterquilínio.
  13712 Job	Job	18	2	9	Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu pérmanes in simplicitáte tua? Bénedic Deo, et mórere.
  13713 Job	Job	18	2	10	Qui ait ad illam: Quasi una de stultis muliéribus locúta es: si bona suscépimus de manu Dei, mala quare non suscipiámus? In ómnibus his non peccávit Job lábiis suis.
  13714 Job	Job	18	2	11	Ígitur audiéntes tres amíci Job omne malum quod accidísset ei, venérunt sínguli de loco suo, Éliphaz Themanítes, et Baldad Suhítes, et Sophar Naamathítes. Condíxerant enim ut páriter veniéntes visitárent eum, et consolaréntur.	b
  13715 Job	Job	18	2	12	Cumque elevássent procul óculos suos, non cognovérunt eum, et exclamántes ploravérunt, scissísque véstibus sparsérunt púlverem super caput suum in cælum.
  13716 Job	Job	18	2	13	Et sedérunt cum eo in terra septem diébus et septem nóctibus: et nemo loquebátur ei verbum: vidébant enim dolórem esse veheméntem.
  13717 Job	Job	18	3	1	Post hæc apéruit Job os suum, et maledíxit diéi suo,
  13718 Job	Job	18	3	2	et locútus est:
  13719 Job	Job	18	3	3	Péreat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Concéptus est homo.
  13720 Job	Job	18	3	4	Dies ille vertátur in ténebras: non requírat eum Deus désuper, et non illustrétur lúmine.
  13721 Job	Job	18	3	5	Obscúrent eum ténebræ et umbra mortis; óccupet eum calígo, et involvátur amaritúdine.
  13722 Job	Job	18	3	6	Noctem illam tenebrósus turbo possídeat; non computétur in diébus anni, nec numerétur in ménsibus.
  13723 Job	Job	18	3	7	Sit nox illa solitária, nec laude digna.
  13724 Job	Job	18	3	8	Maledícant ei qui maledícunt diéi, qui paráti sunt suscitáre Levíathan.
  13725 Job	Job	18	3	9	Obtenebréntur stellæ calígine ejus; expéctet lucem, et non vídeat, nec ortum surgéntis auróræ.
  13726 Job	Job	18	3	10	Quia non conclúsit óstia ventris qui portávit me, nec ábstulit mala ab óculis meis.
  13727 Job	Job	18	3	11	Quare non in vulva mórtuus sum? egréssus ex útero non statim périi?	b
  13728 Job	Job	18	3	12	Quare excéptus génibus? cur lactátus ubéribus?
  13729 Job	Job	18	3	13	Nunc enim dórmiens silérem, et somno meo requiéscerem
  13730 Job	Job	18	3	14	cum régibus et consúlibus terræ, qui ædíficant sibi solitúdines;
  13731 Job	Job	18	3	15	aut cum princípibus qui póssident aurum, et replent domos suas argénto;
  13732 Job	Job	18	3	16	aut sicut abortívum abscónditum non subsísterem, vel qui concépti non vidérunt lucem.
  13733 Job	Job	18	3	17	Ibi ímpii cessavérunt a tumúltu, et ibi requievérunt fessi róbore.
  13734 Job	Job	18	3	18	Et quondam vincti páriter sine moléstia, non audiérunt vocem exactóris.
  13735 Job	Job	18	3	19	Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a dómino suo.
  13736 Job	Job	18	3	20	Quare mísero data est lux, et vita his qui in amaritúdine ánimæ sunt:	b
  13737 Job	Job	18	3	21	qui expéctant mortem, et non venit, quasi effodiéntes thesáurum;
  13738 Job	Job	18	3	22	gaudéntque veheménter cum invénerint sepúlchrum?
  13739 Job	Job	18	3	23	viro cujus abscóndita est via et circúmdedit eum Deus ténebris?
  13740 Job	Job	18	3	24	Ántequam cómedam, suspíro; et tamquam inundántes aquæ, sic rugítus meus:
  13741 Job	Job	18	3	25	quia timor quem timébam evénit mihi, et quod verébar áccidit.
  13742 Job	Job	18	3	26	Nonne dissimulávi? nonne sílui? nonne quiévi? et venit super me indignátio.
  13743 Job	Job	18	4	1	Respóndens autem Éliphaz Themanítes, dixit:
  13744 Job	Job	18	4	2	Si cœpérimus loqui tibi, fórsitan moléste accípies; sed concéptum sermónem tenére quis póterit?
  13745 Job	Job	18	4	3	Ecce docuísti multos, et manus lassas roborásti;
  13746 Job	Job	18	4	4	vacillántes confirmavérunt sermónes tui, et génua treméntia confortásti.
  13747 Job	Job	18	4	5	Nunc autem venit super te plaga, et defecísti; tétigit te, et conturbátus es.
  13748 Job	Job	18	4	6	Ubi est timor tuus, fortitúdo tua, patiéntia tua, et perféctio viárum tuárum?
  13749 Job	Job	18	4	7	Recordáre, óbsecro te, quis umquam ínnocens périit? aut quando recti deléti sunt?
  13750 Job	Job	18	4	8	Quin pótius vidi eos qui operántur iniquitátem, et séminant dolóres, et metunt eos,
  13751 Job	Job	18	4	9	flante Deo perísse, et spíritu iræ ejus esse consúmptos.
  13752 Job	Job	18	4	10	Rugítus leónis, et vox leǽnæ, et dentes catulórum leónum contríti sunt.	b
  13753 Job	Job	18	4	11	Tigris périit, eo quod non habéret prædam, et cátuli leónis dissipáti sunt.
  13754 Job	Job	18	4	12	Porro ad me dictum est verbum abscónditum, et quasi furtíve suscépit auris mea venas susúrri ejus.	b
  13755 Job	Job	18	4	13	In horróre visiónis noctúrnæ, quando solet sopor occupáre hómines,
  13756 Job	Job	18	4	14	pavor ténuit me, et tremor, et ómnia ossa mea pertérrita sunt;
  13757 Job	Job	18	4	15	et cum spíritus, me præsénte, transíret, inhorruérunt pili carnis meæ.
  13758 Job	Job	18	4	16	Stetit quidam, cujus non agnoscébam vultum, imágo coram óculis meis, et vocem quasi auræ lenis audívi.
  13759 Job	Job	18	4	17	Numquid homo, Dei comparatióne, justificábitur? aut factóre suo púrior erit vir?
  13760 Job	Job	18	4	18	Ecce qui sérviunt ei, non sunt stábiles, et in ángelis suis réperit pravitátem;
  13761 Job	Job	18	4	19	quanto magis hi qui hábitant domos lúteas, qui terrénum habent fundaméntum, consuméntur velut a tínea?
  13762 Job	Job	18	4	20	De mane usque ad vésperam succidéntur; et quia nullus intélligit, in ætérnum períbunt.
  13763 Job	Job	18	4	21	Qui autem réliqui fúerint, auferéntur ex eis; moriéntur, et non in sapiéntia.
  13764 Job	Job	18	5	1	Voca ergo, si est qui tibi respóndeat, et ad áliquem sanctórum convértere.
  13765 Job	Job	18	5	2	Vere stultum intérficit iracúndia, et párvulum occídit invídia.
  13766 Job	Job	18	5	3	Ego vidi stultum firma radíce, et maledíxi pulchritúdini ejus statim.
  13767 Job	Job	18	5	4	Longe fient fílii ejus a salúte, et conteréntur in porta, et non erit qui éruat.
  13768 Job	Job	18	5	5	Cujus messem famélicus cómedet, et ipsum rápiet armátus, et bibent sitiéntes divítias ejus.
  13769 Job	Job	18	5	6	Nihil in terra sine causa fit, et de humo non óritur dolor.	b
  13770 Job	Job	18	5	7	Homo náscitur ad labórem, et avis ad volátum.
  13771 Job	Job	18	5	8	Quam ob rem ego deprecábor Dóminum, et ad Deum ponam elóquium meum:	b
  13772 Job	Job	18	5	9	qui facit magna et inscrutabília, et mirabília absque número;
  13773 Job	Job	18	5	10	qui dat plúviam super fáciem terræ, et írrigat aquis univérsa;
  13774 Job	Job	18	5	11	qui ponit húmiles in sublíme, et mœréntes érigit sospitáte;
  13775 Job	Job	18	5	12	qui díssipat cogitatiónes malignórum, ne possint implére manus eórum quod cœ́perant;
  13776 Job	Job	18	5	13	qui apprehéndit sapiéntes in astútia eórum, et consílium pravórum díssipat.
  13777 Job	Job	18	5	14	Per diem incúrrent ténebras, et quasi in nocte, sic palpábunt in merídie.
  13778 Job	Job	18	5	15	Porro salvum fáciet egénum a gládio oris eórum, et de manu violénti páuperem.	b
  13779 Job	Job	18	5	16	Et erit egéno spes; iníquitas autem cóntrahet os suum.
  13780 Job	Job	18	5	17	Beátus homo qui corrípitur a Deo: increpatiónem ergo Dómini ne réprobes:	b
  13781 Job	Job	18	5	18	quia ipse vúlnerat, et medétur; pércutit, et manus ejus sanábunt.
  13782 Job	Job	18	5	19	In sex tribulatiónibus liberábit te, et in séptima non tanget te malum.
  13783 Job	Job	18	5	20	In fame éruet te de morte, et in bello de manu gládii.
  13784 Job	Job	18	5	21	A flagéllo linguæ abscónderis, et non timébis calamitátem cum vénerit.
  13785 Job	Job	18	5	22	In vastitáte et fame ridébis, et béstias terræ non formidábis.
  13786 Job	Job	18	5	23	Sed cum lapídibus regiónum pactum tuum, et béstiæ terræ pacíficæ erunt tibi.
  13787 Job	Job	18	5	24	Et scies quod pacem hábeat tabernáculum tuum; et vísitans spéciem tuam, non peccábis.
  13788 Job	Job	18	5	25	Scies quoque quóniam múltiplex erit semen tuum, et progénies tua quasi herba terræ.
  13789 Job	Job	18	5	26	Ingrediéris in abundántia sepúlchrum, sicut infértur acérvus trítici in témpore suo.
  13790 Job	Job	18	5	27	Ecce hoc, ut investigávimus, ita est: quod audítum, mente pertrácta.
  13791 Job	Job	18	6	1	Respóndens autem Job, dixit:
  13792 Job	Job	18	6	2	Útinam appenderéntur peccáta mea quibus iram mérui, et calámitas quam pátior, in statéra!
  13793 Job	Job	18	6	3	Quasi aréna maris hæc grávior apparéret; unde et verba mea dolóre sunt plena:
  13794 Job	Job	18	6	4	quia sagíttæ Dómini in me sunt, quarum indignátio ébibit spíritum meum; et terróres Dómini mílitant contra me.
  13795 Job	Job	18	6	5	Numquid rúgiet ónager cum habúerit herbam? aut múgiet bos cum ante præsépe plenum stéterit?
  13796 Job	Job	18	6	6	aut póterit cómedi insúlsum, quod non est sale condítum? aut potest áliquis gustáre quod gustátum affert mortem?
  13797 Job	Job	18	6	7	Quæ prius nolébat tángere ánima mea, nunc, præ angústia, cibi mei sunt.
  13798 Job	Job	18	6	8	Quis det ut véniat petítio mea, et quod expécto tríbuat mihi Deus?	b
  13799 Job	Job	18	6	9	et qui cœpit, ipse me cónterat; solvat manum suam, et succídat me?
  13800 Job	Job	18	6	10	Et hæc mihi sit consolátio, ut afflígens me dolóre, non parcat, nec contradícam sermónibus Sancti.
  13801 Job	Job	18	6	11	Quæ est enim fortitúdo mea, ut sustíneam? aut quis finis meus, ut patiénter agam?
  13802 Job	Job	18	6	12	Nec fortitúdo lápidum fortitúdo mea, nec caro mea ænéa est.
  13803 Job	Job	18	6	13	Ecce non est auxílium mihi in me, et necessárii quoque mei recessérunt a me.
  13804 Job	Job	18	6	14	Qui tollit ab amíco suo misericórdiam, timórem Dómini derelínquit.
  13805 Job	Job	18	6	15	Fratres mei præteriérunt me, sicut torrens qui raptim transit in convállibus.
  13806 Job	Job	18	6	16	Qui timent pruínam, írruet super eos nix.
  13807 Job	Job	18	6	17	Témpore quo fúerint dissipáti, períbunt; et ut incalúerit, solvéntur de loco suo.
  13808 Job	Job	18	6	18	Involútæ sunt sémitæ gréssuum eórum; ambulábunt in vácuum, et períbunt.
  13809 Job	Job	18	6	19	Consideráte sémitas Thema, itínera Saba, et expectáte paulísper.
  13810 Job	Job	18	6	20	Confúsi sunt, quia sperávi: venérunt quoque usque ad me, et pudóre coopérti sunt.
  13811 Job	Job	18	6	21	Nunc venístis; et modo vidéntes plagam meam, timétis.	b
  13812 Job	Job	18	6	22	Numquid dixi: Afférte mihi, et de substántia vestra donáte mihi?
  13813 Job	Job	18	6	23	vel: Liberáte me de manu hostis, et de manu robustórum erúite me?
  13814 Job	Job	18	6	24	Docéte me, et ego tacébo: et si quid forte ignorávi, instrúite me.
  13815 Job	Job	18	6	25	Quare detraxístis sermónibus veritátis, cum e vobis nullus sit qui possit argúere me?
  13816 Job	Job	18	6	26	Ad increpándum tantum elóquia concinnátis, et in ventum verba profértis.
  13817 Job	Job	18	6	27	Super pupíllum irrúitis, et subvértere nitímini amícum vestrum.
  13818 Job	Job	18	6	28	Verúmtamen quod cœpístis expléte: præbéte aurem, et vidéte an méntiar.
  13819 Job	Job	18	6	29	Respondéte, óbsecro, absque contentióne; et loquéntes id quod justum est, judicáte.
  13820 Job	Job	18	6	30	Et non inveniétis in lingua mea iniquitátem, nec in fáucibus meis stultítia personábit.
  13821 Job	Job	18	7	1	Milítia est vita hóminis super terram, et sicut dies mercenárii dies ejus.
  13822 Job	Job	18	7	2	Sicut servus desíderat umbram, et sicut mercenárius præstolátur finem óperis sui,
  13823 Job	Job	18	7	3	sic et ego hábui menses vácuos, et noctes laboriósas enumerávi mihi.
  13824 Job	Job	18	7	4	Si dormíero, dicam: Quando consúrgam? et rursum expectábo vésperam, et replébor dolóribus usque ad ténebras.
  13825 Job	Job	18	7	5	Indúta est caro mea putrédine, et sórdibus púlveris cutis mea áruit et contrácta est.
  13826 Job	Job	18	7	6	Dies mei velócius transiérunt quam a texénte tela succíditur, et consúmpti sunt absque ulla spe.
  13827 Job	Job	18	7	7	Meménto quia ventus est vita mea, et non revertétur óculus meus ut vídeat bona.	b
  13828 Job	Job	18	7	8	Nec aspíciet me visus hóminis; óculi tui in me, et non subsístam.
  13829 Job	Job	18	7	9	Sicut consúmitur nubes, et pertránsit, sic qui descénderit ad ínferos, non ascéndet.
  13830 Job	Job	18	7	10	Nec revertétur ultra in domum suam, neque cognóscet eum ámplius locus ejus.
  13831 Job	Job	18	7	11	Quaprópter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatióne spíritus mei; confabulábor cum amaritúdine ánimæ meæ.
  13832 Job	Job	18	7	12	Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedísti me cárcere?
  13833 Job	Job	18	7	13	Si díxero: Consolábitur me léctulus meus, et relevábor loquens mecum in strato meo:
  13834 Job	Job	18	7	14	terrébis me per sómnia, et per visiónes horróre concúties.
  13835 Job	Job	18	7	15	Quam ob rem elégit suspéndium ánima mea, et mortem ossa mea.	b
  13836 Job	Job	18	7	16	Desperávi: nequáquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
  13837 Job	Job	18	7	17	Quid est homo, quia magníficas eum? aut quid appónis erga eum cor tuum?
  13838 Job	Job	18	7	18	Vísitas eum dilúculo, et súbito probas illum.
  13839 Job	Job	18	7	19	Úsquequo non parcis mihi, nec dimíttis me ut glútiam salívam meam?
  13840 Job	Job	18	7	20	Peccávi; quid fáciam tibi, o custos hóminum? quare posuísti me contrárium tibi, et factus sum mihimetípsi gravis?
  13841 Job	Job	18	7	21	Cur non tollis peccátum meum, et quare non aufers iniquitátem meam? ecce nunc in púlvere dórmiam, et si mane me quæsíeris, non subsístam.
  13842 Job	Job	18	8	1	Respóndens autem Baldad Suhítes, dixit:
  13843 Job	Job	18	8	2	Úsquequo loquéris tália, et spíritus múltiplex sermónes oris tui?
  13844 Job	Job	18	8	3	Numquid Deus supplántat judícium? aut Omnípotens subvértit quod justum est?
  13845 Job	Job	18	8	4	Étiam si fílii tui peccavérunt ei, et dimísit eos in manu iniquitátis suæ:
  13846 Job	Job	18	8	5	tu tamen si dilúculo consurréxeris ad Deum, et Omnipoténtem fúeris deprecátus;
  13847 Job	Job	18	8	6	si mundus et rectus incésseris: statim evigilábit ad te, et pacátum reddet habitáculum justítiæ tuæ,
  13848 Job	Job	18	8	7	in tantum ut si prióra tua fúerint parva, et novíssima tua multiplicéntur nimis.
  13849 Job	Job	18	8	8	Intérroga enim generatiónem prístinam, et diligénter invéstiga patrum memóriam	b
  13850 Job	Job	18	8	9	(hestérni quippe sumus, et ignorámus, quóniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
  13851 Job	Job	18	8	10	et ipsi docébunt te, loquéntur tibi, et de corde suo próferent elóquia.
  13852 Job	Job	18	8	11	Numquid vívere potest scirpus absque humóre? aut créscere caréctum sine aqua?
  13853 Job	Job	18	8	12	Cum adhuc sit in flore, nec carpátur manu, ante omnes herbas aréscit.
  13854 Job	Job	18	8	13	Sic viæ ómnium qui obliviscúntur Deum, et spes hypócritæ períbit.
  13855 Job	Job	18	8	14	Non ei placébit vecórdia sua, et sicut tela araneárum fidúcia ejus.
  13856 Job	Job	18	8	15	Innitétur super domum suam, et non stabit; fúlciet eam, et non consúrget.
  13857 Job	Job	18	8	16	Huméctus vidétur ántequam véniat sol, et in ortu suo germen ejus egrediétur.
  13858 Job	Job	18	8	17	Super acérvum petrárum radíces ejus densabúntur, et inter lápides commorábitur.
  13859 Job	Job	18	8	18	Si absorbúerit eum de loco suo, negábit eum, et dicet: Non novi te.
  13860 Job	Job	18	8	19	Hæc est enim lætítia viæ ejus, ut rursum de terra álii germinéntur.
  13861 Job	Job	18	8	20	Deus non projíciet símplicem, nec porríget manum malígnis,	b
  13862 Job	Job	18	8	21	donec impleátur risu os tuum, et lábia tua júbilo.
  13863 Job	Job	18	8	22	Qui odérunt te induéntur confusióne, et tabernáculum impiórum non subsístet.
  13864 Job	Job	18	9	1	Et respóndens Job, ait:
  13865 Job	Job	18	9	2	Vere scio quod ita sit, et quod non justificétur homo compósitus Deo.
  13866 Job	Job	18	9	3	Si volúerit conténdere cum eo, non póterit ei respondére unum pro mille.
  13867 Job	Job	18	9	4	Sápiens corde est, et fortis róbore: quis réstitit ei, et pacem hábuit?
  13868 Job	Job	18	9	5	Qui tránstulit montes, et nesciérunt hi quos subvértit in furóre suo.
  13869 Job	Job	18	9	6	Qui cómmovet terram de loco suo, et colúmnæ ejus concutiúntur.
  13870 Job	Job	18	9	7	Qui prǽcipit soli, et non óritur, et stellas claudit quasi sub signáculo.
  13871 Job	Job	18	9	8	Qui exténdit cælos solus, et gráditur super fluctus maris.
  13872 Job	Job	18	9	9	Qui facit Arctúrum et Oríona, et Hýadas et interióra austri.
  13873 Job	Job	18	9	10	Qui facit magna, et incomprehensibília, et mirabília, quorum non est númerus.
  13874 Job	Job	18	9	11	Si vénerit ad me, non vidébo eum; si abíerit, non intélligam.
  13875 Job	Job	18	9	12	Si repénte intérroget, quis respondébit ei? vel quis dícere potest: Cur ita facis?
  13876 Job	Job	18	9	13	Deus, cujus iræ nemo resístere potest, et sub quo curvántur qui portant orbem.
  13877 Job	Job	18	9	14	Quantus ergo sum ego, ut respóndeam ei, et loquar verbis meis cum eo?
  13878 Job	Job	18	9	15	Qui étiam si habúero quíppiam justum, non respondébo: sed meum júdicem deprecábor.	b
  13879 Job	Job	18	9	16	Et cum invocántem exaudíerit me, non credo quod audíerit vocem meam.
  13880 Job	Job	18	9	17	In túrbine enim cónteret me, et multiplicábit vúlnera mea, étiam sine causa.
  13881 Job	Job	18	9	18	Non concédit requiéscere spíritum meum, et implet me amaritudínibus.
  13882 Job	Job	18	9	19	Si fortitúdo quǽritur, robustíssimus est; si ǽquitas judícii, nemo audet pro me testimónium dícere.
  13883 Job	Job	18	9	20	Si justificáre me volúero, os meum condemnábit me; si innocéntem osténdero, pravum me comprobábit.
  13884 Job	Job	18	9	21	Étiam si simplex fúero, hoc ipsum ignorábit ánima mea, et tædébit me vitæ meæ.
  13885 Job	Job	18	9	22	Unum est quod locútus sum: et innocéntem et ímpium ipse consúmit.	b
  13886 Job	Job	18	9	23	Si flagéllat, occídat semel, et non de pœnis innocéntum rídeat.
  13887 Job	Job	18	9	24	Terra data est in manus ímpii; vultum júdicum ejus óperit. Quod si non ille est, quis ergo est?
  13888 Job	Job	18	9	25	Dies mei velocióres fuérunt cursóre; fugérunt, et non vidérunt bonum.	b
  13889 Job	Job	18	9	26	Pertransiérunt quasi naves poma portántes; sicut áquila volans ad escam.
  13890 Job	Job	18	9	27	Cum díxero: Nequáquam ita loquar: commúto fáciem meam, et dolóre tórqueor.
  13891 Job	Job	18	9	28	Verébar ómnia ópera mea, sciens quod non párceres delinquénti.
  13892 Job	Job	18	9	29	Si autem et sic ímpius sum, quare frustra laborávi?
  13893 Job	Job	18	9	30	Si lotus fúero quasi aquis nivis, et fúlserint velut mundíssimæ manus meæ,
  13894 Job	Job	18	9	31	tamen sórdibus intínges me, et abominabúntur me vestiménta mea.
  13895 Job	Job	18	9	32	Neque enim viro qui símilis mei est, respondébo; nec qui mecum in judício ex æquo possit audíri.
  13896 Job	Job	18	9	33	Non est qui utrúmque váleat argúere, et pónere manum suam in ámbobus.
  13897 Job	Job	18	9	34	Áuferat a me virgam suam, et pavor ejus non me térreat.
  13898 Job	Job	18	9	35	Loquar, et non timébo eum; neque enim possum métuens respondére.
  13899 Job	Job	18	10	1	Tædet ánimam meam vitæ meæ; dimíttam advérsum me elóquium meum: loquar in amaritúdine ánimæ meæ.
  13900 Job	Job	18	10	2	Dicam Deo: Noli me condemnáre; índica mihi cur me ita júdices.
  13901 Job	Job	18	10	3	Numquid bonum tibi vidétur, si calumniéris me, et ópprimas me opus mánuum tuárum, et consílium impiórum ádjuves?
  13902 Job	Job	18	10	4	Numquid óculi cárnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu vidébis?
  13903 Job	Job	18	10	5	Numquid sicut dies hóminis dies tui, et anni tui sicut humána sunt témpora,
  13904 Job	Job	18	10	6	ut quæras iniquitátem meam, et peccátum meum scrutéris,
  13905 Job	Job	18	10	7	et scias quia nihil ímpium fécerim, cum sit nemo qui de manu tua possit erúere?
  13906 Job	Job	18	10	8	Manus tuæ fecérunt me, et plasmavérunt me totum in circúitu: et sic repénte præcípitas me?	b
  13907 Job	Job	18	10	9	Meménto, quæso, quod sicut lutum féceris me, et in púlverem redúces me.
  13908 Job	Job	18	10	10	Nonne sicut lac mulsísti me, et sicut cáseum me coagulásti?
  13909 Job	Job	18	10	11	Pelle et cárnibus vestísti me; óssibus et nervis compegísti me.
  13910 Job	Job	18	10	12	Vitam et misericórdiam tribuísti mihi, et visitátio tua custodívit spíritum meum.
  13911 Job	Job	18	10	13	Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universórum memíneris.
  13912 Job	Job	18	10	14	Si peccávi, et ad horam pepercísti mihi, cur ab iniquitáte mea mundum me esse non páteris?
  13913 Job	Job	18	10	15	Et si ímpius fúero, væ mihi est; et si justus, non levábo caput, saturátus afflictióne et miséria.
  13914 Job	Job	18	10	16	Et propter supérbiam quasi leǽnam cápies me, reversúsque mirabíliter me crúcias.
  13915 Job	Job	18	10	17	Instáuras testes tuos contra me, et multíplicas iram tuam advérsum me, et pœnæ mílitant in me.
  13916 Job	Job	18	10	18	Quare de vulva eduxísti me? qui útinam consúmptus essem, ne óculus me vidéret.	b
  13917 Job	Job	18	10	19	Fuíssem quasi non essem, de útero translátus ad túmulum.
  13918 Job	Job	18	10	20	Numquid non páucitas diérum meórum finiétur brevi? dimítte ergo me, ut plangam páululum dolórem meum,
  13919 Job	Job	18	10	21	ántequam vadam, et non revértar, ad terram tenebrósam, et opértam mortis calígine:
  13920 Job	Job	18	10	22	terram misériæ et tenebrárum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempitérnus horror inhábitat.
  13921 Job	Job	18	11	1	Respóndens autem Sophar Naamathítes, dixit:
  13922 Job	Job	18	11	2	Numquid qui multa lóquitur, non et áudiet? aut vir verbósus justificábitur?
  13923 Job	Job	18	11	3	Tibi soli tacébunt hómines? et cum céteros irríseris, a nullo confutáberis?
  13924 Job	Job	18	11	4	Dixísti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspéctu tuo.
  13925 Job	Job	18	11	5	Atque útinam Deus loquerétur tecum, et aperíret lábia sua tibi,
  13926 Job	Job	18	11	6	ut osténderet tibi secréta sapiéntiæ, et quod múltiplex esset lex ejus: et intellígeres quod multo minóra exigáris ab eo quam merétur iníquitas tua!
  13927 Job	Job	18	11	7	Fórsitan vestígia Dei comprehéndes, et usque ad perféctum Omnipoténtem repéries?
  13928 Job	Job	18	11	8	Excélsior cælo est, et quid fácies? profúndior inférno, et unde cognósces?
  13929 Job	Job	18	11	9	Lóngior terra mensúra ejus, et látior mari.
  13930 Job	Job	18	11	10	Si subvérterit ómnia, vel in unum coarctáverit, quis contradícet ei?
  13931 Job	Job	18	11	11	Ipse enim novit hóminum vanitátem; et videns iniquitátem, nonne consíderat?
  13932 Job	Job	18	11	12	Vir vanus in supérbiam erígitur, et tamquam pullum ónagri se líberum natum putat.
  13933 Job	Job	18	11	13	Tu autem firmásti cor tuum, et expandísti ad eum manus tuas.	b
  13934 Job	Job	18	11	14	Si iniquitátem quæ est in manu tua abstúleris a te, et non mánserit in tabernáculo tuo injustítia,
  13935 Job	Job	18	11	15	tunc leváre póteris fáciem tuam absque mácula; et eris stábilis, et non timébis.
  13936 Job	Job	18	11	16	Misériæ quoque obliviscéris, et quasi aquárum quæ præteriérunt recordáberis.
  13937 Job	Job	18	11	17	Et quasi meridiánus fulgor consúrget tibi ad vésperam; et cum te consúmptum putáveris, oriéris ut lúcifer.
  13938 Job	Job	18	11	18	Et habébis fidúciam, propósita tibi spe: et defóssus secúrus dórmies.
  13939 Job	Job	18	11	19	Requiésces, et non erit qui te extérreat; et deprecabúntur fáciem tuam plúrimi.
  13940 Job	Job	18	11	20	Óculi autem impiórum defícient, et effúgium períbit ab eis: et spes illórum abominátio ánimæ.	b
  13941 Job	Job	18	12	1	Respóndens autem Job, dixit:
  13942 Job	Job	18	12	2	Ergo vos estis soli hómines, et vobíscum moriétur sapiéntia?
  13943 Job	Job	18	12	3	Et mihi est cor sicut et vobis, nec inférior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignórat?
  13944 Job	Job	18	12	4	Qui deridétur ab amíco suo, sicut ego, invocábit Deum, et exáudiet eum: deridétur enim justi simplícitas.
  13945 Job	Job	18	12	5	Lampas contémpta apud cogitatiónes dívitum paráta ad tempus statútum.
  13946 Job	Job	18	12	6	Abúndant tabernácula prædónum, et audácter próvocant Deum, cum ipse déderit ómnia in manus eórum.
  13947 Job	Job	18	12	7	Nimírum intérroga juménta, et docébunt te; et volatília cæli, et indicábunt tibi.
  13948 Job	Job	18	12	8	Lóquere terræ, et respondébit tibi, et narrábunt pisces maris.
  13949 Job	Job	18	12	9	Quis ignórat quod ómnia hæc manus Dómini fécerit?
  13950 Job	Job	18	12	10	In cujus manu ánima omnis vivéntis, et spíritus univérsæ carnis hóminis.
  13951 Job	Job	18	12	11	Nonne auris verba dijúdicat? et fauces comedéntis, sapórem?
  13952 Job	Job	18	12	12	In antíquis est sapiéntia, et in multo témpore prudéntia.
  13953 Job	Job	18	12	13	Apud ipsum est sapiéntia et fortitúdo; ipse habet consílium et intelligéntiam.	b
  13954 Job	Job	18	12	14	Si destrúxerit, nemo est qui ædíficet; si inclúserit hóminem, nullus est qui apériat.
  13955 Job	Job	18	12	15	Si continúerit aquas, ómnia siccabúntur; et si emíserit eas, subvértent terram.
  13956 Job	Job	18	12	16	Apud ipsum est fortitúdo et sapiéntia; ipse novit et decipiéntem, et eum qui decípitur.
  13957 Job	Job	18	12	17	Addúcit consiliários in stultum finem, et júdices in stupórem.
  13958 Job	Job	18	12	18	Bálteum regum dissólvit, et præcíngit fune renes eórum.
  13959 Job	Job	18	12	19	Ducit sacerdótes inglórios, et optimátes supplántat:
  13960 Job	Job	18	12	20	commútans lábium verácium, et doctrínam senum áuferens.
  13961 Job	Job	18	12	21	Effúndit despectiónem super príncipes, eos qui oppréssi fúerant rélevans.
  13962 Job	Job	18	12	22	Qui revélat profúnda de ténebris, et prodúcit in lucem umbram mortis.
  13963 Job	Job	18	12	23	Qui multíplicat gentes, et perdit eas, et subvérsas in íntegrum restítuit.
  13964 Job	Job	18	12	24	Qui immútat cor príncipum pópuli terræ, et décipit eos ut frustra incédant per ínvium:
  13965 Job	Job	18	12	25	palpábunt quasi in ténebris, et non in luce, et erráre eos fáciet quasi ébrios.
  13966 Job	Job	18	13	1	Ecce ómnia hæc vidit óculus meus, et audívit auris mea, et intelléxi síngula.
  13967 Job	Job	18	13	2	Secúndum sciéntiam vestram et ego novi: nec inférior vestri sum.
  13968 Job	Job	18	13	3	Sed tamen ad Omnipoténtem loquar, et disputáre cum Deo cúpio:
  13969 Job	Job	18	13	4	prius vos osténdens fabricatóres mendácii, et cultóres perversórum dógmatum.
  13970 Job	Job	18	13	5	Atque útinam tacerétis, ut putarémini esse sapiéntes.
  13971 Job	Job	18	13	6	Audíte ergo correptiónem meam, et judícium labiórum meórum atténdite.
  13972 Job	Job	18	13	7	Numquid Deus índiget vestro mendácio, ut pro illo loquámini dolos?
  13973 Job	Job	18	13	8	numquid fáciem ejus accípitis, et pro Deo judicáre nitímini?
  13974 Job	Job	18	13	9	aut placébit ei quem celáre nihil potest? aut decipiétur, ut homo, vestris frauduléntiis?
  13975 Job	Job	18	13	10	Ipse vos árguet, quóniam in abscóndito fáciem ejus accípitis.
  13976 Job	Job	18	13	11	Statim ut se commóverit, turbábit vos, et terror ejus írruet super vos.
  13977 Job	Job	18	13	12	Memória vestra comparábitur cíneri, et redigéntur in lutum cervíces vestræ.
  13978 Job	Job	18	13	13	Tacéte paulísper, ut loquar quodcúmque mihi mens suggésserit.	b
  13979 Job	Job	18	13	14	Quare lácero carnes meas déntibus meis, et ánimam meam porto in mánibus meis?
  13980 Job	Job	18	13	15	Étiam si occíderit me, in ipso sperábo: verúmtamen vias meas in conspéctu ejus árguam.
  13981 Job	Job	18	13	16	Et ipse erit salvátor meus: non enim véniet in conspéctu ejus omnis hypócrita.
  13982 Job	Job	18	13	17	Audíte sermónem meum, et ænígmata percípite áuribus vestris.
  13983 Job	Job	18	13	18	Si fúero judicátus, scio quod justus invéniar.
  13984 Job	Job	18	13	19	Quis est qui judicétur mecum? véniat: quare tacens consúmor?
  13985 Job	Job	18	13	20	Duo tantum ne fácias mihi, et tunc a fácie tua non abscóndar:	b
  13986 Job	Job	18	13	21	manum tuam longe fac a me, et formído tua non me térreat.
  13987 Job	Job	18	13	22	Voca me, et ego respondébo tibi: aut certe loquar, et tu respónde mihi.
  13988 Job	Job	18	13	23	Quantas hábeo iniquitátes et peccáta? scélera mea et delícta osténde mihi.
  13989 Job	Job	18	13	24	Cur fáciem tuam abscóndis, et arbitráris me inimícum tuum?
  13990 Job	Job	18	13	25	Contra fólium, quod vento rápitur, osténdis poténtiam tuam, et stípulam siccam perséqueris:
  13991 Job	Job	18	13	26	scribis enim contra me amaritúdines, et consúmere me vis peccátis adolescéntiæ meæ.
  13992 Job	Job	18	13	27	Posuísti in nervo pedem meum, et observásti omnes sémitas meas, et vestígia pedum meórum considerásti:
  13993 Job	Job	18	13	28	qui quasi putrédo consuméndus sum, et quasi vestiméntum quod coméditur a tínea.
  13994 Job	Job	18	14	1	Homo natus de mulíere, brevi vivens témpore, replétur multis misériis.
  13995 Job	Job	18	14	2	Qui quasi flos egréditur et contéritur, et fugit velut umbra, et numquam in eódem statu pérmanet.
  13996 Job	Job	18	14	3	Et dignum ducis super hujuscémodi aperíre óculos tuos, et addúcere eum tecum in judícium?
  13997 Job	Job	18	14	4	Quis potest fácere mundum de immúndo concéptum sémine? nonne tu qui solus es?
  13998 Job	Job	18	14	5	Breves dies hóminis sunt: númerus ménsium ejus apud te est: constituísti términos ejus, qui præteríri non póterunt.
  13999 Job	Job	18	14	6	Recéde páululum ab eo, ut quiéscat, donec optáta véniat, sicut mercenárii, dies ejus.
  14000 Job	Job	18	14	7	Lignum habet spem: si præcísum fúerit, rursum viréscit, et rami ejus púllulant.	b
  14001 Job	Job	18	14	8	Si senúerit in terra radix ejus, et in púlvere emórtuus fúerit truncus illíus,
  14002 Job	Job	18	14	9	ad odórem aquæ germinábit, et fáciet comam, quasi cum primum plantátum est.
  14003 Job	Job	18	14	10	Homo vero cum mórtuus fúerit, et nudátus, atque consúmptus, ubi, quæso, est?
  14004 Job	Job	18	14	11	Quómodo si recédant aquæ de mari, et flúvius vacuefáctus aréscat:
  14005 Job	Job	18	14	12	sic homo, cum dormíerit, non resúrget: donec atterátur cælum, non evigilábit, nec consúrget de somno suo.
  14006 Job	Job	18	14	13	Quis mihi hoc tríbuat, ut in inférno prótegas me, et abscóndas me donec pertránseat furor tuus, et constítuas mihi tempus in quo recordéris mei?
  14007 Job	Job	18	14	14	Putásne mórtuus homo rursum vivat? cunctis diébus quibus nunc mílito, expécto donec véniat immutátio mea.
  14008 Job	Job	18	14	15	Vocábis me, et ego respondébo tibi: óperi mánuum tuárum porríges déxteram.
  14009 Job	Job	18	14	16	Tu quidem gressus meos dinumerásti: sed parce peccátis meis.	b
  14010 Job	Job	18	14	17	Signásti quasi in sácculo delícta mea, sed curásti iniquitátem meam.
  14011 Job	Job	18	14	18	Mons cadens défluit, et saxum transfértur de loco suo:	b
  14012 Job	Job	18	14	19	lápides excávant aquæ, et alluvióne paulátim terra consúmitur: et hóminem ergo simíliter perdes.
  14013 Job	Job	18	14	20	Roborásti eum páululum, ut in perpétuum transíret: immutábis fáciem ejus, et emíttes eum.
  14014 Job	Job	18	14	21	Sive nóbiles fúerint fílii ejus, sive ignóbiles, non intélliget.
  14015 Job	Job	18	14	22	Áttamen caro ejus, dum vivet, dolébit, et ánima illíus super semetípso lugébit.
  14016 Job	Job	18	15	1	Respóndens autem Éliphaz Themanítes, dixit:
  14017 Job	Job	18	15	2	Numquid sápiens respondébit quasi in ventum loquens, et implébit ardóre stómachum suum?
  14018 Job	Job	18	15	3	Árguis verbis eum qui non est æquális tibi, et loquéris quod tibi non éxpedit.
  14019 Job	Job	18	15	4	Quantum in te est, evacuásti timórem, et tulísti preces coram Deo.
  14020 Job	Job	18	15	5	Dócuit enim iníquitas tua os tuum, et imitáris linguam blasphemántium.
  14021 Job	Job	18	15	6	Condemnábit te os tuum, et non ego: et lábia tua respondébunt tibi.
  14022 Job	Job	18	15	7	Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formátus?	b
  14023 Job	Job	18	15	8	numquid consílium Dei audísti, et inférior te erit ejus sapiéntia?
  14024 Job	Job	18	15	9	Quid nosti quod ignorémus? quid intélligis quod nesciámus?
  14025 Job	Job	18	15	10	Et senes et antíqui sunt in nobis, multo vetustióres quam patres tui.
  14026 Job	Job	18	15	11	Numquid grande est ut consolétur te Deus? sed verba tua prava hoc próhibent.
  14027 Job	Job	18	15	12	Quid te élevat cor tuum, et quasi magna cógitans attónitos habes óculos?
  14028 Job	Job	18	15	13	Quid tumet contra Deum spíritus tuus, ut próferas de ore tuo hujuscémodi sermónes?
  14029 Job	Job	18	15	14	Quid est homo ut immaculátus sit, et ut justus appáreat natus de mulíere?
  14030 Job	Job	18	15	15	Ecce inter sanctos ejus nemo immutábilis, et cæli non sunt mundi in conspéctu ejus.
  14031 Job	Job	18	15	16	Quanto magis abominábilis et inútilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitátem?
  14032 Job	Job	18	15	17	Osténdam tibi: audi me: quod vidi, narrábo tibi.	b
  14033 Job	Job	18	15	18	Sapiéntes confiténtur, et non abscóndunt patres suos:
  14034 Job	Job	18	15	19	quibus solis data est terra, et non transívit aliénus per eos.
  14035 Job	Job	18	15	20	Cunctis diébus suis ímpius supérbit, et númerus annórum incértus est tyránnidis ejus.	b
  14036 Job	Job	18	15	21	Sónitus terróris semper in áuribus illíus: et cum pax sit, ille semper insídias suspicátur.
  14037 Job	Job	18	15	22	Non credit quod revérti possit de ténebris ad lucem, circumspéctans úndique gládium.
  14038 Job	Job	18	15	23	Cum se móverit ad quæréndum panem, novit quod parátus sit in manu ejus tenebrárum dies.
  14039 Job	Job	18	15	24	Terrébit eum tribulátio, et angústia vallábit eum, sicut regem qui præparátur ad prœ́lium.
  14040 Job	Job	18	15	25	Teténdit enim advérsus Deum manum suam, et contra Omnipoténtem roborátus est.
  14041 Job	Job	18	15	26	Cucúrrit advérsus eum erécto collo, et pingui cervíce armátus est.
  14042 Job	Job	18	15	27	Opéruit fáciem ejus crassitúdo, et de latéribus ejus arvína depéndet.
  14043 Job	Job	18	15	28	Habitávit in civitátibus desolátis, et in dómibus desértis, quæ in túmulos sunt redáctæ.	b
  14044 Job	Job	18	15	29	Non ditábitur, nec perseverábit substántia ejus, nec mittet in terra radícem suam.
  14045 Job	Job	18	15	30	Non recédet de ténebris: ramos ejus arefáciet flamma, et auferétur spíritu oris sui.
  14046 Job	Job	18	15	31	Non credet, frustra erróre decéptus, quod áliquo prétio rediméndus sit.
  14047 Job	Job	18	15	32	Ántequam dies ejus impleántur períbit, et manus ejus aréscent.
  14048 Job	Job	18	15	33	Lædétur quasi vínea in primo flore botrus ejus, et quasi olíva projíciens florem suum.
  14049 Job	Job	18	15	34	Congregátio enim hypócritæ stérilis, et ignis devorábit tabernácula eórum qui múnera libénter accípiunt.
  14050 Job	Job	18	15	35	Concépit dolórem, et péperit iniquitátem, et úterus ejus prǽparat dolos.
  14051 Job	Job	18	16	1	Respóndens autem Job, dixit:
  14052 Job	Job	18	16	2	Audívi frequénter tália: consolatóres onerósi omnes vos estis.
  14053 Job	Job	18	16	3	Numquid habébunt finem verba ventósa? aut áliquid tibi moléstum est, si loquáris?
  14054 Job	Job	18	16	4	Póteram et ego simília vestri loqui, atque útinam esset ánima vestra pro ánima mea:
  14055 Job	Job	18	16	5	consolárer et ego vos sermónibus, et movérem caput meum super vos;
  14056 Job	Job	18	16	6	roborárem vos ore meo, et movérem lábia mea, quasi parcens vobis.
  14057 Job	Job	18	16	7	Sed quid agam? Si locútus fúero, non quiéscet dolor meus, et si tacúero, non recédet a me.
  14058 Job	Job	18	16	8	Nunc autem oppréssit me dolor meus, et in níhilum redácti sunt omnes artus mei.
  14059 Job	Job	18	16	9	Rugæ meæ testimónium dicunt contra me, et suscitátur falsíloquus advérsus fáciem meam, contradícens mihi.
  14060 Job	Job	18	16	10	Collégit furórem suum in me, et cómminans mihi, infrémuit contra me déntibus suis: hostis meus terribílibus óculis me intúitus est.	b
  14061 Job	Job	18	16	11	Aperuérunt super me ora sua, et exprobrántes percussérunt maxíllam meam: satiáti sunt pœnis meis.
  14062 Job	Job	18	16	12	Conclúsit me Deus apud iníquum, et mánibus impiórum me trádidit.
  14063 Job	Job	18	16	13	Ego ille quondam opuléntus, repénte contrítus sum: ténuit cervícem meam, confrégit me, et pósuit me sibi quasi in signum.	b
  14064 Job	Job	18	16	14	Circúmdedit me lánceis suis; convulnerávit lumbos meos: non pepércit, et effúdit in terra víscera mea.
  14065 Job	Job	18	16	15	Cóncidit me vúlnere super vulnus: írruit in me quasi gigas.
  14066 Job	Job	18	16	16	Saccum cónsui super cutem meam, et opérui cínere carnem meam.
  14067 Job	Job	18	16	17	Fácies mea intúmuit a fletu, et pálpebræ meæ caligavérunt.
  14068 Job	Job	18	16	18	Hæc passus sum absque iniquitáte manus meæ, cum habérem mundas ad Deum preces.	b
  14069 Job	Job	18	16	19	Terra, ne opérias sánguinem meum, neque invéniat in te locum laténdi clamor meus:
  14070 Job	Job	18	16	20	ecce enim in cælo testis meus, et cónscius meus in excélsis.
  14071 Job	Job	18	16	21	Verbósi amíci mei: ad Deum stillat óculus meus:
  14072 Job	Job	18	16	22	atque útinam sic judicarétur vir cum Deo, quómodo judicátur fílius hóminis cum colléga suo.
  14073 Job	Job	18	16	23	Ecce enim breves anni tránseunt, et sémitam per quam non revértar ámbulo.
  14074 Job	Job	18	17	1	Spíritus meus attenuábitur; dies mei breviabúntur: et solum mihi súperest sepúlchrum.
  14075 Job	Job	18	17	2	Non peccávi, et in amaritudínibus morátur óculus meus.
  14076 Job	Job	18	17	3	Líbera me, Dómine, et pone me juxta te, et cujúsvis manus pugnet contra me.
  14077 Job	Job	18	17	4	Cor eórum longe fecísti a disciplína: proptérea non exaltabúntur.
  14078 Job	Job	18	17	5	Prædam pollicétur sóciis, et óculi filiórum ejus defícient.
  14079 Job	Job	18	17	6	Pósuit me quasi in provérbium vulgi, et exémplum sum coram eis.	b
  14080 Job	Job	18	17	7	Caligávit ab indignatióne óculus meus, et membra mea quasi in níhilum redácta sunt.
  14081 Job	Job	18	17	8	Stupébunt justi super hoc, et ínnocens contra hypócritam suscitábitur.
  14082 Job	Job	18	17	9	Et tenébit justus viam suam, et mundis mánibus addet fortitúdinem.
  14083 Job	Job	18	17	10	Ígitur omnes vos convertímini, et veníte, et non invéniam in vobis ullum sapiéntem.
  14084 Job	Job	18	17	11	Dies mei transiérunt; cogitatiónes meæ dissipátæ sunt, torquéntes cor meum.	b
  14085 Job	Job	18	17	12	Noctem vertérunt in diem, et rursum post ténebras spero lucem.
  14086 Job	Job	18	17	13	Si sustinúero, inférnus domus mea est, et in ténebris stravi léctulum meum.
  14087 Job	Job	18	17	14	Putrédini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vérmibus.
  14088 Job	Job	18	17	15	Ubi est ergo nunc præstolátio mea? et patiéntiam meam quis consíderat?
  14089 Job	Job	18	17	16	In profundíssimum inférnum descéndent ómnia mea: putásne saltem ibi erit réquies mihi?
  14090 Job	Job	18	18	1	Respóndens autem Baldad Suhítes, dixit:
  14091 Job	Job	18	18	2	Usque ad quem finem verba jactábitis? intellígite prius, et sic loquámur.
  14092 Job	Job	18	18	3	Quare reputáti sumus ut juménta, et sordúimus coram vobis?
  14093 Job	Job	18	18	4	Qui perdis ánimam tuam in furóre tuo, numquid propter te derelinquétur terra, et transferéntur rupes de loco suo?
  14094 Job	Job	18	18	5	Nonne lux ímpii extinguétur, nec splendébit flamma ignis ejus?	b
  14095 Job	Job	18	18	6	Lux obtenebréscet in tabernáculo illíus, et lucérna quæ super eum est extinguétur.
  14096 Job	Job	18	18	7	Arctabúntur gressus virtútis ejus, et præcipitábit eum consílium suum.
  14097 Job	Job	18	18	8	Immísit enim in rete pedes suos, et in máculis ejus ámbulat.
  14098 Job	Job	18	18	9	Tenébitur planta illíus láqueo, et exardéscet contra eum sitis.
  14099 Job	Job	18	18	10	Abscóndita est in terra pédica ejus, et decípula illíus super sémitam.
  14100 Job	Job	18	18	11	Úndique terrébunt eum formídines, et invólvent pedes ejus.
  14101 Job	Job	18	18	12	Attenuétur fame robur ejus, et inédia invádat costas illíus.	b
  14102 Job	Job	18	18	13	Dévoret pulchritúdinem cutis ejus; consúmat bráchia illíus primogénita mors.
  14103 Job	Job	18	18	14	Avellátur de tabernáculo suo fidúcia ejus, et calcet super eum, quasi rex, intéritus.
  14104 Job	Job	18	18	15	Hábitent in tabernáculo illíus sócii ejus qui non est; aspergátur in tabernáculo ejus sulphur.
  14105 Job	Job	18	18	16	Deórsum radíces ejus siccéntur: sursum autem atterátur messis ejus.
  14106 Job	Job	18	18	17	Memória illíus péreat de terra, et non celebrétur nomen ejus in platéis.
  14107 Job	Job	18	18	18	Expéllet eum de luce in ténebras, et de orbe tránsferet eum.
  14108 Job	Job	18	18	19	Non erit semen ejus, neque progénies in pópulo suo, nec ullæ relíquiæ in regiónibus ejus.
  14109 Job	Job	18	18	20	In die ejus stupébunt novíssimi, et primos invádet horror.
  14110 Job	Job	18	18	21	Hæc sunt ergo tabernácula iníqui, et iste locus ejus qui ignórat Deum.
  14111 Job	Job	18	19	1	Respóndens autem Job, dixit:
  14112 Job	Job	18	19	2	Úsquequo afflígitis ánimam meam, et attéritis me sermónibus?
  14113 Job	Job	18	19	3	En décies confúnditis me, et non erubéscitis oppriméntes me.
  14114 Job	Job	18	19	4	Nempe etsi ignorávi, mecum erit ignorántia mea.
  14115 Job	Job	18	19	5	At vos contra me erigímini, et argúitis me oppróbriis meis.
  14116 Job	Job	18	19	6	Saltem nunc intellígite quia Deus non æquo judício afflíxerit me, et flagéllis suis me cínxerit.	b
  14117 Job	Job	18	19	7	Ecce clamábo, vim pátiens, et nemo áudiet; vociferábor, et non est qui júdicet.
  14118 Job	Job	18	19	8	Sémitam meam circumsépsit, et transíre non possum: et in calle meo ténebras pósuit.
  14119 Job	Job	18	19	9	Spoliávit me glória mea, et ábstulit corónam de cápite meo.
  14120 Job	Job	18	19	10	Destrúxit me úndique, et péreo: et quasi evúlsæ árbori ábstulit spem meam.
  14121 Job	Job	18	19	11	Irátus est contra me furor ejus, et sic me hábuit quasi hostem suum.
  14122 Job	Job	18	19	12	Simul venérunt latrónes ejus, et fecérunt sibi viam per me, et obsedérunt in gyro tabernáculum meum.
  14123 Job	Job	18	19	13	Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi aliéni recessérunt a me.
  14124 Job	Job	18	19	14	Dereliquérunt me propínqui mei, et qui me nóverant oblíti sunt mei.
  14125 Job	Job	18	19	15	Inquilíni domus meæ et ancíllæ meæ sicut aliénum habuérunt me, et quasi peregrínus fui in óculis eórum.
  14126 Job	Job	18	19	16	Servum meum vocávi, et non respóndit: ore próprio deprecábar illum.
  14127 Job	Job	18	19	17	Hálitum meum exhórruit uxor mea, et orábam fílios úteri mei.
  14128 Job	Job	18	19	18	Stulti quoque despiciébant me: et cum ab eis recessíssem, detrahébant mihi.
  14129 Job	Job	18	19	19	Abomináti sunt me quondam consiliárii mei, et quem máxime diligébam, aversátus est me.
  14130 Job	Job	18	19	20	Pelli meæ, consúmptis cárnibus, adhǽsit os meum, et derelícta sunt tantúmmodo lábia circa dentes meos.
  14131 Job	Job	18	19	21	Miserémini mei, miserémini mei saltem vos, amíci mei, quia manus Dómini tétigit me.	b
  14132 Job	Job	18	19	22	Quare persequímini me sicut Deus, et cárnibus meis saturámini?
  14133 Job	Job	18	19	23	Quis mihi tríbuat ut scribántur sermónes mei? quis mihi det ut exaréntur in libro
  14134 Job	Job	18	19	24	stylo férreo et plumbi lámina, vel celte sculpántur in sílice?
  14135 Job	Job	18	19	25	Scio enim quod redémptor meus vivit, et in novíssimo die de terra surrectúrus sum:	b
  14136 Job	Job	18	19	26	et rursum circumdábor pelle mea, et in carne mea vidébo Deum meum:
  14137 Job	Job	18	19	27	quem visúrus sum ego ipse, et óculi mei conspectúri sunt, et non álius: repósita est hæc spes mea in sinu meo.
  14138 Job	Job	18	19	28	Quare ergo nunc dícitis: Persequámur eum, et radícem verbi inveniámus contra eum?	b
  14139 Job	Job	18	19	29	Fúgite ergo a fácie gládii, quóniam ultor iniquitátum gládius est: et scitóte esse judícium.
  14140 Job	Job	18	20	1	Respóndens autem Sophar Naamathítes, dixit:
  14141 Job	Job	18	20	2	Idcírco cogitatiónes meæ váriæ succédunt sibi, et mens in divérsa rápitur.
  14142 Job	Job	18	20	3	Doctrínam qua me árguis áudiam, et spíritus intelligéntiæ meæ respondébit mihi.
  14143 Job	Job	18	20	4	Hoc scio a princípio, ex quo pósitus est homo super terram,
  14144 Job	Job	18	20	5	quod laus impiórum brevis sit, et gáudium hypócritæ ad instar puncti.
  14145 Job	Job	18	20	6	Si ascénderit usque ad cælum supérbia ejus, et caput ejus nubes tetígerit,	b
  14146 Job	Job	18	20	7	quasi sterquilínium in fine perdétur, et qui eum víderant, dicent: Ubi est?
  14147 Job	Job	18	20	8	Velut sómnium ávolans non inveniétur: tránsiet sicut vísio noctúrna.
  14148 Job	Job	18	20	9	Óculus qui eum víderat non vidébit, neque ultra intuébitur eum locus suus.
  14149 Job	Job	18	20	10	Fílii ejus atteréntur egestáte, et manus illíus reddent ei dolórem suum.
  14150 Job	Job	18	20	11	Ossa ejus implebúntur vítiis adolescéntiæ ejus, et cum eo in púlvere dórmient.
  14151 Job	Job	18	20	12	Cum enim dulce fúerit in ore ejus malum, abscóndet illud sub lingua sua.
  14152 Job	Job	18	20	13	Parcet illi, et non derelínquet illud, et celábit in gútture suo.
  14153 Job	Job	18	20	14	Panis ejus in útero illíus vertétur in fel áspidum intrínsecus.
  14154 Job	Job	18	20	15	Divítias quas devorávit évomet, et de ventre illíus éxtrahet eas Deus.
  14155 Job	Job	18	20	16	Caput áspidum suget, et occídet eum lingua víperæ.
  14156 Job	Job	18	20	17	(Non vídeat rívulos flúminis, torréntes mellis et butýri.)
  14157 Job	Job	18	20	18	Luet quæ fecit ómnia, nec tamen consumétur: juxta multitúdinem adinventiónum suárum, sic et sustinébit.	b
  14158 Job	Job	18	20	19	Quóniam confríngens nudávit páuperes: domum rápuit, et non ædificávit eam.
  14159 Job	Job	18	20	20	Nec est satiátus venter ejus: et cum habúerit quæ concupíerat, possidére non póterit.
  14160 Job	Job	18	20	21	Non remánsit de cibo ejus, et proptérea nihil permanébit de bonis ejus.
  14161 Job	Job	18	20	22	Cum satiátus fúerit, arctábitur: æstuábit, et omnis dolor írruet super eum.
  14162 Job	Job	18	20	23	Útinam impleátur venter ejus, ut emíttat in eum iram furóris sui, et pluat super illum bellum suum.
  14163 Job	Job	18	20	24	Fúgiet arma férrea, et írruet in arcum ǽreum.
  14164 Job	Job	18	20	25	Edúctus, et egrédiens de vagína sua, et fúlgurans in amaritúdine sua: vadent et vénient super eum horríbiles.
  14165 Job	Job	18	20	26	Omnes ténebræ abscónditæ sunt in occúltis ejus; devorábit eum ignis qui non succénditur: affligétur relíctus in tabernáculo suo.
  14166 Job	Job	18	20	27	Revelábunt cæli iniquitátem ejus, et terra consúrget advérsus eum.
  14167 Job	Job	18	20	28	Apértum erit germen domus illíus: detrahétur in die furóris Dei.
  14168 Job	Job	18	20	29	Hæc est pars hóminis ímpii a Deo, et hæréditas verbórum ejus a Dómino.	b
  14169 Job	Job	18	21	1	Respóndens autem Job, dixit:
  14170 Job	Job	18	21	2	Audíte, quæso, sermónes meos, et ágite pœniténtiam.
  14171 Job	Job	18	21	3	Sustinéte me, et ego loquar: et post mea, si vidébitur, verba, ridéte.
  14172 Job	Job	18	21	4	Numquid contra hóminem disputátio mea est, ut mérito non débeam contristári?
  14173 Job	Job	18	21	5	Atténdite me et obstupéscite, et superpónite dígitum ori vestro.
  14174 Job	Job	18	21	6	Et ego, quando recordátus fúero, pertimésco, et cóncutit carnem meam tremor.
  14175 Job	Job	18	21	7	Quare ergo ímpii vivunt, subleváti sunt, confortatíque divítiis?	b
  14176 Job	Job	18	21	8	Semen eórum pérmanet coram eis: propinquórum turba et nepótum in conspéctu eórum.
  14177 Job	Job	18	21	9	Domus eórum secúræ sunt et pacátæ, et non est virga Dei super illos.
  14178 Job	Job	18	21	10	Bos eórum concépit, et non abortívit: vacca péperit, et non est priváta fœtu suo.
  14179 Job	Job	18	21	11	Egrediúntur quasi greges párvuli eórum, et infántes eórum exúltant lúsibus.
  14180 Job	Job	18	21	12	Tenent týmpanum et cítharam, et gaudent ad sónitum órgani.
  14181 Job	Job	18	21	13	Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inférna descéndunt.
  14182 Job	Job	18	21	14	Qui dixérunt Deo: Recéde a nobis, et sciéntiam viárum tuárum nólumus.	b
  14183 Job	Job	18	21	15	Quis est Omnípotens, ut serviámus ei? et quid nobis prodest si oravérimus illum?
  14184 Job	Job	18	21	16	Verúmtamen quia non sunt in manu eórum bona sua, consílium impiórum longe sit a me.
  14185 Job	Job	18	21	17	Quóties lucérna impiórum extinguétur, et supervéniet eis inundátio, et dolóres dívidet furóris sui?
  14186 Job	Job	18	21	18	Erunt sicut páleæ ante fáciem venti, et sicut favílla quam turbo dispérgit.
  14187 Job	Job	18	21	19	Deus servábit fíliis illíus dolórem patris, et cum reddíderit, tunc sciet.	b
  14188 Job	Job	18	21	20	Vidébunt óculi ejus interfectiónem suam, et de furóre Omnipoténtis bibet.
  14189 Job	Job	18	21	21	Quid enim ad eum pértinet de domo sua post se, et si númerus ménsium ejus dimidiétur?
  14190 Job	Job	18	21	22	Numquid Deus docébit quíspiam sciéntiam, qui excélsos júdicat?	b
  14191 Job	Job	18	21	23	Iste móritur robústus et sanus, dives et felix:
  14192 Job	Job	18	21	24	víscera ejus plena sunt ádipe, et medúllis ossa illíus irrigántur:
  14193 Job	Job	18	21	25	álius vero móritur in amaritúdine ánimæ absque ullis ópibus:
  14194 Job	Job	18	21	26	et tamen simul in púlvere dórmient, et vermes opérient eos.
  14195 Job	Job	18	21	27	Certe novi cogitatiónes vestras, et senténtias contra me iníquas.	b
  14196 Job	Job	18	21	28	Dícitis enim: Ubi est domus príncipis? et ubi tabernácula impiórum?
  14197 Job	Job	18	21	29	Interrogáte quémlibet de viatóribus, et hæc éadem illum intellígere cognoscétis:
  14198 Job	Job	18	21	30	quia in diem perditiónis servátur malus, et ad diem furóris ducétur.
  14199 Job	Job	18	21	31	Quis árguet coram eo viam ejus? et quæ fecit, quis reddet illi?
  14200 Job	Job	18	21	32	Ipse ad sepúlchra ducétur, et in congérie mortuórum vigilábit.
  14201 Job	Job	18	21	33	Dulcis fuit gláreis Cocýti, et post se omnem hóminem trahet, et ante se innumerábiles.
  14202 Job	Job	18	21	34	Quómodo ígitur consolámini me frustra, cum respónsio vestra repugnáre osténsa sit veritáti?	b
  14203 Job	Job	18	22	1	Respóndens autem Éliphaz Themanítes, dixit:
  14204 Job	Job	18	22	2	Numquid Deo potest comparári homo, étiam cum perféctæ fúerit sciéntiæ?
  14205 Job	Job	18	22	3	Quid prodest Deo, si justus fúeris? aut quid ei confers, si immaculáta fúerit via tua?
  14206 Job	Job	18	22	4	Numquid timens árguet te, et véniet tecum in judícium,
  14207 Job	Job	18	22	5	et non propter malítiam tuam plúrimam, et infinítas iniquitátes tuas?
  14208 Job	Job	18	22	6	Abstulísti enim pignus fratrum tuórum sine causa, et nudos spoliásti véstibus.
  14209 Job	Job	18	22	7	Aquam lasso non dedísti, et esuriénti subtraxísti panem.
  14210 Job	Job	18	22	8	In fortitúdine bráchii tui possidébas terram, et potentíssimus obtinébas eam.
  14211 Job	Job	18	22	9	Víduas dimisísti vácuas, et lacértos pupillórum comminuísti.
  14212 Job	Job	18	22	10	Proptérea circúmdatus es láqueis, et contúrbat te formído súbita.
  14213 Job	Job	18	22	11	Et putábas te ténebras non visúrum, et ímpetu aquárum inundántium non oppréssum iri?
  14214 Job	Job	18	22	12	An non cógitas quod Deus excélsior cælo sit, et super stellárum vérticem sublimétur?	b
  14215 Job	Job	18	22	13	Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per calíginem júdicat.
  14216 Job	Job	18	22	14	Nubes latíbulum ejus, nec nostra consíderat, et circa cárdines cæli perámbulat.
  14217 Job	Job	18	22	15	Numquid sémitam sæculórum custodíre cupis, quam calcavérunt viri iníqui,
  14218 Job	Job	18	22	16	qui subláti sunt ante tempus suum, et flúvius subvértit fundaméntum eórum?
  14219 Job	Job	18	22	17	Qui dicébant Deo: Recéde a nobis: et quasi nihil posset fácere Omnípotens, æstimábant eum,
  14220 Job	Job	18	22	18	cum ille implésset domos eórum bonis: quorum senténtia procul sit a me.
  14221 Job	Job	18	22	19	Vidébunt justi, et lætabúntur, et ínnocens subsannábit eos:
  14222 Job	Job	18	22	20	nonne succísa est eréctio eórum? et relíquias eórum devorávit ignis?
  14223 Job	Job	18	22	21	Acquiésce ígitur ei, et habéto pacem, et per hæc habébis fructus óptimos.	b
  14224 Job	Job	18	22	22	Súscipe ex ore illíus legem, et pone sermónes ejus in corde tuo.
  14225 Job	Job	18	22	23	Si revérsus fúeris ad Omnipoténtem, ædificáberis, et longe fácies iniquitátem a tabernáculo tuo.
  14226 Job	Job	18	22	24	Dabit pro terra sílicem, et pro sílice torréntes áureos.
  14227 Job	Job	18	22	25	Erítque Omnípotens contra hostes tuos, et argéntum coacervábitur tibi.
  14228 Job	Job	18	22	26	Tunc super Omnipoténtem delíciis áfflues, et elevábis ad Deum fáciem tuam.
  14229 Job	Job	18	22	27	Rogábis eum, et exáudiet te, et vota tua reddes.
  14230 Job	Job	18	22	28	Decérnes rem, et véniet tibi, et in viis tuis splendébit lumen.
  14231 Job	Job	18	22	29	Qui enim humiliátus fúerit, erit in glória, et qui inclináverit óculos, ipse salvábitur.
  14232 Job	Job	18	22	30	Salvábitur ínnocens: salvábitur autem in mundítia mánuum suárum.	b
  14233 Job	Job	18	23	1	Respóndens autem Job, ait:
  14234 Job	Job	18	23	2	Nunc quoque in amaritúdine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggraváta est super gémitum meum.
  14235 Job	Job	18	23	3	Quis mihi tríbuat ut cognóscam et invéniam illum, et véniam usque ad sólium ejus?
  14236 Job	Job	18	23	4	Ponam coram eo judícium, et os meum replébo increpatiónibus:
  14237 Job	Job	18	23	5	ut sciam verba quæ mihi respóndeat, et intélligam quid loquátur mihi.
  14238 Job	Job	18	23	6	Nolo multa fortitúdine conténdat mecum, nec magnitúdinis suæ mole me premat.
  14239 Job	Job	18	23	7	Propónat æquitátem contra me, et pervéniat ad victóriam judícium meum.
  14240 Job	Job	18	23	8	Si ad oriéntem íero, non appáret; si ad occidéntem, non intélligam eum.	b
  14241 Job	Job	18	23	9	Si ad sinístram, quid agam? non apprehéndam eum; si me vertam ad déxteram, non vidébo illum.
  14242 Job	Job	18	23	10	Ipse vero scit viam meam, et probávit me quasi aurum quod per ignem transit.
  14243 Job	Job	18	23	11	Vestígia ejus secútus est pes meus: viam ejus custodívi, et non declinávi ex ea.
  14244 Job	Job	18	23	12	A mandátis labiórum ejus non recéssi, et in sinu meo abscóndi verba oris ejus.
  14245 Job	Job	18	23	13	Ipse enim solus est, et nemo avértere potest cogitatiónem ejus: et ánima ejus quodcúmque vóluit, hoc fecit.
  14246 Job	Job	18	23	14	Cum expléverit in me voluntátem suam, et ália multa simília præsto sunt ei.
  14247 Job	Job	18	23	15	Et idcírco a fácie ejus turbátus sum, et consíderans eum, timóre sollícitor.
  14248 Job	Job	18	23	16	Deus mollívit cor meum, et Omnípotens conturbávit me.
  14249 Job	Job	18	23	17	Non enim périi propter imminéntes ténebras, nec fáciem meam opéruit calígo.
  14250 Job	Job	18	24	1	Ab Omnipoténte non sunt abscóndita témpora: qui autem novérunt eum, ignórant dies illíus.
  14251 Job	Job	18	24	2	Álii términos transtulérunt; diripuérunt greges, et pavérunt eos.	b
  14252 Job	Job	18	24	3	Ásinum pupillórum abegérunt, et abstulérunt pro pígnore bovem víduæ.
  14253 Job	Job	18	24	4	Subvertérunt páuperum viam, et oppressérunt páriter mansuétos terræ.
  14254 Job	Job	18	24	5	Álii quasi ónagri in desérto egrediúntur ad opus suum: vigilántes ad prædam, prǽparant panem líberis.
  14255 Job	Job	18	24	6	Agrum non suum demétunt, et víneam ejus, quem vi opprésserint, vindémiant.
  14256 Job	Job	18	24	7	Nudos dimíttunt hómines, induménta tolléntes, quibus non est operiméntum in frígore:
  14257 Job	Job	18	24	8	quos imbres móntium rigant, et non habéntes velámen, amplexántur lápides.
  14258 Job	Job	18	24	9	Vim fecérunt deprædántes pupíllos, et vulgum páuperem spoliavérunt.
  14259 Job	Job	18	24	10	Nudis et incedéntibus absque vestítu, et esuriéntibus tulérunt spicas.
  14260 Job	Job	18	24	11	Inter acérvos eórum meridiáti sunt, qui calcátis torculáribus sítiunt.
  14261 Job	Job	18	24	12	De civitátibus fecérunt viros gémere, et ánima vulneratórum clamávit: et Deus inúltum abíre non pátitur.
  14262 Job	Job	18	24	13	Ipsi fuérunt rebélles lúmini: nesciérunt vias ejus, nec revérsi sunt per sémitas ejus.	b
  14263 Job	Job	18	24	14	Mane primo consúrgit homicída; intérficit egénum et páuperem: per noctem vero erit quasi fur.
  14264 Job	Job	18	24	15	Óculus adúlteri obsérvat calíginem, dicens: Non me vidébit óculus: et opériet vultum suum.
  14265 Job	Job	18	24	16	Perfódit in ténebris domos, sicut in die condíxerant sibi, et ignoravérunt lucem.
  14266 Job	Job	18	24	17	Si súbito apparúerit auróra, arbitrántur umbram mortis: et sic in ténebris quasi in luce ámbulant.
  14267 Job	Job	18	24	18	Levis est super fáciem aquæ: maledícta sit pars ejus in terra, nec ámbulet per viam vineárum.	b
  14268 Job	Job	18	24	19	Ad nímium calórem tránseat ab aquis nívium, et usque ad ínferos peccátum illíus.
  14269 Job	Job	18	24	20	Obliviscátur ejus misericórdia; dulcédo illíus vermes: non sit in recordatióne, sed conterátur quasi lignum infructuósum.
  14270 Job	Job	18	24	21	Pavit enim stérilem quæ non parit, et víduæ bene non fecit.
  14271 Job	Job	18	24	22	Detráxit fortes in fortitúdine sua, et cum stéterit, non credet vitæ suæ.
  14272 Job	Job	18	24	23	Dedit ei Deus locum pœniténtiæ, et ille abútitur eo in supérbiam: óculi autem ejus sunt in viis illíus.
  14273 Job	Job	18	24	24	Eleváti sunt ad módicum, et non subsístent: et humiliabúntur sicut ómnia, et auferéntur, et sicut summitátes spicárum conteréntur.
  14274 Job	Job	18	24	25	Quod si non est ita, quis me potest argúere esse mentítum, et pónere ante Deum verba mea?	b
  14275 Job	Job	18	25	1	Respóndens autem Baldad Suhítes, dixit:
  14276 Job	Job	18	25	2	Potéstas et terror apud eum est, qui facit concórdiam in sublímibus suis.
  14277 Job	Job	18	25	3	Numquid est númerus mílitum ejus? et super quem non surget lumen illíus?
  14278 Job	Job	18	25	4	Numquid justificári potest homo comparátus Deo? aut apparére mundus natus de mulíere?
  14279 Job	Job	18	25	5	Ecce luna étiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspéctu ejus:
  14280 Job	Job	18	25	6	quanto magis homo putrédo, et fílius hóminis vermis?
  14281 Job	Job	18	26	1	Respóndens autem Job dixit:
  14282 Job	Job	18	26	2	Cujus adjútor es? numquid imbecíllis? et susténtas bráchium ejus qui non est fortis?
  14283 Job	Job	18	26	3	Cui dedísti consílium? fórsitan illi qui non habet sapiéntiam: et prudéntiam tuam ostendísti plúrimam.
  14284 Job	Job	18	26	4	Quem docére voluísti? nonne eum qui fecit spiraméntum?
  14285 Job	Job	18	26	5	Ecce gigántes gemunt sub aquis, et qui hábitant cum eis.	b
  14286 Job	Job	18	26	6	Nudus est inférnus coram illo, et nullum est operiméntum perditióni.
  14287 Job	Job	18	26	7	Qui exténdit aquilónem super vácuum, et appéndit terram super níhilum.
  14288 Job	Job	18	26	8	Qui ligat aquas in núbibus suis, ut non erúmpant páriter deórsum.
  14289 Job	Job	18	26	9	Qui tenet vultum sólii sui, et expándit super illud nébulam suam.
  14290 Job	Job	18	26	10	Términum circúmdedit aquis, usque dum finiántur lux et ténebræ.
  14291 Job	Job	18	26	11	Colúmnæ cæli contremíscunt, et pavent ad nutum ejus.
  14292 Job	Job	18	26	12	In fortitúdine illíus repénte mária congregáta sunt, et prudéntia ejus percússit supérbum.
  14293 Job	Job	18	26	13	Spíritus ejus ornávit cælos, et obstetricánte manu ejus, edúctus est cóluber tortuósus.
  14294 Job	Job	18	26	14	Ecce hæc ex parte dicta sunt viárum ejus: et cum vix parvam stillam sermónis ejus audiérimus, quis póterit tonítruum magnitúdinis illíus intuéri?
  14295 Job	Job	18	27	1	Áddidit quoque Job, assúmens parábolam suam, et dixit:
  14296 Job	Job	18	27	2	Vivit Deus, qui ábstulit judícium meum, et Omnípotens, qui ad amaritúdinem addúxit ánimam meam.
  14297 Job	Job	18	27	3	Quia donec súperest hálitus in me, et spíritus Dei in náribus meis,
  14298 Job	Job	18	27	4	non loquéntur lábia mea iniquitátem, nec lingua mea meditábitur mendácium.
  14299 Job	Job	18	27	5	Absit a me ut justos vos esse júdicem: donec defíciam, non recédam ab innocéntia mea.
  14300 Job	Job	18	27	6	Justificatiónem meam, quam cœpi tenére, non déseram: neque enim reprehéndit me cor meum in omni vita mea.
  14301 Job	Job	18	27	7	Sit ut ímpius, inimícus meus, et adversárius meus quasi iníquus.
  14302 Job	Job	18	27	8	Quæ est enim spes hypócritæ, si aváre rápiat, et non líberet Deus ánimam ejus?	b
  14303 Job	Job	18	27	9	Numquid Deus áudiet clamórem ejus, cum vénerit super eum angústia?
  14304 Job	Job	18	27	10	aut póterit in Omnipoténte delectári, et invocáre Deum omni témpore?
  14305 Job	Job	18	27	11	Docébo vos per manum Dei quæ Omnípotens hábeat, nec abscóndam.
  14306 Job	Job	18	27	12	Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquímini?
  14307 Job	Job	18	27	13	Hæc est pars hóminis ímpii apud Deum, et hæréditas violentórum, quam ob Omnipoténte suscípient.	b
  14308 Job	Job	18	27	14	Si multiplicáti fúerint fílii ejus, in gládio erunt, et nepótes ejus non saturabúntur pane:
  14309 Job	Job	18	27	15	qui réliqui fúerint ex eo sepeliéntur in intéritu, et víduæ illíus non plorábunt.
  14310 Job	Job	18	27	16	Si comportáverit quasi terram argéntum, et sicut lutum præparáverit vestiménta:
  14311 Job	Job	18	27	17	præparábit quidem, sed justus vestiétur illis, et argéntum ínnocens dívidet.
  14312 Job	Job	18	27	18	Ædificávit sicut tínea domum suam, et sicut custos fecit umbráculum.
  14313 Job	Job	18	27	19	Dives, cum dormíerit, nihil secum áuferet: áperiet óculos suos, et nihil invéniet.
  14314 Job	Job	18	27	20	Apprehéndet eum quasi aqua inópia: nocte ópprimet eum tempéstas.
  14315 Job	Job	18	27	21	Tollet eum ventus urens, et áuferet, et velut turbo rápiet eum de loco suo.
  14316 Job	Job	18	27	22	Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fúgiens fúgiet.
  14317 Job	Job	18	27	23	Stringet super eum manus suas, et sibilábit super illum, íntuens locum ejus.
  14318 Job	Job	18	28	1	Habet argéntum venárum suárum princípia, et auro locus est in quo conflátur.
  14319 Job	Job	18	28	2	Ferrum de terra tóllitur, et lapis solútus calóre in æs vértitur.
  14320 Job	Job	18	28	3	Tempus pósuit ténebris, et universórum finem ipse consíderat: lápidem quoque calíginis et umbram mortis.
  14321 Job	Job	18	28	4	Dívidit torrens a pópulo peregrinánte eos quos oblítus est pes egéntis hóminis, et ínvios.
  14322 Job	Job	18	28	5	Terra de qua oriebátur panis, in loco suo igni subvérsa est.
  14323 Job	Job	18	28	6	Locus sapphíri lápides ejus, et glebæ illíus aurum.
  14324 Job	Job	18	28	7	Sémitam ignorávit avis, nec intúitus est eam óculus vúlturis.
  14325 Job	Job	18	28	8	Non calcavérunt eam fílii institórum, nec pertransívit per eam leǽna.
  14326 Job	Job	18	28	9	Ad sílicem exténdit manum suam: subvértit a radícibus montes.
  14327 Job	Job	18	28	10	In petris rivos excídit, et omne pretiósum vidit óculus ejus.
  14328 Job	Job	18	28	11	Profúnda quoque fluviórum scrutátus est, et abscóndita in lucem prodúxit.
  14329 Job	Job	18	28	12	Sapiéntia vero ubi invenítur? et quis est locus intelligéntiæ?
  14330 Job	Job	18	28	13	Nescit homo prétium ejus, nec invenítur in terra suáviter vivéntium.	b
  14331 Job	Job	18	28	14	Abýssus dicit: Non est in me, et mare lóquitur: Non est mecum.
  14332 Job	Job	18	28	15	Non dábitur aurum obrízum pro ea, nec appendétur argéntum in commutatióne ejus.
  14333 Job	Job	18	28	16	Non conferétur tinctis Índiæ colóribus, nec lápidi sardónycho pretiosíssimo vel sapphíro.
  14334 Job	Job	18	28	17	Non adæquábitur ei aurum vel vitrum, nec commutabúntur pro ea vasa auri.
  14335 Job	Job	18	28	18	Excélsa et eminéntia non memorabúntur comparatióne ejus: tráhitur autem sapiéntia de occúltis.
  14336 Job	Job	18	28	19	Non adæquábitur ei topázius de Æthiópia, nec tinctúræ mundíssimæ componétur.
  14337 Job	Job	18	28	20	Unde ergo sapiéntia venit? et quis est locus intelligéntiæ?	b
  14338 Job	Job	18	28	21	Abscóndita est ab óculis ómnium vivéntium: vólucres quoque cæli latet.
  14339 Job	Job	18	28	22	Perdítio et mors dixérunt: Áuribus nostris audívimus famam ejus.
  14340 Job	Job	18	28	23	Deus intélligit viam ejus, et ipse novit locum illíus.
  14341 Job	Job	18	28	24	Ipse enim fines mundi intuétur, et ómnia quæ sub cælo sunt réspicit.
  14342 Job	Job	18	28	25	Qui fecit ventis pondus, et aquas appéndit in mensúra.
  14343 Job	Job	18	28	26	Quando ponébat plúviis legem, et viam procéllis sonántibus:
  14344 Job	Job	18	28	27	tunc vidit illam et enarrávit, et præparávit, et investigávit.
  14345 Job	Job	18	28	28	Et dixit hómini: Ecce timor Dómini, ipsa est sapiéntia; et recédere a malo, intelligéntia.	b
  14346 Job	Job	18	29	1	Áddidit quoque Job, assúmens parábolam suam, et dixit:
  14347 Job	Job	18	29	2	Quis mihi tríbuat ut sim juxta menses prístinos, secúndum dies quibus Deus custodiébat me?
  14348 Job	Job	18	29	3	Quando splendébat lucérna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulábam in ténebris:
  14349 Job	Job	18	29	4	sicut fui in diébus adolescéntiæ meæ, quando secréto Deus erat in tabernáculo meo:
  14350 Job	Job	18	29	5	quando erat Omnípotens mecum, et in circúitu meo púeri mei:
  14351 Job	Job	18	29	6	quando lavábam pedes meos butýro, et petra fundébat mihi rivos ólei:
  14352 Job	Job	18	29	7	quando procedébam ad portam civitátis, et in platéa parábant cáthedram mihi.
  14353 Job	Job	18	29	8	Vidébant me júvenes, et abscondebántur: et senes assurgéntes stabant.
  14354 Job	Job	18	29	9	Príncipes cessábant loqui, et dígitum superponébant ori suo.
  14355 Job	Job	18	29	10	Vocem suam cohibébant duces, et lingua eórum gútturi suo adhærébat.
  14356 Job	Job	18	29	11	Auris áudiens beatificábat me, et óculus videns testimónium reddébat mihi:	b
  14357 Job	Job	18	29	12	eo quod liberássem páuperem vociferántem, et pupíllum cui non esset adjútor.
  14358 Job	Job	18	29	13	Benedíctio peritúri super me veniébat, et cor víduæ consolátus sum.
  14359 Job	Job	18	29	14	Justítia indútus sum, et vestívi me, sicut vestiménto et diadémate, judício meo.
  14360 Job	Job	18	29	15	Óculus fui cæco, et pes claudo.
  14361 Job	Job	18	29	16	Pater eram páuperum, et causam quam nesciébam diligentíssime investigábam.
  14362 Job	Job	18	29	17	Conterébam molas iníqui, et de déntibus illíus auferébam prædam.
  14363 Job	Job	18	29	18	Dicebámque: In nídulo meo móriar, et sicut palma multiplicábo dies.	b
  14364 Job	Job	18	29	19	Radix mea apérta est secus aquas, et ros morábitur in messióne mea.
  14365 Job	Job	18	29	20	Glória mea semper innovábitur, et arcus meus in manu mea instaurábitur.
  14366 Job	Job	18	29	21	Qui me audiébant, expectábant senténtiam, et inténti tacébant ad consílium meum.
  14367 Job	Job	18	29	22	Verbis meis áddere nihil audébant, et super illos stillábat elóquium meum.
  14368 Job	Job	18	29	23	Expectábant me sicut plúviam, et os suum aperiébant quasi ad imbrem serótinum.
  14369 Job	Job	18	29	24	Siquándo ridébam ad eos, non credébant: et lux vultus mei non cadébat in terram.
  14370 Job	Job	18	29	25	Si voluíssem ire ad eos, sedébam primus: cumque sedérem quasi rex, circumstánte exércitu, eram tamen mœréntium consolátor.
  14371 Job	Job	18	30	1	Nunc autem derídent me junióres témpore, quorum non dignábar patres pónere cum cánibus gregis mei:
  14372 Job	Job	18	30	2	quorum virtus mánuum mihi erat pro níhilo, et vita ipsa putabántur indígni:
  14373 Job	Job	18	30	3	egestáte et fame stériles, qui rodébant in solitúdine, squalléntes calamitáte et miséria.
  14374 Job	Job	18	30	4	Et mandébant herbas, et árborum córtices, et radix juniperórum erat cibus eórum:
  14375 Job	Job	18	30	5	qui de convállibus ista rapiéntes, cum síngula reperíssent, ad ea cum clamóre currébant.
  14376 Job	Job	18	30	6	In desértis habitábant torréntium, et in cavérnis terræ, vel super gláream:
  14377 Job	Job	18	30	7	qui inter hujuscémodi lætabántur, et esse sub séntibus delícias computábant:
  14378 Job	Job	18	30	8	fílii stultórum et ignobílium, et in terra pénitus non paréntes.
  14379 Job	Job	18	30	9	Nunc in eórum cánticum versus sum, et factus sum eis in provérbium.
  14380 Job	Job	18	30	10	Abominántur me, et longe fúgiunt a me, et fáciem meam conspúere non veréntur.
  14381 Job	Job	18	30	11	Pháretram enim suam apéruit, et afflíxit me, et frenum pósuit in os meum.
  14382 Job	Job	18	30	12	Ad déxteram oriéntis calamitátes meæ íllico surrexérunt: pedes meos subvertérunt, et oppressérunt quasi flúctibus sémitis suis.
  14383 Job	Job	18	30	13	Dissipavérunt itínera mea; insidiáti sunt mihi, et prævaluérunt: et non fuit qui ferret auxílium.
  14384 Job	Job	18	30	14	Quasi rupto muro, et apérta jánua, irruérunt super me, et ad meas misérias devolúti sunt.
  14385 Job	Job	18	30	15	Redáctus sum in níhilum: abstulísti quasi ventus desidérium meum, et velut nubes pertránsiit salus mea.	b
  14386 Job	Job	18	30	16	Nunc autem in memetípso marcéscit ánima mea, et póssident me dies afflictiónis.
  14387 Job	Job	18	30	17	Nocte os meum perforátur dolóribus, et qui me cómedunt, non dórmiunt.
  14388 Job	Job	18	30	18	In multitúdine eórum consúmitur vestiméntum meum, et quasi capítio túnicæ succinxérunt me.
  14389 Job	Job	18	30	19	Comparátus sum luto, et assimilátus sum favíllæ et cíneri.
  14390 Job	Job	18	30	20	Clamo ad te, et non exáudis me: sto, et non réspicis me.
  14391 Job	Job	18	30	21	Mutátus es mihi in crudélem, et in durítia manus tuæ adversáris mihi.
  14392 Job	Job	18	30	22	Elevásti me, et quasi super ventum ponens; elisísti me válide.
  14393 Job	Job	18	30	23	Scio quia morti trades me, ubi constitúta est domus omni vivénti.
  14394 Job	Job	18	30	24	Verúmtamen non ad consumptiónem eórum emíttis manum tuam: et si corrúerint, ipse salvábis.
  14395 Job	Job	18	30	25	Flebam quondam super eo qui afflíctus erat, et compatiebátur ánima mea páuperi.
  14396 Job	Job	18	30	26	Expectábam bona, et venérunt mihi mala: præstolábar lucem, et erupérunt ténebræ.
  14397 Job	Job	18	30	27	Interióra mea efferbuérunt absque ulla réquie: prævenérunt me dies afflictiónis.
  14398 Job	Job	18	30	28	Mœrens incedébam sine furóre; consúrgens, in turba clamábam.
  14399 Job	Job	18	30	29	Frater fui dracónum, et sócius struthiónum.
  14400 Job	Job	18	30	30	Cutis mea denigráta est super me, et ossa mea aruérunt præ cáumate.
  14401 Job	Job	18	30	31	Versa est in luctum cíthara mea, et órganum meum in vocem fléntium.
  14402 Job	Job	18	31	1	Pépigi fœdus cum óculis meis, ut ne cogitárem quidem de vírgine.
  14403 Job	Job	18	31	2	Quam enim partem habéret in me Deus désuper, et hæreditátem Omnípotens de excélsis?
  14404 Job	Job	18	31	3	Numquid non perdítio est iníquo, et alienátio operántibus injustítiam?
  14405 Job	Job	18	31	4	Nonne ipse consíderat vias meas, et cunctos gressus meos dinúmerat?
  14406 Job	Job	18	31	5	Si ambulávi in vanitáte, et festinávit in dolo pes meus,
  14407 Job	Job	18	31	6	appéndat me in statéra justa, et sciat Deus simplicitátem meam.
  14408 Job	Job	18	31	7	Si declinávit gressus meus de via, et si secútum est óculos meos cor meum, et si mánibus meis adhǽsit mácula,
  14409 Job	Job	18	31	8	seram, et álius cómedat, et progénies mea eradicétur.
  14410 Job	Job	18	31	9	Si decéptum est cor meum super mulíere, et si ad óstium amíci mei insidiátus sum,
  14411 Job	Job	18	31	10	scortum altérius sit uxor mea, et super illam incurvéntur álii.
  14412 Job	Job	18	31	11	Hoc enim nefas est, et iníquitas máxima.
  14413 Job	Job	18	31	12	Ignis est usque ad perditiónem dévorans, et ómnia erádicans genímina.
  14414 Job	Job	18	31	13	Si contémpsi subíre judícium cum servo meo et ancílla mea, cum disceptárent advérsum me:	b
  14415 Job	Job	18	31	14	quid enim fáciam cum surréxerit ad judicándum Deus? et cum quæsíerit, quid respondébo illi?
  14416 Job	Job	18	31	15	Numquid non in útero fecit me, qui et illum operátus est, et formávit me in vulva unus?
  14417 Job	Job	18	31	16	Si negávi quod volébant paupéribus, et óculos víduæ expectáre feci;
  14418 Job	Job	18	31	17	si comédi buccéllam meam solus, et non comédit pupíllus ex ea
  14419 Job	Job	18	31	18	(quia ab infántia mea crevit mecum miserátio, et de útero matris meæ egréssa est mecum);
  14420 Job	Job	18	31	19	si despéxi pereúntem, eo quod non habúerit induméntum, et absque operiménto páuperem;
  14421 Job	Job	18	31	20	si non benedixérunt mihi látera ejus, et de velléribus óvium meárum calefáctus est;
  14422 Job	Job	18	31	21	si levávi super pupíllum manum meam, étiam cum vidérem me in porta superiórem:
  14423 Job	Job	18	31	22	húmerus meus a junctúra sua cadat, et bráchium meum cum suis óssibus confringátur.
  14424 Job	Job	18	31	23	Semper enim quasi tuméntes super me fluctus tímui Deum, et pondus ejus ferre non pótui.
  14425 Job	Job	18	31	24	Si putávi aurum robur meum, et obrízo dixi: Fidúcia mea;	b
  14426 Job	Job	18	31	25	si lætátus sum super multis divítiis meis, et quia plúrima réperit manus mea;
  14427 Job	Job	18	31	26	si vidi solem cum fulgéret, et lunam incedéntem clare,
  14428 Job	Job	18	31	27	et lætátum est in abscóndito cor meum, et osculátus sum manum meam ore meo:
  14429 Job	Job	18	31	28	quæ est iníquitas máxima, et negátio contra Deum altíssimum.
  14430 Job	Job	18	31	29	Si gavísus sum ad ruínam ejus qui me óderat, et exsultávi quod invenísset eum malum:
  14431 Job	Job	18	31	30	non enim dedi ad peccándum guttur meum, ut expéterem maledícens ánimam ejus.
  14432 Job	Job	18	31	31	Si non dixérunt viri tabernáculi mei: Quis det de cárnibus ejus, ut saturémur?
  14433 Job	Job	18	31	32	foris non mansit peregrínus: óstium meum viatóri pátuit.
  14434 Job	Job	18	31	33	Si abscóndi quasi homo peccátum meum, et celávi in sinu meo iniquitátem meam;	b
  14435 Job	Job	18	31	34	si expávi ad multitúdinem nímiam, et despéctio propinquórum térruit me: et non magis tácui, nec egréssus sum óstium.
  14436 Job	Job	18	31	35	Quis mihi tríbuat auditórem, ut desidérium meum áudiat Omnípotens, et librum scribat ipse qui júdicat,
  14437 Job	Job	18	31	36	ut in húmero meo portem illum, et circúmdem illum quasi corónam mihi?
  14438 Job	Job	18	31	37	Per síngulos gradus meos pronuntiábo illum, et quasi príncipi ófferam eum.
  14439 Job	Job	18	31	38	Si advérsum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent:
  14440 Job	Job	18	31	39	si fructus ejus comédi absque pecúnia, et ánimam agricolárum ejus afflíxi:
  14441 Job	Job	18	31	40a	pro fruménto oriátur mihi tríbulus, et pro hórdeo spina.
  14442 Job	Job	18	31	40b	Finíta sunt verba Job.
  14443 Job	Job	18	32	1	Omisérunt autem tres viri isti respondére Job, eo quod justus sibi viderétur.
  14444 Job	Job	18	32	2	Et irátus indignatúsque est Éliu fílius Bárachel Buzítes, de cognatióne Ram: irátus est autem advérsum Job, eo quod justum se esse díceret coram Deo.
  14445 Job	Job	18	32	3	Porro advérsum amícos ejus indignátus est, eo quod non inveníssent responsiónem rationábilem, sed tantúmmodo condemnássent Job.
  14446 Job	Job	18	32	4	Ígitur Éliu expectávit Job loquéntem, eo quod senióres essent qui loquebántur.
  14447 Job	Job	18	32	5	Cum autem vidísset quod tres respondére non potuíssent, irátus est veheménter.
  14448 Job	Job	18	32	6	Respondénsque Éliu fílius Bárachel Buzítes, dixit: Júnior sum témpore, vos autem antiquióres: idcírco, demísso cápite, véritus sum vobis indicáre meam senténtiam.	b
  14449 Job	Job	18	32	7	Sperábam enim quod ætas prolíxior loquerétur, et annórum multitúdo docéret sapiéntiam.
  14450 Job	Job	18	32	8	Sed, ut vídeo, spíritus est in homínibus, et inspirátio Omnipoténtis dat intelligéntiam.
  14451 Job	Job	18	32	9	Non sunt longǽvi sapiéntes, nec senes intélligunt judícium.
  14452 Job	Job	18	32	10	Ídeo dicam: Audíte me: osténdam vobis étiam ego meam sapiéntiam.
  14453 Job	Job	18	32	11	Expectávi enim sermónes vestros; audívi prudéntiam vestram, donec disceptarémini sermónibus;
  14454 Job	Job	18	32	12	et donec putábam vos áliquid dícere, considerábam: sed, ut vídeo, non est qui possit argúere Job, et respondére ex vobis sermónibus ejus.
  14455 Job	Job	18	32	13	Ne forte dicátis: Invénimus sapiéntiam: Deus projécit eum, non homo.
  14456 Job	Job	18	32	14	Nihil locútus est mihi: et ego non secúndum sermónes vestros respondébo illi.
  14457 Job	Job	18	32	15	Extimuérunt, nec respondérunt ultra, abstulerúntque a se elóquia.	b
  14458 Job	Job	18	32	16	Quóniam ígitur expectávi, et non sunt locúti: stetérunt, nec ultra respondérunt:
  14459 Job	Job	18	32	17	respondébo et ego partem meam, et osténdam sciéntiam meam.
  14460 Job	Job	18	32	18	Plenus sum enim sermónibus, et coárctat me spíritus úteri mei.
  14461 Job	Job	18	32	19	En venter meus quasi mustum absque spiráculo, quod lagúnculas novas disrúmpit.
  14462 Job	Job	18	32	20	Loquar, et respirábo páululum: apériam lábia mea, et respondébo.
  14463 Job	Job	18	32	21	Non accípiam persónam viri, et Deum hómini non æquábo.
  14464 Job	Job	18	32	22	Néscio enim quámdiu subsístam, et si post módicum tollat me factor meus.
  14465 Job	Job	18	33	1	Audi ígitur, Job, elóquia mea, et omnes sermónes meos auscúlta.
  14466 Job	Job	18	33	2	Ecce apérui os meum: loquátur lingua mea in fáucibus meis.
  14467 Job	Job	18	33	3	Símplici corde meo sermónes mei, et senténtiam puram lábia mea loquéntur.
  14468 Job	Job	18	33	4	Spíritus Dei fecit me, et spiráculum Omnipoténtis vivificávit me.
  14469 Job	Job	18	33	5	Si potes, respónde mihi, et advérsus fáciem meam consíste.
  14470 Job	Job	18	33	6	Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eódem luto ego quoque formátus sum.
  14471 Job	Job	18	33	7	Verúmtamen miráculum meum non te térreat, et eloquéntia mea non sit tibi gravis.
  14472 Job	Job	18	33	8	Dixísti ergo in áuribus meis, et vocem verbórum tuórum audívi:	b
  14473 Job	Job	18	33	9	Mundus sum ego, et absque delícto: immaculátus, et non est iníquitas in me.
  14474 Job	Job	18	33	10	Quia querélas in me réperit, ídeo arbitrátus est me inimícum sibi.
  14475 Job	Job	18	33	11	Pósuit in nervo pedes meos; custodívit omnes sémitas meas.
  14476 Job	Job	18	33	12	Hoc est ergo in quo non es justificátus: respondébo tibi, quia major sit Deus hómine.
  14477 Job	Job	18	33	13	Advérsus eum conténdis, quod non ad ómnia verba respónderit tibi?
  14478 Job	Job	18	33	14	Semel lóquitur Deus, et secúndo idípsum non répetit.
  14479 Job	Job	18	33	15	Per sómnium, in visióne noctúrna, quando írruit sopor super hómines, et dórmiunt in léctulo,
  14480 Job	Job	18	33	16	tunc áperit aures virórum, et erúdiens eos ínstruit disciplína,
  14481 Job	Job	18	33	17	ut avértat hóminem ab his quæ facit, et líberet eum de supérbia,
  14482 Job	Job	18	33	18	éruens ánimam ejus a corruptióne, et vitam illíus ut non tránseat in gládium.
  14483 Job	Job	18	33	19	Íncrepat quoque per dolórem in léctulo, et ómnia ossa ejus marcéscere facit.
  14484 Job	Job	18	33	20	Abominábilis ei fit in vita sua panis, et ánimæ illíus cibus ante desiderábilis.	b
  14485 Job	Job	18	33	21	Tabéscet caro ejus, et ossa, quæ tecta fúerant, nudabúntur.
  14486 Job	Job	18	33	22	Appropinquávit corruptióni ánima ejus, et vita illíus mortíferis.
  14487 Job	Job	18	33	23	Si fúerit pro eo ángelus loquens, unus de míllibus, ut annúntiet hóminis æquitátem,
  14488 Job	Job	18	33	24	miserébitur ejus, et dicet: Líbera eum, ut non descéndat in corruptiónem: invéni in quo ei propítier.
  14489 Job	Job	18	33	25	Consúmpta est caro ejus a supplíciis: revertátur ad dies adolescéntiæ suæ.
  14490 Job	Job	18	33	26	Deprecábitur Deum, et placábilis ei erit: et vidébit fáciem ejus in júbilo, et reddet hómini justítiam suam.
  14491 Job	Job	18	33	27	Respíciet hómines, et dicet: Peccávi, et vere delíqui, et ut eram dignus, non recépi.
  14492 Job	Job	18	33	28	Liberávit ánimam suam, ne pérgeret in intéritum, sed vivens lucem vidéret.
  14493 Job	Job	18	33	29	Ecce hæc ómnia operátur Deus tribus vícibus per síngulos,	b
  14494 Job	Job	18	33	30	ut révocet ánimas eórum a corruptióne, et illúminet luce vivéntium.
  14495 Job	Job	18	33	31	Atténde, Job, et audi me: et tace, dum ego loquor.
  14496 Job	Job	18	33	32	Si autem habes quod loquáris, respónde mihi: lóquere, volo enim te apparére justum.
  14497 Job	Job	18	33	33	Quod si non habes, audi me: tace, et docébo te sapiéntiam.
  14498 Job	Job	18	34	1	Pronúntians ítaque Éliu, étiam hæc locútus est:
  14499 Job	Job	18	34	2	Audíte, sapiéntes, verba mea: et erudíti, auscultáte me.
  14500 Job	Job	18	34	3	Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijúdicat.
  14501 Job	Job	18	34	4	Judícium eligámus nobis, et inter nos videámus quid sit mélius.
  14502 Job	Job	18	34	5	Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvértit judícium meum.
  14503 Job	Job	18	34	6	In judicándo enim me mendácium est: violénta sagítta mea absque ullo peccáto.
  14504 Job	Job	18	34	7	Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannatiónem quasi aquam:
  14505 Job	Job	18	34	8	qui gráditur cum operántibus iniquitátem, et ámbulat cum viris ímpiis?
  14506 Job	Job	18	34	9	Dixit enim: Non placébit vir Deo, étiam si cucúrrerit cum eo.
  14507 Job	Job	18	34	10	Ídeo, viri cordáti, audíte me: absit a Deo impíetas, et ab Omnipoténte iníquitas.	b
  14508 Job	Job	18	34	11	Opus enim hóminis reddet ei, et juxta vias singulórum restítuet eis.
  14509 Job	Job	18	34	12	Vere enim Deus non condemnábit frustra, nec Omnípotens subvértet judícium.
  14510 Job	Job	18	34	13	Quem constítuit álium super terram? aut quem pósuit super orbem quem fabricátus est?
  14511 Job	Job	18	34	14	Si diréxerit ad eum cor suum, spíritum illíus et flatum ad se trahet.
  14512 Job	Job	18	34	15	Defíciet omnis caro simul, et homo in cínerem revertétur.
  14513 Job	Job	18	34	16	Si habes ergo intelléctum, audi quod dícitur, et auscúlta vocem elóquii mei:	b
  14514 Job	Job	18	34	17	numquid qui non amat judícium sanári potest? et quómodo tu eum qui justus est in tantum condémnas?
  14515 Job	Job	18	34	18	Qui dicit regi: Apóstata; qui vocat duces ímpios;
  14516 Job	Job	18	34	19	qui non áccipit persónas príncipum, nec cognóvit tyránnum cum disceptáret contra páuperem: opus enim mánuum ejus sunt univérsi.
  14517 Job	Job	18	34	20	Súbito moriéntur, et in média nocte turbabúntur pópuli: et pertransíbunt, et áuferent violéntum absque manu.
  14518 Job	Job	18	34	21	Óculi enim ejus super vias hóminum, et omnes gressus eórum consíderat.
  14519 Job	Job	18	34	22	Non sunt ténebræ, et non est umbra mortis, ut abscondántur ibi qui operántur iniquitátem,
  14520 Job	Job	18	34	23	neque enim ultra in hóminis potestáte est, ut véniat ad Deum in judícium.
  14521 Job	Job	18	34	24	Cónteret multos, et innumerábiles, et stare fáciet álios pro eis.
  14522 Job	Job	18	34	25	Novit enim ópera eórum, et idcírco indúcet noctem, et conteréntur.
  14523 Job	Job	18	34	26	Quasi ímpios percússit eos in loco vidéntium:
  14524 Job	Job	18	34	27	qui quasi de indústria recessérunt ab eo, et omnes vias ejus intellígere noluérunt:
  14525 Job	Job	18	34	28	ut perveníre fácerent ad eum clamórem egéni, et audíret vocem páuperum.
  14526 Job	Job	18	34	29	Ipso enim concedénte pacem, quis est qui condémnet? ex quo abscónderit vultum, quis est qui contemplétur eum, et super gentes, et super omnes hómines?
  14527 Job	Job	18	34	30	Qui regnáre facit hóminem hypócritam propter peccáta pópuli.
  14528 Job	Job	18	34	31	Quia ergo ego locútus sum ad Deum, te quoque non prohibébo.	b
  14529 Job	Job	18	34	32	Si errávi, tu doce me; si iniquitátem locútus sum, ultra non addam.
  14530 Job	Job	18	34	33	Numquid a te Deus éxpetit eam, quia displícuit tibi? tu enim cœpísti loqui, et non ego: quod si quid nosti mélius, lóquere.
  14531 Job	Job	18	34	34	Viri intelligéntes loquántur mihi, et vir sápiens áudiat me.	b
  14532 Job	Job	18	34	35	Job autem stulte locútus est, et verba illíus non sonant disciplínam.
  14533 Job	Job	18	34	36	Pater mi, probétur Job usque ad finem: ne désinas ab hómine iniquitátis:
  14534 Job	Job	18	34	37	quia addit super peccáta sua blasphémiam, inter nos ínterim constringátur: et tunc ad judícium próvocet sermónibus suis Deum.
  14535 Job	Job	18	35	1	Ígitur Éliu hæc rursum locútus est:
  14536 Job	Job	18	35	2	Numquid æqua tibi vidétur tua cogitátio, ut díceres: Jústior sum Deo?
  14537 Job	Job	18	35	3	Dixísti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi próderit, si ego peccávero?
  14538 Job	Job	18	35	4	Ítaque ego respondébo sermónibus tuis, et amícis tuis tecum.
  14539 Job	Job	18	35	5	Súspice cælum, et intuére: et contempláre ǽthera quod áltior te sit.
  14540 Job	Job	18	35	6	Si peccáveris, quid ei nocébis? et si multiplicátæ fúerint iniquitátes tuæ, quid fácies contra eum?
  14541 Job	Job	18	35	7	Porro si juste égeris, quid donábis ei? aut quid de manu tua accípiet?
  14542 Job	Job	18	35	8	Hómini qui símilis tui est, nocébit impíetas tua: et fílium hóminis adjuvábit justítia tua.
  14543 Job	Job	18	35	9	Propter multitúdinem calumniatórum clamábunt, et ejulábunt propter vim bráchii tyrannórum.	b
  14544 Job	Job	18	35	10	Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit cármina in nocte;
  14545 Job	Job	18	35	11	qui docet nos super juménta terræ, et super vólucres cæli érudit nos?
  14546 Job	Job	18	35	12	Ibi clamábunt, et non exáudiet, propter supérbiam malórum.
  14547 Job	Job	18	35	13	Non ergo frustra áudiet Deus, et Omnípotens causas singulórum intuébitur.
  14548 Job	Job	18	35	14	Étiam cum díxeris: Non consíderat: judicáre coram illo, et expécta eum.
  14549 Job	Job	18	35	15	Nunc enim non infert furórem suum, nec ulcíscitur scelus valde.
  14550 Job	Job	18	35	16	Ergo Job frustra áperit os suum, et absque sciéntia verba multíplicat.	b
  14551 Job	Job	18	36	1	Addens quoque Éliu, hæc locútus est:
  14552 Job	Job	18	36	2	Sústine me páululum, et indicábo tibi: adhuc enim hábeo quod pro Deo loquar.
  14553 Job	Job	18	36	3	Répetam sciéntiam meam a princípio, et operatórem meum probábo justum.
  14554 Job	Job	18	36	4	Vere enim absque mendácio sermónes mei, et perfécta sciéntia probábitur tibi.
  14555 Job	Job	18	36	5	Deus poténtes non ábjicit, cum et ipse sit potens:
  14556 Job	Job	18	36	6	sed non salvat ímpios, et judícium paupéribus tríbuit.
  14557 Job	Job	18	36	7	Non áuferet a justo óculos suos: et reges in sólio cóllocat in perpétuum, et illi erigúntur.
  14558 Job	Job	18	36	8	Et si fúerint in caténis, et vinciántur fúnibus paupertátis,
  14559 Job	Job	18	36	9	indicábit eis ópera eórum, et scélera eórum, quia violénti fuérunt.
  14560 Job	Job	18	36	10	Revelábit quoque aurem eórum, ut corrípiat: et loquétur, ut revertántur ab iniquitáte.
  14561 Job	Job	18	36	11	Si audíerint et observáverint, complébunt dies suos in bono, et annos suos in glória:
  14562 Job	Job	18	36	12	si autem non audíerint, transíbunt per gládium, et consuméntur in stultítia.
  14563 Job	Job	18	36	13	Simulatóres et cállidi próvocant iram Dei, neque clamábunt cum vincti fúerint.
  14564 Job	Job	18	36	14	Moriétur in tempestáte ánima eórum, et vita eórum inter effeminátos.
  14565 Job	Job	18	36	15	Erípiet de angústia sua páuperem, et revelábit in tribulatióne aurem ejus.
  14566 Job	Job	18	36	16	Ígitur salvábit te de ore angústo látissime, et non habénte fundaméntum subter se: réquies autem mensæ tuæ erit plena pinguédine.
  14567 Job	Job	18	36	17	Causa tua quasi ímpii judicáta est: causam judiciúmque recípies.	b
  14568 Job	Job	18	36	18	Non te ergo súperet ira ut áliquem ópprimas: nec multitúdo donórum inclínet te.
  14569 Job	Job	18	36	19	Depóne magnitúdinem tuam absque tribulatióne, et omnes robústos fortitúdine.
  14570 Job	Job	18	36	20	Ne prótrahas noctem, ut ascéndant pópuli pro eis.
  14571 Job	Job	18	36	21	Cave ne declínes ad iniquitátem: hanc enim cœpísti sequi post misériam.
  14572 Job	Job	18	36	22	Ecce Deus excélsus in fortitúdine sua, et nullus ei símilis in legislatóribus.	b
  14573 Job	Job	18	36	23	Quis póterit scrutári vias ejus? aut quis potest ei dícere: Operátus es iniquitátem?
  14574 Job	Job	18	36	24	Meménto quod ignóres opus ejus, de quo cecinérunt viri.
  14575 Job	Job	18	36	25	Omnes hómines vident eum: unusquísque intuétur procul.
  14576 Job	Job	18	36	26	Ecce Deus magnus vincens sciéntiam nostram: númerus annórum ejus inæstimábilis.
  14577 Job	Job	18	36	27	Qui aufert stillas plúviæ, et effúndit imbres ad instar gúrgitum,
  14578 Job	Job	18	36	28	qui de núbibus fluunt quæ prætéxunt cuncta désuper.
  14579 Job	Job	18	36	29	Si volúerit exténdere nubes quasi tentórium suum,
  14580 Job	Job	18	36	30	et fulguráre lúmine suo désuper, cárdines quoque maris opériet.
  14581 Job	Job	18	36	31	Per hæc enim júdicat pópulos, et dat escas multis mortálibus.
  14582 Job	Job	18	36	32	In mánibus abscóndit lucem, et præcépit ei ut rursus advéniat.
  14583 Job	Job	18	36	33	Annúntiat de ea amíco suo, quod posséssio ejus sit, et ad eam possit ascéndere.
  14584 Job	Job	18	37	1	Super hoc expávit cor meum, et emótum est de loco suo.
  14585 Job	Job	18	37	2	Audíte auditiónem in terróre vocis ejus, et sonum de ore illíus procedéntem.
  14586 Job	Job	18	37	3	Subter omnes cælos ipse consíderat, et lumen illíus super términos terræ.
  14587 Job	Job	18	37	4	Post eum rúgiet sónitus; tonábit voce magnitúdinis suæ: et non investigábitur, cum audíta fúerit vox ejus.
  14588 Job	Job	18	37	5	Tonábit Deus in voce sua mirabíliter, qui facit magna et inscrutabília;
  14589 Job	Job	18	37	6	qui prǽcipit nivi ut descéndat in terram, et híemis plúviis, et imbri fortitúdinis suæ;
  14590 Job	Job	18	37	7	qui in manu ómnium hóminum signat, ut nóverint sínguli ópera sua.
  14591 Job	Job	18	37	8	Ingrediétur béstia latíbulum, et in antro suo morábitur.
  14592 Job	Job	18	37	9	Ab interióribus egrediétur tempéstas, et ab Arctúro frigus.
  14593 Job	Job	18	37	10	Flante Deo, concréscit gelu, et rursum latíssimæ fundúntur aquæ.
  14594 Job	Job	18	37	11	Fruméntum desíderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.
  14595 Job	Job	18	37	12	Quæ lustrant per circúitum, quocúmque eas volúntas gubernántis dúxerit, ad omne quod præcéperit illis super fáciem orbis terrárum:
  14596 Job	Job	18	37	13	sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocúmque loco misericórdiæ suæ eas jússerit inveníri.
  14597 Job	Job	18	37	14	Auscúlta hæc, Job: sta, et consídera mirabília Dei.	b
  14598 Job	Job	18	37	15	Numquid scis quando præcéperit Deus plúviis, ut osténderent lucem núbium ejus?
  14599 Job	Job	18	37	16	Numquid nosti sémitas núbium magnas, et perféctas sciéntias?
  14600 Job	Job	18	37	17	Nonne vestiménta tua cálida sunt, cum perfláta fúerit terra austro?
  14601 Job	Job	18	37	18	Tu fórsitan cum eo fabricátus es cælos, qui solidíssimi quasi áëre fusi sunt.
  14602 Job	Job	18	37	19	Osténde nobis quid dicámus illi: nos quippe invólvimur ténebris.
  14603 Job	Job	18	37	20	Quis narrábit ei quæ loquor? étiam si locútus fúerit homo, devorábitur.
  14604 Job	Job	18	37	21	At nunc non vident lucem: súbito aër cogétur in nubes, et ventus tránsiens fugábit eas.	b
  14605 Job	Job	18	37	22	Ab aquilóne aurum venit, et ad Deum formidolósa laudátio.
  14606 Job	Job	18	37	23	Digne eum inveníre non póssumus: magnus fortitúdine, et judício, et justítia: et enarrári non potest.
  14607 Job	Job	18	37	24	Ídeo timébunt eum viri, et non audébunt contemplári omnes qui sibi vidéntur esse sapiéntes.
  14608 Job	Job	18	38	1	Respóndens autem Dóminus Job de túrbine, dixit:
  14609 Job	Job	18	38	2	Quis est iste invólvens senténtias sermónibus imperítis?
  14610 Job	Job	18	38	3	Accínge sicut vir lumbos tuos: interrogábo te, et respónde mihi.
  14611 Job	Job	18	38	4	Ubi eras quando ponébam fundaménta terræ? índica mihi, si habes intelligéntiam.
  14612 Job	Job	18	38	5	Quis pósuit mensúras ejus, si nosti? vel quis teténdit super eam líneam?
  14613 Job	Job	18	38	6	Super quo bases illíus solidátæ sunt? aut quis demísit lápidem angulárem ejus,
  14614 Job	Job	18	38	7	cum me laudárent simul astra matutína, et jubilárent omnes fílii Dei?
  14615 Job	Job	18	38	8	Quis conclúsit óstiis mare, quando erumpébat quasi de vulva procédens;
  14616 Job	Job	18	38	9	cum pónerem nubem vestiméntum ejus, et calígine illud quasi pannis infántiæ obvólverem?
  14617 Job	Job	18	38	10	Circúmdedi illud términis meis, et pósui vectem et óstia,
  14618 Job	Job	18	38	11	et dixi: Usque huc vénies, et non procédes ámplius, et hic confrínges tuméntes fluctus tuos.
  14619 Job	Job	18	38	12	Numquid post ortum tuum præcepísti dilúculo, et ostendísti auróræ locum suum?	b
  14620 Job	Job	18	38	13	Et tenuísti concútiens extréma terræ, et excussísti ímpios ex ea?
  14621 Job	Job	18	38	14	Restituétur ut lutum signáculum, et stabit sicut vestiméntum:
  14622 Job	Job	18	38	15	auferétur ab ímpiis lux sua, et bráchium excélsum confringétur.
  14623 Job	Job	18	38	16	Numquid ingréssus es profúnda maris, et in novíssimis abýssi deambulásti?
  14624 Job	Job	18	38	17	Numquid apértæ sunt tibi portæ mortis, et óstia tenebrósa vidísti?
  14625 Job	Job	18	38	18	Numquid considerásti latitúdinem terræ? índica mihi, si nosti, ómnia:
  14626 Job	Job	18	38	19	in qua via lux hábitet, et tenebrárum quis locus sit:
  14627 Job	Job	18	38	20	ut ducas unumquódque ad términos suos, et intélligas sémitas domus ejus.
  14628 Job	Job	18	38	21	Sciébas tunc quod nascitúrus esses, et númerum diérum tuórum nóveras?
  14629 Job	Job	18	38	22	Numquid ingréssus es thesáuros nivis, aut thesáuros grándinis aspexísti,	b
  14630 Job	Job	18	38	23	quæ præparávi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli?
  14631 Job	Job	18	38	24	Per quam viam spárgitur lux, divíditur æstus super terram?
  14632 Job	Job	18	38	25	Quis dedit vehementíssimo imbri cursum, et viam sonántis tonítrui,
  14633 Job	Job	18	38	26	ut plúeret super terram absque hómine in desérto, ubi nullus mortálium commorátur;
  14634 Job	Job	18	38	27	ut impléret ínviam et desolátam, et prodúceret herbas viréntes?
  14635 Job	Job	18	38	28	Quis est plúviæ pater? vel quis génuit stillas roris?
  14636 Job	Job	18	38	29	De cujus útero egréssa est glácies? et gelu de cælo quis génuit?
  14637 Job	Job	18	38	30	In similitúdinem lápidis aquæ durántur, et superfícies abýssi constríngitur.
  14638 Job	Job	18	38	31	Numquid conjúngere valébis micántes stellas Pleíadas, aut gyrum Arctúri póteris dissipáre?	b
  14639 Job	Job	18	38	32	Numquid prodúcis lucíferum in témpore suo, et vésperum super fílios terræ consúrgere facis?
  14640 Job	Job	18	38	33	Numquid nosti órdinem cæli, et pones ratiónem ejus in terra?
  14641 Job	Job	18	38	34	Numquid elevábis in nébula vocem tuam, et ímpetus aquárum opériet te?
  14642 Job	Job	18	38	35	Numquid mittes fúlgura, et ibunt, et reverténtia dicent tibi: Ádsumus?
  14643 Job	Job	18	38	36	Quis pósuit in viscéribus hóminis sapiéntiam? vel quis dedit gallo intelligéntiam?
  14644 Job	Job	18	38	37	Quis enarrábit cælórum ratiónem? et concéntum cæli quis dormíre fáciet?
  14645 Job	Job	18	38	38	Quando fundebátur pulvis in terra, et glebæ compingebántur?
  14646 Job	Job	18	38	39	Numquid cápies leǽnæ prædam, et ánimam catulórum ejus implébis,	b
  14647 Job	Job	18	38	40	quando cubant in antris, et in spécubus insidiántur?
  14648 Job	Job	18	38	41	Quis prǽparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagántes, eo quod non hábeant cibos?
  14649 Job	Job	18	39	1	Numquid nosti tempus partus íbicum in petris, vel parturiéntes cervas observásti?
  14650 Job	Job	18	39	2	Dinumerásti menses concéptus eárum, et scisti tempus partus eárum?
  14651 Job	Job	18	39	3	Incurvántur ad fœtum, et páriunt, et rugítus emíttunt.
  14652 Job	Job	18	39	4	Separántur fílii eárum, et pergunt ad pastum: egrediúntur, et non revertúntur ad eas.
  14653 Job	Job	18	39	5	Quis dimísit ónagrum líberum, et víncula ejus quis solvit?
  14654 Job	Job	18	39	6	cui dedi in solitúdine domum, et tabernácula ejus in terra salsúginis.
  14655 Job	Job	18	39	7	Contémnit multitúdinem civitátis: clamórem exactóris non audit.
  14656 Job	Job	18	39	8	Circúmspicit montes páscuæ suæ, et viréntia quæque perquírit.
  14657 Job	Job	18	39	9	Numquid volet rhinóceros servíre tibi, aut morábitur ad præsépe tuum?
  14658 Job	Job	18	39	10	Numquid alligábis rhinoceróta ad arándum loro tuo, aut confrínget glebas vállium post te?
  14659 Job	Job	18	39	11	Numquid fidúciam habébis in magna fortitúdine ejus, et derelínques ei labóres tuos?
  14660 Job	Job	18	39	12	Numquid credes illi quod seméntem reddat tibi, et áream tuam cóngreget?
  14661 Job	Job	18	39	13	Penna struthiónis símilis est pennis heródii et accípitris.	b
  14662 Job	Job	18	39	14	Quando derelínquit ova sua in terra, tu fórsitan in púlvere calefácies ea?
  14663 Job	Job	18	39	15	Oblivíscitur quod pes concúlcet ea, aut béstia agri cónterat.
  14664 Job	Job	18	39	16	Durátur ad fílios suos, quasi non sint sui: frustra laborávit, nullo timóre cogénte.
  14665 Job	Job	18	39	17	Privávit enim eam Deus sapiéntia, nec dedit illi intelligéntiam.
  14666 Job	Job	18	39	18	Cum tempus fúerit, in altum alas érigit: derídet equum et ascensórem ejus.
  14667 Job	Job	18	39	19	Numquid præbébis equo fortitúdinem, aut circúmdabis collo ejus hinnítum?	b
  14668 Job	Job	18	39	20	Numquid suscitábis eum quasi locústas? glória nárium ejus terror.
  14669 Job	Job	18	39	21	Terram úngula fodit; exúltat audácter: in occúrsum pergit armátis.
  14670 Job	Job	18	39	22	Contémnit pavórem, nec cedit gládio.
  14671 Job	Job	18	39	23	Super ipsum sonábit pháretra; vibrábit hasta et clýpeus:
  14672 Job	Job	18	39	24	fervens et fremens sorbet terram, nec réputat tubæ sonáre clangórem.
  14673 Job	Job	18	39	25	Ubi audíerit búccinam, dicit: Vah! procul odorátur bellum: exhortatiónem ducum, et ululátum exércitus.
  14674 Job	Job	18	39	26	Numquid per sapiéntiam tuam pluméscit accípiter, expándens alas suas ad austrum?	b
  14675 Job	Job	18	39	27	Numquid ad præcéptum tuum elevábitur áquila, et in árduis ponet nidum suum?
  14676 Job	Job	18	39	28	In petris manet, et in prærúptis silícibus commorátur, atque inaccéssis rúpibus.
  14677 Job	Job	18	39	29	Inde contemplátur escam, et de longe óculi ejus prospíciunt.
  14678 Job	Job	18	39	30	Pulli ejus lambent sánguinem: et ubicúmque cadáver fúerit, statim adest.
  14679 Job	Job	18	39	31	Et adjécit Dóminus, et locútus est ad Job:	b
  14680 Job	Job	18	39	32	Numquid qui conténdit cum Deo, tam fácile conquiéscit? útique qui árguit Deum, debet respondére ei.
  14681 Job	Job	18	39	33	Respóndens autem Job Dómino, dixit:
  14682 Job	Job	18	39	34	Qui léviter locútus sum, respondére quid possum? manum meam ponam super os meum.
  14683 Job	Job	18	39	35	Unum locútus sum, quod útinam non dixíssem: et álterum, quibus ultra non addam.
  14684 Job	Job	18	40	1	Respóndens autem Dóminus Job de túrbine, dixit:
  14685 Job	Job	18	40	2	Accínge sicut vir lumbos tuos: interrogábo te, et índica mihi.
  14686 Job	Job	18	40	3	Numquid írritum fácies judícium meum, et condemnábis me, ut tu justificéris?
  14687 Job	Job	18	40	4	Et si habes bráchium sicut Deus? et si voce símili tonas?
  14688 Job	Job	18	40	5	Circúmda tibi decórem, et in sublíme erígere, et esto gloriósus, et speciósis indúere véstibus.
  14689 Job	Job	18	40	6	Dispérge supérbos in furóre tuo, et respíciens omnem arrogántem humília.
  14690 Job	Job	18	40	7	Réspice cunctos supérbos, et confúnde eos, et cóntere ímpios in loco suo.
  14691 Job	Job	18	40	8	Abscónde eos in púlvere simul, et fácies eórum demérge in fóveam.
  14692 Job	Job	18	40	9	Et ego confitébor quod salváre te possit déxtera tua.
  14693 Job	Job	18	40	10	Ecce béhemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos cómedet.	b
  14694 Job	Job	18	40	11	Fortitúdo ejus in lumbis ejus, et virtus illíus in umbilíco ventris ejus.
  14695 Job	Job	18	40	12	Stringit caudam suam quasi cedrum; nervi testiculórum ejus perpléxi sunt.
  14696 Job	Job	18	40	13	Ossa ejus velut fístulæ æris; cartilágo illíus quasi láminæ férreæ.
  14697 Job	Job	18	40	14	Ipse est princípium viárum Dei: qui fecit eum applicábit gládium ejus.
  14698 Job	Job	18	40	15	Huic montes herbas ferunt: omnes béstiæ agri ludent ibi.
  14699 Job	Job	18	40	16	Sub umbra dormit in secréto cálami, et in locis huméntibus.
  14700 Job	Job	18	40	17	Prótegunt umbræ umbram ejus: circúmdabunt eum sálices torréntis.
  14701 Job	Job	18	40	18	Ecce absorbébit flúvium, et non mirábitur, et habet fidúciam quod ínfluat Jordánis in os ejus.
  14702 Job	Job	18	40	19	In óculis ejus quasi hamo cápiet eum, et in súdibus perforábit nares ejus.
  14703 Job	Job	18	40	20	An extráhere póteris Levíathan hamo, et fune ligábis linguam ejus?	b
  14704 Job	Job	18	40	21	Numquid pones círculum in náribus ejus, aut armílla perforábis maxíllam ejus?
  14705 Job	Job	18	40	22	Numquid multiplicábit ad te preces, aut loquétur tibi móllia?
  14706 Job	Job	18	40	23	Numquid fériet tecum pactum, et accípies eum servum sempitérnum?
  14707 Job	Job	18	40	24	Numquid illúdes ei quasi avi, aut ligábis eum ancíllis tuis?
  14708 Job	Job	18	40	25	Concídent eum amíci? dívident illum negotiatóres?
  14709 Job	Job	18	40	26	Numquid implébis sagénas pelle ejus, et gurgústium píscium cápite illíus?
  14710 Job	Job	18	40	27	Pone super eum manum tuam: meménto belli, nec ultra addas loqui.
  14711 Job	Job	18	40	28	Ecce spes ejus frustrábitur eum, et vidéntibus cunctis præcipitábitur.
  14712 Job	Job	18	41	1	Non quasi crudélis suscitábo eum: quis enim resístere potest vúltui meo?
  14713 Job	Job	18	41	2	Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? ómnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.
  14714 Job	Job	18	41	3	Non parcam ei, et verbis poténtibus, et ad deprecándum compósitis.
  14715 Job	Job	18	41	4	Quis revelábit fáciem induménti ejus? et in médium oris ejus quis intrábit?	b
  14716 Job	Job	18	41	5	Portas vultus ejus quis áperiet? per gyrum déntium ejus formído.
  14717 Job	Job	18	41	6	Corpus illíus quasi scuta fusília, compáctum squamis se preméntibus.
  14718 Job	Job	18	41	7	Una uni conjúngitur, et ne spiráculum quidem incédit per eas.
  14719 Job	Job	18	41	8	Una álteri adhærébit, et tenéntes se nequáquam separabúntur.
  14720 Job	Job	18	41	9	Sternutátio ejus splendor ignis, et óculi ejus ut pálpebræ dilúculi.
  14721 Job	Job	18	41	10	De ore ejus lámpades procédunt, sicut tædæ ignis accénsæ.
  14722 Job	Job	18	41	11	De náribus ejus procédit fumus, sicut ollæ succénsæ atque fervéntis.
  14723 Job	Job	18	41	12	Hálitus ejus prunas ardére facit, et flamma de ore ejus egréditur.
  14724 Job	Job	18	41	13	In collo ejus morábitur fortitúdo, et fáciem ejus præcédit egéstas.
  14725 Job	Job	18	41	14	Membra cárnium ejus cohæréntia sibi: mittet contra eum fúlmina, et ad locum álium non feréntur.
  14726 Job	Job	18	41	15	Cor ejus indurábitur tamquam lapis, et stringétur quasi malleatóris incus.
  14727 Job	Job	18	41	16	Cum sublátus fúerit, timébunt ángeli, et térriti purgabúntur.
  14728 Job	Job	18	41	17	Cum apprehénderit eum gládius, subsístere non póterit, neque hasta, neque thorax:
  14729 Job	Job	18	41	18	reputábit enim quasi páleas ferrum, et quasi lignum pútridum æs.
  14730 Job	Job	18	41	19	Non fugábit eum vir sagittárius: in stípulam versi sunt ei lápides fundæ.
  14731 Job	Job	18	41	20	Quasi stípulam æstimábit málleum, et deridébit vibrántem hastam.
  14732 Job	Job	18	41	21	Sub ipso erunt rádii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.
  14733 Job	Job	18	41	22	Fervéscere fáciet quasi ollam profúndum mare, et ponet quasi cum unguénta búlliunt.
  14734 Job	Job	18	41	23	Post eum lucébit sémita: æstimábit abýssum quasi senescéntem.
  14735 Job	Job	18	41	24	Non est super terram potéstas quæ comparétur ei, qui factus est ut nullum timéret.	b
  14736 Job	Job	18	41	25	Omne sublíme videt: ipse est rex super univérsos fílios supérbiæ.
  14737 Job	Job	18	42	1	Respóndens autem Job Dómino, dixit:
  14738 Job	Job	18	42	2	Scio quia ómnia potes, et nulla te latet cogitátio.
  14739 Job	Job	18	42	3	Quis est iste qui celat consílium absque sciéntia? ídeo insipiénter locútus sum, et quæ ultra modum excéderent sciéntiam meam.
  14740 Job	Job	18	42	4	Audi, et ego loquar: interrogábo te, et respónde mihi.
  14741 Job	Job	18	42	5	Audítu auris audívi te: nunc autem óculus meus videt te.
  14742 Job	Job	18	42	6	Idcírco ipse me reprehéndo, et ago pœniténtiam in favílla et cínere.
  14743 Job	Job	18	42	7	Postquam autem locútus est Dóminus verba hæc ad Job, dixit ad Éliphaz Themanítem: Irátus est furor meus in te, et in duos amícos tuos, quóniam non estis locúti coram me rectum, sicut servus meus Job.	b
  14744 Job	Job	18	42	8	Súmite ergo vobis septem táuros et septem aríetes, et ite ad servum meum Job, et offérte holocáustum pro vobis: Job autem servus meus orábit pro vobis. Fáciem ejus suscípiam, ut non vobis imputétur stultítia: neque enim locúti estis ad me recta, sicut servus meus Job.
  14745 Job	Job	18	42	9	Abiérunt ergo Éliphaz Themanítes, et Baldad Suhítes, et Sophar Naamathítes, et fecérunt sicut locútus fúerat Dóminus ad eos: et suscépit Dóminus fáciem Job.	b
  14746 Job	Job	18	42	10	Dóminus quoque convérsus est ad pœniténtiam Job, cum oráret ille pro amícis suis: et áddidit Dóminus ómnia quæcúmque fúerant Job, duplícia.
  14747 Job	Job	18	42	11	Venérunt autem ad eum omnes fratres sui, et univérsæ soróres suæ, et cuncti qui nóverant eum prius, et comedérunt cum eo panem in domo ejus: et movérunt super eum caput, et consoláti sunt eum super omni malo quod intúlerat Dóminus super eum: et dedérunt ei unusquísque ovem unam, et ináurem áuream unam.
  14748 Job	Job	18	42	12	Dóminus autem benedíxit novíssimis Job magis quam princípio ejus: et facta sunt ei quatuórdecim míllia óvium, et sex míllia camelórum, et mille juga boum, et mille ásinæ.
  14749 Job	Job	18	42	13	Et fuérunt ei septem fílii, et tres fíliæ.
  14750 Job	Job	18	42	14	Et vocávit nomen uníus Diem, et nomen secúndæ Cássiam, et nomen tértiæ Cornustíbii.
  14751 Job	Job	18	42	15	Non sunt autem invéntæ mulíeres speciósæ sicut fíliæ Job in univérsa terra: dedítque eis pater suus hæreditátem inter fratres eárum.
  14752 Job	Job	18	42	16	Vixit autem Job post hæc centum quadragínta annis, et vidit fílios suos, et fílios filiórum suórum usque ad quartam generatiónem: et mórtuus est senex, et plenus diérum.	b
  14753 #	Psalmi	Psa	Liber Psalmórum
  14754 Psalmi	Psa	19	1	1	Beátus vir qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, et in cáthedra pestiléntiæ non sedit;
  14755 Psalmi	Psa	19	1	2	sed in lege Dómini volúntas ejus, et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
  14756 Psalmi	Psa	19	1	3	Et erit tamquam lignum quod plantátum est secus decúrsus aquárum, quod fructum suum dabit in témpore suo: et fólium ejus non défluet; et ómnia quæcúmque fáciet prosperabúntur.
  14757 Psalmi	Psa	19	1	4	Non sic ímpii, non sic; sed tamquam pulvis quem prójicit ventus a fácie terræ.
  14758 Psalmi	Psa	19	1	5	Ídeo non resúrgent ímpii in judício, neque peccatóres in concílio justórum:
  14759 Psalmi	Psa	19	1	6	quóniam novit Dóminus viam justórum, et iter impiórum períbit.
  14760 Psalmi	Psa	19	2	1	Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia?
  14761 Psalmi	Psa	19	2	2	Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum, et advérsus christum ejus.
  14762 Psalmi	Psa	19	2	3	Dirumpámus víncula eórum, et projiciámus a nobis jugum ipsórum.
  14763 Psalmi	Psa	19	2	4	Qui hábitat in cælis irridébit eos, et Dóminus subsannábit eos.
  14764 Psalmi	Psa	19	2	5	Tunc loquétur ad eos in ira sua, et in furóre suo conturbábit eos.
  14765 Psalmi	Psa	19	2	6	Ego autem constitútus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prǽdicans præcéptum ejus.
  14766 Psalmi	Psa	19	2	7	Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu; ego hódie génui te.	b
  14767 Psalmi	Psa	19	2	8	Póstula a me, et dabo tibi gentes hæreditátem tuam, et possessiónem tuam términos terræ.
  14768 Psalmi	Psa	19	2	9	Reges eos in virga férrea, et tamquam vas fíguli confrínges eos.
  14769 Psalmi	Psa	19	2	10	Et nunc, reges, intellígite; erudímini, qui judicátis terram.
  14770 Psalmi	Psa	19	2	11	Servíte Dómino in timóre, et exsultáte ei cum tremóre.
  14771 Psalmi	Psa	19	2	12	Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, et pereátis de via justa.
  14772 Psalmi	Psa	19	2	13	Cum exárserit in brevi ira ejus, beáti omnes qui confídunt in eo.
  14773 Psalmi	Psa	19	3	1	[Psalmus David, cum fúgeret a fácie Ábsalom fílii sui.]
  14774 Psalmi	Psa	19	3	2	Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? Multi insúrgunt advérsum me;
  14775 Psalmi	Psa	19	3	3	multi dicunt ánimæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus.
  14776 Psalmi	Psa	19	3	4	Tu autem Dómine, suscéptor meus es, glória mea, et exáltans caput meum.
  14777 Psalmi	Psa	19	3	5	Voce mea ad Dóminum clamávi; et exaudívit me de monte sancto suo.
  14778 Psalmi	Psa	19	3	6	Ego dormívi, et soporátus sum; et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
  14779 Psalmi	Psa	19	3	7	Non timébo míllia pópuli circumdántis me. Exsúrge, Dómine; salvum me fac, Deus meus.
  14780 Psalmi	Psa	19	3	8	Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa; dentes peccatórum contrivísti.
  14781 Psalmi	Psa	19	3	9	Dómini est salus; et super pópulum tuum benedíctio tua.
  14782 Psalmi	Psa	19	4	1	[In finem, in carmínibus. Psalmus David.]
  14783 Psalmi	Psa	19	4	2	Cum invocárem exaudívit me Deus justítiæ meæ, in tribulatióne dilatásti mihi. Miserére mei, et exáudi oratiónem meam.
  14784 Psalmi	Psa	19	4	3	Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? ut quid dilígitis vanitátem, et quǽritis mendácium?
  14785 Psalmi	Psa	19	4	4	Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum; Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
  14786 Psalmi	Psa	19	4	5	Irascímini, et nolíte peccáre; quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
  14787 Psalmi	Psa	19	4	6	Sacrificáte sacrifícium justítiæ, et speráte in Dómino. Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
  14788 Psalmi	Psa	19	4	7	Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: dedísti lætítiam in corde meo.
  14789 Psalmi	Psa	19	4	8	A fructu fruménti, vini, et ólei sui, multiplicáti sunt.
  14790 Psalmi	Psa	19	4	9	In pace in idípsum dórmiam, et requiéscam;
  14791 Psalmi	Psa	19	4	10	quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe constituísti me.
  14792 Psalmi	Psa	19	5	1	[In finem, pro ea quæ hæreditátem conséquitur. Psalmus David.]
  14793 Psalmi	Psa	19	5	2	Verba mea áuribus pércipe, Dómine; intéllige clamórem meum.
  14794 Psalmi	Psa	19	5	3	Inténde voci oratiónis meæ, rex meus et Deus meus.
  14795 Psalmi	Psa	19	5	4	Quóniam ad te orábo, Dómine: mane exáudies vocem meam.
  14796 Psalmi	Psa	19	5	5	Mane astábo tibi, et vidébo quóniam non Deus volens iniquitátem tu es.
  14797 Psalmi	Psa	19	5	6	Neque habitábit juxta te malígnus, neque permanébunt injústi ante óculos tuos.
  14798 Psalmi	Psa	19	5	7	Odísti omnes qui operántur iniquitátem; perdes omnes qui loquúntur mendácium. Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus.
  14799 Psalmi	Psa	19	5	8	Ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ introíbo in domum tuam; adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo.
  14800 Psalmi	Psa	19	5	9	Dómine, deduc me in justítia tua: propter inimícos meos dírige in conspéctu tuo viam meam.	b
  14801 Psalmi	Psa	19	5	10	Quóniam non est in ore eórum véritas; cor eórum vanum est.
  14802 Psalmi	Psa	19	5	11	Sepúlchrum patens est guttur eórum; linguis suis dolóse agébant: júdica illos, Deus. Décidant a cogitatiónibus suis; secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, quóniam irritavérunt te, Dómine.
  14803 Psalmi	Psa	19	5	12	Et læténtur omnes qui sperant in te; in ætérnum exsultábunt, et habitábis in eis. Et gloriabúntur in te omnes qui díligunt nomen tuum,
  14804 Psalmi	Psa	19	5	13	quóniam tu benedíces justo. Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos.
  14805 Psalmi	Psa	19	6	1	[In finem, in carmínibus. Psalmus David. Pro octáva.]
  14806 Psalmi	Psa	19	6	2	Dómine, ne in furóre tuo árguas me, neque in ira tua corrípias me.
  14807 Psalmi	Psa	19	6	3	Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.
  14808 Psalmi	Psa	19	6	4	Et ánima mea turbáta est valde; sed tu, Dómine, úsquequo?
  14809 Psalmi	Psa	19	6	5	Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam; salvum me fac propter misericórdiam tuam.
  14810 Psalmi	Psa	19	6	6	Quóniam non est in morte qui memor sit tui; in inférno autem quis confitébitur tibi?
  14811 Psalmi	Psa	19	6	7	Laborávi in gémitu meo; lavábo per síngulas noctes lectum meum: lácrimis meis stratum meum rigábo.
  14812 Psalmi	Psa	19	6	8	Turbátus est a furóre óculus meus; inveterávi inter omnes inimícos meos.
  14813 Psalmi	Psa	19	6	9	Discédite a me omnes qui operámini iniquitátem, quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
  14814 Psalmi	Psa	19	6	10	Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam; Dóminus oratiónem meam suscépit.
  14815 Psalmi	Psa	19	6	11	Erubéscant, et conturbéntur veheménter, omnes inimíci mei; convertántur, et erubéscant valde velóciter.
  14816 Psalmi	Psa	19	7	1	[Psalmus David, quem cantávit Dómino pro verbis Chusi, fílii Jémini.]
  14817 Psalmi	Psa	19	7	2	Dómine Deus meus, in te sperávi; salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me, et líbera me:
  14818 Psalmi	Psa	19	7	3	nequándo rápiat ut leo ánimam meam, dum non est qui rédimat, neque qui salvum fáciat.
  14819 Psalmi	Psa	19	7	4	Dómine Deus meus, si feci istud, si est iníquitas in mánibus meis,
  14820 Psalmi	Psa	19	7	5	si réddidi retribuéntibus mihi mala, décidam mérito ab inimícis meis inánis.
  14821 Psalmi	Psa	19	7	6	Persequátur inimícus ánimam meam, et comprehéndat; et concúlcet in terra vitam meam, et glóriam meam in púlverem dedúcat.
  14822 Psalmi	Psa	19	7	7	Exsúrge, Dómine, in ira tua, et exaltáre in fínibus inimicórum meórum: et exsúrge, Dómine Deus meus, in præcépto quod mandásti,
  14823 Psalmi	Psa	19	7	8	et synagóga populórum circúmdabit te: et propter hanc in altum regrédere:
  14824 Psalmi	Psa	19	7	9	Dóminus júdicat pópulos. Júdica me, Dómine, secúndum justítiam meam, et secúndum innocéntiam meam super me.
  14825 Psalmi	Psa	19	7	10	Consumétur nequítia peccatórum, et díriges justum, scrutans corda et renes, Deus.
  14826 Psalmi	Psa	19	7	11	Justum adjutórium meum a Dómino, qui salvos facit rectos corde.
  14827 Psalmi	Psa	19	7	12	Deus judex justus, fortis, et pátiens; numquid iráscitur per síngulos dies?
  14828 Psalmi	Psa	19	7	13	Nisi convérsi fuéritis, gládium suum vibrábit; arcum suum teténdit, et parávit illum.
  14829 Psalmi	Psa	19	7	14	Et in eo parávit vasa mortis, sagíttas suas ardéntibus effécit.
  14830 Psalmi	Psa	19	7	15	Ecce partúriit injustítiam; concépit dolórem, et péperit iniquitátem.
  14831 Psalmi	Psa	19	7	16	Lacum apéruit, et effódit eum; et íncidit in fóveam quam fecit.
  14832 Psalmi	Psa	19	7	17	Convertétur dolor ejus in caput ejus, et in vérticem ipsíus iníquitas ejus descéndet.
  14833 Psalmi	Psa	19	7	18	Confitébor Dómino secúndum justítiam ejus, et psallam nómini Dómini altíssimi.
  14834 Psalmi	Psa	19	8	1	[In finem, pro torculáribus. Psalmus David.]
  14835 Psalmi	Psa	19	8	2	Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! quóniam eleváta est magnificéntia tua super cælos.
  14836 Psalmi	Psa	19	8	3	Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, ut déstruas inimícum et ultórem.
  14837 Psalmi	Psa	19	8	4	Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, lunam et stellas quæ tu fundásti.
  14838 Psalmi	Psa	19	8	5	Quid est homo, quod memor es ejus? aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
  14839 Psalmi	Psa	19	8	6	Minuísti eum paulo minus ab ángelis; glória et honóre coronásti eum;
  14840 Psalmi	Psa	19	8	7	et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
  14841 Psalmi	Psa	19	8	8	Ómnia subjecísti sub pédibus ejus, oves et boves univérsas, ínsuper et pécora campi,
  14842 Psalmi	Psa	19	8	9	vólucres cæli, et pisces maris qui perámbulant sémitas maris.
  14843 Psalmi	Psa	19	8	10	Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
  14844 Psalmi	Psa	19	9	1	[In finem, pro occúltis fílii. Psalmus David.]
  14845 Psalmi	Psa	19	9	2	Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo; narrábo ómnia mirabília tua.
  14846 Psalmi	Psa	19	9	3	Lætábor et exsultábo in te; psallam nómini tuo, Altíssime.
  14847 Psalmi	Psa	19	9	4	In converténdo inimícum meum retrórsum; infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
  14848 Psalmi	Psa	19	9	5	Quóniam fecísti judícium meum et causam meam; sedísti super thronum, qui júdicas justítiam.
  14849 Psalmi	Psa	19	9	6	Increpásti gentes, et périit ímpius: nomen eórum delésti in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
  14850 Psalmi	Psa	19	9	7	Inimíci defecérunt frámeæ in finem, et civitátes eórum destruxísti. Périit memória eórum cum sónitu;
  14851 Psalmi	Psa	19	9	8	et Dóminus in ætérnum pérmanet. Parávit in judício thronum suum,
  14852 Psalmi	Psa	19	9	9	et ipse judicábit orbem terræ in æquitáte: judicábit pópulos in justítia.
  14853 Psalmi	Psa	19	9	10	Et factus est Dóminus refúgium páuperi; adjútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
  14854 Psalmi	Psa	19	9	11	Et sperent in te qui novérunt nomen tuum, quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
  14855 Psalmi	Psa	19	9	12	Psállite Dómino qui hábitat in Sion; annuntiáte inter gentes stúdia ejus:	b
  14856 Psalmi	Psa	19	9	13	quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est; non est oblítus clamórem páuperum.
  14857 Psalmi	Psa	19	9	14	Miserére mei, Dómine: vide humilitátem meam de inimícis meis,
  14858 Psalmi	Psa	19	9	15	qui exáltas me de portis mortis, ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion:
  14859 Psalmi	Psa	19	9	16	exultábo in salutári tuo. Infíxæ sunt gentes in intéritu quem fecérunt; in láqueo isto quem abscondérunt comprehénsus est pes eórum.
  14860 Psalmi	Psa	19	9	17	Cognoscétur Dóminus judícia fáciens; in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
  14861 Psalmi	Psa	19	9	18	Convertántur peccatóres in inférnum, omnes gentes quæ obliviscúntur Deum.
  14862 Psalmi	Psa	19	9	19	Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; patiéntia páuperum non períbit in finem.
  14863 Psalmi	Psa	19	9	20	Exsúrge, Dómine; non confortétur homo: judicéntur gentes in conspéctu tuo.
  14864 Psalmi	Psa	19	9	21	Constítue, Dómine, legislatórem super eos, ut sciant gentes quóniam hómines sunt.
  14865 Psalmi	Psa	19	9	22	Ut quid, Dómine, recessísti longe; déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne?	b
  14866 Psalmi	Psa	19	9	23	Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: comprehendúntur in consíliis quibus cógitant.
  14867 Psalmi	Psa	19	9	24	Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, et iníquus benedícitur.
  14868 Psalmi	Psa	19	9	25	Exacerbávit Dóminum peccátor: secúndum multitúdinem iræ suæ, non quæret.
  14869 Psalmi	Psa	19	9	26	Non est Deus in conspéctu ejus; inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore. Auferúntur judícia tua a fácie ejus; ómnium inimicórum suórum dominábitur.
  14870 Psalmi	Psa	19	9	27	Dixit enim in corde suo: Non movébor a generatióne in generatiónem, sine malo.
  14871 Psalmi	Psa	19	9	28	Cujus maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor.
  14872 Psalmi	Psa	19	9	29	Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis, ut interfíciat innocéntem.
  14873 Psalmi	Psa	19	9	30	Óculi ejus in páuperem respíciunt; insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua. Insidiátur ut rápiat páuperem; rápere páuperem dum áttrahit eum.
  14874 Psalmi	Psa	19	9	31	In láqueo suo humiliábit eum; inclinábit se, et cadet cum dominátus fúerit páuperum.
  14875 Psalmi	Psa	19	9	32	Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus; avértit fáciem suam, ne vídeat in finem.
  14876 Psalmi	Psa	19	9	33	Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua; ne obliviscáris páuperum.	b
  14877 Psalmi	Psa	19	9	34	Propter quid irritávit ímpius Deum? dixit enim in corde suo: Non requíret.
  14878 Psalmi	Psa	19	9	35	Vides, quóniam tu labórem et dolórem consíderas, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelíctus est pauper; órphano tu eris adjútor.
  14879 Psalmi	Psa	19	9	36	Cóntere bráchium peccatóris et malígni; quærétur peccátum illíus, et non inveniétur.
  14880 Psalmi	Psa	19	9	37	Dóminus regnábit in ætérnum, et in sǽculum sǽculi; períbitis, gentes, de terra illíus.
  14881 Psalmi	Psa	19	9	38	Desidérium páuperum exaudívit Dóminus; præparatiónem cordis eórum audívit auris tua:
  14882 Psalmi	Psa	19	9	39	judicáre pupíllo et húmili, ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram.
  14883 Psalmi	Psa	19	10	1	[In finem. Psalmus David.]
  14884 Psalmi	Psa	19	10	2	In Dómino confído; quómodo dícitis ánimæ meæ: Tránsmigra in montem sicut passer?
  14885 Psalmi	Psa	19	10	3	Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum; paravérunt sagíttas suas in pháretra, ut sagíttent in obscúro rectos corde:
  14886 Psalmi	Psa	19	10	4	quóniam quæ perfecísti destruxérunt; justus autem, quid fecit?
  14887 Psalmi	Psa	19	10	5	Dóminus in templo sancto suo; Dóminus in cælo sedes ejus. Óculi ejus in páuperem respíciunt; pálpebræ ejus intérrogant fílios hóminum.	b
  14888 Psalmi	Psa	19	10	6	Dóminus intérrogat justum et ímpium; qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
  14889 Psalmi	Psa	19	10	7	Pluet super peccatóres láqueos; ignis et sulphur, et spíritus procellárum, pars cálicis eórum.
  14890 Psalmi	Psa	19	10	8	Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: æquitátem vidit vultus ejus.
  14891 Psalmi	Psa	19	11	1	[In finem, pro octáva. Psalmus David.]
  14892 Psalmi	Psa	19	11	2	Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, quóniam diminútæ sunt veritátes a fíliis hóminum.
  14893 Psalmi	Psa	19	11	3	Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; lábia dolósa, in corde et corde locúti sunt.
  14894 Psalmi	Psa	19	11	4	Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa, et linguam magníloquam.
  14895 Psalmi	Psa	19	11	5	Qui dixérunt: Linguam nostram magnificábimus; lábia nostra a nobis sunt. Quis noster dóminus est?
  14896 Psalmi	Psa	19	11	6	Propter misériam ínopum, et gémitum páuperum, nunc exsúrgam, dicit Dóminus. Ponam in salutári; fiduciáliter agam in eo.
  14897 Psalmi	Psa	19	11	7	Elóquia Dómini, elóquia casta; argéntum igne examinátum, probátum terræ, purgátum séptuplum.
  14898 Psalmi	Psa	19	11	8	Tu, Dómine, servábis nos, et custódies nos a generatióne hac in ætérnum.
  14899 Psalmi	Psa	19	11	9	In circúitu ímpii ámbulant: secúndum altitúdinem tuam multiplicásti fílios hóminum.	b
  14900 Psalmi	Psa	19	12	1	[In finem. Psalmus David.] Úsquequo, Dómine, obliviscéris me in finem? úsquequo avértis fáciem tuam a me?
  14901 Psalmi	Psa	19	12	2	quámdiu ponam consília in ánima mea; dolórem in corde meo per diem?
  14902 Psalmi	Psa	19	12	3	úsquequo exaltábitur inimícus meus super me?
  14903 Psalmi	Psa	19	12	4	Réspice, et exáudi me, Dómine Deus meus. Illúmina óculos meos, ne umquam obdórmiam in morte;
  14904 Psalmi	Psa	19	12	5	nequándo dicat inimícus meus: Præválui advérsus eum. Qui tríbulant me exsultábunt si motus fúero;
  14905 Psalmi	Psa	19	12	6	ego autem in misericórdia tua sperávi. Exsultábit cor meum in salutári tuo. Cantábo Dómino qui bona tríbuit mihi; et psallam nómini Dómini altíssimi.
  14906 Psalmi	Psa	19	13	1	[In finem. Psalmus David.] Dixit insípiens in corde suo: Non est Deus. Corrúpti sunt, et abominábiles facti sunt in stúdiis suis; non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
  14907 Psalmi	Psa	19	13	2	Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum, ut vídeat si est intélligens, aut requírens Deum.
  14908 Psalmi	Psa	19	13	3	Omnes declinavérunt, simul inútiles facti sunt. Non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum. Sepúlchrum patens est guttur eórum; linguis suis dolóse agébant. Venénum áspidum sub lábiis eórum, quorum os maledictióne et amaritúdine plenum est; velóces pedes eórum ad effundéndum sánguinem. Contrítio et infelícitas in viis eórum, et viam pacis non cognovérunt; non est timor Dei ante óculos eórum.
  14909 Psalmi	Psa	19	13	4	Nonne cognóscent omnes qui operántur iniquitátem, qui dévorant plebem meam sicut escam panis?
  14910 Psalmi	Psa	19	13	5	Dóminum non invocavérunt; illic trepidavérunt timóre, ubi non erat timor.
  14911 Psalmi	Psa	19	13	6	Quóniam Dóminus in generatióne justa est: consílium ínopis confudístis, quóniam Dóminus spes ejus est.
  14912 Psalmi	Psa	19	13	7	Quis dabit ex Sion salutáre Ísraël? Cum avérterit Dóminus captivitátem plebis suæ, exsultábit Jacob, et lætábitur Ísraël.
  14913 Psalmi	Psa	19	14	1	[Psalmus David.] Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
  14914 Psalmi	Psa	19	14	2	Qui ingréditur sine mácula, et operátur justítiam;
  14915 Psalmi	Psa	19	14	3	qui lóquitur veritátem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit próximo suo malum, et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
  14916 Psalmi	Psa	19	14	4	Ad níhilum dedúctus est in conspéctu ejus malígnus; timéntes autem Dóminum gloríficat. Qui jurat próximo suo, et non décipit;
  14917 Psalmi	Psa	19	14	5	qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit: qui facit hæc non movébitur in ætérnum.
  14918 Psalmi	Psa	19	15	1	[Títuli inscríptio, ipsi David.] Consérva me, Dómine, quóniam sperávi in te.
  14919 Psalmi	Psa	19	15	2	Dixi Dómino: Deus meus es tu, quóniam bonórum meórum non eges.
  14920 Psalmi	Psa	19	15	3	Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificávit omnes voluntátes meas in eis.
  14921 Psalmi	Psa	19	15	4	Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum: póstea acceleravérunt. Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus, nec memor ero nóminum eórum per lábia mea.
  14922 Psalmi	Psa	19	15	5	Dóminus pars hæreditátis meæ, et cálicis mei: tu es qui restítues hæreditátem meam mihi.
  14923 Psalmi	Psa	19	15	6	Funes cecidérunt mihi in præcláris; étenim hæréditas mea præclára est mihi.
  14924 Psalmi	Psa	19	15	7	Benedícam Dóminum qui tríbuit mihi intelléctum; ínsuper et usque ad noctem increpuérunt me renes mei.	b
  14925 Psalmi	Psa	19	15	8	Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.
  14926 Psalmi	Psa	19	15	9	Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea; ínsuper et caro mea requiéscet in spe.
  14927 Psalmi	Psa	19	15	10	Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem. Notas mihi fecísti vias vitæ; adimplébis me lætítia cum vultu tuo: delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
  14928 Psalmi	Psa	19	16	1	[Orátio David.] Exáudi, Dómine, justítiam meam; inténde deprecatiónem meam. Áuribus pércipe oratiónem meam, non in lábiis dolósis.
  14929 Psalmi	Psa	19	16	2	De vultu tuo judícium meum pródeat; óculi tui vídeant æquitátes.
  14930 Psalmi	Psa	19	16	3	Probásti cor meum, et visitásti nocte; igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas.
  14931 Psalmi	Psa	19	16	4	Ut non loquátur os meum ópera hóminum: propter verba labiórum tuórum, ego custodívi vias duras.
  14932 Psalmi	Psa	19	16	5	Pérfice gressus meos in sémitis tuis, ut non moveántur vestígia mea.
  14933 Psalmi	Psa	19	16	6	Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus; inclína aurem tuam mihi, et exáudi verba mea.	b
  14934 Psalmi	Psa	19	16	7	Mirífica misericórdias tuas, qui salvos facis sperántes in te.
  14935 Psalmi	Psa	19	16	8	A resisténtibus déxteræ tuæ custódi me ut pupíllam óculi. Sub umbra alárum tuárum prótege me
  14936 Psalmi	Psa	19	16	9a	a fácie impiórum qui me afflixérunt.
  14937 Psalmi	Psa	19	16	9b	Inimíci mei ánimam meam circumdedérunt;	b
  14938 Psalmi	Psa	19	16	10	ádipem suum conclusérunt: os eórum locútum est supérbiam.
  14939 Psalmi	Psa	19	16	11	Projiciéntes me nunc circumdedérunt me; óculos suos statuérunt declináre in terram.
  14940 Psalmi	Psa	19	16	12	Suscepérunt me sicut leo parátus ad prædam, et sicut cátulus leónis hábitans in ábditis.
  14941 Psalmi	Psa	19	16	13	Exsúrge, Dómine: prǽveni eum, et supplánta eum: éripe ánimam meam ab ímpio; frámeam tuam	b
  14942 Psalmi	Psa	19	16	14	ab inimícis manus tuæ. Dómine, a paucis de terra dívide eos in vita eórum; de abscónditis tuis adimplétus est venter eórum. Saturáti sunt fíliis, et dimisérunt relíquias suas párvulis suis.
  14943 Psalmi	Psa	19	16	15	Ego autem in justítia apparébo conspéctui tuo; satiábor cum apparúerit glória tua.
  14944 Psalmi	Psa	19	17	1	[In finem. Púero Dómini David, qui locútus est Dómino verba cántici hujus, in die qua erípuit eum Dóminus de manu ómnium inimicórum ejus, et de manu Saul, et dixit:]
  14945 Psalmi	Psa	19	17	2	Díligam te, Dómine, fortitúdo mea.
  14946 Psalmi	Psa	19	17	3	Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus. Deus meus adjútor meus, et sperábo in eum; protéctor meus, et cornu salútis meæ, et suscéptor meus.
  14947 Psalmi	Psa	19	17	4	Laudans invocábo Dóminum, et ab inimícis meis salvus ero.
  14948 Psalmi	Psa	19	17	5	Circumdedérunt me dolóres mortis, et torréntes iniquitátis conturbavérunt me.
  14949 Psalmi	Psa	19	17	6	Dolóres inférni circumdedérunt me; præoccupavérunt me láquei mortis.
  14950 Psalmi	Psa	19	17	7	In tribulatióne mea invocávi Dóminum, et ad Deum meum clamávi: et exaudívit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspéctu ejus introívit in aures ejus.
  14951 Psalmi	Psa	19	17	8	Commóta est, et contrémuit terra; fundaménta móntium conturbáta sunt, et commóta sunt: quóniam irátus est eis.	b
  14952 Psalmi	Psa	19	17	9	Ascéndit fumus in ira ejus, et ignis a fácie ejus exársit; carbónes succénsi sunt ab eo.
  14953 Psalmi	Psa	19	17	10	Inclinávit cælos, et descéndit, et calígo sub pédibus ejus.
  14954 Psalmi	Psa	19	17	11	Et ascéndit super chérubim, et volávit; volávit super pennas ventórum.
  14955 Psalmi	Psa	19	17	12	Et pósuit ténebras latíbulum suum; in circúitu ejus tabernáculum ejus, tenebrósa aqua in núbibus áëris.
  14956 Psalmi	Psa	19	17	13	Præ fulgóre in conspéctu ejus nubes transiérunt; grando et carbónes ignis.
  14957 Psalmi	Psa	19	17	14	Et intónuit de cælo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: grando et carbónes ignis.
  14958 Psalmi	Psa	19	17	15	Et misit sagíttas suas, et dissipávit eos; fúlgura multiplicávit, et conturbávit eos.
  14959 Psalmi	Psa	19	17	16	Et apparuérunt fontes aquárum, et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum, ab increpatióne tua, Dómine, ab inspiratióne spíritus iræ tuæ.
  14960 Psalmi	Psa	19	17	17	Misit de summo, et accépit me; et assúmpsit me de aquis multis.
  14961 Psalmi	Psa	19	17	18	Erípuit me de inimícis meis fortíssimis, et ab his qui odérunt me. Quóniam confortáti sunt super me;
  14962 Psalmi	Psa	19	17	19	prævenérunt me in die afflictiónis meæ: et factus est Dóminus protéctor meus.
  14963 Psalmi	Psa	19	17	20	Et edúxit me in latitúdinem; salvum me fecit, quóniam vóluit me.
  14964 Psalmi	Psa	19	17	21	Et retríbuet mihi Dóminus secúndum justítiam meam, et secúndum puritátem mánuum meárum retríbuet mihi:	b
  14965 Psalmi	Psa	19	17	22	quia custodívi vias Dómini, nec ímpie gessi a Deo meo;
  14966 Psalmi	Psa	19	17	23	quóniam ómnia judícia ejus in conspéctu meo, et justítias ejus non répuli a me.
  14967 Psalmi	Psa	19	17	24	Et ero immaculátus cum eo; et observábo me ab iniquitáte mea.
  14968 Psalmi	Psa	19	17	25	Et retríbuet mihi Dóminus secúndum justítiam meam, et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum ejus.
  14969 Psalmi	Psa	19	17	26	Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocénte ínnocens eris,
  14970 Psalmi	Psa	19	17	27	et cum elécto eléctus eris, et cum pervérso pervertéris.
  14971 Psalmi	Psa	19	17	28	Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies, et óculos superbórum humiliábis.
  14972 Psalmi	Psa	19	17	29	Quóniam tu illúminas lucérnam meam, Dómine; Deus meus, illúmina ténebras meas.
  14973 Psalmi	Psa	19	17	30	Quóniam in te erípiar a tentatióne; et in Deo meo transgrédiar murum.
  14974 Psalmi	Psa	19	17	31	Deus meus, impollúta via ejus; elóquia Dómini igne examináta: protéctor est ómnium sperántium in se.	b
  14975 Psalmi	Psa	19	17	32	Quóniam quis deus præter Dóminum? aut quis deus præter Deum nostrum?
  14976 Psalmi	Psa	19	17	33	Deus qui præcínxit me virtúte, et pósuit immaculátam viam meam;
  14977 Psalmi	Psa	19	17	34	qui perfécit pedes meos tamquam cervórum, et super excélsa státuens me;
  14978 Psalmi	Psa	19	17	35	qui docet manus meas ad prœ́lium. Et posuísti, ut arcum ǽreum, bráchia mea,
  14979 Psalmi	Psa	19	17	36	et dedísti mihi protectiónem salútis tuæ: et déxtera tua suscépit me, et disciplína tua corréxit me in finem, et disciplína tua ipsa me docébit.
  14980 Psalmi	Psa	19	17	37	Dilatásti gressus meos subtus me, et non sunt infirmáta vestígia mea.
  14981 Psalmi	Psa	19	17	38	Pérsequar inimícos meos, et comprehéndam illos; et non convértar donec defíciant.
  14982 Psalmi	Psa	19	17	39	Confríngam illos, nec póterunt stare; cadent subtus pedes meos.
  14983 Psalmi	Psa	19	17	40	Et præcinxísti me virtúte ad bellum, et supplantásti insurgéntes in me subtus me.
  14984 Psalmi	Psa	19	17	41	Et inimícos meos dedísti mihi dorsum, et odiéntes me disperdidísti.
  14985 Psalmi	Psa	19	17	42	Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret; ad Dóminum, nec exaudívit eos.
  14986 Psalmi	Psa	19	17	43	Et commínuam eos ut púlverem ante fáciem venti; ut lutum plateárum delébo eos.
  14987 Psalmi	Psa	19	17	44	Erípies me de contradictiónibus pópuli; constítues me in caput géntium.	b
  14988 Psalmi	Psa	19	17	45	Pópulus quem non cognóvi servívit mihi; in audítu auris obedívit mihi.
  14989 Psalmi	Psa	19	17	46	Fílii aliéni mentíti sunt mihi, fílii aliéni inveteráti sunt, et claudicavérunt a sémitis suis.
  14990 Psalmi	Psa	19	17	47	Vivit Dóminus, et benedíctus Deus meus, et exaltétur Deus salútis meæ.
  14991 Psalmi	Psa	19	17	48	Deus qui das vindíctas mihi, et subdis pópulos sub me; liberátor meus de inimícis meis iracúndis.
  14992 Psalmi	Psa	19	17	49	Et ab insurgéntibus in me exaltábis me; a viro iníquo erípies me.
  14993 Psalmi	Psa	19	17	50	Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, et nómini tuo psalmum dicam;
  14994 Psalmi	Psa	19	17	51	magníficans salútes regis ejus, et fáciens misericórdiam christo suo David, et sémini ejus usque in sǽculum.
  14995 Psalmi	Psa	19	18	1	[In finem. Psalmus David.]
  14996 Psalmi	Psa	19	18	2	Cæli enárrant glóriam Dei, et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
  14997 Psalmi	Psa	19	18	3	Dies diéi erúctat verbum, et nox nocti índicat sciéntiam.
  14998 Psalmi	Psa	19	18	4	Non sunt loquélæ, neque sermónes, quorum non audiántur voces eórum.
  14999 Psalmi	Psa	19	18	5	In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
  15000 Psalmi	Psa	19	18	6	In sole pósuit tabernáculum suum; et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo. Exsultávit ut gigas ad curréndam viam;
  15001 Psalmi	Psa	19	18	7	a summo cælo egréssio ejus. Et occúrsus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscóndat a calóre ejus.
  15002 Psalmi	Psa	19	18	8	Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas; testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.	b
  15003 Psalmi	Psa	19	18	9	Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda; præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
  15004 Psalmi	Psa	19	18	10	Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi; judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa,
  15005 Psalmi	Psa	19	18	11	desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum, et dulcióra super mel et favum.
  15006 Psalmi	Psa	19	18	12	Étenim servus tuus custódit ea; in custodiéndis illis retribútio multa.
  15007 Psalmi	Psa	19	18	13	Delícta quis intélligit? ab occúltis meis munda me;
  15008 Psalmi	Psa	19	18	14	et ab aliénis parce servo tuo. Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero, et emundábor a delícto máximo.
  15009 Psalmi	Psa	19	18	15	Et erunt ut compláceant elóquia oris mei, et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper. Dómine, adjútor meus, et redémptor meus.
  15010 Psalmi	Psa	19	19	1	[In finem. Psalmus David.]
  15011 Psalmi	Psa	19	19	2	Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis; prótegat te nomen Dei Jacob.
  15012 Psalmi	Psa	19	19	3	Mittat tibi auxílium de sancto, et de Sion tueátur te.
  15013 Psalmi	Psa	19	19	4	Memor sit omnis sacrifícii tui, et holocáustum tuum pingue fiat.
  15014 Psalmi	Psa	19	19	5	Tríbuat tibi secúndum cor tuum, et omne consílium tuum confírmet.
  15015 Psalmi	Psa	19	19	6	Lætábimur in salutári tuo; et in nómine Dei nostri magnificábimur.
  15016 Psalmi	Psa	19	19	7	Ímpleat Dóminus omnes petitiónes tuas; nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus christum suum. Exáudiet illum de cælo sancto suo, in potentátibus salus déxteræ ejus.
  15017 Psalmi	Psa	19	19	8	Hi in cúrribus, et hi in equis; nos autem in nómine Dómini Dei nostri invocábimus.
  15018 Psalmi	Psa	19	19	9	Ipsi obligáti sunt, et cecidérunt; nos autem surréximus, et erécti sumus.
  15019 Psalmi	Psa	19	19	10	Dómine, salvum fac regem, et exáudi nos in die qua invocavérimus te.
  15020 Psalmi	Psa	19	20	1	[In finem. Psalmus David.]
  15021 Psalmi	Psa	19	20	2	Dómine, in virtúte tua lætábitur rex, et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
  15022 Psalmi	Psa	19	20	3	Desidérium cordis ejus tribuísti ei, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
  15023 Psalmi	Psa	19	20	4	Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
  15024 Psalmi	Psa	19	20	5	Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum, in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
  15025 Psalmi	Psa	19	20	6	Magna est glória ejus in salutári tuo; glóriam et magnum decórem impónes super eum.
  15026 Psalmi	Psa	19	20	7	Quóniam dabis eum in benedictiónem in sǽculum sǽculi; lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
  15027 Psalmi	Psa	19	20	8	Quóniam rex sperat in Dómino, et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
  15028 Psalmi	Psa	19	20	9	Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis; déxtera tua invéniat omnes qui te odérunt.	b
  15029 Psalmi	Psa	19	20	10	Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
  15030 Psalmi	Psa	19	20	11	Fructum eórum de terra perdes, et semen eórum a fíliis hóminum,
  15031 Psalmi	Psa	19	20	12	quóniam declinavérunt in te mala; cogitavérunt consília quæ non potuérunt stabilíre.
  15032 Psalmi	Psa	19	20	13	Quóniam pones eos dorsum; in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
  15033 Psalmi	Psa	19	20	14	Exaltáre, Dómine, in virtúte tua; cantábimus et psallémus virtútes tuas.	b
  15034 Psalmi	Psa	19	21	1	[In finem, pro susceptióne matutína. Psalmus David.]
  15035 Psalmi	Psa	19	21	2	Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? longe a salúte mea verba delictórum meórum.
  15036 Psalmi	Psa	19	21	3	Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies; et nocte, et non ad insipiéntiam mihi.
  15037 Psalmi	Psa	19	21	4	Tu autem in sancto hábitas, laus Ísraël.
  15038 Psalmi	Psa	19	21	5	In te speravérunt patres nostri; speravérunt, et liberásti eos.
  15039 Psalmi	Psa	19	21	6	Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt; in te speravérunt, et non sunt confúsi.
  15040 Psalmi	Psa	19	21	7	Ego autem sum vermis, et non homo; oppróbrium hóminum, et abjéctio plebis.
  15041 Psalmi	Psa	19	21	8	Omnes vidéntes me derisérunt me; locúti sunt lábiis, et movérunt caput.
  15042 Psalmi	Psa	19	21	9	Sperávit in Dómino, erípiat eum: salvum fáciat eum, quóniam vult eum.
  15043 Psalmi	Psa	19	21	10	Quóniam tu es qui extraxísti me de ventre, spes mea ab ubéribus matris meæ.	b
  15044 Psalmi	Psa	19	21	11	In te projéctus sum ex útero; de ventre matris meæ Deus meus es tu:
  15045 Psalmi	Psa	19	21	12	ne discésseris a me, quóniam tribulátio próxima est, quóniam non est qui ádjuvet.
  15046 Psalmi	Psa	19	21	13	Circumdedérunt me vítuli multi; táuri pingues obsedérunt me.
  15047 Psalmi	Psa	19	21	14	Aperuérunt super me os suum, sicut leo rápiens et rúgiens.
  15048 Psalmi	Psa	19	21	15	Sicut aqua effúsus sum, et dispérsa sunt ómnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquéscens in médio ventris mei.
  15049 Psalmi	Psa	19	21	16	Áruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhǽsit fáucibus meis: et in púlverem mortis deduxísti me.
  15050 Psalmi	Psa	19	21	17	Quóniam circumdedérunt me canes multi; concílium malignántium obsédit me. Fodérunt manus meas et pedes meos;
  15051 Psalmi	Psa	19	21	18	dinumeravérunt ómnia ossa mea. Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me.
  15052 Psalmi	Psa	19	21	19	Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
  15053 Psalmi	Psa	19	21	20	Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me; ad defensiónem meam cónspice.
  15054 Psalmi	Psa	19	21	21	Érue a frámea, Deus, ánimam meam, et de manu canis únicam meam.
  15055 Psalmi	Psa	19	21	22	Salva me ex ore leónis, et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
  15056 Psalmi	Psa	19	21	23	Narrábo nomen tuum frátribus meis; in médio ecclésiæ laudábo te.	b
  15057 Psalmi	Psa	19	21	24	Qui timétis Dóminum, laudáte eum; univérsum semen Jacob, glorificáte eum.
  15058 Psalmi	Psa	19	21	25	Tímeat eum omne semen Ísraël, quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis, nec avértit fáciem suam a me: et cum clamárem ad eum, exaudívit me.
  15059 Psalmi	Psa	19	21	26	Apud te laus mea in ecclésia magna; vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
  15060 Psalmi	Psa	19	21	27	Edent páuperes, et saturabúntur, et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: vivent corda eórum in sǽculum sǽculi.
  15061 Psalmi	Psa	19	21	28	Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum univérsi fines terræ; et adorábunt in conspéctu ejus univérsæ famíliæ géntium:
  15062 Psalmi	Psa	19	21	29	quóniam Dómini est regnum, et ipse dominábitur géntium.
  15063 Psalmi	Psa	19	21	30	Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ; in conspéctu ejus cadent omnes qui descéndunt in terram.
  15064 Psalmi	Psa	19	21	31	Et ánima mea illi vivet; et semen meum sérviet ipsi.
  15065 Psalmi	Psa	19	21	32	Annuntiábitur Dómino generátio ventúra; et annuntiábunt cæli justítiam ejus pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus.
  15066 Psalmi	Psa	19	22	1	[Psalmus David.] Dóminus regit me, et nihil mihi déerit:
  15067 Psalmi	Psa	19	22	2	in loco páscuæ, ibi me collocávit. Super aquam refectiónis educávit me;
  15068 Psalmi	Psa	19	22	3	ánimam meam convértit. Dedúxit me super sémitas justítiæ propter nomen suum.
  15069 Psalmi	Psa	19	22	4	Nam etsi ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es. Virga tua, et báculus tuus, ipsa me consoláta sunt.
  15070 Psalmi	Psa	19	22	5	Parásti in conspéctu meo mensam advérsus eos qui tríbulant me; impinguásti in óleo caput meum: et calix meus inébrians, quam præclárus est!
  15071 Psalmi	Psa	19	22	6	Et misericórdia tua subsequétur me ómnibus diébus vitæ meæ; et ut inhábitem in domo Dómini in longitúdinem diérum.
  15072 Psalmi	Psa	19	23	1	[Prima sábbati. Psalmus David.] Dómini est terra, et plenitúdo ejus; orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
  15073 Psalmi	Psa	19	23	2	Quia ipse super mária fundávit eum, et super flúmina præparávit eum.
  15074 Psalmi	Psa	19	23	3	Quis ascéndet in montem Dómini? aut quis stabit in loco sancto ejus?	b
  15075 Psalmi	Psa	19	23	4	Ínnocens mánibus et mundo corde, qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo:
  15076 Psalmi	Psa	19	23	5	hic accípiet benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo.
  15077 Psalmi	Psa	19	23	6	Hæc est generátio quæréntium eum, quæréntium fáciem Dei Jacob.
  15078 Psalmi	Psa	19	23	7	Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles, et introíbit rex glóriæ.	b
  15079 Psalmi	Psa	19	23	8	Quis est iste rex glóriæ? Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœ́lio.
  15080 Psalmi	Psa	19	23	9	Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles, et introíbit rex glóriæ.
  15081 Psalmi	Psa	19	23	10	Quis est iste rex glóriæ? Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
  15082 Psalmi	Psa	19	24	1	[In finem. Psalmus David.] Ad te, Dómine, levávi ánimam meam:
  15083 Psalmi	Psa	19	24	2	Deus meus, in te confído; non erubéscam.
  15084 Psalmi	Psa	19	24	3	Neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi qui sústinent te, non confundéntur.
  15085 Psalmi	Psa	19	24	4	Confundántur omnes iníqua agéntes supervácue. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi, et sémitas tuas édoce me.
  15086 Psalmi	Psa	19	24	5	Dírige me in veritáte tua, et doce me, quia tu es Deus salvátor meus, et te sustínui tota die.
  15087 Psalmi	Psa	19	24	6	Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, et misericordiárum tuárum quæ a sǽculo sunt.
  15088 Psalmi	Psa	19	24	7	Delícta juventútis meæ, et ignorántias meas, ne memíneris. Secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, propter bonitátem tuam, Dómine.
  15089 Psalmi	Psa	19	24	8	Dulcis et rectus Dóminus; propter hoc legem dabit delinquéntibus in via.
  15090 Psalmi	Psa	19	24	9	Díriget mansuétos in judício; docébit mites vias suas.
  15091 Psalmi	Psa	19	24	10	Univérsæ viæ Dómini, misericórdia et véritas, requiréntibus testaméntum ejus et testimónia ejus.
  15092 Psalmi	Psa	19	24	11	Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo; multum est enim.
  15093 Psalmi	Psa	19	24	12	Quis est homo qui timet Dóminum? legem státuit ei in via quam elégit.	b
  15094 Psalmi	Psa	19	24	13	Ánima ejus in bonis demorábitur, et semen ejus hæreditábit terram.
  15095 Psalmi	Psa	19	24	14	Firmaméntum est Dóminus timéntibus eum; et testaméntum ipsíus ut manifestétur illis.
  15096 Psalmi	Psa	19	24	15	Óculi mei semper ad Dóminum, quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos.
  15097 Psalmi	Psa	19	24	16	Réspice in me, et miserére mei, quia únicus et pauper sum ego.
  15098 Psalmi	Psa	19	24	17	Tribulatiónes cordis mei multiplicátæ sunt: de necessitátibus meis érue me.
  15099 Psalmi	Psa	19	24	18	Vide humilitátem meam et labórem meum, et dimítte univérsa delícta mea.
  15100 Psalmi	Psa	19	24	19	Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt, et ódio iníquo odérunt me.
  15101 Psalmi	Psa	19	24	20	Custódi ánimam meam, et érue me: non erubéscam, quóniam sperávi in te.
  15102 Psalmi	Psa	19	24	21	Innocéntes et recti adhæsérunt mihi, quia sustínui te.
  15103 Psalmi	Psa	19	24	22	Líbera, Deus, Ísraël ex ómnibus tribulatiónibus suis.
  15104 Psalmi	Psa	19	25	1	[In finem. Psalmus David.] Júdica me, Dómine, quóniam ego in innocéntia mea ingréssus sum, et in Dómino sperans non infirmábor.
  15105 Psalmi	Psa	19	25	2	Proba me, Dómine, et tenta me; ure renes meos et cor meum.
  15106 Psalmi	Psa	19	25	3	Quóniam misericórdia tua ante óculos meos est, et complácui in veritáte tua.
  15107 Psalmi	Psa	19	25	4	Non sedi cum concílio vanitátis, et cum iníqua geréntibus non introíbo.
  15108 Psalmi	Psa	19	25	5	Odívi ecclésiam malignántium, et cum ímpiis non sedébo.
  15109 Psalmi	Psa	19	25	6	Lavábo inter innocéntes manus meas, et circumdábo altáre tuum, Dómine:
  15110 Psalmi	Psa	19	25	7	ut áudiam vocem laudis, et enárrem univérsa mirabília tua.
  15111 Psalmi	Psa	19	25	8	Dómine, diléxi decórem domus tuæ, et locum habitatiónis glóriæ tuæ.
  15112 Psalmi	Psa	19	25	9	Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam, et cum viris sánguinum vitam meam:
  15113 Psalmi	Psa	19	25	10	in quorum mánibus iniquitátes sunt; déxtera eórum repléta est munéribus.
  15114 Psalmi	Psa	19	25	11	Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum; rédime me, et miserére mei.
  15115 Psalmi	Psa	19	25	12	Pes meus stetit in dirécto; in ecclésiis benedícam te, Dómine.
  15116 Psalmi	Psa	19	26	1	[Psalmus David, priúsquam linirétur.] Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timébo? Dóminus protéctor vitæ meæ: a quo trepidábo?
  15117 Psalmi	Psa	19	26	2	Dum apprópiant super me nocéntes ut edant carnes meas, qui tríbulant me inimíci mei, ipsi infirmáti sunt et cecidérunt.
  15118 Psalmi	Psa	19	26	3	Si consístant advérsum me castra, non timébit cor meum; si exsúrgat advérsum me prœ́lium, in hoc ego sperábo.
  15119 Psalmi	Psa	19	26	4	Unam pétii a Dómino, hanc requíram, ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ; ut vídeam voluptátem Dómini, et vísitem templum ejus.
  15120 Psalmi	Psa	19	26	5	Quóniam abscóndit me in tabernáculo suo; in die malórum protéxit me in abscóndito tabernáculi sui.
  15121 Psalmi	Psa	19	26	6	In petra exaltávit me, et nunc exaltávit caput meum super inimícos meos. Circuívi, et immolávi in tabernáculo ejus hóstiam vociferatiónis; cantábo, et psalmum dicam Dómino.
  15122 Psalmi	Psa	19	26	7	Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te; miserére mei, et exáudi me.	b
  15123 Psalmi	Psa	19	26	8	Tibi dixit cor meum: Exquisívit te fácies mea; fáciem tuam, Dómine, requíram.
  15124 Psalmi	Psa	19	26	9	Ne avértas fáciem tuam a me; ne declínes in ira a servo tuo. Adjútor meus esto; ne derelínquas me, neque despícias me, Deus salutáris meus.
  15125 Psalmi	Psa	19	26	10	Quóniam pater meus et mater mea dereliquérunt me; Dóminus autem assúmpsit me.
  15126 Psalmi	Psa	19	26	11	Legem pone mihi, Dómine, in via tua, et dírige me in sémitam rectam, propter inimícos meos.
  15127 Psalmi	Psa	19	26	12	Ne tradíderis me in ánimas tribulántium me, quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi.
  15128 Psalmi	Psa	19	26	13	Credo vidére bona Dómini in terra vivéntium.
  15129 Psalmi	Psa	19	26	14	Expécta Dóminum, viríliter age: et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
  15130 Psalmi	Psa	19	27	1	[Psalmus ipsi David.] Ad te, Dómine, clamábo; Deus meus, ne síleas a me: nequándo táceas a me, et assimilábor descendéntibus in lacum.
  15131 Psalmi	Psa	19	27	2	Exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ dum oro ad te; dum extóllo manus meas ad templum sanctum tuum.
  15132 Psalmi	Psa	19	27	3	Ne simul trahas me cum peccatóribus, et cum operántibus iniquitátem ne perdas me; qui loquúntur pacem cum próximo suo, mala autem in córdibus eórum.
  15133 Psalmi	Psa	19	27	4	Da illis secúndum ópera eórum, et secúndum nequítiam adinventiónum ipsórum. Secúndum ópera mánuum eórum tríbue illis; redde retributiónem eórum ipsis.
  15134 Psalmi	Psa	19	27	5	Quóniam non intellexérunt ópera Dómini, et in ópera mánuum ejus déstrues illos, et non ædificábis eos.
  15135 Psalmi	Psa	19	27	6	Benedíctus Dóminus, quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ.	b
  15136 Psalmi	Psa	19	27	7	Dóminus adjútor meus et protéctor meus; in ipso sperávit cor meum, et adjútus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntáte mea confitébor ei.
  15137 Psalmi	Psa	19	27	8	Dóminus fortitúdo plebis suæ, et protéctor salvatiónum christi sui est.
  15138 Psalmi	Psa	19	27	9	Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hæreditáti tuæ; et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum.
  15139 Psalmi	Psa	19	28	1	[Psalmus David, in consummatióne tabernáculi.] Afférte Dómino, fílii Dei, afférte Dómino fílios aríetum.
  15140 Psalmi	Psa	19	28	2	Afférte Dómino glóriam et honórem; afférte Dómino glóriam nómini ejus; adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
  15141 Psalmi	Psa	19	28	3	Vox Dómini super aquas; Deus majestátis intónuit: Dóminus super aquas multas.
  15142 Psalmi	Psa	19	28	4	Vox Dómini in virtúte; vox Dómini in magnificéntia.
  15143 Psalmi	Psa	19	28	5	Vox Dómini confringéntis cedros, et confrínget Dóminus cedros Líbani:
  15144 Psalmi	Psa	19	28	6	et commínuet eas, tamquam vítulum Líbani, et diléctus quemádmodum fílius unicórnium.
  15145 Psalmi	Psa	19	28	7	Vox Dómini intercidéntis flammam ignis;
  15146 Psalmi	Psa	19	28	8	vox Dómini concutiéntis desértum: et commovébit Dóminus desértum Cades.
  15147 Psalmi	Psa	19	28	9	Vox Dómini præparántis cervos: et revelábit condénsa, et in templo ejus omnes dicent glóriam.
  15148 Psalmi	Psa	19	28	10	Dóminus dilúvium inhabitáre facit, et sedébit Dóminus rex in ætérnum.
  15149 Psalmi	Psa	19	28	11	Dóminus virtútem pópulo suo dabit; Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
  15150 Psalmi	Psa	19	29	1	[Psalmus cántici, in dedicatióne domus David.]
  15151 Psalmi	Psa	19	29	2	Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
  15152 Psalmi	Psa	19	29	3	Dómine Deus meus, clamávi ad te, et sanásti me.
  15153 Psalmi	Psa	19	29	4	Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam; salvásti me a descendéntibus in lacum.
  15154 Psalmi	Psa	19	29	5	Psállite Dómino, sancti ejus; et confitémini memóriæ sanctitátis ejus.
  15155 Psalmi	Psa	19	29	6	Quóniam ira in indignatióne ejus, et vita in voluntáte ejus: ad vésperum demorábitur fletus, et ad matutínum lætítia.
  15156 Psalmi	Psa	19	29	7	Ego autem dixi in abundántia mea: Non movébor in ætérnum.	b
  15157 Psalmi	Psa	19	29	8	Dómine, in voluntáte tua præstitísti decóri meo virtútem; avertísti fáciem tuam a me, et factus sum conturbátus.
  15158 Psalmi	Psa	19	29	9	Ad te, Dómine, clamábo, et ad Deum meum deprecábor.
  15159 Psalmi	Psa	19	29	10	Quæ utílitas in sánguine meo, dum descéndo in corruptiónem? numquid confitébitur tibi pulvis, aut annuntiábit veritátem tuam?
  15160 Psalmi	Psa	19	29	11	Audívit Dóminus, et misértus est mei; Dóminus factus est adjútor meus.
  15161 Psalmi	Psa	19	29	12	Convertísti planctum meum in gáudium mihi; conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia:
  15162 Psalmi	Psa	19	29	13	ut cantet tibi glória mea, et non compúngar. Dómine Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.
  15163 Psalmi	Psa	19	30	1	[In finem. Psalmus David, pro éxtasi.]
  15164 Psalmi	Psa	19	30	2	In te, Dómine, sperávi; non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me.
  15165 Psalmi	Psa	19	30	3	Inclína ad me aurem tuam; accélera ut éruas me. Esto mihi in Deum protectórem, et in domum refúgii, ut salvum me fácias:
  15166 Psalmi	Psa	19	30	4	quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu; et propter nomen tuum dedúces me et enútries me.
  15167 Psalmi	Psa	19	30	5	Edúces me de láqueo hoc quem abscondérunt mihi, quóniam tu es protéctor meus.
  15168 Psalmi	Psa	19	30	6	In manus tuas comméndo spíritum meum; redemísti me, Dómine Deus veritátis.
  15169 Psalmi	Psa	19	30	7	Odísti observántes vanitátes supervácue; ego autem in Dómino sperávi.
  15170 Psalmi	Psa	19	30	8	Exsultábo, et lætábor in misericórdia tua, quóniam respexísti humilitátem meam; salvásti de necessitátibus ánimam meam.
  15171 Psalmi	Psa	19	30	9	Nec conclusísti me in mánibus inimíci: statuísti in loco spatióso pedes meos.
  15172 Psalmi	Psa	19	30	10	Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; conturbátus est in ira óculus meus, ánima mea, et venter meus.	b
  15173 Psalmi	Psa	19	30	11	Quóniam defécit in dolóre vita mea, et anni mei in gemítibus. Infirmáta est in paupertáte virtus mea, et ossa mea conturbáta sunt.
  15174 Psalmi	Psa	19	30	12	Super omnes inimícos meos factus sum oppróbrium, et vicínis meis valde, et timor notis meis; qui vidébant me foras fugérunt a me.
  15175 Psalmi	Psa	19	30	13	Oblivióni datus sum, tamquam mórtuus a corde; factus sum tamquam vas pérditum:
  15176 Psalmi	Psa	19	30	14	quóniam audívi vituperatiónem multórum commorántium in circúitu. In eo dum convenírent simul advérsum me, accípere ánimam meam consiliáti sunt.
  15177 Psalmi	Psa	19	30	15	Ego autem in te sperávi, Dómine; dixi: Deus meus es tu;
  15178 Psalmi	Psa	19	30	16	in mánibus tuis sortes meæ: éripe me de manu inimicórum meórum, et a persequéntibus me.
  15179 Psalmi	Psa	19	30	17	Illústra fáciem tuam super servum tuum; salvum me fac in misericórdia tua.
  15180 Psalmi	Psa	19	30	18	Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te. Erubéscant ímpii, et deducántur in inférnum;
  15181 Psalmi	Psa	19	30	19	muta fiant lábia dolósa, quæ loquúntur advérsus justum iniquitátem, in supérbia, et in abusióne.
  15182 Psalmi	Psa	19	30	20	Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te; perfecísti eis qui sperant in te in conspéctu filiórum hóminum!	b
  15183 Psalmi	Psa	19	30	21	Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ a conturbatióne hóminum; próteges eos in tabernáculo tuo, a contradictióne linguárum.
  15184 Psalmi	Psa	19	30	22	Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
  15185 Psalmi	Psa	19	30	23	Ego autem dixi in excéssu mentis meæ: Projéctus sum a fácie oculórum tuórum: ídeo exaudísti vocem oratiónis meæ, dum clamárem ad te.
  15186 Psalmi	Psa	19	30	24	Dilígite Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam veritátem requíret Dóminus, et retríbuet abundánter faciéntibus supérbiam.
  15187 Psalmi	Psa	19	30	25	Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, omnes qui sperátis in Dómino.
  15188 Psalmi	Psa	19	31	1	[Ipsi David intelléctus.] Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes, et quorum tecta sunt peccáta.
  15189 Psalmi	Psa	19	31	2	Beátus vir cui non imputávit Dóminus peccátum, nec est in spíritu ejus dolus.
  15190 Psalmi	Psa	19	31	3	Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, dum clamárem tota die.
  15191 Psalmi	Psa	19	31	4	Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua, convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina.
  15192 Psalmi	Psa	19	31	5	Delíctum meum cógnitum tibi feci, et injustítiam meam non abscóndi. Dixi: Confitébor advérsum me injustítiam meam Dómino; et tu remisísti impietátem peccáti mei.
  15193 Psalmi	Psa	19	31	6	Pro hac orábit ad te omnis sanctus in témpore opportúno. Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, ad eum non approximábunt.
  15194 Psalmi	Psa	19	31	7	Tu es refúgium meum a tribulatióne quæ circúmdedit me; exsultátio mea, érue me a circumdántibus me.
  15195 Psalmi	Psa	19	31	8	Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac qua gradiéris; firmábo super te óculos meos.	b
  15196 Psalmi	Psa	19	31	9	Nolíte fíeri sicut equus et mulus, quibus non est intelléctus. In camo et freno maxíllas eórum constrínge, qui non appróximant ad te.
  15197 Psalmi	Psa	19	31	10	Multa flagélla peccatóris; sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
  15198 Psalmi	Psa	19	31	11	Lætámini in Dómino, et exsultáte, justi; et gloriámini, omnes recti corde.
  15199 Psalmi	Psa	19	32	1	[Psalmus David.] Exsultáte, justi, in Dómino; rectos decet collaudátio.
  15200 Psalmi	Psa	19	32	2	Confitémini Dómino in cíthara; in psaltério decem chordárum psállite illi.
  15201 Psalmi	Psa	19	32	3	Cantáte ei cánticum novum; bene psállite ei in vociferatióne.
  15202 Psalmi	Psa	19	32	4	Quia rectum est verbum Dómini, et ómnia ópera ejus in fide.
  15203 Psalmi	Psa	19	32	5	Díligit misericórdiam et judícium; misericórdia Dómini plena est terra.
  15204 Psalmi	Psa	19	32	6	Verbo Dómini cæli firmáti sunt, et spíritu oris ejus omnis virtus eórum.
  15205 Psalmi	Psa	19	32	7	Cóngregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesáuris abýssos.
  15206 Psalmi	Psa	19	32	8	Tímeat Dóminum omnis terra; ab eo autem commoveántur omnes inhabitántes orbem.
  15207 Psalmi	Psa	19	32	9	Quóniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandávit et creáta sunt.
  15208 Psalmi	Psa	19	32	10	Dóminus díssipat consília géntium; réprobat autem cogitatiónes populórum, et réprobat consília príncipum.
  15209 Psalmi	Psa	19	32	11	Consílium autem Dómini in ætérnum manet; cogitatiónes cordis ejus in generatióne et generatiónem.
  15210 Psalmi	Psa	19	32	12	Beáta gens cujus est Dóminus Deus ejus; pópulus quem elégit in hæreditátem sibi.	b
  15211 Psalmi	Psa	19	32	13	De cælo respéxit Dóminus; vidit omnes fílios hóminum.
  15212 Psalmi	Psa	19	32	14	De præparáto habitáculo suo respéxit super omnes qui hábitant terram:
  15213 Psalmi	Psa	19	32	15	qui finxit sigillátim corda eórum; qui intélligit ómnia ópera eórum.
  15214 Psalmi	Psa	19	32	16	Non salvátur rex per multam virtútem, et gigas non salvábitur in multitúdine virtútis suæ.
  15215 Psalmi	Psa	19	32	17	Fallax equus ad salútem; in abundántia autem virtútis suæ non salvábitur.
  15216 Psalmi	Psa	19	32	18	Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdia ejus:
  15217 Psalmi	Psa	19	32	19	ut éruat a morte ánimas eórum, et alat eos in fame.
  15218 Psalmi	Psa	19	32	20	Ánima nostra sústinet Dóminum, quóniam adjútor et protéctor noster est.
  15219 Psalmi	Psa	19	32	21	Quia in eo lætábitur cor nostrum, et in nómine sancto ejus sperávimus.
  15220 Psalmi	Psa	19	32	22	Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.
  15221 Psalmi	Psa	19	33	1	[Davídi, cum immutávit vultum suum coram Achímelech, et dimísit eum, et ábiit.]
  15222 Psalmi	Psa	19	33	2	Benedícam Dóminum in omni témpore; semper laus ejus in ore meo.
  15223 Psalmi	Psa	19	33	3	In Dómino laudábitur ánima mea: áudiant mansuéti, et læténtur.
  15224 Psalmi	Psa	19	33	4	Magnificáte Dóminum mecum, et exaltémus nomen ejus in idípsum.
  15225 Psalmi	Psa	19	33	5	Exquisívi Dóminum, et exaudívit me; et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
  15226 Psalmi	Psa	19	33	6	Accédite ad eum, et illuminámini; et fácies vestræ non confundéntur.
  15227 Psalmi	Psa	19	33	7	Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum, et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvávit eum.
  15228 Psalmi	Psa	19	33	8	Immíttet ángelus Dómini in circúitu timéntium eum, et erípiet eos.
  15229 Psalmi	Psa	19	33	9	Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus; beátus vir qui sperat in eo.
  15230 Psalmi	Psa	19	33	10	Timéte Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam non est inópia timéntibus eum.
  15231 Psalmi	Psa	19	33	11	Dívites eguérunt, et esuriérunt; inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
  15232 Psalmi	Psa	19	33	12	Veníte, fílii; audíte me: timórem Dómini docébo vos.	b
  15233 Psalmi	Psa	19	33	13	Quis est homo qui vult vitam; díligit dies vidére bonos?
  15234 Psalmi	Psa	19	33	14	Próhibe linguam tuam a malo, et lábia tua ne loquántur dolum.
  15235 Psalmi	Psa	19	33	15	Divérte a malo, et fac bonum; inquíre pacem, et perséquere eam.
  15236 Psalmi	Psa	19	33	16	Óculi Dómini super justos, et aures ejus in preces eórum.
  15237 Psalmi	Psa	19	33	17	Vultus autem Dómini super faciéntes mala, ut perdat de terra memóriam eórum.
  15238 Psalmi	Psa	19	33	18	Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos; et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
  15239 Psalmi	Psa	19	33	19	Juxta est Dóminus iis qui tribuláto sunt corde, et húmiles spíritu salvábit.
  15240 Psalmi	Psa	19	33	20	Multæ tribulatiónes justórum; et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
  15241 Psalmi	Psa	19	33	21	Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur.
  15242 Psalmi	Psa	19	33	22	Mors peccatórum péssima; et qui odérunt justum delínquent.
  15243 Psalmi	Psa	19	33	23	Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum, et non delínquent omnes qui sperant in eo.	b
  15244 Psalmi	Psa	19	34	1	[Ipsi David.] Júdica, Dómine, nocéntes me; expúgna impugnántes me.
  15245 Psalmi	Psa	19	34	2	Apprehénde arma et scutum, et exsúrge in adjutórium mihi.
  15246 Psalmi	Psa	19	34	3	Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos qui persequúntur me; dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum.
  15247 Psalmi	Psa	19	34	4	Confundántur et revereántur quæréntes ánimam meam; avertántur retrórsum et confundántur cogitántes mihi mala.
  15248 Psalmi	Psa	19	34	5	Fiant tamquam pulvis ante fáciem venti, et ángelus Dómini coárctans eos.
  15249 Psalmi	Psa	19	34	6	Fiat via illórum ténebræ et lúbricum, et ángelus Dómini pérsequens eos.
  15250 Psalmi	Psa	19	34	7	Quóniam gratis abscondérunt mihi intéritum láquei sui; supervácue exprobravérunt ánimam meam.
  15251 Psalmi	Psa	19	34	8	Véniat illi láqueus quem ignórat, et cáptio quam abscóndit apprehéndat eum, et in láqueum cadat in ipsum.
  15252 Psalmi	Psa	19	34	9	Ánima autem mea exsultábit in Dómino, et delectábitur super salutári suo.
  15253 Psalmi	Psa	19	34	10	Ómnia ossa mea dicent: Dómine, quis símilis tibi? erípiens ínopem de manu fortiórum ejus; egénum et páuperem a diripiéntibus eum.
  15254 Psalmi	Psa	19	34	11	Surgéntes testes iníqui, quæ ignorábam interrogábant me.
  15255 Psalmi	Psa	19	34	12	Retribuébant mihi mala pro bonis, sterilitátem ánimæ meæ.
  15256 Psalmi	Psa	19	34	13	Ego autem, cum mihi molésti essent, induébar cilício; humiliábam in jejúnio ánimam meam, et orátio mea in sinu meo convertétur.
  15257 Psalmi	Psa	19	34	14	Quasi próximum et quasi fratrem nostrum sic complacébam; quasi lugens et contristátus sic humiliábar.
  15258 Psalmi	Psa	19	34	15	Et advérsum me lætáti sunt, et convenérunt; congregáta sunt super me flagélla, et ignorávi.
  15259 Psalmi	Psa	19	34	16	Dissipáti sunt, nec compúncti; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne; frenduérunt super me déntibus suis.
  15260 Psalmi	Psa	19	34	17	Dómine, quando respícies? Restítue ánimam meam a malignitáte eórum; a leónibus únicam meam.
  15261 Psalmi	Psa	19	34	18	Confitébor tibi in ecclésia magna; in pópulo gravi laudábo te.
  15262 Psalmi	Psa	19	34	19	Non supergáudeant mihi qui adversántur mihi iníque, qui odérunt me gratis, et ánnuunt óculis.
  15263 Psalmi	Psa	19	34	20	Quóniam mihi quidem pacífice loquebántur; et in iracúndia terræ loquéntes, dolos cogitábant.	b
  15264 Psalmi	Psa	19	34	21	Et dilatavérunt super me os suum; dixérunt: Euge, euge! vidérunt óculi nostri.
  15265 Psalmi	Psa	19	34	22	Vidísti, Dómine: ne síleas; Dómine, ne discédas a me.
  15266 Psalmi	Psa	19	34	23	Exsúrge et inténde judício meo, Deus meus; et Dóminus meus, in causam meam.
  15267 Psalmi	Psa	19	34	24	Júdica me secúndum justítiam tuam, Dómine Deus meus, et non supergáudeant mihi.
  15268 Psalmi	Psa	19	34	25	Non dicant in córdibus suis: Euge, euge, ánimæ nostræ; nec dicant: Devorávimus eum.
  15269 Psalmi	Psa	19	34	26	Erubéscant et revereántur simul qui gratulántur malis meis; induántur confusióne et reveréntia qui magna loquúntur super me.
  15270 Psalmi	Psa	19	34	27	Exsúltent et læténtur qui volunt justítiam meam; et dicant semper: Magnificétur Dóminus, qui volunt pacem servi ejus.
  15271 Psalmi	Psa	19	34	28	Et lingua mea meditábitur justítiam tuam; tota die laudem tuam.
  15272 Psalmi	Psa	19	35	1	[In finem. Servo Dómini ipsi David.]
  15273 Psalmi	Psa	19	35	2	Dixit injústus ut delínquat in semetípso: non est timor Dei ante óculos ejus.
  15274 Psalmi	Psa	19	35	3	Quóniam dolóse egit in conspéctu ejus, ut inveniátur iníquitas ejus ad ódium.
  15275 Psalmi	Psa	19	35	4	Verba oris ejus iníquitas, et dolus; nóluit intellígere ut bene ágeret.
  15276 Psalmi	Psa	19	35	5	Iniquitátem meditátus est in cubíli suo; ástitit omni viæ non bonæ: malítiam autem non odívit.
  15277 Psalmi	Psa	19	35	6	Dómine, in cælo misericórdia tua, et véritas tua usque ad nubes.	b
  15278 Psalmi	Psa	19	35	7	Justítia tua sicut montes Dei; judícia tua abýssus multa. Hómines et juménta salvábis, Dómine,
  15279 Psalmi	Psa	19	35	8	quemádmodum multiplicásti misericórdiam tuam, Deus. Fílii autem hóminum in tégmine alárum tuárum sperábunt.
  15280 Psalmi	Psa	19	35	9	Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, et torrénte voluptátis tuæ potábis eos:
  15281 Psalmi	Psa	19	35	10	quóniam apud te est fons vitæ, et in lúmine tuo vidébimus lumen.
  15282 Psalmi	Psa	19	35	11	Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te, et justítiam tuam his qui recto sunt corde.
  15283 Psalmi	Psa	19	35	12	Non véniat mihi pes supérbiæ, et manus peccatóris non móveat me.
  15284 Psalmi	Psa	19	35	13	Ibi cecidérunt qui operántur iniquitátem; expúlsi sunt, nec potuérunt stare.
  15285 Psalmi	Psa	19	36	1	[Psalmus ipsi David.] Noli æmulári in malignántibus, neque zeláveris faciéntes iniquitátem:
  15286 Psalmi	Psa	19	36	2	quóniam tamquam fœnum velóciter aréscent, et quemádmodum ólera herbárum cito décident.
  15287 Psalmi	Psa	19	36	3	Spera in Dómino, et fac bonitátem; et inhábita terram, et pascéris in divítiis ejus.
  15288 Psalmi	Psa	19	36	4	Delectáre in Dómino, et dabit tibi petitiónes cordis tui.
  15289 Psalmi	Psa	19	36	5	Revéla Dómino viam tuam, et spera in eo, et ipse fáciet.
  15290 Psalmi	Psa	19	36	6	Et edúcet quasi lumen justítiam tuam, et judícium tuum tamquam merídiem.
  15291 Psalmi	Psa	19	36	7	Súbditus esto Dómino, et ora eum. Noli æmulári in eo qui prosperátur in via sua; in hómine faciénte injustítias.
  15292 Psalmi	Psa	19	36	8	Désine ab ira, et derelínque furórem; noli æmulári ut malignéris.
  15293 Psalmi	Psa	19	36	9	Quóniam qui malignántur exterminabúntur; sustinéntes autem Dóminum, ipsi hæreditábunt terram.
  15294 Psalmi	Psa	19	36	10	Et adhuc pusíllum, et non erit peccátor; et quæres locum ejus, et non invénies.
  15295 Psalmi	Psa	19	36	11	Mansuéti autem hæreditábunt terram, et delectabúntur in multitúdine pacis.
  15296 Psalmi	Psa	19	36	12	Observábit peccátor justum, et stridébit super eum déntibus suis.	b
  15297 Psalmi	Psa	19	36	13	Dóminus autem irridébit eum, quóniam próspicit quod véniet dies ejus.
  15298 Psalmi	Psa	19	36	14	Gládium evaginavérunt peccatóres; intendérunt arcum suum: ut dejíciant páuperem et ínopem, ut trucídent rectos corde.
  15299 Psalmi	Psa	19	36	15	Gládius eórum intret in corda ipsórum, et arcus eórum confringátur.
  15300 Psalmi	Psa	19	36	16	Mélius est módicum justo, super divítias peccatórum multas:
  15301 Psalmi	Psa	19	36	17	quóniam bráchia peccatórum conteréntur: confírmat autem justos Dóminus.
  15302 Psalmi	Psa	19	36	18	Novit Dóminus dies immaculatórum, et hæréditas eórum in ætérnum erit.
  15303 Psalmi	Psa	19	36	19	Non confundéntur in témpore malo, et in diébus famis saturabúntur:
  15304 Psalmi	Psa	19	36	20	quia peccatóres períbunt. Inimíci vero Dómini mox ut honorificáti fúerint et exaltáti, deficiéntes quemádmodum fumus defícient.
  15305 Psalmi	Psa	19	36	21	Mutuábitur peccátor, et non solvet; justus autem miserétur et tríbuet:
  15306 Psalmi	Psa	19	36	22	quia benedicéntes ei hæreditábunt terram; maledicéntes autem ei disperíbunt.
  15307 Psalmi	Psa	19	36	23	Apud Dóminum gressus hóminis dirigéntur, et viam ejus volet.
  15308 Psalmi	Psa	19	36	24	Cum cecíderit, non collidétur, quia Dóminus suppónit manum suam.
  15309 Psalmi	Psa	19	36	25	Júnior fui, étenim sénui; et non vidi justum derelíctum, nec semen ejus quærens panem.
  15310 Psalmi	Psa	19	36	26	Tota die miserétur et cómmodat; et semen illíus in benedictióne erit.
  15311 Psalmi	Psa	19	36	27	Declína a malo, et fac bonum, et inhábita in sǽculum sǽculi:
  15312 Psalmi	Psa	19	36	28	quia Dóminus amat judícium, et non derelínquet sanctos suos: in ætérnum conservabúntur. Injústi puniéntur, et semen impiórum períbit.
  15313 Psalmi	Psa	19	36	29	Justi autem hæreditábunt terram, et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
  15314 Psalmi	Psa	19	36	30	Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.	b
  15315 Psalmi	Psa	19	36	31	Lex Dei ejus in corde ipsíus, et non supplantabúntur gressus ejus.
  15316 Psalmi	Psa	19	36	32	Consíderat peccátor justum, et quærit mortificáre eum.
  15317 Psalmi	Psa	19	36	33	Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus ejus, nec damnábit eum cum judicábitur illi.
  15318 Psalmi	Psa	19	36	34	Exspécta Dóminum, et custódi viam ejus, et exaltábit te ut hæreditáte cápias terram: cum períerint peccatóres, vidébis.
  15319 Psalmi	Psa	19	36	35	Vidi ímpium superexaltátum, et elevátum sicut cedros Líbani:
  15320 Psalmi	Psa	19	36	36	et transívi, et ecce non erat; et quæsívi eum, et non est invéntus locus ejus.
  15321 Psalmi	Psa	19	36	37	Custódi innocéntiam, et vide æquitátem, quóniam sunt relíquiæ hómini pacífico.
  15322 Psalmi	Psa	19	36	38	Injústi autem disperíbunt simul; relíquiæ impiórum interíbunt.
  15323 Psalmi	Psa	19	36	39	Salus autem justórum a Dómino; et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
  15324 Psalmi	Psa	19	36	40	Et adjuvábit eos Dóminus, et liberábit eos; et éruet eos a peccatóribus, et salvábit eos, quia speravérunt in eo.
  15325 Psalmi	Psa	19	37	1	[Psalmus David, in rememoratiónem de sábbato.]
  15326 Psalmi	Psa	19	37	2	Dómine, ne in furóre tuo árguas me, neque in ira tua corrípias me:
  15327 Psalmi	Psa	19	37	3	quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, et confirmásti super me manum tuam.
  15328 Psalmi	Psa	19	37	4	Non est sánitas in carne mea, a fácie iræ tuæ; non est pax óssibus meis, a fácie peccatórum meórum:
  15329 Psalmi	Psa	19	37	5	quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravátæ sunt super me.
  15330 Psalmi	Psa	19	37	6	Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, a fácie insipiéntiæ meæ.
  15331 Psalmi	Psa	19	37	7	Miser factus sum et curvátus sum usque in finem; tota die contristátus ingrediébar.
  15332 Psalmi	Psa	19	37	8	Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus, et non est sánitas in carne mea.
  15333 Psalmi	Psa	19	37	9	Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis; rugiébam a gémitu cordis mei.
  15334 Psalmi	Psa	19	37	10	Dómine, ante te omne desidérium meum, et gémitus meus a te non est abscónditus.
  15335 Psalmi	Psa	19	37	11	Cor meum conturbátum est; derelíquit me virtus mea, et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
  15336 Psalmi	Psa	19	37	12	Amíci mei et próximi mei advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt; et qui juxta me erant, de longe stetérunt: et vim faciébant qui quærébant ánimam meam.	b
  15337 Psalmi	Psa	19	37	13	Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes, et dolos tota die meditabántur.
  15338 Psalmi	Psa	19	37	14	Ego autem, tamquam surdus, non audiébam; et sicut mutus non apériens os suum.
  15339 Psalmi	Psa	19	37	15	Et factus sum sicut homo non áudiens, et non habens in ore suo redargutiónes.
  15340 Psalmi	Psa	19	37	16	Quóniam in te, Dómine, sperávi; tu exáudies me, Dómine Deus meus.
  15341 Psalmi	Psa	19	37	17	Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei; et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt.
  15342 Psalmi	Psa	19	37	18	Quóniam ego in flagélla parátus sum, et dolor meus in conspéctu meo semper.
  15343 Psalmi	Psa	19	37	19	Quóniam iniquitátem meam annuntiábo, et cogitábo pro peccáto meo.
  15344 Psalmi	Psa	19	37	20	Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
  15345 Psalmi	Psa	19	37	21	Qui retríbuunt mala pro bonis detrahébant mihi, quóniam sequébar bonitátem.
  15346 Psalmi	Psa	19	37	22	Ne derelínquas me, Dómine Deus meus; ne discésseris a me.
  15347 Psalmi	Psa	19	37	23	Inténde in adjutórium meum, Dómine Deus salútis meæ.
  15348 Psalmi	Psa	19	38	1	[In finem, ipsi Ídithun. Cánticum David.]
  15349 Psalmi	Psa	19	38	2	Dixi: Custódiam vias meas: ut non delínquam in lingua mea. Pósui ori meo custódiam, cum consísteret peccátor advérsum me.
  15350 Psalmi	Psa	19	38	3	Obmútui, et humiliátus sum, et sílui a bonis; et dolor meus renovátus est.
  15351 Psalmi	Psa	19	38	4	Concáluit cor meum intra me; et in meditatióne mea exardéscet ignis.
  15352 Psalmi	Psa	19	38	5	Locútus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Dómine, finem meum, et númerum diérum meórum quis est, ut sciam quid desit mihi.	b
  15353 Psalmi	Psa	19	38	6	Ecce mensurábiles posuísti dies meos, et substántia mea tamquam níhilum ante te. Verúmtamen univérsa vánitas, omnis homo vivens.
  15354 Psalmi	Psa	19	38	7	Verúmtamen in imágine pertránsit homo; sed et frustra conturbátur: thesaurízat, et ignórat cui congregábit ea.
  15355 Psalmi	Psa	19	38	8	Et nunc quæ est exspectátio mea: nonne Dóminus? et substántia mea apud te est.
  15356 Psalmi	Psa	19	38	9	Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me: oppróbrium insipiénti dedísti me.
  15357 Psalmi	Psa	19	38	10	Obmútui, et non apérui os meum, quóniam tu fecísti;
  15358 Psalmi	Psa	19	38	11	ámove a me plagas tuas.
  15359 Psalmi	Psa	19	38	12	A fortitúdine manus tuæ ego deféci in increpatiónibus: propter iniquitátem corripuísti hóminem. Et tabéscere fecísti sicut aráneam ánimam ejus: verúmtamen vane conturbátur omnis homo.
  15360 Psalmi	Psa	19	38	13	Exáudi oratiónem meam, Dómine, et deprecatiónem meam; áuribus pércipe lácrimas meas. Ne síleas, quóniam ádvena ego sum apud te, et peregrínus sicut omnes patres mei.
  15361 Psalmi	Psa	19	38	14	Remítte mihi, ut refrígerer priúsquam ábeam et ámplius non ero.
  15362 Psalmi	Psa	19	39	1	[In finem. Psalmus ipsi David.]
  15363 Psalmi	Psa	19	39	2	Exspéctans exspectávi Dóminum, et inténdit mihi.
  15364 Psalmi	Psa	19	39	3	Et exaudívit preces meas, et edúxit me de lacu misériæ et de luto fæcis. Et státuit super petram pedes meos, et diréxit gressus meos.
  15365 Psalmi	Psa	19	39	4	Et immísit in os meum cánticum novum, carmen Deo nostro. Vidébunt multi, et timébunt, et sperábunt in Dómino.
  15366 Psalmi	Psa	19	39	5	Beátus vir cujus est nomen Dómini spes ejus, et non respéxit in vanitátes et insánias falsas.
  15367 Psalmi	Psa	19	39	6	Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua; et cogitatiónibus tuis non est qui símilis sit tibi. Annuntiávi et locútus sum: multiplicáti sunt super númerum.
  15368 Psalmi	Psa	19	39	7	Sacrifícium et oblatiónem noluísti; aures autem perfecísti mihi. Holocáustum et pro peccáto non postulásti;
  15369 Psalmi	Psa	19	39	8	tunc dixi: Ecce vénio. In cápite libri scriptum est de me,
  15370 Psalmi	Psa	19	39	9	ut fácerem voluntátem tuam. Deus meus, vólui, et legem tuam in médio cordis mei.
  15371 Psalmi	Psa	19	39	10	Annuntiávi justítiam tuam in ecclésia magna; ecce lábia mea non prohibébo: Dómine, tu scisti.
  15372 Psalmi	Psa	19	39	11	Justítiam tuam non abscóndi in corde meo; veritátem tuam et salutáre tuum dixi; non abscóndi misericórdiam tuam et veritátem tuam a concílio multo.
  15373 Psalmi	Psa	19	39	12	Tu autem, Dómine, ne longe fácias miseratiónes tuas a me; misericórdia tua et véritas tua semper suscepérunt me.	b
  15374 Psalmi	Psa	19	39	13	Quóniam circumdedérunt me mala quorum non est númerus; comprehendérunt me iniquitátes meæ, et non pótui ut vidérem. Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei, et cor meum derelíquit me.
  15375 Psalmi	Psa	19	39	14	Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me; Dómine, ad adjuvándum me réspice.
  15376 Psalmi	Psa	19	39	15	Confundántur et revereántur simul, qui quǽrunt ánimam meam ut áuferant eam; convertántur retrórsum et revereántur, qui volunt mihi mala.
  15377 Psalmi	Psa	19	39	16	Ferant conféstim confusiónem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge!
  15378 Psalmi	Psa	19	39	17	Exsúltent et læténtur super te omnes quæréntes te; et dicant semper: Magnificétur Dóminus, qui díligunt salutáre tuum.
  15379 Psalmi	Psa	19	39	18	Ego autem mendícus sum et pauper; Dóminus sollícitus est mei. Adjútor meus et protéctor meus tu es; Deus meus, ne tardáveris.
  15380 Psalmi	Psa	19	40	1	[In finem. Psalmus ipsi David.]
  15381 Psalmi	Psa	19	40	2	Beátus qui intélligit super egénum et páuperem: in die mala liberábit eum Dóminus.
  15382 Psalmi	Psa	19	40	3	Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra, et non tradat eum in ánimam inimicórum ejus.
  15383 Psalmi	Psa	19	40	4	Dóminus opem ferat illi super lectum dolóris ejus; univérsum stratum ejus versásti in infirmitáte ejus.
  15384 Psalmi	Psa	19	40	5	Ego dixi: Dómine, miserére mei; sana ánimam meam, quia peccávi tibi.	b
  15385 Psalmi	Psa	19	40	6	Inimíci mei dixérunt mala mihi: Quando moriétur, et períbit nomen ejus?
  15386 Psalmi	Psa	19	40	7	Et si ingrediebátur ut vidéret, vana loquebátur; cor ejus congregávit iniquitátem sibi. Egrediebátur foras et loquebátur.
  15387 Psalmi	Psa	19	40	8	In idípsum advérsum me susurrábant omnes inimíci mei; advérsum me cogitábant mala mihi.
  15388 Psalmi	Psa	19	40	9	Verbum iníquum constituérunt advérsum me: Numquid qui dormit non adjíciet ut resúrgat?
  15389 Psalmi	Psa	19	40	10	Étenim homo pacis meæ in quo sperávi, qui edébat panes meos, magnificávit super me supplantatiónem.
  15390 Psalmi	Psa	19	40	11	Tu autem, Dómine, miserére mei, et resúscita me; et retríbuam eis.
  15391 Psalmi	Psa	19	40	12	In hoc cognóvi quóniam voluísti me, quóniam non gaudébit inimícus meus super me.
  15392 Psalmi	Psa	19	40	13	Me autem propter innocéntiam suscepísti; et confirmásti me in conspéctu tuo in ætérnum.
  15393 Psalmi	Psa	19	40	14	Benedíctus Dóminus Deus Ísraël a sǽculo et usque in sǽculum. Fiat, fiat.	b
  15394 Psalmi	Psa	19	41	1	[In finem. Intelléctus fíliis Core.]
  15395 Psalmi	Psa	19	41	2	Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
  15396 Psalmi	Psa	19	41	3	Sitívit ánima mea ad Deum fortem, vivum; quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei?
  15397 Psalmi	Psa	19	41	4	Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte, dum dícitur mihi quotídie: Ubi est Deus tuus?
  15398 Psalmi	Psa	19	41	5	Hæc recordátus sum, et effúdi in me ánimam meam, quóniam transíbo in locum tabernáculi admirábilis, usque ad domum Dei, in voce exsultatiónis et confessiónis, sonus epulántis.
  15399 Psalmi	Psa	19	41	6	Quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me? Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, salutáre vultus mei,
  15400 Psalmi	Psa	19	41	7a	et Deus meus.
  15401 Psalmi	Psa	19	41	7b	Ad meípsum ánima mea conturbáta est: proptérea memor ero tui de terra Jordánis et Hermóniim a monte módico.	b
  15402 Psalmi	Psa	19	41	8	Abýssus abýssum ínvocat, in voce cataractárum tuárum; ómnia excélsa tua, et fluctus tui super me transiérunt.
  15403 Psalmi	Psa	19	41	9	In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, et nocte cánticum ejus; apud me orátio Deo vitæ meæ.
  15404 Psalmi	Psa	19	41	10	Dicam Deo: Suscéptor meus es; quare oblítus es mei? et quare contristátus incédo, dum afflígit me inimícus?
  15405 Psalmi	Psa	19	41	11	Dum confringúntur ossa mea, exprobravérunt mihi qui tríbulant me inimíci mei, dum dicunt mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus?
  15406 Psalmi	Psa	19	41	12	Quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me? Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, salutáre vultus mei, et Deus meus.
  15407 Psalmi	Psa	19	42	1	[Psalmus David.] Júdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta: ab hómine iníquo et dolóso érue me.
  15408 Psalmi	Psa	19	42	2	Quia tu es, Deus, fortitúdo mea: quare me repulísti? et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus?
  15409 Psalmi	Psa	19	42	3	Emítte lucem tuam et veritátem tuam: ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum, et in tabernácula tua.
  15410 Psalmi	Psa	19	42	4	Et introíbo ad altáre Dei, ad Deum qui lætíficat juventútem meam. Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus.
  15411 Psalmi	Psa	19	42	5	Quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me? Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, salutáre vultus mei, et Deus meus.
  15412 Psalmi	Psa	19	43	1	[In finem. Fíliis Core ad intelléctum.]
  15413 Psalmi	Psa	19	43	2	Deus, áuribus nostris audívimus, patres nostri annuntiavérunt nobis, opus quod operátus es in diébus eórum, et in diébus antíquis.
  15414 Psalmi	Psa	19	43	3	Manus tua gentes dispérdidit, et plantásti eos; afflixísti pópulos, et expulísti eos.
  15415 Psalmi	Psa	19	43	4	Nec enim in gládio suo possedérunt terram, et bráchium eórum non salvávit eos: sed déxtera tua et bráchium tuum, et illuminátio vultus tui, quóniam complacuísti in eis.
  15416 Psalmi	Psa	19	43	5	Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salútes Jacob.
  15417 Psalmi	Psa	19	43	6	In te inimícos nostros ventilábimus cornu, et in nómine tuo spernémus insurgéntes in nobis.
  15418 Psalmi	Psa	19	43	7	Non enim in arcu meo sperábo, et gládius meus non salvábit me:
  15419 Psalmi	Psa	19	43	8	salvásti enim nos de affligéntibus nos, et odiéntes nos confudísti.
  15420 Psalmi	Psa	19	43	9	In Deo laudábimur tota die, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
  15421 Psalmi	Psa	19	43	10	Nunc autem repulísti et confudísti nos, et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris.	b
  15422 Psalmi	Psa	19	43	11	Avertísti nos retrórsum post inimícos nostros, et qui odérunt nos diripiébant sibi.
  15423 Psalmi	Psa	19	43	12	Dedísti nos tamquam oves escárum, et in géntibus dispersísti nos.
  15424 Psalmi	Psa	19	43	13	Vendidísti pópulum tuum sine prétio, et non fuit multitúdo in commutatiónibus eórum.
  15425 Psalmi	Psa	19	43	14	Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris; subsannatiónem et derísum his qui sunt in circúitu nostro.
  15426 Psalmi	Psa	19	43	15	Posuísti nos in similitúdinem géntibus; commotiónem cápitis in pópulis.
  15427 Psalmi	Psa	19	43	16	Tota die verecúndia mea contra me est, et confúsio faciéi meæ coopéruit me:
  15428 Psalmi	Psa	19	43	17	a voce exprobrántis et obloquéntis, a fácie inimíci et persequéntis.
  15429 Psalmi	Psa	19	43	18	Hæc ómnia venérunt super nos; nec oblíti sumus te, et iníque non égimus in testaménto tuo.	b
  15430 Psalmi	Psa	19	43	19	Et non recéssit retro cor nostrum; et declinásti sémitas nostras a via tua:
  15431 Psalmi	Psa	19	43	20	quóniam humiliásti nos in loco afflictiónis, et coopéruit nos umbra mortis.
  15432 Psalmi	Psa	19	43	21	Si oblíti sumus nomen Dei nostri, et si expándimus manus nostras ad deum aliénum,
  15433 Psalmi	Psa	19	43	22	nonne Deus requíret ista? ipse enim novit abscóndita cordis. Quóniam propter te mortificámur tota die; æstimáti sumus sicut oves occisiónis.
  15434 Psalmi	Psa	19	43	23	Exsúrge; quare obdórmis, Dómine? exsúrge, et ne repéllas in finem.
  15435 Psalmi	Psa	19	43	24	Quare fáciem tuam avértis? oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
  15436 Psalmi	Psa	19	43	25	Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra; conglutinátus est in terra venter noster.
  15437 Psalmi	Psa	19	43	26	Exsúrge, Dómine, ádjuva nos, et rédime nos propter nomen tuum.
  15438 Psalmi	Psa	19	44	1	[In finem, pro iis qui commutabúntur. Fíliis Core, ad intelléctum. Cánticum pro dilécto.]
  15439 Psalmi	Psa	19	44	2	Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea regi. Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis.
  15440 Psalmi	Psa	19	44	3	Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
  15441 Psalmi	Psa	19	44	4	Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime.
  15442 Psalmi	Psa	19	44	5	Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna, propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam; et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
  15443 Psalmi	Psa	19	44	6	Sagíttæ tuæ acútæ: pópuli sub te cadent, in corda inimicórum regis.
  15444 Psalmi	Psa	19	44	7	Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; virga directiónis virga regni tui.
  15445 Psalmi	Psa	19	44	8	Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem; proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ, præ consórtibus tuis.
  15446 Psalmi	Psa	19	44	9	Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis; ex quibus delectavérunt te
  15447 Psalmi	Psa	19	44	10	fíliæ regum in honóre tuo. Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.
  15448 Psalmi	Psa	19	44	11	Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam; et oblivíscere pópulum tuum, et domum patris tui.
  15449 Psalmi	Psa	19	44	12	Et concupíscet rex decórem tuum, quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
  15450 Psalmi	Psa	19	44	13	Et fíliæ Tyri in munéribus vultum tuum deprecabúntur; omnes dívites plebis.
  15451 Psalmi	Psa	19	44	14	Omnis glória ejus fíliæ regis ab intus, in fímbriis áureis,
  15452 Psalmi	Psa	19	44	15	circumamícta varietátibus. Adducéntur regi vírgines post eam; próximæ ejus afferéntur tibi.
  15453 Psalmi	Psa	19	44	16	Afferéntur in lætítia et exsultatióne; adducéntur in templum regis.
  15454 Psalmi	Psa	19	44	17	Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii; constítues eos príncipes super omnem terram.
  15455 Psalmi	Psa	19	44	18	Mémores erunt nóminis tui in omni generatióne et generatiónem: proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
  15456 Psalmi	Psa	19	45	1	[In finem, fíliis Core, pro arcánis. Psalmus.]
  15457 Psalmi	Psa	19	45	2	Deus noster refúgium et virtus; adjútor in tribulatiónibus quæ invenérunt nos nimis.
  15458 Psalmi	Psa	19	45	3	Proptérea non timébimus dum turbábitur terra, et transferéntur montes in cor maris.
  15459 Psalmi	Psa	19	45	4	Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum; conturbáti sunt montes in fortitúdine ejus.
  15460 Psalmi	Psa	19	45	5	Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.	b
  15461 Psalmi	Psa	19	45	6	Deus in médio ejus, non commovébitur; adjuvábit eam Deus mane dilúculo.
  15462 Psalmi	Psa	19	45	7	Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
  15463 Psalmi	Psa	19	45	8	Dóminus virtútum nobíscum; suscéptor noster Deus Jacob.
  15464 Psalmi	Psa	19	45	9	Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram,
  15465 Psalmi	Psa	19	45	10	áuferens bella usque ad finem terræ. Arcum cónteret, et confrínget arma, et scuta combúret igni.
  15466 Psalmi	Psa	19	45	11	Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus; exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
  15467 Psalmi	Psa	19	45	12	Dóminus virtútum nobíscum; suscéptor noster Deus Jacob.
  15468 Psalmi	Psa	19	46	1	[In finem, pro fíliis Core. Psalmus.]
  15469 Psalmi	Psa	19	46	2	Omnes gentes, pláudite mánibus; jubiláte Deo in voce exsultatiónis:
  15470 Psalmi	Psa	19	46	3	quóniam Dóminus excélsus, terríbilis, rex magnus super omnem terram.
  15471 Psalmi	Psa	19	46	4	Subjécit pópulos nobis, et gentes sub pédibus nostris.
  15472 Psalmi	Psa	19	46	5	Elégit nobis hæreditátem suam; spéciem Jacob quam diléxit.
  15473 Psalmi	Psa	19	46	6	Ascéndit Deus in júbilo, et Dóminus in voce tubæ.
  15474 Psalmi	Psa	19	46	7	Psállite Deo nostro, psállite; psállite regi nostro, psállite:
  15475 Psalmi	Psa	19	46	8	quóniam rex omnis terræ Deus, psállite sapiénter.
  15476 Psalmi	Psa	19	46	9	Regnábit Deus super gentes; Deus sedet super sedem sanctam suam.
  15477 Psalmi	Psa	19	46	10	Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham, quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
  15478 Psalmi	Psa	19	47	1	[Psalmus cántici. Fíliis Core, secúnda sábbati.]
  15479 Psalmi	Psa	19	47	2	Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.
  15480 Psalmi	Psa	19	47	3	Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion; látera aquilónis, cívitas regis magni.
  15481 Psalmi	Psa	19	47	4	Deus in dómibus ejus cognoscétur cum suscípiet eam.
  15482 Psalmi	Psa	19	47	5	Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt; convenérunt in unum.
  15483 Psalmi	Psa	19	47	6	Ipsi vidéntes, sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt.
  15484 Psalmi	Psa	19	47	7	Tremor apprehéndit eos; ibi dolóres ut parturiéntis:
  15485 Psalmi	Psa	19	47	8	in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
  15486 Psalmi	Psa	19	47	9	Sicut audívimus, sic vídimus, in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: Deus fundávit eam in ætérnum.
  15487 Psalmi	Psa	19	47	10	Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui.
  15488 Psalmi	Psa	19	47	11	Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; justítia plena est déxtera tua.
  15489 Psalmi	Psa	19	47	12	Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Judæ, propter judícia tua, Dómine.
  15490 Psalmi	Psa	19	47	13	Circúmdate Sion, et complectímini eam; narráte in túrribus ejus.
  15491 Psalmi	Psa	19	47	14	Pónite corda vestra in virtúte ejus, et distribúite domos ejus, ut enarrétis in progénie áltera.
  15492 Psalmi	Psa	19	47	15	Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: ipse reget nos in sǽcula.
  15493 Psalmi	Psa	19	48	1	[In finem, fíliis Core. Psalmus.]
  15494 Psalmi	Psa	19	48	2	Audíte hæc, omnes gentes; áuribus percípite, omnes qui habitátis orbem:
  15495 Psalmi	Psa	19	48	3	quique terrígenæ et fílii hóminum, simul in unum dives et pauper.
  15496 Psalmi	Psa	19	48	4	Os meum loquétur sapiéntiam, et meditátio cordis mei prudéntiam.
  15497 Psalmi	Psa	19	48	5	Inclinábo in parábolam aurem meam; apériam in psaltério propositiónem meam.
  15498 Psalmi	Psa	19	48	6	Cur timébo in die mala? iníquitas calcánei mei circúmdabit me.	b
  15499 Psalmi	Psa	19	48	7	Qui confídunt in virtúte sua, et in multitúdine divitiárum suárum, gloriántur.
  15500 Psalmi	Psa	19	48	8	Frater non rédimit, rédimet homo: non dabit Deo placatiónem suam,
  15501 Psalmi	Psa	19	48	9	et prétium redemptiónis ánimæ suæ. Et laborábit in ætérnum;
  15502 Psalmi	Psa	19	48	10	et vivet adhuc in finem.
  15503 Psalmi	Psa	19	48	11	Non vidébit intéritum, cum víderit sapiéntes moriéntes: simul insípiens et stultus períbunt. Et relínquent aliénis divítias suas,
  15504 Psalmi	Psa	19	48	12	et sepúlchra eórum domus illórum in ætérnum; tabernácula eórum in progénie et progénie: vocavérunt nómina sua in terris suis.
  15505 Psalmi	Psa	19	48	13	Et homo, cum in honóre esset, non intelléxit. Comparátus est juméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
  15506 Psalmi	Psa	19	48	14	Hæc via illórum scándalum ipsis; et póstea in ore suo complacébunt.	b
  15507 Psalmi	Psa	19	48	15	Sicut oves in inférno pósiti sunt: mors depáscet eos. Et dominabúntur eórum justi in matutíno; et auxílium eórum veteráscet in inférno a glória eórum.
  15508 Psalmi	Psa	19	48	16	Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam de manu ínferi, cum accéperit me.
  15509 Psalmi	Psa	19	48	17	Ne timúeris cum dives factus fúerit homo, et cum multiplicáta fúerit glória domus ejus:
  15510 Psalmi	Psa	19	48	18	quóniam, cum interíerit, non sumet ómnia, neque descéndet cum eo glória ejus.
  15511 Psalmi	Psa	19	48	19	Quia ánima ejus in vita ipsíus benedicétur; confitébitur tibi cum beneféceris ei.
  15512 Psalmi	Psa	19	48	20	Introíbit usque in progénies patrum suórum; et usque in ætérnum non vidébit lumen.
  15513 Psalmi	Psa	19	48	21	Homo, cum in honóre esset, non intelléxit. Comparátus est juméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
  15514 Psalmi	Psa	19	49	1	[Psalmus Asaph.] Deus deórum Dóminus locútus est, et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
  15515 Psalmi	Psa	19	49	2	Ex Sion spécies decóris ejus:
  15516 Psalmi	Psa	19	49	3	Deus maniféste véniet; Deus noster, et non silébit. Ignis in conspéctu ejus exardéscet; et in circúitu ejus tempéstas válida.
  15517 Psalmi	Psa	19	49	4	Advocábit cælum desúrsum, et terram, discérnere pópulum suum.
  15518 Psalmi	Psa	19	49	5	Congregáte illi sanctos ejus, qui órdinant testaméntum ejus super sacrifícia.
  15519 Psalmi	Psa	19	49	6	Et annuntiábunt cæli justítiam ejus, quóniam Deus judex est.
  15520 Psalmi	Psa	19	49	7	Audi, pópulus meus, et loquar; Ísraël, et testificábor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.	b
  15521 Psalmi	Psa	19	49	8	Non in sacrifíciis tuis árguam te; holocáusta autem tua in conspéctu meo sunt semper.
  15522 Psalmi	Psa	19	49	9	Non accípiam de domo tua vítulos, neque de grégibus tuis hircos:
  15523 Psalmi	Psa	19	49	10	quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, juménta in móntibus, et boves.
  15524 Psalmi	Psa	19	49	11	Cognóvi ómnia volatília cæli, et pulchritúdo agri mecum est.
  15525 Psalmi	Psa	19	49	12	Si esuríero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitúdo ejus.
  15526 Psalmi	Psa	19	49	13	Numquid manducábo carnes taurórum? aut sánguinem hircórum potábo?
  15527 Psalmi	Psa	19	49	14	Ímmola Deo sacrifícium laudis, et redde Altíssimo vota tua.
  15528 Psalmi	Psa	19	49	15	Et ínvoca me in die tribulatiónis: éruam te, et honorificábis me.
  15529 Psalmi	Psa	19	49	16	Peccatóri autem dixit Deus: Quare tu enárras justítias meas? et assúmis testaméntum meum per os tuum?	b
  15530 Psalmi	Psa	19	49	17	Tu vero odísti disciplínam, et projecísti sermónes meos retrórsum.
  15531 Psalmi	Psa	19	49	18	Si vidébas furem, currébas cum eo; et cum adúlteris portiónem tuam ponébas.
  15532 Psalmi	Psa	19	49	19	Os tuum abundávit malítia, et lingua tua concinnábat dolos.
  15533 Psalmi	Psa	19	49	20	Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris, et advérsus fílium matris tuæ ponébas scándalum.
  15534 Psalmi	Psa	19	49	21	Hæc fecísti, et tácui. Existimásti iníque quod ero tui símilis: árguam te, et státuam contra fáciem tuam.
  15535 Psalmi	Psa	19	49	22	Intellígite hæc, qui obliviscímini Deum, nequándo rápiat, et non sit qui erípiat.
  15536 Psalmi	Psa	19	49	23	Sacrifícium laudis honorificábit me, et illic iter quo osténdam illi salutáre Dei.
  15537 Psalmi	Psa	19	50	1	[In finem. Psalmus David, cum venit ad eum Nathan prophéta, quando intrávit ad Bethsabée.]
  15538 Psalmi	Psa	19	50	3	Miserére mei, Deus, secúndum magnam misericórdiam tuam; et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, dele iniquitátem meam.
  15539 Psalmi	Psa	19	50	4	Ámplius lava me ab iniquitáte mea, et a peccáto meo munda me.
  15540 Psalmi	Psa	19	50	5	Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, et peccátum meum contra me est semper.
  15541 Psalmi	Psa	19	50	6	Tibi soli peccávi, et malum coram te feci; ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.
  15542 Psalmi	Psa	19	50	7	Ecce enim in iniquitátibus concéptus sum, et in peccátis concépit me mater mea.
  15543 Psalmi	Psa	19	50	8	Ecce enim veritátem dilexísti; incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
  15544 Psalmi	Psa	19	50	9	Aspérges me hyssópo, et mundábor; lavábis me, et super nivem dealbábor.
  15545 Psalmi	Psa	19	50	10	Audítui meo dabis gáudium et lætítiam, et exsultábunt ossa humiliáta.
  15546 Psalmi	Psa	19	50	11	Avérte fáciem tuam a peccátis meis, et omnes iniquitátes meas dele.	b
  15547 Psalmi	Psa	19	50	12	Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
  15548 Psalmi	Psa	19	50	13	Ne projícias me a fácie tua, et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
  15549 Psalmi	Psa	19	50	14	Redde mihi lætítiam salutáris tui, et spíritu principáli confírma me.
  15550 Psalmi	Psa	19	50	15	Docébo iníquos vias tuas, et ímpii ad te converténtur.
  15551 Psalmi	Psa	19	50	16	Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, et exsultábit lingua mea justítiam tuam.
  15552 Psalmi	Psa	19	50	17	Dómine, lábia mea apéries, et os meum annuntiábit laudem tuam.
  15553 Psalmi	Psa	19	50	18	Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique; holocáustis non delectáberis.
  15554 Psalmi	Psa	19	50	19	Sacrifícium Deo spíritus contribulátus; cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
  15555 Psalmi	Psa	19	50	20	Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, ut ædificéntur muri Jerúsalem.
  15556 Psalmi	Psa	19	50	21	Tunc acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes et holocáusta; tunc impónent super altáre tuum vítulos.
  15557 Psalmi	Psa	19	51	1	[In finem. Intelléctus David, cum venit Doëg Idumǽus, et nuntiávit Sauli: Venit David in domum Achímelech.]
  15558 Psalmi	Psa	19	51	3	Quid gloriáris in malítia, qui potens es in iniquitáte?
  15559 Psalmi	Psa	19	51	4	Tota die injustítiam cogitávit lingua tua; sicut novácula acúta fecísti dolum.
  15560 Psalmi	Psa	19	51	5	Dilexísti malítiam super benignitátem; iniquitátem magis quam loqui æquitátem.
  15561 Psalmi	Psa	19	51	6	Dilexísti ómnia verba præcipitatiónis; lingua dolósa.
  15562 Psalmi	Psa	19	51	7	Proptérea Deus déstruet te in finem; evéllet te, et emigrábit te de tabernáculo tuo, et radícem tuam de terra vivéntium.
  15563 Psalmi	Psa	19	51	8	Vidébunt justi, et timébunt; et super eum ridébunt, et dicent:
  15564 Psalmi	Psa	19	51	9	Ecce homo qui non pósuit Deum adjutórem suum; sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum, et præváluit in vanitáte sua.
  15565 Psalmi	Psa	19	51	10	Ego autem, sicut olíva fructífera in domo Dei; sperávi in misericórdia Dei, in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
  15566 Psalmi	Psa	19	51	11	Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est in conspéctu sanctórum tuórum.
  15567 Psalmi	Psa	19	52	1	[In finem, pro Máëleth intelligéntiæ David.] Dixit insípiens in corde suo: Non est Deus.
  15568 Psalmi	Psa	19	52	2	Corrúpti sunt, et abominábiles facti sunt in iniquitátibus; non est qui fáciat bonum.
  15569 Psalmi	Psa	19	52	3	Deus de cælo prospéxit super fílios hóminum, ut vídeat si est intélligens, aut requírens Deum.
  15570 Psalmi	Psa	19	52	4	Omnes declinavérunt; simul inútiles facti sunt: non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
  15571 Psalmi	Psa	19	52	5	Nonne scient omnes qui operántur iniquitátem, qui dévorant plebem meam ut cibum panis?
  15572 Psalmi	Psa	19	52	6	Deum non invocavérunt; illic trepidavérunt timóre, ubi non erat timor. Quóniam Deus dissipávit ossa eórum qui homínibus placent: confúsi sunt, quóniam Deus sprevit eos.
  15573 Psalmi	Psa	19	52	7	Quis dabit ex Sion salutáre Ísraël? cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, exsultábit Jacob, et lætábitur Ísraël.
  15574 Psalmi	Psa	19	53	1	[In finem, in carmínibus. Intelléctus David, cum veníssent Ziphǽi, et dixíssent ad Saul: Nonne David abscónditus est apud nos?]
  15575 Psalmi	Psa	19	53	3	Deus, in nómine tuo salvum me fac, et in virtúte tua júdica me.
  15576 Psalmi	Psa	19	53	4	Deus, exáudi oratiónem meam; áuribus pércipe verba oris mei.
  15577 Psalmi	Psa	19	53	5	Quóniam aliéni insurrexérunt advérsum me, et fortes quæsiérunt ánimam meam, et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.
  15578 Psalmi	Psa	19	53	6	Ecce enim Deus ádjuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
  15579 Psalmi	Psa	19	53	7	Avérte mala inimícis meis; et in veritáte tua dispérde illos.
  15580 Psalmi	Psa	19	53	8	Voluntárie sacrificábo tibi, et confitébor nómini tuo, Dómine, quóniam bonum est.
  15581 Psalmi	Psa	19	53	9	Quóniam ex omni tribulatióne eripuísti me, et super inimícos meos despéxit óculus meus.
  15582 Psalmi	Psa	19	54	1	[In finem, in carmínibus. Intelléctus David.]
  15583 Psalmi	Psa	19	54	2	Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam:
  15584 Psalmi	Psa	19	54	3	inténde mihi, et exáudi me. Contristátus sum in exercitatióne mea, et conturbátus sum
  15585 Psalmi	Psa	19	54	4	a voce inimíci, et a tribulatióne peccatóris. Quóniam declinavérunt in me iniquitátes, et in ira molésti erant mihi.
  15586 Psalmi	Psa	19	54	5	Cor meum conturbátum est in me, et formído mortis cécidit super me.
  15587 Psalmi	Psa	19	54	6	Timor et tremor venérunt super me, et contexérunt me ténebræ.
  15588 Psalmi	Psa	19	54	7	Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, et volábo, et requiéscam?
  15589 Psalmi	Psa	19	54	8	Ecce elongávi fúgiens, et mansi in solitúdine.
  15590 Psalmi	Psa	19	54	9	Exspectábam eum qui salvum me fecit a pusillanimitáte spíritus, et tempestáte.
  15591 Psalmi	Psa	19	54	10	Præcípita, Dómine; dívide linguas eórum: quóniam vidi iniquitátem et contradictiónem in civitáte.	b
  15592 Psalmi	Psa	19	54	11	Die ac nocte circúmdabit eam super muros ejus iníquitas; et labor in médio ejus,
  15593 Psalmi	Psa	19	54	12	et injustítia: et non defécit de platéis ejus usúra et dolus.
  15594 Psalmi	Psa	19	54	13	Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, sustinuíssem útique. Et si is qui óderat me super me magna locútus fuísset, abscondíssem me fórsitan ab eo.
  15595 Psalmi	Psa	19	54	14	Tu vero homo unánimis, dux meus, et notus meus:
  15596 Psalmi	Psa	19	54	15	qui simul mecum dulces capiébas cibos; in domo Dei ambulávimus cum consénsu.
  15597 Psalmi	Psa	19	54	16	Véniat mors super illos, et descéndant in inférnum vivéntes: quóniam nequítiæ in habitáculis eórum, in médio eórum.
  15598 Psalmi	Psa	19	54	17	Ego autem ad Deum clamávi, et Dóminus salvábit me.	b
  15599 Psalmi	Psa	19	54	18	Véspere, et mane, et merídie, narrábo, et annuntiábo; et exáudiet vocem meam.
  15600 Psalmi	Psa	19	54	19	Rédimet in pace ánimam meam ab his qui appropínquant mihi: quóniam inter multos erant mecum.
  15601 Psalmi	Psa	19	54	20	Exáudiet Deus, et humiliábit illos, qui est ante sǽcula. Non enim est illis commutátio, et non timuérunt Deum.
  15602 Psalmi	Psa	19	54	21	Exténdit manum suam in retribuéndo; contaminavérunt testaméntum ejus:
  15603 Psalmi	Psa	19	54	22	divísi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquávit cor illíus. Mollíti sunt sermónes ejus super óleum; et ipsi sunt jácula.
  15604 Psalmi	Psa	19	54	23	Jacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet; non dabit in ætérnum fluctuatiónem justo.	b
  15605 Psalmi	Psa	19	54	24	Tu vero, Deus, dedúces eos in púteum intéritus. Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; ego autem sperábo in te, Dómine.
  15606 Psalmi	Psa	19	55	1	[In finem, pro pópulo qui a sanctis longe factus est. David in títuli inscriptiónem, cum tenuérunt eum Allophýli in Geth.]
  15607 Psalmi	Psa	19	55	2	Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo; tota die impúgnans, tribulávit me.
  15608 Psalmi	Psa	19	55	3	Conculcavérunt me inimíci mei tota die, quóniam multi bellántes advérsum me.
  15609 Psalmi	Psa	19	55	4	Ab altitúdine diéi timébo: ego vero in te sperábo.
  15610 Psalmi	Psa	19	55	5	In Deo laudábo sermónes meos; in Deo sperávi: non timébo quid fáciat mihi caro.
  15611 Psalmi	Psa	19	55	6	Tota die verba mea execrabántur; advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum.
  15612 Psalmi	Psa	19	55	7	Inhabitábunt, et abscóndent; ipsi calcáneum meum observábunt. Sicut sustinuérunt ánimam meam,
  15613 Psalmi	Psa	19	55	8	pro níhilo salvos fácies illos; in ira pópulos confrínges.
  15614 Psalmi	Psa	19	55	9	Deus, vitam meam annuntiávi tibi; posuísti lácrimas meas in conspéctu tuo, sicut et in promissióne tua:
  15615 Psalmi	Psa	19	55	10	tunc converténtur inimíci mei retrórsum. In quacúmque die invocávero te, ecce cognóvi quóniam Deus meus es.
  15616 Psalmi	Psa	19	55	11	In Deo laudábo verbum; in Dómino laudábo sermónem. In Deo sperávi: non timébo quid fáciat mihi homo.
  15617 Psalmi	Psa	19	55	12	In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudatiónes tibi:
  15618 Psalmi	Psa	19	55	13	quóniam eripuísti ánimam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut pláceam coram Deo in lúmine vivéntium.
  15619 Psalmi	Psa	19	56	1	[In finem, ne dispérdas. David in títuli inscriptiónem, cum fúgeret a fácie Saul in spelúncam.]
  15620 Psalmi	Psa	19	56	2	Miserére mei, Deus, miserére mei, quóniam in te confídit ánima mea. Et in umbra alárum tuárum sperábo, donec tránseat iníquitas.
  15621 Psalmi	Psa	19	56	3	Clamábo ad Deum altíssimum, Deum qui benefécit mihi.
  15622 Psalmi	Psa	19	56	4	Misit de cælo, et liberávit me; dedit in oppróbrium conculcántes me. Misit Deus misericórdiam suam et veritátem suam,
  15623 Psalmi	Psa	19	56	5	et erípuit ánimam meam de médio catulórum leónum. Dormívi conturbátus. Fílii hóminum dentes eórum arma et sagíttæ, et lingua eórum gládius acútus.
  15624 Psalmi	Psa	19	56	6	Exaltáre super cælos, Deus, et in omnem terram glória tua.
  15625 Psalmi	Psa	19	56	7	Láqueum paravérunt pédibus meis, et incurvavérunt ánimam meam. Fodérunt ante fáciem meam fóveam, et incidérunt in eam.
  15626 Psalmi	Psa	19	56	8	Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum; cantábo, et psalmum dicam.
  15627 Psalmi	Psa	19	56	9	Exsúrge, glória mea; exsúrge, psaltérium et cíthara: exsúrgam dilúculo.
  15628 Psalmi	Psa	19	56	10	Confitébor tibi in pópulis, Dómine, et psalmum dicam tibi in géntibus:
  15629 Psalmi	Psa	19	56	11	quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua, et usque ad nubes véritas tua.
  15630 Psalmi	Psa	19	56	12	Exaltáre super cælos, Deus, et super omnem terram glória tua.
  15631 Psalmi	Psa	19	57	1	[In finem, ne dispérdas. David in títuli inscriptiónem.]
  15632 Psalmi	Psa	19	57	2	Si vere útique justítiam loquímini, recta judicáte, fílii hóminum.
  15633 Psalmi	Psa	19	57	3	Étenim in corde iniquitátes operámini; in terra injustítias manus vestræ concínnant.
  15634 Psalmi	Psa	19	57	4	Alienáti sunt peccatóres a vulva; erravérunt ab útero: locúti sunt falsa.
  15635 Psalmi	Psa	19	57	5	Furor illis secúndum similitúdinem serpéntis, sicut áspidis surdæ et obturántis aures suas,
  15636 Psalmi	Psa	19	57	6	quæ non exáudiet vocem incantántium, et venéfici incantántis sapiénter.
  15637 Psalmi	Psa	19	57	7	Deus cónteret dentes eórum in ore ipsórum; molas leónum confrínget Dóminus.
  15638 Psalmi	Psa	19	57	8	Ad níhilum devénient tamquam aqua decúrrens; inténdit arcum suum donec infirméntur.
  15639 Psalmi	Psa	19	57	9	Sicut cera quæ fluit auferéntur; supercécidit ignis, et non vidérunt solem.
  15640 Psalmi	Psa	19	57	10	Priúsquam intellígerent spinæ vestræ rhamnum, sicut vivéntes sic in ira absórbet eos.
  15641 Psalmi	Psa	19	57	11	Lætábitur justus cum víderit vindíctam; manus suas lavábit in sánguine peccatóris.
  15642 Psalmi	Psa	19	57	12	Et dicet homo: Si útique est fructus justo, útique est Deus júdicans eos in terra.
  15643 Psalmi	Psa	19	58	1	[In finem, ne dispérdas. David in títuli inscriptiónem, quando misit Saul et custodívit domum ejus ut eum interfíceret.]
  15644 Psalmi	Psa	19	58	2	Éripe me de inimícis meis, Deus meus, et ab insurgéntibus in me líbera me.
  15645 Psalmi	Psa	19	58	3	Éripe me de operántibus iniquitátem, et de viris sánguinum salva me.
  15646 Psalmi	Psa	19	58	4	Quia ecce cepérunt ánimam meam; irruérunt in me fortes.
  15647 Psalmi	Psa	19	58	5	Neque iníquitas mea, neque peccátum meum, Dómine; sine iniquitáte cucúrri, et diréxi.
  15648 Psalmi	Psa	19	58	6	Exsúrge in occúrsum meum, et vide: et tu, Dómine Deus virtútum, Deus Ísraël, inténde ad visitándas omnes gentes: non misereáris ómnibus qui operántur iniquitátem.
  15649 Psalmi	Psa	19	58	7	Converténtur ad vésperam, et famem patiéntur ut canes: et circuíbunt civitátem.
  15650 Psalmi	Psa	19	58	8	Ecce loquéntur in ore suo, et gládius in lábiis eórum: quóniam quis audívit?
  15651 Psalmi	Psa	19	58	9	Et tu, Dómine, deridébis eos; ad níhilum dedúces omnes gentes.
  15652 Psalmi	Psa	19	58	10	Fortitúdinem meam ad te custódiam, quia, Deus, suscéptor meus es:
  15653 Psalmi	Psa	19	58	11	Deus meus misericórdia ejus prævéniet me.
  15654 Psalmi	Psa	19	58	12	Deus osténdet mihi super inimícos meos: ne occídas eos, nequándo obliviscántur pópuli mei. Dispérge illos in virtúte tua, et depóne eos, protéctor meus, Dómine:	b
  15655 Psalmi	Psa	19	58	13	delíctum oris eórum, sermónem labiórum ipsórum; et comprehendántur in supérbia sua. Et de execratióne et mendácio annuntiábuntur
  15656 Psalmi	Psa	19	58	14	in consummatióne: in ira consummatiónis, et non erunt. Et scient quia Deus dominábitur Jacob, et fínium terræ.
  15657 Psalmi	Psa	19	58	15	Converténtur ad vésperam, et famem patiéntur ut canes: et circuíbunt civitátem.
  15658 Psalmi	Psa	19	58	16	Ipsi dispergéntur ad manducándum; si vero non fúerint saturáti, et murmurábunt.
  15659 Psalmi	Psa	19	58	17	Ego autem cantábo fortitúdinem tuam, et exsultábo mane misericórdiam tuam: quia factus es suscéptor meus, et refúgium meum in die tribulatiónis meæ.
  15660 Psalmi	Psa	19	58	18	Adjútor meus, tibi psallam, quia Deus suscéptor meus es; Deus meus, misericórdia mea.
  15661 Psalmi	Psa	19	59	1	[In finem, pro his qui immutabúntur, in títuli inscriptiónem ipsi David, in doctrínam,
  15662 Psalmi	Psa	19	59	2	cum succéndit Mesopotámiam Sýriæ, et Sobal, et convértit Joab, et percússit Idumǽam in valle Salinárum duódecim míllia.]
  15663 Psalmi	Psa	19	59	3	Deus, repulísti nos, et destruxísti nos; irátus es, et misértus es nobis.
  15664 Psalmi	Psa	19	59	4	Commovísti terram, et conturbásti eam; sana contritiónes ejus, quia commóta est.
  15665 Psalmi	Psa	19	59	5	Ostendísti pópulo tuo dura; potásti nos vino compunctiónis.
  15666 Psalmi	Psa	19	59	6	Dedísti metuéntibus te significatiónem, ut fúgiant a fácie arcus; ut liberéntur dilécti tui.
  15667 Psalmi	Psa	19	59	7	Salvum fac déxtera tua, et exáudi me.
  15668 Psalmi	Psa	19	59	8	Deus locútus est in sancto suo: lætábor, et partíbor Síchimam; et convállem tabernaculórum metíbor.	b
  15669 Psalmi	Psa	19	59	9	Meus est Gálaad, et meus est Manásses; et Éphraim fortitúdo cápitis mei. Juda rex meus;
  15670 Psalmi	Psa	19	59	10	Moab olla spei meæ. In Idumǽam exténdam calceaméntum meum: mihi alienígenæ súbditi sunt.
  15671 Psalmi	Psa	19	59	11	Quis dedúcet me in civitátem munítam? quis dedúcet me usque in Idumǽam?
  15672 Psalmi	Psa	19	59	12	nonne tu, Deus, qui repulísti nos? et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris?
  15673 Psalmi	Psa	19	59	13	Da nobis auxílium de tribulatióne, quia vana salus hóminis.
  15674 Psalmi	Psa	19	59	14	In Deo faciémus virtútem; et ipse ad níhilum dedúcet tribulántes nos.
  15675 Psalmi	Psa	19	60	1	[In finem. In hymnis David.]
  15676 Psalmi	Psa	19	60	2	Exáudi, Deus, deprecatiónem meam; inténde oratióni meæ.
  15677 Psalmi	Psa	19	60	3	A fínibus terræ ad te clamávi, dum anxiarétur cor meum; in petra exaltásti me. Deduxísti me,
  15678 Psalmi	Psa	19	60	4	quia factus es spes mea: turris fortitúdinis a fácie inimíci.
  15679 Psalmi	Psa	19	60	5	Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula; prótegar in velaménto alárum tuárum.
  15680 Psalmi	Psa	19	60	6	Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam; dedísti hæreditátem timéntibus nomen tuum.
  15681 Psalmi	Psa	19	60	7	Dies super dies regis adjícies; annos ejus usque in diem generatiónis et generatiónis.
  15682 Psalmi	Psa	19	60	8	Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: misericórdiam et veritátem ejus quis requíret?
  15683 Psalmi	Psa	19	60	9	Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi, ut reddam vota mea de die in diem.
  15684 Psalmi	Psa	19	61	1	[In finem, pro Ídithun. Psalmus David.]
  15685 Psalmi	Psa	19	61	2	Nonne Deo subjécta erit ánima mea? ab ipso enim salutáre meum.
  15686 Psalmi	Psa	19	61	3	Nam et ipse Deus meus et salutáris meus; suscéptor meus, non movébor ámplius.
  15687 Psalmi	Psa	19	61	4	Quoúsque irrúitis in hóminem? interfícitis univérsi vos, tamquam paríeti inclináto et macériæ depúlsæ.
  15688 Psalmi	Psa	19	61	5	Verúmtamen prétium meum cogitavérunt repéllere; cucúrri in siti: ore suo benedicébant, et corde suo maledicébant.
  15689 Psalmi	Psa	19	61	6	Verúmtamen Deo subjécta esto, ánima mea, quóniam ab ipso patiéntia mea:
  15690 Psalmi	Psa	19	61	7	quia ipse Deus meus et salvátor meus, adjútor meus, non emigrábo.
  15691 Psalmi	Psa	19	61	8	In Deo salutáre meum et glória mea; Deus auxílii mei, et spes mea in Deo est.
  15692 Psalmi	Psa	19	61	9	Speráte in eo, omnis congregátio pópuli; effúndite coram illo corda vestra: Deus adjútor noster in ætérnum.
  15693 Psalmi	Psa	19	61	10	Verúmtamen vani fílii hóminum, mendáces fílii hóminum in statéris, ut decípiant ipsi de vanitáte in idípsum.	b
  15694 Psalmi	Psa	19	61	11	Nolíte speráre in iniquitáte, et rapínas nolíte concupíscere; divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
  15695 Psalmi	Psa	19	61	12	Semel locútus est Deus; duo hæc audívi: quia potéstas Dei est,
  15696 Psalmi	Psa	19	61	13	et tibi, Dómine, misericórdia: quia tu reddes unicuíque juxta ópera sua.
  15697 Psalmi	Psa	19	62	1	[Psalmus David, cum esset in desérto Idumǽæ.]
  15698 Psalmi	Psa	19	62	2	Deus, Deus meus, ad te de luce vígilo. Sitívit in te ánima mea; quam multiplíciter tibi caro mea!
  15699 Psalmi	Psa	19	62	3	In terra desérta, et ínvia, et inaquósa, sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
  15700 Psalmi	Psa	19	62	4	Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, lábia mea laudábunt te.
  15701 Psalmi	Psa	19	62	5	Sic benedícam te in vita mea, et in nómine tuo levábo manus meas.
  15702 Psalmi	Psa	19	62	6	Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
  15703 Psalmi	Psa	19	62	7	Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te.
  15704 Psalmi	Psa	19	62	8	Quia fuísti adjútor meus, et in velaménto alárum tuárum exsultábo.
  15705 Psalmi	Psa	19	62	9	Adhǽsit ánima mea post te; me suscépit déxtera tua.
  15706 Psalmi	Psa	19	62	10	Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam: introíbunt in inferióra terræ;
  15707 Psalmi	Psa	19	62	11	tradéntur in manus gládii: partes vúlpium erunt.
  15708 Psalmi	Psa	19	62	12	Rex vero lætábitur in Deo; laudabúntur omnes qui jurant in eo: quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.
  15709 Psalmi	Psa	19	63	1	[In finem. Psalmus David.]
  15710 Psalmi	Psa	19	63	2	Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor; a timóre inimíci éripe ánimam meam.
  15711 Psalmi	Psa	19	63	3	Protexísti me a convéntu malignántium, a multitúdine operántium iniquitátem.
  15712 Psalmi	Psa	19	63	4	Quia exacuérunt ut gládium linguas suas; intendérunt arcum rem amáram,
  15713 Psalmi	Psa	19	63	5	ut sagíttent in occúltis immaculátum.
  15714 Psalmi	Psa	19	63	6	Súbito sagittábunt eum, et non timébunt; firmavérunt sibi sermónem nequam. Narravérunt ut abscónderent láqueos; dixérunt: Quis vidébit eos?
  15715 Psalmi	Psa	19	63	7	Scrutáti sunt iniquitátes; defecérunt scrutántes scrutínio. Accédet homo ad cor altum,
  15716 Psalmi	Psa	19	63	8	et exaltábitur Deus. Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum,
  15717 Psalmi	Psa	19	63	9	et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum. Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos,
  15718 Psalmi	Psa	19	63	10	et tímuit omnis homo. Et annuntiavérunt ópera Dei, et facta ejus intellexérunt.
  15719 Psalmi	Psa	19	63	11	Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo, et laudabúntur omnes recti corde.
  15720 Psalmi	Psa	19	64	1	[In finem. Psalmus David, cánticum Jeremíæ et Ezechiélis pópulo transmigratiónis, cum incíperent exíre.]
  15721 Psalmi	Psa	19	64	2	Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem.
  15722 Psalmi	Psa	19	64	3	Exáudi oratiónem meam; ad te omnis caro véniet.
  15723 Psalmi	Psa	19	64	4	Verba iniquórum prævaluérunt super nos, et impietátibus nostris tu propitiáberis.
  15724 Psalmi	Psa	19	64	5	Beátus quem elegísti et assumpsísti: inhabitábit in átriis tuis. Replébimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum,
  15725 Psalmi	Psa	19	64	6	mirábile in æquitáte. Exáudi nos, Deus, salutáris noster, spes ómnium fínium terræ, et in mari longe.
  15726 Psalmi	Psa	19	64	7	Prǽparans montes in virtúte tua, accínctus poténtia;
  15727 Psalmi	Psa	19	64	8	qui contúrbas profúndum maris, sonum flúctuum ejus. Turbabúntur gentes,
  15728 Psalmi	Psa	19	64	9	et timébunt qui hábitant términos a signis tuis; éxitus matutíni et véspere delectábis.
  15729 Psalmi	Psa	19	64	10	Visitásti terram, et inebriásti eam; multiplicásti locupletáre eam. Flumen Dei replétum est aquis; parásti cibum illórum: quóniam ita est præparátio ejus.
  15730 Psalmi	Psa	19	64	11	Rivos ejus inébria; multíplica genímina ejus: in stillicídiis ejus lætábitur gérminans.
  15731 Psalmi	Psa	19	64	12	Benedíces corónæ anni benignitátis tuæ, et campi tui replebúntur ubertáte.
  15732 Psalmi	Psa	19	64	13	Pinguéscent speciósa desérti, et exsultatióne colles accingéntur.
  15733 Psalmi	Psa	19	64	14	Indúti sunt aríetes óvium, et valles abundábunt fruménto; clamábunt, étenim hymnum dicent.
  15734 Psalmi	Psa	19	65	1	[In finem. Cánticum psalmi resurrectiónis.] Jubiláte Deo, omnis terra;
  15735 Psalmi	Psa	19	65	2	psalmum dícite nómini ejus; date glóriam laudi ejus.
  15736 Psalmi	Psa	19	65	3	Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua, Dómine! in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui.
  15737 Psalmi	Psa	19	65	4	Omnis terra adóret te, et psallat tibi; psalmum dicat nómini tuo.
  15738 Psalmi	Psa	19	65	5	Veníte, et vidéte ópera Dei: terríbilis in consíliis super fílios hóminum.
  15739 Psalmi	Psa	19	65	6	Qui convértit mare in áridam; in flúmine pertransíbunt pede: ibi lætábimur in ipso.
  15740 Psalmi	Psa	19	65	7	Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum; óculi ejus super gentes respíciunt: qui exásperant non exalténtur in semetípsis.
  15741 Psalmi	Psa	19	65	8	Benedícite, gentes, Deum nostrum, et audítam fácite vocem laudis ejus:
  15742 Psalmi	Psa	19	65	9	qui pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit in commotiónem pedes meos.
  15743 Psalmi	Psa	19	65	10	Quóniam probásti nos, Deus; igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.	b
  15744 Psalmi	Psa	19	65	11	Induxísti nos in láqueum; posuísti tribulatiónes in dorso nostro;
  15745 Psalmi	Psa	19	65	12	imposuísti hómines super cápita nostra. Transívimus per ignem et aquam, et eduxísti nos in refrigérium.
  15746 Psalmi	Psa	19	65	13	Introíbo in domum tuam in holocáustis; reddam tibi vota mea
  15747 Psalmi	Psa	19	65	14	quæ distinxérunt lábia mea: et locútum est os meum in tribulatióne mea.
  15748 Psalmi	Psa	19	65	15	Holocáusta medulláta ófferam tibi, cum incénso aríetum; ófferam tibi boves cum hircis.
  15749 Psalmi	Psa	19	65	16	Veníte, audíte, et narrábo, omnes qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ.
  15750 Psalmi	Psa	19	65	17	Ad ipsum ore meo clamávi, et exaltávi sub lingua mea.
  15751 Psalmi	Psa	19	65	18	Iniquitátem si aspéxi in corde meo, non exáudiet Dóminus.
  15752 Psalmi	Psa	19	65	19	Proptérea exaudívit Deus, et atténdit voci deprecatiónis meæ.
  15753 Psalmi	Psa	19	65	20	Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam, et misericórdiam suam a me.
  15754 Psalmi	Psa	19	66	1	[In finem, in hymnis. Psalmus cántici David.]
  15755 Psalmi	Psa	19	66	2	Deus misereátur nostri, et benedícat nobis; illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri:
  15756 Psalmi	Psa	19	66	3	ut cognoscámus in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum.
  15757 Psalmi	Psa	19	66	4	Confiteántur tibi pópuli, Deus: confiteántur tibi pópuli omnes.
  15758 Psalmi	Psa	19	66	5	Læténtur et exsúltent gentes, quóniam júdicas pópulos in æquitáte, et gentes in terra dírigis.
  15759 Psalmi	Psa	19	66	6	Confiteántur tibi pópuli, Deus: confiteántur tibi pópuli omnes.
  15760 Psalmi	Psa	19	66	7	Terra dedit fructum suum: benedícat nos Deus, Deus noster!
  15761 Psalmi	Psa	19	66	8	Benedícat nos Deus, et métuant eum omnes fines terræ.
  15762 Psalmi	Psa	19	67	1	[In finem. Psalmus cántici ipsi David.]
  15763 Psalmi	Psa	19	67	2	Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus; et fúgiant qui odérunt eum a fácie ejus.
  15764 Psalmi	Psa	19	67	3	Sicut déficit fumus, defíciant; sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.
  15765 Psalmi	Psa	19	67	4	Et justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei, et delecténtur in lætítia.
  15766 Psalmi	Psa	19	67	5	Cantáte Deo; psalmum dícite nómini ejus: iter fácite ei qui ascéndit super occásum. Dóminus nomen illi; exsultáte in conspéctu ejus. Turbabúntur a fácie ejus,
  15767 Psalmi	Psa	19	67	6	patris orphanórum, et júdicis viduárum; Deus in loco sancto suo.
  15768 Psalmi	Psa	19	67	7	Deus qui inhabitáre facit uníus moris in domo; qui edúcit vinctos in fortitúdine, simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlchris.
  15769 Psalmi	Psa	19	67	8	Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, cum pertransíres in desérto,	b
  15770 Psalmi	Psa	19	67	9	terra mota est, étenim cæli distillavérunt, a fácie Dei Sínai, a fácie Dei Ísraël.
  15771 Psalmi	Psa	19	67	10	Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hæreditáti tuæ; et infirmáta est, tu vero perfecísti eam.
  15772 Psalmi	Psa	19	67	11	Animália tua habitábunt in ea; parásti in dulcédine tua páuperi, Deus.
  15773 Psalmi	Psa	19	67	12	Dóminus dabit verbum evangelizántibus, virtúte multa.	b
  15774 Psalmi	Psa	19	67	13	Rex virtútum dilécti, dilécti; et speciéi domus divídere spólia.
  15775 Psalmi	Psa	19	67	14	Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, et posterióra dorsi ejus in pallóre auri.
  15776 Psalmi	Psa	19	67	15	Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon.
  15777 Psalmi	Psa	19	67	16	Mons Dei, mons pinguis: mons coagulátus, mons pinguis.	b
  15778 Psalmi	Psa	19	67	17	Ut quid suspicámini, montes coagulátos? mons in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo; étenim Dóminus habitábit in finem.
  15779 Psalmi	Psa	19	67	18	Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium; Dóminus in eis in Sina, in sancto.
  15780 Psalmi	Psa	19	67	19	Ascendísti in altum, cepísti captivitátem, accepísti dona in homínibus; étenim non credéntes inhabitáre Dóminum Deum.
  15781 Psalmi	Psa	19	67	20	Benedíctus Dóminus die quotídie: prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum.
  15782 Psalmi	Psa	19	67	21	Deus noster, Deus salvos faciéndi; et Dómini, Dómini éxitus mortis.
  15783 Psalmi	Psa	19	67	22	Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, vérticem capílli perambulántium in delíctis suis.
  15784 Psalmi	Psa	19	67	23	Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, convértam in profúndum maris:
  15785 Psalmi	Psa	19	67	24	ut intingátur pes tuus in sánguine; lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso.
  15786 Psalmi	Psa	19	67	25	Vidérunt ingréssus tuos, Deus, ingréssus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.
  15787 Psalmi	Psa	19	67	26	Prævenérunt príncipes conjúncti psalléntibus, in médio juvenculárum tympanistriárum.
  15788 Psalmi	Psa	19	67	27	In ecclésiis benedícite Deo Dómino de fóntibus Ísraël.
  15789 Psalmi	Psa	19	67	28	Ibi Bénjamin adolescéntulus, in mentis excéssu; príncipes Juda, duces eórum; príncipes Zábulon, príncipes Néphthali.
  15790 Psalmi	Psa	19	67	29	Manda, Deus, virtúti tuæ; confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.	b
  15791 Psalmi	Psa	19	67	30	A templo tuo in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera.
  15792 Psalmi	Psa	19	67	31	Íncrepa feras arúndinis; congregátio taurórum in vaccis populórum: ut exclúdant eos qui probáti sunt argénto. Díssipa gentes quæ bella volunt.
  15793 Psalmi	Psa	19	67	32	Vénient legáti ex Ægýpto; Æthiópia prævéniet manus ejus Deo.
  15794 Psalmi	Psa	19	67	33	Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino; psállite Deo.
  15795 Psalmi	Psa	19	67	34	Qui ascéndit super cælum cæli, ad oriéntem: ecce dabit voci suæ vocem virtútis.
  15796 Psalmi	Psa	19	67	35	Date glóriam Deo super Ísraël; magnificéntia ejus et virtus ejus in núbibus.
  15797 Psalmi	Psa	19	67	36	Mirábilis Deus in sanctis suis; Deus Ísraël ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ. Benedíctus Deus!
  15798 Psalmi	Psa	19	68	1	[In finem, pro iis qui commutabúntur. David.]
  15799 Psalmi	Psa	19	68	2	Salvum me fac, Deus, quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
  15800 Psalmi	Psa	19	68	3	Infíxus sum in limo profúndi et non est substántia. Veni in altitúdinem maris, et tempéstas demérsit me.
  15801 Psalmi	Psa	19	68	4	Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
  15802 Psalmi	Psa	19	68	5	Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei qui odérunt me gratis. Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei injúste; quæ non rápui, tunc exsolvébam.
  15803 Psalmi	Psa	19	68	6	Deus, tu scis insipiéntiam meam; et delícta mea a te non sunt abscóndita.
  15804 Psalmi	Psa	19	68	7	Non erubéscant in me qui exspéctant te, Dómine, Dómine virtútum; non confundántur super me qui quǽrunt te, Deus Ísraël.
  15805 Psalmi	Psa	19	68	8	Quóniam propter te sustínui oppróbrium; opéruit confúsio fáciem meam.
  15806 Psalmi	Psa	19	68	9	Extráneus factus sum frátribus meis, et peregrínus fíliis matris meæ.
  15807 Psalmi	Psa	19	68	10	Quóniam zelus domus tuæ comédit me, et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
  15808 Psalmi	Psa	19	68	11	Et opérui in jejúnio ánimam meam, et factum est in oppróbrium mihi.	b
  15809 Psalmi	Psa	19	68	12	Et pósui vestiméntum meum cilícium; et factus sum illis in parábolam.
  15810 Psalmi	Psa	19	68	13	Advérsum me loquebántur qui sedébant in porta, et in me psallébant qui bibébant vinum.
  15811 Psalmi	Psa	19	68	14	Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine; tempus benepláciti, Deus. In multitúdine misericórdiæ tuæ, exáudi me in veritáte salútis tuæ.
  15812 Psalmi	Psa	19	68	15	Éripe me de luto, ut non infígar; líbera me ab iis qui odérunt me, et de profúndis aquárum.
  15813 Psalmi	Psa	19	68	16	Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum, neque úrgeat super me púteus os suum.
  15814 Psalmi	Psa	19	68	17	Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
  15815 Psalmi	Psa	19	68	18	Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
  15816 Psalmi	Psa	19	68	19	Inténde ánimæ meæ, et líbera eam; propter inimícos meos, éripe me.
  15817 Psalmi	Psa	19	68	20	Tu scis impropérium meum, et confusiónem meam, et reveréntiam meam;
  15818 Psalmi	Psa	19	68	21	in conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me. Impropérium exspectávit cor meum et misériam: et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit; et qui consolarétur, et non invéni.
  15819 Psalmi	Psa	19	68	22	Et dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
  15820 Psalmi	Psa	19	68	23	Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum, et in retributiónes, et in scándalum.
  15821 Psalmi	Psa	19	68	24	Obscuréntur óculi eórum, ne vídeant, et dorsum eórum semper incúrva.
  15822 Psalmi	Psa	19	68	25	Effúnde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehéndat eos.
  15823 Psalmi	Psa	19	68	26	Fiat habitátio eórum desérta, et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet.
  15824 Psalmi	Psa	19	68	27	Quóniam quem tu percussísti persecúti sunt, et super dolórem vúlnerum meórum addidérunt.
  15825 Psalmi	Psa	19	68	28	Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum, et non intrent in justítiam tuam.
  15826 Psalmi	Psa	19	68	29	Deleántur de libro vivéntium, et cum justis non scribántur.
  15827 Psalmi	Psa	19	68	30	Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscépit me.	b
  15828 Psalmi	Psa	19	68	31	Laudábo nomen Dei cum cántico, et magnificábo eum in laude:
  15829 Psalmi	Psa	19	68	32	et placébit Deo super vítulum novéllum, córnua producéntem et úngulas.
  15830 Psalmi	Psa	19	68	33	Vídeant páuperes, et læténtur; quǽrite Deum, et vivet ánima vestra:
  15831 Psalmi	Psa	19	68	34	quóniam exaudívit páuperes Dóminus, et vinctos suos non despéxit.
  15832 Psalmi	Psa	19	68	35	Laudent illum cæli et terra; mare, et ómnia reptília in eis.
  15833 Psalmi	Psa	19	68	36	Quóniam Deus salvam fáciet Sion, et ædificabúntur civitátes Juda, et inhabitábunt ibi, et hæreditáte acquírent eam.
  15834 Psalmi	Psa	19	68	37	Et semen servórum ejus possidébit eam; et qui díligunt nomen ejus habitábunt in ea.
  15835 Psalmi	Psa	19	69	1	[In finem. Psalmus David in rememoratiónem, quod salvum fécerit eum Dóminus.]
  15836 Psalmi	Psa	19	69	2	Deus, in adjutórium meum inténde; Dómine, ad adjuvándum me festína.
  15837 Psalmi	Psa	19	69	3	Confundántur, et revereántur, qui quǽrunt ánimam meam.
  15838 Psalmi	Psa	19	69	4	Avertántur retrórsum, et erubéscant, qui volunt mihi mala; avertántur statim erubescéntes qui dicunt mihi: Euge, euge!
  15839 Psalmi	Psa	19	69	5	Exsúltent et læténtur in te omnes qui quǽrunt te; et dicant semper: Magnificétur Dóminus, qui díligunt salutáre tuum.
  15840 Psalmi	Psa	19	69	6	Ego vero egénus et pauper sum; Deus, ádjuva me. Adjútor meus et liberátor meus es tu; Dómine, ne moréris.
  15841 Psalmi	Psa	19	70	1	[Psalmus David, filiórum Jónadab, et priórum captivórum.] In te, Dómine, sperávi; non confúndar in ætérnum.
  15842 Psalmi	Psa	19	70	2	In justítia tua líbera me, et éripe me: inclína ad me aurem tuam, et salva me.
  15843 Psalmi	Psa	19	70	3	Esto mihi in Deum protectórem, et in locum munítum, ut salvum me fácias: quóniam firmaméntum meum et refúgium meum es tu.
  15844 Psalmi	Psa	19	70	4	Deus meus, éripe me de manu peccatóris, et de manu contra legem agéntis, et iníqui:
  15845 Psalmi	Psa	19	70	5	quóniam tu es patiéntia mea, Dómine; Dómine, spes mea a juventúte mea.
  15846 Psalmi	Psa	19	70	6	In te confirmátus sum ex útero; de ventre matris meæ tu es protéctor meus; in te cantátio mea semper.
  15847 Psalmi	Psa	19	70	7	Tamquam prodígium factus sum multis; et tu adjútor fortis.
  15848 Psalmi	Psa	19	70	8	Repleátur os meum laude, ut cantem glóriam tuam, tota die magnitúdinem tuam.
  15849 Psalmi	Psa	19	70	9	Ne projícias me in témpore senectútis; cum defécerit virtus mea, ne derelínquas me.	b
  15850 Psalmi	Psa	19	70	10	Quia dixérunt inimíci mei mihi, et qui custodiébant ánimam meam consílium fecérunt in unum,
  15851 Psalmi	Psa	19	70	11	dicéntes: Deus derelíquit eum: persequímini et comprehéndite eum, quia non est qui erípiat.
  15852 Psalmi	Psa	19	70	12	Deus, ne elongéris a me; Deus meus, in auxílium meum réspice.
  15853 Psalmi	Psa	19	70	13	Confundántur et defíciant detrahéntes ánimæ meæ; operiántur confusióne et pudóre qui quǽrunt mala mihi.
  15854 Psalmi	Psa	19	70	14	Ego autem semper sperábo, et adjíciam super omnem laudem tuam.	b
  15855 Psalmi	Psa	19	70	15	Os meum annuntiábit justítiam tuam, tota die salutáre tuum. Quóniam non cognóvi litteratúram,
  15856 Psalmi	Psa	19	70	16	introíbo in poténtias Dómini; Dómine, memorábor justítiæ tuæ solíus.
  15857 Psalmi	Psa	19	70	17	Deus, docuísti me a juventúte mea; et usque nunc pronuntiábo mirabília tua.
  15858 Psalmi	Psa	19	70	18	Et usque in senéctam et sénium, Deus, ne derelínquas me, donec annúntiem bráchium tuum generatióni omni quæ ventúra est, poténtiam tuam,
  15859 Psalmi	Psa	19	70	19	et justítiam tuam, Deus, usque in altíssima; quæ fecísti magnália, Deus: quis símilis tibi?
  15860 Psalmi	Psa	19	70	20	Quantas ostendísti mihi tribulatiónes multas et malas! et convérsus vivificásti me, et de abýssis terræ íterum reduxísti me.
  15861 Psalmi	Psa	19	70	21	Multiplicásti magnificéntiam tuam; et convérsus consolátus es me.
  15862 Psalmi	Psa	19	70	22	Nam et ego confitébor tibi in vasis psalmi veritátem tuam, Deus; psallam tibi in cíthara, sanctus Ísraël.
  15863 Psalmi	Psa	19	70	23	Exsultábunt lábia mea cum cantávero tibi; et ánima mea quam redemísti.
  15864 Psalmi	Psa	19	70	24	Sed et lingua mea tota die meditábitur justítiam tuam, cum confúsi et revériti fúerint qui quǽrunt mala mihi.
  15865 Psalmi	Psa	19	71	1	[Psalmus, in Salomónem.]
  15866 Psalmi	Psa	19	71	2	Deus, judícium tuum regi da, et justítiam tuam fílio regis; judicáre pópulum tuum in justítia, et páuperes tuos in judício.
  15867 Psalmi	Psa	19	71	3	Suscípiant montes pacem pópulo, et colles justítiam.
  15868 Psalmi	Psa	19	71	4	Judicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum, et humiliábit calumniatórem.
  15869 Psalmi	Psa	19	71	5	Et permanébit cum sole, et ante lunam, in generatióne et generatiónem.
  15870 Psalmi	Psa	19	71	6	Descéndet sicut plúvia in vellus, et sicut stillicídia stillántia super terram.
  15871 Psalmi	Psa	19	71	7	Oriétur in diébus ejus justítia, et abundántia pacis, donec auferátur luna.
  15872 Psalmi	Psa	19	71	8	Et dominábitur a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.	b
  15873 Psalmi	Psa	19	71	9	Coram illo prócident Æthíopes, et inimíci ejus terram lingent.
  15874 Psalmi	Psa	19	71	10	Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent; reges Árabum et Saba dona addúcent:
  15875 Psalmi	Psa	19	71	11	et adorábunt eum omnes reges terræ; omnes gentes sérvient ei.
  15876 Psalmi	Psa	19	71	12	Quia liberábit páuperem a poténte, et páuperem cui non erat adjútor.
  15877 Psalmi	Psa	19	71	13	Parcet páuperi et ínopi, et ánimas páuperum salvas fáciet.
  15878 Psalmi	Psa	19	71	14	Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum, et honorábile nomen eórum coram illo.
  15879 Psalmi	Psa	19	71	15	Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ; et adorábunt de ipso semper, tota die benedícent ei.
  15880 Psalmi	Psa	19	71	16	Et erit firmaméntum in terra in summis móntium; superextollétur super Líbanum fructus ejus, et florébunt de civitáte sicut fœnum terræ.
  15881 Psalmi	Psa	19	71	17	Sit nomen ejus benedíctum in sǽcula; ante solem pérmanet nomen ejus. Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificábunt eum.
  15882 Psalmi	Psa	19	71	18	Benedíctus Dóminus Deus Ísraël, qui facit mirabília solus.	b
  15883 Psalmi	Psa	19	71	19	Et benedíctum nomen majestátis ejus in ætérnum, et replébitur majestáte ejus omnis terra. Fiat, fiat.
  15884 Psalmi	Psa	19	71	20	Defecérunt laudes David, fílii Jesse.
  15885 Psalmi	Psa	19	72	1	[Psalmus Asaph.] Quam bonus Ísraël Deus, his qui recto sunt corde!
  15886 Psalmi	Psa	19	72	2	Mei autem pene moti sunt pedes, pene effúsi sunt gressus mei:
  15887 Psalmi	Psa	19	72	3	quia zelávi super iníquos, pacem peccatórum videns.
  15888 Psalmi	Psa	19	72	4	Quia non est respéctus morti eórum, et firmaméntum in plaga eórum.
  15889 Psalmi	Psa	19	72	5	In labóre hóminum non sunt, et cum homínibus non flagellabúntur.
  15890 Psalmi	Psa	19	72	6	Ídeo ténuit eos supérbia; opérti sunt iniquitáte et impietáte sua.
  15891 Psalmi	Psa	19	72	7	Pródiit quasi ex ádipe iníquitas eórum; transiérunt in afféctum cordis.
  15892 Psalmi	Psa	19	72	8	Cogitavérunt et locúti sunt nequítiam; iniquitátem in excélso locúti sunt.
  15893 Psalmi	Psa	19	72	9	Posuérunt in cælum os suum, et lingua eórum transívit in terra.
  15894 Psalmi	Psa	19	72	10	Ídeo convertétur pópulus meus hic, et dies pleni inveniéntur in eis.	b
  15895 Psalmi	Psa	19	72	11	Et dixérunt: Quómodo scit Deus, et si est sciéntia in excélso?
  15896 Psalmi	Psa	19	72	12	Ecce ipsi peccatóres, et abundántes in sǽculo obtinuérunt divítias.
  15897 Psalmi	Psa	19	72	13	Et dixi: Ergo sine causa justificávi cor meum, et lavi inter innocéntes manus meas,
  15898 Psalmi	Psa	19	72	14	et fui flagellátus tota die, et castigátio mea in matutínis.
  15899 Psalmi	Psa	19	72	15	Si dicébam: Narrábo sic; ecce natiónem filiórum tuórum reprobávi.
  15900 Psalmi	Psa	19	72	16	Existimábam ut cognóscerem hoc; labor est ante me:
  15901 Psalmi	Psa	19	72	17	donec intrem in sanctuárium Dei, et intélligam in novíssimis eórum.
  15902 Psalmi	Psa	19	72	18	Verúmtamen propter dolos posuísti eis; dejecísti eos dum allevaréntur.
  15903 Psalmi	Psa	19	72	19	Quómodo facti sunt in desolatiónem? súbito defecérunt: periérunt propter iniquitátem suam.
  15904 Psalmi	Psa	19	72	20	Velut sómnium surgéntium, Dómine, in civitáte tua imáginem ipsórum ad níhilum rédiges.
  15905 Psalmi	Psa	19	72	21	Quia inflammátum est cor meum, et renes mei commutáti sunt;	b
  15906 Psalmi	Psa	19	72	22	et ego ad níhilum redáctus sum, et nescívi:
  15907 Psalmi	Psa	19	72	23	ut juméntum factus sum apud te, et ego semper tecum.
  15908 Psalmi	Psa	19	72	24	Tenuísti manum déxteram meam, et in voluntáte tua deduxísti me, et cum glória suscepísti me.
  15909 Psalmi	Psa	19	72	25	Quid enim mihi est in cælo? et a te quid vólui super terram?
  15910 Psalmi	Psa	19	72	26	Defécit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in ætérnum.
  15911 Psalmi	Psa	19	72	27	Quia ecce qui elóngant se a te períbunt; perdidísti omnes qui fornicántur abs te.
  15912 Psalmi	Psa	19	72	28	Mihi autem adhærére Deo bonum est; pónere in Dómino Deo spem meam: ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
  15913 Psalmi	Psa	19	73	1	[Intelléctus Asaph.] Ut quid, Deus, repulísti in finem, irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?
  15914 Psalmi	Psa	19	73	2	Memor esto congregatiónis tuæ, quam possedísti ab inítio. Redemísti virgam hæreditátis tuæ, mons Sion, in quo habitásti in eo.
  15915 Psalmi	Psa	19	73	3	Leva manus tuas in supérbias eórum in finem: quanta malignátus est inimícus in sancto!
  15916 Psalmi	Psa	19	73	4	Et gloriáti sunt qui odérunt te in médio solemnitátis tuæ; posuérunt signa sua, signa:
  15917 Psalmi	Psa	19	73	5	et non cognovérunt sicut in éxitu super summum. Quasi in silva lignórum secúribus
  15918 Psalmi	Psa	19	73	6	excidérunt jánuas ejus in idípsum; in secúri et áscia dejecérunt eam.
  15919 Psalmi	Psa	19	73	7	Incendérunt igni sanctuárium tuum; in terra polluérunt tabernáculum nóminis tui.
  15920 Psalmi	Psa	19	73	8	Dixérunt in corde suo cognátio eórum simul: Quiéscere faciámus omnes dies festos Dei a terra.
  15921 Psalmi	Psa	19	73	9	Signa nostra non vídimus; jam non est prophéta; et nos non cognóscet ámplius.
  15922 Psalmi	Psa	19	73	10	Úsquequo, Deus, improperábit inimícus? írritat adversárius nomen tuum in finem?
  15923 Psalmi	Psa	19	73	11	Ut quid avértis manum tuam, et déxteram tuam de médio sinu tuo in finem?
  15924 Psalmi	Psa	19	73	12	Deus autem rex noster ante sǽcula: operátus est salútem in médio terræ.	b
  15925 Psalmi	Psa	19	73	13	Tu confirmásti in virtúte tua mare; contribulásti cápita dracónum in aquis.
  15926 Psalmi	Psa	19	73	14	Tu confregísti cápita dracónis; dedísti eum escam pópulis Æthíopum.
  15927 Psalmi	Psa	19	73	15	Tu dirupísti fontes et torréntes; tu siccásti flúvios Ethan.
  15928 Psalmi	Psa	19	73	16	Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricátus es auróram et solem.
  15929 Psalmi	Psa	19	73	17	Tu fecísti omnes términos terræ; æstátem et ver tu plasmásti ea.
  15930 Psalmi	Psa	19	73	18	Memor esto hujus: inimícus improperávit Dómino, et pópulus insípiens incitávit nomen tuum.	b
  15931 Psalmi	Psa	19	73	19	Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi, et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
  15932 Psalmi	Psa	19	73	20	Réspice in testaméntum tuum, quia repléti sunt qui obscuráti sunt terræ dómibus iniquitátum.
  15933 Psalmi	Psa	19	73	21	Ne avertátur húmilis factus confúsus; pauper et inops laudábunt nomen tuum.
  15934 Psalmi	Psa	19	73	22	Exsúrge, Deus, júdica causam tuam; memor esto improperiórum tuórum, eórum quæ ab insipiénte sunt tota die.
  15935 Psalmi	Psa	19	73	23	Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum: supérbia eórum qui te odérunt ascéndit semper.
  15936 Psalmi	Psa	19	74	1	[In finem, ne corrúmpas. Psalmus cántici Asaph.]
  15937 Psalmi	Psa	19	74	2	Confitébimur tibi, Deus, confitébimur, et invocábimus nomen tuum; narrábimus mirabília tua.
  15938 Psalmi	Psa	19	74	3	Cum accépero tempus, ego justítias judicábo.
  15939 Psalmi	Psa	19	74	4	Liquefácta est terra et omnes qui hábitant in ea: ego confirmávi colúmnas ejus.
  15940 Psalmi	Psa	19	74	5	Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
  15941 Psalmi	Psa	19	74	6	nolíte extóllere in altum cornu vestrum; nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
  15942 Psalmi	Psa	19	74	7	Quia neque ab oriénte, neque ab occidénte, neque a desértis móntibus:
  15943 Psalmi	Psa	19	74	8	quóniam Deus judex est. Hunc humíliat, et hunc exáltat:
  15944 Psalmi	Psa	19	74	9	quia calix in manu Dómini vini meri, plenus misto. Et inclinávit ex hoc in hoc; verúmtamen fæx ejus non est exinaníta: bibent omnes peccatóres terræ.
  15945 Psalmi	Psa	19	74	10	Ego autem annuntiábo in sǽculum; cantábo Deo Jacob:
  15946 Psalmi	Psa	19	74	11	et ómnia córnua peccatórum confríngam, et exaltabúntur córnua justi.
  15947 Psalmi	Psa	19	75	1	[In finem, in láudibus. Psalmus Asaph, cánticum ad Assýrios.]
  15948 Psalmi	Psa	19	75	2	Notus in Judǽa Deus; in Ísraël magnum nomen ejus.
  15949 Psalmi	Psa	19	75	3	Et factus est in pace locus ejus, et habitátio ejus in Sion.
  15950 Psalmi	Psa	19	75	4	Ibi confrégit poténtias árcuum, scutum, gládium, et bellum.
  15951 Psalmi	Psa	19	75	5	Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis;
  15952 Psalmi	Psa	19	75	6	turbáti sunt omnes insipiéntes corde. Dormiérunt somnum suum, et nihil invenérunt omnes viri divitiárum in mánibus suis.
  15953 Psalmi	Psa	19	75	7	Ab increpatióne tua, Deus Jacob, dormitavérunt qui ascendérunt equos.
  15954 Psalmi	Psa	19	75	8	Tu terríbilis es; et quis resístet tibi? ex tunc ira tua.	b
  15955 Psalmi	Psa	19	75	9	De cælo audítum fecísti judícium: terra trémuit et quiévit
  15956 Psalmi	Psa	19	75	10	cum exsúrgeret in judícium Deus, ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
  15957 Psalmi	Psa	19	75	11	Quóniam cogitátio hóminis confitébitur tibi, et relíquiæ cogitatiónis diem festum agent tibi.
  15958 Psalmi	Psa	19	75	12	Vovéte et réddite Dómino Deo vestro, omnes qui in circúitu ejus affértis múnera: terríbili,
  15959 Psalmi	Psa	19	75	13	et ei qui aufert spíritum príncipum: terríbili apud reges terræ.
  15960 Psalmi	Psa	19	76	1	[In finem, pro Ídithun. Psalmus Asaph.]
  15961 Psalmi	Psa	19	76	2	Voce mea ad Dóminum clamávi; voce mea ad Deum, et inténdit mihi.
  15962 Psalmi	Psa	19	76	3	In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi; mánibus meis nocte contra eum, et non sum decéptus. Rénuit consolári ánima mea;
  15963 Psalmi	Psa	19	76	4	memor fui Dei, et delectátus sum, et exercitátus sum, et defécit spíritus meus.
  15964 Psalmi	Psa	19	76	5	Anticipáverunt vigílias óculi mei; turbátus sum, et non sum locútus.
  15965 Psalmi	Psa	19	76	6	Cogitávi dies antíquos, et annos ætérnos in mente hábui.
  15966 Psalmi	Psa	19	76	7	Et meditátus sum nocte cum corde meo, et exercitábar, et scopébam spíritum meum.
  15967 Psalmi	Psa	19	76	8	Numquid in ætérnum projíciet Deus? aut non appónet ut complacítior sit adhuc?
  15968 Psalmi	Psa	19	76	9	aut in finem misericórdiam suam abscíndet, a generatióne in generatiónem?
  15969 Psalmi	Psa	19	76	10	aut obliviscétur miseréri Deus? aut continébit in ira sua misericórdias suas?
  15970 Psalmi	Psa	19	76	11	Et dixi: Nunc cœpi; hæc mutátio déxteræ Excélsi.
  15971 Psalmi	Psa	19	76	12	Memor fui óperum Dómini, quia memor ero ab inítio mirabílium tuórum:	b
  15972 Psalmi	Psa	19	76	13	et meditábor in ómnibus opéribus tuis, et in adinventiónibus tuis exercébor.
  15973 Psalmi	Psa	19	76	14	Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster?
  15974 Psalmi	Psa	19	76	15	Tu es Deus qui facis mirabília: notam fecísti in pópulis virtútem tuam.
  15975 Psalmi	Psa	19	76	16	Redemísti in bráchio tuo pópulum tuum, fílios Jacob et Joseph.
  15976 Psalmi	Psa	19	76	17	Vidérunt te aquæ, Deus; vidérunt te aquæ, et timuérunt: et turbátæ sunt abýssi.
  15977 Psalmi	Psa	19	76	18	Multitúdo sónitus aquárum; vocem dedérunt nubes. Étenim sagíttæ tuæ tránseunt;
  15978 Psalmi	Psa	19	76	19	vox tonítrui tui in rota. Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ; commóta est, et contrémuit terra.
  15979 Psalmi	Psa	19	76	20	In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis, et vestígia tua non cognoscéntur.
  15980 Psalmi	Psa	19	76	21	Deduxísti sicut oves pópulum tuum, in manu Móysi et Áaron.
  15981 Psalmi	Psa	19	77	1	[Intelléctus Asaph.] Atténdite, pópule meus, legem meam; inclináte aurem vestram in verba oris mei.
  15982 Psalmi	Psa	19	77	2	Apériam in parábolis os meum; loquar propositiónes ab inítio.
  15983 Psalmi	Psa	19	77	3	Quanta audívimus, et cognóvimus ea, et patres nostri narravérunt nobis.
  15984 Psalmi	Psa	19	77	4	Non sunt occultáta a fíliis eórum in generatióne áltera, narrántes laudes Dómini et virtútes ejus, et mirabília ejus quæ fecit.
  15985 Psalmi	Psa	19	77	5	Et suscitávit testimónium in Jacob, et legem pósuit in Ísraël, quanta mandávit pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis:
  15986 Psalmi	Psa	19	77	6	ut cognóscat generátio áltera: fílii qui nascéntur et exsúrgent, et narrábunt fíliis suis,
  15987 Psalmi	Psa	19	77	7	ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscántur óperum Dei, et mandáta ejus exquírant:
  15988 Psalmi	Psa	19	77	8	ne fiant, sicut patres eórum, generátio prava et exásperans; generátio quæ non diréxit cor suum, et non est créditus cum Deo spíritus ejus.
  15989 Psalmi	Psa	19	77	9	Fílii Ephrem, intendéntes et mitténtes arcum, convérsi sunt in die belli.	b
  15990 Psalmi	Psa	19	77	10	Non custodiérunt testaméntum Dei, et in lege ejus noluérunt ambuláre.
  15991 Psalmi	Psa	19	77	11	Et oblíti sunt benefactórum ejus, et mirabílium ejus quæ osténdit eis.
  15992 Psalmi	Psa	19	77	12	Coram pátribus eórum fecit mirabília in terra Ægýpti, in campo Táneos.
  15993 Psalmi	Psa	19	77	13	Interrúpit mare, et perdúxit eos, et státuit aquas quasi in utre:
  15994 Psalmi	Psa	19	77	14	et dedúxit eos in nube diéi, et tota nocte in illuminatióne ignis.
  15995 Psalmi	Psa	19	77	15	Interrúpit petram in erémo, et adaquávit eos velut in abýsso multa.
  15996 Psalmi	Psa	19	77	16	Et edúxit aquam de petra, et dedúxit tamquam flúmina aquas.
  15997 Psalmi	Psa	19	77	17	Et apposuérunt adhuc peccáre ei; in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.	b
  15998 Psalmi	Psa	19	77	18	Et tentavérunt Deum in córdibus suis, ut péterent escas animábus suis.
  15999 Psalmi	Psa	19	77	19	Et male locúti sunt de Deo; dixérunt: Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?
  16000 Psalmi	Psa	19	77	20	quóniam percússit petram, et fluxérunt aquæ, et torréntes inundavérunt. Numquid et panem póterit dare, aut paráre mensam pópulo suo?
  16001 Psalmi	Psa	19	77	21	Ídeo audívit Dóminus et dístulit; et ignis accénsus est in Jacob, et ira ascéndit in Ísraël:
  16002 Psalmi	Psa	19	77	22	quia non credidérunt in Deo, nec speravérunt in salutári ejus.
  16003 Psalmi	Psa	19	77	23	Et mandávit núbibus désuper, et jánuas cæli apéruit.
  16004 Psalmi	Psa	19	77	24	Et pluit illis manna ad manducándum, et panem cæli dedit eis.
  16005 Psalmi	Psa	19	77	25	Panem angelórum manducávit homo; cibária misit eis in abundántia.
  16006 Psalmi	Psa	19	77	26	Tránstulit austrum de cælo, et indúxit in virtúte sua áfricum.
  16007 Psalmi	Psa	19	77	27	Et pluit super eos sicut púlverem carnes, et sicut arénam maris volatília pennáta.
  16008 Psalmi	Psa	19	77	28	Et cecidérunt in médio castrórum eórum, circa tabernácula eórum.
  16009 Psalmi	Psa	19	77	29	Et manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis:
  16010 Psalmi	Psa	19	77	30	non sunt fraudáti a desidério suo. Adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum,
  16011 Psalmi	Psa	19	77	31	et ira Dei ascéndit super eos: et occídit pingues eórum, et eléctos Ísraël impedívit.
  16012 Psalmi	Psa	19	77	32	In ómnibus his peccavérunt adhuc, et non credidérunt in mirabílibus ejus.	b
  16013 Psalmi	Psa	19	77	33	Et defecérunt in vanitáte dies eórum, et anni eórum cum festinatióne.
  16014 Psalmi	Psa	19	77	34	Cum occíderet eos, quærébant eum et revertebántur, et dilúculo veniébant ad eum.
  16015 Psalmi	Psa	19	77	35	Et rememoráti sunt quia Deus adjútor est eórum, et Deus excélsus redémptor eórum est.
  16016 Psalmi	Psa	19	77	36	Et dilexérunt eum in ore suo, et lingua sua mentíti sunt ei;
  16017 Psalmi	Psa	19	77	37	cor autem eórum non erat rectum cum eo, nec fidéles hábiti sunt in testaménto ejus.
  16018 Psalmi	Psa	19	77	38	Ipse autem est miséricors, et propítius fiet peccátis eórum, et non dispérdet eos. Et abundávit ut avérteret iram suam, et non accéndit omnem iram suam.
  16019 Psalmi	Psa	19	77	39	Et recordátus est quia caro sunt, spíritus vadens et non rédiens.
  16020 Psalmi	Psa	19	77	40	Quóties exacerbavérunt eum in desérto; in iram concitavérunt eum in inaquóso?
  16021 Psalmi	Psa	19	77	41	Et convérsi sunt, et tentavérunt Deum, et sanctum Ísraël exacerbavérunt.
  16022 Psalmi	Psa	19	77	42	Non sunt recordáti manus ejus, die qua redémit eos de manu tribulántis:	b
  16023 Psalmi	Psa	19	77	43	sicut pósuit in Ægýpto signa sua, et prodígia sua in campo Táneos;
  16024 Psalmi	Psa	19	77	44	et convértit in sánguinem flúmina eórum, et imbres eórum, ne bíberent.
  16025 Psalmi	Psa	19	77	45	Misit in eos cœnomyíam, et comédit eos, et ranam, et dispérdidit eos;
  16026 Psalmi	Psa	19	77	46	et dedit ærúgini fructus eórum, et labóres eórum locústæ;
  16027 Psalmi	Psa	19	77	47	et occídit in grándine víneas eórum, et moros eórum in pruína;
  16028 Psalmi	Psa	19	77	48	et trádidit grándini juménta eórum, et possessiónem eórum igni;
  16029 Psalmi	Psa	19	77	49	misit in eos iram indignatiónis suæ, indignatiónem, et iram, et tribulatiónem, immissiónes per ángelos malos.
  16030 Psalmi	Psa	19	77	50	Viam fecit sémitæ iræ suæ: non pepércit a morte animábus eórum, et juménta eórum in morte conclúsit:
  16031 Psalmi	Psa	19	77	51	et percússit omne primogénitum in terra Ægýpti; primítias omnis labóris eórum in tabernáculis Cham:
  16032 Psalmi	Psa	19	77	52	et ábstulit sicut oves pópulum suum, et perdúxit eos tamquam gregem in desérto:
  16033 Psalmi	Psa	19	77	53	et dedúxit eos in spe, et non timuérunt, et inimícos eórum opéruit mare.
  16034 Psalmi	Psa	19	77	54	Et indúxit eos in montem sanctificatiónis suæ, montem quem acquisívit déxtera ejus; et ejécit a fácie eórum gentes, et sorte divísit eis terram in funículo distributiónis;
  16035 Psalmi	Psa	19	77	55	et habitáre fecit in tabernáculis eórum tribus Ísraël.
  16036 Psalmi	Psa	19	77	56	Et tentavérunt, et exacerbavérunt Deum excélsum, et testimónia ejus non custodiérunt.	b
  16037 Psalmi	Psa	19	77	57	Et avertérunt se, et non servavérunt pactum: quemádmodum patres eórum, convérsi sunt in arcum pravum.
  16038 Psalmi	Psa	19	77	58	In iram concitavérunt eum in cóllibus suis, et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt.
  16039 Psalmi	Psa	19	77	59	Audívit Deus, et sprevit, et ad níhilum redégit valde Ísraël.
  16040 Psalmi	Psa	19	77	60	Et répulit tabernáculum Silo, tabernáculum suum, ubi habitávit in homínibus.
  16041 Psalmi	Psa	19	77	61	Et trádidit in captivitátem virtútem eórum, et pulchritúdinem eórum in manus inimíci.
  16042 Psalmi	Psa	19	77	62	Et conclúsit in gládio pópulum suum, et hæreditátem suam sprevit.
  16043 Psalmi	Psa	19	77	63	Júvenes eórum comédit ignis, et vírgines eórum non sunt lamentátæ.
  16044 Psalmi	Psa	19	77	64	Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt, et víduæ eórum non plorabántur.
  16045 Psalmi	Psa	19	77	65	Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus, tamquam potens crapulátus a vino.	b
  16046 Psalmi	Psa	19	77	66	Et percússit inimícos suos in posterióra; oppróbrium sempitérnum dedit illis.
  16047 Psalmi	Psa	19	77	67	Et répulit tabernáculum Joseph, et tribum Éphraim non elégit:
  16048 Psalmi	Psa	19	77	68	sed elégit tribum Juda, montem Sion, quem diléxit.
  16049 Psalmi	Psa	19	77	69	Et ædificávit sicut unicórnium sanctifícium suum, in terra quam fundávit in sǽcula.
  16050 Psalmi	Psa	19	77	70	Et elégit David, servum suum, et sústulit eum de grégibus óvium; de post fœtántes accépit eum:
  16051 Psalmi	Psa	19	77	71	páscere Jacob servum suum, et Ísraël hæreditátem suam.
  16052 Psalmi	Psa	19	77	72	Et pavit eos in innocéntia cordis sui, et in intelléctibus mánuum suárum dedúxit eos.
  16053 Psalmi	Psa	19	78	1	[Psalmus Asaph.] Deus, venérunt gentes in hæreditátem tuam; polluérunt templum sanctum tuum; posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.
  16054 Psalmi	Psa	19	78	2	Posuérunt morticína servórum tuórum escas volatílibus cæli; carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.
  16055 Psalmi	Psa	19	78	3	Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Jerúsalem, et non erat qui sepelíret.
  16056 Psalmi	Psa	19	78	4	Facti sumus oppróbrium vicínis nostris; subsannátio et illúsio his qui in circúitu nostro sunt.
  16057 Psalmi	Psa	19	78	5	Úsquequo, Dómine, irascéris in finem? accendétur velut ignis zelus tuus?
  16058 Psalmi	Psa	19	78	6	Effúnde iram tuam in gentes quæ te non novérunt, et in regna quæ nomen tuum non invocavérunt:
  16059 Psalmi	Psa	19	78	7	quia comedérunt Jacob, et locum ejus desolavérunt.
  16060 Psalmi	Psa	19	78	8	Ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum; cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis.
  16061 Psalmi	Psa	19	78	9	Ádjuva nos, Deus salutáris noster, et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.	b
  16062 Psalmi	Psa	19	78	10	Ne forte dicant in géntibus: Ubi est Deus eórum? et innotéscat in natiónibus coram óculis nostris últio sánguinis servórum tuórum qui effúsus est.
  16063 Psalmi	Psa	19	78	11	Intróëat in conspéctu tuo gémitus compeditórum; secúndum magnitúdinem bráchii tui pósside fílios mortificatórum:
  16064 Psalmi	Psa	19	78	12	et redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum; impropérium ipsórum quod exprobravérunt tibi, Dómine.
  16065 Psalmi	Psa	19	78	13	Nos autem pópulus tuus, et oves páscuæ tuæ, confitébimur tibi in sǽculum; in generatiónem et generatiónem annuntiábimus laudem tuam.
  16066 Psalmi	Psa	19	79	1	[In finem, pro iis qui commutabúntur. Testimónium Asaph, psalmus.]
  16067 Psalmi	Psa	19	79	2	Qui regis Ísraël, inténde; qui dedúcis velut ovem Joseph. Qui sedes super chérubim, manifestáre
  16068 Psalmi	Psa	19	79	3	coram Éphraim, Bénjamin, et Manásse. Éxcita poténtiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos.
  16069 Psalmi	Psa	19	79	4	Deus, convérte nos, et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
  16070 Psalmi	Psa	19	79	5	Dómine Deus virtútum, quoúsque irascéris super oratiónem servi tui?
  16071 Psalmi	Psa	19	79	6	cibábis nos pane lacrimárum, et potum dabis nobis in lácrimis in mensúra?
  16072 Psalmi	Psa	19	79	7	Posuísti nos in contradictiónem vicínis nostris, et inimíci nostri subsannavérunt nos.
  16073 Psalmi	Psa	19	79	8	Deus virtútum, convérte nos, et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
  16074 Psalmi	Psa	19	79	9	Víneam de Ægýpto transtulísti: ejecísti gentes, et plantásti eam.
  16075 Psalmi	Psa	19	79	10	Dux itíneris fuísti in conspéctu ejus; plantásti radíces ejus, et implévit terram.
  16076 Psalmi	Psa	19	79	11	Opéruit montes umbra ejus, et arbústa ejus cedros Dei.
  16077 Psalmi	Psa	19	79	12	Exténdit pálmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propágines ejus.
  16078 Psalmi	Psa	19	79	13	Ut quid destruxísti macériam ejus, et vindémiant eam omnes qui prætergrediúntur viam?
  16079 Psalmi	Psa	19	79	14	Exterminávit eam aper de silva, et singuláris ferus depástus est eam.
  16080 Psalmi	Psa	19	79	15	Deus virtútum, convértere, réspice de cælo, et vide, et vísita víneam istam:
  16081 Psalmi	Psa	19	79	16	et pérfice eam quam plantávit déxtera tua, et super fílium hóminis quem confirmásti tibi.
  16082 Psalmi	Psa	19	79	17	Incénsa igni et suffóssa, ab increpatióne vultus tui períbunt.
  16083 Psalmi	Psa	19	79	18	Fiat manus tua super virum déxteræ tuæ, et super fílium hóminis quem confirmásti tibi.
  16084 Psalmi	Psa	19	79	19	Et non discédimus a te: vivificábis nos, et nomen tuum invocábimus.
  16085 Psalmi	Psa	19	79	20	Dómine Deus virtútum, convérte nos, et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
  16086 Psalmi	Psa	19	80	1	[In finem, pro torculáribus. Psalmus ipsi Asaph.]
  16087 Psalmi	Psa	19	80	2	Exsultáte Deo adjutóri nostro; jubiláte Deo Jacob.
  16088 Psalmi	Psa	19	80	3	Súmite psalmum, et date týmpanum; psaltérium jucúndum cum cíthara.
  16089 Psalmi	Psa	19	80	4	Buccináte in neoménia tuba, in insígni die solemnitátis vestræ:
  16090 Psalmi	Psa	19	80	5	quia præcéptum in Ísraël est, et judícium Deo Jacob.
  16091 Psalmi	Psa	19	80	6	Testimónium in Joseph pósuit illud, cum exíret de terra Ægýpti; linguam quam non nóverat, audívit.
  16092 Psalmi	Psa	19	80	7	Divértit ab onéribus dorsum ejus; manus ejus in cóphino serviérunt.
  16093 Psalmi	Psa	19	80	8	In tribulatióne invocásti me, et liberávi te. Exaudívi te in abscóndito tempestátis; probávi te apud aquam contradictiónis.
  16094 Psalmi	Psa	19	80	9	Audi, pópulus meus, et contestábor te. Ísraël, si audíeris me,	b
  16095 Psalmi	Psa	19	80	10	non erit in te deus recens, neque adorábis deum aliénum.
  16096 Psalmi	Psa	19	80	11	Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti. Diláta os tuum, et implébo illud.
  16097 Psalmi	Psa	19	80	12	Et non audívit pópulus meus vocem meam, et Ísraël non inténdit mihi.
  16098 Psalmi	Psa	19	80	13	Et dimísi eos secúndum desidéria cordis eórum; ibunt in adinventiónibus suis.
  16099 Psalmi	Psa	19	80	14	Si pópulus meus audísset me, Ísraël si in viis meis ambulásset,
  16100 Psalmi	Psa	19	80	15	pro níhilo fórsitan inimícos eórum humiliássem, et super tribulántes eos misíssem manum meam.
  16101 Psalmi	Psa	19	80	16	Inimíci Dómini mentíti sunt ei, et erit tempus eórum in sǽcula.
  16102 Psalmi	Psa	19	80	17	Et cibávit eos ex ádipe fruménti, et de petra melle saturávit eos.
  16103 Psalmi	Psa	19	81	1	[Psalmus Asaph.] Deus stetit in synagóga deórum; in médio autem deos dijúdicat.
  16104 Psalmi	Psa	19	81	2	Úsquequo judicátis iniquitátem, et fácies peccatórum súmitis?
  16105 Psalmi	Psa	19	81	3	Judicáte egéno et pupíllo; húmilem et páuperem justificáte.
  16106 Psalmi	Psa	19	81	4	Erípite páuperem, et egénum de manu peccatóris liberáte.
  16107 Psalmi	Psa	19	81	5	Nesciérunt, neque intellexérunt; in ténebris ámbulant: movebúntur ómnia fundaménta terræ.
  16108 Psalmi	Psa	19	81	6	Ego dixi: Dii estis, et fílii Excélsi omnes.
  16109 Psalmi	Psa	19	81	7	Vos autem sicut hómines moriémini, et sicut unus de princípibus cadétis.
  16110 Psalmi	Psa	19	81	8	Surge, Deus, júdica terram, quóniam tu hæreditábis in ómnibus géntibus.
  16111 Psalmi	Psa	19	82	1	[Cánticum Psalmi Asaph.]
  16112 Psalmi	Psa	19	82	2	Deus, quis símilis erit tibi? ne táceas, neque compescáris, Deus:
  16113 Psalmi	Psa	19	82	3	quóniam ecce inimíci tui sonuérunt, et qui odérunt te extulérunt caput.
  16114 Psalmi	Psa	19	82	4	Super pópulum tuum malignavérunt consílium, et cogitavérunt advérsus sanctos tuos.
  16115 Psalmi	Psa	19	82	5	Dixérunt: Veníte, et disperdámus eos de gente, et non memorétur nomen Ísraël ultra.
  16116 Psalmi	Psa	19	82	6	Quóniam cogitavérunt unanímiter; simul advérsum te testaméntum disposuérunt:
  16117 Psalmi	Psa	19	82	7	tabernácula Idumæórum et Ismahelítæ, Moab et Agaréni,
  16118 Psalmi	Psa	19	82	8	Gebal, et Ammon, et Ámalec; alienígenæ cum habitántibus Tyrum.
  16119 Psalmi	Psa	19	82	9	Étenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutórium fíliis Lot.
  16120 Psalmi	Psa	19	82	10	Fac illis sicut Mádian et Sísaræ, sicut Jabin in torrénte Cisson.	b
  16121 Psalmi	Psa	19	82	11	Disperiérunt in Endor; facti sunt ut stercus terræ.
  16122 Psalmi	Psa	19	82	12	Pone príncipes eórum sicut Oreb, et Zeb, et Zébee, et Sálmana: omnes príncipes eórum,
  16123 Psalmi	Psa	19	82	13	qui dixérunt: Hæreditáte possideámus sanctuárium Dei.
  16124 Psalmi	Psa	19	82	14	Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stípulam ante fáciem venti.
  16125 Psalmi	Psa	19	82	15	Sicut ignis qui combúrit silvam, et sicut flamma combúrens montes,
  16126 Psalmi	Psa	19	82	16	ita persequéris illos in tempestáte tua, et in ira tua turbábis eos.
  16127 Psalmi	Psa	19	82	17	Imple fácies eórum ignomínia, et quærent nomen tuum, Dómine.
  16128 Psalmi	Psa	19	82	18	Erubéscant, et conturbéntur in sǽculum sǽculi, et confundántur, et péreant.
  16129 Psalmi	Psa	19	82	19	Et cognóscant quia nomen tibi Dóminus: tu solus Altíssimus in omni terra.
  16130 Psalmi	Psa	19	83	1	[In finem, pro torculáribus fíliis Core. Psalmus.]
  16131 Psalmi	Psa	19	83	2	Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum!
  16132 Psalmi	Psa	19	83	3	Concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini; cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum.
  16133 Psalmi	Psa	19	83	4	Étenim passer invénit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altária tua, Dómine virtútum, rex meus, et Deus meus.
  16134 Psalmi	Psa	19	83	5	Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine; in sǽcula sæculórum laudábunt te.
  16135 Psalmi	Psa	19	83	6	Beátus vir cujus est auxílium abs te: ascensiónes in corde suo dispósuit,
  16136 Psalmi	Psa	19	83	7	in valle lacrimárum, in loco quem pósuit.
  16137 Psalmi	Psa	19	83	8	Étenim benedictiónem dabit legislátor; ibunt de virtúte in virtútem: vidébitur Deus deórum in Sion.
  16138 Psalmi	Psa	19	83	9	Dómine Deus virtútum, exáudi oratiónem meam; áuribus pércipe, Deus Jacob.	b
  16139 Psalmi	Psa	19	83	10	Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem christi tui.
  16140 Psalmi	Psa	19	83	11	Quia mélior est dies una in átriis tuis super míllia; elégi abjéctus esse in domo Dei mei magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.
  16141 Psalmi	Psa	19	83	12	Quia misericórdiam et veritátem díligit Deus: grátiam et glóriam dabit Dóminus.
  16142 Psalmi	Psa	19	83	13	Non privábit bonis eos qui ámbulant in innocéntia: Dómine virtútum, beátus homo qui sperat in te.
  16143 Psalmi	Psa	19	84	1	[In finem, fíliis Core. Psalmus.]
  16144 Psalmi	Psa	19	84	2	Benedixísti, Dómine, terram tuam; avertísti captivitátem Jacob.
  16145 Psalmi	Psa	19	84	3	Remisísti iniquitátem plebis tuæ; operuísti ómnia peccáta eórum.
  16146 Psalmi	Psa	19	84	4	Mitigásti omnem iram tuam; avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
  16147 Psalmi	Psa	19	84	5	Convérte nos, Deus salutáris noster, et avérte iram tuam a nobis.
  16148 Psalmi	Psa	19	84	6	Numquid in ætérnum irascéris nobis? aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
  16149 Psalmi	Psa	19	84	7	Deus, tu convérsus vivificábis nos, et plebs tua lætábitur in te.
  16150 Psalmi	Psa	19	84	8	Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis.
  16151 Psalmi	Psa	19	84	9	Áudiam quid loquátur in me Dóminus Deus, quóniam loquétur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertúntur ad cor.	b
  16152 Psalmi	Psa	19	84	10	Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus, ut inhábitet glória in terra nostra.
  16153 Psalmi	Psa	19	84	11	Misericórdia et véritas obviavérunt sibi; justítia et pax osculátæ sunt.
  16154 Psalmi	Psa	19	84	12	Véritas de terra orta est, et justítia de cælo prospéxit.
  16155 Psalmi	Psa	19	84	13	Étenim Dóminus dabit benignitátem, et terra nostra dabit fructum suum.
  16156 Psalmi	Psa	19	84	14	Justítia ante eum ambulábit, et ponet in via gressus suos.
  16157 Psalmi	Psa	19	85	1	[Orátio ipsi David.] Inclína, Dómine, aurem tuam et exáudi me, quóniam inops et pauper sum ego.
  16158 Psalmi	Psa	19	85	2	Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.
  16159 Psalmi	Psa	19	85	3	Miserére mei, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die;
  16160 Psalmi	Psa	19	85	4	lætífica ánimam servi tui, quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
  16161 Psalmi	Psa	19	85	5	Quóniam tu, Dómine, suávis et mitis, et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te.
  16162 Psalmi	Psa	19	85	6	Áuribus pércipe, Dómine, oratiónem meam, et inténde voci deprecatiónis meæ.
  16163 Psalmi	Psa	19	85	7	In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, quia exaudísti me.
  16164 Psalmi	Psa	19	85	8	Non est símilis tui in diis, Dómine, et non est secúndum ópera tua.
  16165 Psalmi	Psa	19	85	9	Omnes gentes quascúmque fecísti vénient, et adorábunt coram te, Dómine, et glorificábunt nomen tuum.
  16166 Psalmi	Psa	19	85	10	Quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília; tu es Deus solus.
  16167 Psalmi	Psa	19	85	11	Deduc me, Dómine, in via tua, et ingrédiar in veritáte tua; lætétur cor meum, ut tímeat nomen tuum.	b
  16168 Psalmi	Psa	19	85	12	Confitébor tibi, Dómine Deus meus, in toto corde meo, et glorificábo nomen tuum in ætérnum:
  16169 Psalmi	Psa	19	85	13	quia misericórdia tua magna est super me, et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri.
  16170 Psalmi	Psa	19	85	14	Deus, iníqui insurrexérunt super me, et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam: et non proposuérunt te in conspéctu suo.
  16171 Psalmi	Psa	19	85	15	Et tu, Dómine Deus, miserátor et miséricors; pátiens, et multæ misericórdiæ, et verax.
  16172 Psalmi	Psa	19	85	16	Réspice in me, et miserére mei; da impérium tuum púero tuo, et salvum fac fílium ancíllæ tuæ.
  16173 Psalmi	Psa	19	85	17	Fac mecum signum in bonum, ut vídeant qui odérunt me, et confundántur: quóniam tu, Dómine, adjuvísti me, et consolátus es me.
  16174 Psalmi	Psa	19	86	1	[Fíliis Core. Psalmus cántici.] Fundaménta ejus in móntibus sanctis;
  16175 Psalmi	Psa	19	86	2	díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
  16176 Psalmi	Psa	19	86	3	Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei!
  16177 Psalmi	Psa	19	86	4	Memor ero Rahab et Babylónis, sciéntium me; ecce alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, hi fuérunt illic.
  16178 Psalmi	Psa	19	86	5	Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundávit eam Altíssimus?
  16179 Psalmi	Psa	19	86	6	Dóminus narrábit in scriptúris populórum et príncipum, horum qui fuérunt in ea.
  16180 Psalmi	Psa	19	86	7	Sicut lætántium ómnium habitátio est in te.
  16181 Psalmi	Psa	19	87	1	[Cánticum Psalmi, fíliis Core, in finem, pro Máheleth ad respondéndum. Intelléctus Eman Ezrahítæ.]
  16182 Psalmi	Psa	19	87	2	Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te.
  16183 Psalmi	Psa	19	87	3	Intret in conspéctu tuo orátio mea, inclína aurem tuam ad precem meam.
  16184 Psalmi	Psa	19	87	4	Quia repléta est malis ánima mea, et vita mea inférno appropinquávit.
  16185 Psalmi	Psa	19	87	5	Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutório,
  16186 Psalmi	Psa	19	87	6	inter mórtuos liber; sicut vulneráti dormiéntes in sepúlchris, quorum non es memor ámplius, et ipsi de manu tua repúlsi sunt.
  16187 Psalmi	Psa	19	87	7	Posuérunt me in lacu inferióri, in tenebrósis, et in umbra mortis.
  16188 Psalmi	Psa	19	87	8	Super me confirmátus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxísti super me.
  16189 Psalmi	Psa	19	87	9	Longe fecísti notos meos a me; posuérunt me abominatiónem sibi. Tráditus sum, et non egrediébar;
  16190 Psalmi	Psa	19	87	10	óculi mei languérunt præ inópia. Clamávi ad te, Dómine, tota die; expándi ad te manus meas.
  16191 Psalmi	Psa	19	87	11	Numquid mórtuis fácies mirabília? aut médici suscitábunt, et confitebúntur tibi?	b
  16192 Psalmi	Psa	19	87	12	Numquid narrábit áliquis in sepúlchro misericórdiam tuam, et veritátem tuam in perditióne?
  16193 Psalmi	Psa	19	87	13	Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua? et justítia tua in terra obliviónis?
  16194 Psalmi	Psa	19	87	14	Et ego ad te, Dómine, clamávi, et mane orátio mea prævéniet te.
  16195 Psalmi	Psa	19	87	15	Ut quid, Dómine, repéllis oratiónem meam; avértis fáciem tuam a me?
  16196 Psalmi	Psa	19	87	16	Pauper sum ego, et in labóribus a juventúte mea; exaltátus autem, humiliátus sum et conturbátus.
  16197 Psalmi	Psa	19	87	17	In me transiérunt iræ tuæ, et terróres tui conturbavérunt me:
  16198 Psalmi	Psa	19	87	18	circumdedérunt me sicut aqua tota die; circumdedérunt me simul.
  16199 Psalmi	Psa	19	87	19	Elongásti a me amícum et próximum, et notos meos a miséria.
  16200 Psalmi	Psa	19	88	1	[Intelléctus Ethan Ezrahítæ.]
  16201 Psalmi	Psa	19	88	2	Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo; in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
  16202 Psalmi	Psa	19	88	3	Quóniam dixísti: In ætérnum misericórdia ædificábitur in cælis; præparábitur véritas tua in eis.
  16203 Psalmi	Psa	19	88	4	Dispósui testaméntum eléctis meis; jurávi David servo meo:
  16204 Psalmi	Psa	19	88	5	Usque in ætérnum præparábo semen tuum, et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.
  16205 Psalmi	Psa	19	88	6	Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine; étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.	b
  16206 Psalmi	Psa	19	88	7	Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino; símilis erit Deo in fíliis Dei?
  16207 Psalmi	Psa	19	88	8	Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum, magnus et terríbilis super omnes qui in circúitu ejus sunt.
  16208 Psalmi	Psa	19	88	9	Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
  16209 Psalmi	Psa	19	88	10	Tu domináris potestáti maris; motum autem flúctuum ejus tu mítigas.
  16210 Psalmi	Psa	19	88	11	Tu humiliásti, sicut vulnerátum, supérbum; in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.
  16211 Psalmi	Psa	19	88	12	Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitúdinem ejus tu fundásti;
  16212 Psalmi	Psa	19	88	13	aquilónem et mare tu creásti. Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt:
  16213 Psalmi	Psa	19	88	14	tuum bráchium cum poténtia. Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua:
  16214 Psalmi	Psa	19	88	15	justítia et judícium præparátio sedis tuæ: misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam.
  16215 Psalmi	Psa	19	88	16	Beátus pópulus qui scit jubilatiónem: Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt,	b
  16216 Psalmi	Psa	19	88	17	et in nómine tuo exsultábunt tota die, et in justítia tua exaltabúntur.
  16217 Psalmi	Psa	19	88	18	Quóniam glória virtútis eórum tu es, et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
  16218 Psalmi	Psa	19	88	19	Quia Dómini est assúmptio nostra, et sancti Ísraël regis nostri.
  16219 Psalmi	Psa	19	88	20	Tunc locútus es in visióne sanctis tuis, et dixísti: Pósui adjutórium in poténte, et exaltávi eléctum de plebe mea.	b
  16220 Psalmi	Psa	19	88	21	Invéni David, servum meum; óleo sancto meo unxi eum.
  16221 Psalmi	Psa	19	88	22	Manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
  16222 Psalmi	Psa	19	88	23	Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non appónet nocére ei.
  16223 Psalmi	Psa	19	88	24	Et concídam a fácie ipsíus inimícos ejus, et odiéntes eum in fugam convértam.
  16224 Psalmi	Psa	19	88	25	Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.
  16225 Psalmi	Psa	19	88	26	Et ponam in mari manum ejus, et in flumínibus déxteram ejus.
  16226 Psalmi	Psa	19	88	27	Ipse invocábit me: Pater meus es tu, Deus meus, et suscéptor salútis meæ.
  16227 Psalmi	Psa	19	88	28	Et ego primogénitum ponam illum, excélsum præ régibus terræ.
  16228 Psalmi	Psa	19	88	29	In ætérnum servábo illi misericórdiam meam, et testaméntum meum fidéle ipsi.
  16229 Psalmi	Psa	19	88	30	Et ponam in sǽculum sǽculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.
  16230 Psalmi	Psa	19	88	31	Si autem derelíquerint fílii ejus legem meam, et in judíciis meis non ambuláverint;
  16231 Psalmi	Psa	19	88	32	si justítias meas profanáverint, et mandáta mea non custodíerint:
  16232 Psalmi	Psa	19	88	33	visitábo in virga iniquitátes eórum, et in verbéribus peccáta eórum;
  16233 Psalmi	Psa	19	88	34	misericórdiam autem meam non dispérgam ab eo, neque nocébo in veritáte mea,
  16234 Psalmi	Psa	19	88	35	neque profanábo testaméntum meum: et quæ procédunt de lábiis meis non fáciam írrita.
  16235 Psalmi	Psa	19	88	36	Semel jurávi in sancto meo, si David méntiar:
  16236 Psalmi	Psa	19	88	37	semen ejus in ætérnum manébit. Et thronus ejus sicut sol in conspéctu meo,
  16237 Psalmi	Psa	19	88	38	et sicut luna perfécta in ætérnum, et testis in cælo fidélis.
  16238 Psalmi	Psa	19	88	39	Tu vero repulísti et despexísti; distulísti christum tuum.	b
  16239 Psalmi	Psa	19	88	40	Evertísti testaméntum servi tui; profanásti in terra sanctuárium ejus.
  16240 Psalmi	Psa	19	88	41	Destruxísti omnes sepes ejus; posuísti firmaméntum ejus formídinem.
  16241 Psalmi	Psa	19	88	42	Diripuérunt eum omnes transeúntes viam; factus est oppróbrium vicínis suis.
  16242 Psalmi	Psa	19	88	43	Exaltásti déxteram depriméntium eum; lætificásti omnes inimícos ejus.
  16243 Psalmi	Psa	19	88	44	Avertísti adjutórium gládii ejus, et non es auxiliátus ei in bello.
  16244 Psalmi	Psa	19	88	45	Destruxísti eum ab emundatióne, et sedem ejus in terram collisísti.
  16245 Psalmi	Psa	19	88	46	Minorásti dies témporis ejus; perfudísti eum confusióne.
  16246 Psalmi	Psa	19	88	47	Úsquequo, Dómine, avértis in finem? exardéscet sicut ignis ira tua?	b
  16247 Psalmi	Psa	19	88	48	Memoráre quæ mea substántia: numquid enim vane constituísti omnes fílios hóminum?
  16248 Psalmi	Psa	19	88	49	Quis est homo qui vivet et non vidébit mortem? éruet ánimam suam de manu ínferi?
  16249 Psalmi	Psa	19	88	50	Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, sicut jurásti David in veritáte tua?
  16250 Psalmi	Psa	19	88	51	Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, quod contínui in sinu meo, multárum géntium:
  16251 Psalmi	Psa	19	88	52	quod exprobravérunt inimíci tui, Dómine; quod exprobravérunt commutatiónem christi tui.
  16252 Psalmi	Psa	19	88	53	Benedíctus Dóminus in ætérnum. Fiat, fiat.	b
  16253 Psalmi	Psa	19	89	1	[Orátio Móysi, hóminis Dei.] Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne in generatiónem.
  16254 Psalmi	Psa	19	89	2	Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis, a sǽculo et usque in sǽculum tu es, Deus.
  16255 Psalmi	Psa	19	89	3	Ne avértas hóminem in humilitátem: et dixísti: Convertímini, fílii hóminum.
  16256 Psalmi	Psa	19	89	4	Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna quæ prætériit: et custódia in nocte
  16257 Psalmi	Psa	19	89	5	quæ pro níhilo habéntur, eórum anni erunt.
  16258 Psalmi	Psa	19	89	6	Mane sicut herba tránseat; mane flóreat, et tránseat; véspere décidat, indúret, et aréscat.
  16259 Psalmi	Psa	19	89	7	Quia defécimus in ira tua, et in furóre tuo turbáti sumus.
  16260 Psalmi	Psa	19	89	8	Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo; sǽculum nostrum in illuminatióne vultus tui.
  16261 Psalmi	Psa	19	89	9	Quóniam omnes dies nostri defecérunt, et in ira tua defécimus. Anni nostri sicut aránea meditabúntur;
  16262 Psalmi	Psa	19	89	10	dies annórum nostrórum in ipsis septuagínta anni. Si autem in potentátibus octogínta anni, et ámplius eórum labor et dolor; quóniam supervénit mansuetúdo, et corripiémur.
  16263 Psalmi	Psa	19	89	11	Quis novit potestátem iræ tuæ, et præ timóre tuo iram tuam
  16264 Psalmi	Psa	19	89	12	dinumeráre? Déxteram tuam sic notam fac, et erudítos corde in sapiéntia.
  16265 Psalmi	Psa	19	89	13	Convértere, Dómine; úsquequo? et deprecábilis esto super servos tuos.	b
  16266 Psalmi	Psa	19	89	14	Repléti sumus mane misericórdia tua; et exsultávimus, et delectáti sumus ómnibus diébus nostris.
  16267 Psalmi	Psa	19	89	15	Lætáti sumus pro diébus quibus nos humiliásti; annis quibus vídimus mala.
  16268 Psalmi	Psa	19	89	16	Réspice in servos tuos et in ópera tua, et dírige fílios eórum.
  16269 Psalmi	Psa	19	89	17	Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.
  16270 Psalmi	Psa	19	90	1	[Laus cántici David.] Qui hábitat in adjutório Altíssimi, in protectióne Dei cæli commorábitur.
  16271 Psalmi	Psa	19	90	2	Dicet Dómino: Suscéptor meus es tu, et refúgium meum; Deus meus, sperábo in eum.
  16272 Psalmi	Psa	19	90	3	Quóniam ipse liberávit me de láqueo venántium, et a verbo áspero.
  16273 Psalmi	Psa	19	90	4	Scápulis suis obumbrábit tibi, et sub pennis ejus sperábis.
  16274 Psalmi	Psa	19	90	5	Scuto circúmdabit te véritas ejus: non timébis a timóre noctúrno;
  16275 Psalmi	Psa	19	90	6	a sagítta volánte in die, a negótio perambulánte in ténebris, ab incúrsu, et dæmónio meridiáno.
  16276 Psalmi	Psa	19	90	7	Cadent a látere tuo mille, et decem míllia a dextris tuis; ad te autem non appropinquábit.
  16277 Psalmi	Psa	19	90	8	Verúmtamen óculis tuis considerábis, et retributiónem peccatórum vidébis.
  16278 Psalmi	Psa	19	90	9	Quóniam tu es, Dómine, spes mea; Altíssimum posuísti refúgium tuum.	b
  16279 Psalmi	Psa	19	90	10	Non accédet ad te malum, et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo.
  16280 Psalmi	Psa	19	90	11	Quóniam ángelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
  16281 Psalmi	Psa	19	90	12	In mánibus portábunt te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.
  16282 Psalmi	Psa	19	90	13	Super áspidem et basilíscum ambulábis, et conculcábis leónem et dracónem.
  16283 Psalmi	Psa	19	90	14	Quóniam in me sperávit, liberábo eum; prótegam eum, quóniam cognóvit nomen meum.	b
  16284 Psalmi	Psa	19	90	15	Clamábit ad me, et ego exáudiam eum; cum ipso sum in tribulatióne: erípiam eum, et glorificábo eum.
  16285 Psalmi	Psa	19	90	16	Longitúdine diérum replébo eum, et osténdam illi salutáre meum.
  16286 Psalmi	Psa	19	91	1	[Psalmus cántici, in die sábbati.]
  16287 Psalmi	Psa	19	91	2	Bonum est confitéri Dómino, et psállere nómini tuo, Altíssime:
  16288 Psalmi	Psa	19	91	3	ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem,
  16289 Psalmi	Psa	19	91	4	in decachórdo, psaltério; cum cántico, in cíthara.
  16290 Psalmi	Psa	19	91	5	Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua; et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
  16291 Psalmi	Psa	19	91	6	Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
  16292 Psalmi	Psa	19	91	7	Vir insípiens non cognóscet, et stultus non intélliget hæc.
  16293 Psalmi	Psa	19	91	8	Cum exórti fúerint peccatóres sicut fœnum, et apparúerint omnes qui operántur iniquitátem, ut intéreant in sǽculum sǽculi:
  16294 Psalmi	Psa	19	91	9	tu autem Altíssimus in ætérnum, Dómine.
  16295 Psalmi	Psa	19	91	10	Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, quóniam ecce inimíci tui períbunt; et dispergéntur omnes qui operántur iniquitátem.
  16296 Psalmi	Psa	19	91	11	Et exaltábitur sicut unicórnis cornu meum, et senéctus mea in misericórdia úberi.	b
  16297 Psalmi	Psa	19	91	12	Et despéxit óculus meus inimícos meos, et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.
  16298 Psalmi	Psa	19	91	13	Justus ut palma florébit; sicut cedrus Líbani multiplicábitur.
  16299 Psalmi	Psa	19	91	14	Plantáti in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri florébunt.
  16300 Psalmi	Psa	19	91	15	Adhuc multiplicabúntur in senécta úberi, et bene patiéntes erunt:
  16301 Psalmi	Psa	19	91	16	ut annúntient quóniam rectus Dóminus Deus noster, et non est iníquitas in eo.
  16302 Psalmi	Psa	19	92	1	[Laus cántici ipsi David, in die ante sábbatum, quando fundáta est terra.] Dóminus regnávit, decórem indútus est: indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se. Étenim firmávit orbem terræ, qui non commovébitur.
  16303 Psalmi	Psa	19	92	2	Paráta sedes tua ex tunc; a sǽculo tu es.
  16304 Psalmi	Psa	19	92	3	Elevavérunt flúmina, Dómine, elevavérunt flúmina vocem suam; elevavérunt flúmina fluctus suos,
  16305 Psalmi	Psa	19	92	4	a vócibus aquárum multárum. Mirábiles elatiónes maris; mirábilis in altis Dóminus.
  16306 Psalmi	Psa	19	92	5	Testimónia tua credibília facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum.
  16307 Psalmi	Psa	19	93	1	[Psalmus ipsi David, quarta sábbati.] Deus ultiónum Dóminus; Deus ultiónum líbere egit.
  16308 Psalmi	Psa	19	93	2	Exaltáre, qui júdicas terram; redde retributiónem supérbis.
  16309 Psalmi	Psa	19	93	3	Úsquequo peccatóres, Dómine, úsquequo peccatóres gloriabúntur;
  16310 Psalmi	Psa	19	93	4	effabúntur et loquéntur iniquitátem; loquéntur omnes qui operántur injustítiam?
  16311 Psalmi	Psa	19	93	5	Pópulum tuum, Dómine, humiliavérunt, et hæreditátem tuam vexavérunt.
  16312 Psalmi	Psa	19	93	6	Víduam et ádvenam interfecérunt, et pupíllos occidérunt.
  16313 Psalmi	Psa	19	93	7	Et dixérunt: Non vidébit Dóminus, nec intélliget Deus Jacob.
  16314 Psalmi	Psa	19	93	8	Intellígite, insipiéntes in pópulo; et stulti, aliquándo sápite.
  16315 Psalmi	Psa	19	93	9	Qui plantávit aurem non áudiet? aut qui finxit óculum non consíderat?
  16316 Psalmi	Psa	19	93	10	Qui córripit gentes non árguet, qui docet hóminem sciéntiam?
  16317 Psalmi	Psa	19	93	11	Dóminus scit cogitatiónes hóminum, quóniam vanæ sunt.
  16318 Psalmi	Psa	19	93	12	Beátus homo quem tu erudíeris, Dómine, et de lege tua docúeris eum:	b
  16319 Psalmi	Psa	19	93	13	ut mítiges ei a diébus malis, donec fodiátur peccatóri fóvea.
  16320 Psalmi	Psa	19	93	14	Quia non repéllet Dóminus plebem suam, et hæreditátem suam non derelínquet,
  16321 Psalmi	Psa	19	93	15	quoadúsque justítia convertátur in judícium: et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde.
  16322 Psalmi	Psa	19	93	16	Quis consúrget mihi advérsus malignántes? aut quis stabit mecum advérsus operántes iniquitátem?
  16323 Psalmi	Psa	19	93	17	Nisi quia Dóminus adjúvit me, paulo minus habitásset in inférno ánima mea.
  16324 Psalmi	Psa	19	93	18	Si dicébam: Motus est pes meus: misericórdia tua, Dómine, adjuvábat me.
  16325 Psalmi	Psa	19	93	19	Secúndum multitúdinem dolórum meórum in corde meo, consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.
  16326 Psalmi	Psa	19	93	20	Numquid adhǽret tibi sedes iniquitátis, qui fingis labórem in præcépto?
  16327 Psalmi	Psa	19	93	21	Captábunt in ánimam justi, et sánguinem innocéntem condemnábunt.
  16328 Psalmi	Psa	19	93	22	Et factus est mihi Dóminus in refúgium, et Deus meus in adjutórium spei meæ.
  16329 Psalmi	Psa	19	93	23	Et reddet illis iniquitátem ipsórum, et in malítia eórum dispérdet eos: dispérdet illos Dóminus Deus noster.
  16330 Psalmi	Psa	19	94	1	[Laus cántici ipsi David.] Veníte, exsultémus Dómino; jubilémus Deo salutári nostro;
  16331 Psalmi	Psa	19	94	2	præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei:
  16332 Psalmi	Psa	19	94	3	quóniam Deus magnus Dóminus, et rex magnus super omnes deos.
  16333 Psalmi	Psa	19	94	4	Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipsíus sunt;
  16334 Psalmi	Psa	19	94	5	quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formavérunt.
  16335 Psalmi	Psa	19	94	6	Veníte, adorémus, et procidámus, et plorémus ante Dóminum qui fecit nos:
  16336 Psalmi	Psa	19	94	7	quia ipse est Dóminus Deus noster, et nos pópulus páscuæ ejus, et oves manus ejus.
  16337 Psalmi	Psa	19	94	8	Hódie si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra	b
  16338 Psalmi	Psa	19	94	9	sicut in irritatióne, secúndum diem tentatiónis in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri: probavérunt me, et vidérunt ópera mea.
  16339 Psalmi	Psa	19	94	10	Quadragínta annis offénsus fui generatióni illi, et dixi: Semper hi errant corde.
  16340 Psalmi	Psa	19	94	11	Et isti non cognovérunt vias meas: ut jurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
  16341 Psalmi	Psa	19	95	1	[Cánticum ipsi David, quando domus ædificabátur post captivitátem.] Cantáte Dómino cánticum novum; cantáte Dómino omnis terra.
  16342 Psalmi	Psa	19	95	2	Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus; annuntiáte de die in diem salutáre ejus.
  16343 Psalmi	Psa	19	95	3	Annuntiáte inter gentes glóriam ejus; in ómnibus pópulis mirabília ejus.
  16344 Psalmi	Psa	19	95	4	Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: terríbilis est super omnes deos.
  16345 Psalmi	Psa	19	95	5	Quóniam omnes dii géntium dæmónia; Dóminus autem cælos fecit.
  16346 Psalmi	Psa	19	95	6	Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus; sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
  16347 Psalmi	Psa	19	95	7	Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem;	b
  16348 Psalmi	Psa	19	95	8	afférte Dómino glóriam nómini ejus. Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus;
  16349 Psalmi	Psa	19	95	9	adoráte Dóminum in átrio sancto ejus. Commoveátur a fácie ejus univérsa terra;
  16350 Psalmi	Psa	19	95	10	dícite in géntibus, quia Dóminus regnávit. Étenim corréxit orbem terræ, qui non commovébitur; judicábit pópulos in æquitáte.
  16351 Psalmi	Psa	19	95	11	Læténtur cæli, et exsúltet terra; commoveátur mare et plenitúdo ejus;
  16352 Psalmi	Psa	19	95	12	gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt. Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum
  16353 Psalmi	Psa	19	95	13	a fácie Dómini, quia venit, quóniam venit judicáre terram. Judicábit orbem terræ in æquitáte, et pópulos in veritáte sua.
  16354 Psalmi	Psa	19	96	1	[Huic David, quando terra ejus restitúta est.] Dóminus regnávit: exsúltet terra; læténtur ínsulæ multæ.
  16355 Psalmi	Psa	19	96	2	Nubes et calígo in circúitu ejus; justítia et judícium corréctio sedis ejus.
  16356 Psalmi	Psa	19	96	3	Ignis ante ipsum præcédet, et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
  16357 Psalmi	Psa	19	96	4	Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ; vidit, et commóta est terra.
  16358 Psalmi	Psa	19	96	5	Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini; a fácie Dómini omnis terra.
  16359 Psalmi	Psa	19	96	6	Annuntiavérunt cæli justítiam ejus, et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
  16360 Psalmi	Psa	19	96	7	Confundántur omnes qui adórant sculptília, et qui gloriántur in simulácris suis. Adoráte eum omnes ángeli ejus.
  16361 Psalmi	Psa	19	96	8	Audívit, et lætáta est Sion, et exsultavérunt fíliæ Judæ propter judícia tua, Dómine.	b
  16362 Psalmi	Psa	19	96	9	Quóniam tu Dóminus altíssimus super omnem terram; nimis exaltátus es super omnes deos.
  16363 Psalmi	Psa	19	96	10	Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum; de manu peccatóris liberábit eos.
  16364 Psalmi	Psa	19	96	11	Lux orta est justo, et rectis corde lætítia.
  16365 Psalmi	Psa	19	96	12	Lætámini, justi, in Dómino, et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
  16366 Psalmi	Psa	19	97	1	[Psalmus ipsi David.] Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit. Salvávit sibi déxtera ejus, et bráchium sanctum ejus.
  16367 Psalmi	Psa	19	97	2	Notum fecit Dóminus salutáre suum; in conspéctu géntium revelávit justítiam suam.
  16368 Psalmi	Psa	19	97	3	Recordátus est misericórdiæ suæ, et veritátis suæ dómui Ísraël. Vidérunt omnes términi terræ salutáre Dei nostri.
  16369 Psalmi	Psa	19	97	4	Jubiláte Deo, omnis terra; cantáte, et exsultáte, et psállite.
  16370 Psalmi	Psa	19	97	5	Psállite Dómino in cíthara; in cíthara et voce psalmi;
  16371 Psalmi	Psa	19	97	6	in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ. Jubiláte in conspéctu regis Dómini:
  16372 Psalmi	Psa	19	97	7	moveátur mare, et plenitúdo ejus; orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
  16373 Psalmi	Psa	19	97	8	Flúmina plaudent manu; simul montes exsultábunt
  16374 Psalmi	Psa	19	97	9	a conspéctu Dómini: quóniam venit judicáre terram. Judicábit orbem terrárum in justítia, et pópulos in æquitáte.
  16375 Psalmi	Psa	19	98	1	[Psalmus ipsi David.] Dóminus regnávit: irascántur pópuli; qui sedet super chérubim: moveátur terra.
  16376 Psalmi	Psa	19	98	2	Dóminus in Sion magnus, et excélsus super omnes pópulos.
  16377 Psalmi	Psa	19	98	3	Confiteántur nómini tuo magno, quóniam terríbile et sanctum est,
  16378 Psalmi	Psa	19	98	4	et honor regis judícium díligit. Tu parásti directiónes; judícium et justítiam in Jacob tu fecísti.
  16379 Psalmi	Psa	19	98	5	Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum ejus, quóniam sanctum est.
  16380 Psalmi	Psa	19	98	6	Móyses et Áaron in sacerdótibus ejus, et Sámuel inter eos qui ínvocant nomen ejus: invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos;
  16381 Psalmi	Psa	19	98	7	in colúmna nubis loquebátur ad eos. Custodiébant testimónia ejus, et præcéptum quod dedit illis.
  16382 Psalmi	Psa	19	98	8	Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
  16383 Psalmi	Psa	19	98	9	Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte in monte sancto ejus, quóniam sanctus Dóminus Deus noster.
  16384 Psalmi	Psa	19	99	1	[Psalmus in confessióne.]
  16385 Psalmi	Psa	19	99	2	Jubiláte Deo, omnis terra; servíte Dómino in lætítia. Introíte in conspéctu ejus in exsultatióne.
  16386 Psalmi	Psa	19	99	3	Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
  16387 Psalmi	Psa	19	99	4	Introíte portas ejus in confessióne; átria ejus in hymnis: confitémini illi. Laudáte nomen ejus,
  16388 Psalmi	Psa	19	99	5	quóniam suávis est Dóminus, in ætérnum misericórdia ejus, et usque in generatiónem et generatiónem véritas ejus.
  16389 Psalmi	Psa	19	100	1	[Psalmus ipsi David.] Misericórdiam et judícium cantábo tibi, Dómine; psallam,
  16390 Psalmi	Psa	19	100	2	et intélligam in via immaculáta: quando vénies ad me? Perambulábam in innocéntia cordis mei, in médio domus meæ.
  16391 Psalmi	Psa	19	100	3	Non proponébam ante óculos meos rem injústam; faciéntes prævaricatiónes odívi; non adhǽsit mihi
  16392 Psalmi	Psa	19	100	4	cor pravum; declinántem a me malígnum non cognoscébam.
  16393 Psalmi	Psa	19	100	5	Detrahéntem secréto próximo suo, hunc persequébar: supérbo óculo, et insatiábili corde, cum hoc non edébam.
  16394 Psalmi	Psa	19	100	6	Óculi mei ad fidéles terræ, ut sédeant mecum; ámbulans in via immaculáta, hic mihi ministrábat.
  16395 Psalmi	Psa	19	100	7	Non habitábit in médio domus meæ qui facit supérbiam; qui lóquitur iníqua non diréxit in conspéctu oculórum meórum.
  16396 Psalmi	Psa	19	100	8	In matutíno interficiébam omnes peccatóres terræ, ut dispérderem de civitáte Dómini omnes operántes iniquitátem.
  16397 Psalmi	Psa	19	101	1	[Orátio páuperis, cum ánxius fúerit, et in conspéctu Dómini effúderit precem suam.]
  16398 Psalmi	Psa	19	101	2	Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te véniat.
  16399 Psalmi	Psa	19	101	3	Non avértas fáciem tuam a me: in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam; in quacúmque die invocávero te, velóciter exáudi me.
  16400 Psalmi	Psa	19	101	4	Quia defecérunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut crémium aruérunt.
  16401 Psalmi	Psa	19	101	5	Percússus sum ut fœnum, et áruit cor meum, quia oblítus sum comédere panem meum.
  16402 Psalmi	Psa	19	101	6	A voce gémitus mei adhǽsit os meum carni meæ.
  16403 Psalmi	Psa	19	101	7	Símilis factus sum pellicáno solitúdinis; factus sum sicut nyctícorax in domicílio.
  16404 Psalmi	Psa	19	101	8	Vigilávi, et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
  16405 Psalmi	Psa	19	101	9	Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, et qui laudábant me advérsum me jurábant:
  16406 Psalmi	Psa	19	101	10	quia cínerem tamquam panem manducábam, et potum meum cum fletu miscébam,
  16407 Psalmi	Psa	19	101	11	a fácie iræ et indignatiónis tuæ: quia élevans allisísti me.
  16408 Psalmi	Psa	19	101	12	Dies mei sicut umbra declinavérunt, et ego sicut fœnum árui.
  16409 Psalmi	Psa	19	101	13	Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.	b
  16410 Psalmi	Psa	19	101	14	Tu exsúrgens miseréberis Sion, quia tempus miseréndi ejus, quia venit tempus:
  16411 Psalmi	Psa	19	101	15	quóniam placuérunt servis tuis lápides ejus, et terræ ejus miserebúntur.
  16412 Psalmi	Psa	19	101	16	Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam:
  16413 Psalmi	Psa	19	101	17	quia ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in glória sua.
  16414 Psalmi	Psa	19	101	18	Respéxit in oratiónem humílium et non sprevit precem eórum.
  16415 Psalmi	Psa	19	101	19	Scribántur hæc in generatióne áltera, et pópulus qui creábitur laudábit Dóminum.
  16416 Psalmi	Psa	19	101	20	Quia prospéxit de excélso sancto suo; Dóminus de cælo in terram aspéxit:
  16417 Psalmi	Psa	19	101	21	ut audíret gémitus compeditórum; ut sólveret fílios interemptórum:
  16418 Psalmi	Psa	19	101	22	ut annúntient in Sion nomen Dómini, et laudem ejus in Jerúsalem:
  16419 Psalmi	Psa	19	101	23	in conveniéndo pópulos in unum, et reges, ut sérviant Dómino.
  16420 Psalmi	Psa	19	101	24	Respóndit ei in via virtútis suæ: Paucitátem diérum meórum núntia mihi:	b
  16421 Psalmi	Psa	19	101	25	ne révoces me in dimídio diérum meórum, in generatiónem et generatiónem anni tui.
  16422 Psalmi	Psa	19	101	26	Inítio tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
  16423 Psalmi	Psa	19	101	27	Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; et omnes sicut vestiméntum veteráscent. Et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur;
  16424 Psalmi	Psa	19	101	28	tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.
  16425 Psalmi	Psa	19	101	29	Fílii servórum tuórum habitábunt, et semen eórum in sǽculum dirigétur.
  16426 Psalmi	Psa	19	102	1	[Ipsi David.] Bénedic, ánima mea, Dómino, et ómnia quæ intra me sunt nómini sancto ejus.
  16427 Psalmi	Psa	19	102	2	Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes ejus.
  16428 Psalmi	Psa	19	102	3	Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis; qui sanat omnes infirmitátes tuas:
  16429 Psalmi	Psa	19	102	4	qui rédimit de intéritu vitam tuam; qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus:
  16430 Psalmi	Psa	19	102	5	qui replet in bonis desidérium tuum; renovábitur ut áquilæ juvéntus tua:
  16431 Psalmi	Psa	19	102	6	fáciens misericórdias Dóminus, et judícium ómnibus injúriam patiéntibus.
  16432 Psalmi	Psa	19	102	7	Notas fecit vias suas Móysi; fíliis Ísraël voluntátes suas.
  16433 Psalmi	Psa	19	102	8	Miserátor et miséricors Dóminus: longánimis, et multum miséricors.	b
  16434 Psalmi	Psa	19	102	9	Non in perpétuum irascétur, neque in ætérnum comminábitur.
  16435 Psalmi	Psa	19	102	10	Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
  16436 Psalmi	Psa	19	102	11	Quóniam secúndum altitúdinem cæli a terra, corroborávit misericórdiam suam super timéntes se;
  16437 Psalmi	Psa	19	102	12	quantum distat ortus ab occidénte, longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
  16438 Psalmi	Psa	19	102	13	Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
  16439 Psalmi	Psa	19	102	14	Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum; recordátus est quóniam pulvis sumus.
  16440 Psalmi	Psa	19	102	15	Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorébit:
  16441 Psalmi	Psa	19	102	16	quóniam spíritus pertransíbit in illo, et non subsístet, et non cognóscet ámplius locum suum.
  16442 Psalmi	Psa	19	102	17	Misericórdia autem Dómini ab ætérno, et usque in ætérnum super timéntes eum. Et justítia illíus in fílios filiórum,
  16443 Psalmi	Psa	19	102	18	his qui servant testaméntum ejus, et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
  16444 Psalmi	Psa	19	102	19	Dóminus in cælo parávit sedem suam, et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
  16445 Psalmi	Psa	19	102	20	Benedícite Dómino, omnes ángeli ejus: poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
  16446 Psalmi	Psa	19	102	21	Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus; minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.
  16447 Psalmi	Psa	19	102	22	Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.
  16448 Psalmi	Psa	19	103	1	[Ipsi David.] Bénedic, ánima mea, Dómino: Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter. Confessiónem et decórem induísti,
  16449 Psalmi	Psa	19	103	2	amíctus lúmine sicut vestiménto. Exténdens cælum sicut pellem,
  16450 Psalmi	Psa	19	103	3	qui tegis aquis superióra ejus: qui ponis nubem ascénsum tuum; qui ámbulas super pennas ventórum:
  16451 Psalmi	Psa	19	103	4	qui facis ángelos tuos spíritus, et minístros tuos ignem uréntem.
  16452 Psalmi	Psa	19	103	5	Qui fundásti terram super stabilitátem suam: non inclinábitur in sǽculum sǽculi.	b
  16453 Psalmi	Psa	19	103	6	Abýssus sicut vestiméntum amíctus ejus; super montes stabunt aquæ.
  16454 Psalmi	Psa	19	103	7	Ab increpatióne tua fúgient; a voce tonítrui tui formidábunt.
  16455 Psalmi	Psa	19	103	8	Ascéndunt montes, et descéndunt campi, in locum quem fundásti eis.
  16456 Psalmi	Psa	19	103	9	Términum posuísti quem non transgrediéntur, neque converténtur operíre terram.
  16457 Psalmi	Psa	19	103	10	Qui emíttis fontes in convállibus; inter médium móntium pertransíbunt aquæ.
  16458 Psalmi	Psa	19	103	11	Potábunt omnes béstiæ agri; expectábunt ónagri in siti sua.
  16459 Psalmi	Psa	19	103	12	Super ea vólucres cæli habitábunt; de médio petrárum dabunt voces.
  16460 Psalmi	Psa	19	103	13	Rigans montes de superióribus suis; de fructu óperum tuórum satiábitur terra:	b
  16461 Psalmi	Psa	19	103	14	prodúcens fœnum juméntis, et herbam servitúti hóminum, ut edúcas panem de terra,
  16462 Psalmi	Psa	19	103	15	et vinum lætíficet cor hóminis: ut exhílaret fáciem in óleo, et panis cor hóminis confírmet.
  16463 Psalmi	Psa	19	103	16	Saturabúntur ligna campi, et cedri Líbani quas plantávit:
  16464 Psalmi	Psa	19	103	17	illic pásseres nidificábunt: heródii domus dux est eórum.
  16465 Psalmi	Psa	19	103	18	Montes excélsi cervis; petra refúgium herináciis.
  16466 Psalmi	Psa	19	103	19	Fecit lunam in témpora; sol cognóvit occásum suum.	b
  16467 Psalmi	Psa	19	103	20	Posuísti ténebras, et facta est nox; in ipsa pertransíbunt omnes béstiæ silvæ:
  16468 Psalmi	Psa	19	103	21	cátuli leónum rugiéntes ut rápiant, et quærant a Deo escam sibi.
  16469 Psalmi	Psa	19	103	22	Ortus est sol, et congregáti sunt, et in cubílibus suis collocabúntur.
  16470 Psalmi	Psa	19	103	23	Exíbit homo ad opus suum, et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
  16471 Psalmi	Psa	19	103	24	Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! ómnia in sapiéntia fecísti; impléta est terra possessióne tua.
  16472 Psalmi	Psa	19	103	25	Hoc mare magnum et spatiósum mánibus; illic reptília quorum non est númerus: animália pusílla cum magnis.	b
  16473 Psalmi	Psa	19	103	26	Illic naves pertransíbunt; draco iste quem formásti ad illudéndum ei.
  16474 Psalmi	Psa	19	103	27	Ómnia a te expéctant ut des illis escam in témpore.
  16475 Psalmi	Psa	19	103	28	Dante te illis, cólligent; aperiénte te manum tuam, ómnia implebúntur bonitáte.
  16476 Psalmi	Psa	19	103	29	Averténte autem te fáciem, turbabúntur; áuferes spíritum eórum, et defícient, et in púlverem suum reverténtur.
  16477 Psalmi	Psa	19	103	30	Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ.
  16478 Psalmi	Psa	19	103	31	Sit glória Dómini in sǽculum; lætábitur Dóminus in opéribus suis.	b
  16479 Psalmi	Psa	19	103	32	Qui réspicit terram, et facit eam trémere; qui tangit montes, et fúmigant.
  16480 Psalmi	Psa	19	103	33	Cantábo Dómino in vita mea; psallam Deo meo quámdiu sum.
  16481 Psalmi	Psa	19	103	34	Jucúndum sit ei elóquium meum; ego vero delectábor in Dómino.
  16482 Psalmi	Psa	19	103	35	Defíciant peccatóres a terra, et iníqui, ita ut non sint. Bénedic, ánima mea, Dómino.
  16483 Psalmi	Psa	19	104	1	[Allelúja.] Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus; annuntiáte inter gentes ópera ejus.
  16484 Psalmi	Psa	19	104	2	Cantáte ei, et psállite ei; narráte ómnia mirabília ejus.
  16485 Psalmi	Psa	19	104	3	Laudámini in nómine sancto ejus; lætétur cor quæréntium Dóminum.
  16486 Psalmi	Psa	19	104	4	Quǽrite Dóminum, et confirmámini; quǽrite fáciem ejus semper.
  16487 Psalmi	Psa	19	104	5	Mementóte mirabílium ejus quæ fecit; prodígia ejus, et judícia oris ejus:
  16488 Psalmi	Psa	19	104	6	semen Ábraham servi ejus; fílii Jacob elécti ejus.
  16489 Psalmi	Psa	19	104	7	Ipse Dóminus Deus noster; in univérsa terra judícia ejus.
  16490 Psalmi	Psa	19	104	8	Memor fuit in sǽculum testaménti sui; verbi quod mandávit in mille generatiónes:
  16491 Psalmi	Psa	19	104	9	quod dispósuit ad Ábraham, et juraménti sui ad Ísaac:
  16492 Psalmi	Psa	19	104	10	et státuit illud Jacob in præcéptum, et Ísraël in testaméntum ætérnum,
  16493 Psalmi	Psa	19	104	11	dicens: Tibi dabo terram Chánaan, funículum hæreditátis vestræ:
  16494 Psalmi	Psa	19	104	12	cum essent número brevi, paucíssimi, et íncolæ ejus.
  16495 Psalmi	Psa	19	104	13	Et pertransiérunt de gente in gentem, et de regno ad pópulum álterum.
  16496 Psalmi	Psa	19	104	14	Non relíquit hóminem nocére eis: et corrípuit pro eis reges.
  16497 Psalmi	Psa	19	104	15	Nolíte tángere christos meos, et in prophétis meis nolíte malignári.
  16498 Psalmi	Psa	19	104	16	Et vocávit famem super terram, et omne firmaméntum panis contrívit.	b
  16499 Psalmi	Psa	19	104	17	Misit ante eos virum: in servum venumdátus est, Joseph.
  16500 Psalmi	Psa	19	104	18	Humiliavérunt in compédibus pedes ejus; ferrum pertránsiit ánimam ejus:
  16501 Psalmi	Psa	19	104	19	donec veníret verbum ejus. Elóquium Dómini inflammávit eum.
  16502 Psalmi	Psa	19	104	20	Misit rex, et solvit eum; princeps populórum, et dimísit eum.
  16503 Psalmi	Psa	19	104	21	Constítuit eum dóminum domus suæ, et príncipem omnis possessiónis suæ:
  16504 Psalmi	Psa	19	104	22	ut erudíret príncipes ejus sicut semetípsum, et senes ejus prudéntiam docéret.
  16505 Psalmi	Psa	19	104	23	Et intrávit Ísraël in Ægýptum, et Jacob áccola fuit in terra Cham.
  16506 Psalmi	Psa	19	104	24	Et auxit pópulum suum veheménter, et firmávit eum super inimícos ejus.	b
  16507 Psalmi	Psa	19	104	25	Convértit cor eórum, ut odírent pópulum ejus, et dolum fácerent in servos ejus.
  16508 Psalmi	Psa	19	104	26	Misit Móysen servum suum; Áaron quem elégit ipsum.
  16509 Psalmi	Psa	19	104	27	Pósuit in eis verba signórum suórum, et prodigiórum in terra Cham.
  16510 Psalmi	Psa	19	104	28	Misit ténebras, et obscurávit; et non exacerbávit sermónes suos.
  16511 Psalmi	Psa	19	104	29	Convértit aquas eórum in sánguinem, et occídit pisces eórum.
  16512 Psalmi	Psa	19	104	30	Édidit terra eórum ranas in penetrálibus regum ipsórum.
  16513 Psalmi	Psa	19	104	31	Dixit, et venit cœnomyía et cíniphes in ómnibus fínibus eórum.
  16514 Psalmi	Psa	19	104	32	Pósuit plúvias eórum grándinem: ignem comburéntem in terra ipsórum.
  16515 Psalmi	Psa	19	104	33	Et percússit víneas eórum, et ficúlneas eórum, et contrívit lignum fínium eórum.
  16516 Psalmi	Psa	19	104	34	Dixit, et venit locústa, et bruchus cujus non erat númerus:
  16517 Psalmi	Psa	19	104	35	et comédit omne fœnum in terra eórum, et comédit omnem fructum terræ eórum.
  16518 Psalmi	Psa	19	104	36	Et percússit omne primogénitum in terra eórum, primítias omnis labóris eórum.
  16519 Psalmi	Psa	19	104	37	Et edúxit eos cum argénto et auro, et non erat in tríbubus eórum infírmus.
  16520 Psalmi	Psa	19	104	38	Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum, quia incúbuit timor eórum super eos.	b
  16521 Psalmi	Psa	19	104	39	Expándit nubem in protectiónem eórum, et ignem ut lucéret eis per noctem.
  16522 Psalmi	Psa	19	104	40	Petiérunt, et venit cotúrnix, et pane cæli saturávit eos.
  16523 Psalmi	Psa	19	104	41	Dirúpit petram, et fluxérunt aquæ: abiérunt in sicco flúmina.
  16524 Psalmi	Psa	19	104	42	Quóniam memor fuit verbi sancti sui, quod hábuit ad Ábraham púerum suum.
  16525 Psalmi	Psa	19	104	43	Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, et eléctos suos in lætítia.
  16526 Psalmi	Psa	19	104	44	Et dedit illis regiónes géntium, et labóres populórum possedérunt:
  16527 Psalmi	Psa	19	104	45	ut custódiant justificatiónes ejus, et legem ejus requírant.
  16528 Psalmi	Psa	19	105	1	[Allelúja.] Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  16529 Psalmi	Psa	19	105	2	Quis loquétur poténtias Dómini; audítas fáciet omnes laudes ejus?
  16530 Psalmi	Psa	19	105	3	Beáti qui custódiunt judícium, et fáciunt justítiam in omni témpore.
  16531 Psalmi	Psa	19	105	4	Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui; vísita nos in salutári tuo:
  16532 Psalmi	Psa	19	105	5	ad vidéndum in bonitáte electórum tuórum; ad lætándum in lætítia gentis tuæ: ut laudéris cum hæreditáte tua.
  16533 Psalmi	Psa	19	105	6	Peccávimus cum pátribus nostris: injúste égimus; iniquitátem fécimus.	b
  16534 Psalmi	Psa	19	105	7	Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua; non fuérunt mémores multitúdinis misericórdiæ tuæ. Et irritavérunt ascendéntes in mare, mare Rubrum;
  16535 Psalmi	Psa	19	105	8	et salvávit eos propter nomen suum, ut notam fáceret poténtiam suam.
  16536 Psalmi	Psa	19	105	9	Et incrépuit mare Rubrum et exsiccátum est, et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
  16537 Psalmi	Psa	19	105	10	Et salvávit eos de manu odiéntium, et redémit eos de manu inimíci.
  16538 Psalmi	Psa	19	105	11	Et opéruit aqua tribulántes eos; unus ex eis non remánsit.
  16539 Psalmi	Psa	19	105	12	Et credidérunt verbis ejus, et laudavérunt laudem ejus.
  16540 Psalmi	Psa	19	105	13	Cito fecérunt; oblíti sunt óperum ejus: et non sustinuérunt consílium ejus.
  16541 Psalmi	Psa	19	105	14	Et concupiérunt concupiscéntiam in desérto, et tentavérunt Deum in inaquóso.
  16542 Psalmi	Psa	19	105	15	Et dedit eis petitiónem ipsórum, et misit saturitátem in ánimas eórum.
  16543 Psalmi	Psa	19	105	16	Et irritavérunt Móysen in castris; Áaron, sanctum Dómini.
  16544 Psalmi	Psa	19	105	17	Apérta est terra, et deglutívit Dathan, et opéruit super congregatiónem Abíron.
  16545 Psalmi	Psa	19	105	18	Et exársit ignis in synagóga eórum: flamma combússit peccatóres.
  16546 Psalmi	Psa	19	105	19	Et fecérunt vítulum in Horeb, et adoravérunt scúlptile.
  16547 Psalmi	Psa	19	105	20	Et mutavérunt glóriam suam in similitúdinem vítuli comedéntis fœnum.
  16548 Psalmi	Psa	19	105	21	Oblíti sunt Deum qui salvávit eos; qui fecit magnália in Ægýpto,
  16549 Psalmi	Psa	19	105	22	mirabília in terra Cham, terribília in mari Rubro.
  16550 Psalmi	Psa	19	105	23	Et dixit ut dispérderet eos, si non Móyses, eléctus ejus, stetísset in confractióne in conspéctu ejus, ut avérteret iram ejus, ne dispérderet eos.
  16551 Psalmi	Psa	19	105	24	Et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem; non credidérunt verbo ejus.	b
  16552 Psalmi	Psa	19	105	25	Et murmuravérunt in tabernáculis suis; non exaudiérunt vocem Dómini.
  16553 Psalmi	Psa	19	105	26	Et elevávit manum suam super eos ut prostérneret eos in desérto:
  16554 Psalmi	Psa	19	105	27	et ut dejíceret semen eórum in natiónibus, et dispérgeret eos in regiónibus.
  16555 Psalmi	Psa	19	105	28	Et initiáti sunt Beélphegor, et comedérunt sacrifícia mortuórum.
  16556 Psalmi	Psa	19	105	29	Et irritavérunt eum in adinventiónibus suis, et multiplicáta est in eis ruína.
  16557 Psalmi	Psa	19	105	30	Et stetit Phínees, et placávit, et cessávit quassátio.
  16558 Psalmi	Psa	19	105	31	Et reputátum est ei in justítiam, in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum.
  16559 Psalmi	Psa	19	105	32	Et irritavérunt eum ad aquas contradictiónis, et vexátus est Móyses propter eos:
  16560 Psalmi	Psa	19	105	33	quia exacerbavérunt spíritum ejus, et distínxit in lábiis suis.
  16561 Psalmi	Psa	19	105	34	Non disperdidérunt gentes quas dixit Dóminus illis:	b
  16562 Psalmi	Psa	19	105	35	et commísti sunt inter gentes, et didicérunt ópera eórum;
  16563 Psalmi	Psa	19	105	36	et serviérunt sculptílibus eórum, et factum est illis in scándalum.
  16564 Psalmi	Psa	19	105	37	Et immolavérunt fílios suos et fílias suas dæmóniis.
  16565 Psalmi	Psa	19	105	38	Et effudérunt sánguinem innocéntem, sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan. Et infécta est terra in sanguínibus,
  16566 Psalmi	Psa	19	105	39	et contamináta est in opéribus eórum: et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.
  16567 Psalmi	Psa	19	105	40	Et irátus est furóre Dóminus in pópulum suum, et abominátus est hæreditátem suam.
  16568 Psalmi	Psa	19	105	41	Et trádidit eos in manus géntium; et domináti sunt eórum qui odérunt eos.
  16569 Psalmi	Psa	19	105	42	Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et humiliáti sunt sub mánibus eórum;
  16570 Psalmi	Psa	19	105	43	sæpe liberávit eos. Ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo, et humiliáti sunt in iniquitátibus suis.
  16571 Psalmi	Psa	19	105	44	Et vidit cum tribularéntur, et audívit oratiónem eórum.
  16572 Psalmi	Psa	19	105	45	Et memor fuit testaménti sui, et pœnítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ:
  16573 Psalmi	Psa	19	105	46	et dedit eos in misericórdias, in conspéctu ómnium qui céperant eos.
  16574 Psalmi	Psa	19	105	47	Salvos nos fac, Dómine Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus: ut confiteámur nómini sancto tuo, et gloriémur in laude tua.	b
  16575 Psalmi	Psa	19	105	48	Benedíctus Dóminus Deus Ísraël, a sǽculo et usque in sǽculum; et dicet omnis pópulus: Fiat, fiat.
  16576 Psalmi	Psa	19	106	1	[Allelúja.] Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  16577 Psalmi	Psa	19	106	2	Dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci, et de regiónibus congregávit eos,
  16578 Psalmi	Psa	19	106	3	a solis ortu, et occásu, ab aquilóne, et mari.
  16579 Psalmi	Psa	19	106	4	Erravérunt in solitúdine, in inaquóso; viam civitátis habitáculi non invenérunt.	b
  16580 Psalmi	Psa	19	106	5	Esuriéntes et sitiéntes, ánima eórum in ipsis defécit.
  16581 Psalmi	Psa	19	106	6	Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur, et de necessitátibus eórum erípuit eos;
  16582 Psalmi	Psa	19	106	7	et dedúxit eos in viam rectam, ut irent in civitátem habitatiónis.
  16583 Psalmi	Psa	19	106	8	Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
  16584 Psalmi	Psa	19	106	9	Quia satiávit ánimam inánem, et ánimam esuriéntem satiávit bonis.
  16585 Psalmi	Psa	19	106	10	Sedéntes in ténebris et umbra mortis; vinctos in mendicitáte et ferro.	b
  16586 Psalmi	Psa	19	106	11	Quia exacerbavérunt elóquia Dei, et consílium Altíssimi irritavérunt.
  16587 Psalmi	Psa	19	106	12	Et humiliátum est in labóribus cor eórum; infirmáti sunt, nec fuit qui adjuváret.
  16588 Psalmi	Psa	19	106	13	Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur; et de necessitátibus eórum liberávit eos.
  16589 Psalmi	Psa	19	106	14	Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis, et víncula eórum dirúpit.
  16590 Psalmi	Psa	19	106	15	Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
  16591 Psalmi	Psa	19	106	16	Quia contrívit portas ǽreas, et vectes férreos confrégit.
  16592 Psalmi	Psa	19	106	17	Suscépit eos de via iniquitátis eórum; propter injustítias enim suas humiliáti sunt.	b
  16593 Psalmi	Psa	19	106	18	Omnem escam abomináta est ánima eórum, et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
  16594 Psalmi	Psa	19	106	19	Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur, et de necessitátibus eórum liberávit eos.
  16595 Psalmi	Psa	19	106	20	Misit verbum suum, et sanávit eos, et erípuit eos de interitiónibus eórum.
  16596 Psalmi	Psa	19	106	21	Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
  16597 Psalmi	Psa	19	106	22	Et sacríficent sacrifícium laudis, et annúntient ópera ejus in exsultatióne.
  16598 Psalmi	Psa	19	106	23	Qui descéndunt mare in návibus, faciéntes operatiónem in aquis multis:	b
  16599 Psalmi	Psa	19	106	24	ipsi vidérunt ópera Dómini, et mirabília ejus in profúndo.
  16600 Psalmi	Psa	19	106	25	Dixit, et stetit spíritus procéllæ, et exaltáti sunt fluctus ejus.
  16601 Psalmi	Psa	19	106	26	Ascéndunt usque ad cælos, et descéndunt usque ad abýssos; ánima eórum in malis tabescébat.
  16602 Psalmi	Psa	19	106	27	Turbáti sunt, et moti sunt sicut ébrius, et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
  16603 Psalmi	Psa	19	106	28	Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur; et de necessitátibus eórum edúxit eos.
  16604 Psalmi	Psa	19	106	29	Et státuit procéllam ejus in auram, et siluérunt fluctus ejus.
  16605 Psalmi	Psa	19	106	30	Et lætáti sunt quia siluérunt; et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
  16606 Psalmi	Psa	19	106	31	Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
  16607 Psalmi	Psa	19	106	32	Et exáltent eum in ecclésia plebis, et in cáthedra seniórum laudent eum.
  16608 Psalmi	Psa	19	106	33	Pósuit flúmina in desértum, et éxitus aquárum in sitim;	b
  16609 Psalmi	Psa	19	106	34	terram fructíferam in salsúginem, a malítia inhabitántium in ea.
  16610 Psalmi	Psa	19	106	35	Pósuit desértum in stagna aquárum, et terram sine aqua in éxitus aquárum.
  16611 Psalmi	Psa	19	106	36	Et collocávit illic esuriéntes, et constituérunt civitátem habitatiónis:
  16612 Psalmi	Psa	19	106	37	et seminavérunt agros et plantavérunt víneas, et fecérunt fructum nativitátis.
  16613 Psalmi	Psa	19	106	38	Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis; et juménta eórum non minorávit.
  16614 Psalmi	Psa	19	106	39	Et pauci facti sunt et vexáti sunt, a tribulatióne malórum et dolóre.
  16615 Psalmi	Psa	19	106	40	Effúsa est contémptio super príncipes: et erráre fecit eos in ínvio, et non in via.
  16616 Psalmi	Psa	19	106	41	Et adjúvit páuperem de inópia, et pósuit sicut oves famílias.
  16617 Psalmi	Psa	19	106	42	Vidébunt recti, et lætabúntur; et omnis iníquitas oppilábit os suum.
  16618 Psalmi	Psa	19	106	43	Quis sápiens, et custódiet hæc, et intélliget misericórdias Dómini?
  16619 Psalmi	Psa	19	107	1	[Cánticum Psalmi, ipsi David.]
  16620 Psalmi	Psa	19	107	2	Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum; cantábo, et psallam in glória mea.
  16621 Psalmi	Psa	19	107	3	Exsúrge, glória mea; exsúrge, psaltérium et cíthara; exsúrgam dilúculo.
  16622 Psalmi	Psa	19	107	4	Confitébor tibi in pópulis, Dómine, et psallam tibi in natiónibus:
  16623 Psalmi	Psa	19	107	5	quia magna est super cælos misericórdia tua, et usque ad nubes véritas tua.
  16624 Psalmi	Psa	19	107	6	Exaltáre super cælos, Deus, et super omnem terram glória tua:
  16625 Psalmi	Psa	19	107	7	ut liberéntur dilécti tui. Salvum fac déxtera tua, et exáudi me.
  16626 Psalmi	Psa	19	107	8	Deus locútus est in sancto suo: Exsultábo, et dívidam Síchimam; et convállem tabernaculórum dimétiar.
  16627 Psalmi	Psa	19	107	9	Meus est Gálaad, et meus est Manásses, et Éphraim suscéptio cápitis mei. Juda rex meus;
  16628 Psalmi	Psa	19	107	10	Moab lebes spei meæ: in Idumǽam exténdam calceaméntum meum; mihi alienígenæ amíci facti sunt.
  16629 Psalmi	Psa	19	107	11	Quis dedúcet me in civitátem munítam? quis dedúcet me usque in Idumǽam?
  16630 Psalmi	Psa	19	107	12	nonne tu, Deus, qui repulísti nos? et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?
  16631 Psalmi	Psa	19	107	13	Da nobis auxílium de tribulatióne, quia vana salus hóminis.
  16632 Psalmi	Psa	19	107	14	In Deo faciémus virtútem; et ipse ad níhilum dedúcet inimícos nostros.
  16633 Psalmi	Psa	19	108	1	[In finem. Psalmus David.]
  16634 Psalmi	Psa	19	108	2	Deus, laudem meam ne tacúeris, quia os peccatóris et os dolósi super me apértum est.
  16635 Psalmi	Psa	19	108	3	Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii circumdedérunt me: et expugnavérunt me gratis.
  16636 Psalmi	Psa	19	108	4	Pro eo ut me dilígerent, detrahébant mihi; ego autem orábam.
  16637 Psalmi	Psa	19	108	5	Et posuérunt advérsum me mala pro bonis, et ódium pro dilectióne mea.
  16638 Psalmi	Psa	19	108	6	Constítue super eum peccatórem, et diábolus stet a dextris ejus.	b
  16639 Psalmi	Psa	19	108	7	Cum judicátur, éxeat condemnátus; et orátio ejus fiat in peccátum.
  16640 Psalmi	Psa	19	108	8	Fiant dies ejus pauci, et episcopátum ejus accípiat alter.
  16641 Psalmi	Psa	19	108	9	Fiant fílii ejus órphani, et uxor ejus vídua.
  16642 Psalmi	Psa	19	108	10	Nutántes transferántur fílii ejus et mendícent, et ejiciántur de habitatiónibus suis.
  16643 Psalmi	Psa	19	108	11	Scrutétur fœnerátor omnem substántiam ejus, et dirípiant aliéni labóres ejus.
  16644 Psalmi	Psa	19	108	12	Non sit illi adjútor, nec sit qui misereátur pupíllis ejus.
  16645 Psalmi	Psa	19	108	13	Fiant nati ejus in intéritum; in generatióne una deleátur nomen ejus.
  16646 Psalmi	Psa	19	108	14	In memóriam rédeat iníquitas patrum ejus in conspéctu Dómini, et peccátum matris ejus non deleátur.
  16647 Psalmi	Psa	19	108	15	Fiant contra Dóminum semper, et dispéreat de terra memória eórum:
  16648 Psalmi	Psa	19	108	16	pro eo quod non est recordátus fácere misericórdiam,
  16649 Psalmi	Psa	19	108	17	et persecútus est hóminem ínopem et mendícum, et compúnctum corde, mortificáre.
  16650 Psalmi	Psa	19	108	18	Et diléxit maledictiónem, et véniet ei; et nóluit benedictiónem, et elongábitur ab eo. Et índuit maledictiónem sicut vestiméntum; et intrávit sicut aqua in interióra ejus, et sicut óleum in óssibus ejus.
  16651 Psalmi	Psa	19	108	19	Fiat ei sicut vestiméntum quo operítur, et sicut zona qua semper præcíngitur.
  16652 Psalmi	Psa	19	108	20	Hoc opus eórum qui détrahunt mihi apud Dóminum, et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam.	b
  16653 Psalmi	Psa	19	108	21	Et tu, Dómine, Dómine, fac mecum propter nomen tuum, quia suávis est misericórdia tua.
  16654 Psalmi	Psa	19	108	22	Líbera me, quia egénus et pauper ego sum, et cor meum conturbátum est intra me.
  16655 Psalmi	Psa	19	108	23	Sicut umbra cum declínat ablátus sum, et excússus sum sicut locústæ.
  16656 Psalmi	Psa	19	108	24	Génua mea infirmáta sunt a jejúnio, et caro mea immutáta est propter óleum.
  16657 Psalmi	Psa	19	108	25	Et ego factus sum oppróbrium illis; vidérunt me, et movérunt cápita sua.
  16658 Psalmi	Psa	19	108	26	Ádjuva me, Dómine Deus meus; salvum me fac secúndum misericórdiam tuam.
  16659 Psalmi	Psa	19	108	27	Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Dómine, fecísti eam.
  16660 Psalmi	Psa	19	108	28	Maledícent illi, et tu benedíces: qui insúrgunt in me confundántur; servus autem tuus lætábitur.
  16661 Psalmi	Psa	19	108	29	Induántur qui détrahunt mihi pudóre, et operiántur sicut diplóide confusióne sua.
  16662 Psalmi	Psa	19	108	30	Confitébor Dómino nimis in ore meo, et in médio multórum laudábo eum:
  16663 Psalmi	Psa	19	108	31	quia ástitit a dextris páuperis, ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam.
  16664 Psalmi	Psa	19	109	1	[Psalmus David.] Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum.
  16665 Psalmi	Psa	19	109	2	Virgam virtútis tuæ emíttet Dóminus ex Sion: domináre in médio inimicórum tuórum.
  16666 Psalmi	Psa	19	109	3	Tecum princípium in die virtútis tuæ in splendóribus sanctórum: ex útero, ante lucíferum, génui te.
  16667 Psalmi	Psa	19	109	4	Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.
  16668 Psalmi	Psa	19	109	5	Dóminus a dextris tuis; confrégit in die iræ suæ reges.
  16669 Psalmi	Psa	19	109	6	Judicábit in natiónibus, implébit ruínas; conquassábit cápita in terra multórum.
  16670 Psalmi	Psa	19	109	7	De torrénte in via bibet; proptérea exaltábit caput.
  16671 Psalmi	Psa	19	110	1	[Allelúja.] Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, in consílio justórum, et congregatióne.
  16672 Psalmi	Psa	19	110	2	Magna ópera Dómini: exquisíta in omnes voluntátes ejus.
  16673 Psalmi	Psa	19	110	3	Conféssio et magnificéntia opus ejus, et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
  16674 Psalmi	Psa	19	110	4	Memóriam fecit mirabílium suórum, miséricors et miserátor Dóminus.
  16675 Psalmi	Psa	19	110	5	Escam dedit timéntibus se; memor erit in sǽculum testaménti sui.
  16676 Psalmi	Psa	19	110	6	Virtútem óperum suórum annuntiábit pópulo suo,
  16677 Psalmi	Psa	19	110	7	ut det illis hæreditátem géntium. Ópera mánuum ejus véritas et judícium.
  16678 Psalmi	Psa	19	110	8	Fidélia ómnia mandáta ejus, confirmáta in sǽculum sǽculi, facta in veritáte et æquitáte.
  16679 Psalmi	Psa	19	110	9	Redemptiónem misit pópulo suo; mandávit in ætérnum testaméntum suum. Sanctum et terríbile nomen ejus.
  16680 Psalmi	Psa	19	110	10	Inítium sapiéntiæ timor Dómini; intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: laudátio ejus manet in sǽculum sǽculi.
  16681 Psalmi	Psa	19	111	1	[Allelúja, reversiónis Aggǽi et Zacharíæ.] Beátus vir qui timet Dóminum: in mandátis ejus volet nimis.
  16682 Psalmi	Psa	19	111	2	Potens in terra erit semen ejus; generátio rectórum benedicétur.
  16683 Psalmi	Psa	19	111	3	Glória et divítiæ in domo ejus, et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
  16684 Psalmi	Psa	19	111	4	Exórtum est in ténebris lumen rectis: miséricors, et miserátor, et justus.
  16685 Psalmi	Psa	19	111	5	Jucúndus homo qui miserétur et cómmodat; dispónet sermónes suos in judício:
  16686 Psalmi	Psa	19	111	6	quia in ætérnum non commovébitur.
  16687 Psalmi	Psa	19	111	7	In memória ætérna erit justus; ab auditióne mala non timébit. Parátum cor ejus speráre in Dómino,
  16688 Psalmi	Psa	19	111	8	confirmátum est cor ejus; non commovébitur donec despíciat inimícos suos.
  16689 Psalmi	Psa	19	111	9	Dispérsit, dedit paupéribus; justítia ejus manet in sǽculum sǽculi: cornu ejus exaltábitur in glória.
  16690 Psalmi	Psa	19	111	10	Peccátor vidébit, et irascétur; déntibus suis fremet et tabéscet: desidérium peccatórum períbit.
  16691 Psalmi	Psa	19	112	1	[Allelúja.] Laudáte, púeri, Dóminum; laudáte nomen Dómini.
  16692 Psalmi	Psa	19	112	2	Sit nomen Dómini benedíctum ex hoc nunc et usque in sǽculum.
  16693 Psalmi	Psa	19	112	3	A solis ortu usque ad occásum laudábile nomen Dómini.
  16694 Psalmi	Psa	19	112	4	Excélsus super omnes gentes Dóminus, et super cælos glória ejus.
  16695 Psalmi	Psa	19	112	5	Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat,
  16696 Psalmi	Psa	19	112	6	et humília réspicit in cælo et in terra?
  16697 Psalmi	Psa	19	112	7	Súscitans a terra ínopem, et de stércore érigens páuperem:
  16698 Psalmi	Psa	19	112	8	ut cóllocet eum cum princípibus, cum princípibus pópuli sui.
  16699 Psalmi	Psa	19	112	9	Qui habitáre facit stérilem in domo, matrem filiórum lætántem.
  16700 Psalmi	Psa	19	113	1	[Allelúja.] In éxitu Ísraël de Ægýpto, domus Jacob de pópulo bárbaro,
  16701 Psalmi	Psa	19	113	2	facta est Judǽa sanctificátio ejus; Ísraël potéstas ejus.
  16702 Psalmi	Psa	19	113	3	Mare vidit, et fugit; Jordánis convérsus est retrórsum.
  16703 Psalmi	Psa	19	113	4	Montes exsultavérunt ut aríetes, et colles sicut agni óvium.
  16704 Psalmi	Psa	19	113	5	Quid est tibi, mare, quod fugísti? et tu, Jordánis, quia convérsus es retrórsum?
  16705 Psalmi	Psa	19	113	6	montes, exsultástis sicut aríetes? et colles, sicut agni óvium?
  16706 Psalmi	Psa	19	113	7	A fácie Dómini mota est terra, a fácie Dei Jacob:
  16707 Psalmi	Psa	19	113	8	qui convértit petram in stagna aquárum, et rupem in fontes aquárum.
  16708 Psalmi	Psa	19	113	9	Non nobis, Dómine, non nobis, sed nómini tuo da glóriam:	b
  16709 Psalmi	Psa	19	113	10	super misericórdia tua et veritáte tua; nequándo dicant gentes: Ubi est Deus eórum?
  16710 Psalmi	Psa	19	113	11	Deus autem noster in cælo; ómnia quæcúmque vóluit fecit.
  16711 Psalmi	Psa	19	113	12	Simulácra géntium argéntum et aurum, ópera mánuum hóminum.
  16712 Psalmi	Psa	19	113	13	Os habent, et non loquéntur; óculos habent, et non vidébunt.
  16713 Psalmi	Psa	19	113	14	Aures habent, et non áudient; nares habent, et non odorábunt.
  16714 Psalmi	Psa	19	113	15	Manus habent, et non palpábunt; pedes habent, et non ambulábunt; non clamábunt in gútture suo.
  16715 Psalmi	Psa	19	113	16	Símiles illis fiant qui fáciunt ea, et omnes qui confídunt in eis.
  16716 Psalmi	Psa	19	113	17	Domus Ísraël sperávit in Dómino; adjútor eórum et protéctor eórum est.
  16717 Psalmi	Psa	19	113	18	Domus Áaron sperávit in Dómino; adjútor eórum et protéctor eórum est.
  16718 Psalmi	Psa	19	113	19	Qui timent Dóminum speravérunt in Dómino; adjútor eórum et protéctor eórum est.
  16719 Psalmi	Psa	19	113	20	Dóminus memor fuit nostri, et benedíxit nobis. Benedíxit dómui Ísraël; benedíxit dómui Áaron.
  16720 Psalmi	Psa	19	113	21	Benedíxit ómnibus qui timent Dóminum, pusíllis cum majóribus.
  16721 Psalmi	Psa	19	113	22	Adjíciat Dóminus super vos, super vos et super fílios vestros.
  16722 Psalmi	Psa	19	113	23	Benedícti vos a Dómino, qui fecit cælum et terram.
  16723 Psalmi	Psa	19	113	24	Cælum cæli Dómino; terram autem dedit fíliis hóminum.
  16724 Psalmi	Psa	19	113	25	Non mórtui laudábunt te, Dómine, neque omnes qui descéndunt in inférnum:
  16725 Psalmi	Psa	19	113	26	sed nos qui vívimus, benedícimus Dómino, ex hoc nunc et usque in sǽculum.
  16726 Psalmi	Psa	19	114	1	[Allelúja.] Diléxi, quóniam exáudiet Dóminus vocem oratiónis meæ.
  16727 Psalmi	Psa	19	114	2	Quia inclinávit aurem suam mihi, et in diébus meis invocábo.
  16728 Psalmi	Psa	19	114	3	Circumdedérunt me dolóres mortis; et perícula inférni invenérunt me. Tribulatiónem et dolórem invéni,
  16729 Psalmi	Psa	19	114	4	et nomen Dómini invocávi: o Dómine, líbera ánimam meam.
  16730 Psalmi	Psa	19	114	5	Miséricors Dóminus et justus, et Deus noster miserétur.
  16731 Psalmi	Psa	19	114	6	Custódiens párvulos Dóminus; humiliátus sum, et liberávit me.
  16732 Psalmi	Psa	19	114	7	Convértere, ánima mea, in réquiem tuam, quia Dóminus benefécit tibi:
  16733 Psalmi	Psa	19	114	8	quia erípuit ánimam meam de morte, óculos meos a lácrimis, pedes meos a lapsu.
  16734 Psalmi	Psa	19	114	9	Placébo Dómino in regióne vivórum.
  16735 Psalmi	Psa	19	115	1	[Allelúja.] Crédidi, propter quod locútus sum; ego autem humiliátus sum nimis.
  16736 Psalmi	Psa	19	115	2	Ego dixi in excéssu meo: Omnis homo mendax.
  16737 Psalmi	Psa	19	115	3	Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi?
  16738 Psalmi	Psa	19	115	4	Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo.
  16739 Psalmi	Psa	19	115	5	Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo ejus.
  16740 Psalmi	Psa	19	115	6	Pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum ejus.
  16741 Psalmi	Psa	19	115	7	O Dómine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ. Dirupísti víncula mea:
  16742 Psalmi	Psa	19	115	8	tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.
  16743 Psalmi	Psa	19	115	9	Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli ejus;
  16744 Psalmi	Psa	19	115	10	in átriis domus Dómini, in médio tui, Jerúsalem.
  16745 Psalmi	Psa	19	116	1	[Allelúja.] Laudáte Dóminum, omnes gentes; laudáte eum, omnes pópuli.
  16746 Psalmi	Psa	19	116	2	Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus, et véritas Dómini manet in ætérnum.
  16747 Psalmi	Psa	19	117	1	[Allelúja.] Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  16748 Psalmi	Psa	19	117	2	Dicat nunc Ísraël: Quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  16749 Psalmi	Psa	19	117	3	Dicat nunc domus Áaron: Quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  16750 Psalmi	Psa	19	117	4	Dicant nunc qui timent Dóminum: Quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  16751 Psalmi	Psa	19	117	5	De tribulatióne invocávi Dóminum, et exaudívit me in latitúdine Dóminus.
  16752 Psalmi	Psa	19	117	6	Dóminus mihi adjútor; non timébo quid fáciat mihi homo.
  16753 Psalmi	Psa	19	117	7	Dóminus mihi adjútor, et ego despíciam inimícos meos.
  16754 Psalmi	Psa	19	117	8	Bonum est confídere in Dómino, quam confídere in hómine.
  16755 Psalmi	Psa	19	117	9	Bonum est speráre in Dómino, quam speráre in princípibus.
  16756 Psalmi	Psa	19	117	10	Omnes gentes circuiérunt me, et in nómine Dómini, quia ultus sum in eos.
  16757 Psalmi	Psa	19	117	11	Circumdántes circumdedérunt me, et in nómine Dómini, quia ultus sum in eos.
  16758 Psalmi	Psa	19	117	12	Circumdedérunt me sicut apes, et exarsérunt sicut ignis in spinis: et in nómine Dómini, quia ultus sum in eos.
  16759 Psalmi	Psa	19	117	13	Impúlsus evérsus sum, ut cáderem, et Dóminus suscépit me.
  16760 Psalmi	Psa	19	117	14	Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
  16761 Psalmi	Psa	19	117	15	Vox exsultatiónis et salútis in tabernáculis justórum.	b
  16762 Psalmi	Psa	19	117	16	Déxtera Dómini fecit virtútem; déxtera Dómini exaltávit me: déxtera Dómini fecit virtútem.
  16763 Psalmi	Psa	19	117	17	Non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
  16764 Psalmi	Psa	19	117	18	Castígans castigávit me Dóminus, et morti non trádidit me.
  16765 Psalmi	Psa	19	117	19	Aperíte mihi portas justítiæ: ingréssus in eas confitébor Dómino.
  16766 Psalmi	Psa	19	117	20	Hæc porta Dómini: justi intrábunt in eam.
  16767 Psalmi	Psa	19	117	21	Confitébor tibi quóniam exaudísti me, et factus es mihi in salútem.
  16768 Psalmi	Psa	19	117	22	Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli.
  16769 Psalmi	Psa	19	117	23	A Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris.
  16770 Psalmi	Psa	19	117	24	Hæc est dies quam fecit Dóminus; exsultémus, et lætémur in ea.
  16771 Psalmi	Psa	19	117	25	O Dómine, salvum me fac; o Dómine, bene prosperáre.	b
  16772 Psalmi	Psa	19	117	26	Benedíctus qui venit in nómine Dómini: benedíximus vobis de domo Dómini.
  16773 Psalmi	Psa	19	117	27	Deus Dóminus, et illúxit nobis. Constitúite diem solémnem in condénsis, usque ad cornu altáris.
  16774 Psalmi	Psa	19	117	28	Deus meus es tu, et confitébor tibi; Deus meus es tu, et exaltábo te. Confitébor tibi quóniam exaudísti me, et factus es mihi in salútem.
  16775 Psalmi	Psa	19	117	29	Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  16776 Psalmi	Psa	19	118	1	[Allelúja.] <Aleph>Beáti immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini.
  16777 Psalmi	Psa	19	118	2	Beáti qui scrutántur testimónia ejus; in toto corde exquírunt eum.
  16778 Psalmi	Psa	19	118	3	Non enim qui operántur iniquitátem in viis ejus ambulavérunt.
  16779 Psalmi	Psa	19	118	4	Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis.
  16780 Psalmi	Psa	19	118	5	Útinam dirigántur viæ meæ ad custodiéndas justificatiónes tuas.
  16781 Psalmi	Psa	19	118	6	Tunc non confúndar, cum perspéxero in ómnibus mandátis tuis.
  16782 Psalmi	Psa	19	118	7	Confitébor tibi in directióne cordis, in eo quod dídici judícia justítiæ tuæ.
  16783 Psalmi	Psa	19	118	8	Justificatiónes tuas custódiam; non me derelínquas usquequáque.
  16784 Psalmi	Psa	19	118	9	<Beth>In quo córrigit adolescéntior viam suam? in custodiéndo sermónes tuos.
  16785 Psalmi	Psa	19	118	10	In toto corde meo exquisívi te; ne repéllas me a mandátis tuis.
  16786 Psalmi	Psa	19	118	11	In corde meo abscóndi elóquia tua, ut non peccem tibi.
  16787 Psalmi	Psa	19	118	12	Benedíctus es, Dómine; doce me justificatiónes tuas.
  16788 Psalmi	Psa	19	118	13	In lábiis meis pronuntiávi ómnia judícia oris tui.
  16789 Psalmi	Psa	19	118	14	In via testimoniórum tuórum delectátus sum, sicut in ómnibus divítiis.
  16790 Psalmi	Psa	19	118	15	In mandátis tuis exercébor, et considerábo vias tuas.
  16791 Psalmi	Psa	19	118	16	In justificatiónibus tuis meditábor: non oblivíscar sermónes tuos.
  16792 Psalmi	Psa	19	118	17	<Ghimel>Retríbue servo tuo, vivífica me, et custódiam sermónes tuos.
  16793 Psalmi	Psa	19	118	18	Revéla óculos meos, et considerábo mirabília de lege tua.
  16794 Psalmi	Psa	19	118	19	Íncola ego sum in terra: non abscóndas a me mandáta tua.
  16795 Psalmi	Psa	19	118	20	Concupívit ánima mea desideráre justificatiónes tuas in omni témpore.
  16796 Psalmi	Psa	19	118	21	Increpásti supérbos; maledícti qui declínant a mandátis tuis.
  16797 Psalmi	Psa	19	118	22	Aufer a me oppróbrium et contémptum, quia testimónia tua exquisívi.
  16798 Psalmi	Psa	19	118	23	Étenim sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur; servus autem tuus exercebátur in justificatiónibus tuis.
  16799 Psalmi	Psa	19	118	24	Nam et testimónia tua meditátio mea est, et consílium meum justificatiónes tuæ.
  16800 Psalmi	Psa	19	118	25	<Daleth>Adhǽsit paviménto ánima mea: vivífica me secúndum verbum tuum.
  16801 Psalmi	Psa	19	118	26	Vias meas enuntiávi, et exaudísti me; doce me justificatiónes tuas.
  16802 Psalmi	Psa	19	118	27	Viam justificatiónum tuárum ínstrue me, et exercébor in mirabílibus tuis.
  16803 Psalmi	Psa	19	118	28	Dormitávit ánima mea præ tǽdio: confírma me in verbis tuis.
  16804 Psalmi	Psa	19	118	29	Viam iniquitátis ámove a me, et de lege tua miserére mei.
  16805 Psalmi	Psa	19	118	30	Viam veritátis elégi; judícia tua non sum oblítus.
  16806 Psalmi	Psa	19	118	31	Adhǽsi testimóniis tuis, Dómine; noli me confúndere.
  16807 Psalmi	Psa	19	118	32	Viam mandatórum tuórum cucúrri, cum dilatásti cor meum.
  16808 Psalmi	Psa	19	118	33	<He>Legem pone mihi, Dómine, viam justificatiónum tuárum, et exquíram eam semper.
  16809 Psalmi	Psa	19	118	34	Da mihi intelléctum, et scrutábor legem tuam, et custódiam illam in toto corde meo.
  16810 Psalmi	Psa	19	118	35	Deduc me in sémitam mandatórum tuórum, quia ipsam vólui.
  16811 Psalmi	Psa	19	118	36	Inclína cor meum in testimónia tua, et non in avarítiam.
  16812 Psalmi	Psa	19	118	37	Avérte óculos meos, ne vídeant vanitátem; in via tua vivífica me.
  16813 Psalmi	Psa	19	118	38	Státue servo tuo elóquium tuum in timóre tuo.
  16814 Psalmi	Psa	19	118	39	Ámputa oppróbrium meum quod suspicátus sum, quia judícia tua jucúnda.
  16815 Psalmi	Psa	19	118	40	Ecce concupívi mandáta tua: in æquitáte tua vivífica me.
  16816 Psalmi	Psa	19	118	41	<Vau>Et véniat super me misericórdia tua, Dómine; salutáre tuum secúndum elóquium tuum.
  16817 Psalmi	Psa	19	118	42	Et respondébo exprobrántibus mihi verbum, quia sperávi in sermónibus tuis.
  16818 Psalmi	Psa	19	118	43	Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque, quia in judíciis tuis supersperávi.
  16819 Psalmi	Psa	19	118	44	Et custódiam legem tuam semper, in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
  16820 Psalmi	Psa	19	118	45	Et ambulábam in latitúdine, quia mandáta tua exquisívi.
  16821 Psalmi	Psa	19	118	46	Et loquébar in testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar.
  16822 Psalmi	Psa	19	118	47	Et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi.
  16823 Psalmi	Psa	19	118	48	Et levávi manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi, et exercébar in justificatiónibus tuis.
  16824 Psalmi	Psa	19	118	49	<Zain>Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedísti.
  16825 Psalmi	Psa	19	118	50	Hæc me consoláta est in humilitáte mea, quia elóquium tuum vivificávit me.
  16826 Psalmi	Psa	19	118	51	Supérbi iníque agébant usquequáque; a lege autem tua non declinávi.
  16827 Psalmi	Psa	19	118	52	Memor fui judiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, et consolátus sum.
  16828 Psalmi	Psa	19	118	53	Deféctio ténuit me, pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam.
  16829 Psalmi	Psa	19	118	54	Cantábiles mihi erant justificatiónes tuæ in loco peregrinatiónis meæ.
  16830 Psalmi	Psa	19	118	55	Memor fui nocte nóminis tui, Dómine, et custodívi legem tuam.
  16831 Psalmi	Psa	19	118	56	Hæc facta est mihi, quia justificatiónes tuas exquisívi.
  16832 Psalmi	Psa	19	118	57	<Heth>Pórtio mea, Dómine, dixi custodíre legem tuam.
  16833 Psalmi	Psa	19	118	58	Deprecátus sum fáciem tuam in toto corde meo; miserére mei secúndum elóquium tuum.
  16834 Psalmi	Psa	19	118	59	Cogitávi vias meas, et convérti pedes meos in testimónia tua.
  16835 Psalmi	Psa	19	118	60	Parátus sum, et non sum turbátus, ut custódiam mandáta tua.
  16836 Psalmi	Psa	19	118	61	Funes peccatórum circumpléxi sunt me, et legem tuam non sum oblítus.
  16837 Psalmi	Psa	19	118	62	Média nocte surgébam ad confiténdum tibi, super judícia justificatiónis tuæ.
  16838 Psalmi	Psa	19	118	63	Párticeps ego sum ómnium timéntium te, et custodiéntium mandáta tua.
  16839 Psalmi	Psa	19	118	64	Misericórdia tua, Dómine, plena est terra; justificatiónes tuas doce me.
  16840 Psalmi	Psa	19	118	65	<Teth>Bonitátem fecísti cum servo tuo, Dómine, secúndum verbum tuum.
  16841 Psalmi	Psa	19	118	66	Bonitátem, et disciplínam, et sciéntiam doce me, quia mandátis tuis crédidi.
  16842 Psalmi	Psa	19	118	67	Priúsquam humiliárer ego delíqui: proptérea elóquium tuum custodívi.
  16843 Psalmi	Psa	19	118	68	Bonus es tu, et in bonitáte tua doce me justificatiónes tuas.
  16844 Psalmi	Psa	19	118	69	Multiplicáta est super me iníquitas superbórum; ego autem in toto corde meo scrutábor mandáta tua.
  16845 Psalmi	Psa	19	118	70	Coagulátum est sicut lac cor eórum; ego vero legem tuam meditátus sum.
  16846 Psalmi	Psa	19	118	71	Bonum mihi quia humiliásti me, ut discam justificatiónes tuas.
  16847 Psalmi	Psa	19	118	72	Bonum mihi lex oris tui, super míllia auri et argénti.
  16848 Psalmi	Psa	19	118	73	<Jod>Manus tuæ fecérunt me, et plasmavérunt me: da mihi intelléctum, et discam mandáta tua.
  16849 Psalmi	Psa	19	118	74	Qui timent te vidébunt me et lætabúntur, quia in verba tua supersperávi.
  16850 Psalmi	Psa	19	118	75	Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me.
  16851 Psalmi	Psa	19	118	76	Fiat misericórdia tua ut consolétur me, secúndum elóquium tuum servo tuo.
  16852 Psalmi	Psa	19	118	77	Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam, quia lex tua meditátio mea est.
  16853 Psalmi	Psa	19	118	78	Confundántur supérbi, quia injúste iniquitátem fecérunt in me; ego autem exercébor in mandátis tuis.
  16854 Psalmi	Psa	19	118	79	Convertántur mihi timéntes te, et qui novérunt testimónia tua.
  16855 Psalmi	Psa	19	118	80	Fiat cor meum immaculátum in justificatiónibus tuis, ut non confúndar.
  16856 Psalmi	Psa	19	118	81	<Caph>Defécit in salutáre tuum ánima mea, et in verbum tuum supersperávi.
  16857 Psalmi	Psa	19	118	82	Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, dicéntes: Quando consoláberis me?
  16858 Psalmi	Psa	19	118	83	Quia factus sum sicut uter in pruína; justificatiónes tuas non sum oblítus.
  16859 Psalmi	Psa	19	118	84	Quot sunt dies servi tui? quando fácies de persequéntibus me judícium?
  16860 Psalmi	Psa	19	118	85	Narravérunt mihi iníqui fabulatiónes, sed non ut lex tua.
  16861 Psalmi	Psa	19	118	86	Ómnia mandáta tua véritas: iníque persecúti sunt me, ádjuva me.
  16862 Psalmi	Psa	19	118	87	Paulo minus consummavérunt me in terra; ego autem non derelíqui mandáta tua.
  16863 Psalmi	Psa	19	118	88	Secúndum misericórdiam tuam vivífica me, et custódiam testimónia oris tui.
  16864 Psalmi	Psa	19	118	89	<Lamed>In ætérnum, Dómine, verbum tuum pérmanet in cælo.
  16865 Psalmi	Psa	19	118	90	In generatiónem et generatiónem véritas tua; fundásti terram, et pérmanet.
  16866 Psalmi	Psa	19	118	91	Ordinatióne tua persevérat dies, quóniam ómnia sérviunt tibi.
  16867 Psalmi	Psa	19	118	92	Nisi quod lex tua meditátio mea est, tunc forte periíssem in humilitáte mea.
  16868 Psalmi	Psa	19	118	93	In ætérnum non oblivíscar justificatiónes tuas, quia in ipsis vivificásti me.
  16869 Psalmi	Psa	19	118	94	Tuus sum ego; salvum me fac: quóniam justificatiónes tuas exquisívi.
  16870 Psalmi	Psa	19	118	95	Me exspectavérunt peccatóres ut pérderent me; testimónia tua intelléxi.
  16871 Psalmi	Psa	19	118	96	Omnis consummatiónis vidi finem, latum mandátum tuum nimis.
  16872 Psalmi	Psa	19	118	97	<Mem>Quómodo diléxi legem tuam, Dómine! tota die meditátio mea est.
  16873 Psalmi	Psa	19	118	98	Super inimícos meos prudéntem me fecísti mandáto tuo, quia in ætérnum mihi est.
  16874 Psalmi	Psa	19	118	99	Super omnes docéntes me intelléxi, quia testimónia tua meditátio mea est.
  16875 Psalmi	Psa	19	118	100	Super senes intelléxi, quia mandáta tua quæsívi.
  16876 Psalmi	Psa	19	118	101	Ab omni via mala prohíbui pedes meos, ut custódiam verba tua.
  16877 Psalmi	Psa	19	118	102	A judíciis tuis non declinávi, quia tu legem posuísti mihi.
  16878 Psalmi	Psa	19	118	103	Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua! super mel ori meo.
  16879 Psalmi	Psa	19	118	104	A mandátis tuis intelléxi; proptérea odívi omnem viam iniquitátis.
  16880 Psalmi	Psa	19	118	105	<Nun>Lucérna pédibus meis verbum tuum, et lumen sémitis meis.
  16881 Psalmi	Psa	19	118	106	Jurávi et státui custodíre judícia justítiæ tuæ.
  16882 Psalmi	Psa	19	118	107	Humiliátus sum usquequáque, Dómine; vivífica me secúndum verbum tuum.
  16883 Psalmi	Psa	19	118	108	Voluntária oris mei beneplácita fac, Dómine, et judícia tua doce me.
  16884 Psalmi	Psa	19	118	109	Ánima mea in mánibus meis semper, et legem tuam non sum oblítus.
  16885 Psalmi	Psa	19	118	110	Posuérunt peccatóres láqueum mihi, et de mandátis tuis non errávi.
  16886 Psalmi	Psa	19	118	111	Hæreditáte acquisívi testimónia tua in ætérnum, quia exsultátio cordis mei sunt.
  16887 Psalmi	Psa	19	118	112	Inclinávi cor meum ad faciéndas justificatiónes tuas in ætérnum, propter retributiónem.
  16888 Psalmi	Psa	19	118	113	<Samech>Iníquos ódio hábui, et legem tuam diléxi.
  16889 Psalmi	Psa	19	118	114	Adjútor et suscéptor meus es tu, et in verbum tuum supersperávi.
  16890 Psalmi	Psa	19	118	115	Declináte a me, malígni, et scrutábor mandáta Dei mei.
  16891 Psalmi	Psa	19	118	116	Súscipe me secúndum elóquium tuum, et vivam, et non confúndas me ab exspectatióne mea.
  16892 Psalmi	Psa	19	118	117	Ádjuva me, et salvus ero, et meditábor in justificatiónibus tuis semper.
  16893 Psalmi	Psa	19	118	118	Sprevísti omnes discedéntes a judíciis tuis, quia injústa cogitátio eórum.
  16894 Psalmi	Psa	19	118	119	Prævaricántes reputávi omnes peccatóres terræ; ídeo diléxi testimónia tua.
  16895 Psalmi	Psa	19	118	120	Confíge timóre tuo carnes meas; a judíciis enim tuis tímui.
  16896 Psalmi	Psa	19	118	121	<Ain>Feci judícium et justítiam: non tradas me calumniántibus me.
  16897 Psalmi	Psa	19	118	122	Súscipe servum tuum in bonum: non calumniéntur me supérbi.
  16898 Psalmi	Psa	19	118	123	Óculi mei defecérunt in salutáre tuum, et in elóquium justítiæ tuæ.
  16899 Psalmi	Psa	19	118	124	Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam, et justificatiónes tuas doce me.
  16900 Psalmi	Psa	19	118	125	Servus tuus sum ego: da mihi intelléctum, ut sciam testimónia tua.
  16901 Psalmi	Psa	19	118	126	Tempus faciéndi, Dómine: dissipavérunt legem tuam.
  16902 Psalmi	Psa	19	118	127	Ídeo diléxi mandáta tua super aurum et topázion.
  16903 Psalmi	Psa	19	118	128	Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar; omnem viam iníquam ódio hábui.
  16904 Psalmi	Psa	19	118	129	<Phe>Mirabília testimónia tua: ídeo scrutáta est ea ánima mea.
  16905 Psalmi	Psa	19	118	130	Declarátio sermónum tuórum illúminat, et intelléctum dat párvulis.
  16906 Psalmi	Psa	19	118	131	Os meum apérui, et attráxi spíritum: quia mandáta tua desiderábam.
  16907 Psalmi	Psa	19	118	132	Áspice in me, et miserére mei, secúndum judícium diligéntium nomen tuum.
  16908 Psalmi	Psa	19	118	133	Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, et non dominétur mei omnis injustítia.
  16909 Psalmi	Psa	19	118	134	Rédime me a calúmniis hóminum ut custódiam mandáta tua.
  16910 Psalmi	Psa	19	118	135	Fáciem tuam illúmina super servum tuum, et doce me justificatiónes tuas.
  16911 Psalmi	Psa	19	118	136	Éxitus aquárum deduxérunt óculi mei, quia non custodiérunt legem tuam.
  16912 Psalmi	Psa	19	118	137	<Sade>Justus es, Dómine, et rectum judícium tuum.
  16913 Psalmi	Psa	19	118	138	Mandásti justítiam testimónia tua, et veritátem tuam nimis.
  16914 Psalmi	Psa	19	118	139	Tabéscere me fecit zelus meus, quia oblíti sunt verba tua inimíci mei.
  16915 Psalmi	Psa	19	118	140	Ignítum elóquium tuum veheménter, et servus tuus diléxit illud.
  16916 Psalmi	Psa	19	118	141	Adolescéntulus sum ego et contémptus; justificatiónes tuas non sum oblítus.
  16917 Psalmi	Psa	19	118	142	Justítia tua, justítia in ætérnum, et lex tua véritas.
  16918 Psalmi	Psa	19	118	143	Tribulátio et angústia invenérunt me; mandáta tua meditátio mea est.
  16919 Psalmi	Psa	19	118	144	Ǽquitas testimónia tua in ætérnum: intelléctum da mihi, et vivam.
  16920 Psalmi	Psa	19	118	145	<Coph>Clamávi in toto corde meo: exáudi me, Dómine; justificatiónes tuas requíram.
  16921 Psalmi	Psa	19	118	146	Clamávi ad te; salvum me fac: ut custódiam mandáta tua.
  16922 Psalmi	Psa	19	118	147	Prævéni in maturitáte, et clamávi: quia in verba tua supersperávi.
  16923 Psalmi	Psa	19	118	148	Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo, ut meditárer elóquia tua.
  16924 Psalmi	Psa	19	118	149	Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, et secúndum judícium tuum vivífica me.
  16925 Psalmi	Psa	19	118	150	Appropinquavérunt persequéntes me iniquitáti: a lege autem tua longe facti sunt.
  16926 Psalmi	Psa	19	118	151	Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.
  16927 Psalmi	Psa	19	118	152	Inítio cognóvi de testimóniis tuis, quia in ætérnum fundásti ea.
  16928 Psalmi	Psa	19	118	153	<Res>Vide humilitátem meam, et éripe me, quia legem tuam non sum oblítus.
  16929 Psalmi	Psa	19	118	154	Júdica judícium meum, et rédime me: propter elóquium tuum vivífica me.
  16930 Psalmi	Psa	19	118	155	Longe a peccatóribus salus, quia justificatiónes tuas non exquisiérunt.
  16931 Psalmi	Psa	19	118	156	Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine; secúndum judícium tuum vivífica me.
  16932 Psalmi	Psa	19	118	157	Multi qui persequúntur me, et tríbulant me; a testimóniis tuis non declinávi.
  16933 Psalmi	Psa	19	118	158	Vidi prævaricántes et tabescébam, quia elóquia tua non custodiérunt.
  16934 Psalmi	Psa	19	118	159	Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine: in misericórdia tua vivífica me.
  16935 Psalmi	Psa	19	118	160	Princípium verbórum tuórum véritas; in ætérnum ómnia judícia justítiæ tuæ.
  16936 Psalmi	Psa	19	118	161	<Sin>Príncipes persecúti sunt me gratis, et a verbis tuis formidávit cor meum.
  16937 Psalmi	Psa	19	118	162	Lætábor ego super elóquia tua, sicut qui invénit spólia multa.
  16938 Psalmi	Psa	19	118	163	Iniquitátem ódio hábui, et abominátus sum, legem autem tuam diléxi.
  16939 Psalmi	Psa	19	118	164	Sépties in die laudem dixi tibi, super judícia justítiæ tuæ.
  16940 Psalmi	Psa	19	118	165	Pax multa diligéntibus legem tuam, et non est illis scándalum.
  16941 Psalmi	Psa	19	118	166	Exspectábam salutáre tuum, Dómine, et mandáta tua diléxi.
  16942 Psalmi	Psa	19	118	167	Custodívit ánima mea testimónia tua, et diléxit ea veheménter.
  16943 Psalmi	Psa	19	118	168	Servávi mandáta tua et testimónia tua, quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo.
  16944 Psalmi	Psa	19	118	169	<Thau>Appropínquet deprecátio mea in conspéctu tuo, Dómine; juxta elóquium tuum da mihi intelléctum.
  16945 Psalmi	Psa	19	118	170	Intret postulátio mea in conspéctu tuo; secúndum elóquium tuum éripe me.
  16946 Psalmi	Psa	19	118	171	Eructábunt lábia mea hymnum, cum docúeris me justificatiónes tuas.
  16947 Psalmi	Psa	19	118	172	Pronuntiábit lingua mea elóquium tuum, quia ómnia mandáta tua ǽquitas.
  16948 Psalmi	Psa	19	118	173	Fiat manus tua ut salvet me, quóniam mandáta tua elégi.
  16949 Psalmi	Psa	19	118	174	Concupívi salutáre tuum, Dómine, et lex tua meditátio mea est.
  16950 Psalmi	Psa	19	118	175	Vivet ánima mea, et laudábit te, et judícia tua adjuvábunt me.
  16951 Psalmi	Psa	19	118	176	Errávi sicut ovis quæ périit: quære servum tuum, quia mandáta tua non sum oblítus.
  16952 Psalmi	Psa	19	119	1	[Cánticum gráduum.] Ad Dóminum cum tribulárer clamávi, et exaudívit me.
  16953 Psalmi	Psa	19	119	2	Dómine, líbera ánimam meam a lábiis iníquis et a lingua dolósa.
  16954 Psalmi	Psa	19	119	3	Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi ad linguam dolósam?
  16955 Psalmi	Psa	19	119	4	Sagíttæ poténtis acútæ, cum carbónibus desolatóriis.
  16956 Psalmi	Psa	19	119	5	Heu mihi, quia incolátus meus prolongátus est! habitávi cum habitántibus Cedar;
  16957 Psalmi	Psa	19	119	6	multum íncola fuit ánima mea.
  16958 Psalmi	Psa	19	119	7	Cum his qui odérunt pacem eram pacíficus; cum loquébar illis, impugnábant me gratis.
  16959 Psalmi	Psa	19	120	1	[Cánticum gráduum.] Levávi óculos meos in montes, unde véniet auxílium mihi.
  16960 Psalmi	Psa	19	120	2	Auxílium meum a Dómino, qui fecit cælum et terram.
  16961 Psalmi	Psa	19	120	3	Non det in commotiónem pedem tuum, neque dormítet qui custódit te.
  16962 Psalmi	Psa	19	120	4	Ecce non dormitábit neque dórmiet qui custódit Ísraël.
  16963 Psalmi	Psa	19	120	5	Dóminus custódit te; Dóminus protéctio tua super manum déxteram tuam.
  16964 Psalmi	Psa	19	120	6	Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.
  16965 Psalmi	Psa	19	120	7	Dóminus custódit te ab omni malo; custódiat ánimam tuam Dóminus.
  16966 Psalmi	Psa	19	120	8	Dóminus custódiat intróitum tuum et éxitum tuum, ex hoc nunc et usque in sǽculum.
  16967 Psalmi	Psa	19	121	1	[Cánticum gráduum.] Lætátus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Dómini íbimus.
  16968 Psalmi	Psa	19	121	2	Stantes erant pedes nostri in átriis tuis, Jerúsalem.
  16969 Psalmi	Psa	19	121	3	Jerúsalem, quæ ædificátur ut cívitas, cujus participátio ejus in idípsum.
  16970 Psalmi	Psa	19	121	4	Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini: testimónium Ísraël, ad confiténdum nómini Dómini.
  16971 Psalmi	Psa	19	121	5	Quia illic sedérunt sedes in judício, sedes super domum David.
  16972 Psalmi	Psa	19	121	6	Rogáte quæ ad pacem sunt Jerúsalem, et abundántia diligéntibus te.
  16973 Psalmi	Psa	19	121	7	Fiat pax in virtúte tua, et abundántia in túrribus tuis.
  16974 Psalmi	Psa	19	121	8	Propter fratres meos et próximos meos, loquébar pacem de te.
  16975 Psalmi	Psa	19	121	9	Propter domum Dómini Dei nostri, quæsívi bona tibi.
  16976 Psalmi	Psa	19	122	1	[Cánticum gráduum.] Ad te levávi óculos meos, qui hábitas in cælis.
  16977 Psalmi	Psa	19	122	2	Ecce sicut óculi servórum in mánibus dominórum suórum; sicut óculi ancíllæ in mánibus dóminæ suæ: ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, donec misereátur nostri.
  16978 Psalmi	Psa	19	122	3	Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, quia multum repléti sumus despectióne;
  16979 Psalmi	Psa	19	122	4	quia multum repléta est ánima nostra oppróbrium abundántibus, et despéctio supérbis.
  16980 Psalmi	Psa	19	123	1	[Cánticum gráduum.] Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Ísraël,
  16981 Psalmi	Psa	19	123	2	nisi quia Dóminus erat in nobis: cum exsúrgerent hómines in nos,
  16982 Psalmi	Psa	19	123	3	forte vivos deglutíssent nos; cum irascerétur furor eórum in nos,
  16983 Psalmi	Psa	19	123	4	fórsitan aqua absorbuísset nos;
  16984 Psalmi	Psa	19	123	5	torréntem pertransívit ánima nostra; fórsitan pertransísset ánima nostra aquam intolerábilem.
  16985 Psalmi	Psa	19	123	6	Benedíctus Dóminus, qui non dedit nos in captiónem déntibus eórum.
  16986 Psalmi	Psa	19	123	7	Ánima nostra sicut passer erépta est de láqueo venántium; láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.
  16987 Psalmi	Psa	19	123	8	Adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cælum et terram.
  16988 Psalmi	Psa	19	124	1	[Cánticum gráduum.] Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: non commovébitur in ætérnum, qui hábitat
  16989 Psalmi	Psa	19	124	2	in Jerúsalem. Montes in circúitu ejus; et Dóminus in circúitu pópuli sui, ex hoc nunc et usque in sǽculum.
  16990 Psalmi	Psa	19	124	3	Quia non relínquet Dóminus virgam peccatórum super sortem justórum: ut non exténdant justi ad iniquitátem manus suas,
  16991 Psalmi	Psa	19	124	4	bénefac, Dómine, bonis, et rectis corde.
  16992 Psalmi	Psa	19	124	5	Declinántes autem in obligatiónes, addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. Pax super Ísraël!
  16993 Psalmi	Psa	19	125	1	[Cánticum gráduum.] In converténdo Dóminus captivitátem Sion, facti sumus sicut consoláti.
  16994 Psalmi	Psa	19	125	2	Tunc replétum est gáudio os nostrum, et lingua nostra exsultatióne. Tunc dicent inter gentes: Magnificávit Dóminus fácere cum eis.
  16995 Psalmi	Psa	19	125	3	Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; facti sumus lætántes.
  16996 Psalmi	Psa	19	125	4	Convérte, Dómine, captivitátem nostram, sicut torrens in austro.
  16997 Psalmi	Psa	19	125	5	Qui séminant in lácrimis, in exsultatióne metent.
  16998 Psalmi	Psa	19	125	6	Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
  16999 Psalmi	Psa	19	126	1	[Cánticum gráduum Salomónis.] Nisi Dóminus ædificáverit domum, in vanum laboravérunt qui ædíficant eam. Nisi Dóminus custodíerit civitátem, frustra vígilat qui custódit eam.
  17000 Psalmi	Psa	19	126	2	Vanum est vobis ante lucem súrgere: súrgite postquam sedéritis, qui manducátis panem dolóris. Cum déderit diléctis suis somnum,
  17001 Psalmi	Psa	19	126	3	ecce hæréditas Dómini, fílii; merces, fructus ventris.
  17002 Psalmi	Psa	19	126	4	Sicut sagíttæ in manu poténtis, ita fílii excussórum.
  17003 Psalmi	Psa	19	126	5	Beátus vir qui implévit desidérium suum ex ipsis: non confundétur cum loquétur inimícis suis in porta.
  17004 Psalmi	Psa	19	127	1	[Cánticum gráduum.] Beáti omnes qui timent Dóminum, qui ámbulant in viis ejus.
  17005 Psalmi	Psa	19	127	2	Labóres mánuum tuárum quia manducábis: beátus es, et bene tibi erit.
  17006 Psalmi	Psa	19	127	3	Uxor tua sicut vitis abúndans in latéribus domus tuæ; fílii tui sicut novéllæ olivárum in circúitu mensæ tuæ.
  17007 Psalmi	Psa	19	127	4	Ecce sic benedicétur homo qui timet Dóminum.
  17008 Psalmi	Psa	19	127	5	Benedícat tibi Dóminus ex Sion, et vídeas bona Jerúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ.
  17009 Psalmi	Psa	19	127	6	Et vídeas fílios filiórum tuórum: pacem super Ísraël.
  17010 Psalmi	Psa	19	128	1	[Cánticum gráduum.] Sæpe expugnavérunt me a juventúte mea, dicat nunc Ísraël;
  17011 Psalmi	Psa	19	128	2	sæpe expugnavérunt me a juventúte mea: étenim non potuérunt mihi.
  17012 Psalmi	Psa	19	128	3	Supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres; prolongavérunt iniquitátem suam.
  17013 Psalmi	Psa	19	128	4	Dóminus justus concídit cervíces peccatórum.
  17014 Psalmi	Psa	19	128	5	Confundántur, et convertántur retrórsum omnes qui odérunt Sion.
  17015 Psalmi	Psa	19	128	6	Fiant sicut fœnum tectórum, quod priúsquam evellátur exáruit:
  17016 Psalmi	Psa	19	128	7	de quo non implévit manum suam qui metit, et sinum suum qui manípulos cólligit.
  17017 Psalmi	Psa	19	128	8	Et non dixérunt qui præteríbant: Benedíctio Dómini super vos. Benedíximus vobis in nómine Dómini.
  17018 Psalmi	Psa	19	129	1	[Cánticum gráduum.] De profúndis clamávi ad te, Dómine;
  17019 Psalmi	Psa	19	129	2	Dómine, exáudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendéntes in vocem deprecatiónis meæ.
  17020 Psalmi	Psa	19	129	3	Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit?
  17021 Psalmi	Psa	19	129	4	Quia apud te propitiátio est; et propter legem tuam sustínui te, Dómine. Sustínuit ánima mea in verbo ejus:
  17022 Psalmi	Psa	19	129	5	sperávit ánima mea in Dómino.
  17023 Psalmi	Psa	19	129	6	A custódia matutína usque ad noctem, speret Ísraël in Dómino.
  17024 Psalmi	Psa	19	129	7	Quia apud Dóminum misericórdia, et copiósa apud eum redémptio.
  17025 Psalmi	Psa	19	129	8	Et ipse rédimet Ísraël ex ómnibus iniquitátibus ejus.
  17026 Psalmi	Psa	19	130	1	[Cánticum gráduum David.] Dómine, non est exaltátum cor meum, neque eláti sunt óculi mei, neque ambulávi in magnis, neque in mirabílibus super me.
  17027 Psalmi	Psa	19	130	2	Si non humíliter sentiébam, sed exaltávi ánimam meam: sicut ablactátus est super matre sua, ita retribútio in ánima mea.
  17028 Psalmi	Psa	19	130	3	Speret Ísraël in Dómino, ex hoc nunc et usque in sǽculum.
  17029 Psalmi	Psa	19	131	1	[Cánticum gráduum.] Meménto, Dómine, David, et omnis mansuetúdinis ejus:
  17030 Psalmi	Psa	19	131	2	sicut jurávit Dómino; votum vovit Deo Jacob:
  17031 Psalmi	Psa	19	131	3	Si introíero in tabernáculum domus meæ; si ascéndero in lectum strati mei;
  17032 Psalmi	Psa	19	131	4	si dédero somnum óculis meis, et pálpebris meis dormitatiónem,
  17033 Psalmi	Psa	19	131	5	et réquiem tempóribus meis, donec invéniam locum Dómino, tabernáculum Deo Jacob.
  17034 Psalmi	Psa	19	131	6	Ecce audívimus eam in Éphrata; invénimus eam in campis silvæ.
  17035 Psalmi	Psa	19	131	7	Introíbimus in tabernáculum ejus; adorábimus in loco ubi stetérunt pedes ejus.
  17036 Psalmi	Psa	19	131	8	Surge, Dómine, in réquiem tuam, tu et arca sanctificatiónis tuæ.
  17037 Psalmi	Psa	19	131	9	Sacerdótes tui induántur justítiam, et sancti tui exsúltent.
  17038 Psalmi	Psa	19	131	10	Propter David servum tuum non avértas fáciem christi tui.	b
  17039 Psalmi	Psa	19	131	11	Jurávit Dóminus David veritátem, et non frustrábitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
  17040 Psalmi	Psa	19	131	12	Si custodíerint fílii tui testaméntum meum, et testimónia mea hæc quæ docébo eos, et fílii eórum usque in sǽculum sedébunt super sedem tuam.
  17041 Psalmi	Psa	19	131	13	Quóniam elégit Dóminus Sion: elégit eam in habitatiónem sibi.
  17042 Psalmi	Psa	19	131	14	Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; hic habitábo, quóniam elégi eam.
  17043 Psalmi	Psa	19	131	15	Víduam ejus benedícens benedícam; páuperes ejus saturábo pánibus.
  17044 Psalmi	Psa	19	131	16	Sacerdótes ejus índuam salutári, et sancti ejus exsultatióne exsultábunt.
  17045 Psalmi	Psa	19	131	17	Illuc prodúcam cornu David; parávi lucérnam christo meo.
  17046 Psalmi	Psa	19	131	18	Inimícos ejus índuam confusióne; super ipsum autem efflorébit sanctificátio mea.
  17047 Psalmi	Psa	19	132	1	[Cánticum gráduum David.] Ecce quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum!
  17048 Psalmi	Psa	19	132	2	Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Áaron, quod descéndit in oram vestiménti ejus;
  17049 Psalmi	Psa	19	132	3	sicut ros Hermon, qui descéndit in montem Sion. Quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, et vitam usque in sǽculum.
  17050 Psalmi	Psa	19	133	1	[Cánticum gráduum.] Ecce nunc benedícite Dóminum, omnes servi Dómini: qui statis in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri.
  17051 Psalmi	Psa	19	133	2	In nóctibus extóllite manus vestras in sancta, et benedícite Dóminum.
  17052 Psalmi	Psa	19	133	3	Benedícat te Dóminus ex Sion, qui fecit cælum et terram.
  17053 Psalmi	Psa	19	134	1	[Allelúja.] Laudáte nomen Dómini; laudáte, servi, Dóminum:
  17054 Psalmi	Psa	19	134	2	qui statis in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri.
  17055 Psalmi	Psa	19	134	3	Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; psállite nómini ejus, quóniam suáve.
  17056 Psalmi	Psa	19	134	4	Quóniam Jacob elégit sibi Dóminus; Ísraël in possessiónem sibi.
  17057 Psalmi	Psa	19	134	5	Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.	b
  17058 Psalmi	Psa	19	134	6	Ómnia quæcúmque vóluit Dóminus fecit, in cælo, in terra, in mari et in ómnibus abýssis.
  17059 Psalmi	Psa	19	134	7	Edúcens nubes ab extrémo terræ, fúlgura in plúviam fecit; qui prodúcit ventos de thesáuris suis.
  17060 Psalmi	Psa	19	134	8	Qui percússit primogénita Ægýpti, ab hómine usque ad pecus.
  17061 Psalmi	Psa	19	134	9	Et misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte: in Pharaónem, et in omnes servos ejus.
  17062 Psalmi	Psa	19	134	10	Qui percússit gentes multas, et occídit reges fortes:
  17063 Psalmi	Psa	19	134	11	Sehon, regem Amorrhæórum, et Og, regem Basan, et ómnia regna Chánaan:
  17064 Psalmi	Psa	19	134	12	et dedit terram eórum hæreditátem, hæreditátem Ísraël pópulo suo.
  17065 Psalmi	Psa	19	134	13	Dómine, nomen tuum in ætérnum; Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.	b
  17066 Psalmi	Psa	19	134	14	Quia judicábit Dóminus pópulum suum, et in servis suis deprecábitur.
  17067 Psalmi	Psa	19	134	15	Simulácra géntium argéntum et aurum, ópera mánuum hóminum.
  17068 Psalmi	Psa	19	134	16	Os habent, et non loquéntur; óculos habent, et non vidébunt.
  17069 Psalmi	Psa	19	134	17	Aures habent, et non áudient; neque enim est spíritus in ore ipsórum.
  17070 Psalmi	Psa	19	134	18	Símiles illis fiant qui fáciunt ea, et omnes qui confídunt in eis.
  17071 Psalmi	Psa	19	134	19	Domus Ísraël, benedícite Dómino; domus Áaron, benedícite Dómino.
  17072 Psalmi	Psa	19	134	20	Domus Levi, benedícite Dómino; qui timétis Dóminum, benedícite Dómino.
  17073 Psalmi	Psa	19	134	21	Benedíctus Dóminus ex Sion, qui hábitat in Jerúsalem.
  17074 Psalmi	Psa	19	135	1	[Allelúja.] Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  17075 Psalmi	Psa	19	135	2	Confitémini Deo deórum, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  17076 Psalmi	Psa	19	135	3	Confitémini Dómino dominórum, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  17077 Psalmi	Psa	19	135	4	Qui facit mirabília magna solus, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  17078 Psalmi	Psa	19	135	5	Qui fecit cælos in intelléctu, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  17079 Psalmi	Psa	19	135	6	Qui firmávit terram super aquas, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  17080 Psalmi	Psa	19	135	7	Qui fecit luminária magna, quóniam in ætérnum misericórdia ejus:
  17081 Psalmi	Psa	19	135	8	solem in potestátem diéi, quóniam in ætérnum misericórdia ejus;
  17082 Psalmi	Psa	19	135	9	lunam et stellas in potestátem noctis, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  17083 Psalmi	Psa	19	135	10	Qui percússit Ægýptum cum primogénitis eórum, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.	b
  17084 Psalmi	Psa	19	135	11	Qui edúxit Ísraël de médio eórum, quóniam in ætérnum misericórdia ejus,
  17085 Psalmi	Psa	19	135	12	in manu poténti et bráchio excélso, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  17086 Psalmi	Psa	19	135	13	Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, quóniam in ætérnum misericórdia ejus;
  17087 Psalmi	Psa	19	135	14	et edúxit Ísraël per médium ejus, quóniam in ætérnum misericórdia ejus;
  17088 Psalmi	Psa	19	135	15	et excússit Pharaónem et virtútem ejus in mari Rubro, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  17089 Psalmi	Psa	19	135	16	Qui tradúxit pópulum suum per desértum, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  17090 Psalmi	Psa	19	135	17	Qui percússit reges magnos, quóniam in ætérnum misericórdia ejus;	b
  17091 Psalmi	Psa	19	135	18	et occídit reges fortes, quóniam in ætérnum misericórdia ejus:
  17092 Psalmi	Psa	19	135	19	Sehon, regem Amorrhæórum, quóniam in ætérnum misericórdia ejus;
  17093 Psalmi	Psa	19	135	20	et Og, regem Basan, quóniam in ætérnum misericórdia ejus:
  17094 Psalmi	Psa	19	135	21	et dedit terram eórum hæreditátem, quóniam in ætérnum misericórdia ejus;
  17095 Psalmi	Psa	19	135	22	hæreditátem Ísraël, servo suo, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  17096 Psalmi	Psa	19	135	23	Quia in humilitáte nostra memor fuit nostri, quóniam in ætérnum misericórdia ejus;
  17097 Psalmi	Psa	19	135	24	et redémit nos ab inimícis nostris, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  17098 Psalmi	Psa	19	135	25	Qui dat escam omni carni, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  17099 Psalmi	Psa	19	135	26	Confitémini Deo cæli, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. Confitémini Dómino dominórum, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  17100 Psalmi	Psa	19	136	1	[Psalmus David, Jeremíæ.] Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus, cum recordarémur Sion.
  17101 Psalmi	Psa	19	136	2	In salícibus in médio ejus suspéndimus órgana nostra:
  17102 Psalmi	Psa	19	136	3	quia illic interrogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, verba cantiónum; et qui abduxérunt nos: Hymnum cantáte nobis de cánticis Sion.
  17103 Psalmi	Psa	19	136	4	Quómodo cantábimus cánticum Dómini in terra aliéna?
  17104 Psalmi	Psa	19	136	5	Si oblítus fúero tui, Jerúsalem, oblivióni detur déxtera mea.
  17105 Psalmi	Psa	19	136	6	Adhǽreat lingua mea fáucibus meis, si non memínero tui; si non proposúero Jerúsalem in princípio lætítiæ meæ.
  17106 Psalmi	Psa	19	136	7	Memor esto, Dómine, filiórum Edom, in die Jerúsalem: qui dicunt: Exinaníte, exinaníte usque ad fundaméntum in ea.
  17107 Psalmi	Psa	19	136	8	Fília Babylónis mísera! beátus qui retríbuet tibi retributiónem tuam quam retribuísti nobis.
  17108 Psalmi	Psa	19	136	9	Beátus qui tenébit, et allídet párvulos tuos ad petram.
  17109 Psalmi	Psa	19	137	1	[Ipsi David.] Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, quóniam audísti verba oris mei. In conspéctu angelórum psallam tibi;
  17110 Psalmi	Psa	19	137	2	adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo: super misericórdia tua et veritáte tua; quóniam magnificásti super omne, nomen sanctum tuum.
  17111 Psalmi	Psa	19	137	3	In quacúmque die invocávero te, exáudi me; multiplicábis in ánima mea virtútem.
  17112 Psalmi	Psa	19	137	4	Confiteántur tibi, Dómine, omnes reges terræ, quia audiérunt ómnia verba oris tui.
  17113 Psalmi	Psa	19	137	5	Et cantent in viis Dómini, quóniam magna est glória Dómini;
  17114 Psalmi	Psa	19	137	6	quóniam excélsus Dóminus, et humília réspicit, et alta a longe cognóscit.
  17115 Psalmi	Psa	19	137	7	Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me; et super iram inimicórum meórum extendísti manum tuam, et salvum me fecit déxtera tua.
  17116 Psalmi	Psa	19	137	8	Dóminus retríbuet pro me. Dómine, misericórdia tua in sǽculum; ópera mánuum tuárum ne despícias.
  17117 Psalmi	Psa	19	138	1	[In finem, psalmus David.] Dómine, probásti me, et cognovísti me;
  17118 Psalmi	Psa	19	138	2	tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
  17119 Psalmi	Psa	19	138	3	Intellexísti cogitatiónes meas de longe; sémitam meam et funículum meum investigásti:
  17120 Psalmi	Psa	19	138	4	et omnes vias meas prævidísti, quia non est sermo in lingua mea.
  17121 Psalmi	Psa	19	138	5	Ecce, Dómine, tu cognovísti ómnia, novíssima et antíqua. Tu formásti me, et posuísti super me manum tuam.
  17122 Psalmi	Psa	19	138	6	Mirábilis facta est sciéntia tua ex me; confortáta est, et non pótero ad eam.
  17123 Psalmi	Psa	19	138	7	Quo ibo a spíritu tuo? et quo a fácie tua fúgiam?	b
  17124 Psalmi	Psa	19	138	8	Si ascéndero in cælum, tu illic es; si descéndero in inférnum, ades.
  17125 Psalmi	Psa	19	138	9	Si súmpsero pennas meas dilúculo, et habitávero in extrémis maris,
  17126 Psalmi	Psa	19	138	10	étenim illuc manus tua dedúcet me, et tenébit me déxtera tua.
  17127 Psalmi	Psa	19	138	11	Et dixi: Fórsitan ténebræ conculcábunt me; et nox illuminátio mea in delíciis meis.
  17128 Psalmi	Psa	19	138	12	Quia ténebræ non obscurabúntur a te, et nox sicut dies illuminábitur: sicut ténebræ ejus, ita et lumen ejus.
  17129 Psalmi	Psa	19	138	13	Quia tu possedísti renes meos; suscepísti me de útero matris meæ.	b
  17130 Psalmi	Psa	19	138	14	Confitébor tibi, quia terribíliter magnificátus es; mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis.
  17131 Psalmi	Psa	19	138	15	Non est occultátum os meum a te, quod fecísti in occúlto; et substántia mea in inferióribus terræ.
  17132 Psalmi	Psa	19	138	16	Imperféctum meum vidérunt óculi tui, et in libro tuo omnes scribéntur. Dies formabúntur, et nemo in eis.
  17133 Psalmi	Psa	19	138	17	Mihi autem nimis honorificáti sunt amíci tui, Deus; nimis confortátus est principátus eórum.	b
  17134 Psalmi	Psa	19	138	18	Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur. Exsurréxi, et adhuc sum tecum.
  17135 Psalmi	Psa	19	138	19	Si occíderis, Deus, peccatóres, viri sánguinum, declináte a me:
  17136 Psalmi	Psa	19	138	20	quia dícitis in cogitatióne: Accípient in vanitáte civitátes tuas.
  17137 Psalmi	Psa	19	138	21	Nonne qui odérunt te, Dómine, óderam, et super inimícos tuos tabescébam?
  17138 Psalmi	Psa	19	138	22	Perfécto ódio óderam illos, et inimíci facti sunt mihi.
  17139 Psalmi	Psa	19	138	23	Proba me, Deus, et scito cor meum; intérroga me, et cognósce sémitas meas.
  17140 Psalmi	Psa	19	138	24	Et vide si via iniquitátis in me est, et deduc me in via ætérna.
  17141 Psalmi	Psa	19	139	1	[In finem. Psalmus David.]
  17142 Psalmi	Psa	19	139	2	Éripe me, Dómine, ab hómine malo; a viro iníquo éripe me.
  17143 Psalmi	Psa	19	139	3	Qui cogitavérunt iniquitátes in corde, tota die constituébant prœ́lia.
  17144 Psalmi	Psa	19	139	4	Acuérunt linguas suas sicut serpéntis; venénum áspidum sub lábiis eórum.
  17145 Psalmi	Psa	19	139	5	Custódi me, Dómine, de manu peccatóris, et ab homínibus iníquis éripe me. Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos:
  17146 Psalmi	Psa	19	139	6	abscondérunt supérbi láqueum mihi. Et funes extendérunt in láqueum; juxta iter, scándalum posuérunt mihi.
  17147 Psalmi	Psa	19	139	7	Dixi Dómino: Deus meus es tu; exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ.	b
  17148 Psalmi	Psa	19	139	8	Dómine, Dómine, virtus salútis meæ, obumbrásti super caput meum in die belli.
  17149 Psalmi	Psa	19	139	9	Ne tradas me, Dómine, a desidério meo peccatóri: cogitavérunt contra me; ne derelínquas me, ne forte exalténtur.
  17150 Psalmi	Psa	19	139	10	Caput circúitus eórum: labor labiórum ipsórum opériet eos.
  17151 Psalmi	Psa	19	139	11	Cadent super eos carbónes; in ignem dejícies eos: in misériis non subsístent.
  17152 Psalmi	Psa	19	139	12	Vir linguósus non dirigétur in terra; virum injústum mala cápient in intéritu.
  17153 Psalmi	Psa	19	139	13	Cognóvi quia fáciet Dóminus judícium ínopis, et vindíctam páuperum.
  17154 Psalmi	Psa	19	139	14	Verúmtamen justi confitebúntur nómini tuo, et habitábunt recti cum vultu tuo.
  17155 Psalmi	Psa	19	140	1	[Psalmus David.] Dómine, clamávi ad te: exáudi me; inténde voci meæ, cum clamávero ad te.
  17156 Psalmi	Psa	19	140	2	Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo; elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
  17157 Psalmi	Psa	19	140	3	Pone, Dómine, custódiam ori meo, et óstium circumstántiæ lábiis meis.
  17158 Psalmi	Psa	19	140	4	Non declínes cor meum in verba malítiæ, ad excusándas excusatiónes in peccátis; cum homínibus operántibus iniquitátem, et non communicábo cum eléctis eórum.
  17159 Psalmi	Psa	19	140	5	Corrípiet me justus in misericórdia, et increpábit me: óleum autem peccatóris non impínguet caput meum. Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum:
  17160 Psalmi	Psa	19	140	6	absórpti sunt juncti petræ júdices eórum. Áudient verba mea, quóniam potuérunt.
  17161 Psalmi	Psa	19	140	7	Sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram, dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum.
  17162 Psalmi	Psa	19	140	8	Quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei; in te sperávi, non áuferas ánimam meam.	b
  17163 Psalmi	Psa	19	140	9	Custódi me a láqueo quem statuérunt mihi, et a scándalis operántium iniquitátem.
  17164 Psalmi	Psa	19	140	10	Cadent in retiáculo ejus peccatóres: singuláriter sum ego, donec tránseam.
  17165 Psalmi	Psa	19	141	1	[Intelléctus David, cum esset in spelúnca, orátio.]
  17166 Psalmi	Psa	19	141	2	Voce mea ad Dóminum clamávi, voce mea ad Dóminum deprecátus sum.
  17167 Psalmi	Psa	19	141	3	Effúndo in conspéctu ejus oratiónem meam, et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio:
  17168 Psalmi	Psa	19	141	4	in deficiéndo ex me spíritum meum, et tu cognovísti sémitas meas. In via hac qua ambulábam abscondérunt láqueum mihi.
  17169 Psalmi	Psa	19	141	5	Considerábam ad déxteram, et vidébam, et non erat qui cognósceret me: périit fuga a me, et non est qui requírat ánimam meam.
  17170 Psalmi	Psa	19	141	6	Clamávi ad te, Dómine; dixi: Tu es spes mea, pórtio mea in terra vivéntium.
  17171 Psalmi	Psa	19	141	7	Inténde ad deprecatiónem meam, quia humiliátus sum nimis. Líbera me a persequéntibus me, quia confortáti sunt super me.
  17172 Psalmi	Psa	19	141	8	Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo; me exspéctant justi donec retríbuas mihi.
  17173 Psalmi	Psa	19	142	1	[Psalmus David, quando persequebátur eum Ábsalom fílius ejus.] Dómine, exáudi oratiónem meam; áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua; exáudi me in tua justítia.
  17174 Psalmi	Psa	19	142	2	Et non intres in judícium cum servo tuo, quia non justificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.
  17175 Psalmi	Psa	19	142	3	Quia persecútus est inimícus ánimam meam; humiliávit in terra vitam meam; collocávit me in obscúris, sicut mórtuos sǽculi.
  17176 Psalmi	Psa	19	142	4	Et anxiátus est super me spíritus meus; in me turbátum est cor meum.
  17177 Psalmi	Psa	19	142	5	Memor fui diérum antiquórum; meditátus sum in ómnibus opéribus tuis: in factis mánuum tuárum meditábar.
  17178 Psalmi	Psa	19	142	6	Expándi manus meas ad te; ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
  17179 Psalmi	Psa	19	142	7	Velóciter exáudi me, Dómine; defécit spíritus meus. Non avértas fáciem tuam a me, et símilis ero descendéntibus in lacum.	b
  17180 Psalmi	Psa	19	142	8	Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, quia in te sperávi. Notam fac mihi viam in qua ámbulem, quia ad te levávi ánimam meam.
  17181 Psalmi	Psa	19	142	9	Éripe me de inimícis meis, Dómine: ad te confúgi.
  17182 Psalmi	Psa	19	142	10	Doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu. Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam.
  17183 Psalmi	Psa	19	142	11	Propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me: in æquitáte tua, edúces de tribulatióne ánimam meam,
  17184 Psalmi	Psa	19	142	12	et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos, et perdes omnes qui tríbulant ánimam meam, quóniam ego servus tuus sum.
  17185 Psalmi	Psa	19	143	1	[Psalmus David. Advérsus Góliath.] Benedíctus Dóminus Deus meus, qui docet manus meas ad prœ́lium, et dígitos meos ad bellum.
  17186 Psalmi	Psa	19	143	2	Misericórdia mea et refúgium meum; suscéptor meus et liberátor meus; protéctor meus, et in ipso sperávi, qui subdit pópulum meum sub me.
  17187 Psalmi	Psa	19	143	3	Dómine, quid est homo, quia innotuísti ei? aut fílius hóminis, quia réputas eum?
  17188 Psalmi	Psa	19	143	4	Homo vanitáti símilis factus est; dies ejus sicut umbra prætéreunt.
  17189 Psalmi	Psa	19	143	5	Dómine, inclína cælos tuos, et descénde; tange montes, et fumigábunt.	b
  17190 Psalmi	Psa	19	143	6	Fúlgura coruscatiónem, et dissipábis eos; emítte sagíttas tuas, et conturbábis eos.
  17191 Psalmi	Psa	19	143	7	Emítte manum tuam de alto: éripe me, et líbera me de aquis multis, de manu filiórum alienórum:
  17192 Psalmi	Psa	19	143	8	quorum os locútum est vanitátem, et déxtera eórum déxtera iniquitátis.
  17193 Psalmi	Psa	19	143	9	Deus, cánticum novum cantábo tibi; in psaltério decachórdo psallam tibi.
  17194 Psalmi	Psa	19	143	10	Qui das salútem régibus, qui redemísti David servum tuum de gládio malígno,
  17195 Psalmi	Psa	19	143	11	éripe me, et érue me de manu filiórum alienórum, quorum os locútum est vanitátem, et déxtera eórum déxtera iniquitátis.
  17196 Psalmi	Psa	19	143	12	Quorum fílii sicut novéllæ plantatiónes in juventúte sua; fíliæ eórum compósitæ, circumornátæ ut similitúdo templi.	b
  17197 Psalmi	Psa	19	143	13	Promptuária eórum plena, eructántia ex hoc in illud; oves eórum fœtósæ, abundántes in egréssibus suis;
  17198 Psalmi	Psa	19	143	14	boves eórum crassæ. Non est ruína macériæ, neque tránsitus, neque clamor in platéis eórum.
  17199 Psalmi	Psa	19	143	15	Beátum dixérunt pópulum cui hæc sunt; beátus pópulus cujus Dóminus Deus ejus.
  17200 Psalmi	Psa	19	144	1	[Laudátio ipsi David.] Exaltábo te, Deus meus rex, et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
  17201 Psalmi	Psa	19	144	2	Per síngulos dies benedícam tibi, et laudábo nomen tuum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
  17202 Psalmi	Psa	19	144	3	Magnus Dóminus, et laudábilis nimis, et magnitúdinis ejus non est finis.
  17203 Psalmi	Psa	19	144	4	Generátio et generátio laudábit ópera tua, et poténtiam tuam pronuntiábunt.
  17204 Psalmi	Psa	19	144	5	Magnificéntiam glóriæ sanctitátis tuæ loquéntur, et mirabília tua narrábunt.
  17205 Psalmi	Psa	19	144	6	Et virtútem terribílium tuórum dicent, et magnitúdinem tuam narrábunt.
  17206 Psalmi	Psa	19	144	7	Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt, et justítia tua exsultábunt.
  17207 Psalmi	Psa	19	144	8	Miserátor et miséricors Dóminus: pátiens, et multum miséricors.
  17208 Psalmi	Psa	19	144	9	Suávis Dóminus univérsis, et miseratiónes ejus super ómnia ópera ejus.
  17209 Psalmi	Psa	19	144	10	Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua, et sancti tui benedícant tibi.	b
  17210 Psalmi	Psa	19	144	11	Glóriam regni tui dicent, et poténtiam tuam loquéntur:
  17211 Psalmi	Psa	19	144	12	ut notam fáciant fíliis hóminum poténtiam tuam, et glóriam magnificéntiæ regni tui.
  17212 Psalmi	Psa	19	144	13	Regnum tuum regnum ómnium sæculórum; et dominátio tua in omni generatióne et generatiónem. Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.
  17213 Psalmi	Psa	19	144	14	Állevat Dóminus omnes qui córruunt, et érigit omnes elísos.
  17214 Psalmi	Psa	19	144	15	Óculi ómnium in te sperant, Dómine, et tu das escam illórum in témpore opportúno.	b
  17215 Psalmi	Psa	19	144	16	Áperis tu manum tuam, et imples omne ánimal benedictióne.
  17216 Psalmi	Psa	19	144	17	Justus Dóminus in ómnibus viis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.
  17217 Psalmi	Psa	19	144	18	Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, ómnibus invocántibus eum in veritáte.
  17218 Psalmi	Psa	19	144	19	Voluntátem timéntium se fáciet, et deprecatiónem eórum exáudiet, et salvos fáciet eos.
  17219 Psalmi	Psa	19	144	20	Custódit Dóminus omnes diligéntes se, et omnes peccatóres dispérdet.
  17220 Psalmi	Psa	19	144	21	Laudatiónem Dómini loquétur os meum; et benedícat omnis caro nómini sancto ejus in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
  17221 Psalmi	Psa	19	145	1	[Allelúja, Aggǽi et Zacharíæ.]
  17222 Psalmi	Psa	19	145	2	Lauda, ánima mea, Dóminum. Laudábo Dóminum in vita mea; psallam Deo meo quámdiu fúero. Nolíte confídere in princípibus,
  17223 Psalmi	Psa	19	145	3	in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
  17224 Psalmi	Psa	19	145	4	Exíbit spíritus ejus, et revertétur in terram suam; in illa die períbunt omnes cogitatiónes eórum.
  17225 Psalmi	Psa	19	145	5	Beátus cujus Deus Jacob adjútor ejus, spes ejus in Dómino Deo ipsíus:
  17226 Psalmi	Psa	19	145	6	qui fecit cælum et terram, mare, et ómnia quæ in eis sunt.
  17227 Psalmi	Psa	19	145	7	Qui custódit veritátem in sǽculum; facit judícium injúriam patiéntibus; dat escam esuriéntibus. Dóminus solvit compedítos;
  17228 Psalmi	Psa	19	145	8	Dóminus illúminat cæcos. Dóminus érigit elísos; Dóminus díligit justos.
  17229 Psalmi	Psa	19	145	9	Dóminus custódit ádvenas, pupíllum et víduam suscípiet, et vias peccatórum dispérdet.
  17230 Psalmi	Psa	19	145	10	Regnábit Dóminus in sǽcula; Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.
  17231 Psalmi	Psa	19	146	1	[Allelúja.] Laudáte Dóminum, quóniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucúnda, decoráque laudátio.
  17232 Psalmi	Psa	19	146	2	Ædíficans Jerúsalem Dóminus, dispersiónes Israélis congregábit:
  17233 Psalmi	Psa	19	146	3	qui sanat contrítos corde, et álligat contritiónes eórum;
  17234 Psalmi	Psa	19	146	4	qui númerat multitúdinem stellárum, et ómnibus eis nómina vocat.
  17235 Psalmi	Psa	19	146	5	Magnus Dóminus noster, et magna virtus ejus, et sapiéntiæ ejus non est númerus.
  17236 Psalmi	Psa	19	146	6	Suscípiens mansuétos Dóminus; humílians autem peccatóres usque ad terram.
  17237 Psalmi	Psa	19	146	7	Præcínite Dómino in confessióne; psállite Deo nostro in cíthara.
  17238 Psalmi	Psa	19	146	8	Qui óperit cælum núbibus, et parat terræ plúviam; qui prodúcit in móntibus fœnum, et herbam servitúti hóminum;
  17239 Psalmi	Psa	19	146	9	qui dat juméntis escam ipsórum, et pullis corvórum invocántibus eum.
  17240 Psalmi	Psa	19	146	10	Non in fortitúdine equi voluntátem habébit, nec in tíbiis viri beneplácitum erit ei.
  17241 Psalmi	Psa	19	146	11	Beneplácitum est Dómino super timéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdia ejus.
  17242 Psalmi	Psa	19	147	1	[Allelúja.] Lauda, Jerúsalem, Dóminum; lauda Deum tuum, Sion.
  17243 Psalmi	Psa	19	147	2	Quóniam confortávit seras portárum tuárum; benedíxit fíliis tuis in te.
  17244 Psalmi	Psa	19	147	3	Qui pósuit fines tuos pacem, et ádipe fruménti sátiat te.
  17245 Psalmi	Psa	19	147	4	Qui emíttit elóquium suum terræ: velóciter currit sermo ejus.
  17246 Psalmi	Psa	19	147	5	Qui dat nivem sicut lanam; nébulam sicut cínerem spargit.
  17247 Psalmi	Psa	19	147	6	Mittit crystállum suam sicut buccéllas: ante fáciem frígoris ejus quis sustinébit?
  17248 Psalmi	Psa	19	147	7	Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea; flabit spíritus ejus, et fluent aquæ.
  17249 Psalmi	Psa	19	147	8	Qui annúntiat verbum suum Jacob, justítias et judícia sua Ísraël.
  17250 Psalmi	Psa	19	147	9	Non fecit táliter omni natióni, et judícia sua non manifestávit eis. Allelúja.
  17251 Psalmi	Psa	19	148	1	[Allelúja.] Laudáte Dóminum de cælis; laudáte eum in excélsis.
  17252 Psalmi	Psa	19	148	2	Laudáte eum, omnes ángeli ejus; laudáte eum, omnes virtútes ejus.
  17253 Psalmi	Psa	19	148	3	Laudáte eum, sol et luna; laudáte eum, omnes stellæ et lumen.
  17254 Psalmi	Psa	19	148	4	Laudáte eum, cæli cælórum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt,
  17255 Psalmi	Psa	19	148	5	laudent nomen Dómini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandávit, et creáta sunt.
  17256 Psalmi	Psa	19	148	6	Státuit ea in ætérnum, et in sǽculum sǽculi; præcéptum pósuit, et non præteríbit.
  17257 Psalmi	Psa	19	148	7	Laudáte Dóminum de terra, dracónes et omnes abýssi;	b
  17258 Psalmi	Psa	19	148	8	ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum, quæ fáciunt verbum ejus;
  17259 Psalmi	Psa	19	148	9	montes, et omnes colles; ligna fructífera, et omnes cedri;
  17260 Psalmi	Psa	19	148	10	béstiæ, et univérsa pécora; serpéntes, et vólucres pennátæ;
  17261 Psalmi	Psa	19	148	11	reges terræ et omnes pópuli; príncipes et omnes júdices terræ;
  17262 Psalmi	Psa	19	148	12	júvenes et vírgines; senes cum junióribus, laudent nomen Dómini:
  17263 Psalmi	Psa	19	148	13	quia exaltátum est nomen ejus solíus.
  17264 Psalmi	Psa	19	148	14	Conféssio ejus super cælum et terram; et exaltávit cornu pópuli sui. Hymnus ómnibus sanctis ejus; fíliis Ísraël, pópulo appropinquánti sibi. Allelúja.
  17265 Psalmi	Psa	19	149	1	[Allelúja.] Cantáte Dómino cánticum novum; laus ejus in ecclésia sanctórum.
  17266 Psalmi	Psa	19	149	2	Lætétur Ísraël in eo qui fecit eum, et fílii Sion exsúltent in rege suo.
  17267 Psalmi	Psa	19	149	3	Laudent nomen ejus in choro; in týmpano et psaltério psallant ei.
  17268 Psalmi	Psa	19	149	4	Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, et exaltábit mansuétos in salútem.
  17269 Psalmi	Psa	19	149	5	Exsultábunt sancti in glória; lætabúntur in cubílibus suis.
  17270 Psalmi	Psa	19	149	6	Exaltatiónes Dei in gútture eórum, et gládii ancípites in mánibus eórum:
  17271 Psalmi	Psa	19	149	7	ad faciéndam vindíctam in natiónibus, increpatiónes in pópulis;
  17272 Psalmi	Psa	19	149	8	ad alligándos reges eórum in compédibus, et nóbiles eórum in mánicis férreis;
  17273 Psalmi	Psa	19	149	9	ut fáciant in eis judícium conscríptum: glória hæc est ómnibus sanctis ejus. Allelúja.
  17274 Psalmi	Psa	19	150	1	[Allelúja.] Laudáte Dóminum in sanctis ejus; laudáte eum in firmaménto virtútis ejus.
  17275 Psalmi	Psa	19	150	2	Laudáte eum in virtútibus ejus; laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis ejus.
  17276 Psalmi	Psa	19	150	3	Laudáte eum in sono tubæ; laudáte eum in psaltério et cíthara.
  17277 Psalmi	Psa	19	150	4	Laudáte eum in týmpano et choro; laudáte eum in chordis et órgano.
  17278 Psalmi	Psa	19	150	5	Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus; laudáte eum in cýmbalis jubilatiónis.
  17279 Psalmi	Psa	19	150	6	Omnis spíritus laudet Dóminum! Allelúja.
  17280 #	Provérbia	Prv	Liber Proverbiórum
  17281 Provérbia	Prv	20	1	1	Parábolæ Salomónis, fílii David, regis Ísraël,
  17282 Provérbia	Prv	20	1	2	ad sciéndam sapiéntiam et disciplínam;
  17283 Provérbia	Prv	20	1	3	ad intelligénda verba prudéntiæ, et suscipiéndam eruditiónem doctrínæ, justítiam, et judícium, et æquitátem:
  17284 Provérbia	Prv	20	1	4	ut detur párvulis astútia, adolescénti sciéntia et intelléctus.
  17285 Provérbia	Prv	20	1	5	Áudiens sápiens, sapiéntior erit, et intélligens gubernácula possidébit.
  17286 Provérbia	Prv	20	1	6	Animadvértet parábolam et interpretatiónem, verba sapiéntum et ænígmata eórum.
  17287 Provérbia	Prv	20	1	7	Timor Dómini princípium sapiéntiæ; sapiéntiam atque doctrínam stulti despíciunt.	b
  17288 Provérbia	Prv	20	1	8	Audi, fili mi, disciplínam patris tui, et ne dimíttas legem matris tuæ:	b
  17289 Provérbia	Prv	20	1	9	ut addátur grátia cápiti tuo, et torques collo tuo.
  17290 Provérbia	Prv	20	1	10	Fili mi, si te lactáverint peccatóres, ne acquiéscas eis.
  17291 Provérbia	Prv	20	1	11	Si díxerint: Veni nobíscum, insidiémur sánguini; abscondámus tendículas contra insóntem frustra;
  17292 Provérbia	Prv	20	1	12	deglutiámus eum sicut inférnus vivéntem, et íntegrum quasi descendéntem in lacum;
  17293 Provérbia	Prv	20	1	13	omnem pretiósam substántiam reperiémus; implébimus domos nostras spóliis:
  17294 Provérbia	Prv	20	1	14	sortem mitte nobíscum, marsúpium unum sit ómnium nostrum:
  17295 Provérbia	Prv	20	1	15	fili mi, ne ámbules cum eis; próhibe pedem tuum a sémitis eórum:
  17296 Provérbia	Prv	20	1	16	pedes enim illórum ad malum currunt, et festínans ut effúndant sánguinem.
  17297 Provérbia	Prv	20	1	17	Frustra autem jácitur rete ante óculos pennatórum.
  17298 Provérbia	Prv	20	1	18	Ipsi quoque contra sánguinem suum insidiántur, et moliúntur fraudes contra ánimas suas.
  17299 Provérbia	Prv	20	1	19	Sic sémitæ omnis avári: ánimas possidéntium rápiunt.
  17300 Provérbia	Prv	20	1	20	Sapiéntia foris prǽdicat; in platéis dat vocem suam:	b
  17301 Provérbia	Prv	20	1	21	in cápite turbárum clámitat; in fóribus portárum urbis profert verba sua, dicens:
  17302 Provérbia	Prv	20	1	22	Úsquequo, párvuli, dilígitis infántiam, et stulti ea quæ sibi sunt nóxia cúpient, et imprudéntes odíbunt sciéntiam?
  17303 Provérbia	Prv	20	1	23	convertímini ad correptiónem meam. En próferam vobis spíritum meum, et osténdam vobis verba mea.
  17304 Provérbia	Prv	20	1	24	Quia vocávi, et renuístis; exténdi manum meam, et non fuit qui aspíceret:
  17305 Provérbia	Prv	20	1	25	despexístis omne consílium meum, et increpatiónes meas neglexístis.
  17306 Provérbia	Prv	20	1	26	Ego quoque in intéritu vestro ridébo, et subsannábo cum vobis id quod timebátis advénerit.
  17307 Provérbia	Prv	20	1	27	Cum irrúerit repentína calámitas, et intéritus quasi tempéstas ingrúerit; quando vénerit super vos tribulátio et angústia:	b
  17308 Provérbia	Prv	20	1	28	tunc invocábunt me, et non exáudiam; mane consúrgent, et non invénient me:
  17309 Provérbia	Prv	20	1	29	eo quod exósam habúerint disciplínam, et timórem Dómini non suscéperint,
  17310 Provérbia	Prv	20	1	30	nec acquiéverint consílio meo, et detráxerint univérsæ correptióni meæ.
  17311 Provérbia	Prv	20	1	31	Cómedent ígitur fructus viæ suæ, suísque consíliis saturabúntur.
  17312 Provérbia	Prv	20	1	32	Avérsio parvulórum interfíciet eos, et prospéritas stultórum perdet illos.
  17313 Provérbia	Prv	20	1	33	Qui autem me audíerit, absque terróre requiéscet, et abundántia perfruétur, timóre malórum subláto.	b
  17314 Provérbia	Prv	20	2	1	Fili mi, si suscéperis sermónes meos, et mandáta mea abscónderis penes te:
  17315 Provérbia	Prv	20	2	2	ut áudiat sapiéntiam auris tua, inclína cor tuum ad cognoscéndam prudéntiam.
  17316 Provérbia	Prv	20	2	3	Si enim sapiéntiam invocáveris, et inclináveris cor tuum prudéntiæ;
  17317 Provérbia	Prv	20	2	4	si quæsíeris eam quasi pecúniam, et sicut thesáuros effóderis illam:
  17318 Provérbia	Prv	20	2	5	tunc intélliges timórem Dómini, et sciéntiam Dei invénies,
  17319 Provérbia	Prv	20	2	6	quia Dóminus dat sapiéntiam, et ex ore ejus prudéntia et sciéntia.
  17320 Provérbia	Prv	20	2	7	Custódiet rectórum salútem, et próteget gradiéntes simplíciter,
  17321 Provérbia	Prv	20	2	8	servans sémitas justítiæ, et vias sanctórum custódiens.
  17322 Provérbia	Prv	20	2	9	Tunc intélliges justítiam, et judícium, et æquitátem, et omnem sémitam bonam.
  17323 Provérbia	Prv	20	2	10	Si intráverit sapiéntia cor tuum, et sciéntia ánimæ tuæ placúerit,
  17324 Provérbia	Prv	20	2	11	consílium custódiet te, et prudéntia servábit te:
  17325 Provérbia	Prv	20	2	12	ut eruáris a via mala, et ab hómine qui pervérsa lóquitur;
  17326 Provérbia	Prv	20	2	13	qui relínquunt iter rectum, et ámbulant per vias tenebrósas;
  17327 Provérbia	Prv	20	2	14	qui lætántur cum malefécerint, et exsúltant in rebus péssimis;
  17328 Provérbia	Prv	20	2	15	quorum viæ pervérsæ sunt, et infámes gressus eórum.
  17329 Provérbia	Prv	20	2	16	Ut eruáris a mulíere aliéna, et ab extránea quæ mollit sermónes suos,
  17330 Provérbia	Prv	20	2	17	et relínquit ducem pubertátis suæ,
  17331 Provérbia	Prv	20	2	18	et pacti Dei sui oblíta est. Inclináta est enim ad mortem domus ejus, et ad ínferos sémitæ ipsíus.
  17332 Provérbia	Prv	20	2	19	Omnes qui ingrediúntur ad eam non reverténtur, nec apprehéndent sémitas vitæ.
  17333 Provérbia	Prv	20	2	20	Ut ámbules in via bona, et calles justórum custódias:	b
  17334 Provérbia	Prv	20	2	21	qui enim recti sunt habitábunt in terra, et símplices permanébunt in ea;
  17335 Provérbia	Prv	20	2	22	ímpii vero de terra perdéntur, et qui iníque agunt auferéntur ex ea.
  17336 Provérbia	Prv	20	3	1	Fili mi, ne obliviscáris legis meæ, et præcépta mea cor tuum custódiat:
  17337 Provérbia	Prv	20	3	2	longitúdinem enim diérum, et annos vitæ, et pacem, appónent tibi.
  17338 Provérbia	Prv	20	3	3	Misericórdia et véritas te non déserant; circúmda eas gútturi tuo, et descríbe in tábulis cordis tui:
  17339 Provérbia	Prv	20	3	4	et invénies grátiam, et disciplínam bonam, coram Deo et homínibus.
  17340 Provérbia	Prv	20	3	5	Habe fidúciam in Dómino ex toto corde tuo, et ne innitáris prudéntiæ tuæ.
  17341 Provérbia	Prv	20	3	6	In ómnibus viis tuis cógita illum, et ipse díriget gressus tuos.
  17342 Provérbia	Prv	20	3	7	Ne sis sápiens apud temetípsum; time Deum, et recéde a malo:
  17343 Provérbia	Prv	20	3	8	sánitas quippe erit umbilíco tuo, et irrigátio óssium tuórum.
  17344 Provérbia	Prv	20	3	9	Honóra Dóminum de tua substántia, et de primítiis ómnium frugum tuárum da ei:
  17345 Provérbia	Prv	20	3	10	et implebúntur hórrea tua saturitáte, et vino torculária tua redundábunt.
  17346 Provérbia	Prv	20	3	11	Disciplínam Dómini, fili mi, ne abjícias, nec defícias cum ab eo corríperis:	b
  17347 Provérbia	Prv	20	3	12	quem enim díligit Dóminus, córripit, et quasi pater in fílio cómplacet sibi.
  17348 Provérbia	Prv	20	3	13	Beátus homo qui invénit sapiéntiam, et qui áffluit prudéntia.	b
  17349 Provérbia	Prv	20	3	14	Mélior est acquisítio ejus negotiatióne argénti, et auri primi et puríssimi fructus ejus.
  17350 Provérbia	Prv	20	3	15	Pretiósior est cunctis ópibus, et ómnia quæ desiderántur huic non valent comparári.
  17351 Provérbia	Prv	20	3	16	Longitúdo diérum in déxtera ejus, et in sinístra illíus divítiæ et glória.
  17352 Provérbia	Prv	20	3	17	Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes sémitæ illíus pacíficæ.
  17353 Provérbia	Prv	20	3	18	Lignum vitæ est his qui apprehénderint eam, et qui tenúerit eam beátus.
  17354 Provérbia	Prv	20	3	19	Dóminus sapiéntia fundávit terram; stabilívit cælos prudéntia.
  17355 Provérbia	Prv	20	3	20	Sapiéntia illíus erupérunt abýssi, et nubes rore concréscunt.
  17356 Provérbia	Prv	20	3	21	Fili mi, ne éffluant hæc ab óculis tuis. Custódi legem atque consílium,
  17357 Provérbia	Prv	20	3	22	et erit vita ánimæ tuæ, et grátia fáucibus tuis.
  17358 Provérbia	Prv	20	3	23	Tunc ambulábis fiduciáliter in via tua, et pes tuus non impínget.
  17359 Provérbia	Prv	20	3	24	Si dormíeris, non timébis; quiésces, et suávis erit somnus tuus.
  17360 Provérbia	Prv	20	3	25	Ne páveas repentíno terróre, et irruéntes tibi poténtias impiórum.
  17361 Provérbia	Prv	20	3	26	Dóminus enim erit in látere tuo, et custódiet pedem tuum, ne capiáris.
  17362 Provérbia	Prv	20	3	27	Noli prohibére benefácere eum qui potest: si vales, et ipse bénefac.	b
  17363 Provérbia	Prv	20	3	28	Ne dicas amíco tuo: Vade, et revértere: cras dabo tibi: cum statim possis dare.
  17364 Provérbia	Prv	20	3	29	Ne moliáris amíco tuo malum, cum ille in te hábeat fidúciam.
  17365 Provérbia	Prv	20	3	30	Ne conténdas advérsus hóminem frustra, cum ipse tibi nihil mali fécerit.
  17366 Provérbia	Prv	20	3	31	Ne æmuléris hóminem injústum, nec imitéris vias ejus:
  17367 Provérbia	Prv	20	3	32	quia abominátio Dómini est omnis illúsor, et cum simplícibus sermocinátio ejus.
  17368 Provérbia	Prv	20	3	33	Egéstas a Dómino in domo ímpii; habitácula autem justórum benedicéntur.
  17369 Provérbia	Prv	20	3	34	Ipse delúdet illusóres, et mansuétis dabit grátiam.
  17370 Provérbia	Prv	20	3	35	Glóriam sapiéntes possidébunt; stultórum exaltátio ignomínia.
  17371 Provérbia	Prv	20	4	1	Audíte, fílii, disciplínam patris, et atténdite ut sciátis prudéntiam.
  17372 Provérbia	Prv	20	4	2	Donum bonum tríbuam vobis: legem meam ne derelinquátis.
  17373 Provérbia	Prv	20	4	3	Nam et ego fílius fui patris mei, tenéllus et unigénitus coram matre mea.
  17374 Provérbia	Prv	20	4	4	Et docébat me, atque dicébat: Suscípiat verba mea cor tuum; custódi præcépta mea, et vives.
  17375 Provérbia	Prv	20	4	5	Pósside sapiéntiam, pósside prudéntiam: ne obliviscáris, neque declínes a verbis oris mei.
  17376 Provérbia	Prv	20	4	6	Ne dimíttas eam, et custódiet te: dílige eam, et conservábit te.
  17377 Provérbia	Prv	20	4	7	Princípium sapiéntiæ: pósside sapiéntiam, et in omni possessióne tua acquíre prudéntiam.
  17378 Provérbia	Prv	20	4	8	Árripe illam, et exaltábit te; glorificáberis ab ea cum eam fúeris amplexátus.
  17379 Provérbia	Prv	20	4	9	Dabit cápiti tuo augménta gratiárum, et coróna ínclyta próteget te.
  17380 Provérbia	Prv	20	4	10	Audi, fili mi, et súscipe verba mea, ut multiplicéntur tibi anni vitæ.	b
  17381 Provérbia	Prv	20	4	11	Viam sapiéntiæ monstrábo tibi; ducam te per sémitas æquitátis:
  17382 Provérbia	Prv	20	4	12	quas cum ingréssus fúeris, non arctabúntur gressus tui, et currens non habébis offendículum.
  17383 Provérbia	Prv	20	4	13	Tene disciplínam, ne dimíttas eam; custódi illam, quia ipsa est vita tua.
  17384 Provérbia	Prv	20	4	14	Ne delectéris in sémitis impiórum, nec tibi pláceat malórum via.
  17385 Provérbia	Prv	20	4	15	Fuge ab ea, nec tránseas per illam; declína, et désere eam.
  17386 Provérbia	Prv	20	4	16	Non enim dórmiunt nisi malefécerint, et rápitur somnus ab eis nisi supplantáverint.
  17387 Provérbia	Prv	20	4	17	Cómedunt panem impietátis, et vinum iniquitátis bibunt.
  17388 Provérbia	Prv	20	4	18	Justórum autem sémita quasi lux splendens procédit, et crescit usque ad perféctam diem.
  17389 Provérbia	Prv	20	4	19	Via impiórum tenebrósa; nésciunt ubi córruant.
  17390 Provérbia	Prv	20	4	20	Fili mi, auscúlta sermónes meos, et ad elóquia mea inclína aurem tuam.	b
  17391 Provérbia	Prv	20	4	21	Ne recédant ab óculis tuis: custódi ea in médio cordis tui:
  17392 Provérbia	Prv	20	4	22	vita enim sunt inveniéntibus ea, et univérsæ carni sánitas.
  17393 Provérbia	Prv	20	4	23	Omni custódia serva cor tuum, quia ex ipso vita procédit.
  17394 Provérbia	Prv	20	4	24	Rémove a te os pravum, et detrahéntia lábia sint procul a te.
  17395 Provérbia	Prv	20	4	25	Óculi tui recta vídeant, et pálpebræ tuæ præcédant gressus tuos.
  17396 Provérbia	Prv	20	4	26	Dírige sémitam pédibus tuis, et omnes viæ tuæ stabiliéntur.
  17397 Provérbia	Prv	20	4	27	Ne declínes ad déxteram neque ad sinístram; avérte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dóminus: pervérsæ vero sunt quæ a sinístris sunt. Ipse autem rectos fáciet cursus tuos, itínera autem tua in pace prodúcet.
  17398 Provérbia	Prv	20	5	1	Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam, et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam:
  17399 Provérbia	Prv	20	5	2	ut custódias cogitatiónes, et disciplínam lábia tua consérvent. Ne atténdas falláciæ mulíeris;
  17400 Provérbia	Prv	20	5	3	favus enim distíllans lábia meretrícis, et nitídius óleo guttur ejus:
  17401 Provérbia	Prv	20	5	4	novíssima autem illíus amára quasi absínthium, et acúta quasi gládius biceps.
  17402 Provérbia	Prv	20	5	5	Pedes ejus descéndunt in mortem, et ad ínferos gressus illíus pénetrant.
  17403 Provérbia	Prv	20	5	6	Per sémitam vitæ non ámbulant; vagi sunt gressus ejus et investigábiles.
  17404 Provérbia	Prv	20	5	7	Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recédas a verbis oris mei.
  17405 Provérbia	Prv	20	5	8	Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropínques fóribus domus ejus.
  17406 Provérbia	Prv	20	5	9	Ne des aliénis honórem tuum, et annos tuos crudéli:
  17407 Provérbia	Prv	20	5	10	ne forte impleántur extránei víribus tuis, et labóres tui sint in domo aliéna,
  17408 Provérbia	Prv	20	5	11	et gemas in novíssimis, quando consúmpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
  17409 Provérbia	Prv	20	5	12	Cur detestátus sum disciplínam, et increpatiónibus non acquiévit cor meum,
  17410 Provérbia	Prv	20	5	13	nec audívi vocem docéntium me, et magístris non inclinávi aurem meam?
  17411 Provérbia	Prv	20	5	14	pene fui in omni malo, in médio ecclésiæ et synagógæ.
  17412 Provérbia	Prv	20	5	15	Bibe aquam de cistérna tua, et fluénta pútei tui;	b
  17413 Provérbia	Prv	20	5	16	derivéntur fontes tui foras, et in platéis aquas tuas dívide.
  17414 Provérbia	Prv	20	5	17	Habéto eas solus, nec sint aliéni partícipes tui.
  17415 Provérbia	Prv	20	5	18	Sit vena tua benedícta, et lætáre cum mulíere adolescéntiæ tuæ.
  17416 Provérbia	Prv	20	5	19	Cerva caríssima, et gratíssimus hínnulus: úbera ejus inébrient te in omni témpore; in amóre ejus delectáre júgiter.
  17417 Provérbia	Prv	20	5	20	Quare sedúceris, fili mi, ab aliéna, et fovéris in sinu altérius?
  17418 Provérbia	Prv	20	5	21	Réspicit Dóminus vias hóminis, et omnes gressus ejus consíderat.
  17419 Provérbia	Prv	20	5	22	Iniquitátes suas cápiunt ímpium, et fúnibus peccatórum suórum constríngitur.
  17420 Provérbia	Prv	20	5	23	Ipse moriétur, quia non hábuit disciplínam, et in multitúdine stultítiæ suæ decipiétur.
  17421 Provérbia	Prv	20	6	1	Fili mi, si spopónderis pro amíco tuo, defixísti apud extráneum manum tuam:
  17422 Provérbia	Prv	20	6	2	illaqueátus es verbis oris tui, et captus própriis sermónibus.
  17423 Provérbia	Prv	20	6	3	Fac ergo quod dico, fili mi, et temetípsum líbera, quia incidísti in manum próximi tui. Discúrre, festína, súscita amícum tuum.
  17424 Provérbia	Prv	20	6	4	Ne déderis somnum óculis tuis, nec dormítent pálpebræ tuæ.
  17425 Provérbia	Prv	20	6	5	Erúere quasi dámula de manu, et quasi avis de manu áucupis.
  17426 Provérbia	Prv	20	6	6	Vade ad formícam, o piger, et consídera vias ejus, et disce sapiéntiam.	b
  17427 Provérbia	Prv	20	6	7	Quæ cum non hábeat ducem, nec præceptórem, nec príncipem,
  17428 Provérbia	Prv	20	6	8	parat in æstáte cibum sibi, et cóngregat in messe quod cómedat.
  17429 Provérbia	Prv	20	6	9	Úsquequo, piger, dórmies? quando consúrges e somno tuo?
  17430 Provérbia	Prv	20	6	10	Páululum dórmies, páululum dormitábis, páululum cónseres manus ut dórmias;
  17431 Provérbia	Prv	20	6	11	et véniet tibi quasi viátor egéstas, et paupéries quasi vir armátus. Si vero ímpiger fúeris, véniet ut fons messis tua, et egéstas longe fúgiet a te.
  17432 Provérbia	Prv	20	6	12	Homo apóstata, vir inútilis, gráditur ore pervérso;	b
  17433 Provérbia	Prv	20	6	13	ánnuit óculis, terit pede, dígito lóquitur,
  17434 Provérbia	Prv	20	6	14	pravo corde machinátur malum, et omni témpore júrgia séminat.
  17435 Provérbia	Prv	20	6	15	Huic extémplo véniet perdítio sua, et súbito conterétur, nec habébit ultra medicínam.
  17436 Provérbia	Prv	20	6	16	Sex sunt quæ odit Dóminus, et séptimum detestátur ánima ejus:	b
  17437 Provérbia	Prv	20	6	17	óculos sublímes, linguam mendácem, manus effundéntes innóxium sánguinem,
  17438 Provérbia	Prv	20	6	18	cor máchinans cogitatiónes péssimas, pedes velóces ad curréndum in malum,
  17439 Provérbia	Prv	20	6	19	proferéntem mendácia testem fallácem, et eum qui séminat inter fratres discórdias.
  17440 Provérbia	Prv	20	6	20	Consérva, fili mi, præcépta patris tui, et ne dimíttas legem matris tuæ.	b
  17441 Provérbia	Prv	20	6	21	Liga ea in corde tuo júgiter, et circúmda gútturi tuo.
  17442 Provérbia	Prv	20	6	22	Cum ambuláveris, gradiántur tecum; cum dormíeris, custódiant te: et evígilans lóquere cum eis.
  17443 Provérbia	Prv	20	6	23	Quia mandátum lucérna est, et lex lux, et via vitæ increpátio disciplínæ:	b
  17444 Provérbia	Prv	20	6	24	ut custódiant te a mulíere mala, et a blanda lingua extráneæ.
  17445 Provérbia	Prv	20	6	25	Non concupíscat pulchritúdinem ejus cor tuum, nec capiáris nútibus illíus:
  17446 Provérbia	Prv	20	6	26	prétium enim scorti vix est uníus panis, múlier autem viri pretiósam ánimam capit.
  17447 Provérbia	Prv	20	6	27	Numquid potest homo abscóndere ignem in sinu suo, ut vestiménta illíus non árdeant?
  17448 Provérbia	Prv	20	6	28	aut ambuláre super prunas, ut non comburántur plantæ ejus?
  17449 Provérbia	Prv	20	6	29	sic qui ingréditur ad mulíerem próximi sui, non erit mundus cum tetígerit eam.
  17450 Provérbia	Prv	20	6	30	Non grandis est culpa cum quis furátus fúerit: furátur enim ut esuriéntem ímpleat ánimam;
  17451 Provérbia	Prv	20	6	31	deprehénsus quoque reddet séptuplum, et omnem substántiam domus suæ tradet.
  17452 Provérbia	Prv	20	6	32	Qui autem adúlter est, propter cordis inópiam perdet ánimam suam;
  17453 Provérbia	Prv	20	6	33	turpitúdinem et ignomíniam cóngregat sibi, et oppróbrium illíus non delébitur:
  17454 Provérbia	Prv	20	6	34	quia zelus et furor viri non parcet in die vindíctæ,
  17455 Provérbia	Prv	20	6	35	nec acquiéscet cujúsquam précibus, nec suscípiet pro redemptióne dona plúrima.
  17456 Provérbia	Prv	20	7	1	Fili mi, custódi sermónes meos, et præcépta mea recónde tibi. Fili,
  17457 Provérbia	Prv	20	7	2	serva mandáta mea, et vives; et legem meam quasi pupíllam óculi tui:
  17458 Provérbia	Prv	20	7	3	liga eam in dígitis tuis, scribe illam in tábulis cordis tui.
  17459 Provérbia	Prv	20	7	4	Dic sapiéntiæ: Soror mea es, et prudéntiam voca amícam tuam:
  17460 Provérbia	Prv	20	7	5	ut custódiant te a mulíere extránea, et ab aliéna quæ verba sua dúlcia facit.
  17461 Provérbia	Prv	20	7	6	De fenéstra enim domus meæ per cancéllos prospéxi,	b
  17462 Provérbia	Prv	20	7	7	et vídeo párvulos; consídero vecórdem júvenem,
  17463 Provérbia	Prv	20	7	8	qui transit per platéam juxta ángulum et prope viam domus illíus gráditur:
  17464 Provérbia	Prv	20	7	9	in obscúro, advesperascénte die, in noctis ténebris et calígine.
  17465 Provérbia	Prv	20	7	10	Et ecce occúrrit illi múlier ornátu meretrício, præparáta ad capiéndas ánimas: gárrula et vaga,
  17466 Provérbia	Prv	20	7	11	quiétis impátiens, nec valens in domo consístere pédibus suis;
  17467 Provérbia	Prv	20	7	12	nunc foris, nunc in platéis, nunc juxta ángulos insídians.
  17468 Provérbia	Prv	20	7	13	Apprehensúmque deosculátur júvenem, et procáci vultu blandítur, dicens:
  17469 Provérbia	Prv	20	7	14	Víctimas pro salúte vovi; hódie réddidi vota mea:
  17470 Provérbia	Prv	20	7	15	idcírco egréssa sum in occúrsum tuum, desíderans te vidére, et réperi.
  17471 Provérbia	Prv	20	7	16	Intéxui fúnibus léctulum meum; stravi tapétibus pictis ex Ægýpto:
  17472 Provérbia	Prv	20	7	17	aspérsi cubíle meum myrrha, et áloë, et cinnamómo.
  17473 Provérbia	Prv	20	7	18	Veni, inebriémur ubéribus, et fruámur cupítis ampléxibus donec illucéscat dies.
  17474 Provérbia	Prv	20	7	19	Non est enim vir in domo sua: ábiit via longíssima:
  17475 Provérbia	Prv	20	7	20	sácculum pecúniæ secum tulit; in die plenæ lunæ reversúrus est in domum suam.
  17476 Provérbia	Prv	20	7	21	Irretívit eum multis sermónibus, et blandítiis labiórum protráxit illum.	b
  17477 Provérbia	Prv	20	7	22	Statim eam séquitur quasi bos ductus ad víctimam, et quasi agnus lascíviens, et ignórans quod ad víncula stultus trahátur:
  17478 Provérbia	Prv	20	7	23	donec transfígat sagítta jecur ejus, velut si avis festínet ad láqueum, et nescit quod de perículo ánimæ illíus ágitur.
  17479 Provérbia	Prv	20	7	24	Nunc ergo, fili mi, audi me, et atténde verbis oris mei.
  17480 Provérbia	Prv	20	7	25	Ne abstrahátur in viis illíus mens tua, neque decipiáris sémitis ejus;
  17481 Provérbia	Prv	20	7	26	multos enim vulnerátos dejécit, et fortíssimi quique interfécti sunt ab ea.
  17482 Provérbia	Prv	20	7	27	Viæ ínferi domus ejus, penetrántes in interióra mortis.
  17483 Provérbia	Prv	20	8	1	Numquid non sapiéntia clámitat, et prudéntia dat vocem suam?
  17484 Provérbia	Prv	20	8	2	In summis excelsísque vertícibus supra viam, in médiis sémitis stans,
  17485 Provérbia	Prv	20	8	3	juxta portas civitátis, in ipsis fóribus lóquitur, dicens:
  17486 Provérbia	Prv	20	8	4	O viri, ad vos clámito, et vox mea ad fílios hóminum.
  17487 Provérbia	Prv	20	8	5	Intellígite, párvuli, astútiam, et insipiéntes, animadvértite.
  17488 Provérbia	Prv	20	8	6	Audíte, quóniam de rebus magnis locutúra sum, et aperiéntur lábia mea ut recta prǽdicent.
  17489 Provérbia	Prv	20	8	7	Veritátem meditábitur guttur meum, et lábia mea detestabúntur ímpium.
  17490 Provérbia	Prv	20	8	8	Justi sunt omnes sermónes mei: non est in eis pravum quid, neque pervérsum;
  17491 Provérbia	Prv	20	8	9	recti sunt intelligéntibus, et æqui inveniéntibus sciéntiam.
  17492 Provérbia	Prv	20	8	10	Accípite disciplínam meam, et non pecúniam; doctrínam magis quam aurum elígite:
  17493 Provérbia	Prv	20	8	11	mélior est enim sapiéntia cunctis pretiosíssimis, et omne desiderábile ei non potest comparári.
  17494 Provérbia	Prv	20	8	12	Ego sapiéntia, hábito in consílio, et erudítis intérsum cogitatiónibus.	b
  17495 Provérbia	Prv	20	8	13	Timor Dómini odit malum: arrogántiam, et supérbiam, et viam pravam, et os bilíngue, detéstor.
  17496 Provérbia	Prv	20	8	14	Meum est consílium et ǽquitas; mea est prudéntia, mea est fortitúdo.
  17497 Provérbia	Prv	20	8	15	Per me reges regnant, et legum conditóres justa decérnunt;
  17498 Provérbia	Prv	20	8	16	per me príncipes ímperant, et poténtes decérnunt justítiam.
  17499 Provérbia	Prv	20	8	17	Ego diligéntes me díligo, et qui mane vígilant ad me, invénient me.
  17500 Provérbia	Prv	20	8	18	Mecum sunt divítiæ et glória, opes supérbæ et justítia.
  17501 Provérbia	Prv	20	8	19	Mélior est enim fructus meus auro et lápide pretióso, et genímina mea argénto elécto.
  17502 Provérbia	Prv	20	8	20	In viis justítiæ ámbulo, in médio semitárum judícii:
  17503 Provérbia	Prv	20	8	21	ut ditem diligéntes me, et thesáuros eórum répleam.
  17504 Provérbia	Prv	20	8	22	Dóminus possédit me in inítio viárum suárum ántequam quidquam fáceret a princípio.	b
  17505 Provérbia	Prv	20	8	23	Ab ætérno ordináta sum, et ex antíquis ántequam terra fíeret.
  17506 Provérbia	Prv	20	8	24	Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram: necdum fontes aquárum erúperant,
  17507 Provérbia	Prv	20	8	25	necdum montes gravi mole constíterant: ante colles ego parturiébar.
  17508 Provérbia	Prv	20	8	26	Adhuc terram non fécerat, et flúmina, et cárdines orbis terræ.
  17509 Provérbia	Prv	20	8	27	Quando præparábat cælos, áderam; quando certa lege et gyro vallábat abýssos;
  17510 Provérbia	Prv	20	8	28	quando ǽthera firmábat sursum, et librábat fontes aquárum;
  17511 Provérbia	Prv	20	8	29	quando circúmdabat mari términum suum, et legem ponébat aquis, ne transírent fines suos; quando appendébat fundaménta terræ:
  17512 Provérbia	Prv	20	8	30	cum eo eram, cuncta compónens. Et delectábar per síngulos dies, ludens coram eo omni témpore,
  17513 Provérbia	Prv	20	8	31	ludens in orbe terrárum; et delíciæ meæ esse cum fíliis hóminum.
  17514 Provérbia	Prv	20	8	32	Nunc ergo, fílii, audíte me: beáti qui custódiunt vias meas.
  17515 Provérbia	Prv	20	8	33	Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam.
  17516 Provérbia	Prv	20	8	34	Beátus homo qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei.
  17517 Provérbia	Prv	20	8	35	Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.
  17518 Provérbia	Prv	20	8	36	Qui autem in me peccáverit, lædet ánimam suam; omnes qui me odérunt díligunt mortem.
  17519 Provérbia	Prv	20	9	1	Sapiéntia ædificávit sibi domum: excídit colúmnas septem.
  17520 Provérbia	Prv	20	9	2	Immolávit víctimas suas, míscuit vinum, et propósuit mensam suam.
  17521 Provérbia	Prv	20	9	3	Misit ancíllas suas ut vocárent ad arcem et ad mœ́nia civitátis.
  17522 Provérbia	Prv	20	9	4	Si quis est párvulus, véniat ad me. Et insipiéntibus locúta est:
  17523 Provérbia	Prv	20	9	5	Veníte, comédite panem meum, et bíbite vinum quod míscui vobis.
  17524 Provérbia	Prv	20	9	6	Relínquite infántiam, et vívite, et ambuláte per vias prudéntiæ.
  17525 Provérbia	Prv	20	9	7	Qui érudit derisórem, ipse injúriam sibi facit, et qui árguit ímpium, sibi máculam génerat.	b
  17526 Provérbia	Prv	20	9	8	Noli argúere derisórem, ne óderit te: árgue sapiéntem, et díliget te.
  17527 Provérbia	Prv	20	9	9	Da sapiénti occasiónem, et addétur ei sapiéntia; doce justum, et festinábit accípere.
  17528 Provérbia	Prv	20	9	10	Princípium sapiéntiæ timor Dómini, et sciéntia sanctórum prudéntia.	b
  17529 Provérbia	Prv	20	9	11	Per me enim multiplicabúntur dies tui, et addéntur tibi anni vitæ.
  17530 Provérbia	Prv	20	9	12	Si sápiens fúeris, tibimetípsi eris; si autem illúsor, solus portábis malum.
  17531 Provérbia	Prv	20	9	13	Múlier stulta et clamósa, plenáque illécebris, et nihil omníno sciens,	b
  17532 Provérbia	Prv	20	9	14	sedit in fóribus domus suæ, super sellam in excélso urbis loco,
  17533 Provérbia	Prv	20	9	15	ut vocáret transeúntes per viam, et pergéntes itínere suo:
  17534 Provérbia	Prv	20	9	16	Qui est párvulus declínet ad me. Et vecórdi locúta est:
  17535 Provérbia	Prv	20	9	17	Aquæ furtívæ dulcióres sunt, et panis abscónditus suávior.
  17536 Provérbia	Prv	20	9	18	Et ignorávit quod ibi sint gigántes, et in profúndis inférni convívæ ejus.
  17537 Provérbia	Prv	20	10	1	Fílius sápiens lætíficat patrem, fílius vero stultus mœstítia est matris suæ.
  17538 Provérbia	Prv	20	10	2	Nil próderunt thesáuri impietátis, justítia vero liberábit a morte.	b
  17539 Provérbia	Prv	20	10	3	Non afflíget Dóminus fame ánimam justi, et insídias impiórum subvértet.
  17540 Provérbia	Prv	20	10	4	Egestátem operáta est manus remíssa; manus autem fórtium divítias parat. Qui nítitur mendáciis, hic pascit ventos; idem autem ipse séquitur aves volántes.	b
  17541 Provérbia	Prv	20	10	5	Qui cóngregat in messe, fílius sápiens est; qui autem stertit æstáte, fílius confusiónis.
  17542 Provérbia	Prv	20	10	6	Benedíctio Dómini super caput justi; os autem impiórum óperit iníquitas.	b
  17543 Provérbia	Prv	20	10	7	Memória justi cum láudibus, et nomen impiórum putréscet.
  17544 Provérbia	Prv	20	10	8	Sápiens corde præcépta súscipit; stultus cǽditur lábiis.	b
  17545 Provérbia	Prv	20	10	9	Qui ámbulat simplíciter ámbulat confidénter; qui autem deprávat vias suas maniféstus erit.	b
  17546 Provérbia	Prv	20	10	10	Qui ánnuit óculo dabit dolórem; et stultus lábiis verberábitur.	b
  17547 Provérbia	Prv	20	10	11	Vena vitæ os justi, et os impiórum óperit iniquitátem.
  17548 Provérbia	Prv	20	10	12	Ódium súscitat rixas, et univérsa delícta óperit cáritas.
  17549 Provérbia	Prv	20	10	13	In lábiis sapiéntis invenítur sapiéntia, et virga in dorso ejus qui índiget corde.
  17550 Provérbia	Prv	20	10	14	Sapiéntes abscóndunt sciéntiam; os autem stulti confusióni próximum est.
  17551 Provérbia	Prv	20	10	15	Substántia dívitis, urbs fortitúdinis ejus; pavor páuperum egéstas eórum.	b
  17552 Provérbia	Prv	20	10	16	Opus justi ad vitam, fructus autem ímpii ad peccátum.
  17553 Provérbia	Prv	20	10	17	Via vitæ custodiénti disciplínam; qui autem increpatiónes relínquit, errat.
  17554 Provérbia	Prv	20	10	18	Abscóndunt ódium lábia mendácia; qui profert contuméliam, insípiens est.	b
  17555 Provérbia	Prv	20	10	19	In multilóquio non déerit peccátum, qui autem moderátur lábia sua prudentíssimus est.
  17556 Provérbia	Prv	20	10	20	Argéntum eléctum lingua justi; cor autem impiórum pro níhilo.
  17557 Provérbia	Prv	20	10	21	Lábia justi erúdiunt plúrimos; qui autem indócti sunt in cordis egestáte moriéntur.
  17558 Provérbia	Prv	20	10	22	Benedíctio Dómini dívites facit, nec sociábitur eis afflíctio.	b
  17559 Provérbia	Prv	20	10	23	Quasi per risum stultus operátur scelus, sapiéntia autem est viro prudéntia.	b
  17560 Provérbia	Prv	20	10	24	Quod timet ímpius véniet super eum; desidérium suum justus dábitur.	b
  17561 Provérbia	Prv	20	10	25	Quasi tempéstas tránsiens non erit ímpius; justus autem quasi fundaméntum sempitérnum.
  17562 Provérbia	Prv	20	10	26	Sicut acétum déntibus, et fumus óculis, sic piger his qui misérunt eum.	b
  17563 Provérbia	Prv	20	10	27	Timor Dómini appónet dies, et anni impiórum breviabúntur.	b
  17564 Provérbia	Prv	20	10	28	Exspectátio justórum lætítia, spes autem impiórum períbit.
  17565 Provérbia	Prv	20	10	29	Fortitúdo símplicis via Dómini, et pavor his qui operántur malum.
  17566 Provérbia	Prv	20	10	30	Justus in ætérnum non commovébitur, ímpii autem non habitábunt super terram.
  17567 Provérbia	Prv	20	10	31	Os justi partúriet sapiéntiam; lingua pravórum períbit.
  17568 Provérbia	Prv	20	10	32	Lábia justi consíderant plácita, et os impiórum pervérsa.
  17569 Provérbia	Prv	20	11	1	Statéra dolósa abominátio est apud Dóminum, et pondus æquum volúntas ejus.
  17570 Provérbia	Prv	20	11	2	Ubi fúerit supérbia, ibi erit et contumélia; ubi autem est humílitas, ibi et sapiéntia.	b
  17571 Provérbia	Prv	20	11	3	Simplícitas justórum díriget eos, et supplantátio perversórum vastábit illos.	b
  17572 Provérbia	Prv	20	11	4	Non próderunt divítiæ in die ultiónis; justítia autem liberábit a morte.
  17573 Provérbia	Prv	20	11	5	Justítia símplicis díriget viam ejus, et in impietáte sua córruet ímpius.
  17574 Provérbia	Prv	20	11	6	Justítia rectórum liberábit eos, et in insídiis suis capiéntur iníqui.
  17575 Provérbia	Prv	20	11	7	Mórtuo hómine ímpio, nulla erit ultra spes, et exspectátio sollicitórum períbit.
  17576 Provérbia	Prv	20	11	8	Justus de angústia liberátus est, et tradétur ímpius pro eo.
  17577 Provérbia	Prv	20	11	9	Simulátor ore décipit amícum suum; justi autem liberabúntur sciéntia.
  17578 Provérbia	Prv	20	11	10	In bonis justórum exsultábit cívitas, et in perditióne impiórum erit laudátio.
  17579 Provérbia	Prv	20	11	11	Benedictióne justórum exaltábitur cívitas, et ore impiórum subvertétur.
  17580 Provérbia	Prv	20	11	12	Qui déspicit amícum suum índigens corde est; vir autem prudens tacébit.	b
  17581 Provérbia	Prv	20	11	13	Qui ámbulat fraudulénter, revélat arcána; qui autem fidélis est ánimi, celat amíci commíssum.
  17582 Provérbia	Prv	20	11	14	Ubi non est gubernátor, pópulus córruet; salus autem, ubi multa consília.	b
  17583 Provérbia	Prv	20	11	15	Affligétur malo qui fidem facit pro extráneo; qui autem cavet láqueos secúrus erit.	b
  17584 Provérbia	Prv	20	11	16	Múlier gratiósa invéniet glóriam, et robústi habébunt divítias.	b
  17585 Provérbia	Prv	20	11	17	Benefácit ánimæ suæ vir miséricors; qui autem crudélis est, étiam propínquos ábjicit.	b
  17586 Provérbia	Prv	20	11	18	Ímpius facit opus instábile, seminánti autem justítiam merces fidélis.	b
  17587 Provérbia	Prv	20	11	19	Cleméntia prǽparat vitam, et sectátio malórum mortem.
  17588 Provérbia	Prv	20	11	20	Abominábile Dómino cor pravum, et volúntas ejus in iis qui simplíciter ámbulant.
  17589 Provérbia	Prv	20	11	21	Manus in manu non erit ínnocens malus; semen autem justórum salvábitur.
  17590 Provérbia	Prv	20	11	22	Círculus áureus in náribus suis, múlier pulchra et fátua.	b
  17591 Provérbia	Prv	20	11	23	Desidérium justórum omne bonum est; præstolátio impiórum furor.	b
  17592 Provérbia	Prv	20	11	24	Álii dívidunt própria, et ditióres fiunt; álii rápiunt non sua, et semper in egestáte sunt.
  17593 Provérbia	Prv	20	11	25	Ánima quæ benedícit impinguábitur, et qui inébriat, ipse quoque inebriábitur.
  17594 Provérbia	Prv	20	11	26	Qui abscóndit fruménta maledicétur in pópulis; benedíctio autem super caput vendéntium.
  17595 Provérbia	Prv	20	11	27	Bene consúrgit dilúculo qui quærit bona; qui autem investigátor malórum est, opprimétur ab eis.
  17596 Provérbia	Prv	20	11	28	Qui confídit in divítiis suis córruet: justi autem quasi virens fólium germinábunt.
  17597 Provérbia	Prv	20	11	29	Qui contúrbat domum suam possidébit ventos, et qui stultus est sérviet sapiénti.
  17598 Provérbia	Prv	20	11	30	Fructus justi lignum vitæ, et qui súscipit ánimas sápiens est.
  17599 Provérbia	Prv	20	11	31	Si justus in terra récipit, quanto magis ímpius et peccátor!
  17600 Provérbia	Prv	20	12	1	Qui díligit disciplínam díligit sciéntiam; qui autem odit increpatiónes insípiens est.
  17601 Provérbia	Prv	20	12	2	Qui bonus est háuriet grátiam a Dómino; qui autem confídit in cogitatiónibus suis ímpie agit.	b
  17602 Provérbia	Prv	20	12	3	Non roborábitur homo ex impietáte, et radix justórum non commovébitur.
  17603 Provérbia	Prv	20	12	4	Múlier díligens coróna est viro suo; et putrédo in óssibus ejus, quæ confusióne res dignas gerit.	b
  17604 Provérbia	Prv	20	12	5	Cogitatiónes justórum judícia, et consília impiórum fraudulénta.	b
  17605 Provérbia	Prv	20	12	6	Verba impiórum insidiántur sánguini; os justórum liberábit eos.
  17606 Provérbia	Prv	20	12	7	Verte ímpios, et non erunt; domus autem justórum permanébit.
  17607 Provérbia	Prv	20	12	8	Doctrína sua noscétur vir; qui autem vanus et excors est patébit contémptui.	b
  17608 Provérbia	Prv	20	12	9	Mélior est pauper et suffíciens sibi quam gloriósus et índigens pane.	b
  17609 Provérbia	Prv	20	12	10	Novit justus jumentórum suórum ánimas; víscera autem impiórum crudélia.	b
  17610 Provérbia	Prv	20	12	11	Qui operátur terram suam satiábitur pánibus; qui autem sectátur ótium stultíssimus est. Qui suávis est in vini demoratiónibus, in suis munitiónibus relínquit contuméliam.	b
  17611 Provérbia	Prv	20	12	12	Desidérium ímpii muniméntum est pessimórum; radix autem justórum profíciet.	b
  17612 Provérbia	Prv	20	12	13	Propter peccáta labiórum ruína próximat malo; effúgiet autem justus de angústia.
  17613 Provérbia	Prv	20	12	14	De fructu oris sui unusquísque replébitur bonis, et juxta ópera mánuum suárum retribuétur ei.
  17614 Provérbia	Prv	20	12	15	Via stulti recta in óculis ejus; qui autem sápiens est audit consília.	b
  17615 Provérbia	Prv	20	12	16	Fátuus statim índicat iram suam; qui autem dissímulat injúriam cállidus est.
  17616 Provérbia	Prv	20	12	17	Qui quod novit lóquitur, index justítiæ est; qui autem mentítur, testis est frauduléntus.	b
  17617 Provérbia	Prv	20	12	18	Est qui promíttit, et quasi gládio púngitur consciéntiæ: lingua autem sapiéntium sánitas est.
  17618 Provérbia	Prv	20	12	19	Lábium veritátis firmum erit in perpétuum; qui autem testis est repentínus, concínnat linguam mendácii.
  17619 Provérbia	Prv	20	12	20	Dolus in corde cogitántium mala; qui autem pacis íneunt consília, séquitur eos gáudium.	b
  17620 Provérbia	Prv	20	12	21	Non contristábit justum quidquid ei accíderit: ímpii autem replebúntur malo.
  17621 Provérbia	Prv	20	12	22	Abominátio est Dómino lábia mendácia; qui autem fidéliter agunt placent ei.	b
  17622 Provérbia	Prv	20	12	23	Homo versátus celat sciéntiam, et cor insipiéntium próvocat stultítiam.	b
  17623 Provérbia	Prv	20	12	24	Manus fórtium dominábitur; quæ autem remíssa est, tribútis sérviet.	b
  17624 Provérbia	Prv	20	12	25	Mœror in corde viri humiliábit illum, et sermóne bono lætificábitur.	b
  17625 Provérbia	Prv	20	12	26	Qui négligit damnum propter amícum, justus est; iter autem impiórum decípiet eos.	b
  17626 Provérbia	Prv	20	12	27	Non invéniet frauduléntus lucrum, et substántia hóminis erit auri prétium.
  17627 Provérbia	Prv	20	12	28	In sémita justítiæ vita; iter autem dévium ducit ad mortem.
  17628 Provérbia	Prv	20	13	1	Fílius sápiens doctrína patris; qui autem illúsor est non audit cum argúitur.
  17629 Provérbia	Prv	20	13	2	De fructu oris sui homo satiábitur bonis: ánima autem prævaricatórum iníqua.	b
  17630 Provérbia	Prv	20	13	3	Qui custódit os suum custódit ánimam suam; qui autem inconsiderátus est ad loquéndum, séntiet mala.
  17631 Provérbia	Prv	20	13	4	Vult et non vult piger; ánima autem operántium impinguábitur.	b
  17632 Provérbia	Prv	20	13	5	Verbum mendax justus detestábitur; ímpius autem confúndit, et confundétur.	b
  17633 Provérbia	Prv	20	13	6	Justítia custódit innocéntis viam, impíetas autem peccatórem supplántat.
  17634 Provérbia	Prv	20	13	7	Est quasi dives, cum nihil hábeat, et est quasi pauper, cum in multis divítiis sit.	b
  17635 Provérbia	Prv	20	13	8	Redémptio ánimæ viri divítiæ suæ; qui autem pauper est, increpatiónem non sústinet.
  17636 Provérbia	Prv	20	13	9	Lux justórum lætíficat: lucérna autem impiórum extinguétur.	b
  17637 Provérbia	Prv	20	13	10	Inter supérbos semper júrgia sunt; qui autem agunt ómnia cum consílio, regúntur sapiéntia.	b
  17638 Provérbia	Prv	20	13	11	Substántia festináta minuétur; quæ autem paulátim collígitur manu, multiplicábitur.	b
  17639 Provérbia	Prv	20	13	12	Spes quæ différtur afflígit ánimam; lignum vitæ desidérium véniens.	b
  17640 Provérbia	Prv	20	13	13a	Qui détrahit alícui rei, ipse se in futúrum óbligat; qui autem timet præcéptum, in pace versábitur.
  17641 Provérbia	Prv	20	13	13b	Ánimæ dolósæ errant in peccátis: justi autem misericórdes sunt, et miserántur.
  17642 Provérbia	Prv	20	13	14	Lex sapiéntis fons vitæ, ut declínet a ruína mortis.	b
  17643 Provérbia	Prv	20	13	15	Doctrína bona dabit grátiam; in itínere contemptórum vorágo.
  17644 Provérbia	Prv	20	13	16	Astútus ómnia agit cum consílio; qui autem fátuus est áperit stultítiam.
  17645 Provérbia	Prv	20	13	17	Núntius ímpii cadet in malum; legátus autem fidélis, sánitas.	b
  17646 Provérbia	Prv	20	13	18	Egéstas et ignomínia ei qui déserit disciplínam; qui autem acquiéscit arguénti glorificábitur.	b
  17647 Provérbia	Prv	20	13	19	Desidérium si compleátur deléctat ánimam; detestántur stulti eos qui fúgiunt mala.	b
  17648 Provérbia	Prv	20	13	20	Qui cum sapiéntibus gráditur sápiens erit; amícus stultórum símilis efficiétur.
  17649 Provérbia	Prv	20	13	21	Peccatóres perséquitur malum, et justis retribuéntur bona.	b
  17650 Provérbia	Prv	20	13	22	Bonus relíquit hærédes fílios et nepótes, et custodítur justo substántia peccatóris.
  17651 Provérbia	Prv	20	13	23	Multi cibi in noválibus patrum, et áliis congregántur absque judício.
  17652 Provérbia	Prv	20	13	24	Qui parcit virgæ odit fílium suum; qui autem díligit illum instánter érudit.	b
  17653 Provérbia	Prv	20	13	25	Justus comédit et replet ánimam suam; venter autem impiórum insaturábilis.	b
  17654 Provérbia	Prv	20	14	1	Sápiens múlier ædíficat domum suam; insípiens exstrúctam quoque mánibus déstruet.
  17655 Provérbia	Prv	20	14	2	Ámbulans recto itínere, et timens Deum, despícitur ab eo qui infámi gráditur via.	b
  17656 Provérbia	Prv	20	14	3	In ore stulti virga supérbiæ; lábia autem sapiéntium custódiunt eos.	b
  17657 Provérbia	Prv	20	14	4	Ubi non sunt boves, præsépe vácuum est; ubi autem plúrimæ ségetes, ibi manifésta est fortitúdo bovis.	b
  17658 Provérbia	Prv	20	14	5	Testis fidélis non mentítur; profert autem mendácium dolósus testis.	b
  17659 Provérbia	Prv	20	14	6	Quærit derísor sapiéntiam, et non invénit; doctrína prudéntium fácilis.	b
  17660 Provérbia	Prv	20	14	7	Vade contra virum stultum, et nescit lábia prudéntiæ.
  17661 Provérbia	Prv	20	14	8	Sapiéntia cállidi est intellígere viam suam, et imprudéntia stultórum errans.
  17662 Provérbia	Prv	20	14	9	Stultus illúdet peccátum, et inter justos morábitur grátia.
  17663 Provérbia	Prv	20	14	10	Cor quod novit amaritúdinem ánimæ suæ, in gáudio ejus non miscébitur extráneus.	b
  17664 Provérbia	Prv	20	14	11	Domus impiórum delébitur: tabernácula vero justórum germinábunt.	b
  17665 Provérbia	Prv	20	14	12	Est via quæ vidétur hómini justa, novíssima autem ejus dedúcunt ad mortem.	b
  17666 Provérbia	Prv	20	14	13	Risus dolóre miscébitur, et extréma gáudii luctus óccupat.
  17667 Provérbia	Prv	20	14	14	Viis suis replébitur stultus, et super eum erit vir bonus.
  17668 Provérbia	Prv	20	14	15	Ínnocens credit omni verbo; astútus consíderat gressus suos. Fílio dolóso nihil erit boni; servo autem sapiénti prósperi erunt actus, et dirigétur via ejus.	b
  17669 Provérbia	Prv	20	14	16	Sápiens timet, et declínat a malo; stultus tránsilit, et confídit.
  17670 Provérbia	Prv	20	14	17	Impátiens operábitur stultítiam, et vir versútus odiósus est.
  17671 Provérbia	Prv	20	14	18	Possidébunt párvuli stultítiam, et exspectábunt astúti sciéntiam.
  17672 Provérbia	Prv	20	14	19	Jacébunt mali ante bonos, et ímpii ante portas justórum.	b
  17673 Provérbia	Prv	20	14	20	Étiam próximo suo pauper odiósus erit: amíci vero dívitum multi.	b
  17674 Provérbia	Prv	20	14	21	Qui déspicit próximum suum peccat; qui autem miserétur páuperis beátus erit. Qui credit in Dómino misericórdiam díligit.
  17675 Provérbia	Prv	20	14	22	Errant qui operántur malum; misericórdia et véritas prǽparant bona.
  17676 Provérbia	Prv	20	14	23	In omni ópere erit abundántia; ubi autem verba sunt plúrima, ibi frequénter egéstas.	b
  17677 Provérbia	Prv	20	14	24	Coróna sapiéntium divítiæ eórum; fatúitas stultórum imprudéntia.	b
  17678 Provérbia	Prv	20	14	25	Líberat ánimas testis fidélis, et profert mendácia versipéllis.	b
  17679 Provérbia	Prv	20	14	26	In timóre Dómini fidúcia fortitúdinis, et fíliis ejus erit spes.	b
  17680 Provérbia	Prv	20	14	27	Timor Dómini fons vitæ, ut declínent a ruína mortis.
  17681 Provérbia	Prv	20	14	28	In multitúdine pópuli dígnitas regis, et in paucitáte plebis ignomínia príncipis.	b
  17682 Provérbia	Prv	20	14	29	Qui pátiens est multa gubernátur prudéntia; qui autem impátiens est exáltat stultítiam suam.	b
  17683 Provérbia	Prv	20	14	30	Vita cárnium sánitas cordis; putrédo óssium invídia.
  17684 Provérbia	Prv	20	14	31	Qui calumniátur egéntem éxprobrat factóri ejus; honórat autem eum qui miserétur páuperis.	b
  17685 Provérbia	Prv	20	14	32	In malítia sua expellétur ímpius: sperat autem justus in morte sua.	b
  17686 Provérbia	Prv	20	14	33	In corde prudéntis requiéscit sapiéntia, et indóctos quosque erúdiet.	b
  17687 Provérbia	Prv	20	14	34	Justítia élevat gentem; míseros autem facit pópulos peccátum.	b
  17688 Provérbia	Prv	20	14	35	Accéptus est regi miníster intélligens; iracúndiam ejus inútilis sustinébit.	b
  17689 Provérbia	Prv	20	15	1	Respónsio mollis frangit iram; sermo durus súscitat furórem.
  17690 Provérbia	Prv	20	15	2	Lingua sapiéntium ornat sciéntiam; os fatuórum ebúllit stultítiam.
  17691 Provérbia	Prv	20	15	3	In omni loco, óculi Dómini contemplántur bonos et malos.
  17692 Provérbia	Prv	20	15	4	Lingua placábilis lignum vitæ; quæ autem immoderáta est cónteret spíritum.
  17693 Provérbia	Prv	20	15	5a	Stultus irrídet disciplínam patris sui; qui autem custódit increpatiónes astútior fiet.
  17694 Provérbia	Prv	20	15	5b	In abundánti justítia virtus máxima est: cogitatiónes autem impiórum eradicabúntur.
  17695 Provérbia	Prv	20	15	6	Domus justi plúrima fortitúdo, et in frúctibus ímpii conturbátio.
  17696 Provérbia	Prv	20	15	7	Lábia sapiéntium disseminábunt sciéntiam; cor stultórum dissímile erit.	b
  17697 Provérbia	Prv	20	15	8	Víctimæ impiórum abominábiles Dómino; vota justórum placabília.	b
  17698 Provérbia	Prv	20	15	9	Abominátio est Dómino via ímpii; qui séquitur justítiam dilígitur ab eo.
  17699 Provérbia	Prv	20	15	10	Doctrína mala deserénti viam vitæ; qui increpatiónes odit, moriétur.
  17700 Provérbia	Prv	20	15	11	Inférnus et perdítio coram Dómino; quanto magis corda filiórum hóminum!
  17701 Provérbia	Prv	20	15	12	Non amat péstilens eum qui se córripit, nec ad sapiéntes gráditur.	b
  17702 Provérbia	Prv	20	15	13	Cor gaudens exhílarat fáciem; in mœróre ánimi dejícitur spíritus.	b
  17703 Provérbia	Prv	20	15	14	Cor sapiéntis quærit doctrínam, et os stultórum páscitur imperítia.	b
  17704 Provérbia	Prv	20	15	15	Omnes dies páuperis, mali; secúra mens quasi juge convívium.	b
  17705 Provérbia	Prv	20	15	16	Mélius est parum cum timóre Dómini, quam thesáuri magni et insatiábiles.
  17706 Provérbia	Prv	20	15	17	Mélius est vocári ad ólera cum caritáte, quam ad vítulum saginátum cum ódio.
  17707 Provérbia	Prv	20	15	18	Vir iracúndus próvocat rixas; qui pátiens est mítigat suscitátas.	b
  17708 Provérbia	Prv	20	15	19	Iter pigrórum quasi sepes spinárum; via justórum absque offendículo.	b
  17709 Provérbia	Prv	20	15	20	Fílius sápiens lætíficat patrem, et stultus homo déspicit matrem suam.	b
  17710 Provérbia	Prv	20	15	21	Stultítia gáudium stulto, et vir prudens dírigit gressus suos.	b
  17711 Provérbia	Prv	20	15	22	Dissipántur cogitatiónes ubi non est consílium; ubi vero sunt plures consiliárii, confirmántur.
  17712 Provérbia	Prv	20	15	23	Lætátur homo in senténtia oris sui, et sermo opportúnus est óptimus.
  17713 Provérbia	Prv	20	15	24	Sémita vitæ super erudítum, ut declínet de inférno novíssimo.	b
  17714 Provérbia	Prv	20	15	25	Domum superbórum demoliétur Dóminus, et firmos fáciet términos víduæ.	b
  17715 Provérbia	Prv	20	15	26	Abominátio Dómini cogitatiónes malæ, et purus sermo pulchérrimus firmábitur ab eo.
  17716 Provérbia	Prv	20	15	27	Contúrbat domum suam qui sectátur avarítiam; qui autem odit múnera, vivet. Per misericórdiam et fidem purgántur peccáta: per timórem autem Dómini declínat omnis a malo.
  17717 Provérbia	Prv	20	15	28	Mens justi meditátur obediéntiam; os impiórum redúndat malis.	b
  17718 Provérbia	Prv	20	15	29	Longe est Dóminus ab ímpiis, et oratiónes justórum exáudiet.
  17719 Provérbia	Prv	20	15	30	Lux oculórum lætíficat ánimam; fama bona impínguat ossa.	b
  17720 Provérbia	Prv	20	15	31	Auris quæ audit increpatiónes vitæ in médio sapiéntium commorábitur.	b
  17721 Provérbia	Prv	20	15	32	Qui ábjicit disciplínam déspicit ánimam suam; qui autem acquiéscit increpatiónibus posséssor est cordis.
  17722 Provérbia	Prv	20	15	33	Timor Dómini disciplína sapiéntiæ, et glóriam præcédit humílitas.
  17723 Provérbia	Prv	20	16	1	Hóminis est ánimam præparáre, et Dómini gubernáre linguam.
  17724 Provérbia	Prv	20	16	2	Omnes viæ hóminis patent óculis ejus; spirítuum ponderátor est Dóminus.
  17725 Provérbia	Prv	20	16	3	Revéla Dómino ópera tua, et dirigéntur cogitatiónes tuæ.
  17726 Provérbia	Prv	20	16	4	Univérsa propter semetípsum operátus est Dóminus; ímpium quoque ad diem malum.	b
  17727 Provérbia	Prv	20	16	5	Abominátio Dómini est omnis árrogans; etiámsi manus ad manum fúerit, non est ínnocens. Inítium viæ bonæ fácere justítiam; accépta est autem apud Deum magis quam immoláre hóstias.	b
  17728 Provérbia	Prv	20	16	6	Misericórdia et veritáte redímitur iníquitas, et in timóre Dómini declinátur a malo.
  17729 Provérbia	Prv	20	16	7	Cum placúerint Dómino viæ hóminis, inimícos quoque ejus convértet ad pacem.
  17730 Provérbia	Prv	20	16	8	Mélius est parum cum justítia quam multi fructus cum iniquitáte.	b
  17731 Provérbia	Prv	20	16	9	Cor hóminis dispónit viam suam, sed Dómini est dirígere gressus ejus.	b
  17732 Provérbia	Prv	20	16	10	Divinátio in lábiis regis; in judício non errábit os ejus.	b
  17733 Provérbia	Prv	20	16	11	Pondus et statéra judícia Dómini sunt, et ópera ejus omnes lápides sácculi.
  17734 Provérbia	Prv	20	16	12	Abominábiles regi qui agunt ímpie, quóniam justítia firmátur sólium.
  17735 Provérbia	Prv	20	16	13	Volúntas regum lábia justa; qui recta lóquitur diligétur.
  17736 Provérbia	Prv	20	16	14	Indignátio regis núntii mortis, et vir sápiens placábit eam.
  17737 Provérbia	Prv	20	16	15	In hilaritáte vultus regis vita, et cleméntia ejus quasi imber serótinus.
  17738 Provérbia	Prv	20	16	16	Pósside sapiéntiam, quia auro mélior est, et acquíre prudéntiam, quia pretiósior est argénto.	b
  17739 Provérbia	Prv	20	16	17	Sémita justórum declínat mala; custos ánimæ suæ servat viam suam.	b
  17740 Provérbia	Prv	20	16	18	Contritiónem præcédit supérbia, et ante ruínam exaltátur spíritus.	b
  17741 Provérbia	Prv	20	16	19	Mélius est humiliári cum mítibus quam divídere spólia cum supérbis.
  17742 Provérbia	Prv	20	16	20	Erudítus in verbo repériet bona, et qui sperat in Dómino beátus est.	b
  17743 Provérbia	Prv	20	16	21	Qui sápiens est corde appellábitur prudens, et qui dulcis elóquio majóra percípiet.
  17744 Provérbia	Prv	20	16	22	Fons vitæ erudítio possidéntis; doctrína stultórum fatúitas.
  17745 Provérbia	Prv	20	16	23	Cor sapiéntis erúdiet os ejus, et lábiis ejus addet grátiam.
  17746 Provérbia	Prv	20	16	24	Favus mellis compósita verba; dulcédo ánimæ sánitas óssium.
  17747 Provérbia	Prv	20	16	25	Est via quæ vidétur hómini recta, et novíssima ejus ducunt ad mortem.
  17748 Provérbia	Prv	20	16	26	Ánima laborántis labórat sibi, quia cómpulit eum os suum.	b
  17749 Provérbia	Prv	20	16	27	Vir ímpius fodit malum, et in lábiis ejus ignis ardéscit.	b
  17750 Provérbia	Prv	20	16	28	Homo pervérsus súscitat lites, et verbósus séparat príncipes.
  17751 Provérbia	Prv	20	16	29	Vir iníquus lactat amícum suum, et ducit eum per viam non bonam.
  17752 Provérbia	Prv	20	16	30	Qui attónitis óculis cógitat prava, mordens lábia sua pérficit malum.
  17753 Provérbia	Prv	20	16	31	Coróna dignitátis senéctus, quæ in viis justítiæ reperiétur.	b
  17754 Provérbia	Prv	20	16	32	Mélior est pátiens viro forti, et qui dominátur ánimo suo expugnatóre úrbium.	b
  17755 Provérbia	Prv	20	16	33	Sortes mittúntur in sinum, sed a Dómino temperántur.	b
  17756 Provérbia	Prv	20	17	1	Mélior est buccélla sicca cum gáudio quam domus plena víctimis cum júrgio.
  17757 Provérbia	Prv	20	17	2	Servus sápiens dominábitur fíliis stultis, et inter fratres hæreditátem dívidet.	b
  17758 Provérbia	Prv	20	17	3	Sicut igne probátur argéntum et aurum camíno, ita corda probat Dóminus.	b
  17759 Provérbia	Prv	20	17	4	Malus obédit linguæ iníquæ, et fallax obtémperat lábiis mendácibus.	b
  17760 Provérbia	Prv	20	17	5	Qui déspicit páuperem éxprobrat factóri ejus, et qui ruína lætátur altérius non erit impunítus.	b
  17761 Provérbia	Prv	20	17	6	Coróna senum fílii filiórum, et glória filiórum patres eórum.	b
  17762 Provérbia	Prv	20	17	7	Non decent stultum verba compósita, nec príncipem lábium méntiens.	b
  17763 Provérbia	Prv	20	17	8	Gemma gratíssima exspectátio præstolántis; quocúmque se vertit, prudénter intélligit.	b
  17764 Provérbia	Prv	20	17	9	Qui celat delíctum quærit amicítias; qui áltero sermóne répetit, séparat fœderátos.	b
  17765 Provérbia	Prv	20	17	10	Plus próficit corréptio apud prudéntem, quam centum plagæ apud stultum.	b
  17766 Provérbia	Prv	20	17	11	Semper júrgia quærit malus: ángelus autem crudélis mittétur contra eum.
  17767 Provérbia	Prv	20	17	12	Éxpedit magis ursæ occúrrere raptis fœ́tibus, quam fátuo confidénti in stultítia sua.
  17768 Provérbia	Prv	20	17	13	Qui reddit mala pro bonis, non recédet malum de domo ejus.	b
  17769 Provérbia	Prv	20	17	14	Qui dimíttit aquam caput est jurgiórum, et ántequam patiátur contuméliam judícium déserit.	b
  17770 Provérbia	Prv	20	17	15	Qui justíficat ímpium, et qui condémnat justum, abominábilis est utérque apud Deum.	b
  17771 Provérbia	Prv	20	17	16	Quid prodest stulto habére divítias, cum sapiéntiam émere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruínam, et qui evítat díscere íncidet in mala.	b
  17772 Provérbia	Prv	20	17	17	Omni témpore díligit qui amícus est, et frater in angústiis comprobátur.	b
  17773 Provérbia	Prv	20	17	18	Stultus homo plaudet mánibus, cum spopónderit pro amíco suo.	b
  17774 Provérbia	Prv	20	17	19	Qui meditátur discórdias díligit rixas, et qui exáltat óstium quærit ruínam.	b
  17775 Provérbia	Prv	20	17	20	Qui pervérsi cordis est non invéniet bonum, et qui vertit linguam íncidet in malum.
  17776 Provérbia	Prv	20	17	21	Natus est stultus in ignomíniam suam; sed nec pater in fátuo lætábitur.	b
  17777 Provérbia	Prv	20	17	22	Ánimus gaudens ætátem flóridam facit; spíritus tristis exsíccat ossa.	b
  17778 Provérbia	Prv	20	17	23	Múnera de sinu ímpius áccipit, ut pervértat sémitas judícii.	b
  17779 Provérbia	Prv	20	17	24	In fácie prudéntis lucet sapiéntia; óculi stultórum in fínibus terræ.	b
  17780 Provérbia	Prv	20	17	25	Ira patris fílius stultus, et dolor matris quæ génuit eum.
  17781 Provérbia	Prv	20	17	26	Non est bonum damnum inférre justo, nec percútere príncipem qui recta júdicat.	b
  17782 Provérbia	Prv	20	17	27	Qui moderátur sermónes suos doctus et prudens est, et pretiósi spíritus vir erudítus.	b
  17783 Provérbia	Prv	20	17	28	Stultus quoque, si tacúerit, sápiens reputábitur, et si comprésserit lábia sua, intélligens.
  17784 Provérbia	Prv	20	18	1	Occasiónes quærit qui vult recédere ab amíco: omni témpore erit exprobrábilis.
  17785 Provérbia	Prv	20	18	2	Non récipit stultus verba prudéntiæ, nisi ea díxeris quæ versántur in corde ejus.	b
  17786 Provérbia	Prv	20	18	3	Ímpius, cum in profúndum vénerit peccatórum, contémnit; sed séquitur eum ignomínia et oppróbrium.	b
  17787 Provérbia	Prv	20	18	4	Aqua profúnda verba ex ore viri, et torrens redúndans fons sapiéntiæ.	b
  17788 Provérbia	Prv	20	18	5	Accípere persónam ímpii non est bonum, ut declínes a veritáte judícii.	b
  17789 Provérbia	Prv	20	18	6	Lábia stulti miscent se rixis, et os ejus júrgia próvocat.	b
  17790 Provérbia	Prv	20	18	7	Os stulti contrítio ejus, et lábia ipsíus ruína ánimæ ejus.
  17791 Provérbia	Prv	20	18	8a	Verba bilínguis quasi simplícia, et ipsa pervéniunt usque ad interióra ventris.
  17792 Provérbia	Prv	20	18	8b	Pigrum déjicit timor; ánimæ autem effeminatórum esúrient.
  17793 Provérbia	Prv	20	18	9	Qui mollis et dissolútus est in ópere suo frater est sua ópera dissipántis.
  17794 Provérbia	Prv	20	18	10	Turris fortíssima nomen Dómini; ad ipsum currit justus, et exaltábitur.	b
  17795 Provérbia	Prv	20	18	11	Substántia dívitis urbs róboris ejus, et quasi murus válidus circúmdans eum.
  17796 Provérbia	Prv	20	18	12	Ántequam conterátur, exaltátur cor hóminis, et ántequam glorificétur, humiliátur.
  17797 Provérbia	Prv	20	18	13	Qui prius respóndet quam áudiat, stultum se esse demónstrat, et confusióne dignum.	b
  17798 Provérbia	Prv	20	18	14	Spíritus viri susténtat imbecillitátem suam; spíritum vero ad irascéndum fácilem quis póterit sustinére?	b
  17799 Provérbia	Prv	20	18	15	Cor prudens possidébit sciéntiam, et auris sapiéntium quærit doctrínam.	b
  17800 Provérbia	Prv	20	18	16	Donum hóminis dilátat viam ejus, et ante príncipes spátium ei facit.	b
  17801 Provérbia	Prv	20	18	17	Justus prior est accusátor sui: venit amícus ejus, et investigábit eum.	b
  17802 Provérbia	Prv	20	18	18	Contradictiónes cómprimit sors, et inter poténtes quoque dijúdicat.	b
  17803 Provérbia	Prv	20	18	19	Frater qui adjuvátur a fratre quasi cívitas firma, et judícia quasi vectes úrbium.	b
  17804 Provérbia	Prv	20	18	20	De fructu oris viri replébitur venter ejus, et genímina labiórum ipsíus saturábunt eum.	b
  17805 Provérbia	Prv	20	18	21	Mors et vita in manu linguæ; qui díligunt eam cómedent fructus ejus.
  17806 Provérbia	Prv	20	18	22	Qui invénit mulíerem bonam invénit bonum, et háuriet jucunditátem a Dómino. Qui expéllit mulíerem bonam expéllit bonum; qui autem tenet adúlteram stultus est et ímpius.	b
  17807 Provérbia	Prv	20	18	23	Cum obsecratiónibus loquétur pauper, et dives effábitur rígide.	b
  17808 Provérbia	Prv	20	18	24	Vir amábilis ad societátem magis amícus erit quam frater.	b
  17809 Provérbia	Prv	20	19	1	Mélior est pauper qui ámbulat in simplicitáte sua quam dives torquens lábia sua, et insípiens.
  17810 Provérbia	Prv	20	19	2	Ubi non est sciéntia ánimæ, non est bonum, et qui festínus est pédibus offéndet.
  17811 Provérbia	Prv	20	19	3	Stultítia hóminis supplántat gressus ejus, et contra Deum fervet ánimo suo.
  17812 Provérbia	Prv	20	19	4	Divítiæ addunt amícos plúrimos; a páupere autem et hi quos hábuit separántur.	b
  17813 Provérbia	Prv	20	19	5	Testis falsus non erit impunítus, et qui mendácia lóquitur non effúgiet.	b
  17814 Provérbia	Prv	20	19	6	Multi colunt persónam poténtis, et amíci sunt dona tribuéntis.	b
  17815 Provérbia	Prv	20	19	7a	Fratres hóminis páuperis odérunt eum; ínsuper et amíci procul recessérunt ab eo.
  17816 Provérbia	Prv	20	19	7b	Qui tantum verba sectátur nihil habébit;
  17817 Provérbia	Prv	20	19	8	qui autem posséssor est mentis díligit ánimam suam, et custos prudéntiæ invéniet bona.
  17818 Provérbia	Prv	20	19	9	Falsus testis non erit impunítus, et qui lóquitur mendácia períbit.	b
  17819 Provérbia	Prv	20	19	10	Non decent stultum delíciæ, nec servum dominári princípibus.	b
  17820 Provérbia	Prv	20	19	11	Doctrína viri per patiéntiam nóscitur, et glória ejus est iníqua prætérgredi.	b
  17821 Provérbia	Prv	20	19	12	Sicut frémitus leónis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hiláritas ejus.	b
  17822 Provérbia	Prv	20	19	13	Dolor patris fílius stultus, et tecta júgiter perstillántia litigiósa múlier.	b
  17823 Provérbia	Prv	20	19	14	Domus et divítiæ dantur a paréntibus; a Dómino autem próprie uxor prudens.
  17824 Provérbia	Prv	20	19	15	Pigrédo immíttit sopórem, et ánima dissolúta esúriet.	b
  17825 Provérbia	Prv	20	19	16	Qui custódit mandátum custódit ánimam suam; qui autem négligit viam suam mortificábitur.	b
  17826 Provérbia	Prv	20	19	17	Fœnerátur Dómino qui miserétur páuperis, et vicissitúdinem suam reddet ei.	b
  17827 Provérbia	Prv	20	19	18	Érudi fílium tuum; ne despéres: ad interfectiónem autem ejus ne ponas ánimam tuam.	b
  17828 Provérbia	Prv	20	19	19	Qui impátiens est sustinébit damnum, et cum rapúerit, áliud appónet.	b
  17829 Provérbia	Prv	20	19	20	Audi consílium, et súscipe disciplínam, ut sis sápiens in novíssimis tuis.
  17830 Provérbia	Prv	20	19	21	Multæ cogitatiónes in corde viri; volúntas autem Dómini permanébit.
  17831 Provérbia	Prv	20	19	22	Homo índigens miséricors est, et mélior est pauper quam vir mendax.	b
  17832 Provérbia	Prv	20	19	23	Timor Dómini ad vitam, et in plenitúdine commorábitur absque visitatióne péssima.
  17833 Provérbia	Prv	20	19	24	Abscóndit piger manum suam sub ascélla, nec ad os suum ápplicat eam.	b
  17834 Provérbia	Prv	20	19	25	Pestilénte flagelláto stultus sapiéntior erit; si autem corripúeris sapiéntem, intélliget disciplínam.	b
  17835 Provérbia	Prv	20	19	26	Qui afflígit patrem, et fugat matrem, ignominiósus est et infélix.	b
  17836 Provérbia	Prv	20	19	27	Non cesses, fili, audíre doctrínam, nec ignóres sermónes sciéntiæ.	b
  17837 Provérbia	Prv	20	19	28	Testis iníquus derídet judícium, et os impiórum dévorat iniquitátem.	b
  17838 Provérbia	Prv	20	19	29	Paráta sunt derisóribus judícia, et mállei percutiéntes stultórum corpóribus.
  17839 Provérbia	Prv	20	20	1	Luxuriósa res vinum, et tumultuósa ebríetas: quicúmque his delectátur non erit sápiens.
  17840 Provérbia	Prv	20	20	2	Sicut rugítus leónis, ita et terror regis: qui próvocat eum peccat in ánimam suam.
  17841 Provérbia	Prv	20	20	3	Honor est hómini qui séparat se a contentiónibus; omnes autem stulti miscéntur contuméliis.
  17842 Provérbia	Prv	20	20	4	Propter frigus piger aráre nóluit; mendicábit ergo æstáte, et non dábitur illi.	b
  17843 Provérbia	Prv	20	20	5	Sicut aqua profúnda, sic consílium in corde viri; sed homo sápiens exháuriet illud.	b
  17844 Provérbia	Prv	20	20	6	Multi hómines misericórdes vocántur; virum autem fidélem quis invéniet?
  17845 Provérbia	Prv	20	20	7	Justus qui ámbulat in simplicitáte sua beátos post se fílios derelínquet.
  17846 Provérbia	Prv	20	20	8	Rex qui sedet in sólio judícii díssipat omne malum intúitu suo.
  17847 Provérbia	Prv	20	20	9	Quis potest dícere: Mundum est cor meum; purus sum a peccáto?	b
  17848 Provérbia	Prv	20	20	10	Pondus et pondus, mensúra et mensúra: utrúmque abominábile est apud Deum.	b
  17849 Provérbia	Prv	20	20	11	Ex stúdiis suis intellígitur puer, si munda et recta sint ópera ejus.	b
  17850 Provérbia	Prv	20	20	12	Aurem audiéntem, et óculum vidéntem: Dóminus fecit utrúmque.
  17851 Provérbia	Prv	20	20	13	Noli dilígere somnum, ne te egéstas ópprimat: áperi óculos tuos, et saturáre pánibus.	b
  17852 Provérbia	Prv	20	20	14	Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recésserit, tunc gloriábitur.	b
  17853 Provérbia	Prv	20	20	15	Est aurum et multitúdo gemmárum, et vas pretiósum lábia sciéntiæ.	b
  17854 Provérbia	Prv	20	20	16	Tolle vestiméntum ejus qui fidejússor éxtitit aliéni, et pro extráneis aufer pignus ab eo.	b
  17855 Provérbia	Prv	20	20	17	Suávis est hómini panis mendácii, et póstea implébitur os ejus cálculo.	b
  17856 Provérbia	Prv	20	20	18	Cogitatiónes consíliis roborántur, et gubernáculis tractánda sunt bella.	b
  17857 Provérbia	Prv	20	20	19	Ei qui revélat mystéria, et ámbulat fraudulénter, et dilátat lábia sua, ne commisceáris.	b
  17858 Provérbia	Prv	20	20	20	Qui maledícit patri suo et matri, extinguétur lucérna ejus in médiis ténebris:	b
  17859 Provérbia	Prv	20	20	21	hæréditas ad quam festinátur in princípio, in novíssimo benedictióne carébit.
  17860 Provérbia	Prv	20	20	22	Ne dicas: Reddam malum: exspécta Dóminum, et liberábit te.
  17861 Provérbia	Prv	20	20	23	Abominátio est apud Dóminum pondus et pondus; statéra dolósa non est bona.
  17862 Provérbia	Prv	20	20	24	A Dómino dirigúntur gressus viri: quis autem hóminum intellígere potest viam suam?
  17863 Provérbia	Prv	20	20	25	Ruína est hómini devoráre sanctos, et post vota retractáre.	b
  17864 Provérbia	Prv	20	20	26	Díssipat ímpios rex sápiens, et incúrvat super eos fórnicem.	b
  17865 Provérbia	Prv	20	20	27	Lucérna Dómini spiráculum hóminis, quæ invéstigat ómnia secréta ventris.	b
  17866 Provérbia	Prv	20	20	28	Misericórdia et véritas custódiunt regem, et roborátur cleméntia thronus ejus.	b
  17867 Provérbia	Prv	20	20	29	Exsultátio júvenum fortitúdo eórum, et dígnitas senum caníties.	b
  17868 Provérbia	Prv	20	20	30	Livor vúlneris abstérget mala, et plagæ in secretióribus ventris.	b
  17869 Provérbia	Prv	20	21	1	Sicut divisiónes aquárum, ita cor regis in manu Dómini: quocúmque volúerit, inclinábit illud.
  17870 Provérbia	Prv	20	21	2	Omnis via viri recta sibi vidétur: appéndit autem corda Dóminus.
  17871 Provérbia	Prv	20	21	3	Fácere misericórdiam et judícium magis placet Dómino quam víctimæ.
  17872 Provérbia	Prv	20	21	4	Exaltátio oculórum est dilatátio cordis; lucérna impiórum peccátum.
  17873 Provérbia	Prv	20	21	5	Cogitatiónes robústi semper in abundántia; omnis autem piger semper in egestáte est.	b
  17874 Provérbia	Prv	20	21	6	Qui cóngregat thesáuros lingua mendácii vanus et excors est, et impingétur ad láqueos mortis.	b
  17875 Provérbia	Prv	20	21	7	Rapínæ impiórum détrahent eos, quia noluérunt fácere judícium.
  17876 Provérbia	Prv	20	21	8	Pervérsa via viri aliéna est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
  17877 Provérbia	Prv	20	21	9	Mélius est sedére in ángulo dómatis, quam cum mulíere litigiósa, et in domo commúni.	b
  17878 Provérbia	Prv	20	21	10	Ánima ímpii desíderat malum: non miserébitur próximo suo.	b
  17879 Provérbia	Prv	20	21	11	Mulctáto pestilénte, sapiéntior erit párvulus, et si sectétur sapiéntem, sumet sciéntiam.
  17880 Provérbia	Prv	20	21	12	Excógitat justus de domo ímpii, ut détrahat ímpios a malo.
  17881 Provérbia	Prv	20	21	13	Qui obtúrat aurem suam ad clamórem páuperis, et ipse clamábit, et non exaudiétur.	b
  17882 Provérbia	Prv	20	21	14	Munus abscónditum extínguit iras, et donum in sinu indignatiónem máximam.	b
  17883 Provérbia	Prv	20	21	15	Gáudium justo est fácere judícium, et pavor operántibus iniquitátem.	b
  17884 Provérbia	Prv	20	21	16	Vir qui erráverit a via doctrínæ in cœtu gigántum commorábitur.	b
  17885 Provérbia	Prv	20	21	17	Qui díligit épulas in egestáte erit; qui amat vinum et pínguia non ditábitur.	b
  17886 Provérbia	Prv	20	21	18	Pro justo datur ímpius, et pro rectis iníquus.	b
  17887 Provérbia	Prv	20	21	19	Mélius est habitáre in terra desérta quam cum mulíere rixósa et iracúnda.	b
  17888 Provérbia	Prv	20	21	20	Thesáurus desiderábilis, et óleum in habitáculo justi: et imprúdens homo dissipábit illud.	b
  17889 Provérbia	Prv	20	21	21	Qui séquitur justítiam et misericórdiam invéniet vitam, justítiam, et glóriam.	b
  17890 Provérbia	Prv	20	21	22	Civitátem fórtium ascéndit sápiens, et destrúxit robur fidúciæ ejus.
  17891 Provérbia	Prv	20	21	23	Qui custódit os suum et linguam suam custódit ab angústiis ánimam suam.
  17892 Provérbia	Prv	20	21	24	Supérbus et árrogans vocátur indóctus, qui in ira operátur supérbiam.
  17893 Provérbia	Prv	20	21	25	Desidéria occídunt pigrum: noluérunt enim quidquam manus ejus operári.	b
  17894 Provérbia	Prv	20	21	26	Tota die concupíscit et desíderat; qui autem justus est, tríbuet, et non cessábit.
  17895 Provérbia	Prv	20	21	27	Hóstiæ impiórum abominábiles, quia offerúntur ex scélere.	b
  17896 Provérbia	Prv	20	21	28	Testis mendax períbit; vir obédiens loquétur victóriam.
  17897 Provérbia	Prv	20	21	29	Vir ímpius procáciter obfírmat vultum suum; qui autem rectus est córrigit viam suam.
  17898 Provérbia	Prv	20	21	30	Non est sapiéntia, non est prudéntia, non est consílium contra Dóminum.	b
  17899 Provérbia	Prv	20	21	31	Equus parátur ad diem belli; Dóminus autem salútem tríbuit.
  17900 Provérbia	Prv	20	22	1	Mélius est nomen bonum quam divítiæ multæ; super argéntum et aurum grátia bona.
  17901 Provérbia	Prv	20	22	2	Dives et pauper obviavérunt sibi: utriúsque operátor est Dóminus.
  17902 Provérbia	Prv	20	22	3	Cállidus vidit malum, et abscóndit se; ínnocens pertránsiit, et afflíctus est damno.	b
  17903 Provérbia	Prv	20	22	4	Finis modéstiæ timor Dómini, divítiæ, et glória, et vita.	b
  17904 Provérbia	Prv	20	22	5	Arma et gládii in via pervérsi; custos autem ánimæ suæ longe recédit ab eis.	b
  17905 Provérbia	Prv	20	22	6	Provérbium est: adoléscens juxta viam suam; étiam cum senúerit, non recédet ab ea.	b
  17906 Provérbia	Prv	20	22	7	Dives paupéribus ímperat, et qui áccipit mútuum servus est fœnerántis.	b
  17907 Provérbia	Prv	20	22	8	Qui séminat iniquitátem metet mala, et virga iræ suæ consummábitur.	b
  17908 Provérbia	Prv	20	22	9	Qui pronus est ad misericórdiam benedicétur: de pánibus enim suis dedit páuperi. Victóriam et honórem acquíret qui dat múnera; ánimam autem aufert accipiéntium.
  17909 Provérbia	Prv	20	22	10	Éjice derisórem, et exíbit cum eo júrgium, cessabúntque causæ et contuméliæ.	b
  17910 Provérbia	Prv	20	22	11	Qui díligit cordis mundítiam, propter grátiam labiórum suórum habébit amícum regem.	b
  17911 Provérbia	Prv	20	22	12	Óculi Dómini custódiunt sciéntiam, et supplantántur verba iníqui.
  17912 Provérbia	Prv	20	22	13	Dicit piger: Leo est foris; in médio plateárum occidéndus sum.	b
  17913 Provérbia	Prv	20	22	14	Fóvea profúnda os aliénæ: cui irátus est Dóminus, íncidet in eam.	b
  17914 Provérbia	Prv	20	22	15	Stultítia colligáta est in corde púeri, et virga disciplínæ fugábit eam.	b
  17915 Provérbia	Prv	20	22	16	Qui calumniátur páuperem ut áugeat divítias suas, dabit ipse ditióri, et egébit.	b
  17916 Provérbia	Prv	20	22	17	Inclína aurem tuam, et audi verba sapiéntium: appóne autem cor ad doctrínam meam,	b
  17917 Provérbia	Prv	20	22	18	quæ pulchra erit tibi cum serváveris eam in ventre tuo, et redundábit in lábiis tuis:
  17918 Provérbia	Prv	20	22	19	ut sit in Dómino fidúcia tua, unde et osténdi eam tibi hódie.
  17919 Provérbia	Prv	20	22	20	Ecce descrípsi eam tibi triplíciter, in cogitatiónibus et sciéntia:
  17920 Provérbia	Prv	20	22	21	ut osténderem tibi firmitátem et elóquia veritátis, respondére ex his illis qui misérunt te.
  17921 Provérbia	Prv	20	22	22	Non fácias violéntiam páuperi quia pauper est, neque cónteras egénum in porta:	b
  17922 Provérbia	Prv	20	22	23	quia judicábit Dóminus causam ejus, et confíget eos qui confixérunt ánimam ejus.
  17923 Provérbia	Prv	20	22	24	Noli esse amícus hómini iracúndo, neque ámbules cum viro furióso:
  17924 Provérbia	Prv	20	22	25	ne forte discas sémitas ejus, et sumas scándalum ánimæ tuæ.
  17925 Provérbia	Prv	20	22	26	Noli esse cum his qui defígunt manus suas, et qui vades se ófferunt pro débitis:
  17926 Provérbia	Prv	20	22	27	si enim non habes unde restítuas, quid causæ est ut tollat operiméntum de cubíli tuo?
  17927 Provérbia	Prv	20	22	28	Ne transgrediáris términos antíquos, quos posuérunt patres tui.
  17928 Provérbia	Prv	20	22	29	Vidísti virum velócem in ópere suo? coram régibus stabit, nec erit ante ignóbiles.
  17929 Provérbia	Prv	20	23	1	Quando séderis ut cómedas cum príncipe, diligénter atténde quæ appósita sunt ante fáciem tuam.
  17930 Provérbia	Prv	20	23	2	Et státue cultrum in gútture tuo: si tamen habes in potestáte ánimam tuam.
  17931 Provérbia	Prv	20	23	3	Ne desíderes de cibis ejus, in quo est panis mendácii.
  17932 Provérbia	Prv	20	23	4	Noli laboráre ut ditéris, sed prudéntiæ tuæ pone modum.	b
  17933 Provérbia	Prv	20	23	5	Ne érigas óculos tuos ad opes quas non potes habére, quia fácient sibi pennas quasi áquilæ, et volábunt in cælum.
  17934 Provérbia	Prv	20	23	6	Ne cómedas cum hómine ínvido, et ne desíderes cibos ejus:	b
  17935 Provérbia	Prv	20	23	7	quóniam in similitúdinem aríoli et conjectóris ǽstimat quod ignórat. Cómede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.
  17936 Provérbia	Prv	20	23	8	Cibos quos coméderas évomes, et perdes pulchros sermónes tuos.
  17937 Provérbia	Prv	20	23	9	In áuribus insipiéntium ne loquáris, qui despícient doctrínam elóquii tui.	b
  17938 Provérbia	Prv	20	23	10	Ne attíngas parvulórum términos, et agrum pupillórum ne intróëas:	b
  17939 Provérbia	Prv	20	23	11	propínquus enim illórum fortis est, et ipse judicábit contra te causam illórum.
  17940 Provérbia	Prv	20	23	12	Ingrediátur ad doctrínam cor tuum, et aures tuæ ad verba sciéntiæ.	b
  17941 Provérbia	Prv	20	23	13	Noli subtráhere a púero disciplínam: si enim percússeris eum virga, non moriétur.
  17942 Provérbia	Prv	20	23	14	Tu virga percúties eum, et ánimam ejus de inférno liberábis.
  17943 Provérbia	Prv	20	23	15	Fili mi, si sápiens fúerit ánimus tuus, gaudébit tecum cor meum:
  17944 Provérbia	Prv	20	23	16	et exsultábunt renes mei, cum locúta fúerint rectum lábia tua.
  17945 Provérbia	Prv	20	23	17	Non æmulétur cor tuum peccatóres, sed in timóre Dómini esto tota die:
  17946 Provérbia	Prv	20	23	18	quia habébis spem in novíssimo, et præstolátio tua non auferétur.
  17947 Provérbia	Prv	20	23	19	Audi, fili mi, et esto sápiens, et dírige in via ánimum tuum.	b
  17948 Provérbia	Prv	20	23	20	Noli esse in convíviis potatórum, nec in comessatiónibus eórum qui carnes ad vescéndum cónferunt:
  17949 Provérbia	Prv	20	23	21	quia vacántes pótibus et dantes sýmbola consuméntur, et vestiétur pannis dormitátio.
  17950 Provérbia	Prv	20	23	22	Audi patrem tuum, qui génuit te, et ne contémnas cum senúerit mater tua.
  17951 Provérbia	Prv	20	23	23	Veritátem eme, et noli véndere sapiéntiam, et doctrínam, et intelligéntiam.
  17952 Provérbia	Prv	20	23	24	Exsúltat gáudio pater justi; qui sapiéntem génuit, lætábitur in eo.
  17953 Provérbia	Prv	20	23	25	Gáudeat pater tuus et mater tua, et exsúltet quæ génuit te.
  17954 Provérbia	Prv	20	23	26	Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et óculi tui vias meas custódiant.	b
  17955 Provérbia	Prv	20	23	27	Fóvea enim profúnda est méretrix, et púteus angústus aliéna.
  17956 Provérbia	Prv	20	23	28	Insidiátur in via quasi latro, et quos incáutos víderit, interfíciet.
  17957 Provérbia	Prv	20	23	29	Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui fóveæ? cui sine causa vúlnera? cui suffúsio oculórum?	b
  17958 Provérbia	Prv	20	23	30	nonne his qui commorántur in vino, et student calícibus epotándis?
  17959 Provérbia	Prv	20	23	31	Ne intueáris vinum quando flavéscit, cum splendúerit in vitro color ejus: ingréditur blande,
  17960 Provérbia	Prv	20	23	32	sed in novíssimo mordébit ut cóluber, et sicut régulus venéna diffúndet.
  17961 Provérbia	Prv	20	23	33	Óculi tui vidébunt extráneas, et cor tuum loquétur pervérsa.
  17962 Provérbia	Prv	20	23	34	Et eris sicut dórmiens in médio mari, et quasi sopítus gubernátor, amísso clavo.
  17963 Provérbia	Prv	20	23	35	Et dices: Verberavérunt me, sed non dólui; traxérunt me, et ego non sensi. Quando evigilábo, et rursus vina repériam?
  17964 Provérbia	Prv	20	24	1	Ne æmuléris viros malos, nec desíderes esse cum eis:
  17965 Provérbia	Prv	20	24	2	quia rapínas meditátur mens eórum, et fraudes lábia eórum loquúntur.
  17966 Provérbia	Prv	20	24	3	Sapiéntia ædificábitur domus, et prudéntia roborábitur.	b
  17967 Provérbia	Prv	20	24	4	In doctrína replebúntur cellária, univérsa substántia pretiósa et pulchérrima.
  17968 Provérbia	Prv	20	24	5	Vir sápiens fortis est, et vir doctus robústus et válidus:
  17969 Provérbia	Prv	20	24	6	quia cum dispositióne inítur bellum, et erit salus ubi multa consília sunt.
  17970 Provérbia	Prv	20	24	7	Excélsa stulto sapiéntia; in porta non áperiet os suum.
  17971 Provérbia	Prv	20	24	8	Qui cógitat mala fácere stultus vocábitur:	b
  17972 Provérbia	Prv	20	24	9	cogitátio stulti peccátum est, et abominátio hóminum detráctor.
  17973 Provérbia	Prv	20	24	10	Si desperáveris lassus in die angústiæ, imminuétur fortitúdo tua.	b
  17974 Provérbia	Prv	20	24	11	Érue eos qui ducúntur ad mortem, et qui trahúntur ad intéritum, liberáre ne cesses.
  17975 Provérbia	Prv	20	24	12	Si díxeris: Vires non súppetunt; qui inspéctor est cordis ipse intélligit: et servatórem ánimæ tuæ nihil fallit, reddétque hómini juxta ópera sua.
  17976 Provérbia	Prv	20	24	13	Cómede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcíssimum gútturi tuo.	b
  17977 Provérbia	Prv	20	24	14	Sic et doctrína sapiéntiæ ánimæ tuæ: quam cum invéneris, habébis in novíssimis spem, et spes tua non períbit.
  17978 Provérbia	Prv	20	24	15	Ne insidiéris, et quæras impietátem in domo justi, neque vastes réquiem ejus.	b
  17979 Provérbia	Prv	20	24	16	Sépties enim cadet justus, et resúrget: ímpii autem córruent in malum.
  17980 Provérbia	Prv	20	24	17	Cum cecíderit inimícus tuus ne gáudeas, et in ruína ejus ne exsúltet cor tuum:
  17981 Provérbia	Prv	20	24	18	ne forte vídeat Dóminus, et displíceat ei, et áuferat ab eo iram suam.
  17982 Provérbia	Prv	20	24	19	Ne conténdas cum péssimis, nec æmuléris ímpios:
  17983 Provérbia	Prv	20	24	20	quóniam non habent futurórum spem mali, et lucérna impiórum extinguétur.
  17984 Provérbia	Prv	20	24	21	Time Dóminum, fili mi, et regem, et cum detractóribus non commisceáris:	b
  17985 Provérbia	Prv	20	24	22	quóniam repénte consúrget perdítio eórum, et ruínam utriúsque quis novit?
  17986 Provérbia	Prv	20	24	23	Hæc quoque sapiéntibus. Cognóscere persónam in judício non est bonum.	b
  17987 Provérbia	Prv	20	24	24	Qui dicunt ímpio: Justus es: maledícent eis pópuli, et detestabúntur eos tribus.
  17988 Provérbia	Prv	20	24	25	Qui árguunt eum laudabúntur, et super ipsos véniet benedíctio.
  17989 Provérbia	Prv	20	24	26	Lábia deosculábitur qui recta verba respóndet.	b
  17990 Provérbia	Prv	20	24	27	Prǽpara foris opus tuum, et diligénter exérce agrum tuum, ut póstea ædífices domum tuam.	b
  17991 Provérbia	Prv	20	24	28	Ne sis testis frustra contra próximum tuum, nec lactes quemquam lábiis tuis.	b
  17992 Provérbia	Prv	20	24	29	Ne dicas: Quómodo fecit mihi, sic fáciam ei; reddam unicuíque secúndum opus suum.
  17993 Provérbia	Prv	20	24	30	Per agrum hóminis pigri transívi, et per víneam viri stulti:	b
  17994 Provérbia	Prv	20	24	31	et ecce totum repléverant urtícæ, et operúerant superfíciem ejus spinæ, et macéria lápidum destrúcta erat.
  17995 Provérbia	Prv	20	24	32	Quod cum vidíssem, pósui in corde meo, et exémplo dídici disciplínam.
  17996 Provérbia	Prv	20	24	33	Parum, inquam, dórmies, módicum dormitábis; pauxíllum manus cónseres ut quiéscas:
  17997 Provérbia	Prv	20	24	34	et véniet tibi quasi cursor egéstas, et mendícitas quasi vir armátus.
  17998 Provérbia	Prv	20	25	1	Hæ quoque parábolæ Salomónis, quas transtulérunt viri Ezechíæ regis Juda.
  17999 Provérbia	Prv	20	25	2	Glória Dei est celáre verbum, et glória regum investigáre sermónem.	b
  18000 Provérbia	Prv	20	25	3	Cælum sursum, et terra deórsum, et cor regum inscrutábile.
  18001 Provérbia	Prv	20	25	4	Aufer rubíginem de argénto, et egrediétur vas puríssimum.
  18002 Provérbia	Prv	20	25	5	Aufer impietátem de vultu regis, et firmábitur justítia thronus ejus.
  18003 Provérbia	Prv	20	25	6	Ne gloriósus appáreas coram rege, et in loco magnórum ne stéteris.
  18004 Provérbia	Prv	20	25	7	Mélius est enim ut dicátur tibi: Ascénde huc, quam ut humiliéris coram príncipe.
  18005 Provérbia	Prv	20	25	8	Quæ vidérunt óculi tui ne próferas in júrgio cito, ne póstea emendáre non possis, cum dehonestáveris amícum tuum.	b
  18006 Provérbia	Prv	20	25	9	Causam tuam tracta cum amíco tuo, et secrétum extráneo ne revéles:
  18007 Provérbia	Prv	20	25	10	ne forte insúltet tibi cum audíerit, et exprobráre non cesset. Grátia et amicítia líberant: quas tibi serva, ne exprobrábilis fias.
  18008 Provérbia	Prv	20	25	11	Mala áurea in lectis argénteis, qui lóquitur verbum in témpore suo.	b
  18009 Provérbia	Prv	20	25	12	Ináuris áurea, et margarítum fulgens, qui árguit sapiéntem et aurem obediéntem.
  18010 Provérbia	Prv	20	25	13	Sicut frigus nivis in die messis, ita legátus fidélis ei qui misit eum: ánimam ipsíus requiéscere facit.
  18011 Provérbia	Prv	20	25	14	Nubes, et ventus, et plúviæ non sequéntes, vir gloriósus et promíssa non complens.
  18012 Provérbia	Prv	20	25	15	Patiéntia leniétur princeps, et lingua mollis confrínget durítiam.	b
  18013 Provérbia	Prv	20	25	16	Mel invenísti: cómede quod súfficit tibi, ne forte satiátus évomas illud.	b
  18014 Provérbia	Prv	20	25	17	Súbtrahe pedem tuum de domo próximi tui, nequándo satiátus óderit te.
  18015 Provérbia	Prv	20	25	18	Jáculum, et gládius, et sagítta acúta, homo qui lóquitur contra próximum suum falsum testimónium.	b
  18016 Provérbia	Prv	20	25	19	Dens pútridus, et pes lassus, qui sperat super infidéli in die angústiæ,
  18017 Provérbia	Prv	20	25	20	et amíttit pállium in die frígoris. Acétum in nitro, qui cantat cármina cordi péssimo. Sicut tínea vestiménto, et vermis ligno, ita tristítia viri nocet cordi.
  18018 Provérbia	Prv	20	25	21	Si esuríerit inimícus tuus, ciba illum; si sitíerit, da ei aquam bíbere:	b
  18019 Provérbia	Prv	20	25	22	prunas enim congregábis super caput ejus, et Dóminus reddet tibi.
  18020 Provérbia	Prv	20	25	23	Ventus áquilo díssipat plúvias, et fácies tristis linguam detrahéntem.	b
  18021 Provérbia	Prv	20	25	24	Mélius est sedére in ángulo dómatis quam cum mulíere litigiósa et in domo commúni.	b
  18022 Provérbia	Prv	20	25	25	Aqua frígida ánimæ sitiénti, et núntius bonus de terra longínqua.	b
  18023 Provérbia	Prv	20	25	26	Fons turbátus pede et vena corrúpta, justus cadens coram ímpio.	b
  18024 Provérbia	Prv	20	25	27	Sicut qui mel multum comédit non est ei bonum, sic qui scrutátor est majestátis opprimétur a glória.	b
  18025 Provérbia	Prv	20	25	28	Sicut urbs patens et absque murórum ámbitu, ita vir qui non potest in loquéndo cohibére spíritum suum.
  18026 Provérbia	Prv	20	26	1	Quómodo nix in æstáte, et plúviæ in messe, sic índecens est stulto glória.
  18027 Provérbia	Prv	20	26	2	Sicut avis ad ália tránsvolans, et passer quólibet vadens, sic maledíctum frustra prolátum in quémpiam supervéniet.	b
  18028 Provérbia	Prv	20	26	3	Flagéllum equo, et camus ásino, et virga in dorso imprudéntium.	b
  18029 Provérbia	Prv	20	26	4	Ne respóndeas stulto juxta stultítiam suam, ne efficiáris ei símilis.	b
  18030 Provérbia	Prv	20	26	5	Respónde stulto juxta stultítiam suam, ne sibi sápiens esse videátur.
  18031 Provérbia	Prv	20	26	6	Claudus pédibus, et iniquitátem bibens, qui mittit verba per núntium stultum.	b
  18032 Provérbia	Prv	20	26	7	Quómodo pulchras frustra habet claudus tíbias, sic índecens est in ore stultórum parábola.
  18033 Provérbia	Prv	20	26	8	Sicut qui mittit lápidem in acérvum Mercúrii, ita qui tríbuit insipiénti honórem.
  18034 Provérbia	Prv	20	26	9	Quómodo si spina nascátur in manu temulénti, sic parábola in ore stultórum.
  18035 Provérbia	Prv	20	26	10	Judícium detérminat causas, et qui impónit stulto siléntium iras mítigat.
  18036 Provérbia	Prv	20	26	11	Sicut canis qui revértitur ad vómitum suum, sic imprúdens qui íterat stultítiam suam.
  18037 Provérbia	Prv	20	26	12	Vidísti hóminem sapiéntem sibi vidéri? magis illo spem habébit insípiens.
  18038 Provérbia	Prv	20	26	13	Dicit piger: Leo est in via, et leǽna in itinéribus.	b
  18039 Provérbia	Prv	20	26	14	Sicut óstium vértitur in cárdine suo, ita piger in léctulo suo.
  18040 Provérbia	Prv	20	26	15	Abscóndit piger manum sub ascélla sua, et labórat si ad os suum eam convérterit.
  18041 Provérbia	Prv	20	26	16	Sapiéntior sibi piger vidétur septem viris loquéntibus senténtias.
  18042 Provérbia	Prv	20	26	17	Sicut qui apprehéndit áuribus canem, sic qui transit impátiens et commiscétur rixæ altérius.	b
  18043 Provérbia	Prv	20	26	18	Sicut nóxius est qui mittit sagíttas et lánceas in mortem,	b
  18044 Provérbia	Prv	20	26	19	ita vir fraudulénter nocet amíco suo, et cum fúerit deprehénsus dicit: Ludens feci.
  18045 Provérbia	Prv	20	26	20	Cum defécerint ligna extinguétur ignis, et susurróne subtrácto, júrgia conquiéscent.	b
  18046 Provérbia	Prv	20	26	21	Sicut carbónes ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracúndus súscitat rixas.
  18047 Provérbia	Prv	20	26	22	Verba susurrónis quasi simplícia, et ipsa pervéniunt ad íntima ventris.
  18048 Provérbia	Prv	20	26	23	Quómodo si argénto sórdido ornáre velis vas fíctile, sic lábia tuméntia cum péssimo corde sociáta.
  18049 Provérbia	Prv	20	26	24	Lábiis suis intellígitur inimícus, cum in corde tractáverit dolos.
  18050 Provérbia	Prv	20	26	25	Quando submíserit vocem suam, ne credíderis ei, quóniam septem nequítiæ sunt in corde illíus.
  18051 Provérbia	Prv	20	26	26	Qui óperit ódium fraudulénter, revelábitur malítia ejus in consílio.
  18052 Provérbia	Prv	20	26	27	Qui fodit fóveam íncidet in eam, et qui volvit lápidem revertétur ad eum.
  18053 Provérbia	Prv	20	26	28	Lingua fallax non amat veritátem, et os lúbricum operátur ruínas.
  18054 Provérbia	Prv	20	27	1	Ne gloriéris in crástinum, ignórans quid superventúra páriat dies.
  18055 Provérbia	Prv	20	27	2	Laudet te aliénus, et non os tuum; extráneus, et non lábia tua.	b
  18056 Provérbia	Prv	20	27	3	Grave est saxum, et onerósa aréna, sed ira stulti utróque grávior.	b
  18057 Provérbia	Prv	20	27	4	Ira non habet misericórdiam nec erúmpens furor, et ímpetum concitáti ferre quis póterit?
  18058 Provérbia	Prv	20	27	5	Mélior est manifésta corréptio quam amor abscónditus.	b
  18059 Provérbia	Prv	20	27	6	Melióra sunt vúlnera diligéntis quam fraudulénta óscula odiéntis.
  18060 Provérbia	Prv	20	27	7	Ánima saturáta calcábit favum, et ánima esúriens étiam amárum pro dulci sumet.	b
  18061 Provérbia	Prv	20	27	8	Sicut avis tránsmigrans de nido suo, sic vir qui derelínquit locum suum.	b
  18062 Provérbia	Prv	20	27	9	Unguénto et váriis odóribus delectátur cor, et bonis amíci consíliis ánima dulcorátur.	b
  18063 Provérbia	Prv	20	27	10a	Amícum tuum et amícum patris tui ne dimíseris, et domum fratris tui ne ingrediáris in die afflictiónis tuæ.
  18064 Provérbia	Prv	20	27	10b	Mélior est vicínus juxta quam frater procul.
  18065 Provérbia	Prv	20	27	11	Stude sapiéntiæ, fili mi, et lætífica cor meum, ut possis exprobránti respondére sermónem.	b
  18066 Provérbia	Prv	20	27	12	Astútus videns malum, abscónditus est: párvuli transeúntes sustinuérunt dispéndia.	b
  18067 Provérbia	Prv	20	27	13	Tolle vestiméntum ejus qui spopóndit pro extráneo, et pro aliénis aufer ei pignus.	b
  18068 Provérbia	Prv	20	27	14	Qui benedícit próximo suo voce grandi, de nocte consúrgens maledicénti símilis erit.	b
  18069 Provérbia	Prv	20	27	15	Tecta perstillántia in die frígoris et litigiósa múlier comparántur.	b
  18070 Provérbia	Prv	20	27	16	Qui rétinet eam quasi qui ventum téneat, et óleum déxteræ suæ vocábit.
  18071 Provérbia	Prv	20	27	17	Ferrum ferro exacúitur, et homo exácuit fáciem amíci sui.	b
  18072 Provérbia	Prv	20	27	18	Qui servat ficum cómedet fructus ejus, et qui custos est dómini sui glorificábitur.	b
  18073 Provérbia	Prv	20	27	19	Quómodo in aquis respléndent vultus prospiciéntium, sic corda hóminum manifésta sunt prudéntibus.	b
  18074 Provérbia	Prv	20	27	20	Inférnus et perdítio numquam impléntur: simíliter et óculi hóminum insatiábiles.	b
  18075 Provérbia	Prv	20	27	21	Quómodo probátur in conflatório argéntum et in fornáce aurum, sic probátur homo ore laudántis. Cor iníqui inquírit mala, cor autem rectum inquírit sciéntiam.	b
  18076 Provérbia	Prv	20	27	22	Si contúderis stultum in pila quasi ptísanas feriénte désuper pilo, non auferétur ab eo stultítia ejus.	b
  18077 Provérbia	Prv	20	27	23	Diligénter agnósce vultum pécoris tui, tuósque greges consídera:	b
  18078 Provérbia	Prv	20	27	24	non enim habébis júgiter potestátem, sed coróna tribuétur in generatiónem et generatiónem.
  18079 Provérbia	Prv	20	27	25	Apérta sunt prata, et apparuérunt herbæ viréntes, et collécta sunt fœna de móntibus.
  18080 Provérbia	Prv	20	27	26	Agni ad vestiméntum tuum, et hædi ad agri prétium.
  18081 Provérbia	Prv	20	27	27	Suffíciat tibi lac caprárum in cibos tuos, et in necessária domus tuæ, et ad victum ancíllis tuis.
  18082 Provérbia	Prv	20	28	1	Fugit ímpius némine persequénte; justus autem, quasi leo confídens, absque terróre erit.
  18083 Provérbia	Prv	20	28	2	Propter peccáta terræ multi príncipes ejus; et propter hóminis sapiéntiam, et horum sciéntiam quæ dicúntur, vita ducis lóngior erit.	b
  18084 Provérbia	Prv	20	28	3	Vir pauper calúmnians páuperes símilis est imbri veheménti in quo parátur fames.	b
  18085 Provérbia	Prv	20	28	4	Qui derelínquunt legem laudant ímpium; qui custódiunt, succendúntur contra eum.	b
  18086 Provérbia	Prv	20	28	5	Viri mali non cógitant judícium; qui autem inquírunt Dóminum animadvértunt ómnia.
  18087 Provérbia	Prv	20	28	6	Mélior est pauper ámbulans in simplicitáte sua quam dives in pravis itinéribus.
  18088 Provérbia	Prv	20	28	7	Qui custódit legem fílius sápiens est; qui autem comessatóres pascit confúndit patrem suum.
  18089 Provérbia	Prv	20	28	8	Qui coacérvat divítias usúris et fœ́nore, liberáli in páuperes cóngregat eas.
  18090 Provérbia	Prv	20	28	9	Qui declínat aures suas ne áudiat legem, orátio ejus erit execrábilis.
  18091 Provérbia	Prv	20	28	10	Qui décipit justos in via mala, in intéritu suo córruet, et símplices possidébunt bona ejus.
  18092 Provérbia	Prv	20	28	11	Sápiens sibi vidétur vir dives; pauper autem prudens scrutábitur eum.
  18093 Provérbia	Prv	20	28	12	In exsultatióne justórum multa glória est; regnántibus ímpiis, ruínæ hóminum.	b
  18094 Provérbia	Prv	20	28	13	Qui abscóndit scélera sua non dirigétur; qui autem conféssus fúerit et relíquerit ea, misericórdiam consequétur.	b
  18095 Provérbia	Prv	20	28	14	Beátus homo qui semper est pávidus; qui vero mentis est duræ córruet in malum.
  18096 Provérbia	Prv	20	28	15	Leo rúgiens et ursus esúriens, princeps ímpius super pópulum páuperem.	b
  18097 Provérbia	Prv	20	28	16	Dux índigens prudéntia multos ópprimet per calúmniam; qui autem odit avarítiam, longi fient dies ejus.
  18098 Provérbia	Prv	20	28	17	Hóminem qui calumniátur ánimæ sánguinem, si usque ad lacum fúgerit, nemo sústinet.	b
  18099 Provérbia	Prv	20	28	18	Qui ámbulat simplíciter salvus erit; qui pervérsis gráditur viis cóncidet semel.	b
  18100 Provérbia	Prv	20	28	19	Qui operátur terram suam satiábitur pánibus; qui autem sectátur ótium replébitur egestáte.	b
  18101 Provérbia	Prv	20	28	20	Vir fidélis multum laudábitur; qui autem festínat ditári non erit ínnocens.
  18102 Provérbia	Prv	20	28	21	Qui cognóscit in judício fáciem non bene facit; iste et pro buccélla panis déserit veritátem.
  18103 Provérbia	Prv	20	28	22	Vir qui festínat ditári, et áliis ínvidet, ignórat quod egéstas supervéniet ei.
  18104 Provérbia	Prv	20	28	23	Qui córripit hóminem grátiam póstea invéniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandiménta décipit.	b
  18105 Provérbia	Prv	20	28	24	Qui súbtrahit áliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccátum, párticeps homicídæ est.	b
  18106 Provérbia	Prv	20	28	25	Qui se jactat et dilátat, júrgia cóncitat; qui vero sperat in Dómino sanábitur.	b
  18107 Provérbia	Prv	20	28	26	Qui confídit in corde suo stultus est; qui autem gráditur sapiénter, ipse salvábitur.
  18108 Provérbia	Prv	20	28	27	Qui dat páuperi non indigébit; qui déspicit deprecántem sustinébit penúriam.	b
  18109 Provérbia	Prv	20	28	28	Cum surréxerint ímpii, abscondéntur hómines; cum illi períerint, multiplicabúntur justi.	b
  18110 Provérbia	Prv	20	29	1	Viro qui corripiéntem dura cervíce contémnit, repentínus ei supervéniet intéritus, et eum sánitas non sequétur.
  18111 Provérbia	Prv	20	29	2	In multiplicatióne justórum lætábitur vulgus; cum ímpii súmpserint principátum, gemet pópulus.	b
  18112 Provérbia	Prv	20	29	3	Vir qui amat sapiéntiam lætíficat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substántiam.	b
  18113 Provérbia	Prv	20	29	4	Rex justus érigit terram; vir avárus déstruet eam.	b
  18114 Provérbia	Prv	20	29	5	Homo qui blandis fictísque sermónibus lóquitur amíco suo rete expándit gréssibus ejus.	b
  18115 Provérbia	Prv	20	29	6	Peccántem virum iníquum invólvet láqueus, et justus laudábit atque gaudébit.	b
  18116 Provérbia	Prv	20	29	7	Novit justus causam páuperum; ímpius ignórat sciéntiam.
  18117 Provérbia	Prv	20	29	8	Hómines pestiléntes díssipant civitátem; sapiéntes vero avértunt furórem.	b
  18118 Provérbia	Prv	20	29	9	Vir sápiens si cum stulto conténderit, sive irascátur, sive rídeat, non invéniet réquiem.	b
  18119 Provérbia	Prv	20	29	10	Viri sánguinum odérunt símplicem; justi autem quǽrunt ánimam ejus.	b
  18120 Provérbia	Prv	20	29	11	Totum spíritum suum profert stultus; sápiens differt, et resérvat in pósterum.	b
  18121 Provérbia	Prv	20	29	12	Princeps qui libénter audit verba mendácii, omnes minístros habet ímpios.	b
  18122 Provérbia	Prv	20	29	13	Pauper et créditor obviavérunt sibi: utriúsque illuminátor est Dóminus.
  18123 Provérbia	Prv	20	29	14	Rex qui júdicat in veritáte páuperes, thronus ejus in ætérnum firmábitur.
  18124 Provérbia	Prv	20	29	15	Virga atque corréptio tríbuit sapiéntiam; puer autem qui dimíttitur voluntáti suæ confúndit matrem suam.	b
  18125 Provérbia	Prv	20	29	16	In multiplicatióne impiórum multiplicabúntur scélera, et justi ruínas eórum vidébunt.	b
  18126 Provérbia	Prv	20	29	17	Érudi fílium tuum, et refrigerábit te, et dabit delícias ánimæ tuæ.	b
  18127 Provérbia	Prv	20	29	18	Cum prophetía defécerit, dissipábitur pópulus; qui vero custódit legem beátus est.	b
  18128 Provérbia	Prv	20	29	19	Servus verbis non potest erudíri, quia quod dicis intélligit, et respondére contémnit.	b
  18129 Provérbia	Prv	20	29	20	Vidísti hóminem velócem ad loquéndum? stultítia magis speránda est quam illíus corréptio.	b
  18130 Provérbia	Prv	20	29	21	Qui delicáte a puerítia nutrit servum suum póstea séntiet eum contumácem.	b
  18131 Provérbia	Prv	20	29	22	Vir iracúndus próvocat rixas, et qui ad indignándum fácilis est erit ad peccándum proclívior.	b
  18132 Provérbia	Prv	20	29	23	Supérbum séquitur humílitas, et húmilem spíritu suscípiet glória.	b
  18133 Provérbia	Prv	20	29	24	Qui cum fure partícipat odit ánimam suam; adjurántem audit, et non índicat.	b
  18134 Provérbia	Prv	20	29	25	Qui timet hóminem cito córruet; qui sperat in Dómino sublevábitur.	b
  18135 Provérbia	Prv	20	29	26	Multi requírunt fáciem príncipis, et judícium a Dómino egréditur singulórum.
  18136 Provérbia	Prv	20	29	27	Abominántur justi virum ímpium, et abominántur ímpii eos qui in recta sunt via. Verbum custódiens fílius extra perditiónem erit.	b
  18137 Provérbia	Prv	20	30	1	Verba Congregántis, fílii Voméntis. Vísio quam locútus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum moránte confortátus, ait:
  18138 Provérbia	Prv	20	30	2	Stultíssimus sum virórum, et sapiéntia hóminum non est mecum.	b
  18139 Provérbia	Prv	20	30	3	Non dídici sapiéntiam, et non novi sciéntiam sanctórum.
  18140 Provérbia	Prv	20	30	4	Quis ascéndit in cælum, atque descéndit? quis contínuit spíritum in mánibus suis? quis colligávit aquas quasi in vestiménto? quis suscitávit omnes términos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen fílii ejus, si nosti?
  18141 Provérbia	Prv	20	30	5	Omnis sermo Dei ignítus: clýpeus est sperántibus in se.	b
  18142 Provérbia	Prv	20	30	6	Ne addas quidquam verbis illíus, et arguáris, inveniarísque mendax.
  18143 Provérbia	Prv	20	30	7	Duo rogávi te: ne déneges mihi ántequam móriar:	b
  18144 Provérbia	Prv	20	30	8	vanitátem et verba mendácia longe fac a me; mendicitátem et divítias ne déderis mihi: tríbue tantum víctui meo necessária,
  18145 Provérbia	Prv	20	30	9	ne forte satiátus illíciar ad negándum, et dicam: Quis est Dóminus? aut egestáte compúlsus, furer, et perjúrem nomen Dei mei.
  18146 Provérbia	Prv	20	30	10	Ne accúses servum ad dóminum suum, ne forte maledícat tibi, et córruas.	b
  18147 Provérbia	Prv	20	30	11	Generátio quæ patri suo maledícit, et quæ matri suæ non benedícit;	b
  18148 Provérbia	Prv	20	30	12	generátio quæ sibi munda vidétur, et tamen non est lota a sórdibus suis;
  18149 Provérbia	Prv	20	30	13	generátio cujus excélsi sunt óculi, et pálpebræ ejus in alta surréctæ;
  18150 Provérbia	Prv	20	30	14	generátio quæ pro déntibus gládios habet, et commándit moláribus suis, ut cómedat ínopes de terra, et páuperes ex homínibus.
  18151 Provérbia	Prv	20	30	15	Sanguisúgæ duæ sunt fíliæ, dicéntes: Affer, affer. Tria sunt insaturabília, et quartum quod numquam dicit: Súfficit.	b
  18152 Provérbia	Prv	20	30	16	Inférnus, et os vulvæ, et terra quæ non satiátur aqua: ignis vero numquam dicit: Súfficit.
  18153 Provérbia	Prv	20	30	17	Óculum qui subsánnat patrem, et qui déspicit partum matris suæ, effódiant eum corvi de torréntibus, et cómedant eum fílii áquilæ!	b
  18154 Provérbia	Prv	20	30	18	Tria sunt difficília mihi, et quartum pénitus ignóro:	b
  18155 Provérbia	Prv	20	30	19	viam áquilæ in cælo, viam cólubri super petram, viam navis in médio mari, et viam viri in adolescéntia.
  18156 Provérbia	Prv	20	30	20	Talis est et via mulíeris adúlteræ, quæ comédit, et tergens os suum dicit: Non sum operáta malum.
  18157 Provérbia	Prv	20	30	21	Per tria movétur terra, et quartum non potest sustinére:	b
  18158 Provérbia	Prv	20	30	22	per servum, cum regnáverit; per stultum, cum saturátus fúerit cibo;
  18159 Provérbia	Prv	20	30	23	per odiósam mulíerem, cum in matrimónio fúerit assúmpta; et per ancíllam, cum fúerit hæres dóminæ suæ.
  18160 Provérbia	Prv	20	30	24	Quátuor sunt mínima terræ, et ipsa sunt sapientióra sapiéntibus:	b
  18161 Provérbia	Prv	20	30	25	formícæ, pópulus infírmus, qui prǽparat in messe cibum sibi;
  18162 Provérbia	Prv	20	30	26	lepúsculus, plebs inválida, qui cóllocat in petra cubíle suum;
  18163 Provérbia	Prv	20	30	27	regem locústa non habet, et egréditur univérsa per turmas suas;
  18164 Provérbia	Prv	20	30	28	stéllio mánibus nítitur, et morátur in ǽdibus regis.
  18165 Provérbia	Prv	20	30	29	Tria sunt quæ bene gradiúntur, et quartum quod incédit felíciter:	b
  18166 Provérbia	Prv	20	30	30	leo, fortíssimus bestiárum, ad nullíus pavébit occúrsum;
  18167 Provérbia	Prv	20	30	31	gallus succínctus lumbos; et áries; nec est rex, qui resístat ei.
  18168 Provérbia	Prv	20	30	32	Est qui stultus appáruit postquam elevátus est in sublíme; si enim intellexísset, ori suo imposuísset manum.	b
  18169 Provérbia	Prv	20	30	33	Qui autem fórtiter premit úbera ad eliciéndum lac éxprimit butýrum; et qui veheménter emúngit élicit sánguinem; et qui próvocat iras prodúcit discórdias.
  18170 Provérbia	Prv	20	31	1	Verba Lamuélis regis. Vísio qua erudívit eum mater sua.
  18171 Provérbia	Prv	20	31	2	Quid, dilécte mi? quid, dilécte úteri mei? quid, dilécte votórum meórum?	b
  18172 Provérbia	Prv	20	31	3	Ne déderis muliéribus substántiam tuam, et divítias tuas ad deléndos reges.
  18173 Provérbia	Prv	20	31	4	Noli régibus, o Lámuel, noli régibus dare vinum, quia nullum secrétum est ubi regnat ebríetas;
  18174 Provérbia	Prv	20	31	5	et ne forte bibant, et obliviscántur judiciórum, et mutent causam filiórum páuperis.
  18175 Provérbia	Prv	20	31	6	Date síceram mœréntibus, et vinum his qui amáro sunt ánimo.
  18176 Provérbia	Prv	20	31	7	Bibant, et obliviscántur egestátis suæ, et dolóris sui non recordéntur ámplius.
  18177 Provérbia	Prv	20	31	8	Áperi os tuum muto, et causis ómnium filiórum qui pertránseunt.
  18178 Provérbia	Prv	20	31	9	Áperi os tuum, decérne quod justum est, et júdica ínopem et páuperem.
  18179 Provérbia	Prv	20	31	10	Mulíerem fortem quis invéniet? procul et de últimis fínibus prétium ejus.	b
  18180 Provérbia	Prv	20	31	11	Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit.
  18181 Provérbia	Prv	20	31	12	Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ.
  18182 Provérbia	Prv	20	31	13	Quæsívit lanam et linum, et operáta est consília mánuum suárum.
  18183 Provérbia	Prv	20	31	14	Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum.
  18184 Provérbia	Prv	20	31	15	Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis.
  18185 Provérbia	Prv	20	31	16	Considerávit agrum, et emit eum; de fructu mánuum suárum plantávit víneam.
  18186 Provérbia	Prv	20	31	17	Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum.
  18187 Provérbia	Prv	20	31	18	Gustávit, et vidit quia bona est negotiátio ejus; non extinguétur in nocte lucérna ejus.
  18188 Provérbia	Prv	20	31	19	Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum.
  18189 Provérbia	Prv	20	31	20	Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem.
  18190 Provérbia	Prv	20	31	21	Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis; omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus.
  18191 Provérbia	Prv	20	31	22	Stragulátam vestem fecit sibi; byssus et púrpura induméntum ejus.
  18192 Provérbia	Prv	20	31	23	Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ.
  18193 Provérbia	Prv	20	31	24	Síndonem fecit, et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo.
  18194 Provérbia	Prv	20	31	25	Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo.
  18195 Provérbia	Prv	20	31	26	Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus.
  18196 Provérbia	Prv	20	31	27	Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit.
  18197 Provérbia	Prv	20	31	28	Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt; vir ejus, et laudávit eam.
  18198 Provérbia	Prv	20	31	29	Multæ fíliæ congregavérunt divítias; tu supergréssa es univérsas.
  18199 Provérbia	Prv	20	31	30	Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur.
  18200 Provérbia	Prv	20	31	31	Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera ejus.
  18201 #	Ecclesiástes	Eccl	Ecclesiástes
  18202 Ecclesiástes	Eccl	21	1	1	Verba Ecclesiástæ, fílii David, regis Jerúsalem.
  18203 Ecclesiástes	Eccl	21	1	2	Vánitas vanitátum, dixit Ecclesiástes; vánitas vanitátum, et ómnia vánitas.	b
  18204 Ecclesiástes	Eccl	21	1	3	Quid habet ámplius homo de univérso labóre suo quo labórat sub sole?
  18205 Ecclesiástes	Eccl	21	1	4	Generátio prǽterit, et generátio advénit; terra autem in ætérnum stat.
  18206 Ecclesiástes	Eccl	21	1	5	Óritur sol et óccidit, et ad locum suum revértitur; ibíque renáscens,
  18207 Ecclesiástes	Eccl	21	1	6	gyrat per merídiem, et fléctitur ad aquilónem. Lustrans univérsa in circúitu pergit spíritus, et in círculos suos revértitur.
  18208 Ecclesiástes	Eccl	21	1	7	Ómnia flúmina intrant in mare, et mare non redúndat; ad locum unde éxeunt flúmina revertúntur ut íterum fluant.
  18209 Ecclesiástes	Eccl	21	1	8	Cunctæ res diffíciles; non potest eas homo explicáre sermóne. Non saturátur óculus visu, nec auris audítu implétur.
  18210 Ecclesiástes	Eccl	21	1	9	Quid est quod fuit? Ipsum quod futúrum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciéndum est.
  18211 Ecclesiástes	Eccl	21	1	10	Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dícere: Ecce hoc recens est: jam enim præcéssit in sǽculis quæ fuérunt ante nos.
  18212 Ecclesiástes	Eccl	21	1	11	Non est priórum memória; sed nec eórum quidem quæ póstea futúra sunt erit recordátio apud eos qui futúri sunt in novíssimo.
  18213 Ecclesiástes	Eccl	21	1	12	Ego Ecclesiástes fui rex Ísraël in Jerúsalem;	b
  18214 Ecclesiástes	Eccl	21	1	13	et propósui in ánimo meo quǽrere et investigáre sapiénter de ómnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupatiónem péssimam dedit Deus fíliis hóminum, ut occuparéntur in ea.
  18215 Ecclesiástes	Eccl	21	1	14	Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce univérsa vánitas et afflíctio spíritus.
  18216 Ecclesiástes	Eccl	21	1	15	Pervérsi diffícile corrigúntur, et stultórum infinítus est númerus.
  18217 Ecclesiástes	Eccl	21	1	16	Locútus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus efféctus sum, et præcéssi omnes sapiéntia qui fuérunt ante me in Jerúsalem; et mens mea contempláta est multa sapiénter, et dídici.	b
  18218 Ecclesiástes	Eccl	21	1	17	Dedíque cor meum ut scirem prudéntiam atque doctrínam, errorésque et stultítiam; et agnóvi quod in his quoque esset labor et afflíctio spíritus:
  18219 Ecclesiástes	Eccl	21	1	18	eo quod in multa sapiéntia multa sit indignátio; et qui addit sciéntiam, addit et labórem.
  18220 Ecclesiástes	Eccl	21	2	1	Dixi ego in corde meo: Vadam, et áffluam delíciis, et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vánitas.
  18221 Ecclesiástes	Eccl	21	2	2	Risum reputávi errórem, et gáudio dixi: Quid frustra decíperis?
  18222 Ecclesiástes	Eccl	21	2	3	Cogitávi in corde meo abstráhere a vino carnem meam, ut ánimam meam transférrem ad sapiéntiam, devitarémque stultítiam, donec vidérem quid esset útile fíliis hóminum, quo facto opus est sub sole número diérum vitæ suæ.
  18223 Ecclesiástes	Eccl	21	2	4	Magnificávi ópera mea, ædificávi mihi domos, et plantávi víneas;
  18224 Ecclesiástes	Eccl	21	2	5	feci hortos et pomária, et consévi ea cuncti géneris arbóribus;
  18225 Ecclesiástes	Eccl	21	2	6	et exstrúxi mihi piscínas aquárum, ut irrigárem silvam lignórum germinántium.
  18226 Ecclesiástes	Eccl	21	2	7	Possédi servos et ancíllas, multámque famíliam hábui: arménta quoque, et magnos óvium greges, ultra omnes qui fuérunt ante me in Jerúsalem;
  18227 Ecclesiástes	Eccl	21	2	8	coacervávi mihi argéntum et aurum, et substántias regum ac provinciárum; feci mihi cantóres et cantatríces, et delícias filiórum hóminum, scyphos, et úrceos in ministério ad vina fundénda;
  18228 Ecclesiástes	Eccl	21	2	9	et supergréssus sum ópibus omnes qui ante me fuérunt in Jerúsalem: sapiéntia quoque perseverávit mecum.
  18229 Ecclesiástes	Eccl	21	2	10	Et ómnia quæ desideravérunt óculi mei non negávi eis, nec prohíbui cor meum quin omni voluptáte fruerétur, et oblectáret se in his quæ præparáveram; et hanc ratus sum partem meam si úterer labóre meo.
  18230 Ecclesiástes	Eccl	21	2	11	Cumque me convertíssem ad univérsa ópera quæ fécerant manus meæ, et ad labóres in quibus frustra sudáveram, vidi in ómnibus vanitátem et afflictiónem ánimi, et nihil permanére sub sole.
  18231 Ecclesiástes	Eccl	21	2	12	Transívi ad contemplándam sapiéntiam, errorésque, et stultítiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factórem suum?)	b
  18232 Ecclesiástes	Eccl	21	2	13	Et vidi quod tantum præcéderet sapiéntia stultítiam, quantum differt lux a ténebris.
  18233 Ecclesiástes	Eccl	21	2	14	Sapiéntis óculi in cápite ejus; stultus in ténebris ámbulat: et dídici quod unus utriúsque esset intéritus.
  18234 Ecclesiástes	Eccl	21	2	15	Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occásus erit, quid mihi prodest quod majórem sapiéntiæ dedi óperam? Locutúsque cum mente mea, animadvérti quod hoc quoque esset vánitas.
  18235 Ecclesiástes	Eccl	21	2	16	Non enim erit memória sapiéntis simíliter ut stulti in perpétuum, et futúra témpora oblivióne cuncta páriter opérient: móritur doctus simíliter ut indóctus.
  18236 Ecclesiástes	Eccl	21	2	17	Et idcírco tǽduit me vitæ meæ, vidéntem mala univérsa esse sub sole, et cuncta vanitátem et afflictiónem spíritus.	b
  18237 Ecclesiástes	Eccl	21	2	18	Rursus detestátus sum omnem indústriam meam, qua sub sole studiosíssime laborávi, habitúrus hærédem post me,
  18238 Ecclesiástes	Eccl	21	2	19	quem ignóro utrum sápiens an stultus futúrus sit, et dominábitur in labóribus meis, quibus desudávi et sollícitus fui: et est quidquam tam vanum?
  18239 Ecclesiástes	Eccl	21	2	20	Unde cessávi, renuntiavítque cor meum ultra laboráre sub sole.
  18240 Ecclesiástes	Eccl	21	2	21	Nam cum álius labóret in sapiéntia, et doctrína, et sollicitúdine, hómini otióso quæsíta dimíttit; et hoc ergo vánitas et magnum malum.
  18241 Ecclesiástes	Eccl	21	2	22	Quid enim próderit hómini de univérso labóre suo, et afflictióne spíritus, qua sub sole cruciátus est?	b
  18242 Ecclesiástes	Eccl	21	2	23	Cuncti dies ejus dolóribus et ærúmnis pleni sunt, nec per noctem mente requiéscit. Et hoc nonne vánitas est?
  18243 Ecclesiástes	Eccl	21	2	24	Nonne mélius est comédere et bíbere, et osténdere ánimæ suæ bona de labóribus suis? et hoc de manu Dei est.
  18244 Ecclesiástes	Eccl	21	2	25	Quis ita devorábit et delíciis áffluet ut ego?
  18245 Ecclesiástes	Eccl	21	2	26	Hómini bono in conspéctu suo dedit Deus sapiéntiam, et sciéntiam, et lætítiam; peccatóri autem dedit afflictiónem et curam supérfluam, ut addat, et cóngreget, et tradat ei qui plácuit Deo; sed et hoc vánitas est, et cassa sollicitúdo mentis.
  18246 Ecclesiástes	Eccl	21	3	1	Ómnia tempus habent, et suis spátiis tránseunt univérsa sub cælo.
  18247 Ecclesiástes	Eccl	21	3	2	Tempus nascéndi, et tempus moriéndi; tempus plantándi, et tempus evelléndi quod plantátum est.
  18248 Ecclesiástes	Eccl	21	3	3	Tempus occidéndi, et tempus sanándi; tempus destruéndi, et tempus ædificándi.
  18249 Ecclesiástes	Eccl	21	3	4	Tempus flendi, et tempus ridéndi; tempus plangéndi, et tempus saltándi.
  18250 Ecclesiástes	Eccl	21	3	5	Tempus spargéndi lápides, et tempus colligéndi, tempus amplexándi, et tempus longe fíeri ab ampléxibus.
  18251 Ecclesiástes	Eccl	21	3	6	Tempus acquiréndi, et tempus perdéndi; tempus custodiéndi, et tempus abjiciéndi.
  18252 Ecclesiástes	Eccl	21	3	7	Tempus scindéndi, et tempus consuéndi; tempus tacéndi, et tempus loquéndi.
  18253 Ecclesiástes	Eccl	21	3	8	Tempus dilectiónis, et tempus ódii; tempus belli, et tempus pacis.
  18254 Ecclesiástes	Eccl	21	3	9	Quid habet ámplius homo de labóre suo?
  18255 Ecclesiástes	Eccl	21	3	10	Vidi afflictiónem quam dedit Deus fíliis hóminum, ut distendántur in ea.
  18256 Ecclesiástes	Eccl	21	3	11	Cuncta fecit bona in témpore suo, et mundum trádidit disputatióni eórum, ut non invéniat homo opus quod operátus est Deus ab inítio usque ad finem.
  18257 Ecclesiástes	Eccl	21	3	12	Et cognóvi quod non esset mélius nisi lætári, et fácere bene in vita sua;
  18258 Ecclesiástes	Eccl	21	3	13	omnis enim homo qui comédit et bibit, et videt bonum de labóre suo, hoc donum Dei est.
  18259 Ecclesiástes	Eccl	21	3	14	Dídici quod ómnia ópera quæ fecit Deus persevérent in perpétuum; non póssumus eis quidquam áddere, nec auférre, quæ fecit Deus ut timeátur.
  18260 Ecclesiástes	Eccl	21	3	15	Quod factum est, ipsum pérmanet; quæ futúra sunt jam fuérunt, et Deus instáurat quod ábiit.
  18261 Ecclesiástes	Eccl	21	3	16	Vidi sub sole in loco judícii impietátem, et in loco justítiæ iniquitátem:	b
  18262 Ecclesiástes	Eccl	21	3	17	et dixi in corde meo: Justum et ímpium judicábit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
  18263 Ecclesiástes	Eccl	21	3	18	Dixi in corde meo de fíliis hóminum, ut probáret eos Deus, et osténderet símiles esse béstiis.
  18264 Ecclesiástes	Eccl	21	3	19	Idcírco unus intéritus est hóminis et jumentórum, et æqua utriúsque condítio. Sicut móritur homo, sic et illa moriúntur. Simíliter spirant ómnia, et nihil habet homo juménto ámplius: cuncta súbjacent vanitáti,	b
  18265 Ecclesiástes	Eccl	21	3	20	et ómnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram páriter revertúntur.
  18266 Ecclesiástes	Eccl	21	3	21	Quis novit si spíritus filiórum Adam ascéndat sursum, et si spíritus jumentórum descéndat deórsum?
  18267 Ecclesiástes	Eccl	21	3	22	Et deprehéndi nihil esse mélius quam lætári hóminem in ópere suo, et hanc esse partem illíus. Quis enim eum addúcet ut post se futúra cognóscat?
  18268 Ecclesiástes	Eccl	21	4	1	Verti me ad ália, et vidi calúmnias quæ sub sole gerúntur, et lácrimas innocéntium, et néminem consolatórem, nec posse resístere eórum violéntiæ, cunctórum auxílio destitútos,
  18269 Ecclesiástes	Eccl	21	4	2	et laudávi magis mórtuos quam vivéntes;
  18270 Ecclesiástes	Eccl	21	4	3	et feliciórem utróque judicávi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.
  18271 Ecclesiástes	Eccl	21	4	4	Rursum contemplátus sum omnes labóres hóminum, et indústrias animadvérti patére invídiæ próximi; et in hoc ergo vánitas et cura supérflua est.	b
  18272 Ecclesiástes	Eccl	21	4	5	Stultus cómplicat manus suas, et comédit carnes suas, dicens:
  18273 Ecclesiástes	Eccl	21	4	6	Mélior est pugíllus cum réquie, quam plena útraque manus cum labóre et afflictióne ánimi.
  18274 Ecclesiástes	Eccl	21	4	7	Consíderans, réperi et áliam vanitátem sub sole.	b
  18275 Ecclesiástes	Eccl	21	4	8	Unus est, et secúndum non habet, non fílium, non fratrem, et tamen laboráre non cessat, nec satiántur óculi ejus divítiis; nec recógitat, dicens: Cui labóro, et fraudo ánimam meam bonis? In hoc quoque vánitas est et afflíctio péssima.
  18276 Ecclesiástes	Eccl	21	4	9	Mélius est ergo duos esse simul quam unum; habent enim emoluméntum societátis suæ.	b
  18277 Ecclesiástes	Eccl	21	4	10	Si unus cecíderit, ab áltero fulciétur. Væ soli, quia cum cecíderit, non habet sublevántem se.
  18278 Ecclesiástes	Eccl	21	4	11	Et si dormíerint duo, fovebúntur mútuo; unus quómodo calefíet?
  18279 Ecclesiástes	Eccl	21	4	12	Et si quíspiam prævalúerit contra unum, duo resístunt ei; funículus triplex diffícile rúmpitur.
  18280 Ecclesiástes	Eccl	21	4	13	Mélior est puer pauper et sápiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidére in pósterum.	b
  18281 Ecclesiástes	Eccl	21	4	14	Quod de cárcere catenísque intérdum quis egrediátur ad regnum; et álius, natus in regno, inópia consumátur.
  18282 Ecclesiástes	Eccl	21	4	15	Vidi cunctos vivéntes qui ámbulant sub sole cum adolescénte secúndo, qui consúrget pro eo.
  18283 Ecclesiástes	Eccl	21	4	16	Infinítus númerus est pópuli ómnium qui fuérunt ante eum, et qui póstea futúri sunt non lætabúntur in eo; sed et hoc vánitas et afflíctio spíritus.
  18284 Ecclesiástes	Eccl	21	4	17	Custódi pedem tuum ingrédiens domum Dei, et appropínqua ut áudias. Multo enim mélior est obediéntia quam stultórum víctimæ, qui nésciunt quid fáciunt mali.	b
  18285 Ecclesiástes	Eccl	21	5	1	Ne témere quid loquáris, neque cor tuum sit velox ad proferéndum sermónem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram; idcírco sint pauci sermónes tui.
  18286 Ecclesiástes	Eccl	21	5	2	Multas curas sequúntur sómnia, et in multis sermónibus inveniétur stultítia.
  18287 Ecclesiástes	Eccl	21	5	3	Si quid vovísti Deo, ne moréris réddere: dísplicet enim ei infidélis et stulta promíssio, sed quodcúmque vóveris redde:
  18288 Ecclesiástes	Eccl	21	5	4	multóque mélius est non vovére, quam post votum promíssa non réddere.
  18289 Ecclesiástes	Eccl	21	5	5	Ne déderis os tuum ut peccáre fácias carnem tuam, neque dicas coram ángelo: Non est providéntia: ne forte irátus Deus contra sermónes tuos díssipet cuncta ópera mánuum tuárum.
  18290 Ecclesiástes	Eccl	21	5	6	Ubi multa sunt sómnia, plúrimæ sunt vanitátes, et sermónes innúmeri; tu vero Deum time.
  18291 Ecclesiástes	Eccl	21	5	7	Si víderis calúmnias egenórum, et violénta judícia, et subvérti justítiam in província, non miréris super hoc negótio: quia excélso excélsior est álius, et super hos quoque eminentióres sunt álii;	b
  18292 Ecclesiástes	Eccl	21	5	8	et ínsuper univérsæ terræ rex ímperat serviénti.
  18293 Ecclesiástes	Eccl	21	5	9	Avárus non implébitur pecúnia, et qui amat divítias fructum non cápiet ex eis; et hoc ergo vánitas.
  18294 Ecclesiástes	Eccl	21	5	10	Ubi multæ sunt opes, multi et qui cómedunt eas. Et quid prodest possessóri, nisi quod cernit divítias óculis suis?
  18295 Ecclesiástes	Eccl	21	5	11	Dulcis est somnus operánti, sive parum sive multum cómedat; satúritas autem dívitis non sinit eum dormíre.
  18296 Ecclesiástes	Eccl	21	5	12	Est et ália infírmitas péssima quam vidi sub sole: divítiæ conservátæ in malum dómini sui.	b
  18297 Ecclesiástes	Eccl	21	5	13	Péreunt enim in afflictióne péssima: generávit fílium qui in summa egestáte erit.
  18298 Ecclesiástes	Eccl	21	5	14	Sicut egréssus est nudus de útero matris suæ, sic revertétur, et nihil áuferet secum de labóre suo.
  18299 Ecclesiástes	Eccl	21	5	15	Miserábilis prorsus infírmitas: quómodo venit, sic revertétur. Quid ergo prodest ei quod laborávit in ventum?
  18300 Ecclesiástes	Eccl	21	5	16	cunctis diébus vitæ suæ comédit in ténebris, et in curis multis, et in ærúmna atque tristítia.
  18301 Ecclesiástes	Eccl	21	5	17	Hoc ítaque visum est mihi bonum, ut cómedat quis et bibat, et fruátur lætítia ex labóre suo quo laborávit ipse sub sole, número diérum vitæ suæ quos dedit ei Deus; et hæc est pars illíus.
  18302 Ecclesiástes	Eccl	21	5	18	Et omni hómini cui dedit Deus divítias atque substántiam, potestatémque ei tríbuit ut cómedat ex eis, et fruátur parte sua, et lætétur de labóre suo: hoc est donum Dei.
  18303 Ecclesiástes	Eccl	21	5	19	Non enim satis recordábitur diérum vitæ suæ, eo quod Deus óccupet delíciis cor ejus.
  18304 Ecclesiástes	Eccl	21	6	1	Est et áliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud hómines:
  18305 Ecclesiástes	Eccl	21	6	2	vir cui dedit Deus divítias, et substántiam, et honórem, et nihil deest ánimæ suæ ex ómnibus quæ desíderat; nec tríbuit ei potestátem Deus ut cómedat ex eo, sed homo extráneus vorábit illud: hoc vánitas et miséria magna est.
  18306 Ecclesiástes	Eccl	21	6	3	Si genúerit quíspiam centum líberos, et víxerit multos annos, et plures dies ætátis habúerit, et ánima illíus non utátur bonis substántiæ suæ, sepulturáque cáreat: de hoc ergo pronúntio quod mélior illo sit abortívus.
  18307 Ecclesiástes	Eccl	21	6	4	Frustra enim venit, et pergit ad ténebras, et oblivióne delébitur nomen ejus.
  18308 Ecclesiástes	Eccl	21	6	5	Non vidit solem, neque cognóvit distántiam boni et mali.
  18309 Ecclesiástes	Eccl	21	6	6	Étiam si duóbus míllibus annis víxerit, et non fúerit perfrúitus bonis, nonne ad unum locum próperant ómnia?
  18310 Ecclesiástes	Eccl	21	6	7	Omnis labor hóminis in ore ejus; sed ánima ejus non implébitur.	b
  18311 Ecclesiástes	Eccl	21	6	8	Quid habet ámplius sápiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?
  18312 Ecclesiástes	Eccl	21	6	9	Mélius est vidére quod cúpias, quam desideráre quod néscias. Sed et hoc vánitas est, et præsúmptio spíritus.	b
  18313 Ecclesiástes	Eccl	21	6	10	Qui futúrus est, jam vocátum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiórem se in judício conténdere.	b
  18314 Ecclesiástes	Eccl	21	6	11	Verba sunt plúrima, multámque in disputándo habéntia vanitátem.	b
  18315 Ecclesiástes	Eccl	21	7	1	Quid necésse est hómini majóra se quǽrere, cum ignóret quid condúcat sibi in vita sua, número diérum peregrinatiónis suæ, et témpore quod velut umbra prǽterit? aut quis ei póterit indicáre quod post eum futúrum sub sole sit?
  18316 Ecclesiástes	Eccl	21	7	2	Mélius est nomen bonum quam unguénta pretiósa, et dies mortis die nativitátis.	b
  18317 Ecclesiástes	Eccl	21	7	3	Mélius est ire ad domum luctus quam ad domum convívii; in illa enim finis cunctórum admonétur hóminum, et vivens cógitat quid futúrum sit.	b
  18318 Ecclesiástes	Eccl	21	7	4	Mélior est ira risu, quia per tristítiam vultus corrígitur ánimus delinquéntis.
  18319 Ecclesiástes	Eccl	21	7	5	Cor sapiéntium ubi tristítia est, et cor stultórum ubi lætítia.
  18320 Ecclesiástes	Eccl	21	7	6	Mélius est a sapiénte córripi, quam stultórum adulatióne décipi;	b
  18321 Ecclesiástes	Eccl	21	7	7	quia sicut sónitus spinárum ardéntium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vánitas.
  18322 Ecclesiástes	Eccl	21	7	8	Calúmnia contúrbat sapiéntem, et perdet robur cordis illíus.	b
  18323 Ecclesiástes	Eccl	21	7	9	Mélior est finis oratiónis quam princípium. Mélior est pátiens arrogánte.	b
  18324 Ecclesiástes	Eccl	21	7	10	Ne sis velox ad irascéndum, quia ira in sinu stulti requiéscit.
  18325 Ecclesiástes	Eccl	21	7	11	Ne dicas: Quid putas causæ est quod prióra témpora melióra fuére quam nunc sunt? stulta enim est hujuscémodi interrogátio.	b
  18326 Ecclesiástes	Eccl	21	7	12	Utílior est sapiéntia cum divítiis, et magis prodest vidéntibus solem.	b
  18327 Ecclesiástes	Eccl	21	7	13	Sicut enim prótegit sapiéntia, sic prótegit pecúnia; hoc autem plus habet erudítio et sapiéntia, quod vitam tríbuunt possessóri suo.
  18328 Ecclesiástes	Eccl	21	7	14	Consídera ópera Dei, quod nemo possit corrígere quem ille despéxerit.	b
  18329 Ecclesiástes	Eccl	21	7	15	In die bona frúere bonis, et malam diem prǽcave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non invéniat homo contra eum justas querimónias.	b
  18330 Ecclesiástes	Eccl	21	7	16	Hæc quoque vidi in diébus vanitátis meæ: justus perit in justítia sua, et ímpius multo vivit témpore in malítia sua.	b
  18331 Ecclesiástes	Eccl	21	7	17	Noli esse justus multum, neque plus sápias quam necésse est, ne obstupéscas.
  18332 Ecclesiástes	Eccl	21	7	18	Ne ímpie agas multum, et noli esse stultus, ne moriáris in témpore non tuo.
  18333 Ecclesiástes	Eccl	21	7	19	Bonum est te sustentáre justum: sed et ab illo ne súbtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil négligit.
  18334 Ecclesiástes	Eccl	21	7	20	Sapiéntia confortávit sapiéntem super decem príncipes civitátis;	b
  18335 Ecclesiástes	Eccl	21	7	21	non est enim homo justus in terra qui fáciat bonum et non peccet.
  18336 Ecclesiástes	Eccl	21	7	22	Sed et cunctis sermónibus qui dicúntur ne accómodes cor tuum, ne forte áudias servum tuum maledicéntem tibi;	b
  18337 Ecclesiástes	Eccl	21	7	23	scit enim consciéntia tua quia et tu crebro maledixísti áliis.
  18338 Ecclesiástes	Eccl	21	7	24	Cuncta tentávi in sapiéntia. Dixi: Sápiens effíciar: et ipsa lóngius recéssit a me,	b
  18339 Ecclesiástes	Eccl	21	7	25	multo magis quam erat. Et alta profúnditas, quis invéniet eam?
  18340 Ecclesiástes	Eccl	21	7	26	Lustrávi univérsa ánimo meo, ut scirem et considerárem, et quǽrerem sapiéntiam, et ratiónem, et ut cognóscerem impietátem stulti, et errórem imprudéntium:	b
  18341 Ecclesiástes	Eccl	21	7	27	et invéni amariórem morte mulíerem, quæ láqueus venatórum est, et sagéna cor ejus; víncula sunt manus illíus. Qui placet Deo effúgiet illam; qui autem peccátor est capiétur ab illa.
  18342 Ecclesiástes	Eccl	21	7	28	Ecce hoc invéni, dixit Ecclesiástes, unum et álterum ut invenírem ratiónem,
  18343 Ecclesiástes	Eccl	21	7	29	quam adhuc quærit ánima mea, et non invéni. Virum de mille unum réperi; mulíerem ex ómnibus non invéni.
  18344 Ecclesiástes	Eccl	21	7	30	Solúmmodo hoc invéni, quod fécerit Deus hóminem rectum, et ipse se infinítis miscúerit quæstiónibus.	b
  18345 Ecclesiástes	Eccl	21	7	31	Quis talis ut sápiens est? et quis cognóvit solutiónem verbi?	b
  18346 Ecclesiástes	Eccl	21	8	1	Sapiéntia hóminis lucet in vultu ejus, et potentíssimus fáciem illíus commutábit.
  18347 Ecclesiástes	Eccl	21	8	2	Ego os regis obsérvo, et præcépta juraménti Dei.	b
  18348 Ecclesiástes	Eccl	21	8	3	Ne festínes recédere a fácie ejus, neque permáneas in ópere malo: quia omne quod volúerit fáciet.
  18349 Ecclesiástes	Eccl	21	8	4	Et sermo illíus potestáte plenus est, nec dícere ei quisquam potest: Quare ita facis?
  18350 Ecclesiástes	Eccl	21	8	5	Qui custódit præcéptum non experiétur quidquam mali. Tempus et responsiónem cor sapiéntis intélligit.
  18351 Ecclesiástes	Eccl	21	8	6	Omni negótio tempus est, et opportúnitas: et multa hóminis afflíctio,
  18352 Ecclesiástes	Eccl	21	8	7	quia ignórat prætérita, et futúra nullo scire potest núntio.
  18353 Ecclesiástes	Eccl	21	8	8	Non est in hóminis potestáte prohibére spíritum, nec habet potestátem in die mortis: nec sínitur quiéscere ingruénte bello, neque salvábit impíetas ímpium.	b
  18354 Ecclesiástes	Eccl	21	8	9	Ómnia hæc considerávi, et dedi cor meum in cunctis opéribus quæ fiunt sub sole. Intérdum dominátur homo hómini in malum suum.	b
  18355 Ecclesiástes	Eccl	21	8	10	Vidi ímpios sepúltos, qui étiam cum adhuc víverent in loco sancto erant, et laudabántur in civitáte quasi justórum óperum. Sed et hoc vánitas est.
  18356 Ecclesiástes	Eccl	21	8	11	Étenim quia non profértur cito contra malos senténtia, absque timóre ullo fílii hóminum pérpetrant mala.
  18357 Ecclesiástes	Eccl	21	8	12	Áttamen peccátor ex eo quod cénties facit malum, et per patiéntiam sustentátur; ego cognóvi quod erit bonum timéntibus Deum, qui veréntur fáciem ejus.
  18358 Ecclesiástes	Eccl	21	8	13	Non sit bonum ímpio, nec prolongéntur dies ejus, sed quasi umbra tránseant qui non timent fáciem Dómini.
  18359 Ecclesiástes	Eccl	21	8	14	Est et ália vánitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala provéniunt quasi ópera égerint impiórum: et sunt ímpii qui ita secúri sunt quasi justórum facta hábeant. Sed et hoc vaníssimum júdico.	b
  18360 Ecclesiástes	Eccl	21	8	15	Laudávi ígitur lætítiam; quod non esset hómini bonum sub sole, nisi quod coméderet, et bíberet, atque gaudéret, et hoc solum secum auférret de labóre suo, in diébus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.	b
  18361 Ecclesiástes	Eccl	21	8	16	Et appósui cor meum ut scirem sapiéntiam, et intellígerem distentiónem quæ versátur in terra. Est homo qui diébus et nóctibus somnum non capit óculis.	b
  18362 Ecclesiástes	Eccl	21	8	17	Et intelléxi quod ómnium óperum Dei nullam possit homo inveníre ratiónem eórum quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboráverit ad quæréndum, tanto minus invéniat: étiam si díxerit sápiens se nosse, non póterit reperíre.
  18363 Ecclesiástes	Eccl	21	9	1	Ómnia hæc tractávi in corde meo, ut curióse intellígerem. Sunt justi atque sapiéntes, et ópera eórum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amóre an ódio dignus sit.
  18364 Ecclesiástes	Eccl	21	9	2	Sed ómnia in futúrum servántur incérta, eo quod univérsa æque evéniant justo et ímpio, bono et malo, mundo et immúndo, immolánti víctimas et sacrifícia contemnénti. Sicut bonus, sic et peccátor; ut perjúrus, ita et ille qui verum déjerat.
  18365 Ecclesiástes	Eccl	21	9	3	Hoc est péssimum inter ómnia quæ sub sole fiunt: quia éadem cunctis evéniunt. Unde et corda filiórum hóminum impléntur malítia et contémptu in vita sua, et post hæc ad ínferos deducéntur.
  18366 Ecclesiástes	Eccl	21	9	4	Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei hábeat fidúciam; mélior est canis vivus leóne mórtuo.
  18367 Ecclesiástes	Eccl	21	9	5	Vivéntes enim sciunt se esse moritúros; mórtui vero nihil novérunt ámplius, nec habent ultra mercédem, quia oblivióni trádita est memória eórum.
  18368 Ecclesiástes	Eccl	21	9	6	Amor quoque, et ódium, et invídiæ simul periérunt; nec habent partem in hoc sǽculo, et in ópere quod sub sole géritur.
  18369 Ecclesiástes	Eccl	21	9	7	Vade ergo, et cómede in lætítia panem tuum, et bibe cum gáudio vinum tuum, quia Deo placent ópera tua.	b
  18370 Ecclesiástes	Eccl	21	9	8	Omni témpore sint vestiménta tua cándida, et óleum de cápite tuo non defíciat.
  18371 Ecclesiástes	Eccl	21	9	9	Perfrúere vita cum uxóre quam díligis, cunctis diébus vitæ instabilitátis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni témpore vanitátis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labóre tuo quo labóras sub sole.
  18372 Ecclesiástes	Eccl	21	9	10	Quodcúmque fácere potest manus tua, instánter operáre, quia nec opus, nec rátio, nec sapiéntia, nec sciéntia erunt apud ínferos, quo tu próperas.
  18373 Ecclesiástes	Eccl	21	9	11	Verti me ad áliud, et vidi sub sole nec velócium esse cursum, nec fórtium bellum, nec sapiéntium panem, nec doctórum divítias, nec artíficum grátiam; sed tempus casúmque in ómnibus.	b
  18374 Ecclesiástes	Eccl	21	9	12	Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiúntur hamo, et sicut aves láqueo comprehendúntur, sic capiúntur hómines in témpore malo, cum eis extémplo supervénerit.
  18375 Ecclesiástes	Eccl	21	9	13	Hanc quoque sub sole vidi sapiéntiam, et probávi máximam:	b
  18376 Ecclesiástes	Eccl	21	9	14	cívitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus, et vallávit eam, exstruxítque munitiónes per gyrum, et perfécta est obsídio.
  18377 Ecclesiástes	Eccl	21	9	15	Inventúsque est in ea vir pauper et sápiens, et liberávit urbem per sapiéntiam suam; et nullus deínceps recordátus est hóminis illíus páuperis.
  18378 Ecclesiástes	Eccl	21	9	16	Et dicébam ego meliórem esse sapiéntiam fortitúdine. Quómodo ergo sapiéntia páuperis contémpta est, et verba ejus non sunt audíta?
  18379 Ecclesiástes	Eccl	21	9	17	Verba sapiéntium audiúntur in siléntio, plus quam clamor príncipis inter stultos.	b
  18380 Ecclesiástes	Eccl	21	9	18	Mélior est sapiéntia quam arma béllica; et qui in uno peccáverit, multa bona perdet.
  18381 Ecclesiástes	Eccl	21	10	1	Muscæ moriéntes perdunt suavitátem unguénti. Pretiósior est sapiéntia et glória, parva et ad tempus stultítia.
  18382 Ecclesiástes	Eccl	21	10	2	Cor sapiéntis in déxtera ejus, et cor stulti in sinístra illíus.	b
  18383 Ecclesiástes	Eccl	21	10	3	Sed et in via stultus ámbulans, cum ipse insípiens sit, omnes stultos ǽstimat.
  18384 Ecclesiástes	Eccl	21	10	4	Si spíritus potestátem habéntis ascénderit super te, locum tuum ne demíseris, quia curátio fáciet cessáre peccáta máxima.	b
  18385 Ecclesiástes	Eccl	21	10	5	Est malum quod vidi sub sole, quasi per errórem egrédiens a fácie príncipis:	b
  18386 Ecclesiástes	Eccl	21	10	6	pósitum stultum in dignitáte sublími, et dívites sedére deórsum.
  18387 Ecclesiástes	Eccl	21	10	7	Vidi servos in equis, et príncipes ambulántes super terram quasi servos.
  18388 Ecclesiástes	Eccl	21	10	8	Qui fodit fóveam íncidet in eam, et qui díssipat sepem mordébit eum cóluber.	b
  18389 Ecclesiástes	Eccl	21	10	9	Qui transfert lápides affligétur in eis, et qui scindit ligna vulnerábitur ab eis.
  18390 Ecclesiástes	Eccl	21	10	10	Si retúsum fúerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetátum fúerit, multo labóre exacuétur, et post indústriam sequétur sapiéntia.	b
  18391 Ecclesiástes	Eccl	21	10	11	Si mórdeat serpens in siléntio, nihil eo minus habet qui occúlte détrahit.
  18392 Ecclesiástes	Eccl	21	10	12	Verba oris sapiéntis grátia, et lábia insipiéntis præcipitábunt eum;	b
  18393 Ecclesiástes	Eccl	21	10	13	inítium verbórum ejus stultítia, et novíssimum oris illíus error péssimus.
  18394 Ecclesiástes	Eccl	21	10	14a	Stultus verba multíplicat.
  18395 Ecclesiástes	Eccl	21	10	14b	Ignórat homo quid ante se fúerit; et quid post se futúrum sit, quis ei póterit indicáre?
  18396 Ecclesiástes	Eccl	21	10	15	Labor stultórum afflíget eos, qui nésciunt in urbem pérgere.	b
  18397 Ecclesiástes	Eccl	21	10	16	Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus príncipes mane cómedunt.	b
  18398 Ecclesiástes	Eccl	21	10	17	Beáta terra cujus rex nóbilis est, et cujus príncipes vescúntur in témpore suo, ad reficiéndum, et non ad luxúriam.
  18399 Ecclesiástes	Eccl	21	10	18	In pigrítiis humiliábitur contignátio, et in infirmitáte mánuum perstillábit domus.	b
  18400 Ecclesiástes	Eccl	21	10	19	In risum fáciunt panem et vinum ut epuléntur vivéntes; et pecúniæ obédiunt ómnia.	b
  18401 Ecclesiástes	Eccl	21	10	20	In cogitatióne tua regi ne détrahas, et in secréto cubículi tui ne maledíxeris díviti: quia et aves cæli portábunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiábit senténtiam.	b
  18402 Ecclesiástes	Eccl	21	11	1	Mitte panem tuum super transeúntes aquas, quia post témpora multa invénies illum.
  18403 Ecclesiástes	Eccl	21	11	2	Da partem septem necnon et octo, quia ignóras quid futúrum sit mali super terram.
  18404 Ecclesiástes	Eccl	21	11	3	Si replétæ fúerint nubes, imbrem super terram effúndent. Si cecíderit lignum ad austrum aut ad aquilónem, in quocúmque loco cecíderit, ibi erit.
  18405 Ecclesiástes	Eccl	21	11	4	Qui obsérvat ventum non séminat; et qui consíderat nubes numquam metet.
  18406 Ecclesiástes	Eccl	21	11	5	Quómodo ignóras quæ sit via spíritus, et qua ratióne compingántur ossa in ventre prægnántis, sic nescis ópera Dei, qui fabricátor est ómnium.
  18407 Ecclesiástes	Eccl	21	11	6	Mane sémina semen tuum, et véspere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriátur, hoc aut illud; et si utrúmque simul, mélius erit.
  18408 Ecclesiástes	Eccl	21	11	7	Dulce lumen, et delectábile est óculis vidére solem.	b
  18409 Ecclesiástes	Eccl	21	11	8	Si annis multis víxerit homo, et in his ómnibus lætátus fúerit, meminísse debet tenebrósi témporis, et diérum multórum, qui cum vénerint, vanitátis arguéntur prætérita.
  18410 Ecclesiástes	Eccl	21	11	9	Lætáre ergo, júvenis, in adolescéntia tua, et in bono sit cor tuum in diébus juventútis tuæ: et ámbula in viis cordis tui, et in intúitu oculórum tuórum, et scito quod pro ómnibus his addúcet te Deus in judícium.
  18411 Ecclesiástes	Eccl	21	11	10	Aufer iram a corde tuo, et ámove malítiam a carne tua: adolescéntia enim et volúptas vana sunt.
  18412 Ecclesiástes	Eccl	21	12	1	Meménto Creatóris tui in diébus juventútis tuæ, ántequam véniat tempus afflictiónis, et appropínquent anni de quibus dicas: Non mihi placent;
  18413 Ecclesiástes	Eccl	21	12	2	ántequam tenebréscat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertántur nubes post plúviam;
  18414 Ecclesiástes	Eccl	21	12	3	quando commovebúntur custódes domus, et nutábunt viri fortíssimi, et otiósæ erunt moléntes in minúto número, et tenebréscent vidéntes per forámina;
  18415 Ecclesiástes	Eccl	21	12	4	et claudent óstia in platéa, in humilitáte vocis moléntis, et consúrgent ad vocem vólucris, et obsurdéscent omnes fíliæ cárminis:
  18416 Ecclesiástes	Eccl	21	12	5	excélsa quoque timébunt, et formidábunt in via. Florébit amýgdalus, impinguábitur locústa, et dissipábitur cápparis, quóniam ibit homo in domum æternitátis suæ, et circuíbunt in platéa plangéntes.
  18417 Ecclesiástes	Eccl	21	12	6	Ántequam rumpátur funículus argénteus, et recúrrat vitta áurea, et conterátur hýdria super fontem, et confringátur rota super cistérnam,
  18418 Ecclesiástes	Eccl	21	12	7	et revertátur pulvis in terram suam unde erat, et spíritus rédeat ad Deum, qui dedit illum.
  18419 Ecclesiástes	Eccl	21	12	8	Vánitas vanitátum, dixit Ecclesiástes, et ómnia vánitas.	b
  18420 Ecclesiástes	Eccl	21	12	9	Cumque esset sapientíssimus Ecclesiástes, dócuit pópulum, et enarrávit quæ fécerat; et investígans compósuit parábolas multas.	b
  18421 Ecclesiástes	Eccl	21	12	10	Quæsívit verba utília, et conscrípsit sermónes rectíssimos ac veritáte plenos.
  18422 Ecclesiástes	Eccl	21	12	11	Verba sapiéntium sicut stímuli, et quasi clavi in altum defíxi, quæ per magistrórum consílium data sunt a pastóre uno.
  18423 Ecclesiástes	Eccl	21	12	12	His ámplius, fili mi, ne requíras. Faciéndi plures libros nullus est finis; frequénsque meditátio, carnis afflíctio est.
  18424 Ecclesiástes	Eccl	21	12	13	Finem loquéndi páriter omnes audiámus. Deum time, et mandáta ejus obsérva: hoc est enim omnis homo,	b
  18425 Ecclesiástes	Eccl	21	12	14	et cuncta quæ fiunt addúcet Deus in judícium pro omni erráto, sive bonum, sive malum illud sit.
  18426 #	Cánticum Canticórum	SSol	Cánticum Canticórum: Salomónis	Cánticum Canticórum
  18427 Cánticum Canticórum	SSol	22	1	1	Osculétur me ósculo oris sui; quia melióra sunt úbera tua vino,
  18428 Cánticum Canticórum	SSol	22	1	2	fragrántia unguéntis óptimis. Óleum effúsum nomen tuum; ídeo adolescéntulæ dilexérunt te.
  18429 Cánticum Canticórum	SSol	22	1	3	Trahe me, post te currémus in odórem unguentórum tuórum. Introdúxit me rex in cellária sua; exsultábimus et lætábimur in te, mémores úberum tuórum super vinum. Recti díligunt te.
  18430 Cánticum Canticórum	SSol	22	1	4	Nigra sum, sed formósa, fíliæ Jerúsalem, sicut tabernácula Cedar, sicut pelles Salomónis.	b
  18431 Cánticum Canticórum	SSol	22	1	5	Nolíte me consideráre quod fusca sim, quia decolorávit me sol. Fílii matris meæ pugnavérunt contra me; posuérunt me custódem in víneis: víneam meam non custodívi.
  18432 Cánticum Canticórum	SSol	22	1	6	Índica mihi, quem díligit ánima mea, ubi pascas, ubi cubes in merídie, ne vagári incípiam post greges sodálium tuórum.
  18433 Cánticum Canticórum	SSol	22	1	7	Si ignóras te, o pulchérrima inter mulíeres, egrédere, et abi post vestígia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernácula pastórum.	b
  18434 Cánticum Canticórum	SSol	22	1	8	Equitátui meo in cúrribus Pharaónis assimilávi te, amíca mea.
  18435 Cánticum Canticórum	SSol	22	1	9	Pulchræ sunt genæ tuæ sicut túrturis; collum tuum sicut monília.
  18436 Cánticum Canticórum	SSol	22	1	10	Murénulas áureas faciémus tibi, vermiculátas argénto.
  18437 Cánticum Canticórum	SSol	22	1	11	Dum esset rex in accúbitu suo, nardus mea dedit odórem suum.	b
  18438 Cánticum Canticórum	SSol	22	1	12	Fascículus myrrhæ diléctus meus mihi; inter úbera mea commorábitur.
  18439 Cánticum Canticórum	SSol	22	1	13	Botrus cypri diléctus meus mihi in víneis Engáddi.
  18440 Cánticum Canticórum	SSol	22	1	14	Ecce tu pulchra es, amíca mea! ecce tu pulchra es! Óculi tui columbárum.	b
  18441 Cánticum Canticórum	SSol	22	1	15	Ecce tu pulcher es, dilécte mi, et decórus! Léctulus noster flóridus.	b
  18442 Cánticum Canticórum	SSol	22	1	16	Tigna domórum nostrárum cédrina, laqueária nostra cypréssina.
  18443 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	1	Ego flos campi, et lílium convállium.
  18444 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	2	Sicut lílium inter spinas, sic amíca mea inter fílias.	b
  18445 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	3	Sicut malus inter ligna silvárum, sic diléctus meus inter fílios. Sub umbra illíus quem desideráveram sedi, et fructus ejus dulcis gútturi meo.	b
  18446 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	4	Introdúxit me in cellam vináriam; ordinávit in me caritátem.	b
  18447 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	5	Fulcíte me flóribus, stipáte me malis, quia amóre lángueo.
  18448 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	6	Læva ejus sub cápite meo, et déxtera illíus amplexábitur me.
  18449 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	7	Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, quoadúsque ipsa velit.	b
  18450 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	8	Vox dilécti mei; ecce iste venit, sáliens in móntibus, transíliens colles.	b
  18451 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	9	Símilis est diléctus meus cápreæ, hinnulóque cervórum. En ipse stat post paríetem nostrum, respíciens per fenéstras, prospíciens per cancéllos.
  18452 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	10	En diléctus meus lóquitur mihi. Surge, própera, amíca mea, colúmba mea, formósa mea, et veni:
  18453 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	11	jam enim hiems tránsiit; imber ábiit, et recéssit.
  18454 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	12	Flores apparuérunt in terra nostra; tempus putatiónis advénit: vox túrturis audíta est in terra nostra;
  18455 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	13	ficus prótulit grossos suos; víneæ floréntes dedérunt odórem suum. Surge, amíca mea, speciósa mea, et veni:
  18456 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	14	colúmba mea, in foramínibus petræ, in cavérna macériæ, osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis: vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra.
  18457 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	15	Cápite nobis vulpes párvulas quæ demoliúntur víneas: nam vínea nostra flóruit.	b
  18458 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	16	Diléctus meus mihi, et ego illi, qui páscitur inter lília,	b
  18459 Cánticum Canticórum	SSol	22	2	17	donec aspíret dies, et inclinéntur umbræ. Revértere; símilis esto, dilécte mi, cápreæ, hinnulóque cervórum super montes Bether.
  18460 Cánticum Canticórum	SSol	22	3	1	In léctulo meo, per noctes, quæsívi quem díligit ánima mea: quæsívi illum, et non invéni.
  18461 Cánticum Canticórum	SSol	22	3	2	Surgam, et circuíbo civitátem: per vicos et platéas quæram quem díligit ánima mea: quæsívi illum, et non invéni.
  18462 Cánticum Canticórum	SSol	22	3	3	Invenérunt me vígiles qui custódiunt civitátem: Num quem díligit ánima mea vidístis?
  18463 Cánticum Canticórum	SSol	22	3	4	Páululum cum pertransíssem eos, invéni quem díligit ánima mea: ténui eum, nec dimíttam, donec introdúcam illum in domum matris meæ, et in cubículum genetrícis meæ.
  18464 Cánticum Canticórum	SSol	22	3	5	Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, donec ipsa velit.	b
  18465 Cánticum Canticórum	SSol	22	3	6	Quæ est ista quæ ascéndit per desértum sicut vírgula fumi ex aromátibus myrrhæ, et thuris, et univérsi púlveris pigmentárii?	b
  18466 Cánticum Canticórum	SSol	22	3	7	En léctulum Salomónis sexagínta fortes ámbiunt ex fortíssimis Ísraël,	b
  18467 Cánticum Canticórum	SSol	22	3	8	omnes tenéntes gládios, et ad bella doctíssimi: uniuscujúsque ensis super femur suum propter timóres noctúrnos.
  18468 Cánticum Canticórum	SSol	22	3	9	Férculum fecit sibi rex Sálomon de lignis Líbani;
  18469 Cánticum Canticórum	SSol	22	3	10	colúmnas ejus fecit argénteas, reclinatórium áureum, ascénsum purpúreum; média caritáte constrávit, propter fílias Jerúsalem.
  18470 Cánticum Canticórum	SSol	22	3	11	Egredímini et vidéte, fíliæ Sion, regem Salomónem in diadémate quo coronávit illum mater sua in die desponsatiónis illíus, et in die lætítiæ cordis ejus.
  18471 Cánticum Canticórum	SSol	22	4	1	Quam pulchra es, amíca mea! quam pulchra es! Óculi tui columbárum, absque eo quod intrínsecus latet. Capílli tui sicut greges caprárum quæ ascendérunt de monte Gálaad.
  18472 Cánticum Canticórum	SSol	22	4	2	Dentes tui sicut greges tonsárum quæ ascendérunt de lavácro; omnes geméllis fœ́tibus, et stérilis non est inter eas.
  18473 Cánticum Canticórum	SSol	22	4	3	Sicut vitta coccínea lábia tua, et elóquium tuum dulce. Sicut fragmen mali púnici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrínsecus latet.
  18474 Cánticum Canticórum	SSol	22	4	4	Sicut turris David collum tuum, quæ ædificáta est cum propugnáculis; mille clýpei pendent ex ea, omnis armatúra fórtium.
  18475 Cánticum Canticórum	SSol	22	4	5	Duo úbera tua sicut duo hínnuli, cápreæ gemélli, qui pascúntur in líliis.
  18476 Cánticum Canticórum	SSol	22	4	6	Donec aspíret dies, et inclinéntur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.	b
  18477 Cánticum Canticórum	SSol	22	4	7	Tota pulchra es, amíca mea, et mácula non est in te.	b
  18478 Cánticum Canticórum	SSol	22	4	8	Veni de Líbano, sponsa mea: veni de Líbano, veni, coronáberis: de cápite Ámana, de vértice Sanir et Hermon, de cubílibus leónum, de móntibus pardórum.
  18479 Cánticum Canticórum	SSol	22	4	9	Vulnerásti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerásti cor meum in uno oculórum tuórum, et in uno crine colli tui.	b
  18480 Cánticum Canticórum	SSol	22	4	10	Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa! pulchrióra sunt úbera tua vino, et odor unguentórum tuórum super ómnia arómata.
  18481 Cánticum Canticórum	SSol	22	4	11	Favus distíllans lábia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentórum tuórum sicut odor thuris.
  18482 Cánticum Canticórum	SSol	22	4	12	Hortus conclúsus soror mea, sponsa, hortus conclúsus, fons signátus.
  18483 Cánticum Canticórum	SSol	22	4	13	Emissiónes tuæ paradísus malórum punicórum, cum pomórum frúctibus, cypri cum nardo.
  18484 Cánticum Canticórum	SSol	22	4	14	Nardus et crocus, fístula et cinnamómum, cum univérsis lignis Líbani; myrrha et áloë, cum ómnibus primis unguéntis.
  18485 Cánticum Canticórum	SSol	22	4	15	Fons hortórum, púteus aquárum vivéntium, quæ fluunt ímpetu de Líbano.
  18486 Cánticum Canticórum	SSol	22	4	16	Surge, áquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant arómata illíus.	b
  18487 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	1	Véniat diléctus meus in hortum suum, et cómedat fructum pomórum suórum. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; méssui myrrham meam cum aromátibus meis; comédi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comédite, amíci, et bíbite, et inebriámini, caríssimi.
  18488 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	2	Ego dórmio, et cor meum vígilat. Vox dilécti mei pulsántis: Áperi mihi, soror mea, amíca mea, colúmba mea, immaculáta mea, quia caput meum plenum est rore, et cincínni mei guttis nóctium.	b
  18489 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	3	Expoliávi me túnica mea: quómodo índuar illa? lavi pedes meos: quómodo inquinábo illos?
  18490 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	4	Diléctus meus misit manum suam per forámen, et venter meus intrémuit ad tactum ejus.
  18491 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	5	Surréxi ut aperírem dilécto meo; manus meæ stillavérunt myrrham, et dígiti mei pleni myrrha probatíssima.
  18492 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	6	Péssulum óstii mei apérui dilécto meo, at ille declináverat, atque transíerat. Ánima mea liquefácta est, ut locútus est; quæsívi, et non invéni illum; vocávi, et non respóndit mihi.
  18493 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	7	Invenérunt me custódes qui circúmeunt civitátem; percussérunt me, et vulneravérunt me. Tulérunt pállium meum mihi custódes murórum.
  18494 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	8	Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, si invenéritis diléctum meum, ut nuntiétis ei quia amóre lángueo.
  18495 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	9	Qualis est diléctus tuus ex dilécto, o pulchérrima mulíerum? qualis est diléctus tuus ex dilécto, quia sic adjurásti nos?	b
  18496 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	10	Diléctus meus cándidus et rubicúndus; eléctus ex míllibus.	b
  18497 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	11	Caput ejus aurum óptimum; comæ ejus sicut elátæ palmárum, nigræ quasi corvus.
  18498 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	12	Óculi ejus sicut colúmbæ super rívulos aquárum, quæ lacte sunt lotæ, et résident juxta fluénta pleníssima.
  18499 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	13	Genæ illíus sicut aréolæ arómatum, cónsitæ a pigmentáriis. Lábia ejus lília, distillántia myrrham primam.
  18500 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	14	Manus illíus tornátiles, áureæ, plenæ hyacínthis. Venter ejus ebúrneus, distínctus sapphíris.
  18501 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	15	Crura illíus colúmnæ marmóreæ quæ fundátæ sunt super bases áureas. Spécies ejus ut Líbani, eléctus ut cedri.
  18502 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	16	Guttur illíus suavíssimum, et totus desiderábilis. Talis est diléctus meus, et ipse est amícus meus, fíliæ Jerúsalem.
  18503 Cánticum Canticórum	SSol	22	5	17	Quo ábiit diléctus tuus, o pulchérrima mulíerum? quo declinávit diléctus tuus? et quærémus eum tecum.	b
  18504 Cánticum Canticórum	SSol	22	6	1	Diléctus meus descéndit in hortum suum ad aréolam arómatum, ut pascátur in hortis, et lília cólligat.
  18505 Cánticum Canticórum	SSol	22	6	2	Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi, qui páscitur inter lília.
  18506 Cánticum Canticórum	SSol	22	6	3	Pulchra es, amíca mea; suávis, et decóra sicut Jerúsalem; terríbilis ut castrórum ácies ordináta.	b
  18507 Cánticum Canticórum	SSol	22	6	4	Avérte óculos tuos a me, quia ipsi me avoláre fecérunt. Capílli tui sicut grex caprárum quæ apparuérunt de Gálaad.
  18508 Cánticum Canticórum	SSol	22	6	5	Dentes tui sicut grex óvium quæ ascendérunt de lavácro: omnes geméllis fœ́tibus, et stérilis non est in eis.
  18509 Cánticum Canticórum	SSol	22	6	6	Sicut cortex mali púnici, sic genæ tuæ, absque occúltis tuis.
  18510 Cánticum Canticórum	SSol	22	6	7	Sexagínta sunt regínæ, et octogínta concubínæ, et adolescentulárum non est númerus.
  18511 Cánticum Canticórum	SSol	22	6	8	Una est colúmba mea, perfécta mea, una est matris suæ, elécta genetríci suæ. Vidérunt eam fíliæ, et beatíssimam prædicavérunt; regínæ et concubínæ, et laudavérunt eam.
  18512 Cánticum Canticórum	SSol	22	6	9	Quæ est ista quæ progréditur quasi auróra consúrgens, pulchra ut luna, elécta ut sol, terríbilis ut castrórum ácies ordináta?
  18513 Cánticum Canticórum	SSol	22	6	10	Descéndi in hortum nucum, ut vidérem poma convállium, et inspícerem si floruísset vínea, et germinássent mala púnica.	b
  18514 Cánticum Canticórum	SSol	22	6	11	Nescívi: ánima mea conturbávit me, propter quadrígas Amínadab.
  18515 Cánticum Canticórum	SSol	22	6	12	Revértere, revértere, Sulamítis! revértere, revértere ut intueámur te.	b
  18516 Cánticum Canticórum	SSol	22	7	1a	Quid vidébis in Sulamíte, nisi choros castrórum?
  18517 Cánticum Canticórum	SSol	22	7	1b	Quam pulchri sunt gressus tui in calceaméntis, fília príncipis! Junctúræ fémorum tuórum sicut monília quæ fabricáta sunt manu artíficis.	b
  18518 Cánticum Canticórum	SSol	22	7	2	Umbilícus tuus crater tornátilis, numquam índigens póculis. Venter tuus sicut acérvus trítici vallátus líliis.
  18519 Cánticum Canticórum	SSol	22	7	3	Duo úbera tua sicut duo hínnuli, gemélli cápreæ.
  18520 Cánticum Canticórum	SSol	22	7	4	Collum tuum sicut turris ebúrnea; óculi tui sicut piscínæ in Hésebon quæ sunt in porta fíliæ multitúdinis. Nasus tuus sicut turris Líbani, quæ réspicit contra Damáscum.
  18521 Cánticum Canticórum	SSol	22	7	5	Caput tuum ut Carmélus; et comæ cápitis tui sicut púrpura regis vincta canálibus.
  18522 Cánticum Canticórum	SSol	22	7	6	Quam pulchra es, et quam decóra, caríssima, in delíciis!
  18523 Cánticum Canticórum	SSol	22	7	7	Statúra tua assimiláta est palmæ, et úbera tua botris.
  18524 Cánticum Canticórum	SSol	22	7	8	Dixi: Ascéndam in palmam, et apprehéndam fructus ejus; et erunt úbera tua sicut botri víneæ, et odor oris tui sicut malórum.
  18525 Cánticum Canticórum	SSol	22	7	9	Guttur tuum sicut vinum óptimum, dignum dilécto meo ad potándum, labiísque et déntibus illíus ad ruminándum.
  18526 Cánticum Canticórum	SSol	22	7	10	Ego dilécto meo, et ad me convérsio ejus.	b
  18527 Cánticum Canticórum	SSol	22	7	11	Veni, dilécte mi, egrediámur in agrum, commorémur in villis.
  18528 Cánticum Canticórum	SSol	22	7	12	Mane surgámus ad víneas: videámus si flóruit vínea, si flores fructus partúriunt, si floruérunt mala púnica; ibi dabo tibi úbera mea.
  18529 Cánticum Canticórum	SSol	22	7	13	Mandrágoræ dedérunt odórem in portis nostris ómnia poma: nova et vétera, dilécte mi, servávi tibi.
  18530 Cánticum Canticórum	SSol	22	8	1	Quis mihi det te fratrem meum, sugéntem úbera matris meæ, ut invéniam te foris, et deósculer te, et jam me nemo despíciat?
  18531 Cánticum Canticórum	SSol	22	8	2	Apprehéndam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docébis, et dabo tibi póculum ex vino condíto, et mustum malórum granatórum meórum.
  18532 Cánticum Canticórum	SSol	22	8	3	Læva ejus sub cápite meo, et déxtera illíus amplexábitur me.
  18533 Cánticum Canticórum	SSol	22	8	4	Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, donec ipsa velit.
  18534 Cánticum Canticórum	SSol	22	8	5a	Quæ est ista quæ ascéndit de desérto, delíciis áffluens, inníxa super diléctum suum?	b
  18535 Cánticum Canticórum	SSol	22	8	5b	Sub árbore malo suscitávi te; ibi corrúpta est mater tua, ibi violáta est génitrix tua.	b
  18536 Cánticum Canticórum	SSol	22	8	6	Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum, quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio: lámpades ejus lámpades ignis atque flammárum.
  18537 Cánticum Canticórum	SSol	22	8	7	Aquæ multæ non potuérunt extínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam. Si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam.
  18538 Cánticum Canticórum	SSol	22	8	8	Soror nostra parva, et úbera non habet; quid faciémus soróri nostræ in die quando alloquénda est?	b
  18539 Cánticum Canticórum	SSol	22	8	9	Si murus est, ædificémus super eum propugnácula argéntea; si óstium est, compingámus illud tábulis cédrinis.
  18540 Cánticum Canticórum	SSol	22	8	10	Ego murus, et úbera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem repériens.
  18541 Cánticum Canticórum	SSol	22	8	11	Vínea fuit pacífico in ea quæ habet pópulos: trádidit eam custódibus; vir affert pro fructu ejus mille argénteos.	b
  18542 Cánticum Canticórum	SSol	22	8	12	Vínea mea coram me est. Mille tui pacífici, et ducénti his qui custódiunt fructus ejus.
  18543 Cánticum Canticórum	SSol	22	8	13	Quæ hábitas in hortis, amíci auscúltant; fac me audíre vocem tuam.	b
  18544 Cánticum Canticórum	SSol	22	8	14	Fuge, dilécte mi, et assimiláre cápreæ, hinnulóque cervórum super montes arómatum.
  18545 #	Sapiéntia	Wis	Liber Sapiéntiæ
  18546 Sapiéntia	Wis	25	1	1	Dilígite justítiam, qui judicátis terram. Sentíte de Dómino in bonitáte, et in simplicitáte cordis quǽrite illum;
  18547 Sapiéntia	Wis	25	1	2	quóniam invenítur ab his qui non tentant illum, appáret autem eis qui fidem habent in illum.
  18548 Sapiéntia	Wis	25	1	3	Pervérsæ enim cogitatiónes séparant a Deo; probáta autem virtus córripit insipiéntes.
  18549 Sapiéntia	Wis	25	1	4	Quóniam in malévolam ánimam non introíbit sapiéntia, nec habitábit in córpore súbdito peccátis.
  18550 Sapiéntia	Wis	25	1	5	Spíritus enim sanctus disciplínæ effúgiet fictum; et áuferet se a cogitatiónibus quæ sunt sine intelléctu, et corripiétur a superveniénte iniquitáte.
  18551 Sapiéntia	Wis	25	1	6	Benígnus est enim spíritus sapiéntiæ, et non liberábit maledícum a lábiis suis; quóniam renum illíus testis est Deus, et cordis illíus scrutátor est verus et linguæ ejus audítor.
  18552 Sapiéntia	Wis	25	1	7	Quóniam spíritus Dómini replévit orbem terrárum; et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis.
  18553 Sapiéntia	Wis	25	1	8	Propter hoc qui lóquitur iníqua non potest látere, nec prætériet illum corrípiens judícium.
  18554 Sapiéntia	Wis	25	1	9	In cogitatiónibus enim ímpii interrogátio erit; sermónum autem illíus audítio ad Deum véniet, ad correptiónem iniquitátum illíus.
  18555 Sapiéntia	Wis	25	1	10	Quóniam auris zeli audit ómnia, et tumúltus murmuratiónum non abscondétur.
  18556 Sapiéntia	Wis	25	1	11	Custodíte ergo vos a murmuratióne quæ nihil prodest, et a detractióne párcite linguæ: quóniam sermo obscúrus in vácuum non ibit, os autem quod mentítur occídit ánimam.	b
  18557 Sapiéntia	Wis	25	1	12	Nolíte zeláre mortem in erróre vitæ vestræ, neque acquirátis perditiónem in opéribus mánuum vestrárum.
  18558 Sapiéntia	Wis	25	1	13	Quóniam Deus mortem non fecit. Nec lætátur in perditióne vivórum.
  18559 Sapiéntia	Wis	25	1	14	Creávit enim ut essent ómnia; et sanábiles fecit natiónes orbis terrárum, et non est in illis medicaméntum extermínii, nec inferórum regnum in terra.
  18560 Sapiéntia	Wis	25	1	15	Justítia enim perpétua est, et immortális.
  18561 Sapiéntia	Wis	25	1	16	Ímpii autem mánibus et verbis accersiérunt illam, et æstimántes illam amícam, defluxérunt; et sponsiónes posuérunt ad illam, quóniam digni sunt qui sint ex parte illíus.
  18562 Sapiéntia	Wis	25	2	1	Dixérunt enim cogitántes apud se non recte: Exíguum et cum tǽdio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigérium in fine hóminis, et non est qui ágnitus sit revérsus ab ínferis.
  18563 Sapiéntia	Wis	25	2	2	Quia ex níhilo nati sumus, et post hoc érimus tamquam non fuérimus. Quóniam fumus flatus est in náribus nostris, et sermo scintílla ad commovéndum cor nostrum:
  18564 Sapiéntia	Wis	25	2	3	qua extíncta, cinis erit corpus nostrum, et spíritus diffundétur tamquam mollis aër; et transíbit vita nostra tamquam vestígium nubis, et sicut nébula dissolvétur quæ fugáta est a rádiis solis, et a calóre illíus aggraváta.
  18565 Sapiéntia	Wis	25	2	4	Et nomen nostrum obliviónem accípiet per tempus, et nemo memóriam habébit óperum nostrórum.
  18566 Sapiéntia	Wis	25	2	5	Umbræ enim tránsitus est tempus nostrum, et non est revérsio finis nostri: quóniam consignáta est, et nemo revértitur.
  18567 Sapiéntia	Wis	25	2	6	Veníte ergo, et fruámur bonis quæ sunt, et utámur creatúra tamquam in juventúte celériter.	b
  18568 Sapiéntia	Wis	25	2	7	Vino pretióso et unguéntis nos impleámus, et non prætéreat nos flos témporis.
  18569 Sapiéntia	Wis	25	2	8	Coronémus nos rosis ántequam marcéscant; nullum pratum sit quod non pertránseat luxúria nostra:
  18570 Sapiéntia	Wis	25	2	9	nemo nostrum exsors sit luxúriæ nostræ. Ubíque relinquámus signa lætítiæ, quóniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.
  18571 Sapiéntia	Wis	25	2	10	Opprimámus páuperem justum, et non parcámus víduæ, nec veteráni revereámur canos multi témporis,	b
  18572 Sapiéntia	Wis	25	2	11	sit autem fortitúdo nostra lex justítiæ; quod enim infírmum est inútile invenítur.
  18573 Sapiéntia	Wis	25	2	12	Circumveniámus ergo justum, quóniam inútilis est nobis, et contrárius est opéribus nostris, et impróperat nobis peccáta legis, et diffámat in nos peccáta disciplínæ nostræ.
  18574 Sapiéntia	Wis	25	2	13	Promíttit se sciéntiam Dei habére, et fílium Dei se nóminat.
  18575 Sapiéntia	Wis	25	2	14	Factus est nobis in traductiónem cogitatiónum nostrárum.
  18576 Sapiéntia	Wis	25	2	15	Gravis est nobis étiam ad vidéndum, quóniam dissímilis est áliis vita illíus, et immutátæ sunt viæ ejus.
  18577 Sapiéntia	Wis	25	2	16	Tamquam nugáces æstimáti sumus ab illo, et ábstinet se a viis nostris tamquam ab immundítiis, et præfert novíssima justórum, et gloriátur patrem se habére Deum.
  18578 Sapiéntia	Wis	25	2	17	Videámus ergo si sermónes illíus veri sint, et tentémus quæ ventúra sunt illi, et sciémus quæ erunt novíssima illíus.
  18579 Sapiéntia	Wis	25	2	18	Si enim est verus fílius Dei, suscípiet illum, et liberábit eum de mánibus contrariórum.
  18580 Sapiéntia	Wis	25	2	19	Contumélia et torménto interrogémus eum, ut sciámus reveréntiam ejus, et probémus patiéntiam illíus.
  18581 Sapiéntia	Wis	25	2	20	Morte turpíssima condemnémus eum; erit enim ei respéctus ex sermónibus illíus.
  18582 Sapiéntia	Wis	25	2	21	Hæc cogitavérunt, et erravérunt: excæcávit enim illos malítia eórum.	b
  18583 Sapiéntia	Wis	25	2	22	Et nesciérunt sacraménta Dei; neque mercédem speravérunt justítiæ, nec judicavérunt honórem animárum sanctárum.
  18584 Sapiéntia	Wis	25	2	23	Quóniam Deus creávit hóminem inexterminábilem, et ad imáginem similitúdinis suæ fecit illum.
  18585 Sapiéntia	Wis	25	2	24	Invídia autem diáboli mors introívit in orbem terrárum:
  18586 Sapiéntia	Wis	25	2	25	imitántur autem illum qui sunt ex parte illíus.
  18587 Sapiéntia	Wis	25	3	1	Justórum autem ánimæ in manu Dei sunt, et non tangent illos torméntum mortis.
  18588 Sapiéntia	Wis	25	3	2	Visi sunt óculis insipiéntium mori, et æstimáta est afflíctio éxitus illórum,
  18589 Sapiéntia	Wis	25	3	3	et quod a nobis est iter extermínium; illi autem sunt in pace;
  18590 Sapiéntia	Wis	25	3	4	et si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est.
  18591 Sapiéntia	Wis	25	3	5	In paucis vexáti sunt in multis bene disponéntur, quóniam Deus tentávit eos, et invénit illos dignos se.
  18592 Sapiéntia	Wis	25	3	6	Tamquam aurum in fornáce probávit illos, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore erit respéctus illórum.
  18593 Sapiéntia	Wis	25	3	7	Fulgébunt justi et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent.
  18594 Sapiéntia	Wis	25	3	8	Judicábunt natiónes, et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.
  18595 Sapiéntia	Wis	25	3	9	Qui confídunt in illo intélligent veritátem, et fidéles in dilectióne acquiéscent illi, quóniam donum et pax est eléctis ejus.
  18596 Sapiéntia	Wis	25	3	10	Ímpii autem secúndum quæ cogitavérunt correptiónem habébunt, qui neglexérunt justum, et a Dómino recessérunt.	b
  18597 Sapiéntia	Wis	25	3	11	Sapiéntiam enim et disciplínam qui ábjicit infélix est; et vácua est spes illórum, et labóres sine fructu, et inutília ópera eórum.
  18598 Sapiéntia	Wis	25	3	12	Mulíeres eórum insensátæ sunt, et nequíssimi fílii eórum.
  18599 Sapiéntia	Wis	25	3	13	Maledícta creatúra eórum, quóniam felix est stérilis; et incoinquináta, quæ nescívit thorum in delícto, habébit fructum in respectióne animárum sanctárum;
  18600 Sapiéntia	Wis	25	3	14	et spado qui non operátus est per manus suas iniquitátem, nec cogitávit advérsus Deum nequíssima: dábitur enim illi fídei donum eléctum, et sors in templo Dei acceptíssima.
  18601 Sapiéntia	Wis	25	3	15	Bonórum enim labórum gloriósus est fructus, et quæ non concídat radix sapiéntiæ.
  18602 Sapiéntia	Wis	25	3	16	Fílii autem adulterórum in inconsummatióne erunt, et ab iníquo thoro semen exterminábitur.
  18603 Sapiéntia	Wis	25	3	17	Et si quidem longæ vitæ erunt, in níhilum computabúntur, et sine honóre erit novíssima senéctus illórum.
  18604 Sapiéntia	Wis	25	3	18	Et si celérius defúncti fúerint, non habébunt spem, nec in die agnitiónis allocutiónem.
  18605 Sapiéntia	Wis	25	3	19	Natiónis enim iníquæ diræ sunt consummatiónes.
  18606 Sapiéntia	Wis	25	4	1	O quam pulchra est casta generátio, cum claritáte! Immortális est enim memória illíus, quóniam et apud Deum nota est, et apud hómines.
  18607 Sapiéntia	Wis	25	4	2	Cum præsens est, imitántur illam, et desíderant eam cum se edúxerit; et in perpétuum coronáta triúmphat, incoinquinatórum certáminum prǽmium vincens.
  18608 Sapiéntia	Wis	25	4	3	Multígena autem impiórum multitúdo non erit útilis, et spúria vitulámina non dabunt radíces altas, nec stábile firmaméntum collocábunt.
  18609 Sapiéntia	Wis	25	4	4	Et si in ramis in témpore germináverint, infírmiter pósita, a vento commovebúntur, et a nimietáte ventórum eradicabúntur.
  18610 Sapiéntia	Wis	25	4	5	Confringéntur enim rami inconsummáti; et fructus illórum inútiles et acérbi ad manducándum, et ad níhilum apti.
  18611 Sapiéntia	Wis	25	4	6	Ex iníquis enim somnis fílii qui nascúntur, testes sunt nequítiæ advérsus paréntes in interrogatióne sua.
  18612 Sapiéntia	Wis	25	4	7	Justus autem si morte præoccupátus fúerit, in refrigério erit;	b
  18613 Sapiéntia	Wis	25	4	8	senéctus enim venerábilis est non diutúrna, neque annórum número computáta: cani autem sunt sensus hóminis,
  18614 Sapiéntia	Wis	25	4	9	et ætas senectútis vita immaculáta.
  18615 Sapiéntia	Wis	25	4	10	Placens Deo factus est diléctus, et vivens inter peccatóres translátus est.
  18616 Sapiéntia	Wis	25	4	11	Raptus est, ne malítia mutáret intelléctum ejus, aut ne fíctio decíperet ánimam illíus.
  18617 Sapiéntia	Wis	25	4	12	Fascinátio enim nugacitátis obscúrat bona, et inconstántia concupiscéntiæ transvértit sensum sine malítia.
  18618 Sapiéntia	Wis	25	4	13	Consummátus in brevi, explévit témpora multa;
  18619 Sapiéntia	Wis	25	4	14	plácita enim erat Deo ánima illíus: propter hoc properávit edúcere illum de médio iniquitátum.
  18620 Sapiéntia	Wis	25	4	15	Pópuli autem vidéntes, et non intelligéntes, nec ponéntes in præcórdiis tália, quóniam grátia Dei et misericórdia est in sanctos ejus, et respéctus in eléctos illíus.	b
  18621 Sapiéntia	Wis	25	4	16	Condémnat autem justus mórtuus vivos ímpios, et juvéntus celérius consummáta longam vitam injústi.
  18622 Sapiéntia	Wis	25	4	17	Vidébunt enim finem sapiéntis, et non intélligent quid cogitáverit de illo Deus, et quare muníerit illum Dóminus.
  18623 Sapiéntia	Wis	25	4	18	Vidébunt, et contémnent eum; illos autem Dóminus irridébit.
  18624 Sapiéntia	Wis	25	4	19	Et erunt post hæc decidéntes sine honóre, et in contumélia inter mórtuos in perpétuum; quóniam disrúmpet illos inflátos sine voce, et commovébit illos a fundaméntis, et usque ad suprémum desolabúntur: et erunt geméntes, et memória illórum períbit.
  18625 Sapiéntia	Wis	25	4	20	Vénient in cogitatióne peccatórum suórum tímidi, et tradúcent illos ex advérso iniquitátes ipsórum.
  18626 Sapiéntia	Wis	25	5	1	Tunc stabunt justi in magna constántia advérsus eos qui se angustiavérunt, et qui abstulérunt labóres eórum.
  18627 Sapiéntia	Wis	25	5	2	Vidéntes turbabúntur timóre horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis;
  18628 Sapiéntia	Wis	25	5	3	dicéntes intra se, pœniténtiam agéntes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt quos habúimus aliquándo in derísum, et in similitúdinem impropérii.
  18629 Sapiéntia	Wis	25	5	4	Nos insensáti, vitam illórum æstimábamus insániam, et finem illórum sine honóre;
  18630 Sapiéntia	Wis	25	5	5	ecce quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter sanctos sors illórum est.
  18631 Sapiéntia	Wis	25	5	6	Ergo errávimus a via veritátis, et justítiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligéntiæ non est ortus nobis.	b
  18632 Sapiéntia	Wis	25	5	7	Lassáti sumus in via iniquitátis et perditiónis; et ambulávimus vias diffíciles, viam autem Dómini ignorávimus.
  18633 Sapiéntia	Wis	25	5	8	Quid nobis prófuit supérbia? aut divitiárum jactántia quid cóntulit nobis?
  18634 Sapiéntia	Wis	25	5	9	Transiérunt ómnia illa tamquam umbra, et tamquam núntius percúrrens,
  18635 Sapiéntia	Wis	25	5	10	et tamquam navis quæ pertránsit fluctuántem aquam, cujus cum præteríerit non est vestígium inveníre, neque sémitam carínæ illíus in flúctibus;
  18636 Sapiéntia	Wis	25	5	11	aut tamquam avis quæ tránsvolat in áëre, cujus nullum invenítur arguméntum itíneris, sed tantum sónitus alárum vérberans levem ventum, et scindens per vim itíneris áërem; commótis alis transvolávit, et post hoc nullum signum invenítur itíneris illíus;
  18637 Sapiéntia	Wis	25	5	12	aut tamquam sagítta emíssa in locum destinátum, divísus aër contínuo in se reclúsus est, ut ignorétur tránsitus illíus:
  18638 Sapiéntia	Wis	25	5	13	sic et nos nati contínuo desívimus esse; et virtútis quidem nullum signum valúimus osténdere, in malignitáte autem nostra consúmpti sumus.
  18639 Sapiéntia	Wis	25	5	14	Tália dixérunt in inférno hi qui peccavérunt;	b
  18640 Sapiéntia	Wis	25	5	15	quóniam spes ímpii tamquam lanúgo est quæ a vento tóllitur; et tamquam spuma grácilis quæ a procélla dispérgitur, et tamquam fumus qui a vento diffúsus est, et tamquam memória hóspitis uníus diéi prætereúntis.
  18641 Sapiéntia	Wis	25	5	16	Justi autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum.
  18642 Sapiéntia	Wis	25	5	17	Ídeo accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu Dómini; quóniam déxtera sua teget eos, et bráchio sancto suo deféndet illos.
  18643 Sapiéntia	Wis	25	5	18	Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum.
  18644 Sapiéntia	Wis	25	5	19	Índuet pro thoráce justítiam, et accípiet pro gálea judícium certum;
  18645 Sapiéntia	Wis	25	5	20	sumet scutum inexpugnábile æquitátem.
  18646 Sapiéntia	Wis	25	5	21	Ácuet autem duram iram in lánceam, et pugnábit cum illo orbis terrárum contra insensátos.
  18647 Sapiéntia	Wis	25	5	22	Ibunt dirécte emissiónes fúlgurum, et tamquam a bene curváto arcu núbium exterminabúntur, et ad certum locum insílient.
  18648 Sapiéntia	Wis	25	5	23	Et a petrósa ira plenæ mitténtur grándines; excandéscet in illos aqua maris, et flúmina concúrrent dúriter.
  18649 Sapiéntia	Wis	25	5	24	Contra illos stabit spíritus virtútis, et tamquam turbo venti dívidet illos; et ad erémum perdúcet omnem terram iníquitas illórum, et malígnitas evértet sedes poténtium.
  18650 Sapiéntia	Wis	25	6	1	Mélior est sapiéntia quam vires, et vir prudens quam fortis.
  18651 Sapiéntia	Wis	25	6	2	Audíte ergo, reges, et intellígite; díscite, júdices fínium terræ.
  18652 Sapiéntia	Wis	25	6	3	Præbéte aures, vos qui continétis multitúdines, et placétis vobis in turbis natiónum.
  18653 Sapiéntia	Wis	25	6	4	Quóniam data est a Dómino potéstas vobis, et virtus ab Altíssimo, qui interrogábit ópera vestra, et cogitatiónes scrutábitur;
  18654 Sapiéntia	Wis	25	6	5	quóniam cum essétis minístri regni illíus, non recte judicástis, nec custodístis legem justítiæ, neque secúndum voluntátem Dei ambulástis.
  18655 Sapiéntia	Wis	25	6	6	Horrénde et cito aparébit vobis, quóniam judícium duríssimum his qui præsunt fiet.
  18656 Sapiéntia	Wis	25	6	7	Exíguo enim concéditur misericórdia; poténtes autem poténter torménta patiéntur.
  18657 Sapiéntia	Wis	25	6	8	Non enim súbtrahet persónam cujúsquam Deus, nec verébitur magnitúdinem ejus cujúsquam, quóniam pusíllum et magnum ipse fecit, et æquáliter cura est illi de ómnibus.
  18658 Sapiéntia	Wis	25	6	9	Fortióribus autem fórtior instat cruciátio.
  18659 Sapiéntia	Wis	25	6	10	Ad vos ergo, reges, sunt hi sermónes mei, ut discátis sapiéntiam, et non excidátis.
  18660 Sapiéntia	Wis	25	6	11	Qui enim custodíerint justa juste, justificabúntur; et qui didícerint ista, invénient quid respóndeant.
  18661 Sapiéntia	Wis	25	6	12	Concupíscite ergo sermónes meos; dilígite illos, et habébitis disciplínam.
  18662 Sapiéntia	Wis	25	6	13	Clara est, et quæ numquam marcéscit, sapiéntia; et fácile vidétur ab his qui díligunt eam, et invenítur ab his qui quǽrunt illam.	b
  18663 Sapiéntia	Wis	25	6	14	Præóccupat qui se concupíscunt, ut illis se prior osténdat.
  18664 Sapiéntia	Wis	25	6	15	Qui de luce vigiláverit ad illam non laborábit; assidántem enim illam fóribus suis invéniet.
  18665 Sapiéntia	Wis	25	6	16	Cogitáre ergo de illa sensus est consummátus, et qui vigiláverit propter illam cito secúrus erit.
  18666 Sapiéntia	Wis	25	6	17	Quóniam dignos se ipsa círcuit quærens, et in viis osténdit se hiláriter, et in omni providéntia occúrrit illis.
  18667 Sapiéntia	Wis	25	6	18	Inítium enim illíus veríssima est disciplínæ concupiscéntia.
  18668 Sapiéntia	Wis	25	6	19	Cura ergo disciplínæ diléctio est, et diléctio custódia legum illíus est; custodítio autem legum consummátio incorruptiónis est;
  18669 Sapiéntia	Wis	25	6	20	incorrúptio autem facit esse próximum Deo.
  18670 Sapiéntia	Wis	25	6	21	Concupiscéntia ítaque sapiéntiæ dedúcit ad regnum perpétuum.
  18671 Sapiéntia	Wis	25	6	22	Si ergo delectámini sédibus et sceptris, o reges pópuli, dilígite sapiéntiam, ut in perpétuum regnétis:
  18672 Sapiéntia	Wis	25	6	23	dilígite lumen sapiéntiæ, omnes qui præéstis pópulis.
  18673 Sapiéntia	Wis	25	6	24	Quid est autem sapiéntia, et quemádmodum facta sit réferam, et non abscóndam a vobis sacraménta Dei, sed ab inítio nativitátis investigábo: et ponam in lucem sciéntiam illíus, et non præteríbo veritátem.	b
  18674 Sapiéntia	Wis	25	6	25	Neque cum invídia tabescénte iter habébo, quóniam talis homo non erit párticeps sapiéntiæ.
  18675 Sapiéntia	Wis	25	6	26	Multitúdo autem sapiéntium sánitas est orbis terrárum, et rex sápiens stabiliméntum pópuli est.
  18676 Sapiéntia	Wis	25	6	27	Ergo accípite disciplínam per sermónes meos, et próderit vobis.
  18677 Sapiéntia	Wis	25	7	1	Sum quidem et ego mortális homo, símilis ómnibus, et ex génere terréni illíus qui prior factus est; et in ventre matris figurátus sum caro,
  18678 Sapiéntia	Wis	25	7	2	decem ménsium témpore coagulátus sum in sánguine. Ex sémine hóminis, et delectaménto somni conveniénte.
  18679 Sapiéntia	Wis	25	7	3	Et ego natus accépi commúnem áërem; et in simíliter factam décidi terram, et primam vocem símilem ómnibus emísi plorans.
  18680 Sapiéntia	Wis	25	7	4	In involuméntis nutrítus sum, et curis magnis:
  18681 Sapiéntia	Wis	25	7	5	nemo enim ex régibus áliud hábuit nativitátis inítium.
  18682 Sapiéntia	Wis	25	7	6	Unus ergo intróitus est ómnibus ad vitam, et símilis éxitus.
  18683 Sapiéntia	Wis	25	7	7	Propter hoc optávi, et datus est mihi sensus; et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ;	b
  18684 Sapiéntia	Wis	25	7	8	et præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus.
  18685 Sapiéntia	Wis	25	7	9	Nec comparávi illi lápidem pretiósum, quóniam omne aurum in comparatióne illíus aréna est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus.
  18686 Sapiéntia	Wis	25	7	10	Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam, quóniam inextinguíbile est lumen illíus.
  18687 Sapiéntia	Wis	25	7	11	Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, et innumerábilis honéstas per manus illíus;
  18688 Sapiéntia	Wis	25	7	12	et lætátus sum in ómnibus, quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam quóniam horum ómnium mater est.
  18689 Sapiéntia	Wis	25	7	13	Quam sine fictióne dídici, et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo.
  18690 Sapiéntia	Wis	25	7	14	Infinítus enim thesáurus est homínibus; quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti.
  18691 Sapiéntia	Wis	25	7	15	Mihi autem dedit Deus dícere ex senténtia, et præsúmere digna horum quæ mihi dantur, quóniam ipse sapiéntiæ dux est, et sapiéntium emendátor.	b
  18692 Sapiéntia	Wis	25	7	16	In manu enim illíus et nos et sermónes nostri, et omnis sapiéntia, et óperum sciéntia, et disciplína.
  18693 Sapiéntia	Wis	25	7	17	Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt sciéntiam veram, ut sciam dispositiónem orbis terrárum, et virtútes elementórum,
  18694 Sapiéntia	Wis	25	7	18	inítium, et consummatiónem, et medietátem témporum, vicissitúdinum permutatiónes, et commutatiónes témporum,
  18695 Sapiéntia	Wis	25	7	19	anni cursus, et stellárum dispositiónes,
  18696 Sapiéntia	Wis	25	7	20	natúras animálium, et iras bestiárum, vim ventórum, et cogitatiónes hóminum, differéntias virgultórum, et virtútes radícum.
  18697 Sapiéntia	Wis	25	7	21	Et quæcúmque sunt abscónsa et improvísa dídici: ómnium enim ártifex dócuit me sapiéntia.
  18698 Sapiéntia	Wis	25	7	22	Est enim in illa spíritus intelligéntiæ, sanctus, únicus, múltiplex, subtílis, disértus, móbilis, incoinquinátus, certus, suávis, amans bonum, acútus, quem nihil vetat, benefáciens,	b
  18699 Sapiéntia	Wis	25	7	23	humánus, benígnus, stábilis, certus, secúrus, omnem habens virtútem, ómnia prospíciens, et qui cápiat omnes spíritus, intelligíbilis, mundus, subtílis.
  18700 Sapiéntia	Wis	25	7	24	Ómnibus enim mobílibus mobílior est sapiéntia: attíngit autem ubíque propter suam mundítiam.
  18701 Sapiéntia	Wis	25	7	25	Vapor est enim virtútis Dei, et emanátio quædam est claritátis omnipoténtis Dei sincéra, et ídeo nihil inquinátum in eam incúrrit;
  18702 Sapiéntia	Wis	25	7	26	candor est enim lucis ætérnæ, et spéculum sine mácula Dei majestátis, et imágo bonitátis illíus.
  18703 Sapiéntia	Wis	25	7	27	Et cum sit una, ómnia potest; et in se pérmanens ómnia ínnovat, et per natiónes in ánimas sanctas se transfert, amícos Dei et prophétas constítuit.
  18704 Sapiéntia	Wis	25	7	28	Néminem enim díligit Deus, nisi eum qui cum sapiéntia inhábitat.
  18705 Sapiéntia	Wis	25	7	29	Est enim hæc speciósior sole, et super omnem dispositiónem stellárum: luci comparáta, invenítur prior.
  18706 Sapiéntia	Wis	25	7	30	Illi enim succédit nox; sapiéntiam autem non vincit malítia.
  18707 Sapiéntia	Wis	25	8	1	Attíngit ergo a fine usque ad finem fórtiter, et dispónit ómnia suáviter.
  18708 Sapiéntia	Wis	25	8	2	Hanc amávi, et exquisívi a juventúte mea, et quæsívi sponsam mihi eam assúmere, et amátor factus sum formæ illíus.	b
  18709 Sapiéntia	Wis	25	8	3	Generositátem illíus gloríficat, contubérnium habens Dei; sed et ómnium Dóminus diléxit illam.
  18710 Sapiéntia	Wis	25	8	4	Doctrix enim est disciplínæ Dei, et eléctrix óperum illíus.
  18711 Sapiéntia	Wis	25	8	5	Et si divítiæ appetúntur in vita, quid sapiéntia locuplétius quæ operátur ómnia?
  18712 Sapiéntia	Wis	25	8	6	Si autem sensus operátur, quis horum quæ sunt magis quam illa est ártifex?
  18713 Sapiéntia	Wis	25	8	7	Et si justítiam quis díligit, labóres hujus magnas habent virtútes: sobrietátem enim et prudéntiam docet, et justítiam, et virtútem, quibus utílius nihil est in vita homínibus.
  18714 Sapiéntia	Wis	25	8	8	Et si multitúdinem sciéntiæ desíderat quis, scit prætérita, et de futúris ǽstimat; scit versútias sermónum, et dissolutiónes argumentórum; signa et monstra scit ántequam fiant, et evéntus témporum et sæculórum.
  18715 Sapiéntia	Wis	25	8	9	Propósui ergo hanc addúcere mihi ad convivéndum; sciens quóniam mecum communicábit de bonis, et erit allocútio cogitatiónis et tǽdii mei.	b
  18716 Sapiéntia	Wis	25	8	10	Habébo propter hanc claritátem ad turbas, et honórem apud senióres júvenis;
  18717 Sapiéntia	Wis	25	8	11	et acútus invéniar in judício; et in conspéctu poténtium admirábilis ero, et fácies príncipum mirabúntur me:
  18718 Sapiéntia	Wis	25	8	12	tacéntem me sustinébunt, et loquéntem me respícient, et sermocinánte me plura, manus ori suo impónent.
  18719 Sapiéntia	Wis	25	8	13	Prætérea habébo per hanc immortalitátem, et memóriam ætérnam his qui post me futúri sunt relínquam.
  18720 Sapiéntia	Wis	25	8	14	Dispónam pópulos, et natiónes mihi erunt súbditæ.
  18721 Sapiéntia	Wis	25	8	15	Timébunt me audiéntes reges horréndi. In multitúdine vidébor bonus, et in bello fortis.
  18722 Sapiéntia	Wis	25	8	16	Intrans in domum meam, conquiéscam cum illa: non enim habet amaritúdinem conversátio illíus, nec tǽdium convíctus illíus, sed lætítiam et gáudium.
  18723 Sapiéntia	Wis	25	8	17	Hæc cógitans apud me et commémorans in corde meo, quóniam immortálitas est in cognatióne sapiéntiæ,	b
  18724 Sapiéntia	Wis	25	8	18	et in amicítia illíus delectátio bona, et in opéribus mánuum illíus honéstas sine defectióne, et in certámine loquélæ illíus sapiéntia, et præcláritas in communicatióne sermónum ipsíus, circuíbam quærens, ut mihi illam assúmerem.
  18725 Sapiéntia	Wis	25	8	19	Puer autem eram ingeniósus, et sortítus sum ánimam bonam.
  18726 Sapiéntia	Wis	25	8	20	Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinátum.
  18727 Sapiéntia	Wis	25	8	21	Et ut scivi quóniam áliter non possem esse cóntinens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapiéntiæ, scire cujus esset hoc donum: ádii Dóminum, et deprecátus sum illum, et dixi ex totis præcórdiis meis:
  18728 Sapiéntia	Wis	25	9	1	Deus patrum meórum, et Dómine misericórdiæ, qui fecísti ómnia verbo tuo,
  18729 Sapiéntia	Wis	25	9	2	et sapiéntia tua constituísti hóminem, ut dominarétur creatúræ quæ a te facta est,
  18730 Sapiéntia	Wis	25	9	3	ut dispónat orbem terrárum in æquitáte et justítia, et in directióne cordis judícium júdicet:
  18731 Sapiéntia	Wis	25	9	4	da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam, et noli me reprobáre a púeris tuis,
  18732 Sapiéntia	Wis	25	9	5	quóniam servus tuus sum ego, et fílius ancíllæ tuæ; homo infírmus, et exígui témporis, et minor ad intelléctum judícii et legum.
  18733 Sapiéntia	Wis	25	9	6	Nam et si quis erit consummátus inter fílios hóminum, si ab illo abfúerit sapiéntia tua, in níhilum computábitur.
  18734 Sapiéntia	Wis	25	9	7	Tu elegísti me regem pópulo tuo, et júdicem filiórum tuórum et filiárum.
  18735 Sapiéntia	Wis	25	9	8	Et dixísti me ædificáre templum in monte sancto tuo, et in civitáte habitatiónis tuæ altáre, similitúdinem tabernáculi sancti tui quod præparásti ab inítio;
  18736 Sapiéntia	Wis	25	9	9	et tecum sapiéntia tua, quæ novit ópera tua, quæ et áffuit tunc cum orbem terrárum fáceres, et sciébat quid esset plácitum óculis tuis, et quid diréctum in præcéptis tuis.
  18737 Sapiéntia	Wis	25	9	10	Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitúdinis tuæ, ut mecum sit et mecum labóret, ut sciam quid accéptum sit apud te:
  18738 Sapiéntia	Wis	25	9	11	scit enim illa ómnia, et intélligit, et dedúcet me in opéribus meis sóbrie, et custódiet me in sua poténtia.
  18739 Sapiéntia	Wis	25	9	12	Et erunt accépta ópera mea; et dispónam pópulum tuum juste, et ero dignus sédium patris mei.
  18740 Sapiéntia	Wis	25	9	13	Quis enim hóminum póterit scire consílium Dei? Aut quis póterit cogitáre quid velit Deus?	b
  18741 Sapiéntia	Wis	25	9	14	Cogitatiónes enim mortálium tímidæ, et incértæ providéntiæ nostræ;
  18742 Sapiéntia	Wis	25	9	15	corpus enim quod corrúmpitur ággravat ánimam, et terréna inhabitátio déprimit sensum multa cogitántem.
  18743 Sapiéntia	Wis	25	9	16	Et diffícile æstimámus quæ in terra sunt, et quæ in prospéctu sunt invenímus cum labóre: quæ autem in cælis sunt quis investigábit?
  18744 Sapiéntia	Wis	25	9	17	Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu déderis sapiéntiam, et míseris spíritum sanctum tuum de altíssimis,
  18745 Sapiéntia	Wis	25	9	18	et sic corréctæ sint sémitæ eórum qui sunt in terris, et quæ tibi placent didícerint hómines?
  18746 Sapiéntia	Wis	25	9	19	Nam per sapiéntiam sanáti sunt quicúmque placuérunt tibi, Dómine, a princípio.
  18747 Sapiéntia	Wis	25	10	1	Hæc illum qui primus formátus est a Deo patre orbis terrárum, cum solus esset creátus, custodívit,
  18748 Sapiéntia	Wis	25	10	2	et edúxit illum a delícto suo, et dedit illi virtútem continéndi ómnia.
  18749 Sapiéntia	Wis	25	10	3	Ab hac ut recéssit injústus, in ira sua, per iram homicídii fratérni depériit.
  18750 Sapiéntia	Wis	25	10	4	Propter quem cum aqua deléret terram, sanávit íterum sapiéntia, per contemptíbile lignum justum gubérnans.
  18751 Sapiéntia	Wis	25	10	5	Hæc et in consénsu nequítiæ cum se natiónes contulíssent, scivit justum, et conservávit sine queréla Deo, et in fílii misericórdia fortem custodívit.
  18752 Sapiéntia	Wis	25	10	6	Hæc justum a pereúntibus ímpiis liberávit fugiéntem, descendénte igne in Pentápolim,
  18753 Sapiéntia	Wis	25	10	7	quibus in testimónium nequítiæ fumigabúnda constat desérta terra, et incérto témpore fructus habéntes árbores, et incredíbilis ánimæ memória stans figméntum salis.
  18754 Sapiéntia	Wis	25	10	8	Sapiéntiam enim prætereúntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorárent bona, sed et insipiéntiæ suæ reliquérunt homínibus memóriam, ut in his quæ peccavérunt nec látere potuíssent.
  18755 Sapiéntia	Wis	25	10	9	Sapiéntia autem hos qui se obsérvant a dolóribus liberávit.	b
  18756 Sapiéntia	Wis	25	10	10	Hæc prófugum iræ fratris justum dedúxit per vias rectas; et osténdit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum, honestávit illum in labóribus, et complévit labóres illíus.
  18757 Sapiéntia	Wis	25	10	11	In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum.
  18758 Sapiéntia	Wis	25	10	12	Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi ut vínceret, et sciret quóniam ómnium poténtior est sapiéntia.
  18759 Sapiéntia	Wis	25	10	13	Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum; descendítque cum illo in fóveam,
  18760 Sapiéntia	Wis	25	10	14	et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos qui eum deprimébant; et mendáces osténdit qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam.
  18761 Sapiéntia	Wis	25	10	15	Hæc pópulum justum et semen sine queréla liberávit a natiónibus quæ illum deprimébant.	b
  18762 Sapiéntia	Wis	25	10	16	Intrávit in ánimam servi Dei, et stetit contra reges horréndos in porténtis et signis.
  18763 Sapiéntia	Wis	25	10	17	Et réddidit justis mercédem labórum suórum, et dedúxit illos in via mirábili, et fuit illis in velaménto diéi, et in luce stellárum per noctem;
  18764 Sapiéntia	Wis	25	10	18	tránstulit illos per mare Rubrum, et transvéxit illos per aquam nímiam.
  18765 Sapiéntia	Wis	25	10	19	Inimícos autem illórum demérsit in mare, et ab altitúdine inferórum edúxit illos. Ídeo justi tulérunt spólia impiórum;
  18766 Sapiéntia	Wis	25	10	20	et decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum, et víctricem manum tuam laudavérunt páriter:
  18767 Sapiéntia	Wis	25	10	21	quóniam sapiéntia apéruit os mutórum, et linguas infántium fecit disértas.
  18768 Sapiéntia	Wis	25	11	1	Diréxit ópera eórum in mánibus prophétæ sancti.
  18769 Sapiéntia	Wis	25	11	2	Iter fecérunt per desérta quæ non habitabántur, et in locis desértis fixérunt casas.
  18770 Sapiéntia	Wis	25	11	3	Stetérunt contra hostes, et de inimícis se vindicavérunt.
  18771 Sapiéntia	Wis	25	11	4	Sitiérunt, et invocavérunt te; et data est illis aqua de petra altíssima, et réquies sitis de lápide duro.
  18772 Sapiéntia	Wis	25	11	5	Per quæ enim pœnas passi sunt inimíci illórum a defectióne potus sui, et in eis cum abundárent fílii Ísraël lætáti sunt,
  18773 Sapiéntia	Wis	25	11	6	per hæc, cum illis deéssent, bene cum illis actum est.
  18774 Sapiéntia	Wis	25	11	7	Nam pro fonte quidem sempitérni flúminis, humánum sánguinem dedísti injústis.
  18775 Sapiéntia	Wis	25	11	8	Qui cum minueréntur in traductióne infántium occisórum, dedísti illis abundántem aquam insperáte,
  18776 Sapiéntia	Wis	25	11	9	osténdens per sitim, quæ tunc fuit, quemádmodum tuos exaltáres, et adversários illórum necáres.
  18777 Sapiéntia	Wis	25	11	10	Cum enim tentáti sunt, et quidem cum misericórdia disciplínam accipiéntes, sciérunt quemádmodum cum ira judicáti ímpii torménta pateréntur.
  18778 Sapiéntia	Wis	25	11	11	Hos quidem tamquam pater monens probásti; illos autem tamquam durus rex intérrogans condemnásti.
  18779 Sapiéntia	Wis	25	11	12	Abséntes enim, et præséntes, simíliter torquebántur.
  18780 Sapiéntia	Wis	25	11	13	Duplex enim illos accéperat tǽdium et gémitus, cum memória præteritórum.
  18781 Sapiéntia	Wis	25	11	14	Cum enim audírent per sua torménta bene secum agi, commemoráti sunt Dóminum, admirántes in finem éxitus.
  18782 Sapiéntia	Wis	25	11	15	Quem enim in expositióne prava projéctum derisérunt, in finem evéntus miráti sunt, non simíliter justis sitiéntes.
  18783 Sapiéntia	Wis	25	11	16	Pro cogitatiónibus autem insensátis iniquitátis illórum, quod quidam errántes colébant mutos serpéntes et béstias supervácuas, immisísti illis multitúdinem mutórum animálium in vindíctam;	b
  18784 Sapiéntia	Wis	25	11	17	ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquétur.
  18785 Sapiéntia	Wis	25	11	18	Non enim impossíbilis erat omnípotens manus tua, quæ creávit orbem terrárum ex matéria invísa, immíttere illis multitúdinem ursórum, aut audáces leónes,
  18786 Sapiéntia	Wis	25	11	19	aut novi géneris ira plenas ignótas béstias, aut vapórem ígnium spirántes, aut fumi odórem proferéntes, aut horréndas ab óculis scintíllas emitténtes;
  18787 Sapiéntia	Wis	25	11	20	quarum non solum læsúra póterat illos extermináre, sed et aspéctus per timórem occídere.
  18788 Sapiéntia	Wis	25	11	21	Sed et sine his uno spíritu póterant occídi, persecutiónem passi ab ipsis factis suis, et dispérsi per spíritum virtútis tuæ; sed ómnia in mensúra, et número et póndere disposuísti.
  18789 Sapiéntia	Wis	25	11	22	Multum enim valére, tibi soli supérerat semper; et virtúti bráchii tui quis resístet?
  18790 Sapiéntia	Wis	25	11	23	Quóniam tamquam moméntum statéræ, sic est ante te orbis terrárum, et tamquam gutta roris antelucáni quæ descéndit in terram.	b
  18791 Sapiéntia	Wis	25	11	24	Sed miseréris ómnium, quia ómnia potes; et dissímulas peccáta hóminum, propter pœniténtiam.
  18792 Sapiéntia	Wis	25	11	25	Díligis enim ómnia quæ sunt, et nihil odísti eórum quæ fecísti; nec enim ódiens áliquid constituísti, aut fecísti.
  18793 Sapiéntia	Wis	25	11	26	Quómodo autem posset áliquid permanére, nisi tu voluísses? aut quod a te vocátum non esset conservarétur?
  18794 Sapiéntia	Wis	25	11	27	Parcis autem ómnibus, quóniam tua sunt. Dómine, qui amas ánimas.
  18795 Sapiéntia	Wis	25	12	1	O quam bonus et suávis est, Dómine, spíritus tuus in ómnibus!
  18796 Sapiéntia	Wis	25	12	2	Ideóque eos qui exérrant pártibus córripis, et de quibus peccant ádmones et allóqueris, ut relícta malítia credant in te, Dómine.
  18797 Sapiéntia	Wis	25	12	3	Illos enim antíquos inhabitatóres terræ sanctæ tuæ, quos exhorruísti,
  18798 Sapiéntia	Wis	25	12	4	quóniam odibília ópera tibi faciébant per medicámina et sacrifícia injústa,
  18799 Sapiéntia	Wis	25	12	5	et filiórum suórum necatóres sine misericórdia, et comestóres víscerum hóminum, et devoratóres sánguinis a médio sacraménto tuo,
  18800 Sapiéntia	Wis	25	12	6	et auctóres paréntes animárum inauxiliatárum, pérdere voluísti per manus paréntum nostrórum;
  18801 Sapiéntia	Wis	25	12	7	ut dignam percíperent peregrinatiónem puerórum Dei, quæ tibi ómnium cárior est terra.
  18802 Sapiéntia	Wis	25	12	8	Sed et his tamquam homínibus pepercísti, et misísti antecessóres exércitus tui vespas, ut illos paulátim exterminárent.
  18803 Sapiéntia	Wis	25	12	9	Non quia ímpotens eras in bello subjícere ímpios justis, aut béstiis sævis, aut verbo duro simul extermináre;
  18804 Sapiéntia	Wis	25	12	10	sed pártibus júdicans, dabas locum pœniténtiæ, non ignórans quóniam nequam est nátio eórum, et naturális malítia ipsórum, et quóniam non póterat mutári cogitátio illórum in perpétuum.
  18805 Sapiéntia	Wis	25	12	11	Semen enim erat maledíctum ab inítio; nec timens áliquem, véniam dabas peccátis illórum.
  18806 Sapiéntia	Wis	25	12	12	Quis enim dicet tibi: Quid fecísti? aut quis stabit contra judícium tuum? aut quis in conspéctu tuo véniet vindex iniquórum hóminum? aut quis tibi imputábit, si períerint natiónes quas tu fecísti?	b
  18807 Sapiéntia	Wis	25	12	13	Non enim est álius Deus quam tu, cui cura est de ómnibus, ut osténdas quóniam non injúste júdicas judícium.
  18808 Sapiéntia	Wis	25	12	14	Neque rex neque tyránnus in conspéctu tuo inquírent de his quos perdidísti.
  18809 Sapiéntia	Wis	25	12	15	Cum ergo sis justus, juste ómnia dispónis; ipsum quoque qui non debet puníri condemnáre, éxterum ǽstimas a tua virtúte.
  18810 Sapiéntia	Wis	25	12	16	Virtus enim tua justítiæ inítium est, et ob hoc quod Dóminus es, ómnibus te párcere facis.
  18811 Sapiéntia	Wis	25	12	17	Virtútem enim osténdis tu, qui non créderis esse in virtúte consummátus, et horum qui te nésciunt audáciam tradúcis.
  18812 Sapiéntia	Wis	25	12	18	Tu autem dominátor virtútis, cum tranquilitáte júdicas, et cum magna reveréntia dispónis nos: subest enim tibi, cum volúeris posse.
  18813 Sapiéntia	Wis	25	12	19	Docuísti autem pópulum tuum, per tália ópera, quóniam opórtet justum esse et humánum; et bonæ spei fecísti fílios tuos, quóniam júdicans das locum in peccátis pœniténtiæ.
  18814 Sapiéntia	Wis	25	12	20	Si enim inimícos servórum tuórum, et débitos morti, cum tanta cruciásti attentióne, dans tempus et locum per quæ possent mutári a malítia:
  18815 Sapiéntia	Wis	25	12	21	cum quanta diligéntia judicásti fílios tuos, quorum paréntibus juraménta et conventiónes dedísti bonárum promissiónum!
  18816 Sapiéntia	Wis	25	12	22	Cum ergo das nobis disciplínam, inimícos nostros multiplíciter flagéllas, ut bonitátem tuam cogitémus judicántes, et cum de nobis judicátur, sperémus misericórdiam tuam.
  18817 Sapiéntia	Wis	25	12	23	Unde et illis qui in vita sua insensáte et injúste vixérunt, per hæc quæ coluérunt dedísti summa torménta.	b
  18818 Sapiéntia	Wis	25	12	24	Étenim in erróris via diútius erravérunt, deos æstimántes hæc quæ in animálibus sunt supervácua, infántium insensatórum more vivéntes.
  18819 Sapiéntia	Wis	25	12	25	Propter hoc tamquam púeris insensátis judícium in derísum dedísti.
  18820 Sapiéntia	Wis	25	12	26	Qui autem ludíbriis et increpatiónibus non sunt corrécti, dignum Dei judícium expérti sunt.
  18821 Sapiéntia	Wis	25	12	27	In quibus enim patiéntes indignabántur per hæc quos putábant deos, in ipsis cum exterminaréntur vidéntes, illum quem olim negábant se nosse, verum Deum agnovérunt; propter quod et finis condemnatiónis eórum venit super illos.
  18822 Sapiéntia	Wis	25	13	1	Vani autem sunt omnes hómines in quibus non subest sciéntia Dei; et de his quæ vidéntur bona, non potuérunt intellígere eum qui est, neque opéribus attendéntes agnovérunt quis esset ártifex;
  18823 Sapiéntia	Wis	25	13	2	sed aut ignem, aut spíritum, aut citátum áërem, aut gyrum stellárum, aut nímiam aquam, aut solem et lunam, rectóres orbis terrárum deos putavérunt.
  18824 Sapiéntia	Wis	25	13	3	Quorum si spécie delectáti, deos putavérunt, sciant quanto his dominátor eórum speciósior est; speciéi enim generátor hæc ómnia constítuit.
  18825 Sapiéntia	Wis	25	13	4	Aut si virtútem et ópera eórum miráti sunt, intélligant ab illis quóniam qui hæc fecit fórtior est illis;
  18826 Sapiéntia	Wis	25	13	5	a magnitúdine enim speciéi et creatúræ cognoscibíliter póterit creátor horum vidéri.
  18827 Sapiéntia	Wis	25	13	6	Sed tamen adhuc in his minor est queréla; et hi enim fortásse errant, Deum quæréntes, et voléntes inveníre.	b
  18828 Sapiéntia	Wis	25	13	7	Étenim cum in opéribus illíus converséntur inquírunt, et persuásum habent quóniam bona sunt quæ vidéntur.
  18829 Sapiéntia	Wis	25	13	8	Íterum autem nec his debet ignósci.
  18830 Sapiéntia	Wis	25	13	9	Si enim tantum potuérunt scire ut possent æstimáre sǽculum, quómodo hujus Dóminum non facílius invenérunt?
  18831 Sapiéntia	Wis	25	13	10	Infelíces autem sunt, et inter mórtuos spes illórum est, qui appellavérunt deos ópera mánuum hóminum, aurum et argéntum, artis inventiónem et similitúdines animálium, aut lápidem inútilem opus manus antíquæ.
  18832 Sapiéntia	Wis	25	13	11	Aut si quis ártifex faber de silva lignum rectum secúerit, et hujus docte erádat omnem córticem, et arte sua usus, diligénter fábricet vas útile in conversatiónem vitæ;	b
  18833 Sapiéntia	Wis	25	13	12	relíquiis autem ejus óperis ad præparatiónem escæ abutátur;
  18834 Sapiéntia	Wis	25	13	13	et réliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vortícibus plenum, sculpat diligénter per vacuitátem suam, et per sciéntiam suæ artis figúret illud, et assímilet illud imágini hóminis,
  18835 Sapiéntia	Wis	25	13	14	aut alícui ex animálibus illud cómparet: perlíniens rubríca, et rubicúndum fáciens fuco colórem illíus, et omnem máculam quæ in illo est perlíniens;
  18836 Sapiéntia	Wis	25	13	15	et fáciat ei dignam habitatiónem, et in paríete ponens illud, et confírmans ferro,
  18837 Sapiéntia	Wis	25	13	16	ne forte cadat; prospíciens illi, sciens quóniam non potest adjuváre se: imágo enim est, et opus est illi adjutórium.
  18838 Sapiéntia	Wis	25	13	17	Et de substántia sua, et de fíliis suis, et de núptiis votum fáciens inquírit. Non erubéscit loqui cum illo qui sine ánima est.	b
  18839 Sapiéntia	Wis	25	13	18	Et pro sanitáte quidem infírmum deprecátur, et pro vita rogat mórtuum, et in adjutórium inútilem ínvocat.
  18840 Sapiéntia	Wis	25	13	19	Et pro itínere petit ab eo qui ambuláre non potest; et de acquiréndo, et de operándo, et de ómnium rerum evéntu, petit ab eo qui in ómnibus est inútilis.
  18841 Sapiéntia	Wis	25	14	1	Íterum álius navigáre cógitans, et per feros fluctus iter fácere incípiens, ligno portánte se, fragílius lignum ínvocat.
  18842 Sapiéntia	Wis	25	14	2	Illud enim cupíditas acquiréndi excogitávit, et ártifex sapiéntia fabricávit sua.
  18843 Sapiéntia	Wis	25	14	3	Tua autem, Pater, providéntia gubérnat: quóniam dedísti et in mari viam, et inter fluctus sémitam firmíssimam,
  18844 Sapiéntia	Wis	25	14	4	osténdens quóniam potens es ex ómnibus salváre, étiam si sine arte áliquis ádeat mare.
  18845 Sapiéntia	Wis	25	14	5	Sed ut non essent vácua sapiéntiæ tuæ ópera, propter hoc étiam et exíguo ligno credunt hómines ánimas suas, et transeúntes mare per ratem liberáti sunt.
  18846 Sapiéntia	Wis	25	14	6	Sed et ab inítio cum perírent supérbi gigántes, spes orbis terrárum ad ratem confúgiens, remísit sǽculo semen nativitátis quæ manu tua erat gubernáta.
  18847 Sapiéntia	Wis	25	14	7	Benedíctum est enim lignum per quod fit justítia;
  18848 Sapiéntia	Wis	25	14	8	per manus autem quod fit idólum, maledíctum est et ipsum, et qui fecit illud; quia ille quidem operátus est, illud autem cum esset frágile, deus cognominátus est.
  18849 Sapiéntia	Wis	25	14	9	Simíliter autem ódio sunt Deo ímpius et impíetas ejus;
  18850 Sapiéntia	Wis	25	14	10	étenim quod factum est, cum illo qui fecit torménta patiétur.
  18851 Sapiéntia	Wis	25	14	11	Propter hoc et in idólis natiónum non erit respéctus, quóniam creatúræ Dei in ódium factæ sunt, et in tentatiónem animábus hóminum, et in muscípulam pédibus insipiéntium.
  18852 Sapiéntia	Wis	25	14	12	Inítium enim fornicatiónis est exquisítio idolórum; et adinvéntio illórum corrúptio vitæ est:	b
  18853 Sapiéntia	Wis	25	14	13	neque enim erant ab inítio, neque erunt in perpétuum.
  18854 Sapiéntia	Wis	25	14	14	Supervacúitas enim hóminum hæc advénit in orbem terrárum; et ídeo brevis illórum finis est invéntus.
  18855 Sapiéntia	Wis	25	14	15	Acérbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti fílii fecit imáginem; et illum qui tunc quasi homo mórtuus fúerat, nunc tamquam deum cólere cœpit, et constítuit inter servos suos sacra et sacrifícia.
  18856 Sapiéntia	Wis	25	14	16	Deínde interveniénte témpore, convalescénte iníqua consuetúdine, hic error tamquam lex custodítus est, et tyrannórum império colebántur figménta.
  18857 Sapiéntia	Wis	25	14	17	Et hos quos in palam hómines honoráre non póterant propter hoc quod longe essent, e longínquo figúra eórum alláta, evidéntem imáginem regis quem honoráre volébant fecérunt, ut illum qui áberat, tanquam præséntem cólerent sua sollicitúdine.
  18858 Sapiéntia	Wis	25	14	18	Provéxit autem ad horum cultúram et hos qui ignorábant artíficis exímia diligéntia.
  18859 Sapiéntia	Wis	25	14	19	Ille enim, volens placére illi qui se assúmpsit, elaborávit arte sua ut similitúdinem in mélius figuráret.
  18860 Sapiéntia	Wis	25	14	20	Multitúdo autem hóminum, abdúcta per spéciem óperis, eum qui ante tempus tanquam homo honorátus fúerat, nunc deum æstimavérunt.
  18861 Sapiéntia	Wis	25	14	21	Et hæc fuit vitæ humánæ decéptio, quóniam aut afféctui, aut régibus deserviéntes hómines, incommunicábile nomen lapídibus et lignis imposuérunt.
  18862 Sapiéntia	Wis	25	14	22	Et non suffécerat errásse eos circa Dei sciéntiam, sed et in magno vivéntes insciéntiæ bello, tot et tam magna mala pacem appéllant.	b
  18863 Sapiéntia	Wis	25	14	23	Aut enim fílios suos sacrificántes, aut obscúra sacrifícia faciéntes, aut insániæ plenas vigílias habéntes,
  18864 Sapiéntia	Wis	25	14	24	neque vitam, neque núptias mundas jam custódiunt: sed álius álium per invídiam occídit, aut adúlterans contrístat;
  18865 Sapiéntia	Wis	25	14	25	et ómnia commísta sunt: sanguis, homicídium, furtum et fíctio, corrúptio et infidélitas, turbátio et perjúrium, tumúltus bonórum,
  18866 Sapiéntia	Wis	25	14	26	Dei immemorátio, animárum inquinátio. Nativitátis immutátio, nuptiárum inconstántia, inordinátio mœchíæ et impudicítiæ.
  18867 Sapiéntia	Wis	25	14	27	Infandórum enim idolórum cultúra omnis mali causa est, et inítium et finis.
  18868 Sapiéntia	Wis	25	14	28	Aut enim dum lætántur insániunt, aut certe vaticinántur falsa, aut vivunt injúste, aut péjerant cito.
  18869 Sapiéntia	Wis	25	14	29	Dum enim confídunt in idólis quæ sine ánima sunt, male jurántes nocéri se non sperant.
  18870 Sapiéntia	Wis	25	14	30	Útraque ergo illis evénient digne, quóniam male sensérunt de Deo, attendéntes idólis, et juravérunt injúste, in dolo contemnéntes justítiam.
  18871 Sapiéntia	Wis	25	14	31	Non enim juratórum virtus, sed peccántium pœna, perámbulat semper injustórum prævaricatiónem.
  18872 Sapiéntia	Wis	25	15	1	Tu autem, Deus noster, suávis et verus es, pátiens, et in misericórdia dispónens ómnia.
  18873 Sapiéntia	Wis	25	15	2	Étenim si peccavérimus, tui sumus sciéntes magnitúdinem tuam; et si non peccavérimus, scimus quóniam apud te sumus computáti.
  18874 Sapiéntia	Wis	25	15	3	Nosse enim te, consummáta justítia est; et scire justítiam et virtútem tuam, radix est immortalitátis.
  18875 Sapiéntia	Wis	25	15	4	Non enim in errórem indúxit nos hóminum malæ artis excogitátio, nec umbra pictúræ labor sine fructu, effígies sculpta per vários colóres,
  18876 Sapiéntia	Wis	25	15	5	cujus aspéctus insensáto dat concupiscéntiam, et díligit mórtuæ imáginis effígiem sine ánima.
  18877 Sapiéntia	Wis	25	15	6	Malórum amatóres digni sunt qui spem hábeant in tálibus, et qui fáciunt illos, et qui díligunt, et qui colunt.
  18878 Sapiéntia	Wis	25	15	7	Sed et fígulus mollem terram premens, laborióse fingit ad usus nostros unumquódque vas; et de eódem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et simíliter quæ his sunt contrária; horum autem vasórum quis sit usus, judex est fígulus.	b
  18879 Sapiéntia	Wis	25	15	8	Et cum labóre vano deum fingit de eódem luto, ille qui paulo ante de terra factus fúerat, et post pusíllum redúcit se unde accéptus est, repetítus ánimæ débitum quam habébat.
  18880 Sapiéntia	Wis	25	15	9	Sed cura est illi non quia laboratúrus est, nec quóniam brevis illi vita est; sed concertátur aurifícibus et argentáriis; sed et ærários imitátur, et glóriam præfert, quóniam res supervácuas fingit.
  18881 Sapiéntia	Wis	25	15	10	Cinis est enim cor ejus, et terra supervácua spes illíus, et luto vílior vita ejus;
  18882 Sapiéntia	Wis	25	15	11	quóniam ignorávit qui se finxit, et qui inspirávit illi ánimam quæ operátur, et qui insufflávit ei spíritum vitálem.
  18883 Sapiéntia	Wis	25	15	12	Sed et æstimavérunt ludum esse vitam nostram, et conversatiónem vitæ compósitam ad lucrum, et oportére undecúmque étiam ex malo acquírere.
  18884 Sapiéntia	Wis	25	15	13	Hic enim scit se super omnes delínquere, qui ex terræ matéria fragília vasa et sculptília fingit.
  18885 Sapiéntia	Wis	25	15	14	Omnes enim insipiéntes, et infelíces supra modum ánimæ supérbi, sunt inimíci pópuli tui, et imperántes illi:	b
  18886 Sapiéntia	Wis	25	15	15	quóniam ómnia idóla natiónum deos æstimavérunt, quibus neque oculórum usus est ad vidéndum, neque nares ad percipiéndum spíritum, neque aures ad audiéndum, neque dígiti mánuum ad tractándum, sed et pedes eórum pigri ad ambulándum.
  18887 Sapiéntia	Wis	25	15	16	Homo enim fecit illos; et qui spíritum mutuátus est, is finxit illos. Nemo enim sibi símilem homo póterit deum fíngere.
  18888 Sapiéntia	Wis	25	15	17	Cum enim sit mortális, mórtuum fingit mánibus iníquis. Mélior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortális, illi autem numquam.
  18889 Sapiéntia	Wis	25	15	18	Sed et animália misérrima colunt; insensáta enim comparáta his, illis sunt deterióra.
  18890 Sapiéntia	Wis	25	15	19	Sed nec aspéctu áliquis ex his animálibus bona potest conspícere; effugérunt autem Dei laudem et benedictiónem ejus.
  18891 Sapiéntia	Wis	25	16	1	Propter hæc et per his simília passi sunt digne torménta, et per multitúdinem bestiárum extermináti sunt.
  18892 Sapiéntia	Wis	25	16	2	Pro quibus torméntis bene disposuísti pópulum tuum, quibus dedísti concupiscéntiam delectaménti sui novum sapórem, escam parans eis ortygométram:
  18893 Sapiéntia	Wis	25	16	3	ut illi quidem, concupiscéntes escam propter ea quæ illis osténsa et missa sunt, étiam a necessária concupiscéntia averteréntur. Hi autem in brevi ínopes facti, novam gustavérunt escam.
  18894 Sapiéntia	Wis	25	16	4	Oportébat enim illis sine excusatióne quidem superveníre intéritum exercéntibus tyránnidem; his autem tantum osténdere quemádmodum inimíci eórum exterminabántur.
  18895 Sapiéntia	Wis	25	16	5	Étenim cum illis supervénit sæva bestiárum ira, mórsibus perversórum colubrórum exterminabántur.
  18896 Sapiéntia	Wis	25	16	6	Sed non in perpétuum ira tua permánsit, sed ad correptiónem in brevi turbáti sunt, signum habéntes salútis ad commemoratiónem mandáti legis tuæ.
  18897 Sapiéntia	Wis	25	16	7	Qui enim convérsus est, non per hoc quod vidébat sanabátur, sed per te ómnium salvatórem.
  18898 Sapiéntia	Wis	25	16	8	In hoc autem ostendísti inimícis nostris, quia tu es qui líberas ab omni malo.	b
  18899 Sapiéntia	Wis	25	16	9	Illos enim locustárum et muscárum occidérunt morsus, et non est invénta sánitas ánimæ illórum, quia digni erant ab hujuscémodi exterminári.
  18900 Sapiéntia	Wis	25	16	10	Fílios autem tuos nec dracónum venenatórum vicérunt dentes; misericórdia enim tua advéniens sanábat illos.
  18901 Sapiéntia	Wis	25	16	11	In memória enim sermónum tuórum examinabántur, et velóciter salvabántur, ne in altam incidéntes obliviónem, non possent tuo uti adjutório.
  18902 Sapiéntia	Wis	25	16	12	Étenim neque herba, neque malágma sanávit eos; sed tuus, Dómine, sermo, qui sanat ómnia.
  18903 Sapiéntia	Wis	25	16	13	Tu es enim, Dómine, qui vitæ et mortis habes potestátem, et dedúcis ad portas mortis, et redúcis.
  18904 Sapiéntia	Wis	25	16	14	Homo autem occídit quidem per malítiam; et cum exíerit spíritus, non revertétur, nec revocábit ánimam quæ recépta est.
  18905 Sapiéntia	Wis	25	16	15	Sed tuam manum effúgere impossíbile est.	b
  18906 Sapiéntia	Wis	25	16	16	Negántes enim te nosse ímpii, per fortitúdinem bráchii tui flagelláti sunt; novis aquis, et grandínibus, et plúviis persecutiónem passi, et per ignem consúmpti.
  18907 Sapiéntia	Wis	25	16	17	Quod enim mirábile erat, in aqua, quæ ómnia extínguit, plus ignis valébat; Vindex est enim orbis justórum.
  18908 Sapiéntia	Wis	25	16	18	Quodam enim témpore mansuetabátur ignis, ne combureréntur quæ ad ímpios missa erant animália, sed ut ipsi vidéntes scirent quóniam Dei judício patiúntur persecutiónem.
  18909 Sapiéntia	Wis	25	16	19	Et quodam témpore in aqua supra virtútem ignis exardescébat úndique, ut iníquæ terræ natiónem extermináret.
  18910 Sapiéntia	Wis	25	16	20	Pro quibus angelórum esca nutrivísti pópulum tuum; et parátum panem de cælo præstitísti illis sine labóre. Omne delectaméntum in se habéntem, et omnis sapóris suavitátem.
  18911 Sapiéntia	Wis	25	16	21	Substántia enim tua dulcédinem tuam, quam in fílios habes, ostendébat; et desérviens uniuscujúsque voluntáti, ad quod quisque volébat convertebátur.
  18912 Sapiéntia	Wis	25	16	22	Nix autem et glácies sustinébant vim ignis, et non tabescébant: ut scirent quóniam fructus inimicórum exterminábat ignis ardens in grándine et plúvia corúscans;
  18913 Sapiéntia	Wis	25	16	23	hic autem íterum ut nutriréntur justi, étiam suæ virtútis oblítus est.
  18914 Sapiéntia	Wis	25	16	24	Creatúra enim tibi Factóri desérviens, exardéscit in torméntum advérsus injústos, et lénior fit ad benefaciéndum pro his qui in te confídunt.
  18915 Sapiéntia	Wis	25	16	25	Propter hoc et tunc in ómnia transfiguráta, ómnium nutríci grátiæ tuæ deserviébat, ad voluntátem eórum qui a te desiderábant;	b
  18916 Sapiéntia	Wis	25	16	26	ut scirent fílii tui quos dilexísti, Dómine, quóniam non nativitátis fructus pascunt hómines, sed sermo tuus hos qui in te credíderint consérvat.
  18917 Sapiéntia	Wis	25	16	27	Quod enim ab igne non póterat exterminári, statim ab exíguo rádio solis calefáctum tabescébat,
  18918 Sapiéntia	Wis	25	16	28	ut notum ómnibus esset, quóniam opórtet præveníre solem ad benedictiónem tuam, et ad ortum lucis te adoráre.
  18919 Sapiéntia	Wis	25	16	29	Ingráti enim spes tamquam hibernális glácies tabéscet, et dispériet tamquam aqua supervácua.
  18920 Sapiéntia	Wis	25	17	1	Magna sunt enim judícia tua, Dómine, et inenarrabília verba tua. Propter hoc indisciplinátæ ánimæ erravérunt.
  18921 Sapiéntia	Wis	25	17	2	Dum enim persuásum habent iníqui posse dominári natióni sanctæ, vínculis tenebrárum et longæ noctis compedíti, inclúsi sub tectis, fugitívi perpétuæ providéntiæ jacuérunt.
  18922 Sapiéntia	Wis	25	17	3	Et dum putant se látere in obscúris peccátis, tenebróso obliviónis velaménto dispérsi sunt, pavéntes horrénde, et cum admiratióne nímia perturbáti.
  18923 Sapiéntia	Wis	25	17	4	Neque enim quæ continébat illos spelúnca sine timóre custodiébat, quóniam sónitus descéndens perturbábat illos, et persónæ tristes illis apparéntes pavórem illis præstábant.
  18924 Sapiéntia	Wis	25	17	5	Et ignis quidem nulla vis póterat illis lumen præbére, nec síderum límpidæ flammæ illumináre póterant illam noctem horréndam.
  18925 Sapiéntia	Wis	25	17	6	Apparébat autem illis subitáneus ignis timóre plenus; et timóre percúlsi illíus quæ non videbátur faciéi, æstimábant deterióra esse quæ videbántur.
  18926 Sapiéntia	Wis	25	17	7	Et mágicæ artis appósiti erant derísus, et sapiéntiæ glóriæ corréptio cum contumélia.	b
  18927 Sapiéntia	Wis	25	17	8	Illi enim qui promittébant timóres et perturbatiónes expéllere se ab ánima languénte, hi cum derísu pleni timóre languébant.
  18928 Sapiéntia	Wis	25	17	9	Nam etsi nihil illos ex monstris perturbábat, tránsitu animálium et serpéntium sibilatióne commóti, tremebúndi períbant, et áërem quem nulla ratióne quis effúgere posset, negántes se vidére.
  18929 Sapiéntia	Wis	25	17	10	Cum sit enim tímida nequítia, dat testimónium condemnatiónis; semper enim præsúmit sæva, perturbáta consciéntia.
  18930 Sapiéntia	Wis	25	17	11	Nihil enim est timor nisi prodítio cogitatiónis auxiliórum.
  18931 Sapiéntia	Wis	25	17	12	Et dum ab intus minor est exspectátio, majórem cómputat insciéntiam ejus causæ, de qua torméntum præstat.
  18932 Sapiéntia	Wis	25	17	13	Illi autem qui impoténtem vere noctem, et ab ínfimis et ab altíssimis ínferis superveniéntem, eúmdem somnum dormiéntes,
  18933 Sapiéntia	Wis	25	17	14	aliquándo monstrórum exagitabántur timóre, aliquándo ánimæ deficiébant traductióne; subitáneus enim illis et insperátus timor supervénerat.
  18934 Sapiéntia	Wis	25	17	15	Deínde si quisquam ex illis decidísset, custodiebátur in cárcere sine ferro reclúsus.	b
  18935 Sapiéntia	Wis	25	17	16	Si enim rústicus quis erat, aut pastor, aut agri labórum operárius præoccupátus esset, ineffugíbilem sustinébat necessitátem;
  18936 Sapiéntia	Wis	25	17	17	una enim caténa tenebrárum omnes erant colligáti. Sive spíritus síbilans, aut inter spissos árborum ramos ávium sonus suávis, aut vis aquæ decurréntis nímium,
  18937 Sapiéntia	Wis	25	17	18	aut sonus válidus præcipitatárum petrárum, aut ludéntium animálium cursus invísus, aut mugiéntium válida bestiárum vox, aut résonans de altíssimis móntibus echo, deficiéntes faciébant illos præ timóre.
  18938 Sapiéntia	Wis	25	17	19	Omnis enim orbis terrárum límpido illuminabátur lúmine, et non impedítis opéribus continebátur.
  18939 Sapiéntia	Wis	25	17	20	Solis autem illis superpósita erat gravis nox, imágo tenebrárum quæ superventúra illis erat; ipsi ergo sibi erant gravióres ténebris.
  18940 Sapiéntia	Wis	25	18	1	Sanctis autem tuis máxima erat lux, et horum quidem vocem audiébant, sed figúram non vidébant. Et quia non et ipsi éadem passi erant, magnificábant te;
  18941 Sapiéntia	Wis	25	18	2	et qui ante læsi erant, quia non lædebántur, grátias agébant; et ut esset differéntia, donum petébant.
  18942 Sapiéntia	Wis	25	18	3	Propter quod ignis ardéntem colúmnam ducem habuérunt ignótæ viæ, et solem sine læsúra boni hospítii præstitísti.
  18943 Sapiéntia	Wis	25	18	4	Digni quidem illi carére luce, et pati cárcerem tenebrárum, qui inclúsos custodiébant fílios tuos, per quos incipiébat incorrúptum legis lumen sǽculo dari.	b
  18944 Sapiéntia	Wis	25	18	5	Cum cogitárent justórum occídere infántes, et uno exposítio fílio et liberáto, in traductiónem illórum, multitúdinem filiórum abstulísti, et páriter illos perdidísti in aqua válida.
  18945 Sapiéntia	Wis	25	18	6	Illa enim nox ante cógnita est a pátribus nostris, ut vere sciéntes quibus juraméntis credidérunt, animæquióres essent.
  18946 Sapiéntia	Wis	25	18	7	Suscépta est autem a pópulo tuo sánitas quidem justórum, injustórum autem exterminátio.
  18947 Sapiéntia	Wis	25	18	8	Sicut enim læsísti adversários, sic et nos próvocans magnificásti.
  18948 Sapiéntia	Wis	25	18	9	Abscónse enim sacrificábant justi púeri bonórum, et justítiæ legem in concórdia disposuérunt; simíliter et bona et mala receptúros justos, patrum jam decantántes laudes.	b
  18949 Sapiéntia	Wis	25	18	10	Resonábat autem inconvéniens inimicórum vox, et flébilis audiebátur planctus ploratórum infántium.
  18950 Sapiéntia	Wis	25	18	11	Símili autem pœna servus cum dómino afflíctus est, et populáris homo regi simília passus.
  18951 Sapiéntia	Wis	25	18	12	Simíliter ergo omnes, uno nómine mortis, mórtuos habébant innumerábiles. Nec enim ad sepeliéndum vivi sufficiébant, quóniam uno moménto quæ erat præclárior nátio illórum extermináta est.
  18952 Sapiéntia	Wis	25	18	13	De ómnibus enim non credéntes, propter venefícia; tunc vero primum cum fuit extermínium primogenitórum, spopondérunt pópulum Dei esse.
  18953 Sapiéntia	Wis	25	18	14	Cum enim quiétum siléntium continéret ómnia, et nox in suo cursu médium iter habéret,	b
  18954 Sapiéntia	Wis	25	18	15	omnípotens sermo tuus de cælo, a regálibus sédibus, durus debellátor in médiam extermínii terram prosilívit,
  18955 Sapiéntia	Wis	25	18	16	gládius acútus insimulátum impérium tuum portans, et stans, replévit ómnia morte, et usque ad cælum attingébat stans in terra.
  18956 Sapiéntia	Wis	25	18	17	Tunc contínuo visus somniórum malórum turbavérunt illos, et timóres supervenérunt insperáti.
  18957 Sapiéntia	Wis	25	18	18	Et álius álibi projéctus semivívus, propter quam moriebátur causam demonstrábat mortis.
  18958 Sapiéntia	Wis	25	18	19	Visiónes enim quæ illos turbavérunt hæc præmonébant, ne ínscii quare mala patiebántur perírent.
  18959 Sapiéntia	Wis	25	18	20	Tétigit autem tunc et justos tentátio mortis et commótio in erémo facta est multitúdinis; sed non diu permánsit ira tua.	b
  18960 Sapiéntia	Wis	25	18	21	Próperans enim homo sine queréla deprecári pro pópulis, próferens servitútis suæ scutum, oratiónem et per incénsum deprecatiónem allégans, réstitit iræ, et finem impósuit necessitáti, osténdens quóniam tuus est fámulus.
  18961 Sapiéntia	Wis	25	18	22	Vicit autem turbas non in virtúte córporis, nec armatúræ poténtia; sed verbo illum qui se vexábat subjécit, juraménta paréntum, et testaméntum commémorans.
  18962 Sapiéntia	Wis	25	18	23	Cum enim jam acervátim cecidíssent super altérutrum mórtui, intérstitit, et amputávit ímpetum, et divísit illam quæ ad vivos ducébat viam.
  18963 Sapiéntia	Wis	25	18	24	In veste enim podéris quam habébat, totus erat orbis terrárum; et paréntum magnália in quátuor ordínibus lápidum erant sculpta, et magnificiéntia tua in diadémate cápitis illíus sculpta erat.
  18964 Sapiéntia	Wis	25	18	25	His autem cessit qui exterminábat, et hæc extímuit; erat enim sola tentátio iræ suffíciens.
  18965 Sapiéntia	Wis	25	19	1	Ímpiis autem usque in novíssimum sine misericórdia ira supervénit: præsciébat enim et futúra illórum;
  18966 Sapiéntia	Wis	25	19	2	quóniam cum ipsi permisíssent ut se edúcerent, et cum magna sollicitúdine præmisíssent illos, consequebántur illos, pœniténtia acti.
  18967 Sapiéntia	Wis	25	19	3	Adhuc enim inter manus habéntes luctum, et deplorántes ad monuménta mortuórum, áliam sibi assumpsérunt cogitatiónem insciéntiæ, et quos rogántes projécerant, hos tamquam fugitívos persequebántur.
  18968 Sapiéntia	Wis	25	19	4	Ducébat enim illos ad hunc finem digna necéssitas; et horum quæ accíderant commemoratiónem amittébant, ut quæ déerant torméntis repléret punítio,
  18969 Sapiéntia	Wis	25	19	5	et pópulus quidem tuus mirabíliter transíret, illi autem novam mortem invenírent.
  18970 Sapiéntia	Wis	25	19	6	Omnis enim creatúra ad suum genus ab inítio refigurabátur, desérviens tuis præcéptis, ut púeri tui custodiréntur illǽsi.	b
  18971 Sapiéntia	Wis	25	19	7	Nam nubes castra eórum obumbrábat; et ex aqua quæ ante erat, terra árida appáruit; et in mari Rubro via sine impediménto, et campus gérminans de profúndo nímio;
  18972 Sapiéntia	Wis	25	19	8	per quem omnis nátio transívit quæ tegebátur tua manu, vidéntes tua mirabília et monstra.
  18973 Sapiéntia	Wis	25	19	9	Tamquam enim equi depavérunt escam, et tamquam agni exsultavérunt, magnificántes te, Dómine, qui liberásti illos.
  18974 Sapiéntia	Wis	25	19	10	Mémores enim erant adhuc eórum quæ in incolátu illórum facta fúerant, quemádmodum pro natióne animálium edúxit terra muscas, et pro píscibus eructávit flúvius multitúdinem ranárum.
  18975 Sapiéntia	Wis	25	19	11	Novíssime autem vidérunt novam creatúram ávium, cum, addúcti concupiscéntia, postulavérunt escas epulatiónis.
  18976 Sapiéntia	Wis	25	19	12	In allocutióne enim desidérii ascéndit illis de mari ortygométra; et vexatiónes peccatóribus supervenérunt, non sine illis quæ ante facta erant arguméntis per vim fúlminum: juste enim patiebántur secúndum suas nequítias.
  18977 Sapiéntia	Wis	25	19	13	Étenim detestabiliórem inhospitalitátem instituérunt: álii quidem ignótos non recipiébant ádvenas; álii autem bonos hóspites in servitútem redigébant.	b
  18978 Sapiéntia	Wis	25	19	14	Et non solum hæc, sed et álius quidam respéctus illórum erat, quóniam invíti recipiébant extráneos.
  18979 Sapiéntia	Wis	25	19	15	Qui autem cum lætítia recepérunt hos qui eísdem usi erant justítiis, sævíssimis afflixérunt dolóribus.
  18980 Sapiéntia	Wis	25	19	16	Percússi sunt autem cæcitáte, sicut illi in fóribus justi, cum subitáneis coopérti essent ténebris, unusquísque tránsitum óstii sui quærébat.
  18981 Sapiéntia	Wis	25	19	17	In se enim eleménta dum convertúntur, sicut in órgano qualitátis sonus immutátur, et ómnia suum sonum custódiunt: unde æstimári ex ipso visu certo potest.	b
  18982 Sapiéntia	Wis	25	19	18	Agréstia enim in aquática convertebántur, et quæcúmque erant natántia, in terram transíbant,
  18983 Sapiéntia	Wis	25	19	19	ignis in aqua valébat supra suam virtútem, et aqua extinguéntis natúræ obliviscebátur.
  18984 Sapiéntia	Wis	25	19	20	Flammæ e contrário corruptibílium animálium non vexavérunt carnes coambulántium, nec dissolvébant illam, quæ fácile dissolvebátur sicut glácies, bonam escam. In ómnibus enim magnificásti pópulum tuum, Dómine, et honorásti, et non despexísti, in omni témpore et in omni loco assístens eis.
  18985 #	Ecclesiásticus	Ecclus	Ecclesiásticus
  18986 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	1	Omnis sapiéntia a Dómino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum.
  18987 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	2	Arénam maris, et plúviæ guttas, et dies sǽculi, quis dinumerávit? altitúdinem cæli, et latitúdinem terræ, et profúndum abýssi, quis diménsus est?
  18988 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	3	sapiéntiam Dei præcedéntem ómnia, quis investigávit?
  18989 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	4	Prior ómnium creáta est sapiéntia, et intelléctus prudéntiæ ab ævo.
  18990 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	5	Fons sapiéntiæ verbum Dei in excélsis, et ingréssus illíus mandáta ætérna.
  18991 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	6	Radix sapiéntiæ cui reveláta est? et astútias illíus quis agnóvit?
  18992 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	7	disciplína sapiéntiæ cui reveláta est et manifestáta? et multiplicatiónem ingréssus illíus quis intelléxit?
  18993 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	8	Unus est altíssimus, Creátor omnípotens, et rex potens et metuéndus nimis, sedens super thronum illíus, et dóminans Deus.
  18994 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	9	Ipse creávit illam in Spíritu Sancto, et vidit, et dinumerávit, et mensus est:
  18995 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	10	et effúdit illam super ómnia ópera sua, et super omnem carnem, secúndum datum suum, et prǽbuit illam diligéntibus se.
  18996 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	11	Timor Dómini glória, et gloriátio, et lætítia, et coróna exsultatiónis.	b
  18997 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	12	Timor Dómini delectábit cor, et dabit lætítiam, et gáudium, et longitúdinem diérum.
  18998 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	13	Timénti Dóminum bene erit in extrémis, et in die defunctiónis suæ benedicétur.
  18999 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	14	Diléctio Dei honorábilis sapiéntia:
  19000 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	15	quibus autem apparúerit in visu díligunt eam in visióne, et in agnitióne magnálium suórum.
  19001 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	16	Inítium sapiéntiæ timor Dómini: et cum fidélibus in vulva concreátus est: cum eléctis féminis gráditur, et cum justis et fidélibus agnóscitur.
  19002 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	17	Timor Dómini sciéntiæ religiósitas:
  19003 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	18	religiósitas custódiet et justificábit cor; jucunditátem atque gáudium dabit.
  19004 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	19	Timénti Dóminum bene erit, et in diébus consummatiónis illíus benedicétur.
  19005 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	20	Plenitúdo sapiéntiæ est timére Deum, et plenitúdo a frúctibus illíus.
  19006 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	21	Omnem domum illíus implébit a generatiónibus, et receptácula a thesáuris illíus.
  19007 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	22	Coróna sapiéntiæ timor Dómini, replens pacem et salútis fructum:
  19008 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	23	et vidit, et dinumerávit eam: útraque autem sunt dona Dei.
  19009 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	24	Sciéntiam et intelléctum prudéntiæ sapiéntia compartiétur, et glóriam tenéntium se exáltat.
  19010 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	25	Radix sapiéntiæ est timére Dóminum, et rami illíus longǽvi.
  19011 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	26	In thesáuris sapiéntiæ intelléctus et sciéntiæ religiósitas: execrátio autem peccatóribus sapiéntia.	b
  19012 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	27	Timor Dómini expéllit peccátum:
  19013 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	28	nam qui sine timóre est non póterit justificári: iracúndia enim animositátis illíus subvérsio illíus est.
  19014 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	29	Usque in tempus sustinébit pátiens, et póstea reddítio jucunditátis.
  19015 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	30	Bonus sensus usque in tempus abscóndet verba illíus, et lábia multórum enarrábunt sensum illíus.
  19016 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	31	In thesáuris sapiéntiæ significátio disciplínæ:
  19017 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	32	execrátio autem peccatóri cultúra Dei.
  19018 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	33	Fili, concupíscens sapiéntiam, consérva justítiam, et Deus præbébit illam tibi.
  19019 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	34	Sapiéntia enim et disciplína timor Dómini: et quod beneplácitum est illi,
  19020 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	35	fides et mansuetúdo, et adimplébit thesáuros illíus.
  19021 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	36	Ne sis incredíbilis timóri Dómini, et ne accésseris ad illum dúplici corde.	b
  19022 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	37	Ne fúeris hypócrita in conspéctu hóminum, et non scandalizéris in lábiis tuis.	b
  19023 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	38	Atténde in illis, ne forte cadas, et addúcas ánimæ tuæ inhonoratiónem:
  19024 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	39	et revélet Deus abscónsa tua, et in médio synagógæ elídat te:
  19025 Ecclesiásticus	Ecclus	26	1	40	quóniam accessísti malígne ad Dóminum, et cor tuum plenum est dolo et fallácia.
  19026 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	1	Fili, accédens ad servitútem Dei sta in justítia et timóre, et prǽpara ánimam tuam ad tentatiónem.
  19027 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	2	Déprime cor tuum, et sústine: inclína aurem tuam, et súscipe verba intelléctus: et ne festínes in témpore obductiónis.
  19028 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	3	Sústine sustentatiónes Dei: conjúngere Deo, et sústine, ut crescat in novíssimo vita tua.
  19029 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	4	Omne quod tibi applicítum fúerit áccipe: et in dolóre sústine, et in humilitáte tua patiéntiam habe:
  19030 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	5	quóniam in igne probátur aurum et argéntum, hómines vero receptíbiles in camíno humiliatiónis.
  19031 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	6	Crede Deo, et recuperábit te: et dírige viam tuam, et spera in illum: serva timórem illíus, et in illo veterásce.
  19032 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	7	Metuéntes Dóminum, sustinéte misericórdiam ejus: et non deflectátis ab illo, ne cadátis.	b
  19033 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	8	Qui timétis Dóminum, crédite illi, et non evacuábitur merces vestra.
  19034 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	9	Qui timétis Dóminum, speráte in illum, et in oblectatiónem véniet vobis misericórdia.
  19035 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	10	Qui timétis Dóminum, dilígite illum, et illuminabúntur corda vestra.
  19036 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	11	Respícite, fílii, natiónes hóminum: et scitóte quia nullus sperávit in Dómino et confúsus est.
  19037 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	12	Quis enim permánsit in mandátis ejus, et derelíctus est? aut quis invocávit eum, et despéxit illum?
  19038 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	13	Quóniam pius et miséricors est Deus, et remíttet in die tribulatiónis peccáta, et protéctor est ómnibus exquiréntibus se in veritáte.
  19039 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	14	Væ dúplici corde, et lábiis sceléstis, et mánibus malefaciéntibus, et peccatóri terram ingrediénti duábus viis!	b
  19040 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	15	Væ dissolútis corde, qui non credunt Deo, et ídeo non protegéntur ab eo!
  19041 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	16	Væ his qui perdidérunt sustinéntiam, et qui dereliquérunt vias rectas, et divertérunt in vias pravas!
  19042 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	17	Et quid fácient cum inspícere cœ́perit Dóminus?
  19043 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	18	Qui timent Dóminum non erunt incredíbiles verbo illíus: et qui díligunt illum conservábunt viam illíus.
  19044 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	19	Qui timent Dóminum inquírent quæ beneplácita sunt ei, et qui díligunt eum replebúntur lege ipsíus.
  19045 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	20	Qui timent Dóminum præparábunt corda sua, et in conspéctu illíus sanctificábunt ánimas suas.
  19046 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	21	Qui timent Dóminum custódiunt mandáta illíus, et patiéntiam habébunt usque ad inspectiónem illíus,
  19047 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	22	dicéntes: Si pœniténtiam non egérimus, incidémus in manus Dómini, et non in manus hóminum.
  19048 Ecclesiásticus	Ecclus	26	2	23	Secúndum enim magnitúdinem ipsíus, sic et misericórdia illíus cum ipso est.
  19049 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	1	Fílii sapiéntiæ ecclésia justórum, et nátio illórum obediéntia et diléctio.
  19050 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	2	Judícium patris audíte, fílii, et sic fácite, ut salvi sitis.
  19051 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	3	Deus enim honorávit patrem in fíliis: et judícium matris exquírens, firmávit in fílios.
  19052 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	4	Qui díligit Deum exorábit pro peccátis, et continébit se ab illis, et in oratióne diérum exaudiétur.
  19053 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	5	Et sicut qui thesaurízat, ita et qui honoríficat matrem suam.
  19054 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	6	Qui honórat patrem suum jucundábitur in fíliis, et in die oratiónis suæ exaudiétur.
  19055 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	7	Qui honórat patrem suum vita vivet longióre, et qui obédit patri refrigerábit matrem.
  19056 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	8	Qui timet Dóminum honórat paréntes, et quasi dóminis sérviet his qui se genuérunt.
  19057 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	9	In ópere, et sermóne, et omni patiéntia, honóra patrem tuum,
  19058 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	10	ut supervéniat tibi benedíctio ab eo, et benedíctio illíus in novíssimo máneat.
  19059 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	11	Benedíctio patris firmat domos filiórum: maledíctio autem matris erádicat fundaménta.
  19060 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	12	Ne gloriéris in contumélia patris tui: non enim est tibi glória ejus confúsio.
  19061 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	13	Glória enim hóminis ex honóre patris sui, et dédecus fílii pater sine honóre.
  19062 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	14	Fili, súscipe senéctam patris tui, et non contrístes eum in vita illíus:
  19063 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	15	et si defécerit sensu, véniam da, et ne spernas eum in virtúte tua: eleemósyna enim patris non erit in oblivióne.
  19064 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	16	Nam pro peccáto matris restituétur tibi bonum:
  19065 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	17	et in justítia ædificábitur tibi, et in die tribulatiónis commemorábitur tui, et sicut in seréno glácies, solvéntur peccáta tua.
  19066 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	18	Quam malæ famæ est qui derelínquit patrem, et est maledíctus a Deo qui exásperat matrem!
  19067 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	19	Fili, in mansuetúdine ópera tua pérfice, et super hóminum glóriam diligéris.	b
  19068 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	20	Quanto magnus es, humília te in ómnibus, et coram Deo invénies grátiam:
  19069 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	21	quóniam magna poténtia Dei solíus, et ab humílibus honorátur.
  19070 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	22	Altióra te ne quæsíeris, et fortióra te ne scrutátus fúeris: sed quæ præcépit tibi Deus, illa cógita semper, et in plúribus opéribus ejus ne fúeris curiósus.
  19071 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	23	Non est enim tibi necessárium ea, quæ abscóndita sunt, vidére óculis tuis.
  19072 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	24	In supervácuis rebus noli scrutári multiplíciter, et in plúribus opéribus ejus non eris curiósus.
  19073 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	25	Plúrima enim super sensum hóminum osténsa sunt tibi:
  19074 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	26	multos quoque supplantávit suspício illórum, et in vanitáte detínuit sensus illórum.
  19075 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	27	Cor durum habébit male in novíssimo, et qui amat perículum in illo períbit.	b
  19076 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	28	Cor ingrédiens duas vias non habébit succéssus, et pravus corde in illis scandalizábitur.
  19077 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	29	Cor nequam gravábitur in dolóribus, et peccátor adjíciet ad peccándum.
  19078 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	30	Synagógæ superbórum non erit sánitas, frutex enim peccáti radicábitur in illis, et non intelligétur.
  19079 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	31	Cor sapiéntis intellígitur in sapiéntia, et auris bona áudiet cum omni concupiscéntia sapiéntiam.
  19080 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	32	Sápiens cor et intelligíbile abstinébit se a peccátis, et in opéribus justítiæ succéssus habébit.
  19081 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	33	Ignem ardéntem exstínguit aqua, et eleemósyna resístit peccátis:	b
  19082 Ecclesiásticus	Ecclus	26	3	34	et Deus prospéctor est ejus qui reddit grátiam: méminit ejus in pósterum, et in témpore casus sui invéniet firmaméntum.
  19083 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	1	Fili, eleemósynam páuperis ne defráudes, et óculos tuos ne transvértas a páupere.
  19084 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	2	Ánimam esuriéntem ne despéxeris, et non exásperes páuperem in inópia sua.
  19085 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	3	Cor ínopis ne afflíxeris, et non prótrahas datum angustiánti.
  19086 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	4	Rogatiónem contribuláti ne abjícias, et non avértas fáciem tuam ab egéno.
  19087 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	5	Ab ínope ne avértas óculos tuos propter iram: et non relínquas quæréntibus tibi retro maledícere.
  19088 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	6	Maledicéntis enim tibi in amaritúdine ánimæ, exaudiétur deprecátio illíus: exáudiet autem eum qui fecit illum.
  19089 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	7	Congregatióni páuperum affábilem te fácito: et presbýtero humília ánimam tuam, et magnáto humília caput tuum.	b
  19090 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	8	Declína páuperi sine tristítia aurem tuam, et redde débitum tuum, et respónde illi pacífica in mansuetúdine.
  19091 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	9	Líbera eum qui injúriam pátitur de manu supérbi, et non ácide feras in ánima tua.
  19092 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	10	In judicándo esto pupíllis miséricors ut pater, et pro viro matri illórum:
  19093 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	11	et eris tu velut fílius Altíssimi obédiens, et miserébitur tui magis quam mater.
  19094 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	12	Sapiéntia fíliis suis vitam inspírat: et súscipit inquiréntes se, et præíbit in via justítiæ.	b
  19095 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	13	Et qui illam díligit, díligit vitam, et qui vigiláverint ad illam complecténtur placórem ejus.
  19096 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	14	Qui tenúerint illam, vitam hæreditábunt: et quo introíbit benedícet Deus.
  19097 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	15	Qui sérviunt ei obsequéntes erunt sancto: et eos qui díligunt illam, díligit Deus.
  19098 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	16	Qui audit illam judicábit gentes: et qui intuétur illam permanébit confídens.
  19099 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	17	Si credíderit ei, hæreditábit illam, et erunt in confirmatióne creatúræ illíus:
  19100 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	18	quóniam in tentatióne ámbulat cum eo, et in primis éliget eum.
  19101 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	19	Timórem, et metum, et probatiónem indúcet super illum: et cruciábit illum in tribulatióne doctrínæ suæ, donec tentet eum in cogitatiónibus suis, et credat ánimæ illíus.
  19102 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	20	Et firmábit illum, et iter addúcet diréctum ad illum, et lætificábit illum:
  19103 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	21	et denudábit abscónsa sua illi, et thesaurizábit super illum sciéntiam et intelléctum justítiæ.
  19104 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	22	Si autem oberráverit, derelínquet eum, et tradet eum in manus inimíci sui.
  19105 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	23	Fili, consérva tempus, et devíta a malo.	b
  19106 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	24	Pro ánima tua ne confundáris dícere verum:
  19107 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	25	est enim confúsio addúcens peccátum, et est confúsio addúcens glóriam et grátiam.
  19108 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	26	Ne accípias fáciem advérsus fáciem tuam, nec advérsus ánimam tuam mendácium.
  19109 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	27	Ne revereáris próximum tuum in casu suo,
  19110 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	28	nec retíneas verbum in témpore salútis. Non abscóndas sapiéntiam tuam in decóre suo:
  19111 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	29	in lingua enim sapiéntia dignóscitur: et sensus, et sciéntia, et doctrína in verbo sensáti, et firmaméntum in opéribus justítiæ.
  19112 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	30	Non contradícas verbo veritátis ullo modo, et de mendácio ineruditiónis tuæ confúndere.
  19113 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	31	Non confundáris confitéri peccáta tua, et ne subjícias te omni hómini pro peccáto.
  19114 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	32	Noli resístere contra fáciem poténtis, nec conéris contra ictum flúvii.	b
  19115 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	33	Pro justítia agonizáre pro ánima tua, et usque ad mortem certa pro justítia: et Deus expugnábit pro te inimícos tuos.	b
  19116 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	34	Noli citátus esse in lingua tua, et inútilis, et remíssus in opéribus tuis.	b
  19117 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	35	Noli esse sicut leo in domo tua, evértens domésticos tuos, et ópprimens subjéctos tibi.	b
  19118 Ecclesiásticus	Ecclus	26	4	36	Non sit porrécta manus tua ad accipiéndum, et ad dandum collécta.	b
  19119 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	1	Noli atténdere ad possessiónes iníquas, et ne díxeris: Est mihi suffíciens vita: nihil enim próderit in témpore vindíctæ et obductiónis.
  19120 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	2	Ne sequáris in fortitúdine tua concupiscéntiam cordis tui,
  19121 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	3	et ne díxeris: Quómodo pótui? aut, Quis me subjíciet propter facta mea? Deus enim víndicans vindicábit.
  19122 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	4	Ne díxeris: Peccávi: et quid mihi áccidit triste? Altíssimus enim est pátiens rédditor.
  19123 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	5	De propitiátio peccáto noli esse sine metu, neque adjícias peccátum super peccátum.
  19124 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	6	Et ne dicas: Miserátio Dómini magna est, multitúdinis peccatórum meórum miserébitur:
  19125 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	7	misericórdia enim et ira ab illo cito próximant, et in peccatóres réspicit ira illíus.
  19126 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	8	Non tardes convérti ad Dóminum, et ne dífferas de die in diem:
  19127 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	9	súbito enim véniet ira illíus, et in témpore vindíctæ dispérdet te.
  19128 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	10	Noli ánxius esse in divítiis injústis: non enim próderunt tibi in die obductiónis et vindíctæ.
  19129 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	11	Non véntiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccátor probátur in dúplici lingua.	b
  19130 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	12	Esto firmus in via Dómini, et in veritáte sensus tui et sciéntia: et prosequátur te verbum pacis et justítiæ.
  19131 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	13	Esto mansuétus ad audiéndum verbum, ut intélligas, et cum sapiéntia próferas respónsum verum.	b
  19132 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	14	Si est tibi intelléctus, respónde próximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiáris in verbo indisciplináto, et confundáris.	b
  19133 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	15	Honor et glória in sermóne sensáti: lingua vero imprudéntis subvérsio est ipsíus.
  19134 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	16	Non appelléris susúrro, et lingua tua ne capiáris et confundáris:	b
  19135 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	17	super furem enim est confúsio et pœniténtia, et denotátio péssima super bilínguem: susurratóri autem ódium, et inimicítia, et contumélia.
  19136 Ecclesiásticus	Ecclus	26	5	18	Justífica pusíllum et magnum simíliter.	b
  19137 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	1	Noli fíeri pro amíco inimícus próximo: impropérium enim et contuméliam malus hæreditábit: et omnis peccátor ínvidus et bilínguis.
  19138 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	2	Non te extóllas in cogitatióne ánimæ tuæ velut táurus, ne forte elidátur virtus tua per stultítiam:	b
  19139 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	3	et fólia tua cómedat, et fructus tuos perdat, et relinquáris velut lignum áridum in erémo.
  19140 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	4	Ánima enim nequam dispérdet qui se habet, et in gáudium inimícis dat illum, et dedúcet in sortem impiórum.
  19141 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	5	Verbum dulce multíplicat amícos et mítigat inimícos, et lingua éucharis in bono hómine abúndat.	b
  19142 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	6	Multi pacífici sint tibi: et consiliárius sit tibi unus de mille.
  19143 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	7	Si póssides amícum, in tentatióne pósside eum, et ne fácile credas ei.
  19144 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	8	Est enim amícus secúndum tempus suum, et non permanébit in die tribulatiónis.
  19145 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	9	Et est amícus qui convértitur ad inimicítiam, et est amícus qui ódium et rixam et convítia denudábit.
  19146 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	10	Est autem amícus sócius mensæ, et non permanébit in die necessitátis.
  19147 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	11	Amícus si permánserit fixus, erit tibi quasi coæquális, et in domésticis tuis fiduciáliter aget.
  19148 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	12	Si humiliáverit se contra te, et a fácie tua abscónderit se, unánimem habébis amicítiam bonam.
  19149 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	13	Ab inimícis tuis separáre, et ab amícis tuis atténde.
  19150 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	14	Amícus fidélis protéctio fortis: qui autem invénit illum, invénit thesáurum.
  19151 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	15	Amíco fidéli nulla est comparátio, et non est digna ponderátio auri et argénti contra bonitátem fídei illíus.
  19152 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	16	Amícus fidélis medicaméntum vitæ et immortalitátis: et qui métuunt Dóminum, invénient illum.
  19153 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	17	Qui timet Deum æque habébit amicítiam bonam, quóniam secúndum illum erit amícus illíus.
  19154 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	18	Fili, a juventúte tua éxcipe doctrínam, et usque ad canos invénies sapiéntiam.	b
  19155 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	19	Quasi is qui arat et séminat accéde ad eam, et sústine bonos fructus illíus.
  19156 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	20	In ópere enim ipsíus exíguum laborábis, et cito edes de generatiónibus illíus.
  19157 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	21	Quam áspera est nímium sapiéntia indóctis homínibus! et non permanébit in illa excors.
  19158 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	22	Quasi lápidis virtus probátio erit in illis: et non demorabúntur projícere illam.
  19159 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	23	Sapiéntia enim doctrínæ secúndum nomen est ejus, et non est multis manifestáta: quibus autem cógnita est, pérmanet usque ad conspéctum Dei.
  19160 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	24	Audi, fili, et áccipe consílium intelléctus, et ne abjícias consílium meum.
  19161 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	25	Ínjice pedem tuum in cómpedes illíus, et in torques illíus collum tuum.
  19162 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	26	Súbjice húmerum tuum, et porta illam, et ne acediéris vínculis ejus.
  19163 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	27	In omni ánimo tuo accéde ad illam, et in omni virtúte tua consérva vias ejus.
  19164 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	28	Invéstiga illam, et manifestábitur tibi: et cóntinens factus, ne derelínquas eam:
  19165 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	29	in novíssimis enim invénies réquiem in ea, et convertétur tibi in oblectatiónem.
  19166 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	30	Et erunt tibi cómpedes ejus in protectiónem fortitúdinis et bases virtútis, et torques illíus in stolam glóriæ:
  19167 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	31	decor enim vitæ est in illa, et víncula illíus alligatúra salutáris.
  19168 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	32	Stolam glóriæ índues eam, et corónam gratulatiónis superpónes tibi.
  19169 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	33	Fili, si atténderis mihi, disces: et si accomodáveris ánimum tuum, sápiens eris.
  19170 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	34	Si inclináveris aurem tuam, excípies doctrínam: et si diléxeris audíre, sápiens eris.	b
  19171 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	35	In multitúdine presbyterórum prudéntium sta, et sapiéntiæ illórum ex corde conjúngere, ut omnem narratiónem Dei possis audíre, et provérbia laudis non effúgiant a te.
  19172 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	36	Et si víderis sensátum, evígila ad eum, et gradus ostiórum illíus éxterat pes tuus.
  19173 Ecclesiásticus	Ecclus	26	6	37	Cogitátum tuum habe in præcéptis Dei, et in mandátis illíus máxime assíduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscéntia sapiéntiæ dábitur tibi.
  19174 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	1	Noli fácere mala, et non te apprehéndent:
  19175 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	2	discéde ab iníquo, et defícient mala abs te.
  19176 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	3	Fili, non sémines mala in sulcis injustítiæ, et non metes ea in séptuplum.
  19177 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	4	Noli quǽrere a Dómino ducátum, neque a rege cáthedram honóris.	b
  19178 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	5	Non te justífices ante Deum, quóniam ágnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle vidéri sápiens.	b
  19179 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	6	Noli quǽrere fíeri judex, nisi váleas virtúte irrúmpere iniquitátes: ne forte extiméscas fáciem poténtis, et ponas scándalum in æquitáte tua.	b
  19180 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	7	Non pecces in multitúdinem civitátis, nec te immíttas in pópulum:	b
  19181 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	8	neque álliges duplícia peccáta, nec enim in uno eris immúnis.	b
  19182 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	9	Noli esse pusillánimis in ánimo tuo:	b
  19183 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	10	exoráre et fácere eleemósynam ne despícias.
  19184 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	11	Ne dicas: In multitúdine múnerum meórum respíciet Deus, et offerénte me Deo altíssimo, múnera mea suscípiet.	b
  19185 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	12	Non irrídeas hóminem in amaritúdine ánimæ: est enim qui humíliat et exáltat circumspéctor Deus.	b
  19186 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	13	Noli amáre mendácium advérsus fratrem tuum, neque in amícum simíliter fácias.	b
  19187 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	14	Noli velle mentíri omne mendácium: assidúitas enim illíus non est bona.	b
  19188 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	15	Noli verbósus esse in multitúdine presbyterórum, et non íteres verbum in oratióne tua.	b
  19189 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	16	Non óderis laboriósa ópera, et rusticatiónem creátam ab Altíssimo.	b
  19190 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	17	Non te réputes in multitúdine indisciplinatórum.	b
  19191 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	18	Meménto iræ, quóniam non tardábit.
  19192 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	19	Humília valde spíritum tuum, quóniam vindícta carnis ímpii ignis et vermis.
  19193 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	20	Noli prævaricári in amícum pecúniam differéntem, neque fratrem caríssimum auro spréveris.	b
  19194 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	21	Noli discédere a mulíere sensáta et bona, quam sortítus es in timóre Dómini: grátia enim verecúndiæ illíus super aurum.
  19195 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	22	Non lædas servum in veritáte operántem, neque mercenárium dantem ánimam suam.
  19196 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	23	Servus sensátus sit tibi diléctus quasi ánima tua: non defráudes illum libertáte, neque ínopem derelínquas illum.
  19197 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	24	Pécora tibi sunt, atténde illis: et si sunt utília, persevérent apud te.
  19198 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	25	Fílii tibi sunt? érudi illos, et curva illos a puerítia illórum.
  19199 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	26	Fíliæ tibi sunt? serva corpus illárum, et non osténdas hílarem fáciem tuam ad illas.
  19200 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	27	Trade fíliam, et grande opus féceris: et hómini sensáto da illam.
  19201 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	28	Múlier si est tibi secúndum ánimam tuam, non projícias illam: et odíbili non credas te.
  19202 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	28b	In toto corde tuo
  19203 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	29	honóra patrem tuum, et gémitus matris tuæ ne obliviscáris:
  19204 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	30	meménto quóniam nisi per illos natus non fuísses: et retríbue illis, quómodo et illi tibi.
  19205 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	31	In tota ánima tua time Dóminum, et sacerdótes illíus sanctífica.	b
  19206 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	32	In omni virtúte tua dílige eum qui te fecit, et minístros ejus ne derelínquas.
  19207 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	33	Honóra Deum ex tota ánima tua, et honorífica sacerdótes, et propúrga te cum bráchiis.
  19208 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	34	Da illis partem, sicut mandátum est tibi, primitiárum et purgatiónis, et de negligéntia tua purga te cum paucis.
  19209 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	35	Datum brachiórum tuórum, et sacrifícium sanctificatiónis ófferes Dómino, et inítia sanctórum.
  19210 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	36	Et páuperi porríge manum tuam, ut perficiátur propitiátio et benedíctio tua.
  19211 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	37	Grátia dati in conspéctu omnis vivéntis, et mórtuo non prohíbeas grátiam.	b
  19212 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	38	Non desis plorántibus in consolatióne, et cum lugéntibus ámbula.
  19213 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	39	Non te pígeat visitáre infírmum: ex his enim in dilectióne firmáberis.
  19214 Ecclesiásticus	Ecclus	26	7	40	In ómnibus opéribus tuis memoráre novíssima tua, et in ætérnum non peccábis.
  19215 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	1	Non lítiges cum hómine poténte, ne forte íncidas in manus illíus.
  19216 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	2	Non conténdas cum viro locupléte, ne forte contra te constítuat litem tibi:
  19217 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	3	multos enim pérdidit aurum et argéntum, et usque ad cor regum exténdit et convértit.
  19218 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	4	Non lítiges cum hómine linguáto, et non strues in ignem illíus ligna.
  19219 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	5	Non commúnices hómini indócto, ne male de progénie tua loquátur.	b
  19220 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	6	Ne despícias hóminem averténtem se a peccáto, neque impróperes ei: meménto quóniam omnes in correptióne sumus.	b
  19221 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	7	Ne spernas hóminem in sua senectúte, étenim ex nobis senéscunt.
  19222 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	8	Noli de mórtuo inimíco tuo gaudére: sciens quóniam omnes mórimur, et in gáudium nólumus veníre.
  19223 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	9	Ne despícias narratiónem presbyterórum sapiéntium, et in provérbiis eórum conversáre:
  19224 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	10	ab ipsis enim disces sapiéntiam et doctrínam intelléctus, et servíre magnátis sine queréla.
  19225 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	11	Non te prætéreat narrátio seniórum, ipsi enim didicérunt a pátribus suis:
  19226 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	12	quóniam ab ipsis disces intelléctum, et in témpore necessitátis dare respónsum.
  19227 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	13	Non incéndas carbónes peccatórum árguens eos, et ne incendáris flamma ignis peccatórum illórum.	b
  19228 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	14	Ne contra fáciem stes contumeliósi, ne sédeat quasi insidiátor ori tuo.	b
  19229 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	15	Noli fœnerári hómini fortióri te: quod si fœneráveris, quasi pérditum habe.	b
  19230 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	16	Non spóndeas super virtútem tuam: quod si spopónderis, quasi restítuens cógita.
  19231 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	17	Non júdices contra júdicem, quóniam secúndum quod justum est júdicat.
  19232 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	18	Cum audáce non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secúndum voluntátem suam vadit, et simul cum stultítia illíus péries.
  19233 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	19	Cum iracúndo non fácias rixam, et cum audáce non eas in desértum: quóniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutórium, elídet te.
  19234 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	20	Cum fátuis consílium non hábeas: non enim póterunt dilígere nisi quæ eis placent.
  19235 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	21	Coram extráneo ne fácias consílium: nescis enim quid páriet.
  19236 Ecclesiásticus	Ecclus	26	8	22	Non omni hómini cor tuum maniféstes, ne forte ínferat tibi grátiam falsam, et conviciétur tibi.
  19237 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	1	Non zeles mulíerem sinus tui, ne osténdat super te malítiam doctrínæ nequam.
  19238 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	2	Non des mulíeri potestátem ánimæ tuæ, ne ingrediátur in virtútem tuam, et confundáris.
  19239 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	3	Ne respícias mulíerem multívolam, ne forte íncidas in láqueos illíus.
  19240 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	4	Cum saltatríce ne assíduus sis, nec áudias illam, ne forte péreas in efficácia illíus.
  19241 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	5	Vírginem ne conspícias, ne forte scandalizéris in decóre illíus.
  19242 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	6	Ne des fornicáriis ánimam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditátem tuam.
  19243 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	7	Noli circumspícere in vicis civitátis, nec oberráveris in platéis illíus.
  19244 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	8	Avérte fáciem tuam a mulíere compta, et ne circumspícias spéciem aliénam.
  19245 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	9	Propter spéciem mulíeris multi periérunt: et ex hoc concupiscéntia quasi ignis exardéscit.
  19246 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	10	Omnis múlier quæ est fornicária, quasi stercus in via conculcábitur.
  19247 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	11	Spéciem mulíeris aliénæ multi admiráti, réprobi facti sunt: collóquium enim illíus quasi ignis exardéscit.
  19248 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	12	Cum aliéna mulíere ne sédeas omníno, nec accúmbas cum ea super cúbitum:
  19249 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	13	et non altercéris cum illa in vino, ne forte declínet cor tuum in illam, et sánguine tuo labáris in perditiónem.
  19250 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	14	Ne derelínquas amícum antíquum: novus enim non erit símilis illi.	b
  19251 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	15	Vinum novum amícus novus: veteráscet, et cum suavitáte bibes illud.
  19252 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	16	Non zeles glóriam et opes peccatóris: non enim scis quæ futúra sit illíus subvérsio.	b
  19253 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	17	Non pláceat tibi injúria injustórum, sciens quóniam usque ad ínferos non placébit ímpius.
  19254 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	18	Longe abésto ab hómine potestátem habénte occidéndi, et non suspicáberis timórem mortis.	b
  19255 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	19	Et si accésseris ad illum, noli áliquid commíttere, ne forte áuferat vitam tuam.
  19256 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	20	Communiónem mortis scito, quóniam in médio laqueórum ingrediéris, et super doléntium arma ambulábis.
  19257 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	21	Secúndum virtútem tuam cave te a próximo tuo, et cum sapiéntibus et prudéntibus tracta.	b
  19258 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	22	Viri justi sint tibi convívæ, et in timóre Dei sit tibi gloriátio:
  19259 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	23	et in sensu sit tibi cogitátus Dei, et omnis enarrátio tua in præcéptis Altíssimi.
  19260 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	24	In manu artíficum ópera laudabúntur, et princeps pópuli in sapiéntia sermónis sui, in sensu vero seniórum verbum.	b
  19261 Ecclesiásticus	Ecclus	26	9	25	Terríbilis est in civitáte sua homo linguósus: et temerárius in verbo suo odíbilis erit.	b
  19262 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	1	Judex sápiens judicábit pópulum suum, et principátus sensáti stábilis erit.
  19263 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	2	Secúndum júdicem pópuli, sic et minístri ejus: et qualis rector est civitátis, tales et inhabitántes in ea.
  19264 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	3	Rex insípiens perdet pópulum suum: et civitátes inhabitabúntur per sensum poténtium.
  19265 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	4	In manu Dei potéstas terræ: et útilem rectórem suscitábit in tempus super illam.
  19266 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	5	In manu Dei prospéritas hóminis, et super fáciem scribæ impónet honórem suum.
  19267 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	6	Omnis injúriæ próximi ne memíneris, et nihil agas in opéribus injúriæ.	b
  19268 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	7	Odíbilis coram Deo est et homínibus supérbia, et execrábilis omnis iníquitas géntium.	b
  19269 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	8	Regnum a gente in gentem transfértur propter injustítias, et injúrias, et contumélias, et divérsos dolos.
  19270 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	9	Aváro autem nihil est sceléstius. Quid supérbit terra et cinis?
  19271 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	10	Nihil est iníquius quam amáre pecúniam: hic enim et ánimam suam venálem habet, quóniam in vita sua projécit íntima sua.
  19272 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	11	Omnis potentátus brevis vita; languor prolíxior gravat médicum.	b
  19273 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	12	Brevem languórem præcídit médicus: sic et rex hódie est, et cras moriétur.
  19274 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	13	Cum enim moriétur homo, hæreditábit serpéntes, et béstias, et vermes.
  19275 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	14	Inítium supérbiæ hóminis apostatáre a Deo:	b
  19276 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	15	quóniam ab eo qui fecit illum recéssit cor ejus, quóniam inítium omnis peccáti est supérbia. Qui tenúerit illam adimplébitur maledíctis, et subvértet eum in finem.
  19277 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	16	Proptérea exhonorávit Dóminus convéntus malórum, et destrúxit eos usque in finem.
  19278 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	17	Sedes ducum superbórum destrúxit Deus, et sedére fecit mites pro eis.
  19279 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	18	Radíces géntium superbárum arefécit Deus, et plantávit húmiles ex ipsis géntibus.
  19280 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	19	Terras géntium evértit Dóminus, et pérdidit eas usque ad fundaméntum.
  19281 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	20	Arefécit ex ipsis, et dispérdidit eos, et cessáre fecit memóriam eórum a terra.
  19282 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	21	Memória superbórum pérdidit Deus, et relíquit memóriam humílium sensu.
  19283 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	22	Non est creáta homínibus supérbia, neque iracúndia natióni mulíerum.
  19284 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	23	Semen hóminum honorábitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorábitur, quod prǽterit mandáta Dómini.	b
  19285 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	24	In médio fratrum rector illórum in honóre: et qui timent Dóminum erunt in óculis illíus.
  19286 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	25	Glória dívitum, honoratórum, et páuperum, timor Dei est.
  19287 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	26	Noli despícere hóminem justum páuperem, et noli magnificáre virum peccatórem dívitem.
  19288 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	27	Magnus, et judex, et potens est in honóre: et non est major illo qui timet Deum.
  19289 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	28	Servo sensáto líberi sérvient: et vir prudens et disciplinátus non murmurábit corréptus, et ínscius non honorábitur.	b
  19290 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	29	Noli extóllere te in faciéndo ópere tuo, et noli cunctári in témpore angústiæ.	b
  19291 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	30	Mélior est qui operátur et abúndat in ómnibus, quam qui gloriátur et eget pane.
  19292 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	31	Fili, in mansuetúdine serva ánimam tuam, et da illi honórem secúndum méritum suum.
  19293 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	32	Peccántem in ánimam suam quis justificábit? et quis honorificábit exhonorántem ánimam suam?
  19294 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	33	Pauper gloriátur per disciplínam et timórem suum: et est homo qui honorificátur propter substántiam suam.	b
  19295 Ecclesiásticus	Ecclus	26	10	34	Qui autem gloriátur in paupertáte, quanto magis in substántia! et qui gloriátur in substántia, paupertátem vereátur.
  19296 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	1	Sapiéntia humiliáti exaltábit caput illíus, et in médio magnatórum consedére illum fáciet.
  19297 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	2	Non laudes virum in spécie sua, neque spernas hóminem in visu suo.	b
  19298 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	3	Brevis in volatílibus est apis, et inítium dulcóris habet fructus illíus.
  19299 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	4	In vestítu ne gloriéris umquam, nec in die honóris tui extolláris: quóniam mirabília ópera Altíssimi solíus, et gloriósa, et abscónsa, et invísa ópera illíus.
  19300 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	5	Multi tyránni sedérunt in throno: et insuspicábilis portávit diadéma.
  19301 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	6	Multi poténtes oppréssi sunt válide, et gloriósi tráditi sunt in manus alterórum.
  19302 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	7	Priúsquam intérroges, ne vitúperes quemquam: et cum interrogáveris, córripe juste.	b
  19303 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	8	Priúsquam áudias, ne respóndeas verbum: et in médio sermónum ne adjícias loqui.
  19304 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	9	De ea re quæ te non moléstat, ne certéris: et in judício peccántium ne consístas.	b
  19305 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	10	Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fúeris, non eris immúnis a delícto. Si enim secútus fúeris, non apprehéndes: et non effúgies, si præcucúrreris.	b
  19306 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	11	Est homo labórans et festínans, et dolens: ímpius, et tanto magis non abundábit.	b
  19307 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	12	Est homo márcidus egens recuperatióne, plus defíciens virtúte, et abúndans paupertáte:
  19308 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	13	et óculus Dei respéxit illum in bono, et eréxit eum ab humilitáte ipsíus, et exaltávit caput ejus: et miráti sunt in illo multi, et honoravérunt Deum.
  19309 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	14	Bona et mala, vita et mors, paupértas et honéstas, a Deo sunt:
  19310 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	15	sapiéntia, et disciplína, et sciéntia legis, apud Deum: diléctio, et viæ bonórum, apud ipsum.
  19311 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	16	Error et ténebræ peccatóribus concreáta sunt: qui autem exsúltant in malis consenéscunt in malo.	b
  19312 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	17	Dátio Dei pérmanet justis, et proféctus illíus succéssus habébit in ætérnum.	b
  19313 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	18	Est qui locupletátur parce agéndo, et hæc est pars mercédis illíus.
  19314 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	19	In eo quod dicit: Invéni réquiem mihi, et nunc manducábo de bonis meis solus:
  19315 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	20	et nescit quod tempus prætériet, et mors appropínquet, et relínquat ómnia áliis, et moriétur.
  19316 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	21	Sta in testaménto tuo, et in illo collóquere, et in ópere mandatórum tuórum veterásce.
  19317 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	22	Ne mánseris in opéribus peccatórum: confíde autem in Deo, et mane in loco tuo.
  19318 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	23	Fácile est enim in óculis Dei súbito honestáre páuperem.
  19319 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	24	Benedíctio Dei in mercédem justi festínat, et in hora velóci procéssus illíus fructíficat.
  19320 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	25	Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona?	b
  19321 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	26	Ne dicas: Suffíciens mihi sum: et quid ex hoc pessimábor?
  19322 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	27	In die bonórum ne ímmemor sis malórum, et in die malórum ne ímmemor sis bonórum:
  19323 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	28	quóniam fácile est coram Deo in die óbitus retribúere unicuíque secúndum vias suas.
  19324 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	29	Malítia horæ obliviónem facit luxúriæ magnæ, et in fine hóminis denudátio óperum illíus.
  19325 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	30	Ante mortem ne laudes hóminem quemquam: quóniam in fíliis suis agnóscitur vir.	b
  19326 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	31	Non omnem hóminem indúcas in domum tuam: multæ enim sunt insídiæ dolósi.	b
  19327 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	32	Sicut enim erúctant præcórdia fœténtium, et sicut perdix indúcitur in cáveam, et ut cáprea in láqueum: sic et cor superbórum, et sicut prospéctor videns casum próximi sui.
  19328 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	33	Bona enim in mala convértens insidiátur, et in eléctis impónet máculam.
  19329 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	34	A scintílla una augétur ignis, et ab uno dolóso augétur sanguis: homo vero peccátor sánguini insidiátur.
  19330 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	35	Atténde tibi a pestífero, fábricat enim mala, ne indúcat super te subsannatiónem in perpétuum.
  19331 Ecclesiásticus	Ecclus	26	11	36	Admítte ad te alienígenam: et subvértet te in túrbine, et abalienábit te a tuis própriis.
  19332 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	1	Si beneféceris, scito cui féceris, et erit grátia in bonis tuis multa.
  19333 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	2	Bénefac justo, et invénies retributiónem magnam: et si non ab ipso, certe a Dómino.
  19334 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	3	Non est enim ei bene qui assíduus est in malis, et eleemósynas non danti: quóniam et Altíssimus ódio habet peccatóres, et misértus est pœniténtibus.
  19335 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	4	Da misericórdi, et ne suscípias peccatórem: et ímpiis et peccatóribus reddet vindíctam, custódiens eos in diem vindíctæ.
  19336 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	5	Da bono, et non recéperis peccatórem.
  19337 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	6	Bénefac húmili, et non déderis ímpio: próhibe panes illi dari, ne in ipsis poténtior te sit:
  19338 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	7	nam duplícia mala invénies in ómnibus bonis quæcúmque féceris illi, quóniam et Altíssimus ódio habet peccatóres, et ímpiis reddet vindíctam.
  19339 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	8	Non agnoscétur in bonis amícus, et non abscondétur in malis inimícus.	b
  19340 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	9	In bonis viri, inimíci illíus in tristítia: et in malítia illíus, amícus ágnitus est.
  19341 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	10	Non credas inimíco tuo in ætérnum: sicut enim æraméntum ærúginat nequítia illíus:	b
  19342 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	11	et si humiliátus vadat curvus, ádjice ánimum tuum, et custódi te ab illo.
  19343 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	12	Non státuas illum penes te, nec sédeat ad déxteram tuam, ne forte convérsus in locum tuum, inquírat cáthedram tuam, et in novíssimo agnósces verba mea, et in sermónibus meis stimuléris.
  19344 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	13	Quis miserébitur incantatóri a serpénte percússo, et ómnibus qui apprópiant béstiis? et sic qui comitátur cum viro iníquo, et obvolútus est in peccátis ejus.
  19345 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	14	Una hora tecum permanébit: si autem declináveris, non supportábit.
  19346 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	15	In lábiis suis indúlcat inimícus, et in corde suo insidiátur ut subvértat te in fóveam.
  19347 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	16	In óculis suis lacrimátur inimícus, et si invénerit tempus, non satiábitur sánguine.
  19348 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	17	Et si incúrrerint tibi mala, invénies eum illic priórem.
  19349 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	18	In óculis suis lacrimátur inimícus, et quasi ádjuvans suffódiet plantas tuas.
  19350 Ecclesiásticus	Ecclus	26	12	19	Caput suum movébit, et plaudet manu, et multa susúrrans commutábit vultum suum.
  19351 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	1	Qui tetígerit picem inquinábitur ab ea: et qui communicáverit supérbo índuet supérbiam.
  19352 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	2	Pondus super se tollat qui honestióri se commúnicat, et ditióri te ne sócius fúeris.
  19353 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	3	Quid communicábit cácabus ad ollam? quando enim se collíserint, confringétur.
  19354 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	4	Dives injúste egit, et fremet: pauper autem læsus tacébit.
  19355 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	5	Si largítus fúeris, assúmet te: et si non habúeris, derelínquet te.
  19356 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	6	Si habes, convívet tecum, et evacuábit te: et ipse non dolébit super te.
  19357 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	7	Si necessárius illi fúeris, supplantábit te, et subrídens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi?
  19358 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	8	Et confúndet te in cibis suis, donec te exinániat bis et ter: et in novíssimo deridébit te, et póstea videns derelínquet te, et caput suum movébit ad te.
  19359 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	9	Humiliáre Deo, et exspécta manus ejus.	b
  19360 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	10	Atténde ne sedúctus in stultítiam humiliéris.
  19361 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	11	Noli esse húmilis in sapiéntia tua, ne humiliátus in stultítiam seducáris.
  19362 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	12	Advocátus a potentióre, discéde: ex hoc enim magis te advocábit.
  19363 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	13	Ne ímprobus sis, ne impingáris: et ne longe sis ab eo, ne eas in obliviónem.
  19364 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	14	Ne retíneas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illíus: ex multa enim loquéla tentábit te, et subrídens interrogábit te de abscónditis tuis.
  19365 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	15	Immítis ánimus illíus conservábit verba tua: et non parcet de malítia, et de vínculis.
  19366 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	16	Cave tibi, et atténde diligénter audítui tuo, quóniam cum subversióne tua ámbulas:
  19367 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	17	áudiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilábis.
  19368 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	18	Omni vita tua dílige Deum, et ínvoca illum in salúte tua.
  19369 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	19	Omne ánimal díligit símile sibi, sic et omnis homo próximum sibi.	b
  19370 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	20	Omnis caro ad símilem sibi conjungétur, et omnis homo símili sui sociábitur.
  19371 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	21	Si communicábit lupus agno aliquándo, sic peccátor justo.
  19372 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	22	Quæ communicátio sancto hómini ad canem? aut quæ pars díviti ad páuperem?
  19373 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	23	Venátio leónis ónager in erémo: sic et páscua dívitum sunt páuperes.
  19374 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	24	Et sicut abominátio est supérbo humílitas, sic et execrátio dívitis pauper.
  19375 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	25	Dives commótus confirmátur ab amícis suis: húmilis autem cum cecíderit, expellétur et a notis.
  19376 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	26	Díviti decépto multi recuperatóres: locútus est supérbia, et justificavérunt illum.
  19377 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	27	Húmilis decéptus est, ínsuper et argúitur: locútus est sensáte, et non est datus ei locus.
  19378 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	28	Dives locútus est, et omnes tacuérunt, et verbum illíus usque ad nubes perdúcent.
  19379 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	29	Pauper locútus est, et dicunt: Quis est hic? et si offénderit, subvértent illum.
  19380 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	30	Bona est substántia cui non est peccátum in consciéntia: et nequíssima paupértas in ore ímpii.	b
  19381 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	31	Cor hóminis immútat fáciem illíus, sive in bona, sive in mala.
  19382 Ecclesiásticus	Ecclus	26	13	32	Vestígium cordis boni et fáciem bonam diffícile invénies, et cum labóre.
  19383 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	1	Beátus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulátus in tristítia delícti.
  19384 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	2	Felix qui non hábuit ánimi sui tristítiam, et non éxcidit a spe sua.
  19385 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	3	Viro cúpido et tenáci sine ratióne est substántia: et hómini lívido ad quid aurum?	b
  19386 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	4	Qui acérvat ex ánimo suo injúste, áliis cóngregat, et in bonis illíus álius luxuriábitur.
  19387 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	5	Qui sibi nequam est, cui álii bonus erit? et non jucundábitur in bonis suis.
  19388 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	6	Qui sibi ínvidet, nihil est illo néquius: et hæc reddítio est malítiæ illíus.
  19389 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	7	Et si bene fécerit, ignoránter et non volens facit: et in novíssimo maniféstat malítiam suam.
  19390 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	8	Nequam est óculus lívidi: et avértens fáciem suam, et despíciens ánimam suam.
  19391 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	9	Insatiábilis óculus cúpidi in parte iniquitátis: non satiábitur donec consúmat arefáciens ánimam suam.
  19392 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	10	Óculus malus ad mala, et non saturábitur pane, sed índigens et in tristítia erit super mensam suam.
  19393 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	11	Fili, si habes, bénefac tecum, et Deo dignas oblatiónes offer.	b
  19394 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	12	Memor esto quóniam mors non tardat, et testaméntum inferórum, quia demonstrátum est tibi: testaméntum enim hujus mundi morte moriétur.
  19395 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	13	Ante mortem bénefac amíco tuo, et secúndum vires tuas expórrigens da páuperi.
  19396 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	14	Non defraudéris a die bono, et partícula boni doni non te prætéreat.
  19397 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	15	Nonne áliis relínques dolóres et labóres tuos in divisióne sortis?
  19398 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	16	Da et áccipe, et justífica ánimam tuam.
  19399 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	17	Ante óbitum tuum operáre justítiam, quóniam non est apud ínferos inveníre cibum.
  19400 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	18	Omnis caro sicut fœnum veteráscet, et sicut fólium fructíficans in árbore víridi.
  19401 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	19	Ália generántur, et ália dejiciúntur: sic generátio carnis et sánguinis, ália fínitur, et ália náscitur.
  19402 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	20	Omne opus corruptíbile in fine defíciet, et qui illud operátur ibit cum illo.
  19403 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	21	Et omne opus eléctum justificábitur, et qui operátur illud honorábitur in illo.
  19404 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	22	Beátus vir qui in sapiéntia morábitur, et qui in justítia sua meditábitur, et in sensu cogitábit circumspectiónem Dei:	b
  19405 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	23	qui excógitat vias illíus in corde suo, et in abscónditis suis intélligens, vadens post illam quasi investigátor, et in viis illíus consístens:
  19406 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	24	qui réspicit per fenéstras illíus, et in jánuis illíus áudiens:
  19407 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	25	qui requiéscit juxta domum illíus, et in pariétibus illíus figens palum, státuet cásulam suam ad manus illíus, et requiéscent in cásula illíus bona per ævum.
  19408 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	26	Státuet fílios suos sub tégmine illíus, et sub ramis ejus morábitur.
  19409 Ecclesiásticus	Ecclus	26	14	27	Protegétur sub tégmine illíus a fervóre, et in glória ejus requiéscet.
  19410 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	1	Qui timet Deum fáciet bona, et qui cóntinens est justítiæ apprehéndet illam:
  19411 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	2	et obviábit illi quasi mater honorificáta, et quasi múlier a virginitáte suscípiet illum.
  19412 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	3	Cibábit illum pane vitæ et intelléctus, et aqua sapiéntiæ salutáris potábit illum: et firmábitur in illo, et non flectétur:
  19413 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	4	et continébit illum, et non confundétur: et exaltábit illum apud próximos suos,
  19414 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	5	et in médio ecclésiæ áperiet os ejus, et adimplébit illum spíritu sapiéntiæ et intelléctus, et stola glóriæ véstiet illum.
  19415 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	6	Jucunditátem et exsultatiónem thesaurizábit super illum, et nómine ætérno hæreditábit illum.
  19416 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	7	Hómines stulti non apprehéndent illam, et hómines sensáti obviábunt illi. Hómines stulti non vidébunt eam: longe enim abest a supérbia et dolo.
  19417 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	8	Viri mendáces non erunt illíus mémores: et viri veráces inveniéntur in illa, et succéssum habébunt usque ad inspectiónem Dei.
  19418 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	9	Non est speciósa laus in ore peccatóris,
  19419 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	10	quóniam a Deo profécta est sapiéntia. Sapiéntiæ enim Dei astábit laus, et in ore fidéli abundábit, et Dominátor dabit eam illi.
  19420 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	11	Non díxeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne féceris.	b
  19421 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	12	Non dicas: Ille me implanávit: non enim necessárii sunt ei hómines ímpii.
  19422 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	13	Omne execraméntum erróris odit Dóminus, et non erit amábile timéntibus eum.
  19423 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	14	Deus ab inítio constítuit hóminem, et relíquit illum in manu consílii sui:
  19424 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	15	adjécit mandáta et præcépta sua.
  19425 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	16	Si volúeris mandáta serváre, conservábunt te, et in perpétuum fidem plácitam fácere.
  19426 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	17	Appósuit tibi aquam et ignem, ad quod volúeris porríge manum tuam.
  19427 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	18	Ante hóminem vita et mors, bonum et malum: quod placúerit ei dábitur illi:
  19428 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	19	quóniam multa sapiéntia Dei, et fortis in poténtia, videns omnes sine intermissióne.
  19429 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	20	Óculi Dómini ad timéntes eum, et ipse agnóscit omnem óperam hóminis.
  19430 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	21	Némini mandávit ímpie ágere, et némini dedit spátium peccándi:
  19431 Ecclesiásticus	Ecclus	26	15	22	non enim concupíscit multitúdinem filiórum infidélium et inutílium.
  19432 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	1	Ne jucundéris in fíliis ímpiis, si multiplicéntur: nec oblectéris super ipsos, si non est timor Dei in illis.
  19433 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	2	Non credas vitæ illórum, et ne respéxeris in labóres eórum.
  19434 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	3	Mélior est enim unus timens Deum, quam mille fílii ímpii:
  19435 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	4	et útile est mori sine fíliis, quam relínquere fílios ímpios.
  19436 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	5	Ab uno sensáto inhabitábitur pátria: tribus impiórum deserétur.
  19437 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	6	Multa tália vidit óculis meus, et fortióra horum audívit auris mea.
  19438 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	7	In synagóga peccántium exardébit ignis, et in gente incredíbili exardéscet ira.
  19439 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	8	Non exoravérunt pro peccátis suis antíqui gigántes, qui destrúcti sunt confidéntes suæ virtúti.
  19440 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	9	Et non pepércit peregrinatióni Lot, et execrátus est eos præ supérbia verbi illórum.
  19441 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	10	Non misértus est illis, gentem totam perdens, et extolléntem se in peccátis suis.
  19442 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	11	Et sicut sexcénta míllia péditum, qui congregáti sunt in durítia cordis sui: et si unus fuísset cervicátus, mirum si fuísset immúnis.
  19443 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	12	Misericórdia enim et ira est cum illo: potens exorátio, et effúndens iram.
  19444 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	13	Secúndum misericórdiam suam, sic corréptio illíus hómines secúndum ópera sua júdicat.
  19445 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	14	Non effúgiet in rapína peccátor, et non retardábit sufferéntia misericórdiam faciéntis.
  19446 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	15	Omnis misericórdia fáciet locum unicuíque, secúndum méritum óperum suórum, et secúndum intelléctum peregrinatiónis ipsíus.
  19447 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	16	Non dicas: A Deo abscóndar: et ex summo, quis mei memorábitur?	b
  19448 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	17	in pópulo magno non agnóscar: quæ est enim ánima mea in tam imménsa creatúra?
  19449 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	18	Ecce cælum et cæli cælórum, abýssus, et univérsa terra, et quæ in eis sunt, in conspéctu illíus commovebúntur.
  19450 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	19	Montes simul, et colles, et fundaménta terræ, cum conspéxerit illa Deus, tremóre concutiéntur.
  19451 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	20	Et in ómnibus his insensátum est cor, et omne cor intellígitur ab illo.
  19452 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	21	Et vias illíus quis intélligit, et procéllam quam nec óculus vidébit hóminis?
  19453 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	22	Nam plúrima illíus ópera sunt in abscónsis: sed ópera justítiæ ejus quis enuntiábit, aut quis sustinébit? longe enim est testaméntum a quibúsdam, et interrogátio ómnium in consummatióne est.
  19454 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	23	Qui minorátur corde cógitat inánia, et vir imprúdens et errans cógitat stulta.
  19455 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	24	Audi me, fili, et disce disciplínam sensus, et in verbis meis atténde in corde tuo:	b
  19456 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	25	et dicam in æquitáte disciplínam, et scrutábor enarráre sapiéntiam: et in verbis meis atténde in corde tuo, et dico in æquitáte spíritus virtútes quas pósuit Deus in ópera sua ab inítio, et in veritáte enúntio sciéntiam ejus.
  19457 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	26	In judício Dei ópera ejus ab inítio, et ab institutióne ipsórum distínxit partes illórum, et inítia eórum in géntibus suis.
  19458 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	27	Ornávit in ætérnum ópera illórum: nec esuriérunt, nec laboravérunt, et non destitérunt ab opéribus suis.
  19459 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	28	Unusquísque próximum sibi non angustiábit in ætérnum:
  19460 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	29	non sis incredíbilis verbo illíus.
  19461 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	30	Post hæc Deus in terram respéxit, et implévit illam bonis suis:
  19462 Ecclesiásticus	Ecclus	26	16	31	ánima omnis vitális denuntiávit ante fáciem ipsíus, et in ipsam íterum revérsio illórum.
  19463 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	1	Deus creávit de terra hóminem, et secúndum imáginem suam fecit illum:
  19464 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	2	et íterum convértit illum in ipsam, et secúndum se vestívit illum virtúte.
  19465 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	3	Númerum diérum et tempus dedit illi, et dedit illi potestátem eórum quæ sunt super terram.
  19466 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	4	Pósuit timórem illíus super omnem carnem, et dominátus est bestiárum et volatílium.
  19467 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	5	Creávit ex ipso adjutórium símile sibi: consílium, et linguam, et óculos, et aures, et cor dedit illis excogitándi, et disciplína intelléctus replévit illos.
  19468 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	6	Creávit illis sciéntiam spíritus, sensu implévit cor illórum, et mala et bona osténdit illis.
  19469 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	7	Pósuit óculum suum super corda illórum, osténdere illis magnália óperum suórum:
  19470 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	8	ut nomen sanctificatiónis colláudent, et gloriári in mirabílibus illíus; ut magnália enárrent óperum ejus.
  19471 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	9	Áddidit illis disciplínam, et legem vitæ hæreditávit illos.
  19472 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	10	Testaméntum ætérnum constítuit cum illis, et justítiam et judícia sua osténdit illis.
  19473 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	11	Et magnália honóris ejus vidit óculus illórum, et honórem vocis audiérunt aures illórum. Et dixit illis: Atténdite ab omni iníquo.
  19474 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	12	Et mandávit illis unicuíque de próximo suo.
  19475 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	13	Viæ illórum coram ipso sunt semper: non sunt abscónsæ ab óculis ipsíus.	b
  19476 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	14	In unamquámque gentem præpósuit rectórem:
  19477 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	15	et pars Dei Ísraël facta est manifésta.
  19478 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	16	Et ómnia ópera illórum velut sol in conspéctu Dei: et óculi ejus sine intermissióne inspiciéntes in viis eórum.
  19479 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	17	Non sunt abscónsa testaménta per iniquitátem illórum, et omnes iniquitátes eórum in conspéctu Dei.
  19480 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	18	Eleemósyna viri quasi signáculum cum ipso, et grátiam hóminis quasi pupíllam conservábit.	b
  19481 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	19	Et póstea resúrget, et retríbuet illis retributiónem, unicuíque in caput ipsórum, et convértet in interióres partes terræ.	b
  19482 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	20	Pœniténtibus autem dedit viam justítiæ, et confirmávit deficiéntes sustinére, et destinávit illis sortem veritátis.
  19483 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	21	Convértere ad Dóminum, et relínque peccáta tua:
  19484 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	22	precáre ante fáciem Dómini, et mínue offendícula.
  19485 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	23	Revértere ad Dóminum, et avértere ab injustítia tua, et nimis ódito execratiónem:
  19486 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	24	et cognósce justítias et judícia Dei, et sta in sorte propositiónis, et oratiónis altíssimi Dei.
  19487 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	25	In partes vade sǽculi sancti, cum vivis et dántibus confessiónem Deo.
  19488 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	26	Non demoréris in erróre impiórum: ante mortem confitére: a mórtuo, quasi nihil, perit conféssio.
  19489 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	27	Confitéberis vivens, vivus et sanus confitéberis: et laudábis Deum, et gloriáberis in miseratiónibus illíus.
  19490 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	28	Quam magna misericórdia Dómini, et propitiátio illíus converténtibus ad se!
  19491 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	29	Nec enim ómnia possunt esse in homínibus, quóniam non est immortális fílius hóminis, et in vanitáte malítiæ placuérunt.	b
  19492 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	30	Quid lucídius sole? et hic defíciet; aut quid néquius quam quod excogitávit caro et sanguis? et hoc arguétur.
  19493 Ecclesiásticus	Ecclus	26	17	31	Virtútem altitúdinis cæli ipse cónspicit: et omnes hómines terra et cinis.
  19494 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	1	Qui vivet in ætérnum creávit ómnia simul. Deus solus justificábitur, et manet invíctus rex in ætérnum.
  19495 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	2	Quis súfficit enarráre ópera illíus?
  19496 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	3	quis enim investigábit magnália ejus?
  19497 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	4	virtútem autem magnitúdinis ejus quis enuntiábit? aut quis adjíciet enarráre misericórdiam ejus?
  19498 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	5	Non est minúere neque adjícere, nec est inveníre magnália Dei.
  19499 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	6	Cum consummáverit homo, tunc incípiet: et cum quiéverit, aporiábitur.
  19500 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	7	Quid est homo? et quæ est grátia illíus? et quid bonum aut quid nequam illíus?
  19501 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	8	Númerus diérum hóminum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputáti sunt: et sicut cálculus arénæ, sic exígui anni in die ævi.
  19502 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	9	Propter hoc pátiens est Deus in illis, et effúndit super eos misericórdiam suam.
  19503 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	10	Vidit præsumptiónem cordis eórum, quóniam mala est: et cognóvit subversiónem illórum, quóniam nequam est.
  19504 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	11	Ídeo adimplévit propitiatiónem suam in illis, et osténdit eis viam æquitátis.
  19505 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	12	Miserátio hóminis circa próximum suum: misericórdia autem Dei super omnem carnem.
  19506 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	13	Qui misericórdiam habet, docet et érudit quasi pastor gregem suum.
  19507 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	14	Miserétur excipiéntis doctrínam miseratiónis, et qui festínat in judíciis ejus.
  19508 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	15	Fili, in bonis non des querélam, et in omni dato non des tristítiam verbi mali.	b
  19509 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	16	Nonne ardórem refrigerábit ros? sic et verbum mélius quam datum.
  19510 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	17	Nonne ecce verbum super datum bonum? sed útraque cum hómine justificáto.
  19511 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	18	Stultus ácriter improperábit: et datus indisciplináti tabéscere facit óculos.
  19512 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	19	Ante judícium para justítiam tibi, et ántequam loquáris, disce.	b
  19513 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	20	Ante languórem ádhibe medicínam: et ante judícium intérroga teípsum, et in conspéctu Dei invénies propitiatiónem.
  19514 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	21	Ante languórem humília te, et in témpore infirmitátis osténde conversatiónem tuam.
  19515 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	22	Non impediáris oráre semper, et ne vereáris usque ad mortem justificári, quóniam merces Dei manet in ætérnum.
  19516 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	23	Ante oratiónem prǽpara ánimam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum.
  19517 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	24	Meménto iræ in die consummatiónis, et tempus retributiónis in conversatióne faciéi.
  19518 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	25	Meménto paupertátis in témpore abundántiæ, et necessitátum paupertátis in die divitiárum.
  19519 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	26	A mane usque ad vésperam immutábitur tempus, et hæc ómnia citáta in óculis Dei.
  19520 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	27	Homo sápiens in ómnibus métuet, et in diébus delictórum atténdet ab inértia.
  19521 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	28	Omnis astútus agnóscit sapiéntiam, et inveniénti eam dabit confessiónem.	b
  19522 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	29	Sensáti in verbis et ipsi sapiénter egérunt, et intellexérunt veritátem et justítiam, et implevérunt provérbia et judícia.
  19523 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	30	Post concupiscéntias tuas non eas, et a voluntáte tua avértere.
  19524 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	31	Si præstes ánimæ tuæ concupiscéntias ejus, fáciat te in gáudium inimícis tuis.	b
  19525 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	32	Ne oblectéris in turbis nec in módicis: assídua enim est commíssio illórum.
  19526 Ecclesiásticus	Ecclus	26	18	33	Ne fúeris medíocris in contentióne ex fœ́nore, et est tibi nihil in sácculo: eris enim ínvidus vitæ tuæ.
  19527 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	1	Operárius ebriósus non locupletábitur: et qui spernit módica paulátim décidet.
  19528 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	2	Vinum et mulíeres apostatáre fáciunt sapiéntes, et árguent sensátos.
  19529 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	3	Et qui se jungit fornicáriis erit nequam: putrédo et vermes hæreditábunt illum: et extollétur in exémplum majus, et tollétur de número ánima ejus.
  19530 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	4	Qui credit cito levis corde est, et minorábitur: et qui delínquit in ánimam suam, ínsuper habébitur.	b
  19531 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	5	Qui gaudet iniquitáte, denotábitur: et qui odit correptiónem, minuétur vita: et qui odit loquacitátem, extínguit malítiam.
  19532 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	6	Qui peccat in ánimam suam, pœnitébit: et qui jucundátur in malítia, denotábitur.
  19533 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	7	Ne íteres verbum nequam et durum, et non minoráberis.	b
  19534 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	8	Amíco et inimíco noli narráre sensum tuum: et si est tibi delíctum, noli denudáre:
  19535 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	9	áudiet enim te, et custódiet te, et quasi deféndens peccátum, ódiet te, et sic áderit tibi semper.
  19536 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	10	Audísti verbum advérsus próximum tuum? commoriátur in te, fidens quóniam non te dirúmpet.
  19537 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	11	A fácie verbi párturit fátuus, tamquam gémitus partus infántis.
  19538 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	12	Sagítta infíxa fémori carnis, sic verbum in corde stulti.
  19539 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	13	Córripe amícum, ne forte non intelléxerit, et dicat: Non feci: aut, si fécerit, ne íterum addat fácere.	b
  19540 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	14	Córripe próximum, ne forte non díxerit: et si díxerit, ne forte íteret.
  19541 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	15	Córripe amícum, sæpe enim fit commíssio:
  19542 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	16	et non omni verbo credas. Est qui lábitur lingua, sed non ex ánimo:
  19543 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	17	quis est enim qui non delíquerit in lingua sua? Córripe próximum ántequam comminéris,
  19544 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	18	et da locum timóri Altíssimi.
  19545 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	19	Quia omnis sapiéntia timor Dei, et in illa timére Deum, et in omni sapiéntia disposítio legis. Et non est sapiéntia nequítiæ disciplína, et non est cogitátus peccatórum prudéntia.	b
  19546 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	20	Est nequítia, et in ipsa execrátio, et est insípiens qui minúitur sapiéntia.
  19547 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	21	Mélior est homo qui minúitur sapiéntia, et defíciens sensu, in timóre, quam qui abúndat sensu, et transgréditur legem Altíssimi.
  19548 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	22	Est solértia certa, et ipsa iníqua:
  19549 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	23	et est qui emíttit verbum certum enárrans veritátem. Est qui néquiter humíliat se, et interióra ejus plena sunt dolo:
  19550 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	24	et est qui se nímium submíttit a multa humilitáte: et est qui inclínat fáciem suam, et fingit se non vidére quod ignorátum est:
  19551 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	25	et si ab imbecillitáte vírium vetétur peccáre, si invénerit tempus malefaciéndi, malefáciet.
  19552 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	26	Ex visu cognóscitur vir, et ab occúrsu faciéi cognóscitur sensátus.
  19553 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	27	Amíctus córporis, et risus déntium, et ingréssus hóminis, enúntiant de illo.
  19554 Ecclesiásticus	Ecclus	26	19	28	Est corréptio mendax in ira contumeliósi, et est judícium quod non probátur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens.	b
  19555 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	1	Quam bonum est argúere, quam irásci, et confiténtem in oratióne non prohibére!
  19556 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	2	Concupiscéntia spadónis devirginábit juvénculam:	b
  19557 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	3	sic qui facit per vim judícium iníquum.
  19558 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	4	Quam bonum est corréptum manifestáre pœniténtiam! sic enim effúgies voluntárium peccátum.	b
  19559 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	5	Est tacens qui invenítur sápiens: et est odíbilis qui procax est ad loquéndum.	b
  19560 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	6	Est tacens non habens sensum loquélæ: et est tacens sciens tempus aptum.
  19561 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	7	Homo sápiens tacébit usque ad tempus: lascívus autem et imprúdens non servábunt tempus.
  19562 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	8	Qui multis útitur verbis lædet ánimam suam: et qui potestátem sibi sumit injúste, odiétur.
  19563 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	9	Est procéssio in malis viro indisciplináto, et est invéntio in detriméntum.	b
  19564 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	10	Est datum quod non est útile, et est datum cujus retribútio duplex.
  19565 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	11	Est propter glóriam minorátio, et est qui ab humilitáte levábit caput.
  19566 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	12	Est qui multa rédimat módico prétio, et restítuens ea in séptuplum.
  19567 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	13	Sápiens in verbis seípsum amábilem facit: grátiæ autem fatuórum effundéntur.	b
  19568 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	14	Datus insipiéntis non erit útilis tibi: óculi enim illíus septémplices sunt.
  19569 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	15	Exígua dabit, et multa improperábit: et apértio oris illíus inflammátio est.
  19570 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	16	Hódie fœnerátur quis, et cras éxpetit: odíbilis est homo hujúsmodi.
  19571 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	17	Fátuo non erit amícus, et non erit grátia bonis illíus:
  19572 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	18	qui enim edunt panem illíus, falsæ linguæ sunt. Quóties et quanti irridébunt eum!
  19573 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	19	neque enim quod habéndum erat dirécto sensu distríbuit; simíliter et quod non erat habéndum.
  19574 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	20	Lapsus falsæ linguæ quasi qui in paviménto cadens: sic casus malórum festinánter véniet.	b
  19575 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	21	Homo ácharis quasi fábula vana, in ore indisciplinatórum assídua erit.	b
  19576 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	22	Ex ore fátui reprobábitur parábola: non enim dicit illam in témpore suo.	b
  19577 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	23	Est qui vetátur peccáre præ inópia, et in réquie sua stimulábitur.	b
  19578 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	24	Est qui perdet ánimam suam præ confusióne, et ab imprudénti persóna perdet eam: persónæ autem acceptióne perdet se.	b
  19579 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	25	Est qui præ confusióne promíttit amíco, et lucrátus est eum inimícum gratis.
  19580 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	26	Oppróbrium nequam in hómine mendácium: et in ore indisciplinatórum assídue erit.	b
  19581 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	27	Pótior fur quam assidúitas viri mendácis: perditiónem autem ambo hæreditábunt.
  19582 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	28	Mores hóminum mendácium sine honóre, et confúsio illórum cum ipsis sine intermissióne.
  19583 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	29	Sápiens in verbis prodúcet seípsum, et homo prudens placébit magnátis.	b
  19584 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	30	Qui operátur terram suam inaltábit acérvum frugum, et qui operátur justítiam, ipse exaltábitur: qui vero placet magnátis effúgiet iniquitátem.
  19585 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	31	Xénia et dona excǽcant óculos júdicum, et quasi mutus, in ore avértit correptiónes eórum.	b
  19586 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	32	Sapiéntia abscónsa, et thesáurus invísus, quæ utílitas in utrísque?	b
  19587 Ecclesiásticus	Ecclus	26	20	33	Mélior est qui celat insipiéntiam suam, quam homo qui abscóndit sapiéntiam suam.
  19588 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	1	Fili, peccásti, non adjícias íterum: sed et de prístinis deprecáre, ut tibi dimittántur.
  19589 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	2	Quasi a fácie cólubri fuge peccáta: et si accésseris ad illa, suscípient te.
  19590 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	3	Dentes leónis dentes ejus, interficiéntes ánimas hóminum.
  19591 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	4	Quasi rhomphǽa bis acúta omnis iníquitas: plagæ illíus non est sánitas.
  19592 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	5	Objurgátio et injúriæ annullábunt substántiam, et domus quæ nimis lócuples est annullábitur supérbia: sic substántia supérbi eradicábitur.
  19593 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	6	Deprecátio páuperis ex ore usque ad aures ejus pervéniet, et judícium festináto advéniet illi.
  19594 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	7	Qui odit correptiónem vestígium est peccatóris, et qui timet Deum convertétur ad cor suum.	b
  19595 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	8	Notus a longe potens lingua audáci, et sensátus scit labi se ab ipso.	b
  19596 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	9	Qui ædíficat domum suam impéndiis aliénis, quasi qui cólligat lápides suos in híeme.	b
  19597 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	10	Stupa collécta synagóga peccántium, et consummátio illórum flamma ignis.	b
  19598 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	11	Via peccatórum complanáta lapídibus: et in fine illórum ínferi, et ténebræ, et pœnæ.	b
  19599 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	12	Qui custódit justítiam, continébit sensum ejus.	b
  19600 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	13	Consummátio timóris Dei, sapiéntia et sensus.
  19601 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	14	Non erudiétur qui non est sápiens in bono.
  19602 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	15	Est autem sapiéntia quæ abúndat in malo, et non est sensus ubi est amaritúdo.
  19603 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	16	Sciéntia sapiéntis tamquam inundátio abundábit, et consílium illíus sicut fons vitæ pérmanet.
  19604 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	17	Cor fátui quasi vas confráctum, et omnem sapiéntiam non tenébit.	b
  19605 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	18	Verbum sápiens quodcúmque audíerit scius, laudábit, et ad se adjíciet: audívit luxuriósus, et displicébit illi, et projíciet illud post dorsum suum.
  19606 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	19	Narrátio fátui quasi sárcina in via: nam in lábiis sensáti inveniétur grátia.
  19607 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	20	Os prudéntis quǽritur in ecclésia, et verba illíus cogitábunt in córdibus suis.
  19608 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	21	Tamquam domus extermináta, sic fátuo sapiéntia: et sciéntia insensáti inenarrabília verba.
  19609 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	22	Cómpedes in pédibus, stulto doctrína: et quasi víncula mánuum super manum dextram.
  19610 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	23	Fátuus in risu exáltat vocem suam: vir autem sápiens vix tácite ridébit.
  19611 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	24	Ornaméntum áureum prudénti doctrína, et quasi brachiále in bráchio dextro.
  19612 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	25	Pes fátui fácilis in domum próximi: et homo perítus confundétur a persóna poténtis.
  19613 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	26	Stultus a fenéstra respíciet in domum: vir autem erudítus foris stabit.
  19614 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	27	Stultítia hóminis auscultáre per óstium: et prudens gravábitur contumélia.
  19615 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	28	Lábia imprudéntium stulta narrábunt; verba autem prudéntium statéra ponderabúntur.
  19616 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	29	In ore fatuórum cor illórum, et in corde sapiéntium os illórum.
  19617 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	30	Dum maledícit ímpius diábolum, maledícit ipse ánimam suam.	b
  19618 Ecclesiásticus	Ecclus	26	21	31	Susúrro coinquinábit ánimam suam, et in ómnibus odiétur, et qui cum eo mánserit odiósus erit: tácitus et sensátus honorábitur.
  19619 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	1	In lápide lúteo lapidátus est piger: et omnes loquéntur super aspernatiónem illíus.
  19620 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	2	De stércore boum lapidátus est piger: et omnis qui tetígerit eum excútiet manus.
  19621 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	3	Confúsio patris est de fílio indisciplináto: fília autem in deminoratióne fiet.	b
  19622 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	4	Fília prudens hæréditas viro suo: nam quæ confúndit, in contuméliam fit genitóris.
  19623 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	5	Patrem et virum confúndit audax, et ab ímpiis non minorábitur: ab utrísque autem inhonorábitur.
  19624 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	6	Música in luctu importúna narrátio: flagélla et doctrína in omni témpore sapiéntia.	b
  19625 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	7	Qui docet fátuum, quasi qui conglútinat testam.
  19626 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	8	Qui narrat verbum non audiénti, quasi qui éxcitat dormiéntem de gravi somno.
  19627 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	9	Cum dormiénte lóquitur qui enárrat stulto sapiéntiam: et in fine narratiónis dicit: Quis est hic?
  19628 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	10	Supra mórtuum plora, defécit enim lux ejus: et supra fátuum plora, defécit enim sensus.	b
  19629 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	11	Módicum plora super mórtuum, quóniam requiévit:
  19630 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	12	nequíssimi enim nequíssima vita super mortem fátui.
  19631 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	13	Luctus mórtui septem dies: fátui autem et ímpii omnes dies vitæ illórum.
  19632 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	14	Cum stulto ne multum loquáris, et cum insensáto ne abíeris.	b
  19633 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	15	Serva te ab illo, ut non moléstiam hábeas, et non coinquináberis peccáto illíus.
  19634 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	16	Deflécte ab illo, et invénies réquiem, et non acediáberis in stultítia illíus.
  19635 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	17	Super plumbum quid gravábitur? et quod illi áliud nomen quam fátuus?
  19636 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	18	Arénam, et salem, et massam ferri facílius est ferre quam hóminem imprudéntem, et fátuum, et ímpium.
  19637 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	19	Loraméntum lígneum colligátum in fundaménto ædifícii non dissolvétur, sic et cor confirmátum in cogitatióne consílii.	b
  19638 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	20	Cogitátus sensáti in omni témpore metu non depravábitur.
  19639 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	21	Sicut pali in excélsis, et cæménta sine impénsa pósita, contra fáciem venti non permanébunt:
  19640 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	22	sic et cor tímidum in cogitatióne stulti contra ímpetum timóris non resístet.
  19641 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	23	Sicut cor trépidum in cogitatióne fátui omni témpore non métuet, sic et qui in præcéptis Dei pérmanet semper.
  19642 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	24	Pungens óculum dedúcit lácrimas, et qui pungit cor profert sensum.	b
  19643 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	25	Mittens lápidem in volatília, dejíciet illa: sic et qui conviciátur amíco, dissólvit amicítiam.
  19644 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	26	Ad amícum etsi prodúxeris gládium, non despéres: est enim regréssus. Ad amícum
  19645 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	27	si aperúeris os triste, non tímeas: est enim concordátio: excépto convítio, et impropério, et supérbia, et mystérii revelatióne, et plaga dolósa: in his ómnibus effúgiet amícus.
  19646 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	28	Fidem pósside cum amíco in paupertáte illíus, ut et in bonis illíus lætéris.	b
  19647 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	29	In témpore tribulatiónis illíus pérmane illi fidélis, ut et in hæreditáte illíus cohǽres sis.
  19648 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	30	Ante ignem camíni vapor et fumus ignis inaltátur: sic et ante sánguinem maledícta, et contuméliæ, et minæ.	b
  19649 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	31	Amícum salutáre non confúndar, a fácie illíus non me abscóndam: et si mala mihi evénerint per illum, sustinébo.	b
  19650 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	32	Omnis qui áudiet cavébit se ab eo.	b
  19651 Ecclesiásticus	Ecclus	26	22	33	Quis dabit ori meo custódiam, et super lábia mea signáculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?	b
  19652 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	1	Dómine, pater et dominátor vitæ meæ, ne derelínquas me in consílio eórum, nec sinas me cádere in illis.
  19653 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	2	Quis superpónet in cogitátu meo flagélla, et in corde meo doctrínam sapiéntiæ, ut ignoratiónibus eórum non parcant mihi, et non appáreant delícta eórum,
  19654 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	3	et ne adincréscant ignorántiæ meæ, et multiplicéntur delícta mea, et peccáta mea abúndent, et íncidam in conspéctu adversariórum meórum, et gáudeat super me inimícus meus?
  19655 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	4	Dómine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelínquas me in cogitátu illórum.
  19656 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	5	Extolléntiam oculórum meórum ne déderis mihi, et omne desidérium avérte a me.
  19657 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	6	Aufer a me ventris concupiscéntias, et concúbitus concupiscéntiæ ne apprehéndant me, et ánimæ irreverénti et infrunítæ ne tradas me.
  19658 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	7	Doctrínam oris audíte, fílii: et qui custodíerit illam non périet lábiis, nec scandalizábitur in opéribus nequíssimis.	b
  19659 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	8	In vanitáte sua apprehénditur peccátor: et supérbus et maledícus scandalizábitur in illis.
  19660 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	9	Juratióni non assuéscat os tuum: multi enim casus in illa.
  19661 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	10	Nominátio vero Dei non sit assídua in ore tuo, et nomínibus sanctórum non admisceáris, quóniam non erit immúnis ab eis.
  19662 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	11	Sicut enim servus interrogátus assídue a livóre non minúitur, sic omnis jurans et nóminans in toto a peccáto non purgábitur.
  19663 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	12	Vir multum jurans implébitur iniquitáte, et non discédet a domo illíus plaga.
  19664 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	13	Et si frustráverit, delíctum illíus super ipsum erit: et si dissimuláverit, delínquit duplíciter:
  19665 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	14	et si in vácuum juráverit, non justificábitur: replébitur enim retributióne domus illíus.
  19666 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	15	Est et ália loquéla contrária morti: non inveniátur in hæreditáte Jacob.	b
  19667 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	16	Étenim a misericórdibus ómnia hæc auferéntur, et in delíctis non volutabúntur.
  19668 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	17	Indisciplinátæ loquélæ non assuéscat os tuum: est enim in illa verbum peccáti.	b
  19669 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	18	Meménto patris et matris tuæ: in médio enim magnatórum consístis:	b
  19670 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	19	ne forte obliviscátur te Deus in conspéctu illórum, et assiduitáte tua infatuátus, impropérium patiáris, et maluísses non nasci, et diem nativitátis tuæ maledícas.
  19671 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	20	Homo assuétus in verbis impropérii in ómnibus diébus suis non erudiétur.	b
  19672 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	21	Duo génera abúndant in peccátis, et tértium addúcit iram et perditiónem.	b
  19673 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	22	Ánima cálida quasi ignis ardens, non extinguétur donec áliquid glútiat:
  19674 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	23	et homo nequam in ore carnis suæ non désinet donec incéndat ignem.
  19675 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	24	Hómini fornicário omnis panis dulcis: non fatigábitur transgrédiens usque ad finem.
  19676 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	25	Omnis homo qui transgréditur lectum suum, contémnens in ánimam suam, et dicens: Quis me videt?
  19677 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	26	Ténebræ circúmdant me, et paríetes coopériunt me, et nemo circúmspicit me: quem véreor? delictórum meórum non memorábitur Altíssimus.
  19678 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	27	Et non intélligit quóniam ómnia videt óculus illíus, quóniam expéllit a se timórem Dei hujúsmodi hóminis timor, et óculi hóminum timéntes illum:
  19679 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	28	et non cognóvit quóniam óculi Dómini multo plus lucidióres sunt super solem, circumspiciéntes omnes vias hóminum, et profúndum abýssi, et hóminum corda, intuéntes in abscónditas partes.
  19680 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	29	Dómino enim Deo ántequam crearéntur ómnia sunt ágnita: sic et post perféctum réspicit ómnia.
  19681 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	30	Hic in platéis civitátis vindicábitur, et quasi pullus equínus fugábitur, et ubi non sperávit apprehendétur.	b
  19682 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	31	Et erit dédecus ómnibus, eo quod non intelléxerit timórem Dómini.
  19683 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	32	Sic et múlier omnis relínquens virum suum, et státuens hæreditátem ex aliéno matrimónio:
  19684 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	33	primo enim in lege Altíssimi incredíbilis fuit: secúndo in virum suum delíquit: tértio in adultério fornicáta est, et ex álio viro fílios státuit sibi.
  19685 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	34	Hæc in ecclésiam adducétur, et in fílios ejus respiciétur:
  19686 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	35	non tradent fílii ejus radíces, et rami ejus non dabunt fructum:
  19687 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	36	derelínquet in maledíctum memóriam ejus, et dédecus illíus non delébitur.
  19688 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	37	Et agnóscent qui derelícti sunt, quóniam nihil mélius est quam timor Dei, et nihil dúlcius quam respícere in mandátis Dómini.
  19689 Ecclesiásticus	Ecclus	26	23	38	Glória magna est sequi Dóminum: longitúdo enim diérum assumétur ab eo.
  19690 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	1	Sapiéntia laudábit ánimam suam, et in Deo honorábitur, et in médio pópuli sui gloriábitur,
  19691 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	2	et in ecclésiis Altíssimi áperiet os suum, et in conspéctu virtútis illíus gloriábitur,
  19692 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	3	et in médio pópuli sui exaltábitur, et in plenitúdine sancta admirábitur,
  19693 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	4	et in multitúdine electórum habébit laudem, et inter benedíctos benedicétur, dicens:
  19694 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	5	Ego ex ore Altíssimi prodívi, primogénita ante omnem creatúram.	b
  19695 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	6	Ego feci in cælis ut orirétur lumen indefíciens, et sicut nébula texi omnem terram.
  19696 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	7	Ego in altíssimis habitávi, et thronus meus in colúmna nubis.
  19697 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	8	Gyrum cæli circuívi sola, et profúndum abýssi penetrávi: in flúctibus maris ambulávi.
  19698 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	9	Et in omni terra steti: et in omni pópulo,	b
  19699 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	10	et in omni gente primátum hábui:
  19700 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	11	et ómnium excelléntium et humílium corda virtúte calcávi. Et in his ómnibus réquiem quæsívi, et in hæreditáte Dómini morábor.
  19701 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	12	Tunc præcépit, et dixit mihi Creátor ómnium: et qui creávit me, requiévit in tabernáculo meo.
  19702 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	13	Et dixit mihi: In Jacob inhábita, et in Ísraël hæreditáre, et in eléctis meis mitte radíces.
  19703 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	14	Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam: et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi.
  19704 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	15	Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea.
  19705 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	16	Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei hæréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.
  19706 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	17	Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion:	b
  19707 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	18	quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Jéricho:
  19708 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	19	quasi olíva speciósa in campis, et quasi plátanus exaltáta sum juxta aquam in platéis.
  19709 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	20	Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi; quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris:
  19710 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	21	et quasi storax, et gálbanus, et úngula, et gutta, et quasi Líbanus non incísus vaporávi habitatiónem meam, et quasi bálsamum non mistum odor meus.
  19711 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	22	Ego quasi terebínthus exténdi ramos meos, et rami mei honóris et grátiæ.
  19712 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	23	Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis.
  19713 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	24	Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei.	b
  19714 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	25	In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis.
  19715 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	26	Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini:
  19716 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	27	spíritus enim meus super mel dulcis, et hæréditas mea super mel et favum.
  19717 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	28	Memória mea in generatióne sæculórum.
  19718 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	29	Qui edunt me, adhuc esúrient, et qui bibunt me, adhuc sítient.
  19719 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	30	Qui audit me non confundétur, et qui operántur in me non peccábunt:
  19720 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	31	qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.
  19721 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	32	Hæc ómnia liber vitæ, et testaméntum Altíssimi, et agnítio veritátis.	b
  19722 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	33	Legem mandávit Móyses in præcéptis justitiárum, et hæreditátem dómui Jacob, et Ísraël promissiónes.
  19723 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	34	Pósuit David, púero suo, excitáre regem ex ipso fortíssimum, et in throno honóris sedéntem in sempitérnum.
  19724 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	35	Qui implet quasi Phison sapiéntiam, et sicut Tigris in diébus novórum:
  19725 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	36	qui adímplet quasi Euphrátes sensum, qui multíplicat quasi Jordánis in témpore messis:
  19726 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	37	qui mittit disciplínam sicut lucem, et assístens quasi Gehon in die vindémiæ.
  19727 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	38	Qui pérficit primus scire ipsam, et infírmior non investigábit eam.
  19728 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	39	A mari enim abundávit cogitátio ejus, et consílium illíus ab abýsso magna.
  19729 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	40	Ego sapiéntiam effúdi flúmina:	b
  19730 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	41	ego quasi trames aquæ imménsæ de flúvio: ego quasi flúvii dióryx, et sicut aquædúctus exívi de paradíso.
  19731 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	42	Dixi: Rigábo hortum meum plantatiónum, et inebriábo prati mei fructum.
  19732 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	43	Et ecce factus est mihi trames abúndans, et flúvius meus appropinquávit ad mare:
  19733 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	44	quóniam doctrínam quasi antelucánum illúmino ómnibus, et enarrábo illam usque ad longínquum.
  19734 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	45	Penetrábo omnes inferióres partes terræ, et inspíciam omnes dormiéntes, et illuminábo omnes sperántes in Dómino.
  19735 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	46	Adhuc doctrínam quasi prophetíam effúndam, et relínquam illam quæréntibus sapiéntiam, et non désinam in progénies illórum usque in ævum sanctum.
  19736 Ecclesiásticus	Ecclus	26	24	47	Vidéte quóniam non soli mihi laborávi, sed ómnibus exquiréntibus veritátem.
  19737 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	1	In tribus plácitum est spirítui meo, quæ sunt probáta coram Deo et homínibus:
  19738 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	2	concórdia fratrum, et amor proximórum, et vir et múlier bene sibi consentiéntes.
  19739 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	3	Tres spécies odívit ánima mea, et ággravor valde ánimæ illórum:
  19740 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	4	páuperem supérbum, dívitem mendácem, senem fátuum et insensátum.
  19741 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	5	Quæ in juventúte tua non congregásti, quómodo in senectúte tua invénies?	b
  19742 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	6	Quam speciósum canitiéi judícium, et presbýteris cognóscere consílium!
  19743 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	7	Quam speciósa veteránis sapiéntia, et gloriósus intelléctus et consílium!
  19744 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	8	Coróna senum multa perítia, et glória illórum timor Dei.
  19745 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	9	Novem insuspicabília cordis magnificávi: et décimum dicam in lingua homínibus:	b
  19746 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	10	homo qui jucundátur in fíliis, vivens et videns subversiónem inimicórum suórum.
  19747 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	11	Beátus qui hábitat cum mulíere sensáta, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servívit indígnis se.
  19748 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	12	Beátus qui invénit amícum verum, et qui enárrat justítiam auri audiénti.
  19749 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	13	Quam magnus qui invénit sapiéntiam et sciéntiam! sed non est super timéntem Dóminum.
  19750 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	14	Timor Dei super ómnia se superpósuit.
  19751 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	15	Beátus homo cui donátum est habére timórem Dei: qui tenet illum, cui assimilábitur?
  19752 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	16	Timor Dei inítium dilectiónis ejus: fídei autem inítium agglutinándum est ei.
  19753 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	17	Omnis plaga tristítia cordis est, et omnis malítia nequítia mulíeris.	b
  19754 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	18	Et omnem plagam, et non plagam vidébit cordis:
  19755 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	19	et omnem nequítiam, et non nequítiam mulíeris:
  19756 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	20	et omnem obdúctum, et non obdúctum odiéntium:
  19757 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	21	et omnem vindíctam, et non vindíctam inimicórum.
  19758 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	22	Non est caput néquius super caput cólubri,
  19759 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	23	et non est ira super iram mulíeris. Commorári leóni et dracóni placébit, quam habitáre cum mulíere nequam.
  19760 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	24	Nequítia mulíeris immútat fáciem ejus: et obcǽcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum osténdit. In médio proximórum ejus
  19761 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	25	ingémuit vir ejus, et áudiens suspirávit módicum.
  19762 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	26	Brevis omnis malítia super malítiam mulíeris: sors peccatórum cadat super illam.
  19763 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	27	Sicut ascénsus arenósus in pédibus veteráni, sic múlier linguáta hómini quiéto.
  19764 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	28	Ne respícias in mulíeris spéciem, et non concupíscas mulíerem in spécie.
  19765 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	29	Mulíeris ira, et irreveréntia, et confúsio magna.
  19766 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	30	Múlier si primátum hábeat, contrária est viro suo.
  19767 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	31	Cor húmile, et fácies tristis, et plaga cordis, múlier nequam.
  19768 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	32	Manus débiles et génua dissolúta, múlier quæ non beatíficat virum suum.
  19769 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	33	A mulíere inítium factum est peccáti, et per illam omnes mórimur.
  19770 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	34	Non des aquæ tuæ éxitum, nec módicum: nec mulíeri nequam véniam prodeúndi.
  19771 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	35	Si non ambuláverit ad manum tuam, confúndet te in conspéctu inimicórum.
  19772 Ecclesiásticus	Ecclus	26	25	36	A cárnibus tuis abscínde illam, ne semper te abutátur.
  19773 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	1	Mulíeris bonæ beátus vir: númerus enim annórum illíus duplex.
  19774 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	2	Múlier fortis obléctat virum suum, et annos vitæ illíus in pace implébit.
  19775 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	3	Pars bona múlier bona, in parte timéntium Deum dábitur viro pro factis bonis:
  19776 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	4	dívitis autem et páuperis cor bonum, in omni témpore vultus illórum hílaris.
  19777 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	5	A tribus tímuit cor meum, et in quarto fácies mea métuit:	b
  19778 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	6	delatúram civitátis, et collectiónem pópuli:
  19779 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	7	calúmniam mendácem super mortem ómnia grávia:
  19780 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	8	dolor cordis et luctus, múlier zelótypa.
  19781 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	9	In mulíere zelótypa flagéllum linguæ, ómnibus commúnicans.
  19782 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	10	Sicut boum jugum quod movétur, ita et múlier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehéndit scorpiónem.
  19783 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	11	Múlier ebriósa ira magna, et contumélia: et turpitúdo illíus non tegétur.
  19784 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	12	Fornicátio mulíeris in extolléntia oculórum, et in pálpebris illíus agnoscétur.
  19785 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	13	In fília non averténte se, firma custódiam, ne invénta occasióne utátur se.
  19786 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	14	Ab omni irreveréntia oculórum ejus cave, et ne miréris si te negléxerit.
  19787 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	15	Sicut viátor sítiens ad fontem os áperiet, et ab omni aqua próxima bibet, et contra omnem palum sedébit, et contra omnem sagíttam áperiet pháretram donec defíciat.
  19788 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	16	Grátia mulíeris sédulæ delectábit virum suum, et ossa illíus impinguábit.	b
  19789 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	17	Disciplína illíus datum Dei est.
  19790 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	18	Múlier sensáta et tácita, non est immutátio erudítæ ánimæ.
  19791 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	19	Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta.
  19792 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	20	Omnis autem ponderátio non est digna continéntis ánimæ.
  19793 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	21	Sicut sol óriens mundo in altíssimis Dei, sic mulíeris bonæ spécies in ornaméntum domus ejus.
  19794 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	22	Lucérna splendens super candelábrum sanctum, et spécies faciéi super ætátem stábilem.
  19795 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	23	Colúmnæ áureæ super bases argénteas, et pedes firmi super plantas stábilis mulíeris.
  19796 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	24	Fundaménta ætérna supra petram sólidam, et mandáta Dei in corde mulíeris sanctæ.
  19797 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	25	In duóbus contristátum est cor meum, et in tértio iracúndia mihi advénit:	b
  19798 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	26	vir bellátor defíciens per inópiam; et vir sensátus contémptus;
  19799 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	27	et qui transgréditur a justítia ad peccátum: Deus parávit eum ad rhomphǽam.
  19800 Ecclesiásticus	Ecclus	26	26	28	Duæ spécies diffíciles et periculósæ mihi apparuérunt: diffícile exúitur negótians a negligéntia, et non justificábitur caupo a peccátis labiórum.	b
  19801 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	1	Propter inópiam multi deliquérunt: et qui quærit locupletári avértit óculum suum.
  19802 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	2	Sicut in médio compáginis lápidum palus fígitur, sic et inter médium venditiónis et emptiónis angustiábitur peccátum:
  19803 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	3	conterétur cum delinquénte delíctum.
  19804 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	4	Si non in timóre Dómini tenúeris te instánter, cito subvertétur domus tua.
  19805 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	5	Sicut in percussúra cribri remanébit pulvis, sic apória hóminis in cogitátu illíus.	b
  19806 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	6	Vasa fíguli probat fornax, et hómines justos tentátio tribulatiónis.	b
  19807 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	7	Sicut rusticátio de ligno osténdit fructum illíus, sic verbum ex cogitátu cordis hóminis.	b
  19808 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	8	Ante sermónem non laudes virum: hæc enim tentátio est hóminum.
  19809 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	9	Si sequáris justítiam, apprehéndes illam, et índues quasi podérem honóris: et inhabitábis cum ea, et próteget te in sempitérnum, et in die agnitiónis invénies firmaméntum.	b
  19810 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	10	Volatília ad sibi simília convéniunt: et véritas ad eos qui operántur illam revertétur.	b
  19811 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	11	Leo venatióni insidiátur semper: sic peccáta operántibus iniquitátes.	b
  19812 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	12	Homo sanctus in sapiéntia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutátur.	b
  19813 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	13	In médio insensatórum serva verbum témpori: in médio autem cogitántium assíduus esto.	b
  19814 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	14	Narrátio peccántium odiósa, et risus illórum in delíciis peccáti.	b
  19815 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	15	Loquéla multum jurans horripilatiónem cápiti státuet, et irreveréntia ipsíus obturátio áurium.
  19816 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	16	Effúsio sánguinis in rixa superbórum, et maledíctio illórum audítus gravis.
  19817 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	17	Qui denúdat arcána amíci fidem perdit, et non invéniet amícum ad ánimum suum.	b
  19818 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	18	Dílige próximum, et conjúngere fide cum illo.
  19819 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	19	Quod si denudáveris abscónsa illíus, non persequéris post eum.
  19820 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	20	Sicut enim homo qui perdit amícum suum, sic et qui perdit amicítiam próximi sui.
  19821 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	21	Et sicut qui dimíttit avem de manu sua, sic dereliquísti próximum tuum, et non eum cápies.
  19822 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	22	Non illum sequáris, quóniam longe abest: effúgit enim quasi cáprea de láqueo, quóniam vulneráta est ánima ejus:
  19823 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	23	ultra eum non póteris colligáre. Et maledícti est concordátio:
  19824 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	24	denudáre autem amíci mystéria, desperátio est ánimæ infelícis.
  19825 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	25	Ánnuens óculo fábricat iníqua, et nemo eum abjíciet.	b
  19826 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	26	In conspéctu oculórum tuórum condulcábit os suum, et super sermónes tuos admirábitur: novíssime autem pervértet os suum, et in verbis tuis dabit scándalum.
  19827 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	27	Multa odívi, et non coæquávi ei, et Dóminus ódiet illum.
  19828 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	28	Qui in altum mittit lápidem, super caput ejus cadet: et plaga dolósa dolósi dívidet vúlnera.	b
  19829 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	29	Et qui fóveam fodit íncidet in eam: et qui státuit lápidem próximo offéndet in eo: et qui láqueum álii ponit, períbit in illo.
  19830 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	30	Faciénti nequíssimum consílium, super ipsum devolvétur, et non agnóscet unde advéniat illi.
  19831 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	31	Illúsio et impropérium superbórum, et vindícta sicut leo insidiábitur illi.	b
  19832 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	32	Láqueo períbunt qui oblectántur casu justórum, dolor autem consúmet illos ántequam moriántur.	b
  19833 Ecclesiásticus	Ecclus	26	27	33	Ira et furor útraque execrabília sunt, et vir peccátor cóntinens erit illórum.	b
  19834 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	1	Qui vindicári vult, a Dómino invéniet vindíctam, et peccáta illíus servans servábit.
  19835 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	2	Relínque próximo tuo nocénti te, et tunc deprecánti tibi peccáta solvéntur.
  19836 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	3	Homo hómini resérvat iram, et a Deo quærit medélam:
  19837 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	4	in hóminem símilem sibi non habet misericórdiam, et de peccátis suis deprecátur.
  19838 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	5	Ipse cum caro sit resérvat iram, et propitiatiónem petit a Deo: quis exorábit pro delíctis illíus?
  19839 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	6	Meménto novissimórum, et désine inimicári:
  19840 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	7	tabitúdo enim et mors ímminent in mandátis ejus.
  19841 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	8	Memoráre timórem Dei, et non irascáris próximo.
  19842 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	9	Memoráre testaméntum Altíssimi, et déspice ignorántiam próximi.
  19843 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	10	Ábstine te a lite, et mínues peccáta.	b
  19844 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	11	Homo enim iracúndus incéndit litem, et vir peccátor turbábit amícos, et in médio pacem habéntium immíttet inimicítiam.
  19845 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	12	Secúndum enim ligna silvæ sic ignis exardéscit: et secúndum virtútem hóminis sic iracúndia illíus erit, et secúndum substántiam suam exaltábit iram suam.
  19846 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	13	Certámen festinátum incéndit ignem, et lis festínans effúndit sánguinem: et lingua testíficans addúcit mortem.	b
  19847 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	14	Si suffláveris in scintíllam, quasi ignis exardébit: et si exspúeris super illam, extinguétur: útraque ex ore proficiscúntur.
  19848 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	15	Susúrro et bilínguis maledíctus, multos enim turbábit pacem habéntes.
  19849 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	16	Lingua tértia multos commóvit, et dispérsit illos de gente in gentem.
  19850 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	17	Civitátes murátas dívitum destrúxit, et domus magnatórum effódit.
  19851 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	18	Virtútes populórum concídit, et gentes fortes dissólvit.
  19852 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	19	Lingua tértia mulíeres virátas ejécit, et privávit illas labóribus suis.
  19853 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	20	Qui réspicit illam non habébit réquiem, nec habébit amícum in quo requiéscat.
  19854 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	21	Flagélli plaga livórem facit: plaga autem linguæ commínuet ossa.
  19855 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	22	Multi cecidérunt in ore gládii: sed non sic quasi qui interiérunt per linguam suam.
  19856 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	23	Beátus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracúndiam illíus non transívit, et qui non attráxit jugum illíus, et in vínculis ejus non est ligátus:	b
  19857 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	24	jugum enim illíus jugum férreum est, et vínculum illíus vínculum ǽreum est;
  19858 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	25	mors illíus mors nequíssima: et útilis pótius inférnus quam illa.
  19859 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	26	Perseverántia illíus non permanébit, sed obtinébit vias injustórum, et in flamma sua non combúret justos.
  19860 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	27	Qui relínquunt Deum íncident in illam, et exardébit in illis, et non extinguétur, et immittétur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos.
  19861 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	28	Sepi aures tuas spinis: linguam nequam noli audíre: et ori tuo fácito óstia et seras.
  19862 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	29	Aurum tuum et argéntum tuum confla, et verbis tuis fácito statéram, et frenos ori tuo rectos:
  19863 Ecclesiásticus	Ecclus	26	28	30	et atténde ne forte labáris in lingua, et cadas in conspéctu inimicórum insidiántium tibi, et sit casus tuus insanábilis in mortem.
  19864 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	1	Qui facit misericórdiam fœnerátur próximo suo: et qui prǽvalet manu mandáta servat.
  19865 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	2	Fœneráre próximo tuo in témpore necessitátis illíus: et íterum redde próximo in témpore suo.
  19866 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	3	Confírma verbum, et fidéliter age cum illo: et in omni témpore invénies quod tibi necessárium est.
  19867 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	4	Multi quasi inventiónem æstimavérunt fœnus, et præstitérunt moléstiam his qui se adjuvérunt.
  19868 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	5	Donec accípiant, osculántur manus dantis, et in promissiónibus humíliant vocem suam:
  19869 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	6	et in témpore redditiónis postulábit tempus, et loquétur verba tǽdii et murmuratiónum, et tempus causábitur.
  19870 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	7	Si autem potúerit réddere, adversábitur: sólidi vix reddet dimídium, et computábit illud quasi inventiónem:
  19871 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	8	sin autem, fraudábit illum pecúnia sua, et possidébit illum inimícum gratis:
  19872 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	9	et convítia et maledícta reddet illi, et pro honóre et benefício reddet illi contuméliam.
  19873 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	10	Multi non causa nequítiæ non fœneráti sunt, sed fraudári gratis timuérunt.
  19874 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	11	Verúmtamen super húmilem ánimo fórtior esto, et pro eleemósyna non trahas illum.
  19875 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	12	Propter mandátum assúme páuperem, et propter inópiam ejus ne dimíttas eum vácuum.
  19876 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	13	Perde pecúniam propter fratrem et amícum tuum, et non abscóndas illam sub lápide in perditiónem.
  19877 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	14	Pone thesáurum tuum in præcéptis Altíssimi, et próderit tibi magis quam aurum.
  19878 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	15	Conclúde eleemósynam in corde páuperis, et hæc pro te exorábit ab omni malo.
  19879 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	16	Super scutum poténtis et super lánceam
  19880 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	17	advérsus inimícum tuum pugnábit.
  19881 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	18	Vir bonus fidem facit pro próximo suo: et qui perdíderit confusiónem derelínquet sibi.
  19882 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	19	Grátiam fidejussóris ne obliviscáris: dedit enim pro te ánimam suam.	b
  19883 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	20	Repromissórem fugit peccátor et immúndus.
  19884 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	21	Bona repromissóris sibi ascríbit peccátor: et ingrátus sensu derelínquet liberántem se.
  19885 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	22	Vir repromíttit de próximo suo: et cum perdíderit reveréntiam, derelinquétur ab eo.
  19886 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	23	Repromíssio nequíssima multos pérdidit dirigéntes, et commóvit illos quasi fluctus maris.
  19887 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	24	Viros poténtes gyrans migráre fecit, et vagáti sunt in géntibus aliénis.
  19888 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	25	Peccátor transgrédiens mandátum Dómini íncidet in promissiónem nequam: et qui conátur multa ágere íncidet in judícium.
  19889 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	26	Recúpera próximum secúndum virtútem tuam, et atténde tibi ne íncidas.
  19890 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	27	Inítium vitæ hóminis, aqua et panis, et vestiméntum, et domus prótegens turpitúdinem.
  19891 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	28	Mélior est victus páuperis sub tégmine ásserum quam épulæ spléndidæ in péregre sine domicílio.	b
  19892 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	29	Mínimum pro magno pláceat tibi, et impropérium peregrinatiónis non áudies.
  19893 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	30	Vita nequam hospitándi de domo in domum: et ubi hospitábitur non fiduciáliter aget, nec áperiet os.
  19894 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	31	Hospitábitur, et pascet, et potábit ingrátos, et ad hæc amára áudiet:
  19895 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	32	transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba céteros.
  19896 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	33	Exi a fácie honóris amicórum meórum: necessitúdine domus meæ hospítio mihi factus est frater.
  19897 Ecclesiásticus	Ecclus	26	29	34	Grávia hæc hómini habénti sensum: corréptio domus, et impropérium fœneratóris.
  19898 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	1	Qui díligit fílium suum assíduat illi flagélla, ut lætétur in novíssimo suo, et non palpet proximórum óstia.
  19899 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	2	Qui docet fílium suum laudábitur in illo, et in médio domesticórum in illo gloriábitur.
  19900 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	3	Qui docet fílium suum in zelum mittit inimícum, et in médio amicórum gloriábitur in illo.
  19901 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	4	Mórtuus est pater ejus, et quasi non est mórtuus: símilem enim relíquit sibi post se.
  19902 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	5	In vita sua vidit, et lætátus est in illo: in óbitu suo non est contristátus, nec confúsus est coram inimícis:
  19903 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	6	relíquit enim defensórem domus contra inimícos, et amícis reddéntem grátiam.
  19904 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	7	Pro animábus filiórum colligábit vúlnera sua, et super omnem vocem turbabúntur víscera ejus.
  19905 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	8	Equus indómitus evádit durus, et fílius remíssus evádet præceps.
  19906 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	9	Lacta fílium, et pavéntem te fáciet: lude cum eo, et contristábit te.
  19907 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	10	Non corrídeas illi, ne dóleas, et in novíssimo obstupéscent dentes tui.
  19908 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	11	Non des illi potestátem in juventúte, et ne despícias cogitátus illíus.
  19909 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	12	Curva cervícem ejus in juventúte, et tunde látera ejus dum infans est, ne forte indúret, et non credat tibi, et erit tibi dolor ánimæ.
  19910 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	13	Doce fílium tuum, et operáre in illo, ne in turpitúdinem illíus offéndas.
  19911 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	14	Mélior est pauper sanus, et fortis víribus, quam dives imbecíllis et flagellátus malítia.	b
  19912 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	15	Salus ánimæ in sanctitáte justítiæ mélior est omni auro et argénto: et corpus válidum quam census imménsus.
  19913 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	16	Non est census super censum salútis córporis, et non est oblectaméntum super cordis gáudium.
  19914 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	17	Mélior est mors quam vita amára, et réquies ætérna quam languor persevérans.
  19915 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	18	Bona abscóndita in ore clauso, quasi appositiónes epulárum circumpósitæ sepúlchro.
  19916 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	19	Quid próderit libátio idólo? nec enim manducábit, nec odorábit.
  19917 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	20	Sic qui effugátur a Dómino, portans mercédes iniquitátis:
  19918 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	21	videns óculis et ingemíscens, sicut spado compléctens vírginem, et suspírans.
  19919 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	22	Tristítiam non des ánimæ tuæ, et non afflígas temetípsum in consílio tuo.	b
  19920 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	23	Jucúnditas cordis, hæc est vita hóminis, et thesáurus sine defectióne sanctitátis: et exsultátio viri est longǽvitas.
  19921 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	24	Miserére ánimæ tuæ placens Deo, et cóntine: cóngrega cor tuum in sanctitáte ejus, et tristítiam longe repélle a te.
  19922 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	25	Multos enim occídit tristítia, et non est utílitas in illa.
  19923 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	26	Zelus et iracúndia mínuunt dies, et ante tempus senéctam addúcet cogitátus.
  19924 Ecclesiásticus	Ecclus	26	30	27	Spléndidum cor et bonum in épulis est: épulæ enim illíus diligénter fiunt.
  19925 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	1	Vigília honestátis tabefáciet carnes, et cogitátus illíus áuferet somnum.
  19926 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	2	Cogitátus præsciéntiæ avértit sensum, et infírmitas gravis sóbriam facit ánimam.
  19927 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	3	Laborávit dives in congregatióne substántiæ, et in réquie sua replébitur bonis suis.
  19928 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	4	Laborávit pauper in diminutióne victus, et in fine inops fit.
  19929 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	5	Qui aurum díligit non justificábitur, et qui inséquitur consumptiónem replébitur ex ea.
  19930 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	6	Multi dati sunt in auri casus, et facta est in spécie ipsíus perdítio illórum.
  19931 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	7	Lignum offensiónis est aurum sacrificántium: væ illis qui sectántur illud! et omnis imprúdens depériet in illo.
  19932 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	8	Beátus dives qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris.	b
  19933 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	9	Quis est hic? et laudábimus eum: fecit enim mirabília in vita sua.
  19934 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	10	Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus; fácere mala, et non fecit.
  19935 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	11	Ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
  19936 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	12	Supra mensam magnam sedísti? non apérias super illam faucem tuam prior.	b
  19937 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	13	Non dicas sic: Multa sunt, quæ super illam sunt.
  19938 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	14	Meménto quóniam malus est óculus nequam.
  19939 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	15	Néquius óculo quid creátum est? ídeo ab omni fácie sua lacrimábitur, cum víderit.
  19940 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	16	Ne exténdas manum tuam prior, et invídia contaminátus erubéscas.
  19941 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	17	Ne comprimáris in convívio.
  19942 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	18	Intéllige quæ sunt próximi tui ex teípso.
  19943 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	19	Útere quasi homo frugi his quæ tibi apponúntur: ne, cum mandúcas multum, ódio habeáris.
  19944 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	20	Cessa prior causa disciplínæ: et noli nímius esse, ne forte offéndas.
  19945 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	21	Et si in médio multórum sedísti, prior illis ne exténdas manum tuam, nec prior poscas bíbere.
  19946 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	22	Quam suffíciens est hómini erudítio vinum exíguum! et in dormiéndo non laborábis ab illo, et non sénties dolórem.
  19947 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	23	Vigília, chólera et tortúra viro infruníto,
  19948 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	24	somnus sanitátis in hómine parco: dórmiet usque mane, et ánima illíus cum ipso delectábitur.
  19949 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	25	Et si coáctus fúeris in edéndo multum, surge e médio, évome, et refrigerábit te, et non addúces córpori tuo infirmitátem.
  19950 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	26	Audi me, fili, et ne spernas me, et in novíssimo invénies verba mea.	b
  19951 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	27	In ómnibus opéribus tuis esto velox, et omnis infírmitas non occúrret tibi.
  19952 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	28	Spléndidum in pánibus benedícent lábia multórum, et testimónium veritátis illíus fidéle.
  19953 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	29	Nequíssimo in pane murmurábit cívitas, et testimónium nequítiæ illíus verum est.
  19954 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	30	Diligéntes in vino noli provocáre: multos enim exterminávit vinum.	b
  19955 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	31	Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superbórum árguet in ebrietáte potátum.
  19956 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	32	Æqua vita homínibus vinum in sobrietáte: si bibas illud moderáte, eris sóbrius.
  19957 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	33	Quæ vita est ei qui minúitur vino?
  19958 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	34	Quid defráudat vitam? mors.
  19959 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	35	Vinum in jucunditátem creátum est, et non in ebrietátem ab inítio.
  19960 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	36	Exsultátio ánimæ et cordis vinum moderáte potátum.
  19961 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	37	Sánitas est ánimæ et córpori sóbrius potus.
  19962 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	38	Vinum multum potátum irritatiónem, et iram, et ruínas multas facit.
  19963 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	39	Amaritúdo ánimæ vinum multum potátum.
  19964 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	40	Ebrietátis animósitas, imprudéntis offénsio, minórans virtútem, et fáciens vúlnera.
  19965 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	41	In convívio vini non árguas próximum, et non despícias eum in jucunditáte illíus.
  19966 Ecclesiásticus	Ecclus	26	31	42	Verba impropérii non dicas illi, et non premas illum repeténdo.
  19967 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	1	Rectórem te posuérunt? noli extólli: esto in illis quasi unus ex ipsis.
  19968 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	2	Curam illórum habe, et sic cónside, et omni cura tua explícita recúmbe:
  19969 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	3	ut lætéris propter illos, et ornaméntum grátiæ accípias corónam, et dignatiónem consequáris corrogatiónis.
  19970 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	4	Lóquere major natu: decet enim te
  19971 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	5	primum verbum diligénti sciéntia, et non impédias músicam.
  19972 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	6	Ubi audítus non est, non effúndas sermónem, et importúne noli extólli in sapiéntia tua.
  19973 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	7	Gémmula carbúnculi in ornaménto auri, et comparátio musicórum in convívio vini.
  19974 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	8	Sicut in fabricatióne auri signum est smarágdi, sic númerus musicórum in jucúndo et moderáto vino.
  19975 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	9	Audi tacens, et pro reveréntia accédet tibi bona grátia.	b
  19976 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	10	Adoléscens, lóquere in tua causa vix.
  19977 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	11	Si bis interrogátus fúeris, hábeat caput respónsum tuum.
  19978 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	12	In multis esto quasi ínscius, et audi tacens simul et quærens.
  19979 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	13	In médio magnatórum non præsúmas: et ubi sunt senes non multum loquáris.
  19980 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	14	Ante grándinem præíbit coruscátio: et ante verecúndiam præíbit grátia, et pro reveréntia accédet tibi bona grátia.
  19981 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	15	Et hora surgéndi non te trices: præcúrre autem prior in domum tuam, et illic avocáre, et illic lude,
  19982 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	16	et age conceptiónes tuas, et non in delíctis et verbo supérbo:
  19983 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	17	et super his ómnibus benedícito Dóminum, qui fecit, et inebriántem te ab ómnibus bonis suis.
  19984 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	18	Qui timet Dóminum excípiet doctrínam ejus: et qui vigiláverint ad illum invénient benedictiónem.	b
  19985 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	19	Qui quærit legem replébitur ab ea, et qui insidióse agit scandalizábitur in ea.
  19986 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	20	Qui timent Dóminum invénient judícium justum, et justítias quasi lumen accéndent.
  19987 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	21	Peccátor homo vitábit correptiónem, et secúndum voluntátem suam invéniet comparatiónem.
  19988 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	22	Vir consílii non dispérdet intelligéntiam: aliénus et supérbus non pertiméscet timórem:
  19989 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	23	étiam postquam fecit cum eo sine consílio, et suis insectatiónibus arguétur.
  19990 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	24	Fili, sine consílio nihil fácias, et post factum non pœnitébis.
  19991 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	25	In via ruínæ non eas, et non offéndes in lápides: nec credas te viæ laboriósæ, ne ponas ánimæ tuæ scándalum.
  19992 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	26	Et a fíliis tuis cave, et a domésticis tuis atténde.
  19993 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	27	In omni ópere tuo crede ex fide ánimæ tuæ, hoc est enim conservátio mandatórum.
  19994 Ecclesiásticus	Ecclus	26	32	28	Qui credit Deo atténdit mandátis: et qui confídit in illo non minorábitur.
  19995 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	1	Timénti Dóminum non occúrrent mala: sed in tentatióne Deus illum conservábit, et liberábit a malis. Sápiens non odit mandáta et justítias,
  19996 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	2	et non illidétur quasi in procélla navis.
  19997 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	3	Homo sensátus credit legi Dei, et lex illi fidélis.
  19998 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	4	Qui interrogatiónem maniféstat parábit verbum, et sic deprecátus exaudiétur: et conservábit disciplínam, et tunc respondébit.
  19999 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	5	Præcórdia fátui quasi rota carri, et quasi axis versátilis cogitátus illíus.
  20000 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	6	Equus emissárius, sic et amícus subsannátor: sub omni supra sedénte hinnit.
  20001 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	7	Quare dies diem súperat, et íterum lux lucem, et annus annum a sole?	b
  20002 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	8	A Dómini sciéntia separáti sunt, facto sole, et præcéptum custodiénte.
  20003 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	9	Et immutávit témpora, et dies festos ipsórum, et in illis dies festos celebravérunt ad horam.
  20004 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	10	Ex ipsis exaltávit et magnificávit Deus, et ex ipsis pósuit in númerum diérum: et omnes hómines de solo et ex terra unde creátus est Adam.
  20005 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	11	In multitúdine disciplínæ Dóminus separávit eos, et immutávit vias eórum.
  20006 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	12	Ex ipsis benedíxit et exaltávit, et ex ipsis sanctificávit, et ad se applicávit, et ex ipsis maledíxit, et humiliávit, et convértit illos a separatióne ipsórum.
  20007 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	13	Quasi lutum fíguli in manu ipsíus, plasmáre illud et dispónere.
  20008 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	14	Omnes viæ ejus secúndum dispositiónem ejus: sic homo in manu illíus qui se fecit, et reddet illi secúndum judícium suum.
  20009 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	15	Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccátor, et sic intuére in ómnia ópera Altíssimi, duo et duo, et unum contra unum.
  20010 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	16	Et ego novíssimus evigilávi, et quasi qui cólligit ácinos post vindemiatóres.	b
  20011 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	17	In benedictióne Dei et ipse sperávi, et quasi qui vindémiat replévi tórcular.
  20012 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	18	Respícite quóniam non mihi soli laborávi, sed ómnibus exquiréntibus disciplínam.
  20013 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	19	Audíte me, magnátes et omnes pópuli: et rectóres ecclésiæ, áuribus percípite.
  20014 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	20	Fílio et mulíeri, fratri et amíco, non des potestátem super te in vita tua: et non déderis álii possessiónem tuam, ne forte pœníteat te, et deprecéris pro illis.	b
  20015 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	21	Dum adhuc súperes et aspíras, non immutábit te omnis caro.
  20016 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	22	Mélius est enim ut fílii tui te rogent, quam te respícere in manus filiórum tuórum.
  20017 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	23	In ómnibus opéribus tuis præcéllens esto.
  20018 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	24	Ne déderis máculam in glória tua. In die consummatiónis diérum vitæ tuæ, et in témpore éxitus tui, distríbue hæreditátem tuam.
  20019 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	25	Cibária, et virga, et onus ásino: panis, et disciplína, et opus servo.	b
  20020 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	26	Operátur in disciplína, et quærit requiéscere: laxa manus illi, et quærit libertátem.
  20021 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	27	Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclínant operatiónes assíduæ.
  20022 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	28	Servo malévolo tortúra et cómpedes: mitte illum in operatiónem, ne vacet:
  20023 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	29	multam enim malítiam dócuit otiósitas.
  20024 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	30	In ópera constítue eum: sic enim cóndecet illum. Quod si non obaudíerit, curva illum compédibus, et non amplífices super omnem carnem: verum sine judício nihil fácias grave.
  20025 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	31	Si est tibi servus fidélis, sit tibi quasi ánima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quóniam in sánguine ánimæ comparásti illum.
  20026 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	32	Si lǽseris eum injúste, in fugam convertétur:
  20027 Ecclesiásticus	Ecclus	26	33	33	et si extóllens discésserit, quem quæras et in qua via quæras illum nescis.
  20028 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	1	Vana spes et mendácium viro insensáto: et sómnia extóllunt imprudéntes.
  20029 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	2	Quasi qui apprehéndit umbram et perséquitur ventum, sic et qui atténdit ad visa mendácia.
  20030 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	3	Hoc secúndum hoc vísio somniórum, ante fáciem hóminis similitúdo hóminis.
  20031 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	4	Ab immúndo, quid mundábitur? et a mendáce, quid verum dicétur?
  20032 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	5	Divinátio erróris, et augúria mendácia, et sómnia malefaciéntium, vánitas est:
  20033 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	6	et sicut parturiéntis, cor tuum phantásias pátitur. Nisi ab Altíssimo fúerit emíssa visitátio, ne déderis in illis cor tuum:
  20034 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	7	multos enim erráre fecérunt sómnia, et excidérunt sperántes in illis.
  20035 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	8	Sine mendácio consummábitur verbum legis, et sapiéntia in ore fidélis complanábitur.
  20036 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	9	Qui non est tentátus quid scit? vir in multis expértus cogitábit multa: et qui multa dídicit enarrábit intelléctum.	b
  20037 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	10	Qui non est expértus pauca recognóscit: qui autem in multis factus est, multíplicat malítiam.
  20038 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	11	Qui tentátus non est quália scit? qui implanátus est abundábit nequítia.
  20039 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	12	Multa vidi errándo, et plúrimas verbórum consuetúdines.
  20040 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	13	Aliquóties usque ad mortem periclitátus sum horum causa, et liberátus sum grátia Dei.
  20041 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	14	Spíritus timéntium Deum quǽritur, et in respéctu illíus benedicétur.	b
  20042 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	15	Spes enim illórum in salvántem illos, et óculi Dei in diligéntes se.
  20043 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	16	Qui timet Dóminum nihil trepidábit: et non pavébit, quóniam ipse est spes ejus.
  20044 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	17	Timéntis Dóminum, beáta est ánima ejus.
  20045 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	18	Ad quem réspicit, et quis est fortitúdo ejus?
  20046 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	19	Óculi Dómini super timéntes eum: protéctor poténtiæ, firmaméntum virtútis, tégimen ardóris, et umbráculum meridiáni:
  20047 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	20	deprecátio offensiónis, et adjutórium casus: exáltans ánimam, et illúminans óculos, dans sanitátem, et vitam, et benedictiónem.
  20048 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	21	Immolántis ex iníquo oblátio est maculáta, et non sunt beneplácitæ subsannatiónes injustórum.	b
  20049 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	22	Dóminus solus sustinéntibus se in via veritátis et justítiæ.
  20050 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	23	Dona iniquórum non probat Altíssimus, nec réspicit in oblatiónes iniquórum, nec in multitúdine sacrificiórum eórum propitiábitur peccátis.
  20051 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	24	Qui offert sacrifícium ex substántia páuperum, quasi qui víctimat fílium in conspéctu patris sui.
  20052 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	25	Panis egéntium vita páuperum est: qui defráudat illum homo sánguinis est.
  20053 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	26	Qui aufert in sudóre panem, quasi qui occídit próximum suum.
  20054 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	27	Qui effúndit sánguinem, et qui fraudem facit mercenário, fratres sunt.
  20055 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	28	Unus ædíficans, et unus déstruens: quid prodest illis, nisi labor?
  20056 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	29	Unus orans, et unus maledícens: cujus vocem exáudiet Deus?
  20057 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	30	Qui baptizátur a mórtuo, et íterum tangit eum, quid próficit lavátio illíus?
  20058 Ecclesiásticus	Ecclus	26	34	31	Sic homo qui jejúnat in peccátis suis, et íterum éadem fáciens: quid próficit humiliándo se? oratiónem illíus quis exáudiet?
  20059 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	1	Qui consérvat legem multíplicat oblatiónem.
  20060 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	2	Sacrifícium salutáre est atténdere mandátis, et discédere ab omni iniquitáte.
  20061 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	3	Et propitiatiónem litáre sacrifícii super injustítias: et deprecátio pro peccátis, recédere ab injustítia.
  20062 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	4	Retríbuet grátiam qui offert similáginem: et qui facit misericórdiam offert sacrifícium.
  20063 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	5	Beneplácitum est Dómino recédere ab iniquitáte: et deprecátio pro peccátis recédere ab injustítia.
  20064 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	6	Non apparébis ante conspéctum Dómini vácuus:	b
  20065 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	7	hæc enim ómnia propter mandátum Dei fiunt.
  20066 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	8	Oblátio justi impínguat altáre, et odor suavitátis est in conspéctu Altíssimi.
  20067 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	9	Sacrifícium justi accéptum est, et memóriam ejus non obliviscétur Dóminus.
  20068 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	10	Bono ánimo glóriam redde Deo, et non mínuas primítias mánuum tuárum.
  20069 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	11	In omni dato hílarem fac vultum tuum, et in exsultatióne sanctífica décimas tuas.
  20070 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	12	Da Altíssimo secúndum datum ejus, et in bono óculo adinventiónem fácito mánuum tuárum,
  20071 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	13	quóniam Dóminus retríbuens est, et sépties tantum reddet tibi.
  20072 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	14	Noli offérre múnera prava, non enim suscípiet illa.	b
  20073 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	15	Et noli inspícere sacríficum injústum, quóniam Dóminus judex est, et non est apud illum glória persónæ.
  20074 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	16	Non accípiet Dóminus persónam in páuperem, et deprecatiónem læsi exáudiet.
  20075 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	17	Non despíciet preces pupílli, nec víduam, si effúndat loquélam gémitus.
  20076 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	18	Nonne lácrimæ víduæ ad maxíllam descéndunt, et exclamátio ejus super deducéntem eas?
  20077 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	19	A maxílla enim ascéndunt usque ad cælum, et Dóminus exaudítor non delectábitur in illis.
  20078 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	20	Qui adórat Deum in oblectatióne suscipiétur, et deprecátio illíus usque ad nubes propinquábit.
  20079 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	21	Orátio humiliántis se nubes penetrábit, et donec propínquet non consolábitur, et non discédet donec Altíssimus aspíciat.
  20080 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	22	Et Dóminus non elongábit: et judicábit justos, et fáciet judícium: et Fortíssimus non habébit in illis patiéntiam, ut contríbulet dorsum ipsórum:	b
  20081 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	23	et géntibus reddet vindíctam, donec tollat plenitúdinem superbórum, et sceptra iniquórum contríbulet:
  20082 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	24	donec reddat homínibus secúndum actus suos, et secúndum ópera Adæ, et secúndum præsumptiónem illíus:
  20083 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	25	donec júdicet judícium plebis suæ, et oblectábit justos misericórdia sua.
  20084 Ecclesiásticus	Ecclus	26	35	26	Speciósa misericórdia Dei in témpore tribulatiónis, quasi nubes plúviæ in témpore siccitátis.
  20085 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	1	Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum:
  20086 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	2	et immítte timórem tuum super gentes quæ non exquisiérunt te, ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, et enárrent magnália tua.
  20087 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	3	Álleva manum tuam super gentes aliénas, ut vídeant poténtiam tuam.
  20088 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	4	Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis:
  20089 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	5	ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus quóniam non est Deus præter te, Dómine.
  20090 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	6	Ínnova signa, et immúta mirabília.
  20091 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	7	Glorífica manum et bráchium dextrum.
  20092 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	8	Éxcita furórem, et effúnde iram.
  20093 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	9	Tolle adversárium, et afflíge inimícum.
  20094 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	10	Festína tempus, et meménto finis, ut enárrent mirabília tua.
  20095 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	11	In ira flammæ devorétur qui salvátur: et qui péssimant plebem tuam invéniant perditiónem.
  20096 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	12	Cóntere caput príncipum inimicórum, dicéntium: Non est álius præter nos.
  20097 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	13	Cóngrega omnes tribus Jacob, ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, et enárrent magnália tua, et hæreditábis eos sicut ab inítio.
  20098 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	14	Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum, et Ísraël quem coæquásti primogénito tuo.
  20099 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	15	Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ, Jerúsalem, civitáti requiéi tuæ.
  20100 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	16	Reple Sion inenarrabílibus verbis tuis, et glória tua pópulum tuum.
  20101 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	17	Da testimónium his qui ab inítio creatúræ tuæ sunt, et súscita prædicatiónes quas locúti sunt in nómine tuo prophétæ prióres.
  20102 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	18	Da mercédem sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: et exáudi oratiónes servórum tuórum,
  20103 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	19	secúndum benedictiónem Áaron de pópulo tuo: et dírige nos in viam justítiæ, et sciant omnes qui hábitant terram quia tu es Deus conspéctor sæculórum.
  20104 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	20	Omnem escam manducábit venter: et est cibus cibo mélior.	b
  20105 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	21	Fauces contíngunt cibum feræ, et cor sensátum verba mendácia.
  20106 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	22	Cor pravum dabit tristítiam, et homo perítus resístet illi.	b
  20107 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	23	Omnem másculum excípiet múlier: et est fília mélior fília.	b
  20108 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	24	Spécies mulíeris exhílarat fáciem viri sui, et super omnem concupiscéntiam hóminis superdúcit desidérium.	b
  20109 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	25	Si est lingua curatiónis, est et mitigatiónis et misericórdiæ: non est vir illíus secúndum fílios hóminum.
  20110 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	26	Qui póssidet mulíerem bonam ínchoat possessiónem: adjutórium secúndum illum est, et colúmna ut réquies.
  20111 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	27	Ubi non est sepes, diripiétur posséssio: et ubi non est múlier, ingemíscit egens.
  20112 Ecclesiásticus	Ecclus	26	36	28	Quis credit ei qui non habet nidum, et defléctens ubicúmque obscuráverit, quasi succínctus latro exíliens de civitáte in civitátem?
  20113 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	1	Omnis amícus dicet: Et ego amicítiam copulávi: sed est amícus solo nómine amícus. Nonne tristítia inest usque ad mortem?
  20114 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	2	sodális autem et amícus ad inimicítiam converténtur.
  20115 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	3	O præsúmptio nequíssima, unde creáta es cooperíre áridam malítia et dolositáte illíus?
  20116 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	4	Sodális amíco conjucundátur in oblectatiónibus, et in témpore tribulatiónis adversárius erit.
  20117 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	5	Sodális amíco cóndolet causa ventris, et contra hostem accípiet scutum.
  20118 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	6	Non obliviscáris amíci tui in ánimo tuo, et non ímmemor sis illíus in ópibus tuis.
  20119 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	7	Noli consiliári cum eo qui tibi insidiátur, et a zelántibus te abscónde consílium.	b
  20120 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	8	Omnis consiliárius prodit consílium, sed est consiliárius in semetípso.
  20121 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	9	A consiliário serva ánimam tuam: prius scito quæ sit illíus necéssitas: et ipse enim ánimo suo cogitábit:
  20122 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	10	ne forte mittat sudem in terram, et dicat tibi:
  20123 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	11	Bona est via tua: et stet e contrário vidére quid tibi evéniat.
  20124 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	12	Cum viro irreligióso tracta de sanctitáte, et cum injústo de justítia, et cum mulíere de ea quæ æmulátur, cum tímido de bello, cum negotiatóre de trajectióne, cum emptóre de venditióne, cum viro lívido de grátiis agéndis,
  20125 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	13	cum ímpio de pietáte, cum inhonésto de honestáte, cum operário agrário de omni ópere,
  20126 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	14	cum operário annuáli de consummatióne anni, cum servo pigro de multa operatióne. Non atténdas his in omni consílio:
  20127 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	15	sed cum viro sancto assíduus esto, quemcúmque cognóveris observántem timórem Dei:
  20128 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	16	cujus ánima est secúndum ánimam tuam, et qui, cum titubáveris in ténebris, condolébit tibi.
  20129 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	17	Cor boni consílii státue tecum: non est enim tibi áliud pluris illo.
  20130 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	18	Ánima viri sancti enúntiat aliquándo vera, quam septem circumspectóres sedéntes in excélso ad speculándum.
  20131 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	19	Et in his ómnibus deprecáre Altíssimum, ut dírigat in veritáte viam tuam.
  20132 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	20	Ante ómnia ópera verbum verax præcédat te, et ante omnem actum consílium stábile.	b
  20133 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	21	Verbum nequam immutábit cor: ex quo partes quátuor oriúntur: bonum et malum, vita et mors: et dominátrix illórum est assídua lingua. Est vir astútus multórum erudítor, et ánimæ suæ inútilis est.
  20134 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	22	Vir perítus multos erudívit, et ánimæ suæ suávis est.	b
  20135 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	23	Qui sophístice lóquitur odíbilis est: in omni re defraudábitur.
  20136 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	24	Non est illi data a Dómino grátia, omni enim sapiéntia defraudátus est.
  20137 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	25	Est sápiens ánimæ suæ sápiens, et fructus sensus illíus laudábilis.
  20138 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	26	Vir sápiens plebem suam érudit, et fructus sensus illíus fidéles sunt.
  20139 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	27	Vir sápiens implébitur benedictiónibus, et vidéntes illum laudábunt.
  20140 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	28	Vita viri in número diérum: dies autem Ísraël innumerábiles sunt.
  20141 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	29	Sápiens in pópulo hæreditábit honórem, et nomen illíus erit vivens in ætérnum.
  20142 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	30	Fili, in vita tua tenta ánimam tuam, et si fúerit nequam non des illi potestátem:	b
  20143 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	31	non enim ómnia ómnibus expédiunt, et non omni ánimæ omne genus placet.
  20144 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	32	Noli ávidus esse in omni epulatióne, et non te effúndas super omnem escam:
  20145 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	33	in multis enim escis erit infírmitas, et avíditas appropinquábit usque ad chóleram.
  20146 Ecclesiásticus	Ecclus	26	37	34	Propter crápulam multi obiérunt: qui autem ábstinens est adjíciet vitam.
  20147 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	1	Honóra médicum propter necessitátem: étenim illum creávit Altíssimus.
  20148 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	2	A Deo est enim omnis medéla, et a rege accípiet donatiónem.
  20149 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	3	Disciplína médici exaltábit caput illíus, et in conspéctu magnatórum collaudábitur.
  20150 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	4	Altíssimus creávit de terra medicaménta, et vir prudens non abhorrébit illa.
  20151 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	5	Nonne a ligno indulcáta est aqua amára?
  20152 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	6	Ad agnitiónem hóminum virtus illórum: et dedit homínibus sciéntiam Altíssimus, honorári in mirabílibus suis.
  20153 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	7	In his curans mitigábit dolórem: et unguentárius fáciet pigménta suavitátis, et unctiónes confíciet sanitátis: et non consummabúntur ópera ejus.
  20154 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	8	Pax enim Dei super fáciem terræ.
  20155 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	9	Fili, in tua infirmitáte ne despícias teípsum: sed ora Dóminum, et ipse curábit te.	b
  20156 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	10	Avérte a delícto, et dírige manus, et ab omni delícto munda cor tuum.
  20157 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	11	Da suavitátem et memóriam similáginis, et impíngua oblatiónem, et da locum médico:
  20158 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	12	étenim illum Dóminus creávit, et non discédat a te, quia ópera ejus sunt necessária.
  20159 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	13	Est enim tempus quando in manus illórum incúrras:
  20160 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	14	ipsi vero Dóminum deprecabúntur, ut dírigat réquiem eórum, et sanitátem, propter conversatiónem illórum.
  20161 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	15	Qui delínquit in conspéctu ejus qui fecit eum, íncidet in manus médici.
  20162 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	16	Fili, in mórtuum produc lácrimas, et quasi dira passus íncipe ploráre: et secúndum judícium cóntege corpus illíus, et non despícias sepultúram illíus.	b
  20163 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	17	Propter delatúram autem amáre fer luctum illíus uno die, et consoláre propter tristítiam:
  20164 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	18	et fac luctum secúndum méritum ejus uno die, vel duóbus, propter detractiónem:
  20165 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	19	a tristítia enim festínat mors, et coóperit virtútem, et tristítia cordis flectit cervícem.
  20166 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	20	In abductióne pérmanet tristítia, et substántia ínopis secúndum cor ejus.
  20167 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	21	Ne déderis in tristítia cor tuum, sed repélle eam a te, et meménto novissimórum.
  20168 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	22	Noli obliviscári, neque enim est convérsio: et huic nihil próderis, et teípsum pessimábis.
  20169 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	23	Memor esto judícii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hódie.
  20170 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	24	In réquie mórtui requiéscere fac memóriam ejus, et consoláre illum in éxitu spíritus sui.
  20171 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	25	Sapiéntia scribæ in témpore vacuitátis, et qui minorátur actu sapiéntiam percípiet, qua sapiéntia replébitur.	b
  20172 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	26	Qui tenet arátrum, et qui gloriátur in jáculo, stímulo boves ágitat, et conversátur in opéribus eórum, et enarrátio ejus in fíliis taurórum.
  20173 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	27	Cor suum dabit ad versándos sulcos, et vigília ejus in sagína vaccárum.
  20174 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	28	Sic omnis faber et architéctus, qui noctem tamquam diem tránsigit: qui sculpit signácula sculptília, et assidúitas ejus váriat pictúram: cor suum dabit in similitúdinem pictúræ, et vigília sua perfíciet opus.
  20175 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	29	Sic faber ferrárius sedens juxta incúdem, et consíderans opus ferri: vapor ignis uret carnes ejus, et in calóre fornácis concertátur.
  20176 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	30	Vox mállei ínnovat aurem ejus, et contra similitúdinem vasis óculus ejus.
  20177 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	31	Cor suum dabit in consummatiónem óperum, et vigília sua ornábit in perfectiónem.
  20178 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	32	Sic fígulus sedens ad opus suum, convértens pédibus suis rotam, qui in sollicitúdine pósitus est semper propter opus suum, et in número est omnis operátio ejus.
  20179 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	33	In bráchio suo formábit lutum, et ante pedes suos curvábit virtútem suam.
  20180 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	34	Cor suum dabit ut consúmmet linitiónem, et vigília sua mundábit fornácem.
  20181 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	35	Omnes hi in mánibus suis speravérunt, et unusquísque in arte sua sápiens est.
  20182 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	36	Sine his ómnibus non ædificátur cívitas,
  20183 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	37	et non inhabitábunt, nec inambulábunt, et in ecclésiam non transílient.
  20184 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	38	Super sellam júdicis non sedébunt, et testaméntum judícii non intélligent, neque palam fácient disciplínam et judícium, et in parábolis non inveniéntur:
  20185 Ecclesiásticus	Ecclus	26	38	39	sed creatúram ævi confirmábunt: et deprecátio illórum in operatióne artis, accomodántes ánimam suam, et conquiréntes in lege Altíssimi.
  20186 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	1	Sapiéntiam ómnium antiquórum exquíret sápiens, et in prophétis vacábit.
  20187 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	2	Narratiónem virórum nominatórum conservábit, et in versútias parabolárum simul introíbit.
  20188 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	3	Occúlta proverbiórum exquíret, et in abscónditis parabolárum conversábitur.
  20189 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	4	In médio magnatórum ministrábit, et in conspéctu prǽsidis apparébit.
  20190 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	5	In terram alienigenárum géntium pertránsiet: bona enim et mala in homínibus tentábit.
  20191 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	6	Cor suum tradet ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur.
  20192 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	7	Apériet os suum in oratióne, et pro delíctis suis deprecábitur.
  20193 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	8	Si enim Dóminus magnus volúerit, spíritu intelligéntiæ replébit illum:
  20194 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	9	et ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiæ suæ, et in oratióne confitébitur Dómino:
  20195 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	10	et ipse díriget consílium ejus, et disciplínam, et in abscónditis suis consiliábitur.
  20196 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	11	Ipse palam fáciet disciplínam doctrínæ suæ, et in lege testaménti Dómini gloriábitur.
  20197 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	12	Collaudábunt multi sapiéntiam ejus, et usque in sǽculum non delébitur.
  20198 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	13	Non recédet memória ejus, et nomen ejus requirétur a generatióne in generatiónem.
  20199 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	14	Sapiéntiam ejus enarrábunt gentes, et laudem ejus enuntiábit ecclésia.
  20200 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	15	Si permánserit, nomen derelínquet plus quam mille: et si requiéverit, próderit illi.
  20201 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	16	Adhuc consiliábor ut enárrem: ut furóre enim replétus sum.	b
  20202 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	17	In voce dicit: Obaudíte me, divíni fructus, et quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificáte.
  20203 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	18	Quasi Líbanus odórem suavitátis habéte.
  20204 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	19	Floréte flores quasi lílium: et date odórem, et frondéte in grátiam: et collaudáte cánticum, et benedícite Dóminum in opéribus suis.
  20205 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	20	Date nómini ejus magnificéntiam, et confitémini illi in voce labiórum vestrórum, et in cánticis labiórum, et cítharis: et sic dicétis in confessióne:
  20206 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	21	Ópera Dómini univérsa bona valde.	b
  20207 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	22	In verbo ejus stetit aqua sicut congéries: et in sermóne oris illíus sicut exceptória aquárum:
  20208 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	23	quóniam in præcépto ipsíus placor fit, et non est minorátio in salúte ipsíus.
  20209 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	24	Ópera omnis carnis coram illo, et non est quidquam abscónditum ab óculis ejus.
  20210 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	25	A sǽculo usque in sǽculum réspicit, et nihil est mirábile in conspéctu ejus.
  20211 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	26	Non est dícere: Quid est hoc, aut quid est istud? ómnia enim in témpore suo quæréntur.
  20212 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	27	Benedíctio illíus quasi flúvius inundávit.
  20213 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	28	Quómodo cataclýsmus áridam inebriávit, sic ira ipsíus gentes quæ non exquisiérunt eum hæreditábit.
  20214 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	29	Quómodo convértit aquas in siccitátem, et siccáta est terra, et viæ illíus viis illórum diréctæ sunt, sic peccatóribus offensiónes in ira ejus.
  20215 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	30	Bona bonis creáta sunt ab inítio: sic nequíssimis bona et mala.	b
  20216 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	31	Inítium necessáriæ rei vitæ hóminum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagíneus, et mel, et botrus uvæ, et óleum, et vestiméntum.
  20217 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	32	Hæc ómnia sanctis in bona, sic et ímpiis et peccatóribus in mala converténtur.
  20218 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	33	Sunt spíritus qui ad vindíctam creáti sunt, et in furóre suo confirmavérunt torménta sua.
  20219 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	34	In témpore consummatiónis effúndent virtútem, et furórem ejus qui fecit illos placábunt.
  20220 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	35	Ignis, grando, fames, et mors, ómnia hæc ad vindíctam creáta sunt:
  20221 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	36	bestiárum dentes, et scórpii, et serpéntes, et rhomphǽa víndicans in extermínium ímpios.
  20222 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	37	In mandátis ejus epulabúntur: et super terram in necessitátem præparabúntur, et in tempóribus suis non prætérient verbum.
  20223 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	38	Proptérea ab inítio confirmátus sum, et consiliátus sum, et cogitávi, et scripta dimísi.	b
  20224 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	39	Ómnia ópera Dómini bona, et omne opus hora sua subministrábit.
  20225 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	40	Non est dícere: Hoc illo néquius est: ómnia enim in témpore suo comprobabúntur.
  20226 Ecclesiásticus	Ecclus	26	39	41	Et nunc in omni corde et ore collaudáte, et benedícite nomen Dómini.
  20227 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	1	Occupátio magna creáta est ómnibus homínibus, et jugum grave super fílios Adam, a die éxitus de ventre matris eórum usque in diem sepultúræ in matrem ómnium.
  20228 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	2	Cogitatiónes eórum, et timóres cordis, adinvéntio exspectatiónis, et dies finitiónis,
  20229 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	3	a residénte super sedem gloriósam, usque ad humiliátum in terra et cínere:
  20230 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	4	ab eo qui útitur hyacíntho et portat corónam, usque ad eum qui operítur lino crudo: furor, zelus, tumúltus, fluctuátio, et timor mortis, iracúndia persevérans, et conténtio:
  20231 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	5	et in témpore refectiónis in cubíli, somnus noctis immútat sciéntiam ejus.
  20232 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	6	Módicum tamquam nihil in réquie, et ab eo in somnis, quasi in die respéctus.
  20233 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	7	Conturbátus est in visu cordis sui, tamquam qui eváserit in die belli: in témpore salútis suæ exsurréxit, et admírans ad nullum timórem:
  20234 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	8	cum omni carne, ab hómine usque ad pecus, et super peccatóres séptuplum.
  20235 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	9	Ad hæc mors, sanguis, conténtio, et rhomphǽa, oppressiónes, fames, et contrítio, et flagélla:
  20236 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	10	super iníquos creáta sunt hæc ómnia: et propter illos factus est cataclýsmus.
  20237 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	11	Ómnia quæ de terra sunt in terram converténtur, et omnes aquæ in mare reverténtur.	b
  20238 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	12	Omne munus et iníquitas delébitur, et fides in sǽculum stabit.
  20239 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	13	Substántiæ injustórum sicut flúvius siccabúntur, et sicut tonítruum magnum in plúvia personábunt.
  20240 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	14	In aperiéndo manus suas lætábitur: sic prævaricatóres in consummatióne tabéscent.
  20241 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	15	Nepótes impiórum non multiplicábunt ramos: et radíces immúndæ super cacúmen petræ sonant.
  20242 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	16	Super omnem aquam viríditas, et ad oram flúminis ante omne fœnum evellétur.
  20243 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	17	Grátia sicut paradísus in benedictiónibus, et misericórdia in sǽculum pérmanet.
  20244 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	18	Vita sibi sufficiéntis operárii condulcábitur, et in ea invénies thesáurum.	b
  20245 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	19	Fílii et ædificátio civitátis confirmábit nomen: et super hæc múlier immaculáta computábitur.	b
  20246 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	20	Vinum et música lætíficant cor: et super útraque diléctio sapiéntiæ.
  20247 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	21	Tíbiæ et psaltérium suávem fáciunt melódiam: et super útraque lingua suávis.
  20248 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	22	Grátiam et spéciem desiderábit óculus tuus: et super hæc vírides satiónes.
  20249 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	23	Amícus et sodális in témpore conveniéntes, et super utrósque múlier cum viro.
  20250 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	24	Fratres in adjutórium in témpore tribulatiónis: et super eos misericórdia liberábit.
  20251 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	25	Aurum et argéntum est constitútio pedum: et super utrúmque consílium beneplácitum.
  20252 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	26	Facultátes et virtútes exáltant cor, et super hæc timor Dómini.
  20253 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	27	Non est in timóre Dómini minorátio: et non est in eo inquírere adjutórium.	b
  20254 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	28	Timor Dómini sicut paradísus benedictiónis, et super omnem glóriam operuérunt illum.
  20255 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	29	Fili, in témpore vitæ tuæ ne indígeas: mélius est enim mori quam indigére.	b
  20256 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	30	Vir respíciens in mensam aliénam, non est vita ejus in cogitatióne victus: alit enim ánimam suam cibis aliénis:
  20257 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	31	vir autem disciplinátus et erudítus custódiet se.
  20258 Ecclesiásticus	Ecclus	26	40	32	In ore imprudéntis condulcábitur inópia, et in ventre ejus ignis ardébit.	b
  20259 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	1	O mors, quam amára est memória tua hómini pacem habénti in substántiis suis:
  20260 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	2	viro quiéto, et cujus viæ diréctæ sunt in ómnibus, et adhuc valénti accípere cibum!
  20261 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	3	O mors, bonum est judícium tuum hómini indigénti, et qui minorátur víribus,
  20262 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	4	defécto ætáte, et cui de ómnibus cura est, et incredíbili, qui perdit patiéntiam!
  20263 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	5	Noli metúere judícium mortis: meménto quæ ante te fuérunt, et quæ superventúra sunt tibi: hoc judícium a Dómino omni carni.
  20264 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	6	Et quid supervéniet tibi in beneplácito Altíssimi? sive decem, sive centum, sive mille anni:
  20265 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	7	non est enim in inférno accusátio vitæ.
  20266 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	8	Fílii abominatiónum fiunt fílii peccatórum, et qui conversántur secus domos impiórum.	b
  20267 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	9	Filiórum peccatórum périet hæréditas, et cum sémine illórum assidúitas oppróbrii.
  20268 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	10	De patre ímpio querúntur fílii, quóniam propter illum sunt in oppróbrio.
  20269 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	11	Væ vobis, viri ímpii, qui dereliquístis legem Dómini Altíssimi!
  20270 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	12	Et si nati fuéritis, in maledictióne nascémini: et si mórtui fuéritis, in maledictióne erit pars vestra.
  20271 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	13	Ómnia quæ de terra sunt in terram converténtur: sic ímpii a maledícto in perditiónem.
  20272 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	14	Luctus hóminum in córpore ipsórum: nomen autem impiórum delébitur.	b
  20273 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	15	Curam habe de bono nómine: hoc enim magis permanébit tibi quam mille thesáuri pretiósi et magni.
  20274 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	16	Bonæ vitæ númerus diérum: bonum autem nomen permanébit in ævum.
  20275 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	17	Disciplínam in pace conserváte, fílii: sapiéntia enim abscóndita, et thesáurus invísus, quæ utílitas in utrísque?	b
  20276 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	18	Mélior est homo qui abscóndit stultítiam suam, quam homo qui abscóndit sapiéntiam suam.
  20277 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	19	Verúmtamen reverémini in his quæ procédunt de ore meo:
  20278 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	20	non est enim bonum omnem reveréntiam observáre, et non ómnia ómnibus bene placent in fide.
  20279 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	21	Erubéscite a patre et a matre de fornicatióne: et a præsidénte et a poténte de mendácio:
  20280 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	22	a príncipe et a júdice de delícto: a synagóga et plebe de iniquitáte:
  20281 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	23	a sócio et amíco de injustítia, et de loco in quo hábitas:
  20282 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	24	de furto, de veritáte Dei, et testaménto: de discúbitu in pánibus, et ab obfuscatióne dati et accépti:
  20283 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	25	a salutántibus de siléntio, a respéctu mulíeris fornicáriæ, et ab aversióne vultus cognáti.
  20284 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	26	Ne avértas fáciem a próximo tuo, et ab auferéndo partem et non restituéndo.
  20285 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	27	Ne respícias mulíerem aliéni viri, et ne scrutéris ancíllam ejus, neque stéteris ad lectum ejus.
  20286 Ecclesiásticus	Ecclus	26	41	28	Ab amícis de sermónibus impropérii: et cum déderis, ne impróperes.
  20287 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	1	Non dúplices sermónem audítus de revelatióne sermónis abscónditi: et eris vere sine confusióne, et invénies grátiam in conspéctu ómnium hóminum.
  20288 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	2	Ne pro his ómnibus confundáris, et ne accípias persónam ut delínquas: de lege Altíssimi, et testaménto, et de judício justificáre ímpium,	b
  20289 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	3	de verbo sociórum et viatórum, et de datióne hæreditátis amicórum,
  20290 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	4	de æqualitáte statéræ et pónderum, de acquisitióne multórum et paucórum,
  20291 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	5	de corruptióne emptiónis et negotiatórum, et de multa disciplína filiórum, et servo péssimo latus sanguináre.
  20292 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	6	Super mulíerem nequam bonum est signum.
  20293 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	7	Ubi manus multæ sunt, claude: et quodcúmque trades, númera et appénde: datum vero et accéptum omne descríbe.
  20294 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	8	De disciplína insensáti et fátui, et de senióribus qui judicántur ab adolescéntibus: et eris erudítus in ómnibus, et probábilis in conspéctu ómnium vivórum.
  20295 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	9	Fília patris abscóndita est vigília, et sollicitúdo ejus aufert somnum: ne forte in adolescéntia sua adúlta efficiátur, et cum viro commoráta odíbilis fiat:	b
  20296 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	10	nequándo polluátur in virginitáte sua, et in patérnis suis grávida inveniátur: ne forte cum viro commoráta transgrediátur, aut certe stérilis efficiátur.
  20297 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	11	Super fíliam luxuriósam confírma custódiam, nequándo fáciat te in oppróbrium veníre inimícis, a detractióne in civitáte, et objectióne plebis, et confúndat te in multitúdine pópuli.
  20298 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	12	Omni hómini noli inténdere in spécie, et in médio mulíerum noli commorári:
  20299 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	13	de vestiméntis enim procédit tínea, et a mulíere iníquitas viri.
  20300 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	14	Mélior est enim iníquitas viri quam múlier benefáciens, et múlier confúndens in oppróbrium.
  20301 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	15	Memor ero ígitur óperum Dómini, et quæ vidi annuntiábo. In sermónibus Dómini ópera ejus.	b
  20302 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	16	Sol illúminans per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus ejus.
  20303 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	17	Nonne Dóminus fecit sanctos enarráre ómnia mirabília sua, quæ confirmávit Dóminus omnípotens stabilíri in glória sua?
  20304 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	18	Abýssum et cor hóminum investigávit, et in astútia eórum excogitávit.
  20305 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	19	Cognóvit enim Dóminus omnem sciéntiam, et inspéxit in signum ævi, annúntians quæ præteriérunt et quæ superventúra sunt, revélans vestígia occultórum.
  20306 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	20	Non prǽterit illum omnis cogitátus, et non abscóndit se ab eo ullus sermo.
  20307 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	21	Magnália sapiéntiæ suæ decorávit, qui est ante sǽculum et usque in sǽculum: neque adjéctum est,
  20308 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	22	neque minúitur, et non eget alicújus consílio.
  20309 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	23	Quam desiderabília ómnia ópera ejus! et tamquam scintílla quæ est consideráre!
  20310 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	24	Ómnia hæc vivunt, et manent in sǽculum, et in omni necessitáte ómnia obáudiunt ei.
  20311 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	25	Ómnia duplícia, unum contra unum, et non fecit quidquam deésse.
  20312 Ecclesiásticus	Ecclus	26	42	26	Uniuscujúsque confirmávit bona: et quis satiábitur videns glóriam ejus?
  20313 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	1	Altitúdinis firmaméntum pulchritúdo ejus est, spécies cæli in visióne glóriæ.
  20314 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	2	Sol in aspéctu annúntians in éxitu, vas admirábile, opus Excélsi.
  20315 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	3	In meridiáno exúrit terram, et in conspéctu ardóris ejus quis póterit sustinére? fornácem custódiens in opéribus ardóris:
  20316 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	4	triplíciter sol exúrens montes, rádios ígneos exsúfflans, et refúlgens rádiis suis obcǽcat óculos.
  20317 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	5	Magnus Dóminus qui fecit illum, et in sermónibus ejus festinávit iter.
  20318 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	6	Et luna in ómnibus in témpore suo, osténsio témporis, et signum ævi.
  20319 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	7	A luna signum diéi festi: lumináre quod minúitur in consummatióne.
  20320 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	8	Mensis secúndum nomen ejus est, crescens mirabíliter in consummatióne.
  20321 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	9	Vas castrórum in excélsis, in firmaménto cæli respléndens glorióse.
  20322 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	10	Spécies cæli glória stellárum: mundum illúminans in excélsis Dóminus.
  20323 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	11	In verbis Sancti stabunt ad judícium, et non defícient in vigíliis suis.
  20324 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	12	Vide arcum, et bénedic eum qui fecit illum: valde speciósus est in splendóre suo.	b
  20325 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	13	Gyrávit cælum in circúitu glóriæ suæ: manus Excélsi aperuérunt illum.
  20326 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	14	Império suo accelerávit nivem, et accélerat coruscatiónes emíttere judícii sui.
  20327 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	15	Proptérea apérti sunt thesáuri, et evolavérunt nébulæ sicut aves.
  20328 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	16	In magnitúdine sua pósuit nubes, et confrácti sunt lápides grándinis.
  20329 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	17	In conspéctu ejus commovebúntur montes, et in voluntáte ejus aspirábit notus.
  20330 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	18	Vox tonítrui ejus verberávit terram, tempéstas aquilónis, et congregátio spíritus:
  20331 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	19	et sicut avis depónens ad sedéndum, aspérgit nivem, et sicut locústa demérgens descénsus ejus.
  20332 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	20	Pulchritúdinem candóris ejus admirábitur óculus, et super imbrem ejus expavéscet cor.
  20333 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	21	Gelu sicut salem effúndet super terram: et dum geláverit, fiet tamquam cacúmina tríbuli.
  20334 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	22	Frígidus ventus áquilo flavit, et gelávit crystállus ab aqua: super omnem congregatiónem aquárum requiéscet, et sicut loríca índuet se aquis:	b
  20335 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	23	et devorábit montes, et exúret desértum, et extínguet víride, sicut igne.
  20336 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	24	Medicína ómnium in festinatióne nébulæ: et ros óbvians ab ardóre veniénti húmilem effíciet eum.
  20337 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	25	In sermóne ejus síluit ventus, et cogitatióne sua placávit abýssum: et plantávit in illa Dóminus ínsulas.
  20338 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	26	Qui návigant mare enárrent perícula ejus, et audiéntes áuribus nostris admirábimur.
  20339 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	27	Illic præclára ópera et mirabília, vária bestiárum génera, et ómnium pécorum, et creatúra belluárum.
  20340 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	28	Propter ipsum confirmátus est itíneris finis, et in sermóne ejus compósita sunt ómnia.
  20341 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	29	Multa dicémus, et deficiémus in verbis: consummátio autem sermónum ipse est in ómnibus.	b
  20342 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	30	Gloriántes ad quid valébimus? ipse enim omnípotens super ómnia ópera sua.
  20343 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	31	Terríbilis Dóminus, et magnus veheménter, et mirábilis poténtia ipsíus.
  20344 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	32	Glorificántes Dóminum quantumcúmque potuéritis, supervalébit enim adhuc: et admirábilis magnificéntia ejus.
  20345 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	33	Benedicéntes Dóminum, exaltáte illum quantum potéstis: major enim est omni laude.
  20346 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	34	Exaltántes eum, replémini virtúte, ne laborétis, non enim comprehendétis.
  20347 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	35	Quis vidébit eum et enarrábit? et quis magnificábit eum sicut est ab inítio?
  20348 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	36	Multa abscóndita sunt majóra his: pauca enim vídimus óperum ejus.
  20349 Ecclesiásticus	Ecclus	26	43	37	Ómnia autem Dóminus fecit, et pie agéntibus dedit sapiéntiam.
  20350 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	1	Laudémus viros gloriósos, et paréntes nostros in generatióne sua.
  20351 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	2	Multam glóriam fecit Dóminus: magnificéntia sua a sǽculo.
  20352 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	3	Dominántes in potestátibus suis, hómines magni virtúte et prudéntia sua prǽditi, nuntiántes in prophétis dignitátem prophetárum:
  20353 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	4	et imperántes in præsénti pópulo, et virtúte prudéntiæ pópulis sanctíssima verba:
  20354 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	5	in perítia sua requiréntes modos músicos, et narrántes cármina Scripturárum:
  20355 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	6	hómines dívites in virtúte, pulchritúdinis stúdium habéntes, pacificántes in dómibus suis.
  20356 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	7	Omnes isti in generatiónibus gentis suæ glóriam adépti sunt, et in diébus suis habéntur in láudibus.
  20357 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	8	Qui de illis nati sunt reliquérunt nomen narrándi laudes eórum.
  20358 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	9	Et sunt quorum non est memória: periérunt quasi qui non fúerint: et nati sunt quasi non nati, et fílii ipsórum cum ipsis.
  20359 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	10	Sed illi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt.
  20360 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	11	Cum sémine eórum pérmanent bona:
  20361 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	12	hæréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum:
  20362 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	13	et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur.
  20363 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	14	Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem.
  20364 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	15	Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet ecclésia.
  20365 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	16	Enoch plácuit Deo, et translátus est in paradísum, ut det géntibus pœniténtiam.	b
  20366 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	17	Noë invéntus est perféctus, justus, et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio.
  20367 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	18	Ídeo dimíssum est réliquum terræ, cum factum est dilúvium.
  20368 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	19	Testaménta sǽculi pósita sunt apud illum, ne deléri possit dilúvio omnis caro.
  20369 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	20	Ábraham magnus pater multitúdinis géntium, et non est invéntus símilis illi in glória: qui conservávit legem Excélsi, et fuit in testaménto cum illo.
  20370 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	21	In carne ejus stare fecit testaméntum, et in tentatióne invéntus est fidélis.
  20371 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	22	Ídeo jurejurándo dedit illi glóriam in gente sua, créscere illum quasi terræ cúmulum,
  20372 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	23	et ut stellas exaltáre semen ejus, et hæreditáre illos a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos terræ.
  20373 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	24	Et in Ísaac eódem modo fecit, propter Ábraham patrem ejus.
  20374 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	25	Benedictiónem ómnium géntium dedit illi Dóminus, et testaméntum confirmávit super caput Jacob.
  20375 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	26	Agnóvit eum in benedictiónibus suis, et dedit illi hæreditátem, et divísit illi partem in tríbubus duódecim.
  20376 Ecclesiásticus	Ecclus	26	44	27	Et conservávit illi hómines misericórdiæ, inveniéntes grátiam in óculis omnis carnis.	b
  20377 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	1	Diléctus Deo et homínibus Móyses, cujus memória in benedictióne est.
  20378 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	2	Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit.
  20379 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	3	Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam.
  20380 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	4	In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne.
  20381 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	5	Audívit enim eum, et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem.
  20382 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	6	Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ, docére Jacob testaméntum suum, et judícia sua Ísraël.
  20383 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	7	Excélsum fecit Áaron fratrem ejus, et símilem sibi, de tribu Levi.	b
  20384 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	8	Státuit ei testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium gentis, et beatificávit illum in glória:
  20385 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	9	et circumcínxit eum zona glóriæ, et índuit eum stolam glóriæ, et coronávit eum in vasis virtútis.
  20386 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	10	Circúmpedes, et femorália, et humerále pósuit ei: et cinxit illum tintinnábulis áureis plúrimis in gyro:
  20387 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	11	dare sónitum in incéssu suo, audítum fácere sónitum in templo in memóriam fíliis gentis suæ.
  20388 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	12	Stolam sanctam auro, et hyacíntho, et púrpura, opus téxtile viri sapiéntis, judício et veritáte prǽditi:
  20389 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	13	torto cocco opus artíficis gemmis pretiósis figurátis in ligatúra auri, et ópere lapidárii sculptis, in memóriam secúndum númerum tríbuum Ísraël.
  20390 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	14	Coróna áurea super mitram ejus expréssa signo sanctitátis, et glória honóris: opus virtútis, et desidéria oculórum ornáta.
  20391 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	15	Sic pulchra ante ipsum non fuérunt tália usque ad oríginem.
  20392 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	16	Non est indútus illa alienígena áliquis, sed tantum fílii ipsíus soli, et nepótes ejus per omne tempus.
  20393 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	17	Sacrifícia ipsíus consúmpta sunt igne quotídie.	b
  20394 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	18	Complévit Móyses manus ejus, et unxit illum óleo sancto.
  20395 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	19	Factum est illi in testaméntum ætérnum, et sémini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdótio, et habére laudem, et glorificáre pópulum suum in nómine ejus.
  20396 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	20	Ipsum elégit ab omni vivénte, offérre sacrifícium Deo, incénsum, et bonum odórem, in memóriam placáre pro pópulo suo:
  20397 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	21	et dedit illi in præcéptis suis potestátem, in testaméntis judiciórum: docére Jacob testimónia, et in lege sua lucem dare Ísraël.
  20398 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	22	Quia contra illum stetérunt aliéni, et propter invídiam circumdedérunt illum hómines in desérto, qui erant cum Dathan et Abíron, et congregátio Core in iracúndia.
  20399 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	23	Vidit Dóminus Deus, et non plácuit illi, et consúmpti sunt in ímpetu iracúndiæ.
  20400 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	24	Fecit illis monstra, et consúmpsit illos in flamma ignis.
  20401 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	25	Et áddidit Áaron glóriam, et dedit illi hæreditátem, et primítias frugum terræ divísit illi.
  20402 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	26	Panem ipsis in primis parávit in satietátem: nam et sacrifícia Dómini edent, quæ dedit illi et sémini ejus.
  20403 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	27	Céterum in terra gentes non hæreditábit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et hæréditas.
  20404 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	28	Phínees, fílius Eleázari, tértius in glória est, imitándo eum in timóre Dómini,	b
  20405 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	29	et stare in reveréntia gentis: in bonitáte et alacritáte ánimæ suæ plácuit Deo pro Ísraël.
  20406 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	30	Ídeo státuit illi testaméntum pacis, príncipem sanctórum et gentis suæ, ut sit illi et sémini ejus sacerdótii dígnitas in ætérnum.
  20407 Ecclesiásticus	Ecclus	26	45	31	Et testaméntum David regi fílio Jesse de tribu Juda, hæréditas ipsi et sémini ejus: ut daret sapiéntiam in cor nostrum, judicáre gentem suam in justítia, ne aboleréntur bona ipsórum: et glóriam ipsórum in gentem eórum ætérnam fecit.
  20408 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	1	Fortis in bello Jesus Nave, succéssor Móysi in prophétis, qui fuit magnus secúndum nomen suum,
  20409 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	2	máximus in salútem electórum Dei, expugnáre insurgéntes hostes, ut consequerétur hæreditátem Ísraël.
  20410 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	3	Quam glóriam adéptus est in tolléndo manus suas, et jactándo contra civitátes rhomphǽas!
  20411 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	4	Quis ante illum sic réstitit? nam hostes ipse Dóminus perdúxit.
  20412 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	5	An non in iracúndia ejus impedítus est sol, et una dies facta est quasi duo?
  20413 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	6	Invocávit Altíssimum poténtem, in oppugnándo inimícos úndique: et audívit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grándinis virtútis valde fortis.
  20414 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	7	Ímpetum fecit contra gentem hostílem, et in descénsu pérdidit contrários:
  20415 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	8	ut cognóscant gentes poténtiam ejus, quia contra Deum pugnáre non est fácile. Et secútus est a tergo poténtis:
  20416 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	9	et in diébus Móysi misericórdiam fecit, ipse, et Caleb fílius Jéphone, stare contra hostem, et prohibére gentem a peccátis, et perfríngere murmur malítiæ.
  20417 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	10	Et ipsi duo constitúti a perículo liberáti sunt a número sexcentórum míllium péditum, indúcere illos in hæreditátem, in terram quæ manat lac et mel.
  20418 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	11	Et dedit Dóminus ipsi Caleb fortitúdinem, et usque in senectútem permánsit illi virtus, ut ascénderet in excélsum terræ locum, et semen ipsíus obtínuit hæreditátem,	b
  20419 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	12	ut vidérent omnes fílii Ísraël quia bonum est óbsequi sancto Deo.
  20420 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	13	Et júdices sínguli suo nómine, quorum non est corrúptum cor, qui non avérsi sunt a Dómino,
  20421 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	14	ut sit memória illórum in benedictióne, et ossa eórum púllulent de loco suo:
  20422 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	15	et nomen eórum permáneat in ætérnum, pérmanens ad fílios illórum, sanctórum virórum glória.
  20423 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	16	Diléctus a Dómino Deo suo Sámuel, prophéta Dómini, renovávit impérium, et unxit príncipes in gente sua.	b
  20424 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	17	In lege Dómini congregatiónem judicávit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probátus est prophéta,
  20425 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	18	et cógnitus est in verbis suis fidélis, quia vidit Deum lucis.
  20426 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	19	Et invocávit Dóminum omnipoténtem, in oppugnándo hostes circumstántes úndique, in oblatióne agni invioláti.
  20427 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	20	Et intónuit de cælo Dóminus, et in sónitu magno audítam fecit vocem suam:
  20428 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	21	et contrívit príncipes Tyriórum, et omnes duces Philísthiim:
  20429 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	22	et ante tempus finis vitæ suæ et sǽculi, testimónium prǽbuit in conspéctu Dómini et christi: pecúnias et usque ad calceaménta ab omni carne non accépit, et non accusávit illum homo.
  20430 Ecclesiásticus	Ecclus	26	46	23	Et post hoc dormívit: et notum fecit regi, et osténdit illi finem vitæ suæ: et exaltávit vocem suam de terra in prophetía, delére impietátem gentis.
  20431 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	1	Post hæc surréxit Nathan, prophéta in diébus David.
  20432 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	2	Et quasi adeps separátus a carne, sic David a fíliis Ísraël.
  20433 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	3	Cum leónibus lusit quasi cum agnis, et in ursis simíliter fecit sicut in agnis óvium, in juventúte sua.
  20434 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	4	Numquid non occídit gigántem, et ábstulit oppróbrium de gente?
  20435 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	5	In tolléndo manum, saxo fundæ dejécit exsultatiónem Góliæ:
  20436 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	6	nam invocávit Dóminum omnipoténtem, et dedit in déxtera ejus tóllere hóminem fortem in bello, et exaltáre cornu gentis suæ.
  20437 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	7	Sic in decem míllibus glorificávit eum: et laudávit eum in benedictiónibus Dómini, in offeréndo illi corónam glóriæ:
  20438 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	8	contrívit enim inimícos úndique, et extirpávit Philísthiim contrários usque in hodiérnum diem: contrívit cornu ipsórum usque in ætérnum.
  20439 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	9	In omni ópere dedit confessiónem Sancto, et Excélso in verbo glóriæ.
  20440 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	10	De omni corde suo laudávit Dóminum: et diléxit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimícos poténtiam:
  20441 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	11	et stare fecit cantóres contra altáre, et in sono eórum dulces fecit modos.
  20442 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	12	Et dedit in celebratiónibus decus, et ornávit témpora usque ad consummatiónem vitæ, ut laudárent nomen sanctum Dómini, et amplificárent mane Dei sanctitátem.
  20443 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	13	Dóminus purgávit peccáta ipsíus, et exaltávit in ætérnum cornu ejus: et dedit illi testaméntum regni, et sedem glóriæ in Ísraël.
  20444 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	14	Post ipsum surréxit fílius sensátus, et propter illum dejécit omnem poténtiam inimicórum.	b
  20445 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	15	Sálomon imperávit in diébus pacis, cui subjécit Deus omnes hostes, ut cónderet domum in nómine suo, et paráret sanctitátem in sempitérnum. Quemádmodum erudítus es in juventúte tua,
  20446 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	16	et implétus es, quasi flumen, sapiéntia, et terram retéxit ánima tua.
  20447 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	17	Et replésti in comparatiónibus ænígmata: ad ínsulas longe divulgátum est nomen tuum, et diléctus es in pace tua.
  20448 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	18	In cantilénis, et provérbiis, et comparatiónibus, et interpretatiónibus, mirátæ sunt terræ:
  20449 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	19	et in nómine Dómini Dei, cui est cognómen Deus Ísraël.
  20450 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	20	Collegísti quasi auricálcum aurum, et ut plumbum complésti argéntum:
  20451 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	21	et inclinásti fémora tua muliéribus: potestátem habuísti in córpore tuo.
  20452 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	22	Dedísti máculam in glória tua, et profanásti semen tuum, indúcere iracúndiam ad líberos tuos, et incitári stultítiam tuam:
  20453 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	23	ut fáceres impérium bipartítum, et ex Éphraim imperáre impérium durum.
  20454 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	24	Deus autem non derelínquet misericórdiam suam: et non corrúmpet, nec delébit ópera sua, neque perdet a stirpe nepótes elécti sui, et semen ejus qui díligit Dóminum non corrúmpet.	b
  20455 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	25	Dedit autem réliquum Jacob, et David de ipsa stirpe.
  20456 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	26	Et finem hábuit Sálomon cum pátribus suis.
  20457 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	27	Et derelíquit post se de sémine suo, gentis stultítiam,
  20458 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	28	et imminútum a prudéntia, Róboam, qui avértit gentem consílio suo:
  20459 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	29	et Jeróboam fílium Nabat, qui peccáre fecit Ísraël, et dedit viam peccándi Éphraim: et plúrima redundavérunt peccáta ipsórum.
  20460 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	30	Valde avertérunt illos a terra sua.
  20461 Ecclesiásticus	Ecclus	26	47	31	Et quæsívit omnes nequítias, usque dum perveníret ad illos defénsio, et ab ómnibus peccátis liberávit eos.	b
  20462 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	1	Et surréxit Elías prophéta quasi ignis, et verbum ipsíus quasi fácula ardébat.
  20463 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	2	Qui indúxit in illos famem: et irritántes illum invídia sua pauci facti sunt: non enim póterant sustinére præcépta Dómini.
  20464 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	3	Verbo Dómini contínuit cælum, et dejécit de cælo ignem ter.
  20465 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	4	Sic amplificátus est Elías in mirabílibus suis. Et quis potest simíliter sic gloriári tibi?
  20466 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	5	qui sustulísti mórtuum ab ínferis de sorte mortis, in verbo Dómini Dei:
  20467 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	6	qui dejecísti reges ad pernícem, et confregísti fácile poténtiam ipsórum, et gloriósos de lecto suo:
  20468 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	7	qui audis in Sina judícium, et in Horeb judícia defensiónis:
  20469 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	8	qui ungis reges ad pœniténtiam, et prophétas facis successóres post te:
  20470 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	9	qui recéptus es in túrbine ignis, in curru equórum igneórum:
  20471 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	10	qui scriptus es in judíciis témporum, leníre iracúndiam Dómini, conciliáre cor patris ad fílium, et restitúere tribus Jacob.
  20472 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	11	Beáti sunt qui te vidérunt, et in amicítia tua decoráti sunt.
  20473 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	12	Nam nos vita vívimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
  20474 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	13	Elías quidem in túrbine tectus est, et in Eliséo complétus est spíritus ejus: in diébus suis non pertímuit príncipem, et poténtia nemo vicit illum:	b
  20475 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	14	nec superávit illum verbum áliquod, et mórtuum prophetávit corpus ejus.
  20476 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	15	In vita sua fecit monstra, et in morte mirabília operátus est.
  20477 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	16	In ómnibus istis non pœnítuit pópulus, et non recessérunt a peccátis suis, usque dum ejécti sunt de terra sua, et dispérsi sunt in omnem terram:
  20478 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	17	et relícta est gens perpáuca, et princeps in domo David.
  20479 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	18	Quidam ipsórum fecérunt quod placéret Deo: álii autem multa commisérunt peccáta.
  20480 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	19	Ezechías munívit civitátem suam, et indúxit in médium ipsíus aquam: et fodit ferro rupem, et ædificávit ad aquam púteum.	b
  20481 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	20	In diébus ipsíus ascéndit Sennácherib, et misit Rábsacen, et sústulit manum suam contra illos: et éxtulit manum suam in Sion, et supérbus factus est poténtia sua.
  20482 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	21	Tunc mota sunt corda et manus ipsórum: et doluérunt quasi parturiéntes mulíeres.
  20483 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	22	Et invocavérunt Dóminum misericórdem, et expandéntes manus suas extulérunt ad cælum: et Sanctus, Dóminus Deus, audívit cito vocem ipsórum.
  20484 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	23	Non est commemorátus peccatórum illórum, neque dedit illos inimícis suis: sed purgávit eos in manu Isaíæ sancti prophétæ.
  20485 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	24	Dejécit castra Assyriórum, et contrívit illos ángelus Dómini:
  20486 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	25	nam fecit Ezechías quod plácuit Deo, et fórtiter ivit in via David patris sui, quam mandávit illi Isaías, prophéta magnus, et fidélis in conspéctu Dei.
  20487 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	26	In diébus ipsíus retro rédiit sol, et áddidit regi vitam.
  20488 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	27	Spíritu magno vidit última, et consolátus est lugéntes in Sion usque in sempitérnum.
  20489 Ecclesiásticus	Ecclus	26	48	28	Osténdit futúra, et abscóndita ántequam evenírent.
  20490 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	1	Memória Josíæ in compositiónem odóris facta opus pigmentárii.
  20491 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	2	In omni ore quasi mel indulcábitur ejus memória, et ut música in convívio vini.
  20492 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	3	Ipse est diréctus divínitus in pœniténtiam gentis, et tulit abominatiónes impietátis.
  20493 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	4	Et gubernávit ad Dóminum cor ipsíus, et in diébus peccatórum corroborávit pietátem.
  20494 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	5	Præter David et Ezechíam et Josíam, omnes peccátum commisérunt:
  20495 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	6	nam reliquérunt legem Altíssimi reges Juda, et contempsérunt timórem Dei.
  20496 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	7	Dedérunt enim regnum suum áliis, et glóriam suam alienígenæ genti.
  20497 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	8	Incendérunt eléctam sanctitátis civitátem, et desértas fecérunt vias ipsíus in manu Jeremíæ.
  20498 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	9	Nam male tractavérunt illum qui a ventre matris consecrátus est prophéta, evértere, et erúere, et pérdere, et íterum ædificáre, et renováre:	b
  20499 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	10	Ezéchiel, qui vidit conspéctum glóriæ quam osténdit illi in curru chérubim.
  20500 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	11	Nam commemorátus est inimicórum in imbre, benefácere illis qui ostendérunt rectas vias.	b
  20501 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	12	Et duódecim prophetárum ossa púllulent de loco suo: nam corroboravérunt Jacob, et redemérunt se in fide virtútis.	b
  20502 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	13	Quómodo amplificémus Zoróbabel? nam et ipse quasi signum in déxtera manu:	b
  20503 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	14	sic et Jesum fílium Jósedec, qui in diébus suis ædificavérunt domum, et exaltavérunt templum sanctum Dómino, parátum in glóriam sempitérnam.
  20504 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	15	Et Nehemías in memóriam multi témporis, qui eréxit nobis muros evérsos, et stare fecit portas et seras, qui eréxit domos nostras.
  20505 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	16	Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse recéptus est a terra:	b
  20506 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	17	neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmaméntum gentis, rector fratrum, stabiliméntum pópuli:
  20507 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	18	et ossa ipsíus visitáta sunt, et post mortem prophetavérunt.
  20508 Ecclesiásticus	Ecclus	26	49	19	Seth et Sem apud hómines glóriam adépti sunt, et super omnem ánimam in orígine Adam.
  20509 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	1	Simon, Oníæ fílius, sacérdos magnus, qui in vita sua suffúlsit domum, et in diébus suis corroborávit templum.
  20510 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	2	Templi étiam altitúdo ab ipso fundáta est, duplex ædificátio, et excélsi paríetes templi.
  20511 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	3	In diébus ipsíus emanavérunt pútei aquárum, et quasi mare adimpléti sunt supra modum.
  20512 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	4	Qui curávit gentem suam, et liberávit eam a perditióne:
  20513 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	5	qui præváluit amplificáre civitátem, qui adéptus est glóriam in conversatióne gentis, et ingréssum domus et átrii amplificávit.
  20514 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	6	Quasi stella matutína in médio nébulæ, et quasi luna plena, in diébus suis lucet:
  20515 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	7	et quasi sol refúlgens, sic ille effúlsit in templo Dei.
  20516 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	8	Quasi arcus refúlgens inter nébulas glóriæ, et quasi flos rosárum in diébus vernis, et quasi lília quæ sunt in tránsitu aquæ, et quasi thus rédolens in diébus æstátis:
  20517 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	9	quasi ignis effúlgens, et thus ardens in igne:
  20518 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	10	quasi vas auri sólidum, ornátum omni lápide pretióso:
  20519 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	11	quasi olíva púllulans, et cypréssus in altitúdinem se extóllens, in accipiéndo ipsum stolam glóriæ, et vestíri eum in consummatiónem virtútis.
  20520 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	12	In ascénsu altáris sancti glóriam dedit sanctitátis amíctum.
  20521 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	13	In accipiéndo autem partes de manu sacerdótum, et ipse stans juxta aram: et circa illum coróna fratrum: quasi plantátio cedri in monte Líbano,	b
  20522 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	14	sic circa illum stetérunt quasi rami palmæ: et omnes fílii Áaron in glória sua.
  20523 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	15	Oblátio autem Dómini in mánibus ipsórum coram omni synagóga Ísraël: et consummatióne fungens in ara, amplificáre oblatiónem excélsi Regis,
  20524 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	16	porréxit manum suam in libatióne, et libávit de sánguine uvæ.
  20525 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	17	Effúdit in fundaménto altáris odórem divínum excélso Príncipi.
  20526 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	18	Tunc exclamavérunt fílii Áaron, in tubis productílibus sonuérunt: et audítam fecérunt vocem magnam in memóriam coram Deo.
  20527 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	19	Tunc omnis pópulus simul properavérunt, et cecidérunt in fáciem super terram, adoráre Dóminum Deum suum, et dare preces omnipoténti Deo excélso.
  20528 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	20	Et amplificavérunt psalléntes in vócibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitátis plenus.
  20529 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	21	Et rogávit pópulus Dóminum excélsum in prece, usque dum perféctus est honor Dómini, et munus suum perfecérunt.
  20530 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	22	Tunc descéndens, manus suas éxtulit in omne congregatiónem filiórum Ísraël, dare glóriam Deo a lábiis suis, et in nómine ipsíus gloriári:
  20531 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	23	et iterávit oratiónem suam, volens osténdere virtútem Dei.
  20532 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	24	Et nunc oráte Deum ómnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobíscum secúndum suam misericórdiam:	b
  20533 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	25	det nobis jucunditátem cordis, et fíeri pacem in diébus nostris in Ísraël per dies sempitérnos:
  20534 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	26	crédere Ísraël nobíscum esse Dei misericórdiam, ut líberet nos in diébus suis.
  20535 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	27	Duas gentes odit ánima mea: tértia autem non est gens quam óderim:	b
  20536 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	28	qui sedent in monte Seir, et Philísthiim, et stultus pópulus qui hábitat in Síchimis.
  20537 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	29	Doctrínam sapiéntiæ et disciplínæ scripsit in códice isto Jesus, fílius Sirach, Jerosolymíta, qui renovávit sapiéntiam de corde suo.	b
  20538 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	30	Beátus qui in istis versátur bonis: qui ponit illa in corde suo, sápiens erit semper.
  20539 Ecclesiásticus	Ecclus	26	50	31	Si enim hæc fécerit, ad ómnia valébit, quia lux Dei vestígium ejus est.
  20540 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	1	Orátio Jesu fílii Sirach. Confitébor tibi, Dómine rex, et collaudábo te Deum salvatórem meum.
  20541 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	2	Confitébor nómini tuo, quóniam adjútor et protéctor factus es mihi,
  20542 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	3	et liberásti corpus meum a perditióne: a láqueo linguæ iníquæ, et a lábiis operántium mendácium: et in conspéctu astántium factus es mihi adjútor.
  20543 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	4	Et liberásti me, secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui, a rugiéntibus præparátis ad escam:
  20544 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	5	de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum quæ circumdedérunt me;
  20545 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	6	a pressúra flammæ quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuátus;
  20546 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	7	de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa.
  20547 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	8	Laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum,
  20548 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	9	et vita mea appropínquans erat in inférno deórsum.
  20549 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	10	Circumdedérunt me úndique, et non erat qui adjuváret: respíciens eram ad adjutórium hóminum, et non erat.
  20550 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	11	Memorátus sum misericórdiæ tuæ Dómine, et operatiónis tuæ, quæ a sǽculo sunt:
  20551 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	12	quóniam éruis sustinéntes te, Dómine, et líberas eos de mánibus géntium.
  20552 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	13	Exaltásti super terram habitatiónem meam, et pro morte defluénte deprecátus sum.
  20553 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	14	Invocávi Dóminum patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpore superbórum, sine adjutório.
  20554 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	15	Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessióne: et exaudíta est orátio mea,
  20555 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	16	et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iníquo.
  20556 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	17	Proptérea confitébor, et laudem dicam tibi, et benedícam nómini Dómini.
  20557 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	18	Cum adhuc júnior essem, priúsquam oberrárem, quæsívi sapiéntiam palam in oratióne mea.	b
  20558 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	19	Ante templum postulábam pro illis, et usque in novíssimis inquíram eam: et efflóruit tamquam præcox uva.
  20559 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	20	Lætátum est cor meum in ea: ambulávit pes meus iter rectum: a juventúte mea investigábam eam.
  20560 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	21	Inclinávi módico aurem meam, et excépi illam.
  20561 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	22	Multam invéni in meípso sapiéntiam, et multum proféci in ea.
  20562 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	23	Danti mihi sapiéntiam dabo glóriam:
  20563 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	24	consiliátus sum enim ut fácerem illam. Zelátus sum bonum, et non confúndar.
  20564 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	25	Colluctáta est ánima mea in illa, et in faciéndo eam confirmátus sum.
  20565 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	26	Manus meas exténdi in altum, et insipiéntiam ejus luxi;
  20566 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	27	ánimam meam diréxi ad illam, et in agnitióne invéni eam.
  20567 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	28	Possédi cum ipsa cor ab inítio: propter hoc, non derelínquar.
  20568 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	29	Venter meus conturbátus est quæréndo illam: proptérea bonam possidébo possessiónem.
  20569 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	30	Dedit mihi Dóminus linguam mercédem meam, et in ipsa laudábo eum.
  20570 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	31	Appropiáte ad me, indócti, et congregáte vos in domum disciplínæ.
  20571 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	32	Quid adhuc retardátis? et quid dícitis in his? ánimæ vestræ sítiunt veheménter.
  20572 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	33	Apérui os meum, et locútus sum: Comparáte vobis sine argénto,
  20573 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	34	et collum vestrum subjícite jugo: et suscípiat ánima vestra disciplínam: in próximo est enim inveníre eam.
  20574 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	35	Vidéte óculis vestris, quia módicum laborávi, et invéni mihi multam réquiem.
  20575 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	36	Assúmite disciplínam in multo número argénti, et copiósum aurum possidéte in ea.
  20576 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	37	Lætétur ánima vestra in misericórdia ejus, et non confundémini in laude ipsíus.
  20577 Ecclesiásticus	Ecclus	26	51	38	Operámini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercédem vestram in témpore suo.	b
  20578 #	Isaías	Isa	Prophetía Isaíæ
  20579 Isaías	Isa	23	1	1	Vísio Isaíæ, fílii Amos, quam vidit super Judam et Jerúsalem, in diébus Ozíæ, Jóathan, Achaz, et Ezechíæ, regum Juda.
  20580 Isaías	Isa	23	1	2	Audíte, cæli, et áuribus pércipe, terra, quóniam Dóminus locútus est. Fílios enutrívi, et exaltávi; ipsi autem sprevérunt me.
  20581 Isaías	Isa	23	1	3	Cognóvit bos possessórem suum, et ásinus præsépe dómini sui; Ísraël autem me non cognóvit, et pópulus meus non intelléxit.
  20582 Isaías	Isa	23	1	4	Væ genti peccatríci, pópulo gravi iniquitáte, sémini nequam, fíliis scelerátis! dereliquérunt Dóminum; blasphemavérunt Sanctum Ísraël; abalienáti sunt retrórsum.
  20583 Isaías	Isa	23	1	5	Super quo percútiam vos ultra, addéntes prævaricatiónem? omne caput lánguidum, et omne cor mœrens.
  20584 Isaías	Isa	23	1	6	A planta pedis usque ad vérticem, non est in eo sánitas; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligáta, nec curáta medicámine, neque fota óleo.
  20585 Isaías	Isa	23	1	7	Terra vestra desérta; civitátes vestræ succénsæ igni: regiónem vestram coram vobis aliéni dévorant, et desolábitur sicut in vastitáte hostíli.
  20586 Isaías	Isa	23	1	8	Et derelinquétur fília Sion ut umbráculum in vínea, et sicut tugúrium in cucumerário, et sicut cívitas quæ vastátur.
  20587 Isaías	Isa	23	1	9	Nisi Dóminus exercítuum reliquísset nobis semen, quasi Sódoma fuissémus, et quasi Gomórrha símiles essémus.
  20588 Isaías	Isa	23	1	10	Audíte verbum Dómini, príncipes Sodomórum; percípite áuribus legem Dei nostri, pópulus Gomórrhæ.	b
  20589 Isaías	Isa	23	1	11	Quo mihi multitúdinem victimárum vestrárum? dicit Dóminus. Plenus sum: holocáusta aríetum, et ádipem pínguium, et sánguinem vitulórum et agnórum et hircórum, nólui.
  20590 Isaías	Isa	23	1	12	Cum venirétis ante conspéctum meum, quis quæsívit hæc de mánibus vestris, ut ambularétis in átriis meis?
  20591 Isaías	Isa	23	1	13	Ne offerátis ultra sacrifícium frustra: incénsum abominátio est mihi. Neoméniam et sábbatum, et festivitátes álias, non feram; iníqui sunt cœtus vestri.
  20592 Isaías	Isa	23	1	14	Caléndas vestras, et solemnitátes vestras odívit ánima mea: facta sunt mihi molésta; laborávi sústinens.
  20593 Isaías	Isa	23	1	15	Et cum extendéritis manus vestras, avértam óculos meos a vobis, et cum multiplicavéritis oratiónem, non exáudiam: manus enim vestræ sánguine plenæ sunt.
  20594 Isaías	Isa	23	1	16	Lavámini, mundi estóte; auférte malum cogitatiónum vestrárum ab óculis meis: quiéscite ágere pervérse,
  20595 Isaías	Isa	23	1	17	díscite benefácere; quǽrite judícium, subveníte opprésso, judicáte pupíllo, deféndite víduam. Et veníte, et argúite me, dicit Dóminus.
  20596 Isaías	Isa	23	1	18	Si fúerint peccáta vestra ut cóccinum, quasi nix dealbabúntur; et si fúerint rubra quasi vermículus, velut lana alba erunt.	b
  20597 Isaías	Isa	23	1	19	Si voluéritis, et audiéritis me, bona terræ coméditis.
  20598 Isaías	Isa	23	1	20	Quod si noluéritis, et me ad iracúndiam provocavéritis, gládius devorábit vos, quia os Dómini locútum est.
  20599 Isaías	Isa	23	1	21	Quómodo facta est méretrix cívitas fidélis, plena judícii? justítia habitávit in ea, nunc autem homicídæ.
  20600 Isaías	Isa	23	1	22	Argéntum tuum versum est in scóriam; vinum tuum mistum est aqua.
  20601 Isaías	Isa	23	1	23	Príncipes tui infidéles, sócii furum. Omnes díligunt múnera, sequúntur retributiónes. Pupíllo non júdicant, et causa víduæ non ingréditur ad illos.
  20602 Isaías	Isa	23	1	24	Propter hoc ait Dóminus, Deus exercítuum, Fortis Ísraël: Heu! consolábor super hóstibus meis, et vindicábor de inimícis meis.	b
  20603 Isaías	Isa	23	1	25	Et convértam manum meam ad te, et éxcoquam ad puram scóriam tuam, et áuferam omne stannum tuum.
  20604 Isaías	Isa	23	1	26	Et restítuam júdices tuos ut fuérunt prius, et consiliários tuos sicut antíquitus; post hæc vocáberis cívitas justi, urbs fidélis.
  20605 Isaías	Isa	23	1	27	Sion in judício redimétur, et redúcent eam in justítia.
  20606 Isaías	Isa	23	1	28	Et cónteret sceléstos, et peccatóres simul; et qui dereliquérunt Dóminum consuméntur.
  20607 Isaías	Isa	23	1	29	Confundéntur enim ab idólis quibus sacrificavérunt, et erubescétis super hortis quos elegerátis,
  20608 Isaías	Isa	23	1	30	cum fuéritis velut quercus defluéntibus fóliis, et velut hortus absque aqua.
  20609 Isaías	Isa	23	1	31	Et erit fortitúdo vestra ut favílla stuppæ, et opus vestrum quasi scintílla, et succendétur utrúmque simul, et non erit qui extínguat.
  20610 Isaías	Isa	23	2	1	Verbum quod vidit Isaías, fílius Amos, super Juda et Jerúsalem.
  20611 Isaías	Isa	23	2	2	Et erit in novíssimis diébus: præparátus mons domus Dómini in vértice móntium, et elevábitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes,
  20612 Isaías	Isa	23	2	3	et ibunt pópuli multi, et dicent: Veníte, et ascendámus ad montem Dómini, et ad domum Dei Jacob; et docébit nos vias suas, et ambulábimus in sémitis ejus, quia de Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Jerúsalem.
  20613 Isaías	Isa	23	2	4	Et judicábit gentes, et árguet pópulos multos; et conflábunt gládios suos in vómeres, et lánceas suas in falces. Non levábit gens contra gentem gládium, nec exercebúntur ultra ad prœ́lium.
  20614 Isaías	Isa	23	2	5	Domus Jacob, veníte, et ambulémus in lúmine Dómini.
  20615 Isaías	Isa	23	2	6	Projecísti enim pópulum tuum, domum Jacob, quia repléti sunt ut olim, et augéres habuérunt ut Philísthiim, et púeris aliénis adhæsérunt.	b
  20616 Isaías	Isa	23	2	7	Repléta est terra argénto et auro, et non est finis thesaurórum ejus.
  20617 Isaías	Isa	23	2	8	Et repléta est terra ejus equis, et innumerábiles quadrígæ ejus. Et repléta est terra ejus idólis; opus mánuum suárum adoravérunt, quod fecérunt dígiti eórum.
  20618 Isaías	Isa	23	2	9	Et incurvávit se homo, et humiliátus est vir; ne ergo dimíttas eis.
  20619 Isaías	Isa	23	2	10	Ingrédere in petram, et abscóndere in fossa humo a fácie timóris Dómini, et a glória majestátis ejus.	b
  20620 Isaías	Isa	23	2	11	Óculi sublímes hóminis humiliáti sunt, et incurvábitur altitúdo virórum; exaltábitur autem Dóminus solus in die illa.
  20621 Isaías	Isa	23	2	12	Quia dies Dómini exercítuum super omnem supérbum, et excélsum, et super omnem arrogántem, et humiliábitur;
  20622 Isaías	Isa	23	2	13	et super omnes cedros Líbani sublímes et eréctas, et super omnes quercus Basan,
  20623 Isaías	Isa	23	2	14	et super omnes montes excélsos, et super omnes colles elevátos,
  20624 Isaías	Isa	23	2	15	et super omnem turrim excélsam, et super omnem murum munítum,
  20625 Isaías	Isa	23	2	16	et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,
  20626 Isaías	Isa	23	2	17	et incurvábitur sublímitas hóminum, et humiliábitur altitúdo virórum, et elevábitur Dóminus solus in die illa;
  20627 Isaías	Isa	23	2	18	et idóla pénitus conteréntur;
  20628 Isaías	Isa	23	2	19	et introíbunt in spelúncas petrárum, et in vorágines terræ, a fácie formídinis Dómini et a glória majestátis ejus, cum surréxerit percútere terram.
  20629 Isaías	Isa	23	2	20	In die illa projíciet homo idóla argénti sui, et simulácra auri sui, quæ fécerat sibi ut adoráret, talpas et vespertiliónes.
  20630 Isaías	Isa	23	2	21	Et ingréditur scissúras petrárum et in cavérnas saxórum, a fácie formídinis Dómini, et a glória majestátis ejus, cum surréxerit percútere terram.
  20631 Isaías	Isa	23	2	22	Quiéscite ergo ab hómine, cujus spíritus in náribus ejus est, quia excélsus reputátus est ipse.
  20632 Isaías	Isa	23	3	1	Ecce enim Dominátor, Dóminus exercítuum, áuferet a Jerúsalem et a Juda válidum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ;
  20633 Isaías	Isa	23	3	2	fortem, et virum bellatórem, júdicem, et prophétam, et aríolum, et senem;
  20634 Isaías	Isa	23	3	3	príncipem super quinquagínta, et honorábilem vultu et consiliárium, et sapiéntem de architéctis, et prudéntem elóquii mýstici.
  20635 Isaías	Isa	23	3	4	Et dabo púeros príncipes eórum, et effemináti dominabúntur eis;
  20636 Isaías	Isa	23	3	5	et írruet pópulus, vir ad virum, et unusquísque ad próximum suum; tumultuábitur puer contra senem, et ignóbilis contra nóbilem.
  20637 Isaías	Isa	23	3	6	Apprehéndet enim vir fratrem suum, domésticum patris sui: Vestiméntum tibi est, princeps esto noster, ruína autem hæc sub manu tua.
  20638 Isaías	Isa	23	3	7	Respondébit in die illa, dicens: Non sum médicus, et in domo mea non est panis neque vestiméntum: nolíte constitúere me príncipem pópuli.
  20639 Isaías	Isa	23	3	8	Ruit enim Jerúsalem, et Judas cóncidit, quia lingua eórum et adinventiónes eórum contra Dóminum, ut provocárent óculos majestátis ejus.
  20640 Isaías	Isa	23	3	9	Agnítio vultus eórum respóndit eis; et peccátum suum quasi Sódoma prædicavérunt, nec abscondérunt. Væ ánimæ eórum, quóniam réddita sunt eis mala!
  20641 Isaías	Isa	23	3	10	Dícite justo quóniam bene, quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet.	b
  20642 Isaías	Isa	23	3	11	Væ ímpio in malum! retribútio enim mánuum ejus fiet ei.
  20643 Isaías	Isa	23	3	12	Pópulum meum exactóres sui spoliavérunt, et mulíeres dominátæ sunt eis. Pópule meus, qui te beátum dicunt, ipsi te decípiunt, et viam gréssuum tuórum díssipant.
  20644 Isaías	Isa	23	3	13	Stat ad judicándum Dóminus, et stat ad judicándos pópulos.
  20645 Isaías	Isa	23	3	14	Dóminus ad judícium véniet cum sénibus pópuli sui, et princípibus ejus; vos enim depásti estis víneam, et rapína páuperis in domo vestra.
  20646 Isaías	Isa	23	3	15	Quare attéritis pópulum meum, et fácies páuperum commólitis? dicit Dóminus Deus exercítuum.
  20647 Isaías	Isa	23	3	16	Et dixit Dóminus: Pro eo quod elevátæ sunt fíliæ Sion, et ambulavérunt exténto collo, et nútibus oculórum ibant, et plaudébant, ambulábant pédibus suis, et compósito gradu incedébant;	b
  20648 Isaías	Isa	23	3	17	decalvábit Dóminus vérticem filiárum Sion, et Dóminus crinem eárum nudábit.
  20649 Isaías	Isa	23	3	18	In die illa áuferet Dóminus ornaméntum calceaméntum,
  20650 Isaías	Isa	23	3	19	et lúnulas, et torques, et monília, et armíllas, et mitras,
  20651 Isaías	Isa	23	3	20	et discriminália, et periscélidas, et murénulas, et olfactoríola, et ináures,
  20652 Isaías	Isa	23	3	21	et ánnulos, et gemmas in fronte pendéntes,
  20653 Isaías	Isa	23	3	22	et mutatória, et pallíola, et linteámina, et acus,
  20654 Isaías	Isa	23	3	23	et spécula, et síndones, et vittas, et therístra.
  20655 Isaías	Isa	23	3	24	Et erit pro suávi odóre fœtor, et pro zona funículus, et pro crispánti crine calvítium, et pro fáscia pectoráli cilícium.
  20656 Isaías	Isa	23	3	25	Pulchérrimi quoque viri tui gládio cadent, et fortes tui in prœ́lio.	b
  20657 Isaías	Isa	23	3	26	Et mœrébunt atque lugébunt portæ ejus, et desoláta in terra sedébit.
  20658 Isaías	Isa	23	4	1	Et apprehéndent septem mulíeres virum unum in die illa, dicéntes: Panem nostrum comedémus, et vestiméntis nostris operiémur: tantúmmodo invocétur nomen tuum super nos; aufer oppróbrium nostrum.
  20659 Isaías	Isa	23	4	2	In die illa, erit germen Dómini in magnificéntia et glória, et fructus terræ sublímis, et exsultátio his qui salváti fúerint de Ísraël.	b
  20660 Isaías	Isa	23	4	3	Et erit: omnis qui relíctus fúerit in Sion, et resíduus in Jerúsalem, Sanctus vocábitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerúsalem.
  20661 Isaías	Isa	23	4	4	Si ablúerit Dóminus sordes filiárum Sion, et sánguinem Jerúsalem láverit de médio ejus, in spíritu judícii, et spíritu ardóris.
  20662 Isaías	Isa	23	4	5	Et creábit Dóminus super omnem locum montis Sion, et ubi invocátus est, nubem per diem et fumum, et splendórem ignis flammántis in nocte: super omnem enim glóriam protéctio.
  20663 Isaías	Isa	23	4	6	Et tabernáculum erit in umbráculum, diéi ab æstu, et in securitátem et absconsiónem a túrbine et a plúvia.
  20664 Isaías	Isa	23	5	1	Cantábo dilécto meo cánticum patruélis mei víneæ suæ. Vínea facta est dilécto meo in cornu fílio ólei.
  20665 Isaías	Isa	23	5	2	Et sepívit eam, et lápides elégit ex illa, et plantávit eam eléctam; et ædificávit turrim in médio ejus, et tórcular exstrúxit in ea; et exspectávit ut fáceret uvas, et fecit labrúscas.
  20666 Isaías	Isa	23	5	3	Nunc ergo, habitatóres Jerúsalem et viri Juda, judicáte inter me et víneam meam.
  20667 Isaías	Isa	23	5	4	Quid est quod débui ultra fácere víneæ meæ, et non feci ei? an quod exspectávi ut fáceret uvas, et fecit labrúscas?
  20668 Isaías	Isa	23	5	5	Et nunc osténdam vobis quid ego fáciam víneæ meæ: áuferam sepem ejus, et erit in direptiónem; díruam macériam ejus, et erit in conculcatiónem.
  20669 Isaías	Isa	23	5	6	Et ponam eam desértam; non putábitur et non fodiétur: et ascéndent vepres et spinæ, et núbibus mandábo ne pluant super eam imbrem.
  20670 Isaías	Isa	23	5	7	Vínea enim Dómini exercítuum domus Ísraël est; et vir Juda germen ejus delectábile: et exspectávi ut fáceret judícium, et ecce iníquitas; et justítiam, et ecce clamor.
  20671 Isaías	Isa	23	5	8	Væ qui conjúngitis domum ad domum, et agrum agro copulátis usque ad términum loci! Numquid habitábitis vos soli in médio terræ?	b
  20672 Isaías	Isa	23	5	9	In áuribus meis sunt hæc, dicit Dóminus exercítuum; nisi domus multæ desértæ fúerint, grandes et pulchræ, absque habitatóre.
  20673 Isaías	Isa	23	5	10	Decem enim júgera vineárum fácient lagúnculam unam, et trigínta módii seméntis fácient módios tres.
  20674 Isaías	Isa	23	5	11	Væ qui consúrgitis mane ad ebrietátem sectándam, et potándum usque ad vésperam, ut vino æstuétis!
  20675 Isaías	Isa	23	5	12	Cíthara, et lyra, et týmpanum, et tíbia, et vinum in convíviis vestris; et opus Dómini non respícitis, nec ópera mánuum ejus considerátis.
  20676 Isaías	Isa	23	5	13	Proptérea captívus ductus est pópulus meus, quia non hábuit sciéntiam, et nóbiles ejus interiérunt fame, et multitúdo ejus siti exáruit.
  20677 Isaías	Isa	23	5	14	Proptérea dilatávit inférnus ánimam suam, et apéruit os suum absque ullo término; et descéndent fortes ejus, et pópulus ejus, et sublímes gloriosíque ejus, ad eum.
  20678 Isaías	Isa	23	5	15	Et incurvábitur homo, et humiliábitur vir, et óculi sublímium depriméntur.
  20679 Isaías	Isa	23	5	16	Et exaltábitur Dóminus exercítuum in judício; et Deus sanctus sanctificábitur in justítia.
  20680 Isaías	Isa	23	5	17	Et pascéntur agni juxta órdinem suum, et desérta in ubertátem versa ádvenæ cómedent.
  20681 Isaías	Isa	23	5	18	Væ qui tráhitis iniquitátem in funículis vanitátis, et quasi vínculum plaustri peccátum!	b
  20682 Isaías	Isa	23	5	19	qui dícitis: Festínet, et cito véniat opus ejus, ut videámus; et apprópiet, et véniat consílium sancti Ísraël, et sciémus illud!
  20683 Isaías	Isa	23	5	20	Væ qui dícitis malum bonum, et bonum malum; ponéntes ténebras lucem, et lucem ténebras; ponéntes amárum in dulce, et dulce in amárum!
  20684 Isaías	Isa	23	5	21	Væ qui sapiéntes estis in óculis vestris, et coram vobismetípsis prudéntes.
  20685 Isaías	Isa	23	5	22	Væ qui poténtes estis ad bibéndum vinum, et viri fortes ad miscéndam ebrietátem!
  20686 Isaías	Isa	23	5	23	qui justificátis ímpium pro munéribus, et justítiam justi aufértis ab eo!
  20687 Isaías	Isa	23	5	24	Propter hoc, sicut dévorat stípulam lingua ignis, et calor flammæ exúrit, sic radix eórum quasi favílla erit, et germen eórum ut pulvis ascéndet; abjecérunt enim legem Dómini exercítuum, et elóquium sancti Ísraël blasphemavérunt.	b
  20688 Isaías	Isa	23	5	25	Ídeo irátus est furor Dómini in pópulum suum, et exténdit manum suam super eum, et percússit eum: et conturbáti sunt montes, et facta sunt morticína eórum quasi stercus in médio plateárum. In his ómnibus non est advérsus furor ejus, sed adhuc manus ejus exténta.
  20689 Isaías	Isa	23	5	26	Et elevábit signum in natiónibus procul, et sibilábit ad eum de fínibus terræ: et ecce festínus velóciter véniet.	b
  20690 Isaías	Isa	23	5	27	Non est defíciens neque labórans in eo; non dormitábit, neque dórmiet; neque solvétur cíngulum renum ejus, nec rumpétur corrígia calceaménti ejus.
  20691 Isaías	Isa	23	5	28	Sagíttæ ejus acútæ, et omnes arcus ejus exténti. Úngulæ equórum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi ímpetus tempestátis.
  20692 Isaías	Isa	23	5	29	Rugítus ejus ut leónis; rúgiet ut cátuli leónum: et frendet, et tenébit prædam, et amplexábitur, et non erit qui éruat.
  20693 Isaías	Isa	23	5	30	Et sonábit super eum in die illa sicut sónitus maris: aspiciémus in terram, et ecce ténebræ tribulatiónis, et lux obtenebráta est in calígine ejus.
  20694 Isaías	Isa	23	6	1	In anno quo mórtuus est rex Ozías, vidi Dóminum sedéntem super sólium excélsum et elevátum; et ea quæ sub ipso erant replébant templum.
  20695 Isaías	Isa	23	6	2	Séraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ álteri; duábus velábant fáciem ejus, et duábus velábant pedes ejus, et duábus volábant.
  20696 Isaías	Isa	23	6	3	Et clamábant alter ad álterum, et dicébant: Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus, Deus exercítuum; plena est omnis terra glória ejus.
  20697 Isaías	Isa	23	6	4	Et commóta sunt superliminária cárdinum a voce clamántis, et domus repléta est fumo.
  20698 Isaías	Isa	23	6	5	Et dixi: Væ mihi, quia tácui, quia vir pollútus lábiis ego sum, et in médio pópuli pollúta lábia habéntis ego hábito, et regem Dóminum exercítuum vidi óculis meis.	b
  20699 Isaías	Isa	23	6	6	Et volávit ad me unus de séraphim, et in manu ejus cálculus, quem fórcipe túlerat de altári,
  20700 Isaías	Isa	23	6	7	et tétigit os meum, et dixit: Ecce tétigit hoc lábia tua, et auferétur iníquitas tua, et peccátum tuum mundábitur.
  20701 Isaías	Isa	23	6	8	Et audívi vocem Dómini dicéntis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me.
  20702 Isaías	Isa	23	6	9	Et dixit: Vade, et dices pópulo huic: Audíte audiéntes, et nolíte intellígere; et vidéte visiónem, et nolíte cognóscere.	b
  20703 Isaías	Isa	23	6	10	Excǽca cor pópuli hujus, et aures ejus ággrava, et óculos ejus claude: ne forte vídeat óculis suis, et áuribus suis áudiat, et corde suo intélligat, et convertátur, et sanem eum.
  20704 Isaías	Isa	23	6	11	Et dixi: Úsquequo, Dómine? Et dixit: Donec desoléntur civitátes absque habitatóre, et domus sine hómine, et terra relinquétur desérta.
  20705 Isaías	Isa	23	6	12	Et longe fáciet Dóminus hómines, et multiplicábitur quæ derelícta fúerat in médio terræ.
  20706 Isaías	Isa	23	6	13	Et adhuc in ea decimátio, et convertétur, et erit in ostensiónem sicut terebínthus, et sicut quercus quæ expándit ramos suos; semen sanctum erit id quod stéterit in ea.
  20707 Isaías	Isa	23	7	1	Et factum est in diébus Achaz, fílii Jóathan, fílii Ozíæ, regis Juda, ascéndit Rasin, rex Sýriæ, et Phácee, fílius Romelíæ, rex Ísraël, in Jerúsalem, ad prœliándum contra eam: et non potuérunt
  20708 Isaías	Isa	23	7	2	debelláre eam. Et nuntiavérunt dómui David, dicéntes: Requiévit Sýria super Éphraim. Et commótum est cor ejus, et cor pópuli ejus, sicut movéntur ligna silvárum a fácie venti.
  20709 Isaías	Isa	23	7	3	Et dixit Dóminus ad Isaíam: Egrédere in occúrsum Achaz, tu et qui derelíctus est Jasub, fílius tuus, ad extrémum aquædúctus piscínæ superióris in via agri Fullónis;
  20710 Isaías	Isa	23	7	4	et dices ad eum: Vide ut síleas; noli timére, et cor tuum ne formídet a duábus caudis titiónum fumigántium istórum, in ira furóris Rasin, regis Sýriæ, et fílii Romelíæ;
  20711 Isaías	Isa	23	7	5	eo quod consílium iníerit contra te Sýria in malum, Éphraim, et fílius Romelíæ, dicéntes:
  20712 Isaías	Isa	23	7	6	Ascendámus ad Judam, et suscitémus eum, et avellámus eum ad nos, et ponámus regem in médio ejus fílium Tábeel.
  20713 Isaías	Isa	23	7	7	Hæc dicit Dóminus Deus: Non stabit, et non erit istud;
  20714 Isaías	Isa	23	7	8	sed caput Sýriæ Damáscus, et caput Damásci Rasin; et adhuc sexagínta et quinque anni, et désinet Éphraim esse pópulus;
  20715 Isaías	Isa	23	7	9	et caput Éphraim Samaría, et caput Samaríæ fílius Romelíæ. Si non credidéritis, non permanébitis.
  20716 Isaías	Isa	23	7	10	Et adjécit Dóminus loqui ad Achaz, dicens:	b
  20717 Isaías	Isa	23	7	11	Pete tibi signum a Dómino Deo tuo, in profúndum inférni, sive in excélsum supra.
  20718 Isaías	Isa	23	7	12	Et dixit Achaz: Non petam, et non tentábo Dóminum.
  20719 Isaías	Isa	23	7	13	Et dixit: Audíte ergo, domus David. Numquid parum vobis est moléstos esse homínibus, quia molésti estis et Deo meo?
  20720 Isaías	Isa	23	7	14	Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum: ecce virgo concípiet, et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel.
  20721 Isaías	Isa	23	7	15	Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobáre malum, et elígere bonum.
  20722 Isaías	Isa	23	7	16	Quia ántequam sciat puer reprobáre malum et elígere bonum, derelinquétur terra quam tu detestáris a fácie duórum regum suórum.
  20723 Isaías	Isa	23	7	17	Addúcet Dóminus super te, et super pópulum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venérunt a diébus separatiónis Éphraim a Juda, cum rege Assyriórum.	b
  20724 Isaías	Isa	23	7	18	Et erit in die illa: sibilábit Dóminus muscæ quæ est in extrémo flúminum Ægýpti, et api quæ est in terra Assur;
  20725 Isaías	Isa	23	7	19	et vénient, et requiéscent omnes in torréntibus vállium, et in cavérnis petrárum, et in ómnibus frutétis, et in univérsis foramínibus.
  20726 Isaías	Isa	23	7	20	In die illa radet Dóminus in novácula condúcta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriórum, caput et pilos pedum, et barbam univérsam.
  20727 Isaías	Isa	23	7	21	Et erit in die illa: nútriet homo vaccam boum, et duas oves,
  20728 Isaías	Isa	23	7	22	et præ ubertáte lactis cómedet butýrum; butýrum enim et mel manducábit omnis qui relíctus fúerit in médio terræ.
  20729 Isaías	Isa	23	7	23	Et erit in die illa: omnis locus ubi fúerint mille vites, mille argénteis, in spinas et in vepres erunt.
  20730 Isaías	Isa	23	7	24	Cum sagíttis et arcu ingrediéntur illuc: vepres enim et spinæ erunt in univérsa terra.
  20731 Isaías	Isa	23	7	25	Et omnes montes qui in sárculo sarriéntur, non véniet illuc terror spinárum et véprium: et erit in páscua bovis, et in conculcatiónem pécoris.
  20732 Isaías	Isa	23	8	1	Et dixit Dóminus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hóminis: Velóciter spólia détrahe, cito prædáre.
  20733 Isaías	Isa	23	8	2	Et adhíbui mihi testes fidéles, Uríam sacerdótem, et Zacharíam, fílium Barachíæ:
  20734 Isaías	Isa	23	8	3	et accéssi ad prophetíssam, et concépit, et péperit fílium. Et dixit Dóminus ad me: Voca nomen ejus: Accélera spólia detráhere; Festína prædári:
  20735 Isaías	Isa	23	8	4	quia ántequam sciat puer vocáre patrem suum et matrem suam, auferétur fortitúdo Damásci, et spólia Samaríæ, coram rege Assyriórum.
  20736 Isaías	Isa	23	8	5	Et adjécit Dóminus loqui ad me adhuc, dicens:	b
  20737 Isaías	Isa	23	8	6	Pro eo quod abjécit pópulus iste aquas Síloë, quæ vadunt cum siléntio, et assúmpsit magis Rasin, et fílium Romelíæ:
  20738 Isaías	Isa	23	8	7	propter hoc ecce Dóminus addúcet super eos aquas flúminis fortes et multas, regem Assyriórum, et omnem glóriam ejus, et ascéndet super omnes rivos ejus, et fluet super univérsas ripas ejus;
  20739 Isaías	Isa	23	8	8	et ibit per Judam, inúndans, et tránsiens: usque ad collum véniet. Et erit exténsio alárum ejus implens latitúdinem terræ tuæ, o Emmánuel!
  20740 Isaías	Isa	23	8	9	Congregámini, pópuli, et vincímini; et audíte, univérsæ procul terræ: confortámini, et vincímini; accíngite vos, et vincímini.	b
  20741 Isaías	Isa	23	8	10	Iníte consílium, et dissipábitur; loquímini verbum, et non fiet: quia nobíscum Deus.
  20742 Isaías	Isa	23	8	11	Hæc enim ait Dóminus ad me: Sicut in manu forti erudívit me, ne irem in via pópuli hujus, dicens:
  20743 Isaías	Isa	23	8	12	Non dicátis: Conjurátio; ómnia enim quæ lóquitur pópulus iste, conjurátio est: et timórem ejus ne timeátis, neque paveátis.
  20744 Isaías	Isa	23	8	13	Dóminum exercítuum ipsum sanctificáte; ipse pavor vester, et ipse terror vester:
  20745 Isaías	Isa	23	8	14	et erit vobis in sanctificatiónem; in lápidem autem offensiónis, et in petram scándali, duábus dómibus Ísraël; in láqueum et in ruínam habitántibus Jerúsalem.
  20746 Isaías	Isa	23	8	15	Et offéndent ex eis plúrimi, et cadent, et conteréntur, et irretiéntur, et capiéntur.
  20747 Isaías	Isa	23	8	16	Liga testimónium, signa legem in discípulis meis.
  20748 Isaías	Isa	23	8	17	Et exspectábo Dóminum qui abscóndit fáciem suam a domo Jacob, et præstolábor eum.
  20749 Isaías	Isa	23	8	18	Ecce ego et púeri mei quos dedit mihi Dóminus in signum, et in porténtum Ísraël a Dómino exercítuum, qui hábitat in monte Sion:
  20750 Isaías	Isa	23	8	19	et cum díxerint ad vos: Quǽrite a pythónibus et a divínis qui strident in incantatiónibus suis: numquid non pópulus a Deo suo requíret, pro vivis a mórtuis?
  20751 Isaías	Isa	23	8	20	ad legem magis et ad testimónium. Quod si non díxerint juxta verbum hoc, non erit eis matutína lux.
  20752 Isaías	Isa	23	8	21	Et transíbit per eam, córruet, et esúriet; et cum esuríerit, irascétur. Et maledícet regi suo, et Deo suo, et suscípiet sursum,	b
  20753 Isaías	Isa	23	8	22	et ad terram intuébitur; et ecce tribulátio et ténebræ, dissolútio et angústia, et calígo pérsequens, et non póterit avoláre de angústia sua.
  20754 Isaías	Isa	23	9	1	Primo témpore alleviáta est terra Zábulon et terra Néphthali: et novíssimo aggraváta est via maris trans Jordánem Galilǽæ géntium.
  20755 Isaías	Isa	23	9	2	Pópulus qui ambulábat in ténebris, vidit lucem magnam; habitántibus in regióne umbræ mortis, lux orta est eis.
  20756 Isaías	Isa	23	9	3	Multiplicásti gentem, et non magnificásti lætítiam. Lætabúntur coram te, sicut qui lætántur in messe; sicut exsúltant victóres capta præda, quando dívidunt spólia.
  20757 Isaías	Isa	23	9	4	Jugum enim óneris ejus, et virgam húmeri ejus, et sceptrum exactóris ejus superásti, sicut in die Mádian.
  20758 Isaías	Isa	23	9	5	Quia omnis violéntia prædátio cum tumúltu, et vestiméntum mistum sánguine, erit in combustiónem, et cibus ignis.
  20759 Isaías	Isa	23	9	6	Párvulus enim natus est nobis, et fílius datus est nobis, et factus est principátus super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus, Admirábilis, Consiliárius, Deus, Fortis, Pater futúri sǽculi, Princeps pacis.
  20760 Isaías	Isa	23	9	7	Multiplicábitur ejus impérium, et pacis non erit finis; super sólium David, et super regnum ejus sedébit, ut confírmet illud et corróboret in judício et justítia, ámodo et usque in sempitérnum: zelus Dómini exercítuum fáciet hoc.
  20761 Isaías	Isa	23	9	8	Verbum misit Dóminus in Jacob, et cécidit in Ísraël.	b
  20762 Isaías	Isa	23	9	9	Et sciet omnis pópulus Éphraim, et habitántes Samaríam, in supérbia et magnitúdine cordis dicéntes:
  20763 Isaías	Isa	23	9	10	Láteres cecidérunt, sed quadris lapídibus ædificábimus; sycómoros succidérunt, sed cedros immutábimus.
  20764 Isaías	Isa	23	9	11	Et elevábit Dóminus hostes Rasin super eum, et inimícos ejus in tumúltum vertet.
  20765 Isaías	Isa	23	9	12	Sýriam ab oriénte, et Philísthiim ab occidénte; et devorábunt Ísraël toto ore. In ómnibus his non est avérsus furor ejus, sed adhuc manus ejus exténta.
  20766 Isaías	Isa	23	9	13	Et pópulus non est revérsus ad percutiéntem se, et Dóminum exercítuum non inquisiérunt.
  20767 Isaías	Isa	23	9	14	Et dispérdet Dóminus ab Ísraël caput et caudam, incurvántem et refrenántem, die una.	b
  20768 Isaías	Isa	23	9	15	Longǽvus et honorábilis, ipse est caput; et prophéta docens mendácium, ipse est cauda.
  20769 Isaías	Isa	23	9	16	Et erunt qui beatíficant pópulum istum, seducéntes; et qui beatificántur, præcipitáti.
  20770 Isaías	Isa	23	9	17	Propter hoc super adolescéntulis ejus non lætábitur Dóminus, et pupillórum ejus et viduárum non miserébitur: quia omnis hypócrita est et nequam, et univérsum os locútum est stultítiam; in ómnibus his non est avérsus furor ejus, sed adhuc manus ejus exténta.
  20771 Isaías	Isa	23	9	18	Succénsa est enim quasi ignis impíetas: veprem et spinam vorábit, et succendétur in densitáte saltus, et convolvétur supérbia fumi.
  20772 Isaías	Isa	23	9	19	In ira Dómini exercítuum conturbáta est terra, et erit pópulus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet.
  20773 Isaías	Isa	23	9	20	Et declinábit ad déxteram, et esúriet; et cómedet ad sinístram, et non saturábitur; unusquísque carnem bráchii sui vorábit: Manásses Éphraim, et Éphraim Manássen; simul ipsi contra Judam.
  20774 Isaías	Isa	23	9	21	In ómnibus his non est avérsus furor ejus, sed adhuc manus ejus exténta.
  20775 Isaías	Isa	23	10	1	Væ qui condunt leges iníquas, et scribéntes injustítiam scripsérunt,
  20776 Isaías	Isa	23	10	2	ut opprímerent in judício páuperes, et vim fácerent causæ humílium pópuli mei; ut essent víduæ præda eórum, et pupíllos diríperent.
  20777 Isaías	Isa	23	10	3	Quid faciétis in die visitatiónis, et calamitátis de longe veniéntis? ad cujus confugiétis auxílium? et ubi derelinquétis glóriam vestram,
  20778 Isaías	Isa	23	10	4	ne incurvémini sub vínculo, et cum interféctis cadátis? Super ómnibus his non est avérsus furor ejus, sed adhuc manus ejus exténta.
  20779 Isaías	Isa	23	10	5	Væ Assur! virga furóris mei et báculus ipse est; in manu eórum indignátio mea.	b
  20780 Isaías	Isa	23	10	6	Ad gentem fallácem mittam eum, et contra pópulum furóris mei mandábo illi, ut áuferat spólia, et dirípiat prædam, et ponat illum in conculcatiónem quasi lutum plateárum.
  20781 Isaías	Isa	23	10	7	Ipse autem non sic arbitrábitur, et cor ejus non ita existimábit; sed ad conteréndum erit cor ejus, et ad interneciónem géntium non paucárum.
  20782 Isaías	Isa	23	10	8	Dicet enim:
  20783 Isaías	Isa	23	10	9	Numquid non príncipes mei simul reges sunt? numquid non ut Chárcamis, sic Cálano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damáscus, sic Samaría?
  20784 Isaías	Isa	23	10	10	Quómodo invénit manus mea regna idóli, sic et simulácra eórum de Jerúsalem et de Samaría.
  20785 Isaías	Isa	23	10	11	Numquid non sicut feci Samaríæ et idólis ejus, sic fáciam Jerúsalem et simulácris ejus?
  20786 Isaías	Isa	23	10	12	Et erit, cum impléverit Dóminus cuncta ópera sua in monte Sion et in Jerúsalem, visitábo super fructum magnífici cordis regis Assur, et super glóriam altitúdinis oculórum ejus.	b
  20787 Isaías	Isa	23	10	13	Dixit enim: In fortitúdine manus meæ feci, et in sapiéntia mea intelléxi; et ábstuli términos populórum, et príncipes eórum deprædátus sum, et detráxi quasi potens in sublími residéntes.
  20788 Isaías	Isa	23	10	14	Et invénit quasi nidum manus mea fortitúdinem populórum; et sicut colligúntur ova quæ derelícta sunt, sic univérsam terram ego congregávi; et non fuit qui movéret pennam, et aperíret os, et ganníret.
  20789 Isaías	Isa	23	10	15	Numquid gloriábitur secúris contra eum qui secat in ea? aut exaltábitur serra contra eum a quo tráhitur? Quómodo si elevétur virga contra elevántem se, et exaltétur báculus, qui útique lignum est.
  20790 Isaías	Isa	23	10	16	Propter hoc mittet Dominátor, Dóminus exercítuum, in pínguibus ejus tenuitátem; et subtus glóriam ejus succénsa ardébit quasi combústio ignis.	b
  20791 Isaías	Isa	23	10	17	Et erit lumen Ísraël in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendétur, et devorábitur spina ejus et vepres in die una.
  20792 Isaías	Isa	23	10	18	Et glória saltus ejus, et carméli ejus, ab ánima usque ad carnem consumétur; et erit terróre prófugus.
  20793 Isaías	Isa	23	10	19	Et relíquiæ ligni saltus ejus præ paucitáte numerabúntur, et puer scribet eos.
  20794 Isaías	Isa	23	10	20	Et erit in die illa: non adjíciet resíduum Ísraël, et hi qui fúgerint de domo Jacob, inníti super eo qui pércutit eos; sed innitétur super Dóminum, Sanctum Ísraël, in veritáte.
  20795 Isaías	Isa	23	10	21	Relíquiæ converténtur; relíquiæ, inquam, Jacob ad Deum fortem.
  20796 Isaías	Isa	23	10	22	Si enim fúerit pópulus tuus, Ísraël, quasi aréna maris, relíquiæ converténtur ex eo; consummátio abbreviáta inundábit justítiam.
  20797 Isaías	Isa	23	10	23	Consummatiónem enim et abbreviatiónem Dóminus Deus exercítuum fáciet in médio omnis terræ.
  20798 Isaías	Isa	23	10	24	Propter hoc, hæc dicit Dóminus Deus exercítuum: Noli timére, pópulus meus, habitátor Sion, ab Assur: in virga percútiet te, et báculum suum levábit super te, in via Ægýpti.	b
  20799 Isaías	Isa	23	10	25	Adhuc enim páululum modicúmque, et consummábitur indignátio et furor meus super scelus eórum.
  20800 Isaías	Isa	23	10	26	Et suscitábit super eum Dóminus exercítuum flagéllum, juxta plagam Mádian in petra Oreb: et virgam suam super mare, et levábit eam in via Ægýpti.
  20801 Isaías	Isa	23	10	27	Et erit in die illa: auferétur onus ejus de húmero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computréscet jugum a fácie ólei.
  20802 Isaías	Isa	23	10	28	Véniet in Ajath, transíbit in Magron, apud Machmas commendábit vasa sua.	b
  20803 Isaías	Isa	23	10	29	Transiérunt cursim, Gaba sedes nostra; obstúpuit Rama, Gábaath Saulis fugit.
  20804 Isaías	Isa	23	10	30	Hinni voce tua, fília Gallim, atténde Láisa, paupércula Ánathoth.
  20805 Isaías	Isa	23	10	31	Migrávit Medeména; habitatóres Gabim, confortámini.
  20806 Isaías	Isa	23	10	32	Adhuc dies est ut in Nobe stetur; agitábit manum suam super montem fíliæ Sion, collem Jerúsalem.
  20807 Isaías	Isa	23	10	33	Ecce Dominátor, Dóminus exercítuum, confrínget lagúnculam in terróre; et excélsi statúra succidéntur, et sublímes humiliabúntur.	b
  20808 Isaías	Isa	23	10	34	Et subverténtur condénsa saltus ferro; et Líbanus cum excélsis cadet.
  20809 Isaías	Isa	23	11	1	Et egrediétur virga de radíce Jesse, et flos de radíce ejus ascéndet.
  20810 Isaías	Isa	23	11	2	Et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et pietátis;
  20811 Isaías	Isa	23	11	3	et replébit eum spíritus timóris Dómini. Non secúndum visiónem oculórum judicábit, neque secúndum audítum áurium árguet;
  20812 Isaías	Isa	23	11	4	sed judicábit in justítia páuperes, et árguet in æquitáte pro mansuétis terræ; et percútiet terram virga oris sui, et spíritu labiórum suórum interfíciet ímpium.
  20813 Isaías	Isa	23	11	5	Et erit justítia cíngulum lumbórum ejus, et fides cinctórium renum ejus.
  20814 Isaías	Isa	23	11	6	Habitábit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubábit; vítulus, et leo, et ovis, simul morabúntur, et puer párvulus minábit eos.
  20815 Isaías	Isa	23	11	7	Vítulus et ursus pascéntur, simul requiéscent cátuli eórum; et leo quasi bos cómedet páleas.
  20816 Isaías	Isa	23	11	8	Et delectábitur infans ab úbere super forámine áspidis; et in cavérna réguli qui ablactátus fúerit manum suam mittet.
  20817 Isaías	Isa	23	11	9	Non nocébunt, et non occídent in univérso monte sancto meo, quia repléta est terra sciéntia Dómini, sicut aquæ maris operiéntes.
  20818 Isaías	Isa	23	11	10	In die illa radix Jesse, qui stat in signum populórum, ipsum gentes deprecabúntur, et erit sepúlchrum ejus gloriósum.	b
  20819 Isaías	Isa	23	11	11	Et erit in die illa: adjíciet Dóminus secúndo manum suam ad possidéndum resíduum pópuli sui, quod relinquétur ab Assýriis, et ab Ægýpto, et a Phetros, et ab Æthiópia, et ab Ælam, et a Sénnaar, et ab Emath, et ab ínsulis maris.
  20820 Isaías	Isa	23	11	12	Et levábit signum in natiónes, et congregábit prófugos Ísraël, et dispérsos Juda cólliget a quátuor plagis terræ.
  20821 Isaías	Isa	23	11	13	Et auferétur zelus Éphraim, et hostes Juda períbunt; Éphraim non æmulábitur Judam, et Judas non pugnábit contra Éphraim.
  20822 Isaías	Isa	23	11	14	Et volábunt in húmeros Philísthiim per mare, simul prædabúntur fílios oriéntis; Idumǽa et Moab præcéptum manus eórum, et fílii Ammon obediéntes erunt.
  20823 Isaías	Isa	23	11	15	Et desolábit Dóminus linguam maris Ægýpti, et levábit manum suam super flumen in fortitúdine spíritus sui; et percútiet eum in septem rivis, ita ut tránseant per eum calceáti.
  20824 Isaías	Isa	23	11	16	Et erit via resíduo pópulo meo qui relinquétur ab Assýriis, sicut fuit Israéli in die illa qua ascéndit de terra Ægýpti.
  20825 Isaías	Isa	23	12	1	Et dices in die illa: Confitébor tibi, Dómine, quóniam irátus es mihi; convérsus est furor tuus, et consolátus es me.
  20826 Isaías	Isa	23	12	2	Ecce Deus salvátor meus; fiduciáliter agam, et non timébo: quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
  20827 Isaías	Isa	23	12	3	Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus salvatóris.
  20828 Isaías	Isa	23	12	4	Et dicétis in die illa: Confitémini Dómino et invocáte nomen ejus; notas fácite in pópulis adinventiónes ejus; mementóte quóniam excélsum est nomen ejus.
  20829 Isaías	Isa	23	12	5	Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit; annuntiáte hoc in univérsa terra.
  20830 Isaías	Isa	23	12	6	Exsúlta et lauda, habitátio Sion, quia magnus in médio tui Sanctus Ísraël.
  20831 Isaías	Isa	23	13	1	Onus Babylónis, quod vidit Isaías, fílius Amos.
  20832 Isaías	Isa	23	13	2	Super montem caliginósum leváte signum: exaltáte vocem, leváte manum, et ingrediántur portas duces.	b
  20833 Isaías	Isa	23	13	3	Ego mandávi sanctificátis meis, et vocávi fortes meos in ira mea, exsultántes in glória mea.
  20834 Isaías	Isa	23	13	4	Vox multitúdinis in móntibus, quasi populórum frequéntium; vox sónitus regum, géntium congregatárum. Dóminus exercítuum præcépit milítiæ belli,
  20835 Isaías	Isa	23	13	5	veniéntibus de terra procul, a summitáte cæli; Dóminus, et vasa furóris ejus, ut dispérdat omnem terram.
  20836 Isaías	Isa	23	13	6	Ululáte, quia prope est dies Dómini; quasi vástitas a Dómino véniet.
  20837 Isaías	Isa	23	13	7	Propter hoc omnes manus dissolvéntur, et omne cor hóminis contabéscet,
  20838 Isaías	Isa	23	13	8	et conterétur. Torsiónes et dolóres tenébunt; quasi partúriens dolébunt: unusquísque ad próximum suum stupébit, fácies combústæ vultus eórum.
  20839 Isaías	Isa	23	13	9	Ecce dies Dómini véniet, crudélis, et indignatiónis plenus, et iræ, furorísque, ad ponéndam terram in solitúdinem, et peccatóres ejus conteréndos de ea.	b
  20840 Isaías	Isa	23	13	10	Quóniam stellæ cæli, et splendor eárum, non expándent lumen suum; obtenebrátus est sol in ortu suo, et luna non splendébit in lúmine suo.
  20841 Isaías	Isa	23	13	11	Et visitábo super orbis mala, et contra ímpios iniquitátem eórum; et quiéscere fáciam supérbiam infidélium, et arrogántiam fórtium humiliábo.
  20842 Isaías	Isa	23	13	12	Pretiósior erit vir auro, et homo mundo obrízo.
  20843 Isaías	Isa	23	13	13	Super hoc cælum turbábo; et movébitur terra de loco suo, propter indignatiónem Dómini exercítuum, et propter diem iræ furóris ejus.
  20844 Isaías	Isa	23	13	14	Et erit quasi dámula fúgiens, et quasi ovis, et non erit qui cóngreget. Unusquísque ad pópulum suum convertétur, et sínguli ad terram suam fúgient.
  20845 Isaías	Isa	23	13	15	Omnis qui invéntus fúerit occidétur, et omnis qui supervénerit cadet in gládio;
  20846 Isaías	Isa	23	13	16	infántes eórum allidéntur in óculis eórum, diripiéntur domus eórum, et uxóres eórum violabúntur.
  20847 Isaías	Isa	23	13	17	Ecce ego suscitábo super eos Medos, qui argéntum non quærant, nec aurum velint;	b
  20848 Isaías	Isa	23	13	18	sed sagíttis párvulos interfícient, et lactántibus úteris non miserebúntur, et super fílios non parcet óculus eórum.
  20849 Isaías	Isa	23	13	19	Et erit Bábylon illa gloriósa in regnis, ínclyta supérbia Chaldæórum, sicut subvértit Dóminus Sódomam et Gomórrham.
  20850 Isaías	Isa	23	13	20	Non habitábitur usque in finem, et non fundábitur usque ad generatiónem et generatiónem; nec ponet ibi tentória Arabs, nec pastóres requiéscent ibi.
  20851 Isaías	Isa	23	13	21	Sed requiéscent ibi béstiæ, et replebúntur domus eórum dracónibus, et habitábunt ibi struthiónes, et pilósi saltábunt ibi;
  20852 Isaías	Isa	23	13	22	et respondébunt ibi úlulæ in ǽdibus ejus, et sirénes in delúbris voluptátis.
  20853 Isaías	Isa	23	14	1a	Prope est ut véniat tempus ejus, et dies ejus non elongabúntur.
  20854 Isaías	Isa	23	14	1b	Miserébitur enim Dóminus Jacob, et éliget adhuc de Ísraël, et requiéscere eos fáciet super humum suam; adjungétur ádvena ad eos, et adhærébit dómui Jacob.
  20855 Isaías	Isa	23	14	2	Et tenébunt eos pópuli, et addúcent eos in locum suum; et possidébit eos domus Ísraël super terram Dómini in servos et ancíllas: et erunt capiéntes eos qui se céperant, et subjícient exactóres suos.
  20856 Isaías	Isa	23	14	3	Et erit in die illa: cum réquiem déderit tibi Deus a labóre tuo, et a concussióne tua, et a servitúte dura qua ante servísti,
  20857 Isaías	Isa	23	14	4	sumes parábolam istam contra regem Babylónis, et dices: Quómodo cessávit exáctor; quiévit tribútum?
  20858 Isaías	Isa	23	14	5	Contrívit Dóminus báculum impiórum, virgam dominántium,
  20859 Isaías	Isa	23	14	6	cædéntem pópulos in indignatióne plaga insanábili, subjiciéntem in furóre gentes, persequéntem crudéliter.
  20860 Isaías	Isa	23	14	7	Conquiévit et síluit omnis terra, gavísa est et exsultávit;
  20861 Isaías	Isa	23	14	8	abiétes quoque lætátæ sunt super te, et cedri Líbani: ex quo dormísti, non ascéndet qui succídat nos.
  20862 Isaías	Isa	23	14	9	Inférnus subter conturbátus est in occúrsum advéntus tui; suscitávit tibi gigántes. Omnes príncipes terræ surrexérunt de sóliis suis, omnes príncipes natiónum.
  20863 Isaías	Isa	23	14	10	Univérsi respondébunt, et dicent tibi: Et tu vulnerátus es sicut et nos; nostri símilis efféctus es.
  20864 Isaías	Isa	23	14	11	Detrácta est ad ínferos supérbia tua, cóncidit cadáver tuum; subter te sternétur tínea, et operiméntum tuum erunt vermes.
  20865 Isaías	Isa	23	14	12	Quómodo cecidísti de cælo, Lúcifer, qui mane oriebáris? corruísti in terram, qui vulnerábas gentes?	b
  20866 Isaías	Isa	23	14	13	Qui dicébas in corde tuo: In cælum conscéndam, super astra Dei exaltábo sólium meum; sedébo in monte testaménti, in latéribus aquilónis;
  20867 Isaías	Isa	23	14	14	ascéndam super altitúdinem núbium, símilis ero Altíssimo?
  20868 Isaías	Isa	23	14	15	Verúmtamen ad inférnum detráheris, in profúndum laci.
  20869 Isaías	Isa	23	14	16	Qui te víderint, ad te inclinabúntur, teque prospícient: Numquid iste est vir qui conturbávit terram, qui concússit regna,
  20870 Isaías	Isa	23	14	17	qui pósuit orbem desértum, et urbes ejus destrúxit, vinctis ejus non apéruit cárcerem?
  20871 Isaías	Isa	23	14	18	Omnes reges géntium univérsi dormiérunt in glória, vir in domo sua;
  20872 Isaías	Isa	23	14	19	tu autem projéctus es de sepúlchro tuo, quasi stirps inútilis pollútus, et obvolútus cum his qui interfécti sunt gládio, et descendérunt ad fundaménta laci, quasi cadáver pútridum.
  20873 Isaías	Isa	23	14	20	Non habébis consórtium, neque cum eis in sepultúra; tu enim terram tuam disperdidísti, tu pópulum tuum occidísti: non vocábitur in ætérnum semen pessimórum.
  20874 Isaías	Isa	23	14	21	Præparáte fílios ejus occisióni, in iniquitáte patrum suórum: non consúrgent, nec hæreditábunt terram, neque implébunt fáciem orbis civitátum.
  20875 Isaías	Isa	23	14	22	Et consúrgam super eos, dicit Dóminus exercítuum; et perdam Babylónis nomen, et relíquias, et germen, et progéniem, dicit Dóminus;
  20876 Isaías	Isa	23	14	23	et ponam eam in possessiónem erícii, et in palúdes aquárum, et scopábo eam in scopa terens, dicit Dóminus exercítuum.
  20877 Isaías	Isa	23	14	24	Jurávit Dóminus exercítuum, dicens: Si non, ut putávi, ita erit; et quómodo mente tractávi,	b
  20878 Isaías	Isa	23	14	25	sic evéniet: ut cónteram Assýrium in terra mea, et in móntibus meis concúlcem eum; et auferétur ab eis jugum ejus, et onus illíus ab húmero eórum tollétur.
  20879 Isaías	Isa	23	14	26	Hoc consílium quod cogitávi super omnem terram; et hæc est manus exténta super univérsas gentes.
  20880 Isaías	Isa	23	14	27	Dóminus enim exercítuum decrévit; et quis póterit infirmáre? et manus ejus exténta; et quis avértet eam?
  20881 Isaías	Isa	23	14	28	In anno quo mórtuus est rex Achaz, factum est onus istud:	b
  20882 Isaías	Isa	23	14	29	Ne lætáris, Philisthǽa omnis tu, quóniam comminúta est virga percussóris tui; de radíce enim cólubri egrediétur régulus, et semen ejus absórbens vólucrem.
  20883 Isaías	Isa	23	14	30	Et pascéntur primogéniti páuperum, et páuperes fiduciáliter requiéscent; et interíre fáciam in fame radícem tuam, et relíquias tuas interfíciam.
  20884 Isaías	Isa	23	14	31	Úlula, porta; clama cívitas; prostráta est Philisthǽa omnis; ab aquilóne enim fumus véniet, et non est qui effúgiet agmen ejus.
  20885 Isaías	Isa	23	14	32	Et quid respondébitur núntiis gentis? Quia Dóminus fundávit Sion, et in ipso sperábunt páuperes pópuli ejus.	b
  20886 Isaías	Isa	23	15	1	Onus Moab. Quia nocte vastáta est Ar Moab, contícuit; quia nocte vastátus est murus Moab, contícuit.
  20887 Isaías	Isa	23	15	2	Ascéndit domus, et Dibon ad excélsa, in planctum super Nabo; et super Médaba, Moab ululávit; in cunctis capítibus ejus calvítium, et omnis barba radétur.
  20888 Isaías	Isa	23	15	3	In tríviis ejus accíncti sunt sacco; super tecta ejus et in platéis ejus omnis ululátus descéndit in fletum.
  20889 Isaías	Isa	23	15	4	Clamábit Hésebon et Eleále, usque Jasa audíta est vox eórum; super hoc expedíti Moab ululábunt, ánima ejus ululábit sibi.
  20890 Isaías	Isa	23	15	5	Cor meum ad Moab clamábit; vectes ejus usque ad Segor, vítulam conternántem; per ascénsum enim Luith flens ascéndet, et in via Orónaim clamórem contritiónis levábunt.	b
  20891 Isaías	Isa	23	15	6	Aquæ enim Nemrim desértæ erunt, quia áruit herba, defécit germen, viror omnis intériit.
  20892 Isaías	Isa	23	15	7	Secúndum magnitúdinem óperis, et visitátio eórum: ad torréntem Sálicum ducent eos.
  20893 Isaías	Isa	23	15	8	Quóniam circuívit clamor términum Moab; usque ad Gallim ululátus ejus, et usque ad púteum Elim clamor ejus.
  20894 Isaías	Isa	23	15	9	Quia aquæ Dibon replétæ sunt sánguine; ponam enim super Dibon additaménta; his qui fúgerint de Moab leónem, et relíquiis terræ.
  20895 Isaías	Isa	23	16	1	Emítte agnum, Dómine, dominatórem terræ, de petra desérti ad montem fíliæ Sion.
  20896 Isaías	Isa	23	16	2	Et erit: sicut avis fúgiens, et pulli de nido avolántes, sic erunt fíliæ Moab in transcénsu Arnon.
  20897 Isaías	Isa	23	16	3	Ini consílium, coge concílium; pone quasi noctem umbram tuam in merídie; abscónde fugiéntes, et vagos ne prodas.
  20898 Isaías	Isa	23	16	4	Habitábunt apud te prófugi mei; Moab, esto latíbulum eórum a fácie vastatóris: finítus est enim pulvis, consummátus est miser, defécit qui conculcábat terram.
  20899 Isaías	Isa	23	16	5	Et præparábitur in misericórdia sólium, et sedébit super illud in veritáte in tabernáculo David, júdicans et quærens judícium, et velóciter reddens quod justum est.
  20900 Isaías	Isa	23	16	6	Audívimus supérbiam Moab: supérbus est valde; supérbia ejus, et arrogántia ejus, et indignátio ejus plus quam fortitúdo ejus.	b
  20901 Isaías	Isa	23	16	7	Idcírco ululábit Moab ad Moab; univérsus ululábit: his qui lætántur super muros cocti láteris, loquímini plagas suas.
  20902 Isaías	Isa	23	16	8	Quóniam suburbána Hésebon desérta sunt, et víneam Sábama dómini géntium excidérunt: flagélla ejus usque ad Jazer pervenérunt, erravérunt in desérto; propágines ejus relíctæ sunt, transiérunt mare.
  20903 Isaías	Isa	23	16	9	Super hoc plorábo in fletu Jazer víneam Sábama; inebriábo de lácrima mea, Hésebon et Eleále, quóniam super vindémiam tuam et super messem tuam vox calcántium írruit.
  20904 Isaías	Isa	23	16	10	Et auferétur lætítia et exsultátio de Carmélo, et in víneis non exsultábit neque jubilábit. Vinum in torculári non calcábit qui calcáre consuéverat; vocem calcántium ábstuli.
  20905 Isaías	Isa	23	16	11	Super hoc venter meus ad Moab quasi cíthara sonábit, et víscera mea ad murum cocti láteris.
  20906 Isaías	Isa	23	16	12	Et erit: cum apparúerit quod laborávit Moab super excélsis suis, ingrediétur ad sancta sua ut óbsecret, et non valébit.
  20907 Isaías	Isa	23	16	13	Hoc verbum quod locútus est Dóminus ad Moab ex tunc.	b
  20908 Isaías	Isa	23	16	14	Et nunc locútus est Dóminus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenárii, auferétur glória Moab super omni pópulo multo, et relinquétur parvus et módicus, nequáquam multus.
  20909 Isaías	Isa	23	17	1	Onus Damásci. Ecce Damáscus désinet esse cívitas, et erit sicut acérvus lápidum in ruína.
  20910 Isaías	Isa	23	17	2	Derelíctæ civitátes Ároër grégibus erunt, et requiéscent ibi, et non erit qui extérreat.
  20911 Isaías	Isa	23	17	3	Et cessábit adjutórium ab Éphraim, et regnum a Damásco; et relíquiæ Sýriæ sicut glória filiórum Ísraël erunt, dicit Dóminus exercítuum.
  20912 Isaías	Isa	23	17	4	Et erit in die illa: attenuábitur glória Jacob, et pinguédo carnis ejus marcéscet.	b
  20913 Isaías	Isa	23	17	5	Et erit sicut cóngregans in messe quod restíterit, et bráchium ejus spicas leget; et erit sicut quærens spicas in valle Ráphaim.
  20914 Isaías	Isa	23	17	6	Et relinquétur in eo sicut racémus et sicut excússio óleæ duárum vel trium olivárum in summitáte rami, sive quátuor aut quinque in cacumínibus ejus fructus ejus, dicit Dóminus Deus Ísraël.
  20915 Isaías	Isa	23	17	7	In die illa inclinábitur homo ad factórem suum, et óculi ejus ad Sanctum Ísraël respícient;
  20916 Isaías	Isa	23	17	8	et non inclinábitur ad altária quæ fecérunt manus ejus; et quæ operáti sunt dígiti ejus non respíciet lucos et delúbra.
  20917 Isaías	Isa	23	17	9	In die illa erunt civitátes fortitúdinis ejus derelíctæ sicut arátra, et ségetes quæ derelíctæ sunt a fácie filiórum Ísraël; et eris desérta.
  20918 Isaías	Isa	23	17	10	Quia oblítus es Dei salvatóris tui, et fortis adjutóris tui non es recordáta: proptérea plantábis plantatiónem fidélem, et germen aliénum seminábis;
  20919 Isaías	Isa	23	17	11	in die plantatiónis tuæ labrúsca, et mane semen tuum florébit; abláta est messis in die hæreditátis, et dolébit gráviter.
  20920 Isaías	Isa	23	17	12	Væ multitúdini populórum multórum, ut multitúdo maris sonántis; et tumúltus turbárum, sicut sónitus aquárum multárum.	b
  20921 Isaías	Isa	23	17	13	Sonábunt pópuli sicut sónitus aquárum inundántium, et increpábit eum, et fúgiet procul; et rapiétur sicut pulvis móntium a fácie venti, et sicut turbo coram tempestáte.
  20922 Isaías	Isa	23	17	14	In témpore véspere, et ecce turbátio; in matutíno, et non subsístet. Hæc est pars eórum qui vastavérunt nos, et sors diripiéntium nos.
  20923 Isaías	Isa	23	18	1	Væ terræ cýmbalo alárum, quæ est trans flúmina Æthiópiæ,
  20924 Isaías	Isa	23	18	2	qui mittit in mare legátos, et in vasis papýri super aquas. Ite, ángeli velóces, ad gentem convúlsam et dilacerátam; ad pópulum terríbilem, post quem non est álius; ad gentem exspectántem et conculcátam, cujus diripuérunt flúmina terram ejus.
  20925 Isaías	Isa	23	18	3	Omnes habitatóres orbis, qui morámini in terra, cum elevátum fúerit signum in móntibus, vidébitis, et clangórem tubæ audiétis.	b
  20926 Isaías	Isa	23	18	4	Quia hæc dicit Dóminus ad me: Quiéscam et considerábo in loco meo, sicut meridiána lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.
  20927 Isaías	Isa	23	18	5	Ante messem enim totus efflóruit, et immatúra perféctio germinábit; et præcidéntur ramúsculi ejus fálcibus, et quæ derelícta fúerint abscindéntur et excutiéntur.
  20928 Isaías	Isa	23	18	6	Et relinquéntur simul ávibus móntium et béstiis terræ; et æstáte perpétua erunt super eum vólucres, et omnes béstiæ terræ super illum hiemábunt.
  20929 Isaías	Isa	23	18	7	In témpore illo deferétur munus Dómino exercítuum a pópulo divúlso et dilaceráto, a pópulo terríbili, post quem non fuit álius; a gente exspectánte, exspectánte et conculcáta, cujus diripuérunt flúmina terram ejus; ad locum nóminis Dómini exercítuum, montem Sion.
  20930 Isaías	Isa	23	19	1	Onus Ægýpti. Ecce Dóminus ascéndet super nubem levem, et ingrediétur Ægýptum, et commovebúntur simulácra Ægýpti a fácie ejus, et cor Ægýpti tabéscet in médio ejus,
  20931 Isaías	Isa	23	19	2	et concúrrere fáciam Ægýptios advérsus Ægýptios; et pugnábit vir contra fratrem suum, et vir contra amícum suum, cívitas advérsus civitátem, regnum advérsus regnum.
  20932 Isaías	Isa	23	19	3	Et dirumpétur spíritus Ægýpti in viscéribus ejus, et consílium ejus præcipitábo; et interrogábunt simulácra sua, et divínos suos, et pythónes, et aríolos.
  20933 Isaías	Isa	23	19	4	Et tradam Ægýptum in manu dominórum crudélium, et rex fortis dominábitur eórum, ait Dóminus Deus exercítuum.
  20934 Isaías	Isa	23	19	5	Et aréscet aqua de mari, et flúvius desolábitur atque siccábitur.
  20935 Isaías	Isa	23	19	6	Et defícient flúmina, attenuabúntur et siccabúntur rivi ággerum, cálamus et juncus marcéscet.
  20936 Isaías	Isa	23	19	7	Nudábitur álveus rivi a fonte suo, et omnis seméntis irrígua siccábitur, aréscet, et non erit.
  20937 Isaías	Isa	23	19	8	Et mœrébunt piscatóres, et lugébunt omnes mitténtes in flumen hamum; et expandéntes rete super fáciem aquárum emarcéscent.
  20938 Isaías	Isa	23	19	9	Confundéntur qui operabántur linum, pecténtes et texéntes subtília.
  20939 Isaías	Isa	23	19	10	Et erunt irrígua ejus flaccéntia: omnes qui faciébant lacúnas ad capiéndos pisces.
  20940 Isaías	Isa	23	19	11	Stulti príncipes Táneos, sapiéntes consiliárii Pharaónis dedérunt consílium insípiens. Quómodo dicétis Pharaóni: Fílius sapiéntium ego, fílius regum antiquórum?	b
  20941 Isaías	Isa	23	19	12	Ubi nunc sunt sapiéntes tui? annúntient tibi, et índicent quid cogitáverit Dóminus exercítuum super Ægýptum.
  20942 Isaías	Isa	23	19	13	Stulti facti sunt príncipes Táneos, emarcuérunt príncipes Mémpheos; decepérunt Ægýptum, ángulum populórum ejus.
  20943 Isaías	Isa	23	19	14	Dóminus míscuit in médio ejus spíritum vertíginis; et erráre fecérunt Ægýptum in omni ópere suo, sicut errat ébrius et vomens.
  20944 Isaías	Isa	23	19	15	Et non erit Ægýpto opus quod fáciat caput et caudam, incurvántem et refrenántem.
  20945 Isaías	Isa	23	19	16	In die illa erit Ægýptus quasi mulíeres; et stupébunt, et timébunt a fácie commotiónis manus Dómini exercítuum, quam ipse movébit super eam.	b
  20946 Isaías	Isa	23	19	17	Et erit terra Juda Ægýpto in pavórem; omnis qui illíus fúerit recordátus pavébit a fácie consílii Dómini exercítuum, quod ipse cogitávit super eam.
  20947 Isaías	Isa	23	19	18	In die illa erunt quinque civitátes in terra Ægýpti loquéntes lingua Chánaan, et jurántes per Dóminum exercítuum: Cívitas solis vocábitur una.
  20948 Isaías	Isa	23	19	19	In die illa erit altáre Dómini in médio terræ Ægýpti, et títulus Dómini juxta términum ejus.
  20949 Isaías	Isa	23	19	20	Erit in signum et in testimónium Dómino exercítuum in terra Ægýpti; clamábunt enim ad Dóminum a fácie tribulatiónis, et mittet eis salvatórem et propugnatórem qui líberet eos.
  20950 Isaías	Isa	23	19	21	Et cognoscétur Dóminus ab Ægýpto, et cognóscent Ægýptii Dóminum in die illa; et colent eum in hóstiis et in munéribus; et vota vovébunt Dómino, et solvent.
  20951 Isaías	Isa	23	19	22	Et percútiet Dóminus Ægýptum plaga, et sanábit eam; et reverténtur ad Dóminum, et placábitur eis, et sanábit eos.	b
  20952 Isaías	Isa	23	19	23	In die illa erit via de Ægýpto in Assýrios; et intrábit Assýrius Ægýptum, et Ægýptius in Assýrios, et sérvient Ægýptii Assur.
  20953 Isaías	Isa	23	19	24	In die illa erit Ísraël tértius Ægýptio et Assýrio; benedíctio in médio terræ
  20954 Isaías	Isa	23	19	25	cui benedíxit Dóminus exercítuum, dicens: Benedíctus pópulus meus Ægýpti, et opus mánuum meárum Assýrio; hæréditas autem mea Ísraël.
  20955 Isaías	Isa	23	20	1	In anno quo ingréssus est Thathan in Azótum, cum misísset eum Sargon, rex Assyriórum, et pugnásset contra Azótum, et cepísset eam:
  20956 Isaías	Isa	23	20	2	in témpore illo locútus est Dóminus in manu Isaíæ, fílii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceaménta tua tolle de pédibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceátus.
  20957 Isaías	Isa	23	20	3	Et dixit Dóminus: Sicut ambulávit servus meus Isaías nudus et discalceátus, trium annórum signum et porténtum erit super Ægýptum et super Æthiópiam;
  20958 Isaías	Isa	23	20	4	sic minábit rex Assyriórum captivitátem Ægýpti, et transmigratiónem Æthiópiæ, júvenum et senum, nudam et discalceátam, discoopértis nátibus, ad ignomíniam Ægýpti.
  20959 Isaías	Isa	23	20	5	Et timébunt, et confundéntur ab Æthiópia spe sua, et ab Ægýpto glória sua.
  20960 Isaías	Isa	23	20	6	Et dicet habitátor ínsulæ hujus in die illa: Ecce hæc erat spes nostra, ad quos confúgimus in auxílium, ut liberárent nos a fácie regis Assyriórum: et quómodo effúgere potérimus nos?
  20961 Isaías	Isa	23	21	1	Onus desérti maris. Sicut túrbines ab áfrico véniunt, de desérto venit, de terra horríbili.
  20962 Isaías	Isa	23	21	2	Vísio dura nuntiáta est mihi: qui incrédulus est infidéliter agit; et qui depopulátor est vastat. Ascénde, Ælam; óbside, Mede; omnem gémitum ejus cessáre feci.
  20963 Isaías	Isa	23	21	3	Proptérea repléti sunt lumbi mei dolóre; angústia possédit me sicut angústia parturiéntis; córrui cum audírem, conturbátus sum cum vidérem.
  20964 Isaías	Isa	23	21	4	Emárcuit cor meum; ténebræ stupefecérunt me: Bábylon dilécta mea pósita est mihi in miráculum.
  20965 Isaías	Isa	23	21	5	Pone mensam, contempláre in spécula comedéntes et bibéntes: súrgite, príncipes, arrípite clýpeum.	b
  20966 Isaías	Isa	23	21	6	Hæc enim dixit mihi Dóminus: Vade, et pone speculatórem, et quodcúmque víderit annúntiet.	b
  20967 Isaías	Isa	23	21	7	Et vidit currum duórum équitum, ascensórem ásini, et ascensórem caméli; et contemplátus est diligénter multo intúitu.
  20968 Isaías	Isa	23	21	8	Et clamávit leo: Super spéculam Dómini ego sum, stans júgiter per diem; et super custódiam meam ego sum, stans totis nóctibus.
  20969 Isaías	Isa	23	21	9	Ecce iste venit ascénsor vir bigæ équitum; et respóndit, et dixit: Cécidit, cécidit Bábylon, et ómnia sculptília deórum ejus contríta sunt in terram.
  20970 Isaías	Isa	23	21	10	Tritúra mea et fílii áreæ meæ, quæ audívi a Dómino exercítuum, Deo Ísraël, annuntiávi vobis.
  20971 Isaías	Isa	23	21	11	Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?	b
  20972 Isaías	Isa	23	21	12	Dixit custos: Venit mane et nox; si quǽritis, quǽrite; convertímini, veníte.
  20973 Isaías	Isa	23	21	13	Onus in Arábia. In saltu ad vésperam dormiétis, in sémitis Dédanim.	b
  20974 Isaías	Isa	23	21	14	Occurréntes sitiénti ferte aquam, qui habitátis terram austri; cum pánibus occúrrite fugiénti.
  20975 Isaías	Isa	23	21	15	A fácie enim gladiórum fugérunt, a fácie gládii imminéntis, a fácie arcus exténti, a fácie gravis prœ́lii.
  20976 Isaías	Isa	23	21	16	Quóniam hæc dicit Dóminus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenárii, et auferétur omnis glória Cedar.
  20977 Isaías	Isa	23	21	17	Et relíquiæ númeri sagittariórum fórtium de fíliis Cedar imminuéntur; Dóminus enim Deus Ísraël locútus est.
  20978 Isaías	Isa	23	22	1	Onus vallis Visiónis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendísti et tu omnis in tecta?
  20979 Isaías	Isa	23	22	2	Clamóris plena, urbs frequens, cívitas exsúltans; interfécti tui, non interfécti gládio, nec mórtui in bello.
  20980 Isaías	Isa	23	22	3	Cuncti príncipes tui fugérunt simul duréque ligáti sunt; omnes qui invénti sunt vincti sunt páriter; procul fugérunt.
  20981 Isaías	Isa	23	22	4	Proptérea dixi: Recédite a me: amáre flebo; nolíte incúmbere ut consolémini me super vastitáte fíliæ pópuli mei;
  20982 Isaías	Isa	23	22	5	dies enim interfectiónis, et conculcatiónis, et flétuum, Dómino Deo exercítuum, in valle Visiónis, scrutans murum, et magníficus super montem.
  20983 Isaías	Isa	23	22	6	Et Ælam sumpsit pháretram, currum hóminis équitis, et paríetem nudávit clýpeus.
  20984 Isaías	Isa	23	22	7	Et erunt eléctæ valles tuæ plenæ quadrigárum, et équites ponent sedes suas in porta.
  20985 Isaías	Isa	23	22	8	Et revelábitur operiméntum Judæ, et vidébis in die illa armamentárium domus saltus.	b
  20986 Isaías	Isa	23	22	9	Et scissúras civitátis David vidébitis, quia multiplicátæ sunt; et congregástis aquas piscínæ inferióris,
  20987 Isaías	Isa	23	22	10	et domos Jerúsalem numerástis, et destruxístis domos ad muniéndum murum.
  20988 Isaías	Isa	23	22	11	Et lacum fecístis inter duos muros ad aquam piscínæ véteris; et non suspexístis ad eum qui fécerat eam, et operatórem ejus de longe non vidístis.
  20989 Isaías	Isa	23	22	12	Et vocábit Dóminus Deus exercítuum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvítium, et ad cíngulum sacci;
  20990 Isaías	Isa	23	22	13	et ecce gáudium et lætítia, occídere vítulos et juguláre aríetes, comédere carnes, et bíbere vinum: comedámus et bibámus, cras enim moriémur.
  20991 Isaías	Isa	23	22	14	Et reveláta est in áuribus meis vox Dómini exercítuum: Si dimittétur iníquitas hæc vobis donec moriámini, dicit Dóminus Deus exercítuum.
  20992 Isaías	Isa	23	22	15	Hæc dicit Dóminus Deus exercítuum: Vade, ingrédere ad eum qui hábitat in tabernáculo, ad Sobnam, præpósitum templi, et dices ad eum:	b
  20993 Isaías	Isa	23	22	16	Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidísti tibi hic sepúlchrum, excidísti in excélso memoriále diligénter, in petra tabernáculum tibi.
  20994 Isaías	Isa	23	22	17	Ecce Dóminus asportári te fáciet, sicut asportátur gallus gallináceus; et quasi amíctum, sic sublevábit te.
  20995 Isaías	Isa	23	22	18	Corónas coronábit te tribulatióne; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiósam; ibi moriéris, et ibi erit currus glóriæ tuæ, ignomínia domus dómini tui.
  20996 Isaías	Isa	23	22	19	Et expéllam te de statióne tua, et de ministério tuo depónam te.
  20997 Isaías	Isa	23	22	20	Et erit in die illa: vocábo servum meum Elíacim, fílium Helcíæ,
  20998 Isaías	Isa	23	22	21	et índuam illum túnica tua, et cíngulo tuo confortábo eum, et potestátem tuam dabo in manu ejus; et erit quasi pater habitántibus Jerúsalem et dómui Juda.
  20999 Isaías	Isa	23	22	22	Et dabo clavem domus David super húmerum ejus; et áperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui apériat.
  21000 Isaías	Isa	23	22	23	Et figam illum paxíllum in loco fidéli, et erit in sólium glóriæ dómui patris ejus.
  21001 Isaías	Isa	23	22	24	Et suspéndent super eum omnem glóriam domus patris ejus; vasórum divérsa génera, omne vas párvulum, a vasis craterárum usque ad omne vas musicórum.
  21002 Isaías	Isa	23	22	25	In die illa, dicit Dóminus exercítuum, auferétur paxíllus qui fixus fúerat in loco fidéli, et frangétur, et cadet, et períbit quod pepénderat in eo, quia Dóminus locútus est.
  21003 Isaías	Isa	23	23	1	Onus Tyri. Ululáte, naves maris, quia vastáta est domus unde veníre consuéverant: de terra Cethim revelátum est eis.
  21004 Isaías	Isa	23	23	2	Tacéte, qui habitátis in ínsula; negotiatóres Sidónis, transfretántes mare, replevérunt te.
  21005 Isaías	Isa	23	23	3	In aquis multis semen Nili; messis flúminis fruges ejus: et facta est negotiátio géntium.
  21006 Isaías	Isa	23	23	4	Erubésce, Sidon; ait enim mare, fortitúdo maris, dicens: Non parturívi, et non péperi, et non enutrívi júvenes, nec ad increméntum perdúxi vírgines.
  21007 Isaías	Isa	23	23	5	Cum audítum fúerit in Ægýpto, dolébunt cum audíerint de Tiro.
  21008 Isaías	Isa	23	23	6	Transíte mária, ululáte, qui habitátis in ínsula!
  21009 Isaías	Isa	23	23	7	Numquid non vestra hæc est, quæ gloriabátur a diébus prístinis in antiquitáte sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinándum.
  21010 Isaías	Isa	23	23	8	Quis cogitávit hoc super Tyrum quondam coronátam, cujus negotiatóres príncipes, institóres ejus ínclyti terræ?
  21011 Isaías	Isa	23	23	9	Dóminus exercítuum cogitávit hoc, ut detráheret supérbiam omnis glóriæ, et ad ignomíniam dedúceret univérsos ínclytos terræ.
  21012 Isaías	Isa	23	23	10	Transi terram tuam quasi flumen, fília maris! non est cíngulum ultra tibi.	b
  21013 Isaías	Isa	23	23	11	Manum suam exténdit super mare; conturbávit regna. Dóminus mandávit advérsus Chánaan, ut contéreret fortes ejus;
  21014 Isaías	Isa	23	23	12	et dixit: Non adjícies ultra ut gloriéris, calúmniam sústinens virgo fília Sidónis: in Cethim consúrgens tránsfreta: ibi quoque non erit réquies tibi.
  21015 Isaías	Isa	23	23	13	Ecce terra Chaldæórum, talis pópulus non fuit: Assur fundávit eam; in captivitátem traduxérunt robústos ejus, suffodérunt domos ejus, posuérunt eam in ruínam.
  21016 Isaías	Isa	23	23	14	Ululáte, naves maris, quia devastáta est fortitúdo vestra.
  21017 Isaías	Isa	23	23	15	Et erit in die illa: in oblivióne eris, o Tyre! septuagínta annis, sicut dies regis uníus; post septuagínta autem annos erit Tyro quasi cánticum meretrícis:	b
  21018 Isaías	Isa	23	23	16	Sume cítharam, círcui civitátem, méretrix oblivióni trádita: bene cane, frequénta cánticum, ut memória tui sit.
  21019 Isaías	Isa	23	23	17	Et erit post septuagínta annos: visitábit Dóminus Tyrum, et redúcet eam ad mercédes suas, et rursum fornicábitur cum univérsis regnis terræ super fáciem terræ;
  21020 Isaías	Isa	23	23	18	et erunt negotiatiónes ejus et mercédes ejus sanctificátæ Dómino: non condéntur neque reponéntur, quia his qui habitáverint coram Dómino erit negotiátio ejus, ut mandúcent in saturitátem, et vestiántur usque ad vetustátem.
  21021 Isaías	Isa	23	24	1	Ecce Dóminus dissipábit terram: et nudábit eam, et afflíget fáciem ejus, et dispérget habitatóres ejus.
  21022 Isaías	Isa	23	24	2	Et erit sicut pópulus, sic sacérdos; et sicut servus, sic dóminus ejus; sicut ancílla, sic dómina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerátor, sic is qui mútuum áccipit; sicut qui répetit, sic qui debet.
  21023 Isaías	Isa	23	24	3	Dissipatióne dissipábitur terra, et direptióne prædábitur; Dóminus enim locútus est verbum hoc.
  21024 Isaías	Isa	23	24	4	Luxit, et deflúxit terra, et infirmáta est; deflúxit orbis, infirmáta est altitúdo pópuli terræ.
  21025 Isaías	Isa	23	24	5	Et terra infécta est ab habitatóribus suis, quia transgréssi sunt leges, mutavérunt jus, dissipavérunt fœdus sempitérnum.
  21026 Isaías	Isa	23	24	6	Propter hoc maledíctio vorábit terram, et peccábunt habitatóres ejus; ideóque insánient cultóres ejus, et relinquéntur hómines pauci.
  21027 Isaías	Isa	23	24	7	Luxit vindémia, infirmáta est vitis, ingemuérunt omnes qui lætabántur corde;
  21028 Isaías	Isa	23	24	8	cessávit gáudium tympanórum, quiévit sónitus lætántium, contícuit dulcédo cítharæ.
  21029 Isaías	Isa	23	24	9	Cum cántico non bibent vinum; amára erit pótio bibéntibus illam.
  21030 Isaías	Isa	23	24	10	Attríta est cívitas vanitátis, clausa est omnis domus, nullo introëúnte.
  21031 Isaías	Isa	23	24	11	Clamor erit super vino in platéis, desérta est ómnia lætítia, translátum est gáudium terræ.
  21032 Isaías	Isa	23	24	12	Relícta est in urbe solitúdo, et calámitas ópprimet portas.
  21033 Isaías	Isa	23	24	13	Quia hæc erunt in médio terræ in médio populórum, quómodo si paucæ olívæ quæ remansérunt excutiántur ex ólea et racémi, cum fúerit finíta vindémia.	b
  21034 Isaías	Isa	23	24	14	Hi levábunt vocem suam, atque laudábunt: cum glorificátus fúerit Dóminus, hínnient de mari.
  21035 Isaías	Isa	23	24	15	Propter hoc in doctrínis glorificáte Dóminum; in ínsulis maris nomen Dómini Dei Ísraël.
  21036 Isaías	Isa	23	24	16	A fínibus terræ laudes audívimus, glóriam Justi. Et dixi: Secrétum meum mihi, secrétum meum mihi.
  21037 Isaías	Isa	23	24	17	Væ mihi! Prævaricántes prævaricáti sunt, et prævaricatióne transgressórum prævaricáti sunt. Formído, et fóvea, et láqueus super te, qui habitátor es terræ.	b
  21038 Isaías	Isa	23	24	18	Et erit: qui fúgerit a voce formídinis cadet in fóveam; et qui se explicáverit de fóvea tenébitur láqueo; quia cataráctæ de excélsis apértæ sunt et concutiéntur fundaménta terræ.
  21039 Isaías	Isa	23	24	19	Confractióne confringétur terra, contritióne conterétur terra, commotióne commovébitur terra;
  21040 Isaías	Isa	23	24	20	agitatióne agitábitur terra sicut ébrius, et auferétur quasi tabernáculum uníus noctis; et gravábit eam iníquitas sua, et córruet, et non adjíciet ut resúrgat.
  21041 Isaías	Isa	23	24	21	Et erit: in die illa visitábit Dóminus super milítiam cæli in excélso, et super reges terræ qui sunt super terram;
  21042 Isaías	Isa	23	24	22	et congregabúntur in congregatióne uníus fascis in lacum, et claudéntur ibi in cárcere, et post multos dies visitabúntur.
  21043 Isaías	Isa	23	24	23	Et erubéscet luna, et confundétur sol, cum regnáverit Dóminus exercítuum in monte Sion et in Jerúsalem et in conspéctu senum suórum fúerit glorificátus.
  21044 Isaías	Isa	23	25	1	Dómine, Deus meus es tu; exaltábo te, et confitébor nómini tuo: quóniam fecísti mirabília, cogitatiónes antíquas fidéles. Amen.
  21045 Isaías	Isa	23	25	2	Quia posuísti civitátem in túmulum, urbem fortem in ruínam, domum alienórum: ut non sit cívitas, et in sempitérnum non ædificétur.
  21046 Isaías	Isa	23	25	3	Super hoc laudábit te pópulus fortis; cívitas géntium robustárum timébit te:
  21047 Isaías	Isa	23	25	4	quia factus es fortitúdo páuperi, fortitúdo egéno in tribulatióne sua, spes a túrbine, umbráculum ab æstu; spíritus enim robustórum quasi turbo impéllens paríetem.
  21048 Isaías	Isa	23	25	5	Sicut æstus in siti, tumúltum alienórum humiliábis; et quasi calóre sub nube torrénte, propáginem fórtium marcéscere fácies.
  21049 Isaías	Isa	23	25	6	Et fáciet Dóminus exercítuum ómnibus pópulis in monte hoc convívium pínguium, convívium vindémiæ, pínguium medullatórum, vindémiæ defæcátæ.	b
  21050 Isaías	Isa	23	25	7	Et præcipitábit in monte isto fáciem vínculi colligáti super omnes pópulos, et telam quam ordítus est super omnes natiónes.
  21051 Isaías	Isa	23	25	8	Præcipitábit mortem in sempitérnum; et áuferet Dóminus Deus lácrimam ab omni fácie, et oppróbrium pópuli sui áuferet de univérsa terra: quia Dóminus locútus est.
  21052 Isaías	Isa	23	25	9	Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectávimus eum, et salvábit nos; iste Dóminus, sustinúimus eum: exsultábimus, et lætábimur in salutári ejus.	b
  21053 Isaías	Isa	23	25	10	Quia requiéscet manus Dómini in monte isto; et triturábitur Moab sub eo, sícuti terúntur páleæ in plaustro.
  21054 Isaías	Isa	23	25	11	Et exténdet manus suas sub eo sicut exténdit natans ad natándum; et humiliábit glóriam ejus cum allisióne mánuum ejus.
  21055 Isaías	Isa	23	25	12	Et muniménta sublímium murórum tuórum cóncident, et humiliabúntur, et detrahéntur in terram usque ad púlverem.
  21056 Isaías	Isa	23	26	1	In die illa cantábitur cánticum istud in terra Juda: Urbs fortitúdinis nostræ Sion; salvátor ponétur in ea murus et antemurále.
  21057 Isaías	Isa	23	26	2	Aperíte portas, et ingrediátur gens justa, custódiens veritátem.
  21058 Isaías	Isa	23	26	3	Vetus error ábiit: servábis pacem; pacem, quia in te sperávimus.
  21059 Isaías	Isa	23	26	4	Sperástis in Dómino in sǽculis ætérnis; in Dómino Deo forti in perpétuum.
  21060 Isaías	Isa	23	26	5	Quia incurvábit habitántes in excélso; civitátem sublímem humiliábit: humiliábit eam usque ad terram, détrahet eam usque ad púlverem.
  21061 Isaías	Isa	23	26	6	Conculcábit eam pes, pedes páuperis, gressus egenórum.
  21062 Isaías	Isa	23	26	7	Sémita justi recta est, rectus callis justi ad ambulándum.	b
  21063 Isaías	Isa	23	26	8	Et in sémita judiciórum tuórum, Dómine, sustinúimus te: nomen tuum et memoriále tuum in desidério ánimæ.
  21064 Isaías	Isa	23	26	9	Ánima mea desiderávit te in nocte, sed et spíritu meo in præcórdiis meis de mane vigilábo ad te. Cum féceris judícia tua in terra, justítiam discent habitatóres orbis.
  21065 Isaías	Isa	23	26	10	Misereámur ímpio, et non discet justítiam; in terra sanctórum iníqua gessit, et non vidébit glóriam Dómini.
  21066 Isaías	Isa	23	26	11	Dómine, exaltétur manus tua, et non vídeant; vídeant, et confundántur zelántes pópuli; et ignis hostes tuos dévoret.
  21067 Isaías	Isa	23	26	12	Dómine, dabis pacem nobis: ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.
  21068 Isaías	Isa	23	26	13	Dómine Deus noster, possedérunt nos dómini absque te; tantum in te recordémur nóminis tui.	b
  21069 Isaías	Isa	23	26	14	Moriéntes non vivant, gigántes non resúrgant: proptérea visitásti et contrivísti eos, et perdidísti omnem memóriam eórum.
  21070 Isaías	Isa	23	26	15	Indulsísti genti, Dómine, indulsísti genti, numquid glorificátus es? elongásti omnes términos terræ.
  21071 Isaías	Isa	23	26	16	Dómine, in angústia requisiérunt te, in tribulatióne múrmuris doctrína tua eis.
  21072 Isaías	Isa	23	26	17	Sicut quæ cóncipit, cum appropinquáverit ad partum, dolens clamat in dolóribus suis, sic facti sumus a fácie tua, Dómine.
  21073 Isaías	Isa	23	26	18	Concépimus, et quasi parturívimus, et pepérimus spíritum. Salútes non fécimus in terra; ídeo non cecidérunt habitatóres terræ.
  21074 Isaías	Isa	23	26	19	Vivent mórtui tui, interfécti mei resúrgent. Expergiscímini, et laudáte, qui habitátis in púlvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigántum dátrahes in ruínam.	b
  21075 Isaías	Isa	23	26	20	Vade, pópulus meus, intra in cubícula tua; claude óstia tua super te, abscóndere módicum ad moméntum, donec pertránseat indignátio.	b
  21076 Isaías	Isa	23	26	21	Ecce enim Dóminus egrediétur de loco suo, ut vísitet iniquitátem habitatóris terræ contra eum; et revelábit terra sánguinem suum, et non opériet ultra interféctos suos.
  21077 Isaías	Isa	23	27	1	In die illa visitábit Dóminus in gládio suo duro, et grandi, et forti, super Levíathan, serpéntem vectem, et super Levíathan, serpéntem tortuósum, et occídet cetum qui in mari est.
  21078 Isaías	Isa	23	27	2	In die illa vínea meri cantábit ei.
  21079 Isaías	Isa	23	27	3	Ego Dóminus qui servo eam; repénte propinábo ei. Ne forte visitétur contra eam, nocte et die servo eam.	b
  21080 Isaías	Isa	23	27	4	Indignátio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in prœ́lio? grádiar super eam, succéndam eam páriter.
  21081 Isaías	Isa	23	27	5	An pótius tenébit fortitúdinem meam? fáciet pacem mihi, pacem fáciet mihi.
  21082 Isaías	Isa	23	27	6	Qui ingrediúntur ímpetu ad Jacob, florébit et germinábit Ísraël, et implébunt fáciem orbis sémine.
  21083 Isaías	Isa	23	27	7	Numquid juxta plagam percutiéntis se percússit eum? aut sicut occídit interféctos ejus, sic occísus est?	b
  21084 Isaías	Isa	23	27	8	In mensúra contra mensúram, cum abjécta fúerit, judicábis eam; meditátus est in spíritu suo duro per diem æstus.
  21085 Isaías	Isa	23	27	9	Idcírco super hoc dimittétur iníquitas dómui Jacob; et iste omnis fructus: ut auferátur peccátum ejus, cum posúerit omnes lápides altáris sicut lápides cíneris allísos: non stabunt luci et delúbra.
  21086 Isaías	Isa	23	27	10	Cívitas enim muníta desoláta erit; speciósa relinquétur, et dimittétur quasi desértum; ibi pascétur vítulus, et ibi accubábit, et consúmet summitátes ejus.	b
  21087 Isaías	Isa	23	27	11	In siccitáte messes illíus conteréntur. Mulíeres veniéntes, et docéntes eam; non est enim pópulus sápiens: proptérea non miserébitur ejus qui fecit eum, et qui formávit eum non parcet ei.
  21088 Isaías	Isa	23	27	12	Et erit: in die illa percútiet Dóminus ab álveo flúminis usque ad torréntem Ægýpti; et vos congregabímini unus et unus, fílii Ísraël.
  21089 Isaías	Isa	23	27	13	Et erit: in die illa clangétur in tuba magna; et vénient qui pérditi fúerant de terra Assyriórum, et qui ejécti erant in terra Ægýpti, et adorábunt Dóminum in monte sancto in Jerúsalem.
  21090 Isaías	Isa	23	28	1	Væ corónæ supérbiæ, ébriis Éphraim, et flori decidénti, glóriæ exsultatiónis ejus, qui erant in vértice vallis pinguíssimæ, errántes a vino.
  21091 Isaías	Isa	23	28	2	Ecce válidus et fortis Dóminus sicut ímpetus grándinis; turbo confríngens, sicut ímpetus aquárum multárum inundántium et emissárum super terram spatiósam.
  21092 Isaías	Isa	23	28	3	Pédibus conculcábitur coróna supérbiæ ebriórum Éphraim.
  21093 Isaías	Isa	23	28	4	Et erit flos décidens glóriæ exsultatiónis ejus, qui est super vérticem vallis pínguium, quasi temporáneum ante maturitátem autúmni, quod, cum aspéxerit videns, statim ut manu tenúerit, devorábit illud.
  21094 Isaías	Isa	23	28	5	In die illa erit Dóminus exercítuum coróna glóriæ, et sertum exsultatiónis resíduo pópuli sui;	b
  21095 Isaías	Isa	23	28	6	et spíritus judícii sedénti super judícium, et fortitúdo reverténtibus de bello ad portam.
  21096 Isaías	Isa	23	28	7	Verum hi quoque præ vino nesciérunt, et præ ebrietáte erravérunt; sacérdos et prophéta nesciérunt præ ebrietáte; absórpti sunt a vino, erravérunt in ebrietáte, nesciérunt vidéntem, ignoravérunt judícium.	b
  21097 Isaías	Isa	23	28	8	Omnes enim mensæ replétæ sunt vómitu sordiúmque, ita ut non esset ultra locus.
  21098 Isaías	Isa	23	28	9	Quem docébit sciéntiam? et quem intellígere fáciet audítum? Ablactátos a lacte, avúlsos ab ubéribus.
  21099 Isaías	Isa	23	28	10	Quia manda, remánda; manda, remánda; exspécta, reexspécta; exspécta, reexspécta; módicum ibi, módicum ibi.
  21100 Isaías	Isa	23	28	11	In loquéla enim lábii, et lingua áltera loquétur ad pópulum istum.
  21101 Isaías	Isa	23	28	12	Cui dixit: Hæc est réquies mea, refícite lassum; et hoc est meum refrigérium: et noluérunt audíre.
  21102 Isaías	Isa	23	28	13	Et erit eis verbum Dómini: Manda, remánda; manda, remánda; exspécta, reexspécta; exspécta, reexspécta; módicum ibi, módicum ibi; ut vadant, et cadant retrórsum, et conterántur, et illaqueéntur, et capiántur.
  21103 Isaías	Isa	23	28	14	Propter hoc audíte verbum Dómini, viri illusóres, qui dominámini super pópulum meum, qui est in Jerúsalem.	b
  21104 Isaías	Isa	23	28	15	Dixístis enim: Percússimus fœdus cum morte, et cum inférno fécimus pactum: flagéllum inúndans cum transíerit, non véniet super nos quia posúimus mendácium spem nostram, et mendácio protécti sumus.
  21105 Isaías	Isa	23	28	16	Idcírco hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego mittam in fundaméntis Sion lápidem, lápidem probátum, angulárem, pretiósum, in fundaménto fundátum; qui credíderit, non festínet.
  21106 Isaías	Isa	23	28	17	Et ponam in póndere judícium, et justítiam in mensúra; et subvértet grando spem mendácii, et protectiónem aquæ inundábunt.
  21107 Isaías	Isa	23	28	18	Et delébitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inférno non stabit: flagéllum inúndans cum transíerit, éritis ei in conculcatiónem.
  21108 Isaías	Isa	23	28	19	Quandocúmque pertransíerit, tollet vos, quóniam in mane dilúculo pertransíbit in die et in nocte; et tantúmmodo sola vexátio intelléctum dabit audítui.
  21109 Isaías	Isa	23	28	20	Coangustátum est enim stratum, ita ut alter décidat; et pállium breve utrúmque operíre non potest.
  21110 Isaías	Isa	23	28	21	Sicut enim in monte divisiónum stabit Dóminus; sicut in valle quæ est in Gábaon irascétur, ut fáciat opus suum, aliénum opus ejus: ut operétur opus suum, peregrínum est opus ejus ab eo.
  21111 Isaías	Isa	23	28	22	Et nunc nolíte illúdere, ne forte constringántur víncula vestra; consummatiónem enim et abbreviatiónem audívi a Dómino Deo exercítuum, super univérsam terram.
  21112 Isaías	Isa	23	28	23	Áuribus percípite, et audíte vocem meam: atténdite, et audíte elóquium meum.	b
  21113 Isaías	Isa	23	28	24	Numquid tota die arábit arans ut serat? proscíndet et sárriet humum suam?
  21114 Isaías	Isa	23	28	25	Nonne cum adæquáverit fáciem ejus, seret gith et cymínum sparget? et ponet tríticum per órdinem, et hórdeum, et mílium, et víciam in fínibus suis?
  21115 Isaías	Isa	23	28	26	Et erúdiet illum in judício; Deus suus docébit illum.
  21116 Isaías	Isa	23	28	27	Non enim in serris triturábitur gith, nec rota plaustri super cymínum circuíbit; sed in virga excutiétur gith, et cymínum in báculo.
  21117 Isaías	Isa	23	28	28	Panis autem comminuétur; verum non in perpétuum tritúrans triturábit illum, neque vexábit eum rota plaustri, neque úngulis suis commínuet eum.
  21118 Isaías	Isa	23	28	29	Et hoc a Dómino Deo exercítuum exívit, ut mirábile fáceret consílium, et magnificáret justítiam.
  21119 Isaías	Isa	23	29	1	Væ Áriel, Áriel cívitas, quam expugnávit David! ádditus est annus ad annum: solemnitátes evolútæ sunt.
  21120 Isaías	Isa	23	29	2	Et circumvallábo Áriel, et erit tristis et mœrens, et erit mihi quasi Áriel.
  21121 Isaías	Isa	23	29	3	Et circumdábo quasi sphæram in circúitu tuo, et jáciam contra te ággerem, et muniménta ponam in obsidiónem tuam.
  21122 Isaías	Isa	23	29	4	Humiliáberis, de terra loquéris, et de humo audiétur elóquium tuum; et erit quasi pythónis de terra vox tua, et de humo elóquium tuum mussitábit.
  21123 Isaías	Isa	23	29	5	Et erit sicut pulvis ténuis multitúdo ventilántium te, et sicut favílla pertránsiens multitúdo eórum qui contra te prævaluérunt;	b
  21124 Isaías	Isa	23	29	6	erítque repénte conféstim. A Dómino exercítuum visitábitur in tonítruo, et commotióne terræ, et voce magna túrbinis et tempestátis, et flammæ ignis devorántis.
  21125 Isaías	Isa	23	29	7	Et erit sicut sómnium visiónis noctúrnæ multitúdo ómnium géntium quæ dimicavérunt contra Áriel, et omnes qui militavérunt, et obsedérunt, et prævaluérunt advérsus eam.
  21126 Isaías	Isa	23	29	8	Et sicut sómniat esúriens, et comédit, cum autem fúerit expergefáctus, vácua est ánima ejus; et sicut sómniat sítiens et bibit, et postquam fúerit expergefáctus, lassus adhuc sitit, et ánima ejus vácua est: sic erit multitúdo ómnium géntium quæ dimicavérunt contra montem Sion.
  21127 Isaías	Isa	23	29	9	Obstupéscite et admirámini; fluctuáte et vacilláte; inebriámini, et non a vino; movémini, et non ab ebrietáte.	b
  21128 Isaías	Isa	23	29	10	Quóniam míscuit vobis Dóminus spíritum sopóris; claudet óculos vestros: prophétas et príncipes vestros, qui vident visiónes, opériet.
  21129 Isaías	Isa	23	29	11	Et erit vobis vísio ómnium sicut verba libri signáti, quem cum déderint sciénti lítteras, dicent: Lege istum: et respondébit: Non possum, signátus est enim.
  21130 Isaías	Isa	23	29	12	Et dábitur liber nesciénti lítteras, dicetúrque ei: Lege; et respondébit: Néscio lítteras.
  21131 Isaías	Isa	23	29	13	Et dixit Dóminus: Eo quod appropínquat pópulus iste ore suo, et lábiis suis gloríficat me, cor autem ejus longe est a me, et timuérunt me mandáto hóminum et doctrínis,
  21132 Isaías	Isa	23	29	14	ídeo ecce ego addam ut admiratiónem fáciam pópulo huic miráculo grandi et stupéndo; períbit enim sapiéntia a sapiéntibus ejus, et intelléctus prudéntium ejus abscondétur.
  21133 Isaías	Isa	23	29	15	Væ qui profúndi estis corde, ut a Dómino abscondátis consílium; quorum sunt in ténebris ópera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos?
  21134 Isaías	Isa	23	29	16	Pervérsa est hæc vestra cogitátio; quasi si lutum contra fígulum cógitet, et dicat opus factóri suo: Non fecísti me; et figméntum dicat fictóri suo: Non intélligis.
  21135 Isaías	Isa	23	29	17	Nonne adhuc in módico et in brevi convertétur Líbanus in carmel, et carmel in saltum reputábitur?	b
  21136 Isaías	Isa	23	29	18	Et áudient in die illa surdi verba libri, et de ténebris et calígine óculi cæcórum vidébunt.
  21137 Isaías	Isa	23	29	19	Et addent mites in Dómino lætítiam, et páuperes hómines in Sancto Ísraël exsultábunt;
  21138 Isaías	Isa	23	29	20	quóniam defécit qui prævalébat, consummátus est illúsor, et succísi sunt omnes qui vigilábant super iniquitátem,
  21139 Isaías	Isa	23	29	21	qui peccáre faciébant hómines in verbo, et arguéntem in porta supplantábant, et declinavérunt frustra a justo.
  21140 Isaías	Isa	23	29	22	Propter hoc, hæc dicit Dóminus ad domum Jacob, qui redémit Ábraham: Non modo confundétur Jacob, nec modo vultus ejus erubéscet;
  21141 Isaías	Isa	23	29	23	sed cum víderit fílios suos, ópera mánuum meárum in médio sui sanctificántes nomen meum, et sanctificábunt Sanctum Jacob, et Deum Ísraël prædicábunt;
  21142 Isaías	Isa	23	29	24	et scient errántes spíritu intelléctum, et mussitatóres discent legem.
  21143 Isaías	Isa	23	30	1	Væ fílii desertóres, dicit Dóminus, ut facerétis consílium, et non ex me, et ordirémini telam, et non per spíritum meum, ut adderétis peccátum super peccátum;
  21144 Isaías	Isa	23	30	2	qui ambulátis ut descendátis in Ægýptum, et os meum non interrogástis, sperántes auxílium in fortitúdine Pharaónis, et habéntes fidúciam in umbra Ægýpti!
  21145 Isaías	Isa	23	30	3	Et erit vobis fortitúdo Pharaónis in confusiónem, et fidúcia umbræ Ægýpti in ignomíniam.
  21146 Isaías	Isa	23	30	4	Erant enim in Tani príncipes tui, et núntii tui usque ad Hanes pervenérunt.
  21147 Isaías	Isa	23	30	5	Omnes confúsi sunt super pópulo qui eis prodésse non pótuit: non fuérunt in auxílium et in áliquam utilitátem, sed in confusiónem et in oppróbrium.
  21148 Isaías	Isa	23	30	6	Onus jumentórum austri. In terra tribulatiónis et angústiæ leǽna, et leo ex eis, vípera et régulus volans; portántes super húmeros jumentórum divítias suas, et super gibbum camelórum thesáuros suos, ad pópulum qui eis prodésse non póterit.	b
  21149 Isaías	Isa	23	30	7	Ægýptus enim frustra et vane auxiliábitur. Ídeo clamávi super hoc: Supérbia tantum est, quiésce.
  21150 Isaías	Isa	23	30	8	Nunc ergo ingréssus, scribe ei super buxum, et in libro diligénter éxara illud, et erit in die novíssimo in testimónium usque in ætérnum.
  21151 Isaías	Isa	23	30	9	Pópulus enim ad iracúndiam próvocans est: et fílii mendáces, fílii noléntes audíre legem Dei;
  21152 Isaías	Isa	23	30	10	qui dicunt vidéntibus: Nolíte vidére, et aspiciéntibus: Nolíte aspícere nobis ea quæ recta sunt; loquímini nobis placéntia: vidéte nobis erróres.
  21153 Isaías	Isa	23	30	11	Auférte a me viam; declináte a me sémitam; cesset a fácie nostra Sanctus Ísraël.
  21154 Isaías	Isa	23	30	12	Proptérea hæc dicit Sanctus Ísraël: Pro eo quod reprobástis verbum hoc, et sperástis in calúmnia et in tumúltu, et inníxi estis super eo;	b
  21155 Isaías	Isa	23	30	13	proptérea erit vobis iníquitas hæc sicut interrúptio cadens, et requisíta in muro excélso, quóniam súbito, dum non sperátur, véniet contrítio ejus.
  21156 Isaías	Isa	23	30	14	Et comminuétur sicut contéritur lagéna fíguli contritióne perválida, et non inveniétur de fragméntis ejus testa in qua portétur ignículus de incéndio, aut hauriátur parum aquæ de fóvea.
  21157 Isaías	Isa	23	30	15	Quia hæc dicit Dóminus Deus, Sanctus Ísraël: Si revertámini et quiescátis, salvi éritis; in siléntio et in spe erit fortitúdo vestra. Et noluístis,
  21158 Isaías	Isa	23	30	16	et dixístis: Nequáquam, sed ad equos fugiémus: ídeo fugiétis; et: Super velóces ascendémus: ídeo velocióres erunt qui persequéntur vos.
  21159 Isaías	Isa	23	30	17	Mille hómines a fácie terróris uníus; et a fácie terróris quinque fugiétis, donec relinquámini quasi malus navis in vértice montis, et quasi signum super collem.
  21160 Isaías	Isa	23	30	18	Proptérea exspéctat Dóminus ut misereátur vestri; et ídeo exaltábitur parcens vobis, quia Deus judícii Dóminus: beáti omnes qui exspéctant eum!	b
  21161 Isaías	Isa	23	30	19	Pópulus enim Sion habitábit in Jerúsalem: plorans nequáquam plorábis: míserans miserébitur tui, ad vocem clamóris tui: statim ut audíerit, respondébit tibi.
  21162 Isaías	Isa	23	30	20	Et dabit vobis Dóminus panem arctum, et aquam brevem; et non fáciet avoláre a te ultra doctórem tuum; et erunt óculi tui vidéntes præceptórem tuum.
  21163 Isaías	Isa	23	30	21	Et aures tuæ áudient verbum post tergum monéntis: Hæc est via; ambuláte in ea, et non declinétis neque ad déxteram, neque ad sinístram.
  21164 Isaías	Isa	23	30	22	Et contaminábis láminas sculptílium argénti tui, et vestiméntum conflátilis auri tui, et dispérges ea sicut immundítiam menstruátæ. Egrédere, dices ei.	b
  21165 Isaías	Isa	23	30	23	Et dábitur plúvia sémini tuo, ubicúmque semináveris in terra, et panis frugum terræ erit ubérrimus et pinguis; pascétur in possessióne tua in die illo agnus spatióse,
  21166 Isaías	Isa	23	30	24	et táuri tui, et pulli asinórum, qui operántur terram, commístum migma cómedent sicut in área ventilátum est.
  21167 Isaías	Isa	23	30	25	Et erunt super omnem montem excélsum, et super omnem collem elevátum, rivi curréntium aquárum, in die interfectiónis multórum, cum cecíderint turres:
  21168 Isaías	Isa	23	30	26	et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septemplíciter sicut lux septem diérum, in die qua alligáverit Dóminus vulnus pópuli sui, et percussúram plagæ ejus sanáverit.
  21169 Isaías	Isa	23	30	27	Ecce nomen Dómini venit de longínquo, ardens furor ejus, et gravis ad portándum; lábia ejus repléta sunt indignatióne, et lingua ejus quasi ignis dévorans.	b
  21170 Isaías	Isa	23	30	28	Spíritus ejus velut torrens inúndans usque ad médium colli, ad perdéndas gentes in níhilum, et frenum erróris quod erat in maxíllis populórum.
  21171 Isaías	Isa	23	30	29	Cánticum erit vobis sicut nox sanctificátæ solemnitátis, et lætítia cordis sicut qui pergit cum tíbia, ut intret in montem Dómini ad Fortem Ísraël.
  21172 Isaías	Isa	23	30	30	Et audítam fáciet Dóminus glóriam vocis suæ, et terrórem bráchii sui osténdet in comminatióne furóris, et flamma ignis devorántis: allídet in túrbine, et in lápide grándinis.
  21173 Isaías	Isa	23	30	31	A voce enim Dómini pavébit Assur virga percússus.
  21174 Isaías	Isa	23	30	32	Et erit tránsitus virgæ fundátus, quam requiéscere fáciet Dóminus super eum in týmpanis et cítharis; et in bellis præcípuis expugnábit eos.
  21175 Isaías	Isa	23	30	33	Præparáta est enim ab heri Topheth, a rege præparáta, profúnda, et dilatáta. Nutriménta ejus, ignis et ligna multa; flatus Dómini sicut torrens súlphuris succéndens eam.
  21176 Isaías	Isa	23	31	1	Væ qui descéndunt in Ægýptum ad auxílium, in equis sperántes, et habéntes fidúciam super quadrígis, quia multæ sunt; et super equítibus, quia præválidi nimis; et non sunt confísi super Sanctum Ísraël, et Dóminum non requisiérunt!
  21177 Isaías	Isa	23	31	2	Ipse autem sápiens addúxit malum, et verba sua non ábstulit; et consúrget contra domum pessimórum, et contra auxílium operántium iniquitátem.
  21178 Isaías	Isa	23	31	3	Ægýptus homo, et non deus; et equi eórum caro, et non spíritus; et Dóminus inclinábit manum suam, et córruet auxiliátor, et cadet cui præstátur auxílium, simúlque omnes consuméntur.
  21179 Isaías	Isa	23	31	4	Quia hæc dicit Dóminus ad me: Quómodo si rúgiat leo et cátulus leónis super prædam suam; et cum occúrrerit ei multitúdo pastórum, a voce eórum non formidábit, et a multitúdine eórum non pavébit: sic descéndet Dóminus exercítuum ut prœliétur super montem Sion et super collem ejus.
  21180 Isaías	Isa	23	31	5	Sicut aves volántes, sic próteget Dóminus exercítuum Jerúsalem, prótegens et líberans, tránsiens et salvans.
  21181 Isaías	Isa	23	31	6	Convertímini, sicut in profúndum recesserátis, fílii Ísraël.
  21182 Isaías	Isa	23	31	7	In die enim illa abjíciet vir idóla argénti sui, et idóla auri sui, quæ fecérunt vobis manus vestræ in peccátum.	b
  21183 Isaías	Isa	23	31	8	Et cadet Assur in gládio non viri, et gládius non hóminis vorábit eum: et fúgiet non a fácie gládii, et júvenes ejus vectigáles erunt.
  21184 Isaías	Isa	23	31	9	Et fortitúdo ejus a terróre transíbit, et pavébunt fugiéntes príncipes ejus, dixit Dóminus: cujus ignis est in Sion et camínus ejus in Jerúsalem.
  21185 Isaías	Isa	23	32	1	Ecce in justítia regnábit rex, et príncipes in judício præérunt.
  21186 Isaías	Isa	23	32	2	Et erit vir sicut qui abscónditur a vento, et celat se a tempestáte; sicut rivi aquárum in siti, et umbra petræ prominéntis in terra desérta.
  21187 Isaías	Isa	23	32	3	Non caligábunt óculi vidéntium, et aures audiéntium diligénter auscultábunt.
  21188 Isaías	Isa	23	32	4	Et cor stultórum intélliget sciéntiam, et lingua balbórum velóciter loquétur et plane.
  21189 Isaías	Isa	23	32	5	Non vocábitur ultra is qui insípiens est, princeps, neque frauduléntus appellábitur major;
  21190 Isaías	Isa	23	32	6	stultus enim fátua loquétur, et cor ejus fáciet iniquitátem, ut perfíciat simulatiónem, et loquátur ad Dóminum fraudulénter, et vácuam fáciat ánimam esuriéntis, et potum sitiénti áuferat.
  21191 Isaías	Isa	23	32	7	Fraudulénti vasa péssima sunt; ipse enim cogitatiónes concinnávit ad perdéndos mites in sermóne mendácii, cum loquerétur pauper judícium.
  21192 Isaías	Isa	23	32	8	Princeps vero ea quæ digna sunt príncipe cogitábit, et ipse super duces stabit.
  21193 Isaías	Isa	23	32	9	Mulíeres opuléntæ, súrgite, et audíte vocem meam; fíliæ confidéntes, percípite áuribus elóquium meum.	b
  21194 Isaías	Isa	23	32	10	Post dies enim et annum, vos conturbabímini confidéntes; consummáta est enim vindémia, colléctio ultra non véniet.
  21195 Isaías	Isa	23	32	11	Obstupéscite, opuléntæ; conturbámini, confidéntes: exúite vos et confundímini; accíngite lumbos vestros.
  21196 Isaías	Isa	23	32	12	Super úbera plángite, super regióne desiderábili, super vínea fértili.
  21197 Isaías	Isa	23	32	13	Super humum pópuli mei spinæ et vepres ascéndent: quanto magis super omnes domos gáudii civitátis exultántis!
  21198 Isaías	Isa	23	32	14	Domus enim dimíssa est, multitúdo urbis relícta est, ténebræ et palpátio factæ sunt super spelúncas usque in ætérnum; gáudium onagrórum, páscua gregum.
  21199 Isaías	Isa	23	32	15	Donec effundátur super nos spíritus de excélso, et erit desértum in carmel, et carmel in saltum reputábitur.	b
  21200 Isaías	Isa	23	32	16	Et habitábit in solitúdine judícium, et justítia in carmel sedébit.
  21201 Isaías	Isa	23	32	17	Et erit opus justítiæ pax, et cultus justítiæ siléntium, et secúritas usque in sempitérnum.
  21202 Isaías	Isa	23	32	18	Et sedébit pópulus meus in pulchritúdine pacis, et in tabernáculis fidúciæ, et in réquie opulénta.
  21203 Isaías	Isa	23	32	19	Grando autem in descensióne saltus, et humilitáte humiliábitur cívitas.
  21204 Isaías	Isa	23	32	20	Beáti qui seminátis super omnes aquas, immitténtes pedem bovis et ásini.
  21205 Isaías	Isa	23	33	1	Væ qui prædáris! nonne et ipse prædáberis? et qui spernis, nonne et ipse spernéris? Cum consummáveris deprædatiónem, deprædáberis; cum fatigátus desíeris contémnere, contémneris.
  21206 Isaías	Isa	23	33	2	Dómine, miserére nostri, te enim exspectávimus; esto bráchium nostrum in mane, et salus nostra in témpore tribulatiónis.
  21207 Isaías	Isa	23	33	3	A voce ángeli fugérunt pópuli, et ab exaltatióne tua dispérsæ sunt gentes.	b
  21208 Isaías	Isa	23	33	4	Et congregabúntur spólia vestra sicut collígitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fúerint de eo.
  21209 Isaías	Isa	23	33	5	Magnificátus est Dóminus, quóniam habitávit in excélso; implévit Sion judício et justítia.
  21210 Isaías	Isa	23	33	6	Et erit fides in tempóribus tuis: divítiæ salútis sapiéntia et sciéntia; timor Dómini ipse est thesáurus ejus.
  21211 Isaías	Isa	23	33	7	Ecce vidéntes clamábunt foris; ángeli pacis amáre flebunt.	b
  21212 Isaías	Isa	23	33	8	Dissipátæ sunt viæ, cessávit tránsiens per sémitam: írritum factum est pactum, projécit civitátes, non reputávit hómines.
  21213 Isaías	Isa	23	33	9	Luxit et elánguit terra; confúsus est Líbanus, et obsórduit: et factus est Saron sicut desértum, et concússa est Basan, et Carmélus.
  21214 Isaías	Isa	23	33	10	Nunc consúrgam, dicit Dóminus; nunc exaltábor, nunc sublevábor.
  21215 Isaías	Isa	23	33	11	Concipiétis ardórem, paríetis stípulam; spíritus vester ut ignis vorábit vos.
  21216 Isaías	Isa	23	33	12	Et erunt pópuli quasi de incéndio cinis; spinæ congregátæ igni comburéntur.
  21217 Isaías	Isa	23	33	13	Audíte, qui longe estis, quæ fécerim; et cognóscite, vicíni, fortitúdinem meam.	b
  21218 Isaías	Isa	23	33	14	Contérriti sunt in Sion peccatóres; possédit tremor hypócritas. Quis póterit habitáre de vobis cum igne devoránte? quis habitábit ex vobis cum ardóribus sempitérnis?
  21219 Isaías	Isa	23	33	15	Qui ámbulat in justítiis et lóquitur veritátem, qui prójicit avarítiam ex calúmnia, et éxcutit manus suas ab omni múnere, qui obtúrat aures suas ne áudiat sánguinem, et claudit óculos suos ne vídeat malum.
  21220 Isaías	Isa	23	33	16	Iste in excélsis habitábit; muniménta saxórum sublímitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fidéles sunt.
  21221 Isaías	Isa	23	33	17	Regem in decóre suo vidébunt óculi ejus, cernent terram de longe.
  21222 Isaías	Isa	23	33	18	Cor tuum meditábitur timórem: ubi est litterátus? ubi legis verba pónderans? ubi doctor parvulórum?	b
  21223 Isaías	Isa	23	33	19	Pópulum impudéntem non vidébis, pópulum alti sermónis, ita ut non possis intellígere disertitúdinem linguæ ejus, in quo nulla est sapiéntia.
  21224 Isaías	Isa	23	33	20	Réspice, Sion, civitátem solemnitátis nostræ: óculi tui vidébunt Jerúsalem, habitatiónem opuléntam, tabernáculum quod nequáquam transférri póterit; nec auferéntur clavi ejus in sempitérnum, et omnes funículi ejus non rumpéntur:
  21225 Isaías	Isa	23	33	21	quia solúmmodo ibi magníficus est Dóminus noster: locus fluviórum rivi latíssimi et paténtes: non transíbit per eum navis rémigum, neque triéris magna transgrediétur eum.
  21226 Isaías	Isa	23	33	22	Dóminus enim judex noster, Dóminus légifer noster, Dóminus rex noster, ipse salvábit nos.
  21227 Isaías	Isa	23	33	23	Laxáti sunt funículi tui, et non prævalébunt; sic erit malus tuus ut dilatáre signum non queas. Tunc dividéntur spólia prædárum multárum; claudi dirípient rapínam.
  21228 Isaías	Isa	23	33	24	Nec dicet vicínus: Elángui; pópulus qui hábitat in ea, auferétur ab eo iníquitas.
  21229 Isaías	Isa	23	34	1	Accédite, gentes, et audíte; et pópuli, atténdite: áudiat terra, et plenitúdo ejus; orbis, et omne germen ejus.
  21230 Isaías	Isa	23	34	2	Quia indignátio Dómini super omnes gentes, et furor super univérsam milítiam eórum: interfécit eos, et dedit eos in occisiónem.
  21231 Isaías	Isa	23	34	3	Interfécti eórum projiciéntur, et de cadavéribus eórum ascéndet fœtor; tabéscent montes a sánguine eórum.
  21232 Isaías	Isa	23	34	4	Et tabéscet omnis milítia cælórum, et complicabúntur sicut liber cæli: et omnis milítia eórum défluet, sicut défluit fólium de vínea et de ficu.
  21233 Isaías	Isa	23	34	5	Quóniam inebriátus est in cælo gládius meus; ecce super Idumǽam descéndet, et super pópulum interfectiónis meæ, ad judícium.
  21234 Isaías	Isa	23	34	6	Gládius Dómini replétus est sánguine, incrassátus est ádipe, de sánguine agnórum et hircórum, de sánguine medullatórum aríetum: víctima enim Dómini in Bosra, et interféctio magna in terra Edom.
  21235 Isaías	Isa	23	34	7	Et descéndent unicórnes cum eis, et táuri cum poténtibus; inebriábitur terra eórum sánguine, et humus eórum ádipe pínguium.
  21236 Isaías	Isa	23	34	8	Quia dies ultiónis Dómini, annus retributiónum judícii Sion.
  21237 Isaías	Isa	23	34	9	Et converténtur torréntes ejus in picem, et humus ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardéntem.
  21238 Isaías	Isa	23	34	10	Nocte et die non extinguétur, in sempitérnum ascéndet fumus ejus, a generatióne in generatiónem desolábitur, in sǽcula sæculórum non erit tránsiens per eam.
  21239 Isaías	Isa	23	34	11	Et possidébunt illam onocrótalus et erícius; ibis et corvus habitábunt in ea: et extendétur super eam mensúra, ut redigátur ad níhilum, et perpendículum in desolatiónem.
  21240 Isaías	Isa	23	34	12	Nóbiles ejus non erunt ibi; regem pótius invocábunt, et omnes príncipes ejus erunt in níhilum.
  21241 Isaías	Isa	23	34	13	Et oriéntur in dómibus ejus spinæ et urtícæ, et paliúrus in munitiónibus ejus; et erit cubíle dracónum, et páscua struthiónum.
  21242 Isaías	Isa	23	34	14	Et occúrrent dæmónia onocentáuris, et pilósus clamábit alter ad álterum; ibi cubávit lámia, et invénit sibi réquiem.
  21243 Isaías	Isa	23	34	15	Ibi hábuit fóveam erícius, et enutrívit cátulos, et circumfódit, et fovit in umbra ejus; illuc congregáti sunt milvi, alter ad álterum.
  21244 Isaías	Isa	23	34	16	Requírite diligénter in libro Dómini, et légite: Unum ex eis non défuit, alter álterum non quæsívit; quia quod ex ore meo procédit, ille mandávit, et spíritus ejus ipse congregávit ea.	b
  21245 Isaías	Isa	23	34	17	Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divísit eam illis in mensúram: usque in ætérnum possidébunt eam; in generatiónem et generatiónem habitábunt in ea.
  21246 Isaías	Isa	23	35	1	Lætábitur desérta et ínvia, et exsultábit solitúdo, et florébit quasi lílium.
  21247 Isaías	Isa	23	35	2	Gérminans germinábit, et exsultábit lætabúnda et laudans: glória Líbani data est ei, decor Carméli et Saron; ipsi vidébunt glóriam Dómini, et decórem Dei nostri.
  21248 Isaías	Isa	23	35	3	Confortáte manus dissolútas, et génua debília roboráte.
  21249 Isaías	Isa	23	35	4	Dícite pusillánimis: Confortámini, et nolíte timére: ecce Deus vester ultiónem addúcet retributiónis; Deus ipse véniet, et salvábit vos.
  21250 Isaías	Isa	23	35	5	Tunc aperiéntur óculi cæcórum, et aures surdórum patébunt;
  21251 Isaías	Isa	23	35	6	tunc sáliet sicut cervus claudus, et apérta erit lingua mutórum: quia scissæ sunt in desérto aquæ, et torréntes in solitúdine;
  21252 Isaías	Isa	23	35	7	et quæ erat árida, erit in stagnum, et sítiens in fontes aquárum. In cubílibus, in quibus prius dracónes habitábant, oriétur viror cálami et junci.
  21253 Isaías	Isa	23	35	8	Et erit ibi sémita et via, et via sancta vocábitur: non transíbit per eam pollútus, et hæc erit vobis dirécta via, ita ut stulti non errent per eam.
  21254 Isaías	Isa	23	35	9	Non erit ibi leo, et mala béstia non ascéndet per eam, nec inveniétur ibi; et ambulábunt qui liberáti fúerint.
  21255 Isaías	Isa	23	35	10	Et redémpti a Dómino converténtur, et vénient in Sion cum laude, et lætítia sempitérna super caput eórum: gáudium et lætítiam obtinébunt, et fúgiet dolor et gémitus.
  21256 Isaías	Isa	23	36	1	Et factum est in quartodécimo anno regis Ezechíæ, ascéndit Sennácherib, rex Assyriórum, super omnes civitátes Juda munítas, et cepit eas.
  21257 Isaías	Isa	23	36	2	Et misit rex Assyriórum Rábsacen de Lachis in Jerúsalem, ad regem Ezechíam in manu gravi: et stetit in aquædúctu piscínæ superióris in via Agri fullónis.
  21258 Isaías	Isa	23	36	3	Et egréssus est ad eum Elíacim, fílius Helcíæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Jóahe fílius Asaph, a commentáriis.
  21259 Isaías	Isa	23	36	4	Et dixit ad eos Rábsaces: Dícite Ezechíæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriórum: Quæ est ista fidúcia qua confídis?
  21260 Isaías	Isa	23	36	5	aut quo consílio vel fortitúdine rebelláre dispónis? super quem habes fidúciam, quia recessísti a me?
  21261 Isaías	Isa	23	36	6	Ecce confídis super báculum arundíneum confráctum istum, super Ægýptum; cui si inníxus fúerit homo, intrábit in manum ejus, et perforábit eam: sic Phárao, rex Ægýpti, ómnibus qui confídunt in eo.
  21262 Isaías	Isa	23	36	7	Quod si respondéris mihi: In Dómino Deo nostro confídimus; nonne ipse est cujus ábstulit Ezechías excélsa et altária, et dixit Judæ et Jerúsalem: Coram altári isto adorábitis?
  21263 Isaías	Isa	23	36	8	Et nunc trade te dómino meo, regi Assyriórum, et dabo tibi duo míllia equórum, nec póteris ex te præbére ascensóres eórum:
  21264 Isaías	Isa	23	36	9	et quómodo sustinébis fáciem júdicis uníus loci ex servis dómini mei minóribus? Quod si confídis in Ægýpto, in quadrígis et in equítibus,
  21265 Isaías	Isa	23	36	10	et nunc numquid sine Dómino ascéndi ad terram istam, ut dispérderem eam? Dóminus dixit ad me: Ascénde super terram istam, et dispérde eam.
  21266 Isaías	Isa	23	36	11	Et dixit Elíacim, et Sobna, et Jóahe, ad Rábsacen: Lóquere ad servos tuos syra lingua; intellígimus enim; ne loquáris ad nos judáice in áuribus pópuli qui est super murum.	b
  21267 Isaías	Isa	23	36	12	Et dixit ad eos Rábsaces: Numquid ad dóminum tuum et ad te misit me dóminus meus, ut lóquerer ómnia verba ista? et non pótius ad viros qui sedent in muro, ut cómedant stércora sua, et bibant urínam pedum suórum vobíscum?
  21268 Isaías	Isa	23	36	13	Et stetit Rábsaces, et clamávit voce magna judáice, et dixit: Audíte verba regis magni, regis Assyriórum!
  21269 Isaías	Isa	23	36	14	Hæc dicit rex: Non sedúcat vos Ezechías, quia non póterit erúere vos.
  21270 Isaías	Isa	23	36	15	Et non vobis tríbuat fidúciam Ezechías super Dómino, dicens: Éruens liberábit nos Dóminus: non dábitur cívitas ista in manu regis Assyriórum.
  21271 Isaías	Isa	23	36	16	Nolíte audíre Ezechíam; hæc enim dicit rex Assyriórum: Fácite mecum benedictiónem, et egredímini ad me, et comédite unusquísque víneam suam, et unusquísque ficum suam, et bíbite unusquísque aquam cistérnæ suæ,
  21272 Isaías	Isa	23	36	17	donec véniam, et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra, terram fruménti et vini, terram panum et vineárum.
  21273 Isaías	Isa	23	36	18	Nec contúrbet vos Ezechías, dicens: Dóminus liberábit nos. Numquid liberavérunt dii géntium unusquísque terram suam de manu regis Assyriórum?
  21274 Isaías	Isa	23	36	19	Ubi est deus Emath et Arphad? ubi est deus Sephárvaim? numquid liberavérunt Samaríam de manu mea?
  21275 Isaías	Isa	23	36	20	Quis est ex ómnibus diis terrárum istárum qui erúerit terram suam de manu mea, ut éruat Dóminus Jerúsalem de manu mea?
  21276 Isaías	Isa	23	36	21	Et siluérunt, et non respondérunt ei verbum. Mandáverat enim rex, dicens: Ne respondeátis ei.	b
  21277 Isaías	Isa	23	36	22	Et ingréssus est Elíacim, fílius Helcíæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Jóahe fílius Asaph, a commentáriis, ad Ezechíam, scissis véstibus, et nuntiavérunt ei verba Rábsacis.
  21278 Isaías	Isa	23	37	1	Et factum est, cum audísset rex Ezechías, scidit vestiménta sua, et obvolútus est sacco, et intrávit in domum Dómini.
  21279 Isaías	Isa	23	37	2	Et misit Elíacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et senióres de sacerdótibus, opértos saccis, ad Isaíam, fílium Amos, prophétam,
  21280 Isaías	Isa	23	37	3	et dixérunt ad eum: Hæc dicit Ezechías: Dies tribulatiónis, et correptiónis, et blasphémiæ, dies hæc; quia venérunt fílii usque ad partum, et virtus non est pariéndi.
  21281 Isaías	Isa	23	37	4	Si quómodo áudiat Dóminus Deus tuus verba Rábsacis, quem misit rex Assyriórum dóminus suus ad blasphemándum Deum vivéntem et exprobrándum sermónibus quos audívit Dóminus Deus tuus: leva ergo oratiónem pro relíquiis quæ repértæ sunt.
  21282 Isaías	Isa	23	37	5	Et venérunt servi regis Ezechíæ ad Isaíam.	b
  21283 Isaías	Isa	23	37	6	Et dixit ad eos Isaías: Hæc dicétis dómino vestro: Hæc dicit Dóminus: Ne tímeas a fácie verbórum quæ audísti, quibus blasphemavérunt púeri regis Assyriórum me.
  21284 Isaías	Isa	23	37	7	Ecce ego dabo ei spíritum, et áudiet núntium, et revertétur ad terram suam, et corrúere eum fáciam gládio in terra sua.
  21285 Isaías	Isa	23	37	8	Revérsus est autem Rábsaces, et invénit regem Assyriórum prœliántem advérsus Lobnam: audíerat enim quia proféctus esset de Lachis.	b
  21286 Isaías	Isa	23	37	9	Et audívit de Tháraca rege Æthiópiæ, dicéntes: Egréssus est ut pugnet contra te. Quod cum audísset, misit núntios ad Ezechíam, dicens:
  21287 Isaías	Isa	23	37	10	Hæc dicétis Ezechíæ regi Judæ, loquéntes: Non te decípiat Deus tuus in quo tu confídis, dicens: Non dábitur Jerúsalem in manu regis Assyriórum.
  21288 Isaías	Isa	23	37	11	Ecce tu audísti ómnia quæ fecérunt reges Assyriórum ómnibus terris, quas subvertérunt: et tu póteris liberári?
  21289 Isaías	Isa	23	37	12	Numquid eruérunt eos dii géntium quos subvertérunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et fílios Eden qui erant in Thalássar?
  21290 Isaías	Isa	23	37	13	Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sephárvaim, Ana, et Ava?
  21291 Isaías	Isa	23	37	14	Et tulit Ezechías libros de manu nuntiórum, et legit eos, et ascéndit in domum Dómini, et expándit eos Ezechías coram Dómino:	b
  21292 Isaías	Isa	23	37	15	et orávit Ezechías ad Dóminum, dicens:
  21293 Isaías	Isa	23	37	16	Dómine exercítuum, Deus Ísraël, qui sedes super chérubim, tu es Deus solus ómnium regnórum terræ: tu fecísti cælum et terram.
  21294 Isaías	Isa	23	37	17	Inclína, Dómine, aurem tuam, et audi; áperi, Dómine, óculos tuos, et vide: et audi ómnia verba Sennácherib, quæ misit ad blasphemándum Deum vivéntem.
  21295 Isaías	Isa	23	37	18	Vere enim, Dómine, desértas fecérunt reges Assyriórum terras, et regiónes eárum,
  21296 Isaías	Isa	23	37	19	et dedérunt deos eárum igni: non enim erant dii, sed ópera mánuum hóminum, lignum et lapis, et comminuérunt eos.
  21297 Isaías	Isa	23	37	20	Et nunc, Dómine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognóscant ómnia regna terræ quia tu es Dóminus solus.
  21298 Isaías	Isa	23	37	21	Et misit Isaías, fílius Amos, ad Ezechíam, dicens: Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Pro quibus rogásti me de Sennácherib, rege Assyriórum,	b
  21299 Isaías	Isa	23	37	22	hoc est verbum quod locútus est Dóminus super eum: Despéxit te et subsannávit te, virgo fília Sion; post te caput movit, fília Jerúsalem.
  21300 Isaías	Isa	23	37	23	Cui exprobrásti? et quem blasphemásti? et super quem exaltásti vocem, et levásti altitúdinem oculórum tuórum? ad Sanctum Ísraël.
  21301 Isaías	Isa	23	37	24	In manu servórum tuórum exprobrásti Dómino, et dixísti: In multitúdine quadrigárum meárum ego ascéndi altitúdinem móntium juga Líbani; et succídam excélsa cedrórum ejus, et eléctas abiétes illíus, et introíbo altitúdinem summitátis ejus, saltum Carméli ejus.
  21302 Isaías	Isa	23	37	25	Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccávi vestígio pedis mei omnes rivos ággerum.
  21303 Isaías	Isa	23	37	26	Numquid non audísti quæ olim fécerim ei? Ex diébus antíquis ego plasmávi illud; et nunc addúxi, et factum est in eradicatiónem cóllium compugnántium, et civitátum munitárum.	b
  21304 Isaías	Isa	23	37	27	Habitatóres eárum breviáta manu contremuérunt, et confúsi sunt. Facti sunt sicut fœnum agri, et gramen páscuæ, et herba tectórum, quæ exáruit ántequam maturésceret.
  21305 Isaías	Isa	23	37	28	Habitatiónem tuam, et egréssum tuum, et intróitum tuum cognóvi, et insániam tuam contra me.
  21306 Isaías	Isa	23	37	29	Cum fúreres advérsum me, supérbia tua ascéndit in aures meas. Ponam ergo círculum in náribus tuis, et frenum in lábiis tuis, et redúcam te in viam per quem venísti.
  21307 Isaías	Isa	23	37	30	Tibi autem hoc erit signum: cómede hoc anno quæ sponte nascúntur, et in anno secúndo pomis véscere; in anno autem tértio semináte et métite, et plantáte víneas, et comédite fructum eárum.	b
  21308 Isaías	Isa	23	37	31	Et mittet id quod salvátum fúerit de domo Juda, et quod réliquum est, radícem deórsum, et fáciet fructum sursum:
  21309 Isaías	Isa	23	37	32	quia de Jerúsalem exíbunt relíquiæ, et salvátio de monte Sion: zelus Dómini exercítuum fáciet istud.
  21310 Isaías	Isa	23	37	33	Proptérea hæc dicit Dóminus de rege Assyriórum: Non intrábit civitátem hanc, et non jáciet ibi sagíttam, et non occupábit eam clýpeus, et non mittet in circúitu ejus ággerem.
  21311 Isaías	Isa	23	37	34	In via qua venit, per eam revertétur, et civitátem hanc non ingrediétur, dicit Dóminus.
  21312 Isaías	Isa	23	37	35	Et prótegam civitátem istam, ut salvem eam propter me, et propter David, servum meum.
  21313 Isaías	Isa	23	37	36	Egréssus est autem ángelus Dómini, et percússit in castris Assyriórum centum octogínta quinque míllia. Et surrexérunt mane, et ecce omnes cadávera mortuórum.	b
  21314 Isaías	Isa	23	37	37	Et egréssus est, et ábiit, et revérsus est Sennácherib, rex Assyriórum, et habitávit in Nínive.
  21315 Isaías	Isa	23	37	38	Et factum est, cum adoráret in templo Nesroch deum suum, Adrámelech et Sárasar, fílii ejus, percussérunt eum gládio, fugerúntque in terram Árarat; et regnávit Asarháddon, fílius ejus, pro eo.
  21316 Isaías	Isa	23	38	1	In diébus illis ægrotávit Ezechías usque ad mortem; et introívit ad eum Isaías, fílius Amos, prophéta, et dixit ei: Hæc dicit Dóminus: Dispóne dómui tuæ, quia moriéris tu, et non vives.
  21317 Isaías	Isa	23	38	2	Et convértit Ezechías fáciem suam ad paríetem, et orávit ad Dóminum,
  21318 Isaías	Isa	23	38	3	et dixit: Óbsecro, Dómine, meménto, quæso, quómodo ambuláverim coram te in veritáte et in corde perfécto, et quod bonum est in óculis tuis fécerim. Et flevit Ezechías fletu magno.
  21319 Isaías	Isa	23	38	4	Et factum est verbum Dómini ad Isaíam, dicens:
  21320 Isaías	Isa	23	38	5	Vade, et dic Ezechíæ: Hæc dicit Dóminus Deus David patris tui: Audívi oratiónem tuam, et vidi lácrimas tuas; ecce ego adjíciam super dies tuos quíndecim annos,
  21321 Isaías	Isa	23	38	6	et de manu regis Assyriórum éruam te, et civitátem istam, et prótegam eam.
  21322 Isaías	Isa	23	38	7	Hoc autem tibi erit signum a Dómino, quia fáciet Dóminus verbum hoc quod locútus est:
  21323 Isaías	Isa	23	38	8	ecce ego revérti fáciam umbram lineárum per quas descénderat in horológio Achaz in sole, retrórsum decem líneis. Et revérsus est sol decem líneis per gradus quos descénderat.
  21324 Isaías	Isa	23	38	9	Scriptúra Ezechíæ, regis Juda, cum ægrotásset et convaluísset de infirmitáte sua.	b
  21325 Isaías	Isa	23	38	10	Ego dixi in dimídio diérum meórum: Vadam ad portas ínferi; quæsívi resíduum annórum meórum.
  21326 Isaías	Isa	23	38	11	Dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium; non aspíciam hóminem ultra, et habitatórem quiétis.
  21327 Isaías	Isa	23	38	12	Generátio mea abláta est, et convolúta est a me, quasi tabernáculum pastórum. Præcísa est velut a texénte vita mea; dum adhuc ordírer, succídit me: de mane usque ad vésperam fínies me.
  21328 Isaías	Isa	23	38	13	Sperábam usque ad mane; quasi leo, sic contrívit ómnia ossa mea: de mane usque ad vésperam fínies me.
  21329 Isaías	Isa	23	38	14	Sicut pullus hirúndinis, sic clamábo; meditábor ut colúmba. Attenuáti sunt óculi mei, suspiciéntes in excélsum. Dómine, vim pátior: respónde pro me.
  21330 Isaías	Isa	23	38	15	Quid dicam, aut quid respondébit mihi, cum ipse fécerit? Recogitábo tibi omnes annos meos in amaritúdine ánimæ meæ.
  21331 Isaías	Isa	23	38	16	Dómine, si sic vívitur, et in tálibus vita spíritus mei, corrípies me, et vivificábis me.
  21332 Isaías	Isa	23	38	17	Ecce in pace amaritúdo mea amaríssima.
  21333 Isaías	Isa	23	38	18	Tu autem eruísti ánimam meam ut non períret; projecísti post tergum tuum ómnia peccáta mea. Quia non inférnus confitébitur tibi, neque mors laudábit te: non exspectábunt qui descéndunt in lacum veritátem tuam.	b
  21334 Isaías	Isa	23	38	19	Vivens, vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie; pater fíliis notam fáciet veritátem tuam.
  21335 Isaías	Isa	23	38	20	Dómine, salvum me fac! et psalmos nostros cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ in domo Dómini.
  21336 Isaías	Isa	23	38	21	Et jussit Isaías ut tóllerent massam de ficis, et cataplasmárent super vulnus, et sanarétur.	b
  21337 Isaías	Isa	23	38	22	Et dixit Ezechías: Quod erit signum quia ascéndam in domum Dómini?
  21338 Isaías	Isa	23	39	1	In témpore illo misit Mérodach Báladan, fílius Báladan, rex Babylónis, libros et múnera ad Ezechíam: audíerat enim quod ægrotásset et convaluísset.
  21339 Isaías	Isa	23	39	2	Lætátus est autem super eis Ezechías, et osténdit eis cellam arómatum, et argénti, et auri, et odoramentórum, et unguénti óptimi, et omnes apothécas supelléctilis suæ, et univérsa quæ invénta sunt in thesáuris ejus. Non fuit verbum quod non osténderet eis Ezechías in domo sua, et in omni potestáte sua.
  21340 Isaías	Isa	23	39	3	Introívit autem Isaías prophéta ad Ezechíam regem, et dixit ei: Quid dixérunt viri isti, et unde venérunt ad te? Et dixit Ezechías: De terra longínqua venérunt ad me, de Babylóne.	b
  21341 Isaías	Isa	23	39	4	Et dixit: Quid vidérunt in domo tua? Et dixit Ezechías: Ómnia quæ in domo mea sunt vidérunt; non fuit res quam non osténderim eis in thesáuris meis.
  21342 Isaías	Isa	23	39	5	Et dixit Isaías ad Ezechíam: Audi verbum Dómini exercítuum.
  21343 Isaías	Isa	23	39	6	Ecce dies vénient, et auferéntur ómnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizavérunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylónem; non relinquétur quidquam, dicit Dóminus.
  21344 Isaías	Isa	23	39	7	Et de fíliis tuis, qui exíbunt de te, quos genúeris, tollent, et erunt eunúchi in palátio regis Babylónis.
  21345 Isaías	Isa	23	39	8	Et dixit Ezechías ad Isaíam: Bonum verbum Dómini, quod locútus est. Et dixit: Fiat tantum pax et véritas in diébus meis!
  21346 Isaías	Isa	23	40	1	Consolámini, consolámini, pópule meus, dicit Deus vester.
  21347 Isaías	Isa	23	40	2	Loquímini ad cor Jerúsalem, et advocáte eam, quóniam compléta est malítia ejus, dimíssa est iníquitas illíus: suscépit de manu Dómini duplícia pro ómnibus peccátis suis.
  21348 Isaías	Isa	23	40	3	Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini, rectas fácite in solitúdine sémitas Dei nostri.
  21349 Isaías	Isa	23	40	4	Omnis vallis exaltábitur, et omnis mons et collis humiliábitur, et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas:
  21350 Isaías	Isa	23	40	5	et revelábitur glória Dómini, et vidébit omnis caro páriter quod os Dómini locútum est.
  21351 Isaías	Isa	23	40	6	Vox dicéntis: Clama. Et dixi: Quid clamábo? Omnis caro fœnum, et omnis glória ejus quasi flos agri.
  21352 Isaías	Isa	23	40	7	Exsiccátum est fœnum, et cécidit flos, quia spíritus Dómini sufflávit in eo. Vere fœnum est pópulus:
  21353 Isaías	Isa	23	40	8	exsiccátum est fœnum, et cécidit flos; verbum autem Dómini nostri manet in ætérnum.
  21354 Isaías	Isa	23	40	9	Super montem excélsum ascénde, tu qui evangelízas Sion; exálta in fortitúdine vocem tuam, qui evangelízas Jerúsalem: exálta, noli timére. Dic civitátibus Juda: Ecce Deus vester:
  21355 Isaías	Isa	23	40	10	ecce Dóminus Deus in fortitúdine véniet, et bráchium ejus dominábitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illíus coram illo.
  21356 Isaías	Isa	23	40	11	Sicut pastor gregem suum pascet, in bráchio suo congregábit agnos, et in sinu suo levábit; fœtas ipse portábit.
  21357 Isaías	Isa	23	40	12	Quis mensus est pugíllo aquas, et cælos palmo ponderávit? quis appéndit tribus dígitis molem terræ, et librávit in póndere montes, et colles in statéra?	b
  21358 Isaías	Isa	23	40	13	Quis adjúvit spíritum Dómini? aut quis consiliárius ejus fuit, et osténdit illi?	b
  21359 Isaías	Isa	23	40	14	cum quo íniit consílium, et instrúxit eum, et dócuit eum sémitam justítiæ, et erudívit eum sciéntiam, et viam prudéntiæ osténdit illi?
  21360 Isaías	Isa	23	40	15	Ecce gentes quasi stilla sítulæ, et quasi moméntum statéræ reputátæ sunt; ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.
  21361 Isaías	Isa	23	40	16	Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, et animália ejus non suffícient ad holocáustum.
  21362 Isaías	Isa	23	40	17	Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi níhilum et ináne reputátæ sunt ei.
  21363 Isaías	Isa	23	40	18	Cui ergo símilem fecísti Deum? aut quam imáginem ponétis ei?
  21364 Isaías	Isa	23	40	19	Numquid scúlptile conflávit faber? aut áurifex auro figurávit illud, et láminis argénteis argentárius?
  21365 Isaías	Isa	23	40	20	Forte lignum et imputríbile elégit; ártifex sápiens quærit quómodo státuat simulácrum, quod non moveátur.
  21366 Isaías	Isa	23	40	21	Numquid non scitis? numquid non audístis? numquid non annuntiátum est vobis ab inítio? numquid non intellexístis fundaménta terræ?	b
  21367 Isaías	Isa	23	40	22	Qui sedet super gyrum terræ, et habitatóres ejus sunt quasi locústæ; qui exténdit velut níhilum cælos, et expándit eos sicut tabernáculum ad inhabitándum;
  21368 Isaías	Isa	23	40	23	qui dat secretórum scrutatóres quasi non sint, júdices terræ velut ináne fecit.
  21369 Isaías	Isa	23	40	24	Et quidem neque plantátus, neque satus, neque radicátus in terra truncus eórum; repénte flavit in eos, et aruérunt, et turbo quasi stípulam áuferet eos.
  21370 Isaías	Isa	23	40	25	Et cui assimilástis me, et adæquástis? dicit Sanctus.
  21371 Isaías	Isa	23	40	26	Leváte in excélsum óculos vestros, et vidéte quis creávit hæc: qui edúcit in número milítiam eórum, et omnes ex nómine vocat; præ multitúdine fortitúdinis et róboris, virtutísque ejus, neque unum réliquum fuit.
  21372 Isaías	Isa	23	40	27	Quare dicis, Jacob, et loquéris, Ísraël: Abscóndita est via mea a Dómino, et a Deo meo judícium meum transívit?	b
  21373 Isaías	Isa	23	40	28	Numquid nescis, aut non audísti? Deus sempitérnus Dóminus, qui creávit términos terræ: non defíciet, neque laborábit, nec est investigátio sapiéntiæ ejus.
  21374 Isaías	Isa	23	40	29	Qui dat lasso virtútem, et his qui non sunt, fortitúdinem et robur multíplicat.
  21375 Isaías	Isa	23	40	30	Defícient púeri, et laborábunt, et júvenes in infirmitáte cadent;
  21376 Isaías	Isa	23	40	31	qui autem sperant in Dómino mutábunt fortitúdinem, assúment pennas sicut áquilæ: current et non laborábunt, ambulábunt et non defícient.
  21377 Isaías	Isa	23	41	1	Táceant ad me ínsulæ, et gentes mutent fortitúdinem: accédant, et tunc loquántur; simul ad judícium propinquémus.
  21378 Isaías	Isa	23	41	2	Quis suscitávit ab oriénte Justum, vocávit eum ut sequerétur se? Dabit in conspéctu ejus gentes, et reges obtinébit: dabit quasi púlverem gládio ejus, sicut stípulam vento raptam árcui ejus.
  21379 Isaías	Isa	23	41	3	Persequétur eos, transíbit in pace: sémita in pédibus ejus non apparébit.
  21380 Isaías	Isa	23	41	4	Quis hæc operátus est, et fecit, vocans generatiónes ab exórdio? Ego Dóminus: primus et novíssimus ego sum.
  21381 Isaías	Isa	23	41	5	Vidérunt ínsulæ, et timuérunt; extréma terræ obstupuérunt: appropinquavérunt, et accessérunt.
  21382 Isaías	Isa	23	41	6	Unusquísque próximo suo auxiliábitur, et fratri suo dicet: Confortáre.	b
  21383 Isaías	Isa	23	41	7	Confortávit faber ærárius percútiens málleo eum, qui cudébat tunc témporis, dicens: Glútino bonum est; et confortávit eum clavis, ut non moverétur.
  21384 Isaías	Isa	23	41	8	Et tu, Ísraël, serve meus, Jacob quem elégi, semen Ábraham amíci mei:	b
  21385 Isaías	Isa	23	41	9	in quo apprehéndi te ab extrémis terræ, et a longínquis ejus vocávi te, et dixi tibi: Servus meus es tu: elégi te, et non abjéci te.
  21386 Isaías	Isa	23	41	10	Ne tímeas, quia ego tecum sum; ne declínes, quia ego Deus tuus: confortávi te, et auxiliátus sum tibi, et suscépit te déxtera Justi mei.
  21387 Isaías	Isa	23	41	11	Ecce confundéntur et erubéscent omnes qui pugnant advérsum te; erunt quasi non sint, et períbunt viri qui contradícunt tibi.
  21388 Isaías	Isa	23	41	12	Quæres eos, et non invénies, viros rebélles tuos; erunt quasi non sint, et véluti consúmptio hómines bellántes advérsum te.
  21389 Isaías	Isa	23	41	13	Quia ego Dóminus Deus tuus, apprehéndens manum tuam, dicénsque tibi: Ne tímeas: ego adjúvi te.
  21390 Isaías	Isa	23	41	14	Noli timére, vermis Jacob, qui mórtui estis ex Ísraël: ego auxiliátus sum tibi, dicit Dóminus, et redémptor tuus Sanctus Ísraël.
  21391 Isaías	Isa	23	41	15	Ego pósui te quasi plaustrum tritúrans novum, habens rostra serrántia; triturábis montes, et commínues, et colles quasi púlverem pones.
  21392 Isaías	Isa	23	41	16	Ventilábis eos, et ventus tollet, et turbo dispérget eos; et tu exsultábis in Dómino, in Sancto Ísraël lætáberis.
  21393 Isaías	Isa	23	41	17	Egéni et páuperes quǽrunt aquas, et non sunt; lingua eórum siti áruit. Ego Dóminus exáudiam eos, Deus Ísraël, non derelínquam eos.
  21394 Isaías	Isa	23	41	18	Apériam in supínis cóllibus flúmina, et in médio campórum fontes: ponam desértum in stagna aquárum, et terram ínviam in rivos aquárum.
  21395 Isaías	Isa	23	41	19	Dabo in solitúdinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olívæ; ponam in desérto abiétem, ulmum, et buxum simul:
  21396 Isaías	Isa	23	41	20	ut vídeant, et sciant, et recógitent, et intélligant páriter, quia manus Dómini fecit hoc, et Sanctus Ísraël creávit illud.
  21397 Isaías	Isa	23	41	21	Prope fácite judícium vestrum, dicit Dóminus; Afférte, si quid forte habétis, dicit rex Jacob.	b
  21398 Isaías	Isa	23	41	22	Accédant, et núntient nobis quæcúmque ventúra sunt; prióra quæ fuérunt, nuntiáte, et ponémus cor nostrum, et sciémus novíssima eórum; et quæ ventúra sunt, indicáte nobis.
  21399 Isaías	Isa	23	41	23	Annuntiáte quæ ventúra sunt in futúrum, et sciémus quia dii estis vos; bene quoque aut male, si potéstis, fácite, et loquámur et videámus simul.
  21400 Isaías	Isa	23	41	24	Ecce vos estis ex níhilo, et opus vestrum ex eo quod non est: abominátio est qui elégit vos.
  21401 Isaías	Isa	23	41	25	Suscitávi ab aquilóne, et véniet ab ortu solis: vocábit nomen meum, et addúcet magistrátus quasi lutum, et velut plastes concúlcans humum.	b
  21402 Isaías	Isa	23	41	26	Quis annuntiávit ab exórdio ut sciámus, et a princípio ut dicámus: Justus es? Non est neque annúntians, neque prædícens, neque áudiens sermónes vestros.
  21403 Isaías	Isa	23	41	27	Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerúsalem evangelístam dabo.
  21404 Isaías	Isa	23	41	28	Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iníret consílium, et interrogátus respondéret verbum.
  21405 Isaías	Isa	23	41	29	Ecce omnes injústi, et vana ópera eórum; ventus et ináne simulácra eórum.
  21406 Isaías	Isa	23	42	1	Ecce servus meus, suscípiam eum; eléctus meus, complácuit sibi in illo ánima mea: dedi spíritum meum super eum: judícium géntibus próferet.
  21407 Isaías	Isa	23	42	2	Non clamábit, neque accípiet persónam, nec audiétur vox ejus foris.
  21408 Isaías	Isa	23	42	3	Cálamum quassátum non cónteret, et linum fúmigans non extínguet: in veritáte edúcet judícium.
  21409 Isaías	Isa	23	42	4	Non erit tristis, neque turbuléntus, donec ponat in terra judícium; et legem ejus ínsulæ exspectábunt.
  21410 Isaías	Isa	23	42	5	Hæc dicit Dóminus Deus, creans cælos, et exténdens eos; firmans terram, et quæ gérminant ex ea; dans flatum pópulo qui est super eam, et spíritum calcántibus eam:
  21411 Isaías	Isa	23	42	6	Ego Dóminus vocávi te in justítia, et apprehéndi manum tuam, et servávi te: et dedi te in fœdus pópuli, in lucem géntium,
  21412 Isaías	Isa	23	42	7	ut aperíres óculos cæcórum, et edúceres de conclusióne vinctum, de domo cárceris sedéntes in ténebris.
  21413 Isaías	Isa	23	42	8	Ego Dóminus, hoc est nomen meum; glóriam meam álteri non dabo, et laudem meam sculptílibus.
  21414 Isaías	Isa	23	42	9	Quæ prima fuérunt, ecce venérunt; nova quoque ego annúntio: ántequam oriántur, audíta vobis fáciam.
  21415 Isaías	Isa	23	42	10	Cantáte Dómino cánticum novum, laus ejus ab extrémis terræ, qui descénditis in mare, et plenitúdo ejus; ínsulæ, et habitatóres eárum.	b
  21416 Isaías	Isa	23	42	11	Sublevétur desértum et civitátes ejus. In dómibus habitábit Cedar: laudáte, habitatóres petræ; de vértice móntium clamábunt.
  21417 Isaías	Isa	23	42	12	Ponent Dómino glóriam, et laudem ejus in ínsulis nuntiábunt.
  21418 Isaías	Isa	23	42	13	Dóminus sicut fortis egrediétur, sicut vir prœliátor suscitábit zelum; vociferábitur, et clamábit: super inimícos suos confortábitur.	b
  21419 Isaías	Isa	23	42	14	Tácui semper, sílui, pátiens fui: sicut partúriens loquar; dissipábo, et absorbébo simul.
  21420 Isaías	Isa	23	42	15	Desértos fáciam montes et colles, et omne gramen eórum exsiccábo; et ponam flúmina in ínsulas, et stagna arefáciam.
  21421 Isaías	Isa	23	42	16	Et ducam cæcos in viam quam nésciunt, et in sémitis quas ignoravérunt ambuláre eos fáciam; ponam ténebras coram eis in lucem, et prava in recta; hæc verba feci eis, et non derelíqui eos.
  21422 Isaías	Isa	23	42	17	Convérsi sunt retrórsum, confundántur confusióne, qui confídunt in scúlptili; qui dicunt conflátili: Vos dii nostri.
  21423 Isaías	Isa	23	42	18	Surdi, audíte, et cæci, intuémini ad vidéndum.	b
  21424 Isaías	Isa	23	42	19	Quis cæcus, nisi servus meus; et surdus, nisi ad quem núntios meos misi? quis cæcus, nisi qui venúndatus est? et quis cæcus, nisi servus Dómini?
  21425 Isaías	Isa	23	42	20	Qui vides multa, nonne custódies? qui apértas habes aures, nonne áudies?
  21426 Isaías	Isa	23	42	21	Et Dóminus vóluit ut sanctificáret eum, et magnificáret legem, et extólleret.
  21427 Isaías	Isa	23	42	22	Ipse autem pópulus diréptus, et vastátus; láqueus júvenum omnes, et in dómibus cárcerum abscónditi sunt; facti sunt in rapínam, nec est qui éruat; in direptiónem, nec est qui dicat: Redde.
  21428 Isaías	Isa	23	42	23	Quis est in vobis qui áudiat hoc, atténdat, et auscúltet futúra?
  21429 Isaías	Isa	23	42	24	Quis dedit in direptiónem Jacob, et Ísraël vastántibus? nonne Dóminus ipse, cui peccávimus? Et noluérunt in viis ejus ambuláre, et non audiérunt legem ejus.
  21430 Isaías	Isa	23	42	25	Et effúdit super eum indignatiónem furóris sui, et forte bellum; et combússit eum in circúitu, et non cognóvit; et succéndit eum, et non intelléxit.
  21431 Isaías	Isa	23	43	1	Et nunc hæc dicit Dóminus creans te, Jacob, et formans te, Ísraël: Noli timére, quia redémi te, et vocávi te nómine tuo: meus es tu.
  21432 Isaías	Isa	23	43	2	Cum transíeris per aquas, tecum ero, et flúmina non opérient te; cum ambuláveris in igne, non comburéris, et flamma non ardébit in te.
  21433 Isaías	Isa	23	43	3	Quia ego Dóminus Deus tuus, Sanctus Ísraël, salvátor tuus, dedi propitiatiónem tuam Ægýptum, Æthiópiam, et Saba, pro te.
  21434 Isaías	Isa	23	43	4	Ex quo honorábilis factus es in óculis meis, et gloriósus, ego diléxi te, et dabo hómines pro te, et pópulos pro ánima tua.
  21435 Isaías	Isa	23	43	5	Noli timére, quia ego tecum sum; ab oriénte addúcam semen tuum, et ab occidénte congregábo te.
  21436 Isaías	Isa	23	43	6	Dicam aquilóni: Da; et austro: Noli prohibére: affer fílios meos de longínquo, et fílias meas ab extrémis terræ.
  21437 Isaías	Isa	23	43	7	Et omnem qui ínvocat nomen meum, in glóriam meam creávi eum, formávi eum, et feci eum.
  21438 Isaías	Isa	23	43	8	Educ foras pópulum cæcum, et óculos habéntem; surdum, et aures ei sunt.	b
  21439 Isaías	Isa	23	43	9	Omnes gentes congregátæ sunt simul, et colléctæ sunt tribus. Quis in vobis annúntiet istud, et quæ prima sunt audíre nos fáciet? Dent testes eórum, justificéntur, et áudiant, et dicant: Vere.
  21440 Isaías	Isa	23	43	10	Vos testes mei, dicit Dóminus, et servus meus quem elégi: ut sciátis, et credátis mihi, et intelligátis quia ego ipse sum; ante me non est formátus Deus, et post me non erit.
  21441 Isaías	Isa	23	43	11	Ego sum, ego sum Dóminus, et non est absque me salvátor.
  21442 Isaías	Isa	23	43	12	Ego annuntiávi, et salvávi; audítum feci, et non fuit in vobis aliénus: vos testes mei, dicit Dóminus, et ego Deus.
  21443 Isaías	Isa	23	43	13	Et ab inítio ego ipse, et non est qui de manu mea éruat. Operábor, et quis avértet illud?
  21444 Isaías	Isa	23	43	14	Hæc dicit Dóminus, redémptor vester, Sanctus Ísraël: Propter vos misi in Babylónem, et detráxi vectes univérsos, et Chaldǽos in návibus suis gloriántes.	b
  21445 Isaías	Isa	23	43	15	Ego Dóminus, Sanctus vester, creans Ísraël, rex vester.
  21446 Isaías	Isa	23	43	16	Hæc dicit Dóminus, qui dedit in mari viam, et in aquis torréntibus sémitam;
  21447 Isaías	Isa	23	43	17	qui edúxit quadrígam et equum, agmen et robústum: simul obdormiérunt, nec resúrgent; contríti sunt quasi linum, et extíncti sunt.
  21448 Isaías	Isa	23	43	18	Ne meminéritis priórum, et antíqua ne intueámini.
  21449 Isaías	Isa	23	43	19	Ecce ego fácio nova, et nunc oriéntur, útique cognoscétis ea: ponam in desérto viam, et in ínvio flúmina.
  21450 Isaías	Isa	23	43	20	Glorificábit me béstia agri, dracónes, et struthiónes: quia dedi in desérto aquas, flúmina in ínvio, ut darem potum pópulo meo, elécto meo.
  21451 Isaías	Isa	23	43	21	Pópulum istum formávi mihi: laudem meam narrábit.
  21452 Isaías	Isa	23	43	22	Non me invocásti, Jacob, nec laborásti in me, Ísraël.	b
  21453 Isaías	Isa	23	43	23	Non obtulísti mihi aríetem holocáusti tui, et víctimis tuis non glorificásti me; non te servíre feci in oblatióne, nec labórem tibi prǽbui in thure.
  21454 Isaías	Isa	23	43	24	Non emísti mihi argénto cálamum, et ádipe victimárum tuárum non inebriásti me: verúmtamen servíre me fecísti in peccátis tuis; præbuísti mihi labórem in iniquitátibus tuis.
  21455 Isaías	Isa	23	43	25	Ego sum, ego sum ipse qui déleo iniquitátes tuas propter me, et peccatórum tuórum non recordábor.
  21456 Isaías	Isa	23	43	26	Reduc me in memóriam, et judicémur simul: narra si quid habes ut justificéris.
  21457 Isaías	Isa	23	43	27	Pater tuus primus peccávit, et intérpretes tui prævaricáti sunt in me:
  21458 Isaías	Isa	23	43	28	et contaminávi príncipes sanctos; dedi ad interneciónem Jacob, et Ísraël in blasphémiam.
  21459 Isaías	Isa	23	44	1	Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Ísraël, quem elégi.
  21460 Isaías	Isa	23	44	2	Hæc dicit Dóminus fáciens et formans te, ab útero auxiliátor tuus: Noli timére, serve meus Jacob, et rectíssime, quem elégi.
  21461 Isaías	Isa	23	44	3	Effúndam enim aquas super sitiéntem, et fluénta super áridam; effúndam spíritum meum super semen tuum, et benedictiónem meam super stirpem tuam:
  21462 Isaías	Isa	23	44	4	et germinábunt inter herbas, quasi sálices juxta præterfluéntes aquas.
  21463 Isaías	Isa	23	44	5	Iste dicet: Dómini ego sum; et ille vocábit in nómine Jacob; et hic scribet manu sua: Dómino, et in nómine Ísraël assimilábitur.
  21464 Isaías	Isa	23	44	6	Hæc dicit Dóminus, rex Ísraël, et redémptor ejus, Dóminus exercítuum: Ego primus, et ego novíssimus, et absque me non est deus.
  21465 Isaías	Isa	23	44	7	Quis símilis mei? vocet, et annúntiet: et órdinem expónat mihi, ex quo constítui pópulum antíquum; ventúra et quæ futúra sunt annúntient eis.
  21466 Isaías	Isa	23	44	8	Nolíte timére, neque conturbémini: ex tunc audíre te feci, et annuntiávi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formátor quem ego non nóverim?
  21467 Isaías	Isa	23	44	9	Plastæ idóli omnes nihil sunt, et amantíssima eórum non próderunt eis. Ipsi sunt testes eórum, quia non vident, neque intélligunt, ut confundántur.	b
  21468 Isaías	Isa	23	44	10	Quis formávit deum, et scúlptile conflávit ad nihil útile?
  21469 Isaías	Isa	23	44	11	Ecce omnes partícipes ejus confundéntur, fabri enim sunt ex homínibus; convénient omnes, stabunt et pavébunt, et confundéntur simul.
  21470 Isaías	Isa	23	44	12	Faber ferrárius lima operátus est, in prunis et in málleis formávit illud, et operátus est in bráchio fortitúdinis suæ; esúriet et defíciet, non bibet aquam et lasséscet.
  21471 Isaías	Isa	23	44	13	Ártifex lignárius exténdit normam, formávit illud in runcína, fecit illud in anguláribus, et in círcino tornávit illud, et fecit imáginem viri quasi speciósum hóminem habitántem in domo;
  21472 Isaías	Isa	23	44	14	succídit cedros, tulit ílicem, et quercum, quæ stéterat inter ligna saltus; plantávit pinum, quam plúvia nutrívit.
  21473 Isaías	Isa	23	44	15	Et facta est homínibus in focum; sumpsit ex eis, et calefáctus est; et succéndit et coxit panes; de réliquo autem operátus est deum et adorávit; fecit scúlptile, et curvátus est ante illud.	b
  21474 Isaías	Isa	23	44	16	Médium ejus combússit igni, et de médio ejus carnes comédit; coxit pulméntum, et saturátus est, et calefáctus est, et dixit: Vah! calefáctus sum, vidi focum;
  21475 Isaías	Isa	23	44	17	réliquum autem ejus deum fecit et scúlptile sibi; curvátur ante illud, et adórat illud, et óbsecrat, dicens: Líbera me, quia deus meus es tu!
  21476 Isaías	Isa	23	44	18	Nesciérunt, neque intellexérunt; oblíti enim sunt ne vídeant óculi eórum, et ne intélligant corde suo.
  21477 Isaías	Isa	23	44	19	Non recógitant in mente sua, neque cognóscunt, neque séntiunt, ut dicant: Medietátem ejus combússi igni, et coxi super carbónes ejus panes; coxi carnes et comédi, et de réliquo ejus idólum fáciam? ante truncum ligni procídam?
  21478 Isaías	Isa	23	44	20	Pars ejus cinis est; cor insípiens adorávit illud, et non liberábit ánimam suam: neque dicet: Forte mendácium est in déxtera mea.
  21479 Isaías	Isa	23	44	21	Meménto horum Jacob, et Ísraël, quóniam servus meus es tu. Formávi te; servus meus es tu, Ísraël, ne obliviscáris mei.	b
  21480 Isaías	Isa	23	44	22	Delévi ut nubem iniquitátes tuas, et quasi nébulam peccáta tua: revértere ad me, quóniam redémi te.
  21481 Isaías	Isa	23	44	23	Laudáte, cæli, quóniam misericórdiam fecit Dóminus; jubiláte, extréma terræ; resonáte, montes, laudatiónem, saltus et omne lignum ejus, quóniam redémit Dóminus Jacob, et Ísraël gloriábitur.
  21482 Isaías	Isa	23	44	24	Hæc dicit Dóminus, redémptor tuus, et formátor tuus ex útero: Ego sum Dóminus, fáciens ómnia, exténdens cælos solus, stabíliens terram, et nullus mecum;
  21483 Isaías	Isa	23	44	25	írrita fáciens signa divinórum, et aríolos in furórem vertens; convértens sapiéntes retrórsum, et sciéntiam eórum stultam fáciens;
  21484 Isaías	Isa	23	44	26	súscitans verbum servi sui, et consílium nuntiórum suórum complens; qui dico Jerúsalem: Habitáberis, et civitátibus Juda: Ædificabímini, et desérta ejus suscitábo;
  21485 Isaías	Isa	23	44	27	qui dico profúndo: Desoláre, et flúmina tua arefáciam;
  21486 Isaías	Isa	23	44	28	qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntátem meam complébis; qui dico Jerúsalem: Ædificáberis, et templo: Fundáberis.
  21487 Isaías	Isa	23	45	1	Hæc dicit Dóminus christo meo Cyro, cujus apprehéndi déxteram, ut subjíciam ante fáciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et apériam coram eo jánuas, et portæ non claudéntur:
  21488 Isaías	Isa	23	45	2	Ego ante te ibo, et gloriósos terræ humiliábo; portas ǽreas cónteram, et vectes férreos confríngam:
  21489 Isaías	Isa	23	45	3	et dabo tibi thesáuros abscónditos, et arcána secretórum, ut scias quia ego Dóminus, qui voco nomen tuum, Deus Ísraël,
  21490 Isaías	Isa	23	45	4	propter servum meum Jacob, et Ísraël, eléctum meum; et vocávi te nómine tuo: assimilávi te, et non cognovísti me.
  21491 Isaías	Isa	23	45	5	Ego Dóminus, et non est ámplius; extra me non est deus; accínxi te, et non cognovísti me:
  21492 Isaías	Isa	23	45	6	ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidénte, quóniam absque me non est: ego Dóminus, et non est alter:
  21493 Isaías	Isa	23	45	7	formans lucem et creans ténebras, fáciens pacem et creans malum: ego Dóminus fáciens ómnia hæc.
  21494 Isaías	Isa	23	45	8	Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant justum; aperiátur terra, et gérminet Salvatórem, et justítia oriátur simul: ego Dóminus creávi eum.	b
  21495 Isaías	Isa	23	45	9	Væ qui contradícit fictóri suo, testa de sámiis terræ! Numquid dicet lutum fígulo suo: Quid facis, et opus tuum absque mánibus est?	b
  21496 Isaías	Isa	23	45	10	Væ qui dicit patri: Quid géneras? et mulíeri: Quid párturis?
  21497 Isaías	Isa	23	45	11	Hæc dicit Dóminus, Sanctus Ísraël, plastes ejus: Ventúra interrogáte me; super fílios meos et super opus mánuum meárum mandáte mihi.
  21498 Isaías	Isa	23	45	12	Ego feci terram, et hóminem super eam creávi ego: manus meæ tetendérunt cælos, et omni milítiæ eórum mandávi.
  21499 Isaías	Isa	23	45	13	Ego suscitávi eum ad justítiam, et omnes vias ejus dírigam; ipse ædificábit civitátem meam, et captivitátem meam dimíttet, non in prétio neque in munéribus, dicit Dóminus Deus exercítuum.
  21500 Isaías	Isa	23	45	14	Hæc dicit Dóminus: Labor Ægýpti, et negotiátio Æthiópiæ, et Sábaim viri sublímes ad te transíbunt, et tui erunt; post te ambulábunt, vincti mánicis pergent, et te adorábunt, teque deprecabúntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus.	b
  21501 Isaías	Isa	23	45	15	Vere tu es Deus abscónditus, Deus Ísraël, salvátor.	b
  21502 Isaías	Isa	23	45	16	Confúsi sunt, et erubuérunt omnes: simul abiérunt in confusiónem fabricatóres errórum.
  21503 Isaías	Isa	23	45	17	Ísraël salvátus est in Dómino salúte ætérna; non confundémini, et non erubescétis usque in sǽculum sǽculi.
  21504 Isaías	Isa	23	45	18	Quia hæc dicit Dóminus creans cælos, ipse Deus formans terram et fáciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creávit eam: ut habitarétur formávit eam: Ego Dóminus, et non est álius.
  21505 Isaías	Isa	23	45	19	Non in abscóndito locútus sum, in loco terræ tenebróso; non dixi sémini Jacob frustra: Quǽrite me: ego Dóminus loquens justítiam, annúntians recta.
  21506 Isaías	Isa	23	45	20	Congregámini, et veníte, et accédite simul qui salváti estis ex géntibus: nesciérunt qui levant lignum sculptúræ suæ, et rogant deum non salvántem.
  21507 Isaías	Isa	23	45	21	Annuntiáte, et veníte, et consiliámini simul. Quis audítum fecit hoc ab inítio, ex tunc prædíxit illud? numquid non ego Dóminus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me.
  21508 Isaías	Isa	23	45	22	Convertímini ad me, et salvi éritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est álius.
  21509 Isaías	Isa	23	45	23	In memetípso jurávi; egrediétur de ore meo justítiæ verbum, et non revertétur: quia mihi curvábitur omne genu, et jurábit omnis lingua.
  21510 Isaías	Isa	23	45	24	Ergo in Dómino, dicet, meæ sunt justítiæ et impérium; ad eum vénient, et confundéntur omnes qui repúgnant ei.
  21511 Isaías	Isa	23	45	25	In Dómino justificábitur, et laudábitur omne semen Ísraël.
  21512 Isaías	Isa	23	46	1	Confráctus est Bel, contrítus est Nabo; facta sunt simulácra eórum béstiis et juméntis, ónera vestra gravi póndere usque ad lassitúdinem.
  21513 Isaías	Isa	23	46	2	Contabuérunt, et contríta sunt simul; non potuérunt salváre portántem, et ánima eórum in captivitátem ibit.
  21514 Isaías	Isa	23	46	3	Audíte me, domus Jacob, et omne resíduum domus Ísraël; qui portámini a meo útero, qui gestámini a mea vulva.
  21515 Isaías	Isa	23	46	4	Usque ad senéctam ego ipse, et usque ad canos ego portábo; ego feci, et ego feram; ego portábo, et salvábo.
  21516 Isaías	Isa	23	46	5	Cui assimilástis me, et adæquástis, et comparástis me, et fecístis símilem?
  21517 Isaías	Isa	23	46	6	Qui confértis aurum de sácculo, et argéntum statéra ponderátis, conducéntes auríficem ut fáciat deum, et prócidunt, et adórant.
  21518 Isaías	Isa	23	46	7	Portant illum in húmeris gestántes, et ponéntes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movébitur: sed et cum clamáverint ad eum, non áudiet; de tribulatióne non salvábit eos.
  21519 Isaías	Isa	23	46	8	Mementóte istud, et confundámini; redíte, prævaricatóres, ad cor.	b
  21520 Isaías	Isa	23	46	9	Recordámini prióris sǽculi, quóniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est símilis mei.
  21521 Isaías	Isa	23	46	10	Annúntians ab exórdio novíssimum, et ab inítio quæ necdum facta sunt, dicens: Consílium meum stabit, et omnis volúntas mea fiet.
  21522 Isaías	Isa	23	46	11	Vocans ab oriénte avem, et de terra longínqua virum voluntátis meæ: et locútus sum, et addúcam illud; creávi et fáciam illud.
  21523 Isaías	Isa	23	46	12	Audíte me, duro corde, qui longe estis a justítia.
  21524 Isaías	Isa	23	46	13	Prope feci justítiam meam, non elongábitur, et salus mea non morábitur. Dabo in Sion salútem, et in Ísraël glóriam meam.
  21525 Isaías	Isa	23	47	1	Descénde, sede in púlvere, virgo fília Bábylon: sede in terra; non est sólium fíliæ Chaldæórum, quia ultra non vocáberis mollis et ténera.
  21526 Isaías	Isa	23	47	2	Tolle molam, et mole farínam; denúda turpitúdinem tuam; discoóperi húmerum, revéla crura, transi flúmina.
  21527 Isaías	Isa	23	47	3	Revelábitur ignomínia tua, et vidébitur oppróbrium tuum; ultiónem cápiam, et non resístet mihi homo.
  21528 Isaías	Isa	23	47	4	Redémptor noster, Dóminus exercítuum nomen illíus, Sanctus Ísraël.	b
  21529 Isaías	Isa	23	47	5	Sede tacens, et intra in ténebras, fília Chaldæórum, quia non vocáberis ultra dómina regnórum.	b
  21530 Isaías	Isa	23	47	6	Irátus sum super pópulum meum: contaminávi hæreditátem meam, et dedi eos in manu tua: non posuísti eis misericórdias; super senem aggravásti jugum tuum valde.
  21531 Isaías	Isa	23	47	7	Et dixísti: In sempitérnum ero dómina. Non posuísti hæc super cor tuum, neque recordáta es novíssimi tui.
  21532 Isaías	Isa	23	47	8	Et nunc audi hæc delicáta, et hábitans confidénter, quæ dicis in corde tuo: Ego sum, et non est præter me ámplius; non sedébo vídua, et ignorábo sterilitátem.
  21533 Isaías	Isa	23	47	9	Vénient tibi duo hæc súbito in die una, sterílitas et vidúitas: univérsa venérunt super te, propter multitúdinem maleficiórum tuórum, et propter durítiam incantatórum tuórum veheméntem.
  21534 Isaías	Isa	23	47	10	Et fidúciam habuísti in malítia tua, et dixísti: Non est qui vídeat me. Sapiéntia tua et sciéntia tua, hæc decépit te. Et dixísti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est áltera.	b
  21535 Isaías	Isa	23	47	11	Véniet super te malum, et néscies ortum ejus; et írruet super te calámitas quam non póteris expiáre; véniet super te repénte miséria quam néscies.
  21536 Isaías	Isa	23	47	12	Sta cum incantatóribus tuis et cum multitúdine maleficiórum tuórum, in quibus laborásti ab adolescéntia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fíeri fórtior.
  21537 Isaías	Isa	23	47	13	Defecísti in multitúdine consiliórum tuórum. Stent, et salvent te áugures cæli, qui contemplabántur sídera, et supputábant menses, ut ex eis annuntiárent ventúra tibi.
  21538 Isaías	Isa	23	47	14	Ecce facti sunt quasi stípula, ignis combússit eos; non liberábunt ánimam suam de manu flammæ; non sunt prunæ quibus calefíant, nec focus ut sédeant ad eum.
  21539 Isaías	Isa	23	47	15	Sic facta sunt tibi in quibuscúmque laboráveras: negotiatóres tui ab adolescéntia tua, unusquísque in via sua erravérunt; non est qui salvet te.
  21540 Isaías	Isa	23	48	1	Audíte hæc, domus Jacob, qui vocámini nómine Ísraël, et de aquis Juda exístis; qui jurátis in nómine Dómini, et Dei Ísraël recordámini non in veritáte neque in justítia.
  21541 Isaías	Isa	23	48	2	De civitáte enim sancta vocáti sunt, et super Deum Ísraël constabilíti sunt: Dóminus exercítuum nomen ejus.
  21542 Isaías	Isa	23	48	3	Prióra ex tunc annuntiávi, et ex ore meo exiérunt, et audíta feci ea: repénte operátus sum, et venérunt.
  21543 Isaías	Isa	23	48	4	Scivi enim quia durus es tu, et nervus férreus cervix tua, et frons tua ǽrea.
  21544 Isaías	Isa	23	48	5	Prædíxi tibi ex tunc; ántequam venírent, indicávi tibi, ne forte díceres: Idóla mea fecérunt hæc, et sculptília mea et conflatília mandavérunt ista.
  21545 Isaías	Isa	23	48	6	Quæ audísti, vide ómnia; vos autem, num annuntiástis? Audíta feci tibi nova ex tunc, et conserváta sunt quæ nescis.
  21546 Isaías	Isa	23	48	7	Nunc creáta sunt et non ex tunc; et ante diem, et non audísti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognóvi ea.
  21547 Isaías	Isa	23	48	8	Neque audísti, neque cognovísti, neque ex tunc apérta est auris tua: scio enim quia præváricans prævaricáberis, et transgressórem ex útero vocávi te.
  21548 Isaías	Isa	23	48	9	Propter nomen meum longe fáciam furórem meum, et laude mea infrenábo te, ne intéreas.
  21549 Isaías	Isa	23	48	10	Ecce excóxi te, sed non quasi argéntum; elégi te in camíno paupertátis.
  21550 Isaías	Isa	23	48	11	Propter me, propter me fáciam, ut non blasphémer; et glóriam meam álteri non dabo.
  21551 Isaías	Isa	23	48	12	Audi me, Jacob, et Ísraël, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novíssimus.	b
  21552 Isaías	Isa	23	48	13	Manus quoque mea fundávit terram, et déxtera mea mensa est cælos; ego vocábo eos, et stabunt simul.
  21553 Isaías	Isa	23	48	14	Congregámini, omnes vos, et audíte: quis de eis annuntiávit hæc? Dóminus diléxit eum, fáciet voluntátem suam in Babylóne, et bráchium suum in Chaldǽis.
  21554 Isaías	Isa	23	48	15	Ego, ego locútus sum, et vocávi eum; addúxi eum, et dirécta est via ejus.
  21555 Isaías	Isa	23	48	16	Accédite ad me et audíte hoc: non a princípio in abscóndito locútus sum: ex témpore ántequam fíeret, ibi eram: et nunc Dóminus Deus misit me, et spíritus ejus.	b
  21556 Isaías	Isa	23	48	17	Hæc dicit Dóminus, redémptor tuus, Sanctus Ísraël: Ego Dóminus Deus tuus, docens te utília, gubérnans te in via qua ámbulas.
  21557 Isaías	Isa	23	48	18	Útinam attendísses mandáta mea: facta fuísset sicut flumen pax tua, et justítia tua sicut gúrgites maris:
  21558 Isaías	Isa	23	48	19	et fuísset quasi aréna semen tuum, et stirps úteri tui ut lapílli ejus; non interísset et non fuísset attrítum nomen ejus a fácie mea.
  21559 Isaías	Isa	23	48	20	Egredímini de Babylóne, fúgite a Chaldǽis, in voce exsultatiónis annuntiáte: audítum fácite hoc, et efférte illud usque ad extréma terræ. Dícite: Redémit Dóminus servum suum Jacob.
  21560 Isaías	Isa	23	48	21	Non sitiérunt in desérto, cum edúceret eos: aquam de petra prodúxit eis, et scidit petram, et fluxérunt aquæ.
  21561 Isaías	Isa	23	48	22	Non est pax ímpiis, dicit Dóminus.
  21562 Isaías	Isa	23	49	1	Audíte, ínsulæ, et atténdite, pópuli de longe: Dóminus ab útero vocávit me; de ventre matris meæ recordátus est nóminis mei.
  21563 Isaías	Isa	23	49	2	Et pósuit os meum quasi gládium acútum, in umbra manus suæ protéxit me, et pósuit me sicut sagíttam eléctam: in pháretra sua abscóndit me.
  21564 Isaías	Isa	23	49	3	Et dixit mihi: Servus meus es tu Ísraël, quia in te gloriábor.
  21565 Isaías	Isa	23	49	4	Et ego dixi: In vácuum laborávi; sine causa et vane fortitúdinem meam consúmpsi: ergo judícium meum cum Dómino, et opus meum cum Deo meo.
  21566 Isaías	Isa	23	49	5	Et nunc dicit Dóminus, formans me ex útero servum sibi, ut redúcam Jacob ad eum, et Ísraël non congregábitur; et glorificátus sum in óculis Dómini, et Deus meus factus est fortitúdo mea.
  21567 Isaías	Isa	23	49	6	Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitándas tribus Jacob, et fæces Ísraël converténdas: ecce dedi te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.
  21568 Isaías	Isa	23	49	7	Hæc dicit Dóminus, redémptor Ísraël, Sanctus ejus, ad contemptíbilem ánimam, ad abominátam gentem, ad servum dominórum: Reges vidébunt, et consúrgent príncipes, et adorábunt propter Dóminum, quia fidélis est, et Sanctum Ísraël qui elégit te.	b
  21569 Isaías	Isa	23	49	8	Hæc dicit Dóminus: In témpore plácito exaudívi te, et in die salútis auxiliátus sum tui: et servávi te, et dedi te in fœdus pópuli, ut suscitáres terram, et possidéres hæreditátes dissipátas;	b
  21570 Isaías	Isa	23	49	9	ut díceres his qui vincti sunt: Exíte, et his qui in ténebris: Revelámini. Super vias pascéntur, et in ómnibus planis páscua eórum.
  21571 Isaías	Isa	23	49	10	Non esúrient neque sítient, et non percútiet eos æstus et sol, quia miserátor eórum reget eos, et ad fontes aquárum potábit eos.
  21572 Isaías	Isa	23	49	11	Et ponam omnes montes meos in viam, et sémitæ meæ exaltabúntur.
  21573 Isaías	Isa	23	49	12	Ecce isti de longe vénient, et ecce illi ab aquilóne et mari, et isti de terra austráli.
  21574 Isaías	Isa	23	49	13	Laudáte, cæli, et exsúlta, terra; jubiláte, montes, laudem, quia consolátus est Dóminus pópulum suum, et páuperum suórum miserébitur.
  21575 Isaías	Isa	23	49	14	Et dixit Sion: Derelíquit me Dóminus, et Dóminus oblítus est mei.	b
  21576 Isaías	Isa	23	49	15	Numquid oblivísci potest múlier infántem suum, ut non misereátur fílio úteri sui? Etsi illa oblíta fúerit, ego tamen non oblivíscar tui.
  21577 Isaías	Isa	23	49	16	Ecce in mánibus meis descrípsi te; muri tui coram óculis meis semper.
  21578 Isaías	Isa	23	49	17	Venérunt structóres tui; destruéntes te et dissipántes a te exíbunt.
  21579 Isaías	Isa	23	49	18	Leva in circúitu óculos tuos, et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi. Vivo ego, dicit Dóminus, quia ómnibus his velut ornaménto vestiéris, et circúmdabis tibi eos quasi sponsa;
  21580 Isaías	Isa	23	49	19	quia desérta tua, et solitúdines tuæ, et terra ruínæ tuæ, nunc angústa erunt præ habitatóribus; et longe fugabúntur qui absorbébant te.
  21581 Isaías	Isa	23	49	20	Adhuc dicent in áuribus tuis fílii sterilitátis tuæ: Angústus est mihi locus; fac spátium mihi ut hábitem.
  21582 Isaías	Isa	23	49	21	Et dices in corde tuo: Quis génuit mihi istos? ego stérilis et non páriens, transmigráta, et captíva; et istos quis enutrívit? ego destitúta et sola; et isti ubi erant?
  21583 Isaías	Isa	23	49	22	Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce levábo ad gentes manum meam, et ad pópulos exaltábo signum meum: et áfferent fílios tuos in ulnis, et fílias tuas super húmeros portábunt.
  21584 Isaías	Isa	23	49	23	Et erunt reges nutrítii tui, et regínæ nutríces tuæ; vultu in terram demísso adorábunt te, et púlverem pedum tuórum lingent. Et scies quia ego Dóminus, super quo non confundéntur qui exspéctant eum.
  21585 Isaías	Isa	23	49	24	Numquid tollétur a forti præda? aut quod captum fúerit a robústo, salvum esse póterit?	b
  21586 Isaías	Isa	23	49	25	Quia hæc dicit Dóminus: Équidem, et captívitas a forti tollétur, et quod ablátum fúerit a robústo, salvábitur. Eos vero qui judicavérunt te, ego judicábo, et fílios tuos ego salvábo.
  21587 Isaías	Isa	23	49	26	Et cibábo hostes tuos cárnibus suis, et quasi musto, sánguine suo inebriabúntur, et sciet omnis caro quia ego Dóminus salvans te, et redémptor tuus fortis Jacob.
  21588 Isaías	Isa	23	50	1	Hæc dicit Dóminus: Quis est hic liber repúdii matris vestræ, quo dimísi eam? aut quis est créditor meus, cui véndidi vos? Ecce in iniquitátibus vestris vénditi estis, et in sceléribus vestris dimísi matrem vestram.
  21589 Isaías	Isa	23	50	2	Quia veni, et non erat vir; vocávi, et non erat qui audíret. Numquid abbreviáta et párvula facta est manus mea, ut non possim redímere? aut non est in me virtus ad liberándum? Ecce in increpatióne mea desértum fáciam mare, ponam flúmina in siccum; computréscent pisces sine aqua, et moriéntur in siti.
  21590 Isaías	Isa	23	50	3	Índuam cælos ténebris, et saccum ponam operiméntum eórum.
  21591 Isaías	Isa	23	50	4	Dóminus dedit mihi linguam erudítam, ut sciam sustentáre eum qui lassus est verbo. Érigit mane, mane érigit mihi aurem, ut áudiam quasi magístrum.	b
  21592 Isaías	Isa	23	50	5	Dóminus Deus apéruit mihi aurem, ego autem non contradíco: retrórsum non ábii.
  21593 Isaías	Isa	23	50	6	Corpus meum dedi percutiéntibus, et genas meas velléntibus; fáciem meam non avérti ab increpántibus et conspuéntibus in me.
  21594 Isaías	Isa	23	50	7	Dóminus Deus auxiliátor meus, ídeo non sum confúsus; ídeo pósui fáciem meam ut petram duríssimam, et scio quóniam non confúndar.
  21595 Isaías	Isa	23	50	8	Juxta est qui justíficat me; quis contradícet mihi? Stemus simul; quis est adversárius meus? accédat ad me.
  21596 Isaías	Isa	23	50	9	Ecce Dóminus Deus auxiliátor meus; quis est qui condémnet me? Ecce omnes quasi vestiméntum conteréntur; tínea cómedet eos.
  21597 Isaías	Isa	23	50	10	Quis ex vobis timens Dóminum, áudiens vocem servi sui? Qui ambulávit in ténebris, et non est lumen ei, speret in nómine Dómini, et innitátur super Deum suum.	b
  21598 Isaías	Isa	23	50	11	Ecce vos omnes accendéntes ignem, accíncti flammis: ambuláte in lúmine ignis vestri, et in flammis quas succendístis; de manu mea factum est hoc vobis: in dolóribus dormiétis.
  21599 Isaías	Isa	23	51	1	Audíte me, qui sequímini quod justum est, et quǽritis Dóminum; atténdite ad petram unde excísi estis, et ad cavérnam laci de qua præcísi estis.
  21600 Isaías	Isa	23	51	2	Atténdite ad Ábraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ péperit vos: quia unum vocávi eum, et benedíxi ei, et multiplicávi eum.
  21601 Isaías	Isa	23	51	3	Consolábitur ergo Dóminus Sion, et consolábitur omnes ruínas ejus: et ponet desértum ejus quasi delícias, et solitúdinem ejus quasi hortum Dómini. Gáudium et lætítia inveniétur in ea, gratiárum áctio et vox laudis.
  21602 Isaías	Isa	23	51	4	Atténdite ad me, pópule meus, et tribus mea, me audíte: quia lex a me éxiet, et judícium meum in lucem populórum requiéscet.
  21603 Isaías	Isa	23	51	5	Prope est justus meus, egréssus est salvátor meus, et bráchia mea pópulos judicábunt; me ínsulæ exspectábunt, et bráchium meum sustinébunt.
  21604 Isaías	Isa	23	51	6	Leváte in cælum óculos vestros, et vidéte sub terra deórsum: quia cæli sicut fumus liquéscent, et terra sicut vestiméntum atterétur, et habitatóres ejus sicut hæc interíbunt: salus autem mea in sempitérnum erit, et justítia mea non defíciet.
  21605 Isaías	Isa	23	51	7	Audíte me, qui scitis justum, pópulus meus, lex mea in corde eórum: nolíte timére oppróbrium hóminum, et blasphémias eórum ne metuátis:
  21606 Isaías	Isa	23	51	8	sicut enim vestiméntum, sic cómedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorábit eos tínea: salus autem mea in sempitérnum erit, et justítia mea in generatiónes generatiónum.
  21607 Isaías	Isa	23	51	9	Consúrge, consúrge, indúere fortitúdinem, bráchium Dómini! consúrge sicut in diébus antíquis, in generatiónibus sæculórum. Numquid non tu percussísti supérbum, vulnerásti dracónem?	b
  21608 Isaías	Isa	23	51	10	numquid non tu siccásti mare, aquam abýssi veheméntis; qui posuísti profúndum maris viam, ut transírent liberáti?
  21609 Isaías	Isa	23	51	11	Et nunc qui redémpti sunt a Dómino, reverténtur, et vénient in Sion laudántes, et lætítia sempitérna super cápita eórum: gáudium et lætítiam tenébunt; fúgiet dolor et gémitus.
  21610 Isaías	Isa	23	51	12	Ego, ego ipse consolábor vos. Quis tu, ut timéres ab hómine mortáli, et a fílio hóminis qui quasi fœnum ita aréscet?	b
  21611 Isaías	Isa	23	51	13	Et oblítus es Dómini, factóris tui, qui teténdit cælos et fundávit terram; et formidásti júgiter tota die a fácie furóris ejus qui te tribulábat, et paráverat ad perdéndum. Ubi nunc est furor tribulántis?
  21612 Isaías	Isa	23	51	14	Cito véniet grádiens ad aperiéndum; et non interfíciet usque ad interneciónem, nec defíciet panis ejus.
  21613 Isaías	Isa	23	51	15	Ego autem sum Dóminus Deus tuus, qui contúrbo mare, et intuméscunt fluctus ejus: Dóminus exercítuum nomen meum.
  21614 Isaías	Isa	23	51	16	Pósui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protéxi te, ut plantes cælos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Pópulus meus es tu.
  21615 Isaías	Isa	23	51	17	Eleváre, eleváre, consúrge, Jerúsalem, quæ bibísti de manu Dómini cálicem iræ ejus; usque ad fundum cálicis sopóris bibísti, et potásti usque ad fæces.	b
  21616 Isaías	Isa	23	51	18	Non est qui susténtet eam, ex ómnibus fíliis quos génuit; et non est qui apprehéndat manum ejus, ex ómnibus fíliis quos enutrívit.
  21617 Isaías	Isa	23	51	19	Duo sunt quæ occurrérunt tibi; quis contristábitur super te? Vástitas, et contrítio, et fames, et gládius; quis consolábitur te?
  21618 Isaías	Isa	23	51	20	Fílii tui projécti sunt, dormiérunt in cápite ómnium viárum sicut oryx illaqueátus, pleni indignatióne Dómini, increpatióne Dei tui.
  21619 Isaías	Isa	23	51	21	Idcírco audi hoc, paupércula, et ébria non a vino.
  21620 Isaías	Isa	23	51	22	Hæc dicit dominátor tuus Dóminus, et Deus tuus, qui pugnábit pro pópulo suo: Ecce tuli de manu tua cálicem sopóris, fundum cálicis indignatiónis meæ: non adjícies ut bibas illum ultra.
  21621 Isaías	Isa	23	51	23	Et ponam illum in manu eórum qui te humiliavérunt, et dixérunt ánimæ tuæ: Incurváre, ut transeámus; et posuísti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeúntibus.
  21622 Isaías	Isa	23	52	1	Consúrge, consúrge, indúere fortitúdine tua, Sion! indúere vestiméntis glóriæ tuæ, Jerúsalem, cívitas Sancti, quia non adjíciet ultra ut pertránseat per te incircumcísus et immúndus.
  21623 Isaías	Isa	23	52	2	Excútere de púlvere, consúrge; sede, Jerúsalem! solve víncula colli tui, captíva fília Sion.
  21624 Isaías	Isa	23	52	3	Quia hæc dicit Dóminus: Gratis venúndati estis, et sine argénto redimémini.
  21625 Isaías	Isa	23	52	4	Quia hæc dicit Dóminus Deus: In Ægýptum descéndit pópulus meus in princípio, ut colónus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniátus est eum.
  21626 Isaías	Isa	23	52	5	Et nunc quid mihi est hic, dicit Dóminus, quóniam ablátus est pópulus meus gratis? Dominatóres ejus iníque agunt, dicit Dóminus, et júgiter tota die nomen meum blasphemátur.
  21627 Isaías	Isa	23	52	6	Propter hoc sciet pópulus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquébar, ecce adsum.
  21628 Isaías	Isa	23	52	7	Quam pulchri super montes pedes annuntiántis et prædicántis pacem; annuntiántis bonum, prædicántis salútem, dicéntis Sion: Regnábit Deus tuus!	b
  21629 Isaías	Isa	23	52	8	Vox speculatórum tuórum: levavérunt vocem, simul laudábunt, quia óculo ad óculum vidébunt cum convérterit Dóminus Sion.
  21630 Isaías	Isa	23	52	9	Gaudéte, et laudáte simul, desérta Jerúsalem, quia consolátus est Dóminus pópulum suum; redémit Jerúsalem.
  21631 Isaías	Isa	23	52	10	Parávit Dóminus bráchium sanctum suum in óculis ómnium géntium; et vidébunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.
  21632 Isaías	Isa	23	52	11	Recédite, recédite; exíte inde, pollútum nolíte tángere; exíte de médio ejus; mundámini, qui fertis vasa Dómini.
  21633 Isaías	Isa	23	52	12	Quóniam non in tumúltu exíbitis, nec in fuga properábitis; præcédet enim vos Dóminus, et congregábit vos Deus Ísraël.
  21634 Isaías	Isa	23	52	13	Ecce intélliget servus meus, exaltábitur et elevábitur, et sublímis erit valde.	b
  21635 Isaías	Isa	23	52	14	Sicut obstupuérunt super te multi, sic inglórius erit inter viros aspéctus ejus, et forma ejus inter fílios hóminum.
  21636 Isaías	Isa	23	52	15	Iste aspérget gentes multas; super ipsum continébunt reges os suum: quia quibus non est narrátum de eo vidérunt, et qui non audiérunt contempláti sunt.
  21637 Isaías	Isa	23	53	1	Quis crédidit audítui nostro? et bráchium Dómini cui revelátum est?
  21638 Isaías	Isa	23	53	2	Et ascéndet sicut virgúltum coram eo, et sicut radix de terra sitiénti. Non est spécies ei, neque decor, et vídimus eum, et non erat aspéctus, et desiderávimus eum:
  21639 Isaías	Isa	23	53	3	despéctum, et novíssimum virórum, virum dolórum, et sciéntem infirmitátem, et quasi abscónditus vultus ejus et despéctus, unde nec reputávimus eum.
  21640 Isaías	Isa	23	53	4	Vere languóres nostros ipse tulit, et dolóres nostros ipse portávit; et nos putávimus eum quasi leprósum, et percússum a Deo, et humiliátum.
  21641 Isaías	Isa	23	53	5	Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras; attrítus est propter scélera nostra: disciplína pacis nostræ super eum, et livóre ejus sanáti sumus.
  21642 Isaías	Isa	23	53	6	Omnes nos quasi oves errávimus, unusquísque in viam suam declinávit: et pósuit Dóminus in eo iniquitátem ómnium nostrum.
  21643 Isaías	Isa	23	53	7	Oblátus est quia ipse vóluit, et non apéruit os suum; sicut ovis ad occisiónem ducétur, et quasi agnus coram tondénte se obmutéscet, et non áperiet os suum.	b
  21644 Isaías	Isa	23	53	8	De angústia, et de judício sublátus est. Generatiónem ejus quis enarrábit? quia abscíssus est de terra vivéntium: propter scelus pópuli mei percússi eum.
  21645 Isaías	Isa	23	53	9	Et dabit ímpios pro sepultúra, et dívitem pro morte sua, eo quod iniquitátem non fécerit, neque dolus fúerit in ore ejus.
  21646 Isaías	Isa	23	53	10	Et Dóminus vóluit contérere eum in infirmitáte. Si posúerit pro peccáto ánimam suam, vidébit semen longǽvum, et volúntas Dómini in manu ejus dirigétur.
  21647 Isaías	Isa	23	53	11	Pro eo quod laborávit ánima ejus, vidébit et saturábitur. In sciéntia sua justificábit ipse justus servus meus multos, et iniquitátes eórum ipse portábit.
  21648 Isaías	Isa	23	53	12	Ídeo dispértiam ei plúrimos, et fórtium dívidet spólia, pro eo quod trádidit in mortem ánimam suam, et cum scelerátis reputátus est, et ipse peccáta multórum tulit, et pro transgressóribus rogávit.
  21649 Isaías	Isa	23	54	1	Lauda, stérilis, quæ non paris; decánta laudem, et hinni, quæ non pariébas: quóniam multi fílii desértæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dóminus.
  21650 Isaías	Isa	23	54	2	Diláta locum tentórii tui, et pelles tabernaculórum tuórum exténde: ne parcas: longos fac funículos tuos, et clavos tuos consólida.
  21651 Isaías	Isa	23	54	3	Ad déxteram enim et ad lævam penetrábis, et semen tuum gentes hæreditábit, et civitátes desértas inhabitábit.
  21652 Isaías	Isa	23	54	4	Noli timére, quia non confundéris, neque erubésces; non enim te pudébit, quia confusiónis adolescéntiæ tuæ obliviscéris, et oppróbrii viduitátis tuæ non recordáberis ámplius.
  21653 Isaías	Isa	23	54	5	Quia dominábitur tui qui fecit te, Dóminus exercítuum nomen ejus, et redémptor tuus, Sanctus Ísraël: Deus omnis terræ vocábitur.
  21654 Isaías	Isa	23	54	6	Quia ut mulíerem derelíctam et mœréntem spíritu vocávit te Dóminus, et uxórem ab adolescéntia abjéctam, dixit Deus tuus.
  21655 Isaías	Isa	23	54	7	Ad punctum in módico derelíqui te, et in miseratiónibus magnis congregábo te.
  21656 Isaías	Isa	23	54	8	In moménto indignatiónis abscóndi fáciem meam parúmper a te; et in misericórdia sempitérna misértus sum tui, dixit redémptor tuus, Dóminus.
  21657 Isaías	Isa	23	54	9	Sicut in diébus Noë istud mihi est, cui jurávi ne indúcerem aquas Noë ultra super terram; sic jurávi ut non iráscar tibi, et non íncrepem te.
  21658 Isaías	Isa	23	54	10	Montes enim commovebúntur, et colles contremíscent; misericórdia autem mea non recédet a te, et fœdus pacis meæ non movébitur, dixit miserátor tuus Dóminus.
  21659 Isaías	Isa	23	54	11	Paupércula, tempestáte convúlsa absque ulla consolatióne, ecce ego sternam per órdinem lápides tuos, et fundábo te in sapphíris:	b
  21660 Isaías	Isa	23	54	12	et ponam jáspidem propugnácula tua, et portas tuas in lápides sculptos, et omnes términos tuos in lápides desiderábiles;
  21661 Isaías	Isa	23	54	13	univérsos fílios tuos doctos a Dómino, et multitúdinem pacis fíliis tuis.
  21662 Isaías	Isa	23	54	14	Et in justítia fundáberis: recéde procul a calúmnia, quia non timébis, et a pavóre, quia non appropinquábit tibi.
  21663 Isaías	Isa	23	54	15	Ecce áccola véniet qui non erat mecum, ádvena quondam tuus adjungétur tibi.
  21664 Isaías	Isa	23	54	16	Ecce ego creávi fabrum sufflántem in igne prunas, et proferéntem vas in opus suum; et ego creávi interfectórem ad disperdéndum.
  21665 Isaías	Isa	23	54	17	Omne vas quod fictum est contra te, non dirigétur, et omnem linguam resisténtem tibi in judício, judicábis. Hæc est hæréditas servórum Dómini, et justítia eórum apud me, dicit Dóminus.
  21666 Isaías	Isa	23	55	1	Omnes sitiéntes, veníte ad aquas, et qui non habétis argéntum, properáte, émite, et comédite: veníte, émite absque argénto et absque ulla commutatióne vinum et lac.
  21667 Isaías	Isa	23	55	2	Quare appénditis argéntum non in pánibus, et labórem vestrum non in saturitáte? Audíte, audiéntes me, et comédite bonum, et delectábitur in crassitúdine ánima vestra.
  21668 Isaías	Isa	23	55	3	Inclináte aurem vestram, et veníte ad me; audíte, et vivet ánima vestra, et fériam vobíscum pactum sempitérnum, misericórdias David fidéles.
  21669 Isaías	Isa	23	55	4	Ecce testem pópulis dedi eum, ducem ac præceptórem géntibus.	b
  21670 Isaías	Isa	23	55	5	Ecce gentem quam nesciébas vocábis, et gentes quæ te non cognovérunt ad te current, propter Dóminum Deum tuum, et Sanctum Ísraël, quia glorificávit te.
  21671 Isaías	Isa	23	55	6	Quǽrite Dóminum dum inveníri potest; invocáte eum dum prope est.	b
  21672 Isaías	Isa	23	55	7	Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum, et miserébitur ejus; et ad Deum nostrum, quóniam multus est ad ignoscéndum.
  21673 Isaías	Isa	23	55	8	Non enim cogitatiónes meæ cogitatiónes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dóminus.
  21674 Isaías	Isa	23	55	9	Quia sicut exaltántur cæli a terra, sic exaltátæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitatiónes meæ a cogitatiónibus vestris.
  21675 Isaías	Isa	23	55	10	Et quómodo descéndit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revértitur, sed inébriat terram, et infúndit eam, et germináre eam facit, et dat semen serénti, et panem comedénti:
  21676 Isaías	Isa	23	55	11	sic erit verbum meum quod egrediétur de ore meo; non revertétur ad me vácuum, sed fáciet quæcúmque vólui, et prosperábitur in his ad quæ misi illud.
  21677 Isaías	Isa	23	55	12	Quia in lætítia egrediémini, et in pace deducémini; montes et colles cantábunt coram vobis laudem, et ómnia ligna regiónis plaudent manu.
  21678 Isaías	Isa	23	55	13	Pro saliúnca ascéndet ábies, et pro urtíca crescet myrtus; et erit Dóminus nominátus in signum ætérnum quod non auferétur.
  21679 Isaías	Isa	23	56	1	Hæc dicit Dóminus: Custodíte judícium, et fácite justítiam, quia juxta est salus mea ut véniat, et justítia mea ut revelétur.
  21680 Isaías	Isa	23	56	2	Beátus vir qui facit hoc, et fílius hóminis qui apprehéndet istud, custódiens sábbatum ne pólluat illud, custódiens manus suas ne fáciat omne malum.
  21681 Isaías	Isa	23	56	3	Et non dicat fílius ádvenæ qui adhǽret Dómino, dicens: Separatióne dívidet me Dóminus a pópulo suo; et non dicat eunúchus: Ecce ego lignum áridum.
  21682 Isaías	Isa	23	56	4	Quia hæc dicit Dóminus eunúchis: Qui custodíerint sábbata mea, et elégerint quæ ego vólui, et tenúerint fœdus meum,
  21683 Isaías	Isa	23	56	5	dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen mélius a fíliis et filiábus: nomen sempitérnum dabo eis, quod non períbit.
  21684 Isaías	Isa	23	56	6	Et fílios ádvenæ, qui adhǽrent Dómino, ut colant eum, et díligant nomen ejus, ut sint ei in servos; omnem custodiéntem sábbatum ne pólluat illud, et tenéntem fœdus meum;	b
  21685 Isaías	Isa	23	56	7	addúcam eos in montem sanctum meum, et lætificábo eos in domo oratiónis meæ; holocáusta eórum et víctimæ eórum placébunt mihi super altári meo, quia domus mea domus oratiónis vocábitur cunctis pópulis.
  21686 Isaías	Isa	23	56	8	Ait Dóminus Deus, qui cóngregat dispérsos Ísraël: Adhuc congregábo ad eum congregátos ejus.
  21687 Isaías	Isa	23	56	9	Omnes béstiæ agri, veníte ad devorándum, univérsæ béstiæ saltus.	b
  21688 Isaías	Isa	23	56	10	Speculatóres ejus cæci omnes; nesciérunt univérsi: canes muti non valéntes latráre, vidéntes vana, dormiéntes, et amántes sómnia.
  21689 Isaías	Isa	23	56	11	Et canes imprudentíssimi nesciérunt saturitátem; ipsi pastóres ignoravérunt intelligéntiam: omnes in viam suam declinavérunt; unusquísque ad avarítiam suam, a summo usque ad novíssimum.
  21690 Isaías	Isa	23	56	12	Veníte, sumámus vinum, et impleámur ebrietáte; et erit sicut hódie, sic et cras, et multo ámplius.
  21691 Isaías	Isa	23	57	1	Justus perit, et non est qui recógitet in corde suo; et viri misericórdiæ colligúntur, quia non est qui intélligat: a fácie enim malítiæ colléctus est justus.
  21692 Isaías	Isa	23	57	2	Véniat pax; requiéscat in cubíli suo qui ambulávit in directióne sua.
  21693 Isaías	Isa	23	57	3	Vos autem accédite huc, fílii auguratrícis, semen adúlteri et fornicáriæ.	b
  21694 Isaías	Isa	23	57	4	Super quem lusístis? super quem dilatástis os, et ejecístis linguam? Numquid non vos fílii scelésti, semen mendax,
  21695 Isaías	Isa	23	57	5	qui consolámini in diis subter omne lignum frondósum, immolántes párvulos in torréntibus, subter eminéntes petras?
  21696 Isaías	Isa	23	57	6	In pártibus torréntis pars tua; hæc est sors tua: et ipsis effudísti libámen, obtulísti sacrifícium. Numquid super his non indignábor?	b
  21697 Isaías	Isa	23	57	7	Super montem excélsum et sublímem posuísti cubíle tuum, et illuc ascendísti ut immoláres hóstias.
  21698 Isaías	Isa	23	57	8	Et post óstium, et retro postem, posuísti memoriále tuum. Quia juxta me discooperuísti, et suscepísti adúlterum, dilatásti cubíle tuum, et pepigísti cum eis fœdus; dilexísti stratum eórum manu apérta.
  21699 Isaías	Isa	23	57	9	Et ornásti te regi unguénto, et multiplicásti pigménta tua. Misísti legátos tuos procul, et humiliáta es usque ad ínferos.
  21700 Isaías	Isa	23	57	10	In multitúdine viæ tuæ laborásti; non dixísti: Quiéscam. Vitam manus tuæ invenísti; proptérea non rogásti.
  21701 Isaías	Isa	23	57	11	Pro quo sollícita timuísti, quia mentíta es, et mei non es recordáta, neque cogitásti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblíta es.
  21702 Isaías	Isa	23	57	12	Ego annuntiábo justítiam tuam, et ópera tua non próderunt tibi.
  21703 Isaías	Isa	23	57	13	Cum clamáveris, líberent te congregáti tui, et omnes eos áuferet ventus, tollet aura. Qui autem fidúciam habet mei, hæreditábit terram, et possidébit montem sanctum meum.
  21704 Isaías	Isa	23	57	14	Et dicam: Viam fácite, præbéte iter; declináte de sémita, auférte offendícula de via pópuli mei.
  21705 Isaías	Isa	23	57	15	Quia hæc dicit Excélsus, et Sublímis, hábitans æternitátem, et sanctum nomen ejus: in excélso et in sancto hábitans, et cum contríto et húmili spíritu: ut vivíficet spíritum humílium, et vivíficet cor contritórum.	b
  21706 Isaías	Isa	23	57	16	Non enim in sempitérnum litigábo, neque usque ad finem iráscar, quia spíritus a fácie mea egrediétur, et flatus ego fáciam.
  21707 Isaías	Isa	23	57	17	Propter iniquitátem avarítiæ ejus irátus sum, et percússi eum. Abscóndi a te fáciem meam, et indignátus sum; et ábiit vagus in via cordis sui.
  21708 Isaías	Isa	23	57	18	Vias ejus vidi, et sanávi eum; et redúxi eum, et réddidi consolatiónes ipsi, et lugéntibus ejus.
  21709 Isaías	Isa	23	57	19	Creávi fructum labiórum pacem; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dóminus, et sanávi eum.
  21710 Isaías	Isa	23	57	20	Ímpii autem quasi mare fervens, quod quiéscere non potest, et redúndant fluctus ejus in conculcatiónem et lutum.
  21711 Isaías	Isa	23	57	21	Non est pax ímpiis, dicit Dóminus Deus.
  21712 Isaías	Isa	23	58	1	Clama, ne cesses, quasi tuba exálta vocem tuam, et annúntia pópulo meo scélera eórum, et dómui Jacob peccáta eórum.
  21713 Isaías	Isa	23	58	2	Me étenim de die in diem quǽrunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quæ justítiam fécerit, et judícium Dei sui non derelíquerit. Rogant me judícia justítiæ; appropinquáre Deo volunt.
  21714 Isaías	Isa	23	58	3a	Quare jejunávimus, et non aspexísti; humiliávimus ánimas nostras, et nescísti?
  21715 Isaías	Isa	23	58	3b	Ecce in die jejúnii vestri invenítur volúntas vestra, et omnes debitóres vestros repétitis.
  21716 Isaías	Isa	23	58	4	Ecce ad lites et contentiónes jejunátis, et percútitis pugno ímpie. Nolíte jejunáre sicut usque ad hanc diem, ut audiátur in excélso clamor vester.
  21717 Isaías	Isa	23	58	5	Numquid tale est jejúnium quod elégi, per diem afflígere hóminem ánimam suam? numquid contorquére quasi círculum caput suum, et saccum et cínerem stérnere? numquid istud vocábis jejúnium, et diem acceptábilem Dómino?
  21718 Isaías	Isa	23	58	6	Nonne hoc est magis jejúnium quod elégi? Dissólve colligatiónes impietátis, solve fascículos depriméntes, dimítte eos qui confrácti sunt líberos, et omne onus dirúmpe;
  21719 Isaías	Isa	23	58	7	frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam; cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris.
  21720 Isaías	Isa	23	58	8	Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum; et sánitas tua cítius oriétur, et anteíbit fáciem tuam justítia tua, et glória Dómini cólliget te.
  21721 Isaías	Isa	23	58	9	Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet; clamábis, et dicet: Ecce adsum.
  21722 Isaías	Isa	23	58	10	Si abstúleris de médio tui caténam, et desíeris exténdere dígitum et loqui quod non prodest; cum effúderis esuriénti ánimam tuam, et ánimam afflíctam repléveris, oriétur in ténebris lux tua, et ténebræ tuæ erunt sicut merídies.	b
  21723 Isaías	Isa	23	58	11	Et réquiem tibi dabit Dóminus semper, et implébit splendóribus ánimam tuam, et ossa tua liberábit; et eris quasi hortus irríguus, et sicut fons aquárum cujus non defícient aquæ.
  21724 Isaías	Isa	23	58	12	Et ædificabúntur in te desérta sæculórum, fundaménta generatiónis et generatiónis suscitábis; et vocáberis ædificátor sépium, avértens sémitas in quiétem.
  21725 Isaías	Isa	23	58	13	Si avérteris a sábbato pedem tuum fácere voluntátem tuam in die sancto meo, et vocáveris sábbatum delicátum, et sanctum Dómini gloriósum, et glorificáveris eum dum non facis vias tuas, et non invenítur volúntas tua, ut loquáris sermónem:
  21726 Isaías	Isa	23	58	14	tunc delectáberis super Dómino, et sustóllam te super altitúdines terræ, et cibábo te hæreditáte Jacob patris tui: os enim Dómini locútum est.
  21727 Isaías	Isa	23	59	1	Ecce non est abbreviáta manus Dómini, ut salváre néqueat, neque aggraváta est auris ejus, ut non exáudiat.
  21728 Isaías	Isa	23	59	2	Sed iniquitátes vestræ divisérunt inter vos et Deum vestrum; et peccáta vestra abscondérunt fáciem ejus a vobis, ne exaudíret.
  21729 Isaías	Isa	23	59	3	Manus enim vestræ pollútæ sunt sánguine, et dígiti vestri iniquitáte; lábia vestra locúta sunt mendácium, et lingua vestra iniquitátem fatur.
  21730 Isaías	Isa	23	59	4	Non est qui ínvocet justítiam, neque est qui júdicet vere: sed confídunt in níhilo, et loquúntur vanitátes; concepérunt labórem, et peperérunt iniquitátem.
  21731 Isaías	Isa	23	59	5	Ova áspidum rupérunt, et telas aráneæ texuérunt. Qui coméderit de ovis eórum, moriétur; et quod confótum est, erúmpet in régulum.
  21732 Isaías	Isa	23	59	6	Telæ eórum non erunt in vestiméntum, neque operiéntur opéribus suis; ópera eórum ópera inutília, et opus iniquitátis in mánibus eórum.
  21733 Isaías	Isa	23	59	7	Pedes eórum ad malum currunt, et festínans ut effúndant sánguinem innocéntem; cogitatiónes eórum cogitatiónes inútiles: vástitas et contrítio in viis eórum.
  21734 Isaías	Isa	23	59	8	Viam pacis nesciérunt, et non est judícium in gréssibus eórum; sémitæ eórum incurvátæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignórat pacem.
  21735 Isaías	Isa	23	59	9	Propter hoc elongátum est judícium a nobis, et non apprehéndet nos justítia. Exspectávimus lucem, et ecce ténebræ; splendórem, et in ténebris ambulávimus.	b
  21736 Isaías	Isa	23	59	10	Palpávimus sicut cæci paríetem, et quasi absque óculis attrectávimus: impégimus merídie quasi in ténebris; in caliginósis quasi mórtui.
  21737 Isaías	Isa	23	59	11	Rugiémus quasi ursi omnes, et quasi colúmbæ meditántes gemémus: exspectávimus judícium, et non est; salútem, et elongáta est a nobis.
  21738 Isaías	Isa	23	59	12	Multiplicátæ sunt enim iniquitátes nostræ coram te, et peccáta nostra respondérunt nobis, quia scélera nostra nobíscum et iniquitátes nostras cognóvimus.
  21739 Isaías	Isa	23	59	13	Peccáre et mentíri contra Dóminum, et avérsi sumus ne irémus post tergum Dei nostri, ut loquerémur calúmniam et transgressiónem; concépimus et locúti sumus de corde verba mendácii.
  21740 Isaías	Isa	23	59	14	Et convérsum est retrórsum judícium, et justítia longe stetit, quia córruit in platéa véritas, et ǽquitas non pótuit íngredi.
  21741 Isaías	Isa	23	59	15	Et facta est véritas in obliviónem, et qui recéssit a malo, prædæ pátuit.
  21742 Isaías	Isa	23	59	16	Et vidit Dóminus, et malum appáruit in óculis ejus, quia non est judícium. Et vidit quia non est vir, et aporiátus est, quia non est qui occúrrat; et salvávit sibi bráchium suum, et justítia ejus ipsa confirmávit eum.	b
  21743 Isaías	Isa	23	59	17	Indútus est justítia ut loríca, et gálea salútis in cápite ejus; indútus est vestiméntis ultiónis, et opértus est quasi pállio zeli:
  21744 Isaías	Isa	23	59	18	sicut ad vindíctam quasi ad retributiónem indignatiónis hóstibus suis, et vicissitúdinem inimícis suis; ínsulis vicem reddet.
  21745 Isaías	Isa	23	59	19	Et timébunt qui ab occidénte nomen Dómini, et qui ab ortu solis glóriam ejus, cum vénerit quasi flúvius violéntus quem spíritus Dómini cogit;
  21746 Isaías	Isa	23	59	20	et vénerit Sion redémptor, et eis qui rédeunt ab iniquitáte in Jacob, dicit Dóminus.
  21747 Isaías	Isa	23	59	21	Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dóminus: spíritus meus qui est in te, et verba mea quæ pósui in ore tuo, non recédent de ore tuo, et de ore séminis tui, et de ore séminis séminis tui, dicit Dóminus, ámodo et usque in sempitérnum.
  21748 Isaías	Isa	23	60	1	Surge, illumináre, Jerúsalem, quia venit lumen tuum, et glória Dómini super te orta est.
  21749 Isaías	Isa	23	60	2	Quia ecce ténebræ opérient terram, et calígo pópulos; super te autem oriétur Dóminus, et glória ejus in te vidébitur.
  21750 Isaías	Isa	23	60	3	Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui.
  21751 Isaías	Isa	23	60	4	Leva in circúitu óculos tuos, et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi; fílii tui de longe vénient et fíliæ tuæ de látere surgent.
  21752 Isaías	Isa	23	60	5	Tunc vidébis, et áfflues; mirábitur et dilatábitur cor tuum: quando convérsa fúerit ad te multitúdo maris; fortitúdo géntium vénerit tibi.
  21753 Isaías	Isa	23	60	6	Inundátio camelórum opériet te, dromedárii Mádian et Epha; omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes.
  21754 Isaías	Isa	23	60	7	Omne pecus Cedar congregábitur tibi; aríetes Nábaioth ministrábunt tibi: offeréntur super placábili altári meo, et domum majestátis meæ glorificábo.
  21755 Isaías	Isa	23	60	8	Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi colúmbæ ad fenéstras suas?
  21756 Isaías	Isa	23	60	9	Me enim ínsulæ exspéctant, et naves maris in princípio, ut addúcam fílios tuos de longe; argéntum eórum, et aurum eórum cum eis, nómini Dómini Dei tui, et Sancto Ísraël, quia glorificávit te.
  21757 Isaías	Isa	23	60	10	Et ædificábunt fílii peregrinórum muros tuos, et reges eórum ministrábunt tibi; in indignatióne enim mea percússi te, et in reconciliatióne mea misértus sum tui.	b
  21758 Isaías	Isa	23	60	11	Et aperiéntur portæ tuæ júgiter; die ac nocte non claudéntur, ut afferátur ad te fortitúdo géntium, et reges eárum adducántur.
  21759 Isaías	Isa	23	60	12	Gens enim et regnum quod non servíerit tibi períbit, et gentes solitúdine vastabúntur.
  21760 Isaías	Isa	23	60	13	Glória Líbani ad te véniet, ábies, et buxus, et pinus simul ad ornándum locum sanctificatiónis meæ; et locum pedum meórum glorificábo.
  21761 Isaías	Isa	23	60	14	Et vénient ad te curvi fílii eórum qui humiliavérunt te, et adorábunt vestígia pedum tuórum omnes qui detrahébant tibi: et vocábunt te civitátem Dómini, Sion Sancti Ísraël.
  21762 Isaías	Isa	23	60	15	Pro eo quod fuísti derelícta et ódio hábita, et non erat qui per te transíret: ponam te in supérbiam sæculórum, gáudium in generatiónem et generatiónem:
  21763 Isaías	Isa	23	60	16	et suges lac géntium, et mamílla regum lactáberis; et scies quia ego Dóminus salvans te, et redémptor tuus, Fortis Jacob.
  21764 Isaías	Isa	23	60	17	Pro áëre áfferam aurum, et pro ferro áfferam argéntum, et pro lignis æs, et pro lapídibus ferrum: et ponam visitatiónem tuam pacem, et præpósitos tuos justítiam.	b
  21765 Isaías	Isa	23	60	18	Non audiétur ultra iníquitas in terra tua; vástitas et contrítio in términis tuis: et occupábit salus muros tuos, et portas tuas laudátio.
  21766 Isaías	Isa	23	60	19	Non erit tibi ámplius sol ad lucéndum per diem, nec splendor lunæ illuminábit te: sed erit tibi Dóminus in lucem sempitérnam, et Deus tuus in glóriam tuam.
  21767 Isaías	Isa	23	60	20	Non óccidet ultra sol tuus, et luna tua non minuétur, quia erit tibi Dóminus in lucem sempitérnam, et complebúntur dies luctus tui.
  21768 Isaías	Isa	23	60	21	Pópulus autem tuus omnes justi; in perpétuum hæreditábunt terram: germen plantatiónis meæ, opus manus meæ ad glorificándum.
  21769 Isaías	Isa	23	60	22	Mínimus erit in mille, et párvulus in gentem fortíssimam. Ego Dóminus in témpore ejus súbito fáciam istud.
  21770 Isaías	Isa	23	61	1	Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me; ad annuntiándum mansuétis misit me, ut medérer contrítis corde, et prædicárem captívis indulgéntiam, et clausis apertiónem;
  21771 Isaías	Isa	23	61	2	ut prædicárem annum placábilem Dómino, et diem ultiónis Deo nostro; ut consolárer omnes lugéntes,
  21772 Isaías	Isa	23	61	3	ut pónerem lugéntibus Sion, et darem eis corónam pro cínere, óleum gáudii pro luctu, pállium laudis pro spíritu mœróris; et vocabúntur in ea fortes justítiæ, plantátio Dómini ad glorificándum.
  21773 Isaías	Isa	23	61	4	Et ædificábunt desérta a sǽculo, et ruínas antíquas érigent, et instaurábunt civitátes desértas, dissipátas in generatiónem et generatiónem.
  21774 Isaías	Isa	23	61	5	Et stabunt aliéni, et pascent pécora vestra, et fílii peregrinórum agrícolæ et vinitóres vestri erunt.	b
  21775 Isaías	Isa	23	61	6	Vos autem sacerdótes Dómini vocabímini: Minístri Dei nostri, dicétur vobis, fortitúdinem géntium comedétis, et in glória eárum superbiétis.
  21776 Isaías	Isa	23	61	7	Pro confusióne vestra dúplici et rubóre, laudábunt partem suam; propter hoc in terra sua duplícia possidébunt, lætítia sempitérna erit eis.
  21777 Isaías	Isa	23	61	8	Quia ego Dóminus díligens judícium, et ódio habens rapínam in holocáusto; et dabo opus eórum in veritáte, et fœdus perpétuum fériam eis.
  21778 Isaías	Isa	23	61	9	Et scient in géntibus semen eórum, et germen eórum in médio populórum; omnes qui víderint eos cognóscent illos, quia isti sunt semen cui benedíxit Dóminus.
  21779 Isaías	Isa	23	61	10	Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis, et induménto justítiæ circúmdedit me, quasi sponsum decorátum coróna, et quasi sponsam ornátam monílibus suis.	b
  21780 Isaías	Isa	23	61	11	Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum gérminat, sic Dóminus Deus germinábit justítiam et laudem coram univérsis géntibus.
  21781 Isaías	Isa	23	62	1	Propter Sion non tacébo, et propter Jerúsalem non quiéscam, donec egrediátur ut splendor justus ejus, et salvátor ejus ut lampas accendátur.
  21782 Isaías	Isa	23	62	2	Et vidébunt gentes justum tuum, et cuncti reges ínclytum tuum; et vocábitur tibi nomen novum, quod os Dómini nominábit.
  21783 Isaías	Isa	23	62	3	Et eris coróna glóriæ in manu Dómini, et diadéma regni in manu Dei tui.
  21784 Isaías	Isa	23	62	4	Non vocáberis ultra Derelícta, et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta; sed vocáberis, Volúntas mea in ea, et terra tua Inhabitáta, quia complácuit Dómino in te, et terra tua inhabitábitur.
  21785 Isaías	Isa	23	62	5	Habitábit enim júvenis cum vírgine, et habitábunt in te fílii tui; et gaudébit sponsus super sponsam, et gaudébit super te Deus tuus.
  21786 Isaías	Isa	23	62	6	Super muros tuos, Jerúsalem, constítui custódes; tota die et tota nocte in perpétuum non tacébunt. Qui reminiscímini Dómini, ne taceátis,	b
  21787 Isaías	Isa	23	62	7	et ne detis siléntium ei, donec stabíliat et donec ponat Jerúsalem laudem in terra.
  21788 Isaías	Isa	23	62	8	Jurávit Dóminus in déxtera sua, et in bráchio fortitúdinis suæ: Si dédero tríticum tuum ultra cibum inimícis tuis; et si bíberint fílii aliéni vinum tuum in quo laborásti.
  21789 Isaías	Isa	23	62	9	Quia qui cóngregant illud, cómedent, et laudábunt Dóminum; et qui compórtant illud, bibent in átriis sanctis meis.
  21790 Isaías	Isa	23	62	10	Transíte, transíte per portas, præparáte viam pópulo: planum fácite iter, elígite lápides, et eleváte signum ad pópulos.	b
  21791 Isaías	Isa	23	62	11	Ecce Dóminus audítum fecit in extrémis terræ: Dícite fíliæ Sion: Ecce Salvátor tuus venit; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.
  21792 Isaías	Isa	23	62	12	Et vocábunt eos, Pópulus sanctus, redémpti a Dómino; tu autem vocáberis, Quæsíta cívitas, et non Derelícta.
  21793 Isaías	Isa	23	63	1a	Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis véstibus de Bosra? iste formósus in stola sua, grádiens in multitúdine fortitúdinis suæ?
  21794 Isaías	Isa	23	63	1b	Ego qui loquor justítiam, et propugnátor sum ad salvándum.
  21795 Isaías	Isa	23	63	2	Quare ergo rubrum est induméntum tuum, et vestiménta tua sicut calcántium in torculári?	b
  21796 Isaías	Isa	23	63	3	Tórcular calcávi solus, et de géntibus non est vir mecum; calcávi eos in furóre meo, et conculcávi eos in ira mea: et aspérsus est sanguis eórum super vestiménta mea, et ómnia induménta mea inquinávi.	b
  21797 Isaías	Isa	23	63	4	Dies enim ultiónis in corde meo; annus redemptiónis meæ venit.
  21798 Isaías	Isa	23	63	5	Circumspéxi, et non erat auxiliátor; quæsívi, et non fuit qui adjuváret: et salvávit mihi bráchium meum, et indignátio mea ipsa auxiliáta est mihi.
  21799 Isaías	Isa	23	63	6	Et conculcávi pópulos in furóre meo, et inebriávi eos in indignatióne mea, et detráxi in terram virtútem eórum.
  21800 Isaías	Isa	23	63	7	Miseratiónum Dómini recordábor; laudem Dómini super ómnibus quæ réddidit nobis Dóminus, et super multitúdinem bonórum dómui Ísraël, quæ largítus est eis secúndum indulgéntiam suam, et secúndum multitúdinem misericordiárum suárum.	b
  21801 Isaías	Isa	23	63	8	Et dixit: Verúmtamen pópulus meus est, fílii non negántes; et factus est eis salvátor.
  21802 Isaías	Isa	23	63	9	In omni tribulatióne eórum non est tribulátus, et ángelus faciéi ejus salvávit eos: in dilectióne sua et in indulgéntia sua ipse redémit eos, et portávit eos, et elevávit eos cunctis diébus sǽculi.
  21803 Isaías	Isa	23	63	10	Ipsi autem ad iracúndiam provocavérunt, et afflixérunt spíritum Sancti ejus: et convérsus est eis in inimícum, et ipse debellávit eos.
  21804 Isaías	Isa	23	63	11a	Et recordátus est diérum sǽculi Móysi, et pópuli sui.
  21805 Isaías	Isa	23	63	11b	Ubi est qui edúxit eos de mari cum pastóribus gregis sui? Ubi est qui pósuit in médio ejus spíritum Sancti sui;
  21806 Isaías	Isa	23	63	12	qui edúxit ad déxteram Móysen, bráchio majestátis suæ; qui scidit aquas ante eos, ut fáceret sibi nomen sempitérnum;
  21807 Isaías	Isa	23	63	13	qui edúxit eos per abýssos, quasi equum in desérto non impingéntem?
  21808 Isaías	Isa	23	63	14	Quasi ánimal in campo descéndens, spíritus Dómini ductor ejus fuit. Sic adduxísti pópulum tuum, ut fáceres tibi nomen glóriæ.
  21809 Isaías	Isa	23	63	15	Atténde de cælo, et vide de habitáculo sancto tuo, et glóriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitúdo tua, multitúdo víscerum tuórum et miseratiónum tuárum? Super me continuérunt se.
  21810 Isaías	Isa	23	63	16	Tu enim pater noster: et Ábraham nescívit nos, et Ísraël ignorávit nos: tu, Dómine, pater noster, redémptor noster, a sǽculo nomen tuum.	b
  21811 Isaías	Isa	23	63	17	Quare erráre nos fecísti, Dómine, de viis tuis; indurásti cor nostrum ne timerémus te? Convértere propter servos tuos, tribus hæreditátis tuæ.
  21812 Isaías	Isa	23	63	18	Quasi níhilum possedérunt pópulum sanctum tuum: hostes nostri conculcavérunt sanctificatiónem tuam.
  21813 Isaías	Isa	23	63	19	Facti sumus quasi in princípio, cum non dominaréris nostri, neque invocarétur nomen tuum super nos.
  21814 Isaías	Isa	23	64	1	Útinam dirúmperes cælos, et descénderes; a fácie tua montes deflúerent;
  21815 Isaías	Isa	23	64	2	sicut exústio ignis tabéscerent, aquæ ardérent igni: ut notum fíeret nomen tuum inimícis tuis; a fácie tua gentes turbaréntur.
  21816 Isaías	Isa	23	64	3	Cum féceris mirabília, non sustinébimus; descendísti, et a fácie tua montes defluxérunt.
  21817 Isaías	Isa	23	64	4	A sǽculo non audiérunt, neque áuribus percepérunt; óculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparásti exspectántibus te.	b
  21818 Isaías	Isa	23	64	5a	Occurrísti lætánti, et faciénti justítiam; in viis tuis recordabúntur tui.
  21819 Isaías	Isa	23	64	5b	Ecce tu irátus es, et peccávimus; in ipsis fúimus semper, et salvábimur.
  21820 Isaías	Isa	23	64	6	Et facti sumus ut immúndus omnes nos, et quasi pannus menstruátæ univérsæ justítiæ nostræ; et cecídimus quasi fólium univérsi, et iniquitátes nostræ quasi ventus abstulérunt nos.
  21821 Isaías	Isa	23	64	7	Non est qui ínvocet nomen tuum; qui consúrgat, et téneat te. Abscondísti fáciem tuam a nobis, et allisísti nos in manu iniquitátis nostræ.
  21822 Isaías	Isa	23	64	8	Et nunc, Dómine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et ópera mánuum tuárum omnes nos.
  21823 Isaías	Isa	23	64	9	Ne irascáris, Dómine, satis, et ne ultra memíneris iniquitátis nostræ; ecce, réspice, pópulus tuus omnes nos.
  21824 Isaías	Isa	23	64	10	Cívitas Sancti tui facta est desérta, Sion desérta facta est, Jerúsalem desoláta est.
  21825 Isaías	Isa	23	64	11	Domus sanctificatiónis nostræ et glóriæ nostræ, ubi laudavérunt te patres nostri, facta est in exustiónem ignis, et ómnia desiderabília nostra versa sunt in ruínas.
  21826 Isaías	Isa	23	64	12	Numquid super his continébis te, Dómine; tacébis, et afflíges nos veheménter?
  21827 Isaías	Isa	23	65	1	Quæsiérunt me qui ante non interrogábant; invenérunt qui non quæsiérunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quæ non invocábat nomen meum.
  21828 Isaías	Isa	23	65	2	Expándi manus meas tota die ad pópulum incrédulum, qui gráditur in via non bona post cogitatiónes suas.
  21829 Isaías	Isa	23	65	3	Pópulus qui ad iracúndiam próvocat me ante fáciem meam semper; qui ímmolant in hortis, et sacríficant super láteres;
  21830 Isaías	Isa	23	65	4	qui hábitant in sepúlchris, et in delúbris idolórum dórmiunt; qui cómedunt carnem suíllam, et jus profánum in vasis eórum;
  21831 Isaías	Isa	23	65	5	qui dicunt: Recéde a me, non appropínques mihi, quia immúndus es. Isti fumus erunt in furóre meo, ignis ardens tota die.
  21832 Isaías	Isa	23	65	6	Ecce scriptum est coram me: Non tacébo, sed reddam, et retríbuam in sinum eórum.
  21833 Isaías	Isa	23	65	7	Iniquitátes vestras, et iniquitátes patrum vestrórum simul, dicit Dóminus; qui sacrificavérunt super montes, et super colles exprobravérunt mihi; et remétiar opus eórum primum in sinu eórum.
  21834 Isaías	Isa	23	65	8	Hæc dicit Dóminus: Quómodo si inveniátur granum in botro, et dicátur: Ne díssipes illud, quóniam benedíctio est: sic fáciam propter servos meos, ut non dispérdam totum.	b
  21835 Isaías	Isa	23	65	9	Et edúcam de Jacob semen, et de Juda possidéntem montes meos; et hæreditábunt eam elécti mei, et servi mei habitábunt ibi.
  21836 Isaías	Isa	23	65	10	Et erunt campéstria in caulas gregum, et vallis Achor in cubíle armentórum, pópulo meo qui requisiérunt me.
  21837 Isaías	Isa	23	65	11	Et vos qui dereliquístis Dóminum, qui oblíti estis montem sanctum meum, qui pónitis fortúnæ mensam, et libátis super eam:
  21838 Isaías	Isa	23	65	12	numerábo vos in gládio, et omnes in cæde corruétis: pro eo quod vocávi, et non respondístis; locútus sum, et non audístis; et faciebátis malum in óculis meis, et quæ nólui elegístis.
  21839 Isaías	Isa	23	65	13	Propter hoc hæc dicit Dóminus Deus: Ecce servi mei cómedent, et vos esuriétis; ecce servi mei bibent, et vos sitiétis;
  21840 Isaías	Isa	23	65	14	ecce servi mei lætabúntur, et vos confundémini; ecce servi mei laudábunt præ exsultatióne cordis, et vos clamábitis præ dolóre cordis, et præ contritióne spíritus ululábitis,
  21841 Isaías	Isa	23	65	15	et dimittétis nomen vestrum in juraméntum eléctis meis; et interfíciet te Dóminus Deus, et servos suos vocábit nómine álio:
  21842 Isaías	Isa	23	65	16	in quo qui benedíctus est super terram benedicétur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurábit in Deo, amen: quia oblivióni tráditæ sunt angústiæ prióres, et quia abscónditæ sunt ab óculis meis.
  21843 Isaías	Isa	23	65	17	Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam; et non erunt in memória prióra, et non ascéndent super cor.	b
  21844 Isaías	Isa	23	65	18	Sed gaudébitis et exsultábitis usque in sempitérnum in his quæ ego creo: quia ecce ego creo Jerúsalem exsultatiónem, et pópulum ejus gáudium.
  21845 Isaías	Isa	23	65	19	Et exsultábo in Jerúsalem, et gaudébo in pópulo meo, et non audiétur in eo ultra vox fletus et vox clamóris.
  21846 Isaías	Isa	23	65	20	Non erit ibi ámplius infans diérum, et senex qui non ímpleat dies suos, quóniam puer centum annórum moriétur, et peccátor centum annórum maledíctus erit.
  21847 Isaías	Isa	23	65	21	Et ædificábunt domos, et habitábunt; et plantábunt víneas, et cómedent fructus eárum.
  21848 Isaías	Isa	23	65	22	Non ædificábunt, et álius habitábit; non plantábunt, et álius cómedet: secúndum enim dies ligni erunt dies pópuli mei, et ópera mánuum eórum inveterábunt.
  21849 Isaías	Isa	23	65	23	Elécti mei non laborábunt frustra, neque generábunt in conturbatióne, quia semen benedictórum Dómini est, et nepótes eórum cum eis.
  21850 Isaías	Isa	23	65	24	Erítque ántequam clament, ego exáudiam; adhuc illis loquéntibus, ego áudiam.
  21851 Isaías	Isa	23	65	25	Lupus et agnus pascéntur simul, leo et bos cómedent páleas, et serpénti pulvis panis ejus. Non nocébunt, neque occídent in omni monte sancto meo, dicit Dóminus.
  21852 Isaías	Isa	23	66	1	Hæc dicit Dóminus: Cælum sedes mea, terra autem scabéllum pedum meórum. Quæ est ista domus quam ædificábitis mihi? et quis est iste locus quiétis meæ?
  21853 Isaías	Isa	23	66	2	Ómnia hæc manus mea fecit, et facta sunt univérsa ista, dicit Dóminus; ad quem autem respíciam, nisi ad paupérculum, et contrítum spíritu, et treméntem sermónes meos?
  21854 Isaías	Isa	23	66	3	Qui ímmolat bovem, quasi qui interfíciat virum; qui mactat pecus, quasi qui excérebret canem; qui offert oblatiónem, quasi qui sánguinem suíllum ófferat; qui recordátur thuris, quasi qui benedícat idólo. Hæc ómnia elegérunt in viis suis, et in abominatiónibus suis ánima eórum delectáta est.
  21855 Isaías	Isa	23	66	4	Unde et ego éligam illusiónes eórum, et quæ timébant addúcam eis; quia vocávi, et non erat qui respondéret; locútus sum, et non audiérunt; fecerúntque malum in óculis meis, et quæ nólui elegérunt.
  21856 Isaías	Isa	23	66	5	Audíte verbum Dómini, qui trémitis ad verbum ejus. Dixérunt fratres vestri odiéntes vos, et abjiciéntes propter nomen meum: Glorificétur Dóminus, et vidébimus in lætítia vestra; ipsi autem confundéntur.	b
  21857 Isaías	Isa	23	66	6	Vox pópuli de civitáte, vox de templo, vox Dómini reddéntis retributiónem inimícis suis.
  21858 Isaías	Isa	23	66	7	Ántequam parturíret, péperit; ántequam veníret partus ejus, péperit másculum.	b
  21859 Isaías	Isa	23	66	8	Quis audívit umquam tale? et quis vidit huic símile? numquid partúriet terra in die una, aut pariétur gens simul, quia parturívit et péperit Sion fílios suos?
  21860 Isaías	Isa	23	66	9	Numquid ego qui álios párere fácio, ipse non páriam? dicit Dóminus. Si ego, qui generatiónem céteris tríbuo, stérilis ero? ait Dóminus Deus tuus.
  21861 Isaías	Isa	23	66	10	Lætámini cum Jerúsalem et exsultáte in ea, omnes qui dilígitis eam; gaudéte cum ea gáudio, univérsi qui lugétis super eam:
  21862 Isaías	Isa	23	66	11	ut sugátis et repleámini ab úbere consolatiónis ejus; ut mulgeátis et delíciis affluátis ab omnímoda glória ejus.
  21863 Isaías	Isa	23	66	12	Quia hæc dicit Dóminus: Ecce ego declinábo super eam quasi flúvium pacis, et quasi torréntem inundántem glóriam géntium, quam sugétis: ad úbera portabímini, et super génua blandiéntur vobis.
  21864 Isaías	Isa	23	66	13	Quómodo si cui mater blandiátur, ita ego consolábor vos, et in Jerúsalem consolabímini.
  21865 Isaías	Isa	23	66	14a	Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinábunt.
  21866 Isaías	Isa	23	66	14b	Et cognoscétur manus Dómini servis ejus, et indignábitur inimícis suis.
  21867 Isaías	Isa	23	66	15	Quia ecce Dóminus in igne véniet, et quasi turbo quadrígæ ejus, réddere in indignatióne furórem suum et increpatiónem suam in flamma ignis:
  21868 Isaías	Isa	23	66	16	quia in igne Dóminus dijudicábit, et in gládio suo ad omnem carnem; et multiplicabúntur interfécti a Dómino,
  21869 Isaías	Isa	23	66	17	qui sanctificabántur et mundos se putábant in hortis post jánuam intrínsecus, qui comedébant carnem suíllam, et abominatiónem et murem: simul consuméntur, dicit Dóminus.
  21870 Isaías	Isa	23	66	18	Ego autem ópera eórum et cogitatiónes eórum vénio ut cóngregem, cum ómnibus géntibus et linguis: et vénient, et vidébunt glóriam meam.	b
  21871 Isaías	Isa	23	66	19	Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salváti fúerint, ad gentes in mare, in Áfricam, et Lýdiam, tendéntes sagíttam; in Itáliam et Grǽciam, ad ínsulas longe, ad eos qui non audiérunt de me, et non vidérunt glóriam meam. Et annuntiábunt glóriam meam géntibus;
  21872 Isaías	Isa	23	66	20	et addúcent omnes fratres vestros de cunctis géntibus donum Dómino, in equis, et in quadrígis, et in lectícis, et in mulis, et in carrúcis, ad montem sanctum meum Jerúsalem, dicit Dóminus: quómodo si ínferant fílii Ísraël munus in vase mundo in domum Dómini.
  21873 Isaías	Isa	23	66	21	Et assúmam ex eis in sacerdótes et Levítas, dicit Dóminus.
  21874 Isaías	Isa	23	66	22	Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego fácio stare coram me, dicit Dóminus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.	b
  21875 Isaías	Isa	23	66	23	Et erit mensis ex mense, et sábbatum ex sábbato: véniet omnis caro ut adóret coram fácie mea, dicit Dóminus.
  21876 Isaías	Isa	23	66	24	Et egrediéntur, et vidébunt cadávera virórum qui prævaricáti sunt in me; vermis eórum non moriétur, et ignis eórum non extinguétur: et erunt usque ad satietátem visiónis omni carni.
  21877 #	Jeremías	Jer	Prophetía Jeremíæ
  21878 Jeremías	Jer	24	1	1	Verba Jeremíæ fílii Helcíæ, de sacerdótibus qui fuérunt in Ánathoth, in terra Bénjamin.
  21879 Jeremías	Jer	24	1	2	Quod factum est verbum Dómini ad eum in diébus Josíæ fílii Amon, regis Juda, in tertiodécimo anno regni ejus.
  21880 Jeremías	Jer	24	1	3	Et factum est in diébus Jóakim fílii Josíæ, regis Juda, usque ad consummatiónem undécimi anni Sedecíæ, fílii Josíæ, regis Juda, usque ad transmigratiónem Jerúsalem, in mense quinto.
  21881 Jeremías	Jer	24	1	4	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:	b
  21882 Jeremías	Jer	24	1	5	Priúsquam te formárem in útero, novi te, et ántequam exíres de vulva, sanctificávi te, et prophétam in géntibus dedi te.
  21883 Jeremías	Jer	24	1	6	Et dixi: A, a, a, Dómine Deus, ecce néscio loqui, quia puer ego sum.
  21884 Jeremías	Jer	24	1	7	Et dixit Dóminus ad me: Noli dícere: Puer sum: quóniam ad ómnia quæ mittam te ibis, et univérsa quæcúmque mandávero tibi loquéris.
  21885 Jeremías	Jer	24	1	8	Ne tímeas a fácie eórum, quia tecum ego sum ut éruam te, dicit Dóminus.
  21886 Jeremías	Jer	24	1	9	Et misit Dóminus manum suam, et tétigit os meum, et dixit Dóminus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo:
  21887 Jeremías	Jer	24	1	10	ecce constítui te hódie super gentes et super regna, ut evéllas, et déstruas, et dispérdas, et díssipes, et ædífices, et plantes.
  21888 Jeremías	Jer	24	1	11	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremía? Et dixi: Virgam vigilántem ego vídeo.	b
  21889 Jeremías	Jer	24	1	12	Et dixit Dóminus ad me: Bene vidísti: quia vigilábo ego super verbo meo, ut fáciam illud.
  21890 Jeremías	Jer	24	1	13	Et factum est verbum Dómini secúndo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succénsam ego vídeo, et fáciem ejus a fácie aquilónis.
  21891 Jeremías	Jer	24	1	14	Et dixit Dóminus ad me: Ab aquilóne pandétur malum super omnes habitatóres terræ:
  21892 Jeremías	Jer	24	1	15	quia ecce ego convocábo omnes cognatiónes regnórum aquilónis, ait Dóminus: et vénient, et ponent unusquísque sólium suum in intróitu portárum Jerúsalem, et super omnes muros ejus in circúitu, et super univérsas urbes Juda:
  21893 Jeremías	Jer	24	1	16	et loquar judícia mea cum eis super omnem malítiam eórum qui dereliquérunt me, et libavérunt diis aliénis, et adoravérunt opus mánuum suárum.
  21894 Jeremías	Jer	24	1	17	Tu ergo, accínge lumbos tuos, et surge, et lóquere ad eos ómnia quæ ego præcípio tibi. Ne formídes a fácie eórum, nec enim timére te fáciam vultum eórum.	b
  21895 Jeremías	Jer	24	1	18	Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam, et in colúmnam férream, et in murum ǽreum, super omnem terram, régibus Juda, princípibus ejus, et sacerdótibus, et pópulo terræ.
  21896 Jeremías	Jer	24	1	19	Et bellábunt advérsum te, et non prævalébunt, quia ego tecum sum, ait Dóminus, ut líberem te.
  21897 Jeremías	Jer	24	2	1	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  21898 Jeremías	Jer	24	2	2	Vade, et clama in áuribus Jerúsalem, dicens: Hæc dicit Dóminus: Recordátus sum tui, míserans adolescéntiam tuam, et caritátem desponsatiónis tuæ, quando secúta es me in desérto, in terra quæ non seminátur.
  21899 Jeremías	Jer	24	2	3	Sanctus Ísraël Dómino, primítiæ frugum ejus: omnes qui dévorant eum delínquunt: mala vénient super eos, dicit Dóminus.
  21900 Jeremías	Jer	24	2	4	Audíte verbum Dómini, domus Jacob, et omnes cognatiónes domus Ísraël.	b
  21901 Jeremías	Jer	24	2	5	Hæc dicit Dóminus: Quid invenérunt patres vestri in me iniquitátis, quia elongavérunt a me, et ambulavérunt post vanitátem, et vani facti sunt?
  21902 Jeremías	Jer	24	2	6	Et non dixérunt: Ubi est Dóminus qui ascéndere nos fecit de terra Ægýpti; qui tradúxit nos per desértum, per terram inhabitábilem et ínviam, per terram sitis, et imáginem mortis, per terram in qua non ambulávit vir, neque habitávit homo?
  21903 Jeremías	Jer	24	2	7	Et indúxi vos in terram Carméli, ut comederétis fructum ejus et óptima illíus: et ingréssi contaminástis terram meam, et hæreditátem meam posuístis in abominatiónem.
  21904 Jeremías	Jer	24	2	8	Sacerdótes non dixérunt: Ubi est Dóminus? et tenéntes legem nesciérunt me, et pastóres prævaricáti sunt in me, et prophétæ prophetavérunt in Baal, et idóla secúti sunt.
  21905 Jeremías	Jer	24	2	9	Proptérea adhuc judício conténdam vobíscum, ait Dóminus, et cum fíliis vestris disceptábo.
  21906 Jeremías	Jer	24	2	10	Transíte ad ínsulas Cethim, et vidéte: et in Cedar míttite, et consideráte veheménter: et vidéte si factum est hujuscémodi:	b
  21907 Jeremías	Jer	24	2	11	si mutávit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii: pópulus vero meus mutávit glóriam suam in idólum.
  21908 Jeremías	Jer	24	2	12	Obstupéscite, cæli, super hoc, et portæ ejus, desolámini veheménter, dicit Dóminus.
  21909 Jeremías	Jer	24	2	13	Duo enim mala fecit pópulus meus: me dereliquérunt fontem aquæ vivæ, et fodérunt sibi cistérnas, cistérnas dissipátas, quia continére non valent aquas.
  21910 Jeremías	Jer	24	2	14	Numquid servus est Ísraël, aut vernáculus? quare ergo factus est in prædam?	b
  21911 Jeremías	Jer	24	2	15	Super eum rugiérunt leónes, et dedérunt vocem suam: posuérunt terram ejus in solitúdinem. Civitátes ejus exústæ sunt, et non est qui hábitet in eis.
  21912 Jeremías	Jer	24	2	16	Fílii quoque Mémpheos et Taphnes constupravérunt te usque ad vérticem.
  21913 Jeremías	Jer	24	2	17	Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquísti Dóminum Deum tuum eo témpore quo ducébat te per viam?
  21914 Jeremías	Jer	24	2	18	Et nunc quid tibi vis in via Ægýpti, ut bibas aquam túrbidam? et quid tibi cum via Assyriórum, ut bibas aquam flúminis?	b
  21915 Jeremías	Jer	24	2	19	Árguet te malítia tua, et avérsio tua increpábit te. Scito et vide quia malum et amárum est reliquísse te Dóminum Deum tuum, et non esse timórem mei apud te, dicit Dóminus Deus exercítuum.
  21916 Jeremías	Jer	24	2	20	A sǽculo confregísti jugum meum: rupísti víncula mea, et dixísti: Non sérviam. In omni enim colle sublími, et sub omni ligno frondóso, tu prosternebáris méretrix.
  21917 Jeremías	Jer	24	2	21	Ego autem plantávi te víneam eléctam, omne semen verum: quómodo ergo convérsa es mihi in pravum, vínea aliéna?
  21918 Jeremías	Jer	24	2	22	Si láveris te nitro, et multiplicáveris tibi herbam borith, maculáta es in iniquitáte tua coram me, dicit Dóminus Deus.	b
  21919 Jeremías	Jer	24	2	23	Quómodo dicis: Non sum pollúta; post Báalim non ambulávi? Vide vias tuas in conválle; scito quid féceris: cursor levis éxplicans vias suas.
  21920 Jeremías	Jer	24	2	24	Ónager assuétus in solitúdine, in desidério ánimæ suæ attráxit ventum amóris sui: nullus avértet eam: omnes qui quǽrunt eam non defícient: in ménstruis ejus invénient eam.
  21921 Jeremías	Jer	24	2	25	Próhibe pedem tuum a nuditáte, et guttur tuum a siti. Et dixísti: Desperávi: nequáquam fáciam: adamávi quippe aliénos, et post eos ambulábo.
  21922 Jeremías	Jer	24	2	26	Quómodo confúnditur fur quando deprehénditur, sic confúsi sunt domus Ísraël, ipsi et reges eórum, príncipes, et sacerdótes, et prophétæ eórum,	b
  21923 Jeremías	Jer	24	2	27	dicéntes ligno: Pater meus es tu: et lápidi: Tu me genuísti. Vertérunt ad me tergum et non fáciem, et in témpore afflictiónis suæ dicent: Surge, et líbera nos.
  21924 Jeremías	Jer	24	2	28	Ubi sunt dii tui quos fecísti tibi? surgant, et líberent te in témpore afflictiónis tuæ: secúndum númerum quippe civitátum tuárum erant dii tui, Juda.
  21925 Jeremías	Jer	24	2	29	Quid vultis mecum judício conténdere? omnes dereliquístis me, dicit Dóminus.
  21926 Jeremías	Jer	24	2	30	Frustra percússi fílios vestros: disciplínam non recepérunt. Devorávit gládius vester prophétas vestros: quasi leo vastátor
  21927 Jeremías	Jer	24	2	31a	generátio vestra.
  21928 Jeremías	Jer	24	2	31b	Vidéte verbum Dómini: numquid solitúdo factus sum Israéli, aut terra serótina? quare ergo dixit pópulus meus: Recéssimus; non veniémus ultra ad te?
  21929 Jeremías	Jer	24	2	32	Numquid obliviscétur virgo ornaménti sui, aut sponsa fásciæ pectorális suæ? pópulus vero meus oblítus est mei diébus innúmeris.
  21930 Jeremías	Jer	24	2	33	Quid níteris bonam osténdere viam tuam ad quæréndam dilectiónem, quæ ínsuper et malítias tuas docuísti vias tuas,
  21931 Jeremías	Jer	24	2	34	et in alis tuis invéntus est sanguis animárum páuperum et innocéntum? non in fossis invéni eos, sed in ómnibus quæ supra memorávi.
  21932 Jeremías	Jer	24	2	35	Et dixísti: Absque peccáto et ínnocens ego sum, et proptérea avertátur furor tuus a me. Ecce ego judício conténdam tecum, eo quod díxeris: Non peccávi.
  21933 Jeremías	Jer	24	2	36	Quam vilis facta es nimis, íterans vias tuas! et ab Ægýpto confundéris, sicut confúsa es ab Assur.	b
  21934 Jeremías	Jer	24	2	37	Nam et ab ista egrediéris, et manus tuæ erunt super caput tuum: quóniam obtrívit Dóminus confidéntiam tuam, et nihil habébis prósperum in ea.
  21935 Jeremías	Jer	24	3	1	Vulgo dícitur: Si dimíserit vir uxórem suam, et recédens ab eo dúxerit virum álterum, numquid revertétur ad eam ultra? numquid non pollúta et contamináta erit múlier illa? Tu autem fornicáta es cum amatóribus multis: tamen revértere ad me, dicit Dóminus, et ego suscípiam te.
  21936 Jeremías	Jer	24	3	2	Leva óculos tuos in diréctum, et vide ubi non prostráta sis. In viis sedébas, exspéctans eos quasi latro in solitúdine: et polluísti terram in fornicatiónibus tuis, et in malítiis tuis.
  21937 Jeremías	Jer	24	3	3	Quam ob rem prohíbitæ sunt stillæ pluviárum, et serótinus imber non fuit. Frons mulíeris meretrícis facta est tibi; noluísti erubéscere.
  21938 Jeremías	Jer	24	3	4	Ergo saltem ámodo voca me: Pater meus, dux virginitátis meæ tu es:
  21939 Jeremías	Jer	24	3	5	numquid irascéris in perpétuum, aut perseverábis in finem? ecce locúta es, et fecísti mala, et potuísti.
  21940 Jeremías	Jer	24	3	6	Et dixit Dóminus ad me in diébus Josíæ regis: Numquid vidísti quæ fécerit aversátrix Ísraël? Ábiit sibímet super omnem montem excélsum, et sub omni ligno frondóso, et fornicáta est ibi.	b
  21941 Jeremías	Jer	24	3	7	Et dixi, cum fecísset hæc ómnia: Ad me revértere: et non est revérsa. Et vidit prævaricátrix soror ejus Juda
  21942 Jeremías	Jer	24	3	8	quia pro eo quod mœcháta esset aversátrix Ísraël, dimisíssem eam, et dedíssem ei libéllum repúdii: et non tímuit prævaricátrix Juda soror ejus, sed ábiit, et fornicáta est étiam ipsa:
  21943 Jeremías	Jer	24	3	9	et facilitáte fornicatiónis suæ contaminávit terram, et mœcháta est cum lápide et ligno:
  21944 Jeremías	Jer	24	3	10	et in ómnibus his non est revérsa ad me prævaricátrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendácio, ait Dóminus.
  21945 Jeremías	Jer	24	3	11	Et dixit Dóminus ad me: Justificávit ánimam suam aversátrix Ísraël, comparatióne prævaricatrícis Judæ.	b
  21946 Jeremías	Jer	24	3	12	Vade, et clama sermónes istos contra aquilónem, et dices: Revértere, aversátrix Ísraël, ait Dóminus, et non avértam fáciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dóminus, et non iráscar in perpétuum.
  21947 Jeremías	Jer	24	3	13	Verúmtamen scito iniquitátem tuam, quia in Dóminum Deum tuum prævaricáta es, et dispersísti vias tuas aliénis sub omni ligno frondóso, et vocem meam non audísti, ait Dóminus.
  21948 Jeremías	Jer	24	3	14	Convertímini, fílii reverténtes, dicit Dóminus, quia ego vir vester: et assúmam vos unum de civitáte, et duos de cognatióne, et introdúcam vos in Sion.
  21949 Jeremías	Jer	24	3	15	Et dabo vobis pastóres juxta cor meum, et pascent vos sciéntia et doctrína.
  21950 Jeremías	Jer	24	3	16	Cumque multiplicáti fuéritis, et crevéritis in terra in diébus illis, ait Dóminus, non dicent ultra: Arca testaménti Dómini: neque ascéndet super cor, neque recordabúntur illíus, nec visitábitur, nec fiet ultra.
  21951 Jeremías	Jer	24	3	17	In témpore illo vocábunt Jerúsalem sólium Dómini: et congregabúntur ad eam omnes gentes in nómine Dómini in Jerúsalem, et non ambulábunt post pravitátem cordis sui péssimi.
  21952 Jeremías	Jer	24	3	18	In diébus illis ibit domus Juda ad domum Ísraël, et vénient simul de terra aquilónis ad terram quam dedi pátribus vestris.
  21953 Jeremías	Jer	24	3	19	Ego autem dixi: Quómodo ponam te in fílios, et tríbuam tibi terram desiderábilem, hæreditátem præcláram exercítuum géntium? Et dixi: Patrem vocábis me, et post me íngredi non cessábis.	b
  21954 Jeremías	Jer	24	3	20	Sed quómodo si contémnat múlier amatórem suum, sic contémpsit me domus Ísraël, dicit Dóminus.
  21955 Jeremías	Jer	24	3	21	Vox in viis audíta est, plorátus et ululátus filiórum Ísraël: quóniam iníquam fecérunt viam suam; oblíti sunt Dómini Dei sui.
  21956 Jeremías	Jer	24	3	22a	Convertímini, fílii reverténtes, et sanábo aversiónes vestras.
  21957 Jeremías	Jer	24	3	22b	Ecce nos venímus ad te: tu enim es Dóminus Deus noster.
  21958 Jeremías	Jer	24	3	23	Vere mendáces erant colles, et multitúdo móntium: vere in Dómino Deo nostro salus Ísraël.
  21959 Jeremías	Jer	24	3	24	Confúsio comédit labórem patrum nostrórum ab adolescéntia nostra: greges eórum, et arménta eórum, fílios eórum, et fílias eórum.
  21960 Jeremías	Jer	24	3	25	Dormiémus in confusióne nostra, et opériet nos ignomínia nostra: quóniam Dómino Deo nostro peccávimus nos, et patres nostri, ab adolescéntia nostra usque ad diem hanc: et non audívimus vocem Dómini Dei nostri.
  21961 Jeremías	Jer	24	4	1	Si revérteris, Ísraël, ait Dóminus, ad me convértere: si abstúleris offendícula tua a fácie mea, non commovéberis.
  21962 Jeremías	Jer	24	4	2	Et jurábis: Vivit Dóminus in veritáte, et in judício, et in justítia: et benedícent eum gentes, ipsúmque laudábunt.
  21963 Jeremías	Jer	24	4	3	Hæc enim dicit Dóminus viro Juda et Jerúsalem: Nováte vobis novále, et nolíte sérere super spinas.	b
  21964 Jeremías	Jer	24	4	4	Circumcidímini Dómino, et auférte præpútia córdium vestrórum, viri Juda, et habitatóres Jerúsalem: ne forte egrediátur ut ignis indignátio mea, et succendátur, et non sit qui extínguat, propter malítiam cogitatiónum vestrárum.
  21965 Jeremías	Jer	24	4	5	Annuntiáte in Juda, et in Jerúsalem audítum fácite: loquímini, et cánite tuba in terra, clamáte fórtiter, et dícite: Congregámini, et ingrediámur civitátes munítas.	b
  21966 Jeremías	Jer	24	4	6	Leváte signum in Sion; confortámini, nolíte stare: quia malum ego addúco ab aquilóne, et contritiónem magnam.
  21967 Jeremías	Jer	24	4	7	Ascéndit leo de cubíli suo, et prædo géntium se levávit: egréssus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitúdinem: civitátes tuæ vastabúntur, remanéntes absque habitatóre.
  21968 Jeremías	Jer	24	4	8	Super hoc accíngite vos cilíciis; plángite, et ululáte: quia non est avérsa ira furóris Dómini a nobis.
  21969 Jeremías	Jer	24	4	9	Et erit in die illa, dicit Dóminus: períbit cor regis, et cor príncipum, et obstupéscent sacerdótes, et prophétæ consternabúntur.
  21970 Jeremías	Jer	24	4	10	Et dixi: Heu! heu! heu! Dómine Deus, ergóne decepísti pópulum istum et Jerúsalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervénit gládius usque ad ánimam?	b
  21971 Jeremías	Jer	24	4	11	In témpore illo dicétur pópulo huic et Jerúsalem: Ventus urens in viis quæ sunt in desérto viæ fíliæ pópuli mei, non ad ventilándum et ad purgándum.	b
  21972 Jeremías	Jer	24	4	12	Spíritus plenus ex his véniet mihi, et nunc ego loquar judícia mea cum eis.
  21973 Jeremías	Jer	24	4	13	Ecce quasi nubes ascéndet, et quasi tempéstas currus ejus: velocióres áquilis equi illíus. Væ nobis, quóniam vastáti sumus.
  21974 Jeremías	Jer	24	4	14	Lava a malítia cor tuum, Jerúsalem, ut salva fias: úsquequo morabúntur in te cogitatiónes nóxiæ?	b
  21975 Jeremías	Jer	24	4	15	Vox enim annuntiántis a Dan, et notum faciéntis idólum de monte Éphraim.
  21976 Jeremías	Jer	24	4	16	Dícite géntibus: Ecce audítum est in Jerúsalem custódes veníre de terra longínqua, et dare super civitátes Juda vocem suam:
  21977 Jeremías	Jer	24	4	17	quasi custódes agrórum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracúndiam provocávit, dicit Dóminus.
  21978 Jeremías	Jer	24	4	18	Viæ tuæ et cogitatiónes tuæ fecérunt hæc tibi: ista malítia tua, quia amára, quia tétigit cor tuum.
  21979 Jeremías	Jer	24	4	19	Ventrem meum, ventrem meum dóleo; sensus cordis mei turbáti sunt in me. Non tacébo, quóniam vocem búccinæ audívit ánima mea, clamórem prœ́lii.
  21980 Jeremías	Jer	24	4	20	Contrítio super contritiónem vocáta est, et vastáta est omnis terra: repénte vastáta sunt tabernácula mea; súbito pelles meæ.
  21981 Jeremías	Jer	24	4	21	Úsquequo vidébo fugiéntem; áudiam vocem búccinæ?
  21982 Jeremías	Jer	24	4	22	Quia stultus pópulus meus me non cognóvit: fílii insipiéntes sunt et vecórdes: sapiéntes sunt ut fáciant mala, bene autem fácere nesciérunt.	b
  21983 Jeremías	Jer	24	4	23	Aspéxi terram, et ecce vácua erat et níhili; et cælos, et non erat lux in eis.	b
  21984 Jeremías	Jer	24	4	24	Vidi montes, et ecce movebántur: et omnes colles conturbáti sunt.
  21985 Jeremías	Jer	24	4	25	Intúitus sum, et non erat homo: et omne volátile cæli recéssit.
  21986 Jeremías	Jer	24	4	26	Aspéxi, et ecce Carmélus desértus, et omnes urbes ejus destrúctæ sunt a fácie Dómini, et a fácie iræ furóris ejus.
  21987 Jeremías	Jer	24	4	27	Hæc enim dicit Dóminus: Desérta erit omnis terra, sed tamen consummatiónem non fáciam.
  21988 Jeremías	Jer	24	4	28	Lugébit terra, et mœrébunt cæli désuper, eo quod locútus sum. Cogitávi, et non pœnítuit me, nec avérsus sum ab eo.
  21989 Jeremías	Jer	24	4	29	A voce équitis et mitténtis sagíttam fugit omnis cívitas: ingréssi sunt árdua, et ascendérunt rupes: univérsæ urbes derelíctæ sunt, et non hábitat in eis homo.
  21990 Jeremías	Jer	24	4	30	Tu autem vastáta, quid fácies? cum vestíeris te cóccino, cum ornáta fúeris moníli áureo, et pínxeris stíbio óculos tuos, frustra componéris: contempsérunt te amatóres tui; ánimam tuam quærent.
  21991 Jeremías	Jer	24	4	31	Vocem enim quasi parturiéntis audívi, angústias ut puérperæ: vox fíliæ Sion intermoriéntis, expandentísque manus suas: Væ mihi, quia defécit ánima mea propter interféctos!
  21992 Jeremías	Jer	24	5	1	Circuíte vias Jerúsalem, et aspícite, et consideráte, et quǽrite in platéis ejus, an inveniátis virum faciéntem judícium, et quæréntem fidem: et propítius ero ei.
  21993 Jeremías	Jer	24	5	2	Quod si étiam: Vivit Dóminus, díxerint, et hoc falso jurábunt.
  21994 Jeremías	Jer	24	5	3	Dómine, óculi tui respíciunt fidem: percussísti eos, et non doluérunt; attrivísti eos, et renuérunt accípere disciplínam: induravérunt fácies suas supra petram, et noluérunt revérti.	b
  21995 Jeremías	Jer	24	5	4	Ego autem dixi: Fórsitan páuperes sunt et stulti, ignorántes viam Dómini, judícium Dei sui.
  21996 Jeremías	Jer	24	5	5	Ibo ígitur ad optimátes, et loquar eis: ipsi enim cognovérunt viam Dómini, judícium Dei sui: et ecce magis hi simul confregérunt jugum; rupérunt víncula.
  21997 Jeremías	Jer	24	5	6	Idcírco percússit eos leo de silva; lupus ad vésperam vastávit eos: pardus vígilans super civitátes eórum: omnis qui egréssus fúerit ex eis capiétur: quia multiplicátæ sunt prævaricatiónes eórum; confortátæ sunt aversiónes eórum.
  21998 Jeremías	Jer	24	5	7	Super quo propítius tibi esse pótero? fílii tui dereliquérunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturávi eos, et mœcháti sunt, et in domo meretrícis luxuriabántur.	b
  21999 Jeremías	Jer	24	5	8	Equi amatóres et emissárii facti sunt: unusquísque ad uxórem próximi sui hinniébat.
  22000 Jeremías	Jer	24	5	9	Numquid super his non visitábo, dicit Dóminus, et in gente tali non ulciscétur ánima mea?
  22001 Jeremías	Jer	24	5	10	Ascéndite muros ejus, et dissipáte: consummatiónem autem nolíte fácere: auférte propágines ejus, quia non sunt Dómini.
  22002 Jeremías	Jer	24	5	11	Prævaricatióne enim prævaricáta est in me domus Ísraël, et domus Juda, ait Dóminus.
  22003 Jeremías	Jer	24	5	12	Negavérunt Dóminum, et dixérunt: Non est ipse: neque véniet super nos malum: gládium et famem non vidébimus.
  22004 Jeremías	Jer	24	5	13	Prophétæ fuérunt in ventum locúti, et respónsum non fuit in eis: hæc ergo evénient illis.
  22005 Jeremías	Jer	24	5	14	Hæc dicit Dóminus Deus exercítuum: Quia locúti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et pópulum istum in ligna, et vorábit eos.	b
  22006 Jeremías	Jer	24	5	15	Ecce ego addúcam super vos gentem de longínquo, domus Ísraël, ait Dóminus: gentem robústam, gentem antíquam, gentem cujus ignorábis linguam, nec intélliges quid loquátur.
  22007 Jeremías	Jer	24	5	16	Pháretra ejus quasi sepúlchrum patens; univérsi fortes.
  22008 Jeremías	Jer	24	5	17	Et cómedet ségetes tuas et panem tuum; devorábit fílios tuos et fílias tuas; cómedet gregem tuum et arménta tua; cómedet víneam tuam et ficum tuam: et cónteret urbes munítas tuas, in quibus tu habes fidúciam, gládio.
  22009 Jeremías	Jer	24	5	18	Verúmtamen in diébus illis, ait Dóminus, non fáciam vos in consummatiónem.
  22010 Jeremías	Jer	24	5	19	Quod si dixéritis: Quare fecit nobis Dóminus Deus noster hæc ómnia? dices ad eos: Sicut dereliquístis me, et servístis deo aliéno in terra vestra, sic serviétis aliénis in terra non vestra.
  22011 Jeremías	Jer	24	5	20	Annuntiáte hoc dómui Jacob, et audítum fácite in Juda, dicéntes:	b
  22012 Jeremías	Jer	24	5	21	Audi, pópule stulte, qui non habes cor: qui habéntes óculos, non vidétis; et aures, et non audítis.
  22013 Jeremías	Jer	24	5	22	Me ergo non timébitis, ait Dóminus, et a fácie mea non dolébitis? qui pósui arénam términum mari, præcéptum sempitérnum quod non præteríbit: et commovebúntur, et non póterunt; et intuméscent fluctus ejus, et non transíbunt illud.
  22014 Jeremías	Jer	24	5	23	Pópulo autem huic factum est cor incrédulum et exásperans: recessérunt, et abiérunt.
  22015 Jeremías	Jer	24	5	24	Et non dixérunt in corde suo: Metuámus Dóminum Deum nostrum, qui dat nobis plúviam temporáneam et serótinam in témpore suo, plenitúdinem ánnuæ messis custodiéntem nobis.
  22016 Jeremías	Jer	24	5	25	Iniquitátes vestræ declinavérunt hæc, et peccáta vestra prohibuérunt bonum a vobis.
  22017 Jeremías	Jer	24	5	26	Quia invénti sunt in pópulo meo ímpii insidiántes quasi áucupes, láqueos ponéntes et pédicas ad capiéndos viros.	b
  22018 Jeremías	Jer	24	5	27	Sicut decípula plena ávibus, sic domus eórum plenæ dolo: ídeo magnificáti sunt et ditáti.
  22019 Jeremías	Jer	24	5	28	Incrassáti sunt et impinguáti, et præteriérunt sermónes meos péssime. Causam víduæ non judicavérunt, causam pupílli non direxérunt, et judícium páuperum non judicavérunt.
  22020 Jeremías	Jer	24	5	29	Numquid super his non visitábo, dicit Dóminus, aut super gentem hujuscémodi non ulciscétur ánima mea?
  22021 Jeremías	Jer	24	5	30	Stupor et mirabília facta sunt in terra:
  22022 Jeremías	Jer	24	5	31	prophétæ prophetábant mendácium, et sacerdótes applaudébant mánibus suis, et pópulus meus diléxit tália. Quid ígitur fiet in novíssimo ejus?
  22023 Jeremías	Jer	24	6	1	Confortámini, fílii Bénjamin, in médio Jerúsalem: et in Thécua clángite búccina, et super Bethácarem leváte vexíllum, quia malum visum est ab aquilóne, et contrítio magna.
  22024 Jeremías	Jer	24	6	2	Speciósæ et delicátæ assimilávi fíliam Sion.
  22025 Jeremías	Jer	24	6	3	Ad eam vénient pastóres et greges eórum; fixérunt in ea tentória in circúitu: pascet unusquísque eos qui sub manu sua sunt.
  22026 Jeremías	Jer	24	6	4	Sanctificáte super eam bellum: consúrgite, et ascendámus in merídie: væ nobis, quia declinávit dies; quia longióres factæ sunt umbræ vésperi!
  22027 Jeremías	Jer	24	6	5	Súrgite, et ascendámus in nocte, et dissipémus domus ejus.
  22028 Jeremías	Jer	24	6	6	Quia hæc dicit Dóminus exercítuum: Cǽdite lignum ejus, et fúndite circa Jerúsalem ággerem. Hæc est cívitas visitatiónis: omnis calúmnia in médio ejus.	b
  22029 Jeremías	Jer	24	6	7	Sicut frígidam fecit cistérna aquam suam, sic frígidam fecit malítiam suam. Iníquitas et vástitas audiétur in ea, coram me semper infírmitas et plaga.
  22030 Jeremías	Jer	24	6	8	Erudíre, Jerúsalem, ne forte recédat ánima mea a te; ne forte ponam te desértam, terram inhabitábilem.
  22031 Jeremías	Jer	24	6	9	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Usque ad racémum cólligent quasi in vínea relíquias Ísraël. Convérte manum tuam quasi vindemiátor ad cartállum.	b
  22032 Jeremías	Jer	24	6	10	Cui loquar, et quem contestábor ut áudiat? ecce incircumcísæ aures eórum, et audíre non possunt: ecce verbum Dómini factum est eis in oppróbrium, et non suscípient illud.
  22033 Jeremías	Jer	24	6	11	Idcírco furóre Dómini plenus sum; laborávi sústinens. Effúnde super párvulum foris, et super consílium júvenum simul: vir enim cum mulíere capiétur; senex cum pleno diérum.
  22034 Jeremías	Jer	24	6	12	Et transíbunt domus eórum ad álteros, agri et uxóres páriter, quia exténdam manum meam super habitántes terram, dicit Dóminus:
  22035 Jeremías	Jer	24	6	13	a minóre quippe usque ad majórem omnes avarítiæ student, et a prophéta usque ad sacerdótem cuncti fáciunt dolum.
  22036 Jeremías	Jer	24	6	14	Et curábant contritiónem fíliæ pópuli mei cum ignomínia, dicéntes: Pax, pax! et non erat pax.
  22037 Jeremías	Jer	24	6	15	Confúsi sunt, quia abominatiónem fecérunt: quin pótius confusióne non sunt confúsi, et erubéscere nesciérunt. Quam ob rem cadent inter ruéntes: in témpore visitatiónis suæ córruent, dicit Dóminus.
  22038 Jeremías	Jer	24	6	16	Hæc dicit Dóminus: State super vias, et vidéte, et interrogáte de sémitis antíquis quæ sit via bona, et ambuláte in ea: et inveniétis refrigérium animábus vestris. Et dixérunt: Non ambulábimus.	b
  22039 Jeremías	Jer	24	6	17	Et constítui super vos speculatóres: Audíte vocem tubæ. Et dixérunt: Non audiémus.
  22040 Jeremías	Jer	24	6	18	Ídeo audíte, gentes, et cognósce, congregátio, quanta ego fáciam eis.
  22041 Jeremías	Jer	24	6	19	Audi, terra: ecce ego addúcam mala super pópulum istum, fructum cogitatiónum ejus: quia verba mea non audiérunt, et legem meam projecérunt.
  22042 Jeremías	Jer	24	6	20	Ut quid mihi thus de Saba affértis, et cálamum suáve oléntem de terra longínqua? Holocautómata vestra non sunt accépta, et víctimæ vestræ non placuérunt mihi.
  22043 Jeremías	Jer	24	6	21	Proptérea hæc dicit Dóminus: Ecce ego dabo in pópulum istum ruínas: et ruent in eis patres et fílii simul; vicínus et próximus períbunt.
  22044 Jeremías	Jer	24	6	22	Hæc dicit Dóminus: Ecce pópulus venit de terra aquilónis, et gens magna consúrget a fínibus terræ.	b
  22045 Jeremías	Jer	24	6	23	Sagíttam et scutum arrípiet: crudélis est et non miserébitur. Vox ejus quasi mare sonábit: et super equos ascéndent, præparáti quasi vir ad prœ́lium advérsum te, fília Sion.
  22046 Jeremías	Jer	24	6	24	Audívimus famam ejus; dissolútæ sunt manus nostræ: tribulátio apprehéndit nos, dolóres ut parturiéntem.
  22047 Jeremías	Jer	24	6	25	Nolíte exíre ad agros, et in via ne ambulétis, quóniam gládius inimíci, pavor in circúitu.
  22048 Jeremías	Jer	24	6	26	Fília pópuli mei, accíngere cilício, et conspérgere cínere: luctum unigéniti fac tibi, planctum amárum, quia repénte véniet vastátor super nos.
  22049 Jeremías	Jer	24	6	27	Probatórem dedi te in pópulo meo robústum: et scies, et probábis viam eórum.	b
  22050 Jeremías	Jer	24	6	28	Omnes isti príncipes declinántes, ambulántes fraudulénter, æs et ferrum: univérsi corrúpti sunt.
  22051 Jeremías	Jer	24	6	29	Defécit sufflatórium; in igne consúmptum est plumbum: frustra conflávit conflátor, malítiæ enim eórum non sunt consúmptæ.
  22052 Jeremías	Jer	24	6	30	Argéntum réprobum vocáte eos, quia Dóminus projécit illos.
  22053 Jeremías	Jer	24	7	1	Verbum quod factum est ad Jeremíam a Dómino, dicens:
  22054 Jeremías	Jer	24	7	2	Sta in porta domus Dómini, et prǽdica ibi verbum istud, et dic: Audíte verbum Dómini, omnis Juda, qui ingredímini per portas has ut adorétis Dóminum.
  22055 Jeremías	Jer	24	7	3	Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Bonas fácite vias vestras, et stúdia vestra, et habitábo vobíscum in loco isto.
  22056 Jeremías	Jer	24	7	4	Nolíte confídere in verbis mendácii, dicéntes: Templum Dómini, templum Dómini, templum Dómini est!
  22057 Jeremías	Jer	24	7	5	Quóniam si bene direxéritis vias vestras, et stúdia vestra; si fecéritis judícium inter virum et próximum ejus;
  22058 Jeremías	Jer	24	7	6	ádvenæ, et pupíllo, et víduæ non fecéritis calúmniam, nec sánguinem innocéntem effudéritis in loco hoc, et post deos aliénos non ambulavéritis in malum vobismetípsis:
  22059 Jeremías	Jer	24	7	7	habitábo vobíscum in loco isto, in terra quam dedi pátribus vestris a sǽculo et usque in sǽculum.
  22060 Jeremías	Jer	24	7	8	Ecce vos confíditis vobis in sermónibus mendácii, qui non próderunt vobis:
  22061 Jeremías	Jer	24	7	9	furári, occídere, adulterári, juráre mendáciter, libáre Báalim, et ire post deos aliénos quos ignorátis:
  22062 Jeremías	Jer	24	7	10	et venístis, et stetístis coram me in domo hac, in qua invocátum est nomen meum, et dixístis: Liberáti sumus, eo quod fecérimus omnes abominatiónes istas.
  22063 Jeremías	Jer	24	7	11	Numquid ergo spelúnca latrónum facta est domus ista, in qua invocátum est nomen meum in óculis vestris? Ego, ego sum: ego vidi, dicit Dóminus.
  22064 Jeremías	Jer	24	7	12	Ite ad locum meum in Silo, ubi habitávit nomen meum a princípio, et vidéte quæ fécerim ei propter malítiam pópuli mei Ísraël.
  22065 Jeremías	Jer	24	7	13	Et nunc, quia fecístis ómnia ópera hæc, dicit Dóminus, et locútus sum ad vos mane consúrgens, et loquens, et non audístis: et vocávi vos, et non respondístis:
  22066 Jeremías	Jer	24	7	14	fáciam dómui huic, in qua invocátum est nomen meum, et in qua vos habétis fidúciam, et loco quem dedi vobis et pátribus vestris, sicut feci Silo:
  22067 Jeremías	Jer	24	7	15	et projíciam vos a fácie mea sicut projéci omnes fratres vestros, univérsum semen Éphraim.
  22068 Jeremías	Jer	24	7	16	Tu ergo, noli oráre pro pópulo hoc, nec assúmas pro eis laudem et oratiónem: et non obsístas mihi, quia non exáudiam te.	b
  22069 Jeremías	Jer	24	7	17	Nonne vides quid isti fáciunt in civitátibus Juda, et in platéis Jerúsalem?
  22070 Jeremías	Jer	24	7	18	Fílii cólligunt ligna, et patres succéndunt ignem, et mulíeres conspérgunt ádipem, ut fáciant placéntas regínæ cæli, et libent diis aliénis, et me ad iracúndiam próvocent.
  22071 Jeremías	Jer	24	7	19	Numquid me ad iracúndiam próvocant? dicit Dóminus; nonne semetípsos in confusiónem vultus sui?
  22072 Jeremías	Jer	24	7	20	Ídeo hæc dicit Dóminus Deus: Ecce furor meus et indignátio mea conflátur super locum istum, super viros, et super juménta, et super lignum regiónis, et super fruges terræ: et succendétur, et non extinguétur.
  22073 Jeremías	Jer	24	7	21	Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Holocautómata vestra áddite víctimis vestris, et comédite carnes:	b
  22074 Jeremías	Jer	24	7	22	quia non sum locútus cum pátribus vestris, et non præcépi eis, in die qua edúxi eos de terra Ægýpti, de verbo holocautómatum et victimárum:
  22075 Jeremías	Jer	24	7	23	sed hoc verbum præcépi eis, dicens: Audíte vocem meam, et ero vobis Deus, et vos éritis mihi pópulus: et ambuláte in omni via quam mandávi vobis, ut bene sit vobis.
  22076 Jeremías	Jer	24	7	24	Et non audiérunt, nec inclinavérunt aurem suam: sed abiérunt in voluntátibus et in pravitáte cordis sui mali: factíque sunt retrórsum, et non in ante,
  22077 Jeremías	Jer	24	7	25	a die qua egréssi sunt patres eórum de terra Ægýpti usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophétas per diem, consúrgens dilúculo, et mittens:
  22078 Jeremías	Jer	24	7	26	et non audiérunt me, nec inclinavérunt aurem suam: sed induravérunt cervícem suam, et pejus operáti sunt quam patres eórum.
  22079 Jeremías	Jer	24	7	27	Et loquéris ad eos ómnia verba hæc, et non áudient te: et vocábis eos, et non respondébunt tibi.
  22080 Jeremías	Jer	24	7	28	Et dices ad eos: Hæc est gens quæ non audívit vocem Dómini Dei sui, nec recépit disciplínam; périit fides, et abláta est de ore eórum.
  22081 Jeremías	Jer	24	7	29	Tonde capíllum tuum, et prójice, et sume in diréctum planctum: quia projécit Dóminus et relíquit generatiónem furóris sui;	b
  22082 Jeremías	Jer	24	7	30	quia fecérunt fílii Juda malum in óculis meis, dicit Dóminus. Posuérunt offendícula sua in domo in qua invocátum est nomen meum, ut pollúerent eam:
  22083 Jeremías	Jer	24	7	31	et ædificavérunt excélsa Topheth, quæ est in valle fílii Ennom, ut incénderent fílios suos et fílias suas igni, quæ non præcépi, nec cogitávi in corde meo.
  22084 Jeremías	Jer	24	7	32	Ídeo ecce dies vénient, dicit Dóminus, et non dicétur ámplius Topheth, et vallis fílii Ennom, sed vallis interfectiónis: et sepélient in Topheth, eo quod non sit locus.
  22085 Jeremías	Jer	24	7	33	Et erit morticínum pópuli hujus in cibos volúcribus cæli et béstiis terræ, et non erit qui ábigat.
  22086 Jeremías	Jer	24	7	34	Et quiéscere fáciam de úrbibus Juda, et de platéis Jerúsalem, vocem gáudii et vocem lætítiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ: in desolatiónem enim erit terra.
  22087 Jeremías	Jer	24	8	1	In illo témpore, ait Dóminus, ejícient ossa regum Juda, et ossa príncipum ejus, et ossa sacerdótum, et ossa prophetárum, et ossa eórum qui habitavérunt Jerúsalem, de sepúlchris suis:
  22088 Jeremías	Jer	24	8	2	et expándent ea ad solem, et lunam, et omnem milítiam cæli, quæ dilexérunt, et quibus serviérunt, et post quæ ambulavérunt, et quæ quæsiérunt, et adoravérunt. Non colligéntur, et non sepeliéntur: in sterquilínium super fáciem terræ erunt.
  22089 Jeremías	Jer	24	8	3	Et éligent magis mortem quam vitam, omnes qui resídui fúerint de cognatióne hac péssima, in univérsis locis quæ derelícta sunt, ad quæ ejéci eos, dicit Dóminus exercítuum.
  22090 Jeremías	Jer	24	8	4	Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus: Numquid qui cadit non resúrget? et qui avérsus est non revertétur?	b
  22091 Jeremías	Jer	24	8	5	Quare ergo avérsus est pópulus iste in Jerúsalem aversióne contentiósa? Apprehendérunt mendácium, et noluérunt revérti.
  22092 Jeremías	Jer	24	8	6	Atténdi, et auscultávi: nemo quod bonum est lóquitur; nullus est qui agat pœniténtiam super peccáto suo, dicens: Quid feci? Omnes convérsi sunt ad cursum suum, quasi equus ímpetu vadens ad prœ́lium.
  22093 Jeremías	Jer	24	8	7	Milvus in cælo cognóvit tempus suum: turtur, et hirúndo, et cicónia custodiérunt tempus advéntus sui: pópulus autem meus non cognóvit judícium Dómini.
  22094 Jeremías	Jer	24	8	8	Quómodo dícitis: Sapiéntes nos sumus, et lex Dómini nobíscum est? vere mendácium operátus est stylus mendax scribárum!
  22095 Jeremías	Jer	24	8	9	Confúsi sunt sapiéntes; pertérriti et capti sunt: verbum enim Dómini projecérunt, et sapiéntia nulla est in eis.
  22096 Jeremías	Jer	24	8	10	Proptérea dabo mulíeres eórum éxteris, agros eórum hærédibus, quia a mínimo usque ad máximum omnes avarítiam sequúntur: a prophéta usque ad sacerdótem cuncti fáciunt mendácium.
  22097 Jeremías	Jer	24	8	11	Et sanábant contritiónem fíliæ pópuli mei ad ignomíniam, dicéntes: Pax, pax! cum non esset pax.
  22098 Jeremías	Jer	24	8	12	Confúsi sunt, quia abominatiónem fecérunt: quinímmo confusióne non sunt confúsi, et erubéscere nesciérunt. Idcírco cadent inter corruéntes: in témpore visitatiónis suæ córruent, dicit Dóminus.
  22099 Jeremías	Jer	24	8	13	Cóngregans congregábo eos, ait Dóminus. Non est uva in vítibus, et non sunt ficus in ficúlnea: fólium deflúxit, et dedi eis quæ prætergréssa sunt.
  22100 Jeremías	Jer	24	8	14	Quare sedémus? conveníte, et ingrediámur civitátem munítam, et sileámus ibi: quia Dóminus Deus noster silére nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccávimus enim Dómino.	b
  22101 Jeremías	Jer	24	8	15	Exspectávimus pacem, et non erat bonum: tempus medélæ, et ecce formído.
  22102 Jeremías	Jer	24	8	16	A Dan audítus est frémitus equórum ejus; a voce hinnítuum pugnatórum ejus commóta est omnis terra: et venérunt, et devoravérunt terram et plenitúdinem ejus; urbem et habitatóres ejus.
  22103 Jeremías	Jer	24	8	17	Quia ecce ego mittam vobis serpéntes régulos, quibus non est incantátio: et mordébunt vos, ait Dóminus.
  22104 Jeremías	Jer	24	8	18	Dolor meus super dolórem, in me cor meum mœrens.	b
  22105 Jeremías	Jer	24	8	19a	Ecce vox clamóris fíliæ pópuli mei de terra longínqua: Numquid Dóminus non est in Sion? Aut rex ejus non est in ea?
  22106 Jeremías	Jer	24	8	19b	Quare ergo me ad iracúndiam concitavérunt in sculptílibus suis, et in vanitátibus aliénis?
  22107 Jeremías	Jer	24	8	20	Tránsiit messis, finíta est æstas, et nos salváti non sumus.	b
  22108 Jeremías	Jer	24	8	21	Super contritióne fíliæ pópuli mei contrítus sum, et contristátus: stupor obtínuit me.
  22109 Jeremías	Jer	24	8	22	Numquid resína non est in Gálaad? aut médicus non est ibi? quare ígitur non est obdúcta cicátrix fíliæ pópuli mei?
  22110 Jeremías	Jer	24	9	1	Quis dabit cápiti meo aquam, et óculis meis fontem lacrimárum, et plorábo die ac nocte interféctos fíliæ pópuli mei?
  22111 Jeremías	Jer	24	9	2	Quis dabit me in solitúdine diversórium viatórum, et derelínquam pópulum meum, et recédam ab eis? quia omnes adúlteri sunt, cœtus prævaricatórum.
  22112 Jeremías	Jer	24	9	3	Et extendérunt linguam suam quasi arcum mendácii et non veritátis: confortáti sunt in terra, quia de malo ad malum egréssi sunt, et me non cognovérunt, dicit Dóminus.	b
  22113 Jeremías	Jer	24	9	4	Unusquísque se a próximo suo custódiat, et in omni fratre suo non hábeat fidúciam: quia omnis frater supplántans supplantábit, et omnis amícus fraudulénter incédet.
  22114 Jeremías	Jer	24	9	5	Et vir fratrem suum deridébit, et veritátem non loquéntur: docuérunt enim linguam suam loqui mendácium; ut iníque ágerent laboravérunt.
  22115 Jeremías	Jer	24	9	6	Habitátio tua in médio doli: in dolo renuérunt scire me, dicit Dóminus.
  22116 Jeremías	Jer	24	9	7	Proptérea hæc dicit Dóminus exercítuum: Ecce ego conflábo, et probábo eos: quid enim áliud fáciam a fácie fíliæ pópuli mei?
  22117 Jeremías	Jer	24	9	8	Sagítta vúlnerans lingua eórum, dolum locúta est. In ore suo pacem cum amíco suo lóquitur, et occúlte ponit ei insídias.
  22118 Jeremías	Jer	24	9	9	Numquid super his non visitábo, dicit Dóminus, aut in gente hujúsmodi non ulciscétur ánima mea?
  22119 Jeremías	Jer	24	9	10	Super montes assúmam fletum ac laméntum, et super speciósa desérti planctum, quóniam incénsa sunt, eo quod non sit vir pertránsiens, et non audiérunt vocem possidéntis: a vólucre cæli usque ad pécora transmigravérunt et recessérunt.
  22120 Jeremías	Jer	24	9	11	Et dabo Jerúsalem in acérvos arénæ, et cubília dracónum: et civitátes Juda dabo in desolatiónem, eo quod non sit habitátor.	b
  22121 Jeremías	Jer	24	9	12	Quis est vir sápiens qui intélligat hoc, et ad quem verbum oris Dómini fiat, ut annúntiet istud, quare períerit terra, et exústa sit quasi desértum, eo quod non sit qui pertránseat?
  22122 Jeremías	Jer	24	9	13	Et dixit Dóminus: Quia dereliquérunt legem meam quam dedi eis, et non audiérunt vocem meam, et non ambulavérunt in ea,
  22123 Jeremías	Jer	24	9	14	et abiérunt post pravitátem cordis sui, et post Báalim, quod didicérunt a pátribus suis:
  22124 Jeremías	Jer	24	9	15	idcírco hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Ecce ego cibábo pópulum istum absínthio, et potum dabo eis aquam fellis.
  22125 Jeremías	Jer	24	9	16	Et dispérgam eos in géntibus quas non novérunt ipsi et patres eórum, et mittam post eos gládium, donec consumántur.
  22126 Jeremías	Jer	24	9	17	Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Contemplámini, et vocáte lamentatríces, et véniant: et ad eas quæ sapiéntes sunt míttite, et próperent:	b
  22127 Jeremías	Jer	24	9	18	festínent, et assúmant super nos laméntum: dedúcant óculi nostri lácrimas, et pálpebræ nostræ défluant aquis.
  22128 Jeremías	Jer	24	9	19	Quia vox lamentatiónis audíta est de Sion: Quómodo vastáti sumus, et confúsi veheménter? quia derelíquimus terram; quóniam dejécta sunt tabernácula nostra.
  22129 Jeremías	Jer	24	9	20	Audíte ergo, mulíeres, verbum Dómini, et assúmant aures vestræ sermónem oris ejus, et docéte fílias vestras laméntum, et unaquǽque próximam suam planctum:
  22130 Jeremías	Jer	24	9	21	quia ascéndit mors per fenéstras nostras; ingréssa est domos nostras, dispérdere párvulos déforis, júvenes de platéis.
  22131 Jeremías	Jer	24	9	22	Lóquere: Hæc dicit Dóminus: Et cadet morticínum hóminis quasi stercus super fáciem regiónis, et quasi fœnum post tergum meténtis, et non est qui cólligat.
  22132 Jeremías	Jer	24	9	23	Hæc dicit Dóminus: Non gloriétur sápiens in sapiéntia sua, et non gloriétur fortis in fortitúdine sua, et non gloriétur dives in divítiis suis:	b
  22133 Jeremías	Jer	24	9	24	sed in hoc gloriétur, qui gloriátur, scire et nosse me, quia ego sum Dóminus qui fácio misericórdiam, et judícium, et justítiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dóminus.
  22134 Jeremías	Jer	24	9	25	Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et visitábo super omnem qui circumcísum habet præpútium,	b
  22135 Jeremías	Jer	24	9	26	super Ægýptum, et super Juda, et super Edom, et super fílios Ammon, et super Moab; et super omnes qui attónsi sunt in comam, habitántes in desérto: quia omnes gentes habent præpútium, omnis autem domus Ísraël incircumcísi sunt corde.
  22136 Jeremías	Jer	24	10	1	Audíte verbum quod locútus est Dóminus super vos, domus Ísraël.
  22137 Jeremías	Jer	24	10	2	Hæc dicit Dóminus: Juxta vias géntium nolíte díscere, et a signis cæli nolíte metúere, quæ timent gentes,
  22138 Jeremías	Jer	24	10	3	quia leges populórum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcídit opus manus artíficis in áscia:
  22139 Jeremías	Jer	24	10	4	argénto et auro decorávit illud: clavis et málleis compégit, ut non dissolvátur:
  22140 Jeremías	Jer	24	10	5	in similitúdinem palmæ fabricáta sunt, et non loquéntur: portáta tolléntur, quia incédere non valent. Nolíte ergo timére ea, quia nec male possunt fácere, nec bene.
  22141 Jeremías	Jer	24	10	6	Non est símilis tui, Dómine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitúdine.	b
  22142 Jeremías	Jer	24	10	7	Quis non timébit te, o Rex géntium? tuum est enim decus: inter cunctos sapiéntes géntium, et in univérsis regnis eórum, nullus est símilis tui.
  22143 Jeremías	Jer	24	10	8	Páriter insipiéntes et fátui probabúntur: doctrína vanitátis eórum lignum est.
  22144 Jeremías	Jer	24	10	9	Argéntum involútum de Tharsis affértur, et aurum de Ophaz: opus artíficis et manus ærárii. Hyacínthus et púrpura induméntum eórum: opus artíficum univérsa hæc.
  22145 Jeremías	Jer	24	10	10	Dóminus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempitérnus. Ab indignatióne ejus commovébitur terra, et non sustinébunt gentes comminatiónem ejus.
  22146 Jeremías	Jer	24	10	11	Sic ergo dicétis eis: Dii qui cælos et terram non fecérunt, péreant de terra et de his quæ sub cælo sunt!	b
  22147 Jeremías	Jer	24	10	12	Qui facit terram in fortitúdine sua, prǽparat orbem in sapiéntia sua, et prudéntia sua exténdit cælos:	b
  22148 Jeremías	Jer	24	10	13	ad vocem suam dat multitúdinem aquárum in cælo, et élevat nébulas ab extremitátibus terræ: fúlgura in plúviam facit, et edúcit ventum de thesáuris suis.
  22149 Jeremías	Jer	24	10	14	Stultus factus est omnis homo a sciéntia: confúsus est ártifex omnis in scúlptili, quóniam falsum est quod conflávit, et non est spíritus in eis.
  22150 Jeremías	Jer	24	10	15	Vana sunt, et opus risu dignum: in témpore visitatiónis suæ períbunt.
  22151 Jeremías	Jer	24	10	16	Non est his símilis pars Jacob: qui enim formávit ómnia, ipse est, et Ísraël virga hæreditátis ejus: Dóminus exercítuum nomen illi.
  22152 Jeremías	Jer	24	10	17	Cóngrega de terra confusiónem tuam, quæ hábitas in obsidióne:	b
  22153 Jeremías	Jer	24	10	18	quia hæc dicit Dóminus: Ecce ego longe projíciam habitatóres terræ in hac vice, et tribulábo eos ita ut inveniántur.
  22154 Jeremías	Jer	24	10	19	Væ mihi super contritióne mea: péssima plaga mea. Ego autem dixi: Plane hæc infírmitas mea est, et portábo illam.	b
  22155 Jeremías	Jer	24	10	20	Tabernáculum meum vastátum est; omnes funículi mei dirúpti sunt: fílii mei exiérunt a me, et non subsístunt. Non est qui exténdat ultra tentórium meum, et érigat pelles meas.
  22156 Jeremías	Jer	24	10	21	Quia stulte egérunt pastóres, et Dóminum non quæsiérunt: proptérea non intellexérunt, et omnis grex eórum dispérsus est.
  22157 Jeremías	Jer	24	10	22	Vox auditiónis ecce venit, et commótio magna de terra aquilónis: ut ponat civitátes Juda solitúdinem, et habitáculum dracónum.
  22158 Jeremías	Jer	24	10	23	Scio, Dómine, quia non est hóminis via ejus, nec viri est ut ámbulet, et dírigat gressus suos.	b
  22159 Jeremías	Jer	24	10	24	Córripe me, Dómine, verúmtamen in judício, et non in furóre tuo, ne forte ad níhilum rédigas me.
  22160 Jeremías	Jer	24	10	25	Effúnde indignatiónem tuam super gentes quæ non cognovérunt te, et super províncias quæ nomen tuum non invocavérunt: quia comedérunt Jacob, et devoravérunt eum, et consumpsérunt illum, et decus ejus dissipavérunt.
  22161 Jeremías	Jer	24	11	1	Verbum quod factum est a Dómino ad Jeremíam, dicens:
  22162 Jeremías	Jer	24	11	2	Audíte verba pacti hujus, et loquímini ad viros Juda, et ad habitatóres Jerúsalem,
  22163 Jeremías	Jer	24	11	3	et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Maledíctus vir qui non audíerit verba pacti hujus
  22164 Jeremías	Jer	24	11	4	quod præcépi pátribus vestris, in die qua edúxi eos de terra Ægýpti, de fornáce férrea, dicens: Audíte vocem meam, et fácite ómnia quæ præcípio vobis, et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum:
  22165 Jeremías	Jer	24	11	5a	ut súscitem juraméntum quod jurávi pátribus vestris, datúrum me eis terram fluéntem lacte et melle, sicut est dies hæc.
  22166 Jeremías	Jer	24	11	5b	Et respóndi, et dixi: Amen, Dómine.
  22167 Jeremías	Jer	24	11	6	Et dixit Dóminus ad me: Vociferáre ómnia verba hæc in civitátibus Juda, et foris Jerúsalem, dicens: Audíte verba pacti hujus, et fácite illa,
  22168 Jeremías	Jer	24	11	7	quia contéstans contestátus sum patres vestros, in die qua edúxi eos de terra Ægýpti, usque ad diem hanc: mane consúrgens contestátus sum, et dixi: Audíte vocem meam.
  22169 Jeremías	Jer	24	11	8	Et non audiérunt, nec inclinavérunt aurem suam, sed abiérunt, unusquísque in pravitáte cordis sui mali: et indúxi super eos ómnia verba pacti hujus quod præcépi ut fácerent, et non fecérunt.
  22170 Jeremías	Jer	24	11	9	Et dixit Dóminus ad me: Invénta est conjurátio in viris Juda et in habitatóribus Jerúsalem.	b
  22171 Jeremías	Jer	24	11	10	Revérsi sunt ad iniquitátes patrum suórum prióres, qui noluérunt audíre verba mea: et hi ergo abiérunt post deos aliénos, ut servírent eis: írritum fecérunt domus Ísraël et domus Juda pactum meum quod pépigi cum pátribus eórum.
  22172 Jeremías	Jer	24	11	11	Quam ob rem hæc dicit Dóminus: Ecce ego indúcam super eos mala de quibus exíre non póterunt: et clamábunt ad me, et non exáudiam eos.
  22173 Jeremías	Jer	24	11	12	Et ibunt civitátes Juda et habitatóres Jerúsalem, et clamábunt ad deos quibus libant, et non salvábunt eos in témpore afflictiónis eórum.
  22174 Jeremías	Jer	24	11	13	Secúndum númerum enim civitátum tuárum erant dii tui, Juda: et secúndum númerum viárum Jerúsalem, posuísti aras confusiónis, aras ad libándum Báalim.
  22175 Jeremías	Jer	24	11	14	Tu ergo noli oráre pro pópulo hoc, et ne assúmas pro eis laudem et oratiónem, quia non exáudiam in témpore clamóris eórum ad me, in témpore afflictiónis eórum.	b
  22176 Jeremías	Jer	24	11	15	Quid est, quod diléctus meus in domo mea fecit scélera multa? numquid carnes sanctæ áuferent a te malítias tuas, in quibus gloriáta es?
  22177 Jeremías	Jer	24	11	16	Olívam úberem, pulchram, fructíferam, speciósam, vocávit Dóminus nomen tuum: ad vocem loquélæ, grandis exársit ignis in ea, et combústa sunt frutéta ejus.
  22178 Jeremías	Jer	24	11	17	Et Dóminus exercítuum, qui plantávit te, locútus est super te malum, pro malis domus Ísraël, et domus Juda, quæ fecérunt sibi ad irritándum me, libántes Báalim.
  22179 Jeremías	Jer	24	11	18	Tu autem, Dómine, demonstrásti mihi, et cognóvi: tunc ostendísti mihi stúdia eórum.	b
  22180 Jeremías	Jer	24	11	19	Et ego quasi agnus mansuétus, qui portátur ad víctimam: et non cognóvi quia cogitavérunt super me consília, dicéntes: Mittámus lignum in panem ejus, et eradámus eum de terra vivéntium, et nomen ejus non memorétur ámplius.
  22181 Jeremías	Jer	24	11	20	Tu autem, Dómine Sábaoth, qui júdicas juste, et probas renes et corda, vídeam ultiónem tuam ex eis: tibi enim revelávi causam meam.
  22182 Jeremías	Jer	24	11	21	Proptérea hæc dicit Dóminus ad viros Ánathoth, qui quǽrunt ánimam tuam, et dicunt: Non prophetábis in nómine Dómini, et non moriéris in mánibus nostris:
  22183 Jeremías	Jer	24	11	22	proptérea hæc dicit Dóminus exercítuum: Ecce ego visitábo super eos: júvenes moriéntur in gládio; fílii eórum et fíliæ eórum moriéntur in fame.
  22184 Jeremías	Jer	24	11	23	Et relíquiæ non erunt ex eis: indúcam enim malum super viros Ánathoth, annum visitatiónis eórum.
  22185 Jeremías	Jer	24	12	1	Justus quidem tu es, Dómine, si dísputem tecum: verúmtamen justa loquar ad te: Quare via impiórum prosperátur; bene est ómnibus qui prævaricántur et iníque agunt?
  22186 Jeremías	Jer	24	12	2	Plantásti eos, et radícem misérunt: profíciunt, et fáciunt fructum: prope es tu ori eórum, et longe a rénibus eórum.
  22187 Jeremías	Jer	24	12	3	Et tu, Dómine, nosti me, vidísti me, et probásti cor meum tecum. Cóngrega eos quasi gregem ad víctimam, et sanctífica eos in die occisiónis.
  22188 Jeremías	Jer	24	12	4	Úsquequo lugébit terra, et herba omnis regiónis siccábitur, propter malítiam habitántium in ea? Consúmptum est ánimal, et vólucre, quóniam dixérunt: Non vidébit novíssima nostra.
  22189 Jeremías	Jer	24	12	5	Si cum pedítibus currens laborásti, quómodo conténdere póteris cum equis? cum autem in terra pacis secúrus fúeris, quid fácies in supérbia Jordánis?	b
  22190 Jeremías	Jer	24	12	6	Nam et fratres tui, et domus patris tui, étiam ipsi pugnavérunt advérsum te, et clamavérunt post te plena voce: ne credas eis, cum locúti fúerint tibi bona.
  22191 Jeremías	Jer	24	12	7	Relíqui domum meam; dimísi hæreditátem meam: dedi diléctam ánimam meam in manu inimicórum ejus.	b
  22192 Jeremías	Jer	24	12	8	Facta est mihi hæréditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem, ídeo odívi eam.
  22193 Jeremías	Jer	24	12	9a	Numquid avis díscolor hæréditas mea mihi? numquid avis tincta per totum?
  22194 Jeremías	Jer	24	12	9b	Veníte, congregámini, omnes béstiæ terræ: properáte ad devorándum.
  22195 Jeremías	Jer	24	12	10	Pastóres multi demolíti sunt víneam meam, conculcavérunt partem meam, dedérunt portiónem meam desiderábilem in desértum solitúdinis.
  22196 Jeremías	Jer	24	12	11	Posuérunt eam in dissipatiónem, luxítque super me: desolatióne desoláta est omnis terra, quia nullus est qui recógitet corde.
  22197 Jeremías	Jer	24	12	12	Super omnes vias desérti venérunt vastatóres, quia gládius Dómini devorábit: ab extrémo terræ usque ad extrémum ejus, non est pax univérsæ carni.
  22198 Jeremías	Jer	24	12	13	Seminavérunt tríticum, et spinas messuérunt: hæreditátem accepérunt, et non eis próderit. Confundémini a frúctibus vestris propter iram furóris Dómini.
  22199 Jeremías	Jer	24	12	14	Hæc dicit Dóminus advérsum omnes vicínos meos péssimos, qui tangunt hæreditátem quam distríbui pópulo meo Ísraël: Ecce ego evéllam eos de terra sua, et domum Juda evéllam de médio eórum.	b
  22200 Jeremías	Jer	24	12	15	Et cum evúlsero eos, convértar, et miserébor eórum, et redúcam eos: virum ad hæreditátem suam, et virum in terram suam.
  22201 Jeremías	Jer	24	12	16	Et erit: si erudíti didícerint vias pópuli mei, ut jurent in nómine meo: Vivit Dóminus! sicut docuérunt pópulum meum juráre in Baal, ædificabúntur in médio pópuli mei.
  22202 Jeremías	Jer	24	12	17	Quod si non audíerint, evéllam gentem illam evulsióne et perditióne, ait Dóminus.
  22203 Jeremías	Jer	24	13	1	Hæc dicit Dóminus ad me: Vade, et pósside tibi lumbáre líneum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non ínferes illud.
  22204 Jeremías	Jer	24	13	2	Et possédi lumbáre juxta verbum Dómini, et pósui circa lumbos meos.
  22205 Jeremías	Jer	24	13	3	Et factus est sermo Dómini ad me secúndo, dicens:
  22206 Jeremías	Jer	24	13	4	Tolle lumbáre quod possedísti, quod est circa lumbos tuos: et surgens vade ad Euphráten, et abscónde ibi illud in forámine petræ.
  22207 Jeremías	Jer	24	13	5	Et ábii, et abscóndi illud in Euphráte, sicut præcéperat mihi Dóminus.
  22208 Jeremías	Jer	24	13	6	Et factum est post dies plúrimos, dixit Dóminus ad me: Surge, vade ad Euphráten, et tolle inde lumbáre quod præcépi tibi ut abscónderes illud ibi.
  22209 Jeremías	Jer	24	13	7	Et ábii ad Euphráten, et fodi, et tuli lumbáre de loco ubi abscónderam illud: et ecce computrúerat lumbáre, ita ut nulli úsui aptum esset.
  22210 Jeremías	Jer	24	13	8	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  22211 Jeremías	Jer	24	13	9	Hæc dicit Dóminus: Sic putréscere fáciam supérbiam Juda, et supérbiam Jerúsalem multam:
  22212 Jeremías	Jer	24	13	10	pópulum istum péssimum qui nolunt audíre verba mea, et ámbulant in pravitáte cordis sui, abierúntque post deos aliénos ut servírent eis et adorárent eos: et erunt sicut lumbáre istud, quod nulli úsui aptum est.
  22213 Jeremías	Jer	24	13	11	Sicut enim adhǽret lumbáre ad lumbos viri, sic agglutinávi mihi omnem domum Ísraël, et omnem domum Juda, dicit Dóminus, ut essent mihi in pópulum, et in nomen, et in laudem, et in glóriam: et non audiérunt.
  22214 Jeremías	Jer	24	13	12	Dices ergo ad eos sermónem istum: Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Omnis lagúncula implébitur vino. Et dicent ad te: Numquid ignorámus quia omnis lagúncula implébitur vino?	b
  22215 Jeremías	Jer	24	13	13	Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus: Ecce ego implébo omnes habitatóres terræ hujus, et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdótes, et prophétas, et omnes habitatóres Jerúsalem, ebrietáte.
  22216 Jeremías	Jer	24	13	14	Et dispérgam eos virum a fratre suo, et patres et fílios páriter, ait Dóminus. Non parcam, et non concédam: neque miserébor, ut non dispérdam eos.
  22217 Jeremías	Jer	24	13	15	Audíte, et áuribus percípite: nolíte elevári, quia Dóminus locútus est.	b
  22218 Jeremías	Jer	24	13	16	Date Dómino Deo vestro glóriam ántequam contenebréscat, et ántequam offéndant pedes vestri ad montes caliginósos: exspectábitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in calíginem.
  22219 Jeremías	Jer	24	13	17	Quod si hoc non audiéritis, in abscóndito plorábit ánima mea a fácie supérbiæ: plorans plorábit, et dedúcet óculus meus lácrimam, quia captus est grex Dómini.
  22220 Jeremías	Jer	24	13	18	Dic regi et dominatríci: Humiliámini, sedéte, quóniam descéndit de cápite vestro coróna glóriæ vestræ.	b
  22221 Jeremías	Jer	24	13	19	Civitátes austri clausæ sunt, et non est qui apériat: transláta est omnis Juda transmigratióne perfécta.
  22222 Jeremías	Jer	24	13	20	Leváte óculos vestros et vidéte, qui venítis ab aquilóne: ubi est grex qui datus est tibi, pecus ínclytum tuum?
  22223 Jeremías	Jer	24	13	21	Quid dices cum visitáverit te? tu enim docuísti eos advérsum te, et erudísti in caput tuum. Numquid non dolóres apprehéndent te, quasi mulíerem parturiéntem?
  22224 Jeremías	Jer	24	13	22	Quod si díxeris in corde tuo: Quare venérunt mihi hæc? propter multitúdinem iniquitátis tuæ reveláta sunt verecundióra tua, pollútæ sunt plantæ tuæ.
  22225 Jeremías	Jer	24	13	23	Si mutáre potest Ǽthiops pellem suam, aut pardus varietátes suas, et vos potéritis benefácere, cum didicéritis malum.
  22226 Jeremías	Jer	24	13	24	Et disseminábo eos quasi stípulam quæ vento raptátur in desérto.
  22227 Jeremías	Jer	24	13	25	Hæc sors tua, parsque mensúræ tuæ a me, dicit Dóminus, quia oblíta es mei, et confísa es in mendácio.
  22228 Jeremías	Jer	24	13	26	Unde et ego nudávi fémora tua contra fáciem tuam, et appáruit ignomínia tua:
  22229 Jeremías	Jer	24	13	27	adultéria tua, et hinnítus tuus, scelus fornicatiónis tuæ: super colles in agro vidi abominatiónes tuas. Væ tibi, Jerúsalem! non mundáberis post me: úsquequo adhuc?
  22230 Jeremías	Jer	24	14	1	Quod factum est verbum Dómini ad Jeremíam, de sermónibus siccitátis.
  22231 Jeremías	Jer	24	14	2	Luxit Judǽa, et portæ ejus corruérunt, et obscurátæ sunt in terra, et clamor Jerúsalem ascéndit.
  22232 Jeremías	Jer	24	14	3	Majóres misérunt minóres suos ad aquam: venérunt ad hauriéndum. Non invenérunt aquam: reportavérunt vasa sua vácua. Confúsi sunt, et afflícti, et operuérunt cápita sua.
  22233 Jeremías	Jer	24	14	4	Propter terræ vastitátem, quia non venit plúvia in terram, confúsi sunt agrícolæ: operuérunt cápita sua.
  22234 Jeremías	Jer	24	14	5	Nam et cerva in agro péperit, et relíquit, quia non erat herba.
  22235 Jeremías	Jer	24	14	6	Et ónagri stetérunt in rúpibus; traxérunt ventum quasi dracónes: defecérunt óculi eórum, quia non erat herba.
  22236 Jeremías	Jer	24	14	7	Si iniquitátes nostræ respónderint nobis, Dómine, fac propter nomen tuum: quóniam multæ sunt aversiónes nostræ: tibi peccávimus.
  22237 Jeremías	Jer	24	14	8	Exspectátio Ísraël, salvátor ejus in témpore tribulatiónis, quare quasi colónus futúrus es in terra, et quasi viátor declínans ad manéndum?
  22238 Jeremías	Jer	24	14	9	quare futúrus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salváre? Tu autem in nobis es, Dómine, et nomen tuum invocátum est super nos: ne derelínquas nos.
  22239 Jeremías	Jer	24	14	10	Hæc dicit Dóminus pópulo huic, qui diléxit movére pedes suos, et non quiévit, et Dómino non plácuit: Nunc recordábitur iniquitátum eórum, et visitábit peccáta eórum.	b
  22240 Jeremías	Jer	24	14	11	Et dixit Dóminus ad me: Noli oráre pro pópulo isto in bonum.
  22241 Jeremías	Jer	24	14	12	Cum jejunáverint, non exáudiam preces eórum, et si obtúlerint holocautómata et víctimas, non suscípiam ea: quóniam gládio, et fame, et peste consúmam eos.
  22242 Jeremías	Jer	24	14	13	Et dixi: A, a, a, Dómine Deus: prophétæ dicunt eis: Non vidébitis gládium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto.
  22243 Jeremías	Jer	24	14	14	Et dicit Dóminus ad me: Falso prophétæ vaticinántur in nómine meo: non misi eos, et non præcépi eis, neque locútus sum ad eos. Visiónem mendácem, et divinatiónem, et frauduléntiam, et seductiónem cordis sui, prophétant vobis.
  22244 Jeremías	Jer	24	14	15	Idcírco hæc dicit Dóminus de prophétis qui prophétant in nómine meo, quos ego non misi, dicéntes: Gládius et fames non erit in terra hac: In gládio et fame consuméntur prophétæ illi.
  22245 Jeremías	Jer	24	14	16	Et pópuli quibus prophétant erunt projécti in viis Jerúsalem præ fame et gládio, et non erit qui sepéliat eos: ipsi et uxóres eórum, fílii et fíliæ eórum: et effúndam super eos malum suum.
  22246 Jeremías	Jer	24	14	17	Et dices ad eos verbum istud: Dedúcant óculi mei lácrimam per noctem et diem, et non táceant, quóniam contritióne magna contríta est virgo fília pópuli mei, plaga péssima veheménter.	b
  22247 Jeremías	Jer	24	14	18	Si egréssus fúero ad agros, ecce occísi gládio: et si introíero in civitátem, ecce attenuáti fame. Prophéta quoque et sacérdos abiérunt in terram quam ignorábant.
  22248 Jeremías	Jer	24	14	19	Numquid projíciens abjecísti Judam? aut Sion abomináta est ánima tua? quare ergo percussísti nos ita ut nulla sit sánitas? Exspectávimus pacem, et non est bonum: et tempus curatiónis, et ecce turbátio.
  22249 Jeremías	Jer	24	14	20	Cognóvimus, Dómine, impietátes nostras, iniquitátes patrum nostrórum, quia peccávimus tibi.
  22250 Jeremías	Jer	24	14	21	Ne des nos in oppróbrium, propter nomen tuum, neque fácias nobis contuméliam sólii glóriæ tuæ: recordáre, ne írritum fácias fœdus tuum nobíscum.
  22251 Jeremías	Jer	24	14	22	Numquid sunt in sculptílibus géntium qui pluant? aut cæli possunt dare imbres? nonne tu es Dóminus Deus noster, quem exspectávimus? tu enim fecísti ómnia hæc.
  22252 Jeremías	Jer	24	15	1	Et dixit Dóminus ad me: Si stéterit Móyses et Sámuel coram me, non est ánima mea ad pópulum istum: éjice illos a fácie mea, et egrediántur.
  22253 Jeremías	Jer	24	15	2	Quod si díxerint ad te: Quo egrediémur? dices ad eos: Hæc dicit Dóminus: Qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gládium, ad gládium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captivitátem, ad captivitátem.
  22254 Jeremías	Jer	24	15	3	Et visitábo super eos quátuor spécies, dicit Dóminus: gládium ad occisiónem, et canes ad lacerándum, et volatília cæli et béstias terræ ad devorándum et dissipándum.
  22255 Jeremías	Jer	24	15	4	Et dabo eos in fervórem univérsis regnis terræ, propter Manássen fílium Ezechíæ regis Juda, super ómnibus quæ fecit in Jerúsalem.
  22256 Jeremías	Jer	24	15	5	Quis enim miserébitur tui, Jerúsalem, aut quis contristábitur pro te? aut quis ibit ad rogándum pro pace tua?
  22257 Jeremías	Jer	24	15	6	Tu reliquísti me, dicit Dóminus; retrórsum abiísti: et exténdam manum meam super te, et interfíciam te: laborávi rogans.
  22258 Jeremías	Jer	24	15	7	Et dispérgam eos ventilábro in portis terræ: interféci et dispérdidi pópulum meum, et tamen a viis suis non sunt revérsi.
  22259 Jeremías	Jer	24	15	8	Multiplicátæ sunt mihi víduæ ejus super arénam maris: indúxi eis super matrem adolescéntis vastatórem merídie: misi super civitátes repénte terrórem.
  22260 Jeremías	Jer	24	15	9	Infirmáta est quæ péperit septem; defécit ánima ejus: óccidit ei sol cum adhuc esset dies: confúsa est, et erúbuit: et resíduos ejus in gládium dabo in conspéctu inimicórum eórum, ait Dóminus.
  22261 Jeremías	Jer	24	15	10	Væ mihi, mater mea! quare genuísti me, virum rixæ, virum discórdiæ in univérsa terra? Non fœnerávi, nec fœnerávit mihi quisquam: omnes maledícunt mihi.	b
  22262 Jeremías	Jer	24	15	11	Dicit Dóminus: Si non relíquiæ tuæ in bonum, si non occúrri tibi in témpore afflictiónis, et in témpore tribulatiónis advérsus inimícum.	b
  22263 Jeremías	Jer	24	15	12	Numquid fœderábitur ferrum ferro ab aquilóne, et æs?
  22264 Jeremías	Jer	24	15	13	Divítias tuas et thesáuros tuos in direptiónem dabo gratis, in ómnibus peccátis tuis, et in ómnibus términis tuis.	b
  22265 Jeremías	Jer	24	15	14	Et addúcam inimícos tuos de terra quam nescis, quia ignis succénsus est in furóre meo: super vos ardébit.
  22266 Jeremías	Jer	24	15	15	Tu scis, Dómine: recordáre mei, et vísita me, et tuére me ab his qui persequúntur me. Noli in patiéntia tua suscípere me: scito quóniam sustínui propter te oppróbrium.	b
  22267 Jeremías	Jer	24	15	16	Invénti sunt sermónes tui, et comédi eos: et factum est mihi verbum tuum in gáudium et in lætítiam cordis mei, quóniam invocátum est nomen tuum super me, Dómine Deus exercítuum.
  22268 Jeremías	Jer	24	15	17	Non sedi in concílio ludéntium, et gloriátus sum a fácie manus tuæ: solus sedébam, quóniam comminatióne replésti me.
  22269 Jeremías	Jer	24	15	18	Quare factus est dolor meus perpétuus, et plaga mea desperábilis rénuit curári? facta est mihi quasi mendácium aquárum infidélium.
  22270 Jeremías	Jer	24	15	19	Propter hoc hæc dicit Dóminus: Si convérteris, convértam te, et ante fáciem meam stabis: et si separáveris pretiósum a vili, quasi os meum eris: converténtur ipsi ad te, et tu non convertéris ad eos.	b
  22271 Jeremías	Jer	24	15	20	Et dabo te pópulo huic in murum ǽreum fortem: et bellábunt advérsum te, et non prævalébunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et éruam te, dicit Dóminus:
  22272 Jeremías	Jer	24	15	21	et liberábo te de manu pessimórum, et rédimam te de manu fórtium.
  22273 Jeremías	Jer	24	16	1	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  22274 Jeremías	Jer	24	16	2	Non accípies uxórem, et non erunt tibi fílii et fíliæ in loco isto.
  22275 Jeremías	Jer	24	16	3	Quia hæc dicit Dóminus super fílios et fílias qui generántur in loco isto, et super matres eórum, quæ genuérunt eos, et super patres eórum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac:
  22276 Jeremías	Jer	24	16	4	Mórtibus ægrotatiónum moriéntur: non plangéntur, et non sepeliéntur: in sterquilínium super fáciem terræ erunt, et gládio et fame consuméntur: et erit cadáver eórum in escam volatílibus cæli et béstiis terræ.
  22277 Jeremías	Jer	24	16	5	Hæc enim dicit Dóminus: Ne ingrediáris domum convívii, neque vadas ad plangéndum, neque consoléris eos, quia ábstuli pacem meam a pópulo isto, dicit Dóminus, misericórdiam et miseratiónes.
  22278 Jeremías	Jer	24	16	6	Et moriéntur grandes et parvi in terra ista: non sepeliéntur, neque plangéntur, et non se íncident, neque calvítium fiet pro eis.
  22279 Jeremías	Jer	24	16	7	Et non frangent inter eos lugénti panem ad consolándum super mórtuo, et non dabunt eis potum cálicis ad consolándum super patre suo et matre.
  22280 Jeremías	Jer	24	16	8	Et domum convívii non ingrediáris, ut sédeas cum eis, et cómedas, et bibas.
  22281 Jeremías	Jer	24	16	9	Quia hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Ecce ego áuferam de loco isto, in óculis vestris, et in diébus vestris, vocem gáudii et vocem lætítiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ.
  22282 Jeremías	Jer	24	16	10	Et cum annuntiáveris pópulo huic ómnia verba hæc, et díxerint tibi: Quare locútus est Dóminus super nos omne malum grande istud? quæ iníquitas nostra, et quod peccátum nostrum, quod peccávimus Dómino Deo nostro?	b
  22283 Jeremías	Jer	24	16	11	dices ad eos: Quia dereliquérunt me patres vestri, ait Dóminus, et abiérunt post deos aliénos, et serviérunt eis, et adoravérunt eos, et me dereliquérunt, et legem meam non custodiérunt.
  22284 Jeremías	Jer	24	16	12	Sed et vos pejus operáti estis quam patres vestri: ecce enim ámbulat unusquísque post pravitátem cordis sui mali, ut me non áudiat.
  22285 Jeremías	Jer	24	16	13	Et ejíciam vos de terra hac in terram quam ignorátis, vos et patres vestri: et serviétis ibi diis aliénis, die ac nocte, qui non dabunt vobis réquiem.
  22286 Jeremías	Jer	24	16	14	Proptérea ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et non dicétur ultra: Vivit Dóminus qui edúxit fílios Ísraël de terra Ægýpti,
  22287 Jeremías	Jer	24	16	15	sed: Vivit Dóminus qui edúxit fílios Ísraël de terra aquilónis, et de univérsis terris ad quas ejéci eos: et redúcam eos in terram suam, quam dedi pátribus eórum.
  22288 Jeremías	Jer	24	16	16	Ecce ego mittam piscatóres multos, dicit Dóminus, et piscabúntur eos: et post hæc mittam eis multos venatóres, et venabúntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavérnis petrárum.
  22289 Jeremías	Jer	24	16	17	Quia óculi mei super omnes vias eórum: non sunt abscónditæ a fácie mea, et non fuit occultáta iníquitas eórum ab óculis meis.
  22290 Jeremías	Jer	24	16	18	Et reddam primum dúplices iniquitátes et peccáta eórum, quia contaminavérunt terram meam in morticínis idolórum suórum, et abominatiónibus suis implevérunt hæreditátem meam.
  22291 Jeremías	Jer	24	16	19	Dómine, fortitúdo mea, et robur meum, et refúgium meum in die tribulatiónis, ad te gentes vénient ab extrémis terræ, et dicent: Vere mendácium possedérunt patres nostri, vanitátem quæ eis non prófuit.	b
  22292 Jeremías	Jer	24	16	20	Numquid fáciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii?
  22293 Jeremías	Jer	24	16	21	Idcírco ecce ego osténdam eis per vicem hanc, osténdam eis manum meam, et virtútem meam, et scient quia nomen mihi Dóminus.	b
  22294 Jeremías	Jer	24	17	1	Peccátum Juda scriptum est stylo férreo in ungue adamántino, exarátum super latitúdinem cordis eórum, et in córnibus arárum eórum.
  22295 Jeremías	Jer	24	17	2	Cum recordáti fúerint fílii eórum arárum suárum, et lucórum suórum, lignorúmque frondéntium, in móntibus excélsis,
  22296 Jeremías	Jer	24	17	3	sacrificántes in agro: fortitúdinem tuam, et omnes thesáuros tuos in direptiónem dabo; excélsa tua propter peccáta in univérsis fínibus tuis.
  22297 Jeremías	Jer	24	17	4	Et relinquéris sola ab hæreditáte tua, quam dedi tibi, et servíre te fáciam inimícis tuis in terra quam ignóras: quóniam ignem succendísti in furóre meo: usque in ætérnum ardébit.
  22298 Jeremías	Jer	24	17	5	Hæc dicit Dóminus: Maledíctus homo qui confídit in hómine, et ponit carnem bráchium suum, et a Dómino recédit cor ejus.	b
  22299 Jeremías	Jer	24	17	6	Erit enim quasi myrícæ in desérto, et non vidébit cum vénerit bonum: sed habitábit in siccitáte in desérto, in terra salsúginis et inhabitábili.
  22300 Jeremías	Jer	24	17	7	Benedíctus vir qui confídit in Dómino, et erit Dóminus fidúcia ejus.
  22301 Jeremías	Jer	24	17	8	Et erit quasi lignum quod transplantátur super aquas, quod ad humórem mittit radíces suas, et non timébit cum vénerit æstus: et erit fólium ejus víride, et in témpore siccitátis non erit sollícitum, nec aliquándo désinet fácere fructum.
  22302 Jeremías	Jer	24	17	9	Pravum est cor ómnium, et inscrutábile: quis cognóscet illud?	b
  22303 Jeremías	Jer	24	17	10	Ego Dóminus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuíque juxta viam suam, et juxta fructum adinventiónum suárum.
  22304 Jeremías	Jer	24	17	11	Perdix fovit quæ non péperit: fecit divítias, et non in judício: in dimídio diérum suórum derelínquet eas, et in novíssimo suo erit insípiens.
  22305 Jeremías	Jer	24	17	12	Sólium glóriæ altitúdinis a princípio, locus sanctificatiónis nostræ.	b
  22306 Jeremías	Jer	24	17	13	Exspectátio Ísraël, Dómine, omnes qui te derelínquunt confundéntur: recedéntes a te, in terra scribéntur, quóniam dereliquérunt venam aquárum vivéntium Dóminum.
  22307 Jeremías	Jer	24	17	14	Sana me, Dómine, et sanábor: salvum me fac, et salvus ero: quóniam laus mea tu es.
  22308 Jeremías	Jer	24	17	15	Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum Dómini? véniat:
  22309 Jeremías	Jer	24	17	16	et ego non sum turbátus, te pastórem sequens: et diem hóminis non desiderávi, tu scis: quod egréssum est de lábiis meis, rectum in conspéctu tuo fuit.
  22310 Jeremías	Jer	24	17	17	Non sis tu mihi formídini: spes mea tu in die afflictiónis.
  22311 Jeremías	Jer	24	17	18	Confundántur qui me persequúntur, et non confúndar ego: páveant illi, et non páveam ego: induc super eos diem afflictiónis, et dúplici contritióne cóntere eos.
  22312 Jeremías	Jer	24	17	19	Hæc dicit Dóminus ad me: Vade, et sta in porta filiórum pópuli, per quam ingrediúntur reges Juda, et egrediúntur, et in cunctis portis Jerúsalem:	b
  22313 Jeremías	Jer	24	17	20	et dices ad eos: Audíte verbum Dómini, reges Juda, et omnis Juda, cunctíque habitatóres Jerúsalem, qui ingredímini per portas istas.
  22314 Jeremías	Jer	24	17	21	Hæc dicit Dóminus: Custodíte ánimas vestras, et nolíte portáre póndera in die sábbati, nec inferátis per portas Jerúsalem:
  22315 Jeremías	Jer	24	17	22	et nolíte ejícere ónera de dómibus vestris in die sábbati, et omne opus non faciétis: sanctificáte diem sábbati, sicut præcépi pátribus vestris.
  22316 Jeremías	Jer	24	17	23	Et non audiérunt, nec inclinavérunt aurem suam: sed induravérunt cervícem suam, ne audírent me, et ne accíperent disciplínam.
  22317 Jeremías	Jer	24	17	24	Et erit: si audiéritis me, dicit Dóminus, ut non inferátis ónera per portas civitátis hujus in die sábbati: et si sanctificavéritis diem sábbati, ne faciátis in eo omne opus:
  22318 Jeremías	Jer	24	17	25	ingrediéntur per portas civitátis hujus reges et príncipes, sedéntes super sólium David, et ascendéntes in cúrribus et equis, ipsi et príncipes eórum, viri Juda, et habitatóres Jerúsalem: et habitábitur cívitas hæc in sempitérnum.
  22319 Jeremías	Jer	24	17	26	Et vénient de civitátibus Juda, et de circúitu Jerúsalem, et de terra Bénjamin, et de campéstribus, et de montuósis, et ab austro, portántes holocáustum, et víctimam, et sacrifícium, et thus, et ínferent oblatiónem in domum Dómini.
  22320 Jeremías	Jer	24	17	27	Si autem non audiéritis me ut sanctificétis diem sábbati, et ne portétis onus, et ne inferátis per portas Jerúsalem in die sábbati, succéndam ignem in portis ejus, et devorábit domos Jerúsalem, et non extinguétur.
  22321 Jeremías	Jer	24	18	1	Verbum quod factum est ad Jeremíam a Dómino, dicens:
  22322 Jeremías	Jer	24	18	2	Surge, et descénde in domum fíguli, et ibi áudies verba mea.
  22323 Jeremías	Jer	24	18	3	Et descéndi in domum fíguli, et ecce ipse faciébat opus super rotam.
  22324 Jeremías	Jer	24	18	4	Et dissipátum est vas quod ipse faciébat e luto mánibus suis: conversúsque fecit illud vas álterum, sicut placúerat in óculis ejus ut fáceret.
  22325 Jeremías	Jer	24	18	5	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  22326 Jeremías	Jer	24	18	6	Numquid sicut fígulus iste, non pótero vobis fácere, domus Ísraël? ait Dóminus: ecce sicut lutum in manu fíguli, sic vos in manu mea, domus Ísraël.
  22327 Jeremías	Jer	24	18	7	Repénte loquar advérsum gentem et advérsus regnum, ut erádicem, et déstruam, et dispérdam illud:
  22328 Jeremías	Jer	24	18	8	si pœniténtiam égerit gens illa a malo suo quod locútus sum advérsus eam, agam et ego pœniténtiam super malo quod cogitávi ut fácerem ei.
  22329 Jeremías	Jer	24	18	9	Et súbito loquar de gente et de regno, ut ædíficem et plantem illud.
  22330 Jeremías	Jer	24	18	10	Si fécerit malum in óculis meis, ut non áudiat vocem meam, pœniténtiam agam super bono quod locútus sum ut fácerem ei.
  22331 Jeremías	Jer	24	18	11	Nunc ergo dic viro Juda, et habitatóribus Jerúsalem, dicens: Hæc dicit Dóminus: Ecce ego fingo contra vos malum, et cógito contra vos cogitatiónem: revertátur unusquísque a via sua mala, et dirígite vias vestras et stúdia vestra.	b
  22332 Jeremías	Jer	24	18	12	Qui dixérunt: Desperávimus: post cogitatiónes enim nostras íbimus, et unusquísque pravitátem cordis sui mali faciémus.
  22333 Jeremías	Jer	24	18	13	Ídeo hæc dicit Dóminus: Interrogáte gentes: Quis audívit tália horribília, quæ fecit nimis virgo Ísraël?
  22334 Jeremías	Jer	24	18	14	Numquid defíciet de petra agri nix Líbani? aut evélli possunt aquæ erumpéntes frígidæ, et defluéntes?
  22335 Jeremías	Jer	24	18	15	Quia oblítus est mei pópulus meus, frustra libántes, et impingéntes in viis suis, in sémitis sǽculi, ut ambulárent per eas in itínere non trito,
  22336 Jeremías	Jer	24	18	16	ut fíeret terra eórum in desolatiónem, et in síbilum sempitérnum: omnis qui præteríerit per eam obstupéscet, et movébit caput suum.
  22337 Jeremías	Jer	24	18	17	Sicut ventus urens dispérgam eos coram inimíco: dorsum, et non fáciem, osténdam eis in die perditiónis eórum.
  22338 Jeremías	Jer	24	18	18	Et dixérunt: Veníte, et cogitémus contra Jeremíam cogitatiónes: non enim períbit lex a sacerdóte, neque consílium a sapiénte, nec sermo a prophéta: veníte, et percutiámus eum lingua, et non attendámus ad univérsos sermónes ejus.	b
  22339 Jeremías	Jer	24	18	19	Atténde, Dómine, ad me, et audi vocem adversariórum meórum.
  22340 Jeremías	Jer	24	18	20	Numquid rédditur pro bono malum, quia fodérunt fóveam ánimæ meæ? Recordáre quod stéterim in conspéctu tuo ut lóquerer pro eis bonum, et avérterem indignatiónem tuam ab eis.
  22341 Jeremías	Jer	24	18	21	Proptérea da fílios eórum in famem, et deduc eos in manus gládii: fiant uxóres eórum absque líberis, et víduæ: et viri eárum interficiántur morte: júvenes eórum confodiántur gládio in prœ́lio:
  22342 Jeremías	Jer	24	18	22	audiátur clamor de dómibus eórum: addúces enim super eos latrónem repénte, quia fodérunt fóveam ut cáperent me, et láqueos abscondérunt pédibus meis.
  22343 Jeremías	Jer	24	18	23	Tu autem, Dómine, scis omne consílium eórum advérsum me in mortem: ne propitiéris iniquitáti eórum, et peccátum eórum a fácie tua non deleátur: fiant corruéntes in conspéctu tuo; in témpore furóris tui abútere eis.
  22344 Jeremías	Jer	24	19	1	Hæc dicit Dóminus: Vade, et áccipe lagúnculam fíguli tésteam a senióribus pópuli et a senióribus sacerdótum,
  22345 Jeremías	Jer	24	19	2	et egrédere ad vallem fílii Ennom, quæ est juxta intróitum portæ fíctilis: et prædicábis ibi verba quæ ego loquar ad te.
  22346 Jeremías	Jer	24	19	3	Et dices: Audíte verbum Dómini, reges Juda, et habitatóres Jerúsalem. Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Ecce ego indúcam afflictiónem super locum istum, ita ut omnis qui audíerit illam, tínniant aures ejus,
  22347 Jeremías	Jer	24	19	4	eo quod derelíquerint me, et aliénum fécerint locum istum, et libavérunt in eo diis aliénis quos nesciérunt, ipsi et patres eórum, et reges Juda: et replevérunt locum istum sánguine innocéntum,
  22348 Jeremías	Jer	24	19	5	et ædificavérunt excélsa Báalim, ad comburéndos fílios suos igni in holocáustum Báalim: quæ non præcépi, nec locútus sum, nec ascendérunt in cor meum.
  22349 Jeremías	Jer	24	19	6	Proptérea ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et non vocábitur ámplius locus iste Topheth, et vallis fílii Ennom, sed vallis occisiónis.
  22350 Jeremías	Jer	24	19	7	Et dissipábo consílium Juda et Jerúsalem in loco isto, et subvértam eos gládio in conspéctu inimicórum suórum, et in manu quæréntium ánimas eórum: et dabo cadávera eórum escam volatílibus cæli et béstiis terræ.
  22351 Jeremías	Jer	24	19	8	Et ponam civitátem hanc in stupórem, et in síbilum: omnis qui præteríerit per eam obstupéscet, et sibilábit super univérsa plaga ejus.
  22352 Jeremías	Jer	24	19	9	Et cibábo eos cárnibus filiórum suórum et cárnibus filiárum suárum: et unusquísque carnem amíci sui cómedet in obsidióne, et in angústia in qua conclúdent eos inimíci eórum, et qui quǽrunt ánimas eórum.
  22353 Jeremías	Jer	24	19	10	Et cónteres lagúnculam in óculis virórum qui ibunt tecum,	b
  22354 Jeremías	Jer	24	19	11	et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Sic cónteram pópulum istum, et civitátem istam, sicut contéritur vas fíguli, quod non potest ultra instaurári: et in Topheth sepeliéntur, eo quod non sit álius locus ad sepeliéndum.
  22355 Jeremías	Jer	24	19	12	Sic fáciam loco huic, ait Dóminus, et habitatóribus ejus, et ponam civitátem istam sicut Topheth.
  22356 Jeremías	Jer	24	19	13	Et erunt domus Jerúsalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immúndæ, omnes domus in quarum domátibus sacrificavérunt omni milítiæ cæli, et libavérunt libámina diis aliénis.
  22357 Jeremías	Jer	24	19	14	Venit autem Jeremías de Topheth, quo míserat eum Dóminus ad prophetándum, et stetit in átrio domus Dómini, et dixit ad omnem pópulum:	b
  22358 Jeremías	Jer	24	19	15	Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Ecce ego indúcam super civitátem hanc, et super omnes urbes ejus, univérsa mala quæ locútus sum advérsum eam, quóniam induravérunt cervícem suam ut non audírent sermónes meos.
  22359 Jeremías	Jer	24	20	1	Et audívit Phassur fílius Emmer, sacérdos, qui constitútus erat princeps in domo Dómini, Jeremíam prophetántem sermónes istos.
  22360 Jeremías	Jer	24	20	2	Et percússit Phassur Jeremíam prophétam, et misit eum in nervum quod erat in porta Bénjamin superióri, in domo Dómini.
  22361 Jeremías	Jer	24	20	3	Cumque illuxísset in crástinum, edúxit Phassur Jeremíam de nervo, et dixit ad eum Jeremías: Non Phassur vocávit Dóminus nomen tuum, sed Pavórem úndique.
  22362 Jeremías	Jer	24	20	4	Quia hæc dicit Dóminus: Ecce ego dabo te in pavórem, te et omnes amícos tuos: et córruent gládio inimicórum suórum, et óculi tui vidébunt: et omnem Judam dabo in manum regis Babylónis, et tradúcet eos in Babylónem, et percútiet eos gládio.
  22363 Jeremías	Jer	24	20	5	Et dabo univérsam substántiam civitátis hujus, et omnem labórem ejus, omnéque prétium, et cunctos thesáuros regum Juda dabo in manu inimicórum eórum: et dirípient eos, et tollent, et ducent in Babylónem.
  22364 Jeremías	Jer	24	20	6	Tu autem, Phassur, et omnes habitatóres domus tuæ, íbitis in captivitátem: et in Babylónem vénies, et ibi moriéris, ibíque sepeliéris tu, et omnes amíci tui, quibus prophetásti mendácium.
  22365 Jeremías	Jer	24	20	7	Seduxísti me, Dómine, et sedúctus sum: fórtior me fuísti, et invaluísti: factus sum in derísum tota die; omnes subsánnant me.	b
  22366 Jeremías	Jer	24	20	8	Quia jam olim loquor, vocíferans iniquitátem, et vastitátem clámito: et factus est mihi sermo Dómini in oppróbrium, et in derísum tota die.
  22367 Jeremías	Jer	24	20	9	Et dixi: Non recordábor ejus, neque loquar ultra in nómine illíus: et factus est in corde meo quasi ignis exǽstuans, clausúsque in óssibus meis, et deféci, ferre non sústinens.
  22368 Jeremías	Jer	24	20	10	Audívi enim contumélias multórum, et terrórem in circúitu: Persequímini, et persequámur eum, ab ómnibus viris qui erant pacífici mei, et custodiéntes latus meum: si quómodo decipiátur, et prævaleámus advérsus eum, et consequámur ultiónem ex eo.
  22369 Jeremías	Jer	24	20	11	Dóminus autem mecum est, quasi bellátor fortis: idcírco qui persequúntur me cadent, et infírmi erunt: confundéntur veheménter, quia non intellexérunt oppróbrium sempitérnum, quod numquam delébitur.
  22370 Jeremías	Jer	24	20	12	Et tu, Dómine exercítuum, probátor justi, qui vides renes et cor, vídeam, quæso, ultiónem tuam ex eis: tibi enim revelávi causam meam.
  22371 Jeremías	Jer	24	20	13	Cantáte Dómino, laudáte Dóminum, quia liberávit ánimam páuperis de manu malórum.
  22372 Jeremías	Jer	24	20	14	Maledícta dies in qua natus sum! dies in qua péperit me mater mea non sit benedícta!	b
  22373 Jeremías	Jer	24	20	15	Maledíctus vir qui annuntiávit patri meo, dicens: Natus est tibi puer másculus, et quasi gáudio lætificávit eum!
  22374 Jeremías	Jer	24	20	16	Sit homo ille ut sunt civitátes quæ subvértit Dóminus, et non pœnítuit eum: áudiat clamórem mane, et ululátum in témpore meridiáno,
  22375 Jeremías	Jer	24	20	17	qui non me interfécit a vulva, ut fíeret mihi mater mea sepúlchrum, et vulva ejus concéptus ætérnus!
  22376 Jeremías	Jer	24	20	18	Quare de vulva egréssus sum, ut vidérem labórem et dolórem, et consumeréntur in confusióne dies mei?
  22377 Jeremías	Jer	24	21	1	Verbum quod factum est ad Jeremíam a Dómino, quando misit ad eum rex Sedecías Phassur fílium Melchíæ, et Sophoníam fílium Maasíæ sacerdótem, dicens:
  22378 Jeremías	Jer	24	21	2	Intérroga pro nobis Dóminum, quia Nabuchodónosor, rex Babylónis, prœliátur advérsum nos: si forte fáciat Dóminus nobíscum secúndum ómnia mirabília sua, et recédat a nobis.
  22379 Jeremías	Jer	24	21	3	Et dixit Jeremías ad eos: Sic dicétis Sedecíæ:
  22380 Jeremías	Jer	24	21	4	Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Ecce ego convértam vasa belli quæ in mánibus vestris sunt, et quibus vos pugnátis advérsum regem Babylónis et Chaldǽos qui óbsident vos in circúitu murórum: et congregábo ea in médio civitátis hujus.
  22381 Jeremías	Jer	24	21	5	Et debellábo ego vos in manu exténta, et in bráchio forti, et in furóre, et in indignatióne, et in ira grandi.
  22382 Jeremías	Jer	24	21	6	Et percútiam habitatóres civitátis hujus: hómines et béstiæ pestiléntia magna moriéntur.
  22383 Jeremías	Jer	24	21	7	Et post hæc, ait Dóminus, dabo Sedecíam regem Juda, et servos ejus, et pópulum ejus, et qui derelícti sunt in civitáte hac a peste, et gládio, et fame, in manu Nabuchodónosor regis Babylónis, et in manu inimicórum eórum, et in manu quæréntium ánimam eórum: et percútiet eos in ore gládii, et non flectétur, neque parcet, nec miserébitur.
  22384 Jeremías	Jer	24	21	8	Et ad pópulum hunc dices: Hæc dicit Dóminus: Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis.	b
  22385 Jeremías	Jer	24	21	9	Qui habitáverit in urbe hac moriétur gládio, et fame, et peste: qui autem egréssus fúerit, et transfúgerit ad Chaldǽos qui óbsident vos, vivet, et erit ei ánima sua quasi spólium.
  22386 Jeremías	Jer	24	21	10	Pósui enim fáciem meam super civitátem hanc in malum, et non in bonum, ait Dóminus: in manu regis Babylónis dábitur, et exúret eam igni.
  22387 Jeremías	Jer	24	21	11	Et dómui regis Juda: Audíte verba Dómini,	b
  22388 Jeremías	Jer	24	21	12	domus David. Hæc dicit Dóminus: Judicáte mane judícium, et erúite vi oppréssum de manu calumniántis, ne forte egrediátur ut ignis indignátio mea, et succendátur, et non sit qui extínguat, propter malítiam studiórum vestrórum.
  22389 Jeremías	Jer	24	21	13	Ecce ego ad te, habitatrícem vallis sólidæ atque campéstris, ait Dóminus: qui dícitis: Quis percútiet nos? et quis ingrediétur domos nostras?	b
  22390 Jeremías	Jer	24	21	14	Et visitábo super vos juxta fructum studiórum vestrórum, dicit Dóminus: et succéndam ignem in saltu ejus, et devorábit ómnia in circúitu ejus.
  22391 Jeremías	Jer	24	22	1	Hæc dicit Dóminus: Descénde in domum regis Juda, et loquéris ibi verbum hoc,
  22392 Jeremías	Jer	24	22	2	et dices: Audi verbum Dómini, rex Juda, qui sedes super sólium David: tu et servi tui, et pópulus tuus, qui ingredímini per portas istas.
  22393 Jeremías	Jer	24	22	3	Hæc dicit Dóminus: Fácite judícium et justítiam, et liberáte vi oppréssum de manu calumniatóris: et ádvenam, et pupíllum, et víduam nolíte contristáre, neque opprimátis iníque, et sánguinem innocéntem ne effundátis in loco isto.
  22394 Jeremías	Jer	24	22	4	Si enim faciéntes fecéritis verbum istud, ingrediéntur per portas domus hujus reges sedéntes de génere David super thronum ejus, et ascendéntes currus et equos, ipsi, et servi, et pópulus eórum.
  22395 Jeremías	Jer	24	22	5	Quod si non audiéritis verba hæc: in memetípso jurávi, dicit Dóminus, quia in solitúdinem erit domus hæc.
  22396 Jeremías	Jer	24	22	6	Quia hæc dicit Dóminus super domum regis Juda: Gálaad, tu mihi caput Líbani, si non posúero te solitúdinem, urbes inhabitábiles!
  22397 Jeremías	Jer	24	22	7	Et sanctificábo super te, interficiéntem virum et arma ejus: et succídent eléctas cedros tuas, et præcipitábunt in ignem.
  22398 Jeremías	Jer	24	22	8	Et pertransíbunt gentes multæ per civitátem hanc, et dicet unusquísque próximo suo: Quare fecit Dóminus sic civitáti huic grandi?	b
  22399 Jeremías	Jer	24	22	9	Et respondébunt: Eo quod derelíquerint pactum Dómini Dei sui, et adoráverint deos aliénos, et servíerint eis.
  22400 Jeremías	Jer	24	22	10	Nolíte flere mórtuum, neque lugeátis super eum fletu: plángite eum qui egréditur, quia non revertétur ultra, nec vidébit terram nativitátis suæ.	b
  22401 Jeremías	Jer	24	22	11	Quia hæc dicit Dóminus ad Sellum, fílium Josíæ, regem Juda, qui regnávit pro Josía patre suo, qui egréssus est de loco isto: Non revertétur huc ámplius,
  22402 Jeremías	Jer	24	22	12	sed in loco ad quem tránstuli eum, ibi moriétur, et terram istam non vidébit ámplius.
  22403 Jeremías	Jer	24	22	13	Væ qui ædíficat domum suam in injustítia, et cœnácula sua non in judício: amícum suum ópprimet frustra, et mercédem ejus non reddet ei:	b
  22404 Jeremías	Jer	24	22	14	qui dicit: Ædificábo mihi domum latam, et cœnácula spatiósa: qui áperit sibi fenéstras et facit laqueária cédrina, pingítque sinópide.
  22405 Jeremías	Jer	24	22	15	Numquid regnábis quóniam confers te cedro? pater tuus numquid non comédit et bibit, et fecit judícium et justítiam tunc cum bene erat ei?
  22406 Jeremías	Jer	24	22	16	Judicávit causam páuperis et egéni in bonum suum: numquid non ídeo quia cognóvit me? dicit Dóminus.
  22407 Jeremías	Jer	24	22	17	Tui vero óculi et cor ad avarítiam, et ad sánguinem innocéntem fundéndum, et ad calúmniam, et ad cursum mali óperis.
  22408 Jeremías	Jer	24	22	18	Proptérea hæc dicit Dóminus ad Jóakim, fílium Josíæ, regem Juda: Non plangent eum: Væ frater! et væ soror! non concrepábunt ei: Væ dómine! et væ ínclyte!
  22409 Jeremías	Jer	24	22	19	Sepultúra ásini sepeliétur, putrefáctus et projéctus extra portas Jerúsalem.
  22410 Jeremías	Jer	24	22	20	Ascénde Líbanum, et clama, et in Basan da vocem tuam: et clama ad transeúntes, quia contríti sunt omnes amatóres tui.	b
  22411 Jeremías	Jer	24	22	21	Locútus sum ad te in abundántia tua, et dixísti: Non áudiam: hæc est via tua ab adolescéntia tua, quia non audísti vocem meam.
  22412 Jeremías	Jer	24	22	22	Omnes pastóres tuos pascet ventus, et amatóres tui in captivitátem ibunt: et tunc confundéris, et erubésces ab omni malítia tua.
  22413 Jeremías	Jer	24	22	23	Quæ sedes in Líbano, et nidíficas in cedris, quómodo congemuísti cum veníssent tibi dolóres, quasi dolóres parturiéntis?
  22414 Jeremías	Jer	24	22	24	Vivo ego, dicit Dóminus, quia si fúerit Jechonías fílius Jóakim regis Juda ánnulus in manu déxtera mea, inde evéllam eum,	b
  22415 Jeremías	Jer	24	22	25	et dabo te in manu quæréntium ánimam tuam, et in manu quorum tu formídas fáciem, et in manu Nabuchodónosor regis Babylónis, et in manu Chaldæórum:
  22416 Jeremías	Jer	24	22	26	et mittam te, et matrem tuam quæ génuit te, in terram aliénam, in qua nati non estis, ibíque moriémini.
  22417 Jeremías	Jer	24	22	27	Et in terram ad quam ipsi levant ánimam suam ut revertántur illuc, non reverténtur.
  22418 Jeremías	Jer	24	22	28	Numquid vas fíctile atque contrítum vir iste Jechonías? numquid vas absque omni voluptáte? quare abjécti sunt ipse et semen ejus, et projécti in terram quam ignoravérunt?
  22419 Jeremías	Jer	24	22	29	Terra, terra, terra, audi sermónem Dómini.
  22420 Jeremías	Jer	24	22	30	Hæc dicit Dóminus: Scribe virum istum stérilem, virum qui in diébus suis non prosperábitur: nec enim erit de sémine ejus vir qui sédeat super sólium David, et potestátem hábeat ultra in Juda.
  22421 Jeremías	Jer	24	23	1	Væ pastóribus qui dispérdunt et dilácerant gregem páscuæ meæ! dicit Dóminus.
  22422 Jeremías	Jer	24	23	2	Ídeo hæc dicit Dóminus Deus Ísraël ad pastóres qui pascunt pópulum meum: Vos dispersístis gregem meum, et ejecístis eos, et non visitástis eos: ecce ego visitábo super vos malítiam studiórum vestrórum, ait Dóminus.
  22423 Jeremías	Jer	24	23	3	Et ego congregábo relíquias gregis mei de ómnibus terris ad quas ejécero eos illuc: et convértam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabúntur.
  22424 Jeremías	Jer	24	23	4	Et suscitábo super eos pastóres, et pascent eos: non formidábunt ultra, et non pavébunt, et nullus quærétur ex número, dicit Dóminus.
  22425 Jeremías	Jer	24	23	5	Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et suscitábo David germen justum: et regnábit rex, et sápiens erit, et fáciet judícium et justítiam in terra.
  22426 Jeremías	Jer	24	23	6	In diébus illis salvábitur Juda, et Ísraël habitábit confidénter: et hoc est nomen quod vocábunt eum: Dóminus justus noster.
  22427 Jeremías	Jer	24	23	7	Propter hoc ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et non dicent ultra: Vivit Dóminus, qui edúxit fílios Ísraël de terra Ægýpti,
  22428 Jeremías	Jer	24	23	8	sed: Vivit Dóminus, qui edúxit et addúxit semen domus Ísraël de terra aquilónis, et de cunctis terris ad quas ejéceram eos illuc, et habitábunt in terra sua.
  22429 Jeremías	Jer	24	23	9	Ad prophétas: Contrítum est cor meum in médio mei; contremuérunt ómnia ossa mea: factus sum quasi vir ébrius, et quasi homo mádidus a vino, a fácie Dómini, et a fácie verbórum sanctórum ejus.	b
  22430 Jeremías	Jer	24	23	10	Quia adúlteris repléta est terra, quia a fácie maledictiónis luxit terra, arefácta sunt arva desérti: factus est cursus eórum malus, et fortitúdo eórum dissímilis.
  22431 Jeremías	Jer	24	23	11	Prophéta namque et sacérdos pollúti sunt, et in domo mea invéni malum eórum, ait Dóminus.
  22432 Jeremías	Jer	24	23	12	Idcírco via eórum erit quasi lúbricum in ténebris: impelléntur enim, et córruent in ea: áfferam enim super eos mala, annum visitatiónis eórum, ait Dóminus.
  22433 Jeremías	Jer	24	23	13	Et in prophétis Samaríæ vidi fatuitátem: prophetábant in Baal, et decipiébant pópulum meum Ísraël.
  22434 Jeremías	Jer	24	23	14	Et in prophétis Jerúsalem vidi similitúdinem adulterántium, et iter mendácii: et confortavérunt manus pessimórum, ut non converterétur unusquísque a malítia sua: facti sunt mihi omnes ut Sódoma, et habitatóres ejus quasi Gomórrha.
  22435 Jeremías	Jer	24	23	15	Proptérea hæc dicit Dóminus exercítuum ad prophétas: Ecce ego cibábo eos absínthio, et potábo eos felle: a prophétis enim Jerúsalem egréssa est pollútio super omnem terram.
  22436 Jeremías	Jer	24	23	16	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Nolíte audíre verba prophetárum qui prophétant vobis, et decípiunt vos: visiónem cordis sui loquúntur, non de ore Dómini.	b
  22437 Jeremías	Jer	24	23	17	Dicunt his qui blasphémant me: Locútus est Dóminus: Pax erit vobis: et omni qui ámbulat in pravitáte cordis sui dixérunt: Non véniet super vos malum.
  22438 Jeremías	Jer	24	23	18	Quis enim áffuit in consílio Dómini, et vidit, et audívit sermónem ejus? quis considerávit verbum illíus, et audívit?
  22439 Jeremías	Jer	24	23	19	Ecce turbo Domínicæ indignatiónis egrediétur, et tempéstas erúmpens super caput impiórum véniet.	b
  22440 Jeremías	Jer	24	23	20	Non revertétur furor Dómini, usque dum fáciat et usque dum cómpleat cogitatiónem cordis sui: in novíssimis diébus intelligétis consílium ejus.
  22441 Jeremías	Jer	24	23	21	Non mittébam prophétas, et ipsi currébant: non loquébar ad eos, et ipsi prophetábant.	b
  22442 Jeremías	Jer	24	23	22	Si stetíssent in consílio meo, et nota fecíssent verba mea pópulo meo, avertíssem útique eos a via sua mala, et a cogitatiónibus suis péssimis.
  22443 Jeremías	Jer	24	23	23	Putásne Deus e vicíno ego sum, dicit Dóminus, et non Deus de longe?
  22444 Jeremías	Jer	24	23	24	Si occultábitur vir in abscónditis, et ego non vidébo eum? dicit Dóminus. Numquid non cælum et terram ego ímpleo? dicit Dóminus.
  22445 Jeremías	Jer	24	23	25	Audívi quæ dixérunt prophétæ prophetántes in nómine meo mendácium, atque dicéntes: Somniávi, somniávi.
  22446 Jeremías	Jer	24	23	26	Úsquequo istud est in corde prophetárum vaticinántium mendácium, et prophetántium seductiónes cordis sui?
  22447 Jeremías	Jer	24	23	27	Qui volunt fácere ut obliviscátur pópulus meus nóminis mei, propter sómnia eórum quæ narrat unusquísque ad próximum suum, sicut oblíti sunt patres eórum nóminis mei propter Baal?
  22448 Jeremías	Jer	24	23	28	Prophéta qui habet sómnium, narret sómnium: et qui habet sermónem meum, loquátur sermónem meum vere. Quid páleis ad tríticum? dicit Dóminus.
  22449 Jeremías	Jer	24	23	29	Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dóminus, et quasi málleus cónterens petram?
  22450 Jeremías	Jer	24	23	30	Proptérea ecce ego ad prophétas, ait Dóminus, qui furántur verba mea unusquísque a próximo suo.
  22451 Jeremías	Jer	24	23	31	Ecce ego ad prophétas, ait Dóminus, qui assúmunt linguas suas, et aiunt: Dicit Dóminus.
  22452 Jeremías	Jer	24	23	32	Ecce ego ad prophétas somniántes mendácium, ait Dóminus, qui narravérunt ea, et seduxérunt pópulum meum in mendácio suo et in miráculis suis, cum ego non misíssem eos, nec mandássem eis: qui nihil profuérunt pópulo huic, dicit Dóminus.
  22453 Jeremías	Jer	24	23	33	Si ígitur interrogáverit te pópulus iste, vel prophéta, aut sacérdos, dicens: Quod est onus Dómini? dices ad eos: Vos estis onus: projíciam quippe vos, dicit Dóminus.	b
  22454 Jeremías	Jer	24	23	34	Et prophéta, et sacérdos, et pópulus qui dicit: Onus Dómini: visitábo super virum illum et super domum ejus.
  22455 Jeremías	Jer	24	23	35	Hæc dicétis unusquísque ad próximum, et ad fratrem suum: Quid respóndit Dóminus? et quid locútus est Dóminus?
  22456 Jeremías	Jer	24	23	36	Et onus Dómini ultra non memorábitur: quia onus erit unicuíque sermo suus, et pervertístis verba Dei vivéntis, Dómini exercítuum, Dei nostri.
  22457 Jeremías	Jer	24	23	37	Hæc dices ad prophétam: Quid respóndit tibi Dóminus? et quid locútus est Dóminus?
  22458 Jeremías	Jer	24	23	38	Si autem onus Dómini dixéritis, propter hoc hæc dicit Dóminus: Quia dixístis sermónem istum: Onus Dómini, et misi ad vos dicens: Nolíte dícere: Onus Dómini:
  22459 Jeremías	Jer	24	23	39	proptérea ecce ego tollam vos portans, et derelínquam vos, et civitátem quam dedi vobis et pátribus vestris, a fácie mea:
  22460 Jeremías	Jer	24	23	40	et dabo vos in oppróbrium sempitérnum, et in ignomíniam ætérnam, quæ numquam oblivióne delébitur.
  22461 Jeremías	Jer	24	24	1	Osténdit mihi Dóminus: et ecce duo cálathi pleni ficis, pósiti ante templum Dómini, postquam tránstulit Nabuchodónosor rex Babylónis Jechoníam fílium Jóakim, regem Juda, et príncipes ejus, et fabrum, et inclusórem, de Jerúsalem, et addúxit eos in Babylónem.
  22462 Jeremías	Jer	24	24	2	Cálathus unus ficus bonas habébat nimis, ut solent ficus esse primi témporis: et cálathus unus ficus habébat malas nimis, quæ cómedi non póterant eo quod essent malæ.
  22463 Jeremías	Jer	24	24	3	Et dixit Dóminus ad me: Quid tu vides, Jeremía? Et dixi: Ficus, ficus bonas, bonas valde: et malas, malas valde, quæ cómedi non possunt eo quod sint malæ.
  22464 Jeremías	Jer	24	24	4	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  22465 Jeremías	Jer	24	24	5	Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Sicut ficus hæ bonæ, sic cognóscam transmigratiónem Juda, quam emísi de loco isto in terram Chaldæórum, in bonum.
  22466 Jeremías	Jer	24	24	6	Et ponam óculos meos super eos ad placándum, et redúcam eos in terram hanc: et ædificábo eos, et non déstruam: et plantábo eos, et non evéllam.
  22467 Jeremías	Jer	24	24	7	Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dóminus: et erunt mihi in pópulum, et ego ero eis in Deum, quia reverténtur ad me in toto corde suo.
  22468 Jeremías	Jer	24	24	8	Et sicut ficus péssimæ quæ cómedi non possunt eo quod sint malæ, hæc dicit Dóminus: Sic dabo Sedecíam regem Juda, et príncipes ejus, et réliquos de Jerúsalem, qui remansérunt in urbe hac, et qui hábitant in terra Ægýpti.
  22469 Jeremías	Jer	24	24	9	Et dabo eos in vexatiónem, afflictionémque ómnibus regnis terræ, in oppróbrium, et in parábolam, et in provérbium, et in maledictiónem in univérsis locis ad quæ ejéci eos.
  22470 Jeremías	Jer	24	24	10	Et mittam in eis gládium, et famem, et pestem, donec consumántur de terra quam dedi eis et pátribus eórum.
  22471 Jeremías	Jer	24	25	1	Verbum quod factum est ad Jeremíam, de omni pópulo Juda, in anno quarto Jóakim fílii Josíæ regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodónosor regis Babylónis),
  22472 Jeremías	Jer	24	25	2	quod locútus est Jeremías prophéta ad omnem pópulum Juda, et ad univérsos habitatóres Jerúsalem, dicens:
  22473 Jeremías	Jer	24	25	3	A tertiodécimo anno Josíæ fílii Amon regis Juda, usque ad diem hanc, iste tértius et vigésimus annus, factum est verbum Dómini ad me, et locútus sum ad vos, de nocte consúrgens et loquens, et non audístis.
  22474 Jeremías	Jer	24	25	4	Et misit Dóminus ad vos omnes servos suos prophétas, consúrgens dilúculo, mitténsque: et non audístis, neque inclinástis aures vestras ut audirétis,
  22475 Jeremías	Jer	24	25	5	cum díceret: Revertímini unusquísque a via sua mala, et a péssimis cogitatiónibus vestris, et habitábitis in terra quam dedit Dóminus vobis et pátribus vestris, a sǽculo et usque in sǽculum:
  22476 Jeremías	Jer	24	25	6	et nolíte ire post deos aliénos, ut serviátis eis, adoretísque eos: neque me ad iracúndiam provocétis in opéribus mánuum vestrárum, et non afflígam vos.
  22477 Jeremías	Jer	24	25	7	Et non audístis me, dicit Dóminus, ut me ad iracúndiam provocarétis in opéribus mánuum vestrárum, in malum vestrum.
  22478 Jeremías	Jer	24	25	8	Proptérea hæc dicit Dóminus exercítuum: Pro eo quod non audístis verba mea,
  22479 Jeremías	Jer	24	25	9	ecce ego mittam et assúmam univérsas cognatiónes aquilónis, ait Dóminus, et Nabuchodónosor regem Babylónis servum meum, et addúcam eos super terram istam, et super habitatóres ejus, et super omnes natiónes quæ in circúitu illíus sunt: et interfíciam eos, et ponam eos in stupórem et in síbilum, et in solitúdines sempitérnas.
  22480 Jeremías	Jer	24	25	10	Perdámque ex eis vocem gáudii et vocem lætítiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ, vocem molæ et lumen lucérnæ.
  22481 Jeremías	Jer	24	25	11	Et erit univérsa terra hæc in solitúdinem, et in stupórem: et sérvient omnes gentes istæ regi Babylónis septuagínta annis.
  22482 Jeremías	Jer	24	25	12	Cumque impléti fúerint septuagínta anni, visitábo super regem Babylónis et super gentem illam, dicit Dóminus, iniquitátem eórum, et super terram Chaldæórum, et ponam illam in solitúdines sempitérnas.	b
  22483 Jeremías	Jer	24	25	13	Et addúcam super terram illam ómnia verba mea, quæ locútus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quæcúmque prophetávit Jeremías advérsum omnes gentes:
  22484 Jeremías	Jer	24	25	14	quia serviérunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni: et reddam eis secúndum ópera eórum, et secúndum facta mánuum suárum.
  22485 Jeremías	Jer	24	25	15	Quia sic dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Sume cálicem vini furóris hujus de manu mea, et propinábis de illo cunctis géntibus ad quas ego mittam te.	b
  22486 Jeremías	Jer	24	25	16	Et bibent, et turbabúntur et insánient a fácie gládii quem ego mittam inter eos.
  22487 Jeremías	Jer	24	25	17	Et accépi cálicem de manu Dómini, et propinávi cunctis géntibus ad quas misit me Dóminus,
  22488 Jeremías	Jer	24	25	18	Jerúsalem, et civitátibus Juda, et régibus ejus, et princípibus ejus, ut darem eos in solitúdinem, et in stupórem, et in síbilum, et in maledictiónem, sicut est dies ista:
  22489 Jeremías	Jer	24	25	19	Pharaóni regi Ægýpti, et servis ejus, et princípibus ejus, et omni pópulo ejus:
  22490 Jeremías	Jer	24	25	20	et univérsis generáliter: cunctis régibus terræ Ausítidis, et cunctis régibus terræ Philísthiim, et Ascalóni, et Gazæ, et Áccaron, et relíquiis Azóti:
  22491 Jeremías	Jer	24	25	21	et Idumǽæ, et Moab, et fíliis Ammon:
  22492 Jeremías	Jer	24	25	22	et cunctis régibus Tyri, et univérsis régibus Sidónis, et régibus terræ insulárum qui sunt trans mare:
  22493 Jeremías	Jer	24	25	23	et Dedan, et Thema, et Buz, et univérsis qui attónsi sunt in comam:
  22494 Jeremías	Jer	24	25	24	et cunctis régibus Arábiæ, et cunctis régibus occidéntis, qui hábitant in desérto:
  22495 Jeremías	Jer	24	25	25	et cunctis régibus Zambri, et cunctis régibus Elam, et cunctis régibus Medórum:
  22496 Jeremías	Jer	24	25	26	cunctis quoque régibus aquilónis, de prope et de longe, unicuíque contra fratrem suum: et ómnibus regnis terræ quæ super fáciem ejus sunt: et rex Sesach bibet post eos.
  22497 Jeremías	Jer	24	25	27	Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Bíbite, et inebriámini, et vómite: et cádite, neque surgátis a fácie gládii quem ego mittam inter vos.	b
  22498 Jeremías	Jer	24	25	28	Cumque nolúerint accípere cálicem de manu tua ut bibant, dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Bibéntes bibétis:
  22499 Jeremías	Jer	24	25	29	quia ecce in civitáte in qua invocátum est nomen meum ego incípiam afflígere, et vos quasi innocéntes et immúnes éritis? non éritis immúnes: gládium enim ego voco super omnes habitatóres terræ, dicit Dóminus exercítuum.
  22500 Jeremías	Jer	24	25	30	Et tu prophetábis ad eos ómnia verba hæc, et dices ad illos: Dóminus de excélso rúgiet, et de habitáculo sancto suo dabit vocem suam: rúgiens rúgiet super decórem suum: celéuma quasi calcántium concinétur advérsus omnes habitatóres terræ.	b
  22501 Jeremías	Jer	24	25	31	Pervénit sónitus usque ad extréma terræ, quia judícium Dómino cum géntibus: judicátur ipse cum omni carne. Ímpios trádidi gládio, dicit Dóminus.
  22502 Jeremías	Jer	24	25	32	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ecce afflíctio egrediétur de gente in gentem, et turbo magnus egrediétur a summitátibus terræ.
  22503 Jeremías	Jer	24	25	33	Et erunt interfécti Dómini in die illa, a summo terræ usque ad summum ejus: non plangéntur, et non colligéntur, neque sepeliéntur: in sterquilínium super fáciem terræ jacébunt.
  22504 Jeremías	Jer	24	25	34	Ululáte, pastóres, et clamáte, et aspérgite vos cínere, optimátes gregis: quia compléti sunt dies vestri ut interficiámini, et dissipatiónes vestræ: et cadétis quasi vasa pretiósa.
  22505 Jeremías	Jer	24	25	35	Et períbit fuga a pastóribus, et salvátio ab optimátibus gregis.
  22506 Jeremías	Jer	24	25	36	Vox clamóris pastórum, et ululátus optimátum gregis, quia vastávit Dóminus páscua eórum:
  22507 Jeremías	Jer	24	25	37	et conticuérunt arva pacis a fácie iræ furóris Dómini.
  22508 Jeremías	Jer	24	25	38	Derelíquit quasi leo umbráculum suum, quia facta est terra eórum in desolatiónem a fácie iræ colúmbæ, et a fácie iræ furóris Dómini.
  22509 Jeremías	Jer	24	26	1	In princípio regni Jóakim fílii Josíæ regis Juda, factum est verbum istud a Dómino, dicens:
  22510 Jeremías	Jer	24	26	2	Hæc dicit Dóminus: Sta in átrio domus Dómini, et loquéris ad omnes civitátes Juda, de quibus véniunt ut adórent in domo Dómini univérsos sermónes quos ego mandávi tibi ut loquáris ad eos: noli subtráhere verbum,
  22511 Jeremías	Jer	24	26	3	si forte áudiant, et convertántur unusquísque a via sua mala, et pœníteat me mali quod cógito fácere eis propter malítiam studiórum eórum.
  22512 Jeremías	Jer	24	26	4	Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus: Si non audiéritis me, ut ambulétis in lege mea quam dedi vobis,
  22513 Jeremías	Jer	24	26	5	ut audiátis sermónes servórum meórum prophetárum quos ego misi ad vos, de nocte consúrgens, et dírigens, et non audístis:
  22514 Jeremías	Jer	24	26	6	dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictiónem cunctis géntibus terræ.
  22515 Jeremías	Jer	24	26	7	Et audiérunt sacerdótes, et prophétæ, et omnis pópulus, Jeremíam loquéntem verba hæc in domo Dómini.	b
  22516 Jeremías	Jer	24	26	8	Cumque complésset Jeremías, loquens ómnia quæ præcéperat ei Dóminus ut loquerétur ad univérsum pópulum, apprehendérunt eum sacerdótes, et prophétæ, et omnis pópulus, dicens: Morte moriátur.
  22517 Jeremías	Jer	24	26	9	Quare prophetávit in nómine Dómini, dicens: Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolábitur eo quod non sit habitátor? Et congregátus est omnis pópulus advérsus Jeremíam in domo Dómini.
  22518 Jeremías	Jer	24	26	10	Et audiérunt príncipes Juda verba hæc, et ascendérunt de domo regis in domum Dómini, et sedérunt in intróitu portæ domus Dómini novæ.
  22519 Jeremías	Jer	24	26	11	Et locúti sunt sacerdótes et prophétæ ad príncipes, et ad omnem pópulum, dicéntes: Judícium mortis est viro huic, quia prophetávit advérsus civitátem istam, sicut audístis áuribus vestris.
  22520 Jeremías	Jer	24	26	12	Et ait Jeremías ad omnes príncipes, et ad univérsum pópulum, dicens: Dóminus misit me ut prophetárem ad domum istam, et ad civitátem hanc, ómnia verba quæ audístis.
  22521 Jeremías	Jer	24	26	13	Nunc ergo bonas fácite vias vestras et stúdia vestra, et audíte vocem Dómini Dei vestri, et pœnitébit Dóminum mali quod locútus est advérsum vos.
  22522 Jeremías	Jer	24	26	14	Ego autem ecce in mánibus vestris sum: fácite mihi quod bonum et rectum est in óculis vestris.
  22523 Jeremías	Jer	24	26	15	Verúmtamen scitóte et cognóscite quod, si occidéritis me, sánguinem innocéntem tradétis contra vosmetípsos, et contra civitátem istam, et habitatóres ejus: in veritáte enim misit me Dóminus ad vos, ut lóquerer in áuribus vestris ómnia verba hæc.
  22524 Jeremías	Jer	24	26	16	Et dixérunt príncipes et omnis pópulus ad sacerdótes et ad prophétas: Non est viro huic judícium mortis, quia in nómine Dómini Dei nostri locútus est ad nos.	b
  22525 Jeremías	Jer	24	26	17	Surrexérunt ergo viri de senióribus terræ, et dixérunt ad omnem cœtum pópuli, loquéntes:
  22526 Jeremías	Jer	24	26	18	Michǽas de Morásthi fuit prophéta in diébus Ezechíæ regis Juda, et ait ad omnem pópulum Juda, dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Sion quasi ager arábitur, et Jerúsalem in acérvum lápidum erit, et mons domus in excélsa silvárum.
  22527 Jeremías	Jer	24	26	19	Numquid morte condemnávit eum Ezechías rex Juda, et omnis Juda? numquid non timuérunt Dóminum, et deprecáti sunt fáciem Dómini, et pœnítuit Dóminum mali quod locútus fúerat advérsum eos? Ítaque nos fácimus malum grande contra ánimas nostras.
  22528 Jeremías	Jer	24	26	20	Fuit quoque vir prophétans in nómine Dómini, Urías fílius Sémei de Cariathíarim, et prophetávit advérsus civitátem istam, et advérsus terram hanc, juxta ómnia verba Jeremíæ.	b
  22529 Jeremías	Jer	24	26	21	Et audívit rex Jóakim, et omnes poténtes et príncipes ejus, verba hæc, et quæsívit rex interfícere eum: et audívit Urías, et tímuit, fugítque, et ingréssus est Ægýptum.
  22530 Jeremías	Jer	24	26	22	Et misit rex Jóakim viros in Ægýptum, Élnathan fílium Áchobor, et viros cum eo, in Ægýptum,
  22531 Jeremías	Jer	24	26	23	et eduxérunt Uríam de Ægýpto, et adduxérunt eum ad regem Jóakim, et percússit eum gládio, et projécit cadáver ejus in sepúlchris vulgi ignóbilis.
  22532 Jeremías	Jer	24	26	24	Ígitur manus Áhicam fílii Saphan fuit cum Jeremía, ut non traderétur in manus pópuli, et interfícerent eum.
  22533 Jeremías	Jer	24	27	1	In princípio regni Jóakim fílii Josíæ regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremíam a Dómino, dicens:
  22534 Jeremías	Jer	24	27	2	Hæc dicit Dóminus ad me: Fac tibi víncula et caténas, et pones eas in collo tuo,
  22535 Jeremías	Jer	24	27	3	et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiórum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidónis, in manu nuntiórum qui venérunt Jerúsalem ad Sedecíam regem Juda.
  22536 Jeremías	Jer	24	27	4	Et præcípies eis ut ad dóminos suos loquántur: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Hæc dicétis ad dóminos vestros:
  22537 Jeremías	Jer	24	27	5	Ego feci terram, et hómines, et juménta quæ sunt super fáciem terræ, in fortitúdine mea magna, et in bráchio meo exténto, et dedi eam ei qui plácuit in óculis meis.
  22538 Jeremías	Jer	24	27	6	Et nunc ítaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodónosor regis Babylónis servi mei: ínsuper et béstias agri dedi ei, ut sérviant illi:
  22539 Jeremías	Jer	24	27	7	et sérvient ei omnes gentes, et fílio ejus, et fílio fílii ejus, donec véniat tempus terræ ejus et ipsíus: et sérvient ei gentes multæ et reges magni.
  22540 Jeremías	Jer	24	27	8	Gens autem et regnum quod non servíerit Nabuchodónosor regi Babylónis, et quicúmque non curváverit collum suum sub jugo regis Babylónis, in gládio, et in fame, et in peste visitábo super gentem illam, ait Dóminus, donec consúmam eos in manu ejus.
  22541 Jeremías	Jer	24	27	9	Vos ergo nolíte audíre prophétas vestros, et divínos, et somniatóres, et áugures, et maléficos, qui dicunt vobis: Non serviétis regi Babylónis:
  22542 Jeremías	Jer	24	27	10	quia mendácium prophétant vobis, ut longe vos fáciant de terra vestra, et ejíciant vos, et pereátis.
  22543 Jeremías	Jer	24	27	11	Porro gens quæ subjécerit cervícem suam sub jugo regis Babylónis, et servíerit ei, dimíttam eam in terra sua, dicit Dóminus, et colet eam, et habitábit in ea.
  22544 Jeremías	Jer	24	27	12	Et ad Sedecíam regem Juda locútus sum secúndum ómnia verba hæc, dicens: Subjícite colla vestra sub jugo regis Babylónis, et servíte ei et pópulo ejus, et vivétis.	b
  22545 Jeremías	Jer	24	27	13	Quare moriémini, tu et pópulus tuus, gládio, et fame, et peste, sicut locútus est Dóminus ad gentem quæ servíre nolúerit regi Babylónis?
  22546 Jeremías	Jer	24	27	14	Nolíte audíre verba prophetárum dicéntium vobis: Non serviétis regi Babylónis: quia mendácium ipsi loquúntur vobis:
  22547 Jeremías	Jer	24	27	15	quia non misi eos, ait Dóminus, et ipsi prophétant in nómine meo mendáciter, ut ejíciant vos, et pereátis, tam vos quam prophétæ qui vaticinántur vobis.
  22548 Jeremías	Jer	24	27	16	Et ad sacerdótes, et ad pópulum istum, locútus sum, dicens: Hæc dicit Dóminus: Nolíte audíre verba prophetárum vestrórum, qui prophétant vobis, dicéntes: Ecce vasa Dómini reverténtur de Babylóne nunc cito: mendácium enim prophétant vobis.	b
  22549 Jeremías	Jer	24	27	17	Nolíte ergo audíre eos: sed servíte regi Babylónis, ut vivátis: quare datur hæc cívitas in solitúdinem?
  22550 Jeremías	Jer	24	27	18	Et si prophétæ sunt, et est verbum Dómini in eis, occúrrant Dómino exercítuum, ut non véniant vasa quæ derelícta fúerant in domo Dómini, et in domo regis Juda, et in Jerúsalem, in Babylónem.
  22551 Jeremías	Jer	24	27	19	Quia hæc dicit Dóminus exercítuum ad colúmnas, et ad mare, et ad bases, et ad réliqua vasórum quæ remansérunt in civitáte hac,
  22552 Jeremías	Jer	24	27	20	quæ non tulit Nabuchodónosor rex Babylónis cum transférret Jechoníam fílium Jóakim regem Juda de Jerúsalem in Babylónem, et omnes optimátes Juda et Jerúsalem:
  22553 Jeremías	Jer	24	27	21	quia hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël, ad vasa quæ derelícta sunt in domo Dómini, et in domo regis Juda et Jerúsalem:
  22554 Jeremías	Jer	24	27	22	In Babylónem transferéntur, et ibi erunt usque ad diem visitatiónis suæ, dicit Dóminus, et afférri fáciam ea, et restítui in loco isto.
  22555 Jeremías	Jer	24	28	1	Et factum est in anno illo, in princípio regni Sedecíæ regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananías fílius Azur, prophéta de Gábaon, in domo Dómini, coram sacerdótibus et omni pópulo, dicens:
  22556 Jeremías	Jer	24	28	2	Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Contrívi jugum regis Babylónis.
  22557 Jeremías	Jer	24	28	3	Adhuc duo anni diérum, et ego reférri fáciam ad locum istum ómnia vasa domus Dómini, quæ tulit Nabuchodónosor rex Babylónis de loco isto, et tránstulit ea in Babylónem.
  22558 Jeremías	Jer	24	28	4	Et Jechoníam fílium Jóakim regem Juda, et omnem transmigratiónem Juda, qui ingréssi sunt in Babylónem, ego convértam ad locum istum, ait Dóminus: cónteram enim jugum regis Babylónis.
  22559 Jeremías	Jer	24	28	5	Et dixit Jeremías prophéta ad Hananíam prophétam, in óculis sacerdótum, et in óculis omnis pópuli qui stabat in domo Dómini:	b
  22560 Jeremías	Jer	24	28	6	et ait Jeremías prophéta: Amen! sic fáciat Dóminus: súscitet Dóminus verba tua quæ prophetásti, ut referántur vasa in domum Dómini, et omnis transmigrátio de Babylóne ad locum istum.
  22561 Jeremías	Jer	24	28	7	Verúmtamen audi verbum hoc quod ego loquor in áuribus tuis, et in áuribus univérsi pópuli:
  22562 Jeremías	Jer	24	28	8	prophétæ qui fuérunt ante me et ante te, ab inítio, et prophetavérunt super terras multas et super regna magna de prœ́lio, et de afflictióne, et de fame:
  22563 Jeremías	Jer	24	28	9	prophéta qui vaticinátus est pacem, cum vénerit verbum ejus, sciétur prophéta quem misit Dóminus in veritáte.
  22564 Jeremías	Jer	24	28	10	Et tulit Hananías prophéta caténam de collo Jeremíæ prophétæ, et confrégit eam.
  22565 Jeremías	Jer	24	28	11	Et ait Hananías in conspéctu omnis pópuli, dicens: Hæc dicit Dóminus: Sic confríngam jugum Nabuchodónosor regis Babylónis, post duos annos diérum de collo ómnium géntium.
  22566 Jeremías	Jer	24	28	12a	Et ábiit Jeremías prophéta in viam suam.
  22567 Jeremías	Jer	24	28	12b	Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam, postquam confrégit Hananías prophéta caténam de collo Jeremíæ prophétæ, dicens:
  22568 Jeremías	Jer	24	28	13	Vade, et dices Hananíæ: Hæc dicit Dóminus: Caténas lígneas contrivísti, et fácies pro eis caténas férreas.
  22569 Jeremías	Jer	24	28	14	Quia hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Jugum férreum pósui super collum cunctárum géntium istárum, ut sérviant Nabuchodónosor regi Babylónis, et sérvient ei: ínsuper et béstias terræ dedi ei.
  22570 Jeremías	Jer	24	28	15	Et dixit Jeremías prophéta ad Hananíam prophétam: Audi, Hananía: non misit te Dóminus, et tu confídere fecísti pópulum istum in mendácio.
  22571 Jeremías	Jer	24	28	16	Idcírco hæc dicit Dóminus: Ecce ego mittam te a fácie terræ: hoc anno moriéris: advérsum enim Dóminum locútus es.
  22572 Jeremías	Jer	24	28	17	Et mórtuus est Hananías prophéta in anno illo, mense séptimo.
  22573 Jeremías	Jer	24	29	1	Et hæc sunt verba libri quem misit Jeremías prophéta de Jerúsalem ad relíquias seniórum transmigratiónis, et ad sacerdótes, et ad prophétas, et ad omnem pópulum quem tradúxerat Nabuchodónosor de Jerúsalem in Babylónem,
  22574 Jeremías	Jer	24	29	2	postquam egréssus est Jechonías rex, et dómina, et eunúchi, et príncipes Juda et Jerúsalem, et faber et inclúsor, de Jerúsalem,
  22575 Jeremías	Jer	24	29	3	in manu Élasa fílii Saphan, et Gamaríæ fílii Helcíæ, quos misit Sedecías rex Juda ad Nabuchodónosor regem Babylónis in Babylónem, dicens:
  22576 Jeremías	Jer	24	29	4	Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël, omni transmigratióni quam tránstuli de Jerúsalem in Babylónem:	b
  22577 Jeremías	Jer	24	29	5	Ædificáte domos, et habitáte: et plantáte hortos, et comédite fructum eórum.
  22578 Jeremías	Jer	24	29	6	Accípite uxóres, et generáte fílios et fílias: et date fíliis vestris uxóres, et fílias vestras date viris, et páriant fílios et fílias: et multiplicámini ibi, et nolíte esse pauci número.
  22579 Jeremías	Jer	24	29	7	Et quǽrite pacem civitátis ad quam transmigráre vos feci, et oráte pro ea ad Dóminum, quia in pace illíus erit pax vobis.
  22580 Jeremías	Jer	24	29	8	Hæc enim dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Non vos sedúcant prophétæ vestri qui sunt in médio vestrum, et divíni vestri, et ne attendátis ad sómnia vestra quæ vos somniátis:
  22581 Jeremías	Jer	24	29	9	quia falso ipsi prophétant vobis in nómine meo, et non misi eos, dicit Dóminus.
  22582 Jeremías	Jer	24	29	10	Quia hæc dicit Dóminus: Cum cœ́perint impléri in Babylóne septuagínta anni, visitábo vos, et suscitábo super vos verbum meum bonum, ut redúcam vos ad locum istum.
  22583 Jeremías	Jer	24	29	11	Ego enim scio cogitatiónes quas ego cógito super vos, ait Dóminus, cogitatiónes pacis et non afflictiónis, ut dem vobis finem et patiéntiam.	b
  22584 Jeremías	Jer	24	29	12	Et invocábitis me, et íbitis: et orábitis me, et ego exáudiam vos.
  22585 Jeremías	Jer	24	29	13	Quærétis me, et inveniétis, cum quæsiéritis me in toto corde vestro.
  22586 Jeremías	Jer	24	29	14	Et invéniar a vobis, ait Dóminus: et redúcam captivitátem vestram, et congregábo vos de univérsis géntibus et de cunctis locis ad quæ éxpuli vos, dicit Dóminus, et revérti vos fáciam de loco ad quem transmigráre vos feci.
  22587 Jeremías	Jer	24	29	15	Quia dixístis: Suscitávit nobis Dóminus prophétas in Babylóne.
  22588 Jeremías	Jer	24	29	16	Quia hæc dicit Dóminus ad regem qui sedet super sólium David, et ad omnem pópulum habitatórem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egréssi vobíscum in transmigratiónem:	b
  22589 Jeremías	Jer	24	29	17	hæc dicit Dóminus exercítuum: Ecce mittam in eos gládium, et famem, et pestem: et ponam eos quasi ficus malas, quæ cómedi non possunt eo quod péssimæ sint:
  22590 Jeremías	Jer	24	29	18	et pérsequar eos in gládio, et in fame, et in pestiléntia: et dabo eos in vexatiónem univérsis regnis terræ: in maledictiónem, et in stupórem, et in síbilum, et in oppróbrium cunctis géntibus ad quas ego ejéci eos,
  22591 Jeremías	Jer	24	29	19	eo quod non audíerint verba mea, dicit Dóminus, quæ misit ad eos per servos meos prophétas, de nocte consúrgens et mittens: et non audístis, dicit Dóminus.
  22592 Jeremías	Jer	24	29	20	Vos ergo audíte verbum Dómini, omnis transmigrátio quam emísi de Jerúsalem in Babylónem.	b
  22593 Jeremías	Jer	24	29	21	Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël, ad Achab fílium Cóliæ, et ad Sedecíam fílium Maasíæ, qui prophétant vobis in nómine meo mendáciter: Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodónosor regis Babylónis, et percútiet eos in óculis vestris:
  22594 Jeremías	Jer	24	29	22	et assumétur ex eis maledíctio omni transmigratióni Juda quæ est in Babylóne, dicéntium: Ponat te Dóminus sicut Sedecíam et sicut Achab, quos frixit rex Babylónis in igne:
  22595 Jeremías	Jer	24	29	23	pro eo quod fécerint stultítiam in Ísraël, et mœcháti sunt in uxóres amicórum suórum, et locúti sunt verbum in nómine meo mendáciter, quod non mandávi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dóminus.
  22596 Jeremías	Jer	24	29	24	Et ad Semeíam Nehelamíten dices:	b
  22597 Jeremías	Jer	24	29	25	Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Pro eo quod misísti in nómine tuo libros ad omnem pópulum qui est in Jerúsalem, et ad Sophoníam fílium Maasíæ sacerdótem, et ad univérsos sacerdótes, dicens:
  22598 Jeremías	Jer	24	29	26	Dóminus dedit te sacerdótem pro Jójade sacerdóte, ut sis dux in domo Dómini, super omnem virum arreptítium et prophetántem, ut mittas eum in nervum et in cárcerem:
  22599 Jeremías	Jer	24	29	27	et nunc quare non increpásti Jeremíam Anathothíten, qui prophétat vobis?
  22600 Jeremías	Jer	24	29	28	Quia super hoc misit in Babylónem ad nos, dicens: Longum est: ædificáte domos, et habitáte: et plantáte hortos, et comédite fructus eórum.
  22601 Jeremías	Jer	24	29	29	Legit ergo Sophonías sacérdos librum istum in áuribus Jeremíæ prophétæ.
  22602 Jeremías	Jer	24	29	30	Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam, dicens:
  22603 Jeremías	Jer	24	29	31	Mitte ad omnem transmigratiónem, dicens: Hæc dicit Dóminus ad Semeíam Nehelamíten: Pro eo quod prophetávit vobis Semeías, et ego non misi eum, et fecit vos confídere in mendácio,
  22604 Jeremías	Jer	24	29	32	idcírco hæc dicit Dóminus: Ecce ego visitábo super Semeíam Nehelamíten, et super semen ejus: non erit ei vir sedens in médio pópuli hujus, et non vidébit bonum quod ego fáciam pópulo meo, ait Dóminus, quia prævaricatiónem locútus est advérsus Dóminum.
  22605 Jeremías	Jer	24	30	1	Hoc verbum quod factum est ad Jeremíam a Dómino, dicens:
  22606 Jeremías	Jer	24	30	2	Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël, dicens: Scribe tibi ómnia verba quæ locútus sum ad te, in libro.
  22607 Jeremías	Jer	24	30	3	Ecce enim dies véniunt, dicit Dóminus, et convértam conversiónem pópuli mei Ísraël et Juda, ait Dóminus: et convértam eos ad terram quam dedi pátribus eórum, et possidébunt eam.
  22608 Jeremías	Jer	24	30	4	Et hæc verba quæ locútus est Dóminus ad Ísraël et ad Judam:
  22609 Jeremías	Jer	24	30	5	Quóniam hæc dicit Dóminus: Vocem terróris audívimus: formído, et non est pax.
  22610 Jeremías	Jer	24	30	6	Interrogáte, et vidéte si génerat másculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturiéntis, et convérsæ sunt univérsæ fácies in aurúginem?
  22611 Jeremías	Jer	24	30	7	Væ! quia magna dies illa, nec est símilis ejus: tempúsque tribulatiónis est Jacob, et ex ipso salvábitur.
  22612 Jeremías	Jer	24	30	8	Et erit in die illa, ait Dóminus exercítuum: cónteram jugum ejus de collo tuo, et víncula ejus dirúmpam, et non dominabúntur ei ámplius aliéni:
  22613 Jeremías	Jer	24	30	9	sed sérvient Dómino Deo suo, et David regi suo, quem suscitábo eis.
  22614 Jeremías	Jer	24	30	10	Tu ergo ne tímeas, serve meus Jacob, ait Dóminus, neque páveas, Ísraël: quia ecce ego salvábo te de terra longínqua, et semen tuum de terra captivitátis eórum: et revertétur Jacob, et quiéscet, et cunctis áffluet bonis, et non erit quem formídet:	b
  22615 Jeremías	Jer	24	30	11	quóniam tecum ego sum, ait Dóminus, ut salvem te. Fáciam enim consummatiónem in cunctis géntibus in quibus dispérsi te: te autem non fáciam in consummatiónem: sed castigábo te in judício, ut non videáris tibi innóxius.
  22616 Jeremías	Jer	24	30	12	Quia hæc dicit Dóminus: Insanábilis fractúra tua; péssima plaga tua:
  22617 Jeremías	Jer	24	30	13	non est qui júdicet judícium tuum ad alligándum: curatiónum utílitas non est tibi.
  22618 Jeremías	Jer	24	30	14	Omnes amatóres tui oblíti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimíci percússi te castigatióne crudéli: propter multitúdinem iniquitátis tuæ dura facta sunt peccáta tua.
  22619 Jeremías	Jer	24	30	15	Quid clamas super contritióne tua? insanábilis est dolor tuus: propter multitúdinem iniquitátis tuæ, et propter dura peccáta tua, feci hæc tibi.
  22620 Jeremías	Jer	24	30	16	Proptérea omnes qui cómedunt te devorabúntur, et univérsi hostes tui in captivitátem ducéntur: et qui te vastant vastabúntur, cunctósque prædatóres tuos dabo in prædam.
  22621 Jeremías	Jer	24	30	17	Obdúcam enim cicatrícem tibi, et a vulnéribus tuis sanábo te, dicit Dóminus. Quia ejéctam vocavérunt te, Sion: hæc est, quæ non habébat requiréntem.
  22622 Jeremías	Jer	24	30	18	Hæc dicit Dóminus: Ecce ego convértam conversiónem tabernaculórum Jacob, et tectis ejus miserébor: et ædificábitur cívitas in excélso suo, et templum juxta órdinem suum fundábitur:	b
  22623 Jeremías	Jer	24	30	19	et egrediétur de eis laus, voxque ludéntium. Et multiplicábo eos, et non minuéntur: et glorificábo eos, et non attenuabúntur.
  22624 Jeremías	Jer	24	30	20	Et erunt fílii ejus sicut a princípio, et cœtus ejus coram me permanébit, et visitábo advérsum omnes qui tríbulant eum.
  22625 Jeremías	Jer	24	30	21	Et erit dux ejus ex eo, et princeps de médio ejus producétur: et applicábo eum, et accédet ad me. Quis enim iste est qui ápplicet cor suum ut appropínquet mihi? ait Dóminus:
  22626 Jeremías	Jer	24	30	22	et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum.
  22627 Jeremías	Jer	24	30	23	Ecce turbo Dómini, furor egrédiens, procélla ruens: in cápite impiórum conquiéscet.	b
  22628 Jeremías	Jer	24	30	24	Non avértet iram indignatiónis Dóminus, donec fáciat et cómpleat cogitatiónem cordis sui: in novíssimo diérum intelligétis ea.
  22629 Jeremías	Jer	24	31	1	In témpore illo, dicit Dóminus, ero Deus univérsis cognatiónibus Ísraël, et ipsi erunt mihi in pópulum.
  22630 Jeremías	Jer	24	31	2	Hæc dicit Dóminus: Invénit grátiam in desérto pópulus qui remánserat a gládio: vadet ad réquiem suam Ísraël.
  22631 Jeremías	Jer	24	31	3	Longe Dóminus appáruit mihi. Et in caritáte perpétua diléxi te: ídeo attráxi te, míserans.
  22632 Jeremías	Jer	24	31	4	Rursúmque ædificábo te, et ædificáberis, virgo Ísraël: adhuc ornáberis týmpanis tuis, et egrediéris in choro ludéntium.
  22633 Jeremías	Jer	24	31	5	Adhuc plantábis víneas in móntibus Samaríæ: plantábunt plantántes, et donec tempus véniat, non vindemiábunt.
  22634 Jeremías	Jer	24	31	6	Quia erit dies in qua clamábunt custódes in monte Éphraim: Súrgite, et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum.
  22635 Jeremías	Jer	24	31	7	Quia hæc dicit Dóminus: Exsultáte in lætítia, Jacob, et hinníte contra caput géntium: personáte, et cánite, et dícite: Salva, Dómine, pópulum tuum, relíquias Ísraël.
  22636 Jeremías	Jer	24	31	8	Ecce ego addúcam eos de terra aquilónis, et congregábo eos ab extrémis terræ: inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et páriens simul, cœtus magnus reverténtium huc.
  22637 Jeremías	Jer	24	31	9	In fletu vénient, et in misericórdia redúcam eos: et addúcam eos per torréntes aquárum in via recta, et non impíngent in ea, quia factus sum Israéli pater, et Éphraim primogénitus meus est.
  22638 Jeremías	Jer	24	31	10	Audíte verbum Dómini, gentes, et annuntiáte in ínsulis quæ procul sunt, et dícite: Qui dispérsit Ísraël congregábit eum, et custódiet eum sicut pastor gregem suum.	b
  22639 Jeremías	Jer	24	31	11	Redémit enim Dóminus Jacob, et liberávit eum de manu potentióris.
  22640 Jeremías	Jer	24	31	12	Et vénient, et laudábunt in monte Sion: et cónfluent ad bona Dómini, super fruménto, et vino, et óleo, et fœtu pécorum et armentórum: erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, et ultra non esúrient.
  22641 Jeremías	Jer	24	31	13	Tunc lætábitur virgo in choro, júvenes et senes simul: et convértam luctum eórum in gáudium, et consolábor eos, et lætificábo a dolóre suo.
  22642 Jeremías	Jer	24	31	14	Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine, et pópulus meus bonis meis adimplébitur, ait Dóminus.
  22643 Jeremías	Jer	24	31	15	Hæc dicit Dóminus: Vox in excélso audíta est lamentatiónis: luctus, et fletus Rachel plorántis fílios suos, et noléntis consolári super eis, quia non sunt.	b
  22644 Jeremías	Jer	24	31	16	Hæc dicit Dóminus: Quiéscat vox tua a plorátu, et óculi tui a lácrimis, quia est merces óperi tuo, ait Dóminus, et reverténtur de terra inimíci:
  22645 Jeremías	Jer	24	31	17	et est spes novíssimis tuis, ait Dóminus, et reverténtur fílii ad términos suos.
  22646 Jeremías	Jer	24	31	18	Áudiens audívi Éphraim transmigrántem: Castigásti me, et erudítus sum, quasi juvénculus indómitus: convérte me, et convértar, quia tu Dóminus Deus meus.
  22647 Jeremías	Jer	24	31	19	Postquam enim convertísti me, egi pœniténtiam: et postquam ostendísti mihi, percússi femur meum. Confúsus sum, et erúbui, quóniam sustínui oppróbrium adolescéntiæ meæ.
  22648 Jeremías	Jer	24	31	20	Si fílius honorábilis mihi Éphraim, si puer delicátus! quia ex quo locútus sum de eo, adhuc recordábor ejus. Idcírco conturbáta sunt víscera mea super eum: míserans miserébor ejus, ait Dóminus.
  22649 Jeremías	Jer	24	31	21	Státue tibi spéculam; pone tibi amaritúdines; dírige cor tuum in viam rectam in qua ambulásti: revértere, virgo Ísraël, revértere ad civitátes tuas istas.	b
  22650 Jeremías	Jer	24	31	22	Úsquequo delíciis dissolvéris, fília vaga? quia creávit Dóminus novum super terram: fémina circúmdabit virum.
  22651 Jeremías	Jer	24	31	23	Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in úrbibus ejus, cum convértero captivitátem eórum: Benedícat tibi Dóminus, pulchritúdo justítiæ, mons sanctus:	b
  22652 Jeremías	Jer	24	31	24	et habitábunt in eo Judas et omnes civitátes ejus simul, agrícolæ et minántes greges.
  22653 Jeremías	Jer	24	31	25	Quia inebriávi ánimam lassam, et omnem ánimam esuriéntem saturávi.
  22654 Jeremías	Jer	24	31	26	Ídeo quasi de somno suscitátus sum: et vidi, et somnus meus dulcis mihi.	b
  22655 Jeremías	Jer	24	31	27	Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et seminábo domum Ísraël et domum Juda sémine hóminum et sémine jumentórum.	b
  22656 Jeremías	Jer	24	31	28	Et sicut vigilávi super eos ut evéllerem, et demolírer, et dissipárem, et dispérderem, et afflígerem, sic vigilábo super eos ut ædíficem et plantem, ait Dóminus.
  22657 Jeremías	Jer	24	31	29	In diébus illis non dicent ultra: Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupuérunt.
  22658 Jeremías	Jer	24	31	30	Sed unusquísque in iniquitáte sua moriétur: omnis homo qui coméderit uvam acérbam, obstupéscent dentes ejus.
  22659 Jeremías	Jer	24	31	31	Ecce dies vénient, dicit Dóminus, et fériam dómui Ísraël et dómui Juda fœdus novum,	b
  22660 Jeremías	Jer	24	31	32	non secúndum pactum quod pépigi cum pátribus eórum in die qua apprehéndi manum eórum ut edúcerem eos de terra Ægýpti, pactum quod írritum fecérunt: et ego dominátus sum eórum, dicit Dóminus.
  22661 Jeremías	Jer	24	31	33	Sed hoc erit pactum quod fériam cum domo Ísraël post dies illos, dicit Dóminus: dabo legem meam in viscéribus eórum, et in corde eórum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum:
  22662 Jeremías	Jer	24	31	34	et non docébit ultra vir próximum suum et vir fratrem suum, dicens: Cognósce Dóminum: omnes enim cognóscent me, a mínimo eórum usque ad máximum, ait Dóminus: quia propitiábor iniquitáti eórum, et peccáti eórum non memorábor ámplius.
  22663 Jeremías	Jer	24	31	35	Hæc dicit Dóminus qui dat solem in lúmine diéi, órdinem lunæ et stellárum in lúmine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus ejus: Dóminus exercítuum nomen illi:
  22664 Jeremías	Jer	24	31	36	Si defécerint leges istæ coram me, dicit Dóminus, tunc et semen Ísraël defíciet, ut non sit gens coram me cunctis diébus.
  22665 Jeremías	Jer	24	31	37	Hæc dicit Dóminus: Si mensurári potúerint cæli sursum, et investigári fundaménta terræ deórsum, et ego abjíciam univérsum semen Ísraël, propter ómnia quæ fecérunt, dicit Dóminus.
  22666 Jeremías	Jer	24	31	38	Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et ædificábitur cívitas Dómino, a turre Hanáneel usque ad portam ánguli.	b
  22667 Jeremías	Jer	24	31	39	Et exíbit ultra norma mensúræ in conspéctu ejus super collem Gareb, et circuíbit Góatha,
  22668 Jeremías	Jer	24	31	40	et omnem vallem cadáverum, et cíneris, et univérsam regiónem mortis usque ad torréntem Cedron, et usque ad ángulum portæ equórum orientális, Sanctum Dómini: non evellétur, et non destruétur ultra in perpétuum.
  22669 Jeremías	Jer	24	32	1	Verbum quod factum est ad Jeremíam a Dómino, in anno décimo Sedecíæ regis Juda, ipse est annus decimusoctávus Nabuchodónosor.
  22670 Jeremías	Jer	24	32	2	Tunc exércitus regis Babylónis obsidébat Jerúsalem, et Jeremías prophéta erat clausus in átrio cárceris qui erat in domo regis Juda.
  22671 Jeremías	Jer	24	32	3	Cláuserat enim eum Sedecías rex Juda, dicens: Quare vaticináris, dicens: Hæc dicit Dóminus: Ecce ego dabo civitátem istam in manus regis Babylónis, et cápiet eam:
  22672 Jeremías	Jer	24	32	4	et Sedecías rex Juda non effúgiet de manu Chaldæórum, sed tradétur in manus regis Babylónis: et loquétur os ejus cum ore illíus, et óculi ejus óculos illíus vidébunt:
  22673 Jeremías	Jer	24	32	5	et in Babylónem ducet Sedecíam, et ibi erit donec vísitem eum, ait Dóminus: si autem dimicavéritis advérsum Chaldǽos, nihil prósperum habébitis?
  22674 Jeremías	Jer	24	32	6	Et dixit Jeremías: Factum est verbum Dómini ad me, dicens:	b
  22675 Jeremías	Jer	24	32	7	Ecce Hanámeel fílius Sellum, patruélis tuus, véniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Ánathoth, tibi enim cómpetit ex propinquitáte ut emas.
  22676 Jeremías	Jer	24	32	8	Et venit ad me Hanámeel fílius pátrui mei, secúndum verbum Dómini, ad vestíbulum cárceris, et ait ad me: Pósside agrum meum qui est in Ánathoth, in terra Bénjamin, quia tibi cómpetit hæréditas, et tu propínquus es ut possídeas. Intelléxi autem quod verbum Dómini esset:
  22677 Jeremías	Jer	24	32	9	et emi agrum ab Hanámeel fílio pátrui mei, qui est in Ánathoth, et appéndi ei argéntum: septem statéres, et decem argénteos.
  22678 Jeremías	Jer	24	32	10	Et scripsi in libro, et signávi, et adhíbui testes, et appéndi argéntum in statéra.
  22679 Jeremías	Jer	24	32	11	Et accépi librum possessiónis signátum, et stipulatiónes, et rata, et signa forínsecus:
  22680 Jeremías	Jer	24	32	12	et dedi librum possessiónis Baruch fílio Neri fílii Maasíæ, in óculis Hanámeel patruélis mei, in óculis téstium qui scripti erant in libro emptiónis, et in óculis ómnium Judæórum qui sedébant in átrio cárceris.
  22681 Jeremías	Jer	24	32	13	Et præcépi Baruch coram eis, dicens:
  22682 Jeremías	Jer	24	32	14	Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Sume libros istos, librum emptiónis hunc signátum, et librum hunc qui apértus est, et pone illos in vase fíctili, ut permanére possint diébus multis:
  22683 Jeremías	Jer	24	32	15	hæc enim dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Adhuc possidebúntur domus, et agri, et víneæ in terra ista.
  22684 Jeremías	Jer	24	32	16	Et orávi ad Dóminum, postquam trádidi librum possessiónis Baruch fílio Neri, dicens:	b
  22685 Jeremías	Jer	24	32	17	Heu! heu! heu! Dómine Deus, ecce tu fecísti cælum et terram in fortitúdine tua magna, et in bráchio tuo exténto: non erit tibi diffícile omne verbum:
  22686 Jeremías	Jer	24	32	18	qui facis misericórdiam in míllibus, et reddis iniquitátem patrum in sinum filiórum eórum post eos: fortíssime, magne, et potens, Dóminus exercítuum nomen tibi.
  22687 Jeremías	Jer	24	32	19	Magnus consílio, et incomprehensíbilis cogitátu: cujus óculi apérti sunt super omnes vias filiórum Adam, ut reddas unicuíque secúndum vias suas, et secúndum fructum adinventiónum ejus.
  22688 Jeremías	Jer	24	32	20	Qui posuísti signa et porténta in terra Ægýpti usque ad diem hanc, et in Ísraël, et in homínibus, et fecísti tibi nomen sicut est dies hæc.
  22689 Jeremías	Jer	24	32	21	Et eduxísti pópulum tuum Ísraël de terra Ægýpti, in signis et in porténtis, et in manu robústa et in bráchio exténto, et in terróre magno:
  22690 Jeremías	Jer	24	32	22	et dedísti eis terram hanc, quam jurásti pátribus eórum ut dares eis, terram fluéntem lacte et melle.
  22691 Jeremías	Jer	24	32	23	Et ingréssi sunt, et possedérunt eam, et non obediérunt voci tuæ, et in lege tua non ambulavérunt: ómnia quæ mandásti eis ut fácerent non fecérunt, et evenérunt eis ómnia mala hæc.
  22692 Jeremías	Jer	24	32	24	Ecce munitiónes exstrúctæ sunt advérsum civitátem ut capiátur, et urbs data est in manus Chaldæórum qui prœliántur advérsus eam, a fácie gládii, et famis, et pestiléntiæ: et quæcúmque locútus es, accidérunt, ut tu ipse cernis.
  22693 Jeremías	Jer	24	32	25	Et tu dicis mihi, Dómine Deus: Eme agrum argénto, et ádhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldæórum?
  22694 Jeremías	Jer	24	32	26	Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam, dicens:	b
  22695 Jeremías	Jer	24	32	27	Ecce ego Dóminus Deus univérsæ carnis: numquid mihi diffícile erit omne verbum?
  22696 Jeremías	Jer	24	32	28	Proptérea hæc dicit Dóminus: Ecce ego tradam civitátem istam in manus Chaldæórum, et in manus regis Babylónis, et cápient eam.	b
  22697 Jeremías	Jer	24	32	29	Et vénient Chaldǽi prœliántes advérsum urbem hanc, et succéndent eam igni, et combúrent eam, et domos in quarum domátibus sacrificábant Baal, et libábant diis aliénis libámina ad irritándum me.
  22698 Jeremías	Jer	24	32	30	Erant enim fílii Ísraël et fílii Juda júgiter faciéntes malum in óculis meis ab adolescéntia sua: fílii Ísraël, qui usque nunc exacérbant me in ópere mánuum suárum, dicit Dóminus.
  22699 Jeremías	Jer	24	32	31	Quia in furóre et in indignatióne mea facta est mihi cívitas hæc, a die qua ædificavérunt eam usque ad diem istam qua auferétur de conspéctu meo,
  22700 Jeremías	Jer	24	32	32	propter malítiam filiórum Ísraël et filiórum Juda, quam fecérunt ad iracúndiam me provocántes, ipsi et reges eórum, príncipes eórum, et sacerdótes eórum, et prophétæ eórum, viri Juda et habitatóres Jerúsalem.
  22701 Jeremías	Jer	24	32	33	Et vertérunt ad me terga, et non fácies, cum docérem eos dilúculo et erudírem, et nollent audíre, ut accíperent disciplínam.
  22702 Jeremías	Jer	24	32	34	Et posuérunt idóla sua in domo in qua invocátum est nomen meum, ut pollúerent eam.
  22703 Jeremías	Jer	24	32	35	Et ædificavérunt excélsa Baal quæ sunt in valle fílii Ennom, ut initiárent fílios suos et fílias suas Moloch, quod non mandávi eis, nec ascéndit in cor meum ut fácerent abominatiónem hanc: et in peccátum dedúcerent Judam.
  22704 Jeremías	Jer	24	32	36	Et nunc propter ista, hæc dicit Dóminus Deus Ísraël ad civitátem hanc, de qua vos dícitis quod tradétur in manus regis Babylónis, in gládio, et in fame, et in peste:	b
  22705 Jeremías	Jer	24	32	37	Ecce ego congregábo eos de univérsis terris ad quas ejéci eos in furóre meo, et in ira mea, et in indignatióne grandi: et redúcam eos ad locum istum, et habitáre eos fáciam confidénter:
  22706 Jeremías	Jer	24	32	38	et erunt mihi in pópulum, et ego ero eis in Deum.
  22707 Jeremías	Jer	24	32	39	Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut tímeant me univérsis diébus, et bene sit eis, et fíliis eórum post eos.
  22708 Jeremías	Jer	24	32	40	Et fériam eis pactum sempitérnum, et non désinam eis benefácere: et timórem meum dabo in corde eórum, ut non recédant a me.
  22709 Jeremías	Jer	24	32	41	Et lætábor super eis, cum bene eis fécero: et plantábo eos in terra ista in veritáte, in toto corde meo et in tota ánima mea.
  22710 Jeremías	Jer	24	32	42	Quia hæc dicit Dóminus: Sicut addúxi super pópulum istum omne malum hoc grande, sic addúcam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos.
  22711 Jeremías	Jer	24	32	43	Et possidebúntur agri in terra ista, de qua vos dícitis quod desérta sit, eo quod non remánserit homo et juméntum, et data sit in manus Chaldæórum.
  22712 Jeremías	Jer	24	32	44	Agri eméntur pecúnia, et scribéntur in libro, et imprimétur signum, et testis adhibébitur, in terra Bénjamin et in circúitu Jerúsalem, in civitátibus Juda, et in civitátibus montánis, et in civitátibus campéstribus, et in civitátibus quæ ad austrum sunt, quia convértam captivitátem eórum, ait Dóminus.
  22713 Jeremías	Jer	24	33	1	Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam secúndo, cum adhuc clausus esset in átrio cárceris, dicens:
  22714 Jeremías	Jer	24	33	2	Hæc dicit Dóminus, qui factúrus est, et formatúrus illud, et paratúrus: Dóminus nomen ejus:
  22715 Jeremías	Jer	24	33	3	Clama ad me, et exáudiam te, et annuntiábo tibi grándia et firma quæ nescis.
  22716 Jeremías	Jer	24	33	4	Quia hæc dicit Dóminus Deus Ísraël ad domos urbis hujus, et ad domos regis Juda, quæ destrúctæ sunt, et ad munitiónes, et ad gládium
  22717 Jeremías	Jer	24	33	5	veniéntium ut dímicent cum Chaldǽis, et ímpleant eas cadavéribus hóminum quos percússi in furóre meo et in indignatióne mea, abscóndens fáciem meam a civitáte hac, propter omnem malítiam eórum:
  22718 Jeremías	Jer	24	33	6	Ecce ego obdúcam eis cicatrícem et sanitátem, et curábo eos, et revelábo illis deprecatiónem pacis et veritátis.	b
  22719 Jeremías	Jer	24	33	7	Et convértam conversiónem Juda et conversiónem Jerúsalem, et ædificábo eos sicut a princípio.
  22720 Jeremías	Jer	24	33	8	Et emundábo illos ab omni iniquitáte sua in qua peccavérunt mihi, et propítius ero cunctis iniquitátibus eórum, in quibus dereliquérunt mihi et sprevérunt me.
  22721 Jeremías	Jer	24	33	9	Et erit mihi in nomen, et in gáudium, et in laudem, et in exsultatiónem cunctis géntibus terræ, quæ audíerint ómnia bona quæ ego factúrus sum eis: et pavébunt et turbabúntur in univérsis bonis, et in omni pace quam ego fáciam eis.
  22722 Jeremías	Jer	24	33	10	Hæc dicit Dóminus: Adhuc audiétur in loco isto quem vos dícitis esse desértum, eo quod non sit homo nec juméntum in civitátibus Juda, et foris Jerúsalem, quæ desolátæ sunt, absque hómine, et absque habitatóre, et absque pécore,
  22723 Jeremías	Jer	24	33	11	vox gáudii et vox lætítiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicéntium: Confitémini Dómino exercítuum, quóniam bonus Dóminus, quóniam in ætérnum misericórdia ejus: et portántium vota in domum Dómini: redúcam enim conversiónem terræ sicut a princípio, dicit Dóminus.
  22724 Jeremías	Jer	24	33	12	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc erit in loco isto desérto, absque hómine et absque juménto, et in cunctis civitátibus ejus, habitáculum pastórum accubántium gregum.
  22725 Jeremías	Jer	24	33	13	In civitátibus montuósis, et in civitátibus campéstribus, et in civitátibus quæ ad austrum sunt, et in terra Bénjamin, et in circúitu Jerúsalem, et in civitátibus Juda, adhuc transíbunt greges ad manum numerántis, ait Dóminus.
  22726 Jeremías	Jer	24	33	14	Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et suscitábo verbum bonum quod locútus sum ad domum Ísraël et ad domum Juda.	b
  22727 Jeremías	Jer	24	33	15	In diébus illis et in témpore illo germináre fáciam David germen justítiæ, et fáciet judícium et justítiam in terra:
  22728 Jeremías	Jer	24	33	16	in diébus illis salvábitur Juda, et Jerúsalem habitábit confidénter: et hoc est nomen quod vocábunt eum: Dóminus justus noster.
  22729 Jeremías	Jer	24	33	17	Quia hæc dicit Dóminus: Non interíbit de David vir qui sédeat super thronum domus Ísraël:
  22730 Jeremías	Jer	24	33	18	et de sacerdótibus et de Levítis non interíbit vir a fácie mea, qui ófferat holocautómata, et incéndat sacríficum, et cædat víctimas ómnibus diébus.
  22731 Jeremías	Jer	24	33	19	Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam, dicens:	b
  22732 Jeremías	Jer	24	33	20	Hæc dicit Dóminus: Si írritum potest fíeri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in témpore suo,
  22733 Jeremías	Jer	24	33	21	et pactum meum írritum esse póterit cum David servo meo, ut non sit ex eo fílius qui regnet in throno ejus, et Levítæ et sacerdótes minístri mei.
  22734 Jeremías	Jer	24	33	22	Sícuti enumerári non possunt stellæ cæli, et metíri aréna maris, sic multiplicábo semen David servi mei, et Levítas minístros meos.
  22735 Jeremías	Jer	24	33	23	Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam, dicens:
  22736 Jeremías	Jer	24	33	24	Numquid non vidísti quid pópulus hic locútus sit, dicens: Duæ cognatiónes quas elégerat Dóminus abjéctæ sunt? et pópulum meum despexérunt, eo quod non sit ultra gens coram eis.
  22737 Jeremías	Jer	24	33	25	Hæc dicit Dóminus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges cælo et terræ non pósui,
  22738 Jeremías	Jer	24	33	26	équidem et semen Jacob et David servi mei projíciam, ut non assúmam de sémine ejus príncipes séminis Ábraham, Ísaac, et Jacob: redúcam enim conversiónem eórum, et miserébor eis.
  22739 Jeremías	Jer	24	34	1	Verbum quod factum est ad Jeremíam a Dómino quando Nabuchodónosor rex Babylónis, et omnis exércitus ejus, universáque regna terræ quæ erant sub potestáte manus ejus, et omnes pópuli, bellábant contra Jerúsalem, et contra omnes urbes ejus, dicens:
  22740 Jeremías	Jer	24	34	2	Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Vade, et lóquere ad Sedecíam regem Juda, et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus: Ecce ego tradam civitátem hanc in manus regis Babylónis, et succéndet eam igni:
  22741 Jeremías	Jer	24	34	3	et tu non effúgies de manu ejus, sed comprehensióne capiéris, et in manu ejus tradéris: et óculi tui óculos regis Babylónis vidébunt, et os ejus cum ore tuo loquétur, et Babylónem introíbis.
  22742 Jeremías	Jer	24	34	4	Áttamen audi verbum Dómini, Sedecía, rex Juda: Hæc dicit Dóminus ad te: Non moriéris in gládio,
  22743 Jeremías	Jer	24	34	5	sed in pace moriéris: et secúndum combustiónes patrum tuórum, regum priórum qui fuérunt ante te, sic combúrent te: et: Væ dómine, plangent te: quia verbum ego locútus sum, dicit Dóminus.
  22744 Jeremías	Jer	24	34	6	Et locútus est Jeremías prophéta ad Sedecíam regem Juda univérsa verba hæc in Jerúsalem.
  22745 Jeremías	Jer	24	34	7	Et exércitus regis Babylónis pugnábat contra Jerúsalem, et contra omnes civitátes Juda quæ réliquæ erant, contra Lachis et contra Azécha: hæ enim supérerant de civitátibus Juda, urbes munítæ.
  22746 Jeremías	Jer	24	34	8	Verbum quod factum est ad Jeremíam a Dómino, postquam percússit rex Sedecías fœdus cum omni pópulo in Jerúsalem, prǽdicans	b
  22747 Jeremías	Jer	24	34	9	ut dimítteret unusquísque servum suum et unusquísque ancíllam suam, Hebrǽum et Hebrǽam, líberos, et nequáquam dominaréntur eis, id est, in Judǽo et fratre suo.
  22748 Jeremías	Jer	24	34	10	Audiérunt ergo omnes príncipes et univérsus pópulus qui iníerant pactum ut dimítteret unusquísque servum suum et unusquísque ancíllam suam líberos, et ultra non dominaréntur eis: audiérunt ígitur, et dimisérunt.
  22749 Jeremías	Jer	24	34	11	Et convérsi sunt deínceps: et retraxérunt servos et ancíllas suas quos dimíserant líberos, et subjugavérunt in fámulos et fámulas.
  22750 Jeremías	Jer	24	34	12	Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam a Dómino, dicens:
  22751 Jeremías	Jer	24	34	13	Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Ego percússi fœdus cum pátribus vestris in die qua edúxi eos de terra Ægýpti, de domo servitútis, dicens:
  22752 Jeremías	Jer	24	34	14	Cum compléti fúerint septem anni, dimíttat unusquísque fratrem suum Hebrǽum, qui vénditus est ei: et sérviet tibi sex annis, et dimíttes eum a te líberum: et non audiérunt patres vestri me, nec inclinavérunt aurem suam.
  22753 Jeremías	Jer	24	34	15	Et convérsi estis vos hódie, et fecístis quod rectum est in óculis meis, ut prædicarétis libertátem unusquísque ad amícum suum: et inístis pactum in conspéctu meo, in domo in qua invocátum est nomen meum super eam:
  22754 Jeremías	Jer	24	34	16	et revérsi estis, et commaculástis nomen meum, et reduxístis unusquísque servum suum et unusquísque ancíllam suam quos dimiserátis ut essent líberi et suæ potestátis, et subjugástis eos ut sint vobis servi et ancíllæ.
  22755 Jeremías	Jer	24	34	17	Proptérea hæc dicit Dóminus: Vos non audístis me, ut prædicarétis libertátem unusquísque fratri suo et unusquísque amíco suo: ecce ego prædíco vobis libertátem, ait Dóminus, ad gládium, ad pestem, et ad famem, et dabo vos in commotiónem cunctis regnis terræ.	b
  22756 Jeremías	Jer	24	34	18	Et dabo viros qui prævaricántur fœdus meum, et non observavérunt verba fœ́deris quibus assúnsi sunt in conspéctu meo, vítulum quem concidérunt in duas partes, et transiérunt inter divisiónes ejus,
  22757 Jeremías	Jer	24	34	19	príncipes Juda et príncipes Jerúsalem, eunúchi et sacerdótes, et omnis pópulus terræ, qui transiérunt inter divisiónes vítuli:
  22758 Jeremías	Jer	24	34	20	et dabo eos in manus inimicórum suórum, et in manus quæréntium ánimam eórum, et erit morticínum eórum in escam volatílibus cæli et béstiis terræ.
  22759 Jeremías	Jer	24	34	21	Et Sedecíam regem Juda, et príncipes ejus, dabo in manus inimicórum suórum, et in manus quæréntium ánimas eórum, et in manus exercítuum regis Babylónis, qui recessérunt a vobis.
  22760 Jeremías	Jer	24	34	22	Ecce ego præcípio, dicit Dóminus, et redúcam eos in civitátem hanc, et prœliabúntur advérsus eam, et cápient eam, et incéndent igni: et civitátes Juda dabo in solitúdinem, eo quod non sit habitátor.
  22761 Jeremías	Jer	24	35	1	Verbum quod factum est ad Jeremíam a Dómino in diébus Jóakim fílii Josíæ regis Juda, dicens:
  22762 Jeremías	Jer	24	35	2	Vade ad domum Rechabitárum, et lóquere eis, et introdúces eos in domum Dómini, in unam éxedram thesaurórum, et dabis eis bíbere vinum.
  22763 Jeremías	Jer	24	35	3	Et assúmpsi Jezoníam fílium Jeremíæ fílii Habsaníæ, et fratres ejus, et omnes fílios ejus, et univérsam domum Rechabitárum,
  22764 Jeremías	Jer	24	35	4	et introdúxi eos in domum Dómini, ad gazophylácium filiórum Hanan fílii Jegedelíæ hóminis Dei, quod erat juxta gazophylácium príncipum, super thesáurum Maasíæ fílii Sellum, qui erat custos vestíbuli:
  22765 Jeremías	Jer	24	35	5	et pósui coram fíliis domus Rechabitárum scyphos plenos vino, et cálices, et dixi ad eos: Bíbite vinum.
  22766 Jeremías	Jer	24	35	6	Qui respondérunt Non bibémus vinum, quia Jónadab fílius Rechab, pater noster, præcépit nobis, dicens: Non bibétis vinum, vos et fílii vestri, usque in sempitérnum:
  22767 Jeremías	Jer	24	35	7	et domum non ædificábitis, et seméntem non serétis, et víneas non plantábitis, nec habébitis: sed in tabernáculis habitábitis cunctis diébus vestris, ut vivátis diébus multis super fáciem terræ in qua vos peregrinámini.
  22768 Jeremías	Jer	24	35	8	Obedívimus ergo voci Jónadab fílii Rechab, patris nostri, in ómnibus quæ præcépit nobis, ita ut non biberémus vinum cunctis diébus nostris, nos, et mulíeres nostræ, fílii, et fíliæ nostræ,
  22769 Jeremías	Jer	24	35	9	et non ædificarémus domos ad habitándum: et víneam, et agrum, et seméntem non habúimus:
  22770 Jeremías	Jer	24	35	10	sed habitávimus in tabernáculis, et obediéntes fúimus juxta ómnia quæ præcépit nobis Jónadab pater noster.
  22771 Jeremías	Jer	24	35	11	Cum autem ascendísset Nabuchodónosor rex Babylónis ad terram nostram, díximus: Veníte, et ingrediámur Jerúsalem a fácie exércitus Chaldæórum, et a fácie exércitus Sýriæ: et mánsimus in Jerúsalem.
  22772 Jeremías	Jer	24	35	12	Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam, dicens:	b
  22773 Jeremías	Jer	24	35	13	Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Vade, et dic viris Juda et habitatóribus Jerúsalem: Numquid non recipiétis disciplínam, ut obediátis verbis meis? dicit Dóminus.
  22774 Jeremías	Jer	24	35	14	Prævaluérunt sermónes Jónadab fílii Rechab quos præcépit fíliis suis ut non bíberent vinum, et non bibérunt usque ad diem hanc, quia obediérunt præcépto patris sui: ego autem locútus sum ad vos, de mane consúrgens et loquens, et non obedístis mihi.
  22775 Jeremías	Jer	24	35	15	Misíque ad vos omnes servos meos prophétas, consúrgens dilúculo mitténsque, et dicens: Convertímini unusquísque a via sua péssima, et bona fácite stúdia vestra: et nolíte sequi deos aliénos, neque colátis eos, et habitábitis in terra quam dedi vobis et pátribus vestris: et non inclinástis aurem vestram, neque audístis me.
  22776 Jeremías	Jer	24	35	16	Firmavérunt ígitur fílii Jónadab fílii Rechab præcéptum patris sui quod præcéperat eis: pópulus autem iste non obedívit mihi.
  22777 Jeremías	Jer	24	35	17	Idcírco hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Ecce ego addúcam super Juda et super omnes habitatóres Jerúsalem univérsam afflictiónem quam locútus sum advérsum illos, eo quod locútus sum ad illos, et non audiérunt; vocávi illos, et non respondérunt mihi.
  22778 Jeremías	Jer	24	35	18	Dómui autem Rechabitárum dixit Jeremías: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Pro eo quod obedístis præcépto Jónadab patris vestri, et custodístis ómnia mandáta ejus, et fecístis univérsa quæ præcépit vobis,
  22779 Jeremías	Jer	24	35	19	proptérea hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Non defíciet vir de stirpe Jónadab fílii Rechab, stans in conspéctu meo cunctis diébus.
  22780 Jeremías	Jer	24	36	1	Et factum est in anno quarto Jóakim fílii Josíæ regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremíam a Dómino, dicens:
  22781 Jeremías	Jer	24	36	2	Tolle volúmen libri, et scribes in eo ómnia verba quæ locútus sum tibi advérsum Ísraël et Judam, et advérsum omnes gentes, a die qua locútus sum ad te ex diébus Josíæ usque ad diem hanc:
  22782 Jeremías	Jer	24	36	3	si forte, audiénte domo Juda univérsa mala quæ ego cógito fácere eis, revertátur unusquísque a via sua péssima, et propítius ero iniquitáti et peccáto eórum.
  22783 Jeremías	Jer	24	36	4	Vocávit ergo Jeremías Baruch fílium Neríæ: et scripsit Baruch ex ore Jeremíæ omnes sermónes Dómini quos locútus est ad eum, in volúmine libri:	b
  22784 Jeremías	Jer	24	36	5	et præcépit Jeremías Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec váleo íngredi domum Dómini.
  22785 Jeremías	Jer	24	36	6	Ingrédere ergo tu, et lege de volúmine in quo scripsísti ex ore meo verba Dómini, audiénte pópulo in domo Dómini, in die jejúnii: ínsuper et audiénte univérso Juda qui véniunt de civitátibus suis, leges eis,
  22786 Jeremías	Jer	24	36	7	si forte cadat orátio eórum in conspéctu Dómini, et revertátur unusquísque a via sua péssima: quóniam magnus furor et indignátio est quam locútus est Dóminus advérsus pópulum hunc.
  22787 Jeremías	Jer	24	36	8	Et fecit Baruch fílius Neríæ juxta ómnia quæ præcéperat ei Jeremías prophéta, legens ex volúmine sermónes Dómini in domo Dómini.
  22788 Jeremías	Jer	24	36	9	Factum est autem in anno quinto Jóakim fílii Josíæ regis Juda, in mense nono: prædicavérunt jejúnium in conspéctu Dómini omni pópulo in Jerúsalem, et univérsæ multitúdini quæ conflúxerat de civitátibus Juda in Jerúsalem.
  22789 Jeremías	Jer	24	36	10	Legítque Baruch ex volúmine sermónes Jeremíæ in domo Dómini, in gazophylácio Gamaríæ fílii Saphan scribæ, in vestíbulo superióri, in intróitu portæ novæ domus Dómini, audiénte omni pópulo.
  22790 Jeremías	Jer	24	36	11	Cumque audísset Michǽas fílius Gamaríæ fílii Saphan omnes sermónes Dómini ex libro,
  22791 Jeremías	Jer	24	36	12	descéndit in domum regis, ad gazophylácium scribæ, et ecce ibi omnes príncipes sedébant: Elísama scriba, et Dalaías fílius Semeíæ, et Élnathan fílius Áchobor, et Gamarías fílius Saphan, et Sedecías fílius Hananíæ, et univérsi príncipes:
  22792 Jeremías	Jer	24	36	13	et nuntiávit eis Michǽas ómnia verba quæ audívit, legénte Baruch ex volúmine in áuribus pópuli.
  22793 Jeremías	Jer	24	36	14	Misérunt ítaque omnes príncipes ad Baruch Judi fílium Nathaníæ fílii Selemíæ fílii Chusi, dicéntes: Volúmen ex quo legísti, audiénte pópulo, sume in manu tua, et veni. Tulit ergo Baruch fílius Neríæ volúmen in manu sua, et venit ad eos:
  22794 Jeremías	Jer	24	36	15	et dixérunt ad eum: Sede, et lege hæc in áuribus nostris. Et legit Baruch in áuribus eórum.
  22795 Jeremías	Jer	24	36	16	Ígitur cum audíssent ómnia verba, obstupuérunt unusquísque ad próximum suum, et dixérunt ad Baruch: Nuntiáre debémus regi omnes sermónes istos.
  22796 Jeremías	Jer	24	36	17	Et interrogavérunt eum, dicéntes: Índica nobis quómodo scripsísti omnes sermónes istos ex ore ejus.
  22797 Jeremías	Jer	24	36	18	Dixit autem eis Baruch: Ex ore suo loquebátur quasi legens ad me omnes sermónes istos, et ego scribébam in volúmine atraménto.
  22798 Jeremías	Jer	24	36	19	Et dixérunt príncipes ad Baruch: Vade, et abscóndere, tu et Jeremías, et nemo sciat ubi sitis.
  22799 Jeremías	Jer	24	36	20	Et ingréssi sunt ad regem in átrium: porro volúmen commendavérunt in gazophylácio Elísamæ scribæ, et nuntiavérunt, audiénte rege, omnes sermónes.	b
  22800 Jeremías	Jer	24	36	21	Misítque rex Judi ut súmeret volúmen: qui tollens illud de gazophylácio Elísamæ scribæ, legit, audiénte rege et univérsis princípibus qui stabant circa regem.
  22801 Jeremías	Jer	24	36	22	Rex autem sedébat in domo hiemáli, in mense nono, et pósita erat árula coram eo plena prunis.
  22802 Jeremías	Jer	24	36	23	Cumque legísset Judi tres pagéllas vel quátuor, scidit illud scalpéllo scribæ, et projécit in ignem qui erat super árulam, donec consumerétur omne volúmen igni qui erat in árula.
  22803 Jeremías	Jer	24	36	24	Et non timuérunt, neque scidérunt vestiménta sua, rex et omnes servi ejus qui audiérunt univérsos sermónes istos.
  22804 Jeremías	Jer	24	36	25	Verúmtamen Élnathan, et Dalaías, et Gamarías, contradixérunt regi, ne combúreret librum: et non audívit eos.
  22805 Jeremías	Jer	24	36	26	Et præcépit rex Jerémiel fílio Ámelech, et Saraíæ fílio Ézriel, et Selemíæ fílio Ábdeel, ut comprehénderent Baruch scribam, et Jeremíam prophétam: abscóndit autem eos Dóminus.
  22806 Jeremías	Jer	24	36	27	Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam prophétam, postquam combússerat rex volúmen et sermónes quos scrípserat Baruch ex ore Jeremíæ, dicens:	b
  22807 Jeremías	Jer	24	36	28	Rursum tolle volúmen áliud, et scribe in eo omnes sermónes prióres qui erant in primo volúmine, quod combússit Jóakim rex Juda.
  22808 Jeremías	Jer	24	36	29	Et ad Jóakim regem Juda dices: Hæc dicit Dóminus: Tu combussísti volúmen illud, dicens: Quare scripsísti in eo annúntians: Festínus véniet rex Babylónis, et vastábit terram hanc, et cessáre fáciet ex illa hóminem et juméntum?
  22809 Jeremías	Jer	24	36	30	Proptérea hæc dicit Dóminus contra Jóakim regem Juda: Non erit ex eo qui sédeat super sólium David: et cadáver ejus projiciétur ad æstum per diem, et ad gelu per noctem.
  22810 Jeremías	Jer	24	36	31	Et visitábo contra eum, et contra semen ejus, et contra servos ejus, iniquitátes suas: et addúcam super eos, et super habitatóres Jerúsalem, et super viros Juda, omne malum quod locútus sum ad eos, et non audiérunt.
  22811 Jeremías	Jer	24	36	32	Jeremías autem tulit volúmen áliud, et dedit illud Baruch fílio Neríæ scribæ: qui scripsit in eo ex ore Jeremíæ omnes sermónes libri quem combússerat Jóakim rex Juda igni: et ínsuper ádditi sunt sermónes multo plures quam ántea fúerant.	b
  22812 Jeremías	Jer	24	37	1	Et regnávit rex Sedecías fílius Josíæ pro Jechonía fílio Jóakim, quem constítuit regem Nabuchodónosor rex Babylónis in terra Juda:
  22813 Jeremías	Jer	24	37	2	et non obedívit ipse, et servi ejus, et pópulus terræ, verbis Dómini, quæ locútus est in manu Jeremíæ prophétæ.
  22814 Jeremías	Jer	24	37	3	Et misit rex Sedecías Juchal fílium Selemíæ, et Sophoníam fílium Maasíæ, sacerdótem, ad Jeremíam prophétam, dicens: Ora pro nobis Dóminum Deum nostrum.
  22815 Jeremías	Jer	24	37	4a	Jeremías autem líbere ambulábat in médio pópuli: non enim míserant eum in custódiam cárceris.
  22816 Jeremías	Jer	24	37	4b	Ígitur exércitus Pharaónis egréssus est de Ægýpto, et audiéntes Chaldǽi qui obsidébant Jerúsalem, hujuscémodi núntium, recessérunt ab Jerúsalem.
  22817 Jeremías	Jer	24	37	5	Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam prophétam, dicens:
  22818 Jeremías	Jer	24	37	6	Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël: Sic dicétis regi Juda, qui misit vos ad me interrogándum: Ecce exércitus Pharaónis, qui egréssus est vobis in auxílium, revertétur in terram suam in Ægýptum:
  22819 Jeremías	Jer	24	37	7	et rédient Chaldǽi, et bellábunt contra civitátem hanc, et cápient eam, et succéndent eam igni.
  22820 Jeremías	Jer	24	37	8	Hæc dicit Dóminus: Nolíte decípere ánimas vestras, dicéntes: Eúntes abíbunt, et recédent a nobis Chaldǽi: quia non abíbunt.
  22821 Jeremías	Jer	24	37	9	Sed etsi percusséritis omnem exércitum Chaldæórum qui prœliántur advérsum vos, et derelícti fúerint ex eis áliqui vulneráti, sínguli de tentório suo consúrgent, et incéndent civitátem hanc igni.
  22822 Jeremías	Jer	24	37	10	Ergo cum recessísset exércitus Chaldæórum ab Jerúsalem, propter exércitum Pharaónis,	b
  22823 Jeremías	Jer	24	37	11	egréssus est Jeremías de Jerúsalem ut iret in terram Bénjamin, et divíderet ibi possessiónem in conspéctu cívium.
  22824 Jeremías	Jer	24	37	12	Cumque pervenísset ad portam Bénjamin, erat ibi custos portæ per vices, nómine Jerías fílius Selemíæ fílii Hananíæ: et apprehéndit Jeremíam prophétam, dicens: Ad Chaldǽos prófugis.
  22825 Jeremías	Jer	24	37	13	Et respóndit Jeremías: Falsum est: non fúgio ad Chaldǽos. Et non audívit eum, sed comprehéndit Jerías Jeremíam, et addúxit eum ad príncipes:
  22826 Jeremías	Jer	24	37	14	quam ob rem iráti príncipes contra Jeremíam, cæsum eum misérunt in cárcerem qui erat in domo Jónathan scribæ: ipse enim præpósitus erat super cárcerem.
  22827 Jeremías	Jer	24	37	15	Ítaque ingréssus est Jeremías in domum laci et in ergástulum: et sedit ibi Jeremías diébus multis.
  22828 Jeremías	Jer	24	37	16	Mittens autem Sedecías rex, tulit eum: et interrogávit eum in domo sua abscóndite, et dixit: Putásne est sermo a Dómino? Et dixit Jeremías: Est: et ait: In manus regis Babylónis tradéris.	b
  22829 Jeremías	Jer	24	37	17	Et dixit Jeremías ad regem Sedecíam: Quid peccávi tibi, et servis tuis, et pópulo tuo, quia misísti me in domum cárceris?
  22830 Jeremías	Jer	24	37	18	ubi sunt prophétæ vestri, qui prophetábant vobis, et dicébant: Non véniet rex Babylónis super vos, et super terram hanc?
  22831 Jeremías	Jer	24	37	19	Nunc ergo audi, óbsecro, dómine mi rex: váleat deprecátio mea in conspéctu tuo, et ne me remíttas in domum Jónathan scribæ, ne móriar ibi.
  22832 Jeremías	Jer	24	37	20	Præcépit ergo rex Sedecías ut traderétur Jeremías in vestíbulo cárceris, et darétur ei torta panis quotídie, excépto pulménto, donec consumeréntur omnes panes de civitáte: et mansit Jeremías in vestíbulo cárceris.
  22833 Jeremías	Jer	24	38	1	Audívit autem Saphatías fílius Mathan, et Gedelías fílius Phassur, et Juchal fílius Selemíæ, et Phassur fílius Melchíæ, sermónes quos Jeremías loquebátur ad omnem pópulum, dicens:
  22834 Jeremías	Jer	24	38	2	Hæc dicit Dóminus: Quicúmque mánserit in civitáte hac, moriétur gládio, et fame, et peste: qui autem profúgerit ad Chaldǽos, vivet, et erit ánima ejus sospes et vivens.
  22835 Jeremías	Jer	24	38	3	Hæc dicit Dóminus: Tradéndo tradétur cívitas hæc in manu exércitus regis Babylónis, et cápiet eam.
  22836 Jeremías	Jer	24	38	4	Et dixérunt príncipes regi: Rogámus ut occidátur homo iste: de indústria enim dissólvit manus virórum bellántium qui remansérunt in civitáte hac, et manus univérsi pópuli, loquens ad eos juxta verba hæc: síquidem homo iste non quærit pacem pópulo huic, sed malum.
  22837 Jeremías	Jer	24	38	5	Et dixit rex Sedecías: Ecce ipse in mánibus vestris est: nec enim fas est regem vobis quidquam negáre.
  22838 Jeremías	Jer	24	38	6	Tulérunt ergo Jeremíam, et projecérunt eum in lacum Melchíæ fílii Ámelech, qui erat in vestíbulo cárceris: et submisérunt Jeremíam fúnibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum: descéndit ítaque Jeremías in cœnum.
  22839 Jeremías	Jer	24	38	7	Audívit autem Abdémelech Ǽthiops, vir eunúchus, qui erat in domo regis, quod misíssent Jeremíam in lacum. Porro rex sedébat in porta Bénjamin:	b
  22840 Jeremías	Jer	24	38	8	et egréssus est Abdémelech de domo regis, et locútus est ad regem, dicens:
  22841 Jeremías	Jer	24	38	9	Dómine mi rex, male fecérunt viri isti ómnia quæcúmque perpetrárunt contra Jeremíam prophétam, mitténtes eum in lacum, ut moriátur ibi fame: non sunt enim panes ultra in civitáte.
  22842 Jeremías	Jer	24	38	10	Præcépit ítaque rex Abdémelech Æthíopi, dicens: Tolle tecum hinc trigínta viros, et leva Jeremíam prophétam de lacu, ántequam moriátur.
  22843 Jeremías	Jer	24	38	11	Assúmptis ergo Abdémelech secum viris, ingréssus est domum regis, quæ erat sub cellário, et tulit inde véteres pannos, et antíqua quæ computrúerant, et submísit ea ad Jeremíam in lacum per funículos.
  22844 Jeremías	Jer	24	38	12	Dixítque Abdémelech Ǽthiops ad Jeremíam: Pone véteres pannos, et hæc scissa et pútrida, sub cúbito mánuum tuárum, et super funes. Fecit ergo Jeremías sic,
  22845 Jeremías	Jer	24	38	13	et extraxérunt Jeremíam fúnibus, et eduxérunt eum de lacu: mansit autem Jeremías in vestíbulo cárceris.
  22846 Jeremías	Jer	24	38	14	Et misit rex Sedecías, et tulit ad se Jeremíam prophétam ad óstium tértium quod erat in domo Dómini: et dixit rex ad Jeremíam: Intérrogo ego te sermónem, ne abscóndas a me áliquid.	b
  22847 Jeremías	Jer	24	38	15	Dixit autem Jeremías ad Sedecíam: Si annuntiávero tibi, numquid non interfícies me? et si consílium dédero tibi, non me áudies.
  22848 Jeremías	Jer	24	38	16	Jurávit ergo rex Sedecías Jeremíæ clam, dicens: Vivit Dóminus, qui fecit nobis ánimam hanc, si occídero te, et si tradídero te in manus virórum istórum qui quǽrunt ánimam tuam.
  22849 Jeremías	Jer	24	38	17	Et dixit Jeremías ad Sedecíam: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Si proféctus exíeris ad príncipes regis Babylónis, vivet ánima tua, et cívitas hæc non succendétur igni: et salvus eris tu, et domus tua.
  22850 Jeremías	Jer	24	38	18	Si autem non exíeris ad príncipes regis Babylónis, tradétur cívitas hæc in manus Chaldæórum, et succéndent eam igni: et tu non effúgies de manu eórum.
  22851 Jeremías	Jer	24	38	19	Et dixit rex Sedecías ad Jeremíam: Sollícitus sum propter Judǽos qui transfugérunt ad Chaldǽos, ne forte tradar in manus eórum, et illúdant mihi.
  22852 Jeremías	Jer	24	38	20	Respóndit autem Jeremías: Non te tradent. Audi, quæso, vocem Dómini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet ánima tua.
  22853 Jeremías	Jer	24	38	21	Quod si nolúeris égredi, iste est sermo quem osténdit mihi Dóminus:
  22854 Jeremías	Jer	24	38	22	ecce omnes mulíeres quæ remansérunt in domo regis Juda educéntur ad príncipes regis Babylónis, et ipsæ dicent: Seduxérunt te, et prævaluérunt advérsum te, viri pacífici tui: demersérunt in cœno et in lúbrico pedes tuos, et recessérunt a te.
  22855 Jeremías	Jer	24	38	23	Et omnes uxóres tuæ et fílii tui educéntur ad Chaldǽos: et non effúgies manus eórum, sed in manu regis Babylónis capiéris, et civitátem hanc combúret igni.
  22856 Jeremías	Jer	24	38	24	Dixit ergo Sedecías ad Jeremíam: Nullus sciat verba hæc, et non moriéris.	b
  22857 Jeremías	Jer	24	38	25	Si autem audíerint príncipes quia locútus sum tecum, et vénerint ad te, et díxerint tibi: Índica nobis quid locútus sis cum rege: ne celes nos, et non te interficiémus: et quid locútus est tecum rex:
  22858 Jeremías	Jer	24	38	26	dices ad eos: Prostrávi ego preces meas coram rege, ne me redúci jubéret in domum Jónathan, et ibi mórerer.
  22859 Jeremías	Jer	24	38	27	Venérunt ergo omnes príncipes ad Jeremíam, et interrogavérunt eum, et locútus est eis juxta ómnia verba quæ præcéperat ei rex: et cessavérunt ab eo: nihil enim fúerat audítum.
  22860 Jeremías	Jer	24	38	28	Mansit vero Jeremías in vestíbulo cárceris usque ad diem quo capta est Jerúsalem: et factum est ut caperétur Jerúsalem.
  22861 Jeremías	Jer	24	39	1	Anno nono Sedecíæ regis Juda, mense décimo, venit Nabuchodónosor rex Babylónis, et omnis exércitus ejus, ad Jerúsalem, et obsidébant eam.
  22862 Jeremías	Jer	24	39	2	Undécimo autem anno Sedecíæ, mense quarto, quinta mensis, apérta est cívitas:
  22863 Jeremías	Jer	24	39	3	et ingréssi sunt omnes príncipes regis Babylónis, et sedérunt in porta média: Néregel, Seréser, Semegarnábu, Sársachim, Rábsares, Néregel, Seréser, Rebmag, et omnes réliqui príncipes regis Babylónis.
  22864 Jeremías	Jer	24	39	4	Cumque vidísset eos Sedecías rex Juda, et omnes viri bellatóres, fugérunt: et egréssi sunt nocte de civitáte per viam horti regis, et per portam quæ erat inter duos muros, et egréssi sunt ad viam desérti.
  22865 Jeremías	Jer	24	39	5	Persecútus est autem eos exércitus Chaldæórum, et comprehendérunt Sedecíam in campo solitúdinis Jerichontínæ, et captum adduxérunt ad Nabuchodónosor regem Babylónis, in Réblatha, quæ est in terra Emath: et locútus est ad eum judícia.
  22866 Jeremías	Jer	24	39	6	Et occídit rex Babylónis fílios Sedecíæ in Réblatha, in óculis ejus: et omnes nóbiles Juda occídit rex Babylónis.
  22867 Jeremías	Jer	24	39	7	Óculos quoque Sedecíæ éruit, et vinxit eum compédibus ut ducerétur in Babylónem.
  22868 Jeremías	Jer	24	39	8	Domum quoque regis et domum vulgi succendérunt Chaldǽi igni, et murum Jerúsalem subvertérunt.
  22869 Jeremías	Jer	24	39	9	Et relíquias pópuli qui remánserant in civitáte, et pérfugas qui transfúgerant ad eum, et supérfluos vulgi qui remánserant, tránstulit Nabuzárdan, magíster mílitum, in Babylónem.
  22870 Jeremías	Jer	24	39	10	Et de plebe páuperum, qui nihil pénitus habébant, dimísit Nabuzárdan magíster mílitum in terra Juda, et dedit eis víneas et cistérnas in die illa.
  22871 Jeremías	Jer	24	39	11	Præcéperat autem Nabuchodónosor rex Babylónis de Jeremía Nabuzárdan magístro mílitum, dicens:	b
  22872 Jeremías	Jer	24	39	12	Tolle illum, et pone super eum óculos tuos, nihílque ei mali fácias: sed ut volúerit, sic fácias ei.
  22873 Jeremías	Jer	24	39	13	Misit ergo Nabuzárdan princeps milítiæ, et Nabusézban, et Rábsares, et Néregel, et Seréser, et Rebmag, et omnes optimátes regis Babylónis,
  22874 Jeremías	Jer	24	39	14	misérunt, et tulérunt Jeremíam de vestíbulo cárceris, et tradidérunt eum Godolíæ fílio Áhicam fílii Saphan, ut intráret in domum, et habitáret in pópulo.
  22875 Jeremías	Jer	24	39	15	Ad Jeremíam autem factus fúerat sermo Dómini, cum clausus esset in vestíbulo cárceris, dicens:	b
  22876 Jeremías	Jer	24	39	16	Vade, et dic Abdémelech Æthíopi, dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Ecce ego indúcam sermónes meos super civitátem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspéctu tuo in die illa.
  22877 Jeremías	Jer	24	39	17	Et liberábo te in die illa, ait Dóminus, et non tradéris in manus virórum quos tu formídas:
  22878 Jeremías	Jer	24	39	18	sed éruens liberábo te, et gládio non cades, sed erit tibi ánima tua in salútem, quia in me habuísti fidúciam, ait Dóminus.
  22879 Jeremías	Jer	24	40	1	Sermo qui factus est ad Jeremíam a Dómino, postquam dimíssus est a Nabuzárdan magístro milítiæ de Rama, quando tulit eum vinctum caténis in médio ómnium qui migrábant de Jerúsalem et Juda, et ducebántur in Babylónem.
  22880 Jeremías	Jer	24	40	2	Tollens ergo princeps milítiæ Jeremíam, dixit ad eum: Dóminus Deus tuus locútus est malum hoc super locum istum:
  22881 Jeremías	Jer	24	40	3	et addúxit, et fecit Dóminus sicut locútus est, quia peccástis Dómino, et non audístis vocem ejus: et factus est vobis sermo hic.
  22882 Jeremías	Jer	24	40	4	Nunc ergo ecce solvi te hódie de caténis quæ sunt in mánibus tuis: si placet tibi ut vénias mecum in Babylónem, veni, et ponam óculos meos super te: si autem dísplicet tibi veníre mecum in Babylónem, réside: ecce omnis terra in conspéctu tuo est: quod elégeris, et quo placúerit tibi ut vadas, illuc perge:
  22883 Jeremías	Jer	24	40	5	et mecum noli veníre, sed hábita apud Godolíam fílium Áhicam fílii Saphan, quem præpósuit rex Babylónis civitátibus Juda: hábita ergo cum eo in médio pópuli: vel quocúmque placúerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magíster milítiæ cibária et munúscula, et dimísit eum.
  22884 Jeremías	Jer	24	40	6	Venit autem Jeremías ad Godolíam fílium Áhicam in Masphath, et habitávit cum eo in médio pópuli qui relíctus fúerat in terra.
  22885 Jeremías	Jer	24	40	7	Cumque audíssent omnes príncipes exércitus, qui dispérsi fúerant per regiónes, ipsi et sócii eórum, quod præfecísset rex Babylónis Godolíam fílium Áhicam terræ, et quod commendásset ei viros, et mulíeres, et párvulos, et de paupéribus terræ, qui non fúerant transláti in Babylónem,	b
  22886 Jeremías	Jer	24	40	8	venérunt ad Godolíam in Masphath, et Ísmahel fílius Nathaníæ, et Jóhanan et Jónathan fílii Carée, et Saréas fílius Thanéhumeth, et fílii Ophi, qui erant de Netóphathi, et Jezonías fílius Maáchathi, ipsi et viri eórum.
  22887 Jeremías	Jer	24	40	9	Et jurávit eis Godolías fílius Áhicam fílii Saphan, et comítibus eórum, dicens: Nolíte timére servíre Chaldǽis: habitáte in terra, et servíte regi Babylónis, et bene erit vobis.
  22888 Jeremías	Jer	24	40	10	Ecce ego hábito in Masphath, ut respóndeam præcépto Chaldæórum qui mittúntur ad nos: vos autem collígite vindémiam, et messem, et óleum, et cóndite in vasis vestris, et manéte in úrbibus vestris quas tenétis.
  22889 Jeremías	Jer	24	40	11	Sed et omnes Judǽi qui erant in Moab, et in fíliis Ammon, et in Idumǽa, et in univérsis regiónibus, audíto quod dedísset rex Babylónis relíquias in Judǽa, et quod præposuísset super eos Godolíam fílium Áhicam fílii Saphan,
  22890 Jeremías	Jer	24	40	12	revérsi sunt, inquam, omnes Judǽi de univérsis locis ad quæ profúgerant, et venérunt in terram Juda ad Godolíam in Masphath, et collegérunt vinum et messem multam nimis.
  22891 Jeremías	Jer	24	40	13	Jóhanan autem fílius Carée, et omnes príncipes exércitus qui dispérsi fúerant in regiónibus, venérunt ad Godolíam in Masphath,	b
  22892 Jeremías	Jer	24	40	14	et dixérunt ei: Scito quod Báalis, rex filiórum Ammon, misit Ísmahel fílium Nathaníæ percútere ánimam tuam. Et non crédidit eis Godolías fílius Áhicam.
  22893 Jeremías	Jer	24	40	15	Jóhanan autem fílius Carée dixit ad Godolíam seórsum in Masphath, loquens: Ibo, et percútiam Ísmahel fílium Nathaníæ, nullo sciénte, ne interfíciat ánimam tuam, et dissipéntur omnes Judǽi qui congregáti sunt ad te, et períbunt relíquiæ Juda.
  22894 Jeremías	Jer	24	40	16	Et ait Godolías fílius Áhicam ad Jóhanan fílium Carée: Noli fácere verbum hoc: falsum enim tu loquéris de Ísmahel.
  22895 Jeremías	Jer	24	41	1	Et factum est in mense séptimo, venit Ísmahel fílius Nathaníæ fílii Elísama, de sémine regáli, et optimátes regis, et decem viri cum eo, ad Godolíam fílium Áhicam, in Masphath, et comedérunt ibi panes simul in Masphath.
  22896 Jeremías	Jer	24	41	2	Surréxit autem Ísmahel fílius Nathaníæ, et decem viri qui cum eo erant, et percussérunt Godolíam fílium Áhicam fílii Saphan gládio, et interfecérunt eum quem præfécerat rex Babylónis terræ.
  22897 Jeremías	Jer	24	41	3	Omnes quoque Judǽos qui erant cum Godolía in Masphath, et Chaldǽos qui repérti sunt ibi, et viros bellatóres, percússit Ísmahel.
  22898 Jeremías	Jer	24	41	4	Secúndo autem die postquam occíderat Godolíam, nullo adhuc sciénte,
  22899 Jeremías	Jer	24	41	5	venérunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaría, octogínta viri, rasi barba, et scissis véstibus, et squalléntes: et múnera et thus habébant in manu, ut offérrent in domo Dómini.
  22900 Jeremías	Jer	24	41	6	Egréssus ergo Ísmahel fílius Nathaníæ in occúrsum eórum de Masphath, incédens et plorans ibat: cum autem occurrísset eis, dixit ad eos: Veníte ad Godolíam fílium Áhicam.
  22901 Jeremías	Jer	24	41	7	Qui cum veníssent ad médium civitátis, interfécit eos Ísmahel fílius Nathaníæ circa médium laci, ipse et viri qui erant cum eo.
  22902 Jeremías	Jer	24	41	8	Decem autem viri repérti sunt inter eos, qui dixérunt ad Ísmahel: Noli occídere nos, quia habémus thesáuros in agro, fruménti, et hórdei, et ólei, et mellis: et cessávit, et non interfécit eos cum frátribus suis.
  22903 Jeremías	Jer	24	41	9	Lacus autem in quem projécerat Ísmahel ómnia cadávera virórum quos percússit propter Godolíam, ipse est quem fecit rex Asa propter Báasa regem Ísraël: ipsum replévit Ísmahel fílius Nathaníæ occísis.
  22904 Jeremías	Jer	24	41	10	Et captívas duxit Ísmahel omnes relíquias pópuli qui erant in Masphath, fílias regis, et univérsum pópulum qui remánserat in Masphath, quos commendáverat Nabuzárdan princeps milítiæ, Godolíæ fílio Áhicam: et cepit eos Ísmahel fílius Nathaníæ, et ábiit ut transíret ad fílios Ammon.	b
  22905 Jeremías	Jer	24	41	11	Audívit autem Jóhanan fílius Carée, et omnes príncipes bellatórum qui erant cum eo, omne malum quod fécerat Ísmahel fílius Nathaníæ,
  22906 Jeremías	Jer	24	41	12	et assúmptis univérsis viris, profécti sunt ut bellárent advérsum Ísmahel fílium Nathaníæ: et invenérunt eum ad aquas multas quæ sunt in Gábaon.
  22907 Jeremías	Jer	24	41	13	Cumque vidísset omnis pópulus qui erat cum Ísmahel Jóhanan fílium Carée, et univérsos príncipes bellatórum qui erant cum eo, lætáti sunt:
  22908 Jeremías	Jer	24	41	14	et revérsus est omnis pópulus quem céperat Ísmahel, in Masphath, reversúsque ábiit ad Jóhanan fílium Carée.
  22909 Jeremías	Jer	24	41	15	Ísmahel autem fílius Nathaníæ fugit cum octo viris a fácie Jóhanan, et ábiit ad fílios Ammon.
  22910 Jeremías	Jer	24	41	16	Tulit ergo Jóhanan fílius Carée, et omnes príncipes bellatórum qui erant cum eo, univérsas relíquias vulgi quas redúxerat ab Ísmahel fílio Nathaníæ de Masphath, postquam percússit Godolíam fílium Áhicam: fortes viros ad prœ́lium, et mulíeres, et púeros, et eunúchos, quos redúxerat de Gábaon.	b
  22911 Jeremías	Jer	24	41	17	Et abiérunt, et sedérunt peregrinántes in Chámaam, quæ est juxta Béthlehem, ut pérgerent, et introírent Ægýptum,
  22912 Jeremías	Jer	24	41	18	a fácie Chaldæórum: timébant enim eos, quia percússerat Ísmahel fílius Nathaníæ Godolíam fílium Áhicam, quem præposúerat rex Babylónis in terra Juda.
  22913 Jeremías	Jer	24	42	1	Et accessérunt omnes príncipes bellatórum, et Jóhanan fílius Carée, et Jezonías fílius Osaíæ, et réliquum vulgus, a parvo usque ad magnum,
  22914 Jeremías	Jer	24	42	2	dixerúntque ad Jeremíam prophétam: Cadat orátio nostra in conspéctu tuo, et ora pro nobis ad Dóminum Deum tuum, pro univérsis relíquiis istis, quia derelícti sumus pauci de plúribus, sicut óculi tui nos intuéntur:
  22915 Jeremías	Jer	24	42	3	et annúntiet nobis Dóminus Deus tuus viam per quam pergámus, et verbum quod faciámus.
  22916 Jeremías	Jer	24	42	4	Dixit autem ad eos Jeremías prophéta: Audívi. Ecce ego oro ad Dóminum Deum vestrum secúndum verba vestra: omne verbum quodcúmque respónderit mihi indicábo vobis, nec celábo vos quidquam.
  22917 Jeremías	Jer	24	42	5	Et illi dixérunt ad Jeremíam: Sit Dóminus inter nos testis veritátis et fídei, si non juxta omne verbum in quo míserit te Dóminus Deus tuus ad nos, sic faciémus:
  22918 Jeremías	Jer	24	42	6	sive bonum est, sive malum, voci Dómini Dei nostri, ad quem míttimus te, obediémus, ut bene sit nobis cum audiérimus vocem Dómini Dei nostri.
  22919 Jeremías	Jer	24	42	7	Cum autem compléti essent decem dies, factum est verbum Dómini ad Jeremíam,	b
  22920 Jeremías	Jer	24	42	8	vocavítque Jóhanan fílium Carée, et omnes príncipes bellatórum qui erant cum eo, et univérsum pópulum, a mínimo usque ad magnum.
  22921 Jeremías	Jer	24	42	9	Et dixit ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël, ad quem misístis me ut prostérnerem preces vestras in conspéctu ejus:
  22922 Jeremías	Jer	24	42	10	Si quiescéntes manséritis in terra hac, ædificábo vos, et non déstruam: plantábo, et non evéllam: jam enim placátus sum super malo quod feci vobis.
  22923 Jeremías	Jer	24	42	11	Nolíte timére a fácie regis Babylónis, quem vos pávidi formidátis: nolíte metúere eum, dicit Dóminus, quia vobíscum sum ego ut salvos vos fáciam, et éruam de manu ejus:
  22924 Jeremías	Jer	24	42	12	et dabo vobis misericórdias, et miserébor vestri, et habitáre vos fáciam in terra vestra.
  22925 Jeremías	Jer	24	42	13	Si autem dixéritis vos: Non habitábimus in terra ista, nec audiémus vocem Dómini Dei nostri,	b
  22926 Jeremías	Jer	24	42	14	dicéntes: Nequáquam, sed ad terram Ægýpti pergémus, ubi non vidébimus bellum, et clangórem tubæ non audiémus, et famem non sustinébimus, et ibi habitábimus:
  22927 Jeremías	Jer	24	42	15	propter hoc nunc audíte verbum Dómini, relíquiæ Juda: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Si posuéritis fáciem vestram ut ingrediámini Ægýptum, et intravéritis ut ibi habitétis,
  22928 Jeremías	Jer	24	42	16	gládius quem vos formidátis ibi comprehéndet vos in terra Ægýpti: et fames, pro qua estis sollíciti, adhærébit vobis in Ægýpto, et ibi moriémini.
  22929 Jeremías	Jer	24	42	17	Omnésque viri qui posuérunt fáciem suam ut ingrediántur Ægýptum, ut hábitent ibi, moriéntur gládio, et fame, et peste: nullus de eis remanébit, nec effúgiet a fácie mali quod ego áfferam super eos.
  22930 Jeremías	Jer	24	42	18	Quia hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Sicut conflátus est furor meus et indignátio mea super habitatóres Jerúsalem, sic conflábitur indignátio mea super vos cum ingréssi fuéritis Ægýptum: et éritis in jusjurándum, et in stupórem, et in maledíctum, et in oppróbrium, et nequáquam ultra vidébitis locum istum.
  22931 Jeremías	Jer	24	42	19	Verbum Dómini super vos, relíquiæ Juda: Nolíte intráre Ægýptum: sciéntes sciétis, quia obtestátus sum vos hódie,
  22932 Jeremías	Jer	24	42	20	quia decepístis ánimas vestras. Vos enim misístis me ad Dóminum Deum nostrum, dicéntes: Ora pro nobis ad Dóminum Deum nostrum, et juxta ómnia quæcúmque díxerit tibi Dóminus Deus noster, sic annúntia nobis, et faciémus.
  22933 Jeremías	Jer	24	42	21	Et annuntiávi vobis hódie, et non audístis vocem Dómini Dei vestri super univérsis pro quibus misit me ad vos.
  22934 Jeremías	Jer	24	42	22	Nunc ergo sciéntes sciétis quia gládio, et fame, et peste moriémini in loco ad quem voluístis intráre ut habitarétis ibi.
  22935 Jeremías	Jer	24	43	1	Factum est autem, cum complésset Jeremías loquens ad pópulum univérsos sermónes Dómini Dei eórum, pro quibus míserat eum Dóminus Deus eórum ad illos, ómnia verba hæc,
  22936 Jeremías	Jer	24	43	2	dixit Azarías fílius Osaíæ, et Jóhanan fílius Carée, et omnes viri supérbi, dicéntes ad Jeremíam: Mendácium tu loquéris: non misit te Dóminus Deus noster, dicens: Ne ingrediámini Ægýptum ut habitétis illuc.
  22937 Jeremías	Jer	24	43	3	Sed Baruch fílius Neríæ íncitat te advérsum nos, ut tradat nos in manus Chaldæórum, ut interfíciat nos, et tradúci fáciat in Babylónem.
  22938 Jeremías	Jer	24	43	4	Et non audívit Jóhanan fílius Carée, et omnes príncipes bellatórum, et univérsus pópulus, vocem Dómini, ut manérent in terra Juda.
  22939 Jeremías	Jer	24	43	5	Sed tollens Jóhanan fílius Carée, et univérsi príncipes bellatórum, univérsos reliquiárum Juda, qui revérsi fúerant de cunctis géntibus ad quas fúerant ante dispérsi, ut habitárent in terra Juda,
  22940 Jeremías	Jer	24	43	6	viros, et mulíeres, et párvulos, et fílias regis, et omnem ánimam quam relíquerat Nabuzárdan princeps milítiæ cum Godolía fílio Áhicam fílii Saphan, et Jeremíam prophétam, et Baruch fílium Neríæ:
  22941 Jeremías	Jer	24	43	7	et ingréssi sunt terram Ægýpti, quia non obediérunt voci Dómini, et venérunt usque ad Taphnis.
  22942 Jeremías	Jer	24	43	8	Et factus est sermo Dómini ad Jeremíam in Taphnis, dicens:	b
  22943 Jeremías	Jer	24	43	9	Sume lápides grandes in manu tua, et abscóndes eos in crypta quæ est sub muro laterício in porta domus Pharaónis in Taphnis, cernéntibus viris Judǽis:
  22944 Jeremías	Jer	24	43	10	et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Ecce ego mittam et assúmam Nabuchodónosor regem Babylónis, servum meum: et ponam thronum ejus super lápides istos quos abscóndi, et státuet sólium suum super eos:
  22945 Jeremías	Jer	24	43	11	veniénsque percútiet terram Ægýpti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitátem, in captivitátem, et quos in gládium, in gládium:
  22946 Jeremías	Jer	24	43	12	et succéndet ignem in delúbris deórum Ægýpti, et combúret ea, et captívos ducet illos, et amiciétur terra Ægýpti sicut amicítur pastor pállio suo, et egrediétur inde in pace:
  22947 Jeremías	Jer	24	43	13	et cónteret státuas domus solis quæ sunt in terra Ægýpti, et delúbra deórum Ægýpti combúret igni.
  22948 Jeremías	Jer	24	44	1	Verbum quod factum est per Jeremíam ad omnes Judǽos qui habitábant in terra Ægýpti, habitántes in Mágdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatúres, dicens:
  22949 Jeremías	Jer	24	44	2	Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Vos vidístis omne malum istud quod addúxi super Jerúsalem, et super omnes urbes Juda: et ecce desértæ sunt hódie, et non est in eis habitátor,
  22950 Jeremías	Jer	24	44	3	propter malítiam quam fecérunt ut me ad iracúndiam provocárent, et irent ut sacrificárent, et cólerent deos aliénos quos nesciébant, et illi, et vos, et patres vestri.
  22951 Jeremías	Jer	24	44	4	Et misi ad vos omnes servos meos prophétas, de nocte consúrgens, mitténsque et dicens: Nolíte fácere verbum abominatiónis hujuscémodi, quam odívi.
  22952 Jeremías	Jer	24	44	5	Et non audiérunt, nec inclinavérunt aurem suam, ut converteréntur a malis suis, et non sacrificárent diis aliénis.
  22953 Jeremías	Jer	24	44	6	Et confláta est indignátio mea et furor meus, et succénsa est in civitátibus Juda, et in platéis Jerúsalem: et versæ sunt in solitúdinem et vastitátem secúndum diem hanc.
  22954 Jeremías	Jer	24	44	7	Et nunc hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Quare vos fácitis malum grande hoc contra ánimas vestras, ut intéreat ex vobis vir et múlier, párvulus et lactens, de médio Judæ, nec relinquátur vobis quidquam resíduum:
  22955 Jeremías	Jer	24	44	8	provocántes me in opéribus mánuum vestrárum, sacrificándo diis aliénis in terra Ægýpti, in quam ingréssi estis ut habitétis ibi: et dispereátis, et sitis in maledictiónem et in oppróbrium cunctis géntibus terræ?
  22956 Jeremías	Jer	24	44	9	Numquid oblíti estis mala patrum vestrórum, et mala regum Juda, et mala uxórum ejus, et mala vestra, et mala uxórum vestrárum, quæ fecérunt in terra Juda, et in regiónibus Jerúsalem?	b
  22957 Jeremías	Jer	24	44	10	Non sunt mundáti usque ad diem hanc: et non timuérunt, et non ambulavérunt in lege Dómini, et in præcéptis meis quæ dedi coram vobis et coram pátribus vestris.
  22958 Jeremías	Jer	24	44	11	Ídeo hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Ecce ego ponam fáciem meam in vobis in malum: et dispérdam omnem Judam.
  22959 Jeremías	Jer	24	44	12	Et assúmam relíquias Judæ, qui posuérunt fácies suas ut ingrederéntur terram Ægýpti, et habitárent ibi, et consuméntur omnes in terra Ægýpti: cadent in gládio, et in fame, et consuméntur a mínimo usque ad máximum: in gládio et in fame moriéntur, et erunt in jusjurándum, et in miráculum, et in maledictiónem, et in oppróbrium.
  22960 Jeremías	Jer	24	44	13	Et visitábo super habitatóres terræ Ægýpti sicut visitávi super Jerúsalem, in gládio, et fame, et peste:
  22961 Jeremías	Jer	24	44	14	et non erit qui effúgiat, et sit resíduus de relíquiis Judæórum qui vadunt ut peregrinéntur in terra Ægýpti, et revertántur in terram Juda, ad quam ipsi élevant ánimas suas ut revertántur, et hábitent ibi: non reverténtur, nisi qui fúgerint.
  22962 Jeremías	Jer	24	44	15	Respondérunt autem Jeremíæ omnes viri sciéntes quod sacrificárent uxóres eórum diis aliénis, et univérsæ mulíeres quarum stabat multitúdo grandis, et omnis pópulus habitántium in terra Ægýpti in Phatúres, dicéntes:	b
  22963 Jeremías	Jer	24	44	16	Sermónem quem locútus es ad nos in nómine Dómini, non audiémus ex te:
  22964 Jeremías	Jer	24	44	17	sed faciéntes faciémus omne verbum quod egrediétur de ore nostro, ut sacrificémus regínæ cæli, et libémus ei libámina, sicut fécimus nos et patres nostri, reges nostri et príncipes nostri, in úrbibus Juda, et in platéis Jerúsalem: et saturáti sumus pánibus, et bene nobis erat, malúmque non vídimus.
  22965 Jeremías	Jer	24	44	18	Ex eo autem témpore quo cessávimus sacrificáre regínæ cæli, et libáre ei libámina, indigémus ómnibus, et gládio et fame consúmpti sumus.
  22966 Jeremías	Jer	24	44	19	Quod si nos sacrificámus regínæ cæli, et libámus ei libámina, numquid sine viris nostris fécimus ei placéntas ad coléndum eam, et libándum ei libámina?
  22967 Jeremías	Jer	24	44	20	Et dixit Jeremías ad omnem pópulum, advérsum viros, et advérsum mulíeres, et advérsum univérsam plebem, qui respónderant ei verbum, dicens:	b
  22968 Jeremías	Jer	24	44	21	Numquid non sacrifícium quod sacrificástis in civitátibus Juda, et in platéis Jerúsalem, vos et patres vestri, reges vestri, et príncipes vestri, et pópulus terræ, horum recordátus est Dóminus, et ascéndit super cor ejus?
  22969 Jeremías	Jer	24	44	22	Et non póterat Dóminus ultra portáre propter malítiam studiórum vestrórum, et propter abominatiónes quas fecístis: et facta est terra vestra in desolatiónem, et in stupórem, et in maledíctum, eo quod non sit habitátor, sicut est dies hæc.
  22970 Jeremías	Jer	24	44	23	Proptérea quod sacrificavéritis idólis, et peccavéritis Dómino, et non audiéritis vocem Dómini, et in lege, et in præcéptis, et in testimóniis ejus non ambulavéritis, idcírco evenérunt vobis mala hæc, sicut est dies hæc.
  22971 Jeremías	Jer	24	44	24	Dixit autem Jeremías ad omnem pópulum, et ad univérsas mulíeres: Audíte verbum Dómini, omnis Juda qui estis in terra Ægýpti.	b
  22972 Jeremías	Jer	24	44	25	Hæc inquit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël, dicens: Vos et uxóres vestræ locúti estis ore vestro, et mánibus vestris impléstis, dicéntes: Faciámus vota nostra quæ vóvimus, ut sacrificémus regínæ cæli, et libémus ei libámina. Impléstis vota vestra, et ópere perpetrástis ea.
  22973 Jeremías	Jer	24	44	26	Ídeo audíte verbum Dómini, omnis Juda qui habitátis in terra Ægýpti: Ecce ego jurávi in nómine meo magno, ait Dóminus, quia nequáquam ultra vocábitur nomen meum ex ore omnis viri Judǽi, dicéntis: Vivit Dóminus Deus, in omni terra Ægýpti.
  22974 Jeremías	Jer	24	44	27	Ecce ego vigilábo super eos in malum, et non in bonum: et consuméntur omnes viri Juda qui sunt in terra Ægýpti gládio et fame, donec pénitus consumántur.
  22975 Jeremías	Jer	24	44	28	Et qui fúgerint gládium, reverténtur de terra Ægýpti in terram Juda viri pauci: et scient omnes relíquiæ Juda, ingrediéntium terram Ægýpti ut hábitent ibi, cujus sermo compleátur, meus an illórum.
  22976 Jeremías	Jer	24	44	29	Et hoc vobis signum, ait Dóminus, quod vísitem ego super vos in loco isto, ut sciátis quia vere complebúntur sermónes mei contra vos in malum:
  22977 Jeremías	Jer	24	44	30	hæc dicit Dóminus: Ecce ego tradam Pharaónem Ephrée regem Ægýpti in manu inimicórum ejus, et in manu quæréntium ánimam illíus, sicut trádidi Sedecíam regem Juda in manu Nabuchodónosor regis Babylónis inimíci sui, et quæréntis ánimam ejus.
  22978 Jeremías	Jer	24	45	1	Verbum quod locútus est Jeremías prophéta ad Baruch fílium Neríæ, cum scripsísset verba hæc in libro ex ore Jeremíæ, anno quarto Jóakim fílii Josíæ regis Juda, dicens:
  22979 Jeremías	Jer	24	45	2	Hæc dicit Dóminus Deus Ísraël ad te, Baruch:
  22980 Jeremías	Jer	24	45	3	Dixísti: Væ mísero mihi! quóniam áddidit Dóminus dolórem dolóri meo: laborávi in gémitu meo, et réquiem non invéni.
  22981 Jeremías	Jer	24	45	4	Hæc dicit Dóminus: Sic dices ad eum: Ecce quos ædificávi, ego déstruo, et quos plantávi, ego evéllo, et univérsam terram hanc:
  22982 Jeremías	Jer	24	45	5	et tu quæris tibi grándia? noli quǽrere, quia ecce ego addúcam malum super omnem carnem, ait Dóminus, et dabo tibi ánimam tuam in salútem in ómnibus locis ad quæcúmque perréxeris.
  22983 Jeremías	Jer	24	46	1	Quod factum est verbum Dómini ad Jeremíam prophétam contra gentes.
  22984 Jeremías	Jer	24	46	2	Ad Ægýptum, advérsum exércitum Pharaónis Néchao regis Ægýpti, qui erat juxta flúvium Euphráten in Chárcamis, quem percússit Nabuchodónosor rex Babylónis, in quarto anno Jóakim fílii Josíæ regis Juda.
  22985 Jeremías	Jer	24	46	3	Præparáte scutum et clýpeum, et procédite ad bellum.	b
  22986 Jeremías	Jer	24	46	4	Júngite equos, et ascéndite, équites: state in gáleis, políte lánceas, indúite vos lorícis.
  22987 Jeremías	Jer	24	46	5	Quid ígitur? vidi ipsos pávidos, et terga verténtes, fortes eórum cæsos: fugérunt cónciti, nec respexérunt: terror úndique, ait Dóminus.
  22988 Jeremías	Jer	24	46	6	Non fúgiat velox, nec salvári se putet fortis: ad aquilónem juxta flumen Euphráten victi sunt, et ruérunt.
  22989 Jeremías	Jer	24	46	7	Quis est iste, qui quasi flumen ascéndit, et véluti fluviórum intuméscunt gúrgites ejus?	b
  22990 Jeremías	Jer	24	46	8	Ægýptus flúminis instar ascéndit, et velut flúmina movebúntur fluctus ejus, et dicet: Ascéndens opériam terram: perdam civitátem, et habitatóres ejus.
  22991 Jeremías	Jer	24	46	9	Ascéndite equos, et exsultáte in cúrribus, et procédant fortes, Æthiópia et Líbyes tenéntes scutum, et Lýdii arripiéntes et jaciéntes sagíttas.
  22992 Jeremías	Jer	24	46	10	Dies autem ille Dómini Dei exercítuum dies ultiónis, ut sumat vindíctam de inimícis suis: devorábit gládius, et saturábitur, et inebriábitur sánguine eórum: víctima enim Dómini Dei exercítuum in terra aquilónis juxta flumen Euphráten.
  22993 Jeremías	Jer	24	46	11	Ascénde in Gálaad, et tolle resínam, virgo fília Ægýpti: frustra multíplicas medicámina: sánitas non erit tibi.
  22994 Jeremías	Jer	24	46	12	Audiérunt gentes ignomíniam tuam, et ululátus tuus replévit terram: quia fortis impégit in fortem, et ambo páriter concidérunt.
  22995 Jeremías	Jer	24	46	13	Verbum quod locútus est Dóminus ad Jeremíam prophétam, super eo quod ventúrus esset Nabuchodónosor rex Babylónis, et percussúrus terram Ægýpti:	b
  22996 Jeremías	Jer	24	46	14	Annuntiáte Ægýpto, et audítum fácite in Mágdalo, et résonet in Memphis, et in Taphnis: dícite: Sta, et prǽpara te, quia devorábit gládius ea quæ per circúitum tuum sunt.
  22997 Jeremías	Jer	24	46	15	Quare compútruit fortis tuus? non stetit, quóniam Dóminus subvértit eum.
  22998 Jeremías	Jer	24	46	16	Multiplicávit ruéntes, cecidítque vir ad próximum suum, et dicent: Surge, et revertámur ad pópulum nostrum, et ad terram nativitátis nostræ, a fácie gládii colúmbæ.
  22999 Jeremías	Jer	24	46	17	Vocáte nomen Pharaónis regis Ægýpti: tumúltum addúxit tempus.	b
  23000 Jeremías	Jer	24	46	18	Vivo ego, inquit Rex (Dóminus exercítuum nomen ejus), quóniam sicut Thabor in móntibus, et sicut Carmélus in mari, véniet.
  23001 Jeremías	Jer	24	46	19	Vasa transmigratiónis fac tibi, habitátrix fília Ægýpti: quia Memphis in solitúdinem erit, et deserétur, et inhabitábilis erit.	b
  23002 Jeremías	Jer	24	46	20	Vítula élegans atque formósa Ægýptus, stimulátor ab aquilóne véniet ei.	b
  23003 Jeremías	Jer	24	46	21	Mercenárii quoque ejus, qui versabántur in médio ejus quasi vítuli sagináti, versi sunt, et fugérunt simul, nec stare potuérunt: quia dies interfectiónis eórum venit super eos, tempus visitatiónis eórum.
  23004 Jeremías	Jer	24	46	22	Vox ejus quasi æris sonábit: quóniam cum exércitu properábunt, et cum secúribus vénient ei quasi cædéntes ligna.
  23005 Jeremías	Jer	24	46	23	Succidérunt saltum ejus, ait Dóminus, qui supputári non potest: multiplicáti sunt super locústas, et non est eis númerus.
  23006 Jeremías	Jer	24	46	24	Confúsa est fília Ægýpti, et trádita in manu pópuli aquilónis.
  23007 Jeremías	Jer	24	46	25	Dixit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Ecce ego visitábo super tumúltum Alexándriæ, et super Pharaónem, et super Ægýptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaónem, et super eos qui confídunt in eo:
  23008 Jeremías	Jer	24	46	26	et dabo eos in manu quæréntium ánimam eórum, et in manu Nabuchodónosor regis Babylónis, et in manu servórum ejus: et post hæc habitábitur sicut diébus prístinis, ait Dóminus.
  23009 Jeremías	Jer	24	46	27	Et tu ne tímeas, serve meus Jacob, et ne páveas, Ísraël: quia ecce ego salvum te fáciam de longínquo, et semen tuum de terra captivitátis tuæ: et revertétur Jacob, et requiéscet, et prosperábitur, et non erit qui extérreat eum.	b
  23010 Jeremías	Jer	24	46	28	Et tu noli timére, serve meus Jacob, ait Dóminus, quia tecum ego sum: quia ego consúmam cunctas gentes ad quas ejéci te, te vero non consúmam: sed castigábo te in judício, nec quasi innocénti parcam tibi.
  23011 Jeremías	Jer	24	47	1	Quod factum est verbum Dómini ad Jeremíam prophétam contra Palæstínos, ántequam percúteret Phárao Gazam.
  23012 Jeremías	Jer	24	47	2	Hæc dicit Dóminus: Ecce aquæ ascéndunt ab aquilóne, et erunt quasi torrens inúndans, et opérient terram et plenitúdinem ejus, urbem et habitatóres ejus. Clamábunt hómines, et ululábunt omnes habitatóres terræ,	b
  23013 Jeremías	Jer	24	47	3	a strépitu pompæ armórum, et bellatórum ejus, a commotióne quadrigárum ejus, et multitúdine rotárum illíus. Non respexérunt patres fílios mánibus dissolútis,
  23014 Jeremías	Jer	24	47	4	pro advéntu diéi in quo vastabúntur omnes Philísthiim, et dissipábitur Tyrus et Sidon cum ómnibus réliquis auxíliis suis: depopulátus est enim Dóminus Palæstínos, relíquias ínsulæ Cappadóciæ.
  23015 Jeremías	Jer	24	47	5	Venit calvítium super Gazam; contícuit Áscalon, et relíquiæ vallis eárum: úsquequo concidéris?
  23016 Jeremías	Jer	24	47	6	O mucro Dómini, úsquequo non quiésces? ingrédere in vagínam tuam, refrigeráre, et sile.
  23017 Jeremías	Jer	24	47	7	Quómodo quiéscet, cum Dóminus præcéperit ei advérsus Ascalónem, et advérsus marítimas ejus regiónes, ibíque condíxerit illi?
  23018 Jeremías	Jer	24	48	1	Ad Moab. Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Væ super Nabo, quóniam vastáta est, et confúsa! capta est Cariáthaim, confúsa est fortis, et trémuit.
  23019 Jeremías	Jer	24	48	2	Non est ultra exsultátio in Moab contra Hésebon: cogitavérunt malum: Veníte, et disperdámus eam de gente. Ergo silens conticésces, sequetúrque te gládius.
  23020 Jeremías	Jer	24	48	3	Vox clamóris de Orónaim, vástitas et contrítio magna.
  23021 Jeremías	Jer	24	48	4	Contríta est Moab: annuntiáte clamórem párvulis ejus.
  23022 Jeremías	Jer	24	48	5	Per ascénsum enim Luith plorans ascéndet in fletu, quóniam in descénsu Orónaim hostes ululátum contritiónis audiérunt.
  23023 Jeremías	Jer	24	48	6	Fúgite, salváte ánimas vestras, et éritis quasi myrícæ in desérto:
  23024 Jeremías	Jer	24	48	7	pro eo enim quod habuísti fidúciam in munitiónibus tuis et in thesáuris tuis, tu quoque capiéris: et ibit Chamos in transmigratiónem, sacerdótes ejus et príncipes ejus simul.
  23025 Jeremías	Jer	24	48	8	Et véniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvábitur: et períbunt valles, et dissipabúntur campéstria, quóniam dixit Dóminus:
  23026 Jeremías	Jer	24	48	9	Date florem Moab, quia florens egrediétur: et civitátes ejus desértæ erunt, et inhabitábiles.
  23027 Jeremías	Jer	24	48	10	Maledíctus qui facit opus Dómini fraudulénter, et maledíctus qui próhibet gládium suum a sánguine.	b
  23028 Jeremías	Jer	24	48	11	Fértilis fuit Moab ab adolescéntia sua, et requiévit in fǽcibus suis: nec transfúsus est de vase in vas, et in transmigratiónem non ábiit: idcírco permánsit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutátus.	b
  23029 Jeremías	Jer	24	48	12	Proptérea ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et mittam ei ordinatóres et stratóres lagunculárum: et sternent eum, et vasa ejus exháurient, et lagúnculas eórum collídent.
  23030 Jeremías	Jer	24	48	13	Et confundétur Moab a Chamos sicut confúsa est domus Ísraël a Bethel, in qua habébat fidúciam.
  23031 Jeremías	Jer	24	48	14	Quómodo dícitis: Fortes sumus, et viri robústi ad prœliándum?
  23032 Jeremías	Jer	24	48	15	Vastáta est Moab, et civitátes illíus succidérunt, et elécti júvenes ejus descendérunt in occisiónem, ait Rex: Dóminus exercítuum nomen ejus.
  23033 Jeremías	Jer	24	48	16	Prope est intéritus Moab ut véniat, et malum ejus velóciter accúrret nimis.
  23034 Jeremías	Jer	24	48	17	Consolámini eum, omnes qui estis in circúitu ejus: et univérsi qui scitis nomen ejus, dícite: Quómodo confrácta est virga fortis, báculus gloriósus?
  23035 Jeremías	Jer	24	48	18	Descénde de glória, et sede in siti, habitátio fíliæ Dibon, quóniam vastátor Moab ascéndit ad te: dissipávit munitiónes tuas.	b
  23036 Jeremías	Jer	24	48	19	In via sta, et próspice, habitátio Ároër: intérroga fugiéntem, et ei qui evásit dic: Quid áccidit?
  23037 Jeremías	Jer	24	48	20	Confúsus est Moab, quóniam victus est. Ululáte, et clamáte: annuntiáte in Arnon, quóniam vastáta est Moab,
  23038 Jeremías	Jer	24	48	21	et judícium venit ad terram campéstrem, super Helon, et super Jasa, et super Méphaath,
  23039 Jeremías	Jer	24	48	22	et super Dibon, et super Nabo, et super domum Debláthaim,
  23040 Jeremías	Jer	24	48	23	et super Cariáthaim, et super Béthgamul, et super Béthmaon,
  23041 Jeremías	Jer	24	48	24	et super Cárioth, et super Bosra, et super omnes civitátes terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt.
  23042 Jeremías	Jer	24	48	25	Abscíssum est cornu Moab, et bráchium ejus contrítum est, ait Dóminus.
  23043 Jeremías	Jer	24	48	26	Inebriáte eum, quóniam contra Dóminum eréctus est: et allídet manum Moab in vómitu suo, et erit in derísum étiam ipse.
  23044 Jeremías	Jer	24	48	27	Fuit enim in derísum tibi Ísraël: quasi inter fures reperísses eum: propter verba ergo tua quæ advérsum illum locútus es, captívus ducéris.
  23045 Jeremías	Jer	24	48	28	Relínquite civitátes, et habitáte in petra, habitatóres Moab: et estóte quasi colúmba nidíficans in summo ore foráminis.
  23046 Jeremías	Jer	24	48	29	Audívimus supérbiam Moab: supérbus est valde: sublimitátem ejus, et arrogántiam, et supérbiam, et altitúdinem cordis ejus.	b
  23047 Jeremías	Jer	24	48	30	Ego scio, ait Dóminus, jactántiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod póterat conáta sit fácere.
  23048 Jeremías	Jer	24	48	31	Ídeo super Moab ejulábo, et ad Moab univérsam clamábo, ad viros muri fíctilis lamentántes:
  23049 Jeremías	Jer	24	48	32	de planctu Jazer plorábo tibi, vínea Sábama. Propágines tuæ transiérunt mare; usque ad mare Jazer pervenérunt: super messem tuam et vindémiam tuam prædo írruit.
  23050 Jeremías	Jer	24	48	33	Abláta est lætítia et exsultátio de Carmélo et de terra Moab, et vinum de torculáribus sústuli: nequáquam calcátor uvæ sólitum celéuma cantábit.
  23051 Jeremías	Jer	24	48	34	De clamóre Hésebon usque Eleále et Jasa, dedérunt vocem suam; a Segor usque ad Orónaim, vítula conternánte: aquæ quoque Nemrim péssimæ erunt.
  23052 Jeremías	Jer	24	48	35	Et áuferam de Moab, ait Dóminus, offeréntem in excélsis, et sacrificántem diis ejus.
  23053 Jeremías	Jer	24	48	36	Proptérea cor meum ad Moab quasi tíbiæ resonábit, et cor meum ad viros muri fíctilis dabit sónitum tibiárum: quia plus fecit quam pótuit, idcírco periérunt.
  23054 Jeremías	Jer	24	48	37	Omne enim caput calvítium, et omnis barba rasa erit: in cunctis mánibus colligátio, et super omne dorsum cilícium:
  23055 Jeremías	Jer	24	48	38	super ómnia tecta Moab, et in platéis ejus, omnis planctus: quóniam contrívi Moab sicut vas inútile, ait Dóminus.
  23056 Jeremías	Jer	24	48	39	Quómodo victa est, et ululavérunt? quómodo dejécit cervícem Moab, et confúsus est? erítque Moab in derísum, et in exémplum ómnibus in circúitu suo.	b
  23057 Jeremías	Jer	24	48	40	Hæc dicit Dóminus: Ecce quasi áquila volábit, et exténdet alas suas ad Moab.
  23058 Jeremías	Jer	24	48	41	Capta est Cárioth, et munitiónes comprehénsæ sunt: et erit cor fórtium Moab in die illa sicut cor mulíeris parturiéntis,
  23059 Jeremías	Jer	24	48	42	et cessábit Moab esse pópulus, quóniam contra Dóminum gloriátus est.
  23060 Jeremías	Jer	24	48	43	Pavor, et fóvea, et láqueus super te, o habitátor Moab, dicit Dóminus.
  23061 Jeremías	Jer	24	48	44	Qui fúgerit a fácie pavóris cadet in fóveam, et qui conscénderit de fóvea capiétur láqueo: addúcam enim super Moab annum visitatiónis eórum, ait Dóminus.
  23062 Jeremías	Jer	24	48	45	In umbra Hésebon stetérunt de láqueo fugiéntes, quia ignis egréssus est de Hésebon, et flamma de médio Seon: et devorábit partem Moab, et vérticem filiórum tumúltus.
  23063 Jeremías	Jer	24	48	46	Væ tibi, Moab: periísti, pópule Chamos, quia comprehénsi sunt fílii tui et fíliæ tuæ in captivitátem.
  23064 Jeremías	Jer	24	48	47a	Et convértam captivitátem Moab in novíssimis diébus, ait Dóminus.
  23065 Jeremías	Jer	24	48	47b	Hucúsque judícia Moab.
  23066 Jeremías	Jer	24	49	1	Ad fílios Ammon. Hæc dicit Dóminus: Numquid non fílii sunt Ísraël, aut hæres non est ei? cur ígitur hæreditáte possédit Melchom Gad, et pópulus ejus in úrbibus ejus habitávit?
  23067 Jeremías	Jer	24	49	2	Ídeo ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et audítum fáciam super Rabbath filiórum Ammon frémitum prœ́lii, et erit in tumúltum dissipáta, filiǽque ejus igni succendéntur, et possidébit Ísraël possessóres suos, ait Dóminus.
  23068 Jeremías	Jer	24	49	3	Úlula, Hésebon, quóniam vastáta est Hai; clamáte, fíliæ Rabbath: accíngite vos cilíciis, plángite et circuíte per sepes, quóniam Melchom in transmigratiónem ducétur, sacerdótes ejus et príncipes ejus simul.
  23069 Jeremías	Jer	24	49	4	Quid gloriáris in vállibus? deflúxit vallis tua, fília delicáta, quæ confidébas in thesáuris tuis, et dicébas: Quis véniet ad me?
  23070 Jeremías	Jer	24	49	5	Ecce ego indúcam super te terrórem, ait Dóminus Deus exercítuum, ab ómnibus qui sunt in circúitu tuo: et dispergémini sínguli a conspéctu vestro, nec erit qui cóngreget fugiéntes.
  23071 Jeremías	Jer	24	49	6	Et post hæc revérti fáciam captívos filiórum Ammon, ait Dóminus.
  23072 Jeremías	Jer	24	49	7	Ad Idumǽam. Hæc dicit Dóminus exercítuum: Numquid non ultra est sapiéntia in Theman? périit consílium a fíliis; inútilis facta est sapiéntia eórum.	b
  23073 Jeremías	Jer	24	49	8	Fúgite, et terga vértite; descéndite in voráginem, habitatóres Dedan: quóniam perditiónem Esau addúxi super eum, tempus visitatiónis ejus.
  23074 Jeremías	Jer	24	49	9	Si vindemiatóres veníssent super te, non reliquíssent racémum: si fures in nocte rapuíssent quod suffíceret sibi.
  23075 Jeremías	Jer	24	49	10	Ego vero discoopérui Esau: revelávi abscóndita ejus, et celári non póterit: vastátum est semen ejus, et fratres ejus, et vicíni ejus, et non erit.
  23076 Jeremías	Jer	24	49	11	Relínque pupíllos tuos: ego fáciam eos vívere: et víduæ tuæ in me sperábunt.
  23077 Jeremías	Jer	24	49	12	Quia hæc dicit Dóminus: Ecce quibus non erat judícium ut bíberent cálicem, bibéntes bibent: et tu, quasi ínnocens relinquéris? non eris ínnocens, sed bibens bibes.
  23078 Jeremías	Jer	24	49	13	Quia per memetípsum jurávi, dicit Dóminus, quod in solitúdinem, et in oppróbrium, et in desértum, et in maledictiónem erit Bosra, et omnes civitátes ejus erunt in solitúdines sempitérnas.
  23079 Jeremías	Jer	24	49	14	Audítum audívi a Dómino, et legátus ad gentes missus est: Congregámini, et veníte contra eam, et consurgámus in prœ́lium.	b
  23080 Jeremías	Jer	24	49	15	Ecce enim párvulum dedi te in géntibus, contemptíbilem inter hómines.
  23081 Jeremías	Jer	24	49	16	Arrogántia tua decépit te, et supérbia cordis tui, qui hábitas in cavérnis petræ, et apprehéndere níteris altitúdinem collis: cum exaltáveris quasi áquila nidum tuum, inde détraham te, dicit Dóminus.
  23082 Jeremías	Jer	24	49	17	Et erit Idumǽa desérta: omnis qui transíbit per eam stupébit, et sibilábit super omnes plagas ejus.
  23083 Jeremías	Jer	24	49	18	Sicut subvérsa est Sódoma et Gomórrha, et vicínæ ejus, ait Dóminus: non habitábit ibi vir, et non íncolet eam fílius hóminis.
  23084 Jeremías	Jer	24	49	19	Ecce quasi leo ascéndet de supérbia Jordánis ad pulchritúdinem robústam, quia súbito cúrrere fáciam eum ad illam. Et quis erit eléctus, quem præpónam ei? quis enim símilis mei? et quis sustinébit me? et quis est iste pastor, qui resístat vúltui meo?
  23085 Jeremías	Jer	24	49	20	Proptérea audíte consílium Dómini quod íniit de Edom, et cogitatiónes ejus quas cogitávit de habitatóribus Theman: si non dejécerint eos párvuli gregis, nisi dissipáverint cum eis habitáculum eórum.
  23086 Jeremías	Jer	24	49	21	A voce ruínæ eórum commóta est terra; clamor in mari Rubro audítus est vocis ejus.
  23087 Jeremías	Jer	24	49	22	Ecce quasi áquila ascéndet, et avolábit, et expándet alas suas super Bosran: et erit cor fórtium Idumǽæ in die illa quasi cor mulíeris parturiéntis.
  23088 Jeremías	Jer	24	49	23	Ad Damáscum. Confúsa est Emath et Arphad, quia audítum péssimum audiérunt: turbáti sunt in mari; præ sollicitúdine quiéscere non pótuit.	b
  23089 Jeremías	Jer	24	49	24	Dissolúta est Damáscus, versa est in fugam: tremor apprehéndit eam, angústia et dolóres tenuérunt eam quasi parturiéntem.
  23090 Jeremías	Jer	24	49	25	Quómodo dereliquérunt civitátem laudábilem, urbem lætítiæ?
  23091 Jeremías	Jer	24	49	26	Ídeo cadent júvenes ejus in platéis ejus, et omnes viri prœ́lii conticéscent in die illa, ait Dóminus exercítuum.
  23092 Jeremías	Jer	24	49	27	Et succéndam ignem in muro Damásci, et devorábit mœ́nia Bénadad.
  23093 Jeremías	Jer	24	49	28	Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percússit Nabuchodónosor rex Babylónis. Hæc dicit Dóminus: Súrgite, et ascéndite ad Cedar, et vastáte fílios oriéntis.	b
  23094 Jeremías	Jer	24	49	29	Tabernácula eórum, et greges eórum cápient: pelles eórum, et ómnia vasa eórum, et camélos eórum tollent sibi, et vocábunt super eos formídinem in circúitu.
  23095 Jeremías	Jer	24	49	30	Fúgite, abíte veheménter, in voragínibus sedéte, qui habitátis Asor, ait Dóminus: íniit enim contra vos Nabuchodónosor rex Babylónis consílium, et cogitávit advérsum vos cogitatiónes.
  23096 Jeremías	Jer	24	49	31	Consúrgite, et ascéndite ad gentem quiétam, et habitántem confidénter, ait Dóminus: non óstia, nec vectes eis: soli hábitant.	b
  23097 Jeremías	Jer	24	49	32	Et erunt caméli eórum in direptiónem, et multitúdo jumentórum in prædam: et dispérgam eos in omnem ventum, qui sunt attónsi in comam, et ex omni confínio eórum addúcam intéritum super eos, ait Dóminus.
  23098 Jeremías	Jer	24	49	33	Et erit Asor in habitáculum dracónum, desérta usque in ætérnum: non manébit ibi vir, nec íncolet eam fílius hóminis.
  23099 Jeremías	Jer	24	49	34	Quod facum est verbum Dómini ad Jeremíam prophétam advérsus Ælam, in princípio regni Sedecíæ regis Juda, dicens:	b
  23100 Jeremías	Jer	24	49	35	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ecce ego confríngam arcum Ælam, et summam fortitúdinem eórum:
  23101 Jeremías	Jer	24	49	36	et indúcam super Ælam quátuor ventos a quátuor plagis cæli, et ventilábo eos in omnes ventos istos, et non erit gens ad quam non pervéniant prófugi Ælam.
  23102 Jeremías	Jer	24	49	37	Et pavére fáciam Ælam coram inimícis suis, et in conspéctu quæréntium ánimam eórum: et addúcam super eos malum, iram furóris mei, dicit Dóminus, et mittam post eos gládium donec consúmam eos.
  23103 Jeremías	Jer	24	49	38	Et ponam sólium meum in Ælam, et perdam inde reges et príncipes, ait Dóminus.
  23104 Jeremías	Jer	24	49	39	In novíssimis autem diébus revérti fáciam captívos Ælam, dicit Dóminus.
  23105 Jeremías	Jer	24	50	1	Verbum quod locútus est Dóminus de Babylóne et de terra Chaldæórum, in manu Jeremíæ prophétæ.
  23106 Jeremías	Jer	24	50	2	Annuntiáte in géntibus, et audítum fácite: leváte signum, prædicáte, et nolíte celáre: dícite: Capta est Bábylon, confúsus est Bel, victus est Mérodach, confúsa sunt sculptília ejus, superáta sunt idóla eórum.	b
  23107 Jeremías	Jer	24	50	3	Quóniam ascéndit contra eam gens ab aquilóne, quæ ponet terram ejus in solitúdinem, et non erit qui hábitet in ea ab hómine usque ad pecus: et moti sunt, et abiérunt.
  23108 Jeremías	Jer	24	50	4	In diébus illis, et in témpore illo, ait Dóminus, vénient fílii Ísraël ipsi et fílii Juda simul: ambulántes et flentes properábunt, et Dóminum Deum suum quærent:	b
  23109 Jeremías	Jer	24	50	5	in Sion interrogábunt viam, huc fácies eórum: vénient, et apponéntur ad Dóminum fœ́dere sempitérno, quod nulla oblivióne delébitur.
  23110 Jeremías	Jer	24	50	6	Grex pérditus factus est pópulus meus: pastóres eórum seduxérunt eos, fecerúntque vagári in móntibus: de monte in collem transiérunt; oblíti sunt cubílis sui.
  23111 Jeremías	Jer	24	50	7	Omnes qui invenérunt comedérunt eos, et hostes eórum dixérunt: Non peccávimus: pro eo quod peccavérunt Dómino decóri justítiæ, et exspectatióni patrum eórum Dómino.
  23112 Jeremías	Jer	24	50	8	Recédite de médio Babylónis, et de terra Chaldæórum egredímini, et estóte quasi hædi ante gregem.	b
  23113 Jeremías	Jer	24	50	9	Quóniam ecce ego súscito, et addúcam in Babylónem congregatiónem géntium magnárum de terra aquilónis, et præparabúntur advérsus eam, et inde capiétur: sagítta ejus quasi viri fortis interfectóris: non revertétur vácua.
  23114 Jeremías	Jer	24	50	10	Et erit Chaldǽa in prædam: omnes vastántes eam replebúntur, ait Dóminus.
  23115 Jeremías	Jer	24	50	11	Quóniam exsultátis, et magna loquímini, diripiéntes hæreditátem meam: quóniam effúsi estis sicut vítuli super herbam, et mugístis sicut táuri:
  23116 Jeremías	Jer	24	50	12	confúsa est mater vestra nimis, et adæquáta púlveri, quæ génuit vos: ecce novíssima erit in géntibus, desérta, ínvia, et arens.
  23117 Jeremías	Jer	24	50	13	Ab ira Dómini non habitábitur, sed redigétur tota in solitúdinem: omnis qui transíbit per Babylónem stupébit, et sibilábit super univérsis plagis ejus.
  23118 Jeremías	Jer	24	50	14	Præparámini contra Babylónem per circúitum, omnes qui ténditis arcum: debelláte eam, non parcátis jáculis, quia Dómino peccávit.
  23119 Jeremías	Jer	24	50	15	Clamáte advérsus eam, ubíque dedit manum: cecidérunt fundaménta ejus, destrúcti sunt muri ejus, quóniam últio Dómini est: ultiónem accípite de ea: sicut fecit, fácite ei.
  23120 Jeremías	Jer	24	50	16	Dispérdite satórem de Babylóne, et tenéntem falcem in témpore messis: a fácie gládii colúmbæ unusquísque ad pópulum suum convertétur, et sínguli ad terram suam fúgient.
  23121 Jeremías	Jer	24	50	17	Grex dispérsus Ísraël: leónes ejecérunt eum. Primus comédit eum rex Assur: iste novíssimus exossávit eum Nabuchodónosor rex Babylónis.	b
  23122 Jeremías	Jer	24	50	18	Proptérea hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Ecce ego visitábo regem Babylónis et terram ejus, sicut visitávi regem Assur:
  23123 Jeremías	Jer	24	50	19	et redúcam Ísraël ad habitáculum suum: et pascétur Carmélum et Basan, et in monte Éphraim et Gálaad saturábitur ánima ejus.
  23124 Jeremías	Jer	24	50	20	In diébus illis, et in témpore illo, ait Dóminus, quærétur iníquitas Ísraël, et non erit, et peccátum Juda, et non inveniétur: quóniam propítius ero eis quos relíquero.
  23125 Jeremías	Jer	24	50	21	Super terram dominántium ascénde, et super habitatóres ejus vísita: díssipa, et intérfice quæ post eos sunt, ait Dóminus, et fac juxta ómnia quæ præcépi tibi.	b
  23126 Jeremías	Jer	24	50	22	Vox belli in terra, et contrítio magna.
  23127 Jeremías	Jer	24	50	23	Quómodo confráctus est et contrítus málleus univérsæ terræ? quómodo versa est in desértum Bábylon in géntibus?
  23128 Jeremías	Jer	24	50	24	Illaqueávi te, et capta es, Bábylon, et nesciébas: invénta es et apprehénsa, quóniam Dóminum provocásti.
  23129 Jeremías	Jer	24	50	25	Apéruit Dóminus thesáurum suum, et prótulit vasa iræ suæ, quóniam opus est Dómino Deo exercítuum, in terra Chaldæórum.
  23130 Jeremías	Jer	24	50	26	Veníte ad eam ab extrémis fínibus; aperíte ut éxeant qui concúlcent eam: tóllite de via lápides, et redígite in acérvos: et interfícite eam, nec sit quidquam réliquum.
  23131 Jeremías	Jer	24	50	27	Dissipáte univérsos fortes ejus: descéndant in occisiónem: væ eis, quia venit dies eórum, tempus visitatiónis eórum!
  23132 Jeremías	Jer	24	50	28	Vox fugiéntium, et eórum qui evasérunt de terra Babylónis, ut annúntient in Sion ultiónem Dómini Dei nostri, ultiónem templi ejus.	b
  23133 Jeremías	Jer	24	50	29	Annuntiáte in Babylónem plúrimis, ómnibus qui tendunt arcum: consístite advérsus eam per gyrum, et nullus evádat: réddite ei secúndum opus suum: juxta ómnia quæ fecit, fácite illi, quia contra Dóminum erécta est, advérsum Sanctum Ísraël.	b
  23134 Jeremías	Jer	24	50	30	Idcírco cadent júvenes ejus in platéis ejus, et omnes viri bellatóres ejus conticéscent in die illa, ait Dóminus.
  23135 Jeremías	Jer	24	50	31	Ecce ego ad te, supérbe! dicit Dóminus Deus exercítuum: quia venit dies tuus, tempus visitatiónis tuæ.
  23136 Jeremías	Jer	24	50	32	Et cadet supérbus, et córruet, et non erit qui súscitet eum: et succéndam ignem in úrbibus ejus, et devorábit ómnia in circúitu ejus.
  23137 Jeremías	Jer	24	50	33	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Calúmniam sústinent fílii Ísraël, et fílii Juda simul: omnes qui cepérunt eos, tenent: nolunt dimíttere eos.	b
  23138 Jeremías	Jer	24	50	34	Redémptor eórum fortis, Dóminus exercítuum nomen ejus: judício deféndet causam eórum, ut extérreat terram, et commóveat habitatóres Babylónis.
  23139 Jeremías	Jer	24	50	35	Gládius ad Chaldǽos, ait Dóminus, et ad habitatóres Babylónis, et ad príncipes, et ad sapiéntes ejus.
  23140 Jeremías	Jer	24	50	36	Gládius ad divínos ejus, qui stulti erunt: gládius ad fortes illíus, qui timébunt.
  23141 Jeremías	Jer	24	50	37	Gládius ad equos ejus, et ad currus ejus, et ad omne vulgus quod est in médio ejus: et erunt quasi mulíeres: gládius ad thesáuros ejus, qui diripiéntur.
  23142 Jeremías	Jer	24	50	38	Síccitas super aquas ejus erit, et aréscent, quia terra sculptílium est, et in porténtis gloriántur.
  23143 Jeremías	Jer	24	50	39	Proptérea habitábunt dracónes cum faunis ficáriis, et habitábunt in ea struthiónes: et non inhabitábitur ultra usque in sempitérnum, nec exstruétur usque ad generatiónem et generatiónem.
  23144 Jeremías	Jer	24	50	40	Sicut subvértit Dóminus Sódomam et Gomórrham, et vicínas ejus, ait Dóminus, non habitábit ibi vir, et non íncolet eam fílius hóminis.
  23145 Jeremías	Jer	24	50	41	Ecce pópulus venit ab aquilóne, et gens magna, et reges multi consúrgent a fínibus terræ.	b
  23146 Jeremías	Jer	24	50	42	Arcum et scutum apprehéndent: crudéles sunt, et immisericórdes: vox eórum quasi mare sonábit, et super equos ascéndent, sicut vir parátus ad prœ́lium contra te, fília Bábylon.
  23147 Jeremías	Jer	24	50	43	Audívit rex Babylónis famam eórum, et dissolútæ sunt manus ejus: angústia apprehéndit eum, dolor quasi parturiéntem.
  23148 Jeremías	Jer	24	50	44	Ecce quasi leo ascéndet, de supérbia Jordánis ad pulchritúdinem robústam, quia súbito cúrrere fáciam eum ad illam. Et quis erit eléctus, quem præpónam ei? quis est enim símilis mei? et quis sustinébit me? et quis est iste pastor, qui resístat vúltui meo?
  23149 Jeremías	Jer	24	50	45	Proptérea audíte consílium Dómini quod mente concépit advérsum Babylónem, et cogitatiónes ejus quas cogitávit super terram Chaldæórum: nisi detráxerint eos párvuli gregum, nisi dissipátum fúerit cum ipsis habitáculum eórum.
  23150 Jeremías	Jer	24	50	46	A voce captivitátis Babylónis commóta est terra, et clamor inter gentes audítus est.
  23151 Jeremías	Jer	24	51	1	Hæc dicit Dóminus: Ecce ego suscitábo super Babylónem et super habitatóres ejus, qui cor suum levavérunt contra me, quasi ventum pestiléntem:
  23152 Jeremías	Jer	24	51	2	et mittam in Babylónem ventilatóres, et ventilábunt eam et demoliéntur terram ejus, quóniam venérunt super eam úndique in die afflictiónis ejus.
  23153 Jeremías	Jer	24	51	3	Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascéndat loricátus: nolíte párcere juvénibus ejus; interfícite omnem milítiam ejus.
  23154 Jeremías	Jer	24	51	4	Et cadent interfécti in terra Chaldæórum, et vulneráti in regiónibus ejus.
  23155 Jeremías	Jer	24	51	5	Quóniam non fuit viduátus Ísraël et Juda a Deo suo, Dómino exercítuum, terra autem eórum repléta est delícto a Sancto Ísraël.
  23156 Jeremías	Jer	24	51	6	Fúgite de médio Babylónis, et salvet unusquísque ánimam suam: nolíte tacére super iniquitátem ejus, quóniam tempus ultiónis est a Dómino: vicissitúdinem ipse retríbuet ei.
  23157 Jeremías	Jer	24	51	7	Calix áureus Bábylon in manu Dómini, inébrians omnem terram: de vino ejus bibérunt gentes, et ídeo commótæ sunt.
  23158 Jeremías	Jer	24	51	8	Súbito cécidit Bábylon, et contríta est. Ululáte super eam: tóllite resínam ad dolórem ejus, si forte sanétur.
  23159 Jeremías	Jer	24	51	9	Curávimus Babylónem, et non est sanáta: derelinquámus eam, et eámus unusquísque in terram suam: quóniam pervénit usque ad cælos judícium ejus, et elevátum est usque ad nubes.
  23160 Jeremías	Jer	24	51	10	Prótulit Dóminus justítias nostras: veníte, et narrémus in Sion opus Dómini Dei nostri.
  23161 Jeremías	Jer	24	51	11	Acúite sagíttas, impléte pháretras: suscitávit Dóminus spíritum regum Medórum: et contra Babylónem mens ejus est ut perdat eam, quóniam últio Dómini est, últio templi sui.	b
  23162 Jeremías	Jer	24	51	12	Super muros Babylónis leváte signum, augéte custódiam, leváte custódes, præparáte insídias: quia cogitávit Dóminus, et fecit quæcúmque locútus est contra habitatóres Babylónis.
  23163 Jeremías	Jer	24	51	13	Quæ hábitas super aquas multas, lócuples in thesáuris: venit finis tuus, pedális præcisiónis tuæ.
  23164 Jeremías	Jer	24	51	14	Jurávit Dóminus exercítuum per ánimam suam: Quóniam replébo te homínibus quasi brucho, et super te celéuma cantábitur.
  23165 Jeremías	Jer	24	51	15	Qui fecit terram in fortitúdine sua, præparávit orbem in sapiéntia sua, et prudéntia sua exténdit cælos.	b
  23166 Jeremías	Jer	24	51	16	Dante eo vocem, multiplicántur aquæ in cælo: qui levat nubes ab extrémo terræ, fúlgura in plúviam fecit, et prodúxit ventum de thesáuris suis.
  23167 Jeremías	Jer	24	51	17	Stultus factus est omnis homo a sciéntia; confúsus est omnis conflátor in scúlptili: quia mendax est conflátio eórum, nec est spíritus in eis.
  23168 Jeremías	Jer	24	51	18	Vana sunt ópera, et risu digna: in témpore visitatiónis suæ períbunt.
  23169 Jeremías	Jer	24	51	19	Non sicut hæc, pars Jacob, quia qui fecit ómnia ipse est: et Ísraël sceptrum hæreditátis ejus: Dóminus exercítuum nomen ejus.
  23170 Jeremías	Jer	24	51	20	Collídis tu mihi vasa belli: et ego collídam in te gentes, et dispérdam in te regna:	b
  23171 Jeremías	Jer	24	51	21	et collídam in te equum et équitem ejus: et collídam in te currum et ascensórem ejus:
  23172 Jeremías	Jer	24	51	22	et collídam in te virum et mulíerem: et collídam in te senem et púerum: et collídam in te júvenem et vírginem:
  23173 Jeremías	Jer	24	51	23	et collídam in te pastórem et gregem ejus: et collídam in te agrícolam et jugáles ejus: et collídam in te duces et magistrátus:
  23174 Jeremías	Jer	24	51	24	et reddam Babylóni, et cunctis habitatóribus Chaldǽæ, omne malum suum quod fecérunt in Sion, in óculis vestris, ait Dóminus.
  23175 Jeremías	Jer	24	51	25	Ecce ego ad te, mons péstifer, ait Dóminus, qui corrúmpis univérsam terram: et exténdam manum meam super te, et evólvam te de petris, et dabo te in montem combustiónis:
  23176 Jeremías	Jer	24	51	26	et non tollent de te lápidem in ángulum, et lápidem in fundaménta: sed pérditus in ætérnum eris, ait Dóminus.
  23177 Jeremías	Jer	24	51	27	Leváte signum in terra, clángite búccina in géntibus, sanctificáte super eam gentes, annuntiáte contra illam régibus Árarat, Menni, et Áscenez: numeráte contra eam Taphsar, addúcite equum quasi bruchum aculeátum.	b
  23178 Jeremías	Jer	24	51	28	Sanctificáte contra eam gentes, reges Médiæ, duces ejus, et univérsos magistrátus ejus, cunctámque terram potestátis ejus.
  23179 Jeremías	Jer	24	51	29	Et commovébitur terra et conturbábitur, quia evigilábit contra Babylónem cogitátio Dómini, ut ponat terram Babylónis desértam et inhabitábilem.
  23180 Jeremías	Jer	24	51	30	Cessavérunt fortes Babylónis a prœ́lio; habitavérunt in præsídiis: devorátum est robur eórum, et facti sunt quasi mulíeres: incénsa sunt tabernácula ejus, contríti sunt vectes ejus.
  23181 Jeremías	Jer	24	51	31	Currens óbviam currénti véniet, et núntius óbvius nuntiánti, ut annúntiet regi Babylónis quia capta est cívitas ejus a summo usque ad summum.
  23182 Jeremías	Jer	24	51	32	Et vada præoccupáta sunt, et palúdes incénsæ sunt igni, et viri bellatóres conturbáti sunt.
  23183 Jeremías	Jer	24	51	33	Quia hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël: Fília Babylónis quasi área, tempus tritúræ ejus: adhuc módicum, et véniet tempus messiónis ejus.
  23184 Jeremías	Jer	24	51	34	Comédit me, devorávit me Nabuchodónosor rex Babylónis: réddidit me quasi vas ináne, absórbuit me quasi draco, replévit ventrem suum teneritúdine mea, et ejécit me.	b
  23185 Jeremías	Jer	24	51	35	Iníquitas advérsum me et caro mea super Babylónem, dicit habitátio Sion: et sanguis meus super habitatóres Chaldǽæ, dicit Jerúsalem.
  23186 Jeremías	Jer	24	51	36	Proptérea hæc dicit Dóminus: Ecce ego judicábo causam tuam, et ulcíscar ultiónem tuam: et desértum fáciam mare ejus, et siccábo venam ejus.
  23187 Jeremías	Jer	24	51	37	Et erit Bábylon in túmulos, habitátio dracónum, stupor et síbilus, eo quod non sit habitátor.
  23188 Jeremías	Jer	24	51	38	Simul ut leónes rúgient; excútient comas véluti cátuli leónum.
  23189 Jeremías	Jer	24	51	39	In calóre eórum ponam potus eórum, et inebriábo eos ut sopiántur, et dórmiant somnum sempitérnum, et non consúrgant, dicit Dóminus.
  23190 Jeremías	Jer	24	51	40	Dedúcam eos quasi agnos ad víctimam, et quasi aríetes cum hædis.
  23191 Jeremías	Jer	24	51	41	Quómodo capta est Sesach, et comprehénsa est ínclyta univérsæ terræ! quómodo facta est in stupórem Bábylon inter gentes!
  23192 Jeremías	Jer	24	51	42	Ascéndit super Babylónem mare: multitúdine flúctuum ejus opérta est.
  23193 Jeremías	Jer	24	51	43	Factæ sunt civitátes ejus in stupórem, terra inhabitábilis et desérta, terra in qua nullus hábitet, nec tránseat per eam fílius hóminis.
  23194 Jeremías	Jer	24	51	44	Et visitábo super Bel in Babylóne, et ejíciam quod absorbúerat de ore ejus: et non cónfluent ad eum ultra gentes, síquidem et murus Babylónis córruet.
  23195 Jeremías	Jer	24	51	45	Egredímini de médio ejus, pópulus meus, ut salvet unusquísque ánimam suam ab ira furóris Dómini,	b
  23196 Jeremías	Jer	24	51	46	et ne forte molléscat cor vestrum, et timeátis audítum qui audiétur in terra: et véniet in anno audítio, et post hunc annum audítio, et iníquitas in terra, et dominátor super dominatórem.
  23197 Jeremías	Jer	24	51	47	Proptérea ecce dies véniunt, et visitábo super sculptília Babylónis, et omnis terra ejus confundétur, et univérsi interfécti ejus cadent in médio ejus.	b
  23198 Jeremías	Jer	24	51	48	Et laudábunt super Babylónem cæli et terra, et ómnia quæ in eis sunt: quia ab aquilóne vénient ei prædónes, ait Dóminus.
  23199 Jeremías	Jer	24	51	49	Et quómodo fecit Bábylon, ut cáderent occísi in Ísraël, sic de Babylóne cadent occísi in univérsa terra.
  23200 Jeremías	Jer	24	51	50	Qui fugístis gládium, veníte, nolíte stare: recordámini procul Dómini, et Jerúsalem ascéndat super cor vestrum.
  23201 Jeremías	Jer	24	51	51	Confúsi sumus, quóniam audívimus oppróbrium: opéruit ignomínia fácies nostras, quia venérunt aliéni super sanctificatiónem domus Dómini.	b
  23202 Jeremías	Jer	24	51	52	Proptérea ecce dies véniunt, ait Dóminus, et visitábo super sculptília ejus, et in omni terra ejus múgiet vulnerátus.	b
  23203 Jeremías	Jer	24	51	53	Si ascénderit Bábylon in cælum, et firmáverit in excélso robur suum, a me vénient vastatóres ejus, ait Dóminus.
  23204 Jeremías	Jer	24	51	54	Vox clamóris de Babylóne, et contrítio magna de terra Chaldæórum:
  23205 Jeremías	Jer	24	51	55	quóniam vastávit Dóminus Babylónem, et pérdidit ex ea vocem magnam: et sonábunt fluctus eórum quasi aquæ multæ; dedit sónitum vox eórum:
  23206 Jeremías	Jer	24	51	56	quia venit super eam, id est super Babylónem, prædo, et apprehénsi sunt fortes ejus, et emárcuit arcus eórum, quia fortis ultor Dóminus reddens retríbuet.
  23207 Jeremías	Jer	24	51	57	Et inebriábo príncipes ejus, et sapiéntes ejus, et duces ejus, et magistrátus ejus, et fortes ejus: et dórmient somnum sempitérnum, et non expergiscéntur, ait Rex (Dóminus exercítuum nomen ejus).
  23208 Jeremías	Jer	24	51	58	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Murus Babylónis ille latíssimus suffossióne suffodiétur, et portæ ejus excélsæ igni comburéntur, et labóres populórum ad níhilum, et géntium in ignem erunt, et disperíbunt.	b
  23209 Jeremías	Jer	24	51	59	Verbum quod præcépit Jeremías prophéta Saraíæ fílio Neríæ fílii Maasíæ, cum pérgeret cum Sedecía rege in Babylónem, in anno quarto regni ejus: Saraías autem erat princeps prophetíæ.	b
  23210 Jeremías	Jer	24	51	60	Et scripsit Jeremías omne malum quod ventúrum erat super Babylónem, in libro uno: ómnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylónem.
  23211 Jeremías	Jer	24	51	61	Et dixit Jeremías ad Saraíam: Cum véneris in Babylónem, et víderis, et légeris ómnia verba hæc,
  23212 Jeremías	Jer	24	51	62	dices: Dómine, tu locútus es contra locum istum, ut dispérderes eum, ne sit qui in eo hábitet, ab hómine usque ad pecus, et ut sit perpétua solitúdo.
  23213 Jeremías	Jer	24	51	63	Cumque compléveris légere librum istum, ligábis ad eum lápidem, et projícies illum in médium Euphráten,
  23214 Jeremías	Jer	24	51	64	et dices: Sic submergétur Bábylon, et non consúrget a fácie afflictiónis quam ego addúco super eam, et dissolvétur. Hucúsque verba Jeremíæ.
  23215 Jeremías	Jer	24	52	1	Fílius vigínti et uníus anni erat Sedecías cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem. Et nomen matris ejus Amítal fília Jeremíæ de Lobna.
  23216 Jeremías	Jer	24	52	2	Et fecit malum in óculis Dómini, juxta ómnia quæ fécerat Jóakim,
  23217 Jeremías	Jer	24	52	3	quóniam furor Dómini erat in Jerúsalem et in Juda, úsquequo projíceret eos a fácie sua: et recéssit Sedecías a rege Babylónis.
  23218 Jeremías	Jer	24	52	4	Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense décimo, décima mensis, venit Nabuchodónosor rex Babylónis, ipse et omnis exércitus ejus, advérsus Jerúsalem: et obsedérunt eam, et ædificavérunt contra eam munitiónes in circúitu.	b
  23219 Jeremías	Jer	24	52	5	Et fuit cívitas obséssa usque ad undécimum annum regis Sedecíæ.
  23220 Jeremías	Jer	24	52	6	Mense autem quarto, nona mensis, obtínuit fames civitátem, et non erant aliménta pópulo terræ.
  23221 Jeremías	Jer	24	52	7	Et dirúpta est cívitas, et omnes viri bellatóres ejus fugérunt, exierúntque de civitáte nocte, per viam portæ quæ est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chaldǽis obsidéntibus urbem in gyro, et abiérunt per viam quæ ducit in erémum.
  23222 Jeremías	Jer	24	52	8	Persecútus est autem Chaldæórum exércitus regem, et apprehendérunt Sedecíam in desérto quod est juxta Jéricho: et omnis comitátus ejus diffúgit ab eo.
  23223 Jeremías	Jer	24	52	9	Cumque comprehendíssent regem, adduxérunt eum ad regem Babylónis in Réblatha, quæ est in terra Emath, et locútus est ad eum judícia.
  23224 Jeremías	Jer	24	52	10	Et jugulávit rex Babylónis fílios Sedecíæ in óculis ejus, sed et omnes príncipes Juda occídit in Réblatha.
  23225 Jeremías	Jer	24	52	11	Et óculos Sedecíæ éruit, et vinxit eum compédibus, et addúxit eum rex Babylónis in Babylónem, et pósuit eum in domo cárceris usque ad diem mortis ejus.
  23226 Jeremías	Jer	24	52	12	In mense autem quinto, décima mensis, ipse est annus nonusdécimus Nabuchodónosor regis Babylónis, venit Nabuzárdan princeps milítiæ, qui stabat coram rege Babylónis, in Jerúsalem,	b
  23227 Jeremías	Jer	24	52	13	et incéndit domum Dómini, et domum regis, et omnes domos Jerúsalem: et omnem domum magnam igni combússit:
  23228 Jeremías	Jer	24	52	14	et totum murum Jerúsalem per circúitum destrúxit cunctus exércitus Chaldæórum qui erat cum magístro milítiæ.
  23229 Jeremías	Jer	24	52	15	De paupéribus autem pópuli, et de réliquo vulgo quod remánserat in civitáte, et de pérfugis qui transfúgerant ad regem Babylónis, et céteros de multitúdine tránstulit Nabuzárdan princeps milítiæ.
  23230 Jeremías	Jer	24	52	16	De paupéribus vero terræ relíquit Nabuzárdan princeps milítiæ vinitóres et agrícolas.
  23231 Jeremías	Jer	24	52	17	Colúmnas quoque ǽreas quæ erant in domo Dómini, et bases, et mare ǽneum quod erat in domo Dómini, confregérunt Chaldǽi, et tulérunt omne æs eórum in Babylónem,
  23232 Jeremías	Jer	24	52	18	et lebétes, et créagras, et psaltéria, et phíalas, et mortaríola, et ómnia vasa ǽrea quæ in ministério fúerant, tulérunt:
  23233 Jeremías	Jer	24	52	19	et hýdrias, et thymiamatéria, et úrceos, et pelves, et candelábra, et mortária, et cýathos, quotquot áurea, áurea, et quotquot argéntea, argéntea, tulit magíster milítiæ:
  23234 Jeremías	Jer	24	52	20	et colúmnas duas, et mare unum, et vítulos duódecim ǽreos qui erant sub básibus quas fécerat rex Sálomon in domo Dómini. Non erat pondus æris ómnium horum vasórum.
  23235 Jeremías	Jer	24	52	21	De colúmnis autem decem et octo cúbiti altitúdinis erant in colúmna una, et funículus duódecim cubitórum circuíbat eam: porro grossitúdo ejus quátuor digitórum, et intrínsecus cava erat.
  23236 Jeremías	Jer	24	52	22	Et capitélla super utrámque ǽrea: altitúdo capitélli uníus quinque cubitórum, et retiácula et malogranáta super corónam in circúitu, ómnia ǽrea: simíliter colúmnæ secúndæ, et malogranáta.
  23237 Jeremías	Jer	24	52	23	Et fuérunt malogranáta nonagínta sex dependéntia: et ómnia malogranáta centum, retiáculis circumdabántur.
  23238 Jeremías	Jer	24	52	24	Et tulit magíster milítiæ Saraíam sacerdótem primum, et Sophoníam sacerdótem secúndum, et tres custódes vestíbuli:	b
  23239 Jeremías	Jer	24	52	25	et de civitáte tulit eunúchum unum, qui erat præpósitus super viros bellatóres: et septem viros de his qui vidébant fáciem regis, qui invénti sunt in civitáte: et scribam príncipem mílitum, qui probábat tyrónes: et sexagínta viros de pópulo terræ, qui invénti sunt in médio civitátis.
  23240 Jeremías	Jer	24	52	26	Tulit autem eos Nabuzárdan magíster milítiæ, et duxit eos ad regem Babylónis in Réblatha:
  23241 Jeremías	Jer	24	52	27	et percússit eos rex Babylónis, et interfécit eos in Réblatha in terra Emath: et translátus est Juda de terra sua.
  23242 Jeremías	Jer	24	52	28	Iste est pópulus quem tránstulit Nabuchodónosor: in anno séptimo, Judǽos tria míllia et vigínti tres:
  23243 Jeremías	Jer	24	52	29	in anno octavodécimo Nabuchodónosor, de Jerúsalem ánimas octingéntas trigínta duas:
  23244 Jeremías	Jer	24	52	30	in anno vigésimo tértio Nabuchodónosor, tránstulit Nabuzárdan magíster milítiæ ánimas Judæórum septingéntas quadragínta quinque. Omnes ergo ánimæ, quátuor míllia sexcéntæ.
  23245 Jeremías	Jer	24	52	31	Et factum est in trigésimo séptimo anno transmigratiónis Jóachin regis Juda, duodécimo mense, vigésima quinta mensis, elevávit Evilmérodach rex Babylónis, ipso anno regni sui, caput Jóachin regis Juda, et edúxit eum de domo cárceris.	b
  23246 Jeremías	Jer	24	52	32	Et locútus est cum eo bona, et pósuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylóne.
  23247 Jeremías	Jer	24	52	33	Et mutávit vestiménta cárceris ejus, et comedébat panem coram eo semper cunctis diébus vitæ suæ.
  23248 Jeremías	Jer	24	52	34	Et cibária ejus, cibária perpétua dabántur ei a rege Babylónis, statúta per síngulos dies, usque ad diem mortis suæ, cunctis diébus vitæ ejus.
  23249 #	Lamentatiónes	Lam	Threni Jeremíæ Prophétæ
  23250 Lamentatiónes	Lam	25	1	1a	Et factum est, postquam in captivitátem redáctus est Ísraël, et Jerúsalem desérta est, sedit Jeremías prophéta flens, et planxit lamentatióne hac in Jerúsalem: et amáro ánimo suspírans et éjulans, dixit:
  23251 Lamentatiónes	Lam	25	1	1b	<Aleph>Quómodo sedet sola cívitas plena pópulo! Facta est quasi vídua dómina géntium; princeps provinciárum facta est sub tribúto.	b
  23252 Lamentatiónes	Lam	25	1	2	<Beth>Plorans plorávit in nocte, et lácrimæ ejus in maxíllis ejus: non est qui consolétur eam ex ómnibus caris ejus; omnes amíci ejus sprevérunt eam, et facti sunt ei inimíci.	b
  23253 Lamentatiónes	Lam	25	1	3	<Ghimel>Migrávit Judas propter afflictiónem, et multitúdinem servitútis; habitávit inter gentes, nec invénit réquiem: omnes persecutóres ejus apprehendérunt eam inter angústias.	b
  23254 Lamentatiónes	Lam	25	1	4	<Daleth>Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui véniant ad solemnitátem: omnes portæ ejus destrúctæ, sacerdótes ejus geméntes; vírgines ejus squálidæ, et ipsa oppréssa amaritúdine.	b
  23255 Lamentatiónes	Lam	25	1	5	<He>Facti sunt hostes ejus in cápite; inimíci ejus locupletáti sunt: quia Dóminus locútus est super eam propter multitúdinem iniquitátum ejus. Párvuli ejus ducti sunt in captivitátem ante fáciem tribulántis.	b
  23256 Lamentatiónes	Lam	25	1	6	<Vau>Et egréssus est a fília Sion omnis decor ejus; facti sunt príncipes ejus velut aríetes non inveniéntes páscua, et abiérunt absque fortitúdine ante fáciem subsequéntis.	b
  23257 Lamentatiónes	Lam	25	1	7	<Zain>Recordáta est Jerúsalem diérum afflictiónis suæ, et prævaricatiónis, ómnium desiderabílium suórum, quæ habúerat a diébus antíquis, cum cáderet pópulus ejus in manu hostíli, et non esset auxiliátor: vidérunt eam hostes, et derisérunt sábbata ejus.	b
  23258 Lamentatiónes	Lam	25	1	8	<Heth>Peccátum peccávit Jerúsalem, proptérea instábilis facta est; omnes qui glorificábant eam sprevérunt illam, quia vidérunt ignomíniam ejus: ipsa autem gemens convérsa est retrórsum.	b
  23259 Lamentatiónes	Lam	25	1	9	<Teth>Sordes ejus in pédibus ejus, nec recordáta est finis sui; depósita est veheménter, non habens consolatórem. Vide, Dómine, afflictiónem meam, quóniam eréctus est inimícus.	b
  23260 Lamentatiónes	Lam	25	1	10	<Jod>Manum suam misit hostis ad ómnia desiderabília ejus, quia vidit gentes ingréssas sanctuárium suum, de quibus præcéperas ne intrárent in ecclésiam tuam.	b
  23261 Lamentatiónes	Lam	25	1	11	<Caph>Omnis pópulus ejus gemens, et quærens panem; dedérunt pretiósa quæque pro cibo ad refocillándam ánimam. Vide, Dómine, et consídera quóniam facta sum vilis!	b
  23262 Lamentatiónes	Lam	25	1	12	<Lamed>O vos omnes qui transítis per viam, atténdite, et vidéte si est dolor sicut dolor meus! quóniam vindemiávit me, ut locútus est Dóminus, in die iræ furóris sui.	b
  23263 Lamentatiónes	Lam	25	1	13	<Mem>De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me: expándit rete pédibus meis, convértit me retrórsum; pósuit me desolátam, tota die mœróre conféctam.	b
  23264 Lamentatiónes	Lam	25	1	14	<Nun>Vigilávit jugum iniquitátum meárum; in manu ejus convolútæ sunt, et impósitæ collo meo. Infirmáta est virtus mea: dedit me Dóminus in manu de qua non pótero súrgere.	b
  23265 Lamentatiónes	Lam	25	1	15	<Samech>Ábstulit omnes magníficos meos Dóminus de médio mei; vocávit advérsum me tempus ut contéreret eléctos meos. Tórcular calcávit Dóminus vírgini fíliæ Juda.	b
  23266 Lamentatiónes	Lam	25	1	16	<Ain>Idcírco ego plorans, et óculus meus dedúcens aquas, quia longe factus est a me consolátor, convértens ánimam meam. Facti sunt fílii mei pérditi, quóniam inváluit inimícus.	b
  23267 Lamentatiónes	Lam	25	1	17	<Phe>Expándit Sion manus suas; non est qui consolétur eam. Mandávit Dóminus advérsum Jacob in circúitu ejus hostes ejus; facta est Jerúsalem quasi pollúta ménstruis inter eos.	b
  23268 Lamentatiónes	Lam	25	1	18	<Sade>Justus est Dóminus, quia os ejus ad iracúndiam provocávi. Audíte, óbsecro, univérsi pópuli, et vidéte dolórem meum: vírgines meæ et júvenes mei abiérunt in captivitátem.	b
  23269 Lamentatiónes	Lam	25	1	19	<Coph>Vocávi amícos meos, et ipsi decepérunt me; sacerdótes mei et senes mei in urbe consúmpti sunt, quia quæsiérunt cibum sibi ut refocillárent ánimam suam.	b
  23270 Lamentatiónes	Lam	25	1	20	<Res>Vide, Dómine, quóniam tríbulor: conturbátus est venter meus, subvérsum est cor meum in memetípsa, quóniam amaritúdine plena sum. Foris interfécit gládius, et domi mors símilis est.	b
  23271 Lamentatiónes	Lam	25	1	21	<Sin>Audiérunt quia ingemísco ego, et non est qui consolétur me; omnes inimíci mei audiérunt malum meum, lætáti sunt quóniam tu fecísti: adduxísti diem consolatiónis, et fient símiles mei.	b
  23272 Lamentatiónes	Lam	25	1	22	<Thau>Ingrediátur omne malum eórum coram te: et vindémia eos, sicut vindemiásti me propter omnes iniquitátes meas: multi enim gémitus mei, et cor meum mœrens.	b
  23273 Lamentatiónes	Lam	25	2	1	<Aleph>Quómodo obtéxit calígine in furóre suo Dóminus fíliam Sion; projécit de cælo in terram ínclytam Ísraël, et non est recordátus scabélli pedum suórum in die furóris sui!	b
  23274 Lamentatiónes	Lam	25	2	2	<Beth>Præcipitávit Dóminus, nec pepércit ómnia speciósa Jacob: destrúxit in furóre suo munitiónes vírginis Juda, et dejécit in terram; pólluit regnum et príncipes ejus.	b
  23275 Lamentatiónes	Lam	25	2	3	<Ghimel>Confrégit in ira furóris sui omne cornu Ísraël; avértit retrórsum déxteram suam a fácie inimíci, et succéndit in Jacob quasi ignem flammæ devorántis in gyro.	b
  23276 Lamentatiónes	Lam	25	2	4	<Daleth>Teténdit arcum suum quasi inimícus, firmávit déxteram suam quasi hostis, et occídit omne quod pulchrum erat visu in tabernáculo fíliæ Sion; effúdit quasi ignem indignatiónem suam.	b
  23277 Lamentatiónes	Lam	25	2	5	<He>Factus est Dóminus velut inimícus, præcipitávit Ísraël: præcipitávit ómnia mœ́nia ejus, dissipávit munitiónes ejus, et replévit in fília Juda humiliátum et humiliátam.	b
  23278 Lamentatiónes	Lam	25	2	6	<Vau>Et dissipávit quasi hortum tentórium suum; demolítus est tabernáculum suum. Oblivióni trádidit Dóminus in Sion festivitátem et sábbatum; et in oppróbrium, et in indignatiónem furóris sui, regem et sacerdótem.	b
  23279 Lamentatiónes	Lam	25	2	7	<Zain>Répulit Dóminus altáre suum; maledíxit sanctificatióni suæ: trádidit in manu inimíci muros túrrium ejus. Vocem dedérunt in domo Dómini sicut in die solémni.	b
  23280 Lamentatiónes	Lam	25	2	8	<Heth>Cogitávit Dóminus dissipáre murum fíliæ Sion; teténdit funículum suum, et non avértit manum suam a perditióne: luxítque antemurále, et murus páriter dissipátus est.	b
  23281 Lamentatiónes	Lam	25	2	9	<Teth>Defíxæ sunt in terra portæ ejus, pérdidit et contrívit vectes ejus; regem ejus et príncipes ejus in géntibus: non est lex, et prophétæ ejus non invenérunt visiónem a Dómino.	b
  23282 Lamentatiónes	Lam	25	2	10	<Jod>Sedérunt in terra, conticuérunt senes fíliæ Sion; conspersérunt cínere cápita sua, accíncti sunt cilíciis: abjecérunt in terram cápita sua vírgines Jerúsalem.	b
  23283 Lamentatiónes	Lam	25	2	11	<Caph>Defecérunt præ lácrimis óculi mei, conturbáta sunt víscera mea; effúsum est in terra jecur meum super contritióne fíliæ pópuli mei, cum defíceret párvulus et lactens in platéis óppidi.	b
  23284 Lamentatiónes	Lam	25	2	12	<Lamed>Mátribus suis dixérunt: Ubi est tríticum et vinum? cum defícerent quasi vulneráti in platéis civitátis, cum exhalárent ánimas suas in sinu matrum suárum.	b
  23285 Lamentatiónes	Lam	25	2	13	<Mem>Cui comparábo te, vel cui assimilábo te, fília Jerúsalem? cui exæquábo te, et consolábor te, virgo, fília Sion? magna est enim velut mare contrítio tua: quis medébitur tui?	b
  23286 Lamentatiónes	Lam	25	2	14	<Nun>Prophétæ tui vidérunt tibi falsa et stulta; nec aperiébant iniquitátem tuam, ut te ad pœniténtiam provocárent; vidérunt autem tibi assumptiónes falsas, et ejectiónes.	b
  23287 Lamentatiónes	Lam	25	2	15	<Samech>Plausérunt super te mánibus omnes transeúntes per viam; sibilavérunt et movérunt caput suum super fíliam Jerúsalem: Hǽccine est urbs, dicéntes, perfécti decóris, gáudium univérsæ terræ?	b
  23288 Lamentatiónes	Lam	25	2	16	<Phe>Aperuérunt super te os suum omnes inimíci tui: sibilavérunt, et fremuérunt déntibus, et dixérunt: Devorábimus: en ista est dies quam exspectabámus; invénimus, vídimus.	b
  23289 Lamentatiónes	Lam	25	2	17	<Ain>Fecit Dóminus quæ cogitávit; complévit sermónem suum, quem præcéperat a diébus antíquis: destrúxit, et non pepércit, et lætificávit super te inimícum, et exaltávit cornu hóstium tuórum.	b
  23290 Lamentatiónes	Lam	25	2	18	<Sade>Clamávit cor eórum ad Dóminum super muros fíliæ Sion: Deduc quasi torréntem lácrimas per diem et noctem; non des réquiem tibi, neque táceat pupílla óculi tui.	b
  23291 Lamentatiónes	Lam	25	2	19	<Coph>Consúrge, lauda in nocte, in princípio vigiliárum; effúnde sicut aquam cor tuum ante conspéctum Dómini: leva ad eum manus tuas pro ánima parvulórum tuórum, qui defecérunt in fame in cápite ómnium compitórum.	b
  23292 Lamentatiónes	Lam	25	2	20	<Res>Vide, Dómine, et consídera quem vindemiáveris ita. Ergóne cómedent mulíeres fructum suum, párvulos ad mensúram palmæ? si occíditur in sanctuário Dómini sacérdos et prophéta?	b
  23293 Lamentatiónes	Lam	25	2	21	<Sin>Jacuérunt in terra foris puer et senex; vírgines meæ et júvenes mei cecidérunt in gládio: interfecísti in die furóris tui, percussísti, nec misértus es.	b
  23294 Lamentatiónes	Lam	25	2	22	<Thau>Vocásti quasi ad diem solémnem, qui terrérent me de circúitu; et non fuit in die furóris Dómini qui effúgeret, et relinquerétur: quos educávi et enutrívi, inimícus meus consúmpsit eos.	b
  23295 Lamentatiónes	Lam	25	3	1	<Aleph>Ego vir videns paupertátem meam in virga indignatiónis ejus.	b
  23296 Lamentatiónes	Lam	25	3	2	<Aleph>Me minávit, et addúxit in ténebras, et non in lucem.	b
  23297 Lamentatiónes	Lam	25	3	3	<Aleph>Tantum in me vertit et convértit manum suam tota die.	b
  23298 Lamentatiónes	Lam	25	3	4	<Beth>Vetústam fecit pellem meam et carnem meam; contrívit ossa mea.	b
  23299 Lamentatiónes	Lam	25	3	5	<Beth>Ædificávit in gyro meo, et circúmdedit me felle et labóre.	b
  23300 Lamentatiónes	Lam	25	3	6	<Beth>In tenebrósis collocávit me, quasi mórtuos sempitérnos.	b
  23301 Lamentatiónes	Lam	25	3	7	<Ghimel>Circumædificávit advérsum me, ut non egrédiar; aggravávit cómpedem meum.	b
  23302 Lamentatiónes	Lam	25	3	8	<Ghimel>Sed et cum clamávero, et rogávero, exclúsit oratiónem meam.	b
  23303 Lamentatiónes	Lam	25	3	9	<Ghimel>Conclúsit vias meas lapídibus quadris; sémitas meas subvértit.	b
  23304 Lamentatiónes	Lam	25	3	10	<Daleth>Ursus insídians factus est mihi, leo in abscónditis.	b
  23305 Lamentatiónes	Lam	25	3	11	<Daleth>Sémitas meas subvértit, et confrégit me; pósuit me desolátam.	b
  23306 Lamentatiónes	Lam	25	3	12	<Daleth>Teténdit arcum suum, et pósuit me quasi signum ad sagíttam.	b
  23307 Lamentatiónes	Lam	25	3	13	<He>Misit in rénibus meis fílias pháretræ suæ.	b
  23308 Lamentatiónes	Lam	25	3	14	<He>Factus sum in derísum omni pópulo meo, cánticum eórum tota die.	b
  23309 Lamentatiónes	Lam	25	3	15	<He>Replévit me amaritudínibus; inebriávit me absínthio.	b
  23310 Lamentatiónes	Lam	25	3	16	<Vau>Et fregit ad númerum dentes meos; cibávit me cínere.	b
  23311 Lamentatiónes	Lam	25	3	17	<Vau>Et repúlsa est a pace ánima mea; oblítus sum bonórum.	b
  23312 Lamentatiónes	Lam	25	3	18	<Vau>Et dixi: Périit finis meus, et spes mea a Dómino.	b
  23313 Lamentatiónes	Lam	25	3	19	<Zain>Recordáre paupertátis, et transgressiónis meæ, absínthii et fellis.	b
  23314 Lamentatiónes	Lam	25	3	20	<Zain>Memória memor ero, et tabéscet in me ánima mea.	b
  23315 Lamentatiónes	Lam	25	3	21	<Zain>Hæc recólens in corde meo, ídeo sperábo.	b
  23316 Lamentatiónes	Lam	25	3	22	<Heth>Misericórdiæ Dómini, quia non sumus consúmpti; quia non defecérunt miseratiónes ejus.	b
  23317 Lamentatiónes	Lam	25	3	23	<Heth>Novi dilúculo, multa est fides tua.	b
  23318 Lamentatiónes	Lam	25	3	24	<Heth>Pars mea Dóminus, dixit ánima mea; proptérea exspectábo eum.	b
  23319 Lamentatiónes	Lam	25	3	25	<Teth>Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimæ quærénti illum.	b
  23320 Lamentatiónes	Lam	25	3	26	<Teth>Bonum est præstolári cum siléntio salutáre Dei.	b
  23321 Lamentatiónes	Lam	25	3	27	<Teth>Bonum est viro cum portáverit jugum ab adolescéntia sua.	b
  23322 Lamentatiónes	Lam	25	3	28	<Jod>Sedébit solitárius, et tacébit, quia levávit super se.	b
  23323 Lamentatiónes	Lam	25	3	29	<Jod>Ponet in púlvere os suum, si forte sit spes.	b
  23324 Lamentatiónes	Lam	25	3	30	<Jod>Dabit percutiénti se maxíllam: saturábitur oppróbriis.	b
  23325 Lamentatiónes	Lam	25	3	31	<Caph>Quia non repéllet in sempitérnum Dóminus.	b
  23326 Lamentatiónes	Lam	25	3	32	<Caph>Quia si abjécit, et miserébitur, secúndum multitúdinem misericordiárum suárum.	b
  23327 Lamentatiónes	Lam	25	3	33	<Caph>Non enim humiliávit ex corde suo et abjécit fílios hóminum.	b
  23328 Lamentatiónes	Lam	25	3	34	<Lamed>Ut cónteret sub pédibus suis omnes vinctos terræ.	b
  23329 Lamentatiónes	Lam	25	3	35	<Lamed>Ut declináret judícium viri in conspéctu vultus Altíssimi.	b
  23330 Lamentatiónes	Lam	25	3	36	<Lamed>Ut pervérteret hóminem in judício suo; Dóminus ignorávit.	b
  23331 Lamentatiónes	Lam	25	3	37	<Mem>Quis est iste qui dixit ut fíeret, Dómino non jubénte?	b
  23332 Lamentatiónes	Lam	25	3	38	<Mem>Ex ore Altíssimi non egrediéntur nec mala nec bona?	b
  23333 Lamentatiónes	Lam	25	3	39	<Mem>Quid murmurávit homo vivens, vir pro peccátis suis?	b
  23334 Lamentatiónes	Lam	25	3	40	<Nun>Scrutémur vias nostras, et quærámus, et revertámur ad Dóminum.	b
  23335 Lamentatiónes	Lam	25	3	41	<Nun>Levémus corda nostra cum mánibus ad Dóminum in cælos.	b
  23336 Lamentatiónes	Lam	25	3	42	<Nun>Nos iníque égimus, et ad iracúndiam provocávimus; idcírco tu inexorábilis es.	b
  23337 Lamentatiónes	Lam	25	3	43	<Samech>Operuísti in furóre, et percussísti nos; occidísti, nec pepercísti.	b
  23338 Lamentatiónes	Lam	25	3	44	<Samech>Opposuísti nubem tibi, ne tránseat orátio.	b
  23339 Lamentatiónes	Lam	25	3	45	<Samech>Eradicatiónem et abjectiónem posuísti me in médio populórum.	b
  23340 Lamentatiónes	Lam	25	3	46	<Phe>Aperuérunt super nos os suum omnes inimíci.	b
  23341 Lamentatiónes	Lam	25	3	47	<Phe>Formído et láqueus facta est nobis vaticinátio, et contrítio.	b
  23342 Lamentatiónes	Lam	25	3	48	<Phe>Divisiónes aquárum dedúxit óculus meus, in contritióne fíliæ pópuli mei.	b
  23343 Lamentatiónes	Lam	25	3	49	<Ain>Óculus meus afflíctus est, nec tácuit, eo quod non esset réquies.	b
  23344 Lamentatiónes	Lam	25	3	50	<Ain>Donec respíceret et vidéret Dóminus de cælis.	b
  23345 Lamentatiónes	Lam	25	3	51	<Ain>Óculus meus deprædátus est ánimam meam in cunctis filiábus urbis meæ.	b
  23346 Lamentatiónes	Lam	25	3	52	<Sade>Venatióne cepérunt me quasi avem inimíci mei gratis.	b
  23347 Lamentatiónes	Lam	25	3	53	<Sade>Lapsa est in lacum vita mea, et posuérunt lápidem super me.	b
  23348 Lamentatiónes	Lam	25	3	54	<Sade>Inundavérunt aquæ super caput meum; dixi: Périi.	b
  23349 Lamentatiónes	Lam	25	3	55	<Coph>Invocávi nomen tuum, Dómine, de lacu novíssimo.	b
  23350 Lamentatiónes	Lam	25	3	56	<Coph>Vocem meam audísti; ne avértas aurem tuam a singúltu meo et clamóribus.	b
  23351 Lamentatiónes	Lam	25	3	57	<Coph>Appropinquásti in die quando invocávi te; dixísti: Ne tímeas.	b
  23352 Lamentatiónes	Lam	25	3	58	<Res>Judicásti, Dómine, causam ánimæ meæ, redémptor vitæ meæ.	b
  23353 Lamentatiónes	Lam	25	3	59	<Res>Vidísti, Dómine, iniquitátem illórum advérsum me: júdica judícium meum.	b
  23354 Lamentatiónes	Lam	25	3	60	<Res>Vidísti omnem furórem, univérsas cogitatiónes eórum advérsum me.	b
  23355 Lamentatiónes	Lam	25	3	61	<Sin>Audísti oppróbrium eórum, Dómine, omnes cogitatiónes eórum advérsum me.	b
  23356 Lamentatiónes	Lam	25	3	62	<Sin>Lábia insurgéntium mihi, et meditatiónes eórum advérsum me tota die.	b
  23357 Lamentatiónes	Lam	25	3	63	<Sin>Sessiónem eórum et resurrectiónem eórum vide; ego sum psalmus eórum.	b
  23358 Lamentatiónes	Lam	25	3	64	<Thau>Reddes eis vicem, Dómine, juxta ópera mánuum suárum.	b
  23359 Lamentatiónes	Lam	25	3	65	<Thau>Dabis eis scutum cordis, labórem tuum.	b
  23360 Lamentatiónes	Lam	25	3	66	<Thau>Persequéris in furóre, et cónteres eos sub cælis, Dómine.	b
  23361 Lamentatiónes	Lam	25	4	1	<Aleph>Quómodo obscurátum est aurum, mutátus est color óptimus! dispérsi sunt lápides sanctuárii in cápite ómnium plateárum!	b
  23362 Lamentatiónes	Lam	25	4	2	<Beth>Fílii Sion ínclyti, et amícti auro primo: quómodo reputáti sunt in vasa téstea, opus mánuum fíguli!	b
  23363 Lamentatiónes	Lam	25	4	3	<Ghimel>Sed et lámiæ nudavérunt mammam, lactavérunt cátulos suos: fília pópuli mei crudélis quasi strúthio in desérto.	b
  23364 Lamentatiónes	Lam	25	4	4	<Daleth>Adhǽsit lingua lacténtis ad palátum ejus in siti; párvuli petiérunt panem, et non erat qui frángeret eis.	b
  23365 Lamentatiónes	Lam	25	4	5	<He>Qui vescebántur voluptuóse, interiérunt in viis; qui nutriebántur in cróceis, amplexáti sunt stércora.	b
  23366 Lamentatiónes	Lam	25	4	6	<Vau>Et major effécta est iníquitas fíliæ pópuli mei peccáto Sodomórum, quæ subvérsa est in moménto, et non cepérunt in ea manus.	b
  23367 Lamentatiónes	Lam	25	4	7	<Zain>Candidióres Nazarǽi ejus nive, nitidióres lacte, rubicundióres ebóre antíquo, sapphíro pulchrióres.	b
  23368 Lamentatiónes	Lam	25	4	8	<Heth>Denigráta est super carbónes fácies eórum et non sunt cógniti in platéis; adhǽsit cutis eórum óssibus: áruit, et facta est quasi lignum.	b
  23369 Lamentatiónes	Lam	25	4	9	<Teth>Mélius fuit occísis gládio quam interféctis fame, quóniam isti extabuérunt consúmpti a sterilitáte terræ.	b
  23370 Lamentatiónes	Lam	25	4	10	<Jod>Manus mulíerum misericórdium coxérunt fílios suos; facti sunt cibus eárum in contritióne fíliæ pópuli mei.	b
  23371 Lamentatiónes	Lam	25	4	11	<Caph>Complévit Dóminus furórem suum, effúdit iram indignatiónis suæ: et succéndit ignem in Sion, et devorávit fundaménta ejus.	b
  23372 Lamentatiónes	Lam	25	4	12	<Lamed>Non credidérunt reges terræ, et univérsi habitatóres orbis, quóniam ingrederétur hostis et inimícus per portas Jerúsalem.	b
  23373 Lamentatiónes	Lam	25	4	13	<Mem>Propter peccáta prophetárum ejus, et iniquitátes sacerdótum ejus, qui effudérunt in médio ejus sánguinem justórum.	b
  23374 Lamentatiónes	Lam	25	4	14	<Nun>Erravérunt cæci in platéis, pollúti sunt in sánguine; cumque non possent, tenuérunt lacínias suas.	b
  23375 Lamentatiónes	Lam	25	4	15	<Samech>Recédite pollúti, clamavérunt eis; recédite, abíte, nolíte tángere: jurgáti quippe sunt, et commóti dixérunt inter gentes: Non addet ultra ut hábitet in eis.	b
  23376 Lamentatiónes	Lam	25	4	16	<Phe>Fácies Dómini divísit eos, non addet ut respíciat eos; fácies sacerdótum non erubuérunt, neque senum misérti sunt.	b
  23377 Lamentatiónes	Lam	25	4	17	<Ain>Cum adhuc subsisterémus, defecérunt óculi nostri ad auxílium nostrum vanum; cum respicerémus atténti ad gentem quæ salváre non póterat.	b
  23378 Lamentatiónes	Lam	25	4	18	<Sade>Lubricavérunt vestígia nostra in itínere plateárum nostrárum; appropinquávit finis noster, compléti sunt dies nostri, quia venit finis noster.	b
  23379 Lamentatiónes	Lam	25	4	19	<Coph>Velocióres fuérunt persecutóres nostri áquilis cæli; super montes persecúti sunt nos, in desérto insidiáti sunt nobis.	b
  23380 Lamentatiónes	Lam	25	4	20	<Res>Spíritus oris nostri, christus Dóminus, captus est in peccátis nostris, cui díximus: In umbra tua vivémus in géntibus.	b
  23381 Lamentatiónes	Lam	25	4	21	<Sin>Gaude et lætáre, fília Edom, quæ hábitas in terra Hus! ad te quoque pervéniet calix: inebriáberis, atque nudáberis.	b
  23382 Lamentatiónes	Lam	25	4	22	<Thau>Compléta est iníquitas tua, fília Sion: non addet ultra ut tránsmigret te. Visitávit iniquitátem tuam, fília Edom; discoopéruit peccáta tua.	b
  23383 Lamentatiónes	Lam	25	5	1	Recordáre, Dómine, quid accíderit nobis; intuére et réspice oppróbrium nostrum.
  23384 Lamentatiónes	Lam	25	5	2	Hæréditas nostra versa est ad aliénos, domus nostræ ad extráneos.
  23385 Lamentatiónes	Lam	25	5	3	Pupílli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi víduæ.
  23386 Lamentatiónes	Lam	25	5	4	Aquam nostram pecúnia bíbimus; ligna nostra prétio comparávimus.
  23387 Lamentatiónes	Lam	25	5	5	Cervícibus nostris minabámur, lassis non dabátur réquies.
  23388 Lamentatiónes	Lam	25	5	6	Ægýpto dédimus manum et Assýriis, ut saturarémur pane.
  23389 Lamentatiónes	Lam	25	5	7	Patres nostri peccavérunt, et non sunt: et nos iniquitátes eórum portávimus.
  23390 Lamentatiónes	Lam	25	5	8	Servi domináti sunt nostri: non fuit qui redímeret de manu eórum.
  23391 Lamentatiónes	Lam	25	5	9	In animábus nostris afferebámus panem nobis, a fácie gládii in desérto.
  23392 Lamentatiónes	Lam	25	5	10	Pellis nostra quasi clíbanus exústa est, a fácie tempestátum famis.
  23393 Lamentatiónes	Lam	25	5	11	Mulíeres in Sion humiliavérunt, et vírgines in civitátibus Juda.	b
  23394 Lamentatiónes	Lam	25	5	12	Príncipes manu suspénsi sunt; fácies senum non erubuérunt.
  23395 Lamentatiónes	Lam	25	5	13	Adolescéntibus impudíce abúsi sunt, et púeri in ligno corruérunt.
  23396 Lamentatiónes	Lam	25	5	14	Senes defecérunt de portis, júvenes de choro psalléntium.
  23397 Lamentatiónes	Lam	25	5	15	Defécit gáudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster.
  23398 Lamentatiónes	Lam	25	5	16	Cécidit coróna cápitis nostri: væ nobis, quia peccávimus!
  23399 Lamentatiónes	Lam	25	5	17	Proptérea mœstum factum est cor nostrum; ídeo contenebráti sunt óculi nostri,
  23400 Lamentatiónes	Lam	25	5	18	propter montem Sion quia dispériit; vulpes ambulavérunt in eo.
  23401 Lamentatiónes	Lam	25	5	19	Tu autem, Dómine, in ætérnum permanébis, sólium tuum in generatiónem et generatiónem.	b
  23402 Lamentatiónes	Lam	25	5	20	Quare in perpétuum obliviscéris nostri, derelínques nos in longitúdine diérum?
  23403 Lamentatiónes	Lam	25	5	21	Convérte nos, Dómine, ad te, et convertémur; ínnova dies nostros, sicut a princípio.
  23404 Lamentatiónes	Lam	25	5	22	Sed projíciens repulísti nos: irátus es contra nos veheménter.
  23405 #	Baruch	Bar	Prophetía Baruch
  23406 Baruch	Bar	30	1	1	Et hæc verba libri quæ scripsit Baruch fílius Neríæ, fílii Maasíæ, fílii Sedecíæ, fílii Sédei, fílii Helcíæ, in Babylónia,
  23407 Baruch	Bar	30	1	2	in anno quinto, in séptimo die mensis, in témpore quo cepérunt Chaldǽi Jerúsalem, et succendérunt eam igni.
  23408 Baruch	Bar	30	1	3	Et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoníæ fílii Jóakim regis Juda, et ad aures univérsi pópuli veniéntis ad librum,
  23409 Baruch	Bar	30	1	4	et ad aures poténtium, filiórum regum, et ad aures presbyterórum, et ad aures pópuli, a mínimo usque ad máximum eórum, ómnium habitántium in Babylónia, ad flumen Sodi.
  23410 Baruch	Bar	30	1	5	Qui audiéntes plorábant, et jejunábant, et orábant in conspéctu Dómini.	b
  23411 Baruch	Bar	30	1	6	Et collegérunt pecúniam, secúndum quod pótuit uniuscujúsque manus,
  23412 Baruch	Bar	30	1	7	et misérunt in Jerúsalem ad Jóakim fílium Helcíæ fílii Salom sacerdótem, et ad sacerdótes, et ad omnem pópulum qui invénti sunt cum eo in Jerúsalem:
  23413 Baruch	Bar	30	1	8	cum accíperet vasa templi Dómini, quæ abláta fúerant de templo, revocáre in terram Juda, décima die mensis Sivan, vasa argéntea quæ fecit Sedecías fílius Josíæ rex Juda,
  23414 Baruch	Bar	30	1	9	posteáquam cepísset Nabuchodónosor rex Babylónis Jechoníam, et príncipes, et cunctos poténtes, et pópulum terræ, ab Jerúsalem, et duxit eos vinctos in Babylónem.
  23415 Baruch	Bar	30	1	10	Et dixérunt: Ecce mísimus ad vos pecúnias, de quibus émite holocautómata et thus: et fácite manna, et offérte pro peccáto, ad aram Dómini Dei nostri:	b
  23416 Baruch	Bar	30	1	11	et oráte pro vita Nabuchodónosor regis Babylónis, et pro vita Baltássar fílii ejus, ut sint dies eórum sicut dies cæli super terram:
  23417 Baruch	Bar	30	1	12	et ut det Dóminus virtútem nobis, et illúminet óculos nostros, ut vivámus sub umbra Nabuchodónosor regis Babylónis, et sub umbra Baltássar fílii ejus, et serviámus eis multis diébus, et inveniámus grátiam in conspéctu eórum.
  23418 Baruch	Bar	30	1	13	Et pro nobis ipsis oráte ad Dóminum Deum nostrum, quia peccávimus Dómino Deo nostro, et non est avérsus furor ejus a nobis usque in hunc diem.
  23419 Baruch	Bar	30	1	14	Et légite librum istum quem mísimus ad vos recitári in templo Dómini, in die solémni et in die opportúno:
  23420 Baruch	Bar	30	1	15a	et dicétis:
  23421 Baruch	Bar	30	1	15b	Dómino Deo nostro justítia, nobis autem confúsio faciéi nostræ, sicut est dies hæc omni Juda, et habitántibus in Jerúsalem:
  23422 Baruch	Bar	30	1	16	régibus nostris, et princípibus nostris, et sacerdótibus nostris, et prophétis nostris, et pátribus nostris.
  23423 Baruch	Bar	30	1	17	Peccávimus ante Dóminum Deum nostrum, et non credídimus, diffidéntes in eum:
  23424 Baruch	Bar	30	1	18	et non fúimus subjectíbiles illi, et non audívimus vocem Dómini Dei nostri, ut ambularémus in mandátis ejus, quæ dedit nobis.
  23425 Baruch	Bar	30	1	19	A die qua edúxit patres nostros de terra Ægýpti, usque ad diem hanc, erámus incredíbiles ad Dóminum Deum nostrum: et dissipáti recéssimus, ne audirémus vocem ipsíus:
  23426 Baruch	Bar	30	1	20	et adhæsérunt nobis multa mala et maledictiónes quæ constítuit Dóminus Móysi servo suo, qui edúxit patres nostros de terra Ægýpti, dare nobis terram fluéntem lac et mel, sicut hodiérna die.
  23427 Baruch	Bar	30	1	21	Et non audívimus vocem Dómini Dei nostri, secúndum ómnia verba prophetárum quos misit ad nos:
  23428 Baruch	Bar	30	1	22	et abívimus unusquísque in sensum cordis nostri malígni, operári diis aliénis, faciéntes mala ante óculos Dómini Dei nostri.
  23429 Baruch	Bar	30	2	1	Propter quod státuit Dóminus Deus noster verbum suum, quod locútus est ad nos, et ad júdices nostros qui judicavérunt Ísraël, et ad reges nostros, et ad príncipes nostros, et ad omnem Ísraël et Juda:
  23430 Baruch	Bar	30	2	2	ut addúceret Dóminus super nos mala magna, quæ non sunt facta sub cælo quemádmodum facta sunt in Jerúsalem, secúndum quæ scripta sunt in lege Móysi,
  23431 Baruch	Bar	30	2	3	et manducáret homo carnes fílii sui et carnes fíliæ suæ.
  23432 Baruch	Bar	30	2	4	Et dedit eos sub manu regum ómnium qui sunt in circúitu nostro, in impropérium et in desolatiónem in ómnibus pópulis in quibus nos dispérsit Dóminus:
  23433 Baruch	Bar	30	2	5	et facti sumus subtus, et non supra, quia peccávimus Dómino Deo nostro, non obaudiéndo voci ipsíus.
  23434 Baruch	Bar	30	2	6	Dómino Deo nostro justítia, nobis autem et pátribus nostris confúsio faciéi, sicut est dies hæc:
  23435 Baruch	Bar	30	2	7	quia locútus est Dóminus super nos ómnia mala hæc quæ venérunt super nos:
  23436 Baruch	Bar	30	2	8	et non sumus deprecáti fáciem Dómini Dei nostri, ut reverterémur unusquísque nostrum a viis nostris péssimis.
  23437 Baruch	Bar	30	2	9	Et vigilávit Dóminus in malis, et addúxit ea super nos: quia justus est Dóminus in ómnibus opéribus suis quæ mandávit nobis,
  23438 Baruch	Bar	30	2	10	et non audívimus vocem ipsíus ut irémus in præcéptis Dómini, quæ dedit ante fáciem nostram.
  23439 Baruch	Bar	30	2	11	Et nunc, Dómine Deus Ísraël, qui eduxísti pópulum tuum de terra Ægýpti in manu válida, et in signis, et in prodígiis, et in virtúte tua magna, et in bráchio excélso, et fecísti tibi nomen sicut est dies iste:	b
  23440 Baruch	Bar	30	2	12	peccávimus, ímpie égimus, iníque géssimus, Dómine Deus noster, in ómnibus justítiis tuis.
  23441 Baruch	Bar	30	2	13	Avertátur ira tua a nobis, quia derelícti sumus pauci inter gentes ubi dispersísti nos.
  23442 Baruch	Bar	30	2	14	Exáudi, Dómine, preces nostras et oratiónes nostras, et educ nos propter te, et da nobis inveníre grátiam ante fáciem eórum qui nos abduxérunt:
  23443 Baruch	Bar	30	2	15	ut sciat omnis terra quia tu es Dóminus Deus noster, et quia nomen tuum invocátum est super Ísraël, et super genus ipsíus.
  23444 Baruch	Bar	30	2	16	Réspice, Dómine, de domo sancta tua in nos, et inclína aurem tuam, et exáudi nos.
  23445 Baruch	Bar	30	2	17	Áperi óculos tuos et vide: quia non mórtui qui sunt in inférno, quorum spíritus accéptus est a viscéribus suis, dabunt honórem et justificatiónem Dómino:
  23446 Baruch	Bar	30	2	18	sed ánima quæ tristis est super magnitúdine mali, et incédit curva et infírma, et óculi deficiéntes, et ánima esúriens, dat tibi glóriam et justítiam Dómino.
  23447 Baruch	Bar	30	2	19	Quia non secúndum justítias patrum nostrórum nos fúndimus preces et pétimus misericórdiam ante conspéctum tuum, Dómine Deus noster:	b
  23448 Baruch	Bar	30	2	20	sed quia misísti iram tuam et furórem tuum super nos, sicut locútus es in manu puerórum tuórum prophetárum, dicens:
  23449 Baruch	Bar	30	2	21	Sic dicit Dóminus: Inclináte húmerum vestrum et cervícem vestram, et ópera fácite regi Babylónis, et sedébitis in terra quam dedi pátribus vestris.
  23450 Baruch	Bar	30	2	22	Quod si non audiéritis vocem Dómini Dei vestri, operári regi Babylóniæ, defectiónem vestram fáciam de civitátibus Juda, et a foris Jerúsalem,
  23451 Baruch	Bar	30	2	23	et áuferam a vobis vocem jucunditátis et vocem gáudii, et vocem sponsi et vocem sponsæ, et erit omnis terra sine vestígio ab inhabitántibus eam.
  23452 Baruch	Bar	30	2	24	Et non audiérunt vocem tuam, ut operaréntur regi Babylónis: et statuísti verba tua, quæ locútus es in mánibus puerórum tuórum prophetárum, ut transferréntur ossa regum nostrórum et ossa patrum nostrórum de loco suo:
  23453 Baruch	Bar	30	2	25	et ecce projécta sunt in calóre solis et in gelu noctis, et mórtui sunt in dolóribus péssimis, in fame et in gládio, et in emissióne.
  23454 Baruch	Bar	30	2	26	Et posuísti templum in quo invocátum est nomen tuum in ipso sicut hæc dies, propter iniquitátem domus Ísraël et domus Juda.
  23455 Baruch	Bar	30	2	27	Et fecísti in nobis, Dómine Deus noster, secúndum omnem bonitátem tuam et secúndum omnem miseratiónem tuam illam magnam:	b
  23456 Baruch	Bar	30	2	28	sicut locútus es in manu púeri tui Móysi, in die qua præcepísti ei scríbere legem tuam coram fíliis Ísraël,
  23457 Baruch	Bar	30	2	29	dicens: Si non audiéritis vocem meam, multitúdo hæc magna convertétur in mínimam inter gentes, quo ego eos dispérgam:
  23458 Baruch	Bar	30	2	30	quia scio quod me non áudiet pópulus: pópulus est enim dura cervíce. Et convertétur ad cor suum in terra captivitátis suæ,
  23459 Baruch	Bar	30	2	31	et scient quia ego sum Dóminus Deus eórum: et dabo eis cor, et intélligent; aures, et áudient:
  23460 Baruch	Bar	30	2	32	et laudábunt me in terra captivitátis suæ, et mémores erunt nóminis mei,
  23461 Baruch	Bar	30	2	33	et avértent se a dorso suo duro, et a malignitátibus suis: quia reminiscéntur viam patrum suórum, qui peccavérunt in me.
  23462 Baruch	Bar	30	2	34	Et revocábo illos in terram quam jurávi pátribus eórum, Ábraham, Ísaac, et Jacob: et dominabúntur ejus, et multiplicábo eos, et non minorabúntur:
  23463 Baruch	Bar	30	2	35	et státuam illis testaméntum álterum sempitérnum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum: et non movébo ámplius pópulum meum, fílios Ísraël, a terra quam dedi illis.
  23464 Baruch	Bar	30	3	1	Et nunc, Dómine omnípotens, Deus Ísraël, ánima in angústiis, et spíritus ánxius clamat ad te.
  23465 Baruch	Bar	30	3	2	Audi, Dómine, et miserére, quia Deus es miséricors: et miserére nostri, quia peccávimus ante te:
  23466 Baruch	Bar	30	3	3	quia tu sedes in sempitérnum, et nos, períbimus in ævum?
  23467 Baruch	Bar	30	3	4	Dómine omnípotens, Deus Ísraël, audi nunc oratiónem mortuórum Ísraël, et filiórum ipsórum qui peccavérunt ante te, et non audiérunt vocem Dómini Dei sui, et agglutináta sunt nobis mala.
  23468 Baruch	Bar	30	3	5	Noli meminísse iniquitátum patrum nostrórum, sed meménto manus tuæ et nóminis tui in témpore isto:
  23469 Baruch	Bar	30	3	6	quia tu es Dóminus Deus noster, et laudábimus te, Dómine:
  23470 Baruch	Bar	30	3	7	quia propter hoc dedísti timórem tuum in córdibus nostris, et ut invocémus nomen tuum, et laudémus te in captivitáte nostra, quia convértimur ab iniquitáte patrum nostrórum, qui peccavérunt ante te.
  23471 Baruch	Bar	30	3	8	Et ecce nos in captivitáte nostra sumus hódie, qua nos dispersísti in impropérium, et in maledíctum, et in peccátum, secúndum omnes iniquitátes patrum nostrórum, qui recessérunt a te, Dómine Deus noster.
  23472 Baruch	Bar	30	3	9	Audi, Ísraël, mandáta vitæ: áuribus pércipe, ut scias prudéntiam.	b
  23473 Baruch	Bar	30	3	10	Quid est, Ísraël, quod in terra inimicórum es,
  23474 Baruch	Bar	30	3	11	inveterásti in terra aliéna, coinquinátus es cum mórtuis, deputátus es cum descendéntibus in inférnum?
  23475 Baruch	Bar	30	3	12	Dereliquísti fontem sapiéntiæ:
  23476 Baruch	Bar	30	3	13	nam si in via Dei ambulásses, habitásses útique in pace sempitérna.
  23477 Baruch	Bar	30	3	14	Disce ubi sit prudéntia, ubi sit virtus, ubi sit intelléctus, ut scias simul ubi sit longitúrnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculórum, et pax.
  23478 Baruch	Bar	30	3	15	Quis invénit locum ejus? et quis intrávit in thesáuros ejus?
  23479 Baruch	Bar	30	3	16	Ubi sunt príncipes géntium, et qui dominántur super béstias quæ sunt super terram?
  23480 Baruch	Bar	30	3	17	qui in ávibus cæli ludunt,
  23481 Baruch	Bar	30	3	18	qui argéntum thesaurízant, et aurum, in quo confídunt hómines, et non est finis acquisitiónis eórum? qui argéntum fábricant, et sollíciti sunt, nec est invéntio óperum illórum?
  23482 Baruch	Bar	30	3	19	Extermináti sunt, et ad ínferos descendérunt, et álii loco eórum surrexérunt.	b
  23483 Baruch	Bar	30	3	20	Júvenes vidérunt lumen, et habitavérunt super terram, viam autem disciplínæ ignoravérunt,
  23484 Baruch	Bar	30	3	21	neque intellexérunt sémitas ejus, neque fílii eórum suscepérunt eam: a fácie ipsórum longe facta est;
  23485 Baruch	Bar	30	3	22	non est audíta in terra Chánaan, neque visa est in Theman.
  23486 Baruch	Bar	30	3	23	Fílii quoque Agar, qui exquírunt prudéntiam quæ de terra est, negotiatóres Merrhæ et Theman, et fabulatóres, et exquisitóres prudéntiæ et intelligéntiæ: viam autem sapiéntiæ nesciérunt, neque commemoráti sunt sémitas ejus.
  23487 Baruch	Bar	30	3	24	O Ísraël, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessiónis ejus!	b
  23488 Baruch	Bar	30	3	25	magnus est, et non habet finem: excélsus, et imménsus.
  23489 Baruch	Bar	30	3	26	Ibi fuérunt gigántes nomináti illi, qui ab inítio fuérunt, statúra magna, sciéntes bellum.
  23490 Baruch	Bar	30	3	27	Non hos elégit Dóminus, neque viam disciplínæ invenérunt: proptérea periérunt,
  23491 Baruch	Bar	30	3	28	et quóniam non habuérunt sapiéntiam, interiérunt propter suam insipiéntiam.
  23492 Baruch	Bar	30	3	29	Quis ascéndit in cælum, et accépit eam, et edúxit eam de núbibus?	b
  23493 Baruch	Bar	30	3	30	Quis transfretávit mare, et invénit illam, et áttulit illam super aurum eléctum?
  23494 Baruch	Bar	30	3	31	Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquírat sémitas ejus:
  23495 Baruch	Bar	30	3	32	sed qui scit univérsa novit eam, et adinvénit eam prudéntia sua qui præparávit terram in ætérno témpore: et replévit eam pecúdibus et quadrupédibus
  23496 Baruch	Bar	30	3	33	qui emíttit lumen, et vadit, et vocávit illud, et obédit illi in tremóre.
  23497 Baruch	Bar	30	3	34	Stellæ autem dedérunt lumen in custódiis suis, et lætátæ sunt:
  23498 Baruch	Bar	30	3	35	vocátæ sunt, et dixérunt: Ádsumus, et luxérunt ei cum jucunditáte, qui fecit illas.
  23499 Baruch	Bar	30	3	36	Hic est Deus noster, et non æstimábitur álius advérsus eum.
  23500 Baruch	Bar	30	3	37	Hic adinvénit omnem viam disciplínæ, et trádidit illam Jacob púero suo, et Ísraël dilécto suo.
  23501 Baruch	Bar	30	3	38	Post hæc in terris visus est, et cum homínibus conversátus est.
  23502 Baruch	Bar	30	4	1	Hic liber mandatórum Dei, et lex quæ est in ætérnum: omnes qui tenent eam pervénient ad vitam: qui autem dereliquérunt eam, in mortem.
  23503 Baruch	Bar	30	4	2	Convértere, Jacob, et apprehénde eam: ámbula per viam ad splendórem ejus contra lumen ejus.
  23504 Baruch	Bar	30	4	3	Ne tradas álteri glóriam tuam, et dignitátem tuam genti aliénæ.
  23505 Baruch	Bar	30	4	4	Beáti sumus, Ísraël, quia quæ Deo placent manifésta sunt nobis.
  23506 Baruch	Bar	30	4	5	Animǽquior esto, pópulus Dei, memorábilis Ísraël:	b
  23507 Baruch	Bar	30	4	6	venúndati estis géntibus non in perditiónem: sed propter quod in ira ad iracúndiam provocástis Deum, tráditi estis adversáriis.
  23508 Baruch	Bar	30	4	7	Exacerbástis enim eum qui fecit vos, Deum ætérnum, immolántes dæmóniis, et non Deo.
  23509 Baruch	Bar	30	4	8	Oblíti enim estis Deum qui nutrívit vos, et contristástis nutrícem vestram Jerúsalem.
  23510 Baruch	Bar	30	4	9	Vidit enim iracúndiam a Deo veniéntem vobis, et dixit: Audíte, confínes Sion: addúxit enim mihi Deus luctum magnum.	b
  23511 Baruch	Bar	30	4	10	Vidi enim captivitátem pópuli mei, filiórum meórum et filiárum, quam superdúxit illis Ætérnus.
  23512 Baruch	Bar	30	4	11	Nutrívi enim illos cum jucunditáte; dimísi autem illos cum fletu et luctu.
  23513 Baruch	Bar	30	4	12	Nemo gáudeat super me víduam et desolátam: a multis derelícta sum propter peccáta filiórum meórum, quia declinavérunt a lege Dei.
  23514 Baruch	Bar	30	4	13	Justítias autem ipsíus nesciérunt, nec ambulavérunt per vias mandatórum Dei, neque per sémitas veritátis ejus cum justítia ingréssi sunt.
  23515 Baruch	Bar	30	4	14	Véniant confínes Sion, et memoréntur captivitátem filiórum et filiárum meárum, quam superdúxit illis Ætérnus.
  23516 Baruch	Bar	30	4	15	Addúxit enim super illos gentem de longínquo, gentem ímprobam, et altérius linguæ,
  23517 Baruch	Bar	30	4	16	qui non sunt reveríti senem, neque puerórum misérti sunt, et abduxérunt diléctos víduæ, et a fíliis únicam desolavérunt.
  23518 Baruch	Bar	30	4	17	Ego autem, quid possum adjuváre vos?	b
  23519 Baruch	Bar	30	4	18	qui enim addúxit super vos mala, ipse vos erípiet de mánibus inimicórum vestrórum.
  23520 Baruch	Bar	30	4	19	Ambuláte, fílii, ambuláte: ego enim derelícta sum sola.
  23521 Baruch	Bar	30	4	20	Éxui me stola pacis, índui autem me sacco obsecratiónis, et clamábo ad Altíssimum in diébus meis.
  23522 Baruch	Bar	30	4	21	Animæquióres estóte, fílii; clamáte ad Dóminum, et erípiet vos de manu príncipum inimicórum.
  23523 Baruch	Bar	30	4	22	Ego enim sperávi in ætérnum salútem vestram, et venit mihi gáudium a Sancto, super misericórdia quæ véniet vobis ab ætérno salutári nostro.
  23524 Baruch	Bar	30	4	23	Emísi enim vos cum luctu et plorátu: redúcet autem vos mihi Dóminus cum gáudio et jucunditáte in sempitérnum.
  23525 Baruch	Bar	30	4	24	Sicut enim vidérunt vicínæ Sion captivitátem vestram a Deo, sic vidébunt et in celeritáte salútem vestram a Deo, quæ supervéniet vobis cum honóre magno et splendóre ætérno.
  23526 Baruch	Bar	30	4	25	Fílii, patiénter sustinéte iram quæ supervénit vobis: persecútus est enim te inimícus tuus: sed cito vidébis perditiónem ipsíus, et super cervíces ipsíus ascéndes.
  23527 Baruch	Bar	30	4	26	Delicáti mei ambulavérunt vias ásperas: ducti sunt enim ut grex diréptus ab inimícis.
  23528 Baruch	Bar	30	4	27	Animæquióres estóte, fílii, et proclamáte ad Dóminum: erit enim memória vestra ab eo qui duxit vos.
  23529 Baruch	Bar	30	4	28	Sicut enim fuit sensus vester ut errarétis a Deo, décies tantum íterum converténtes requirétis eum:
  23530 Baruch	Bar	30	4	29	qui enim indúxit vobis mala, ipse rursum addúcet vobis sempitérnam jucunditátem cum salúte vestra.
  23531 Baruch	Bar	30	4	30	Animǽquior esto, Jerúsalem: exhortátur enim te, qui te nominávit.	b
  23532 Baruch	Bar	30	4	31	Nocéntes períbunt, qui te vexavérunt: et qui gratuláti sunt in tua ruína, puniéntur.
  23533 Baruch	Bar	30	4	32	Civitátes quibus serviérunt fílii tui, puniéntur, et quæ accépit fílios tuos.
  23534 Baruch	Bar	30	4	33	Sicut enim gavísa est in tua ruína, et lætáta est in casu tuo, sic contristábitur in sua desolatióne,
  23535 Baruch	Bar	30	4	34	et amputábitur exsultátio multitúdinis ejus, et gaudimónium ejus erit in luctum.
  23536 Baruch	Bar	30	4	35	Ignis enim supervéniet ei ab Ætérno in longitúrnis diébus, et habitábitur a dæmóniis in multitúdine témporis.
  23537 Baruch	Bar	30	4	36	Circúmspice, Jerúsalem, ad oriéntem, et vide jucunditátem a Deo tibi veniéntem.	b
  23538 Baruch	Bar	30	4	37	Ecce enim véniunt fílii tui, quos dimisísti dispérsos: véniunt collécti ab oriénte usque ad occidéntem, in verbo Sancti, gaudéntes in honórem Dei.
  23539 Baruch	Bar	30	5	1	Éxue te, Jerúsalem, stola luctus et vexatiónis tuæ, et índue te decóre, et honóre ejus, quæ a Deo tibi est, sempitérnæ glóriæ.
  23540 Baruch	Bar	30	5	2	Circumdábit te Deus diplóide justítiæ, et impónet mitram cápiti honóris ætérni.
  23541 Baruch	Bar	30	5	3	Deus enim osténdet splendórem suum in te, omni qui sub cælo est.
  23542 Baruch	Bar	30	5	4	Nominábitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempitérnum: pax justítiæ, et honor pietátis.
  23543 Baruch	Bar	30	5	5	Exsúrge, Jerúsalem, et sta in excélso: et circúmspice ad oriéntem, et vide colléctos fílios tuos ab oriénte sole usque ad occidéntem, in verbo Sancti, gaudéntes Dei memória.
  23544 Baruch	Bar	30	5	6	Exiérunt enim abs te pédibus ducti ab inimícis: addúcet autem illos Dóminus ad te portátos in honóre sicut fílios regni:
  23545 Baruch	Bar	30	5	7	constítuit enim Deus humiliáre omnem montem excélsum et rupes perénnes, et conválles replére in æqualitátem terræ, ut ámbulet Ísraël diligénter in honórem Dei.
  23546 Baruch	Bar	30	5	8	Obumbravérunt autem et silvæ, et omne lignum suavitátis Ísraël ex mandáto Dei.
  23547 Baruch	Bar	30	5	9	Addúcet enim Deus Ísraël cum jucunditáte in lúmine majestátis suæ, cum misericórdia et justítia quæ est ex ipso.
  23548 Baruch	Bar	30	6	1	Propter peccáta quæ peccástis ante Deum, abducémini in Babylóniam captívi a Nabuchodónosor rege Babylónis.
  23549 Baruch	Bar	30	6	2	Ingréssi ítaque in Babylónem, éritis ibi annis plúrimis, et tempóribus longis, usque ad generatiónes septem: post hoc autem edúcam vos inde cum pace.
  23550 Baruch	Bar	30	6	3	Nunc autem vidébitis in Babylónia deos áureos et argénteos, et lapídeos et lígneos, in húmeris portári, ostentántes metum géntibus.
  23551 Baruch	Bar	30	6	4	Vidéte ergo ne et vos símiles efficiámini factis aliénis, et metuátis, et metus vos cápiat in ipsis.
  23552 Baruch	Bar	30	6	5	Visa ítaque turba de retro et ab ante, adorántes dícite in córdibus vestris: Te opórtet adorári, Dómine.
  23553 Baruch	Bar	30	6	6	Ángelus enim meus vobíscum est: ipse autem exquíram ánimas vestras.
  23554 Baruch	Bar	30	6	7	Nam lingua ipsórum políta a fabro; ipsa étiam inauráta et inargentáta: falsa sunt, et non possunt loqui.	b
  23555 Baruch	Bar	30	6	8	Et sicut vírgini amánti ornaménta, ita accépto auro fabricáti sunt.
  23556 Baruch	Bar	30	6	9	Corónas certe áureas habent super cápita sua dii illórum: unde súbtrahunt sacerdótes ab eis aurum et argéntum, et érogant illud in semetípsos.
  23557 Baruch	Bar	30	6	10	Dant autem et ex ipso prostitútis, et meretríces ornant: et íterum cum recéperint illud a meretrícibus, ornant deos suos.
  23558 Baruch	Bar	30	6	11	Hi autem non liberántur ab ærúgine et tínea.
  23559 Baruch	Bar	30	6	12	Opértis autem illis veste purpúrea, extérgunt fáciem ipsórum propter púlverem domus qui est plúrimus inter eos.
  23560 Baruch	Bar	30	6	13	Sceptrum autem habet ut homo, sicut judex regiónis, qui in se peccántem non intérficit.
  23561 Baruch	Bar	30	6	14	Habet étiam in manu gládium et secúrim, se autem de bello et a latrónibus non líberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii:
  23562 Baruch	Bar	30	6	15	non ergo timuéritis eos. Sicut enim vas hóminis confráctum inútile effícitur, tales sunt et dii illórum.
  23563 Baruch	Bar	30	6	16	Constitútis illis in domo, óculi eórum pleni sunt púlvere a pédibus introëúntium.	b
  23564 Baruch	Bar	30	6	17	Et sicut alícui qui regem offéndit circumséptæ sunt jánuæ, aut sicut ad sepúlchrum addúctum mórtuum: ita tutántur sacerdótes óstia clausúris et seris, ne a latrónibus expoliéntur.
  23565 Baruch	Bar	30	6	18	Lucérnas accéndunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam vidére possunt: sunt autem sicut trabes in domo.
  23566 Baruch	Bar	30	6	19	Corda vero eórum dicunt elíngere serpéntes qui de terra sunt, dum cómedunt eos, et vestiméntum ipsórum, et non séntiunt.
  23567 Baruch	Bar	30	6	20	Nigræ fiunt fácies eórum a fumo qui in domo fit.
  23568 Baruch	Bar	30	6	21	Supra corpus eórum et supra caput eórum volant nóctuæ, et hirúndines, et aves étiam, simíliter et cattæ.
  23569 Baruch	Bar	30	6	22	Unde sciátis quia non sunt dii: ne ergo timuéritis eos.
  23570 Baruch	Bar	30	6	23	Aurum étiam quod habent ad spéciem est: nisi áliquis extérserit ærúginem, non fulgébunt: neque enim dum conflaréntur, sentiébant.	b
  23571 Baruch	Bar	30	6	24	Ex omni prétio empta sunt, in quibus spíritus non inest ipsis.
  23572 Baruch	Bar	30	6	25	Sine pédibus, in húmeris portántur, ostentántes ignobilitátem suam homínibus: confundántur étiam qui colunt ea.
  23573 Baruch	Bar	30	6	26	Proptérea si cecíderint in terram, a semetípsis non consúrgunt: neque si quis eum statúerit rectum, per semetípsum stabit: sed sicut mórtuis múnera eórum illis apponéntur.
  23574 Baruch	Bar	30	6	27	Hóstias illórum vendunt sacerdótes ipsórum, et abutúntur: simíliter et mulíeres eórum decerpéntes, neque infírmo, neque mendicánti, áliquid impértiunt.
  23575 Baruch	Bar	30	6	28	De sacrifíciis eórum fœtæ et menstruátæ contíngunt. Sciens ítaque ex his quia non sunt dii, ne timeátis eos.
  23576 Baruch	Bar	30	6	29	Unde enim vocántur dii? quia mulíeres appónunt diis argénteis, et áureis, et lígneis.
  23577 Baruch	Bar	30	6	30	Et in dómibus eórum sacerdótes sedent habéntes túnicas scissas, et cápita et barbam rasam, quorum cápita nuda sunt.	b
  23578 Baruch	Bar	30	6	31	Rúgiunt autem clamántes contra deos suos sicut in cœna mórtui.
  23579 Baruch	Bar	30	6	32	Vestiménta eórum áuferunt sacerdótes, et véstiunt uxóres suas et fílios suos.
  23580 Baruch	Bar	30	6	33	Neque si quid mali patiúntur ab áliquo, neque si quid boni, póterunt retribúere: neque regem constitúere possunt, neque auférre.
  23581 Baruch	Bar	30	6	34	Simíliter neque dare divítias possunt, neque malum retribúere. Si quis illis votum vóverit et non reddíderit, neque hoc requírunt.
  23582 Baruch	Bar	30	6	35	Hóminem a morte non líberant, neque infírmum a potentióri erípiunt.
  23583 Baruch	Bar	30	6	36	Hóminem cæcum ad visum non restítuunt; de necessitáte hóminem non liberábunt.
  23584 Baruch	Bar	30	6	37	Víduæ non miserebúntur, neque órphanis benefácient.
  23585 Baruch	Bar	30	6	38	Lapídibus de monte símiles sunt dii illórum, lígnei, et lapídei, et áurei, et argéntei: qui autem colunt ea, confundéntur.
  23586 Baruch	Bar	30	6	39	Quómodo ergo æstimándum est aut dicéndum illos esse deos?
  23587 Baruch	Bar	30	6	40	Adhuc enim ipsis Chaldǽis non honorántibus ea: qui cum audíerint mutum non posse loqui, ófferunt illud ad Bel, postulántes ab eo loqui:	b
  23588 Baruch	Bar	30	6	41	quasi possint sentíre qui non habent motum! Et ipsi, cum intelléxerint, relínquent ea: sensum enim non habent ipsi dii illórum.
  23589 Baruch	Bar	30	6	42	Mulíeres autem circúmdatæ fúnibus in viis sedent, succendéntes ossa olivárum:
  23590 Baruch	Bar	30	6	43	cum autem áliqua ex ipsis, attrácta ab áliquo transeúnte, dormíerit cum eo, próximæ suæ éxprobrat quod ea non sit digna hábita, sicut ipsa, neque funis ejus dirúptus sit.
  23591 Baruch	Bar	30	6	44	Ómnia autem quæ illi fiunt, falsa sunt: quómodo æstimándum aut dicéndum est illos esse deos?
  23592 Baruch	Bar	30	6	45	A fabris autem et ab aurifícibus facta sunt: nihil áliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdótes.	b
  23593 Baruch	Bar	30	6	46	Artífices étiam ipsi, qui ea fáciunt, non sunt multi témporis: numquid ergo possunt ea, quæ fabricáta sunt ab ipsis, esse dii?
  23594 Baruch	Bar	30	6	47	Reliquérunt autem falsa et oppróbrium póstea futúris.
  23595 Baruch	Bar	30	6	48	Nam cum supervénerit illis prœ́lium et mala, cógitant sacerdótes apud se ubi se abscóndant cum illis.
  23596 Baruch	Bar	30	6	49	Quómodo ergo sentíri débeant quóniam dii sunt, qui nec de bello se líberant, neque de malis se erípiunt?
  23597 Baruch	Bar	30	6	50	Nam cum sint lígnea, inauráta et inargentáta, sciétur póstea quia falsa sunt ab univérsis géntibus et régibus: quæ manifésta sunt quia non sunt dii, sed ópera mánuum hóminum, et nullum Dei opus cum illis.
  23598 Baruch	Bar	30	6	51	Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed ópera mánuum hóminum, et nullum Dei opus in ipsis est.
  23599 Baruch	Bar	30	6	52	Regem regióni non súscitant, neque plúviam homínibus dabunt.
  23600 Baruch	Bar	30	6	53	Judícium quoque non discérnent, neque regiónes liberábunt ab injúria, quia nihil possunt, sicut cornículæ inter médium cæli et terræ.
  23601 Baruch	Bar	30	6	54	Étenim cum incíderit ignis in domum deórum ligneórum, argenteórum et aureórum, sacerdótes quidem ipsórum fúgient, et liberabúntur: ipsi vero sicut trabes in médio comburéntur.
  23602 Baruch	Bar	30	6	55	Regi autem et bello non resístent. Quómodo ergo æstimándum est aut recipiéndum quia dii sunt?
  23603 Baruch	Bar	30	6	56	Non a fúribus, neque a latrónibus se liberábunt dii lígnei, et lapídei, et inauráti, et inargentáti: quibus hi qui fortióres sunt,	b
  23604 Baruch	Bar	30	6	57	aurum et argéntum, et vestiméntum quo opérti sunt, áuferent illis, et abíbunt, nec sibi auxílium ferent.
  23605 Baruch	Bar	30	6	58	Ítaque mélius est esse regem ostentántem virtútem suam, aut vas in domo útile, in quo gloriábitur qui póssidet illud, vel óstium in domo, quod custódit quæ in ipsa sunt, quam falsi dii.
  23606 Baruch	Bar	30	6	59	Sol quidem et luna ac sídera, cum sint spléndida et emíssa ad utilitátes, obáudiunt:
  23607 Baruch	Bar	30	6	60	simíliter et fulgur cum apparúerit, perspícuum est: idípsum autem et spíritus in omni regióne spirat:
  23608 Baruch	Bar	30	6	61	et nubes, quibus cum imperátum fúerit a Deo perambuláre univérsum orbem, perfíciunt quod imperátum est eis:
  23609 Baruch	Bar	30	6	62	ignis étiam missus désuper, ut consúmat montes et silvas, facit quod præcéptum est ei: hæc autem neque speciébus, neque virtútibus, uni eórum simília sunt.
  23610 Baruch	Bar	30	6	63	Unde neque existimándum est, neque dicéndum illos esse deos, quando non possunt neque judícium judicáre, neque quidquam fácere homínibus.
  23611 Baruch	Bar	30	6	64	Sciéntes ítaque quia non sunt dii, ne ergo timuéritis eos.
  23612 Baruch	Bar	30	6	65	Neque enim régibus maledícent, neque benedícent.
  23613 Baruch	Bar	30	6	66	Signa étiam in cælo géntibus non osténdunt: neque ut sol lucébunt, neque illuminábunt ut luna.
  23614 Baruch	Bar	30	6	67	Béstiæ melióres sunt illis, quæ possunt fúgere sub tectum ac prodésse sibi.
  23615 Baruch	Bar	30	6	68	Nullo ítaque modo nobis est maniféstum quia sunt dii: propter quod ne timeátis eos.	b
  23616 Baruch	Bar	30	6	69	Nam sicut in cucumerário formído nihil custódit, ita sunt dii illórum lígnei, et argéntei, et inauráti.
  23617 Baruch	Bar	30	6	70	Eódem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, simíliter et mórtuo projécto in ténebris, símiles sunt dii illórum lígnei, et inauráti, et inargentáti.
  23618 Baruch	Bar	30	6	71	A púrpura quoque et múrice, quæ supra illos tíneant, sciétis ítaque quia non sunt dii: ipsi étiam postrémo comedúntur, et erunt oppróbrium in regióne.
  23619 Baruch	Bar	30	6	72	Mélior est homo justus qui non habet simulácra, nam erit longe ab oppróbriis.	b
  23620 #	Ezéchiel	Eze	Prophetía Ezechiélis
  23621 Ezéchiel	Eze	26	1	1	Et factum est in trigésimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in médio captivórum juxta flúvium Chobar, apérti sunt cæli, et vidi visiónes Dei.
  23622 Ezéchiel	Eze	26	1	2	In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigratiónis regis Jóachin,
  23623 Ezéchiel	Eze	26	1	3	factum est verbum Dómini ad Ezechiélem fílium Buzi sacerdótem, in terra Chaldæórum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Dómini.
  23624 Ezéchiel	Eze	26	1	4	Et vidi, et ecce ventus túrbinis veniébat ab aquilóne, et nubes magna, et ignis invólvens, et splendor in circúitu ejus: et de médio ejus, quasi spécies eléctri, id est, de médio ignis:	b
  23625 Ezéchiel	Eze	26	1	5	et in médio ejus similitúdo quátuor animálium. Et hic aspéctus eórum, similitúdo hóminis in eis.
  23626 Ezéchiel	Eze	26	1	6	Quátuor fácies uni, et quátuor pennæ uni.
  23627 Ezéchiel	Eze	26	1	7	Pedes eórum, pedes recti, et planta pedis eórum quasi planta pedis vítuli: et scintíllæ quasi aspéctus æris candéntis.
  23628 Ezéchiel	Eze	26	1	8	Et manus hóminis sub pennis eórum, in quátuor pártibus: et fácies et pennas per quátuor partes habébant.
  23629 Ezéchiel	Eze	26	1	9	Junctǽque erant pennæ eórum altérius ad álterum: non revertebántur cum incéderent, sed unumquódque ante fáciem suam gradiebátur.
  23630 Ezéchiel	Eze	26	1	10	Similitúdo autem vultus eórum, fácies hóminis et fácies leónis a dextris ipsórum quátuor, fácies autem bovis a sinístris ipsórum quátuor, et fácies áquilæ désuper ipsórum quátuor.
  23631 Ezéchiel	Eze	26	1	11	Fácies eórum et pennæ eórum exténtæ désuper: duæ pennæ singulórum jungebántur, et duæ tegébant córpora eórum.
  23632 Ezéchiel	Eze	26	1	12	Et unumquódque eórum coram fácie sua ambulábat: ubi erat ímpetus spíritus, illuc gradiebántur, nec revertebántur cum ambulárent.
  23633 Ezéchiel	Eze	26	1	13	Et similitúdo animálium, aspéctus eórum quasi carbónum ignis ardéntium, et quasi aspéctus lampadárum: hæc erat vísio discúrrens in médio animálium, splendor ignis, et de igne fulgur egrédiens.
  23634 Ezéchiel	Eze	26	1	14	Et animália ibant et revertebántur, in similitúdinem fúlguris coruscántis.
  23635 Ezéchiel	Eze	26	1	15	Cumque aspícerem animália, appáruit rota una super terram juxta animália, habens quátuor fácies.	b
  23636 Ezéchiel	Eze	26	1	16	Et aspéctus rotárum et opus eárum quasi vísio maris: et una similitúdo ipsárum quátuor: et aspéctus eárum et ópera quasi sit rota in médio rotæ.
  23637 Ezéchiel	Eze	26	1	17	Per quátuor partes eárum eúntes ibant, et non revertebántur cum ambulárent.
  23638 Ezéchiel	Eze	26	1	18	Statúra quoque erat rotis, et altitúdo, et horríbilis aspéctus: et totum corpus óculis plenum in circúitu ipsárum quátuor.
  23639 Ezéchiel	Eze	26	1	19	Cumque ambulárent animália, ambulábant páriter et rotæ juxta ea: et cum elevaréntur animália de terra, elevabántur simul et rotæ.
  23640 Ezéchiel	Eze	26	1	20	Quocúmque ibat spíritus, illuc, eúnte spíritu, et rotæ páriter elevabántur sequéntes eum: spíritus enim vitæ erat in rotis.
  23641 Ezéchiel	Eze	26	1	21	Cum eúntibus ibant, et cum stántibus stabant: et cum elevátis a terra, páriter elevabántur et rotæ sequéntes ea, quia spíritus vitæ erat in rotis.
  23642 Ezéchiel	Eze	26	1	22	Et similitúdo super cápita animálium firmaménti, quasi aspéctus crystálli horríbilis, et exténti super cápita eórum désuper.	b
  23643 Ezéchiel	Eze	26	1	23	Sub firmaménto autem pennæ eórum rectæ altérius ad álterum: unumquódque duábus alis velábat corpus suum, et álterum simíliter velabátur.
  23644 Ezéchiel	Eze	26	1	24	Et audiébam sonum alárum, quasi sonum aquárum multárum, quasi sonum sublímis Dei: cum ambulárent, quasi sonus erat multitúdinis ut sonus castrórum: cumque starent, demittebántur pennæ eórum.
  23645 Ezéchiel	Eze	26	1	25	Nam cum fíeret vox super firmaméntum quod erat super caput eórum, stabant, et submittébant alas suas.
  23646 Ezéchiel	Eze	26	1	26	Et super firmaméntum quod erat ímminens cápiti eórum, quasi aspéctus lápidis sapphíri similitúdo throni: et super similitúdinem throni similitúdo quasi aspéctus hóminis désuper.
  23647 Ezéchiel	Eze	26	1	27	Et vidi quasi spéciem eléctri, velut aspéctum ignis, intrínsecus ejus per circúitum: a lumbis ejus et désuper, et a lumbis ejus usque deórsum, vidi quasi spéciem ignis splendéntis in circúitu,
  23648 Ezéchiel	Eze	26	1	28	velut aspéctum arcus cum fúerit in nube in die plúviæ. Hic erat aspéctus splendóris per gyrum.
  23649 Ezéchiel	Eze	26	2	1	Hæc vísio similitúdinis glóriæ Dómini. Et vidi, et cécidi in fáciem meam, et audívi vocem loquéntis, et dixit ad me: Fili hóminis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.
  23650 Ezéchiel	Eze	26	2	2	Et ingréssus est in me spíritus postquam locútus est mihi, et státuit me supra pedes meos: et audívi loquéntem ad me,
  23651 Ezéchiel	Eze	26	2	3	et dicéntem: Fili hóminis, mitto ego te ad fílios Ísraël, ad gentes apostatríces quæ recessérunt a me: ipsi et patres eórum prævaricáti sunt pactum meum usque ad diem hanc:
  23652 Ezéchiel	Eze	26	2	4	et fílii dura fácie et indomábili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus:
  23653 Ezéchiel	Eze	26	2	5	si forte vel ipsi áudiant, et si forte quiéscant, quóniam domus exásperans est: et scient quia prophéta fúerit in médio eórum.
  23654 Ezéchiel	Eze	26	2	6	Tu ergo, fili hóminis, ne tímeas eos, neque sermónes eórum métuas, quóniam incréduli et subversóres sunt tecum, et cum scorpiónibus hábitas. Verba eórum ne tímeas, et vultus eórum ne formídes, quia domus exásperans est.
  23655 Ezéchiel	Eze	26	2	7	Loquéris ergo verba mea ad eos, si forte áudiant, et quiéscant: quóniam irritatóres sunt.
  23656 Ezéchiel	Eze	26	2	8	Tu autem, fili hóminis, audi quæcúmque loquor ad te, et noli esse exásperans, sicut domus exasperátrix est: áperi os tuum, et cómede quæcúmque ego do tibi.	b
  23657 Ezéchiel	Eze	26	2	9	Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involútus liber: et expándit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptæ erant in eo lamentatiónes, et carmen, et væ.
  23658 Ezéchiel	Eze	26	3	1	Et dixit ad me: Fili hóminis, quodcúmque invéneris, cómede: cómede volúmen istud, et vadens lóquere ad fílios Ísraël.
  23659 Ezéchiel	Eze	26	3	2	Et apérui os meum, et cibávit me volúmine illo:
  23660 Ezéchiel	Eze	26	3	3	et dixit ad me: Fili hóminis, venter tuus cómedet, et víscera tua complebúntur volúmine isto quod ego do tibi. Et comédi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
  23661 Ezéchiel	Eze	26	3	4	Et dixit ad me: Fili hóminis, vade ad domum Ísraël, et loquéris verba mea ad eos.
  23662 Ezéchiel	Eze	26	3	5	Non enim ad pópulum profúndi sermónis et ignótæ linguæ tu mítteris ad domum Ísraël:
  23663 Ezéchiel	Eze	26	3	6	neque ad pópulos multos profúndi sermónis et ignótæ linguæ, quorum non possis audíre sermónes: et si ad illos mitteréris, ipsi audírent te:
  23664 Ezéchiel	Eze	26	3	7	domus autem Ísraël nolunt audíre te, quia nolunt audíre me: omnis quippe domus Ísraël attríta fronte est, et duro corde.
  23665 Ezéchiel	Eze	26	3	8	Ecce dedi fáciem tuam valentiórem faciébus eórum, et frontem tuam duriórem fróntibus eórum:
  23666 Ezéchiel	Eze	26	3	9	ut adamántem et ut sílicem dedi fáciem tuam: ne tímeas eos, neque métuas a fácie eórum, quia domus exásperans est.
  23667 Ezéchiel	Eze	26	3	10	Et dixit ad me: Fili hóminis, omnes sermónes meos quos ego loquor ad te, assúme in corde tuo, et áuribus tuis audi:	b
  23668 Ezéchiel	Eze	26	3	11	et vade, ingrédere ad transmigratiónem, ad fílios pópuli tui, et loquéris ad eos: et dices eis: Hæc dicit Dóminus Deus: si forte áudiant et quiéscant.
  23669 Ezéchiel	Eze	26	3	12	Et assúmpsit me spíritus, et audívi post me vocem commotiónis magnæ: Benedícta glória Dómini de loco suo:
  23670 Ezéchiel	Eze	26	3	13	et vocem alárum animálium percutiéntium álteram ad álteram, et vocem rotárum sequéntium animália, et vocem commotiónis magnæ.
  23671 Ezéchiel	Eze	26	3	14	Spíritus quoque levávit me, et assúmpsit me: et ábii amárus in indignatióne spíritus mei: manus enim Dómini erat mecum, confórtans me.
  23672 Ezéchiel	Eze	26	3	15	Et veni ad transmigratiónem, ad acérvum novárum frugum, ad eos qui habitábant juxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedébant, et mansi ibi septem diébus mœrens in médio eórum.
  23673 Ezéchiel	Eze	26	3	16	Cum autem pertransíssent septem dies, factum est verbum Dómini ad me, dicens:	b
  23674 Ezéchiel	Eze	26	3	17	Fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Ísraël, et áudies de ore meo verbum, et annuntiábis eis ex me.
  23675 Ezéchiel	Eze	26	3	18	Si, dicénte me ad ímpium: Morte moriéris, non annuntiáveris ei, neque locútus fúeris ut avertátur a via sua ímpia et vivat, ipse ímpius in iniquitáte sua moriétur, sánguinem autem ejus de manu tua requíram.
  23676 Ezéchiel	Eze	26	3	19	Si autem tu annuntiáveris ímpio, et ille non fúerit convérsus ab impietáte sua et a via sua ímpia, ipse quidem in iniquitáte sua moriétur: tu autem ánimam tuam liberásti.
  23677 Ezéchiel	Eze	26	3	20	Sed et si convérsus justus a justítia sua fúerit, et fécerit iniquitátem, ponam offendículum coram eo: ipse moriétur quia non annuntiásti ei. In peccáto suo moriétur, et non erunt in memória justítiæ ejus quas fecit: sánguinem vero ejus de manu tua requíram.
  23678 Ezéchiel	Eze	26	3	21	Si autem tu annuntiáveris justo ut non peccet justus, et ille non peccáverit, vivens vivet, quia annuntiásti ei, et tu ánimam tuam liberásti.
  23679 Ezéchiel	Eze	26	3	22	Et facta est super me manus Dómini, et dixit ad me: Surgens egrédere in campum, et ibi loquar tecum.	b
  23680 Ezéchiel	Eze	26	3	23	Et surgens egréssus sum in campum: et ecce ibi glória Dómini stabat, quasi glória quam vidi juxta flúvium Chobar: et cécidi in fáciem meam.
  23681 Ezéchiel	Eze	26	3	24	Et ingréssus est in me spíritus, et státuit me super pedes meos, et locútus est mihi, et dixit ad me: Ingrédere, et inclúdere in médio domus tuæ.
  23682 Ezéchiel	Eze	26	3	25	Et tu, fili hóminis, ecce data sunt super te víncula, et ligábunt te in eis, et non egrediéris de médio eórum.
  23683 Ezéchiel	Eze	26	3	26	Et linguam tuam adhærére fáciam paláto tuo, et eris mutus, nec quasi vir objúrgans, quia domus exásperans est.
  23684 Ezéchiel	Eze	26	3	27	Cum autem locútus fúero tibi, apériam os tuum, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Qui audit, áudiat, et qui quiéscit, quiéscat: quia domus exásperans est.
  23685 Ezéchiel	Eze	26	4	1	Et tu, fili hóminis, sume tibi láterem, et pones eum coram te, et descríbes in eo civitátem Jerúsalem.
  23686 Ezéchiel	Eze	26	4	2	Et ordinábis advérsus eam obsidiónem, et ædificábis munitiónes, et comportábis ággerem, et dabis contra eam castra, et pones aríetes in gyro.
  23687 Ezéchiel	Eze	26	4	3	Et tu sume tibi sartáginem férream, et pones eam in murum férreum inter te et inter civitátem: et obfirmábis fáciem tuam ad eam, et erit in obsidiónem, et circúmdabis eam: signum est dómui Ísraël.
  23688 Ezéchiel	Eze	26	4	4	Et tu dórmies super latus tuum sinístrum, et pones iniquitátes domus Ísraël super eo, número diérum quibus dórmies super illud: et assúmes iniquitátem eórum.	b
  23689 Ezéchiel	Eze	26	4	5	Ego autem dedi tibi annos iniquitátis eórum, número diérum trecéntos et nonagínta dies: et portábis iniquitátem domus Ísraël.
  23690 Ezéchiel	Eze	26	4	6	Et cum compléveris hæc, dórmies super latus tuum déxterum secúndo, et assúmes iniquitátem domus Juda quadragínta diébus: diem pro anno, diem, inquam, pro anno, dedi tibi.
  23691 Ezéchiel	Eze	26	4	7	Et ad obsidiónem Jerúsalem convértes fáciem tuam, et bráchium tuum erit exténtum: et prophetábis advérsus eam.
  23692 Ezéchiel	Eze	26	4	8	Ecce circúmdedi te vínculis: et non te convértes a látere tuo in latus áliud, donec cómpleas dies obsidiónis tuæ.
  23693 Ezéchiel	Eze	26	4	9	Et tu, sume tibi fruméntum, et hórdeum, et fabam, et lentem, et mílium, et víciam: et mittes ea in vas unum, et fácies tibi panes número diérum quibus dórmies super latus tuum: trecéntis et nonagínta diébus cómedes illud.	b
  23694 Ezéchiel	Eze	26	4	10	Cibus autem tuus, quo vescéris, erit in póndere vigínti statéres in die: a témpore usque ad tempus cómedes illud.
  23695 Ezéchiel	Eze	26	4	11	Et aquam in mensúra bibes, sextam partem hin: a témpore usque ad tempus bibes illud.
  23696 Ezéchiel	Eze	26	4	12	Et quasi subcinerícium hordeáceum cómedes illud, et stércore quod egréditur de hómine opéries illud in óculis eórum.
  23697 Ezéchiel	Eze	26	4	13	Et dixit Dóminus: Sic cómedent fílii Ísraël panem suum pollútum inter gentes ad quas ejíciam eos. Et dixi:
  23698 Ezéchiel	Eze	26	4	14	A, a, a, Dómine Deus, ecce ánima mea non est pollúta: et morticínum, et lacerátum a béstiis non comédi ab infántia mea usque nunc, et non est ingréssa in os meum omnis caro immúnda.	b
  23699 Ezéchiel	Eze	26	4	15	Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum boum pro stercóribus humánis, et fácies panem tuum in eo.
  23700 Ezéchiel	Eze	26	4	16	Et dixit ad me: Fili hóminis, ecce ego cónteram báculum panis in Jerúsalem, et cómedent panem in póndere et in sollicitúdine, et aquam in mensúra et in angústia bibent,
  23701 Ezéchiel	Eze	26	4	17	ut deficiéntibus pane et aqua, córruat unusquísque ad fratrem suum, et contabéscant in iniquitátibus suis.
  23702 Ezéchiel	Eze	26	5	1	Et tu, fili hóminis, sume tibi gládium acútum, radéntem pilos, et assúmes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assúmes tibi statéram pónderis et dívides eos.
  23703 Ezéchiel	Eze	26	5	2	Tértiam partem igni combúres in médio civitátis, juxta completiónem diérum obsidiónis, et assúmes tértiam partem, et concídes gládio in circúitu ejus: tértiam vero áliam dispérges in ventum, et gládium nudábo post eos.
  23704 Ezéchiel	Eze	26	5	3	Et sumes inde parvum númerum, et ligábis eos in summitáte pállii tui:
  23705 Ezéchiel	Eze	26	5	4	et ex eis rursum tolles, et projícies eos in médio ignis, et combúres eos igni, et ex eo egrediétur ignis in omnem domum Ísraël.
  23706 Ezéchiel	Eze	26	5	5	Hæc dicit Dóminus Deus: Ista est Jerúsalem: in médio géntium pósui eam, et in circúitu ejus terras.	b
  23707 Ezéchiel	Eze	26	5	6	Et contémpsit judícia mea, ut plus esset ímpia quam gentes, et præcépta mea ultra quam terræ quæ in circúitu ejus sunt: judícia enim mea projecérunt, et in præcéptis meis non ambulavérunt.
  23708 Ezéchiel	Eze	26	5	7	Idcírco hæc dicit Dóminus Deus: Quia superástis gentes quæ in circúitu vestro sunt, et in præcéptis meis non ambulástis, et judícia mea non fecístis, et juxta judícia géntium quæ in circúitu vestro sunt non estis operáti,
  23709 Ezéchiel	Eze	26	5	8	ídeo hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego fáciam in médio tui judícia in óculis géntium:
  23710 Ezéchiel	Eze	26	5	9	et fáciam in te quod non feci, et quibus simília ultra non fáciam, propter omnes abominatiónes tuas.
  23711 Ezéchiel	Eze	26	5	10	Ídeo patres cómedent fílios in médio tui, et fílii cómedent patres suos: et fáciam in te judícia, et ventilábo univérsas relíquias tuas in omnem ventum.
  23712 Ezéchiel	Eze	26	5	11	Idcírco vivo ego, dicit Dóminus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violásti in ómnibus offensiónibus tuis et in cunctis abominatiónibus tuis, ego quoque confríngam: et non parcet óculus meus, et non miserébor.	b
  23713 Ezéchiel	Eze	26	5	12	Tértia pars tui peste moriétur, et fame consumétur in médio tui, et tértia pars tui in gládio cadet in circúitu tuo: tértiam vero partem tuam in omnem ventum dispérgam, et gládium evaginábo post eos.
  23714 Ezéchiel	Eze	26	5	13	Et complébo furórem meum, et requiéscere fáciam indignatiónem meam in eis, et consolábor: et scient quia ego Dóminus locútus sum in zelo meo, cum implévero indignatiónem meam in eis.
  23715 Ezéchiel	Eze	26	5	14	Et dabo te in desértum, et in oppróbrium géntibus quæ in circúitu tuo sunt, in conspéctu omnis prætereúntis:
  23716 Ezéchiel	Eze	26	5	15	et eris oppróbrium et blasphémia, exémplum et stupor in géntibus quæ in circúitu tuo sunt, cum fécero in te judícia in furóre, et in indignatióne, et in increpatiónibus iræ.
  23717 Ezéchiel	Eze	26	5	16	Ego Dóminus locútus sum: quando mísero sagíttas famis péssimas in eos, quæ erunt mortíferæ, et quas mittam ut dispérdam vos: et famem congregábo super vos, et cónteram in vobis báculum panis:
  23718 Ezéchiel	Eze	26	5	17	et immíttam in vos famem et béstias péssimas, usque ad interneciónem: et pestiléntia et sanguis transíbunt per te, et gládium indúcam super te. Ego Dóminus locútus sum.
  23719 Ezéchiel	Eze	26	6	1	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  23720 Ezéchiel	Eze	26	6	2	Fili hóminis, pone fáciem tuam ad montes Ísraël, et prophetábis ad eos,
  23721 Ezéchiel	Eze	26	6	3	et dices: Montes Ísraël, audíte verbum Dómini Dei. Hæc dicit Dóminus Deus móntibus et cóllibus, rúpibus et vállibus: Ecce ego indúcam super vos gládium, et dispérdam excélsa vestra,
  23722 Ezéchiel	Eze	26	6	4	et demóliar aras vestras, et confringéntur simulácra vestra, et dejíciam interféctos vestros ante idóla vestra:
  23723 Ezéchiel	Eze	26	6	5	et dabo cadávera filiórum Ísraël ante fáciem simulacrórum vestrórum, et dispérgam ossa vestra circum aras vestras:
  23724 Ezéchiel	Eze	26	6	6	in ómnibus habitatiónibus vestris urbes desértæ erunt, et excélsa demoliéntur et dissipabúntur: et interíbunt aræ vestræ, et confringéntur, et cessábunt idóla vestra, et conteréntur delúbra vestra, et delebúntur ópera vestra:
  23725 Ezéchiel	Eze	26	6	7	et cadet interféctus in médio vestri, et sciétis quia ego sum Dóminus.
  23726 Ezéchiel	Eze	26	6	8	Et relínquam in vobis eos qui fúgerint gládium in géntibus, cum dispérsero vos in terris:	b
  23727 Ezéchiel	Eze	26	6	9	et recordabúntur mei liberáti vestri in géntibus ad quas captívi ducti sunt: quia contrívi cor eórum fórnicans et recédens a me, et óculos eórum fornicántes post idóla sua: et displicébunt sibímet super malis quæ fecérunt in univérsis abominatiónibus suis.
  23728 Ezéchiel	Eze	26	6	10	Et scient quia ego Dóminus non frustra locútus sum, ut fácerem eis malum hoc.
  23729 Ezéchiel	Eze	26	6	11	Hæc dicit Dóminus Deus: Pércute manum tuam et allíde pedem tuum, et dic: Heu! ad omnes abominatiónes malórum domus Ísraël: quia gládio, fame et peste ruitúri sunt.	b
  23730 Ezéchiel	Eze	26	6	12	Qui longe est, peste moriétur: qui autem prope, gládio córruet: et qui relíctus fúerit et obséssus, fame moriétur: et complébo indignatiónem meam in eis.
  23731 Ezéchiel	Eze	26	6	13	Et sciétis quia ego Dóminus, cum fúerint interfécti vestri in médio idolórum vestrórum, in circúitu arárum vestrárum, in omni colle excélso, et in cunctis summitátibus móntium, et subtus omne lignum nemorósum, et subtus univérsam quercum frondósam, locum ubi accendérunt thura redoléntia univérsis idólis suis.
  23732 Ezéchiel	Eze	26	6	14	Et exténdam manum meam super eos: et fáciam terram desolátam et destitútam, a desérto Déblatha, in ómnibus habitatiónibus eórum: et scient quia ego Dóminus.
  23733 Ezéchiel	Eze	26	7	1	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  23734 Ezéchiel	Eze	26	7	2	Et tu, fili hóminis, hæc dicit Dóminus Deus terræ Ísraël: Finis venit: venit finis super quátuor plagas terræ.
  23735 Ezéchiel	Eze	26	7	3	Nunc finis super te, et immíttam furórem meum in te: et judicábo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominatiónes tuas.
  23736 Ezéchiel	Eze	26	7	4	Et non parcet óculus meus super te, et non miserébor: sed vias tuas ponam super te, et abominatiónes tuæ in médio tui erunt, et sciétis quia ego Dóminus.
  23737 Ezéchiel	Eze	26	7	5	Hæc dicit Dóminus Deus: Afflíctio una, afflíctio ecce venit.
  23738 Ezéchiel	Eze	26	7	6	Finis venit, venit finis: evigilávit advérsum te, ecce venit.
  23739 Ezéchiel	Eze	26	7	7	Venit contrítio super te, qui hábitas in terra: venit tempus, prope est dies occisiónis, et non glóriæ móntium.
  23740 Ezéchiel	Eze	26	7	8	Nunc de propínquo effúndam iram meam super te, et complébo furórem meum in te: et judicábo te juxta vias tuas, et impónam tibi ómnia scélera tua,
  23741 Ezéchiel	Eze	26	7	9	et non parcet óculus meus, nec miserébor: sed vias tuas impónam tibi, et abominatiónes tuæ in médio tui erunt, et sciétis quia ego sum Dóminus percútiens.
  23742 Ezéchiel	Eze	26	7	10	Ecce dies, ecce venit: egréssa est contrítio, flóruit virga, germinávit supérbia,	b
  23743 Ezéchiel	Eze	26	7	11	iníquitas surréxit in virga impietátis: non ex eis, et non ex pópulo, neque ex sónitu eórum: et non erit réquies in eis.
  23744 Ezéchiel	Eze	26	7	12	Venit tempus, appropinquávit dies: qui emit, non lætétur, et qui vendit, non lúgeat: quia ira super omnem pópulum ejus.
  23745 Ezéchiel	Eze	26	7	13	Quia qui vendit, ad id quod véndidit non revertétur: et adhuc in vivéntibus vita eórum: vísio enim ad omnem multitúdinem ejus non regrediétur, et vir in iniquitáte vitæ suæ non confortábitur.
  23746 Ezéchiel	Eze	26	7	14	Cánite tuba, præparéntur omnes: et non est qui vadat ad prœ́lium: ira enim mea super univérsum pópulum ejus.	b
  23747 Ezéchiel	Eze	26	7	15	Gládium foris, et pestis et fames intrínsecus: qui in agro est, gládio moriétur, et qui in civitáte, pestiléntia et fame devorabúntur.
  23748 Ezéchiel	Eze	26	7	16	Et salvabúntur qui fúgerint ex eis: et erunt in móntibus quasi colúmbæ convállium omnes trépidi, unusquísque in iniquitáte sua.
  23749 Ezéchiel	Eze	26	7	17	Omnes manus dissolvéntur, et ómnia génua fluent aquis.
  23750 Ezéchiel	Eze	26	7	18	Et accíngent se cilíciis, et opériet eos formído: et in omni fácie confúsio, et in univérsis capítibus eórum calvítium.
  23751 Ezéchiel	Eze	26	7	19	Argéntum eórum foras projiciétur, et aurum eórum in sterquilínium erit: argéntum eórum et aurum eórum non valébit liberáre eos in die furóris Dómini: ánimam suam non saturábunt, et ventres eórum non implebúntur, quia scándalum iniquitátis eórum factum est.
  23752 Ezéchiel	Eze	26	7	20	Et ornaméntum monílium suórum in supérbiam posuérunt, et imágines abominatiónum suárum et simulacrórum fecérunt ex eo: propter hoc dedi eis illud in immundítiam.
  23753 Ezéchiel	Eze	26	7	21	Et dabo illud in manus alienórum ad diripiéndum, et ímpiis terræ in prædam, et contaminábunt illud.
  23754 Ezéchiel	Eze	26	7	22	Et avértam fáciem meam ab eis, et violábunt arcánum meum: et introíbunt in illud emissárii, et contaminábunt illud.
  23755 Ezéchiel	Eze	26	7	23	Fac conclusiónem, quóniam terra plena est judício sánguinum, et cívitas plena iniquitáte.
  23756 Ezéchiel	Eze	26	7	24	Et addúcam péssimos de géntibus, et possidébunt domos eórum: et quiéscere fáciam supérbiam poténtium, et possidébunt sanctuária eórum.
  23757 Ezéchiel	Eze	26	7	25	Angústia superveniénte, requírent pacem, et non erit.	b
  23758 Ezéchiel	Eze	26	7	26	Conturbátio super conturbatiónem véniet, et audítus super audítum: et quærent visiónem de prophéta, et lex períbit a sacerdóte, et consílium a senióribus.
  23759 Ezéchiel	Eze	26	7	27	Rex lugébit, et princeps induétur mœróre, et manus pópuli terræ conturbabúntur: secúndum viam eórum fáciam eis, et secúndum judícia eórum judicábo eos, et scient quia ego Dóminus.
  23760 Ezéchiel	Eze	26	8	1	Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedébam in domo mea, et senes Juda sedébant coram me, et cécidit ibi super me manus Dómini Dei.
  23761 Ezéchiel	Eze	26	8	2	Et vidi: et ecce similitúdo quasi aspéctus ignis: ab aspéctu lumbórum ejus et deórsum, ignis: et a lumbis ejus et sursum, quasi aspéctus splendóris, ut vísio eléctri.
  23762 Ezéchiel	Eze	26	8	3	Et emíssa similitúdo manus apprehéndit me in cincínno cápitis mei, et elevávit me spíritus inter terram et cælum: et addúxit me in Jerúsalem, in visióne Dei, juxta óstium intérius quod respiciébat ad aquilónem, ubi erat statútum idólum zeli ad provocándam æmulatiónem.
  23763 Ezéchiel	Eze	26	8	4	Et ecce ibi glória Dei Ísraël, secúndum visiónem quam víderam in campo.
  23764 Ezéchiel	Eze	26	8	5	Et dixit ad me: Fili hóminis, leva óculos tuos ad viam aquilónis. Et levávi óculos meos ad viam aquilónis, et ecce ab aquilóne portæ altáris idólum zeli in ipso intróitu.
  23765 Ezéchiel	Eze	26	8	6	Et dixit ad me: Fili hóminis, putásne vides tu quid isti fáciunt, abominatiónes magnas quas domus Ísraël facit hic, ut procul recédam a sanctuário meo? et adhuc convérsus vidébis abominatiónes majóres.
  23766 Ezéchiel	Eze	26	8	7	Et introdúxit me ad óstium átrii, et vidi, et ecce forámen unum in paríete.	b
  23767 Ezéchiel	Eze	26	8	8	Et dixit ad me: Fili hóminis, fode paríetem. Et cum fodíssem paríetem, appáruit óstium unum.
  23768 Ezéchiel	Eze	26	8	9	Et dixit ad me: Ingrédere, et vide abominatiónes péssimas quas isti fáciunt hic.
  23769 Ezéchiel	Eze	26	8	10	Et ingréssus vidi, et ecce omnis similitúdo reptílium et animálium, abominátio, et univérsa idóla domus Ísraël, depícta erant in paríete in circúitu per totum:
  23770 Ezéchiel	Eze	26	8	11	et septuagínta viri de senióribus domus Ísraël: et Jezonías fílius Saphan stabat in médio eórum stántium ante pictúras: et unusquísque habébat thuríbulum in manu sua, et vapor nébulæ de thure consurgébat.
  23771 Ezéchiel	Eze	26	8	12	Et dixit ad me: Certe vides, fili hóminis, quæ senióres domus Ísraël fáciunt in ténebris, unusquísque in abscóndito cubículi sui: dicunt enim: Non videt Dóminus nos; derelíquit Dóminus terram.
  23772 Ezéchiel	Eze	26	8	13	Et dixit ad me: Adhuc convérsus vidébis abominatiónes majóres, quas isti fáciunt.	b
  23773 Ezéchiel	Eze	26	8	14	Et introdúxit me per óstium portæ domus Dómini quod respiciébat ad aquilónem, et ecce ibi mulíeres sedébant plangéntes Adónidem.
  23774 Ezéchiel	Eze	26	8	15	Et dixit ad me: Certe vidísti, fili hóminis: adhuc convérsus vidébis abominatiónes majóres his.
  23775 Ezéchiel	Eze	26	8	16	Et introdúxit me in átrium domus Dómini intérius, et ecce in óstio templi Dómini, inter vestíbulum et altáre, quasi vigínti quinque viri dorsa habéntes contra templum Dómini, et fácies ad oriéntem: et adorábant ad ortum solis.
  23776 Ezéchiel	Eze	26	8	17	Et dixit ad me: Certe vidísti, fili hóminis: numquid leve est hoc dómui Juda, ut fácerent abominatiónes istas quas fecérunt hic, quia repléntes terram iniquitáte, convérsi sunt ad irritándum me? et ecce ápplicant ramum ad nares suas.
  23777 Ezéchiel	Eze	26	8	18	Ergo et ego fáciam in furóre: non parcet óculus meus, nec miserébor: et cum clamáverint ad aures meas voce magna, non exáudiam eos.
  23778 Ezéchiel	Eze	26	9	1	Et clamávit in áuribus meis voce magna, dicens: Appropinquavérunt visitatiónes urbis, et unusquísque vas interfectiónis habet in manu sua.
  23779 Ezéchiel	Eze	26	9	2	Et ecce sex viri veniébant de via portæ superióris, quæ réspicit ad aquilónem, et uniuscujúsque vas intéritus in manu ejus: vir quoque unus in médio eórum vestítus erat líneis, et atramentárium scriptóris ad renes ejus: et ingréssi sunt, et stetérunt juxta altáre ǽreum.
  23780 Ezéchiel	Eze	26	9	3	Et glória Dómini Ísraël assúmpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus: et vocávit virum qui indútus erat líneis, et atramentárium scriptóris habébat in lumbis suis:
  23781 Ezéchiel	Eze	26	9	4	et dixit Dóminus ad eum: Transi per médiam civitátem, in médio Jerúsalem, et signa thau super frontes virórum geméntium et doléntium super cunctis abominatiónibus quæ fiunt in médio ejus.
  23782 Ezéchiel	Eze	26	9	5	Et illis dixit, audiénte me: Transíte per civitátem sequéntes eum, et percútite: non parcat óculus vester, neque misereámini:
  23783 Ezéchiel	Eze	26	9	6a	senem, adolescéntulum et vírginem, párvulum et mulíeres interfícite usque ad interneciónem: omnem autem super quem vidéritis thau, ne occidátis: et a sanctuário meo incípite.
  23784 Ezéchiel	Eze	26	9	6b	Cœpérunt ergo a viris senióribus, qui erant ante fáciem domus.
  23785 Ezéchiel	Eze	26	9	7	Et dixit ad eos: Contamináte domum, et impléte átria interféctis; egredímini. Et egréssi sunt, et percutiébant eos qui erant in civitáte.
  23786 Ezéchiel	Eze	26	9	8	Et cæde compléta, remánsi ego, ruíque super fáciem meam, et clamans aio: Heu! heu! heu! Dómine Deus: ergóne dispérdes omnes relíquias Ísraël, effúndens furórem tuum super Jerúsalem?
  23787 Ezéchiel	Eze	26	9	9	Et dixit ad me: Iníquitas domus Ísraël et Juda magna est nimis valde, et repléta est terra sanguínibus, et cívitas repléta est aversióne: dixérunt enim: Derelíquit Dóminus terram, et Dóminus non videt.
  23788 Ezéchiel	Eze	26	9	10	Ígitur et meus non parcet óculus, neque miserébor: viam eórum super caput eórum reddam.
  23789 Ezéchiel	Eze	26	9	11	Et ecce vir qui erat indútus líneis, qui habébat atramentárium in dorso suo, respóndit verbum, dicens: Feci sicut præcepísti mihi.
  23790 Ezéchiel	Eze	26	10	1	Et vidi: et ecce in firmaménto quod erat super caput chérubim, quasi lapis sapphírus, quasi spécies similitúdinis sólii, appáruit super ea.
  23791 Ezéchiel	Eze	26	10	2	Et dixit ad virum qui indútus erat líneis, et ait: Ingrédere in médio rotárum quæ sunt subtus chérubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter chérubim, et effúnde super civitátem. Ingressúsque est in conspéctu meo.	b
  23792 Ezéchiel	Eze	26	10	3	Chérubim autem stabant a dextris domus cum ingrederétur vir, et nubes implévit átrium intérius.
  23793 Ezéchiel	Eze	26	10	4	Et eleváta est glória Dómini désuper cherub ad limen domus: et repléta est domus nube, et átrium replétum est splendóre glóriæ Dómini.
  23794 Ezéchiel	Eze	26	10	5	Et sónitus alárum chérubim audiebátur usque ad átrium extérius, quasi vox Dei omnipoténtis loquéntis.
  23795 Ezéchiel	Eze	26	10	6	Cumque præcepísset viro qui indútus erat líneis, dicens: Sume ignem de médio rotárum quæ sunt inter chérubim: ingréssus ille stetit juxta rotam.
  23796 Ezéchiel	Eze	26	10	7	Et exténdit cherub manum de médio chérubim ad ignem qui erat inter chérubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indútus erat líneis: qui accípiens egréssus est.
  23797 Ezéchiel	Eze	26	10	8	Et appáruit in chérubim similitúdo manus hóminis subtus pennas eórum.
  23798 Ezéchiel	Eze	26	10	9	Et vidi: et ecce quátuor rotæ juxta chérubim: rota una juxta cherub unum, et rota ália juxta cherub unum: spécies autem rotárum erat quasi vísio lápidis chrysólithi:	b
  23799 Ezéchiel	Eze	26	10	10	et aspéctus eárum similitúdo una quátuor, quasi sit rota in médio rotæ.
  23800 Ezéchiel	Eze	26	10	11	Cumque ambulárent, in quátuor partes gradiebántur, et non revertebántur ambulántes: sed ad locum ad quem ire declinábat quæ prima erat, sequebántur et céteræ, nec convertebántur.
  23801 Ezéchiel	Eze	26	10	12	Et omne corpus eárum, et colla, et manus, et pennæ, et círculi, plena erant óculis in circúitu quátuor rotárum.
  23802 Ezéchiel	Eze	26	10	13	Et rotas istas vocávit volúbiles, audiénte me.
  23803 Ezéchiel	Eze	26	10	14	Quátuor autem fácies habébat unum: fácies una, fácies cherub, et fácies secúnda, fácies hóminis: et in tértio fácies leónis, et in quarto fácies áquilæ.
  23804 Ezéchiel	Eze	26	10	15	Et eleváta sunt chérubim: ipsum est ánimal quod víderam juxta flúvium Chobar.
  23805 Ezéchiel	Eze	26	10	16	Cumque ambulárent chérubim, ibant páriter et rotæ juxta ea: et cum elevárent chérubim alas suas ut exaltaréntur de terra, non residébant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.
  23806 Ezéchiel	Eze	26	10	17	Stántibus illis stabant, et cum elevátis elevabántur: spíritus enim vitæ erat in eis.
  23807 Ezéchiel	Eze	26	10	18	Et egréssa est glória Dómini a límine templi, et stetit super chérubim.
  23808 Ezéchiel	Eze	26	10	19	Et elevántia chérubim alas suas, exaltáta sunt a terra coram me: et illis egrediéntibus, rotæ quoque subsecútæ sunt: et stetit in intróitu portæ domus Dómini orientális, et glória Dei Ísraël erat super ea.
  23809 Ezéchiel	Eze	26	10	20	Ipsum est ánimal quod vidi subter Deum Ísraël juxta flúvium Chobar, et intelléxi quia chérubim essent.
  23810 Ezéchiel	Eze	26	10	21	Quátuor vultus uni, et quátuor alæ uni: et similitúdo manus hóminis sub alis eórum.
  23811 Ezéchiel	Eze	26	10	22	Et similitúdo vúltuum eórum, ipsi vultus quos víderam juxta flúvium Chobar, et intúitus eórum, et ímpetus singulórum ante fáciem suam íngredi.
  23812 Ezéchiel	Eze	26	11	1	Et elevávit me spíritus, et introdúxit me ad portam domus Dómini orientálem, quæ réspicit ad solis ortum: et ecce in intróitu portæ vigínti quinque viri: et vidi in médio eórum Jezoníam fílium Azur, et Pheltíam fílium Banaíæ, príncipes pópuli.
  23813 Ezéchiel	Eze	26	11	2	Dixítque ad me: Fili hóminis, hi sunt viri qui cógitant iniquitátem, et tractant consílium péssimum in urbe ista,
  23814 Ezéchiel	Eze	26	11	3	dicéntes: Nonne dudum ædificátæ sunt domus? hæc est lebes, nos autem carnes.
  23815 Ezéchiel	Eze	26	11	4	Idcírco vaticináre de eis, vaticináre, fili hóminis.
  23816 Ezéchiel	Eze	26	11	5	Et írruit in me spíritus Dómini, et dixit ad me: Lóquere: Hæc dicit Dóminus: Sic locúti estis, domus Ísraël, et cogitatiónes cordis vestri ego novi.	b
  23817 Ezéchiel	Eze	26	11	6	Plúrimos occidístis in urbe hac, et impléstis vias ejus interféctis.
  23818 Ezéchiel	Eze	26	11	7	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Interfécti vestri, quos posuístis in médio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes: et edúcam vos de médio ejus.
  23819 Ezéchiel	Eze	26	11	8	Gládium metuístis, et gládium indúcam super vos, ait Dóminus Deus.
  23820 Ezéchiel	Eze	26	11	9	Et ejíciam vos de médio ejus, dabóque vos in manu hóstium, et fáciam in vobis judícia.
  23821 Ezéchiel	Eze	26	11	10	Gládio cadétis: in fínibus Ísraël judicábo vos, et sciétis quia ego Dóminus.
  23822 Ezéchiel	Eze	26	11	11	Hæc non erit vobis in lebétem, et vos non éritis in médio ejus in carnes: in fínibus Ísraël judicábo vos,
  23823 Ezéchiel	Eze	26	11	12	et sciétis quia ego Dóminus: quia in præcéptis meis non ambulástis, et judícia mea non fecístis, sed juxta judícia géntium quæ in circúitu vestro sunt estis operáti.
  23824 Ezéchiel	Eze	26	11	13	Et factum est cum prophetárem, Pheltías fílius Banaíæ mórtuus est: et cécidi in fáciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu! heu! heu! Dómine Deus, consummatiónem tu facis reliquiárum Ísraël?	b
  23825 Ezéchiel	Eze	26	11	14	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  23826 Ezéchiel	Eze	26	11	15	Fili hóminis, fratres tui, fratres tui, viri propínqui tui, et omnis domus Ísraël, univérsi quibus dixérunt habitatóres Jerúsalem: Longe recédite a Dómino: nobis data est terra in possessiónem.
  23827 Ezéchiel	Eze	26	11	16	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quia longe feci eos in géntibus, et quia dispérsi eos in terris: ero eis in sanctificatiónem módicam in terris ad quas venérunt.
  23828 Ezéchiel	Eze	26	11	17	Proptérea lóquere: Hæc dicit Dóminus Deus: Congregábo vos de pópulis, et adunábo de terris in quibus dispérsi estis, dabóque vobis humum Ísraël.
  23829 Ezéchiel	Eze	26	11	18	Et ingrediéntur illuc, et áuferent omnes offensiónes, cunctásque abominatiónes ejus de illa.
  23830 Ezéchiel	Eze	26	11	19	Et dabo eis cor unum, et spíritum novum tríbuam in viscéribus eórum: et áuferam cor lapídeum de carne eórum, et dabo eis cor cárneum,
  23831 Ezéchiel	Eze	26	11	20	ut in præcéptis meis ámbulent, et judícia mea custódiant, faciántque ea, et sint mihi in pópulum, et ego sim eis in Deum.
  23832 Ezéchiel	Eze	26	11	21	Quorum cor post offendícula et abominatiónes suas ámbulat, horum viam in cápite suo ponam, dicit Dóminus Deus.
  23833 Ezéchiel	Eze	26	11	22	Et elevavérunt chérubim alas suas, et rotæ cum eis, et glória Dei Ísraël erat super ea:	b
  23834 Ezéchiel	Eze	26	11	23	et ascéndit glória Dómini de médio civitátis, stetítque super montem qui est ad oriéntem urbis.
  23835 Ezéchiel	Eze	26	11	24	Et spíritus levávit me, adduxítque in Chaldǽam ad transmigratiónem, in visióne, in spíritu Dei: et subláta est a me vísio quam víderam.
  23836 Ezéchiel	Eze	26	11	25	Et locútus sum ad transmigratiónem ómnia verba Dómini quæ osténderat mihi.
  23837 Ezéchiel	Eze	26	12	1	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  23838 Ezéchiel	Eze	26	12	2	Fili hóminis, in médio domus exasperántis tu hábitas: qui óculos habent ad vidéndum, et non vident, et aures ad audiéndum, et non áudiunt: quia domus exásperans est.
  23839 Ezéchiel	Eze	26	12	3	Tu ergo, fili hóminis, fac tibi vasa transmigratiónis, et transmigrábis per diem coram eis. Transmigrábis autem de loco tuo ad locum álterum in conspéctu eórum, si forte aspíciant, quia domus exásperans est:
  23840 Ezéchiel	Eze	26	12	4	et éfferes foras vasa tua quasi vasa transmigrántis per diem in conspéctu eórum: tu autem egrediéris véspere coram eis, sicut egréditur migrans.
  23841 Ezéchiel	Eze	26	12	5	Ante óculos eórum pérfode tibi paríetem, et egrediéris per eum.
  23842 Ezéchiel	Eze	26	12	6	In conspéctu eórum in húmeris portáberis; in calígine efferéris: fáciem tuam velábis, et non vidébis terram, quia porténtum dedi te dómui Ísraël.
  23843 Ezéchiel	Eze	26	12	7	Feci ergo sicut præcéperat mihi Dóminus: vasa mea prótuli quasi vasa transmigrántis per diem, et véspere perfódi mihi paríetem manu: et in calígine egréssus sum, in húmeris portátus in conspéctu eórum.	b
  23844 Ezéchiel	Eze	26	12	8	Et factus est sermo Dómini mane ad me, dicens:
  23845 Ezéchiel	Eze	26	12	9	Fili hóminis, numquid non dixérunt ad te domus Ísraël, domus exásperans: Quid tu facis?
  23846 Ezéchiel	Eze	26	12	10	Dic ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerúsalem, et super omnem domum Ísraël, quæ est in médio eórum.
  23847 Ezéchiel	Eze	26	12	11	Dic: Ego porténtum vestrum: quómodo feci, sic fiet illis: in transmigratiónem et in captivitátem ibunt.
  23848 Ezéchiel	Eze	26	12	12	Et dux qui est in médio eórum, in húmeris portábitur; in calígine egrediétur: paríetem perfódient, ut edúcant eum; fácies ejus operiétur, ut non vídeat óculo terram.
  23849 Ezéchiel	Eze	26	12	13	Et exténdam rete meum super eum, et capiétur in sagéna mea: et addúcam eum in Babylónem, in terram Chaldæórum, et ipsam non vidébit: ibíque moriétur.
  23850 Ezéchiel	Eze	26	12	14	Et omnes qui circa eum sunt, præsídium ejus, et ágmina ejus, dispérgam in omnem ventum, et gládium evaginábo post eos.
  23851 Ezéchiel	Eze	26	12	15	Et scient quia ego Dóminus, quando dispérsero illos in géntibus, et disseminávero eos in terris.
  23852 Ezéchiel	Eze	26	12	16	Et relínquam ex eis viros paucos a gládio, et fame, et pestiléntia, ut enárrent ómnia scélera eórum in géntibus ad quas ingrediéntur, et scient quia ego Dóminus.
  23853 Ezéchiel	Eze	26	12	17	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:	b
  23854 Ezéchiel	Eze	26	12	18	Fili hóminis, panem tuum in conturbatióne cómede, sed et aquam tuam in festinatióne et mœróre bibe.
  23855 Ezéchiel	Eze	26	12	19	Et dices ad pópulum terræ: Hæc dicit Dóminus Deus ad eos qui hábitant in Jerúsalem, in terra Ísraël: Panem suum in sollicitúdine cómedent, et aquam suam in desolatióne bibent: ut desolétur terra a multitúdine sua, propter iniquitátem ómnium qui hábitant in ea.
  23856 Ezéchiel	Eze	26	12	20	Et civitátes quæ nunc habitántur, desolátæ erunt, terráque desérta, et sciétis quia ego Dóminus.
  23857 Ezéchiel	Eze	26	12	21	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:	b
  23858 Ezéchiel	Eze	26	12	22	Fili hóminis, quod est provérbium istud vobis in terra Ísraël, dicéntium: In longum differéntur dies, et períbit omnis vísio?
  23859 Ezéchiel	Eze	26	12	23	Ídeo dic ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Quiéscere fáciam provérbium istud, neque vulgo dicétur ultra in Ísraël: et lóquere ad eos quod appropinquáverint dies, et sermo omnis visiónis.
  23860 Ezéchiel	Eze	26	12	24	Non enim erit ultra omnis vísio cassa, neque divinátio ambígua in médio filiórum Ísraël:
  23861 Ezéchiel	Eze	26	12	25	quia ego Dóminus loquar, et quodcúmque locútus fúero verbum, fiet, et non prolongábitur ámplius: sed in diébus vestris, domus exásperans, loquar verbum, et fáciam illud, dicit Dóminus Deus.
  23862 Ezéchiel	Eze	26	12	26	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  23863 Ezéchiel	Eze	26	12	27	Fili hóminis, ecce domus Ísraël dicéntium: Vísio quam hic videt, in dies multos et in témpora longa iste prophétat.
  23864 Ezéchiel	Eze	26	12	28	Proptérea dic ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Non prolongábitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locútus fúero, complébitur, dicit Dóminus Deus.
  23865 Ezéchiel	Eze	26	13	1	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  23866 Ezéchiel	Eze	26	13	2	Fili hóminis, vaticináre ad prophétas Ísraël qui prophétant, et dices prophetántibus de corde suo: Audíte verbum Dómini.
  23867 Ezéchiel	Eze	26	13	3	Hæc dicit Dóminus Deus: Væ prophétis insipiéntibus, qui sequúntur spíritum suum, et nihil vident!
  23868 Ezéchiel	Eze	26	13	4	Quasi vulpes in desértis prophétæ tui, Ísraël, erant.
  23869 Ezéchiel	Eze	26	13	5	Non ascendístis ex advérso, neque opposuístis murum pro domo Ísraël, ut starétis in prœ́lio in die Dómini.
  23870 Ezéchiel	Eze	26	13	6	Vident vana, et divínant mendácium, dicéntes: Ait Dóminus, cum Dóminus non míserit eos: et perseveravérunt confirmáre sermónem.
  23871 Ezéchiel	Eze	26	13	7	Numquid non visiónem cassam vidístis, et divinatiónem mendácem locúti estis, et dícitis: Ait Dóminus, cum ego non sim locútus?
  23872 Ezéchiel	Eze	26	13	8	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quia locúti estis vana, et vidístis mendácium, ídeo ecce ego ad vos, dicit Dóminus Deus.
  23873 Ezéchiel	Eze	26	13	9	Et erit manus mea super prophétas qui vident vana, et divínant mendácium: in consílio pópuli mei non erunt, et in scriptúra domus Ísraël non scribéntur, nec in terram Ísraël ingrediéntur, et sciétis quia ego Dóminus Deus:	b
  23874 Ezéchiel	Eze	26	13	10	eo quod decéperint pópulum meum, dicéntes: Pax, et non est pax: et ipse ædificábat paríetem, illi autem liniébant eum luto absque páleis.
  23875 Ezéchiel	Eze	26	13	11	Dic ad eos qui líniunt absque temperatúra, quod casúrus sit: erit enim imber inúndans, et dabo lápides prægrándes désuper irruéntes, et ventum procéllæ dissipántem.
  23876 Ezéchiel	Eze	26	13	12	Síquidem ecce cécidit páries: numquid non dicétur vobis: Ubi est litúra quam linístis?
  23877 Ezéchiel	Eze	26	13	13	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Et erúmpere fáciam spíritum tempestátum in indignatióne mea, et imber inúndans in furóre meo erit, et lápides grandes in ira in consumptiónem.
  23878 Ezéchiel	Eze	26	13	14	Et déstruam paríetem quem linístis absque temperaménto, et adæquábo eum terræ, et revelábitur fundaméntum ejus: et cadet, et consumétur in médio ejus, et sciétis quia ego sum Dóminus.
  23879 Ezéchiel	Eze	26	13	15	Et complébo indignatiónem meam in paríete, et in his qui líniunt eum absque temperaménto: dicámque vobis: Non est páries, et non sunt qui líniunt eum:
  23880 Ezéchiel	Eze	26	13	16	prophétæ Ísraël, qui prophétant ad Jerúsalem, et vident ei visiónem pacis, et non est pax, ait Dóminus Deus.
  23881 Ezéchiel	Eze	26	13	17	Et tu, fili hóminis, pone fáciem tuam contra fílias pópuli tui quæ prophétant de corde suo: et vaticináre super eas,	b
  23882 Ezéchiel	Eze	26	13	18	et dic: Hæc dicit Dóminus Deus: Væ quæ cónsuunt pulvíllos sub omni cúbito manus, et fáciunt cervicália sub cápite univérsæ ætátis ad capiéndas ánimas: et cum cáperent ánimas pópuli mei, vivificábant ánimas eórum!
  23883 Ezéchiel	Eze	26	13	19	Et violábant me ad pópulum meum propter pugíllum hórdei, et fragmen panis, ut interfícerent ánimas quæ non moriúntur, et vivificárent ánimas quæ non vivunt, mentiéntes pópulo meo credénti mendáciis.
  23884 Ezéchiel	Eze	26	13	20	Propter hoc hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad pulvíllos vestros, quibus vos cápitis ánimas volántes: et dirúmpam eos de bráchiis vestris, et dimíttam ánimas quas vos cápitis, ánimas ad volándum.
  23885 Ezéchiel	Eze	26	13	21	Et dirúmpam cervicália vestra, et liberábo pópulum meum de manu vestra, neque erunt ultra in mánibus vestris ad prædándum: et sciétis quia ego Dóminus.
  23886 Ezéchiel	Eze	26	13	22	Pro eo quod mœrére fecístis cor justi mendáciter, quem ego non contristávi, et confortástis manus ímpii, ut non reverterétur a via sua mala, et víveret:
  23887 Ezéchiel	Eze	26	13	23	proptérea vana non vidébitis, et divinatiónes non divinábitis ámplius, et éruam pópulum meum de manu vestra: et sciétis quia ego Dóminus.
  23888 Ezéchiel	Eze	26	14	1	Et venérunt ad me viri seniórum Ísraël, et sedérunt coram me.
  23889 Ezéchiel	Eze	26	14	2	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  23890 Ezéchiel	Eze	26	14	3	Fili hóminis, viri isti posuérunt immundítias suas in córdibus suis, et scándalum iniquitátis suæ statuérunt contra fáciem suam: numquid interrogátus respondébo eis?
  23891 Ezéchiel	Eze	26	14	4	Propter hoc lóquere eis, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Homo, homo de domo Ísraël, qui posúerit immundítias suas in corde suo, et scándalum iniquitátis suæ statúerit contra fáciem suam, et vénerit ad prophétam intérrogans per eum me: ego Dóminus respondébo ei in multitúdine immunditiárum suárum,
  23892 Ezéchiel	Eze	26	14	5	ut capiátur domus Ísraël in corde suo, quo recessérunt a me in cunctis idólis suis.
  23893 Ezéchiel	Eze	26	14	6	Proptérea dic ad domum Ísraël: Hæc dicit Dóminus Deus: Convertímini, et recédite ab idólis vestris, et ab univérsis contaminatiónibus vestris avértite fácies vestras.
  23894 Ezéchiel	Eze	26	14	7	Quia homo, homo de domo Ísraël, et de prosélytis quicúmque ádvena fúerit in Ísraël, si alienátus fúerit a me, et posúerit idóla sua in corde suo, et scándalum iniquitátis suæ statúerit contra fáciem suam, et vénerit ad prophétam ut intérroget per eum me: ego Dóminus respondébo ei per me:
  23895 Ezéchiel	Eze	26	14	8	et ponam fáciem meam super hóminem illum, et fáciam eum in exémplum et in provérbium, et dispérdam eum de médio pópuli mei: et sciétis quia ego Dóminus.
  23896 Ezéchiel	Eze	26	14	9	Et prophéta cum erráverit, et locútus fúerit verbum, ego Dóminus decépi prophétam illum, et exténdam manum meam super illum, et delébo eum de médio pópuli mei Ísraël.
  23897 Ezéchiel	Eze	26	14	10	Et portábunt iniquitátem suam: juxta iniquitátem interrogántis, sic iníquitas prophétæ erit:
  23898 Ezéchiel	Eze	26	14	11	ut non erret ultra domus Ísraël a me, neque polluátur in univérsis prævaricatiónibus suis: sed sint mihi in pópulum, et ego sim eis in Deum, ait Dóminus exercítuum.
  23899 Ezéchiel	Eze	26	14	12	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:	b
  23900 Ezéchiel	Eze	26	14	13	Fili hóminis, terra cum peccáverit mihi, ut prævaricétur præváricans, exténdam manum meam super eam, et cónteram virgam panis ejus, et immíttam in eam famem, et interfíciam de ea hóminem et juméntum.
  23901 Ezéchiel	Eze	26	14	14	Et si fúerint tres viri isti in médio ejus, Noë, Dániel, et Job, ipsi justítia sua liberábunt ánimas suas, ait Dóminus exercítuum.
  23902 Ezéchiel	Eze	26	14	15	Quod si et béstias péssimas indúxero super terram ut vastem eam, et fúerit ínvia, eo quod non sit pertránsiens propter béstias:
  23903 Ezéchiel	Eze	26	14	16	tres viri isti si fúerint in ea, vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia nec fílios nec fílias liberábunt, sed ipsi soli liberabúntur, terra autem desolábitur.
  23904 Ezéchiel	Eze	26	14	17	Vel si gládium indúxero super terram illam, et díxero gládio: Transi per terram: et interfécero de ea hóminem et juméntum,
  23905 Ezéchiel	Eze	26	14	18	et tres viri isti fúerint in médio ejus: vivo ego, dicit Dóminus Deus, non liberábunt fílios neque fílias, sed ipsi soli liberabúntur.
  23906 Ezéchiel	Eze	26	14	19	Si autem et pestiléntiam immísero super terram illam, et effúdero indignatiónem meam super eam in sánguine, ut áuferam ex ea hóminem et juméntum,
  23907 Ezéchiel	Eze	26	14	20	et Noë, et Dániel, et Job fúerint in médio ejus: vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia fílium et fíliam non liberábunt, sed ipsi justítia sua liberábunt ánimas suas.
  23908 Ezéchiel	Eze	26	14	21	Quóniam hæc dicit Dóminus Deus: Quod etsi quátuor judícia mea péssima, gládium, et famem, ac béstias malas, et pestiléntiam, immísero in Jerúsalem, ut interfíciam de ea hóminem et pecus,
  23909 Ezéchiel	Eze	26	14	22	tamen relinquétur in ea salvátio educéntium fílios et fílias: ecce ipsi ingrediéntur ad vos, et vidébitis viam eórum et adinventiónes eórum, et consolabímini super malo quod indúxi in Jerúsalem, in ómnibus quæ importávi super eam.
  23910 Ezéchiel	Eze	26	14	23	Et consolabúntur vos, cum vidéritis viam eórum et adinventiónes eórum: et cognoscétis quod non frustra fécerim ómnia quæ feci in ea, ait Dóminus Deus.
  23911 Ezéchiel	Eze	26	15	1	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  23912 Ezéchiel	Eze	26	15	2	Fili hóminis, quid fiet de ligno vitis, ex ómnibus lignis némorum quæ sunt inter ligna silvárum?
  23913 Ezéchiel	Eze	26	15	3	numquid tollétur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricábitur de ea paxíllus ut depéndeat in eo quodcúmque vas?
  23914 Ezéchiel	Eze	26	15	4	Ecce igni datum est in escam: utrámque partem ejus consúmpsit ignis, et medíetas ejus redácta est in favíllam: numquid útile erit ad opus?
  23915 Ezéchiel	Eze	26	15	5	Étiam cum esset íntegrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoráverit et combússerit, nihil ex eo fiet óperis?
  23916 Ezéchiel	Eze	26	15	6	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quómodo lignum vitis inter ligna silvárum, quod dedi igni ad devorándum, sic tradam habitatóres Jerúsalem.
  23917 Ezéchiel	Eze	26	15	7	Et ponam fáciem meam in eos: de igne egrediéntur, et ignis consúmet eos: et sciétis quia ego Dóminus, cum posúero fáciem meam in eos,
  23918 Ezéchiel	Eze	26	15	8	et dédero terram ínviam et desolátam, eo quod prævaricatóres extíterint, dicit Dóminus Deus.
  23919 Ezéchiel	Eze	26	16	1	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  23920 Ezéchiel	Eze	26	16	2	Fili hóminis, notas fac Jerúsalem abominatiónes suas,
  23921 Ezéchiel	Eze	26	16	3	et dices: Hæc dicit Dóminus Deus Jerúsalem: Radix tua et generátio tua de terra Chánaan: pater tuus Amorrhǽus, et mater tua Cethǽa.
  23922 Ezéchiel	Eze	26	16	4	Et quando nata es, in die ortus tui non est præcísus umbilícus tuus, et aqua non es lota in salútem, nec sale salíta, nec involúta pannis.
  23923 Ezéchiel	Eze	26	16	5	Non pepércit super te óculus, ut fáceret tibi unum de his, misértus tui: sed projécta es super fáciem terræ in abjectióne ánimæ tuæ in die qua nata es.
  23924 Ezéchiel	Eze	26	16	6	Tránsiens autem per te, vidi te conculcári in sánguine tuo: et dixi tibi cum esses in sánguine tuo: Vive, dixi, inquam, tibi: in sánguine tuo vive.
  23925 Ezéchiel	Eze	26	16	7	Multiplicátam quasi germen agri dedi te: et multiplicáta es, et grandis effécta, et ingréssa es, et pervenísti ad mundum mulíebrem: úbera tua intumuérunt, et pilus tuus germinávit: et eras nuda, et confusióne plena.	b
  23926 Ezéchiel	Eze	26	16	8	Et transívi per te, et vidi te: et ecce tempus tuum, tempus amántium: et expándi amíctum meum super te, et opérui ignomíniam tuam: et jurávi tibi, et ingréssus sum pactum tecum, ait Dóminus Deus, et facta es mihi.
  23927 Ezéchiel	Eze	26	16	9	Et lavi te aqua, et emundávi sánguinem tuum ex te, et unxi te óleo.
  23928 Ezéchiel	Eze	26	16	10	Et vestívi te discolóribus, et calceávi te jánthino, et cinxi te bysso, et índui te subtílibus:
  23929 Ezéchiel	Eze	26	16	11	et ornávi te ornaménto, et dedi armíllas in mánibus tuis, et torquem circa collum tuum:
  23930 Ezéchiel	Eze	26	16	12	et dedi ináurem super os tuum, et círculos áuribus tuis, et corónam decóris in cápite tuo.
  23931 Ezéchiel	Eze	26	16	13	Et ornáta es auro et argénto, et vestíta es bysso et polýmito et multicolóribus: símilam, et mel, et óleum comedísti: et decóra facta es veheménter nimis, et profecísti in regnum.
  23932 Ezéchiel	Eze	26	16	14	Et egréssum est nomen tuum in gentes propter spéciem tuam, quia perfécta eras in decóre meo quem posúeram super te, dicit Dóminus Deus.
  23933 Ezéchiel	Eze	26	16	15	Et habens fidúciam in pulchritúdine tua, fornicáta es in nómine tuo: et exposuísti fornicatiónem tuam omni transeúnti, ut ejus fíeres.	b
  23934 Ezéchiel	Eze	26	16	16	Et sumens de vestiméntis tuis, fecísti tibi excélsa hinc inde consúta, et fornicáta es super eis sicut non est factum, neque futúrum est.
  23935 Ezéchiel	Eze	26	16	17	Et tulísti vasa decóris tui de auro meo atque argénto meo, quæ dedi tibi, et fecísti tibi imágines masculínas, et fornicáta es in eis.
  23936 Ezéchiel	Eze	26	16	18	Et sumpsísti vestiménta tua multicolória, et operuísti illas, et óleum meum et thymiáma meum posuísti coram eis.
  23937 Ezéchiel	Eze	26	16	19	Et panem meum quem dedi tibi, símilam, et óleum, et mel, quibus enutrívi te, posuísti in conspéctu eórum in odórem suavitátis: et factum est, ait Dóminus Deus.
  23938 Ezéchiel	Eze	26	16	20	Et tulísti fílios tuos et fílias tuas quas generásti mihi, et immolásti eis ad devorándum. Numquid parva est fornicátio tua?
  23939 Ezéchiel	Eze	26	16	21	Immolásti fílios meos, et dedísti, illos cónsecrans, eis.
  23940 Ezéchiel	Eze	26	16	22	Et post omnes abominatiónes tuas et fornicatiónes, non es recordáta diérum adolescéntiæ tuæ, quando eras nuda et confusióne plena, conculcáta in sánguine tuo.
  23941 Ezéchiel	Eze	26	16	23	Et áccidit post omnem malítiam tuam (væ, væ tibi! ait Dóminus Deus),	b
  23942 Ezéchiel	Eze	26	16	24	et ædificásti tibi lupánar, et fecísti tibi prostíbulum in cunctis platéis.
  23943 Ezéchiel	Eze	26	16	25	Ad omne caput viæ ædificásti signum prostitutiónis tuæ, et abominábilem fecísti decórem tuum: et divisísti pedes tuos omni transeúnti, et multiplicásti fornicatiónes tuas:
  23944 Ezéchiel	Eze	26	16	26	et fornicáta es cum fíliis Ægýpti, vicínis tuis, magnárum cárnium: et multiplicásti fornicatiónem tuam ad irritándum me.
  23945 Ezéchiel	Eze	26	16	27	Ecce ego exténdam manum meam super te, et áuferam justificatiónem tuam, et dabo te in ánimas odiéntium te filiárum Palæstinárum, quæ erubéscunt in via tua sceleráta.
  23946 Ezéchiel	Eze	26	16	28	Et fornicáta es in fíliis Assyriórum eo quod necdum fúeris expléta: et postquam fornicáta es, nec sic es satiáta:
  23947 Ezéchiel	Eze	26	16	29	et multiplicásti fornicatiónem tuam in terra Chánaan cum Chaldǽis, et nec sic satiáta es.
  23948 Ezéchiel	Eze	26	16	30	In quo mundábo cor tuum, ait Dóminus Deus, cum fácias ómnia hæc ópera mulíeris meretrícis et procácis?	b
  23949 Ezéchiel	Eze	26	16	31	Quia fabricásti lupánar tuum in cápite omnis viæ, et excélsum tuum fecísti in omni platéa: nec facta es quasi méretrix fastídio augens prétium,
  23950 Ezéchiel	Eze	26	16	32	sed quasi múlier adúltera, quæ super virum suum indúcit aliénos.
  23951 Ezéchiel	Eze	26	16	33	Ómnibus meretrícibus dantur mercédes: tu autem dedísti mercédes cunctis amatóribus tuis, et dona donábas eis, ut intrárent ad te úndique ad fornicándum tecum.
  23952 Ezéchiel	Eze	26	16	34	Factúmque est in te contra consuetúdinem mulíerum in fornicatiónibus tuis, et post te non erit fornicátio: in eo enim quod dedísti mercédes, et mercédes non accepísti, factum est in te contrárium.
  23953 Ezéchiel	Eze	26	16	35	Proptérea, méretrix, audi verbum Dómini.	b
  23954 Ezéchiel	Eze	26	16	36	Hæc dicit Dóminus Deus: Quia effúsum est æs tuum et reveláta est ignomínia tua in fornicatiónibus tuis super amatóres tuos, et super idóla abominatiónum tuárum, in sánguine filiórum tuórum quos dedísti eis,
  23955 Ezéchiel	Eze	26	16	37	ecce ego congregábo omnes amatóres tuos quibus commísta es, et omnes quos dilexísti, cum univérsis quos óderas: et congregábo eos super te úndique, et nudábo ignomíniam tuam coram eis, et vidébunt omnem turpitúdinem tuam.
  23956 Ezéchiel	Eze	26	16	38	Et judicábo te judíciis adulterárum, et effundéntium sánguinem: et dabo te in sánguinem furóris et zeli.
  23957 Ezéchiel	Eze	26	16	39	Et dabo te in manus eórum, et déstruent lupánar tuum, et demoliéntur prostíbulum tuum: et denudábunt te vestiméntis tuis, et áuferent vasa decóris tui, et derelínquent te nudam, plenámque ignomínia:
  23958 Ezéchiel	Eze	26	16	40	et addúcent super te multitúdinem, et lapidábunt te lapídibus, et trucidábunt te gládiis suis:
  23959 Ezéchiel	Eze	26	16	41	et combúrent domos tuas igni, et fácient in te judícia in óculis mulíerum plurimárum. Et désines fornicári, et mercédes ultra non dabis:
  23960 Ezéchiel	Eze	26	16	42	et requiéscet indignátio mea in te, et auferétur zelus meus a te: et quiéscam, nec iráscar ámplius.
  23961 Ezéchiel	Eze	26	16	43	Eo quod non fúeris recordáta diérum adolescéntiæ tuæ, et provocásti me in ómnibus his, quaprópter et ego vias tuas in cápite tuo dedi, ait Dóminus Deus, et non feci juxta scélera tua in ómnibus abominatiónibus tuis.
  23962 Ezéchiel	Eze	26	16	44	Ecce omnis qui dicit vulgo provérbium, in te assúmet illud, dicens: Sicut mater, ita et fília ejus.	b
  23963 Ezéchiel	Eze	26	16	45	Fília matris tuæ es tu, quæ projécit virum suum et fílios suos: et soror sorórum tuárum es tu, quæ projecérunt viros suos et fílios suos: mater vestra Cethǽa, et pater vester Amorrhǽus.
  23964 Ezéchiel	Eze	26	16	46	Et soror tua major, Samaría, ipsa et fíliæ ejus, quæ hábitant ad sinístram tuam: soror autem tua minor te, quæ hábitat a dextris tuis, Sódoma, et fíliæ ejus.
  23965 Ezéchiel	Eze	26	16	47	Sed nec in viis eárum ambulásti, neque secúndum scélera eárum fecísti pauxíllum minus: pene sceleratióra fecísti illis in ómnibus viis tuis.
  23966 Ezéchiel	Eze	26	16	48	Vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia non fecit Sódoma soror tua, ipsa et fíliæ ejus, sicut fecísti tu et fíliæ tuæ.
  23967 Ezéchiel	Eze	26	16	49	Ecce hæc fuit iníquitas Sódomæ soróris tuæ: supérbia, satúritas panis et abundántia, et ótium ipsíus et filiárum ejus: et manum egéno et páuperi non porrigébant:
  23968 Ezéchiel	Eze	26	16	50	et elevátæ sunt, et fecérunt abominatiónes coram me: et ábstuli eas sicut vidísti.
  23969 Ezéchiel	Eze	26	16	51	Et Samaría dimídium peccatórum tuórum non peccávit: sed vicísti eas sceléribus tuis, et justificásti soróres tuas in ómnibus abominatiónibus tuis quas operáta es.
  23970 Ezéchiel	Eze	26	16	52	Ergo et tu porta confusiónem tuam, quæ vicísti soróres tuas peccátis tuis, scelerátius agens ab eis: justificátæ sunt enim a te: ergo et tu confúndere, et porta ignomíniam tuam, quæ justificásti soróres tuas.
  23971 Ezéchiel	Eze	26	16	53	Et convértam restítuens eas conversióne Sodomórum cum filiábus suis, et conversióne Samaríæ et filiárum ejus, et convértam reversiónem tuam in médio eárum,
  23972 Ezéchiel	Eze	26	16	54	ut portes ignomíniam tuam, et confundáris in ómnibus quæ fecísti consólans eas.
  23973 Ezéchiel	Eze	26	16	55	Et soror tua Sódoma et fíliæ ejus reverténtur ad antiquitátem suam, et Samaría et fíliæ ejus reverténtur ad antiquitátem suam, et tu et fíliæ tuæ revertémini ad antiquitátem vestram.
  23974 Ezéchiel	Eze	26	16	56	Non fuit autem Sódoma soror tua audíta in ore tuo in die supérbiæ tuæ,	b
  23975 Ezéchiel	Eze	26	16	57	ántequam revelarétur malítia tua, sicut hoc témpore in oppróbrium filiárum Sýriæ, et cunctárum in circúitu tuo filiárum Palæstinárum quæ ámbiunt te per gyrum.
  23976 Ezéchiel	Eze	26	16	58	Scelus tuum et ignomíniam tuam tu portásti, ait Dóminus Deus.
  23977 Ezéchiel	Eze	26	16	59	Quia hæc dicit Dóminus Deus: Et fáciam tibi sicut despexísti juraméntum, ut írritum fáceres pactum:
  23978 Ezéchiel	Eze	26	16	60	et recordábor ego pacti mei tecum in diébus adolescéntiæ tuæ, et suscitábo tibi pactum sempitérnum.
  23979 Ezéchiel	Eze	26	16	61	Et recordáberis viárum tuárum, et confundéris, cum recéperis soróres tuas te majóres cum minóribus tuis: et dabo eas tibi in fílias, sed non ex pacto tuo.
  23980 Ezéchiel	Eze	26	16	62	Et suscitábo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dóminus:
  23981 Ezéchiel	Eze	26	16	63	ut recordéris, et confundáris, et non sit tibi ultra aperíre os præ confusióne tua, cum placátus tibi fúero in ómnibus quæ fecísti, ait Dóminus Deus.
  23982 Ezéchiel	Eze	26	17	1	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  23983 Ezéchiel	Eze	26	17	2	Fili hóminis, propóne ænígma, et narra parábolam ad domum Ísraël,
  23984 Ezéchiel	Eze	26	17	3	et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Áquila grandis magnárum alárum, longo membrórum ductu, plena plumis et varietáte, venit ad Líbanum, et tulit medúllam cedri.
  23985 Ezéchiel	Eze	26	17	4	Summitátem fróndium ejus avúlsit, et transportávit eam in terram Chánaan: in urbe negotiatórum pósuit illam.
  23986 Ezéchiel	Eze	26	17	5	Et tulit de sémine terræ, et pósuit illud in terra pro sémine, ut firmáret radícem super aquas multas: in superfície pósuit illud.
  23987 Ezéchiel	Eze	26	17	6	Cumque germinásset, crevit in víneam latiórem, húmili statúra, respiciéntibus ramis ejus ad eam, et radíces ejus sub illa erant: facta est ergo vínea, et fructificávit in pálmites, et emísit propágines.
  23988 Ezéchiel	Eze	26	17	7	Et facta est áquila áltera grandis, magnis alis, multísque plumis: et ecce vínea ista quasi mittens radíces suas ad eam, pálmites suos exténdit ad illam, ut irrigáret eam de aréolis gérminis sui.
  23989 Ezéchiel	Eze	26	17	8	In terra bona super aquas multas plantáta est, ut fáciat frondes, et portet fructum, ut sit in víneam grandem.
  23990 Ezéchiel	Eze	26	17	9	Dic: Hæc dicit Dóminus Deus: Ergóne prosperábitur? nonne radíces ejus evéllet, et fructus ejus distrínget, et siccábit omnes pálmites gérminis ejus, et aréscet, et non in bráchio grandi, neque in pópulo multo, ut evélleret eam radícitus?
  23991 Ezéchiel	Eze	26	17	10	Ecce plantáta est: ergóne prosperábitur? nonne, cum tetígerit eam ventus urens, siccábitur, et in áreis gérminis sui aréscet?
  23992 Ezéchiel	Eze	26	17	11	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:	b
  23993 Ezéchiel	Eze	26	17	12	Dic ad domum exasperántem: Nescítis quid ista signíficent? Dic: Ecce venit rex Babylónis in Jerúsalem, et assúmet regem et príncipes ejus, et addúcet eos ad semetípsum in Babylónem.
  23994 Ezéchiel	Eze	26	17	13	Et tollet de sémine regni, feriétque cum eo fœdus, et ab eo accípiet jusjurándum. Sed et fortes terræ tollet,
  23995 Ezéchiel	Eze	26	17	14	ut sit regnum húmile, et non elevétur, sed custódiat pactum ejus, et servet illud.
  23996 Ezéchiel	Eze	26	17	15	Qui recédens ab eo misit núntios ad Ægýptum, ut daret sibi equos et pópulum multum: numquid prosperábitur, vel consequétur salútem, qui fecit hæc? et qui dissólvit pactum, numquid effúgiet?
  23997 Ezéchiel	Eze	26	17	16	Vivo ego, dicit Dóminus Deus, quóniam in loco regis qui constítuit eum regem, cujus fecit írritum juraméntum, et solvit pactum quod habébat cum eo, in médio Babylónis moriétur.
  23998 Ezéchiel	Eze	26	17	17	Et non in exércitu grandi, neque in pópulo multo, fáciet contra eum Phárao prœ́lium: in jactu ággeris, et in exstructióne vallórum, ut interfíciat ánimas multas.
  23999 Ezéchiel	Eze	26	17	18	Spréverat enim juraméntum, ut sólveret fœdus, et ecce dedit manum suam: et cum ómnia hæc fécerit, non effúgiet.
  24000 Ezéchiel	Eze	26	17	19	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Vivo ego, quóniam juraméntum quod sprevit, et fœdus quod prævaricátus est, ponam in caput ejus.
  24001 Ezéchiel	Eze	26	17	20	Et expándam super eum rete meum, et comprehendétur in sagéna mea: et addúcam eum in Babylónem, et judicábo eum ibi in prævaricatióne qua despéxit me.
  24002 Ezéchiel	Eze	26	17	21	Et omnes prófugi ejus, cum univérso ágmine suo, gládio cadent: resídui autem in omnem ventum dispergéntur: et sciétis quia ego Dóminus locútus sum.
  24003 Ezéchiel	Eze	26	17	22	Hæc dicit Dóminus Deus: Et sumam ego de medúlla cedri sublímis, et ponam: de vértice ramórum ejus ténerum distríngam, et plantábo super montem excélsum et eminéntem.	b
  24004 Ezéchiel	Eze	26	17	23	In monte sublími Ísraël plantábo illud, et erúmpet in germen, et fáciet fructum, et erit in cedrum magnam: et habitábunt sub ea omnes vólucres, et univérsum volátile sub umbra fróndium ejus nidificábit:
  24005 Ezéchiel	Eze	26	17	24	et scient ómnia ligna regiónis quia ego Dóminus humiliávi lignum sublíme, et exaltávi lignum húmile; et siccávi lignum víride, et frondére feci lignum áridum. Ego Dóminus locútus sum, et feci.
  24006 Ezéchiel	Eze	26	18	1	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  24007 Ezéchiel	Eze	26	18	2	Quid est quod inter vos parábolam vértitis in provérbium istud in terra Ísraël, dicéntes: Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupéscunt?
  24008 Ezéchiel	Eze	26	18	3	Vivo ego, dicit Dóminus Deus, si erit ultra vobis parábola hæc in provérbium in Ísraël.
  24009 Ezéchiel	Eze	26	18	4	Ecce omnes ánimæ meæ sunt: ut ánima patris, ita et ánima fílii mea est: ánima quæ peccáverit, ipsa moriétur.
  24010 Ezéchiel	Eze	26	18	5	Et vir si fúerit justus, et fécerit judícium et justítiam,
  24011 Ezéchiel	Eze	26	18	6	in móntibus non coméderit, et óculos suos non leváverit ad idóla domus Ísraël: et uxórem próximi sui non violáverit, et ad mulíerem menstruátam non accésserit:
  24012 Ezéchiel	Eze	26	18	7	et hóminem non contristáverit, pignus debitóri reddíderit, per vim nihil rapúerit: panem suum esuriénti déderit, et nudum operúerit vestiménto:
  24013 Ezéchiel	Eze	26	18	8	ad usúram non commodáverit, et ámplius non accéperit: ab iniquitáte avérterit manum suam, et judícium verum fécerit inter virum et virum:
  24014 Ezéchiel	Eze	26	18	9	in præcéptis meis ambuláverit, et judícia mea custodíerit, ut fáciat veritátem: hic justus est; vita vivet, ait Dóminus Deus.
  24015 Ezéchiel	Eze	26	18	10	Quod si genúerit fílium latrónem, effundéntem sánguinem, et fécerit unum de istis:	b
  24016 Ezéchiel	Eze	26	18	11	et hæc quidem ómnia non faciéntem, sed in móntibus comedéntem, et uxórem próximi sui polluéntem:
  24017 Ezéchiel	Eze	26	18	12	egénum et páuperem contristántem, rapiéntem rapínas, pignus non reddéntem, et ad idóla levántem óculos suos, abominatiónem faciéntem:
  24018 Ezéchiel	Eze	26	18	13	ad usúram dantem, et ámplius accipiéntem: numquid vivet? Non vivet: cum univérsa hæc detestánda fécerit, morte moriétur; sanguis ejus in ipso erit.
  24019 Ezéchiel	Eze	26	18	14	Quod si genúerit fílium, qui videns ómnia peccáta patris sui quæ fecit, timúerit, et non fécerit símile eis:
  24020 Ezéchiel	Eze	26	18	15	super montes non coméderit, et óculos suos non leváverit ad idóla domus Ísraël, et uxórem próximi sui non violáverit:
  24021 Ezéchiel	Eze	26	18	16	et virum non contristáverit, pignus non retinúerit, et rapínam non rapúerit: panem suum esuriénti déderit, et nudum operúerit vestiménto:
  24022 Ezéchiel	Eze	26	18	17	a páuperis injúria avérterit manum suam, usúram et superabundántiam non accéperit, judícia mea fécerit, in præcéptis meis ambuláverit: hic non moriétur in iniquitáte patris sui, sed vita vivet.
  24023 Ezéchiel	Eze	26	18	18	Pater ejus, quia calumniátus est, et vim fecit fratri, et malum operátus est in médio pópuli sui, ecce mórtuus est in iniquitáte sua.
  24024 Ezéchiel	Eze	26	18	19	Et dícitis: Quare non portávit fílius iniquitátem patris? Vidélicet quia fílius judícium et justítiam operátus est, ómnia præcépta mea custodívit, et fecit illa, vivet vita.
  24025 Ezéchiel	Eze	26	18	20	Ánima quæ peccáverit, ipsa moriétur: fílius non portábit iniquitátem patris, et pater non portábit iniquitátem fílii: justítia justi super eum erit, et impíetas ímpii erit super eum.	b
  24026 Ezéchiel	Eze	26	18	21	Si autem ímpius égerit pœniténtiam ab ómnibus peccátis suis quæ operátus est, et custodíerit ómnia præcépta mea, et fécerit judícium et justítiam, vita vivet, et non moriétur.
  24027 Ezéchiel	Eze	26	18	22	Ómnium iniquitátum ejus quas operátus est, non recordábor: in justítia sua quam operátus est, vivet.
  24028 Ezéchiel	Eze	26	18	23	Numquid voluntátis meæ est mors ímpii, dicit Dóminus Deus, et non ut convertátur a viis suis, et vivat?
  24029 Ezéchiel	Eze	26	18	24	Si autem avérterit se justus a justítia sua, et fécerit iniquitátem secúndum omnes abominatiónes quas operári solet ímpius, numquid vivet? Omnes justítiæ ejus quas fécerat, non recordabúntur: in prævaricatióne qua prævaricátus est, et in peccáto suo quod peccávit, in ipsis moriétur.
  24030 Ezéchiel	Eze	26	18	25	Et dixístis: Non est æqua via Dómini! Audíte ergo, domus Ísraël: numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt?
  24031 Ezéchiel	Eze	26	18	26	Cum enim avérterit se justus a justítia sua, et fécerit iniquitátem, moriétur in eis: in injustítia quam operátus est moriétur.
  24032 Ezéchiel	Eze	26	18	27	Et cum avérterit se ímpius ab impietáte sua quam operátus est, et fécerit judícium et justítiam, ipse ánimam suam vivificábit:
  24033 Ezéchiel	Eze	26	18	28	consíderans enim, et avértens se ab ómnibus iniquitátibus suis quas operátus est, vita vivet, et non moriétur.
  24034 Ezéchiel	Eze	26	18	29	Et dicunt fílii Ísraël: Non est æqua via Dómini! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Ísraël, et non magis viæ vestræ pravæ?	b
  24035 Ezéchiel	Eze	26	18	30	Idcírco unumquémque juxta vias suas judicábo, domus Ísraël, ait Dóminus Deus. Convertímini, et ágite pœniténtiam ab ómnibus iniquitátibus vestris, et non erit vobis in ruínam iníquitas.
  24036 Ezéchiel	Eze	26	18	31	Projícite a vobis omnes prævaricatiónes vestras in quibus prævaricáti estis, et fácite vobis cor novum, et spíritum novum: et quare moriémini, domus Ísraël?
  24037 Ezéchiel	Eze	26	18	32	Quia nolo mortem moriéntis, dicit Dóminus Deus: revertímini, et vívite.
  24038 Ezéchiel	Eze	26	19	1	Et tu assúme planctum super príncipes Ísraël,
  24039 Ezéchiel	Eze	26	19	2	et dices: Quare mater tua leǽna inter leónes cubávit? in médio leunculórum enutrívit cátulos suos?
  24040 Ezéchiel	Eze	26	19	3	Et edúxit unum de leúnculis suis, et leo factus est: et dídicit cápere prædam, hominémque comédere.
  24041 Ezéchiel	Eze	26	19	4	Et audiérunt de eo gentes: et non absque vulnéribus suis cepérunt eum, et adduxérunt eum in caténis in terram Ægýpti.
  24042 Ezéchiel	Eze	26	19	5	Quæ cum vidísset quóniam infirmáta est, et périit exspectátio ejus, tulit unum de leúnculis suis; leónem constítuit eum.
  24043 Ezéchiel	Eze	26	19	6	Qui incedébat inter leónes, et factus est leo: et dídicit prædam cápere, et hómines devoráre:
  24044 Ezéchiel	Eze	26	19	7	dídicit víduas fácere, et civitátes eárum in desértum addúcere: et desoláta est terra et plenitúdo ejus a voce rugítus illíus.
  24045 Ezéchiel	Eze	26	19	8	Et convenérunt advérsus eum gentes úndique de provínciis, et expandérunt super eum rete suum: in vulnéribus eárum captus est,
  24046 Ezéchiel	Eze	26	19	9	et misérunt eum in cáveam: in caténis adduxérunt eum ad regem Babylónis, miserúntque eum in cárcerem, ne audirétur vox ejus ultra super montes Ísraël.
  24047 Ezéchiel	Eze	26	19	10	Mater tua quasi vínea in sánguine tuo super aquam plantáta est: fructus ejus et frondes ejus crevérunt ex aquis multis.	b
  24048 Ezéchiel	Eze	26	19	11	Et factæ sunt ei virgæ sólidæ in sceptra dominántium, et exaltáta est statúra ejus inter frondes, et vidit altitúdinem suam in multitúdine pálmitum suórum.
  24049 Ezéchiel	Eze	26	19	12	Et evúlsa est in ira, in terrámque projécta, et ventus urens siccávit fructum ejus: marcuérunt et arefáctæ sunt virgæ róboris ejus: ignis comédit eam.
  24050 Ezéchiel	Eze	26	19	13	Et nunc transplantáta est in desértum, in terra ínvia et sitiénti.
  24051 Ezéchiel	Eze	26	19	14	Et egréssus est ignis de virga ramórum ejus, qui fructum ejus comédit: et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominántium. Planctus est, et erit in planctum.
  24052 Ezéchiel	Eze	26	20	1	Et factum est in anno séptimo, in quinto, in décima mensis, venérunt viri de senióribus Ísraël ut interrogárent Dóminum, et sedérunt coram me.
  24053 Ezéchiel	Eze	26	20	2	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  24054 Ezéchiel	Eze	26	20	3	Fili hóminis, lóquere senióribus Ísraël, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Numquid ad interrogándum me vos venístis? vivo ego quia non respondébo vobis, ait Dóminus Deus.
  24055 Ezéchiel	Eze	26	20	4	Si júdicas eos, si júdicas, fili hóminis, abominatiónes patrum eórum osténde eis.
  24056 Ezéchiel	Eze	26	20	5	Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: In die qua elégi Ísraël, et levávi manum meam pro stirpe domus Jacob, et appárui eis in terra Ægýpti, et levávi manum meam pro eis, dicens: Ego Dóminus Deus vester:
  24057 Ezéchiel	Eze	26	20	6	in die illa levávi manum meam pro eis ut edúcerem eos de terra Ægýpti, in terram quam províderam eis, fluéntem lacte et melle, quæ est egrégia inter omnes terras.
  24058 Ezéchiel	Eze	26	20	7	Et dixi ad eos: Unusquísque offensiónes oculórum suórum abjíciat, et in idólis Ægýpti nolíte póllui: ego Dóminus Deus vester.
  24059 Ezéchiel	Eze	26	20	8	Et irritavérunt me, noluerúntque me audíre: unusquísque abominatiónes oculórum suórum non projécit, nec idóla Ægýpti reliquérunt. Et dixi ut effúnderem indignatiónem meam super eos, et implérem iram meam in eis, in médio terræ Ægýpti.
  24060 Ezéchiel	Eze	26	20	9	Et feci propter nomen meum, ut non violarétur coram géntibus in quarum médio erant, et inter quas appárui eis ut edúcerem eos de terra Ægýpti.
  24061 Ezéchiel	Eze	26	20	10	Ejéci ergo eos de terra Ægýpti, et edúxi eos in desértum.
  24062 Ezéchiel	Eze	26	20	11	Et dedi eis præcépta mea, et judícia mea osténdi eis, quæ fáciens homo vivet in eis.	b
  24063 Ezéchiel	Eze	26	20	12	Ínsuper et sábbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dóminus sanctíficans eos.
  24064 Ezéchiel	Eze	26	20	13	Et irritavérunt me domus Ísraël in desérto: in præcéptis meis non ambulavérunt, et judícia mea projecérunt, quæ fáciens homo vivet in eis, et sábbata mea violavérunt veheménter. Dixi ergo ut effúnderem furórem meum super eos in desérto, et consúmerem eos:
  24065 Ezéchiel	Eze	26	20	14	et feci propter nomen meum, ne violarétur coram géntibus de quibus ejéci eos in conspéctu eárum.
  24066 Ezéchiel	Eze	26	20	15	Ego ígitur levávi manum meam super eos in desérto, ne indúcerem eos in terram quam dedi eis, fluéntem lacte et melle, præcípuam terrárum ómnium:
  24067 Ezéchiel	Eze	26	20	16	quia judícia mea projecérunt, et in præcéptis meis non ambulavérunt, et sábbata mea violavérunt: post idóla enim cor eórum gradiebátur.
  24068 Ezéchiel	Eze	26	20	17	Et pepércit óculus meus super eos, ut non interfícerem eos: nec consúmpsi eos in desérto.
  24069 Ezéchiel	Eze	26	20	18	Dixi autem ad fílios eórum in solitúdine: In præcéptis patrum vestrórum nolíte incédere, nec judícia eórum custodiátis, nec in idólis eórum polluámini.
  24070 Ezéchiel	Eze	26	20	19	Ego Dóminus Deus vester: in præcéptis meis ambuláte: judícia mea custodíte, et fácite ea,
  24071 Ezéchiel	Eze	26	20	20	et sábbata mea sanctificáte, ut sint signum inter me et vos, et sciátis quia ego sum Dóminus Deus vester.
  24072 Ezéchiel	Eze	26	20	21	Et exacerbavérunt me fílii: in præcéptis meis non ambulavérunt, et judícia mea non custodiérunt ut fácerent ea, quæ cum fécerit homo, vivet in eis, et sábbata mea violavérunt. Et comminátus sum ut effúnderem furórem meum super eos, et implérem iram meam in eis in desérto.
  24073 Ezéchiel	Eze	26	20	22	Avérti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violarétur coram géntibus de quibus ejéci eos in óculis eárum.
  24074 Ezéchiel	Eze	26	20	23	Íterum levávi manum meam in eos in solitúdine, ut dispérgerem illos in natiónes, et ventilárem in terras,
  24075 Ezéchiel	Eze	26	20	24	eo quod judícia mea non fecíssent, et præcépta mea reprobássent, et sábbata mea violássent, et post idóla patrum suórum fuíssent óculi eórum.
  24076 Ezéchiel	Eze	26	20	25	Ergo et ego dedi eis præcépta non bona, et judícia in quibus non vivent.
  24077 Ezéchiel	Eze	26	20	26	Et póllui eos in munéribus suis, cum offérrent omne quod áperit vulvam, propter delícta sua: et scient quia ego Dóminus.
  24078 Ezéchiel	Eze	26	20	27	Quam ob rem lóquere ad domum Ísraël, fili hóminis, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Adhuc et in hoc blasphemavérunt me patres vestri, cum sprevíssent me contemnéntes,	b
  24079 Ezéchiel	Eze	26	20	28	et induxíssem eos in terram super quam levávi manum meam ut darem eis: vidérunt omnem collem excélsum, et omne lignum nemorósum, et immolavérunt ibi víctimas suas, et dedérunt ibi irritatiónem oblatiónis suæ, et posuérunt ibi odórem suavitátis suæ, et libavérunt libatiónes suas.
  24080 Ezéchiel	Eze	26	20	29	Et dixi ad eos: Quid est excélsum, ad quod vos ingredímini? et vocátum est nomen ejus Excélsum usque ad hanc diem.
  24081 Ezéchiel	Eze	26	20	30	Proptérea dic ad domum Ísraël: Hæc dicit Dóminus Deus: Certe in via patrum vestrórum vos polluímini, et post offendícula eórum vos fornicámini:	b
  24082 Ezéchiel	Eze	26	20	31	et in oblatióne donórum vestrórum, cum tradúcitis fílios vestros per ignem, vos polluímini in ómnibus idólis vestris usque hódie: et ego respondébo vobis, domus Ísraël? Vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia non respondébo vobis.
  24083 Ezéchiel	Eze	26	20	32	Neque cogitátio mentis vestræ fiet, dicéntium: Érimus sicut gentes et sicut cognatiónes terræ, ut colámus ligna et lápides.
  24084 Ezéchiel	Eze	26	20	33	Vivo ego, dicit Dóminus Deus, quóniam in manu forti, et in bráchio exténto, et in furóre effúso, regnábo super vos.
  24085 Ezéchiel	Eze	26	20	34	Et edúcam vos de pópulis, et congregábo vos de terris in quibus dispérsi estis: in manu válida, et in bráchio exténto, et in furóre effúso, regnábo super vos.
  24086 Ezéchiel	Eze	26	20	35	Et addúcam vos in desértum populórum, et judicábor vobíscum ibi fácie ad fáciem.
  24087 Ezéchiel	Eze	26	20	36	Sicut judício conténdi advérsum patres vestros in desérto terræ Ægýpti, sic judicábo vos, dicit Dóminus Deus.
  24088 Ezéchiel	Eze	26	20	37	Et subjíciam vos sceptro meo, et indúcam vos in vínculis fœ́deris.
  24089 Ezéchiel	Eze	26	20	38	Et éligam de vobis transgressóres et ímpios, et de terra incolátus eórum edúcam eos, et in terram Ísraël non ingrediéntur: et sciétis quia ego Dóminus.
  24090 Ezéchiel	Eze	26	20	39	Et vos, domus Ísraël, hæc dicit Dóminus Deus: Sínguli post idóla vestra ambuláte, et servíte eis. Quod si et in hoc non audiéritis me, et nomen meum sanctum polluéritis ultra in munéribus vestris et in idólis vestris ...
  24091 Ezéchiel	Eze	26	20	40	In monte sancto meo, in monte excélso Ísraël, ait Dóminus Deus, ibi sérviet mihi omnis domus Ísraël: omnes, inquam, in terra in qua placébunt mihi: et ibi quæram primítias vestras, et inítium decimárum vestrárum, in ómnibus sanctificatiónibus vestris.	b
  24092 Ezéchiel	Eze	26	20	41	In odórem suavitátis suscípiam vos, cum edúxero vos de pópulis, et congregávero vos de terris in quas dispérsi estis: et sanctificábor in vobis in óculis natiónum.
  24093 Ezéchiel	Eze	26	20	42	Et sciétis quia ego Dóminus, cum indúxero vos ad terram Ísraël, in terram pro qua levávi manum meam ut darem eam pátribus vestris.
  24094 Ezéchiel	Eze	26	20	43	Et recordabímini ibi viárum vestrárum, et ómnium scélerum vestrórum, quibus pollúti estis in eis: et displicébitis vobis in conspéctu vestro, in ómnibus malítiis vestris quas fecístis.
  24095 Ezéchiel	Eze	26	20	44	Et sciétis quia ego Dóminus, cum benefécero vobis propter nomen meum, et non secúndum vias vestras malas, neque secúndum scélera vestra péssima, domus Ísraël, ait Dóminus Deus.
  24096 Ezéchiel	Eze	26	20	45	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:	b
  24097 Ezéchiel	Eze	26	20	46	Fili hóminis, pone fáciem tuam contra viam austri, et stilla ad áfricum, et prophéta ad saltum agri meridiáni.
  24098 Ezéchiel	Eze	26	20	47	Et dices sáltui meridiáno: Audi verbum Dómini: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego succéndam in te ignem, et combúram in te omne lignum víride, et omne lignum áridum: non extinguétur flamma succensiónis: et comburétur in ea omnis fácies ab austro usque ad aquilónem,
  24099 Ezéchiel	Eze	26	20	48	et vidébit univérsa caro quia ego Dóminus succéndi eam, nec extinguétur.
  24100 Ezéchiel	Eze	26	20	49	Et dixi: A, a, a, Dómine Deus: ipsi dicunt de me: Numquid non per parábolas lóquitur iste?	b
  24101 Ezéchiel	Eze	26	21	1	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  24102 Ezéchiel	Eze	26	21	2	Fili hóminis, pone fáciem tuam ad Jerúsalem, et stilla ad sanctuária, et prophéta contra humum Ísraël.
  24103 Ezéchiel	Eze	26	21	3	Et dices terræ Ísraël: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, et ejíciam gládium meum de vagína sua, et occídam in te justum et ímpium.
  24104 Ezéchiel	Eze	26	21	4	Pro eo autem quod occídi in te justum et ímpium, idcírco egrediétur gládius meus de vagína sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilónem:
  24105 Ezéchiel	Eze	26	21	5	ut sciat omnis caro quia ego Dóminus, edúxi gládium meum de vagína sua irrevocábilem.
  24106 Ezéchiel	Eze	26	21	6	Et tu, fili hóminis, ingemísce in contritióne lumbórum, et in amaritudínibus ingemísce coram eis.
  24107 Ezéchiel	Eze	26	21	7	Cumque díxerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro audítu: quia venit, et tabéscet omne cor, et dissolvéntur univérsæ manus, et infirmábitur omnis spíritus, et per cuncta génua fluent aquæ: ecce venit, et fiet, ait Dóminus Deus.
  24108 Ezéchiel	Eze	26	21	8	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:	b
  24109 Ezéchiel	Eze	26	21	9	Fili hóminis, prophéta, et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: lóquere: Gládius, gládius exacútus est, et limátus:
  24110 Ezéchiel	Eze	26	21	10	ut cædat víctimas, exacútus est: ut spléndeat, limátus est: qui moves sceptrum fílii mei, succidísti omne lignum.
  24111 Ezéchiel	Eze	26	21	11	Et dedi eum ad levigándum, ut teneátur manu: iste exacútus est gládius, et iste limátus est, ut sit in manu interficiéntis.
  24112 Ezéchiel	Eze	26	21	12	Clama et úlula, fili hóminis, quia hic factus est in pópulo meo, hic in cunctis dúcibus Ísraël qui fúgerant: gládio tráditi sunt cum pópulo meo: idcírco plaude super femur,
  24113 Ezéchiel	Eze	26	21	13	quia probátus est: et hoc, cum sceptrum subvérterit, et non erit, dicit Dóminus Deus.
  24114 Ezéchiel	Eze	26	21	14	Tu ergo, fili hóminis, prophéta, et pércute manu ad manum: et duplicétur gládius, ac triplicétur gládius interfectórum: hic est gládius occisiónis magnæ, qui obstupéscere eos facit
  24115 Ezéchiel	Eze	26	21	15	et corde tabéscere, et multíplicat ruínas. In ómnibus portis eórum dedi conturbatiónem gládii acúti, et limáti ad fulgéndum, amícti ad cædem.
  24116 Ezéchiel	Eze	26	21	16	Exacúere, vade ad déxteram sive ad sinístram, quocúmque faciéi tuæ est appetítus.
  24117 Ezéchiel	Eze	26	21	17	Quin et ego plaudam manu ad manum, et implébo indignatiónem meam: ego Dóminus locútus sum.
  24118 Ezéchiel	Eze	26	21	18	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:	b
  24119 Ezéchiel	Eze	26	21	19	Et tu, fili hóminis, pone tibi duas vias, ut véniat gládius regis Babylónis: de terra una egrediéntur ambæ: et manu cápiet conjectúram; in cápite viæ civitátis conjíciet.
  24120 Ezéchiel	Eze	26	21	20	Viam pones ut véniat gládius ad Rabbath filiórum Ammon, et ad Judam in Jerúsalem munitíssimam.
  24121 Ezéchiel	Eze	26	21	21	Stetit enim rex Babylónis in bívio, in cápite duárum viárum, divinatiónem quærens, commíscens sagíttas: interrogávit idóla, exta consúluit.
  24122 Ezéchiel	Eze	26	21	22	Ad déxteram ejus facta est divinátio super Jerúsalem, ut ponat aríetes, ut apériat os in cæde, ut élevet vocem in ululátu, ut ponat aríetes contra portas, ut compórtet ággerem, ut ædíficet munitiónes.
  24123 Ezéchiel	Eze	26	21	23	Erítque quasi cónsulens frustra oráculum in óculis eórum, et sabbatórum ótium ímitans: ipse autem recordábitur iniquitátis ad capiéndum.
  24124 Ezéchiel	Eze	26	21	24	Idcírco hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod recordáti estis iniquitátis vestræ, et revelástis prævaricatiónes vestras, et apparuérunt peccáta vestra in ómnibus cogitatiónibus vestris, pro eo, inquam, quod recordáti estis, manu capiémini.	b
  24125 Ezéchiel	Eze	26	21	25	Tu autem, profáne, ímpie dux Ísraël, cujus venit dies in témpore iniquitátis præfiníta:
  24126 Ezéchiel	Eze	26	21	26	hæc dicit Dóminus Deus: Aufer cídarim, tolle corónam: nonne hæc est quæ húmilem sublevávit, et sublímem humiliávit?
  24127 Ezéchiel	Eze	26	21	27	Iniquitátem, iniquitátem, iniquitátem ponam eam: et hoc non factum est, donec veníret cujus est judícium, et tradam ei.
  24128 Ezéchiel	Eze	26	21	28	Et tu, fili hóminis, prophéta, et dic: Hæc dicit Dóminus Deus ad fílios Ammon, et ad oppróbrium eórum: et dices: Mucro, mucro, evagináte ad occidéndum: limáte ut interfícias et fúlgeas:	b
  24129 Ezéchiel	Eze	26	21	29	cum tibi videréntur vana, et divinaréntur mendácia, ut daréris super colla vulneratórum impiórum, quorum venit dies in témpore iniquitátis præfiníta.
  24130 Ezéchiel	Eze	26	21	30	Revértere ad vagínam tuam, in loco in quo creátus es: in terra nativitátis tuæ judicábo te.
  24131 Ezéchiel	Eze	26	21	31	Et effúndam super te indignatiónem meam; in igne furóris mei sufflábo in te: dabóque te in manus hóminum insipiéntium, et fabricántium intéritum.
  24132 Ezéchiel	Eze	26	21	32	Igni eris cibus; sanguis tuus erit in médio terræ; oblivióni tradéris: quia ego Dóminus locútus sum.
  24133 Ezéchiel	Eze	26	22	1	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  24134 Ezéchiel	Eze	26	22	2	Et tu, fili hóminis, nonne júdicas, nonne júdicas civitátem sánguinum?
  24135 Ezéchiel	Eze	26	22	3	Et osténdes ei omnes abominatiónes suas, et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Cívitas effúndens sánguinem in médio sui, ut véniat tempus ejus: et quæ fecit idóla contra semetípsam, ut polluerétur.
  24136 Ezéchiel	Eze	26	22	4	In sánguine tuo, qui a te effúsus est, deliquísti, et in idólis tuis, quæ fecísti, pollúta es: et appropinquáre fecísti dies tuos, et adduxísti tempus annórum tuórum: proptérea dedi te oppróbrium géntibus, et irrisiónem univérsis terris.
  24137 Ezéchiel	Eze	26	22	5	Quæ juxta sunt, et quæ procul a te, triumphábunt de te, sórdida, nóbilis, grandis intéritu.
  24138 Ezéchiel	Eze	26	22	6	Ecce príncipes Ísraël sínguli in bráchio suo fuérunt in te, ad effundéndum sánguinem.
  24139 Ezéchiel	Eze	26	22	7	Patrem et matrem contuméliis affecérunt: in te ádvenam calumniáti sunt in médio tui: pupíllum et víduam contristavérunt apud te.
  24140 Ezéchiel	Eze	26	22	8	Sanctuária mea sprevísti, et sábbata mea polluísti.
  24141 Ezéchiel	Eze	26	22	9	Viri detractóres fuérunt in te ad effundéndum sánguinem, et super montes comedérunt in te: scelus operáti sunt in médio tui.
  24142 Ezéchiel	Eze	26	22	10	Verecundióra patris discooperuérunt in te; immundítiam menstruátæ humiliavérunt in te:
  24143 Ezéchiel	Eze	26	22	11	et unusquísque in uxórem próximi sui operátus est abominatiónem, et socer nurum suam pólluit nefárie: frater sorórem suam, fíliam patris sui, oppréssit in te.
  24144 Ezéchiel	Eze	26	22	12	Múnera accepérunt apud te ad effundéndum sánguinem: usúram et superabundántiam accepísti, et aváre próximos tuos calumniabáris: meíque oblíta es, ait Dóminus Deus.
  24145 Ezéchiel	Eze	26	22	13	Ecce complósi manus meas super avarítiam tuam quam fecísti, et super sánguinem qui effúsus est in médio tui.
  24146 Ezéchiel	Eze	26	22	14	Numquid sustinébit cor tuum, aut prævalébunt manus tuæ, in diébus quos ego fáciam tibi? Ego Dóminus locútus sum, et fáciam.
  24147 Ezéchiel	Eze	26	22	15	Et dispérgam te in natiónes, et ventilábo te in terras, et defícere fáciam immundítiam tuam a te.
  24148 Ezéchiel	Eze	26	22	16	Et possidébo te in conspéctu géntium: et scies quia ego Dóminus.
  24149 Ezéchiel	Eze	26	22	17	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:	b
  24150 Ezéchiel	Eze	26	22	18	Fili hóminis, versa est mihi domus Ísraël in scóriam: omnes isti æs, et stannum, et ferrum, et plumbum in médio fornácis: scória argénti facti sunt.
  24151 Ezéchiel	Eze	26	22	19	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Eo quod versi estis omnes in scóriam, proptérea ecce ego congregábo vos in médio Jerúsalem,
  24152 Ezéchiel	Eze	26	22	20	congregatióne argénti, et æris, et stanni, et ferri, et plumbi, in médio fornácis, ut succéndam in ea ignem ad conflándum. Sic congregábo in furóre meo, et in ira mea: et requiéscam, et conflábo vos.
  24153 Ezéchiel	Eze	26	22	21	Et congregábo vos, et succéndam vos in igne furóris mei, et conflabímini in médio ejus.
  24154 Ezéchiel	Eze	26	22	22	Ut conflátur argéntum in médio fornácis, sic éritis in médio ejus: et sciétis quia ego Dóminus cum effúderim indignatiónem meam super vos.
  24155 Ezéchiel	Eze	26	22	23	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:	b
  24156 Ezéchiel	Eze	26	22	24	Fili hóminis, dic ei: Tu es terra immúnda, et non complúta in die furóris.
  24157 Ezéchiel	Eze	26	22	25	Conjurátio prophetárum in médio ejus: sicut leo rúgiens, rapiénsque prædam, ánimas devoravérunt: opes et prétium accepérunt: víduas ejus multiplicavérunt in médio illíus.
  24158 Ezéchiel	Eze	26	22	26	Sacerdótes ejus contempsérunt legem meam, et polluérunt sanctuária mea: inter sanctum et profánum non habuérunt distántiam, et inter pollútum et mundum non intellexérunt: et a sábbatis meis avertérunt óculos suos, et coinquinábar in médio eórum.
  24159 Ezéchiel	Eze	26	22	27	Príncipes ejus in médio illíus quasi lupi rapiéntes prædam ad effundéndum sánguinem, et ad perdéndas ánimas, et aváre ad sectánda lucra.
  24160 Ezéchiel	Eze	26	22	28	Prophétæ autem ejus liniébant eos absque temperaménto, vidéntes vana, et divinántes eis mendácium, dicéntes: Hæc dicit Dóminus Deus: cum Dóminus non sit locútus.
  24161 Ezéchiel	Eze	26	22	29	Pópuli terræ calumniabántur calúmniam, et rapiébant violénter: egénum et páuperem affligébant, et ádvenam opprimébant calúmnia absque judício.
  24162 Ezéchiel	Eze	26	22	30	Et quæsívi de eis virum qui interpóneret sepem, et staret oppósitus contra me pro terra, ne dissipárem eam: et non invéni.
  24163 Ezéchiel	Eze	26	22	31	Et effúdi super eos indignatiónem meam; in igne iræ meæ consúmpsi eos: viam eórum in caput eórum réddidi, ait Dóminus Deus.
  24164 Ezéchiel	Eze	26	23	1	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  24165 Ezéchiel	Eze	26	23	2	Fili hóminis, duæ mulíeres fíliæ matris uníus fuérunt:
  24166 Ezéchiel	Eze	26	23	3	et fornicátæ sunt in Ægýpto, in adolescéntia sua fornicátæ sunt: ibi subácta sunt úbera eárum, et fractæ sunt mammæ pubertátis eárum.
  24167 Ezéchiel	Eze	26	23	4	Nómina autem eárum, Oólla major, et Oóliba soror ejus minor: et hábui eas, et peperérunt fílios et fílias. Porro eárum nómina, Samaría Oólla, et Jerúsalem Oóliba.
  24168 Ezéchiel	Eze	26	23	5	Fornicáta est ígitur super me Oólla, et insanívit in amatóres suos, in Assýrios propinquántes,	b
  24169 Ezéchiel	Eze	26	23	6	vestítos hyacíntho, príncipes et magistrátus, júvenes cupídinis, univérsos équites, ascensóres equórum.
  24170 Ezéchiel	Eze	26	23	7	Et dedit fornicatiónes suas super eos eléctos, fílios Assyriórum univérsos: et in ómnibus in quos insanívit, in immundítiis eórum pollúta est.
  24171 Ezéchiel	Eze	26	23	8	Ínsuper et fornicatiónes suas, quas habúerat in Ægýpto, non relíquit: nam et illi dormiérunt cum ea in adolescéntia ejus, et illi confregérunt úbera pubertátis ejus, et effudérunt fornicatiónem suam super eam.
  24172 Ezéchiel	Eze	26	23	9	Proptérea trádidi eam in manus amatórum suórum, in manus filiórum Assur, super quorum insanívit libídine.
  24173 Ezéchiel	Eze	26	23	10	Ipsi discooperuérunt ignomíniam ejus, fílios et fílias ejus tulérunt, et ipsam occidérunt gládio: et factæ sunt famósæ mulíeres, et judícia perpetravérunt in ea.
  24174 Ezéchiel	Eze	26	23	11	Quod cum vidísset soror ejus Oóliba, plus quam illa insanívit libídine, et fornicatiónem suam super fornicatiónem soróris suæ:	b
  24175 Ezéchiel	Eze	26	23	12	ad fílios Assyriórum prǽbuit impudénter, dúcibus et magistrátibus ad se veniéntibus, indútis veste vária, equítibus qui vectabántur equis, et adolescéntibus forma cunctis egrégia.
  24176 Ezéchiel	Eze	26	23	13	Et vidi quod pollúta esset via una ambárum.
  24177 Ezéchiel	Eze	26	23	14	Et auxit fornicatiónes suas: cumque vidísset viros depíctos in paríete, imágines Chaldæórum expréssas colóribus,
  24178 Ezéchiel	Eze	26	23	15	et accínctos bálteis renes, et tiáras tinctas in capítibus eórum, formam ducum ómnium, similitúdinem filiórum Babylónis, terrǽque Chaldæórum, in qua orti sunt,
  24179 Ezéchiel	Eze	26	23	16	insanívit super eos concupiscéntia oculórum suórum, et misit núntios ad eos in Chaldǽam.
  24180 Ezéchiel	Eze	26	23	17	Cumque veníssent ad eam fílii Babylónis ad cubíle mammárum, polluérunt eam stupris suis: et pollúta est ab eis, et saturáta est ánima ejus ab illis.
  24181 Ezéchiel	Eze	26	23	18	Denudávit quoque fornicatiónes suas, et discoopéruit ignomíniam suam: et recéssit ánima mea ab ea, sicut recésserat ánima mea a soróre ejus:
  24182 Ezéchiel	Eze	26	23	19	multiplicávit enim fornicatiónes suas, recórdans dies adolescéntiæ suæ, quibus fornicáta est in terra Ægýpti.
  24183 Ezéchiel	Eze	26	23	20	Et insanívit libídine super concúbitum eórum, quorum carnes sunt ut carnes asinórum, et sicut fluxus equórum fluxus eórum.
  24184 Ezéchiel	Eze	26	23	21	Et visitásti scelus adolescéntiæ tuæ, quando subácta sunt in Ægýpto úbera tua, et confráctæ sunt mammæ pubertátis tuæ.	b
  24185 Ezéchiel	Eze	26	23	22	Proptérea, Oóliba, hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego suscitábo omnes amatóres tuos contra te, de quibus satiáta est ánima tua, et congregábo eos advérsum te in circúitu:
  24186 Ezéchiel	Eze	26	23	23	fílios Babylónis, et univérsos Chaldǽos, nóbiles, tyrannósque, et príncipes, omnes fílios Assyriórum, júvenes forma egrégia, duces et magistrátus univérsos, príncipes príncipum, et nominátos ascensóres equórum:
  24187 Ezéchiel	Eze	26	23	24	et vénient super te instrúcti curru et rota, multitúdo populórum: loríca, et clýpeo, et gálea armabúntur contra te úndique: et dabo coram eis judícium, et judicábunt te judíciis suis.
  24188 Ezéchiel	Eze	26	23	25	Et ponam zelum meum in te, quem exércent tecum in furóre: nasum tuum et aures tuas præcídent, et quæ remánserint, gládio cóncident. Ipsi fílios tuos et fílias tuas cápient, et novíssimum tuum devorábitur igni:
  24189 Ezéchiel	Eze	26	23	26	et denudábunt te vestiméntis tuis, et tollent vasa glóriæ tuæ.
  24190 Ezéchiel	Eze	26	23	27	Et requiéscere fáciam scelus tuum de te, et fornicatiónem tuam de terra Ægýpti: nec levábis óculos tuos ad eos, et Ægýpti non recordáberis ámplius.
  24191 Ezéchiel	Eze	26	23	28	Quia hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego tradam te in manus eórum quos odísti, in manus de quibus satiáta est ánima tua.	b
  24192 Ezéchiel	Eze	26	23	29	Et agent tecum in ódio, et tollent omnes labóres tuos, et dimíttent te nudam et ignomínia plenam: et revelábitur ignomínia fornicatiónum tuárum, scelus tuum, et fornicatiónes tuæ.
  24193 Ezéchiel	Eze	26	23	30	Fecérunt hæc tibi, quia fornicáta es post gentes inter quas pollúta es in idólis eárum.
  24194 Ezéchiel	Eze	26	23	31	In via soróris tuæ ambulásti, et dabo cálicem ejus in manu tua.
  24195 Ezéchiel	Eze	26	23	32	Hæc dicit Dóminus Deus: Cálicem soróris tuæ bibes profúndum et latum: eris in derísum et in subsannatiónem quæ est capacíssima.
  24196 Ezéchiel	Eze	26	23	33	Ebrietáte et dolóre repléberis: cálice mœróris et tristítiæ, cálice soróris tuæ Samaríæ.
  24197 Ezéchiel	Eze	26	23	34	Et bibes illum, et epotábis usque ad fæces: et fragménta ejus devorábis, et úbera tua lacerábis, quia ego locútus sum, ait Dóminus Deus.
  24198 Ezéchiel	Eze	26	23	35	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quia oblíta es mei, et projecísti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicatiónes tuas.
  24199 Ezéchiel	Eze	26	23	36	Et ait Dóminus ad me, dicens: Fili hóminis, numquid júdicas Oóllam et Oólibam, et annúntias eis scélera eárum?	b
  24200 Ezéchiel	Eze	26	23	37	Quia adulterátæ sunt, et sanguis in mánibus eárum, et cum idólis suis fornicátæ sunt: ínsuper et fílios suos quos genuérunt mihi, obtulérunt eis ad devorándum.
  24201 Ezéchiel	Eze	26	23	38	Sed et hoc fecérunt mihi: polluérunt sanctuárium meum in die illa, et sábbata mea profanavérunt.
  24202 Ezéchiel	Eze	26	23	39	Cumque immolárent fílios suos idólis suis, et ingrederéntur sanctuárium meum in die illa ut pollúerent illud, étiam hæc fecérunt in médio domus meæ.
  24203 Ezéchiel	Eze	26	23	40a	Misérunt ad viros veniéntes de longe, ad quos núntium míserant.
  24204 Ezéchiel	Eze	26	23	40b	Ítaque ecce venérunt quibus te lavísti, et circumlinísti stíbio óculos tuos, et ornáta es mundo mulíebri.
  24205 Ezéchiel	Eze	26	23	41	Sedísti in lecto pulchérrimo, et mensa ornáta est ante te: thymiáma meum et unguéntum meum posuísti super eam.
  24206 Ezéchiel	Eze	26	23	42	Et vox multitúdinis exsultántis erat in ea: et in viris, qui de multitúdine hóminum adducebántur, et veniébant de desérto, posuérunt armíllas in mánibus eórum, et corónas speciósas in capítibus eórum.
  24207 Ezéchiel	Eze	26	23	43	Et dixi ei, quæ attríta est in adultériis: Nunc fornicábitur in fornicatióne sua étiam hæc.
  24208 Ezéchiel	Eze	26	23	44	Et ingréssi sunt ad eam quasi ad mulíerem meretrícem: sic ingrediebántur ad Oóllam et Oólibam, mulíeres nefárias.
  24209 Ezéchiel	Eze	26	23	45	Viri ergo justi sunt: hi judicábunt eas judício adulterárum, et judício effundéntium sánguinem: quia adúlteræ sunt, et sanguis in mánibus eárum.
  24210 Ezéchiel	Eze	26	23	46	Hæc enim dicit Dóminus Deus: Adduc ad eas multitúdinem, et trade eas in tumúltum et in rapínam.
  24211 Ezéchiel	Eze	26	23	47	Et lapidéntur lapídibus populórum, et confodiántur gládiis eórum: fílios et fílias eárum interfícient, et domos eárum igne succéndent.
  24212 Ezéchiel	Eze	26	23	48	Et áuferam scelus de terra, et discent omnes mulíeres ne fáciant secúndum scelus eárum.
  24213 Ezéchiel	Eze	26	23	49	Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccáta idolórum vestrórum portábitis: et sciétis quia ego Dóminus Deus.
  24214 Ezéchiel	Eze	26	24	1	Et factum est verbum Dómini ad me in anno nono, in mense décimo, décima die mensis, dicens:
  24215 Ezéchiel	Eze	26	24	2	Fili hóminis, scribe tibi nomen diéi hujus, in qua confirmátus est rex Babylónis advérsum Jerúsalem hódie.
  24216 Ezéchiel	Eze	26	24	3	Et dices per provérbium ad domum irritatrícem parábolam, et loquéris ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam.
  24217 Ezéchiel	Eze	26	24	4	Cóngere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, elécta et óssibus plena.
  24218 Ezéchiel	Eze	26	24	5	Pinguíssimum pecus assúme, compóne quoque strues óssium sub ea: efférbuit cóctio ejus, et discócta sunt ossa illíus in médio ejus.
  24219 Ezéchiel	Eze	26	24	6	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Væ civitáti sánguinum, ollæ cujus rubígo in ea est, et rubígo ejus non exívit de ea! per partes et per partes suas éjice eam: non cécidit super eam sors.
  24220 Ezéchiel	Eze	26	24	7	Sanguis enim ejus in médio ejus est; super limpidíssimam petram effúdit illum: non effúdit illum super terram, ut possit operíri púlvere.
  24221 Ezéchiel	Eze	26	24	8	Ut superindúcerem indignatiónem meam, et vindícta ulcíscerer, dedi sánguinem ejus super petram limpidíssimam, ne operirétur.
  24222 Ezéchiel	Eze	26	24	9	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Væ civitáti sánguinum, cujus ego grandem fáciam pyram!	b
  24223 Ezéchiel	Eze	26	24	10	Cóngere ossa, quæ igne succéndam: consuméntur carnes, et coquétur univérsa composítio, et ossa tabéscent.
  24224 Ezéchiel	Eze	26	24	11	Pone quoque eam super prunas vácuam, ut incaléscat, et liquefíat æs ejus, et conflétur in médio ejus inquinaméntum ejus, et consumátur rubígo ejus.
  24225 Ezéchiel	Eze	26	24	12	Multo labóre sudátum est, et non exívit de ea nímia rubígo ejus, neque per ignem.
  24226 Ezéchiel	Eze	26	24	13	Immundítia tua execrábilis, quia mundáre te vólui, et non es mundáta a sórdibus tuis: sed nec mundáberis prius, donec quiéscere fáciam indignatiónem meam in te.
  24227 Ezéchiel	Eze	26	24	14	Ego Dóminus locútus sum: véniet, et fáciam: non tránseam, nec parcam, nec placábor: juxta vias tuas, et juxta adinventiónes tuas judicábo te, dicit Dóminus.
  24228 Ezéchiel	Eze	26	24	15	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:	b
  24229 Ezéchiel	Eze	26	24	16	Fili hóminis, ecce ego tollo a te desiderábile oculórum tuórum in plaga: et non planges, neque plorábis, neque fluent lácrimæ tuæ.
  24230 Ezéchiel	Eze	26	24	17	Ingemísce tacens: mortuórum luctum non fácies: coróna tua circumligáta sit tibi, et calceaménta tua erunt in pédibus tuis: nec amíctu ora velábis, nec cibos lugéntium cómedes.
  24231 Ezéchiel	Eze	26	24	18	Locútus sum ergo ad pópulum mane, et mórtua est uxor mea véspere: fecíque mane sicut præcéperat mihi.
  24232 Ezéchiel	Eze	26	24	19	Et dixit ad me pópulus: Quare non índicas nobis quid ista signíficent quæ tu facis?
  24233 Ezéchiel	Eze	26	24	20	Et dixi ad eos: Sermo Dómini factus est ad me, dicens:
  24234 Ezéchiel	Eze	26	24	21	Lóquere dómui Ísraël: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego pólluam sanctuárium meum, supérbiam impérii vestri, et desiderábile oculórum vestrórum, et super quo pavet ánima vestra: fílii vestri et fíliæ vestræ quas reliquístis, gládio cadent.
  24235 Ezéchiel	Eze	26	24	22	Et faciétis sicut feci: ora amíctu non velábitis, et cibos lugéntium non comedétis:
  24236 Ezéchiel	Eze	26	24	23	corónas habébitis in capítibus vestris, et calceaménta in pédibus: non plangétis, neque flébitis, sed tabescétis in iniquitátibus vestris, et unusquísque gemet ad fratrem suum.
  24237 Ezéchiel	Eze	26	24	24	Erítque Ezéchiel vobis in porténtum: juxta ómnia quæ fecit, faciétis cum vénerit istud: et sciétis quia ego Dóminus Deus.
  24238 Ezéchiel	Eze	26	24	25	Et tu, fili hóminis, ecce in die qua tollam ab eis fortitúdinem eórum, et gáudium dignitátis, et desidérium oculórum eórum, super quo requiéscunt ánimæ eórum, fílios et fílias eórum:	b
  24239 Ezéchiel	Eze	26	24	26	in die illa, cum vénerit fúgiens ad te ut annúntiet tibi:
  24240 Ezéchiel	Eze	26	24	27	in die, inquam illa, aperiétur os tuum cum eo qui fugit, et loquéris, et non silébis ultra: erísque eis in porténtum, et sciétis quia ego Dóminus.
  24241 Ezéchiel	Eze	26	25	1	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  24242 Ezéchiel	Eze	26	25	2	Fili hóminis, pone fáciem tuam contra fílios Ammon, et prophetábis de eis.
  24243 Ezéchiel	Eze	26	25	3	Et dices fíliis Ammon: Audíte verbum Dómini Dei. Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod dixísti: Euge, euge, super sanctuárium meum, quia pollútum est; et super terram Ísraël, quóniam desoláta est; et super domum Juda, quóniam ducti sunt in captivitátem:
  24244 Ezéchiel	Eze	26	25	4	idcírco ego tradam te fíliis orientálibus in hæreditátem: et collocábunt caulas suas in te, et ponent in te tentória sua: ipsi cómedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.
  24245 Ezéchiel	Eze	26	25	5	Dabóque Rabbath in habitáculum camelórum, et fílios Ammon in cubíle pécorum: et sciétis quia ego Dóminus.
  24246 Ezéchiel	Eze	26	25	6	Quia hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod plausísti manu et percussísti pede, et gavísa es ex toto afféctu super terram Ísraël,
  24247 Ezéchiel	Eze	26	25	7	idcírco ecce ego exténdam manum meam super te, et tradam te in direptiónem géntium, et interfíciam te de pópulis, et perdam de terris, et cónteram: et scies quia ego Dóminus.
  24248 Ezéchiel	Eze	26	25	8	Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod dixérunt Moab et Seir: Ecce sicut omnes gentes, domus Juda:	b
  24249 Ezéchiel	Eze	26	25	9	idcírco ecce ego apériam húmerum Moab de civitátibus, de civitátibus, inquam, ejus, et de fínibus ejus, ínclytas terræ Bethiésimoth, et Beélmeon, et Cariáthaim,
  24250 Ezéchiel	Eze	26	25	10	fíliis oriéntis cum fíliis Ammon, et dabo eam in hæreditátem, ut non sit ultra memória filiórum Ammon in géntibus.
  24251 Ezéchiel	Eze	26	25	11	Et in Moab fáciam judícia, et scient quia ego Dóminus.
  24252 Ezéchiel	Eze	26	25	12	Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod fecit Idumǽa ultiónem ut se vindicáret de fíliis Juda, peccavítque delínquens, et vindíctam expetívit de eis:	b
  24253 Ezéchiel	Eze	26	25	13	idcírco hæc dicit Dóminus Deus: Exténdam manum meam super Idumǽam, et áuferam de ea hóminem et juméntum, et fáciam eam desértam ab austro: et qui sunt in Dedan, gládio cadent.
  24254 Ezéchiel	Eze	26	25	14	Et dabo ultiónem meam super Idumǽam per manum pópuli mei Ísraël: et fácient in Edom juxta iram meam et furórem meum, et scient vindíctam meam, dicit Dóminus Deus.
  24255 Ezéchiel	Eze	26	25	15	Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod fecérunt Palæstíni vindíctam, et ulti se sunt toto ánimo, interficiéntes, et impléntes inimicítias véteres,	b
  24256 Ezéchiel	Eze	26	25	16	proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego exténdam manum meam super Palæstínos, et interfíciam interfectóres, et perdam relíquias marítimæ regiónis,
  24257 Ezéchiel	Eze	26	25	17	faciámque in eis ultiónes magnas, árguens in furóre: et scient quia ego Dóminus, cum dédero vindíctam meam super eos.
  24258 Ezéchiel	Eze	26	26	1	Et factum est in undécimo anno, prima mensis: factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  24259 Ezéchiel	Eze	26	26	2	Fili hóminis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerúsalem: Euge, confráctæ sunt portæ populórum, convérsa est ad me: implébor; desérta est:
  24260 Ezéchiel	Eze	26	26	3	proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascéndere fáciam ad te gentes multas, sicut ascéndit mare flúctuans.
  24261 Ezéchiel	Eze	26	26	4	Et dissipábunt muros Tyri, et déstruent turres ejus: et radam púlverem ejus de ea, et dabo eam in limpidíssimam petram.
  24262 Ezéchiel	Eze	26	26	5	Siccátio sagenárum erit in médio maris, quia ego locútus sum, ait Dóminus Deus: et erit in direptiónem géntibus.
  24263 Ezéchiel	Eze	26	26	6	Fíliæ quoque ejus quæ sunt in agro, gládio interficiéntur: et scient quia ego Dóminus.
  24264 Ezéchiel	Eze	26	26	7	Quia hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego addúcam ad Tyrum Nabuchodónosor regem Babylónis ab aquilóne, regem regum, cum equis, et cúrribus, et equítibus, et cœtu, populóque magno.	b
  24265 Ezéchiel	Eze	26	26	8	Fílias tuas quæ sunt in agro, gládio interfíciet, et circúmdabit te munitiónibus, et comportábit ággerem in gyro, et elevábit contra te clýpeum:
  24266 Ezéchiel	Eze	26	26	9	et víneas et aríetes temperábit in muros tuos, et turres tuas déstruet in armatúra sua.
  24267 Ezéchiel	Eze	26	26	10	Inundatióne equórum ejus opériet te pulvis eórum: a sónitu équitum, et rotárum, et cúrruum, movebúntur muri tui, cum ingréssus fúerit portas tuas quasi per intróitum urbis dissipátæ.
  24268 Ezéchiel	Eze	26	26	11	Úngulis equórum suórum conculcábit omnes platéas tuas: pópulum tuum gládio cædet, et státuæ tuæ nóbiles in terram córruent.
  24269 Ezéchiel	Eze	26	26	12	Vastábunt opes tuas, dirípient negotiatiónes tuas, et déstruent muros tuos, et domos tuas præcláras subvértent: et lápides tuos, et ligna tua, et púlverem tuum in médio aquárum ponent.
  24270 Ezéchiel	Eze	26	26	13	Et quiéscere fáciam multitúdinem canticórum tuórum: et sónitus citharárum tuárum non audiétur ámplius.
  24271 Ezéchiel	Eze	26	26	14	Et dabo te in limpidíssimam petram, siccátio sagenárum eris, nec ædificáberis ultra, quia ego locútus sum, ait Dóminus Deus.
  24272 Ezéchiel	Eze	26	26	15	Hæc dicit Dóminus Deus Tyro: Numquid non a sónitu ruínæ tuæ, et gémitu interfectórum tuórum, cum occísi fúerint in médio tui, commovebúntur ínsulæ?	b
  24273 Ezéchiel	Eze	26	26	16	Et descéndent de sédibus suis omnes príncipes maris, et áuferent exúvias suas, et vestiménta sua vária abjícient, et induéntur stupóre: in terra sedébunt, et attóniti super repentíno casu tuo admirabúntur:
  24274 Ezéchiel	Eze	26	26	17	et assuméntes super te laméntum, dicent tibi: Quómodo perísti, quæ hábitas in mari, urbs ínclyta, quæ fuísti fortis in mari cum habitatóribus tuis, quos formidábant univérsi?
  24275 Ezéchiel	Eze	26	26	18	Nunc stupébunt naves in die pavóris tui, et turbabúntur ínsulæ in mari, eo quod nullus egrediátur ex te.
  24276 Ezéchiel	Eze	26	26	19	Quia hæc dicit Dóminus Deus: Cum dédero te urbem desolátam, sicut civitátes quæ non habitántur; et addúxero super te abýssum, et operúerint te aquæ multæ;	b
  24277 Ezéchiel	Eze	26	26	20	et detráxero te cum his qui descéndunt in lacum ad pópulum sempitérnum; et collocávero te in terra novíssima sicut solitúdines véteres, cum his qui deducúntur in lacum, ut non habitéris; porro cum dédero glóriam in terra vivéntium:
  24278 Ezéchiel	Eze	26	26	21	in níhilum rédigam te, et non eris: et requisíta non inveniéris ultra in sempitérnum, dicit Dóminus Deus.
  24279 Ezéchiel	Eze	26	27	1	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  24280 Ezéchiel	Eze	26	27	2	Tu ergo, fili hóminis, assúme super Tyrum laméntum:
  24281 Ezéchiel	Eze	26	27	3	et dices Tyro, quæ hábitat in intróitu maris, negotiatióni populórum ad ínsulas multas: Hæc dicit Dóminus Deus: O Tyre, tu dixísti: Perfécti decóris ego sum,
  24282 Ezéchiel	Eze	26	27	4	et in corde maris sita. Finítimi tui qui te ædificavérunt, implevérunt decórem tuum:
  24283 Ezéchiel	Eze	26	27	5	abiétibus de Sanir exstruxérunt te cum ómnibus tabulátis maris: cedrum de Líbano tulérunt ut fácerent tibi malum.
  24284 Ezéchiel	Eze	26	27	6	Quercus de Basan dolavérunt in remos tuos, et transtra tua fecérunt tibi ex ebóre índico, et prætoríola de ínsulis Itáliæ.
  24285 Ezéchiel	Eze	26	27	7	Byssus vária de Ægýpto texta est tibi in velum ut ponerétur in malo: hyacínthus et púrpura de ínsulis Elísa facta sunt operiméntum tuum.
  24286 Ezéchiel	Eze	26	27	8	Habitatóres Sidónis et Arádii fuérunt rémiges tui: sapiéntes tui, Tyre, facti sunt gubernatóres tui.	b
  24287 Ezéchiel	Eze	26	27	9	Senes Gíblii et prudéntes ejus habuérunt nautas ad ministérium váriæ supelléctilis tuæ: omnes naves maris, et nautæ eárum, fuérunt in pópulo negotiatiónis tuæ.
  24288 Ezéchiel	Eze	26	27	10	Persæ, et Lýdii, et Líbyes erant in exércitu tuo viri bellatóres tui: clýpeum et gáleam suspendérunt in te pro ornátu tuo.
  24289 Ezéchiel	Eze	26	27	11	Fílii Arádii cum exércitu tuo erant super muros tuos in circúitu: sed et Pigmǽi qui erant in túrribus tuis, pháretras suas suspendérunt in muris tuis per gyrum: ipsi complevérunt pulchritúdinem tuam.
  24290 Ezéchiel	Eze	26	27	12	Carthaginénses negotiatóres tui, a multitúdine cunctárum divitiárum, argénto, ferro, stanno, plumbóque replevérunt núndinas tuas.	b
  24291 Ezéchiel	Eze	26	27	13	Grǽcia, Thubal, et Mosoch, ipsi institóres tui: mancípia, et vasa ǽrea advexérunt pópulo tuo.
  24292 Ezéchiel	Eze	26	27	14	De domo Thogórma, equos, et équites, et mulos adduxérunt ad forum tuum.
  24293 Ezéchiel	Eze	26	27	15	Fílii Dedan negotiatóres tui; ínsulæ multæ, negotiátio manus tuæ: dentes ebúrneos et hebéninos commutavérunt in prétio tuo.
  24294 Ezéchiel	Eze	26	27	16	Syrus negotiátor tuus propter multitúdinem óperum tuórum: gemmam, et púrpuram, et scutuláta, et byssum, et séricum, et chodchod proposuérunt in mercátu tuo.
  24295 Ezéchiel	Eze	26	27	17	Juda et terra Ísraël, ipsi institóres tui in fruménto primo: bálsamum, et mel, et óleum, et resínam proposuérunt in núndinis tuis.
  24296 Ezéchiel	Eze	26	27	18	Damascénus negotiátor tuus in multitúdine óperum tuórum, in multitúdine diversárum opum, in vino pingui, in lanis colóris óptimi.
  24297 Ezéchiel	Eze	26	27	19	Dan, et Grǽcia, et Mosel, in núndinis tuis proposuérunt ferrum fabrefáctum: stacte et cálamus in negotiatióne tua.
  24298 Ezéchiel	Eze	26	27	20	Dedan institóres tui in tapétibus ad sedéndum.
  24299 Ezéchiel	Eze	26	27	21	Arábia et univérsi príncipes Cedar, ipsi negotiatóres manus tuæ: cum agnis, et ariétibus, et hædis, venérunt ad te negotiatóres tui.
  24300 Ezéchiel	Eze	26	27	22	Venditóres Saba et Réema, ipsi negotiatóres tui: cum univérsis primis aromátibus, et lápide pretióso, et auro, quod proposuérunt in mercátu tuo.
  24301 Ezéchiel	Eze	26	27	23	Haran, et Chene, et Eden, negotiatóres tui; Saba, Assur, et Chelmad venditóres tui.
  24302 Ezéchiel	Eze	26	27	24	Ipsi negotiatóres tui multifáriam, involúcris hyacínthi, et polymitórum, gazarúmque pretiosárum, quæ obvolútæ et astríctæ erant fúnibus: cedros quoque habébant in negotiatiónibus tuis.
  24303 Ezéchiel	Eze	26	27	25	Naves maris, príncipes tui in negotiatióne tua: et repléta es, et glorificáta nimis in corde maris.	b
  24304 Ezéchiel	Eze	26	27	26	In aquis multis adduxérunt te rémiges tui: ventus auster contrívit te in corde maris.
  24305 Ezéchiel	Eze	26	27	27	Divítiæ tuæ, et thesáuri tui, et múltiplex instruméntum tuum: nautæ tui et gubernatóres tui, qui tenébant supelléctilem tuam, et pópulo tuo prǽerant: viri quoque bellatóres tui, qui erant in te, cum univérsa multitúdine tua quæ est in médio tui, cadent in corde maris in die ruínæ tuæ:
  24306 Ezéchiel	Eze	26	27	28	a sónitu clamóris gubernatórum tuórum conturbabúntur classes.
  24307 Ezéchiel	Eze	26	27	29	Et descéndent de návibus suis omnes qui tenébant remum: nautæ et univérsi gubernatóres maris in terra stabunt.
  24308 Ezéchiel	Eze	26	27	30	Et ejulábunt super te voce magna: et clamábunt amáre, et superjácient púlverem capítibus suis, et cínere conspergéntur.
  24309 Ezéchiel	Eze	26	27	31	Et radent super te calvítium, et accingéntur cilíciis: et plorábunt te in amaritúdine ánimæ, plorátu amaríssimo.
  24310 Ezéchiel	Eze	26	27	32	Et assúment super te carmen lúgubre, et plangent te: Quæ est ut Tyrus, quæ obmútuit in médio maris?
  24311 Ezéchiel	Eze	26	27	33	Quæ in éxitu negotiatiónum tuárum de mari implésti pópulos multos: in multitúdine divitiárum tuárum, et populórum tuórum, ditásti reges terræ.
  24312 Ezéchiel	Eze	26	27	34	Nunc contríta es a mari: in profúndis aquárum opes tuæ, et omnis multitúdo tua quæ erat in médio tui, cecidérunt.
  24313 Ezéchiel	Eze	26	27	35	Univérsi habitatóres insulárum obstupuérunt super te, et reges eárum omnes tempestáte percúlsi mutavérunt vultus.
  24314 Ezéchiel	Eze	26	27	36	Negotiatóres populórum sibilavérunt super te: ad níhilum dedúcta es, et non eris usque in perpétuum.
  24315 Ezéchiel	Eze	26	28	1	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  24316 Ezéchiel	Eze	26	28	2	Fili hóminis, dic príncipi Tyri: Hæc dicit Dóminus Deus: Eo quod elevátum est cor tuum, et dixísti: Deus ego sum, et in cáthedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus: et dedísti cor tuum quasi cor Dei:
  24317 Ezéchiel	Eze	26	28	3	ecce sapiéntior es tu Daniéle: omne secrétum non est abscónditum a te:
  24318 Ezéchiel	Eze	26	28	4	in sapiéntia et prudéntia tua fecísti tibi fortitúdinem, et acquisísti aurum et argéntum in thesáuris tuis:
  24319 Ezéchiel	Eze	26	28	5	in multitúdine sapiéntiæ tuæ, et in negotiatióne tua multiplicásti tibi fortitúdinem, et elevátum est cor tuum in róbore tuo:
  24320 Ezéchiel	Eze	26	28	6	proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Eo quod elevátum est cor tuum quasi cor dei,
  24321 Ezéchiel	Eze	26	28	7	idcírco ecce ego addúcam super te aliénos, robustíssimos géntium: et nudábunt gládios suos super pulchritúdinem sapiéntiæ tuæ, et pólluent decórem tuum.
  24322 Ezéchiel	Eze	26	28	8	Interfícient, et détrahent te: et moriéris in intéritu occisórum in corde maris.
  24323 Ezéchiel	Eze	26	28	9	Numquid dicens loquéris: Deus ego sum, coram interficiéntibus te, cum sis homo, et non deus, in manu occidéntium te?
  24324 Ezéchiel	Eze	26	28	10	Morte incircumcisórum moriéris in manu alienórum, quia ego locútus sum, ait Dóminus Deus.
  24325 Ezéchiel	Eze	26	28	11	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens: Fili hóminis, leva planctum super regem Tyri,	b
  24326 Ezéchiel	Eze	26	28	12	et dices ei: Hæc dicit Dóminus Deus: Tu signáculum similitúdinis, plenus sapiéntia, et perféctus decóre.
  24327 Ezéchiel	Eze	26	28	13	In delíciis paradísi Dei fuísti: omnis lapis pretiósus operiméntum tuum, sárdius, topázius, et jaspis, chrysólithus, et onyx, et berýllus, sapphírus, et carbúnculus, et smarágdus: aurum, opus decóris tui: et forámina tua, in die qua cónditus es, præparáta sunt.
  24328 Ezéchiel	Eze	26	28	14	Tu cherub exténtus, et prótegens, et pósui te in monte sancto Dei: in médio lápidum ignitórum ambulásti,
  24329 Ezéchiel	Eze	26	28	15	perféctus in viis tuis a die conditiónis tuæ, donec invénta est iníquitas in te.
  24330 Ezéchiel	Eze	26	28	16	In multitúdine negotiatiónis tuæ repléta sunt interióra tua iniquitáte, et peccásti: et ejéci te de monte Dei, et pérdidi te, o cherub prótegens, de médio lápidum ignitórum.
  24331 Ezéchiel	Eze	26	28	17	Et elevátum est cor tuum in decóre tuo; perdidísti sapiéntiam tuam in decóre tuo: in terram projéci te; ante fáciem regum dedi te ut cérnerent te.
  24332 Ezéchiel	Eze	26	28	18	In multitúdine iniquitátum tuárum, et iniquitáte negotiatiónis tuæ, polluísti sanctificatiónem tuam: prodúcam ergo ignem de médio tui, qui cómedat te, et dabo te in cínerem super terram, in conspéctu ómnium vidéntium te.
  24333 Ezéchiel	Eze	26	28	19	Omnes qui víderint te in géntibus, obstupéscent super te: níhili factus es, et non eris in perpétuum.
  24334 Ezéchiel	Eze	26	28	20	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:	b
  24335 Ezéchiel	Eze	26	28	21	Fili hóminis, pone fáciem tuam contra Sidónem, et prophetábis de ea:
  24336 Ezéchiel	Eze	26	28	22	et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificábor in médio tui: et scient quia ego Dóminus, cum fécero in ea judícia, et sanctificátus fúero in ea.
  24337 Ezéchiel	Eze	26	28	23	Et immíttam ei pestiléntiam, et sánguinem in platéis ejus: et córruent interfécti in médio ejus gládio per circúitum, et scient quia ego Dóminus.
  24338 Ezéchiel	Eze	26	28	24	Et non erit ultra dómui Ísraël offendículum amaritúdinis, et spina dolórem ínferens úndique per circúitum eórum qui adversántur eis: et scient quia ego Dóminus Deus.	b
  24339 Ezéchiel	Eze	26	28	25	Hæc dicit Dóminus Deus: Quando congregávero domum Ísraël de pópulis in quibus dispérsi sunt, sanctificábor in eis coram géntibus: et habitábunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob:
  24340 Ezéchiel	Eze	26	28	26	et habitábunt in ea secúri, et ædificábunt domos, et plantábunt víneas, et habitábunt confidénter, cum fécero judícia in ómnibus qui adversántur eis per circúitum: et scient quia ego Dóminus Deus eórum.
  24341 Ezéchiel	Eze	26	29	1	In anno décimo, décimo mense, undécima die mensis, factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  24342 Ezéchiel	Eze	26	29	2	Fili hóminis, pone fáciem tuam contra Pharaónem regem Ægýpti, et prophetábis de eo, et de Ægýpto univérsa.
  24343 Ezéchiel	Eze	26	29	3	Lóquere, et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, Phárao rex Ægýpti, draco magne, qui cubas in médio flúminum tuórum, et dicis: Meus est flúvius, et ego feci memetípsum.
  24344 Ezéchiel	Eze	26	29	4	Et ponam frenum in maxíllis tuis, et agglutinábo pisces flúminum tuórum squamis tuis, et éxtraham te de médio flúminum tuórum, et univérsi pisces tui squamis tuis adhærébunt.
  24345 Ezéchiel	Eze	26	29	5	Et projíciam te in desértum, et omnes pisces flúminis tui: super fáciem terræ cades; non colligéris, neque congregáberis: béstiis terræ et volatílibus cæli dedi te ad devorándum.
  24346 Ezéchiel	Eze	26	29	6	Et scient omnes habitatóres Ægýpti quia ego Dóminus, pro eo quod fuísti báculus arundíneus dómui Ísraël:
  24347 Ezéchiel	Eze	26	29	7	quando apprehendérunt te manu, et confráctus es, et lacerásti omnem húmerum eórum: et inniténtibus eis super te comminútus es, et dissolvísti omnes renes eórum.
  24348 Ezéchiel	Eze	26	29	8	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego addúcam super te gládium, et interfíciam de te hóminem et juméntum.	b
  24349 Ezéchiel	Eze	26	29	9	Et erit terra Ægýpti in desértum et in solitúdinem: et scient quia ego Dóminus, pro eo quod díxeris: Flúvius meus est, et ego feci eum.
  24350 Ezéchiel	Eze	26	29	10	Idcírco ecce ego ad te, et ad flúmina tua: dabóque terram Ægýpti in solitúdines, gládio dissipátam, a turre Syénes usque ad términos Æthiópiæ.
  24351 Ezéchiel	Eze	26	29	11	Non pertransíbit eam pes hóminis, neque pes juménti gradiétur in ea, et non habitábitur quadragínta annis.
  24352 Ezéchiel	Eze	26	29	12	Dabóque terram Ægýpti desértam in médio terrárum desertárum, et civitátes ejus in médio úrbium subversárum, et erunt desolátæ quadragínta annis: et dispérgam Ægýptios in natiónes, et ventilábo eos in terras.
  24353 Ezéchiel	Eze	26	29	13	Quia hæc dicit Dóminus Deus: Post finem quadragínta annórum congregábo Ægýptum de pópulis in quibus dispérsi fúerant.	b
  24354 Ezéchiel	Eze	26	29	14	Et redúcam captivitátem Ægýpti, et collocábo eos in terra Phathúres, in terra nativitátis suæ, et erunt ibi in regnum húmile.
  24355 Ezéchiel	Eze	26	29	15	Inter cétera regna erit humíllima, et non elevábitur ultra super natiónes, et immínuam eos ne ímperent géntibus.
  24356 Ezéchiel	Eze	26	29	16	Neque erunt ultra dómui Ísraël in confidéntia, docéntes iniquitátem ut fúgiant, et sequántur eos: et scient quia ego Dóminus Deus.
  24357 Ezéchiel	Eze	26	29	17	Et factum est in vigésimo et séptimo anno, in primo, in una mensis: factum est verbum Dómini ad me, dicens:	b
  24358 Ezéchiel	Eze	26	29	18	Fili hóminis, Nabuchodónosor rex Babylónis servíre fecit exércitum suum servitúte magna advérsum Tyrum: omne caput decalvátum, et omnis húmerus depilátus est: et merces non est réddita ei, neque exercítui ejus, de Tyro, pro servitúte qua servívit mihi advérsus eam.
  24359 Ezéchiel	Eze	26	29	19	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodónosor regem Babylónis in terra Ægýpti: et accípiet multitúdinem ejus, et deprædábitur manúbias ejus, et dirípiet spólia ejus: et erit merces exercítui illíus,
  24360 Ezéchiel	Eze	26	29	20	et óperi quo servívit advérsus eam: dedi ei terram Ægýpti pro eo quod laboráverit mihi, ait Dóminus Deus.
  24361 Ezéchiel	Eze	26	29	21	In die illo pullulábit cornu dómui Ísraël, et tibi dabo apértum os in médio eórum, et scient quia ego Dóminus.
  24362 Ezéchiel	Eze	26	30	1	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  24363 Ezéchiel	Eze	26	30	2	Fili hóminis, prophéta, et dic: Hæc dicit Dóminus Deus: Ululáte: Væ, væ diéi!
  24364 Ezéchiel	Eze	26	30	3	quia juxta est dies, et appropínquat dies Dómini, dies nubis: tempus géntium erit.
  24365 Ezéchiel	Eze	26	30	4	Et véniet gládius in Ægýptum, et erit pavor in Æthiópia, cum cecíderint vulneráti in Ægýpto, et abláta fúerit multitúdo illíus, et destrúcta fundaménta ejus.
  24366 Ezéchiel	Eze	26	30	5	Æthiópia, et Líbya, et Lydi, et omne réliquum vulgus, et Chub, et fílii terræ fœ́deris, cum eis gládio cadent.
  24367 Ezéchiel	Eze	26	30	6	Hæc dicit Dóminus Deus: Et córruent fulciéntes Ægýptum, et destruétur supérbia impérii ejus: a turre Syénes gládio cadent in ea, ait Dóminus Deus exercítuum.
  24368 Ezéchiel	Eze	26	30	7	Et dissipabúntur in médio terrárum desolatárum, et urbes ejus in médio civitátum desertárum erunt:
  24369 Ezéchiel	Eze	26	30	8	et scient quia ego Dóminus, cum dédero ignem in Ægýpto, et attríti fúerint omnes auxiliatóres ejus.
  24370 Ezéchiel	Eze	26	30	9	In die illa egrediéntur núntii a fácie mea in triéribus ad conteréndam Æthiópiæ confidéntiam: et erit pavor in eis in die Ægýpti, quia absque dúbio véniet.
  24371 Ezéchiel	Eze	26	30	10	Hæc dicit Dóminus Deus: Cessáre fáciam multitúdinem Ægýpti in manu Nabuchodónosor regis Babylónis.
  24372 Ezéchiel	Eze	26	30	11	Ipse et pópulus ejus cum eo, fortíssimi géntium, adducéntur ad disperdéndam terram: et evaginábunt gládios suos super Ægýptum, et implébunt terram interféctis.
  24373 Ezéchiel	Eze	26	30	12	Et fáciam álveos flúminum áridos, et tradam terram in manus pessimórum: et dissipábo terram et plenitúdinem ejus manu alienórum: ego Dóminus locútus sum.
  24374 Ezéchiel	Eze	26	30	13	Hæc dicit Dóminus Deus: Et dispérdam simulácra, et cessáre fáciam idóla de Memphis: et dux de terra Ægýpti non erit ámplius, et dabo terrórem in terra Ægýpti.
  24375 Ezéchiel	Eze	26	30	14	Et dispérdam terram Phathúres, et dabo ignem in Taphnis, et fáciam judícia in Alexándria.
  24376 Ezéchiel	Eze	26	30	15	Et effúndam indignatiónem meam super Pelúsium, robur Ægýpti, et interfíciam multitúdinem Alexándriæ.
  24377 Ezéchiel	Eze	26	30	16	Et dabo ignem in Ægýpto: quasi partúriens dolébit Pelúsium, et Alexándria erit dissipáta, et in Memphis angústiæ quotidiánæ.
  24378 Ezéchiel	Eze	26	30	17	Júvenes Heliopóleos et Bubásti gládio cadent, et ipsæ captívæ ducéntur.
  24379 Ezéchiel	Eze	26	30	18	Et in Taphnis nigréscet dies, cum contrívero ibi sceptra Ægýpti, et defécerit in ea supérbia poténtiæ ejus: ipsam nubes opériet, fíliæ autem ejus in captivitátem ducéntur.
  24380 Ezéchiel	Eze	26	30	19	Et judícia fáciam in Ægýpto: et scient quia ego Dóminus.
  24381 Ezéchiel	Eze	26	30	20	Et factum est in undécimo anno, in primo mense, in séptima mensis: factum est verbum Dómini ad me, dicens:	b
  24382 Ezéchiel	Eze	26	30	21	Fili hóminis, bráchium Pharaónis regis Ægýpti confrégi, et ecce non est obvolútum ut restituerétur ei sánitas, ut ligarétur pannis, et fasciarétur lintéolis, ut recépto róbore posset tenére gládium.
  24383 Ezéchiel	Eze	26	30	22	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad Pharaónem regem Ægýpti, et commínuam bráchium ejus forte, sed confráctum: et dejíciam gládium de manu ejus,
  24384 Ezéchiel	Eze	26	30	23	et dispérgam Ægýptum in géntibus, et ventilábo eos in terris.
  24385 Ezéchiel	Eze	26	30	24	Et confortábo bráchia regis Babylónis, dabóque gládium meum in manu ejus, et confríngam bráchia Pharaónis, et gement gemítibus interfécti coram fácie ejus.
  24386 Ezéchiel	Eze	26	30	25	Et confortábo bráchia regis Babylónis, et bráchia Pharaónis cóncident: et scient quia ego Dóminus, cum dédero gládium meum in manu regis Babylónis, et exténderit eum super terram Ægýpti.
  24387 Ezéchiel	Eze	26	30	26	Et dispérgam Ægýptum in natiónes, et ventilábo eos in terras: et scient quia ego Dóminus.
  24388 Ezéchiel	Eze	26	31	1	Et factum est in anno undécimo, tértio mense, una mensis: factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  24389 Ezéchiel	Eze	26	31	2	Fili hóminis, dic Pharaóni regi Ægýpti et pópulo ejus: Cui símilis factus es in magnitúdine tua?
  24390 Ezéchiel	Eze	26	31	3	ecce Assur quasi cedrus in Líbano, pulcher ramis, et fróndibus nemorósus, excelsúsque altitúdine, et inter condénsas frondes elevátum est cacúmen ejus.
  24391 Ezéchiel	Eze	26	31	4	Aquæ nutriérunt illum; abýssus exaltávit illum: flúmina ejus manábant in circúitu radícum ejus, et rivos suos emísit ad univérsa ligna regiónis.
  24392 Ezéchiel	Eze	26	31	5	Proptérea eleváta est altitúdo ejus super ómnia ligna regiónis, et multiplicáta sunt arbústa ejus, et eleváti sunt rami ejus præ aquis multis.
  24393 Ezéchiel	Eze	26	31	6	Cumque extendísset umbram suam, in ramis ejus fecérunt nidos ómnia volatília cæli: et sub fróndibus ejus genuérunt omnes béstiæ sáltuum, et sub umbráculo illíus habitábat cœtus géntium plurimárum.
  24394 Ezéchiel	Eze	26	31	7	Erátque pulchérrimus in magnitúdine sua, et in dilatatióne arbustórum suórum: erat enim radix illíus juxta aquas multas.
  24395 Ezéchiel	Eze	26	31	8	Cedri non fuérunt altióres illo in paradíso Dei; abiétes non adæquavérunt summitátem ejus, et plátani non fuérunt æquæ fróndibus illíus: omne lignum paradísi Dei non est assimilátum illi, et pulchritúdini ejus.
  24396 Ezéchiel	Eze	26	31	9	Quóniam speciósum feci eum, et multis condensísque fróndibus, et æmuláta sunt eum ómnia ligna voluptátis quæ erant in paradíso Dei.
  24397 Ezéchiel	Eze	26	31	10	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod sublimátus est in altitúdine, et dedit summitátem suam viréntem atque condénsam, et elevátum est cor ejus in altitúdine sua:	b
  24398 Ezéchiel	Eze	26	31	11	trádidi eum in manu fortíssimi géntium: fáciens fáciet ei: juxta impietátem ejus ejéci eum.
  24399 Ezéchiel	Eze	26	31	12	Et succídent eum aliéni, et crudelíssimi natiónum, et projícient eum super montes: et in cunctis convállibus córruent rami ejus, et confringéntur arbústa ejus in univérsis rúpibus terræ: et recédent de umbráculo ejus omnes pópuli terræ, et relínquent eum.
  24400 Ezéchiel	Eze	26	31	13	In ruína ejus habitavérunt ómnia volatília cæli, et in ramis ejus fuérunt univérsæ béstiæ regiónis.
  24401 Ezéchiel	Eze	26	31	14	Quam ob rem non elevabúntur in altitúdine sua ómnia ligna aquárum, nec ponent sublimitátem suam inter nemorósa atque frondósa, nec stabunt in sublimitáte sua ómnia quæ irrigántur aquis: quia omnes tráditi sunt in mortem ad terram últimam, in médio filiórum hóminum, ad eos qui descéndunt in lacum.
  24402 Ezéchiel	Eze	26	31	15	Hæc dicit Dóminus Deus: In die quando descéndit ad ínferos, indúxi luctum: opérui eum abýsso, et prohíbui flúmina ejus, et coércui aquas multas: contristátus est super eum Líbanus, et ómnia ligna agri concússa sunt.	b
  24403 Ezéchiel	Eze	26	31	16	A sónitu ruínæ ejus commóvi gentes cum dedúcerem eum ad inférnum cum his qui descendébant in lacum: et consoláta sunt in terra ínfima ómnia ligna voluptátis egrégia atque præclára in Líbano, univérsa quæ irrigabántur aquis.
  24404 Ezéchiel	Eze	26	31	17	Nam et ipsi cum eo descéndent in inférnum ad interféctos gládio: et bráchium uniuscujúsque sedébit sub umbráculo ejus in médio natiónum.
  24405 Ezéchiel	Eze	26	31	18	Cui assimilátus es, o ínclyte atque sublímis inter ligna voluptátis? ecce dedúctus es cum lignis voluptátis ad terram últimam: in médio incircumcisórum dórmies, cum eis qui interfécti sunt gládio: ipse est Phárao, et omnis multitúdo ejus, dicit Dóminus Deus.
  24406 Ezéchiel	Eze	26	32	1	Et factum est, duodécimo anno, in mense duodécimo, in una mensis: factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  24407 Ezéchiel	Eze	26	32	2	Fili hóminis, assúme laméntum super Pharaónem regem Ægýpti, et dices ad eum: Leóni géntium assimilátus es, et dracóni qui est in mari: et ventilábas cornu in flumínibus tuis, et conturbábas aquas pédibus tuis, et conculcábas flúmina eárum.
  24408 Ezéchiel	Eze	26	32	3	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Expándam super te rete meum in multitúdine populórum multórum, et éxtraham te in sagéna mea.
  24409 Ezéchiel	Eze	26	32	4	Et projíciam te in terram; super fáciem agri abjíciam te: et habitáre fáciam super te ómnia volatília cæli, et saturábo de te béstias univérsæ terræ.
  24410 Ezéchiel	Eze	26	32	5	Et dabo carnes tuas super montes, et implébo colles tuos sánie tua.
  24411 Ezéchiel	Eze	26	32	6	Et irrigábo terram fœtóre sánguinis tui super montes, et valles implebúntur ex te.
  24412 Ezéchiel	Eze	26	32	7	Et opériam, cum extínctus fúeris, cælum, et nigréscere fáciam stellas ejus: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum.	b
  24413 Ezéchiel	Eze	26	32	8	Ómnia luminária cæli mœrére fáciam super te, et dabo ténebras super terram tuam, dicit Dóminus Deus, cum cecíderint vulneráti tui in médio terræ, ait Dóminus Deus.
  24414 Ezéchiel	Eze	26	32	9	Et irritábo cor populórum multórum, cum indúxero contritiónem tuam in géntibus super terras quas nescis.
  24415 Ezéchiel	Eze	26	32	10	Et stupéscere fáciam super te pópulos multos, et reges eórum horróre nímio formidábunt super te, cum voláre cœ́perit gládius meus super fácies eórum: et obstupéscent repénte sínguli pro ánima sua in die ruínæ tuæ.
  24416 Ezéchiel	Eze	26	32	11	Quia hæc dicit Dóminus Deus: Gládius regis Babylónis véniet tibi.
  24417 Ezéchiel	Eze	26	32	12	In gládiis fórtium dejíciam multitúdinem tuam: inexpugnábiles omnes gentes hæ, et vastábunt supérbiam Ægýpti, et dissipábitur multitúdo ejus.
  24418 Ezéchiel	Eze	26	32	13	Et perdam ómnia juménta ejus, quæ erant super aquas plúrimas: et non conturbábit eas pes hóminis ultra, neque úngula jumentórum turbábit eas.
  24419 Ezéchiel	Eze	26	32	14	Tunc puríssimas reddam aquas eórum, et flúmina eórum quasi óleum addúcam, ait Dóminus Deus,
  24420 Ezéchiel	Eze	26	32	15	cum dédero terram Ægýpti desolátam: deserétur autem terra a plenitúdine sua quando percússero omnes habitatóres ejus: et scient quia ego Dóminus.
  24421 Ezéchiel	Eze	26	32	16	Planctus est, et plangent eum: fíliæ géntium plangent eum: super Ægýptum et super multitúdinem ejus plangent eum, ait Dóminus Deus.
  24422 Ezéchiel	Eze	26	32	17	Et factum est in duodécimo anno, in quintadécima mensis: factum est verbum Dómini ad me, dicens:	b
  24423 Ezéchiel	Eze	26	32	18	Fili hóminis, cane lúgubre super multitúdinem Ægýpti: et détrahe eam ipsam, et fílias géntium robustárum, ad terram últimam, cum his qui descéndunt in lacum.
  24424 Ezéchiel	Eze	26	32	19	Quo púlchrior es? descénde, et dormi cum incircumcísis.
  24425 Ezéchiel	Eze	26	32	20	In médio interfectórum gládio cadent; gládius datus est: attraxérunt eam et omnes pópulos ejus.
  24426 Ezéchiel	Eze	26	32	21	Loquéntur ei potentíssimi robustórum de médio inférni, qui cum auxiliatóribus ejus descendérunt, et dormiérunt incircumcísi interfécti gládio.
  24427 Ezéchiel	Eze	26	32	22	Ibi Assur, et omnis multitúdo ejus: in circúitu illíus sepúlchra ejus, omnes interfécti, et qui cecidérunt gládio.
  24428 Ezéchiel	Eze	26	32	23	Quorum data sunt sepúlchra in novíssimis laci, et facta est multitúdo ejus per gyrum sepúlchri ejus: univérsi interfécti, cadentésque gládio, qui déderant quondam formídinem in terra vivéntium.
  24429 Ezéchiel	Eze	26	32	24	Ibi Ælam, et omnis multitúdo ejus per gyrum sepúlchri sui: omnes hi interfécti, ruentésque gládio, qui descendérunt incircumcísi ad terram últimam; qui posuérunt terrórem suum in terra vivéntium, et portavérunt ignomíniam suam cum his qui descéndunt in lacum.
  24430 Ezéchiel	Eze	26	32	25	In médio interfectórum posuérunt cubíle ejus in univérsis pópulis ejus: in circúitu ejus sepúlchrum illíus: omnes hi incircumcísi, interfectíque gládio. Dedérunt enim terrórem suum in terra vivéntium, et portavérunt ignomíniam suam cum his qui descéndunt in lacum: in médio interfectórum pósiti sunt.
  24431 Ezéchiel	Eze	26	32	26	Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitúdo ejus: in circúitu ejus sepúlchra illíus: omnes hi incircumcísi, interfectíque et cadéntes gládio, quia dedérunt formídinem suam in terra vivéntium.
  24432 Ezéchiel	Eze	26	32	27	Et non dórmient cum fórtibus, cadentibúsque, et incircumcísis, qui descendérunt ad inférnum cum armis suis, et posuérunt gládios suos sub capítibus suis, et fuérunt iniquitátes eórum in óssibus eórum: quia terror fórtium facti sunt in terra vivéntium.
  24433 Ezéchiel	Eze	26	32	28	Et tu ergo in médio incircumcisórum conteréris, et dórmies cum interféctis gládio.
  24434 Ezéchiel	Eze	26	32	29	Ibi Idumǽa, et reges ejus, et omnes duces ejus, qui dati sunt cum exércitu suo cum interféctis gládio, et qui cum incircumcísis dormiérunt, et cum his qui descéndunt in lacum.
  24435 Ezéchiel	Eze	26	32	30	Ibi príncipes aquilónis omnes, et univérsi venatóres, qui dedúcti sunt cum interféctis, pavéntes, et in sua fortitúdine confúsi: qui dormiérunt incircumcísi cum interféctis gládio, et portavérunt confusiónem suam cum his qui descéndunt in lacum.
  24436 Ezéchiel	Eze	26	32	31	Vidit eos Phárao, et consolátus est super univérsa multitúdine sua, quæ interfécta est gládio: Phárao, et omnis exércitus ejus, ait Dóminus Deus.
  24437 Ezéchiel	Eze	26	32	32	Quia dedi terrórem meum in terra vivéntium, et dormívit in médio incircumcisórum cum interféctis gládio: Phárao, et omnis multitúdo ejus, ait Dóminus Deus.
  24438 Ezéchiel	Eze	26	33	1	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  24439 Ezéchiel	Eze	26	33	2	Fili hóminis, lóquere ad fílios pópuli tui, et dices ad eos: Terra, cum indúxero super eam gládium, et túlerit pópulus terræ virum unum de novíssimis suis, et constitúerit eum super se speculatórem:
  24440 Ezéchiel	Eze	26	33	3	et ille víderit gládium veniéntem super terram, et cecínerit búccina, et annuntiáverit pópulo:
  24441 Ezéchiel	Eze	26	33	4	áudiens autem quisquis ille est sónitum búccinæ, et non se observáverit, venerítque gládius, et túlerit eum: sanguis ipsíus super caput ejus erit.
  24442 Ezéchiel	Eze	26	33	5	Sonum búccinæ audívit, et non se observávit: sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodíerit, ánimam suam salvábit.
  24443 Ezéchiel	Eze	26	33	6	Quod si speculátor víderit gládium veniéntem, et non insonúerit búccina, et pópulus se non custodíerit, venerítque gládius, et túlerit de eis ánimam: ille quidem in iniquitáte sua captus est; sánguinem autem ejus de manu speculatóris requíram.
  24444 Ezéchiel	Eze	26	33	7	Et tu, fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Ísraël: áudiens ergo ex ore meo sermónem, annuntiábis eis ex me.	b
  24445 Ezéchiel	Eze	26	33	8	Si me dicénte ad ímpium: Ímpie, morte moriéris: non fúeris locútus ut se custódiat ímpius a via sua, ipse ímpius in iniquitáte sua moriétur; sánguinem autem ejus de manu tua requíram.
  24446 Ezéchiel	Eze	26	33	9	Si autem annuntiánte te ad ímpium ut a viis suis convertátur, non fúerit convérsus a via sua, ipse in iniquitáte sua moriétur, porro tu ánimam tuam liberásti.
  24447 Ezéchiel	Eze	26	33	10	Tu ergo, fili hóminis, dic ad domum Ísraël: Sic locúti estis, dicéntes: Iniquitátes nostræ et peccáta nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabéscimus: quómodo ergo vívere potérimus?	b
  24448 Ezéchiel	Eze	26	33	11	Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dóminus Deus, nolo mortem ímpii, sed ut convertátur ímpius a via sua, et vivat. Convertímini, convertímini a viis vestris péssimis, et quare moriémini, domus Ísraël?
  24449 Ezéchiel	Eze	26	33	12	Tu ítaque, fili hóminis, dic ad fílios pópuli tui: Justítia justi non liberábit eum, in quacúmque die peccáverit, et impíetas ímpii non nocébit ei, in quacúmque die convérsus fúerit ab impietáte sua: et justus non póterit vívere in justítia sua, in quacúmque die peccáverit.
  24450 Ezéchiel	Eze	26	33	13	Etiámsi díxero justo quod vita vivat, et confísus in justítia sua fécerit iniquitátem, omnes justítiæ ejus oblivióni tradéntur, et in iniquitáte sua quam operátus est, in ipsa moriétur.
  24451 Ezéchiel	Eze	26	33	14	Si autem díxero ímpio: Morte moriéris: et égerit pœniténtiam a peccáto suo, fecerítque judícium et justítiam,
  24452 Ezéchiel	Eze	26	33	15	et pignus restitúerit ille ímpius, rapinámque reddíderit, in mandátis vitæ ambuláverit, nec fécerit quidquam injústum: vita vivet, et non moriétur.
  24453 Ezéchiel	Eze	26	33	16	Ómnia peccáta ejus quæ peccávit, non imputabúntur ei: judícium et justítiam fecit: vita vivet.
  24454 Ezéchiel	Eze	26	33	17	Et dixérunt fílii pópuli tui: Non est æqui pónderis via Dómini: et ipsórum via injústa est.
  24455 Ezéchiel	Eze	26	33	18	Cum enim recésserit justus a justítia sua, fecerítque iniquitátes, moriétur in eis.
  24456 Ezéchiel	Eze	26	33	19	Et cum recésserit ímpius ab impietáte sua, fecerítque judícium et justítiam, vivet in eis.
  24457 Ezéchiel	Eze	26	33	20	Et dícitis: Non est recta via Dómini. Unumquémque juxta vias suas judicábo de vobis, domus Ísraël.
  24458 Ezéchiel	Eze	26	33	21	Et factum est in duodécimo anno, in décimo mense, in quinta mensis transmigratiónis nostræ, venit ad me qui fúgerat de Jerúsalem, dicens: Vastáta est cívitas.	b
  24459 Ezéchiel	Eze	26	33	22	Manus autem Dómini facta fúerat ad me véspere, ántequam veníret qui fúgerat: aperuítque os meum donec veníret ad me mane: et apérto ore meo, non sílui ámplius.
  24460 Ezéchiel	Eze	26	33	23	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  24461 Ezéchiel	Eze	26	33	24	Fili hóminis, qui hábitant in ruinósis his super humum Ísraël, loquéntes aiunt: Unus erat Ábraham, et hæreditáte possédit terram: nos autem multi sumus: nobis data est terra in possessiónem.
  24462 Ezéchiel	Eze	26	33	25	Idcírco dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Qui in sánguine coméditis, et óculos vestros levátis ad immundítias vestras, et sánguinem fúnditis, numquid terram hæreditáte possidébitis?
  24463 Ezéchiel	Eze	26	33	26	stetístis in gládiis vestris, fecístis abominatiónes, et unusquísque uxórem próximi sui pólluit: et terram hæreditáte possidébitis?
  24464 Ezéchiel	Eze	26	33	27	Hæc dices ad eos: Sic dicit Dóminus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinósis hábitant, gládio cadent: et qui in agro est, béstiis tradétur ad devorándum: qui autem in præsídiis et spelúncis sunt, peste moriéntur.
  24465 Ezéchiel	Eze	26	33	28	Et dabo terram in solitúdinem et in desértum, et defíciet supérba fortitúdo ejus: et desolabúntur montes Ísraël, eo quod nullus sit qui per eos tránseat:
  24466 Ezéchiel	Eze	26	33	29	et scient quia ego Dóminus, cum dédero terram eórum desolátam et desértam, propter univérsas abominatiónes suas quas operáti sunt.
  24467 Ezéchiel	Eze	26	33	30	Et tu, fili hóminis, fílii pópuli tui, qui loquúntur de te juxta muros et in óstiis domórum, et dicunt unus ad álterum, vir ad próximum suum, loquéntes: Veníte, et audiámus quis sit sermo egrédiens a Dómino.	b
  24468 Ezéchiel	Eze	26	33	31	Et véniunt ad te, quasi si ingrediátur pópulus, et sedent coram te pópulus meus: et áudiunt sermónes tuos, et non fáciunt eos: quia in cánticum oris sui vertunt illos, et avarítiam suam séquitur cor eórum.
  24469 Ezéchiel	Eze	26	33	32	Et es eis quasi carmen músicum, quod suávi dulcíque sono cánitur: et áudiunt verba tua, et non fáciunt ea.
  24470 Ezéchiel	Eze	26	33	33	Et cum vénerit quod prædíctum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophétes fúerit inter eos.
  24471 Ezéchiel	Eze	26	34	1	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  24472 Ezéchiel	Eze	26	34	2	Fili hóminis, prophéta de pastóribus Ísraël: prophéta, et dices pastóribus: Hæc dicit Dóminus Deus: Væ pastóribus Ísraël, qui pascébant semetípsos! nonne greges a pastóribus pascúntur?
  24473 Ezéchiel	Eze	26	34	3	Lac comedebátis, et lanis operiebámini, et quod crassum erat occidebátis: gregem autem meum non pascebátis.
  24474 Ezéchiel	Eze	26	34	4	Quod infírmum fuit non consolidástis, et quod ægrótum non sanástis: quod confráctum est non alligástis, et quod abjéctum est non reduxístis, et quod períerat non quæsístis: sed cum austeritáte imperabátis eis, et cum poténtia.
  24475 Ezéchiel	Eze	26	34	5	Et dispérsæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor: et factæ sunt in devoratiónem ómnium bestiárum agri, et dispérsæ sunt.
  24476 Ezéchiel	Eze	26	34	6	Erravérunt greges mei in cunctis móntibus, et in univérso colle excélso: et super omnem fáciem terræ dispérsi sunt greges mei, et non erat qui requíreret: non erat, inquam, qui requíreret.
  24477 Ezéchiel	Eze	26	34	7	Proptérea, pastóres, audíte verbum Dómini.
  24478 Ezéchiel	Eze	26	34	8	Vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapínam, et oves meæ in devoratiónem ómnium bestiárum agri, eo quod non esset pastor: neque enim quæsiérunt pastóres mei gregem meum, sed pascébant pastóres semetípsos, et greges meos non pascébant:
  24479 Ezéchiel	Eze	26	34	9	proptérea, pastóres, audíte verbum Dómini.
  24480 Ezéchiel	Eze	26	34	10	Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ipse super pastóres: requíram gregem meum de manu eórum, et cessáre fáciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant ámplius pastóres semetípsos: et liberábo gregem meum de ore eórum, et non erit ultra eis in escam.
  24481 Ezéchiel	Eze	26	34	11	Quia hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ipse requíram oves meas, et visitábo eas.	b
  24482 Ezéchiel	Eze	26	34	12	Sicut vísitat pastor gregem suum, in die quando fúerit in médio óvium suárum dissipatárum, sic visitábo oves meas, et liberábo eas de ómnibus locis in quibus dispérsæ fúerant in die nubis et calíginis.
  24483 Ezéchiel	Eze	26	34	13	Et edúcam eas de pópulis, et congregábo eas de terris, et indúcam eas in terram suam, et pascam eas in móntibus Ísraël, in rivis, et in cunctis sédibus terræ.
  24484 Ezéchiel	Eze	26	34	14	In páscuis ubérrimis pascam eas, et in móntibus excélsis Ísraël erunt páscua eárum: ibi requiéscent in herbis viréntibus, et in páscuis pínguibus pascéntur super montes Ísraël.
  24485 Ezéchiel	Eze	26	34	15	Ego pascam oves meas, et ego eas accubáre fáciam, dicit Dóminus Deus.
  24486 Ezéchiel	Eze	26	34	16	Quod períerat requíram, et quod abjéctum erat redúcam, et quod confráctum fúerat alligábo, et quod infírmum fúerat consolidábo, et quod pingue et forte custódiam: et pascam illas in judício.
  24487 Ezéchiel	Eze	26	34	17	Vos autem, greges mei, hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego júdico inter pecus et pecus, aríetum et hircórum.	b
  24488 Ezéchiel	Eze	26	34	18	Nonne satis vobis erat páscua bona depásci? ínsuper et relíquias pascuárum vestrárum conculcástis pédibus vestris: et cum puríssimam aquam biberétis, réliquam pédibus vestris turbabátis:
  24489 Ezéchiel	Eze	26	34	19	et oves meæ his quæ conculcáta pédibus vestris fúerant, pascebántur: et quæ pedes vestri turbáverant, hæc bibébant.
  24490 Ezéchiel	Eze	26	34	20	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus ad vos: Ecce ego ipse júdico inter pecus pingue et maciléntum:
  24491 Ezéchiel	Eze	26	34	21	pro eo quod latéribus et húmeris impingebátis, et córnibus vestris ventilabátis ómnia infírma pécora, donec dispergeréntur foras,
  24492 Ezéchiel	Eze	26	34	22	salvábo gregem meum, et non erit ultra in rapínam, et judicábo inter pecus et pecus.
  24493 Ezéchiel	Eze	26	34	23	Et suscitábo super eas pastórem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastórem.	b
  24494 Ezéchiel	Eze	26	34	24	Ego autem Dóminus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in médio eórum: ego Dóminus locútus sum.
  24495 Ezéchiel	Eze	26	34	25	Et fáciam cum eis pactum pacis, et cessáre fáciam béstias péssimas de terra: et qui hábitant in desérto, secúri dórmient in sáltibus.
  24496 Ezéchiel	Eze	26	34	26	Et ponam eos in circúitu collis mei benedictiónem, et dedúcam imbrem in témpore suo: plúviæ benedictiónis erunt.
  24497 Ezéchiel	Eze	26	34	27	Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timóre: et scient quia ego Dóminus, cum contrívero caténas jugi eórum, et erúero eos de manu imperántium sibi.
  24498 Ezéchiel	Eze	26	34	28	Et non erunt ultra in rapínam in géntibus, neque béstiæ terræ devorábunt eos: sed habitábunt confidénter absque ullo terróre.
  24499 Ezéchiel	Eze	26	34	29	Et suscitábo eis germen nominátum, et non erunt ultra imminúti fame in terra, neque portábunt ultra oppróbrium géntium.
  24500 Ezéchiel	Eze	26	34	30	Et scient quia ego Dóminus Deus eórum cum eis, et ipsi pópulus meus domus Ísraël, ait Dóminus Deus.
  24501 Ezéchiel	Eze	26	34	31	Vos autem, greges mei, greges páscuæ meæ, hómines estis: et ego Dóminus Deus vester, dicit Dóminus Deus.
  24502 Ezéchiel	Eze	26	35	1	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  24503 Ezéchiel	Eze	26	35	2	Fili hóminis, pone fáciem tuam advérsum montem Seir, et prophetábis de eo, et dices illi:
  24504 Ezéchiel	Eze	26	35	3	Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et exténdam manum meam super te, et dabo te desolátum atque desértum.
  24505 Ezéchiel	Eze	26	35	4	Urbes tuas demóliar, et tu desértus eris: et scies quia ego Dóminus.
  24506 Ezéchiel	Eze	26	35	5	Eo quod fúeris inimícus sempitérnus, et conclúseris fílios Ísraël in manus gládii in témpore afflictiónis eórum, in témpore iniquitátis extrémæ:
  24507 Ezéchiel	Eze	26	35	6	proptérea vivo ego, dicit Dóminus Deus, quóniam sánguini tradam te, et sanguis te persequétur: et cum sánguinem óderis, sanguis persequétur te.
  24508 Ezéchiel	Eze	26	35	7	Et dabo montem Seir desolátum atque desértum, et áuferam de eo eúntem et redeúntem.
  24509 Ezéchiel	Eze	26	35	8	Et implébo montes ejus occisórum suórum: in cóllibus tuis, et in vállibus tuis atque in torréntibus, interfécti gládio cadent.
  24510 Ezéchiel	Eze	26	35	9	In solitúdines sempitérnas tradam te, et civitátes tuæ non habitabúntur: et sciétis quia ego Dóminus Deus.
  24511 Ezéchiel	Eze	26	35	10	Eo quod díxeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditáte possidébo eas, cum Dóminus esset ibi:
  24512 Ezéchiel	Eze	26	35	11	proptérea vivo ego, dicit Dóminus Deus, quia fáciam juxta iram tuam, et secúndum zelum tuum, quem fecísti ódio habens eos: et notus effíciar per eos, cum te judicávero.
  24513 Ezéchiel	Eze	26	35	12	Et scies quia ego Dóminus audívi univérsa oppróbria tua quæ locútus es de móntibus Ísraël, dicens: Desérti nobis ad devorándum dati sunt.
  24514 Ezéchiel	Eze	26	35	13	Et insurrexístis super me ore vestro, et derogástis advérsum me verba vestra: ego audívi.
  24515 Ezéchiel	Eze	26	35	14	Hæc dicit Dóminus Deus: Lætánte univérsa terra, in solitúdinem te rédigam:
  24516 Ezéchiel	Eze	26	35	15	sícuti gavísus es super hæreditátem domus Ísraël eo quod fúerit dissipáta, sic fáciam tibi: dissipátus eris, mons Seir, et Idumǽa omnis: et scient quia ego Dóminus.
  24517 Ezéchiel	Eze	26	36	1	Tu autem, fili hóminis, prophéta super montes Ísraël, et dices: Montes Ísraël, audíte verbum Dómini.
  24518 Ezéchiel	Eze	26	36	2	Hæc dicit Dóminus Deus: Eo quod díxerit inimícus de vobis: Euge, altitúdines sempitérnæ in hæreditátem datæ sunt nobis:
  24519 Ezéchiel	Eze	26	36	3	proptérea vaticináre, et dic: Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod desoláti estis, et conculcáti per circúitum, et facti in hæreditátem réliquis géntibus, et ascendístis super lábium linguæ et oppróbrium pópuli,
  24520 Ezéchiel	Eze	26	36	4	proptérea, montes Ísraël, audíte verbum Dómini Dei. Hæc dicit Dóminus Deus móntibus et cóllibus, torréntibus, vallibúsque et desértis, pariétinis et úrbibus derelíctis, quæ depopulátæ sunt et subsannátæ a réliquis géntibus per circúitum.
  24521 Ezéchiel	Eze	26	36	5	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quóniam in igne zeli mei locútus sum de réliquis géntibus, et de Idumǽa univérsa, quæ dedérunt terram meam sibi in hæreditátem cum gáudio, et toto corde et ex ánimo, et ejecérunt eam ut vastárent:
  24522 Ezéchiel	Eze	26	36	6	idcírco vaticináre super humum Ísraël, et dices móntibus et cóllibus, jugis et vállibus: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego in zelo meo et in furóre meo locútus sum, eo quod confusiónem géntium sustinuéritis.
  24523 Ezéchiel	Eze	26	36	7	Idcírco hæc dicit Dóminus Deus: Ego levávi manum meam, ut gentes quæ in circúitu vestro sunt, ipsæ confusiónem suam portent.
  24524 Ezéchiel	Eze	26	36	8	Vos autem, montes Ísraël, ramos vestros germinétis, et fructum vestrum afferátis pópulo meo Ísraël: prope enim est ut véniat.	b
  24525 Ezéchiel	Eze	26	36	9	Quia ecce ego ad vos, et convértar ad vos: et arabímini, et accipiétis seméntem.
  24526 Ezéchiel	Eze	26	36	10	Et multiplicábo in vobis hómines, omnémque domum Ísraël: et habitabúntur civitátes, et ruinósa instaurabúntur.
  24527 Ezéchiel	Eze	26	36	11	Et replébo vos homínibus et juméntis, et multiplicabúntur, et crescent: et habitáre vos fáciam sicut a princípio, bonísque donábo majóribus quam habuístis ab inítio: et sciétis quia ego Dóminus.
  24528 Ezéchiel	Eze	26	36	12	Et addúcam super vos hómines, pópulum meum Ísraël, et hæreditáte possidébunt te: et eris eis in hæreditátem, et non addes ultra ut absque eis sis.
  24529 Ezéchiel	Eze	26	36	13	Hæc dicit Dóminus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: Devorátrix hóminum es, et suffócans gentem tuam:
  24530 Ezéchiel	Eze	26	36	14	proptérea hómines non cómedes ámplius, et gentem tuam non necábis ultra, ait Dóminus Deus.
  24531 Ezéchiel	Eze	26	36	15	Nec audítam fáciam in te ámplius confusiónem géntium, et oppróbrium populórum nequáquam portábis: et gentem tuam non amíttes ámplius, ait Dóminus Deus.
  24532 Ezéchiel	Eze	26	36	16	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:	b
  24533 Ezéchiel	Eze	26	36	17	Fili hóminis, domus Ísraël habitavérunt in humo sua, et polluérunt eam in viis suis et in stúdiis suis: juxta immundítiam menstruátæ facta est via eórum coram me.
  24534 Ezéchiel	Eze	26	36	18	Et effúdi indignatiónem meam super eos pro sánguine quem fudérunt super terram, et in idólis suis polluérunt eam.
  24535 Ezéchiel	Eze	26	36	19	Et dispérsi eos in gentes, et ventiláti sunt in terras: juxta vias eórum et adinventiónes eórum judicávi eos.
  24536 Ezéchiel	Eze	26	36	20	Et ingréssi sunt ad gentes ad quas introiérunt: et polluérunt nomen sanctum meum, cum dicerétur de eis: Pópulus Dómini iste est, et de terra ejus egréssi sunt.
  24537 Ezéchiel	Eze	26	36	21	Et pepérci nómini sancto meo, quod pollúerat domus Ísraël in géntibus ad quas ingréssi sunt.
  24538 Ezéchiel	Eze	26	36	22	Idcírco dices dómui Ísraël: Hæc dicit Dóminus Deus: Non propter vos ego fáciam, domus Ísraël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluístis in géntibus ad quas intrástis.	b
  24539 Ezéchiel	Eze	26	36	23	Et sanctificábo nomen meum magnum quod pollútum est inter gentes, quod polluístis in médio eárum: ut sciant gentes quia ego Dóminus, ait Dóminus exercítuum, cum sanctificátus fúero in vobis coram eis.
  24540 Ezéchiel	Eze	26	36	24	Tollam quippe vos de géntibus, et congregábo vos de univérsis terris, et addúcam vos in terram vestram.
  24541 Ezéchiel	Eze	26	36	25	Et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, et ab univérsis idólis vestris mundábo vos.
  24542 Ezéchiel	Eze	26	36	26	Et dabo vobis cor novum, et spíritum novum ponam in médio vestri: et áuferam cor lapídeum de carne vestra, et dabo vobis cor cárneum.
  24543 Ezéchiel	Eze	26	36	27	Et spíritum meum ponam in médio vestri: et fáciam ut in præcéptis meis ambulétis, et judícia mea custodiátis et operémini.
  24544 Ezéchiel	Eze	26	36	28	Et habitábitis in terra quam dedi pátribus vestris: et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum.
  24545 Ezéchiel	Eze	26	36	29	Et salvábo vos ex univérsis inquinaméntis vestris: et vocábo fruméntum et multiplicábo illud, et non impónam vobis famem.
  24546 Ezéchiel	Eze	26	36	30	Et multiplicábo fructum ligni, et genímina agri, ut non portétis ultra oppróbrium famis in géntibus.
  24547 Ezéchiel	Eze	26	36	31	Et recordabímini viárum vestrárum pessimárum, studiorúmque non bonórum: et displicébunt vobis iniquitátes vestræ et scélera vestra.
  24548 Ezéchiel	Eze	26	36	32	Non propter vos ego fáciam, ait Dóminus Deus, notum sit vobis: confundímini, et erubéscite super viis vestris, domus Ísraël.
  24549 Ezéchiel	Eze	26	36	33	Hæc dicit Dóminus Deus: In die qua mundávero vos ex ómnibus iniquitátibus vestris, et inhabitári fécero urbes, et instaurávero ruinósa,	b
  24550 Ezéchiel	Eze	26	36	34	et terra desérta fúerit excúlta, quæ quondam erat desoláta in óculis omnis viatóris,
  24551 Ezéchiel	Eze	26	36	35	dicent: Terra illa incúlta facta est ut hortus voluptátis: et civitátes desértæ, et destitútæ atque suffóssæ, munítæ sedérunt.
  24552 Ezéchiel	Eze	26	36	36	Et scient gentes quæcúmque derelíctæ fúerint in circúitu vestro, quia ego Dóminus ædificávi dissipáta, plantavíque incúlta: ego Dóminus locútus sim, et fécerim.
  24553 Ezéchiel	Eze	26	36	37	Hæc dicit Dóminus Deus: Adhuc in hoc invénient me domus Ísraël, ut fáciam eis: multiplicábo eos sicut gregem hóminum,
  24554 Ezéchiel	Eze	26	36	38	ut gregem sanctum, ut gregem Jerúsalem in solemnitátibus ejus: sic erunt civitátes desértæ, plenæ grégibus hóminum: et scient quia ego Dóminus.
  24555 Ezéchiel	Eze	26	37	1	Facta est super me manus Dómini, et edúxit me in spíritu Dómini, et dimísit me in médio campi qui erat plenus óssibus.
  24556 Ezéchiel	Eze	26	37	2	Et circumdúxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super fáciem campi, siccáque veheménter.
  24557 Ezéchiel	Eze	26	37	3	Et dixit ad me: Fili hóminis, putásne vivent ossa ista? Et dixi: Dómine Deus, tu nosti.
  24558 Ezéchiel	Eze	26	37	4	Et dixit ad me: Vaticináre de óssibus istis, et dices eis: Ossa árida, audíte verbum Dómini.
  24559 Ezéchiel	Eze	26	37	5	Hæc dicit Dóminus Deus óssibus his: Ecce ego intromíttam in vos spíritum, et vivétis.
  24560 Ezéchiel	Eze	26	37	6	Et dabo super vos nervos, et succréscere fáciam super vos carnes, et superexténdam in vobis cutem, et dabo vobis spíritum, et vivétis: et sciétis quia ego Dóminus.
  24561 Ezéchiel	Eze	26	37	7	Et prophetávi sicut præcéperat mihi: factus est autem sónitus, prophetánte me, et ecce commótio: et accessérunt ossa ad ossa, unumquódque ad junctúram suam.	b
  24562 Ezéchiel	Eze	26	37	8	Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascendérunt, et exténta est in eis cutis désuper: et spíritum non habébant.
  24563 Ezéchiel	Eze	26	37	9	Et dixit ad me: Vaticináre ad spíritum: vaticináre, fili hóminis, et dices ad spíritum: Hæc dicit Dóminus Deus: A quátuor ventis veni, spíritus, et insúffla super interféctos istos, et revivíscant.
  24564 Ezéchiel	Eze	26	37	10	Et prophetávi sicut præcéperat mihi: et ingréssus est in ea spíritus, et vixérunt: steterúntque super pedes suos, exércitus grandis nimis valde.
  24565 Ezéchiel	Eze	26	37	11	Et dixit ad me: Fili hóminis, ossa hæc univérsa, domus Ísraël est. Ipsi dicunt: Aruérunt ossa nostra, et périit spes nostra, et abscíssi sumus.
  24566 Ezéchiel	Eze	26	37	12	Proptérea vaticináre, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego apériam túmulos vestros, et edúcam vos de sepúlchris vestris, pópulus meus, et indúcam vos in terram Ísraël.
  24567 Ezéchiel	Eze	26	37	13	Et sciétis quia ego Dóminus, cum aperúero sepúlchra vestra, et edúxero vos de túmulis vestris, pópule meus,
  24568 Ezéchiel	Eze	26	37	14	et dédero spíritum meum in vobis, et vixéritis: et requiéscere vos fáciam super humum vestram, et sciétis quia ego Dóminus locútus sum, et feci, ait Dóminus Deus.
  24569 Ezéchiel	Eze	26	37	15	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:	b
  24570 Ezéchiel	Eze	26	37	16	Et tu, fili hóminis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud: Judæ, et filiórum Ísraël sociórum ejus: et tolle lignum álterum, et scribe super illud: Joseph, ligno Éphraim, et cunctæ dómui Ísraël sociorúmque ejus.
  24571 Ezéchiel	Eze	26	37	17	Et adjúnge illa unum ad álterum tibi in lignum unum: et erunt in uniónem in manu tua.
  24572 Ezéchiel	Eze	26	37	18	Cum autem díxerint ad te fílii pópuli tui, loquéntes: Nonne índicas nobis quid in his tibi velis?
  24573 Ezéchiel	Eze	26	37	19	loquéris ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego assúmam lignum Joseph, quod est in manu Éphraim, et tribus Ísraël, quæ sunt ei adjúnctæ, et dabo eas páriter cum ligno Juda, et fáciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus.
  24574 Ezéchiel	Eze	26	37	20	Erunt autem ligna super quæ scrípseris in manu tua in óculis eórum.	b
  24575 Ezéchiel	Eze	26	37	21	Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego assúmam fílios Ísraël de médio natiónum ad quas abiérunt: et congregábo eos úndique, et addúcam eos ad humum suam.
  24576 Ezéchiel	Eze	26	37	22	Et fáciam eos in gentem unam in terra in móntibus Ísraël, et rex unus erit ómnibus ímperans: et non erunt ultra duæ gentes, nec dividéntur ámplius in duo regna,
  24577 Ezéchiel	Eze	26	37	23	neque polluéntur ultra in idólis suis, et abominatiónibus suis, et cunctis iniquitátibus suis: et salvos eos fáciam de univérsis sédibus in quibus peccavérunt, et emundábo eos: et erunt mihi pópulus, et ego ero eis Deus.
  24578 Ezéchiel	Eze	26	37	24	Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit ómnium eórum. In judíciis meis ambulábunt, et mandáta mea custódient, et fácient ea:
  24579 Ezéchiel	Eze	26	37	25	et habitábunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitavérunt patres vestri: et habitábunt super eam ipsi, et fílii eórum, et fílii filiórum eórum, usque in sempitérnum: et David servus meus princeps eórum in perpétuum.
  24580 Ezéchiel	Eze	26	37	26	Et percútiam illis fœdus pacis: pactum sempitérnum erit eis. Et fundábo eos, et multiplicábo, et dabo sanctificatiónem meam in médio eórum in perpétuum.
  24581 Ezéchiel	Eze	26	37	27	Et erit tabernáculum meum in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi pópulus.
  24582 Ezéchiel	Eze	26	37	28	Et scient gentes quia ego Dóminus sanctificátor Ísraël, cum fúerit sanctificátio mea in médio eórum in perpétuum.
  24583 Ezéchiel	Eze	26	38	1	Et factus est sermo Dómini ad me, dicens:
  24584 Ezéchiel	Eze	26	38	2	Fili hóminis, pone fáciem tuam contra Gog, terram Magog, príncipem cápitis Mosoch et Thubal, et vaticináre de eo.
  24585 Ezéchiel	Eze	26	38	3	Et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ad te, Gog, príncipem cápitis Mosoch et Thubal.
  24586 Ezéchiel	Eze	26	38	4	Et circúmagam te, et ponam frenum in maxíllis tuis: et edúcam te, et omnem exércitum tuum, equos et équites vestítos lorícis univérsos, multitúdinem magnam, hastam et clýpeum arripiéntium et gládium.
  24587 Ezéchiel	Eze	26	38	5	Persæ, Æthíopes, et Líbyes cum eis, omnes scutáti et galeáti.
  24588 Ezéchiel	Eze	26	38	6	Gomer et univérsa ágmina ejus, domus Thogórma, látera aquilónis, et totum robur ejus, populíque multi tecum.
  24589 Ezéchiel	Eze	26	38	7	Prǽpara et ínstrue te, et omnem multitúdinem tuam quæ coacerváta est ad te: et esto eis in præcéptum.
  24590 Ezéchiel	Eze	26	38	8	Post dies multos visitáberis: in novíssimo annórum vénies ad terram quæ revérsa est a gládio, et congregáta est de pópulis multis ad montes Ísraël, qui fuérunt desérti júgiter: hæc de pópulis edúcta est, et habitábunt in ea confidénter univérsi.	b
  24591 Ezéchiel	Eze	26	38	9	Ascéndens autem quasi tempéstas vénies, et quasi nubes, ut opérias terram: tu et ómnia ágmina tua, et pópuli multi tecum.
  24592 Ezéchiel	Eze	26	38	10	Hæc dicit Dóminus Deus: In die illa, ascéndent sermónes super cor tuum, et cogitábis cogitatiónem péssimam:
  24593 Ezéchiel	Eze	26	38	11	et dices: Ascéndam ad terram absque muro: véniam ad quiescéntes habitantésque secúre: hi omnes hábitant sine muro; vectes et portæ non sunt eis:
  24594 Ezéchiel	Eze	26	38	12	ut dirípias spólia, et invádas prædam; ut ínferas manum tuam super eos qui desérti fúerant, et póstea restitúti, et super pópulum qui est congregátus ex géntibus, qui possidére cœpit et esse habitátor umbilíci terræ.
  24595 Ezéchiel	Eze	26	38	13	Saba, et Dedan, et negotiatóres Tharsis, et omnes leónes ejus, dicent tibi: Numquid ad suménda spólia tu venis? ecce ad diripiéndam prædam congregásti multitúdinem tuam, ut tollas argéntum et aurum, et áuferas supelléctilem atque substántiam, et dirípias manúbias infinítas.
  24596 Ezéchiel	Eze	26	38	14	Proptérea vaticináre, fili hóminis, et dices ad Gog: Hæc dicit Dóminus Deus: Numquid non in die illo, cum habitáverit pópulus meus Ísraël confidénter, scies?	b
  24597 Ezéchiel	Eze	26	38	15	Et vénies de loco tuo a latéribus aquilónis, tu et pópuli multi tecum, ascensóres equórum univérsi: cœtus magnus, et exércitus véhemens.
  24598 Ezéchiel	Eze	26	38	16	Et ascéndes super pópulum meum Ísraël quasi nubes, ut opérias terram. In novíssimis diébus eris, et addúcam te super terram meam: ut sciant gentes me cum sanctificátus fúero in te in óculis eórum, o Gog!
  24599 Ezéchiel	Eze	26	38	17	Hæc dicit Dóminus Deus: Tu ergo ille es, de quo locútus sum in diébus antíquis in manu servórum meórum prophetárum Ísraël, qui prophetavérunt in diébus illórum témporum, ut addúcerem te super eos.
  24600 Ezéchiel	Eze	26	38	18	Et erit in die illa, in die advéntus Gog super terram Ísraël, ait Dóminus Deus, ascéndet indignátio mea in furóre meo.	b
  24601 Ezéchiel	Eze	26	38	19	Et in zelo meo, in igne iræ meæ locútus sum, quia in die illa erit commótio magna super terram Ísraël:
  24602 Ezéchiel	Eze	26	38	20	et commovebúntur a fácie mea pisces maris, et vólucres cæli, et béstiæ agri, et omne réptile quod movétur super humum, cunctíque hómines qui sunt super fáciem terræ: et subverténtur montes, et cadent sepes, et omnis murus córruet in terram.
  24603 Ezéchiel	Eze	26	38	21	Et convocábo advérsus eum in cunctis móntibus meis gládium, ait Dóminus Deus: gládius uniuscujúsque in fratrem suum dirigétur.
  24604 Ezéchiel	Eze	26	38	22	Et judicábo eum peste, et sánguine, et imbre veheménti, et lapídibus imménsis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exércitum ejus, et super pópulos multos qui sunt cum eo.
  24605 Ezéchiel	Eze	26	38	23	Et magnificábor, et sanctificábor, et notus ero in óculis multárum géntium: et scient quia ego Dóminus.
  24606 Ezéchiel	Eze	26	39	1	Tu autem, fili hóminis, vaticináre advérsum Gog, et dices: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego super te, Gog, príncipem cápitis Mosoch et Thubal.
  24607 Ezéchiel	Eze	26	39	2	Et circúmagam te, et edúcam te, et ascéndere te fáciam de latéribus aquilónis, et addúcam te super montes Ísraël.
  24608 Ezéchiel	Eze	26	39	3	Et percútiam arcum tuum in manu sinístra tua, et sagíttas tuas de manu déxtera tua dejíciam.
  24609 Ezéchiel	Eze	26	39	4	Super montes Ísraël cades tu, et ómnia ágmina tua, et pópuli tui qui sunt tecum: feris, ávibus, omníque volátili et béstiis terræ dedi te ad devorándum.
  24610 Ezéchiel	Eze	26	39	5	Super fáciem agri cades, quia ego locútus sum, ait Dóminus Deus.
  24611 Ezéchiel	Eze	26	39	6	Et immíttam ignem in Magog, et in his qui hábitant in ínsulis confidénter: et scient quia ego Dóminus.
  24612 Ezéchiel	Eze	26	39	7	Et nomen sanctum meum notum fáciam in médio pópuli mei Ísraël, et non pólluam nomen sanctum meum ámplius: et scient gentes quia ego Dóminus, Sanctus Ísraël.
  24613 Ezéchiel	Eze	26	39	8	Ecce venit, et factum est, ait Dóminus Deus: hæc est dies de qua locútus sum.	b
  24614 Ezéchiel	Eze	26	39	9	Et egrediéntur habitatóres de civitátibus Ísraël, et succéndent et combúrent arma, clýpeum et hastas, arcum et sagíttas, et báculos mánuum et contos: et succéndent ea igni septem annis.
  24615 Ezéchiel	Eze	26	39	10	Et non portábunt ligna de regiónibus, neque succídent de sáltibus: quóniam arma succéndent igni, et deprædabúntur eos quibus prædæ fúerant, et dirípient vastatóres suos, ait Dóminus Deus.
  24616 Ezéchiel	Eze	26	39	11	Et erit in die illa: dabo Gog locum nominátum sepúlchrum in Ísraël, vallem viatórum ad oriéntem maris, quæ obstupéscere fáciet prætereúntes: et sepélient ibi Gog, et omnem multitúdinem ejus, et vocábitur vallis multitúdinis Gog.
  24617 Ezéchiel	Eze	26	39	12	Et sepélient eos domus Ísraël, ut mundent terram septem ménsibus.
  24618 Ezéchiel	Eze	26	39	13	Sepéliet autem eum omnis pópulus terræ: et erit eis nomináta dies in qua glorificátus sum, ait Dóminus Deus.
  24619 Ezéchiel	Eze	26	39	14	Et viros júgiter constítuent lustrántes terram, qui sepéliant et requírant eos qui remánserant super fáciem terræ, ut emúndent eam: post menses autem septem quǽrere incípient.
  24620 Ezéchiel	Eze	26	39	15	Et circuíbunt peragrántes terram: cumque víderint os hóminis, státuent juxta illud títulum, donec sepéliant illud pollinctóres in valle multitúdinis Gog.
  24621 Ezéchiel	Eze	26	39	16	Nomen autem civitátis Ámona: et mundábunt terram.
  24622 Ezéchiel	Eze	26	39	17	Tu ergo, fili hóminis, hæc dicit Dóminus Deus: Dic omni vólucri, et univérsis ávibus, cunctísque béstiis agri: Conveníte, properáte, concúrrite úndique ad víctimam meam quam ego ímmolo vobis, víctimam grandem super montes Ísraël, ut comedátis carnem, et bibátis sánguinem.	b
  24623 Ezéchiel	Eze	26	39	18	Carnes fórtium comedétis, et sánguinem príncipum terræ bibétis: aríetum, et agnórum, et hircórum, taurorúmque et altílium, et pínguium ómnium.
  24624 Ezéchiel	Eze	26	39	19	Et comedétis ádipem in saturitátem, et bibétis sánguinem in ebrietátem, de víctima quam ego immolábo vobis:
  24625 Ezéchiel	Eze	26	39	20	et saturabímini super mensam meam de equo, et équite forti, et de univérsis viris bellatóribus, ait Dóminus Deus.
  24626 Ezéchiel	Eze	26	39	21	Et ponam glóriam meam in géntibus: et vidébunt omnes gentes judícium meum quod fécerim, et manum meam quam posúerim super eos.	b
  24627 Ezéchiel	Eze	26	39	22	Et scient domus Ísraël quia ego Dóminus Deus eórum, a die illa et deínceps.
  24628 Ezéchiel	Eze	26	39	23	Et scient gentes quóniam in iniquitáte sua capta sit domus Ísraël, eo quod derelíquerint me, et abscónderim fáciem meam ab eis, et tradíderim eos in manus hóstium, et cecíderint in gládio univérsi.
  24629 Ezéchiel	Eze	26	39	24	Juxta immundítiam eórum et scelus feci eis, et abscóndi fáciem meam ab illis.
  24630 Ezéchiel	Eze	26	39	25	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Nunc redúcam captivitátem Jacob, et miserébor omnis domus Ísraël, et assúmam zelum pro nómine sancto meo.
  24631 Ezéchiel	Eze	26	39	26	Et portábunt confusiónem suam, et omnem prævaricatiónem qua prævaricáti sunt in me, cum habitáverint in terra sua confidénter, néminem formidántes:
  24632 Ezéchiel	Eze	26	39	27	et redúxero eos de pópulis, et congregávero de terris inimicórum suórum, et sanctificátus fúero in eis, in óculis géntium plurimárum.
  24633 Ezéchiel	Eze	26	39	28	Et scient quia ego Dóminus Deus eórum, eo quod transtúlerim eos in natiónes, et congregáverim eos super terram suam, et non derelíquerim quemquam ex eis ibi.
  24634 Ezéchiel	Eze	26	39	29	Et non abscóndam ultra fáciem meam ab eis, eo quod effúderim spíritum meum super omnem domum Ísraël, ait Dóminus Deus.
  24635 Ezéchiel	Eze	26	40	1	In vigésimo quinto anno transmigratiónis nostræ, in exórdio anni, décima mensis, quartodécimo anno postquam percússa est cívitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Dómini, et addúxit me illuc.
  24636 Ezéchiel	Eze	26	40	2	In visiónibus Dei addúxit me in terram Ísraël, et dimísit me super montem excélsum nimis, super quem erat quasi ædifícium civitátis vergéntis ad austrum.
  24637 Ezéchiel	Eze	26	40	3	Et introdúxit me illuc: et ecce vir cujus erat spécies quasi spécies æris, et funículus líneus in manu ejus, et cálamus mensúræ in manu ejus: stabat autem in porta.
  24638 Ezéchiel	Eze	26	40	4	Et locútus est ad me idem vir: Fili hóminis, vide óculis tuis, et áuribus tuis audi, et pone cor tuum in ómnia quæ ego osténdam tibi, quia ut ostendántur tibi addúctus es huc. Annúntia ómnia quæ tu vides dómui Ísraël.
  24639 Ezéchiel	Eze	26	40	5	Et ecce murus forínsecus in circúitu domus úndique: et in manu viri cálamus mensúræ sex cubitórum et palmo: et mensus est latitúdinem ædifícii cálamo uno, altitúdinem quoque cálamo uno.	b
  24640 Ezéchiel	Eze	26	40	6	Et venit ad portam quæ respiciébat viam orientálem, et ascéndit per gradus ejus: et mensus est limen portæ cálamo uno latitúdinem, id est, limen unum cálamo uno in latitúdine.
  24641 Ezéchiel	Eze	26	40	7	Et thálamum uno cálamo in longum, et uno cálamo in latum: et inter thálamos, quinque cúbitos.
  24642 Ezéchiel	Eze	26	40	8	Et limen portæ, juxta vestíbulum portæ intrínsecus, cálamo uno.
  24643 Ezéchiel	Eze	26	40	9	Et mensus est vestíbulum portæ octo cubitórum, et frontem ejus duóbus cúbitis: vestíbulum autem portæ erat intrínsecus.
  24644 Ezéchiel	Eze	26	40	10	Porro thálami portæ ad viam orientálem, tres hinc et tres inde: mensúra una trium, et mensúra una fróntium ex utráque parte.
  24645 Ezéchiel	Eze	26	40	11	Et mensus est latitúdinem líminis portæ decem cubitórum, et longitúdinem portæ trédecim cubitórum.
  24646 Ezéchiel	Eze	26	40	12	Et márginem ante thálamos, cúbiti uníus, et cúbitus unus finis utrímque: thálami autem sex cubitórum erant hinc et inde.
  24647 Ezéchiel	Eze	26	40	13	Et mensus est portam a tecto thálami usque ad tectum ejus, latitúdinem vigínti quinque cubitórum, óstium contra óstium.
  24648 Ezéchiel	Eze	26	40	14	Et fecit frontes per sexagínta cúbitos, et ad frontem átrium portæ úndique per circúitum.
  24649 Ezéchiel	Eze	26	40	15	Et ante fáciem portæ quæ pertingébat usque ad fáciem vestíbuli portæ interióris, quinquagínta cúbitos.
  24650 Ezéchiel	Eze	26	40	16	Et fenéstras oblíquas in thálamis et in fróntibus eórum, quæ erant intra portam úndique per circúitum: simíliter autem erant et in vestíbulis fenéstræ per gyrum intrínsecus, et ante frontes pictúra palmárum.
  24651 Ezéchiel	Eze	26	40	17	Et edúxit me ad átrium extérius: et ecce gazophylácia, et paviméntum stratum lápide in átrio per circúitum: trigínta gazophylácia in circúitu paviménti.	b
  24652 Ezéchiel	Eze	26	40	18	Et paviméntum in fronte portárum, secúndum longitúdinem portárum erat inférius.
  24653 Ezéchiel	Eze	26	40	19	Et mensus est latitúdinem a fácie portæ inferióris usque ad frontem átrii interióris extrínsecus: centum cúbitos ad oriéntem et ad aquilónem.
  24654 Ezéchiel	Eze	26	40	20	Portam quoque quæ respiciébat viam aquilónis átrii exterióris, mensus est tam in longitúdine quam in latitúdine.	b
  24655 Ezéchiel	Eze	26	40	21	Et thálamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestíbulum ejus secúndum mensúram portæ prióris, quinquagínta cubitórum longitúdinem ejus, et latitúdinem vigínti quinque cubitórum.
  24656 Ezéchiel	Eze	26	40	22	Fenéstræ autem ejus, et vestíbulum, et sculptúræ secúndum mensúram portæ quæ respiciébat ad oriéntem: et septem gráduum erat ascénsus ejus, et vestíbulum ante eam.
  24657 Ezéchiel	Eze	26	40	23	Et porta átrii interióris contra portam aquilónis et orientálem: et mensus est a porta usque ad portam centum cúbitos.
  24658 Ezéchiel	Eze	26	40	24	Et edúxit me ad viam austrálem: et ecce porta quæ respiciébat ad austrum: et mensus est frontem ejus et vestíbulum ejus juxta mensúras superióres.
  24659 Ezéchiel	Eze	26	40	25	Et fenéstras ejus, et vestíbula in circúitu, sicut fenéstras céteras: quinquagínta cubitórum longitúdine, et latitúdine vigínti quinque cubitórum.
  24660 Ezéchiel	Eze	26	40	26	Et in grádibus septem ascendebátur ad eam, et vestíbulum ante fores ejus: et cælátæ palmæ erant, una hinc, et áltera inde, in fronte ejus.
  24661 Ezéchiel	Eze	26	40	27	Et porta átrii interióris in via austráli: et mensus est a porta usque ad portam in via austráli, centum cúbitos.
  24662 Ezéchiel	Eze	26	40	28	Et introdúxit me in átrium intérius ad portam austrálem: et mensus est portam juxta mensúras superióres.	b
  24663 Ezéchiel	Eze	26	40	29	Thálamum ejus, et frontem ejus, et vestíbulum ejus eísdem mensúris, et fenéstras ejus, et vestíbulum ejus in circúitu, quinquagínta cúbitos longitúdinis, et latitúdinis vigínti quinque cúbitos.
  24664 Ezéchiel	Eze	26	40	30	Et vestíbulum per gyrum longitúdine vigínti quinque cubitórum, et latitúdine quinque cubitórum:
  24665 Ezéchiel	Eze	26	40	31	et vestíbulum ejus ad átrium extérius, et palmas ejus in fronte: et octo gradus erant quibus ascendebátur per eam.
  24666 Ezéchiel	Eze	26	40	32	Et introdúxit me in átrium intérius, per viam orientálem: et mensus est portam secúndum mensúras superióres.
  24667 Ezéchiel	Eze	26	40	33	Thálamum ejus, et frontem ejus, et vestíbulum ejus, sicut supra: et fenéstras ejus, et vestíbula ejus in circúitu, longitúdine quinquagínta cubitórum, et latitúdine vigínti quinque cubitórum.
  24668 Ezéchiel	Eze	26	40	34	Et vestíbulum ejus, id est, átrii exterióris, et palmæ cælátæ in fronte ejus, hinc et inde: et in octo grádibus ascénsus ejus.
  24669 Ezéchiel	Eze	26	40	35	Et introdúxit me ad portam quæ respiciébat ad aquilónem: et mensus est secúndum mensúras superióres.
  24670 Ezéchiel	Eze	26	40	36	Thálamum ejus, et frontem ejus, et vestíbulum ejus, et fenéstras ejus per circúitum, longitúdine quinquagínta cubitórum, et latitúdine vigínti quinque cubitórum.
  24671 Ezéchiel	Eze	26	40	37	Et vestíbulum ejus respiciébat ad átrium extérius: et cælatúra palmárum in fronte ejus, hinc et inde: et in octo grádibus ascénsus ejus.
  24672 Ezéchiel	Eze	26	40	38	Et per síngula gazophylácia óstium in fróntibus portárum: ibi lavábant holocáustum.	b
  24673 Ezéchiel	Eze	26	40	39	Et in vestíbulo portæ, duæ mensæ hinc, et duæ mensæ inde, ut immolétur super eas holocáustum, et pro peccáto et pro delícto.
  24674 Ezéchiel	Eze	26	40	40	Et ad latus extérius, quod ascéndit ad óstium portæ quæ pergit ad aquilónem, duæ mensæ: et ad latus álterum, ante vestíbulum portæ, duæ mensæ:
  24675 Ezéchiel	Eze	26	40	41	quátuor mensæ hinc, et quátuor mensæ inde: per látera portæ octo mensæ erant, super quas immolábant.
  24676 Ezéchiel	Eze	26	40	42	Quátuor autem mensæ ad holocáustum de lapídibus quadris exstrúctæ, longitúdine cúbiti uníus et dimídii, et latitúdine cúbiti uníus et dimídii, et altitúdine cúbiti uníus: super quas ponant vasa in quibus immolátur holocáustum et víctima.
  24677 Ezéchiel	Eze	26	40	43	Et lábia eárum palmi uníus, refléxa intrínsecus per circúitum: super mensas autem carnes oblatiónis.
  24678 Ezéchiel	Eze	26	40	44	Et extra portam interiórem, gazophylácia cantórum in átrio interióri, quod erat in látere portæ respiciéntis ad aquilónem: et fácies eórum contra viam austrálem: una ex látere portæ orientális, quæ respiciébat ad viam aquilónis.	b
  24679 Ezéchiel	Eze	26	40	45	Et dixit ad me: Hoc est gazophylácium quod réspicit viam meridiánam: sacerdótum erit, qui éxcubant in custódiis templi.
  24680 Ezéchiel	Eze	26	40	46	Porro gazophylácium quod réspicit ad viam aquilónis, sacerdótum erit, qui éxcubant ad ministérium altáris: isti sunt fílii Sadoc, qui accédunt de fíliis Levi ad Dóminum ut minístrent ei.
  24681 Ezéchiel	Eze	26	40	47	Et mensus est átrium longitúdine centum cubitórum, et latitúdine centum cubitórum per quadrum: et altáre ante fáciem templi.
  24682 Ezéchiel	Eze	26	40	48	Et introdúxit me in vestíbulum templi: et mensus est vestíbulum quinque cúbitis hinc, et quinque cúbitis inde: et latitúdinem portæ trium cubitórum hinc, et trium cubitórum inde.	b
  24683 Ezéchiel	Eze	26	40	49	Longitúdinem autem vestíbuli vigínti cubitórum, et latitúdinem úndecim cubitórum, et octo grádibus ascendebátur ad eam. Et colúmnæ erant in fróntibus: una hinc, et áltera inde.
  24684 Ezéchiel	Eze	26	41	1	Et introdúxit me in templum, et mensus est frontes: sex cúbitos latitúdinis hinc, et sex cúbitos latitúdinis inde, latitúdinem tabernáculi.
  24685 Ezéchiel	Eze	26	41	2	Et latitúdo portæ decem cubitórum erat: et látera portæ, quinque cúbitis hinc, et quinque cúbitis inde: et mensus est longitúdinem ejus quadragínta cubitórum, et latitúdinem vigínti cubitórum.
  24686 Ezéchiel	Eze	26	41	3	Et introgréssus intrínsecus, mensus est in fronte portæ duos cúbitos: et portam, sex cubitórum: et latitúdinem portæ septem cubitórum.
  24687 Ezéchiel	Eze	26	41	4	Et mensus est longitúdinem ejus vigínti cubitórum, et latitúdinem ejus vigínti cubitórum, ante fáciem templi. Et dixit ad me: Hoc est Sanctum sanctórum.
  24688 Ezéchiel	Eze	26	41	5	Et mensus est paríetem domus sex cubitórum: et latitúdinem láteris quátuor cubitórum úndique per circúitum domus.	b
  24689 Ezéchiel	Eze	26	41	6	Látera autem, latus ad latus, bis trigínta tria: et erant eminéntia, quæ ingrederéntur per paríetem domus, in latéribus per circúitum, ut continérent, et non attíngerent paríetem templi.
  24690 Ezéchiel	Eze	26	41	7	Et platéa erat in rotúndum, ascéndens sursum per cóchleam, et in cœnáculum templi deferébat per gyrum: idcírco látius erat templum in superióribus: et sic de inferióribus ascendebátur ad superióra in médium.
  24691 Ezéchiel	Eze	26	41	8	Et vidi in domo altitúdinem per circúitum, fundáta látera ad mensúram cálami sex cubitórum spátio:
  24692 Ezéchiel	Eze	26	41	9	et latitúdinem per paríetem láteris forínsecus quinque cubitórum: et erat intérior domus in latéribus domus.
  24693 Ezéchiel	Eze	26	41	10	Et inter gazophylácia latitúdinem vigínti cubitórum in circúitu domus úndique,
  24694 Ezéchiel	Eze	26	41	11	et óstium láteris ad oratiónem: óstium unum ad viam aquilónis, et óstium unum ad viam austrálem: et latitúdinem loci ad oratiónem, quinque cubitórum in circúitu.
  24695 Ezéchiel	Eze	26	41	12	Et ædifícium, quod erat separátum, versúmque ad viam respiciéntem ad mare, latitúdinis septuagínta cubitórum: páries autem ædifícii, quinque cubitórum latitúdinis per circúitum: et longitúdo ejus nonagínta cubitórum.	b
  24696 Ezéchiel	Eze	26	41	13	Et mensus est domus longitúdinem, centum cubitórum: et quod separátum erat ædifícium, et paríetes ejus, longitúdinis centum cubitórum.
  24697 Ezéchiel	Eze	26	41	14	Latitúdo autem ante fáciem domus, et ejus quod erat separátum contra oriéntem, centum cubitórum.
  24698 Ezéchiel	Eze	26	41	15	Et mensus est longitúdinem ædifícii contra fáciem ejus, quod erat separátum ad dorsum: éthecas ex utráque parte centum cubitórum: et templum intérius, et vestíbula átrii.
  24699 Ezéchiel	Eze	26	41	16	Límina, et fenéstras oblíquas, et éthecas in circúitu per tres partes, contra uniuscujúsque limen, stratúmque ligno per gyrum in circúitu: terra autem usque ad fenéstras, et fenéstræ clausæ super óstia.	b
  24700 Ezéchiel	Eze	26	41	17	Et usque ad domum interiórem, et forínsecus per omnem paríetem in circúitu, intrínsecus et forínsecus, ad mensúram.
  24701 Ezéchiel	Eze	26	41	18	Et fabrefácta chérubim et palmæ: et palma inter cherub et cherub, duásque fácies habébat cherub.
  24702 Ezéchiel	Eze	26	41	19	Fáciem hóminis juxta palmam ex hac parte, et fáciem leónis juxta palmam ex ália parte: expréssam per omnem domum in circúitu.
  24703 Ezéchiel	Eze	26	41	20	De terra usque ad superióra portæ, chérubim et palmæ cælátæ erant in paríete templi.
  24704 Ezéchiel	Eze	26	41	21	Limen quadrángulum, et fácies sanctuárii, aspéctus contra aspéctum.	b
  24705 Ezéchiel	Eze	26	41	22	Altáris lígnei trium cubitórum altitúdo, et longitúdo ejus duórum cubitórum: et ánguli ejus, et longitúdo ejus, et paríetes ejus lígnei. Et locútus est ad me: Hæc est mensa coram Dómino.
  24706 Ezéchiel	Eze	26	41	23	Et duo óstia erant in templo et in sanctuário.
  24707 Ezéchiel	Eze	26	41	24	Et in duóbus óstiis ex utráque parte bina erant ostíola quæ in se ínvicem plicabántur: bina enim óstia erant ex utráque parte ostiórum.
  24708 Ezéchiel	Eze	26	41	25	Et cæláta erant in ipsis óstiis templi chérubim, et sculptúræ palmárum, sicut in pariétibus quoque expréssæ erant: quam ob rem et grossióra erant ligna in vestíbuli fronte forínsecus.
  24709 Ezéchiel	Eze	26	41	26	Super quæ fenéstræ oblíquæ, et similitúdo palmárum hinc atque inde in humérulis vestíbuli, secúndum látera domus, latitudinémque párietum.
  24710 Ezéchiel	Eze	26	42	1	Et edúxit me in átrium extérius, per viam ducéntem ad aquilónem, et introdúxit me in gazophylácium quod erat contra separátum ædifícium, et contra ædem vergéntem ad aquilónem.
  24711 Ezéchiel	Eze	26	42	2	In fácie longitúdinis, centum cúbitos óstii aquilónis, et latitúdinis quinquagínta cúbitos,
  24712 Ezéchiel	Eze	26	42	3	contra vigínti cúbitos átrii interióris, et contra paviméntum stratum lápide átrii exterióris, ubi erat pórticus juncta portícui tríplici.
  24713 Ezéchiel	Eze	26	42	4	Et ante gazophylácia deambulátio decem cubitórum latitúdinis, ad interióra respíciens viæ cúbiti uníus. Et óstia eórum ad aquilónem:
  24714 Ezéchiel	Eze	26	42	5	ubi erant gazophylácia in superióribus humilióra, quia supportábant pórticus quæ ex illis eminébant de inferióribus, et de médiis ædifícii.
  24715 Ezéchiel	Eze	26	42	6	Trístega enim erant, et non habébant colúmnas, sicut erant colúmnæ atriórum: proptérea eminébant de inferióribus, et de médiis a terra cúbitis quinquagínta.
  24716 Ezéchiel	Eze	26	42	7	Et períbolus extérior secúndum gazophylácia, quæ erant in via átrii exterióris ante gazophylácia: longitúdo ejus quinquagínta cubitórum:
  24717 Ezéchiel	Eze	26	42	8	quia longitúdo erat gazophylaciórum átrii exterióris quinquagínta cubitórum, et longitúdo ante fáciem templi, centum cubitórum.
  24718 Ezéchiel	Eze	26	42	9	Et erat subter gazophylácia hæc intróitus ab oriénte, ingrediéntium in ea de átrio exterióri.
  24719 Ezéchiel	Eze	26	42	10	In latitúdine períboli átrii quod erat contra viam orientálem, in fáciem ædifícii separáti, et erant ante ædifícium gazophylácia.
  24720 Ezéchiel	Eze	26	42	11	Et via ante fáciem eórum, juxta similitúdinem gazophylaciórum quæ erant in via aquilónis: secúndum longitúdinem eórum, sic et latitúdo eórum, et omnis intróitus eórum, et similitúdines, et óstia eórum.
  24721 Ezéchiel	Eze	26	42	12	Secúndum óstia gazophylaciórum, quæ erant in via respiciénte ad notum: óstium in cápite viæ, quæ via erat ante vestíbulum separátum per viam orientálem ingrediéntibus.
  24722 Ezéchiel	Eze	26	42	13	Et dixit ad me: Gazophylácia aquilónis, et gazophylácia austri, quæ sunt ante ædifícium separátum, hæc sunt gazophylácia sancta, in quibus vescúntur sacerdótes qui appropínquant ad Dóminum in Sancta sanctórum: ibi ponent Sancta sanctórum et oblatiónem pro peccáto et pro delícto: locus enim sanctus est.	b
  24723 Ezéchiel	Eze	26	42	14	Cum autem ingréssi fúerint sacerdótes, non egrediéntur de sanctis in átrium extérius: et ibi repónent vestiménta sua in quibus minístrant, quia sancta sunt, vestientúrque vestiméntis áliis: et sic procédent ad pópulum.
  24724 Ezéchiel	Eze	26	42	15	Cumque complésset mensúras domus interióris, edúxit me per viam portæ quæ respiciébat ad viam orientálem: et mensus est eam úndique per circúitum.	b
  24725 Ezéchiel	Eze	26	42	16	Mensus est autem contra ventum orientálem cálamo mensúræ, quingéntos cálamos in cálamo mensúræ per circúitum.
  24726 Ezéchiel	Eze	26	42	17	Et mensus est contra ventum aquilónis quingéntos cálamos in cálamo mensúræ per gyrum.
  24727 Ezéchiel	Eze	26	42	18	Et ad ventum austrálem mensus est quingéntos cálamos in cálamo mensúræ per circúitum.
  24728 Ezéchiel	Eze	26	42	19	Et ad ventum occidentálem mensus est quingéntos cálamos in cálamo mensúræ.
  24729 Ezéchiel	Eze	26	42	20	Per quátuor ventos mensus est murum ejus úndique per circúitum, longitúdinem quingentórum cubitórum, et latitúdinem quingentórum cubitórum, dividéntem inter sanctuárium et vulgi locum.
  24730 Ezéchiel	Eze	26	43	1	Et duxit me ad portam quæ respiciébat ad viam orientálem.
  24731 Ezéchiel	Eze	26	43	2	Et ecce glória Dei Ísraël ingrediebátur per viam orientálem: et vox erat ei quasi vox aquárum multárum, et terra splendébat a majestáte ejus.
  24732 Ezéchiel	Eze	26	43	3	Et vidi visiónem secúndum spéciem quam víderam quando venit ut dispérderet civitátem, et spécies secúndum aspéctum quem víderam juxta flúvium Chobar: et cécidi super fáciem meam.
  24733 Ezéchiel	Eze	26	43	4	Et majéstas Dómini ingréssa est templum per viam portæ quæ respiciébat ad oriéntem.
  24734 Ezéchiel	Eze	26	43	5	Et elevávit me spíritus, et introdúxit me in átrium intérius: et ecce repléta erat glória Dómini domus.
  24735 Ezéchiel	Eze	26	43	6	Et audívi loquéntem ad me de domo: et vir qui stabat juxta me	b
  24736 Ezéchiel	Eze	26	43	7	dixit ad me: Fili hóminis, locus sólii mei, et locus vestigiórum pedum meórum, ubi hábito in médio filiórum Ísraël in ætérnum: et non pólluent ultra domus Ísraël nomen sanctum meum, ipsi et reges eórum, in fornicatiónibus suis, et in ruínis regum suórum, et in excélsis.
  24737 Ezéchiel	Eze	26	43	8	Qui fabricáti sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos: et polluérunt nomen sanctum meum in abominatiónibus quas fecérunt: propter quod consúmpsi eos in ira mea.
  24738 Ezéchiel	Eze	26	43	9	Nunc ergo repéllant procul fornicatiónem suam et ruínas regum suórum a me, et habitábo in médio eórum semper.
  24739 Ezéchiel	Eze	26	43	10	Tu autem, fili hóminis, osténde dómui Ísraël templum, et confundántur ab iniquitátibus suis, et metiántur fábricam,
  24740 Ezéchiel	Eze	26	43	11	et erubéscant ex ómnibus quæ fecérunt. Figúram domus, et fábricæ ejus, éxitus et intróitus, et omnem descriptiónem ejus, et univérsa præcépta ejus, cunctúmque órdinem ejus, et omnes leges ejus osténde eis, et scribes in óculis eórum, ut custódiant omnes descriptiónes ejus, et præcépta illíus, et fáciant ea.
  24741 Ezéchiel	Eze	26	43	12	Ista est lex domus in summitáte montis: omnis finis ejus in circúitu, Sanctum sanctórum est. Hæc est ergo lex domus.	b
  24742 Ezéchiel	Eze	26	43	13	Istæ autem mensúræ altáris in cúbito veríssimo, qui habébat cúbitum et palmum: in sinu ejus erat cúbitus, et cúbitus in latitúdine: et definítio ejus usque ad lábium ejus, et in circúitu palmus unus: hæc quoque erat fossa altáris.	b
  24743 Ezéchiel	Eze	26	43	14	Et de sinu terræ usque ad crepídinem novíssimam duo cúbiti, et latitúdo cúbiti uníus: et a crepídine minóre usque ad crepídinem majórem quátuor cúbiti, et latitúdo cúbiti uníus.
  24744 Ezéchiel	Eze	26	43	15	Ipse autem áriel quátuor cubitórum, et ab áriel usque ad sursum córnua quátuor.
  24745 Ezéchiel	Eze	26	43	16	Et áriel duódecim cubitórum in longitúdine per duódecim cúbitos latitúdinis, quadrangulátum æquis latéribus.
  24746 Ezéchiel	Eze	26	43	17	Et crepído quatuórdecim cubitórum longitúdinis per quatuórdecim cúbitos latitúdinis in quátuor ángulis ejus: et coróna in circúitu ejus dimídii cúbiti, et sinus ejus uníus cúbiti per circúitum: gradus autem ejus versi ad oriéntem.
  24747 Ezéchiel	Eze	26	43	18	Et dixit ad me: Fili hóminis, hæc dicit Dóminus Deus: Hi sunt ritus altáris, in quacúmque die fúerit fabricátum, ut offerátur super illud holocáustum, et effundátur sanguis.	b
  24748 Ezéchiel	Eze	26	43	19	Et dabis sacerdótibus et Levítis qui sunt de sémine Sadoc, qui accédunt ad me, ait Dóminus Deus, ut ófferant mihi vítulum de arménto pro peccáto.
  24749 Ezéchiel	Eze	26	43	20	Et assúmens de sánguine ejus, pones super quátuor córnua ejus, et super quátuor ángulos crepídinis, et super corónam in circúitu: et mundábis illud et expiábis.
  24750 Ezéchiel	Eze	26	43	21	Et tolles vítulum qui oblátus fúerit pro peccáto, et combúres eum in separáto loco domus, extra sanctuárium.
  24751 Ezéchiel	Eze	26	43	22	Et in die secúnda ófferes hircum caprárum immaculátum pro peccáto: et expiábunt altáre sicut expiavérunt in vítulo.
  24752 Ezéchiel	Eze	26	43	23	Cumque compléveris éxpians illud, ófferes vítulum de arménto immaculátum, et aríetem de grege immaculátum.
  24753 Ezéchiel	Eze	26	43	24	Et ófferes eos in conspéctu Dómini: et mittent sacerdótes super eos sal, et ófferent eos holocáustum Dómino.
  24754 Ezéchiel	Eze	26	43	25	Septem diébus fácies hircum pro peccáto quotídie: et vítulum de arménto, et aríetem de pecóribus immaculátos ófferent.
  24755 Ezéchiel	Eze	26	43	26	Septem diébus expiábunt altáre et mundábunt illud, et implébunt manum ejus.
  24756 Ezéchiel	Eze	26	43	27	Explétis autem diébus, in die octáva et ultra, fácient sacerdótes super altáre holocáusta vestra, et quæ pro pace ófferunt: et placátus ero vobis, ait Dóminus Deus.
  24757 Ezéchiel	Eze	26	44	1	Et convértit me ad viam portæ sanctuárii exterióris, quæ respiciébat ad oriéntem: et erat clausa.
  24758 Ezéchiel	Eze	26	44	2	Et dixit Dóminus ad me: Porta hæc clausa erit: non aperiétur, et vir non transíbit per eam, quóniam Dóminus Deus Ísraël ingréssus est per eam: erítque clausa
  24759 Ezéchiel	Eze	26	44	3	príncipi. Princeps ipse sedébit in ea, ut cómedat panem coram Dómino: per viam portæ vestíbuli ingrediétur, et per viam ejus egrediétur.
  24760 Ezéchiel	Eze	26	44	4	Et addúxit me per viam portæ aquilónis in conspéctu domus: et vidi, et ecce implévit glória Dómini domum Dómini: et cécidi in fáciem meam.	b
  24761 Ezéchiel	Eze	26	44	5	Et dixit ad me Dóminus: Fili hóminis, pone cor tuum, et vide óculis tuis, et áuribus tuis audi ómnia quæ ego loquor ad te de univérsis cæremóniis domus Dómini, et de cunctis légibus ejus: et pones cor tuum in viis templi per omnes éxitus sanctuárii.
  24762 Ezéchiel	Eze	26	44	6	Et dices ad exasperántem me domum Ísraël: Hæc dicit Dóminus Deus: Suffíciant vobis ómnia scélera vestra, domus Ísraël:	b
  24763 Ezéchiel	Eze	26	44	7	eo quod indúcitis fílios aliénos incircumcísos corde, et incircumcísos carne, ut sint in sanctuário meo, et pólluant domum meam: et offértis panes meos, ádipem et sánguinem, et dissólvitis pactum meum in ómnibus sceléribus vestris.
  24764 Ezéchiel	Eze	26	44	8	Et non servástis præcépta sanctuárii mei, et posuístis custódes observatiónum meárum in sanctuário meo vobismetípsis.
  24765 Ezéchiel	Eze	26	44	9	Hæc dicit Dóminus Deus: Omnis alienígena incircumcísus corde, et incircumcísus carne, non ingrediétur sanctuárium meum: omnis fílius aliénus qui est in médio filiórum Ísraël.
  24766 Ezéchiel	Eze	26	44	10	Sed et Levítæ qui longe recessérunt a me in erróre filiórum Ísraël, et erravérunt a me post idóla sua, et portavérunt iniquitátem suam,
  24767 Ezéchiel	Eze	26	44	11	erunt in sanctuário meo ædítui, et janitóres portárum domus, et minístri domus: ipsi mactábunt holocáusta et víctimas pópuli, et ipsi stabunt in conspéctu eórum ut minístrent eis.
  24768 Ezéchiel	Eze	26	44	12	Pro eo quod ministravérunt illis in conspéctu idolórum suórum, et facti sunt dómui Ísraël in offendículum iniquitátis: idcírco levávi manum meam super eos, ait Dóminus Deus, et portábunt iniquitátem suam.
  24769 Ezéchiel	Eze	26	44	13	Et non appropinquábunt ad me ut sacerdótio fungántur mihi, neque accédent ad omne sanctuárium meum juxta Sancta sanctórum: sed portábunt confusiónem suam, et scélera sua quæ fecérunt.
  24770 Ezéchiel	Eze	26	44	14	Et dabo eos janitóres domus in omni ministério ejus, et in univérsis quæ fient in ea.
  24771 Ezéchiel	Eze	26	44	15	Sacerdótes autem et Levítæ, fílii Sadoc, qui custodiérunt cæremónias sanctuárii mei, cum errárent fílii Ísraël a me, ipsi accédent ad me ut minístrent mihi: et stabunt in conspéctu meo, ut ófferant mihi ádipem et sánguinem, ait Dóminus Deus.	b
  24772 Ezéchiel	Eze	26	44	16	Ipsi ingrediéntur sanctuárium meum, et ipsi accédent ad mensam meam, ut minístrent mihi, et custódiant cæremónias meas.
  24773 Ezéchiel	Eze	26	44	17	Cumque ingrediéntur portas átrii interióris, véstibus líneis induéntur: nec ascéndet super eos quidquam láneum, quando minístrant in portis átrii interióris et intrínsecus.
  24774 Ezéchiel	Eze	26	44	18	Vittæ líneæ erunt in capítibus eórum, et feminália línea erunt in lumbis eórum, et non accingéntur in sudóre.
  24775 Ezéchiel	Eze	26	44	19	Cumque egrediéntur átrium extérius ad pópulum, éxuent se vestiméntis suis in quibus ministráverant, et repónent ea in gazophylácio sanctuárii: et véstient se vestiméntis áliis, et non sanctificábunt pópulum in véstibus suis.
  24776 Ezéchiel	Eze	26	44	20	Caput autem suum non radent, neque comam nútrient: sed tondéntes attóndent cápita sua.	b
  24777 Ezéchiel	Eze	26	44	21	Et vinum non bibet omnis sacérdos, quando ingressúrus est átrium intérius.
  24778 Ezéchiel	Eze	26	44	22	Et víduam et repudiátam non accípient uxóres, sed vírgines de sémine domus Ísraël: sed et víduam quæ fúerit vídua a sacerdóte, accípient.
  24779 Ezéchiel	Eze	26	44	23	Et pópulum meum docébunt quid sit inter sanctum et pollútum, et inter mundum et immúndum osténdent eis.
  24780 Ezéchiel	Eze	26	44	24	Et cum fúerit controvérsia, stabunt in judíciis meis, et judicábunt: leges meas et præcépta mea in ómnibus solemnitátibus meis custódient, et sábbata mea sanctificábunt.
  24781 Ezéchiel	Eze	26	44	25	Et ad mórtuum hóminem non ingrediéntur, ne polluántur, nisi ad patrem et matrem, et fílium et fíliam, et fratrem, et sorórem quæ álterum virum non habúerit: in quibus contaminabúntur.
  24782 Ezéchiel	Eze	26	44	26	Et postquam fúerit emundátus, septem dies numerabúntur ei.
  24783 Ezéchiel	Eze	26	44	27	Et in die intróitus sui in sanctuárium ad átrium intérius, ut minístret mihi in sanctuário, ófferet pro peccáto suo, ait Dóminus Deus.
  24784 Ezéchiel	Eze	26	44	28	Non erit autem eis hæréditas: ego hæréditas eórum. Et possessiónem non dábitis eis in Ísraël: ego enim posséssio eórum.
  24785 Ezéchiel	Eze	26	44	29	Víctimam et pro peccáto et pro delícto ipsi cómedent, et omne votum in Ísraël ipsórum erit.
  24786 Ezéchiel	Eze	26	44	30	Et primitíva ómnium primogenitórum, et ómnia libaménta ex ómnibus quæ offerúntur, sacerdótum erunt: et primitíva cibórum vestrórum dábitis sacerdóti, ut repónat benedictiónem dómui tuæ.
  24787 Ezéchiel	Eze	26	44	31	Omne morticínum, et captum a béstia, de ávibus et de pecóribus, non cómedent sacerdótes.
  24788 Ezéchiel	Eze	26	45	1	Cumque cœpéritis terram divídere sortíto, separáte primítias Dómino, sanctificátum de terra, longitúdine vigínti quinque míllia, et latitúdine decem míllia: sanctificátum erit in omni término ejus per circúitum.
  24789 Ezéchiel	Eze	26	45	2	Et erit ex omni parte sanctificátum quingéntos per quingéntos, quadrifáriam per circúitum, et quinquagínta cúbitis in suburbána ejus per gyrum.
  24790 Ezéchiel	Eze	26	45	3	Et a mensúra ista mensurábis longitúdinem vigínti quinque míllium, et latitúdinem decem míllium: et in ipso erit templum, Sanctúmque sanctórum.
  24791 Ezéchiel	Eze	26	45	4	Sanctificátum de terra erit sacerdótibus minístris sanctuárii, qui accédunt ad ministérium Dómini: et erit eis locus in domos, et in sanctuárium sanctitátis.
  24792 Ezéchiel	Eze	26	45	5	Vigínti quinque autem míllia longitúdinis, et decem míllia latitúdinis erunt Levítis qui minístrant dómui: ipsi possidébunt vigínti gazophylácia.
  24793 Ezéchiel	Eze	26	45	6	Et possessiónem civitátis dábitis quinque míllia latitúdinis, et longitúdinis vigínti quinque míllia, secúndum separatiónem sanctuárii, omni dómui Ísraël.
  24794 Ezéchiel	Eze	26	45	7	Príncipi quoque hinc et inde in separatiónem sanctuárii, et in possessiónem civitátis, contra fáciem separatiónis sanctuárii, et contra fáciem possessiónis urbis, a látere maris usque ad mare, et a látere oriéntis usque ad oriéntem: longitúdinis autem juxta unamquámque partem, a término occidentáli usque ad términum orientálem.
  24795 Ezéchiel	Eze	26	45	8	De terra erit ei posséssio in Ísraël, et non depopulabúntur ultra príncipes pópulum meum: sed terram dabunt dómui Ísraël secúndum tribus eórum.
  24796 Ezéchiel	Eze	26	45	9	Hæc dicit Dóminus Deus: Suffíciat vobis, príncipes Ísraël: iniquitátem et rapínas intermíttite, et judícium et justítiam fácite: separáte confínia vestra a pópulo meo, ait Dóminus Deus.	b
  24797 Ezéchiel	Eze	26	45	10	Statéra justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis.
  24798 Ezéchiel	Eze	26	45	11	Ephi et batus æquália et uníus mensúræ erunt, ut cápiat décimam partem cori batus, et décimam partem cori ephi: juxta mensúram cori erit æqua librátio eórum.
  24799 Ezéchiel	Eze	26	45	12	Siclus autem vigínti óbolos habet: porro vigínti sicli, et vigínti quinque sicli, et quíndecim sicli, mnam fáciunt.
  24800 Ezéchiel	Eze	26	45	13	Et hæ sunt primítiæ quas tollétis: sextam partem ephi de coro fruménti, et sextam partem ephi de coro hórdei.
  24801 Ezéchiel	Eze	26	45	14	Mensúra quoque ólei, batus ólei, décima pars cori est: et decem bati corum fáciunt, quia decem bati implent corum.
  24802 Ezéchiel	Eze	26	45	15	Et aríetem unum de grege ducentórum, de his quæ nútriunt Ísraël, in sacrifícium, et in holocáustum, et in pacífica, ad expiándum pro eis, ait Dóminus Deus.
  24803 Ezéchiel	Eze	26	45	16	Omnis pópulus terræ tenébitur primítiis his príncipi in Ísraël.
  24804 Ezéchiel	Eze	26	45	17	Et super príncipem erunt holocáusta, et sacrifícium, et libámina, in solemnitátibus, et in caléndis, et in sábbatis, et in univérsis solemnitátibus domus Ísraël: ipse fáciet pro peccáto sacrifícium, et holocáustum, et pacífica, ad expiándum pro domo Ísraël.
  24805 Ezéchiel	Eze	26	45	18	Hæc dicit Dóminus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vítulum de arménto immaculátum, et expiábis sanctuárium.	b
  24806 Ezéchiel	Eze	26	45	19	Et tollet sacérdos de sánguine quod erit pro peccáto, et ponet in póstibus domus, et in quátuor ángulis crepídinis altáris, et in póstibus portæ átrii interióris.
  24807 Ezéchiel	Eze	26	45	20	Et sic fácies in séptima mensis, pro unoquóque qui ignorávit, et erróre decéptus est: et expiábis pro domo.
  24808 Ezéchiel	Eze	26	45	21	In primo mense, quartadécima die mensis, erit vobis Paschæ solémnitas: septem diébus ázyma comedéntur.
  24809 Ezéchiel	Eze	26	45	22	Et fáciet princeps in die illa, pro se et pro univérso pópulo terræ, vítulum pro peccáto.
  24810 Ezéchiel	Eze	26	45	23	Et in septem diérum solemnitáte fáciet holocáustum Dómino, septem vítulos et septem aríetes immaculátos, quotídie septem diébus: et pro peccáto hircum caprárum quotídie.
  24811 Ezéchiel	Eze	26	45	24	Et sacrifícium ephi per vítulum, et ephi per aríetem fáciet, et ólei hin per síngula ephi.
  24812 Ezéchiel	Eze	26	45	25	Séptimo mense, quintadécima die mensis, in solemnitáte, fáciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccáto quam pro holocáusto, et in sacrifício, et in óleo.
  24813 Ezéchiel	Eze	26	46	1	Hæc dicit Dóminus Deus: Porta átrii interióris quæ réspicit ad oriéntem, erit clausa sex diébus in quibus opus fit: die autem sábbati aperiétur, sed et in die calendárum aperiétur.
  24814 Ezéchiel	Eze	26	46	2	Et intrábit princeps per viam vestíbuli portæ déforis, et stabit in límine portæ: et fácient sacerdótes holocáustum ejus, et pacífica ejus: et adorábit super limen portæ, et egrediétur: porta autem non claudétur usque ad vésperam.
  24815 Ezéchiel	Eze	26	46	3	Et adorábit pópulus terræ ad óstium portæ illíus in sábbatis et in caléndis coram Dómino.
  24816 Ezéchiel	Eze	26	46	4	Holocáustum autem hoc ófferet princeps Dómino: in die sábbati, sex agnos immaculátos, et aríetem immaculátum,
  24817 Ezéchiel	Eze	26	46	5	et sacrifícium ephi per aríetem, in agnis autem sacrifícium quod déderit manus ejus, et ólei hin per síngula ephi.
  24818 Ezéchiel	Eze	26	46	6	In die autem calendárum vítulum de arménto immaculátum, et sex agni et aríetes immaculáti erunt.
  24819 Ezéchiel	Eze	26	46	7	Et ephi per vítulum, ephi quoque per aríetem fáciet sacrifícium: de agnis autem sicut invénerit manus ejus, et ólei hin per síngula ephi.
  24820 Ezéchiel	Eze	26	46	8	Cumque ingressúrus est princeps, per viam vestíbuli portæ ingrediátur, et per eámdem viam éxeat.
  24821 Ezéchiel	Eze	26	46	9	Et cum intrábit pópulus terræ in conspéctu Dómini in solemnitátibus, qui ingréditur per portam aquilónis ut adóret, egrediátur per viam portæ meridiánæ: porro qui ingréditur per viam portæ meridiánæ, egrediátur per viam portæ aquilónis. Non revertétur per viam portæ per quam ingréssus est, sed e regióne illíus egrediétur.
  24822 Ezéchiel	Eze	26	46	10	Princeps autem in médio eórum cum ingrediéntibus ingrediétur, et cum egrediéntibus egrediétur.
  24823 Ezéchiel	Eze	26	46	11	Et in núndinis, et in solemnitátibus, erit sacrifícium ephi per vítulum, et ephi per aríetem: agnis autem erit sacrifícium sicut invénerit manus ejus, et ólei hin per síngula ephi.
  24824 Ezéchiel	Eze	26	46	12	Cum autem fécerit princeps spontáneum holocáustum, aut pacífica voluntária Dómino, aperiétur ei porta quæ réspicit ad oriéntem, et fáciet holocáustum suum et pacífica sua, sicut fíeri solet in die sábbati: et egrediétur, claudetúrque porta postquam exíerit.
  24825 Ezéchiel	Eze	26	46	13	Et agnum ejúsdem anni immaculátum fáciet holocáustum quotídie Dómino: semper mane fáciet illud.
  24826 Ezéchiel	Eze	26	46	14	Et fáciet sacrifícium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de óleo tértiam partem hin, ut misceátur símilæ: sacrifícium Dómino legítimum, juge atque perpétuum.
  24827 Ezéchiel	Eze	26	46	15	Fáciet agnum, et sacrifícium, et óleum cata mane mane, holocáustum sempitérnum.
  24828 Ezéchiel	Eze	26	46	16	Hæc dicit Dóminus Deus: Si déderit princeps donum alícui de fíliis suis, hæréditas ejus filiórum suórum erit: possidébunt eam hæreditárie.	b
  24829 Ezéchiel	Eze	26	46	17	Si autem déderit legátum de hæreditáte sua uni servórum suórum, erit illíus usque ad annum remissiónis, et revertétur ad príncipem: hæréditas autem ejus fíliis ejus erit.
  24830 Ezéchiel	Eze	26	46	18	Et non accípiet princeps de hæreditáte pópuli per violéntiam, et de possessióne eórum: sed de possessióne sua hæreditátem dabit fíliis suis, ut non dispergátur pópulus meus unusquísque a possessióne sua.
  24831 Ezéchiel	Eze	26	46	19	Et introdúxit me per ingréssum qui erat ex látere portæ, in gazophylácia sanctuárii ad sacerdótes, quæ respiciébant ad aquilónem: et erat ibi locus vergens ad occidéntem.	b
  24832 Ezéchiel	Eze	26	46	20	Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdótes pro peccáto et pro delícto: ubi coquent sacrifícium, ut non éfferant in átrium extérius, et sanctificétur pópulus.
  24833 Ezéchiel	Eze	26	46	21	Et edúxit me in átrium extérius, et circumdúxit me per quátuor ángulos átrii: et ecce atríolum erat in ángulo átrii, atríola síngula per ángulos átrii.
  24834 Ezéchiel	Eze	26	46	22	In quátuor ángulis átrii atríola dispósita, quadragínta cubitórum per longum, et trigínta per latum: mensúræ uníus quátuor erant.
  24835 Ezéchiel	Eze	26	46	23	Et páries per circúitum ámbiens quátuor atríola: et culínæ fabricátæ erant subter pórticus per gyrum.
  24836 Ezéchiel	Eze	26	46	24	Et dixit ad me: Hæc est domus culinárum, in qua coquent minístri domus Dómini víctimas pópuli.
  24837 Ezéchiel	Eze	26	47	1	Et convértit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebántur subter limen domus ad oriéntem: fácies enim domus respiciébat ad oriéntem, aquæ autem descendébant in latus templi dextrum, ad merídiem altáris.
  24838 Ezéchiel	Eze	26	47	2	Et edúxit me per viam portæ aquilónis, et convértit me ad viam foras portam exteriórem, viam quæ respiciébat ad oriéntem: et ecce aquæ redundántes a látere dextro.
  24839 Ezéchiel	Eze	26	47	3	Cum egrederétur vir ad oriéntem, qui habébat funículum in manu sua, et mensus est mille cúbitos, et tradúxit me per aquam usque ad talos.
  24840 Ezéchiel	Eze	26	47	4	Rursúmque mensus est mille, et tradúxit me per aquam usque ad génua.
  24841 Ezéchiel	Eze	26	47	5	Et mensus est mille, et tradúxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torréntem quem non pótui pertransíre, quóniam intumúerant aquæ profúndi torréntis, qui non potest transvadári.
  24842 Ezéchiel	Eze	26	47	6	Et dixit ad me: Certe vidísti, fili hóminis. Et edúxit me, et convértit ad ripam torréntis.
  24843 Ezéchiel	Eze	26	47	7	Cumque me convertíssem, ecce in ripa torréntis ligna multa nimis ex utráque parte.
  24844 Ezéchiel	Eze	26	47	8	Et ait ad me: Aquæ istæ quæ egrediúntur ad túmulos sábuli orientális, et descéndunt ad plana desérti, intrábunt mare et exíbunt: et sanabúntur aquæ.	b
  24845 Ezéchiel	Eze	26	47	9	Et omnis ánima vivens quæ serpit quocúmque vénerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis, postquam vénerint illuc aquæ istæ: et sanabúntur et vivent ómnia ad quæ vénerit torrens.
  24846 Ezéchiel	Eze	26	47	10	Et stabunt super illas piscatóres: ab Engáddi usque ad Engállim siccátio sagenárum erit: plúrimæ spécies erunt píscium ejus, sicut pisces maris magni, multitúdinis nímiæ.
  24847 Ezéchiel	Eze	26	47	11	In littóribus autem ejus et in palústribus, non sanabúntur, quia in salínas dabúntur.
  24848 Ezéchiel	Eze	26	47	12	Et super torréntem oriétur in ripis ejus, ex utráque parte, omne lignum pomíferum: non défluet fólium ex eo, et non defíciet fructus ejus: per síngulos menses áfferet primitíva, quia aquæ ejus de sanctuário egrediéntur: et erunt fructus ejus in cibum, et fólia ejus ad medicínam.
  24849 Ezéchiel	Eze	26	47	13	Hæc dicit Dóminus Deus: Hic est términus in quo possidébitis terram in duódecim tríbubus Ísraël: quia Joseph dúplicem funículum habet.	b
  24850 Ezéchiel	Eze	26	47	14	Possidébitis autem eam sínguli æque ut frater suus, super quam levávi manum meam ut darem pátribus vestris: et cadet terra hæc vobis in possessiónem.
  24851 Ezéchiel	Eze	26	47	15	Hic est autem términus terræ: ad plagam septentrionálem, a mari magno via Héthalon, veniéntibus Sedáda,
  24852 Ezéchiel	Eze	26	47	16	Emath, Bérotha, Sabárim, quæ est inter términum Damásci et confínium Emath, domus Tichon, quæ est juxta términum Auran.
  24853 Ezéchiel	Eze	26	47	17	Et erit términus a mari usque ad átrium Enon, términus Damásci: et ab aquilóne ad aquilónem, términus Emath plaga septentrionális.
  24854 Ezéchiel	Eze	26	47	18	Porro plaga orientális de médio Auran, et de médio Damásci, et de médio Gálaad, et de médio terræ Ísraël, Jordánis distérminans ad mare orientále. Metiémini étiam plagam orientálem.
  24855 Ezéchiel	Eze	26	47	19	Plaga autem austrális meridiána, a Thamar usque ad aquas contradictiónis Cades, et torrens usque ad mare magnum: et hæc est plaga ad merídiem austrális.
  24856 Ezéchiel	Eze	26	47	20	Et plaga maris, mare magnum a confínio per diréctum, donec vénias Emath: hæc est plaga maris.
  24857 Ezéchiel	Eze	26	47	21	Et dividétis terram istam vobis per tribus Ísraël:
  24858 Ezéchiel	Eze	26	47	22	et mittétis eam in hæreditátem vobis, et ádvenis qui accésserint ad vos, qui genúerint fílios in médio vestrum: et erunt vobis sicut indígenæ inter fílios Ísraël: vobíscum dívident possessiónem in médio tríbuum Ísraël.
  24859 Ezéchiel	Eze	26	47	23	In tribu autem quacúmque fúerit ádvena, ibi dábitis possessiónem illi, ait Dóminus Deus.
  24860 Ezéchiel	Eze	26	48	1	Et hæc nómina tríbuum a fínibus aquilónis, juxta viam Héthalon, pergéntibus Emath, átrium Enan términus Damásci ad aquilónem, juxta viam Emath: et erit ei plaga orientális mare, Dan una.
  24861 Ezéchiel	Eze	26	48	2	Et super términum Dan, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Aser una.
  24862 Ezéchiel	Eze	26	48	3	Et super términum Aser, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Néphthali una.
  24863 Ezéchiel	Eze	26	48	4	Et super términum Néphthali, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Manásse una.
  24864 Ezéchiel	Eze	26	48	5	Et super términum Manásse, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Éphraim una.
  24865 Ezéchiel	Eze	26	48	6	Et super términum Éphraim, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Ruben una.
  24866 Ezéchiel	Eze	26	48	7	Et super términum Ruben, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Juda una.
  24867 Ezéchiel	Eze	26	48	8	Et super términum Juda, a plaga orientáli usque ad plagam maris, erunt primítiæ quas separábitis, vigínti quinque míllibus latitúdinis et longitúdinis, sícuti síngulæ partes a plaga orientáli usque ad plagam maris: et erit sanctuárium in médio ejus.	b
  24868 Ezéchiel	Eze	26	48	9	Primítiæ quas separábitis Dómino, longitúdo vigínti quinque míllibus, et latitúdo decem míllibus.
  24869 Ezéchiel	Eze	26	48	10	Hæ autem erunt primítiæ sanctuárii sacerdótum, ad aquilónem longitúdinis vigínti quinque míllia, et ad mare latitúdinis decem míllia, sed et ad oriéntem latitúdinis decem míllia, et ad merídiem longitúdinis vigínti quinque míllia: et erit sanctuárium Dómini in médio ejus.
  24870 Ezéchiel	Eze	26	48	11	Sacerdótibus sanctuárium erit de fíliis Sadoc, qui custodiérunt cæremónias meas, et non erravérunt cum errárent fílii Ísraël, sicut erravérunt et Levítæ.
  24871 Ezéchiel	Eze	26	48	12	Et erunt eis primítiæ de primítiis terræ Sanctum sanctórum, juxta términum Levitárum.
  24872 Ezéchiel	Eze	26	48	13	Sed et Levítis simíliter, juxta fines sacerdótum, vigínti quinque míllia longitúdinis, et latitúdinis decem míllia. Omnis longitúdo vigínti et quinque míllium, et latitúdo decem míllium.
  24873 Ezéchiel	Eze	26	48	14	Et non venundábunt ex eo, neque mutábunt: neque transferéntur primítiæ terræ, quia sanctificátæ sunt Dómino.
  24874 Ezéchiel	Eze	26	48	15	Quinque míllia autem quæ supérsunt in latitúdine per vigínti quinque míllia, profána erunt urbis in habitáculum et in suburbána: et erit cívitas in médio ejus.
  24875 Ezéchiel	Eze	26	48	16	Et hæ mensúræ ejus: ad plagam septentrionálem, quingénta et quátuor míllia: et ad plagam meridiánam, quingénta et quátuor míllia: et ad plagam orientálem, quingénta et quátuor míllia: et ad plagam occidentálem, quingénta et quátuor míllia.
  24876 Ezéchiel	Eze	26	48	17	Erunt autem suburbána civitátis ad aquilónem, ducénta quinquagínta: et ad merídiem, ducénta quinquagínta: et ad oriéntem, ducénta quinquagínta: et ad mare, ducénta quinquagínta.
  24877 Ezéchiel	Eze	26	48	18	Quod autem réliquum fúerit in longitúdine secúndum primítias sanctuárii, decem míllia in oriéntem, et decem míllia in occidéntem, erunt sicut primítiæ sanctuárii: et erunt fruges ejus in panes his qui sérviunt civitáti.
  24878 Ezéchiel	Eze	26	48	19	Serviéntes autem civitáti, operabúntur ex ómnibus tríbubus Ísraël.
  24879 Ezéchiel	Eze	26	48	20	Omnes primítiæ vigínti quinque míllium, per vigínti quinque míllia in quadrum, separabúntur in primítias sanctuárii, et in possessiónem civitátis.
  24880 Ezéchiel	Eze	26	48	21	Quod autem réliquum fúerit, príncipis erit ex omni parte primitiárum sanctuárii, et possessiónis civitátis e regióne vigínti quinque míllium primitiárum usque ad términum orientálem: sed et ad mare, e regióne vigínti quinque míllium, usque ad términum maris, simíliter in pártibus príncipis erit: et erunt primítiæ sanctuárii, et sanctuárium templi, in médio ejus.
  24881 Ezéchiel	Eze	26	48	22	De possessióne autem Levitárum, et de possessióne civitátis in médio pártium príncipis, erit inter términum Juda et inter términum Bénjamin, et ad príncipem pertinébit.
  24882 Ezéchiel	Eze	26	48	23	Et réliquis tríbubus, a plaga orientáli usque ad plagam occidentálem, Bénjamin una.	b
  24883 Ezéchiel	Eze	26	48	24	Et contra términum Bénjamin, a plaga orientáli usque ad plagam occidentálem, Símeon una.
  24884 Ezéchiel	Eze	26	48	25	Et super términum Simeónis, a plaga orientáli usque ad plagam occidentálem, Íssachar una.
  24885 Ezéchiel	Eze	26	48	26	Et super términum Íssachar, a plaga orientáli usque ad plagam occidentálem, Zábulon una.
  24886 Ezéchiel	Eze	26	48	27	Et super términum Zábulon, a plaga orientáli usque ad plagam maris, Gad una.
  24887 Ezéchiel	Eze	26	48	28	Et super términum Gad, ad plagam austri in merídie: et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictiónis Cades: hæréditas contra mare magnum.
  24888 Ezéchiel	Eze	26	48	29	Hæc est terra quam mittétis in sortem tríbubus Ísraël, et hæ partitiónes eárum, ait Dóminus Deus.
  24889 Ezéchiel	Eze	26	48	30	Et hi egréssus civitátis: a plaga septentrionáli, quingéntos et quátuor míllia mensurábis.	b
  24890 Ezéchiel	Eze	26	48	31	Et portæ civitátis ex nomínibus tríbuum Ísraël: portæ tres a septentrióne: porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una.
  24891 Ezéchiel	Eze	26	48	32	Et ad plagam orientálem, quingéntos et quátuor míllia, et portæ tres: porta Joseph una, porta Bénjamin una, porta Dan una.
  24892 Ezéchiel	Eze	26	48	33	Et ad plagam meridiánam, quingéntos et quátuor míllia metiéris, et portæ tres: porta Simeónis una, porta Íssachar una, porta Zábulon una.
  24893 Ezéchiel	Eze	26	48	34	Et ad plagam occidentálem, quingéntos et quátuor míllia, et portæ eórum tres: porta Gad una, porta Aser una, porta Néphthali una.
  24894 Ezéchiel	Eze	26	48	35	Per circúitum, decem et octo míllia: et nomen civitátis ex illa die, Dóminus ibídem.
  24895 #	Dániel	Dan	Prophetía Daniélis
  24896 Dániel	Dan	27	1	1	Anno tértio regni Jóakim regis Juda, venit Nabuchodónosor, rex Babylónis, in Jerúsalem, et obsédit eam:
  24897 Dániel	Dan	27	1	2	et trádidit Dóminus in manu ejus Jóakim, regem Juda, et partem vasórum domus Dei: et asportávit ea in terram Sénnaar in domum dei sui, et vasa íntulit in domum thesáuri dei sui.
  24898 Dániel	Dan	27	1	3	Et ait rex Ásphenez præpósito eunuchórum ut introdúceret de fíliis Ísraël, et de sémine régio et tyrannórum,
  24899 Dániel	Dan	27	1	4	púeros in quibus nulla esset mácula, decóros forma, et erudítos omni sapiéntia, cautos sciéntia, et doctos disciplína, et qui possent stare in palátio regis, ut docéret eos lítteras et linguam Chaldæórum.
  24900 Dániel	Dan	27	1	5	Et constítuit eis rex annónam per síngulos dies de cibis suis, et de vino unde bibébat ipse, ut enutríti tribus annis, póstea starent in conspéctu regis.
  24901 Dániel	Dan	27	1	6	Fuérunt ergo inter eos de fíliis Juda, Dániel, Ananías, Mísaël, et Azarías.	b
  24902 Dániel	Dan	27	1	7	Et impósuit eis præpósitus eunuchórum nómina: Daniéli, Baltássar; Ananíæ, Sidrach; Misaéli, Misach; et Azaríæ, Abdénago.
  24903 Dániel	Dan	27	1	8	Propósuit autem Dániel in corde suo ne polluerétur de mensa regis, neque de vino potus ejus: et rogávit eunuchórum præpósitum ne contaminarétur.
  24904 Dániel	Dan	27	1	9	Dedit autem Deus Daniéli grátiam et misericórdiam in conspéctu príncipis eunuchórum.
  24905 Dániel	Dan	27	1	10	Et ait princeps eunuchórum ad Daniélem: Tímeo ego dóminum meum regem, qui constítuit vobis cibum et potum: qui si víderit vultus vestros macilentióres præ céteris adolescéntibus coǽvis vestris, condemnábitis caput meum regi.
  24906 Dániel	Dan	27	1	11	Et dixit Dániel ad Málasar, quem constitúerat princeps eunuchórum super Daniélem, Ananíam, Misaélem, et Azaríam:
  24907 Dániel	Dan	27	1	12	Tenta nos, óbsecro, servos tuos, diébus decem, et dentur nobis legúmina ad vescéndum, et aqua ad bibéndum:
  24908 Dániel	Dan	27	1	13	et contempláre vultus nostros, et vultus puerórum, qui vescúntur cibo régio: et sicut víderis, fácies cum servis tuis.
  24909 Dániel	Dan	27	1	14	Qui, audíto sermóne hujuscémodi, tentávit eos diébus decem.
  24910 Dániel	Dan	27	1	15	Post dies autem decem, apparuérunt vultus eórum melióres, et corpulentióres præ ómnibus púeris, qui vescebántur cibo régio.
  24911 Dániel	Dan	27	1	16	Porro Málasar tollébat cibária, et vinum potus eórum: dabátque eis legúmina.
  24912 Dániel	Dan	27	1	17	Púeris autem his dedit Deus sciéntiam et disciplínam, in omni libro et sapiéntia: Daniéli autem intelligéntiam ómnium visiónum et somniórum.	b
  24913 Dániel	Dan	27	1	18	Complétis ítaque diébus, post quos díxerat rex ut introduceréntur, introdúxit eos præpósitus eunuchórum in conspéctu Nabuchodónosor.
  24914 Dániel	Dan	27	1	19	Cumque eis locútus fuísset rex, non sunt invénti tales de univérsis, ut Dániel, Ananías, Mísaël, et Azarías: et stetérunt in conspéctu regis.
  24915 Dániel	Dan	27	1	20	Et omne verbum sapiéntiæ et intelléctus, quod sciscitátus est ab eis rex, invénit in eis décuplum super cunctos aríolos et magos qui erant in univérso regno ejus.
  24916 Dániel	Dan	27	1	21	Fuit autem Dániel usque ad annum primum Cyri regis.
  24917 Dániel	Dan	27	2	1	In anno secúndo regni Nabuchodónosor, vidit Nabuchodónosor sómnium, et contérritus est spíritus ejus, et sómnium ejus fugit ab eo.
  24918 Dániel	Dan	27	2	2	Præcépit autem rex ut convocaréntur aríoli, et magi, et maléfici, et Chaldǽi, ut indicárent regi sómnia sua. Qui cum veníssent, stetérunt coram rege.
  24919 Dániel	Dan	27	2	3	Et dixit ad eos rex: Vidi sómnium, et mente confúsus ignóro quid víderim.
  24920 Dániel	Dan	27	2	4	Responderúntque Chaldǽi regi syríace: Rex, in sempitérnum vive! dic sómnium servis tuis, et interpretatiónem ejus indicábimus.
  24921 Dániel	Dan	27	2	5	Et respóndens rex ait Chaldǽis: Sermo recéssit a me: nisi indicavéritis mihi sómnium, et conjectúram ejus, períbitis vos, et domus vestræ publicabúntur.
  24922 Dániel	Dan	27	2	6	Si autem sómnium, et conjectúram ejus narravéritis, prǽmia, et dona, et honórem multum accipiétis a me. Sómnium ígitur, et interpretatiónem ejus indicáte mihi.
  24923 Dániel	Dan	27	2	7	Respondérunt secúndo, atque dixérunt: Rex sómnium dicat servis suis, et interpretatiónem illíus indicábimus.	b
  24924 Dániel	Dan	27	2	8	Respóndit rex, et ait: Certe novi quod tempus redímitis, sciéntes quod recésserit a me sermo.
  24925 Dániel	Dan	27	2	9	Si ergo sómnium non indicavéritis mihi, una est de vobis senténtia, quod interpretatiónem quoque fallácem, et deceptióne plenam composuéritis, ut loquámini mihi donec tempus pertránseat. Sómnium ítaque dícite mihi, ut sciam quod interpretatiónem quoque ejus veram loquámini.
  24926 Dániel	Dan	27	2	10	Respondéntes ergo Chaldǽi coram rege, dixérunt: Non est homo super terram, qui sermónem tuum, rex, possit implére: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscémodi sciscitátur ab omni aríolo, et mago, et Chaldǽo.
  24927 Dániel	Dan	27	2	11	Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est: nec reperiétur quisquam qui índicet illum in conspéctu regis, excéptis diis, quorum non est cum homínibus conversátio.
  24928 Dániel	Dan	27	2	12	Quo audíto, rex, in furóre et in ira magna, præcépit ut perírent omnes sapiéntes Babylónis.	b
  24929 Dániel	Dan	27	2	13	Et egréssa senténtia, sapiéntes interficiebántur: quærebantúrque Dániel et sócii ejus, ut perírent.
  24930 Dániel	Dan	27	2	14	Tunc Dániel requisívit de lege atque senténtia ab Árioch príncipe milítiæ regis, qui egréssus fúerat ad interficiéndos sapiéntes Babylónis.
  24931 Dániel	Dan	27	2	15	Et interrogávit eum, qui a rege potestátem accéperat, quam ob causam tam crudélis senténtia a fácie regis esset egréssa. Cum ergo rem indicásset Árioch Daniéli,
  24932 Dániel	Dan	27	2	16	Dániel ingréssus rogávit regem ut tempus daret sibi ad solutiónem indicándam regi.
  24933 Dániel	Dan	27	2	17	Et ingréssus est domum suam, Ananiǽque et Misaéli et Azaríæ, sóciis suis, indicávit negótium,
  24934 Dániel	Dan	27	2	18	ut quǽrerent misericórdiam a fácie Dei cæli super sacraménto isto, et non perírent Dániel et sócii ejus cum céteris sapiéntibus Babylónis.
  24935 Dániel	Dan	27	2	19	Tunc Daniéli mystérium per visiónem nocte revelátum est: et benedíxit Dániel Deum cæli,	b
  24936 Dániel	Dan	27	2	20	et locútus ait: Sit nomen Dómini benedíctum a sǽculo et usque in sǽculum: quia sapiéntia et fortitúdo ejus sunt.
  24937 Dániel	Dan	27	2	21	Et ipse mutat témpora, et ætátes: transfert regna, atque constítuit: dat sapiéntiam sapiéntibus, et sciéntiam intelligéntibus disciplínam.
  24938 Dániel	Dan	27	2	22	Ipse revélat profúnda et abscóndita, et novit in ténebris constitúta: et lux cum eo est.
  24939 Dániel	Dan	27	2	23	Tibi, Deus patrum nostrórum, confíteor, teque laudo, quia sapiéntiam et fortitúdinem dedísti mihi, et nunc ostendísti mihi quæ rogávimus te, quia sermónem regis aperuísti nobis.
  24940 Dániel	Dan	27	2	24	Post hæc Dániel ingréssus ad Árioch, quem constitúerat rex ut pérderet sapiéntes Babylónis, sic ei locútus est: Sapiéntes Babylónis ne perdas: intróduc me in conspéctu regis, et solutiónem regi narrábo.	b
  24941 Dániel	Dan	27	2	25	Tunc Árioch festínus introdúxit Daniélem ad regem, et dixit ei: Invéni hóminem de fíliis transmigratiónis Juda, qui solutiónem regi annúntiet.
  24942 Dániel	Dan	27	2	26	Respóndit rex, et dixit Daniéli, cujus nomen erat Baltássar: Putásne vere potes mihi indicáre sómnium, quod vidi, et interpretatiónem ejus?
  24943 Dániel	Dan	27	2	27	Et respóndens Dániel coram rege, ait: Mystérium, quod rex intérrogat, sapiéntes, magi, aríoli, et arúspices néqueunt indicáre regi:
  24944 Dániel	Dan	27	2	28	sed est Deus in cælo revélans mystéria, qui indicávit tibi, rex Nabuchodónosor, quæ ventúra sunt in novíssimis tempóribus. Sómnium tuum, et visiónes cápitis tui in cubíli tuo hujuscémodi sunt.
  24945 Dániel	Dan	27	2	29	Tu, rex, cogitáre cœpísti in strato tuo, quid esset futúrum post hæc: et qui revélat mystéria, osténdit tibi quæ ventúra sunt.
  24946 Dániel	Dan	27	2	30	Mihi quoque non in sapiéntia, quæ est in me plus quam in cunctis vivéntibus, sacraméntum hoc revelátum est: sed ut interpretátio regi manifésta fíeret, et cogitatiónes mentis tuæ scires.
  24947 Dániel	Dan	27	2	31	Tu, rex, vidébas, et ecce quasi státua una grandis: státua illa magna, et statúra sublímis stabat contra te, et intúitus ejus erat terríbilis.	b
  24948 Dániel	Dan	27	2	32	Hujus státuæ caput ex auro óptimo erat, pectus autem et bráchia de argénto, porro venter et fémora ex áëre,
  24949 Dániel	Dan	27	2	33	tíbiæ autem férreæ: pedum quædam pars erat férrea, quædam autem fíctilis.
  24950 Dániel	Dan	27	2	34	Vidébas ita, donec abscíssus est lapis de monte sine mánibus: et percússit státuam in pédibus ejus férreis et fictílibus, et commínuit eos.
  24951 Dániel	Dan	27	2	35	Tunc contríta sunt páriter ferrum, testa, æs, argéntum, et aurum, et redácta quasi in favíllam æstívæ áreæ, quæ rapta sunt vento, nullúsque locus invéntus est eis: lapis autem, qui percússerat státuam, factus est mons magnus, et implévit univérsam terram.
  24952 Dániel	Dan	27	2	36	Hoc est sómnium: interpretatiónem quoque ejus dicémus coram te, rex.	b
  24953 Dániel	Dan	27	2	37	Tu rex regum es: et Deus cæli regnum, et fortitúdinem, et impérium, et glóriam dedit tibi:
  24954 Dániel	Dan	27	2	38	et ómnia, in quibus hábitant fílii hóminum, et béstiæ agri: vólucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditióne tua univérsa constítuit: tu es ergo caput áureum.
  24955 Dániel	Dan	27	2	39	Et post te consúrget regnum áliud minus te argénteum: et regnum tértium áliud ǽreum, quod imperábit univérsæ terræ.
  24956 Dániel	Dan	27	2	40	Et regnum quartum erit velut ferrum: quómodo ferrum commínuit, et domat ómnia, sic commínuet, et cónteret ómnia hæc.
  24957 Dániel	Dan	27	2	41	Porro quia vidísti pedum, et digitórum partem testæ fíguli, et partem férream, regnum divísum erit: quod tamen de plantário ferri oriétur, secúndum quod vidísti ferrum mistum testæ ex luto.
  24958 Dániel	Dan	27	2	42	Et dígitos pedum ex parte férreos, et ex parte fíctiles: ex parte regnum erit sólidum, et ex parte contrítum.
  24959 Dániel	Dan	27	2	43	Quod autem vidísti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebúntur quidem humáno sémine, sed non adhærébunt sibi, sicut ferrum miscéri non potest testæ.
  24960 Dániel	Dan	27	2	44	In diébus autem regnórum illórum suscitábit Deus cæli regnum, quod in ætérnum non dissipábitur, et regnum ejus álteri pópulo non tradétur: commínuet autem, et consúmet univérsa regna hæc, et ipsum stabit in ætérnum.	b
  24961 Dániel	Dan	27	2	45	Secúndum quod vidísti, quod de monte abscíssus est lapis sine mánibus, et commínuit testam, et ferrum, et æs, et argéntum, et aurum, Deus magnus osténdit regi quæ ventúra sunt póstea: et verum est sómnium, et fidélis interpretátio ejus.
  24962 Dániel	Dan	27	2	46	Tunc rex Nabuchodónosor cécidit in fáciem suam, et Daniélem adorávit, et hóstias, et incénsum præcépit ut sacrificárent ei.	b
  24963 Dániel	Dan	27	2	47	Loquens ergo rex, ait Daniéli: Vere Deus vester Deus deórum est, et Dóminus regum, et revélans mystéria: quóniam tu potuísti aperíre hoc sacraméntum.
  24964 Dániel	Dan	27	2	48	Tunc rex Daniélem in sublíme éxtulit, et múnera multa et magna dedit ei: et constítuit eum príncipem super omnes províncias Babylónis, et præféctum magistrátuum super cunctos sapiéntes Babylónis.
  24965 Dániel	Dan	27	2	49	Dániel autem postulávit a rege, et constítuit super ópera provínciæ Babylónis Sidrach, Misach, et Abdénago: ipse autem Dániel erat in fóribus regis.
  24966 Dániel	Dan	27	3	1	Nabuchodónosor rex fecit státuam áuream, altitúdine cubitórum sexagínta, latitúdine cubitórum sex, et státuit eam in campo Dura, provínciæ Babylónis.
  24967 Dániel	Dan	27	3	2	Ítaque Nabuchodónosor rex misit ad congregándos sátrapas, magistrátus, et júdices, duces, et tyránnos, et præféctos, omnésque príncipes regiónum, ut convenírent ad dedicatiónem státuæ quam eréxerat Nabuchodónosor rex.
  24968 Dániel	Dan	27	3	3	Tunc congregáti sunt sátrapæ, magistrátus, et júdices, duces, et tyránni, et optimátes, qui erant in potestátibus constitúti, et univérsi príncipes regiónum, ut convenírent ad dedicatiónem státuæ, quam eréxerat Nabuchodónosor rex. Stabant autem in conspéctu státuæ, quam posúerat Nabuchodónosor rex:
  24969 Dániel	Dan	27	3	4	et præco clamábat valénter: Vobis dícitur pópulis, tríbubus, et linguis:
  24970 Dániel	Dan	27	3	5	in hora qua audiéritis sónitum tubæ, et fístulæ, et cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, et univérsi géneris musicórum, cadéntes adoráte státuam áuream, quam constítuit Nabuchodónosor rex.
  24971 Dániel	Dan	27	3	6	Si quis autem non prostrátus adoráverit, eádem hora mittétur in fornácem ignis ardéntis.
  24972 Dániel	Dan	27	3	7	Post hæc ígitur, statim ut audiérunt omnes pópuli sónitum tubæ, fístulæ, et cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, et omnis géneris musicórum, cadéntes omnes pópuli, tribus, et linguæ adoravérunt státuam áuream, quam constitúerat Nabuchodónosor rex.
  24973 Dániel	Dan	27	3	8	Statímque in ipso témpore accedéntes viri Chaldǽi accusavérunt Judǽos:	b
  24974 Dániel	Dan	27	3	9	dixerúntque Nabuchodónosor regi: Rex, in ætérnum vive!
  24975 Dániel	Dan	27	3	10	tu, rex, posuísti decrétum, ut omnis homo, qui audíerit sónitum tubæ, fístulæ, et cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, et univérsi géneris musicórum, prostérnat se, et adóret státuam áuream:
  24976 Dániel	Dan	27	3	11	si quis autem non prócidens adoráverit, mittátur in fornácem ignis ardéntis.
  24977 Dániel	Dan	27	3	12	Sunt ergo viri Judǽi, quos constituísti super ópera regiónis Babylónis, Sidrach, Misach, et Abdénago: viri isti contempsérunt, rex, decrétum tuum: deos tuos non colunt, et státuam áuream, quam erexísti, non adórant.
  24978 Dániel	Dan	27	3	13	Tunc Nabuchodónosor, in furóre et in ira, præcépit ut adduceréntur Sidrach, Misach, et Abdénago: qui conféstim addúcti sunt in conspéctu regis.
  24979 Dániel	Dan	27	3	14	Pronuntiánsque Nabuchodónosor rex, ait eis: Veréne Sidrach, Misach, et Abdénago, deos meos non cólitis, et státuam áuream, quam constítui, non adorátis?
  24980 Dániel	Dan	27	3	15	nunc ergo si estis paráti, quacúmque hora audiéritis sónitum tubæ, fístulæ, cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, omnísque géneris musicórum, prostérnite vos, et adoráte státuam, quam feci: quod si non adoravéritis, eádem hora mittémini in fornácem ignis ardéntis: et quis est Deus, qui erípiet vos de manu mea?
  24981 Dániel	Dan	27	3	16	Respondéntes Sidrach, Misach, et Abdénago, dixérunt regi Nabuchodónosor: Non opórtet nos de hac re respondére tibi.	b
  24982 Dániel	Dan	27	3	17	Ecce enim Deus noster, quem cólimus, potest erípere nos de camíno ignis ardéntis, et de mánibus tuis, o rex, liberáre.
  24983 Dániel	Dan	27	3	18	Quod si nolúerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non cólimus, et státuam áuream, quam erexísti, non adorámus.
  24984 Dániel	Dan	27	3	19	Tunc Nabuchodónosor replétus est furóre, et aspéctus faciéi illíus immutátus est super Sidrach, Misach, et Abdénago: et præcépit ut succenderétur fornax séptuplum quam succéndi consuéverat.
  24985 Dániel	Dan	27	3	20	Et viris fortíssimis de exércitu suo jussit ut ligátis pédibus Sidrach, Misach, et Abdénago, mítterent eos in fornácem ignis ardéntis.
  24986 Dániel	Dan	27	3	21	Et conféstim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiáris, et calceaméntis, et véstibus, missi sunt in médium fornácis ignis ardéntis:
  24987 Dániel	Dan	27	3	22	nam jússio regis urgébat. Fornax autem succénsa erat nimis: porro viros illos, qui míserant Sidrach, Misach, et Abdénago, interfécit flamma ignis.
  24988 Dániel	Dan	27	3	23	Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdénago, cecidérunt in médio camíno ignis ardéntis, colligáti.
  24989 Dániel	Dan	27	3	24	Et ambulábant in médio flammæ, laudántes Deum, et benedicéntes Dómino.	b
  24990 Dániel	Dan	27	3	25	Stans autem Azarías orávit sic, aperiénsque os suum in médio ignis, ait:
  24991 Dániel	Dan	27	3	26	Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, et laudábile, et gloriósum nomen tuum in sǽcula:
  24992 Dániel	Dan	27	3	27	quia justus es in ómnibus, quæ fecísti nobis, et univérsa ópera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et ómnia judícia tua vera.
  24993 Dániel	Dan	27	3	28	Judícia enim vera fecísti juxta ómnia, quæ induxísti super nos, et super civitátem sanctam patrum nostrórum Jerúsalem: quia in veritáte et in judício induxísti ómnia hæc propter peccáta nostra.
  24994 Dániel	Dan	27	3	29	Peccávimus enim, et iníque égimus recedéntes a te, et delíquimus in ómnibus:
  24995 Dániel	Dan	27	3	30	et præcépta tua non audívimus, nec observávimus, nec fécimus sicut præcéperas nobis ut bene nobis esset.
  24996 Dániel	Dan	27	3	31	Ómnia ergo, quæ induxísti super nos, et univérsa quæ fecísti nobis, in vero judício fecísti;
  24997 Dániel	Dan	27	3	32	et tradidísti nos in mánibus inimicórum nostrórum iniquórum, et pessimórum, prævaricatorúmque, et regi injústo, et péssimo ultra omnem terram.
  24998 Dániel	Dan	27	3	33	Et nunc non póssumus aperíre os: confúsio, et oppróbrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.
  24999 Dániel	Dan	27	3	34	Ne, quǽsumus, tradas nos in perpétuum propter nomen tuum, et ne díssipes testaméntum tuum:	b
  25000 Dániel	Dan	27	3	35	neque áuferas misericórdiam tuam a nobis, propter Ábraham, diléctum tuum, et Ísaac, servum tuum, et Ísraël, sanctum tuum,
  25001 Dániel	Dan	27	3	36	quibus locútus es póllicens quod multiplicáres semen eórum sicut stellas cæli, et sicut arénam quæ est in líttore maris;
  25002 Dániel	Dan	27	3	37	quia, Dómine, imminúti sumus plus quam omnes gentes, sumúsque húmiles in univérsa terra hódie propter peccáta nostra.
  25003 Dániel	Dan	27	3	38	Et non est in témpore hoc princeps, et dux, et prophéta, neque holocáustum, neque sacrifícium, neque oblátio, neque incénsum, neque locus primitiárum coram te,
  25004 Dániel	Dan	27	3	39	ut possímus inveníre misericórdiam tuam, sed in ánimo contríto, et spíritu humilitátis suscipiámur.
  25005 Dániel	Dan	27	3	40	Sicut in holocáusto aríetum, et taurórum, et sicut in míllibus agnórum pínguium, sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi, quóniam non est confúsio confidéntibus in te.
  25006 Dániel	Dan	27	3	41	Et nunc séquimur te in toto corde; et timémus te, et quǽrimus fáciem tuam.
  25007 Dániel	Dan	27	3	42	Nec confúndas nos, sed fac nobíscum juxta mansuetúdinem tuam, et secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.
  25008 Dániel	Dan	27	3	43	Et érue nos in mirabílibus tuis, et da glóriam nómini tuo, Dómine;
  25009 Dániel	Dan	27	3	44	et confundántur omnes qui osténdunt servis tuis mala: confundántur in omni poténtia tua, et robur eórum conterátur:
  25010 Dániel	Dan	27	3	45	et sciant quia tu es Dóminus Deus solus, et gloriósus super orbem terrárum.
  25011 Dániel	Dan	27	3	46	Et non cessábant qui míserant eos minístri regis succéndere fornácem, naphtha, et stuppa, et pice, et malléolis,	b
  25012 Dániel	Dan	27	3	47	et effundebátur flamma super fornácem cúbitis quadragínta novem:
  25013 Dániel	Dan	27	3	48	et erúpit, et incéndit quos réperit juxta fornácem de Chaldǽis.
  25014 Dániel	Dan	27	3	49	Ángelus autem Dómini descéndit cum Azaría, et sóciis ejus in fornácem: et excússit flammam ignis de fornáce,
  25015 Dániel	Dan	27	3	50	et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem, et non tétigit eos omníno ignis, neque contristávit, nec quidquam moléstiæ íntulit.
  25016 Dániel	Dan	27	3	51	Tunc hi tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes:
  25017 Dániel	Dan	27	3	52	Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum: et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula. Et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum: et laudábile, et superexaltátum in ómnibus sǽculis.
  25018 Dániel	Dan	27	3	53	Benedíctus es in templo sancto glóriæ tuæ: et superlaudábilis, et supergloriósus in sǽcula.
  25019 Dániel	Dan	27	3	54	Benedíctus es in throno regni tui: et superlaudábilis, et superexaltátus in sǽcula.
  25020 Dániel	Dan	27	3	55	Benedíctus es, qui intuéris abýssos, et sedes super chérubim: et laudábilis, et superexaltátus in sǽcula.
  25021 Dániel	Dan	27	3	56	Benedíctus es in firmaménto cæli: et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
  25022 Dániel	Dan	27	3	57	Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.	b
  25023 Dániel	Dan	27	3	58	Benedícite, ángeli Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25024 Dániel	Dan	27	3	59	Benedícite, cæli, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25025 Dániel	Dan	27	3	60	Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25026 Dániel	Dan	27	3	61	Benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25027 Dániel	Dan	27	3	62	Benedícite, sol et luna, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25028 Dániel	Dan	27	3	63	Benedícite, stellæ cæli, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25029 Dániel	Dan	27	3	64	Benedícite, omnis imber et ros, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25030 Dániel	Dan	27	3	65	Benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25031 Dániel	Dan	27	3	66	Benedícite, ignis et æstus, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25032 Dániel	Dan	27	3	67	Benedícite, frigus et æstus, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25033 Dániel	Dan	27	3	68	Benedícite, rores et pruína, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25034 Dániel	Dan	27	3	69	Benedícite, gelu et frigus, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25035 Dániel	Dan	27	3	70	Benedícite, glácies et nives, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25036 Dániel	Dan	27	3	71	Benedícite, noctes et dies, Dómino laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25037 Dániel	Dan	27	3	72	Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25038 Dániel	Dan	27	3	73	Benedícite, fúlgura et nubes, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25039 Dániel	Dan	27	3	74	Benedícat terra Dóminum: laudet et superexáltet eum in sǽcula.
  25040 Dániel	Dan	27	3	75	Benedícite, montes et colles, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25041 Dániel	Dan	27	3	76	Benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25042 Dániel	Dan	27	3	77	Benedícite, fontes, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25043 Dániel	Dan	27	3	78	Benedícite, mária et flúmina, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25044 Dániel	Dan	27	3	79	Benedícite, cete, et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25045 Dániel	Dan	27	3	80	Benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25046 Dániel	Dan	27	3	81	Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25047 Dániel	Dan	27	3	82	Benedícite, fílii hóminum, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25048 Dániel	Dan	27	3	83	Benedícat Ísraël Dóminum: laudet et superexáltet eum in sǽcula.
  25049 Dániel	Dan	27	3	84	Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25050 Dániel	Dan	27	3	85	Benedícite, servi Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25051 Dániel	Dan	27	3	86	Benedícite, spíritus et ánimæ justórum, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25052 Dániel	Dan	27	3	87	Benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
  25053 Dániel	Dan	27	3	88	Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula: quia éruit nos de inférno, et salvos fecit de manu mortis: et liberávit nos de médio ardéntis flammæ, et de médio ignis éruit nos.
  25054 Dániel	Dan	27	3	89	Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  25055 Dániel	Dan	27	3	90	Benedícite, omnes religiósi, Dómino Deo deórum: laudáte et confitémini ei, quia in ómnia sǽcula misericórdia ejus.
  25056 Dániel	Dan	27	3	91	Tunc Nabuchodónosor rex obstúpuit, et surréxit própere, et ait optimátibus suis: Nonne tres viros mísimus in médium ignis compedítos? Qui respondéntes regi, dixérunt: Vere, rex.	b
  25057 Dániel	Dan	27	3	92	Respóndit, et ait: Ecce ego vídeo quátuor viros solútos, et ambulántes in médio ignis, et nihil corruptiónis in eis est, et spécies quarti símilis fílio Dei.
  25058 Dániel	Dan	27	3	93	Tunc accéssit Nabuchodónosor ad óstium fornácis ignis ardéntis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdénago, servi Dei excélsi, egredímini, et veníte. Statímque egréssi sunt Sidrach, Misach, et Abdénago de médio ignis.
  25059 Dániel	Dan	27	3	94	Et congregáti sátrapæ, et magistrátus, et júdices, et poténtes regis contemplabántur viros illos, quóniam nihil potestátis habuísset ignis in corpóribus eórum, et capíllus cápitis eórum non esset adústus, et sarabála eórum non fuíssent immutáta, et odor ignis non transísset per eos.
  25060 Dániel	Dan	27	3	95	Et erúmpens Nabuchodónosor, ait: Benedíctus Deus eórum, Sidrach vidélicet, Misach, et Abdénago: qui misit ángelum suum, et éruit servos suos, qui credidérunt in eum: et verbum regis immutavérunt, et tradidérunt córpora sua ne servírent, et ne adorárent omnem deum, excépto Deo suo.
  25061 Dániel	Dan	27	3	96	A me ergo pósitum est hoc decrétum: ut omnis pópulus, tribus, et lingua, quæcúmque locúta fúerit blasphémiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdénago, dispéreat, et domus ejus vastétur: neque enim est álius deus, qui possit ita salváre.
  25062 Dániel	Dan	27	3	97	Tunc rex promóvit Sidrach, Misach, et Abdénago in província Babylónis.
  25063 Dániel	Dan	27	3	98	Nabuchodónosor rex, ómnibus pópulis, géntibus, et linguis, qui hábitant in univérsa terra, pax vobis multiplicétur.	b
  25064 Dániel	Dan	27	3	99	Signa, et mirabília fecit apud me Deus excélsus. Plácuit ergo mihi prædicáre
  25065 Dániel	Dan	27	3	100	signa ejus, quia magna sunt: et mirabília ejus, quia fórtia: et regnum ejus regnum sempitérnum, et potéstas ejus in generatiónem et generatiónem.
  25066 Dániel	Dan	27	4	1	Ego Nabuchodónosor quiétus eram in domo mea, et florens in palátio meo:
  25067 Dániel	Dan	27	4	2	sómnium vidi, quod pertérruit me: et cogitatiónes meæ in strato meo, et visiónes cápitis mei conturbavérunt me.
  25068 Dániel	Dan	27	4	3	Et per me propósitum est decrétum ut introduceréntur in conspéctu meo cuncti sapiéntes Babylónis, et ut solutiónem sómnii indicárent mihi.
  25069 Dániel	Dan	27	4	4	Tunc ingrediebántur aríoli, magi, Chaldǽi, et arúspices, et sómnium narrávi in conspéctu eórum: et solutiónem ejus non indicavérunt mihi,
  25070 Dániel	Dan	27	4	5	donec colléga ingréssus est in conspéctu meo Dániel, cui nomen Baltássar secúndum nomen dei mei, qui habet spíritum deórum sanctórum in semetípso: et sómnium coram ipso locútus sum.
  25071 Dániel	Dan	27	4	6	Baltássar, princeps ariolórum, quóniam ego scio quod spíritum sanctórum deórum hábeas in te, et omne sacraméntum non est impossíbile tibi: visiónes somniórum meórum, quas vidi, et solutiónem eárum narra.
  25072 Dániel	Dan	27	4	7	Vísio cápitis mei in cubíli meo: vidébam, et ecce arbor in médio terræ, et altitúdo ejus nímia.	b
  25073 Dániel	Dan	27	4	8	Magna arbor, et fortis, et procéritas ejus contíngens cælum: aspéctus illíus erat usque ad términos univérsæ terræ.
  25074 Dániel	Dan	27	4	9	Fólia ejus pulchérrima, et fructus ejus nímius: et esca universórum in ea. Subter eam habitábant animália et béstiæ, et in ramis ejus conversabántur vólucres cæli: et ex ea vescebátur omnis caro.
  25075 Dániel	Dan	27	4	10	Vidébam in visióne cápitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus, de cælo descéndit.
  25076 Dániel	Dan	27	4	11	Clamávit fórtiter, et sic ait: Succídite árborem, et præcídite ramos ejus: excútite fólia ejus, et dispérgite fructus ejus: fúgiant béstiæ, quæ subter eam sunt, et vólucres de ramis ejus.
  25077 Dániel	Dan	27	4	12	Verúmtamen germen radícum ejus in terra sínite, et alligétur vínculo férreo et ǽreo in herbis quæ foris sunt, et rore cæli tingátur, et cum feris pars ejus in herba terræ.	b
  25078 Dániel	Dan	27	4	13	Cor ejus ab humáno commutétur, et cor feræ detur ei: et septem témpora muténtur super eum.
  25079 Dániel	Dan	27	4	14	In senténtia vígilum decrétum est, et sermo sanctórum, et petítio: donec cognóscant vivéntes quóniam dominátur Excélsus in regno hóminum, et cuicúmque volúerit, dabit illud, et humíllimum hóminem constítuet super eum.
  25080 Dániel	Dan	27	4	15	Hoc sómnium vidi ego Nabuchodónosor rex: tu ergo Baltássar interpretatiónem narra festínus, quia omnes sapiéntes regni mei non queunt solutiónem edícere mihi: tu autem potes, quia spíritus deórum sanctórum in te est.	b
  25081 Dániel	Dan	27	4	16	Tunc Dániel, cujus nomen Baltássar, cœpit intra semetípsum tácitus cogitáre quasi una hora: et cogitatiónes ejus conturbábant eum. Respóndens autem rex, ait: Baltássar, sómnium et interpretátio ejus non contúrbent te. Respóndit Baltássar, et dixit: Dómine mi, sómnium his, qui te odérunt, et interpretátio ejus hóstibus tuis sit.	b
  25082 Dániel	Dan	27	4	17	Árborem, quam vidísti sublímem atque robústam, cujus altitúdo pertíngit ad cælum, et aspéctus illíus in omnem terram;
  25083 Dániel	Dan	27	4	18	et rami ejus pulchérrimi, et fructus ejus nímius, et esca ómnium in ea, subter eam habitántes béstiæ agri, et in ramis ejus commorántes aves cæli:
  25084 Dániel	Dan	27	4	19	tu es rex, qui magnificátus es, et invaluísti: et magnitúdo tua crevit, et pervénit usque ad cælum, et potéstas tua in términos univérsæ terræ.
  25085 Dániel	Dan	27	4	20	Quod autem vidit rex vígilem, et sanctum descéndere de cælo, et dícere: Succídite árborem, et dissipáte illam, áttamen germen radícum ejus in terra dimíttite, et vinciátur ferro et áëre in herbis foris, et rore cæli conspergátur, et cum feris sit pábulum ejus, donec septem témpora muténtur super eum:
  25086 Dániel	Dan	27	4	21	hæc est interpretátio senténtiæ Altíssimi, quæ pervénit super dóminum meum regem,
  25087 Dániel	Dan	27	4	22	Ejícient te ab homínibus, et cum béstiis ferísque erit habitátio tua, et fœnum ut bos cómedes, et rore cæli infundéris: septem quoque témpora mutabúntur super te, donec scias quod dominétur Excélsus super regnum hóminum, et cuicúmque volúerit, det illud.
  25088 Dániel	Dan	27	4	23	Quod autem præcépit ut relinquerétur germen radícum ejus, id est árboris: regnum tuum tibi manébit postquam cognóveris potestátem esse cæléstem.
  25089 Dániel	Dan	27	4	24	Quam ob rem, rex, consílium meum pláceat tibi, et peccáta tua eleemósynis rédime, et iniquitátes tuas misericórdiis páuperum: fórsitan ignóscet delíctis tuis.
  25090 Dániel	Dan	27	4	25	Ómnia hæc venérunt super Nabuchodónosor regem.	b
  25091 Dániel	Dan	27	4	26	Post finem ménsium duódecim, in aula Babylónis deambulábat.
  25092 Dániel	Dan	27	4	27	Respondítque rex, et ait: Nonne hæc est Bábylon magna, quam ego ædificávi in domum regni, in róbore fortitúdinis meæ, et in glória decóris mei?
  25093 Dániel	Dan	27	4	28	Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de cælo ruit: Tibi dícitur, Nabuchodónosor rex: Regnum tuum transíbit a te,
  25094 Dániel	Dan	27	4	29	et ab homínibus ejícient te, et cum béstiis et feris erit habitátio tua: fœnum quasi bos cómedes, et septem témpora mutabúntur super te, donec scias quod dominétur Excélsus in regno hóminum, et cuicúmque volúerit, det illud.
  25095 Dániel	Dan	27	4	30	Eádem hora sermo complétus est super Nabuchodónosor, et ex homínibus abjéctus est, et fœnum ut bos comédit, et rore cæli corpus ejus inféctum est, donec capílli ejus in similitúdinem aquilárum créscerent, et ungues ejus quasi ávium.
  25096 Dániel	Dan	27	4	31	Ígitur post finem diérum, ego Nabuchodónosor óculos meos ad cælum levávi, et sensus meus rédditus est mihi: et Altíssimo benedíxi, et vivéntem in sempitérnum laudávi et glorificávi: quia potéstas ejus potéstas sempitérna, et regnum ejus in generatiónem et generatiónem.	b
  25097 Dániel	Dan	27	4	32	Et omnes habitatóres terræ apud eum in níhilum reputáti sunt: juxta voluntátem enim suam facit tam in virtútibus cæli quam in habitatóribus terræ: et non est qui resístat mánui ejus, et dicat ei: Quare fecísti?
  25098 Dániel	Dan	27	4	33	In ipso témpore sensus meus revérsus est ad me, et ad honórem regni mei, decorémque pervéni: et figúra mea revérsa est ad me, et optimátes mei et magistrátus mei requisiérunt me, et in regno meo restitútus sum: et magnificéntia ámplior áddita est mihi.
  25099 Dániel	Dan	27	4	34	Nunc ígitur, ego Nabuchodónosor laudo, et magnífico, et glorífico regem cæli: quia ómnia ópera ejus vera, et viæ ejus judícia, et gradiéntes in supérbia potest humiliáre.
  25100 Dániel	Dan	27	5	1	Baltássar rex fecit grande convívium optimátibus suis mille: et unusquísque secúndum suam bibébat ætátem.
  25101 Dániel	Dan	27	5	2	Præcépit ergo jam temuléntus ut afferréntur vasa áurea et argéntea, quæ asportáverat Nabuchodónosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierúsalem, ut bíberent in eis rex, et optimátes ejus, uxorésque ejus, et concubínæ.
  25102 Dániel	Dan	27	5	3	Tunc alláta sunt vasa áurea, et argéntea, quæ asportáverat de templo, quod fúerat in Ierúsalem: et bibérunt in eis rex, et optimátes ejus, uxóres et concubínæ illíus.
  25103 Dániel	Dan	27	5	4	Bibébant vinum, et laudábant deos suos áureos et argénteos, ǽreos, férreos, ligneósque et lapídeos.
  25104 Dániel	Dan	27	5	5	In eádem hora apparuérunt dígiti, quasi manus hóminis scribéntis contra candelábrum in superfície paríetis aulæ régiæ: et rex aspiciébat artículos manus scribéntis.	b
  25105 Dániel	Dan	27	5	6	Tunc fácies regis commutáta est, et cogitatiónes ejus conturbábant eum: et compáges renum ejus solvebántur, et génua ejus ad se ínvicem collidebántur.
  25106 Dániel	Dan	27	5	7	Exclamávit ítaque rex fórtiter ut introdúcerent magos, Chaldǽos, et arúspices. Et próloquens rex ait sapiéntibus Babylónis: Quicúmque légerit scriptúram hanc, et interpretatiónem ejus maniféstam mihi fécerit, púrpura vestiétur, et torquem áuream habébit in collo, et tértius in regno meo erit.
  25107 Dániel	Dan	27	5	8	Tunc ingréssi omnes sapiéntes regis non potuérunt nec scriptúram légere, nec interpretatiónem indicáre regi.
  25108 Dániel	Dan	27	5	9	Unde rex Baltássar satis conturbátus est, et vultus illíus immutátus est; sed et optimátes ejus turbabántur.
  25109 Dániel	Dan	27	5	10	Regína autem pro re, quæ accíderat regi et optimátibus ejus, domum convívii ingréssa est: et próloquens ait: Rex, in ætérnum vive! non te contúrbent cogitatiónes tuæ, neque fácies tua immutétur.	b
  25110 Dániel	Dan	27	5	11	Est vir in regno tuo, qui spíritum deórum sanctórum habet in se, et in diébus patris tui sciéntia et sapiéntia invéntæ sunt in eo: nam et rex Nabuchodónosor pater tuus príncipem magórum, incantatórum, Chaldæórum, et arúspicum constítuit eum, pater, inquam, tuus, o rex:
  25111 Dániel	Dan	27	5	12	quia spíritus ámplior, et prudéntia, intelligentiáque et interpretátio somniórum, et osténsio secretórum, ac solútio ligatórum invéntæ sunt in eo, hoc est in Daniéle: cui rex pósuit nomen Baltássar. Nunc ítaque Dániel vocétur, et interpretatiónem narrábit.
  25112 Dániel	Dan	27	5	13	Ígitur introdúctus est Dániel coram rege: ad quem præfátus rex ait: Tu es Dániel de fíliis captivitátis Judæ, quem addúxit pater meus rex de Judǽa?	b
  25113 Dániel	Dan	27	5	14	audívi de te, quóniam spíritum deórum hábeas, et sciéntia, intelligentiáque ac sapiéntia amplióres invéntæ sunt in te.
  25114 Dániel	Dan	27	5	15	Et nunc introgréssi sunt in conspéctu meo sapiéntes magi, ut scriptúram hanc légerent, et interpretatiónem ejus indicárent mihi: et nequivérunt sensum hujus sermónis edícere.
  25115 Dániel	Dan	27	5	16	Porro ego audívi de te, quod possis obscúra interpretári, et ligáta dissólvere: si ergo vales scriptúram légere, et interpretatiónem ejus indicáre mihi, púrpura vestiéris, et torquem áuream circa collum tuum habébis, et tértius in regno meo princeps eris.
  25116 Dániel	Dan	27	5	17	Ad quæ respóndens Dániel, ait coram rege: Múnera tua sint tibi, et dona domus tuæ álteri da: scriptúram autem legam tibi, rex, et interpretatiónem ejus osténdam tibi.	b
  25117 Dániel	Dan	27	5	18	O rex, Deus altíssimus regnum et magnificéntiam, glóriam et honórem dedit Nabuchodónosor patri tuo.
  25118 Dániel	Dan	27	5	19	Et propter magnificéntiam, quam déderat ei, univérsi pópuli, tribus, et linguæ tremébant, et metuébant eum: quos volébat, interficiébat: et quos volébat, percutiébat: et quos volébat, exaltábat: et quos volébat, humiliábat.
  25119 Dániel	Dan	27	5	20	Quando autem elevátum est cor ejus, et spíritus illíus obfirmátus est ad supérbiam, depósitus est de sólio regni sui, et glória ejus abláta est:
  25120 Dániel	Dan	27	5	21	et a fíliis hóminum ejéctus est, sed et cor ejus cum béstiis pósitum est, et cum ónagris erat habitátio ejus: fœnum quoque ut bos comedébat, et rore cæli corpus ejus inféctum est, donec cognósceret quod potestátem habéret Altíssimus in regno hóminum, et quemcúmque volúerit, suscitábit super illud.
  25121 Dániel	Dan	27	5	22	Tu quoque, fílius ejus Baltássar, non humiliásti cor tuum, cum scires hæc ómnia:
  25122 Dániel	Dan	27	5	23	sed advérsum Dominatórem cæli elevátus es: et vasa domus ejus alláta sunt coram te, et tu, et optimátes tui, et uxóres tuæ, et concubínæ tuæ vinum bibístis in eis: deos quoque argénteos, et áureos, et ǽreos, férreos, ligneósque et lapídeos, qui non vident, neque áudiunt, neque séntiunt, laudásti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificásti.
  25123 Dániel	Dan	27	5	24	Idcírco ab eo missus est artículus manus, quæ scripsit hoc quod exarátum est.
  25124 Dániel	Dan	27	5	25	Hæc est autem scriptúra, quæ digésta est: Mane, Thecel, Phares.
  25125 Dániel	Dan	27	5	26	Et hæc est interpretátio sermónis. Mane: numerávit Deus regnum tuum, et complévit illud.
  25126 Dániel	Dan	27	5	27	Thecel: appénsus es in statéra, et invéntus es minus habens.
  25127 Dániel	Dan	27	5	28	Phares: divísum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.
  25128 Dániel	Dan	27	5	29	Tunc, jubénte rege, indútus est Dániel púrpura, et circúmdata est torques áurea collo ejus: et prædicátum est de eo quod habéret potestátem tértius in regno suo.	b
  25129 Dániel	Dan	27	5	30	Eádem nocte interféctus est Baltássar rex Chaldǽus.
  25130 Dániel	Dan	27	5	31	Et Daríus Medus succéssit in regnum, annos natus sexagínta duos.
  25131 Dániel	Dan	27	6	1	Plácuit Darío, et constítuit super regnum sátrapas centum vigínti ut essent in toto regno suo.
  25132 Dániel	Dan	27	6	2	Et super eos príncipes tres, ex quibus Dániel unus erat: ut sátrapæ illis rédderent ratiónem, et rex non sustinéret moléstiam.
  25133 Dániel	Dan	27	6	3	Ígitur Dániel superábat omnes príncipes et sátrapas, quia spíritus Dei ámplior erat in illo.
  25134 Dániel	Dan	27	6	4	Porro rex cogitábat constitúere eum super omne regnum: unde príncipes, et sátrapæ quærébant occasiónem ut invenírent Daniéli ex látere regis: nullámque causam, et suspiciónem reperíre potuérunt, eo quod fidélis esset, et omnis culpa, et suspício non invenirétur in eo.
  25135 Dániel	Dan	27	6	5	Dixérunt ergo viri illi: Non inveniémus Daniéli huic áliquam occasiónem, nisi forte in lege Dei sui.
  25136 Dániel	Dan	27	6	6	Tunc príncipes et sátrapæ surripuérunt regi, et sic locúti sunt ei: Dari rex, in ætérnum vive!	b
  25137 Dániel	Dan	27	6	7	consílium iniérunt omnes príncipes regni tui, magistrátus, et sátrapæ, senatóres, et júdices, ut decrétum imperatórium éxeat, et edíctum: ut omnis, qui petíerit áliquam petitiónem a quocúmque deo et hómine usque ad trigínta dies, nisi a te, rex, mittátur in lacum leónum.
  25138 Dániel	Dan	27	6	8	Nunc ítaque rex, confírma senténtiam, et scribe decrétum: ut non immutétur quod statútum est a Medis et Persis, nec prævaricári cuíquam líceat.
  25139 Dániel	Dan	27	6	9	Porro rex Daríus propósuit edíctum, et státuit.	b
  25140 Dániel	Dan	27	6	10	Quod cum Dániel comperísset, id est, constitútam legem, ingréssus est domum suam: et fenéstris apértis in cœnáculo suo contra Jerúsalem tribus tempóribus in die flectébat génua sua, et adorábat, confitebatúrque coram Deo suo sicut et ante fácere consuéverat.
  25141 Dániel	Dan	27	6	11	Viri ergo illi curiósius inquiréntes invenérunt Daniélem orántem, et obsecrántem Deum suum.
  25142 Dániel	Dan	27	6	12	Et accedéntes locúti sunt regi super edícto: Rex, numquid non constituísti ut omnis homo qui rogáret quemquam de diis et homínibus usque ad dies trigínta, nisi te, rex, mitterétur in lacum leónum? Ad quos respóndens rex, ait: Verus est sermo juxta decrétum Medórum atque Persárum, quod prævaricári non licet.
  25143 Dániel	Dan	27	6	13	Tunc respondéntes dixérunt coram rege: Dániel de fíliis captivitátis Juda, non curávit de lege tua, et de edícto quod constituísti: sed tribus tempóribus per diem orat obsecratióne sua.
  25144 Dániel	Dan	27	6	14	Quod verbum cum audísset rex, satis contristátus est: et pro Daniéle pósuit cor ut liberáret eum, et usque ad occásum solis laborábat ut erúeret illum.	b
  25145 Dániel	Dan	27	6	15	Viri autem illi, intelligéntes regem, dixérunt ei: Scito, rex, quia lex Medórum atque Persárum est ut omne decrétum, quod constitúerit rex, non líceat immutári.
  25146 Dániel	Dan	27	6	16	Tunc rex præcépit, et adduxérunt Daniélem, et misérunt eum in lacum leónum. Dixítque rex Daniéli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberábit te.
  25147 Dániel	Dan	27	6	17	Allatúsque est lapis unus, et pósitus est super os laci: quem obsignávit rex ánnulo suo, et ánnulo optimátum suórum, ne quid fíeret contra Daniélem.
  25148 Dániel	Dan	27	6	18	Et ábiit rex in domum suam, et dormívit incœnátus, cibíque non sunt alláti coram eo, ínsuper et somnus recéssit ab eo.
  25149 Dániel	Dan	27	6	19	Tunc rex primo dilúculo consúrgens, festínus ad lacum leónum perréxit:	b
  25150 Dániel	Dan	27	6	20	appropinquánsque lácui, Daniélem voce lacrimábili inclamávit, et affátus est eum: Dániel serve Dei vivéntis, Deus tuus, cui tu servis semper, putásne váluit te liberáre a leónibus?
  25151 Dániel	Dan	27	6	21	Et Dániel regi respóndens ait: Rex, in ætérnum vive!
  25152 Dániel	Dan	27	6	22	Deus meus misit ángelum suum, et conclúsit ora leónum, et non nocuérunt mihi: quia coram eo justítia invénta est in me: sed et coram te, rex, delíctum non feci.
  25153 Dániel	Dan	27	6	23	Tunc veheménter rex gavísus est super eo, et Daniélem præcépit edúci de lacu: eductúsque est Dániel de lacu, et nulla lǽsio invénta est in eo, quia crédidit Deo suo.
  25154 Dániel	Dan	27	6	24	Jubénte autem rege, addúcti sunt viri illi, qui accusáverant Daniélem: et in lacum leónum missi sunt, ipsi, et fílii, et uxóres eórum: et non pervenérunt usque ad paviméntum laci, donec arríperent eos leónes, et ómnia ossa eórum comminuérunt.
  25155 Dániel	Dan	27	6	25	Tunc Daríus rex scripsit univérsis pópulis, tríbubus, et linguis habitántibus in univérsa terra: Pax vobis multiplicétur.	b
  25156 Dániel	Dan	27	6	26	A me constitútum est decrétum, ut in univérso império et regno meo, tremíscant et páveant Deum Daniélis: ipse est enim Deus vivens, et ætérnus in sǽcula, et regnum ejus non dissipábitur, et potéstas ejus usque in ætérnum.
  25157 Dániel	Dan	27	6	27	Ipse liberátor atque salvátor, fáciens signa et mirabília in cælo et in terra: qui liberávit Daniélem de lacu leónum.
  25158 Dániel	Dan	27	6	28	Porro Dániel perseverávit usque ad regnum Daríi, regnúmque Cyri Persæ.	b
  25159 Dániel	Dan	27	7	1	Anno primo Baltássar regis Babylónis, Dániel sómnium vidit: vísio autem cápitis ejus in cubíli suo: et sómnium scribens, brevi sermóne comprehéndit: summatímque perstríngens, ait:
  25160 Dániel	Dan	27	7	2	Vidébam in visióne mea nocte: et ecce quátuor venti cæli pugnábant in mari magno.	b
  25161 Dániel	Dan	27	7	3	Et quátuor béstiæ grandes ascendébant de mari divérsæ inter se.
  25162 Dániel	Dan	27	7	4	Prima quasi leǽna, et alas habébat áquilæ: aspiciébam donec evúlsæ sunt alæ ejus, et subláta est de terra, et super pedes quasi homo stetit; et cor hóminis datum est ei.
  25163 Dániel	Dan	27	7	5	Et ecce béstia ália símilis urso in parte stetit: et tres órdines erant in ore ejus, et in déntibus ejus, et sic dicébant ei: Surge, cómede carnes plúrimas.
  25164 Dániel	Dan	27	7	6	Post hæc aspiciébam, et ecce ália quasi pardus, et alas habébat quasi avis, quátuor super se: et quátuor cápita erant in béstia, et potéstas data est ei.
  25165 Dániel	Dan	27	7	7	Post hæc aspiciébam in visióne noctis, et ecce béstia quarta terríbilis atque mirábilis, et fortis nimis: dentes férreos habébat magnos, cómedens atque commínuens, et réliqua pédibus suis concúlcans: dissímilis autem erat céteris béstiis quas víderam ante eam, et habébat córnua decem.
  25166 Dániel	Dan	27	7	8	Considerábam córnua, et ecce cornu áliud párvulum ortum est de médio eórum: et tria de córnibus primis evúlsa sunt a fácie ejus: et ecce óculi, quasi óculi hóminis erant in cornu isto, et os loquens ingéntia.
  25167 Dániel	Dan	27	7	9	Aspiciébam donec throni pósiti sunt, et antíquus diérum sedit. Vestiméntum ejus cándidum quasi nix, et capílli cápitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammæ ignis: rotæ ejus ignis accénsus.	b
  25168 Dániel	Dan	27	7	10	Flúvius ígneus rapidúsque egrediebátur a fácie ejus. Míllia míllium ministrábant ei, et décies míllies centéna míllia assistébant ei: judícium sedit, et libri apérti sunt.
  25169 Dániel	Dan	27	7	11	Aspiciébam propter vocem sermónum grándium, quos cornu illud loquebátur: et vidi quóniam interfécta esset béstia, et perísset corpus ejus, et tráditum esset ad comburéndum igni:
  25170 Dániel	Dan	27	7	12	aliárum quoque bestiárum abláta esset potéstas, et témpora vitæ constitúta essent eis usque ad tempus et tempus.
  25171 Dániel	Dan	27	7	13	Aspiciébam ergo in visióne noctis, et ecce cum núbibus cæli quasi fílius hóminis veniébat, et usque ad antíquum diérum pervénit: et in conspéctu ejus obtulérunt eum.
  25172 Dániel	Dan	27	7	14	Et dedit ei potestátem, et honórem, et regnum: et omnes pópuli, tribus, et linguæ ipsi sérvient: potéstas ejus, potéstas ætérna, quæ non auferétur: et regnum ejus, quod non corrumpétur.
  25173 Dániel	Dan	27	7	15	Hórruit spíritus meus: ego Dániel térritus sum in his, et visiónes cápitis mei conturbavérunt me.	b
  25174 Dániel	Dan	27	7	16	Accéssi ad unum de assisténtibus, et veritátem quærébam ab eo de ómnibus his. Qui dixit mihi interpretatiónem sermónum, et dócuit me:
  25175 Dániel	Dan	27	7	17	Hæ quátuor béstiæ magnæ, quátuor sunt regna, quæ consúrgent de terra.
  25176 Dániel	Dan	27	7	18	Suscípient autem regnum sancti Dei altíssimi, et obtinébunt regnum usque in sǽculum, et sǽculum sæculórum.
  25177 Dániel	Dan	27	7	19	Post hoc vólui diligénter díscere de béstia quarta, quæ erat dissímilis valde ab ómnibus, et terríbilis nimis: dentes et ungues ejus férrei: comedébat, et comminuébat, et réliqua pédibus suis conculcábat:
  25178 Dániel	Dan	27	7	20	et de córnibus decem, quæ habébat in cápite, et de álio, quod ortum fúerat, ante quod cecíderant tria córnua: et de cornu illo, quod habébat óculos, et os loquens grándia, et majus erat céteris.
  25179 Dániel	Dan	27	7	21	Aspiciébam, et ecce cornu illud faciébat bellum advérsus sanctos, et prævalébat eis,
  25180 Dániel	Dan	27	7	22	donec venit antíquus diérum, et judícium dedit sanctis Excélsi, et tempus advénit, et regnum obtinuérunt sancti.
  25181 Dániel	Dan	27	7	23	Et sic ait: Béstia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit ómnibus regnis, et devorábit univérsam terram, et conculcábit, et commínuet eam.	b
  25182 Dániel	Dan	27	7	24	Porro córnua decem ipsíus regni, decem reges erunt: et álius consúrget post eos, et ipse poténtior erit prióribus, et tres reges humiliábit.
  25183 Dániel	Dan	27	7	25	Et sermónes contra Excélsum loquétur, et sanctos Altíssimi cónteret: et putábit quod possit mutáre témpora, et leges: et tradéntur in manu ejus usque ad tempus, et témpora, et dimídium témporis.
  25184 Dániel	Dan	27	7	26	Et judícium sedébit, ut auferátur poténtia, et conterátur, et dispéreat usque in finem.
  25185 Dániel	Dan	27	7	27	Regnum autem, et potéstas, et magnitúdo regni, quæ est subter omne cælum, detur pópulo sanctórum Altíssimi: cujus regnum, regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei, et obédient.
  25186 Dániel	Dan	27	7	28	Hucúsque finis verbi. Ego Dániel multum cogitatiónibus meis conturbábar, et fácies mea mutáta est in me: verbum autem in corde meo conservávi.	b
  25187 Dániel	Dan	27	8	1	Anno tértio regni Baltássar regis, vísio appáruit mihi. Ego Dániel, post id quod víderam in princípio,
  25188 Dániel	Dan	27	8	2	vidi in visióne mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regióne: vidi autem in visióne esse me super portam Úlai.
  25189 Dániel	Dan	27	8	3	Et levávi óculus meos, et vidi: et ecce áries unus stabat ante palúdem, habens córnua excélsa, et unum excélsius áltero atque succréscens. Póstea
  25190 Dániel	Dan	27	8	4	vidi aríetem córnibus ventilántem contra occidéntem, et contra aquilónem, et contra merídiem, et omnes béstiæ non póterant resístere ei, neque liberári de manu ejus: fecítque secúndum voluntátem suam, et magnificátus est.
  25191 Dániel	Dan	27	8	5	Et ego intelligébam: ecce autem hircus caprárum veniébat ab occidénte super fáciem totíus terræ, et non tangébat terram: porro hircus habébat cornu insígne inter óculos suos.	b
  25192 Dániel	Dan	27	8	6	Et venit usque ad aríetem illum cornútum, quem víderam stantem ante portam, et cucúrrit ad eum in ímpetu fortitúdinis suæ.
  25193 Dániel	Dan	27	8	7	Cumque appropinquásset prope aríetem, efferátus est in eum, et percússit aríetem: et commínuit duo córnua ejus, et non póterat áries resístere ei: cumque eum misísset in terram, conculcávit, et nemo quibat liberáre aríetem de manu ejus.
  25194 Dániel	Dan	27	8	8	Hircus autem caprárum magnus factus est nimis: cumque crevísset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quátuor córnua subter illud per quátuor ventos cæli.
  25195 Dániel	Dan	27	8	9	De uno autem ex eis egréssum est cornu unum módicum: et factum est grande contra merídiem, et contra oriéntem, et contra fortitúdinem.	b
  25196 Dániel	Dan	27	8	10	Et magnificátum est usque ad fortitúdinem cæli: et dejécit de fortitúdine, et de stellis, et conculcávit eas.
  25197 Dániel	Dan	27	8	11	Et usque ad príncipem fortitúdinis magnificátum est: et ab eo tulit juge sacrifícium, et dejécit locum sanctificatiónis ejus.
  25198 Dániel	Dan	27	8	12	Robur autem datum est ei contra juge sacrifícium propter peccáta: et prosternétur véritas in terra, et fáciet, et prosperábitur.
  25199 Dániel	Dan	27	8	13	Et audívi unum de sanctis loquéntem: et dixit unus sanctus álteri néscio cui loquénti: Úsquequo vísio, et juge sacrifícium, et peccátum desolatiónis quæ facta est: et sanctuárium, et fortitúdo conculcábitur?
  25200 Dániel	Dan	27	8	14	Et dixit ei: Usque ad vésperam et mane, dies duo míllia trecénti: et mundábitur sanctuárium.
  25201 Dániel	Dan	27	8	15	Factum est autem cum vidérem ego Dániel visiónem, et quǽrerem intelligéntiam: ecce stetit in conspéctu meo quasi spécies viri.	b
  25202 Dániel	Dan	27	8	16	Et audívi vocem viri inter Úlai: et clamávit, et ait: Gábriel, fac intellígere istam visiónem.
  25203 Dániel	Dan	27	8	17	Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam: cumque venísset, pavens córrui in fáciem meam: et ait ad me: Intéllige, fili hóminis, quóniam in témpore finis complébitur vísio.
  25204 Dániel	Dan	27	8	18	Cumque loquerétur ad me, collápsus sum pronus in terram: et tétigit me, et státuit me in gradu meo,
  25205 Dániel	Dan	27	8	19	dixítque mihi: Ego osténdam tibi quæ futúra sunt in novíssimo maledictiónis: quóniam habet tempus finem suum.
  25206 Dániel	Dan	27	8	20	Áries, quem vidísti habére córnua, rex Medórum est atque Persárum.
  25207 Dániel	Dan	27	8	21	Porro hircus caprárum, rex Græcórum est; et cornu grande, quod erat inter óculos ejus, ipse est rex primus.
  25208 Dániel	Dan	27	8	22	Quod autem fracto illo surrexérunt quátuor pro eo: quátuor reges de gente ejus consúrgent, sed non in fortitúdine ejus.
  25209 Dániel	Dan	27	8	23	Et post regnum eórum, cum créverint iniquitátes, consúrget rex ímpudens fácie, et intélligens propositiónes;
  25210 Dániel	Dan	27	8	24	et roborábitur fortitúdo ejus, sed non in víribus suis: et supra quam credi potest, univérsa vastábit, et prosperábitur, et fáciet. Et interfíciet robústos, et pópulum sanctórum
  25211 Dániel	Dan	27	8	25	secúndum voluntátem suam, et dirigétur dolus in manu ejus: et cor suum magnificábit, et in cópia rerum ómnium occídet plúrimos: et contra príncipem príncipum consúrget, et sine manu conterétur.
  25212 Dániel	Dan	27	8	26	Et vísio véspere et mane, quæ dicta est, vera est: tu ergo visiónem signa, quia post multos dies erit.
  25213 Dániel	Dan	27	8	27	Et ego Dániel lángui, et ægrotávi per dies: cumque surrexíssem, faciébam ópera regis, et stupébam ad visiónem, et non erat qui interpretarétur.	b
  25214 Dániel	Dan	27	9	1	In anno primo Daríi fílii Assuéri de sémine Medórum, qui imperávit super regnum Chaldæórum,
  25215 Dániel	Dan	27	9	2	anno uno regni ejus, ego Dániel intelléxi in libris númerum annórum, de quo factus est sermo Dómini ad Jeremíam prophétam, ut compleréntur desolatiónis Jerúsalem septuagínta anni.
  25216 Dániel	Dan	27	9	3	Et pósui fáciem meam ad Dóminum Deum meum rogáre et deprecári in jejúniis, sacco, et cínere.	b
  25217 Dániel	Dan	27	9	4	Et orávi Dóminum Deum meum, et conféssus sum, et dixi: Óbsecro, Dómine Deus magne et terríbilis, custódiens pactum, et misericórdiam diligéntibus te, et custodiéntibus mandáta tua:
  25218 Dániel	Dan	27	9	5	peccávimus, iniquitátem fécimus, ímpie égimus, et recéssimus: et declinávimus a mandátis tuis ac judíciis.
  25219 Dániel	Dan	27	9	6	Non obedívimus servis tuis prophétis, qui locúti sunt in nómine tuo régibus nostris, princípibus nostris, pátribus nostris, omníque pópulo terræ.
  25220 Dániel	Dan	27	9	7	Tibi, Dómine, justítia: nobis autem confúsio faciéi, sicut est hódie viro Juda, et habitatóribus Jerúsalem, et omni Ísraël, his qui prope sunt, et his qui procul in univérsis terris, ad quas ejecísti eos propter iniquitátes eórum, in quibus peccavérunt in te.
  25221 Dániel	Dan	27	9	8	Dómine, nobis confúsio faciéi, régibus nostris, princípibus nostris, et pátribus nostris, qui peccavérunt.
  25222 Dániel	Dan	27	9	9	Tibi autem Dómino Deo nostro misericórdia et propitiátio, quia recéssimus a te,
  25223 Dániel	Dan	27	9	10	et non audívimus vocem Dómini Dei nostri ut ambularémus in lege ejus, quam pósuit nobis per servos suos prophétas.
  25224 Dániel	Dan	27	9	11	Et omnis Ísraël prævaricáti sunt legem tuam, et declinavérunt ne audírent vocem tuam: et stillávit super nos maledíctio et detestátio quæ scripta est in libro Móysi servi Dei, quia peccávimus ei.
  25225 Dániel	Dan	27	9	12	Et státuit sermónes suos, quos locútus est super nos et super príncipes nostros, qui judicavérunt nos, ut superindúceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni cælo, secúndum quod factum est in Jerúsalem.
  25226 Dániel	Dan	27	9	13	Sicut scriptum est in lege Móysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogávimus fáciem tuam, Dómine Deus noster, ut reverterémur ab iniquitátibus nostris, et cogitarémus veritátem tuam.
  25227 Dániel	Dan	27	9	14	Et vigilávit Dóminus super malítiam, et addúxit eam super nos. Justus Dóminus Deus noster in ómnibus opéribus suis, quæ fecit: non enim audívimus vocem ejus.
  25228 Dániel	Dan	27	9	15	Et nunc Dómine Deus noster, qui eduxísti pópulum tuum de terra Ægýpti in manu forti, et fecísti tibi nomen secúndum diem hanc: peccávimus, iniquitátem fécimus.	b
  25229 Dániel	Dan	27	9	16	Dómine, in omnem justítiam tuam avertátur, óbsecro, ira tua et furor tuus a civitáte tua Jerúsalem, et monte sancto tuo. Propter peccáta enim nostra, et iniquitátes patrum nostrórum, Jerúsalem et pópulus tuus in oppróbrium sunt ómnibus per circúitum nostrum.
  25230 Dániel	Dan	27	9	17	Nunc ergo exáudi, Deus noster, oratiónem servi tui, et preces ejus: et osténde fáciem tuam super sanctuárium tuum, quod desértum est propter temetípsum.
  25231 Dániel	Dan	27	9	18	Inclína, Deus meus, aurem tuam, et audi: áperi óculos tuos, et vide desolatiónem nostram, et civitátem super quam invocátum est nomen tuum: neque enim in justificatiónibus nostris prostérnimus preces ante fáciem tuam, sed in miseratiónibus tuis multis.
  25232 Dániel	Dan	27	9	19	Exáudi, Dómine; placáre Dómine: atténde et fac: ne moréris propter temetípsum, Deus meus, quia nomen tuum invocátum est super civitátem et super pópulum tuum.
  25233 Dániel	Dan	27	9	20	Cumque adhuc lóquerer, et orárem, et confitérer peccáta mea, et peccáta pópuli mei Ísraël, et prostérnerem preces meas in conspéctu Dei mei, pro monte sancto Dei mei:	b
  25234 Dániel	Dan	27	9	21	adhuc me loquénte in oratióne, ecce vir Gábriel, quem víderam in visióne a princípio, cito volans tétigit me in témpore sacrifícii vespertíni.
  25235 Dániel	Dan	27	9	22	Et dócuit me, et locútus est mihi, dixítque: Dániel, nunc egréssus sum ut docérem te, et intellígeres.
  25236 Dániel	Dan	27	9	23	Ab exórdio precum tuárum egréssus est sermo: ego autem veni ut indicárem tibi, quia vir desideriórum es: tu ergo animadvérte sermónem, et intéllige visiónem.
  25237 Dániel	Dan	27	9	24	Septuagínta hebdómades abbreviátæ sunt super pópulum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummétur prævaricátio, et finem accípiat peccátum, et deleátur iníquitas, et adducátur justítia sempitérna, et impleátur vísio et prophetía, et ungátur Sanctus sanctórum.
  25238 Dániel	Dan	27	9	25	Scito ergo, et animadvérte: ab éxitu sermónis, ut íterum ædificétur Jerúsalem, usque ad christum ducem, hebdómades septem, et hebdómades sexagínta duæ erunt: et rursum ædificábitur platéa, et muri in angústia témporum.
  25239 Dániel	Dan	27	9	26	Et post hebdómades sexagínta duas occidétur christus: et non erit ejus pópulus qui eum negatúrus est. Et civitátem et sanctuárium dissipábit pópulus cum duce ventúro: et finis ejus vástitas, et post finem belli statúta desolátio.
  25240 Dániel	Dan	27	9	27	Confirmábit autem pactum multis hebdómada una: et in dimídio hebdómadis defíciet hóstia et sacrifícium: et erit in templo abominátio desolatiónis: et usque ad consummatiónem et finem perseverábit desolátio.
  25241 Dániel	Dan	27	10	1	Anno tértio Cyri regis Persárum, verbum revelátum est Daniéli cognoménto Baltássar, et verbum verum, et fortitúdo magna: intellexítque sermónem: intelligéntia enim est opus in visióne.
  25242 Dániel	Dan	27	10	2	In diébus illis ego Dániel lugébam trium hebdomadárum diébus:	b
  25243 Dániel	Dan	27	10	3	panem desiderábilem non comédi, et caro et vinum non introiérunt in os meum, sed neque unguénto unctus sum, donec compleréntur trium hebdomadárum dies.
  25244 Dániel	Dan	27	10	4	Die autem vigésima et quarta mensis primi, eram juxta flúvium magnum, qui est Tigris.
  25245 Dániel	Dan	27	10	5	Et levávi óculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestítus líneis, et renes ejus accíncti auro obrízo:
  25246 Dániel	Dan	27	10	6	et corpus ejus quasi chrysólithus, et fácies ejus velut spécies fúlguris, et óculi ejus ut lampas ardens: et bráchia ejus, et quæ deórsum sunt usque ad pedes, quasi spécies æris candéntis: et vox sermónum ejus ut vox multitúdinis.
  25247 Dániel	Dan	27	10	7	Vidi autem ego Dániel solus visiónem: porro viri qui erant mecum non vidérunt, sed terror nímius írruit super eos, et fugérunt in abscónditum.
  25248 Dániel	Dan	27	10	8	Ego autem relíctus solus vidi visiónem grandem hanc: et non remánsit in me fortitúdo, sed et spécies mea immutáta est in me, et emárcui, nec hábui quidquam vírium.
  25249 Dániel	Dan	27	10	9	Et audívi vocem sermónum ejus: et áudiens jacébam consternátus super fáciem meam, et vultus meus hærébat terræ.
  25250 Dániel	Dan	27	10	10	Et ecce manus tétigit me, et eréxit me super génua mea, et super artículos mánuum meárum.
  25251 Dániel	Dan	27	10	11	Et dixit ad me: Dániel vir desideriórum, intéllige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixísset mihi sermónem istum, steti tremens.	b
  25252 Dániel	Dan	27	10	12	Et ait ad me: Noli metúere, Dániel: quia ex die primo, quo posuísti cor tuum ad intelligéndum ut te afflígeres in conspéctu Dei tui, exaudíta sunt verba tua: et ego veni propter sermónes tuos.
  25253 Dániel	Dan	27	10	13	Princeps autem regni Persárum réstitit mihi vigínti et uno diébus: et ecce Míchaël, unus de princípibus primis, venit in adjutórium meum, et ego remánsi ibi juxta regem Persárum.
  25254 Dániel	Dan	27	10	14	Veni autem ut docérem te quæ ventúra sunt pópulo tuo in novíssimis diébus, quóniam adhuc vísio in dies.
  25255 Dániel	Dan	27	10	15	Cumque loquerétur mihi hujuscémodi verbis, dejéci vultum meum ad terram, et tácui.	b
  25256 Dániel	Dan	27	10	16	Et ecce quasi similitúdo fílii hóminis tétigit lábia mea: et apériens os meum locútus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Dómine mi, in visióne tua dissolútæ sunt compáges meæ, et nihil in me remánsit vírium.
  25257 Dániel	Dan	27	10	17	Et quómodo póterit servus dómini mei loqui cum dómino meo? nihil enim in me remánsit vírium, sed et hálitus meus interclúditur.
  25258 Dániel	Dan	27	10	18	Rursum ergo tétigit me quasi vísio hóminis, et confortávit me,
  25259 Dániel	Dan	27	10	19	et dixit: Noli timére, vir desideriórum: pax tibi: confortáre, et esto robústus. Cumque loquerétur mecum, conválui, et dixi: Lóquere, dómine mi, quia confortásti me.
  25260 Dániel	Dan	27	10	20	Et ait: Numquid scis quare vénerim ad te? et nunc revértar ut prœ́lier advérsum príncipem Persárum. Cum ego egréderer, appáruit princeps Græcórum véniens.
  25261 Dániel	Dan	27	10	21	Verúmtamen annuntiábo tibi quod expréssum est in scriptúra veritátis: et nemo est adjútor meus in ómnibus his, nisi Míchaël princeps vester.	b
  25262 Dániel	Dan	27	11	1	Ego autem ab anno primo Daríi Medi stabam ut confortarétur et roborarétur.
  25263 Dániel	Dan	27	11	2	Et nunc veritátem annuntiábo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Pérside, et quartus ditábitur ópibus nímiis super omnes: et cum invalúerit divítiis suis, concitábit omnes advérsum regnum Grǽciæ.
  25264 Dániel	Dan	27	11	3	Surget vero rex fortis, et dominábitur potestáte multa, et fáciet quod placúerit ei.	b
  25265 Dániel	Dan	27	11	4	Et cum stéterit, conterétur regnum ejus, et dividétur in quátuor ventos cæli: sed non in pósteros ejus, neque secúndum poténtiam illíus, qua dominátus est: lacerábitur enim regnum ejus étiam in extérnos, excéptis his.
  25266 Dániel	Dan	27	11	5	Et confortábitur rex austri: et de princípibus ejus prævalébit super eum, et dominábitur ditióne: multa enim dominátio ejus.
  25267 Dániel	Dan	27	11	6	Et post finem annórum fœderabúntur: filiáque regis austri véniet ad regem aquilónis fácere amicítiam, et non obtinébit fortitúdinem bráchii, nec stabit semen ejus: et tradétur ipsa, et qui adduxérunt eam adolescéntes ejus, et qui confortábant eam in tempóribus.
  25268 Dániel	Dan	27	11	7	Et stabit de gérmine radícum ejus plantátio: et véniet cum exércitu, et ingrediétur provínciam regis aquilónis: et abutétur eis, et obtinébit.
  25269 Dániel	Dan	27	11	8	Ínsuper et deos eórum, et sculptília, vasa quoque pretiósa argénti et auri, captíva ducet in Ægýptum: ipse prævalébit advérsus regem aquilónis.
  25270 Dániel	Dan	27	11	9	Et intrábit in regnum rex austri, et revertétur ad terram suam.
  25271 Dániel	Dan	27	11	10	Fílii autem ejus provocabúntur, et congregábunt multitúdinem exercítuum plurimórum: et véniet próperans, et inúndans: et revertétur, et concitábitur, et congrediétur cum róbore ejus.	b
  25272 Dániel	Dan	27	11	11	Et provocátus rex austri egrediétur, et pugnábit advérsus regem aquilónis, et præparábit multitúdinem nímiam, et dábitur multitúdo in manu ejus.
  25273 Dániel	Dan	27	11	12	Et cápiet multitúdinem, et exaltábitur cor ejus, et dejíciet multa míllia, sed non prævalébit.
  25274 Dániel	Dan	27	11	13	Convertétur enim rex aquilónis, et præparábit multitúdinem multo majórem quam prius: et in fine témporum annorúmque véniet próperans cum exércitu magno, et ópibus nímiis.
  25275 Dániel	Dan	27	11	14	Et in tempóribus illis multi consúrgent advérsus regem austri: fílii quoque prævaricatórum pópuli tui extolléntur ut ímpleant visiónem, et córruent.
  25276 Dániel	Dan	27	11	15	Et venit rex aquilónis, et comportábit ággerem, et cápiet urbes munitíssimas: et bráchia austri non sustinébunt, et consúrgent elécti ejus ad resisténdum, et non erit fortitúdo.
  25277 Dániel	Dan	27	11	16	Et fáciet véniens super eum juxta plácitum suum, et non erit qui stet contra fáciem ejus: et stabit in terra ínclyta, et consumétur in manu ejus.
  25278 Dániel	Dan	27	11	17	Et ponet fáciem suam ut véniat ad tenéndum univérsum regnum ejus, et recta fáciet cum eo: et fíliam feminárum dabit ei, ut evértat illud: et non stabit, nec illíus erit.
  25279 Dániel	Dan	27	11	18	Et convértet fáciem suam ad ínsulas, et cápiet multas: et cessáre fáciet príncipem oppróbrii sui, et oppróbrium ejus convertétur in eum.
  25280 Dániel	Dan	27	11	19	Et convértet fáciem suam ad impérium terræ suæ, et impínget, et córruet, et non inveniétur.
  25281 Dániel	Dan	27	11	20	Et stabit in loco ejus vilíssimus, et indígnus decóre régio: et in paucis diébus conterétur, non in furóre, nec in prœ́lio.	b
  25282 Dániel	Dan	27	11	21	Et stabit in loco ejus despéctus, et non tribuétur ei honor régius: et véniet clam, et obtinébit regnum in frauduléntia.
  25283 Dániel	Dan	27	11	22	Et bráchia pugnántis expugnabúntur a fácie ejus, et conteréntur: ínsuper et dux fœ́deris.
  25284 Dániel	Dan	27	11	23	Et post amicítias, cum eo fáciet dolum: et ascéndet, et superábit in módico pópulo.
  25285 Dániel	Dan	27	11	24	Et abundántes, et úberes urbes ingrediétur: et fáciet quæ non fecérunt patres ejus, et patres patrum ejus: rapínas, et prædam, et divítias eórum dissipábit, et contra firmíssimas cogitatiónes iníbit: et hoc usque ad tempus.
  25286 Dániel	Dan	27	11	25	Et concitábitur fortitúdo ejus, et cor ejus advérsum regem austri in exércitu magno: et rex austri provocábitur ad bellum multis auxíliis, et fórtibus nimis: et non stabunt, quia iníbunt advérsus eum consília.
  25287 Dániel	Dan	27	11	26	Et comedéntes panem cum eo, cónterent illum, exercitúsque ejus opprimétur: et cadent interfécti plúrimi.
  25288 Dániel	Dan	27	11	27	Duórum quoque regum cor erit ut malefáciant, et ad mensam unam mendácium loquéntur: et non profícient, quia adhuc finis in áliud tempus.
  25289 Dániel	Dan	27	11	28	Et revertétur in terram suam cum ópibus multis: et cor ejus advérsum testaméntum sanctum, et fáciet, et revertétur in terram suam.
  25290 Dániel	Dan	27	11	29	Statúto témpore revertétur, et véniet ad austrum: et non erit prióri símile novíssimum.
  25291 Dániel	Dan	27	11	30	Et vénient super eum triéres, et Románi: et percutiétur, et revertétur, et indignábitur contra testaméntum sanctuárii, et fáciet: revertetúrque, et cogitábit advérsum eos qui dereliquérunt testaméntum sanctuárii.
  25292 Dániel	Dan	27	11	31	Et bráchia ex eo stabunt, et pólluent sanctuárium fortitúdinis, et áuferent juge sacrifícium: et dabunt abominatiónem in desolatiónem.	b
  25293 Dániel	Dan	27	11	32	Et ímpii in testaméntum simulábunt fraudulénter: pópulus autem sciens Deum suum, obtinébit, et fáciet.
  25294 Dániel	Dan	27	11	33	Et docti in pópulo docébunt plúrimos: et ruent in gládio, et in flamma, et in captivitáte, et in rapína diérum.
  25295 Dániel	Dan	27	11	34	Cumque corrúerint, sublevabúntur auxílio párvulo: et applicabúntur eis plúrimi fraudulénter.
  25296 Dániel	Dan	27	11	35	Et de erudítis ruent, ut confléntur, et eligántur, et dealbéntur usque ad tempus præfinítum: quia adhuc áliud tempus erit.
  25297 Dániel	Dan	27	11	36	Et fáciet juxta voluntátem suam rex, et elevábitur, et magnificábitur advérsus omnem deum: et advérsus Deum deórum loquétur magnífica, et dirigétur, donec compleátur iracúndia: perpetráta quippe est definítio.	b
  25298 Dániel	Dan	27	11	37	Et Deum patrum suórum non reputábit: et erit in concupiscéntiis feminárum, nec quemquam deórum curábit, quia advérsum univérsa consúrget.
  25299 Dániel	Dan	27	11	38	Deum autem Maózim in loco suo venerábitur: et deum, quem ignoravérunt patres ejus, colet auro, et argénto, et lápide pretióso, rebúsque pretiósis.
  25300 Dániel	Dan	27	11	39	Et fáciet ut múniat Maózim cum deo aliéno, quem cognóvit, et multiplicábit glóriam, et dabit eis potestátem in multis, et terram dívidet gratuíto.
  25301 Dániel	Dan	27	11	40	Et in témpore præfiníto prœliábitur advérsus eum rex austri, et quasi tempéstas véniet contra illum rex aquilónis in cúrribus, et in equítibus, et in classe magna, et ingrediétur terras, et cónteret, et pertránsiet.	b
  25302 Dániel	Dan	27	11	41	Et introíbit in terram gloriósam, et multæ córruent: hæ autem solæ salvabúntur de manu ejus, Edom, et Moab, et princípium filiórum Ammon.
  25303 Dániel	Dan	27	11	42	Et mittet manum suam in terras: et terra Ægýpti non effúgiet.
  25304 Dániel	Dan	27	11	43	Et dominábitur thesaurórum auri, et argénti, et in ómnibus pretiósis Ægýpti: per Líbyam quoque, et Æthiópiam transíbit.
  25305 Dániel	Dan	27	11	44	Et fama turbábit eum ab oriénte et ab aquilóne: et véniet in multitúdine magna ut cónterat et interfíciat plúrimos.
  25306 Dániel	Dan	27	11	45	Et figet tabernáculum suum Apádno inter mária, super montem ínclytum et sanctum: et véniet usque ad summitátem ejus, et nemo auxiliábitur ei.
  25307 Dániel	Dan	27	12	1	In témpore autem illo consúrget Míchaël princeps magnus, qui stat pro fíliis pópuli tui: et véniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœpérunt usque ad tempus illud. Et in témpore illo salvábitur pópulus tuus, omnis qui invéntus fúerit scriptus in libro.
  25308 Dániel	Dan	27	12	2	Et multi de his qui dórmiunt in terræ púlvere evigilábunt, álii in vitam ætérnam, et álii in oppróbrium ut vídeant semper.
  25309 Dániel	Dan	27	12	3	Qui autem docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti: et qui ad justítiam erúdiunt multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes.
  25310 Dániel	Dan	27	12	4	Tu autem Dániel, claude sermónes, et signa librum usque ad tempus statútum: plúrimi pertransíbunt, et múltiplex erit sciéntia.	b
  25311 Dániel	Dan	27	12	5	Et vidi ego Dániel, et ecce quasi duo álii stabant: unus hinc super ripam flúminis, et álius inde ex áltera ripa flúminis.	b
  25312 Dániel	Dan	27	12	6	Et dixi viro qui erat indútus líneis, qui stabat super aquas flúminis: Úsquequo finis horum mirabílium?
  25313 Dániel	Dan	27	12	7	Et audívi virum qui indútus erat líneis, qui stabat super aquas flúminis, cum elevásset déxteram et sinístram suam in cælum, et jurásset per vivéntem in ætérnum, quia in tempus, et témpora, et dimídium témporis. Et cum compléta fúerit dispérsio manus pópuli sancti, complebúntur univérsa hæc.
  25314 Dániel	Dan	27	12	8	Et ego audívi, et non intelléxi. Et dixi: Dómine mi, quid erit post hæc?
  25315 Dániel	Dan	27	12	9	Et ait: Vade, Dániel, quia clausi sunt signatíque sermónes usque ad præfinítum tempus.
  25316 Dániel	Dan	27	12	10	Eligéntur, et dealbabúntur, et quasi ignis probabúntur multi: et ímpie agent ímpii, neque intélligent omnes ímpii: porro docti intélligent.
  25317 Dániel	Dan	27	12	11	Et a témpore cum ablátum fúerit juge sacrifícium, et pósita fúerit abominátio in desolatiónem, dies mille ducénti nonagínta.
  25318 Dániel	Dan	27	12	12	Beátus qui exspéctat, et pervénit usque ad dies mille trecéntos trigínta quinque.
  25319 Dániel	Dan	27	12	13	Tu autem vade ad præfinítum: et requiésces, et stabis in sorte tua in finem diérum.
  25320 Dániel	Dan	27	13	1	Et erat vir hábitans in Babylóne, et nomen ejus Jóakim:
  25321 Dániel	Dan	27	13	2	et accépit uxórem nómine Susánnam, fíliam Helcíæ, pulchram nimis, et timéntem Deum:
  25322 Dániel	Dan	27	13	3	paréntes enim illíus, cum essent justi, erudiérunt fíliam suam secúndum legem Móysi.
  25323 Dániel	Dan	27	13	4	Erat autem Jóakim dives valde, et erat ei pomárium vicínum dómui suæ: et ad ipsum confluébant Judǽi, eo quod esset honorabílior ómnium.
  25324 Dániel	Dan	27	13	5	Et constitúti sunt de pópulo duo senes júdices in illo anno, de quibus locútus est Dóminus: Quia egréssa est iníquitas de Babylóne a senióribus judícibus, qui videbántur régere pópulum.
  25325 Dániel	Dan	27	13	6	Isti frequentábant domum Jóakim, et veniébant ad eos omnes qui habébant judícia.
  25326 Dániel	Dan	27	13	7	Cum autem pópulus revertísset per merídiem, ingrediebátur Susánna, et deambulábat in pomário viri sui.	b
  25327 Dániel	Dan	27	13	8	Et vidébant eam senes quotídie ingrediéntem et deambulántem, et exarsérunt in concupiscéntiam ejus:
  25328 Dániel	Dan	27	13	9	et evertérunt sensum suum, et declinavérunt óculos suos ut non vidérent cælum, neque recordaréntur judiciórum justórum.
  25329 Dániel	Dan	27	13	10	Erant ergo ambo vulneráti amóre ejus, nec indicavérunt sibi vicíssim dolórem suum:
  25330 Dániel	Dan	27	13	11	erubescébant enim indicáre sibi concupiscéntiam suam, voléntes concúmbere cum ea.
  25331 Dániel	Dan	27	13	12	Et observábant quotídie sollicítius vidére eam. Dixítque alter ad álterum:
  25332 Dániel	Dan	27	13	13	Eámus domum, quia hora prándii est. Et egréssi, recessérunt a se.
  25333 Dániel	Dan	27	13	14	Cumque revertíssent, venérunt in unum: et sciscitántes ab ínvicem causam, conféssi sunt concupiscéntiam suam: et tunc in commúni statuérunt tempus quando eam possent inveníre solam.
  25334 Dániel	Dan	27	13	15	Factum est autem, cum observárent diem aptum, ingréssa est aliquándo sicut heri et nudiustértius, cum duábus solis puéllis, voluítque lavári in pomário: æstus quippe erat:	b
  25335 Dániel	Dan	27	13	16	et non erat ibi quisquam, præter duos senes abscónditos, et contemplántes eam.
  25336 Dániel	Dan	27	13	17	Dixit ergo puéllis: Afférte mihi óleum, et smígmata, et óstia pomárii cláudite, ut laver.
  25337 Dániel	Dan	27	13	18	Et fecérunt sicut præcéperat: clauserúntque óstia pomárii, et egréssæ sunt per postícum ut afférrent quæ jússerat; nesciebántque senes intus esse abscónditos.
  25338 Dániel	Dan	27	13	19	Cum autem egréssæ essent puéllæ, surrexérunt duo senes, et accurrérunt ad eam, et dixérunt:
  25339 Dániel	Dan	27	13	20	Ecce óstia pomárii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscéntia tui sumus: quam ob rem assentúre nobis, et commiscére nobíscum.
  25340 Dániel	Dan	27	13	21	Quod si nolúeris, dicémus contra te testimónium, quod fúerit tecum júvenis, et ob hanc causam emíseris puéllas a te.
  25341 Dániel	Dan	27	13	22	Ingémuit Susánna, et ait: Angústiæ sunt mihi úndique: si enim hoc égero, mors mihi est: si autem non égero, non effúgiam manus vestras.	b
  25342 Dániel	Dan	27	13	23	Sed mélius est mihi absque ópere incídere in manus vestras, quam peccáre in conspéctu Dómini.
  25343 Dániel	Dan	27	13	24	Et exclamávit voce magna Susánna: exclamavérunt autem et senes advérsus eam.
  25344 Dániel	Dan	27	13	25	Et cucúrrit unus ad óstia pomárii, et apéruit.
  25345 Dániel	Dan	27	13	26	Cum ergo audíssent clamórem fámuli domus in pomário, irruérunt per postícum ut vidérent quidnam esset.
  25346 Dániel	Dan	27	13	27	Postquam autem senes locúti sunt, erubuérunt servi veheménter, quia numquam dictus fúerat sermo hujuscémodi de Susánna. Et facta est dies crástina.
  25347 Dániel	Dan	27	13	28	Cumque venísset pópulus ad Jóakim virum ejus, venérunt et duo presbýteri, pleni iníqua cogitatióne advérsus Susánnam ut interfícerent eam.	b
  25348 Dániel	Dan	27	13	29	Et dixérunt coram pópulo: Míttite ad Susánnam fíliam Helcíæ uxórem Jóakim. Et statim misérunt.
  25349 Dániel	Dan	27	13	30	Et venit cum paréntibus, et fíliis, et univérsis cognátis suis.
  25350 Dániel	Dan	27	13	31	Porro Susánna erat delicáta nimis, et pulchra spécie.
  25351 Dániel	Dan	27	13	32	At iníqui illi jussérunt ut discooperirétur (erat enim coopérta), ut vel sic satiaréntur decóre ejus.
  25352 Dániel	Dan	27	13	33	Flebant ígitur sui, et omnes qui nóverant eam.
  25353 Dániel	Dan	27	13	34	Consurgéntes autem duo presbýteri in médio pópuli, posuérunt manus suas super caput ejus.
  25354 Dániel	Dan	27	13	35	Quæ flens suspéxit ad cælum: erat enim cor ejus fidúciam habens in Dómino.
  25355 Dániel	Dan	27	13	36	Et dixérunt presbýteri: Cum deambularémus in pomário soli, ingréssa est hæc cum duábus puéllis: et clausit óstia pomárii, et dimísit a se puéllas.
  25356 Dániel	Dan	27	13	37	Venítque ad eam adoléscens, qui erat abscónditus, et concúbuit cum ea.
  25357 Dániel	Dan	27	13	38	Porro nos cum essémus in ángulo pomárii, vidéntes iniquitátem, cucúrrimus ad eos, et vídimus eos páriter commiscéri.
  25358 Dániel	Dan	27	13	39	Et illum quidem non quívimus comprehéndere, quia fórtior nobis erat, et apértis óstiis exilívit:
  25359 Dániel	Dan	27	13	40	hanc autem cum apprehendissémus, interrogávimus, quisnam esset adoléscens, et nóluit indicáre nobis: hujus rei testes sumus.
  25360 Dániel	Dan	27	13	41	Crédidit eis multitúdo quasi sénibus et judícibus pópuli, et condemnavérunt eam ad mortem.	b
  25361 Dániel	Dan	27	13	42	Exclamávit autem voce magna Susánna, et dixit: Deus ætérne, qui absconditórum es cógnitor, qui nosti ómnia ántequam fiant,
  25362 Dániel	Dan	27	13	43	tu scis quóniam falsum testimónium tulérunt contra me: et ecce mórior, cum nihil horum fécerim, quæ isti malitióse composuérunt advérsum me.
  25363 Dániel	Dan	27	13	44	Exaudívit autem Dóminus vocem ejus.
  25364 Dániel	Dan	27	13	45	Cumque ducerétur ad mortem, suscitávit Dóminus spíritum sanctum púeri junióris, cujus nomen Dániel:
  25365 Dániel	Dan	27	13	46	et exclamávit voce magna: Mundus ego sum a sánguine hujus.
  25366 Dániel	Dan	27	13	47	Et convérsus omnis pópulus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locútus es?
  25367 Dániel	Dan	27	13	48	Qui cum staret in médio eórum, ait: Sic fátui fílii Ísraël, non judicántes, neque quod verum est cognoscéntes, condemnástis fíliam Ísraël?
  25368 Dániel	Dan	27	13	49	revertímini ad judícium, quia falsum testimónium locúti sunt advérsus eam.
  25369 Dániel	Dan	27	13	50	Revérsus est ergo pópulus cum festinatióne, et dixérunt ei senes: Veni, et sede in médio nostrum, et índica nobis: quia tibi Deus dedit honórem senectútis.
  25370 Dániel	Dan	27	13	51	Et dixit ad eos Dániel: Separáte illos ab ínvicem procul, et dijudicábo eos.
  25371 Dániel	Dan	27	13	52	Cum ergo divísi essent alter ab áltero, vocávit unum de eis, et dixit ad eum: Inveteráte diérum malórum, nunc venérunt peccáta tua, quæ operabáris prius:
  25372 Dániel	Dan	27	13	53	júdicans judícia injústa, innocéntes ópprimens, et dimíttens nóxios, dicénte Dómino: Innocéntem et justum non interfícies.
  25373 Dániel	Dan	27	13	54	Nunc ergo, si vidísti eam, dic sub qua árbore víderis eos colloquéntes sibi. Qui ait: Sub schino.
  25374 Dániel	Dan	27	13	55	Dixit autem Dániel: Recte mentítus es in caput tuum: ecce enim ángelus Dei, accépta senténtia ab eo, scindet te médium.
  25375 Dániel	Dan	27	13	56	Et, amóto eo, jussit veníre álium, et dixit ei: Semen Chánaan, et non Juda, spécies decépit te, et concupiscéntia subvértit cor tuum:
  25376 Dániel	Dan	27	13	57	sic faciebátis filiábus Ísraël, et illæ timéntes loquebántur vobis: sed fília Juda non sustínuit iniquitátem vestram.
  25377 Dániel	Dan	27	13	58	Nunc ergo, dic mihi sub qua árbore comprehénderis eos loquéntes sibi. Qui ait: Sub prino.
  25378 Dániel	Dan	27	13	59	Dixit autem ei Dániel: Recte mentítus es et tu in caput tuum: manet enim ángelus Dómini, gládium habens, ut secet te médium, et interfíciat vos.
  25379 Dániel	Dan	27	13	60	Exclamávit ítaque omnis cœtus voce magna, et benedixérunt Deum, qui salvat sperántes in se.	b
  25380 Dániel	Dan	27	13	61	Et consurrexérunt advérsus duos presbýteros (convícerat enim eos Dániel ex ore suo falsum dixísse testimónium), fecerúntque eis sicut male égerant advérsus próximum,
  25381 Dániel	Dan	27	13	62	ut fácerent secúndum legem Móysi. Et interfecérunt eos, et salvátus est sanguis innóxius in die illa.
  25382 Dániel	Dan	27	13	63	Helcías autem et uxor ejus laudavérunt Deum pro fília sua Susánna cum Jóakim maríto ejus, et cognátis ómnibus, quia non esset invénta in ea res turpis.
  25383 Dániel	Dan	27	13	64	Dániel autem factus est magnus in conspéctu pópuli a die illa, et deínceps.
  25384 Dániel	Dan	27	13	65	Et rex Astýages appósitus est ad patres suos, et suscépit Cyrus Perses regnum ejus.	b
  25385 Dániel	Dan	27	14	1	Erat autem Dániel convíva regis, et honorátus super omnes amícos ejus.
  25386 Dániel	Dan	27	14	2	Erat quoque idólum apud Babylónios nómine Bel: et impendebántur in eo per dies síngulos símilæ ártabæ duódecim, et oves quadragínta, viníque ámphoræ sex.
  25387 Dániel	Dan	27	14	3	Rex quoque colébat eum, et ibat per síngulos dies adoráre eum: porro Dániel adorábat Deum suum. Dixítque ei rex: Quare non adóras Bel?
  25388 Dániel	Dan	27	14	4	Qui respóndens ait ei: Quia non colo idóla manufácta, sed vivéntem Deum, qui creávit cælum, et terram, et habet potestátem omnis carnis.
  25389 Dániel	Dan	27	14	5	Et dixit rex ad eum: Non vidétur tibi esse Bel vivens deus? an non vides quanta cómedat et bibat quotídie?
  25390 Dániel	Dan	27	14	6	Et ait Dániel arrídens: Ne erres, rex: iste enim intrínsecus lúteus est, et forínsecus ǽreus, neque comédit aliquándo.
  25391 Dániel	Dan	27	14	7	Et irátus rex vocávit sacerdótes ejus, et ait eis: Nisi dixéritis mihi quis est qui cómedat impénsas has, moriémini.
  25392 Dániel	Dan	27	14	8	Si autem ostendéritis quóniam Bel cómedat hæc, moriétur Dániel, quia blasphemávit in Bel. Et dixit Dániel regi: Fiat juxta verbum tuum.
  25393 Dániel	Dan	27	14	9	Erant autem sacerdótes Bel septuagínta, excéptis uxóribus, et párvulis, et fíliis. Et venit rex cum Daniéle in templum Bel.	b
  25394 Dániel	Dan	27	14	10	Et dixérunt sacerdótes Bel: Ecce nos egrédimur foras: et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude óstium, et signa ánnulo tuo:
  25395 Dániel	Dan	27	14	11	et cum ingréssus fúeris mane, nisi invéneris ómnia comésta a Bel, morte moriémur, vel Dániel qui mentítus est advérsum nos.
  25396 Dániel	Dan	27	14	12	Contemnébant autem, quia fécerant sub mensa abscónditum intróitum, et per illum ingrediebántur semper, et devorábant ea.
  25397 Dániel	Dan	27	14	13	Factum est ígitur postquam egréssi sunt illi, rex pósuit cibos ante Bel: præcépit Dániel púeris suis, et attulérunt cínerem, et cribrávit per totum templum coram rege: et egréssi clausérunt óstium, et signántes ánnulo regis abiérunt.
  25398 Dániel	Dan	27	14	14	Sacerdótes autem ingréssi sunt nocte juxta consuetúdinem suam, et uxóres et fílii eórum, et comedérunt ómnia, et bibérunt.
  25399 Dániel	Dan	27	14	15	Surréxit autem rex primo dilúculo, et Dániel cum eo.	b
  25400 Dániel	Dan	27	14	16	Et ait rex: Salváne sunt signácula, Dániel? Qui respóndit: Salva, rex.
  25401 Dániel	Dan	27	14	17	Statímque cum aperuísset óstium, intúitus rex mensam, exclamávit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.
  25402 Dániel	Dan	27	14	18	Et risit Dániel, et ténuit regem ne ingrederétur intro: et dixit: Ecce paviméntum: animadvérte cujus vestígia sint hæc.
  25403 Dániel	Dan	27	14	19	Et dixit rex: Vídeo vestígia virórum, et mulíerum, et infántium. Et irátus est rex.
  25404 Dániel	Dan	27	14	20	Tunc apprehéndit sacerdótes, et uxóres, et fílios eórum: et ostendérunt ei abscóndita ostíola, per quæ ingrediebántur, et consumébant quæ erant super mensam.
  25405 Dániel	Dan	27	14	21	Occídit ergo illos rex, et trádidit Bel in potestátem Daniélis: qui subvértit eum, et templum ejus.
  25406 Dániel	Dan	27	14	22	Et erat draco magnus in loco illo, et colébant eum Babylónii.	b
  25407 Dániel	Dan	27	14	23	Et dixit rex Daniéli: Ecce nunc non potes dícere quia iste non sit deus vivens: adóra ergo eum.
  25408 Dániel	Dan	27	14	24	Dixítque Dániel: Dóminum Deum meum adóro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens.
  25409 Dániel	Dan	27	14	25	Tu autem, rex, da mihi potestátem, et interfíciam dracónem absque gládio et fuste. Et ait rex: Do tibi.
  25410 Dániel	Dan	27	14	26	Tulit ergo Dániel picem, et ádipem, et pilos, et coxit páriter: fecítque massas, et dedit in os dracónis, et dirúptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebátis.
  25411 Dániel	Dan	27	14	27	Quod cum audíssent Babylónii, indignáti sunt veheménter: et congregáti advérsum regem, dixérunt: Judǽus factus est rex: Bel destrúxit, dracónem interfécit, et sacerdótes occídit.	b
  25412 Dániel	Dan	27	14	28	Et dixérunt cum veníssent ad regem: Trade nobis Daniélem, alióquin interficiémus te, et domum tuam.
  25413 Dániel	Dan	27	14	29	Vidit ergo rex quod irrúerent in eum veheménter: et necessitáte compúlsus, trádidit eis Daniélem.
  25414 Dániel	Dan	27	14	30	Qui misérunt eum in lacum leónum, et erat ibi diébus sex.
  25415 Dániel	Dan	27	14	31	Porro in lacu erant leónes septem, et dabántur eis duo córpora quotídie, et duæ oves: et tunc non data sunt eis, ut devorárent Daniélem.
  25416 Dániel	Dan	27	14	32	Erat autem Hábacuc prophéta in Judǽa, et ipse cóxerat pulméntum, et intríverat panes in alvéolo: et ibat in campum ut ferret messóribus.	b
  25417 Dániel	Dan	27	14	33	Dixítque ángelus Dómini ad Hábacuc: Fer prándium quod habes in Babylónem Daniéli, qui est in lacu leónum.
  25418 Dániel	Dan	27	14	34	Et dixit Hábacuc: Dómine, Babylónem non vidi, et lacum néscio.
  25419 Dániel	Dan	27	14	35	Et apprehéndit eum ángelus Dómini in vértice ejus, et portávit eum capíllo cápitis sui, posuítque eum in Babylóne supra lacum in ímpetu spíritus sui.
  25420 Dániel	Dan	27	14	36	Et clamávit Hábacuc, dicens: Dániel serve Dei, tolle prándium quod misit tibi Deus.
  25421 Dániel	Dan	27	14	37	Et ait Dániel: Recordátus es mei, Deus, et non dereliquísti diligéntes te.
  25422 Dániel	Dan	27	14	38	Surgénsque Dániel comédit. Porro ángelus Dómini restítuit Hábacuc conféstim in loco suo.
  25423 Dániel	Dan	27	14	39	Venit ergo rex die séptimo ut lugéret Daniélem: et venit ad lacum, et introspéxit, et ecce Dániel sedens in médio leónum.	b
  25424 Dániel	Dan	27	14	40	Et exclamávit voce magna rex, dicens: Magnus es, Dómine Deus Daniélis. Et extráxit eum de lacu leónum.
  25425 Dániel	Dan	27	14	41	Porro illos, qui perditiónis ejus causa fúerant, intromísit in lacum, et devoráti sunt in moménto coram eo.
  25426 Dániel	Dan	27	14	42	Tunc rex ait: Páveant omnes habitántes in univérsa terra Deum Daniélis: quia ipse est salvátor, fáciens signa et mirabília in terra: qui liberávit Daniélem de lacu leónum.
  25427 #	Osée	Hos	Prophetía Osée
  25428 Osée	Hos	28	1	1	Verbum Dómini, quod factum est ad Osée, fílium Béeri, in diébus Ozíæ, Jóathan, Achaz, Ezechíæ, regum Juda; et in diébus Jeróboam, fílii Joas, regis Ísraël.
  25429 Osée	Hos	28	1	2	Princípium loquéndi Dómino in Osée. Et dixit Dóminus ad Osée: Vade, sume tibi uxórem fornicatiónum, et fac tibi fílios fornicatiónum, quia fórnicans fornicábitur terra a Dómino.	b
  25430 Osée	Hos	28	1	3	Et ábiit, et accépit Gomer, fíliam Debélaim: et concépit, et péperit ei fílium.
  25431 Osée	Hos	28	1	4	Et dixit Dóminus ad eum: Voca nomen ejus Jézrahel, quóniam adhuc módicum, et visitábo sánguinem Jézrahel super domum Jehu, et quiéscere fáciam regnum domus Ísraël.
  25432 Osée	Hos	28	1	5	Et in illa die cónteram arcum Ísraël in valle Jézrahel.
  25433 Osée	Hos	28	1	6	Et concépit adhuc, et péperit fíliam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericórdia, quia non addam ultra miseréri dómui Ísraël, sed oblivióne oblivíscar eórum.
  25434 Osée	Hos	28	1	7	Et dómui Juda miserébor, et salvábo eos in Dómino Deo suo; et non salvábo eos in arcu et gládio, et in bello, et in equis, et in equítibus.
  25435 Osée	Hos	28	1	8	Et ablactávit eam quæ erat Absque misericórdia. Et concépit, et péperit fílium.	b
  25436 Osée	Hos	28	1	9	Et dixit: Voca nomen ejus, Non pópulus meus, quia vos non pópulus meus, et ego non ero vester.
  25437 Osée	Hos	28	1	10	Et erit númerus filiórum Ísraël quasi aréna maris, quæ sine mensúra est, et non numerábitur. Et erit in loco ubi dicétur eis: Non pópulus meus vos: dicétur eis: Fílii Dei vivéntis.	b
  25438 Osée	Hos	28	1	11	Et congregabúntur fílii Juda et fílii Ísraël páriter; et ponent sibímet caput unum, et ascéndent de terra, quia magnus dies Jézrahel.
  25439 Osée	Hos	28	2	1	Dícite frátribus vestris: Pópulus meus; et soróri vestræ: Misericórdiam consecúta.
  25440 Osée	Hos	28	2	2	Judicáte matrem vestram, judicáte, quóniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Áuferat fornicatiónes suas a fácie sua, et adultéria sua de médio úberum suórum;
  25441 Osée	Hos	28	2	3	ne forte expóliem eam nudam, et státuam eam secúndum diem nativitátis suæ, et ponam eam quasi solitúdinem, et státuam eam velut terram ínviam, et interfíciam eam siti.
  25442 Osée	Hos	28	2	4	Et filiórum illíus non miserébor, quóniam fílii fornicatiónum sunt.
  25443 Osée	Hos	28	2	5	Quia fornicáta est mater eórum, confúsa est quæ concépit eos; quia dixit: Vadam post amatóres meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, óleum meum, et potum meum.	b
  25444 Osée	Hos	28	2	6	Propter hoc ecce ego sépiam viam tuam spinis, et sépiam eam macéria, et sémitas suas non invéniet.
  25445 Osée	Hos	28	2	7	Et sequétur amatóres suos, et non apprehéndet eos; et quæret eos, et non invéniet: et dicet: Vadam, et revértar ad virum meum priórem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
  25446 Osée	Hos	28	2	8	Et hæc nescívit, quia ego dedi ei fruméntum, et vinum, et óleum, et argéntum multiplicávi ei, et aurum, quæ fecérunt Baal.	b
  25447 Osée	Hos	28	2	9	Idcírco convértar, et sumam fruméntum meum in témpore suo, et vinum meum in témpore suo. Et liberábo lanam meam et linum meum, quæ operiébant ignomíniam ejus.
  25448 Osée	Hos	28	2	10	Et nunc revelábo stultítiam ejus in óculis amatórum ejus; et vir non éruet eam de manu mea;
  25449 Osée	Hos	28	2	11	et cessáre fáciam omne gáudium ejus, solemnitátem ejus, neoméniam ejus, sábbatum ejus, et ómnia festa témpora ejus.
  25450 Osée	Hos	28	2	12	Et corrúmpam víneam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit: Mercédes hæ meæ sunt, quas dedérunt mihi amatóres mei; et ponam eam in saltum, et cómedet eam béstia agri.
  25451 Osée	Hos	28	2	13	Et visitábo super eam dies Báalim, quibus accendébat incénsum, et ornabátur in aure sua, et moníli suo. Et ibat post amatóres suos, et mei obliviscebátur, dicit Dóminus.
  25452 Osée	Hos	28	2	14	Propter hoc ecce ego lactábo eam, et ducam eam in solitúdinem, et loquar ad cor ejus.	b
  25453 Osée	Hos	28	2	15	Et dabo ei vinitóres ejus ex eódem loco, et vallem Achor, ad aperiéndam spem; et canet ibi juxta dies juventútis suæ, et juxta dies ascensiónis suæ de terra Ægýpti.
  25454 Osée	Hos	28	2	16	Et erit in die illa, ait Dóminus: vocábit me, Vir meus, et non vocábit me ultra Báali.
  25455 Osée	Hos	28	2	17	Et áuferam nómina Báalim de ore ejus, et non recordábitur ultra nóminis eórum.
  25456 Osée	Hos	28	2	18	Et percútiam cum eis fœdus in die illa, cum béstia agri, et cum vólucre cæli, et cum réptili terræ; et arcum, et gládium, et bellum cónteram de terra, et dormíre eos fáciam fiduciáliter.
  25457 Osée	Hos	28	2	19	Et sponsábo te mihi in sempitérnum; et sponsábo te mihi in justítia, et judício, et in misericórdia, et in miseratiónibus.	b
  25458 Osée	Hos	28	2	20	Et sponsábo te mihi in fide; et scies quia ego Dóminus.
  25459 Osée	Hos	28	2	21	Et erit in die illa: exáudiam, dicit Dóminus, exáudiam cælos, et illi exáudient terram.
  25460 Osée	Hos	28	2	22	Et terra exáudiet tríticum, et vinum, et óleum, et hæc exáudient Jézrahel.
  25461 Osée	Hos	28	2	23	Et seminábo eam mihi in terra, et miserébor ejus quæ fuit Absque misericórdia.
  25462 Osée	Hos	28	2	24	Et dicam Non pópulo meo: Pópulus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu.
  25463 Osée	Hos	28	3	1	Et dixit Dóminus ad me: Adhuc vade, et dílige mulíerem diléctam amíco et adúlteram, sicut díligit Dóminus fílios Ísraël, et ipsi respíciunt ad deos aliénos, et díligunt vinácia uvárum.
  25464 Osée	Hos	28	3	2	Et fodi eam mihi quíndecim argénteis, et coro hórdei, et dimídio coro hórdei.	b
  25465 Osée	Hos	28	3	3	Et dixi ad eam: Dies multos exspectábis me; non fornicáberis, et non eris viro; sed et ego exspectábo te.
  25466 Osée	Hos	28	3	4	Quia dies multos sedébunt fílii Ísraël sine rege, et sine príncipe, et sine sacrifício, et sine altári, et sine ephod, et sine théraphim.	b
  25467 Osée	Hos	28	3	5	Et post hæc reverténtur fílii Ísraël, et quærent Dóminum Deum suum, et David regem suum: et pavébunt ad Dóminum, et ad bonum ejus, in novíssimo diérum.
  25468 Osée	Hos	28	4	1	Audíte verbum Dómini, fílii Ísraël, quia judícium Dómino cum habitatóribus terræ: non est enim véritas, et non est misericórdia, et non est sciéntia Dei in terra.
  25469 Osée	Hos	28	4	2	Maledíctum, et mendácium, et homicídium, et furtum, et adultérium inundavérunt, et sanguis sánguinem tétigit.
  25470 Osée	Hos	28	4	3	Propter hoc lugébit terra, et infirmábitur omnis qui hábitat in ea, in béstia agri, et in vólucre cæli; sed et pisces maris congregabúntur.
  25471 Osée	Hos	28	4	4	Verúmtamen unusquísque non júdicet, et non arguátur vir: pópulus enim tuus sicut hi qui contradícunt sacerdóti.
  25472 Osée	Hos	28	4	5	Et córrues hódie, et córruet étiam prophéta tecum. Nocte tacére feci matrem tuam.
  25473 Osée	Hos	28	4	6	Contícuit pópulus meus, eo quod non habúerit sciéntiam: quia tu sciéntiam repulísti, repéllam te, ne sacerdótio fungáris mihi; et oblíta es legis Dei tui, oblivíscar filiórum tuórum et ego.
  25474 Osée	Hos	28	4	7	Secúndum multitúdinem eórum sic peccavérunt mihi: glóriam eórum in ignomíniam commutábo.
  25475 Osée	Hos	28	4	8	Peccáta pópuli mei cómedent, et ad iniquitátem eórum sublevábunt ánimas eórum.
  25476 Osée	Hos	28	4	9	Et erit sicut pópulus, sic sacérdos; et visitábo super eum vias ejus, et cogitatiónes ejus reddam ei.
  25477 Osée	Hos	28	4	10	Et cómedent, et non saturabúntur; fornicáti sunt, et non cessavérunt: quóniam Dóminum dereliquérunt in non custodiéndo.
  25478 Osée	Hos	28	4	11	Fornicátio, et vinum, et ebríetas áuferunt cor.
  25479 Osée	Hos	28	4	12	Pópulus meus in ligno suo interrogávit, et báculus ejus annuntiávit ei; spíritus enim fornicatiónum decépit eos, et fornicáti sunt a Deo suo.	b
  25480 Osée	Hos	28	4	13	Super cápita móntium sacrificábant, et super colles ascendébant thymiáma; subtus quercum, et pópulum, et terebínthum, quia bona erat umbra ejus; ídeo fornicabúntur fíliæ vestræ, et sponsæ vestræ adúlteræ erunt.
  25481 Osée	Hos	28	4	14	Non visitábo super fílias vestras cum fúerint fornicátæ, et super sponsas vestras cum adulteráverint, quóniam ipsi cum meretrícibus conversabántur, et cum effeminátis sacrificábant; et pópulus non intélligens vapulábit.
  25482 Osée	Hos	28	4	15	Si fornicáris tu, Ísraël, non delínquat saltem Juda; et nolíte íngredi in Gálgala, et ne ascendéritis in Betháven, neque juravéritis: Vivit Dóminus!	b
  25483 Osée	Hos	28	4	16	Quóniam sicut vacca lascíviens declinávit Ísraël; nunc pascet eos Dóminus, quasi agnum in latitúdine.	b
  25484 Osée	Hos	28	4	17	Párticeps idolórum Éphraim: dimítte eum.
  25485 Osée	Hos	28	4	18	Separátum est convívium eórum; fornicatióne fornicáti sunt: dilexérunt afférre ignomíniam protectóres ejus.
  25486 Osée	Hos	28	4	19	Ligávit eum spíritus in alis suis, et confundéntur a sacrifíciis suis.
  25487 Osée	Hos	28	5	1	Audíte hoc, sacerdótes, et atténdite, domus Ísraël, et domus regis, auscultáte: quia vobis judícium est, quóniam láqueus facti estis speculatióni, et rete expánsum super Thabor.
  25488 Osée	Hos	28	5	2	Et víctimas declinástis in profúndum; et ego erudítor ómnium eórum.
  25489 Osée	Hos	28	5	3	Ego scio Éphraim, et Ísraël non est abscónditus a me: quia nunc fornicátus est Éphraim; contaminátus est Ísraël.
  25490 Osée	Hos	28	5	4	Non dabunt cogitatiónes suas ut revertántur ad Deum suum, quia spíritus fornicatiónum in médio eórum, et Dóminum non cognovérunt.
  25491 Osée	Hos	28	5	5	Et respondébit arrogántia Ísraël in fácie ejus, et Ísraël et Éphraim ruent in iniquitáte sua: ruet étiam Judas cum eis.
  25492 Osée	Hos	28	5	6	In grégibus suis et in arméntis suis vadent ad quæréndum Dóminum, et non invénient: ablátus est ab eis.
  25493 Osée	Hos	28	5	7	In Dóminum prævaricáti sunt, quia fílios aliénos genuérunt: nunc devorábit eos mensis, cum pártibus suis.
  25494 Osée	Hos	28	5	8	Clángite búccina in Gábaa, tuba in Rama; ululáte in Betháven, post tergum tuum, Bénjamin.	b
  25495 Osée	Hos	28	5	9	Éphraim in desolatióne erit in die correptiónis; in tríbubus Ísraël osténdi fidem.
  25496 Osée	Hos	28	5	10	Facti sunt príncipes Juda quasi assuméntes términum; super eos effúndam quasi aquam iram meam.
  25497 Osée	Hos	28	5	11	Calúmniam pátiens est Éphraim, fractus judício, quóniam cœpit abíre post sordes.
  25498 Osée	Hos	28	5	12	Et ego quasi tínea Éphraim, et quasi putrédo dómui Juda.
  25499 Osée	Hos	28	5	13	Et vidit Éphraim languórem suum, et Juda vínculum suum; et ábiit Éphraim ad Assur, et misit ad regem ultórem: et ipse non póterit sanáre vos, nec sólvere póterit a vobis vínculum.
  25500 Osée	Hos	28	5	14	Quóniam ego quasi leǽna Éphraim, et quasi cátulus leónis dómui Juda. Ego, ego cápiam, et vadam; tollam, et non est qui éruat.
  25501 Osée	Hos	28	5	15	Vadens revértar ad locum meum, donec deficiátis, et quærátis fáciem meam.
  25502 Osée	Hos	28	6	1	In tribulatióne sua mane consúrgent ad me: Veníte, et revertámur ad Dóminum,
  25503 Osée	Hos	28	6	2	quia ipse cepit, et sanábit nos; percútiet, et curábit nos.
  25504 Osée	Hos	28	6	3	Vivificábit nos post duos dies; in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu ejus. Sciémus, sequemúrque ut cognoscámus Dóminum: quasi dilúculum præparátus est egréssus ejus, et véniet quasi imber nobis temporáneus et serótinus terræ.
  25505 Osée	Hos	28	6	4	Quid fáciam tibi, Éphraim? quid fáciam tibi, Juda? misericórdia vestra quasi nubes matutína, et quasi ros mane pertránsiens.
  25506 Osée	Hos	28	6	5	Propter hoc dolávi in prophétis; occídi eos in verbis oris mei: et judícia tua quasi lux egrediéntur.
  25507 Osée	Hos	28	6	6	Quia misericórdiam vólui, et non sacrifícium; et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
  25508 Osée	Hos	28	6	7	Ipsi autem sicut Adam transgréssi sunt pactum: ibi prævaricáti sunt in me.
  25509 Osée	Hos	28	6	8	Gálaad cívitas operántium idólum, supplantáta sánguine.
  25510 Osée	Hos	28	6	9	Et quasi fauces virórum latrónum, párticeps sacerdótum, in via interficiéntium pergéntes de Sichem: quia scelus operáti sunt.
  25511 Osée	Hos	28	6	10	In domo Ísraël vidi horréndum: ibi fornicatiónes Éphraim, contaminátus est Ísraël.
  25512 Osée	Hos	28	6	11	Sed et Juda, pone messem tibi, cum convértero captivitátem pópuli mei.
  25513 Osée	Hos	28	7	1	Cum sanáre vellem Ísraël, reveláta est iníquitas Éphraim, et malítia Samaríæ, quia operáti sunt mendácium; et fur ingréssus est spólians, latrúnculus foris.
  25514 Osée	Hos	28	7	2	Et ne forte dicant in córdibus suis, omnem malítiam eórum me recordátum, nunc circumdedérunt eos adinventiónes suæ: coram fácie mea factæ sunt.
  25515 Osée	Hos	28	7	3	In malítia sua lætificavérunt regem, et in mendáciis suis príncipes.
  25516 Osée	Hos	28	7	4	Omnes adulterántes, quasi clíbanus succénsus a coquénte; quiévit páululum cívitas a commistióne ferménti, donec fermentarétur totum.
  25517 Osée	Hos	28	7	5	Dies regis nostri: cœpérunt príncipes fúrere a vino; exténdit manum suam cum illusóribus.
  25518 Osée	Hos	28	7	6	Quia applicuérunt quasi clíbanum cor suum, cum insidiarétur eis; tota nocte dormívit coquens eos: mane ipse succénsus quasi ignis flammæ.
  25519 Osée	Hos	28	7	7	Omnes calefácti sunt quasi clíbanus, et devoravérunt júdices suos: omnes reges eórum cecidérunt; non est qui clamat in eis ad me.
  25520 Osée	Hos	28	7	8	Éphraim in pópulis ipse commiscebátur; Éphraim factus est subcinerícius panis, qui non reversátur.
  25521 Osée	Hos	28	7	9	Comedérunt aliéni robur ejus, et ipse nescívit; sed et cani effúsi sunt in eo, et ipse ignorávit.	b
  25522 Osée	Hos	28	7	10	Et humiliábitur supérbia Ísraël in fácie ejus; nec revérsi sunt ad Dóminum Deum suum, et non quæsiérunt eum in ómnibus his.
  25523 Osée	Hos	28	7	11	Et factus est Éphraim quasi colúmba sedúcta non habens cor. Ægýptum invocábant; ad Assýrios abiérunt.
  25524 Osée	Hos	28	7	12	Et cum profécti fúerint, expándam super eos rete meum: quasi vólucrem cæli détraham eos; cædam eos secúndum auditiónem cœtus eórum.
  25525 Osée	Hos	28	7	13	Væ eis, quóniam recessérunt a me! vastabúntur, quia prævaricáti sunt in me, et ego redémi eos, et ipsi locúti sunt contra me mendácia.
  25526 Osée	Hos	28	7	14	Et non clamavérunt ad me in corde suo, sed ululábant in cubílibus suis: super tríticum et vinum ruminábant; recessérunt a me.
  25527 Osée	Hos	28	7	15	Et ego erudívi eos, et confortávi bráchia eórum, et in me cogitavérunt malítiam.
  25528 Osée	Hos	28	7	16	Revérsi sunt ut essent absque jugo; facti sunt quasi arcus dolósus: cadent in gládio príncipes eórum, a furóre linguæ suæ. Ista subsannátio eórum in terra Ægýpti.
  25529 Osée	Hos	28	8	1	In gútture tuo sit tuba quasi áquila super domum Dómini, pro eo quod transgréssi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricáti sunt.
  25530 Osée	Hos	28	8	2	Me invocábunt: Deus meus, cognóvimus te Ísraël.
  25531 Osée	Hos	28	8	3	Projécit Ísraël bonum: inimícus persequétur eum.
  25532 Osée	Hos	28	8	4	Ipsi regnavérunt, et non ex me; príncipes exstitérunt, et non cognóvi: argéntum suum et aurum suum fecérunt sibi idóla, ut interírent.	b
  25533 Osée	Hos	28	8	5	Projéctus est vítulus tuus, Samaría; irátus est furor meus in eos. Úsquequo non póterunt emundári?
  25534 Osée	Hos	28	8	6	Quia ex Ísraël et ipse est: ártifex fecit illum, et non est deus; quóniam in araneárum telas erit vítulus Samaríæ.
  25535 Osée	Hos	28	8	7	Quia ventum seminábunt, et túrbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non fáciet farínam: quod etsi fécerit, aliéni cómedent eam.	b
  25536 Osée	Hos	28	8	8	Devorátus est Ísraël; nunc factus est in natiónibus quasi vas immúndum.
  25537 Osée	Hos	28	8	9	Quia ipsi ascendérunt ad Assur, ónager solitárius sibi; Éphraim múnera dedérunt amatóribus.
  25538 Osée	Hos	28	8	10	Sed et cum mercéde condúxerint natiónes, nunc congregábo eos, et quiéscent paulísper ab ónere regis et príncipum.
  25539 Osée	Hos	28	8	11	Quia multiplicávit Éphraim altária ad peccándum; factæ sunt ei aræ in delíctum.	b
  25540 Osée	Hos	28	8	12	Scribam ei multíplices leges meas, quæ velut aliénæ computátæ sunt.
  25541 Osée	Hos	28	8	13	Hóstias ófferent, immolábunt carnes et cómedent, et Dóminus non suscípiet eas: nunc recordábitur iniquitátis eórum, et visitábit peccáta eórum: ipsi in Ægýptum converténtur.
  25542 Osée	Hos	28	8	14	Et oblítus est Ísraël factóris sui, et ædificávit delúbra; et Judas multiplicávit urbes munítas; et mittam ignem in civitátes ejus, et devorábit ædes illíus.
  25543 Osée	Hos	28	9	1	Noli lætári, Ísraël; noli exsultáre sicut pópuli: quia fornicátus es a Deo tuo; dilexísti mercédem super omnes áreas trítici.
  25544 Osée	Hos	28	9	2	Área et tórcular non pascet eos, et vinum mentiétur eis:
  25545 Osée	Hos	28	9	3	non habitábunt in terra Dómini. Revérsus est Éphraim in Ægýptum, et in Assýriis pollútum comédit.
  25546 Osée	Hos	28	9	4	Non libábunt Dómino vinum, et non placébunt ei. Sacrifícia eórum quasi panis lugéntium; omnes qui cómedent eum, contaminabúntur: quia panis eórum ánimæ ipsórum: non intrábit in domum Dómini.
  25547 Osée	Hos	28	9	5	Quid faciétis in die solémni, in die festivitátis Dómini?
  25548 Osée	Hos	28	9	6	Ecce enim profécti sunt a vastitáte: Ægýptus congregábit eos; Memphis sepéliet eos: desiderábile argéntum eórum urtíca hæreditábit, lappa in tabernáculis eórum.
  25549 Osée	Hos	28	9	7	Venérunt dies visitatiónis, venérunt dies retributiónis. Scitóte, Ísraël, stultum prophétam, insánum virum spirituálem, propter multitúdinem iniquitátis tuæ, et multitúdinem améntiæ.	b
  25550 Osée	Hos	28	9	8	Speculátor Éphraim cum Deo meo, prophéta láqueus ruínæ factus est super omnes vias ejus; insánia in domo Dei ejus.
  25551 Osée	Hos	28	9	9	Profúnde peccavérunt, sicut in diébus Gábaa. Recordábitur iniquitátis eórum, et visitábit peccáta eórum.
  25552 Osée	Hos	28	9	10	Quasi uvas in desérto invéni Ísraël, quasi prima poma ficúlneæ in cacúmine ejus vidi patres eórum: ipsi autem intravérunt ad Beélphegor, et abalienáti sunt in confusiónem, et facti sunt abominábiles sicut ea quæ dilexérunt.	b
  25553 Osée	Hos	28	9	11	Éphraim quasi avis avolávit; glória eórum a partu, et ab útero, et a concéptu.
  25554 Osée	Hos	28	9	12	Quod etsi enutríerint fílios suos, absque líberis eos fáciam in homínibus; sed et væ eis cum recéssero ab eis!
  25555 Osée	Hos	28	9	13	Éphraim, ut vidi, Tyrus erat fundáta in pulchritúdine; et Éphraim edúcet ad interfectórem fílios suos.	b
  25556 Osée	Hos	28	9	14	Da eis, Dómine. Quid dabis eis? da eis vulvam sine líberis, et úbera aréntia.
  25557 Osée	Hos	28	9	15	Omnes nequítiæ eórum in Galgal, quia ibi exósos hábui eos. Propter malítiam adinventiónum eórum, de domo mea ejíciam eos; non addam ut díligam eos: omnes príncipes eórum recedéntes.
  25558 Osée	Hos	28	9	16	Percússus est Éphraim; radix eórum exsiccáta est: fructum nequáquam fácient, quod etsi genúerint, interfíciam amantíssima úteri eórum.
  25559 Osée	Hos	28	9	17	Abjíciet eos Deus meus, quia non audiérunt eum, et erunt vagi in natiónibus.
  25560 Osée	Hos	28	10	1	Vitis frondósa Ísraël, fructus adæquátus est ei: secúndum multitúdinem fructus sui multiplicávit altária, juxta ubertátem terræ suæ exuberávit simulácris.
  25561 Osée	Hos	28	10	2	Divísum est cor eórum, nunc interíbunt; ipse confrínget simulácra eórum, depopulábitur aras eórum.
  25562 Osée	Hos	28	10	3	Quia nunc dicent: Non est rex nobis, non enim timémus Dóminum; et rex quid fáciet nobis?	b
  25563 Osée	Hos	28	10	4	Loquímini verba visiónis inútilis, et feriétis fœdus; et germinábit quasi amaritúdo judícium super sulcos agri.
  25564 Osée	Hos	28	10	5	Vaccas Betháven coluérunt habitatóres Samaríæ; quia luxit super eum pópulus ejus, et ædítui ejus super eum exsultavérunt in glória ejus, quia migrávit ab eo.	b
  25565 Osée	Hos	28	10	6	Síquidem et ipse in Assur delátus est, munus regi ultóri. Confúsio Éphraim cápiet, et confundétur Ísraël in voluntáte sua.
  25566 Osée	Hos	28	10	7	Transíre fecit Samaría regem suum quasi spumam super fáciem aquæ.
  25567 Osée	Hos	28	10	8	Et disperdéntur excélsa idóli, peccátum Ísraël; lappa et tríbulus ascéndet super aras eórum: et dicent móntibus: Operíte nos, et cóllibus: Cádite super nos.
  25568 Osée	Hos	28	10	9	Ex diébus Gábaa peccávit Ísraël; ibi stetérunt. Non comprehéndet eos in Gábaa prœ́lium super fílios iniquitátis.	b
  25569 Osée	Hos	28	10	10	Juxta desidérium meum corrípiam eos: congregabúntur super eos pópuli, cum corripiéntur propter duas iniquitátes suas.	b
  25570 Osée	Hos	28	10	11	Éphraim vítula docta dilígere tritúram, et ego transívi super pulchritúdinem colli ejus: ascéndam super Éphraim, arábit Judas; confrínget sibi sulcos Jacob.
  25571 Osée	Hos	28	10	12	Semináte vobis in justítia, et métite in ore misericórdiæ. Innováte vobis novále; tempus autem requiréndi Dóminum, cum vénerit qui docébit vos justítiam.	b
  25572 Osée	Hos	28	10	13	Arástis impietátem, iniquitátem messuístis: comedístis frugem mendácii, quia confísus es in viis tuis, in multitúdine fórtium tuórum.
  25573 Osée	Hos	28	10	14	Consúrget tumúltus in pópulo tuo; et omnes munitiónes tuæ vastabúntur, sicut vastátus est Sálmana a domo ejus qui judicávit Baal in die prœ́lii, matre super fílios allísa.	b
  25574 Osée	Hos	28	10	15	Sic fecit vobis Bethel, a fácie malítiæ nequitiárum vestrárum.
  25575 Osée	Hos	28	11	1a	Sicut mane tránsiit, pertránsiit rex Ísraël.
  25576 Osée	Hos	28	11	1b	Quia puer Ísraël, et diléxi eum; et ex Ægýpto vocávi fílium meum.
  25577 Osée	Hos	28	11	2	Vocavérunt eos, sic abiérunt a fácie eórum; Báalim immolábant, et simulácris sacrificábant.	b
  25578 Osée	Hos	28	11	3	Et ego quasi nutrítius Éphraim: portábam eos in bráchiis meis, et nesciérunt quod curárem eos.
  25579 Osée	Hos	28	11	4	In funículis Adam traham eos, in vínculis caritátis; et ero eis quasi exáltans jugum super maxíllas eórum, et declinávi ad eum ut vescerétur.
  25580 Osée	Hos	28	11	5	Non revertétur in terram Ægýpti, et Assur ipse rex ejus, quóniam noluérunt convérti.	b
  25581 Osée	Hos	28	11	6	Cœpit gládius in civitátibus ejus, et consúmet eléctos ejus, et cómedet cápita eórum.
  25582 Osée	Hos	28	11	7	Et pópulus meus pendébit ad réditum meum; jugum autem imponétur eis simul, quod non auferétur.
  25583 Osée	Hos	28	11	8	Quómodo dabo te, Éphraim? prótegam te, Ísraël? Quómodo dabo te sicut Ádama, ponam te ut Séboim? Convérsum est in me cor meum, páriter conturbáta est pœnitúdo mea.
  25584 Osée	Hos	28	11	9	Non fáciam furórem iræ meæ; non convértar ut dispérdam Éphraim, quóniam Deus ego, et non homo; in médio tui sanctus, et non ingrédiar civitátem.
  25585 Osée	Hos	28	11	10	Post Dóminum ambulábunt; quasi leo rúgiet, quia ipse rúgiet, et formidábunt fílii maris.
  25586 Osée	Hos	28	11	11	Et avolábunt quasi avis ex Ægýpto, et quasi colúmba de terra Assyriórum: et collocábo eos in dómibus suis, dicit Dóminus.
  25587 Osée	Hos	28	11	12	Circúmdedit me in negatióne Éphraim, et in dolo domus Ísraël; Judas autem testis descéndit cum Deo, et cum sanctis fidélis.	b
  25588 Osée	Hos	28	12	1	Éphraim pascit ventum, et séquitur æstum; tota die mendácium et vastitátem multíplicat: et fœdus cum Assýriis íniit, et óleum in Ægýptum ferébat.
  25589 Osée	Hos	28	12	2	Judícium ergo Dómini cum Juda, et visitátio super Jacob: juxta vias ejus, et juxta adinventiónes ejus reddet ei.
  25590 Osée	Hos	28	12	3	In útero supplantávit fratrem suum, et in fortitúdine sua diréctus est cum ángelo.	b
  25591 Osée	Hos	28	12	4	Et inváluit ad ángelum, et confortátus est; flevit, et rogávit eum. In Bethel invénit eum, et ibi locútus est nobíscum.
  25592 Osée	Hos	28	12	5	Et Dóminus Deus exercítuum, Dóminus memoriále ejus.
  25593 Osée	Hos	28	12	6	Et tu ad Deum tuum convertéris; misericórdiam et judícium custódi, et spera in Deo tuo semper.	b
  25594 Osée	Hos	28	12	7	Chánaan, in manu ejus statéra dolósa, calúmniam diléxit.	b
  25595 Osée	Hos	28	12	8	Et dixit Éphraim: Verúmtamen dives efféctus sum; invéni idólum mihi: omnes labóres mei non invénient mihi iniquitátem quam peccávi.
  25596 Osée	Hos	28	12	9	Et ego Dóminus Deus tuus ex terra Ægýpti: adhuc sedére te fáciam in tabernáculis, sicut in diébus festivitátis.	b
  25597 Osée	Hos	28	12	10	Et locútus sum super prophétas, et ego visiónem multiplicávi, et in manu prophetárum assimilátus sum.
  25598 Osée	Hos	28	12	11	Si Gálaad idólum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolántes; nam et altária eórum quasi acérvi super sulcos agri.	b
  25599 Osée	Hos	28	12	12	Fugit Jacob in regiónem Sýriæ, et servívit Ísraël in uxórem, et in uxórem servávit.	b
  25600 Osée	Hos	28	12	13	In prophéta autem edúxit Dóminus Ísraël de Ægýpto, et in prophéta servátus est.
  25601 Osée	Hos	28	12	14	Ad iracúndiam me provocávit Éphraim in amaritudínibus suis: et sanguis ejus super eum véniet, et oppróbrium ejus restítuet ei Dóminus suus.	b
  25602 Osée	Hos	28	13	1	Loquénte Éphraim, horror invásit Ísraël; et delíquit in Baal, et mórtuus est.
  25603 Osée	Hos	28	13	2	Et nunc addidérunt ad peccándum; fecerúntque sibi conflátile de argénto suo quasi similitúdinem idolórum: factúra artíficum totum est: his ipsi dicunt: Immoláte hómines, vítulos adorántes.
  25604 Osée	Hos	28	13	3	Idcírco erunt quasi nubes matutína, et sicut ros matutínus prætériens; sicut pulvis túrbine raptus ex área, et sicut fumus de fumário.
  25605 Osée	Hos	28	13	4	Ego autem Dóminus Deus tuus, ex terra Ægýpti; et Deum absque me néscies, et salvátor non est præter me.	b
  25606 Osée	Hos	28	13	5	Ego cognóvi te in desérto, in terra solitúdinis.
  25607 Osée	Hos	28	13	6	Juxta páscua sua adimpléti sunt et saturáti sunt; et levavérunt cor suum, et oblíti sunt mei.
  25608 Osée	Hos	28	13	7	Et ego ero eis quasi leǽna, sicut pardus in via Assyriórum.
  25609 Osée	Hos	28	13	8	Occúrram eis quasi ursa raptis cátulis, et dirúmpam interióra jécoris eórum, et consúmam eos ibi quasi leo: béstia agri scindet eos.
  25610 Osée	Hos	28	13	9	Perdítio tua, Ísraël: tantúmmodo in me auxílium tuum.	b
  25611 Osée	Hos	28	13	10	Ubi est rex tuus? máxime nunc salvet te in ómnibus úrbibus tuis; et júdices tui, de quibus dixísti: Da mihi regem et príncipes.
  25612 Osée	Hos	28	13	11	Dabo tibi regem in furóre meo, et áuferam in indignatióne mea.
  25613 Osée	Hos	28	13	12	Colligáta est iníquitas Éphraim; abscónditum peccátum ejus.	b
  25614 Osée	Hos	28	13	13	Dolóres parturiéntis vénient ei: ipse fílius non sápiens: nunc enim non stabit in contritióne filiórum.
  25615 Osée	Hos	28	13	14a	De manu mortis liberábo eos; de morte rédimam eos. Ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, inférne!
  25616 Osée	Hos	28	13	14b	Consolátio abscóndita est ab óculis meis.
  25617 Osée	Hos	28	13	15	Quia ipse inter fratres dívidet: addúcet uréntem ventum Dóminus de desérto ascendéntem, et siccábit venas ejus, et desolábit fontem ejus: et ipse dirípiet thesáurum omnis vasis desiderábilis.
  25618 Osée	Hos	28	14	1	Péreat Samaría, quóniam ad amaritúdinem concitávit Deum suum! in gládio péreant, párvuli eórum elidántur, et fœtæ ejus discindántur!
  25619 Osée	Hos	28	14	2	Convértere, Ísraël, ad Dóminum Deum tuum, quóniam corruísti in iniquitáte tua.	b
  25620 Osée	Hos	28	14	3	Tóllite vobíscum verba, et convertímini ad Dóminum; et dícite ei: Omnem aufer iniquitátem, áccipe bonum, et reddémus vítulos labiórum nostrórum.
  25621 Osée	Hos	28	14	4	Assur non salvábit nos: super equum non ascendémus, nec dicémus ultra, Dii nostri ópera mánuum nostrárum: quia ejus, qui in te est, miseréberis pupílli.
  25622 Osée	Hos	28	14	5	Sanábo contritiónes eórum; díligam eos spontánee: quia avérsus est furor meus ab eis.	b
  25623 Osée	Hos	28	14	6	Ero quasi ros; Ísraël germinábit sicut lílium, et erúmpet radix ejus ut Líbani.
  25624 Osée	Hos	28	14	7	Ibunt rami ejus, et erit quasi olíva glória ejus, et odor ejus ut Líbani.
  25625 Osée	Hos	28	14	8	Converténtur sedéntes in umbra ejus; vivent trítico, et germinábunt quasi vínea; memoriále ejus sicut vinum Líbani.
  25626 Osée	Hos	28	14	9	Éphraim, quid mihi ultra idóla? Ego exáudiam, et dírigam eum ego ut abiétem viréntem; ex me fructus tuus invéntus est.
  25627 Osée	Hos	28	14	10	Quis sápiens, et intélliget ista? intélligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Dómini, et justi ambulábunt in eis; prævaricatóres vero córruent in eis.
  25628 #	Joël	Joel	Prophetía Joël
  25629 Joël	Joel	29	1	1	Verbum Dómini, quod factum est ad Joël, fílium Phátuel.
  25630 Joël	Joel	29	1	2	Audíte hoc, senes, et áuribus percípite, omnes habitatóres terræ: si factum est istud in diébus vestris, aut in diébus patrum vestrórum?	b
  25631 Joël	Joel	29	1	3	Super hoc fíliis vestris narráte, et fílii vestri fíliis suis, et fílii eórum generatióni álteræ.
  25632 Joël	Joel	29	1	4	Resíduum erúcæ comédit locústa, et resíduum locústæ comédit bruchus, et resíduum bruchi comédit rubígo.
  25633 Joël	Joel	29	1	5	Expergiscímini, ébrii, et flete et ululáte, omnes qui bíbitis vinum in dulcédine, quóniam périit ab ore vestro.
  25634 Joël	Joel	29	1	6	Gens enim ascéndit super terram meam, fortis et innumerábilis: dentes ejus ut dentes leónis, et moláres ejus ut cátuli leónis.	b
  25635 Joël	Joel	29	1	7	Pósuit víneam meam in desértum, et ficum meam decorticávit; nudans spoliávit eam, et projécit: albi facti sunt rami ejus.
  25636 Joël	Joel	29	1	8	Plange quasi virgo accíncta sacco super virum pubertátis suæ.
  25637 Joël	Joel	29	1	9	Périit sacrifícium et libátio de domo Dómini; luxérunt sacerdótes, minístri Dómini.
  25638 Joël	Joel	29	1	10	Depopuláta est régio, luxit humus, quóniam devastátum est tríticum, confúsum est vinum, elánguit óleum.
  25639 Joël	Joel	29	1	11	Confúsi sunt agrícolæ, ululavérunt vinitóres super fruménto et hórdeo, quia périit messis agri.
  25640 Joël	Joel	29	1	12	Vínea confúsa est, et ficus elánguit; malogranátum, et palma, et malum, et ómnia ligna agri aruérunt, quia confúsum est gáudium a fíliis hóminum.
  25641 Joël	Joel	29	1	13	Accíngite vos, et plángite, sacerdótes: ululáte, minístri altáris; ingredímini, cubáte in sacco, minístri Dei mei, quóniam intériit de domo Dei vestri sacrifícium et libátio.	b
  25642 Joël	Joel	29	1	14	Sanctificáte jejúnium, vocáte cœtum, congregáte senes, omnes habitatóres terræ in domum Dei vestri, et clamáte ad Dóminum:
  25643 Joël	Joel	29	1	15	A, a, a, diéi! quia prope est dies Dómini, et quasi vástitas a poténte véniet.
  25644 Joël	Joel	29	1	16	Numquid non coram óculis vestris aliménta periérunt de domo Dei nostri, lætítia et exsultátio?
  25645 Joël	Joel	29	1	17	Computruérunt juménta in stércore suo, demolíta sunt hórrea, dissipátæ sunt apothécæ, quóniam confúsum est tríticum.
  25646 Joël	Joel	29	1	18	Quid ingémuit ánimal, mugiérunt greges arménti? quia non est páscua eis; sed et greges pécorum disperiérunt.
  25647 Joël	Joel	29	1	19	Ad te, Dómine, clamábo, quia ignis comédit speciósa desérti, et flamma succéndit ómnia ligna regiónis.
  25648 Joël	Joel	29	1	20	Sed et béstiæ agri, quasi área sítiens imbrem, suspexérunt ad te, quóniam exsiccáti sunt fontes aquárum, et ignis devorávit speciósa desérti.
  25649 Joël	Joel	29	2	1	Cánite tuba in Sion, ululáte in monte sancto meo, conturbéntur omnes habitatóres terræ: quia venit dies Dómini, quia prope est.
  25650 Joël	Joel	29	2	2	Dies tenebrárum et calíginis, dies nubis et túrbinis; quasi mane expánsum super montes pópulus multus et fortis: símilis ei non fuit a princípio, et post eum non erit usque in annos generatiónis et generatiónis.
  25651 Joël	Joel	29	2	3	Ante fáciem ejus ignis vorans, et post eum exúrens flamma. Quasi hortus voluptátis terra coram eo, et post eum solitúdo desérti, neque est qui effúgiat eum.
  25652 Joël	Joel	29	2	4	Quasi aspéctus equórum, aspéctus eórum; et quasi équites, sic current.
  25653 Joël	Joel	29	2	5	Sicut sónitus quadrigárum super cápita móntium exílient, sicut sónitus flammæ ignis devorántis stípulam, velut pópulus fortis præparátus ad prœ́lium.
  25654 Joël	Joel	29	2	6	A fácie ejus cruciabúntur pópuli; omnes vultus redigéntur in ollam.
  25655 Joël	Joel	29	2	7	Sicut fortes current; quasi viri bellatóres ascéndent murum: viri in viis suis gradiéntur, et non declinábunt a sémitis suis.
  25656 Joël	Joel	29	2	8	Unusquísque fratrem suum non coarctábit, sínguli in calle suo ambulábunt; sed et per fenéstras cadent, et non demoliéntur.
  25657 Joël	Joel	29	2	9	Urbem ingrediéntur, in muro current, domos conscéndent, per fenéstras intrábunt quasi fur.
  25658 Joël	Joel	29	2	10	A fácie ejus contrémuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebráti sunt, et stellæ retraxérunt splendórem suum.	b
  25659 Joël	Joel	29	2	11	Et Dóminus dedit vocem suam ante fáciem exércitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fórtia et faciéntia verbum ejus: magnus enim dies Dómini, et terríbilis valde, et quis sustinébit eum?
  25660 Joël	Joel	29	2	12	Nunc ergo, dicit Dóminus, convertímini ad me in toto corde vestro, in jejúnio, et in fletu, et in planctu.	b
  25661 Joël	Joel	29	2	13	Et scíndite corda vestra, et non vestiménta vestra; et convertímini ad Dóminum Deum vestrum, quia benígnus et miséricors est, pátiens et multæ misericórdiæ, et præstábilis super malítia.
  25662 Joël	Joel	29	2	14	Quis scit si convertátur, et ignóscat, et relínquat post se benedictiónem, sacrifícium et libámen Dómino Deo vestro?
  25663 Joël	Joel	29	2	15	Cánite tuba in Sion, sanctificáte jejúnium, vocáte cœtum:	b
  25664 Joël	Joel	29	2	16	congregáte pópulum, sanctificáte ecclésiam, coadunáte senes, congregáte párvulos, et sugéntes úbera; egrediátur sponsus de cubíli suo, et sponsa de thálamo suo.
  25665 Joël	Joel	29	2	17	Inter vestíbulum et altáre plorábunt sacerdótes, minístri Dómini, et dicent: Parce, Dómine, parce pópulo tuo; et ne des hæreditátem tuam in oppróbrium, ut dominéntur eis natiónes. Quare dicunt in pópulis: Ubi est Deus eórum?
  25666 Joël	Joel	29	2	18	Zelátus est Dóminus terram suam, et pepércit pópulo suo.	b
  25667 Joël	Joel	29	2	19	Et respóndit Dóminus, et dixit pópulo suo: Ecce ego mittam vobis fruméntum, et vinum, et óleum, et replebímini eis; et non dabo vos ultra oppróbrium in géntibus.
  25668 Joël	Joel	29	2	20	Et eum qui ab aquilóne est procul fáciam a vobis, et expéllam eum in terram ínviam et desértam: fáciem ejus contra mare orientále, et extrémum ejus ad mare novíssimum: et ascéndet fœtor ejus, et ascéndet putrédo ejus, quia supérbe egit.
  25669 Joël	Joel	29	2	21	Noli timére, terra: exsúlta, et lætáre, quóniam magnificávit Dóminus ut fáceret.
  25670 Joël	Joel	29	2	22	Nolíte timére, animália regiónis, quia germinavérunt speciósa desérti; quia lignum áttulit fructum suum, ficus et vínea dedérunt virtútem suam.
  25671 Joël	Joel	29	2	23	Et, fílii Sion, exsultáte, et lætámini in Dómino Deo vestro, quia dedit vobis doctórem justítiæ, et descéndere fáciet ad vos imbrem matutínum et serótinum, sicut in princípio.
  25672 Joël	Joel	29	2	24	Et implebúntur áreæ fruménto, et redundábunt torculária vino et óleo.
  25673 Joël	Joel	29	2	25	Et reddam vobis annos, quos comédit locústa, bruchus, et rubígo, et erúca: fortitúdo mea magna quam misi in vos.
  25674 Joël	Joel	29	2	26	Et comedétis vescéntes, et saturabímini; et laudábitis nomen Dómini Dei vestri, qui fecit mirabília vobíscum; et non confundétur pópulus meus in sempitérnum.
  25675 Joël	Joel	29	2	27	Et sciétis quia in médio Ísraël ego sum, et ego Dóminus Deus vester, et non est ámplius; et non confundétur pópulus meus in ætérnum.
  25676 Joël	Joel	29	2	28	Et erit post hæc: effúndam spíritum meum super omnem carnem, et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ: senes vestri sómnia somniábunt, et júvenes vestri visiónes vidébunt.	b
  25677 Joël	Joel	29	2	29	Sed et super servos meos et ancíllas in diébus illis effúndam spíritum meum.
  25678 Joël	Joel	29	2	30	Et dabo prodígia in cælo et in terra, sánguinem, et ignem, et vapórem fumi.
  25679 Joël	Joel	29	2	31	Sol convertétur in ténebras, et luna in sánguinem, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis.
  25680 Joël	Joel	29	2	32	Et erit: omnis qui invocáverit nomen Dómini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerúsalem erit salvátio, sicut dixit Dóminus, et in resíduis quos Dóminus vocáverit.
  25681 Joël	Joel	29	3	1	Quia ecce in diébus illis, et in témpore illo, cum convértero captivitátem Juda et Jerúsalem,
  25682 Joël	Joel	29	3	2	congregábo omnes gentes, et dedúcam eas in vallem Jósaphat; et disceptábo cum eis ibi super pópulo meo, et hæreditáte mea Ísraël, quos dispersérunt in natiónibus, et terram meam divisérunt.
  25683 Joël	Joel	29	3	3	Et super pópulum meum misérunt sortem; et posuérunt púerum in prostíbulo, et puéllam vendidérunt pro vino ut bíberent.
  25684 Joël	Joel	29	3	4	Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis términus Palæstinórum? numquid ultiónem vos reddétis mihi? et si ulciscímini vos contra me, cito velóciter reddam vicissitúdinem vobis super caput vestrum.
  25685 Joël	Joel	29	3	5	Argéntum enim meum et aurum tulístis, et desiderabília mea et pulchérrima intulístis in delúbra vestra.
  25686 Joël	Joel	29	3	6	Et fílios Juda et fílios Jerúsalem vendidístis fíliis Græcórum, ut longe facerétis eos de fínibus suis.
  25687 Joël	Joel	29	3	7	Ecce ego suscitábo eos de loco in quo vendidístis eos, et convértam retributiónem vestram in caput vestrum.
  25688 Joël	Joel	29	3	8	Et vendam fílios vestros et fílias vestras in mánibus filiórum Juda, et venundábunt eos Sabǽis, genti longínquæ, quia Dóminus locútus est.
  25689 Joël	Joel	29	3	9	Clamáte hoc in géntibus, sanctificáte bellum, suscitáte robústos: accédant, ascéndant omnes viri bellatóres.	b
  25690 Joël	Joel	29	3	10	Concídite arátra vestra in gládios, et ligónes vestros in lánceas. Infírmus dicat: Quia fortis ego sum.
  25691 Joël	Joel	29	3	11	Erúmpite, et veníte, omnes gentes de circúitu, et congregámini; ibi occúmbere fáciet Dóminus robústos tuos.
  25692 Joël	Joel	29	3	12	Consúrgant, et ascéndant gentes in vallem Jósaphat, quia ibi sedébo ut júdicem omnes gentes in circúitu.
  25693 Joël	Joel	29	3	13	Míttite falces, quóniam maturávit messis; veníte, et descéndite, quia plenum est tórcular, exúberant torculária: quia multiplicáta est malítia eórum.
  25694 Joël	Joel	29	3	14	Pópuli, pópuli, in valle concisiónis, quia juxta est dies Dómini in valle concisiónis.	b
  25695 Joël	Joel	29	3	15	Sol et luna obtenebráti sunt, et stellæ retraxérunt splendórem suum.
  25696 Joël	Joel	29	3	16	Et Dóminus de Sion rúgiet, et de Jerúsalem dabit vocem suam, et movebúntur cæli et terra; et Dóminus spes pópuli sui, et fortitúdo filiórum Ísraël.
  25697 Joël	Joel	29	3	17	Et sciétis quia ego Dóminus Deus vester, hábitans in Sion monte sancto meo; et erit Jerúsalem sancta, et aliéni non transíbunt per eam ámplius.
  25698 Joël	Joel	29	3	18	Et erit in die illa: stillábunt montes dulcédinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ; et fons de domo Dómini egrediétur, et irrigábit torréntem spinárum.	b
  25699 Joël	Joel	29	3	19	Ægýptus in desolatiónem erit, et Idumǽa in desértum perditiónis, pro eo quod iníque égerint in fílios Juda, et effúderint sánguinem innocéntem in terra sua.
  25700 Joël	Joel	29	3	20	Et Judǽa in ætérnum habitábitur, et Jerúsalem in generatiónem et generatiónem.
  25701 Joël	Joel	29	3	21	Et mundábo sánguinem eórum, quem non mundáveram; et Dóminus commorábitur in Sion.
  25702 #	Amos	Amos	Prophetía Amos
  25703 Amos	Amos	30	1	1	Verba Amos, qui fuit in pastóribus de Thécue, quæ vidit super Ísraël in diébus Ozíæ, regis Juda, et in diébus Jeróboam, fílii Joas, regis Ísraël, ante duos annos terræmótus.
  25704 Amos	Amos	30	1	2	Et dixit: Dóminus de Sion rúgiet, et de Jerúsalem dabit vocem suam; et luxérunt speciósa pastórum, et exsiccátus est vertex Carméli.
  25705 Amos	Amos	30	1	3	Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Damásci, et super quátuor non convértam eum, eo quod trituráverint in plaustris férreis Gálaad.	b
  25706 Amos	Amos	30	1	4	Et mittam ignem in domum Ázaël, et devorábit domos Bénadad.
  25707 Amos	Amos	30	1	5	Et cónteram vectem Damásci: et dispérdam habitatórem de campo idóli, et tenéntem sceptrum de domo voluptátis: et transferétur pópulus Sýriæ Cyrénen, dicit Dóminus.
  25708 Amos	Amos	30	1	6	Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Gazæ, et super quátuor non convértam eum, eo quod transtúlerint captivitátem perféctam, ut conclúderent eam in Idumǽa.	b
  25709 Amos	Amos	30	1	7	Et mittam ignem in murum Gazæ, et devorábit ædes ejus.
  25710 Amos	Amos	30	1	8	Et dispérdam habitatórem de Azóto, et tenéntem sceptrum de Ascalóne: et convértam manum meam super Áccaron, et períbunt réliqui Philisthinórum, dicit Dóminus Deus.
  25711 Amos	Amos	30	1	9	Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Tyri, et super quátuor non convértam eum, eo quod conclúserint captivitátem perféctam in Idumǽa, et non sint recordáti fœ́deris fratrum.	b
  25712 Amos	Amos	30	1	10	Et mittam ignem in murum Tyri, et devorábit ædes ejus.
  25713 Amos	Amos	30	1	11	Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Edom, et super quátuor non convértam eum, eo quod persecútus sit in gládio fratrem suum, et violáverit misericórdiam ejus, et tenúerit ultra furórem suum, et indignatiónem suam serváverit usque in finem.	b
  25714 Amos	Amos	30	1	12	Mittam ignem in Theman, et devorábit ædes Bosræ.
  25715 Amos	Amos	30	1	13	Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus filiórum Ammon, et super quátuor non convértam eum, eo quod dissecúerit prægnántes Gálaad ad dilatándum términum suum.	b
  25716 Amos	Amos	30	1	14	Et succéndam ignem in muro Rabba, et devorábit ædes ejus in ululátu in die belli, et in túrbine in die commotiónis.
  25717 Amos	Amos	30	1	15	Et ibit Melchom in captivitátem, ipse et príncipes ejus simul, dicit Dóminus.
  25718 Amos	Amos	30	2	1	Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Moab, et super quátuor non convértam eum, eo quod incénderit ossa regis Idumǽæ usque ad cínerem.
  25719 Amos	Amos	30	2	2	Et mittam ignem in Moab, et devorábit ædes Cárioth: et moriétur in sónitu Moab, in clangóre tubæ.
  25720 Amos	Amos	30	2	3	Et dispérdam júdicem de médio ejus, et omnes príncipes ejus interfíciam cum eo, dicit Dóminus.
  25721 Amos	Amos	30	2	4	Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Juda, et super quátuor non convértam eum, eo quod abjécerit legem Dómini et mandáta ejus non custodíerit: decepérunt enim eos idóla sua, post quæ abíerant patres eórum.	b
  25722 Amos	Amos	30	2	5	Et mittam ignem in Juda, et devorábit ædes Jerúsalem.
  25723 Amos	Amos	30	2	6	Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Ísraël, et super quátuor non convértam eum, pro eo quod vendíderit pro argénto justum, et páuperem pro calceaméntis.	b
  25724 Amos	Amos	30	2	7	Qui cónterunt super púlverem terræ cápita páuperum, et viam humílium declínant: et fílius ac pater ejus iérunt ad puéllam, ut violárent nomen sanctum meum.
  25725 Amos	Amos	30	2	8	Et super vestiméntis pignorátis accubuérunt juxta omne altáre, et vinum damnatórum bibébant in domo Dei sui.
  25726 Amos	Amos	30	2	9	Ego autem exterminávi Amorrhǽum a fácie eórum, cujus altitúdo, cedrórum altitúdo ejus, et fortis ipse quasi quercus; et contrívi fructum ejus désuper, et radíces ejus subter.	b
  25727 Amos	Amos	30	2	10	Ego sum qui ascéndere vos feci de terra Ægýpti, et duxi vos in desérto quadragínta annis, ut possiderétis terram Amorrhǽi.
  25728 Amos	Amos	30	2	11	Et suscitávi de fíliis vestris in prophétas, et de juvénibus vestris nazarǽos. Numquid non ita est, fílii Ísraël? dicit Dóminus.
  25729 Amos	Amos	30	2	12	Et propinábitis nazarǽis vinum, et prophétis mandábitis, dicéntes: Ne prophetétis.
  25730 Amos	Amos	30	2	13	Ecce ego stridébo subter vos, sicut stridet plaustrum onústum fœno.
  25731 Amos	Amos	30	2	14	Et períbit fuga a velóce, et fortis non obtinébit virtútem suam, et robústus non salvábit ánimam suam:
  25732 Amos	Amos	30	2	15	et tenens arcum non stabit, et velox pédibus suis non salvábitur, et ascénsor equi non salvábit ánimam suam:
  25733 Amos	Amos	30	2	16	et robústus corde inter fortes nudus fúgiet in illa die, dicit Dóminus.
  25734 Amos	Amos	30	3	1	Audíte verbum quod locútus est Dóminus super vos, fílii Ísraël, super omnem cognatiónem quam edúxi de terra Ægýpti, dicens:
  25735 Amos	Amos	30	3	2	Tantúmmodo vos cognóvi ex ómnibus cognatiónibus terræ; idcírco visitábo super vos omnes iniquitátes vestras.
  25736 Amos	Amos	30	3	3	Numquid ambulábunt duo páriter, nisi convénerit eis?	b
  25737 Amos	Amos	30	3	4	numquid rúgiet leo in saltu, nisi habúerit prædam? numquid dabit cátulus leónis vocem de cubíli suo, nisi áliquid apprehénderit?
  25738 Amos	Amos	30	3	5	numquid cadet avis in láqueum terræ absque áucupe? numquid auferétur láqueus de terra ántequam quid céperit?
  25739 Amos	Amos	30	3	6	si clanget tuba in civitáte, et pópulus non expavéscet? si erit malum in civitáte, quod Dóminus non fécerit?
  25740 Amos	Amos	30	3	7	Quia non facit Dóminus Deus verbum, nisi reveláverit secrétum suum ad servos suos prophétas.
  25741 Amos	Amos	30	3	8	Leo rúgiet, quis non timébit? Dóminus Deus locútus est, quis non prophetábit?
  25742 Amos	Amos	30	3	9	Audítum fácite in ǽdibus Azóti, et in ǽdibus terræ Ægýpti, et dícite: Congregámini super montes Samaríæ, et vidéte insánias multas in médio ejus, et calúmniam patiéntes in penetrálibus ejus.	b
  25743 Amos	Amos	30	3	10	Et nesciérunt fácere rectum, dicit Dóminus, thesaurizántes iniquitátem et rapínas in ǽdibus suis.
  25744 Amos	Amos	30	3	11	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Tribulábitur et circuiétur terra: et detrahétur ex te fortitúdo tua, et diripiéntur ædes tuæ.
  25745 Amos	Amos	30	3	12	Hæc dicit Dóminus: Quómodo si éruat pastor de ore leónis duo crura, aut extrémum aurículæ, sic eruéntur fílii Ísraël, qui hábitant in Samaría in plaga léctuli, et in Damásci grabáto.
  25746 Amos	Amos	30	3	13	Audíte, et contestámini in domo Jacob, dicit Dóminus Deus exercítuum;
  25747 Amos	Amos	30	3	14	quia in die cum visitáre cœ́pero prævaricatiónes Ísraël, super eum visitábo, et super altária Bethel; et amputabúntur córnua altáris, et cadent in terram.
  25748 Amos	Amos	30	3	15	Et percútiam domum hiemálem cum domo æstíva, et períbunt domus ebúrneæ, et dissipabúntur ædes multæ, dicit Dóminus.
  25749 Amos	Amos	30	4	1	Audíte verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samaríæ, quæ calúmniam fácitis egénis et confríngitis páuperes; quæ dícitis dóminis vestris: Afférte, et bibémus.
  25750 Amos	Amos	30	4	2	Jurávit Dóminus Deus in sancto suo, quia ecce dies vénient super vos, et levábunt vos in contis, et relíquias vestras in ollis fervéntibus.
  25751 Amos	Amos	30	4	3	Et per apertúras exíbitis áltera contra álteram, et projiciémini in Armon, dicit Dóminus.
  25752 Amos	Amos	30	4	4	Veníte ad Bethel, et ímpie ágite; ad Gálgalam, et multiplicáte prævaricatiónem: et afférte mane víctimas vestras, tribus diébus décimas vestras.	b
  25753 Amos	Amos	30	4	5	Et sacrificáte de fermentáto laudem, et vocáte voluntárias oblatiónes, et annuntiáte; sic enim voluístis, fílii Ísraël, dicit Dóminus Deus.
  25754 Amos	Amos	30	4	6	Unde et ego dedi vobis stupórem déntium in cunctis úrbibus vestris, et indigéntiam panum in ómnibus locis vestris; et non estis revérsi ad me, dicit Dóminus.	b
  25755 Amos	Amos	30	4	7	Ego quoque prohíbui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superéssent usque ad messem: et plui super unam civitátem, et super álteram civitátem non plui; pars una complúta est, et pars super quam non plui, áruit.
  25756 Amos	Amos	30	4	8	Et venérunt duæ et tres civitátes ad unam civitátem ut bíberent aquam, et non sunt satiátæ; et non redístis ad me, dicit Dóminus.
  25757 Amos	Amos	30	4	9	Percússi vos in vento urénte, et in aurúgine: multitúdinem hortórum vestrórum et vineárum vestrárum, olivéta vestra et ficéta vestra comédit erúca: et non redístis ad me, dicit Dóminus.
  25758 Amos	Amos	30	4	10	Misi in vos mortem in via Ægýpti; percússi in gládio júvenes vestros, usque ad captivitátem equórum vestrórum, et ascéndere feci putrédinem castrórum vestrórum in nares vestras: et non redístis ad me, dicit Dóminus.
  25759 Amos	Amos	30	4	11	Subvérti vos sicut subvértit Deus Sódomam et Gomórrham, et facti estis quasi torris raptus ab incéndio: et non redístis ad me, dicit Dóminus.
  25760 Amos	Amos	30	4	12	Quaprópter hæc fáciam tibi, Ísraël: postquam autem hæc fécero tibi, præparáre in occúrsum Dei tui, Ísraël.	b
  25761 Amos	Amos	30	4	13	Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annúntians hómini elóquium suum, fáciens matutínam nébulam, et grádiens super excélsa terræ: Dóminus Deus exercítuum nomen ejus.
  25762 Amos	Amos	30	5	1	Audíte verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Ísraël cécidit, et non adjíciet ut resúrgat.
  25763 Amos	Amos	30	5	2	Virgo Ísraël projécta est in terram suam, non est qui súscitet eam.
  25764 Amos	Amos	30	5	3	Quia hæc dicit Dóminus Deus: Urbs de qua egrediebántur mille, relinquéntur in ea centum; et de qua egrediebántur centum, relinquéntur in ea decem in domo Ísraël.
  25765 Amos	Amos	30	5	4	Quia hæc dicit Dóminus dómui Ísraël: Quǽrite me, et vivétis.	b
  25766 Amos	Amos	30	5	5	Et nolíte quǽrere Bethel, et in Gálgalam nolíte intráre, et in Bersabée non transíbitis, quia Gálgala captíva ducétur, et Bethel erit inútilis.
  25767 Amos	Amos	30	5	6	Quǽrite Dóminum, et vívite (ne forte comburátur ut ignis domus Joseph, et devorábit, et non erit qui extínguat Bethel:
  25768 Amos	Amos	30	5	7	qui convértitis in absínthium judícium, et justítiam in terra relínquitis):
  25769 Amos	Amos	30	5	8	faciéntem Arctúrum et Oríonem, et converténtem in mane ténebras, et diem in noctem mutántem; qui vocat aquas maris, et effúndit eas super fáciem terræ; Dóminus nomen est ejus:
  25770 Amos	Amos	30	5	9	qui subrídet vastitátem super robústum, et depopulatiónem super poténtem affert.
  25771 Amos	Amos	30	5	10	Ódio habuérunt corripiéntem in porta, et loquéntem perfécte abomináti sunt.	b
  25772 Amos	Amos	30	5	11	Idcírco, pro eo quod diripiebátis páuperem, et prædam eléctam tollebátis ab eo, domos quadro lápide ædificábitis, et non habitábitis in eis; víneas plantábis amantíssimas, et non bibétis vinum eárum.
  25773 Amos	Amos	30	5	12	Quia cognóvi multa scélera vestra, et fórtia peccáta vestra: hostes justi, accipiéntes munus, et páuperes depriméntes in porta.
  25774 Amos	Amos	30	5	13	Ídeo prudens in témpore illo tacébit, quia tempus malum est.
  25775 Amos	Amos	30	5	14	Quǽrite bonum, et non malum, ut vivátis; et erit Dóminus Deus exercítuum vobíscum, sicut dixístis.
  25776 Amos	Amos	30	5	15	Odíte malum et dilígite bonum, et constitúite in porta judícium: si forte misereátur Dóminus Deus exercítuum relíquiis Joseph.
  25777 Amos	Amos	30	5	16	Proptérea hæc dicit Dóminus Deus exercítuum, dominátor: In ómnibus platéis planctus; et in cunctis quæ foris sunt, dicétur: Væ, væ! et vocábunt agrícolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plángere.	b
  25778 Amos	Amos	30	5	17	Et in ómnibus víneis erit planctus, quia pertransíbo in médio tui, dicit Dóminus.
  25779 Amos	Amos	30	5	18	Væ desiderántibus diem Dómini! ad quid eam vobis? Dies Dómini ista, ténebræ, et non lux.
  25780 Amos	Amos	30	5	19	Quómodo si fúgiat vir a fácie leónis, et occúrrat ei ursus; et ingrediátur domum, et innitátur manu sua super paríetem, et mórdeat eum cóluber.
  25781 Amos	Amos	30	5	20	Numquid non ténebræ dies Dómini, et non lux; et calígo, et non splendor in ea?
  25782 Amos	Amos	30	5	21	Odi, et projéci festivitátes vestras, et non cápiam odórem cœ́tuum vestrórum.	b
  25783 Amos	Amos	30	5	22	Quod si obtuléritis mihi holocautómata, et múnera vestra, non suscípiam; et vota pínguium vestrórum non respíciam.
  25784 Amos	Amos	30	5	23	Aufer a me tumúltum cárminum tuórum; et cántica lyræ tuæ non áudiam.
  25785 Amos	Amos	30	5	24	Et revelábitur quasi aqua judícium, et justítia quasi torrens fortis.	b
  25786 Amos	Amos	30	5	25	Numquid hóstias et sacrifícium obtulístis mihi in desérto quadragínta annis, domus Ísraël?	b
  25787 Amos	Amos	30	5	26	et portástis tabernáculum Moloch vestro, et imáginem idolórum vestrórum, sidus dei vestri, quæ fecístis vobis.
  25788 Amos	Amos	30	5	27	Et migráre vos fáciam trans Damáscum, dicit Dóminus: Deus exercítuum nomen ejus.
  25789 Amos	Amos	30	6	1	Væ qui opulénti estis in Sion, et confíditis in monte Samaríæ: optimátes cápita populórum, ingrediéntes pompátice domum Ísraël!
  25790 Amos	Amos	30	6	2	Transíte in Chaláne, et vidéte, et ite inde in Emath magnam, et descéndite in Geth Palæstinórum, et ad óptima quæque regna horum: si látior términus eórum término vestro est.
  25791 Amos	Amos	30	6	3	Qui separáti estis in diem malum, et appropinquátis sólio iniquitátis;
  25792 Amos	Amos	30	6	4	qui dormítis in lectis ebúrneis, et lascivítis in stratis vestris; qui coméditis agnum de grege, et vítulos de médio arménti;
  25793 Amos	Amos	30	6	5	qui cánitis ad vocem psaltérii, sicut David putavérunt se habére vasa cántici,
  25794 Amos	Amos	30	6	6	bibéntes vinum in phíalis, et óptimo unguénto delibúti, et nihil patiebántur super contritióne Joseph.
  25795 Amos	Amos	30	6	7	Quaprópter nunc migrábunt in cápite transmigrántium, et auferétur fáctio lasciviéntium.	b
  25796 Amos	Amos	30	6	8	Jurávit Dóminus Deus in ánima sua, dicit Dóminus Deus exercítuum: Detéstor ego supérbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitátem cum habitatóribus suis.
  25797 Amos	Amos	30	6	9	Quod si réliqui fúerint decem viri in domo una, et ipsi moriéntur.
  25798 Amos	Amos	30	6	10	Et tollet eum propínquus suus, et combúret eum, ut éfferat ossa de domo; et dicet ei, qui in penetrálibus domus est: Numquid adhuc est penes te?	b
  25799 Amos	Amos	30	6	11	Et respondébit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recordéris nóminis Dómini.
  25800 Amos	Amos	30	6	12	Quia ecce Dóminus mandábit, et percútiet domum majórem ruínis, et domum minórem scissiónibus.	b
  25801 Amos	Amos	30	6	13	Numquid cúrrere queunt in petris equi, aut arári potest in búbalis? quóniam convertístis in amaritúdinem judícium, et fructum justítiæ in absínthium.
  25802 Amos	Amos	30	6	14	Qui lætámini in níhilo; qui dícitis: Numquid non in fortitúdine nostra assúmpsimus nobis córnua?
  25803 Amos	Amos	30	6	15	Ecce enim suscitábo super vos, domus Ísraël, dicit Dóminus Deus exercítuum, gentem, et cónteret vos ab intróitu Emath usque ad torréntem desérti.
  25804 Amos	Amos	30	7	1	Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: et ecce fictor locústæ in princípio germinántium serótini imbris, et ecce serótinus post tonsiónem regis.
  25805 Amos	Amos	30	7	2	Et factum est, cum consummásset comédere herbam terræ, dixi: Dómine Deus, propítius esto, óbsecro; quis suscitábit Jacob, quia párvulus est?
  25806 Amos	Amos	30	7	3	Misértus est Dóminus super hoc: Non erit, dixit Dóminus.
  25807 Amos	Amos	30	7	4	Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: et ecce vocábat judícium ad ignem Dóminus Deus; et devorávit abýssum multam, et comédit simul partem.
  25808 Amos	Amos	30	7	5	Et dixi: Dómine Deus, quiésce, óbsecro; quis suscitábit Jacob, quia párvulus est?
  25809 Amos	Amos	30	7	6	Misértus est Dóminus super hoc: Sed et istud non erit, dixit Dóminus Deus.
  25810 Amos	Amos	30	7	7	Hæc osténdit mihi Dóminus: et ecce Dóminus stans super murum litum, et in manu ejus trulla cæmentárii.	b
  25811 Amos	Amos	30	7	8	Et dixit Dóminus ad me: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Trullam cæmentárii. Et dixit Dóminus: Ecce ego ponam trullam in médio pópuli mei Ísraël; non adjíciam ultra superindúcere eum.
  25812 Amos	Amos	30	7	9	Et demoliéntur excélsa idóli, et sanctificatiónes Ísraël desolabúntur, et consúrgam super domum Jeróboam in gládio.
  25813 Amos	Amos	30	7	10	Et misit Amasías, sacérdos Bethel, ad Jeróboam, regem Ísraël, dicens: Rebellávit contra te Amos in médio domus Ísraël; non póterit terra sustinére univérsos sermónes ejus.	b
  25814 Amos	Amos	30	7	11	Hæc enim dicit Amos: In gládio moriétur Jeróboam, et Ísraël captívus migrábit de terra sua.
  25815 Amos	Amos	30	7	12	Et dixit Amasías ad Amos: Qui vides, grádere: fuge in terram Juda, et cómede ibi panem, et prophetábis ibi.
  25816 Amos	Amos	30	7	13	Et in Bethel non adjícies ultra ut prophétes, quia sanctificátio regis est, et domus regni est.
  25817 Amos	Amos	30	7	14	Respondítque Amos, et dixit ad Amasíam: Non sum prophéta, et non sum fílius prophétæ: sed armentárius ego sum véllicans sycómoros.	b
  25818 Amos	Amos	30	7	15	Et tulit me Dóminus cum séquerer gregem, et dixit Dóminus ad me: Vade, prophéta ad pópulum meum Ísraël.
  25819 Amos	Amos	30	7	16	Et nunc audi verbum Dómini: Tu dicis: Non prophetábis super Ísraël, et non stillábis super domum idóli.
  25820 Amos	Amos	30	7	17	Propter hoc hæc dicit Dóminus: Uxor tua in civitáte fornicábitur, et fílii tui et fíliæ tuæ in gládio cadent, et humus tua funículo metiétur: et tu in terra pollúta moriéris, et Ísraël captívus migrábit de terra sua.
  25821 Amos	Amos	30	8	1	Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: et ecce uncínus pomórum.
  25822 Amos	Amos	30	8	2	Et dixit: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Uncínum pomórum. Et dixit Dóminus ad me: Venit finis super pópulum meum Ísraël; non adjíciam ultra ut pertránseam eum.
  25823 Amos	Amos	30	8	3	Et stridébunt cárdines templi in die illa, dicit Dóminus Deus: multi moriéntur; in omni loco projiciétur siléntium.	b
  25824 Amos	Amos	30	8	4	Audíte hoc, qui contéritis páuperem, et defícere fácitis egénos terræ,	b
  25825 Amos	Amos	30	8	5	dicéntes: Quando transíbit mensis, et venundábimus merces? et sábbatum, et aperiémus fruméntum, ut imminuámus mensúram, et augeámus siclum, et supponámus statéras dolósas,
  25826 Amos	Amos	30	8	6	ut possideámus in argénto egénos et páuperes pro calceaméntis, et quisquílias fruménti vendámus?
  25827 Amos	Amos	30	8	7	Jurávit Dóminus in supérbiam Jacob: Si oblítus fúero usque ad finem ómnia ópera eórum.
  25828 Amos	Amos	30	8	8	Numquid super isto non commovébitur terra, et lugébit omnis habitátor ejus, et ascéndet quasi flúvius univérsus, et ejicicétur, et défluet, quasi rivus Ægýpti?
  25829 Amos	Amos	30	8	9	Et erit in die illa, dicit Dóminus Deus: óccidet sol in merídie, et tenebréscere fáciam terram in die lúminis:
  25830 Amos	Amos	30	8	10	et convértam festivitátes vestras in luctum, et ómnia cántica vestra in planctum, et indúcam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvítium: et ponam eam quasi luctum unigéniti, et novíssima ejus quasi diem amárum.
  25831 Amos	Amos	30	8	11	Ecce dies véniunt, dicet Dóminus, et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiéndi verbum Dómini.	b
  25832 Amos	Amos	30	8	12	Et commovebúntur a mari usque ad mare, et ab aquilóne usque ad oriéntem: circuíbunt quæréntes verbum Dómini, et non invénient.
  25833 Amos	Amos	30	8	13	In die illa defícient vírgines pulchræ et adolescéntes in siti,
  25834 Amos	Amos	30	8	14	qui jurant in delícto Samaríæ, et dicunt: Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabée; et cadent, et non resúrgent ultra.
  25835 Amos	Amos	30	9	1	Vidi Dóminum stantem super altáre, et dixit: Pércute cárdinem, et commoveántur superliminária: avarítia enim in cápite ómnium, et novíssimum eórum in gládio interfíciam; non erit fuga eis. Fúgient, et non salvábitur ex eis qui fúgerit.
  25836 Amos	Amos	30	9	2	Si descénderint usque ad inférnum, inde manus mea edúcet eos; et si ascénderint usque in cælum, inde détraham eos.
  25837 Amos	Amos	30	9	3	Et si abscónditi fúerint in vértice Carméli, inde scrutans áuferam eos; et si celáverint se ab óculis meis in profúndo maris, ibi mandábo serpénti, et mordébit eos.
  25838 Amos	Amos	30	9	4	Et si abíerint in captivitátem coram inimícis suis, ibi mandábo gládio, et occídet eos: et ponam óculos meos super eos in malum, et non in bonum.
  25839 Amos	Amos	30	9	5	Et Dóminus Deus exercítuum, qui tangit terram, et tabéscet, et lugébunt omnes habitántes in ea: et ascéndet sicut rivus omnis, et défluet sicut flúvius Ægýpti.	b
  25840 Amos	Amos	30	9	6	Qui ædíficat in cælo ascensiónem suam, et fascículum suum super terram fundávit; qui vocat aquas maris, et effúndit eas super fáciem terræ: Dóminus nomen ejus.
  25841 Amos	Amos	30	9	7	Numquid non ut fílii Æthíopum vos estis mihi, fílii Ísraël? ait Dóminus. Numquid non Ísraël ascéndere feci de terra Ægýpti, et Palæstínos de Cappadócia, et Syros de Cyréne?	b
  25842 Amos	Amos	30	9	8	Ecce óculi Dómini Dei super regnum peccans: et cónteram illud a fácie terræ; verúmtamen cónterens non cónteram domum Jacob, dicit Dóminus.
  25843 Amos	Amos	30	9	9	Ecce enim mandábo ego, et concútiam in ómnibus géntibus domum Ísraël, sicut concútitur tríticum in cribro, et non cadet lapíllus super terram.	b
  25844 Amos	Amos	30	9	10	In gládio moriéntur omnes peccatóres pópuli mei, qui dicunt: Non appropinquábit, et non véniet super nos malum.
  25845 Amos	Amos	30	9	11	In die illa suscitábo tabernáculum David, quod cécidit: et reædificábo apertúras murórum ejus, et ea quæ corrúerant instaurábo: et reædificábo illud sicut in diébus antíquis,
  25846 Amos	Amos	30	9	12	ut possídeant relíquias Idumǽæ, et omnes natiónes: eo quod invocátum sit nomen meum super eos, dicit Dóminus fáciens hæc.
  25847 Amos	Amos	30	9	13	Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et comprehéndet arátor messórem, et calcátor uvæ mitténtem semen: et stillábunt montes dulcédinem, et omnes colli culti erunt.
  25848 Amos	Amos	30	9	14	Et convértam captivitátem pópuli mei Ísraël; et ædificábunt civitátes desértas, et inhabitábunt; et plantábunt víneas, et bibent vinum eárum, et fácient hortos, et cómedent fructus eórum.
  25849 Amos	Amos	30	9	15	Et plantábo eos super humum suam, et non evéllam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dóminus Deus tuus.
  25850 #	Abdías	Obad	Prophetía Abdíæ
  25851 Abdías	Obad	31	1	1	Vísio Abdíæ. Hæc dicit Dóminus Deus ad Edom: Audítum audívimus a Dómino, et legátum ad gentes misit: súrgite, et consurgámus advérsus eum in prœ́lium.
  25852 Abdías	Obad	31	1	2	Ecce párvulum dedi te in géntibus: contemptíbilis tu es valde.
  25853 Abdías	Obad	31	1	3	Supérbia cordis tui éxtulit te, habitántem in scissúris petrárum, exaltántem sólium tuum; qui dicis in corde tuo: Quis détrahet me in terram?
  25854 Abdías	Obad	31	1	4	Si exaltátus fúeris ut áquila, et si inter sídera posúeris nidum tuum, inde détraham te, dicit Dóminus.
  25855 Abdías	Obad	31	1	5	Si fures introíssent ad te, si latrónes per noctem, quómodo conticuísses? nonne furáti essent sufficiéntia sibi? Si vindemiatóres introíssent ad te, numquid saltem racémum reliquíssent tibi?
  25856 Abdías	Obad	31	1	6	Quómodo scrutáti sunt Esau; investigavérunt abscóndita ejus?
  25857 Abdías	Obad	31	1	7	Usque ad términum emisérunt te: omnes viri fœ́deris tui illusérunt tibi: invaluérunt advérsum te viri pacis tuæ, qui cómedunt tecum, ponent insídias subter te; non est prudéntia in eo.
  25858 Abdías	Obad	31	1	8	Numquid non in die illa, dicit Dóminus, perdam sapiéntes de Idumǽa, et prudéntiam de monte Esau?	b
  25859 Abdías	Obad	31	1	9	Et timébunt fortes tui a merídie, ut intéreat vir de monte Esau.
  25860 Abdías	Obad	31	1	10	Propter interfectiónem, et propter iniquitátem in fratrem tuum Jacob, opériet te confúsio, et períbis in ætérnum.
  25861 Abdías	Obad	31	1	11	In die cum stares advérsus eum, quando capiébant aliéni exércitum ejus, et extránei ingrediebántur portas ejus, et super Jerúsalem mittébant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis.
  25862 Abdías	Obad	31	1	12	Et non despícies in die fratris tui, in die peregrinatiónis ejus: et non lætáberis super fílios Juda in die perditiónis eórum: et non magnificábis os tuum in die angústiæ.	b
  25863 Abdías	Obad	31	1	13	Neque ingrediéris portam pópuli mei in die ruínæ eórum; neque despícies et tu in malis ejus in die vastitátis illíus. Et non emittéris advérsus exércitum ejus in die vastitátis illíus,
  25864 Abdías	Obad	31	1	14	neque stabis in exítibus ut interfícias eos qui fúgerint, et non conclúdes réliquos ejus in die tribulatiónis.
  25865 Abdías	Obad	31	1	15	Quóniam juxta est dies Dómini super omnes gentes: sicut fecísti, fiet tibi; retributiónem tuam convértet in caput tuum.	b
  25866 Abdías	Obad	31	1	16	Quómodo enim bibístis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes júgiter: et bibent, et absorbébunt, et erunt quasi non sint.
  25867 Abdías	Obad	31	1	17	Et in monte Sion erit salvátio, et erit sanctus; et possidébit domus Jacob eos qui se posséderant.
  25868 Abdías	Obad	31	1	18	Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stípula: et succendéntur in eis, et devorábunt eos, et non erunt relíquiæ domus Esau, quia Dóminus locútus est.
  25869 Abdías	Obad	31	1	19	Et hæreditábunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campéstribus, Philísthiim: et possidébunt regiónem Éphraim et regiónem Samaríæ, et Bénjamin possidébit Gálaad.	b
  25870 Abdías	Obad	31	1	20	Et transmigrátio exércitus hujus filiórum Ísraël, ómnia loca Chananæórum usque ad Saréptam: et transmigrátio Jerúsalem, quæ in Bósphoro est, possidébit civitátes austri.
  25871 Abdías	Obad	31	1	21	Et ascéndent salvatóres in montem Sion judicáre montem Esau, et erit Dómino regnum.
  25872 #	Jonas	Jonah	Prophetía Jonæ
  25873 Jonas	Jonah	32	1	1	Et factum est verbum Dómini ad Jonam, fílium Amáthi, dicens:
  25874 Jonas	Jonah	32	1	2	Surge, et vade in Níniven, civitátem grandem, et prǽdica in ea, quia ascéndit malítia ejus coram me.
  25875 Jonas	Jonah	32	1	3	Et surréxit Jonas, ut fúgeret in Tharsis a fácie Dómini, et descéndit in Joppen: et invénit navem eúntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descéndit in eam ut iret cum eis in Tharsis a fácie Dómini.
  25876 Jonas	Jonah	32	1	4	Dóminus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempéstas magna in mari, et navis periclitabátur cónteri.	b
  25877 Jonas	Jonah	32	1	5	Et timuérunt nautæ, et clamavérunt viri ad deum suum, et misérunt vasa quæ erant in navi, in mare, ut alleviarétur ab eis; et Jonas descéndit ad interióra navis, et dormiébat sopóre gravi.
  25878 Jonas	Jonah	32	1	6	Et accéssit ad eum gubernátor, et dixit ei: Quid tu sopóre deprímeris? surge, ínvoca Deum tuum, si forte recógitet Deus de nobis, et non pereámus.
  25879 Jonas	Jonah	32	1	7	Et dixit vir ad collégam suum: Veníte et mittámus sortes, et sciámus quare hoc malum sit nobis. Et misérunt sortes, et cécidit sors super Jonam.	b
  25880 Jonas	Jonah	32	1	8	Et dixérunt ad eum: Índica nobis cujus causa malum istud sit nobis: quod est opus tuum? quæ terra tua, et quo vadis? vel ex quo pópulo es tu?
  25881 Jonas	Jonah	32	1	9	Et dixit ad eos: Hebrǽus ego sum, et Dóminum Deum cæli ego tímeo, qui fecit mare et áridam.
  25882 Jonas	Jonah	32	1	10	Et timuérunt viri timóre magno, et dixérunt ad eum: Quid hoc fecísti? cognovérunt enim viri quod a fácie Dómini fúgeret, quia indicáverat eis.
  25883 Jonas	Jonah	32	1	11	Et dixérunt ad eum: Quid faciémus tibi, et cessábit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescébat.
  25884 Jonas	Jonah	32	1	12	Et dixit ad eos: Tóllite me, et míttite in mare, et cessábit mare a vobis: scio enim ego quóniam propter me tempéstas hæc grandis venit super vos.
  25885 Jonas	Jonah	32	1	13	Et remigábant viri ut reverteréntur ad áridam, et non valébant, quia mare ibat, et intumescébat super eos.	b
  25886 Jonas	Jonah	32	1	14	Et clamavérunt ad Dóminum, et dixérunt: Quǽsumus, Dómine, ne pereámus in ánima viri istíus, et ne des super nos sánguinem innocéntem: quia tu, Dómine, sicut voluísti, fecísti.
  25887 Jonas	Jonah	32	1	15	Et tulérunt Jonam, et misérunt in mare: et stetit mare a fervóre suo.
  25888 Jonas	Jonah	32	1	16	Et timuérunt viri timóre magno Dóminum: et immolavérunt hóstias Dómino, et vovérunt vota.
  25889 Jonas	Jonah	32	2	1	Et præparávit Dóminus piscem grandem ut deglutíret Jonam: et erat Jonas in ventre piscis tribus diébus et tribus nóctibus.
  25890 Jonas	Jonah	32	2	2	Et orávit Jonas ad Dóminum Deum suum de ventre piscis,
  25891 Jonas	Jonah	32	2	3	et dixit: Clamávi de tribulatióne mea ad Dóminum, et exaudívit me; de ventre ínferi clamávi, et exaudísti vocem meam.
  25892 Jonas	Jonah	32	2	4	Et projecísti me in profúndum in corde maris, et flumen circúmdedit me: omnes gúrgites tui, et fluctus tui super me transiérunt.
  25893 Jonas	Jonah	32	2	5	Et ego dixi: Abjéctus sum a conspéctu oculórum tuórum; verúmtamen rursus vidébo templum sanctum tuum.
  25894 Jonas	Jonah	32	2	6	Circumdedérunt me aquæ usque ad ánimam: abýssus vallávit me, pélagus opéruit caput meum.
  25895 Jonas	Jonah	32	2	7	Ad extréma móntium descéndi; terræ vectes conclusérunt me in ætérnum: et sublevábis de corruptióne vitam meam, Dómine Deus meus.
  25896 Jonas	Jonah	32	2	8	Cum angustiarétur in me ánima mea, Dómini recordátus sum: ut véniat ad te orátio mea, ad templum sanctum tuum.
  25897 Jonas	Jonah	32	2	9	Qui custódiunt vanitátes frustra, misericórdiam suam derelínquunt.
  25898 Jonas	Jonah	32	2	10	Ego autem in voce laudis immolábo tibi: quæcúmque vovi, reddam pro salúte Dómino.
  25899 Jonas	Jonah	32	2	11	Et dixit Dóminus pisci, et evómuit Jonam in áridam.	b
  25900 Jonas	Jonah	32	3	1	Et factum est verbum Dómini ad Jonam secúndo, dicens:
  25901 Jonas	Jonah	32	3	2	Surge, et vade in Níniven, civitátem magnam, et prǽdica in ea prædicatiónem quam ego loquor ad te.
  25902 Jonas	Jonah	32	3	3	Et surréxit Jonas, et ábiit in Níniven juxta verbum Dómini: et Nínive erat cívitas magna, itínere trium diérum.
  25903 Jonas	Jonah	32	3	4	Et cœpit Jonas introíre in civitátem itínere diéi uníus: et clamávit, et dixit: Adhuc quadragínta dies, et Nínive subvertétur.
  25904 Jonas	Jonah	32	3	5	Et credidérunt viri Ninivítæ in Deum, et prædicavérunt jejúnium, et vestíti sunt saccis, a majóre usque ad minórem.
  25905 Jonas	Jonah	32	3	6	Et pervénit verbum ad regem Nínive: et surréxit de sólio suo, et abjécit vestiméntum suum a se, et indútus est sacco, et sedit in cínere.
  25906 Jonas	Jonah	32	3	7	Et clamávit, et dixit in Nínive ex ore regis et príncipum ejus, dicens: Hómines, et juménta, et boves, et pécora non gustent quidquam: nec pascántur, et aquam non bibant.
  25907 Jonas	Jonah	32	3	8	Et operiántur saccis hómines et juménta, et clament ad Dóminum in fortitúdine: et convertátur vir a via sua mala, et ab iniquitáte quæ est in mánibus eórum.
  25908 Jonas	Jonah	32	3	9	Quis scit si convertátur et ignóscat Deus, et revertátur a furóre iræ suæ, et non períbimus?
  25909 Jonas	Jonah	32	3	10	Et vidit Deus ópera eórum, quia convérsi sunt de via sua mala: et misértus est Deus super malítiam quam locútus fúerat ut fáceret eis, et non fecit.
  25910 Jonas	Jonah	32	4	1	Et afflíctus est Jonas afflictióne magna, et irátus est:
  25911 Jonas	Jonah	32	4	2	et orávit ad Dóminum, et dixit: Óbsecro, Dómine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupávi ut fúgerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et miséricors es, pátiens et multæ miseratiónis, et ignóscens super malítia.
  25912 Jonas	Jonah	32	4	3	Et nunc, Dómine, tolle, quæso, ánimam meam a me, quia mélior est mihi mors quam vita.
  25913 Jonas	Jonah	32	4	4	Et dixit Dóminus: Putásne bene irásceris tu?
  25914 Jonas	Jonah	32	4	5	Et egréssus est Jonas de civitáte, et sedit contra oriéntem civitátis: et fecit sibímet umbráculum ibi, et sedébat subter illud in umbra, donec vidéret quid accíderet civitáti.	b
  25915 Jonas	Jonah	32	4	6	Et præparávit Dóminus Deus héderam, et ascéndit super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus, et protégeret eum (laboráverat enim): et lætátus est Jonas super hédera lætítia magna.
  25916 Jonas	Jonah	32	4	7	Et parávit Deus vermen ascénsu dilúculi in crástinum: et percússit héderam, et exáruit.
  25917 Jonas	Jonah	32	4	8	Et cum ortus fuísset sol, præcépit Dóminus vento cálido et urénti: et percússit sol super caput Jonæ, et æstuábat: et petívit ánimæ suæ ut morerétur, et dixit: Mélius est mihi mori quam vívere.
  25918 Jonas	Jonah	32	4	9	Et dixit Dóminus ad Jonam: Putásne bene irásceris tu super hédera? Et dixit: Bene iráscor ego usque ad mortem.
  25919 Jonas	Jonah	32	4	10	Et dixit Dóminus: Tu doles super héderam in qua non laborásti, neque fecísti ut crésceret; quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte périit:
  25920 Jonas	Jonah	32	4	11	et ego non parcam Nínive, civitáti magnæ, in qua sunt plus quam centum vigínti míllia hóminum qui nésciunt quid sit inter déxteram et sinístram suam, et juménta multa?
  25921 #	Michǽas	Mic	Prophetía Michǽæ
  25922 Michǽas	Mic	33	1	1	Verbum Dómini, quod factum est ad Michǽam Morasthíten, in diébus Jóathan, Achaz, et Ezechíæ, regum Juda, quod vidit super Samaríam et Jerúsalem.
  25923 Michǽas	Mic	33	1	2	Audíte, pópuli omnes, et atténdat terra, et plenitúdo ejus: et sit Dóminus Deus vobis in testem, Dóminus de templo sancto suo.	b
  25924 Michǽas	Mic	33	1	3	Quia ecce Dóminus egrediétur de loco suo, et descéndet, et calcábit super excélsa terræ.
  25925 Michǽas	Mic	33	1	4	Et consuméntur montes subtus eum, et valles scindéntur sicut cera a fácie ignis, et sicut aquæ quæ decúrrunt in præceps.
  25926 Michǽas	Mic	33	1	5	In scélere Jacob omne istud, et in peccátis domus Ísraël. Quod scelus Jacob? nonne Samaría? et quæ excélsa Judæ? nonne Jerúsalem?	b
  25927 Michǽas	Mic	33	1	6	Et ponam Samaríam quasi acérvum lápidum in agro, cum plantátur vínea; et détraham in vallem lápides ejus, et fundaménta ejus revelábo.
  25928 Michǽas	Mic	33	1	7	Et ómnia sculptília ejus concidéntur, et omnes mercédes ejus comburéntur igne, et ómnia idóla ejus ponam in perditiónem, quia de mercédibus meretrícis congregáta sunt, et usque ad mercédem meretrícis reverténtur.
  25929 Michǽas	Mic	33	1	8	Super hoc plangam, et ululábo; vadam spoliátus, et nudus; fáciam planctum velut dracónum, et luctum quasi struthiónum:	b
  25930 Michǽas	Mic	33	1	9	quia desperáta est plaga ejus, quia venit usque ad Judam; tétigit portam pópuli mei usque ad Jerúsalem.
  25931 Michǽas	Mic	33	1	10	In Geth nolíte annuntiáre; lácrimis ne plorétis; in domo púlveris púlvere vos conspérgite.
  25932 Michǽas	Mic	33	1	11	Et transíte vobis, habitátio pulchra, confúsa ignomínia: non est egréssa quæ hábitat in éxitu: planctum domus vicína accípiet ex vobis, quæ stetit sibímet.
  25933 Michǽas	Mic	33	1	12	Quia infirmáta est in bonum, quæ hábitat in amaritudínibus; quia descéndit malum a Dómino in portam Jerúsalem.
  25934 Michǽas	Mic	33	1	13	Tumúltus quadrígæ stupóris habitánti Lachis: princípium peccáti est fíliæ Sion, quia in te invénta sunt scélera Ísraël.
  25935 Michǽas	Mic	33	1	14	Proptérea dabit emissários super hæreditátem Geth, domus mendácii in deceptiónem régibus Ísraël.
  25936 Michǽas	Mic	33	1	15	Adhuc hærédem addúcam tibi quæ hábitas in Marésa; usque ad Odóllam véniet glória Ísraël.
  25937 Michǽas	Mic	33	1	16	Decalváre, et tondére super fílios deliciárum tuárum; diláta calvítium tuum sicut áquila, quóniam captívi ducti sunt ex te.
  25938 Michǽas	Mic	33	2	1	Væ qui cogitátis inútile, et operámini malum in cubílibus vestris! In luce matutína fáciunt illud, quóniam contra Deum est manus eórum.
  25939 Michǽas	Mic	33	2	2	Et concupiérunt agros, et violénter tulérunt: et rapuérunt domos, et calumniabántur virum, et domum ejus: virum, et hæreditátem ejus.
  25940 Michǽas	Mic	33	2	3	Idcírco hæc dicit Dóminus: Ecce ego cógito super famíliam istam malum, unde non auferétis colla vestra, et non ambulábitis supérbi: quóniam tempus péssimum est.
  25941 Michǽas	Mic	33	2	4	In die illa sumétur super vos parábola, et cantábitur cánticum cum suavitáte, dicéntium: Depopulatióne vastáti sumus; pars pópuli mei commutáta est: quómodo recédet a me, cum revertátur, qui regiónes nostras dívidat?
  25942 Michǽas	Mic	33	2	5	Propter hoc non erit tibi mittens funículum sortis in cœtu Dómini.
  25943 Michǽas	Mic	33	2	6	Ne loquámini loquéntes; non stillábit super istos, non comprehéndet confúsio.
  25944 Michǽas	Mic	33	2	7	Dicit domus Jacob: Numquid abbreviátus est spíritus Dómini, aut tales sunt cogitatiónes ejus? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte gráditur?
  25945 Michǽas	Mic	33	2	8	et e contrário pópulus meus in adversárium consurréxit. Désuper túnica pállium sustulístis: et eos qui transíbant simplíciter convertístis in bellum.
  25946 Michǽas	Mic	33	2	9	Mulíeres pópuli mei ejecístis de domo deliciárum suárum; a párvulis eárum tulístis laudem meam in perpétuum.
  25947 Michǽas	Mic	33	2	10	Súrgite, et ite, quia non habétis hic réquiem: propter immundítiam ejus corrumpétur putrédine péssima.
  25948 Michǽas	Mic	33	2	11	Útinam non essem vir habens spíritum, et mendácium pótius lóquerer! Stillábo tibi in vinum et in ebrietátem; et erit super quem stillátur pópulus iste.	b
  25949 Michǽas	Mic	33	2	12	Congregatióne congregábo, Jacob, totum te; in unum condúcam relíquias Ísraël: páriter ponam illum quasi gregem in ovíli, quasi pecus in médio caulárum: tumultuabúntur a multitúdine hóminum.
  25950 Michǽas	Mic	33	2	13	Ascéndet enim pandens iter ante eos: dívident, et transíbunt portam, et ingrediéntur per eam: et transíbit rex eórum coram eis, et Dóminus in cápite eórum.
  25951 Michǽas	Mic	33	3	1	Et dixi: Audíte, princeps Jacob, et duces domus Ísraël: numquid non vestrum est scire judícium,
  25952 Michǽas	Mic	33	3	2	qui ódio habétis bonum, et dilígitis malum; qui violénter tóllitis pelles eórum désuper eis, et carnem eórum désuper óssibus eórum;
  25953 Michǽas	Mic	33	3	3	qui comedérunt carnem pópuli mei, et pellem eórum désuper excoriavérunt, et ossa eórum confregérunt, et concidérunt sicut in lebéte, et quasi carnem in médio ollæ?
  25954 Michǽas	Mic	33	3	4	Tunc clamábunt ad Dóminum, et non exáudiet eos, et abscóndet fáciem suam ab eis in témpore illo, sicut néquiter egérunt in adinventiónibus suis.
  25955 Michǽas	Mic	33	3	5	Hæc dicit Dóminus super prophétas, qui sedúcunt pópulum meum: qui mordent déntibus suis, et prǽdicant pacem; et si quis non déderit in ore eórum quíppiam, sanctíficant super eum prœ́lium.	b
  25956 Michǽas	Mic	33	3	6	Proptérea nox vobis pro visióne erit, et ténebræ vobis pro divinatióne; et occúmbet sol super prophétas, et obtenebrábitur super eos dies.
  25957 Michǽas	Mic	33	3	7	Et confundéntur qui vident visiónes, et confundéntur divíni; et opérient omnes vultos suos, quia non est respónsum Dei.
  25958 Michǽas	Mic	33	3	8	Verúmtamen ego replétus sum fortitúdine spíritus Dómini, judício, et virtúte, ut annúntiem Jacob scelus suum, et Ísraël peccátum suum.
  25959 Michǽas	Mic	33	3	9	Audíte hoc, príncipes domus Jacob, et júdices domus Ísraël, qui abominámini judícium, et ómnia recta pervértitis:	b
  25960 Michǽas	Mic	33	3	10	qui ædificátis Sion in sanguínibus, et Jerúsalem in iniquitáte.
  25961 Michǽas	Mic	33	3	11	Príncipes ejus in munéribus judicábant, et sacerdótes ejus in mercéde docébant, et prophétæ ejus in pecúnia divinábant: et super Dóminum requiescébant, dicéntes: Numquid non Dóminus in médio nostrum? non vénient super nos mala.
  25962 Michǽas	Mic	33	3	12	Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arábitur, et Jerúsalem quasi acérvus lápidum erit, et mons templi in excélsa silvárum.
  25963 Michǽas	Mic	33	4	1	Et erit: in novíssimo diérum erit mons domus Dómini præparátus in vértice móntium, et sublímis super colles: et fluent ad eum pópuli,
  25964 Michǽas	Mic	33	4	2	et properábunt gentes multæ, et dicent: Veníte, ascendámus ad montem Dómini, et ad domum Dei Jacob: et docébit nos de viis suis, et íbimus in sémitis ejus, quia de Sion egrediétur lex, et verbum Dómini de Jerúsalem.
  25965 Michǽas	Mic	33	4	3	Et judicábit inter pópulos multos, et corrípiet gentes fortes usque in longínquum: et concídent gládios suos in vómeres, et hastas suas in ligónes: non sumet gens advérsus gentem gládium, et non discent ultra belligeráre.
  25966 Michǽas	Mic	33	4	4	Et sedébit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui detérreat, quia os Dómini exercítuum locútum est.
  25967 Michǽas	Mic	33	4	5	Quia omnes pópuli ambulábunt unusquísque in nómine dei sui; nos autem ambulábimus in nómine Dómini Dei nostri, in ætérnum et ultra.
  25968 Michǽas	Mic	33	4	6	In die illa, dicit Dóminus, congregábo claudicántem, et eam quam ejéceram cólligam, et quam afflíxeram:	b
  25969 Michǽas	Mic	33	4	7	et ponam claudicántem in relíquias, et eam quæ laboráverat, in gentem robústam: et regnábit Dóminus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in ætérnum.
  25970 Michǽas	Mic	33	4	8	Et tu, turris gregis nebulósa fíliæ Sion, usque ad te véniet, et véniet potéstas prima, regnum fíliæ Jerúsalem.
  25971 Michǽas	Mic	33	4	9	Nunc quare mœróre contráheris? numquid rex non est tibi, aut consiliárius tuus périit, quia comprehéndit te dolor sicut parturiéntem?	b
  25972 Michǽas	Mic	33	4	10	Dole et sátage, fília Sion, quasi partúriens, quia nunc egrediéris de civitáte, et habitábis in regióne, et vénies usque ad Babylónem: ibi liberáberis, ibi rédimet te Dóminus de manu inimicórum tuórum.
  25973 Michǽas	Mic	33	4	11	Et nunc congregátæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt: Lapidétur, et aspíciat in Sion óculus noster.
  25974 Michǽas	Mic	33	4	12	Ipsi autem non cognovérunt cogitatiónes Dómini, et non intellexérunt consílium ejus, quia congregávit eos quasi fœnum áreæ.
  25975 Michǽas	Mic	33	4	13	Surge, et tritúra, fília Sion, quia cornu tuum ponam férreum, et úngulas tuas ponam ǽreas; et commínues pópulos multos, et interfícies Dómino rapínas eórum, et fortitúdinem eórum Dómino univérsæ terræ.
  25976 Michǽas	Mic	33	5	1	Nunc vastáberis, fília latrónis. Obsidiónem posuérunt super nos: in virga percútient maxíllam júdicis Ísraël.
  25977 Michǽas	Mic	33	5	2	Et tu, Béthlehem Éphrata, párvulus es in míllibus Juda; ex te mihi egrediétur qui sit dominátor in Ísraël, et egréssus ejus ab inítio, a diébus æternitátis.	b
  25978 Michǽas	Mic	33	5	3	Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo partúriens páriet, et relíquiæ fratrum ejus converténtur ad fílios Ísraël.	b
  25979 Michǽas	Mic	33	5	4	Et stabit, et pascet in fortitúdine Dómini, in sublimitáte nóminis Dómini Dei sui: et converténtur, quia nunc magnificábitur usque ad términos terræ.
  25980 Michǽas	Mic	33	5	5	Et erit iste pax: cum vénerit Assýrius in terram nostram, et quando calcáverit dómibus nostris, et suscitábimus super eum septem pastóres et octo primátes hómines;
  25981 Michǽas	Mic	33	5	6	et pascent terram Assur in gládio, et terram Nemrod in lánceis ejus, et liberábit ab Assur cum vénerit in terram nostram, et cum calcáverit in fínibus nostris.
  25982 Michǽas	Mic	33	5	7	Et erunt relíquiæ Jacob in médio populórum multórum quasi ros a Dómino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspéctat virum, et non præstolátur fílios hóminum.	b
  25983 Michǽas	Mic	33	5	8	Et erunt relíquiæ Jacob in géntibus, in médio populórum multórum, quasi leo in juméntis silvárum, et quasi cátulus leónis in grégibus pécorum, qui cum transíerit, et conculcáverit, et céperit, non est qui éruat.
  25984 Michǽas	Mic	33	5	9	Exaltábitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimíci tui interíbunt.
  25985 Michǽas	Mic	33	5	10	Et erit in die illa, dicit Dóminus: áuferam equos tuos de médio tui, et dispérdam quadrígas tuas.	b
  25986 Michǽas	Mic	33	5	11	Et perdam civitátes terræ tuæ, et déstruam omnes munitiónes tuas: et áuferam malefícia de manu tua, et divinatiónes non erunt in te:
  25987 Michǽas	Mic	33	5	12	et períre fáciam sculptília tua et státuas tuas de médio tui, et non adorábis ultra ópera mánuum tuárum:
  25988 Michǽas	Mic	33	5	13	et evéllam lucos tuos de médio tui, et cónteram civitátes tuas.
  25989 Michǽas	Mic	33	5	14	Et fáciam, in furóre et in indignatióne, ultiónem in ómnibus géntibus quæ non audiérunt.
  25990 Michǽas	Mic	33	6	1	Audíte quæ Dóminus lóquitur: Surge, conténde judício advérsum montes, et áudiant colles vocem tuam.
  25991 Michǽas	Mic	33	6	2	Áudiant montes judícium Dómini, et fórtia fundaménta terræ; quia judícium Dómini cum pópulo suo, et cum Ísraël dijudicábitur.
  25992 Michǽas	Mic	33	6	3	Pópule meus, quid feci tibi? aut quid moléstus fui tibi? Respónde mihi.
  25993 Michǽas	Mic	33	6	4	Quia edúxi te de terra Ægýpti, et de domo serviéntium liberávi te, et misi ante fáciem tuam Móysen, et Áaron, et Maríam.
  25994 Michǽas	Mic	33	6	5	Pópule meus, meménto, quæso, quid cogitáverit Balach, rex Moab, et quid respónderit ei Bálaam, fílius Beor, de Setim usque ad Gálgalam, ut cognósceres justítias Dómini.
  25995 Michǽas	Mic	33	6	6	Quid dignum ófferam Dómino? curvábo genu Deo excélso? Numquid ófferam ei holocautómata et vítulos annículos?	b
  25996 Michǽas	Mic	33	6	7	numquid placári potest Dóminus in míllibus aríetum, aut in multis míllibus hircórum pínguium? numquid dabo primogénitum meum pro scélere meo, fructum ventris mei pro peccáto ánimæ meæ?
  25997 Michǽas	Mic	33	6	8	Indicábo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dóminus requírat a te: útique fácere judícium, et dilígere misericórdiam, et sollícitum ambuláre cum Deo tuo.
  25998 Michǽas	Mic	33	6	9	Vox Dómini ad civitátem clamat, et salus erit timéntibus nomen tuum: audíte, tribus, et quis approbábit illud?	b
  25999 Michǽas	Mic	33	6	10	Adhuc ignis in domo ímpii thesáuri iniquitátis, et mensúra minor iræ plena.
  26000 Michǽas	Mic	33	6	11	Numquid justificábo statéram ímpiam, et saccélli póndera dolósa?
  26001 Michǽas	Mic	33	6	12	In quibus dívites ejus repléti sunt iniquitáte, et habitántes in ea loquebántur mendácium, et lingua eórum fraudulénta in ore eórum.
  26002 Michǽas	Mic	33	6	13	Et ego ergo cœpi percútere te perditióne super peccátis tuis.
  26003 Michǽas	Mic	33	6	14	Tu cómedes, et non saturáberis, et humiliátio tua in médio tui: et apprehéndes, et non salvábis, et quos salváveris, in gládium dabo.
  26004 Michǽas	Mic	33	6	15	Tu seminábis, et non metes: tu calcábis olívam, et non ungéris óleo; et mustum, et non bibes vinum.
  26005 Michǽas	Mic	33	6	16	Et custodísti præcépta Amri, et omne opus domus Achab, et ambulásti in voluntátibus eórum: ut darem te in perditiónem, et habitántes in ea in síbilum, et oppróbrium pópuli mei portábitis.
  26006 Michǽas	Mic	33	7	1	Væ mihi, quia factus sum sicut qui cólligit in autúmno racémos vindémiæ! non est botrus ad comedéndum, prǽcoquas ficus desiderávit ánima mea.
  26007 Michǽas	Mic	33	7	2	Périit sanctus de terra, et rectus in homínibus non est: omnes in sánguine insidiántur; vir fratrem suum ad mortem venátur.
  26008 Michǽas	Mic	33	7	3	Malum mánuum suárum dicunt bonum: princeps póstulat, et judex in reddéndo est; et magnus locútus est desidérium ánimæ suæ, et conturbavérunt eam.
  26009 Michǽas	Mic	33	7	4	Qui óptimus in eis est, quasi paliúrus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculatiónis tuæ, visitátio tua venit: nunc erit vástitas eórum.
  26010 Michǽas	Mic	33	7	5	Nolíte crédere amíco, et nolíte confídere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custódi claustra oris tui.	b
  26011 Michǽas	Mic	33	7	6	Quia fílius contuméliam facit patri, et fília consúrgit advérsus matrem suam: nurus advérsus socrum suam, et inimíci hóminis doméstici ejus.
  26012 Michǽas	Mic	33	7	7	Ego autem ad Dóminum aspíciam; exspectábo Deum, salvatórem meum: áudiet me Deus meus.
  26013 Michǽas	Mic	33	7	8	Ne lætéris, inimíca mea, super me, quia cécidi: consúrgam cum sédero in ténebris: Dóminus lux mea est.	b
  26014 Michǽas	Mic	33	7	9	Iram Dómini portábo, quóniam peccávi ei, donec causam meam júdicet, et fáciat judícium meum. Edúcet me in lucem: vidébo justítiam ejus.
  26015 Michǽas	Mic	33	7	10	Et aspíciet inimíca mea, et operiétur confusióne, quæ dicit ad me: Ubi est Dóminus Deus tuus? Óculi mei vidébunt in eam: nunc erit in conculcatiónem ut lutum plateárum.
  26016 Michǽas	Mic	33	7	11	Dies, ut ædificéntur macériæ tuæ; in die illa longe fiet lex.	b
  26017 Michǽas	Mic	33	7	12	In die illa et usque ad te véniet de Assur, et usque ad civitátes munítas, et a civitátibus munítis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte.
  26018 Michǽas	Mic	33	7	13	Et terra erit in desolatiónem propter habitatóres suos, et propter fructum cogitatiónum eórum.
  26019 Michǽas	Mic	33	7	14	Pasce pópulum tuum in virga tua, gregem hæreditátis tuæ, habitántes solos, in saltu, in médio Carméli. Pascéntur Basan et Gálaad juxta dies antíquos.
  26020 Michǽas	Mic	33	7	15	Secúndum dies egressiónis tuæ de terra Ægýpti, osténdam ei mirabília.
  26021 Michǽas	Mic	33	7	16	Vidébunt gentes, et confundéntur super omni fortitúdine sua. Ponent manum super os, aures eórum surdæ erunt.
  26022 Michǽas	Mic	33	7	17	Lingent púlverem sicut serpéntes; velut reptília terræ perturbabúntur in ǽdibus suis. Dóminum Deum nostrum formidábunt, et timébunt te.
  26023 Michǽas	Mic	33	7	18	Quis, Deus, símilis tui, qui aufers iniquitátem, et transis peccátum reliquiárum hæreditátis tuæ? Non immíttet ultra furórem suum, quóniam volens misericórdiam est.	b
  26024 Michǽas	Mic	33	7	19	Revertétur, et miserébitur nostri; depónet iniquitátes nostras, et projíciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra.
  26025 Michǽas	Mic	33	7	20	Dabis veritátem Jacob, misericórdiam Ábraham, quæ jurásti pátribus nostris a diébus antíquis.
  26026 #	Nahum	Nahum	Prophetía Nahum
  26027 Nahum	Nahum	34	1	1	Onus Nínive. Liber visiónis Nahum Elcesǽi.
  26028 Nahum	Nahum	34	1	2	Deus æmulátor, et ulcíscens Dóminus: ulcíscens Dóminus, et habens furórem: ulcíscens Dóminus in hostes suos, et iráscens ipse inimícis suis.
  26029 Nahum	Nahum	34	1	3	Dóminus pátiens, et magnus fortitúdine, et mundans non fáciet innocéntem. Dóminus in tempestáte et túrbine viæ ejus, et nébulæ pulvis pedum ejus.
  26030 Nahum	Nahum	34	1	4	Íncrepans mare, et exsíccans illud, et ómnia flúmina ad desértum dedúcens. Infirmátus est Basan et Carmélus, et flos Líbani elánguit.
  26031 Nahum	Nahum	34	1	5	Montes commóti sunt ab eo, et colles desoláti sunt: et contrémuit terra a fácie ejus, et orbis, et omnes habitántes in eo.
  26032 Nahum	Nahum	34	1	6	Ante fáciem indignatiónis ejus quis stabit? et quis resístet in ira furóris ejus? Indignátio ejus effúsa est ut ignis, et petræ dissolútæ sunt ab eo.
  26033 Nahum	Nahum	34	1	7	Bonus Dóminus, et confórtans in die tribulatiónis, et sciens sperántes in se.	b
  26034 Nahum	Nahum	34	1	8	Et in dilúvio prætereúnte consummatiónem fáciet loci ejus, et inimícos ejus persequéntur ténebræ.	b
  26035 Nahum	Nahum	34	1	9	Quid cogitátis contra Dóminum? Consummatiónem ipse fáciet: non consúrget duplex tribulátio,
  26036 Nahum	Nahum	34	1	10	quia sicut spinæ se ínvicem complectúntur, sic convívium eórum páriter potántium; consuméntur quasi stípula ariditáte plena.
  26037 Nahum	Nahum	34	1	11	Ex te exíbit cógitans contra Dóminum malítiam, mente pertráctans prævaricatiónem.	b
  26038 Nahum	Nahum	34	1	12	Hæc dicit Dóminus: Si perfécti fúerint, et ita plures, sic quoque attondéntur, et pertransíbit: afflíxi te, et non afflígam te ultra.
  26039 Nahum	Nahum	34	1	13	Et nunc cónteram virgam ejus de dorso tuo, et víncula tua disrúmpam.
  26040 Nahum	Nahum	34	1	14	Et præcípiet super te Dóminus; non seminábitur ex nómine tuo ámplius: de domo Dei tui interfíciam scúlptile, et conflátile; ponam sepúlchrum tuum, quia inhonorátus es.	b
  26041 Nahum	Nahum	34	1	15	Ecce super montes pedes evangelizántis, et annuntiántis pacem. Célebra, Juda, festivitátes tuas, et redde vota tua, quia non adjíciet ultra ut pertránseat in te Bélial: univérsus intériit.	b
  26042 Nahum	Nahum	34	2	1	Ascéndit qui dispérgat coram te, qui custódiat obsidiónem: contempláre viam, confórta lumbos, róbora virtútem valde.
  26043 Nahum	Nahum	34	2	2	Quia réddidit Dóminus supérbiam Jacob, sicut supérbiam Ísraël; quia vastatóres dissipavérunt eos, et propágines eórum corrupérunt.
  26044 Nahum	Nahum	34	2	3	Clýpeus fórtium ejus ignítus, viri exércitus in coccíneis; ígneæ habénæ currus in die præparatiónis ejus, et agitatóres consopíti sunt.
  26045 Nahum	Nahum	34	2	4	In itinéribus conturbáti sunt; quadrígæ collísæ sunt in platéis: aspéctus eórum quasi lámpades, quasi fúlgura discurréntia.
  26046 Nahum	Nahum	34	2	5	Recordábitur fórtium suórum; ruent in itinéribus suis: velóciter ascéndent muros ejus, et præparábitur umbráculum.	b
  26047 Nahum	Nahum	34	2	6	Portæ fluviórum apértæ sunt, et templum ad solum dírutum.
  26048 Nahum	Nahum	34	2	7	Et miles captívus abdúctus est, et ancíllæ ejus minabántur geméntes ut colúmbæ, murmurántes in córdibus suis.
  26049 Nahum	Nahum	34	2	8	Et Nínive quasi piscína aquárum aquæ ejus; ipsi vero fugérunt. State, state! et non est qui revertátur.
  26050 Nahum	Nahum	34	2	9	Dirípite argéntum, dirípite aurum: et non est finis divitiárum ex ómnibus vasis desiderabílibus.
  26051 Nahum	Nahum	34	2	10	Dissipáta est, et scissa, et dilaceráta; et cor tabéscens, et dissolútio geniculórum, et deféctio in cunctis rénibus, et fácies ómnium eórum sicut nigrédo ollæ.
  26052 Nahum	Nahum	34	2	11	Ubi est habitáculum leónum, et páscua catulórum leónum, ad quam ivit leo ut ingrederétur illuc cátulus leónis, et non est qui extérreat?
  26053 Nahum	Nahum	34	2	12	Leo cepit sufficiénter cátulis suis, et necávit leǽnis suis, et implévit præda spelúncas suas, et cubíle suum rapína.
  26054 Nahum	Nahum	34	2	13	Ecce ego ad te, dicit Dóminus exercítuum, et succéndam usque ad fumum quadrígas tuas, et leúnculos tuos cómedet gládius, et exterminábo de terra prædam tuam, et non audiétur ultra vox nuntiórum tuórum.
  26055 Nahum	Nahum	34	3	1	Væ cívitas sánguinum, univérsa mendácii dilaceratióne plena! non recédet a te rapína.
  26056 Nahum	Nahum	34	3	2	Vox flagélli, et vox ímpetus rotæ, et equi freméntis, et quadrígæ fervéntis, et équitis ascendéntis,
  26057 Nahum	Nahum	34	3	3	et micántis gládii, et fulgurántis hastæ, et multitúdinis interféctæ, et gravis ruínæ; nec est finis cadáverum, et córruent in corpóribus suis.
  26058 Nahum	Nahum	34	3	4	Propter multitúdinem fornicatiónum meretrícis speciósæ, et gratæ, et habéntis malefícia, quæ véndidit gentes in fornicatiónibus suis, et famílias in malefíciis suis.
  26059 Nahum	Nahum	34	3	5	Ecce ego ad te, dicit Dóminus exercítuum, et revelábo pudénda tua in fácie tua; et osténdam géntibus nuditátem tuam, et regnis ignomíniam tuam.
  26060 Nahum	Nahum	34	3	6	Et projíciam super te abominatiónes, et contuméliis te affíciam, et ponam te in exémplum.
  26061 Nahum	Nahum	34	3	7	Et erit: omnis qui víderit te resíliet a te, et dicet: Vastáta est Nínive. Quis commovébit super te caput? unde quæram consolatórem tibi?
  26062 Nahum	Nahum	34	3	8	Numquid mélior es Alexándria populórum, quæ hábitat in flumínibus? aquæ in circúitu ejus; cujus divítiæ, mare; aquæ, muri ejus.
  26063 Nahum	Nahum	34	3	9	Æthiópia fortitúdo ejus, et Ægýptus, et non est finis; África et Líbyes fuérunt in auxílio tuo.
  26064 Nahum	Nahum	34	3	10	Sed et ipsa in transmigratiónem ducta est in captivitátem: párvuli ejus elísi sunt in cápite ómnium viárum, et super ínclytos ejus misérunt sortem, et omnes optimátes ejus confíxi sunt in compédibus.
  26065 Nahum	Nahum	34	3	11	Et tu ergo inebriáberis, et eris despécta: et tu quæres auxílium ab inimíco.	b
  26066 Nahum	Nahum	34	3	12	Omnes munitiónes tuæ sicut ficus cum grossis suis: si concússæ fúerint, cadent in os comedéntis.
  26067 Nahum	Nahum	34	3	13	Ecce pópulus tuus mulíeres in médio tui: inimícis tuis adapertióne pandéntur portæ terræ tuæ, devorábit ignis vectes tuos.
  26068 Nahum	Nahum	34	3	14	Aquam propter obsidiónem háuri tibi: éxstrue munitiónes tuas, intra in lutum, et calca, súbigens tene láterem.
  26069 Nahum	Nahum	34	3	15	Ibi cómedet te ignis, períbis gládio, devorábit te ut bruchus: congregáre ut bruchus, multiplicáre ut locústa.
  26070 Nahum	Nahum	34	3	16	Plures fecísti negotiatiónes tuas quam stellæ sint cæli; bruchus expánsus est, et avolávit.	b
  26071 Nahum	Nahum	34	3	17	Custódes tui quasi locústæ, et párvuli tui quasi locústæ locustárum, quæ consídunt in sépibus in die frígoris: sol ortus est, et avolavérunt, et non est cógnitus locus eárum ubi fúerint.
  26072 Nahum	Nahum	34	3	18	Dormitavérunt pastóres tui, rex Assur, sepeliéntur príncipes tui: latitávit pópulus tuus in móntibus, et non est qui cóngreget.
  26073 Nahum	Nahum	34	3	19	Non est obscúra contrítio tua; péssima est plaga tua. Omnes qui audiérunt auditiónem tuam compressérunt manum super te: quia super quem non tránsiit malítia tua semper?
  26074 #	Hábacuc	Hab	Prophetía Hábacuc
  26075 Hábacuc	Hab	35	1	1	Onus quod vidit Hábacuc prophéta.
  26076 Hábacuc	Hab	35	1	2	Úsquequo, Dómine, clamábo, et non exáudies? vociferábor ad te, vim pátiens, et non salvábis?
  26077 Hábacuc	Hab	35	1	3	Quare ostendísti mihi iniquitátem et labórem, vidére prædam et injustítiam contra me? Et factum est judícium, et contradíctio poténtior.
  26078 Hábacuc	Hab	35	1	4	Propter hoc laceráta est lex, et non pervénit usque ad finem judícium; quia ímpius prǽvalet advérsus justum, proptérea egréditur judícium pervérsum.
  26079 Hábacuc	Hab	35	1	5	Aspícite in géntibus, et vidéte; admirámini, et obstupéscite: quia opus factum est in diébus vestris, quod nemo credet cum narrábitur.	b
  26080 Hábacuc	Hab	35	1	6	Quia ecce ego suscitábo Chaldǽos, gentem amáram et velócem, ambulántem super latitúdinem terræ, ut possídeat tabernácula non sua.
  26081 Hábacuc	Hab	35	1	7	Horríbilis et terríbilis est: ex semetípsa judícium et onus ejus egrediétur.
  26082 Hábacuc	Hab	35	1	8	Levióres pardis equi ejus, et velocióres lupis vespertínis: et diffundéntur équites ejus: équites namque ejus de longe vénient; volábunt quasi áquila festínans ad comedéndum.
  26083 Hábacuc	Hab	35	1	9	Omnes ad prædam vénient, fácies eórum ventus urens; et congregábit quasi arénam captivitátem.
  26084 Hábacuc	Hab	35	1	10	Et ipse de régibus triumphábit, et tyránni ridículi ejus erunt; ipse super omnem munitiónem ridébit, et comportábit ággerem, et cápiet eam.
  26085 Hábacuc	Hab	35	1	11	Tunc mutábitur spíritus, et pertransíbit, et córruet: hæc est fortitúdo ejus dei sui.
  26086 Hábacuc	Hab	35	1	12	Numquid non tu a princípio, Dómine, Deus meus, sancte meus, et non moriémur? Dómine, in judícium posuísti eum, et fortem, ut corríperes, fundásti eum.	b
  26087 Hábacuc	Hab	35	1	13	Mundi sunt óculi tui, ne vídeas malum, et respícere ad iniquitátem non póteris. Quare réspicis super iníqua agéntes, et taces devoránte ímpio justiórem se?
  26088 Hábacuc	Hab	35	1	14	Et fácies hómines quasi pisces maris, et quasi réptile non habens príncipem.
  26089 Hábacuc	Hab	35	1	15	Totum in hamo sublevávit, traxit illud in sagéna sua, et congregávit in rete suum. Super hoc lætábitur, et exsultábit.
  26090 Hábacuc	Hab	35	1	16	Proptérea immolábit sagénæ suæ, et sacrificábit reti suo, quia in ipsis incrassáta est pars ejus, et cibus ejus eléctus.
  26091 Hábacuc	Hab	35	1	17	Propter hoc ergo expándit sagénam suam, et semper interfícere gentes non parcet.
  26092 Hábacuc	Hab	35	2	1	Super custódiam meam stabo, et figam gradum super munitiónem: et contemplábor ut vídeam quid dicátur mihi, et quid respóndeam ad arguéntem me.
  26093 Hábacuc	Hab	35	2	2	Et respóndit mihi Dóminus, et dixit: Scribe visum, et explána eum super tábulas, ut percúrrat qui légerit eum.	b
  26094 Hábacuc	Hab	35	2	3	Quia adhuc visus procul; et apparébit in finem, et non mentiétur: si moram fécerit, exspécta illum, quia véniens véniet, et non tardábit.
  26095 Hábacuc	Hab	35	2	4	Ecce qui incrédulus est, non erit recta ánima ejus in semetípso; justus autem in fide sua vivet.
  26096 Hábacuc	Hab	35	2	5	Et quómodo vinum potántem décipit, sic erit vir supérbus, et non decorábitur: qui dilatávit quasi inférnus ánimam suam, et ipse quasi mors, et non adimplétur: et congregábit ad se omnes gentes, et coacervábit ad se omnes pópulos.	b
  26097 Hábacuc	Hab	35	2	6a	Numquid non omnes isti super eum parábolam sument, et loquélam ænigmátum ejus, et dicétur:
  26098 Hábacuc	Hab	35	2	6b	Væ ei qui multíplicat non sua? úsquequo et ággravat contra se densum lutum?
  26099 Hábacuc	Hab	35	2	7	Numquid non repénte consúrgent qui mórdeant te, et suscitabúntur lacerántes te, et eris in rapínam eis?
  26100 Hábacuc	Hab	35	2	8	Quia tu spoliásti gentes multas, spoliábunt te omnes qui réliqui fúerint de pópulis, propter sánguinem hóminis, et iniquitátem terræ, civitátis, et ómnium habitántium in ea.
  26101 Hábacuc	Hab	35	2	9	Væ qui cóngregat avarítiam malam dómui suæ, ut sit in excélso nidus ejus, et liberári se putat de manu mali!	b
  26102 Hábacuc	Hab	35	2	10	Cogitásti confusiónem dómui tuæ; concidísti pópulos multos, et peccávit ánima tua.
  26103 Hábacuc	Hab	35	2	11	Quia lapis de paríete clamábit, et lignum, quod inter junctúras ædificiórum est, respondébit.
  26104 Hábacuc	Hab	35	2	12	Væ qui ædíficat civitátem in sanguínibus, et prǽparat urbem in iniquitáte!	b
  26105 Hábacuc	Hab	35	2	13	Numquid non hæc sunt a Dómino exercítuum? laborábunt enim pópuli in multo igne, et gentes in vácuum, et defícient.
  26106 Hábacuc	Hab	35	2	14	Quia replébitur terra, ut cognóscant glóriam Dómini, quasi aquæ operiéntes mare.
  26107 Hábacuc	Hab	35	2	15	Væ qui potum dat amíco suo mittens fel suum, et inébrians ut aspíciat nuditátem ejus!	b
  26108 Hábacuc	Hab	35	2	16	Replétus es ignomínia pro glória; bibe tu quoque, et consopíre. Circumdábit te calix déxteræ Dómini, et vómitus ignomíniæ super glóriam tuam.
  26109 Hábacuc	Hab	35	2	17	Quia iníquitas Líbani opériet te, et vástitas animálium deterrébit eos de sanguínibus hóminum, et iniquitáte terræ, et civitátis, et ómnium habitántium in ea.
  26110 Hábacuc	Hab	35	2	18	Quid prodest scúlptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflátile, et imáginem falsam? quia sperávit in figménto fictor ejus, ut fáceret simulácra muta.	b
  26111 Hábacuc	Hab	35	2	19	Væ qui dicit ligno: Expergíscere; Surge, lápidi tacénti! Numquid ipse docére póterit? ecce iste coopértus est auro et argénto, et omnis spíritus non est in viscéribus ejus.
  26112 Hábacuc	Hab	35	2	20	Dóminus autem in templo sancto suo: síleat a fácie ejus omnis terra!	b
  26113 Hábacuc	Hab	35	3	1	Orátio Hábacuc prophétæ, pro ignorántiis.
  26114 Hábacuc	Hab	35	3	2	Dómine, audívi auditiónem tuam, et tímui. Dómine, opus tuum, in médio annórum vivífica illud; in médio annórum notum fácies: cum irátus fúeris, misericórdiæ recordáberis.	b
  26115 Hábacuc	Hab	35	3	3	Deus ab austro véniet, et Sanctus de monte Pharan: opéruit cælos glória ejus, et laudis ejus plena est terra.
  26116 Hábacuc	Hab	35	3	4	Splendor ejus ut lux erit, córnua in mánibus ejus: ibi abscóndita est fortitúdo ejus.
  26117 Hábacuc	Hab	35	3	5	Ante fáciem ejus ibit mors, et egrediétur diábolus ante pedes ejus.
  26118 Hábacuc	Hab	35	3	6	Stetit, et mensus est terram; aspéxit, et dissólvit gentes, et contríti sunt montes sǽculi: incurváti sunt colles mundi ab itinéribus æternitátis ejus.
  26119 Hábacuc	Hab	35	3	7	Pro iniquitáte vidi tentória Æthiópiæ; turbabúntur pelles terræ Mádian.
  26120 Hábacuc	Hab	35	3	8	Numquid in flumínibus irátus es, Dómine? aut in flumínibus furor tuus? vel in mari indignátio tua? Qui ascéndes super equos tuos, et quadrígæ tuæ salvátio.	b
  26121 Hábacuc	Hab	35	3	9	Súscitans suscitábis arcum tuum, juraménta tríbubus quæ locútus es; flúvios scindes terræ.
  26122 Hábacuc	Hab	35	3	10	Vidérunt te, et doluérunt montes; gurges aquárum tránsiit: dedit abýssus vocem suam; altitúdo manus suas levávit.
  26123 Hábacuc	Hab	35	3	11	Sol et luna stetérunt in habitáculo suo: in luce sagittárum tuárum ibunt, in splendóre fulgurántis hastæ tuæ.
  26124 Hábacuc	Hab	35	3	12	In frémitu conculcábis terram; in furóre obstupefácies gentes.	b
  26125 Hábacuc	Hab	35	3	13	Egréssus es in salútem pópuli tui, in salútem cum christo tuo: percussísti caput de domo ímpii, denudásti fundaméntum ejus usque ad collum.
  26126 Hábacuc	Hab	35	3	14	Maledixísti sceptris ejus, cápiti bellatórum ejus, veniéntibus ut turbo ad dispergéndum me: exsultátio eórum, sicut ejus qui dévorat páuperem in abscóndito.
  26127 Hábacuc	Hab	35	3	15	Viam fecísti in mari equis tuis, in luto aquárum multárum.
  26128 Hábacuc	Hab	35	3	16	Audívi, et conturbátus est venter meus; a voce contremuérunt lábia mea. Ingrediátur putrédo in óssibus meis, et subter me scáteat: ut requiéscam in die tribulatiónis, ut ascéndam ad pópulum accínctum nostrum.	b
  26129 Hábacuc	Hab	35	3	17	Ficus enim non florébit, et non erit germen in víneis; mentiétur opus olívæ, et arva non áfferent cibum: abscindétur de ovíli pecus, et non erit arméntum in præsépibus.
  26130 Hábacuc	Hab	35	3	18	Ego autem in Dómino gaudébo; et exsultábo in Deo Jesu meo.
  26131 Hábacuc	Hab	35	3	19	Deus Dóminus fortitúdo mea, et ponet pedes meos quasi cervórum: et super excélsa mea dedúcet me victor in psalmis canéntem.
  26132 #	Sophonías	Zep	Prophetía Sophoníæ
  26133 Sophonías	Zep	36	1	1	Verbum Dómini quod factum est ad Sophoníam, fílium Chusi, fílii Godolíæ, fílii Amaríæ, fílii Ezecíæ, in diébus Josíæ, fílii Amon, regis Judæ.
  26134 Sophonías	Zep	36	1	2	Cóngregans congregábo ómnia a fácie terræ, dicit Dóminus:	b
  26135 Sophonías	Zep	36	1	3	cóngregans hóminem et pecus, cóngregans volatília cæli et pisces maris: et ruínæ impiórum erunt, et dispérdam hómines a fácie terræ, dicit Dóminus.
  26136 Sophonías	Zep	36	1	4	Et exténdam manum meam super Judam et super omnes habitántes Jerúsalem: et dispérdam de loco hoc relíquias Baal, et nómina ædituórum cum sacerdótibus;
  26137 Sophonías	Zep	36	1	5	et eos qui adórant super tecta milítiam cæli, et adórant et jurant in Dómino, et jurant in Melchom;
  26138 Sophonías	Zep	36	1	6	et qui avertúntur de post tergum Dómini, et qui non quæsiérunt Dóminum, nec investigavérunt eum.
  26139 Sophonías	Zep	36	1	7	Siléte a fácie Dómini Dei, quia juxta est dies Dómini: quia præparávit Dóminus hóstiam; sanctificávit vocátos suos.	b
  26140 Sophonías	Zep	36	1	8	Et erit: in die hóstiæ Dómini, visitábo super príncipes, et super fílios regis, et super omnes qui indúti sunt veste peregrína;
  26141 Sophonías	Zep	36	1	9	et visitábo super omnem qui arrogánter ingréditur super limen in die illa, qui complent domum Dómini Dei sui iniquitáte et dolo.
  26142 Sophonías	Zep	36	1	10	Et erit in die illa, dicit Dóminus, vox clamóris a porta píscium, et ululátus a Secúnda, et contrítio magna a cóllibus.
  26143 Sophonías	Zep	36	1	11	Ululáte, habitatóres Pilæ: contícuit omnis pópulus Chánaan, disperiérunt omnes involúti argénto.
  26144 Sophonías	Zep	36	1	12	Et erit in témpore illo: scrutábor Jerúsalem in lucérnis, et visitábo super viros defíxos in fǽcibus suis, qui dicunt in córdibus suis: Non fáciet bene Dóminus, et non fáciet male.	b
  26145 Sophonías	Zep	36	1	13	Et erit fortitúdo eórum in direptiónem, et domus eórum in desértum: et ædificábunt domos, et non habitábunt; et plantábunt víneas, et non bibent vinum eárum.
  26146 Sophonías	Zep	36	1	14	Juxta est dies Dómini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diéi Dómini amára: tribulábitur ibi fortis.
  26147 Sophonías	Zep	36	1	15	Dies iræ dies illa, dies tribulatiónis et angústiæ, dies calamitátis et misériæ, dies tenebrárum et calíginis, dies nébulæ et túrbinis,
  26148 Sophonías	Zep	36	1	16	dies tubæ et clangóris super civitátes munítas, et super ángulos excélsos.
  26149 Sophonías	Zep	36	1	17	Et tribulábo hómines, et ambulábunt ut cæci, quia Dómino peccavérunt; et effundétur sanguis eórum sicut humus, et córpora eórum sicut stércora.
  26150 Sophonías	Zep	36	1	18	Sed et argéntum eórum et aurum eórum non póterit liberáre eos in die iræ Dómini: in igne zeli ejus devorábitur omnis terra, quia consummatiónem cum festinatióne fáciet cunctis habitántibus terram.
  26151 Sophonías	Zep	36	2	1	Conveníte, congregámini, gens non amábilis,
  26152 Sophonías	Zep	36	2	2	priúsquam páriat jússio quasi púlverem transeúntem diem, ántequam véniat super vos ira furóris Dómini, ántequam véniat super vos dies indignatiónis Dómini.
  26153 Sophonías	Zep	36	2	3	Quǽrite Dóminum, omnes mansuéti terræ, qui judícium ejus estis operáti; quǽrite justum, quǽrite mansuétum, si quómodo abscondámini in die furóris Dómini.
  26154 Sophonías	Zep	36	2	4	Quia Gaza destrúcta erit, et Áscalon in desértum: Azótum in merídie ejícient, et Áccaron eradicábitur.	b
  26155 Sophonías	Zep	36	2	5	Væ qui habitátis funículum maris, gens perditórum! verbum Dómini super vos, Chánaan, terra Philisthinórum; et dispérdam te, ita ut non sit inhabitátor.
  26156 Sophonías	Zep	36	2	6	Et erit funículus maris réquies pastórum, et caulæ pécorum;
  26157 Sophonías	Zep	36	2	7	et erit funículus ejus qui remánserit de domo Juda: ibi pascéntur, in dómibus Ascalónis ad vésperam requiéscent, quia visitábit eos Dóminus Deus eórum, et avértet captivitátem eórum.
  26158 Sophonías	Zep	36	2	8	Audívi oppróbrium Moab, et blasphémias filiórum Ammon, quæ exprobravérunt pópulo meo, et magnificáti sunt super términos eórum.	b
  26159 Sophonías	Zep	36	2	9	Proptérea vivo ego, dicit Dóminus exercítuum, Deus Ísraël, quia Moab ut Sódoma erit, et fílii Ammon quasi Gomórrha: síccitas spinárum, et acérvi salis, et desértum usque in ætérnum: relíquiæ pópuli mei dirípient eos, et resídui gentis meæ possidébunt illos.
  26160 Sophonías	Zep	36	2	10	Hoc eis evéniet pro supérbia sua, quia blasphemavérunt et magnificáti sunt super pópulum Dómini exercítuum.
  26161 Sophonías	Zep	36	2	11	Horríbilis Dóminus super eos, et attenuábit omnes deos terræ: et adorábunt eum viri de loco suo, omnes ínsulæ géntium.
  26162 Sophonías	Zep	36	2	12	Sed et vos, Æthíopes, interfécti gládio meo éritis.	b
  26163 Sophonías	Zep	36	2	13	Et exténdet manum suam super aquilónem, et perdet Assur, et ponet speciósam in solitúdinem, et in ínvium, et quasi desértum.	b
  26164 Sophonías	Zep	36	2	14	Et accubábunt in médio ejus greges, omnes béstiæ géntium; et onocrótalus et erícius in limínibus ejus morabúntur: vox cantántis in fenéstra, corvus in superliminári, quóniam attenuábo robur ejus.
  26165 Sophonías	Zep	36	2	15	Hæc est cívitas gloriósa hábitans in confidéntia, quæ dicébat in corde suo: Ego sum, et extra me non est ália ámplius: quómodo facta est in desértum cubíle béstiæ? omnis qui transit per eam sibilábit, et movébit manum suam.
  26166 Sophonías	Zep	36	3	1	Væ provocátrix, et redémpta cívitas, colúmba!
  26167 Sophonías	Zep	36	3	2	non audívit vocem, et non suscépit disciplínam; in Dómino non est confísa, ad Deum suum non appropinquávit.
  26168 Sophonías	Zep	36	3	3	Príncipes ejus in médio ejus quasi leónes rugiéntes; júdices ejus lupi véspere, non relinquébant in mane.
  26169 Sophonías	Zep	36	3	4	Prophétæ ejus vesáni, viri infidéles; sacerdótes ejus polluérunt sanctum, injúste egérunt contra legem.
  26170 Sophonías	Zep	36	3	5	Dóminus justus in médio ejus non fáciet iniquitátem; mane, mane judícium suum dabit in lucem, et non abscondétur; nescívit autem iníquus confusiónem.
  26171 Sophonías	Zep	36	3	6	Dispérdidi gentes, et dissipáti sunt ánguli eárum; desértas feci vias eórum, dum non est qui tránseat; desolátæ sunt civitátes eórum, non remanénte viro, neque ullo habitatóre.
  26172 Sophonías	Zep	36	3	7	Dixi: Áttamen timébis me, suscípies disciplínam; et non períbit habitáculum ejus, propter ómnia in quibus visitávi eam: verúmtamen dilúculo surgéntes corrupérunt omnes cogitatiónes suas.
  26173 Sophonías	Zep	36	3	8	Quaprópter exspécta me, dicit Dóminus, in die resurrectiónis meæ in futúrum: quia judícium meum ut cóngregem gentes, et cólligam regna, et effúndam super eos indignatiónem meam, omnem iram furóris mei: in igne enim zeli mei devorábitur omnis terra.	b
  26174 Sophonías	Zep	36	3	9	Quia tunc reddam pópulis lábium eléctum, ut ínvocent omnes in nómine Dómini, et sérviant ei húmero uno.
  26175 Sophonías	Zep	36	3	10	Ultra flúmina Æthiópiæ, inde súpplices mei; fílii dispersórum meórum déferent munus mihi.
  26176 Sophonías	Zep	36	3	11	In die illa non confundéris super cunctis adinventiónibus tuis, quibus prævaricáta es in me, quia tunc áuferam de médio tui magníloquos supérbiæ tuæ, et non adjícies exaltári ámplius in monte sancto meo.
  26177 Sophonías	Zep	36	3	12	Et derelínquam in médio tui pópulum páuperem et egénum: et sperábunt in nómine Dómini.
  26178 Sophonías	Zep	36	3	13	Relíquiæ Ísraël non fácient iniquitátem, nec loquéntur mendácium, et non inveniétur in ore eórum lingua dolósa, quóniam ipsi pascéntur, et accubábunt, et non erit qui extérreat.	b
  26179 Sophonías	Zep	36	3	14	Lauda, fília Sion; júbila, Ísraël: lætáre, et exsúlta in omni corde, fília Jerúsalem.
  26180 Sophonías	Zep	36	3	15	Ábstulit Dóminus judícium tuum; avértit inimícos tuos. Rex Ísraël Dóminus in médio tui: non timébis malum ultra.
  26181 Sophonías	Zep	36	3	16	In die illa dicétur Jerúsalem: Noli timére; Sion: Non dissolvántur manus tuæ.
  26182 Sophonías	Zep	36	3	17	Dóminus Deus tuus in médio tui fortis, ipse salvábit: gaudébit super te in lætítia, silébit in dilectióne sua, exsultábit super te in laude.
  26183 Sophonías	Zep	36	3	18	Nugas, qui a lege recésserant, congregábo, quia ex te erant: ut non ultra hábeas super eis oppróbrium.	b
  26184 Sophonías	Zep	36	3	19	Ecce ego interfíciam omnes qui afflixérunt te in témpore illo: et salvábo claudicántem, et eam quæ ejécta fúerat congregábo: et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusiónis eórum,
  26185 Sophonías	Zep	36	3	20	in témpore illo quo addúcam vos, et in témpore quo congregábo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem ómnibus pópulis terræ, cum convértero captivitátem vestram coram óculis vestris, dicit Dóminus.
  26186 #	Aggǽus	Hag	Prophetía Aggǽi
  26187 Aggǽus	Hag	37	1	1	In anno secúndo Daríi regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Dómini in manu Aggǽi prophétæ, ad Zoróbabel, fílium Saláthiel, ducem Juda, et ad Jesum, fílium Jósedec, sacerdótem magnum, dicens:
  26188 Aggǽus	Hag	37	1	2	Hæc ait Dóminus exercítuum, dicens: Pópulus iste dicit: Nondum venit tempus domus Dómini ædificándæ.
  26189 Aggǽus	Hag	37	1	3	Et factum est verbum Dómini in manu Aggǽi prophétæ, dicens:
  26190 Aggǽus	Hag	37	1	4	Numquid tempus vobis est ut habitétis in dómibus laqueátis, et domus ista desérta?
  26191 Aggǽus	Hag	37	1	5	Et nunc hæc dicit Dóminus exercítuum: Pónite corda vestra super vias vestras.
  26192 Aggǽus	Hag	37	1	6	Seminástis multum, et intulístis parum; comedístis, et non estis satiáti; bibístis, et non estis inebriáti; operuístis vos, et non estis calefácti; et qui mercédes congregávit, misit eas in sácculum pertúsum.
  26193 Aggǽus	Hag	37	1	7	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Pónite corda vestra super vias vestras;
  26194 Aggǽus	Hag	37	1	8	ascéndite in montem, portáte ligna, et ædificáte domum: et acceptábilis mihi erit, et glorificábor, dicit Dóminus.
  26195 Aggǽus	Hag	37	1	9	Respexístis ad ámplius, et ecce factum est minus; et intulístis in domum, et exsufflávi illud: quam ob causam? dicit Dóminus exercítuum: quia domus mea desérta est, et vos festinátis unusquísque in domum suam.
  26196 Aggǽus	Hag	37	1	10	Propter hoc super vos prohíbiti sunt cæli ne darent rorem, et terra prohíbita est ne daret germen suum:
  26197 Aggǽus	Hag	37	1	11	et vocávi siccitátem super terram, et super montes, et super tríticum, et super vinum, et super óleum, et quæcúmque profert humus, et super hómines, et super juménta, et super omnem labórem mánuum.
  26198 Aggǽus	Hag	37	1	12	Et audívit Zoróbabel, fílius Saláthiel, et Jesus, fílius Jósedec, sacérdos magnus, et omnes relíquiæ pópuli, vocem Dómini Dei sui, et verba Aggǽi prophétæ, sicut misit eum Dóminus Deus eórum ad eos, et tímuit pópulus a fácie Dómini.	b
  26199 Aggǽus	Hag	37	1	13	Et dixit Aggǽus, núntius Dómini de núntiis Dómini, pópulo dicens: Ego vobíscum sum, dicit Dóminus.
  26200 Aggǽus	Hag	37	1	14	Et suscitávit Dóminus spíritum Zoróbabel, fílii Saláthiel, ducis Juda, et spíritum Jesu, fílii Jósedec, sacerdótis magni, et spíritum reliquórum de omni pópulo: et ingréssi sunt, et faciébant opus in domo Dómini exercítuum, Dei sui.
  26201 Aggǽus	Hag	37	2	1	In die vigésima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secúndo Daríi regis.
  26202 Aggǽus	Hag	37	2	2	In séptimo mense, vigésima et prima mensis, factum est verbum Dómini in manu Aggǽi prophétæ, dicens:	b
  26203 Aggǽus	Hag	37	2	3	Lóquere ad Zoróbabel, fílium Saláthiel, ducem Juda, et ad Jesum, fílium Jósedec, sacerdótem magnum, et ad réliquos pópuli, dicens:
  26204 Aggǽus	Hag	37	2	4	Quis in vobis est derelíctus, qui vidit domum istam in glória sua prima? et quid vos vidétis hanc nunc? numquid non ita est, quasi non sit in óculis vestris?
  26205 Aggǽus	Hag	37	2	5	Et nunc confortáre, Zoróbabel, dicit Dóminus; et confortáre, Jesu, fili Jósedec, sacérdos magne; et confortáre, omnis pópulus terræ, dicit Dóminus exercítuum: et fácite (quóniam ego vobíscum sum, dicit Dóminus exercítuum)
  26206 Aggǽus	Hag	37	2	6	verbum quod pépigi vobíscum cum egrederémini de terra Ægýpti: et spíritus meus erit in médio vestrum: nolíte timére.
  26207 Aggǽus	Hag	37	2	7	Quia hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc unum módicum est, et ego commovébo cælum, et terram, et mare, et áridam.	b
  26208 Aggǽus	Hag	37	2	8	Et movébo omnes gentes, et véniet desiderátus cunctis géntibus: et implébo domum istam glória, dicit Dóminus exercítuum.
  26209 Aggǽus	Hag	37	2	9	Meum est argéntum, et meum est aurum, dicit Dóminus exercítuum.	b
  26210 Aggǽus	Hag	37	2	10	Magna erit glória domus istíus novíssimæ plus quam primæ, dicit Dóminus exercítuum: et in loco isto dabo pacem, dicit Dóminus exercítuum.
  26211 Aggǽus	Hag	37	2	11	In vigésima et quarta noni mensis, in anno secúndo Daríi regis, factum est verbum Dómini ad Aggǽum prophétam, dicens:	b
  26212 Aggǽus	Hag	37	2	12	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Intérroga sacerdótes legem, dicens:
  26213 Aggǽus	Hag	37	2	13	Si túlerit homo carnem sanctificátam in ora vestiménti sui, et tetígerit de summitáte ejus panem, aut pulméntum, aut vinum, aut óleum, aut omnem cibum, numquid sanctificábitur? Respondéntes autem sacerdótes, dixérunt: Non.
  26214 Aggǽus	Hag	37	2	14	Et dixit Aggǽus: Si tetígerit pollútus in ánima ex ómnibus his, numquid contaminábitur? Et respondérunt sacerdótes, et dixérunt: Contaminábitur.
  26215 Aggǽus	Hag	37	2	15	Et respóndit Aggǽus, et dixit: Sic pópulus iste, et sic gens ista ante fáciem meam, dicit Dóminus, et sic omne opus mánuum eórum: et ómnia quæ obtulérunt ibi, contamináta erunt.	b
  26216 Aggǽus	Hag	37	2	16	Et nunc pónite corda vestra a die hac et supra, ántequam ponerétur lapis super lápidem in templo Dómini.
  26217 Aggǽus	Hag	37	2	17	Cum accederétis ad acérvum vigínti modiórum, et fíerent decem; et intrarétis ad tórcular, ut exprimerétis quinquagínta lagénas, et fiébant vigínti.
  26218 Aggǽus	Hag	37	2	18	Percússi vos vento urénte, et aurúgine, et grándine ómnia ópera mánuum vestrárum: et non fuit in vobis qui reverterétur ad me, dicit Dóminus.
  26219 Aggǽus	Hag	37	2	19	Pónite corda vestra ex die ista, et in futúrum, a die vigésima et quarta noni mensis: a die qua fundaménta jacta sunt templi Dómini, pónite super cor vestrum.
  26220 Aggǽus	Hag	37	2	20	Numquid jam semen in gérmine est, et adhuc vínea, et ficus, et malogranátum, et lignum olívæ non flóruit? ex die ista benedícam.
  26221 Aggǽus	Hag	37	2	21	Et factum est verbum Dómini secúndo ad Aggǽum in vigésima et quarta mensis, dicens:	b
  26222 Aggǽus	Hag	37	2	22	Lóquere ad Zoróbabel ducem Juda, dicens: Ego movébo cælum páriter et terram,
  26223 Aggǽus	Hag	37	2	23	et subvértam sólium regnórum, et cónteram fortitúdinem regni géntium: et subvértam quadrígam et ascensórem ejus, et descéndent equi, et ascensóres eórum, vir in gládio fratris sui.
  26224 Aggǽus	Hag	37	2	24	In die illa, dicit Dóminus exercítuum, assúmam te, Zoróbabel, fili Saláthiel, serve meus, dicit Dóminus: et ponam te quasi signáculum, quia te elégi, dicit Dóminus exercítuum.
  26225 #	Zacharías	Zec	Prophetía Zacharíæ
  26226 Zacharías	Zec	38	1	1	In mense octávo, in anno secúndo Daríi regis, factum est verbum Dómini ad Zacharíam fílium Barachíæ fílii Addo prophétam, dicens:
  26227 Zacharías	Zec	38	1	2	Irátus est Dóminus super patres vestros iracúndia.
  26228 Zacharías	Zec	38	1	3	Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Convertímini ad me, ait Dóminus exercítuum, et convértar ad vos, dicit Dóminus exercítuum.
  26229 Zacharías	Zec	38	1	4	Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamábant prophétæ prióres, dicéntes: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Convertímini de viis vestris malis, et de cogitatiónibus vestris péssimis: et non audiérunt, neque attendérunt ad me, dicit Dóminus.
  26230 Zacharías	Zec	38	1	5	Patres vestri, ubi sunt? et prophétæ numquid in sempitérnum vivent?
  26231 Zacharías	Zec	38	1	6	Verúmtamen verba mea, et legítima mea, quæ mandávi servis meis prophétis, numquid non comprehendérunt patres vestros, et convérsi sunt, et dixérunt: Sicut cogitávit Dóminus exercítuum fácere nobis secúndum vias nostras, et secúndum adinventiónes nostras, fecit nobis?
  26232 Zacharías	Zec	38	1	7	In die vigésima et quarta undécimi mensis Sabath, in anno secúndo Daríi, factum est verbum Dómini ad Zacharíam fílium Barachíæ fílii Addo prophétam, dicens:	b
  26233 Zacharías	Zec	38	1	8	Vidi per noctem, et ecce vir ascéndens super equum rufum, et ipse stabat inter myrtéta, quæ erant in profúndo, et post eum equi rufi, várii, et albi.
  26234 Zacharías	Zec	38	1	9	Et dixi: Quid sunt isti, dómine mi? Et dixit ad me ángelus qui loquebátur in me: Ego osténdam tibi quid sint hæc.
  26235 Zacharías	Zec	38	1	10	Et respóndit vir qui stabat inter myrtéta, et dixit: Isti sunt quos misit Dóminus ut perámbulent terram.
  26236 Zacharías	Zec	38	1	11	Et respondérunt ángelo Dómini, qui stabat inter myrtéta, et dixérunt: Perambulávimus terram, et ecce omnis terra habitátur, et quiéscit.
  26237 Zacharías	Zec	38	1	12	Et respóndit ángelus Dómini, et dixit: Dómine exercítuum, úsquequo tu non miseréberis Jerúsalem, et úrbium Juda, quibus irátus es? iste jam septuagésimus annus est.
  26238 Zacharías	Zec	38	1	13	Et respóndit Dóminus ángelo qui loquebátur in me verba bona, verba consolatória.
  26239 Zacharías	Zec	38	1	14	Et dixit ad me ángelus qui loquebátur in me: Clama, dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Zelátus sum Jerúsalem et Sion zelo magno,
  26240 Zacharías	Zec	38	1	15	et ira magna ego iráscor super gentes opuléntas, quia ego irátus sum parum, ipsi vero adjuvérunt in malum.
  26241 Zacharías	Zec	38	1	16	Proptérea hæc dicit Dóminus: Revértar ad Jerúsalem in misericórdiis, et domus mea ædificábitur in ea, ait Dóminus exercítuum, et perpendículum extendétur super Jerúsalem.
  26242 Zacharías	Zec	38	1	17	Adhuc clama, dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc áffluent civitátes meæ bonis, et consolábitur adhuc Dóminus Sion, et éliget adhuc Jerúsalem.
  26243 Zacharías	Zec	38	1	18	Et levávi óculos meos, et vidi, et ecce quátuor córnua.	b
  26244 Zacharías	Zec	38	1	19	Et dixi ad ángelum qui loquebátur in me: Quid sunt hæc? Et dixit ad me: Hæc sunt córnua quæ ventilavérunt Judam, et Ísraël, et Jerúsalem.
  26245 Zacharías	Zec	38	1	20	Et osténdit mihi Dóminus quátuor fabros.
  26246 Zacharías	Zec	38	1	21	Et dixi: Quid isti véniunt fácere? Qui ait, dicens: Hæc sunt córnua quæ ventilavérunt Judam per síngulos viros, et nemo eórum levávit caput suum: et venérunt isti deterrére ea, ut dejíciant córnua géntium, quæ levavérunt cornu super terram Juda ut dispérgerent eam.
  26247 Zacharías	Zec	38	2	1	Et levávi óculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funículus mensórum.
  26248 Zacharías	Zec	38	2	2	Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut métiar Jerúsalem, et vídeam quanta sit latitúdo ejus, et quanta longitúdo ejus.
  26249 Zacharías	Zec	38	2	3	Et ecce ángelus qui loquebátur in me egrediebátur, et ángelus álius egrediebátur in occúrsum ejus:
  26250 Zacharías	Zec	38	2	4	et dixit ad eum: Curre, lóquere ad púerum istum, dicens: Absque muro habitábitur Jerúsalem, præ multitúdine hóminum et jumentórum in médio ejus.
  26251 Zacharías	Zec	38	2	5	Et ego ero ei, ait Dóminus, murus ignis in circúitu, et in glória ero in médio ejus.
  26252 Zacharías	Zec	38	2	6	O, o, fúgite de terra aquilónis, dicit Dóminus, quóniam in quátuor ventos cæli dispérsi vos, dicit Dóminus.	b
  26253 Zacharías	Zec	38	2	7	O Sion! fuge, quæ hábitas apud fíliam Babylónis:
  26254 Zacharías	Zec	38	2	8	quia hæc dicit Dóminus exercítuum: Post glóriam misit me ad gentes quæ spoliavérunt vos: qui enim tetígerit vos, tangit pupíllam óculi mei:
  26255 Zacharías	Zec	38	2	9	quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviébant sibi: et cognoscétis quia Dóminus exercítuum misit me.
  26256 Zacharías	Zec	38	2	10	Lauda et lætáre, fília Sion, quia ecce ego vénio, et habitábo in médio tui, ait Dóminus.	b
  26257 Zacharías	Zec	38	2	11	Et applicabúntur gentes multæ ad Dóminum in die illa, et erunt mihi in pópulum, et habitábo in médio tui: et scies quia Dóminus exercítuum misit me ad te.
  26258 Zacharías	Zec	38	2	12	Et possidébit Dóminus Judam partem suam in terra sanctificáta, et éliget adhuc Jerúsalem.
  26259 Zacharías	Zec	38	2	13	Síleat omnis caro a fácie Dómini, quia consurréxit de habitáculo sancto suo.	b
  26260 Zacharías	Zec	38	3	1	Et osténdit mihi Dóminus Jesum sacerdótem magnum, stantem coram ángelo Dómini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversarétur ei.
  26261 Zacharías	Zec	38	3	2	Et dixit Dóminus ad Satan: Íncrepet Dóminus in te, Satan! et íncrepet Dóminus in te, qui elégit Jerúsalem! numquid non iste torris est érutus de igne?
  26262 Zacharías	Zec	38	3	3	Et Jesus erat indútus véstibus sórdidis, et stabat ante fáciem ángeli.
  26263 Zacharías	Zec	38	3	4	Qui respóndit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auférte vestiménta sórdida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce ábstuli a te iniquitátem tuam, et índui te mutatóriis.
  26264 Zacharías	Zec	38	3	5	Et dixit: Pónite cídarim mundam super caput ejus. Et posuérunt cídarim mundam super caput ejus, et induérunt eum véstibus: et ángelus Dómini stabat.
  26265 Zacharías	Zec	38	3	6	Et contestabátur ángelus Dómini Jesum, dicens:
  26266 Zacharías	Zec	38	3	7	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Si in viis meis ambuláveris, et custódiam meam custodíeris, tu quoque judicábis domum meam, et custódies átria mea, et dabo tibi ambulántes de his qui nunc hic assístunt.
  26267 Zacharías	Zec	38	3	8	Audi, Jesu sacérdos magne, tu et amíci tui, qui hábitant coram te, quia viri portendéntes sunt: ecce enim ego addúcam servum meum Oriéntem.	b
  26268 Zacharías	Zec	38	3	9	Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lápidem unum septem óculi sunt: ecce ego cælábo sculptúram ejus, ait Dóminus exercítuum, et áuferam iniquitátem terræ illíus in die una.
  26269 Zacharías	Zec	38	3	10	In die illa, dicit Dóminus exercítuum, vocábit vir amícum suum subter vitem et subter ficum.
  26270 Zacharías	Zec	38	4	1	Et revérsus est ángelus qui loquebátur in me, et suscitávit me quasi virum qui suscitátur de somno suo.
  26271 Zacharías	Zec	38	4	2	Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelábrum áureum totum, et lampas ejus super caput ipsíus, et septem lucérnæ ejus super illud, et septem infusória lucérnis quæ erant super caput ejus.
  26272 Zacharías	Zec	38	4	3	Et duæ olívæ super illud: una a dextris lámpadis, et una a sinístris ejus.
  26273 Zacharías	Zec	38	4	4	Et respóndi, et aio ad ángelum qui loquebátur in me, dicens: Quid sunt hæc, dómine mi?
  26274 Zacharías	Zec	38	4	5	Et respóndit ángelus qui loquebátur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, dómine mi.
  26275 Zacharías	Zec	38	4	6	Et respóndit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Dómini ad Zoróbabel, dicens: Non in exércitu, nec in róbore, sed in spíritu meo, dicit Dóminus exercítuum.	b
  26276 Zacharías	Zec	38	4	7	Quis tu, mons magne, coram Zoróbabel? In planum: et edúcet lápidem primárium, et exæquábit grátiam grátiæ ejus.
  26277 Zacharías	Zec	38	4	8	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:
  26278 Zacharías	Zec	38	4	9	Manus Zoróbabel fundavérunt domum istam, et manus ejus perfícient eam: et sciétis quia Dóminus exercítuum misit me ad vos.
  26279 Zacharías	Zec	38	4	10	Quis enim despéxit dies parvos? Et lætabúntur, et vidébunt lápidem stánneum in manu Zoróbabel. Septem isti óculi sunt Dómini, qui discúrrunt in univérsam terram.
  26280 Zacharías	Zec	38	4	11	Et respóndi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olívæ istæ, ad déxteram candelábri, et ad sinístram ejus?	b
  26281 Zacharías	Zec	38	4	12	Et respóndi secúndo, et dixi ad eum: Quid sunt duæ spicæ olivárum quæ sunt juxta duo rostra áurea in quibus sunt suffusória ex auro?
  26282 Zacharías	Zec	38	4	13	Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, dómine mi.
  26283 Zacharías	Zec	38	4	14	Et dixit: Isti sunt duo fílii ólei, qui assístunt Dominatóri univérsæ terræ.
  26284 Zacharías	Zec	38	5	1	Et convérsus sum, et levávi óculos meos, et vidi, et ecce volúmen volans.
  26285 Zacharías	Zec	38	5	2	Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego vídeo volúmen volans: longitúdo ejus vigínti cubitórum, et latitúdo ejus decem cubitórum.
  26286 Zacharías	Zec	38	5	3	Et dixit ad me: Hæc est maledíctio quæ egréditur super fáciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicábitur, et omnis jurans ex hoc simíliter judicábitur.
  26287 Zacharías	Zec	38	5	4	Edúcam illud, dicit Dóminus exercítuum: et véniet ad domum furis, et ad domum jurántis in nómine meo mendáciter: et commorábitur in médio domus ejus, et consúmet eam, et ligna ejus, et lápides ejus.
  26288 Zacharías	Zec	38	5	5	Et egréssus est ángelus qui loquebátur in me, et dixit ad me: Leva óculos tuos, et vide quid est hoc quod egréditur.	b
  26289 Zacharías	Zec	38	5	6	Et dixi: Quidnam est? Et ait: Hæc est ámphora egrédiens. Et dixit: Hæc est óculus eórum in univérsa terra.
  26290 Zacharías	Zec	38	5	7	Et ecce taléntum plumbi portabátur, et ecce múlier una sedens in médio ámphoræ.
  26291 Zacharías	Zec	38	5	8	Et dixit: Hæc est impíetas. Et projécit eam in médio ámphoræ, et misit massam plúmbeam in os ejus.
  26292 Zacharías	Zec	38	5	9	Et levávi óculos meos, et vidi: et ecce duæ mulíeres egrediéntes: et spíritus in alis eárum, et habébant alas quasi alas milvi, et levavérunt ámphoram inter terram et cælum.
  26293 Zacharías	Zec	38	5	10	Et dixi ad ángelum qui loquebátur in me: Quo istæ déferunt ámphoram?
  26294 Zacharías	Zec	38	5	11	Et dixit ad me: Ut ædificétur ei domus in terra Sénnaar, et stabiliátur, et ponátur ibi super basem suam.
  26295 Zacharías	Zec	38	6	1	Et convérsus sum, et levávi óculos meos, et vidi: et ecce quátuor quadrígæ egrediéntes de médio duórum móntium: et montes, montes ǽrei.
  26296 Zacharías	Zec	38	6	2	In quadríga prima equi rufi, et in quadríga secúnda equi nigri,
  26297 Zacharías	Zec	38	6	3	et in quadríga tértia equi albi, et in quadríga quarta equi várii et fortes.
  26298 Zacharías	Zec	38	6	4	Et respóndi, et dixi ad ángelum qui loquebátur in me: Quid sunt hæc, dómine mi?
  26299 Zacharías	Zec	38	6	5	Et respóndit ángelus, et ait ad me: Isti sunt quátuor venti cæli, qui egrediúntur ut stent coram Dominatóre omnis terræ.
  26300 Zacharías	Zec	38	6	6	In qua erant equi nigri, egrediebántur in terram aquilónis: et albi egréssi sunt post eos, et várii egréssi sunt ad terram austri.
  26301 Zacharías	Zec	38	6	7	Qui autem erant robustíssimi, exiérunt, et quærébant ire et discúrrere per omnem terram. Et dixit: Ite, perambuláte terram: et perambulavérunt terram.
  26302 Zacharías	Zec	38	6	8	Et vocávit me, et locútus est ad me, dicens: Ecce qui egrediúntur in terram aquilónis, requiéscere fecérunt spíritum meum in terra aquilónis.
  26303 Zacharías	Zec	38	6	9	Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:	b
  26304 Zacharías	Zec	38	6	10	Sume a transmigratióne, ab Hóldai, et a Tobía, et ab Idaía: et vénies tu in die illa, et intrábis domum Josíæ fílii Sophoníæ, qui venérunt de Babylóne.
  26305 Zacharías	Zec	38	6	11	Et sumes aurum et argéntum, et fácies corónas, et pones in cápite Jesu fílii Jósedec, sacerdótis magni:
  26306 Zacharías	Zec	38	6	12	et loquéris ad eum, dicens: Hæc ait Dóminus exercítuum, dicens: Ecce vir, Óriens nomen ejus, et subter eum oriétur, et ædificábit templum Dómino.
  26307 Zacharías	Zec	38	6	13	Et ipse éxstruet templum Dómino: et ipse portábit glóriam, et sedébit, et dominábitur super sólio suo: et erit sacérdos super sólio suo, et consílium pacis erit inter illos duos.
  26308 Zacharías	Zec	38	6	14	Et corónæ erunt Helem, et Tobíæ, et Idaíæ, et Hem fílio Sophoníæ, memoriále in templo Dómini.
  26309 Zacharías	Zec	38	6	15	Et qui procul sunt, vénient, et ædificábunt in templo Dómini: et sciétis quia Dóminus exercítuum misit me ad vos. Erit autem hoc, si audítu audiéritis vocem Dómini Dei vestri.	b
  26310 Zacharías	Zec	38	7	1	Et factum est in anno quarto Daríi regis, factum est verbum Dómini ad Zacharíam, in quarta mensis noni, qui est Casleu.
  26311 Zacharías	Zec	38	7	2	Et misérunt ad domum Dei Sárasar et Rogómmelech, et viri qui erant cum eo, ad deprecándam fáciem Dómini:
  26312 Zacharías	Zec	38	7	3	ut dícerent sacerdótibus domus Dómini exercítuum, et prophétis, loquéntes: Numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificáre me débeo, sicut jam feci multis annis?
  26313 Zacharías	Zec	38	7	4	Et factum est verbum Dómini exercítuum ad me, dicens:
  26314 Zacharías	Zec	38	7	5	Lóquere ad omnem pópulum terræ, et ad sacerdótes, dicens: Cum jejunarétis, et plangerétis in quinto et séptimo per hos septuagínta annos, numquid jejúnium jejunástis mihi?
  26315 Zacharías	Zec	38	7	6	et cum comedístis et bibístis, numquid non vobis comedístis et vobismetípsis bibístis?
  26316 Zacharías	Zec	38	7	7	Numquid non sunt verba quæ locútus est Dóminus in manu prophetárum priórum, cum adhuc Jerúsalem habitarétur ut esset opulénta, ipsa et urbes in circúitu ejus, et ad austrum, et in campéstribus habitarétur?	b
  26317 Zacharías	Zec	38	7	8	Et factum est verbum Dómini ad Zacharíam, dicens:
  26318 Zacharías	Zec	38	7	9	Hæc ait Dóminus exercítuum, dicens: Judícium verum judicáte, et misericórdiam et miseratiónes fácite, unusquísque cum fratre suo.
  26319 Zacharías	Zec	38	7	10	Et víduam, et pupíllum, et ádvenam, et páuperem nolíte calumniári: et malum vir fratri suo non cógitet in corde suo.
  26320 Zacharías	Zec	38	7	11	Et noluérunt atténdere, et avertérunt scápulam recedéntem, et aures suas aggravavérunt ne audírent.
  26321 Zacharías	Zec	38	7	12	Et cor suum posuérunt ut adamántem, ne audírent legem, et verba quæ misit Dóminus exercítuum in spíritu suo per manum prophetárum priórum: et facta est indignátio magna a Dómino exercítuum.
  26322 Zacharías	Zec	38	7	13	Et factum est sicut locútus est, et non audiérunt: sic clamábunt et non exáudiam, dicit Dóminus exercítuum.
  26323 Zacharías	Zec	38	7	14	Et dispérsi eos per ómnia regna quæ nésciunt: et terra desoláta est ab eis, eo quod non esset tránsiens et revértens: et posuérunt terram desiderábilem in desértum.
  26324 Zacharías	Zec	38	8	1	Et factum est verbum Dómini exercítuum, dicens:
  26325 Zacharías	Zec	38	8	2	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Zelátus sum Sion zelo magno, et indignatióne magna zelátus sum eam.
  26326 Zacharías	Zec	38	8	3	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Revérsus sum ad Sion, et habitábo in médio Jerúsalem: et vocábitur Jerúsalem cívitas veritátis, et mons Dómini exercítuum mons sanctificátus.
  26327 Zacharías	Zec	38	8	4	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc habitábunt senes et anus in platéis Jerúsalem, et viri báculus in manu ejus præ multitúdine diérum.
  26328 Zacharías	Zec	38	8	5	Et platéæ civitátis complebúntur infántibus et puéllis, ludéntibus in platéis ejus.
  26329 Zacharías	Zec	38	8	6	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Si vidébitur diffícile in óculis reliquiárum pópuli hujus in diébus illis, numquid in óculis meis diffícile erit? dicit Dóminus exercítuum.
  26330 Zacharías	Zec	38	8	7	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ecce ego salvábo pópulum meum de terra oriéntis et de terra occásus solis.
  26331 Zacharías	Zec	38	8	8	Et addúcam eos, et habitábunt in médio Jerúsalem: et erunt mihi in pópulum, et ego ero eis in Deum, in veritáte et in justítia.
  26332 Zacharías	Zec	38	8	9	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Conforténtur manus vestræ, qui audítis in his diébus sermónes istos per os prophetárum, in die qua fundáta est domus Dómini exercítuum, ut templum ædificarétur.	b
  26333 Zacharías	Zec	38	8	10	Síquidem ante dies illos merces hóminum non erat, nec merces jumentórum erat: neque introëúnti, neque exeúnti erat pax præ tribulatióne: et dimísi omnes hómines, unumquémque contra próximum suum.
  26334 Zacharías	Zec	38	8	11	Nunc autem non juxta dies prióres ego fáciam relíquiis pópuli hujus, dicit Dóminus exercítuum,
  26335 Zacharías	Zec	38	8	12	sed semen pacis erit: vínea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et cæli dabunt rorem suum: et possidére fáciam relíquias pópuli hujus univérsa hæc.
  26336 Zacharías	Zec	38	8	13	Et erit: sicut erátis maledíctio in géntibus, domus Juda et domus Ísraël, sic salvábo vos, et éritis benedíctio. Nolíte timére; conforténtur manus vestræ.
  26337 Zacharías	Zec	38	8	14	Quia hæc dicit Dóminus exercítuum: Sicut cogitávi ut afflígerem vos, cum ad iracúndiam provocássent patres vestri me, dicit Dóminus,
  26338 Zacharías	Zec	38	8	15	et non sum misértus: sic convérsus cogitávi, in diébus istis, ut benefáciam dómui Juda et Jerúsalem. Nolíte timére.
  26339 Zacharías	Zec	38	8	16	Hæc sunt ergo verba quæ faciétis: loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo: veritátem et judícium pacis judicáte in portis vestris.
  26340 Zacharías	Zec	38	8	17	Et unusquísque malum contra amícum suum ne cogitétis in córdibus vestris, et juraméntum mendax ne diligátis: ómnia enim hæc sunt quæ odi, dicit Dóminus.
  26341 Zacharías	Zec	38	8	18	Et factum est verbum Dómini exercítuum ad me, dicens:	b
  26342 Zacharías	Zec	38	8	19	Hæc dicit Dóminus exercítuum: Jejúnium quarti, et jejúnium quinti, et jejúnium séptimi, et jejúnium décimi erit dómui Juda in gáudium et lætítiam et in solemnitátes præcláras. Veritátem tantum et pacem dilígite.
  26343 Zacharías	Zec	38	8	20	Hæc dicit Dóminus exercítuum, úsquequo véniant pópuli et hábitent in civitátibus multis:
  26344 Zacharías	Zec	38	8	21	et vadant habitatóres, unus ad álterum, dicéntes: Eámus, et deprecémur fáciem Dómini, et quærámus Dóminum exercítuum: vadam étiam ego.
  26345 Zacharías	Zec	38	8	22	Et vénient pópuli multi, et gentes robústæ, ad quæréndum Dóminum exercítuum in Jerúsalem, et deprecándam fáciem Dómini.
  26346 Zacharías	Zec	38	8	23	Hæc dicit Dóminus exercítuum: In diébus illis, in quibus apprehéndent decem hómines ex ómnibus linguis géntium, et apprehéndent fímbriam viri Judǽi, dicéntes: Íbimus vobíscum: audívimus enim quóniam Deus vobíscum est.
  26347 Zacharías	Zec	38	9	1	Onus verbi Dómini in terra Hadrach et Damásci requiéi ejus, quia Dómini est óculus hóminis et ómnium tríbuum Ísraël.
  26348 Zacharías	Zec	38	9	2	Emath quoque in términis ejus, et Tyrus, et Sidon: assumpsérunt quippe sibi sapiéntiam valde.
  26349 Zacharías	Zec	38	9	3	Et ædificávit Tyrus munitiónem suam, et coacervávit argéntum quasi humum, et aurum ut lutum plateárum.
  26350 Zacharías	Zec	38	9	4	Ecce Dóminus possidébit eam: et percútiet in mari fortitúdinem ejus, et hæc igni devorábitur.
  26351 Zacharías	Zec	38	9	5	Vidébit Áscalon, et timébit, et Gaza, et dolébit nimis, et Áccaron, quóniam confúsa est spes ejus: et períbit rex de Gaza, et Áscalon non habitábitur.
  26352 Zacharías	Zec	38	9	6	Et sedébit separátor in Azóto, et dispérdam supérbiam Philisthinórum.
  26353 Zacharías	Zec	38	9	7	Et áuferam sánguinem ejus de ore ejus, et abominatiónes ejus de médio déntium ejus: et relinquétur étiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda, et Áccaron quasi Jebusǽus.
  26354 Zacharías	Zec	38	9	8	Et circumdábo domum meam ex his qui mílitant mihi eúntes et reverténtes: et non transíbit super eos ultra exáctor, quia nunc vidi in óculis meis.
  26355 Zacharías	Zec	38	9	9	Exsúlta satis, fília Sion; júbila, fília Jerúsalem: ecce rex tuus véniet tibi justus, et salvátor: ipse pauper, et ascéndens super ásinam et super pullum fílium ásinæ.	b
  26356 Zacharías	Zec	38	9	10	Et dispérdam quadrígam ex Éphraim, et equum de Jerúsalem, et dissipábitur arcus belli: et loquétur pacem géntibus, et potéstas ejus a mari usque ad mare, et a flumínibus usque ad fines terræ.
  26357 Zacharías	Zec	38	9	11	Tu quoque in sánguine testaménti tui emisísti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.	b
  26358 Zacharías	Zec	38	9	12	Convertímini ad munitiónem, vincti spei: hódie quoque annúntians duplícia reddam tibi.
  26359 Zacharías	Zec	38	9	13	Quóniam exténdi mihi Judam quasi arcum: implévi Éphraim: et suscitábo fílios tuos, Sion, super fílios tuos, Grǽcia: et ponam te quasi gládium fórtium.
  26360 Zacharías	Zec	38	9	14	Et Dóminus Deus super eos vidébitur, et exíbit ut fulgur jáculum ejus: et Dóminus Deus in tuba canet, et vadet in túrbine austri.
  26361 Zacharías	Zec	38	9	15	Dóminus exercítuum próteget eos: et devorábunt, et subjícient lapídibus fundæ: et bibéntes inebriabúntur quasi a vino, et replebúntur ut phíalæ, et quasi córnua altáris.
  26362 Zacharías	Zec	38	9	16	Et salvábit eos Dóminus Deus eórum in die illa, ut gregem pópuli sui, quia lápides sancti elevabúntur super terram ejus.
  26363 Zacharías	Zec	38	9	17	Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum, et vinum gérminans vírgines?
  26364 Zacharías	Zec	38	10	1	Pétite a Dómino plúviam in témpore serótino, et Dóminus fáciet nives: et plúviam imbris dabit eis, síngulis herbam in agro.
  26365 Zacharías	Zec	38	10	2	Quia simulácra locúta sunt inútile, et divíni vidérunt mendácium: et somniatóres locúti sunt frustra, vane consolabántur: idcírco abdúcti sunt quasi grex: affligéntur, quia non est eis pastor.
  26366 Zacharías	Zec	38	10	3	Super pastóres irátus est furor meus, et super hircos visitábo: quia visitávit Dóminus exercítuum gregem suum, domum Juda, et pósuit eos quasi equum glóriæ suæ in bello.
  26367 Zacharías	Zec	38	10	4	Ex ipso ángulus, ex ipso paxíllus, ex ipso arcus prœ́lii, ex ipso egrediétur omnis exáctor simul.	b
  26368 Zacharías	Zec	38	10	5	Et erunt quasi fortes conculcántes lutum viárum in prœ́lio, et bellábunt, quia Dóminus cum eis: et confundéntur ascensóres equórum.
  26369 Zacharías	Zec	38	10	6	Et confortábo domum Juda, et domum Joseph salvábo: et convértam eos, quia miserébor eórum: et erunt sicut fuérunt quando non projéceram eos: ego enim Dóminus Deus eórum, et exáudiam eos.
  26370 Zacharías	Zec	38	10	7	Et erunt quasi fortes Éphraim, et lætábitur cor eórum quasi a vino: et fílii eórum vidébunt, et lætabúntur, et exsultábit cor eórum in Dómino.
  26371 Zacharías	Zec	38	10	8	Sibilábo eis, et congregábo illos, quia redémi eos: et multiplicábo eos sicut ante fúerant multiplicáti.	b
  26372 Zacharías	Zec	38	10	9	Et seminábo eos in pópulis, et de longe recordabúntur mei: et vivent cum fíliis suis, et reverténtur.
  26373 Zacharías	Zec	38	10	10	Et redúcam eos de terra Ægýpti, et de Assýriis congregábo eos, et ad terram Gálaad et Líbani addúcam eos, et non inveniétur eis locus:
  26374 Zacharías	Zec	38	10	11	et transíbit in maris freto, et percútiet in mari fluctus, et confundéntur ómnia profúnda flúminis: et humiliábitur supérbia Assur, et sceptrum Ægýpti recédet.
  26375 Zacharías	Zec	38	10	12	Confortábo eos in Dómino, et in nómine ejus ambulábunt, dicit Dóminus.
  26376 Zacharías	Zec	38	11	1	Áperi, Líbane, portas tuas, et cómedat ignis cedros tuas.
  26377 Zacharías	Zec	38	11	2	Úlula, ábies, quia cécidit cedrus, quóniam magnífici vastáti sunt: ululáte, quercus Basan, quóniam succísus est saltus munítus.
  26378 Zacharías	Zec	38	11	3	Vox ululátus pastórum, quia vastáta est magnificéntia eórum: vox rugítus leónum, quóniam vastáta est supérbia Jordánis.
  26379 Zacharías	Zec	38	11	4	Hæc dicit Dóminus Deus meus: Pasce pécora occisiónis,	b
  26380 Zacharías	Zec	38	11	5	quæ qui posséderant occidébant, et non dolébant, et vendébant ea, dicéntes: Benedíctus Dóminus! dívites facti sumus: et pastóres eórum non parcébant eis.
  26381 Zacharías	Zec	38	11	6	Et ego non parcam ultra super habitántes terram, dicit Dóminus: ecce ego tradam hómines, unumquémque in manu próximi sui, et in manu regis sui: et concídent terram, et non éruam de manu eórum.
  26382 Zacharías	Zec	38	11	7	Et pascam pecus occisiónis propter hoc, o páuperes gregis! et assúmpsi mihi duas virgas: unam vocávi Decórem, et álteram vocávi Funículum: et pavi gregem.	b
  26383 Zacharías	Zec	38	11	8	Et succídi tres pastóres in mense uno, et contrácta est ánima mea in eis, síquidem et ánima eórum variávit in me.
  26384 Zacharías	Zec	38	11	9	Et dixi: Non pascam vos: quod móritur, moriátur, et quod succíditur, succidátur: et réliqui dévorent unusquísque carnem próximi sui.
  26385 Zacharías	Zec	38	11	10	Et tuli virgam meam quæ vocabátur Decus, et abscídi eam, ut írritum fácerem fœdus meum quod percússi cum ómnibus pópulis.
  26386 Zacharías	Zec	38	11	11	Et in írritum dedúctum est in die illa: et cognovérunt sic páuperes gregis, qui custódiunt mihi, quia verbum Dómini est.
  26387 Zacharías	Zec	38	11	12	Et dixi ad eos: Si bonum est in óculis vestris, afférte mercédem meam: et si non, quiéscite. Et appendérunt mercédem meam trigínta argénteos.	b
  26388 Zacharías	Zec	38	11	13	Et dixit Dóminus ad me: Prójice illud ad statuárium, decórum prétium quo appretiátus sum ab eis. Et tuli trigínta argénteos, et projéci illos in domum Dómini, ad statuárium.
  26389 Zacharías	Zec	38	11	14	Et præcídi virgam meam secúndam, quæ appellabátur Funículus, ut dissólverem germanitátem inter Judam et Ísraël.	b
  26390 Zacharías	Zec	38	11	15	Et dixit Dóminus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastóris stulti.
  26391 Zacharías	Zec	38	11	16	Quia ecce ego suscitábo pastórem in terra, qui derelícta non visitábit, dispérsum non quæret, et contrítum non sanábit, et id quod stat non enútriet, et carnes pínguium cómedet, et úngulas eórum dissólvet.
  26392 Zacharías	Zec	38	11	17	O pastor, et idólum derelínquens gregem: gládius super bráchium ejus, et super óculum dextrum ejus: bráchium ejus ariditáte siccábitur, et óculus dexter ejus tenebréscens obscurábitur.
  26393 Zacharías	Zec	38	12	1	Onus verbi Dómini super Ísraël. Dicit Dóminus exténdens cælum, et fundans terram, et fingens spíritum hóminis in eo:
  26394 Zacharías	Zec	38	12	2	Ecce ego ponam Jerúsalem superlimináre crápulæ ómnibus pópulis in circúitu: sed et Juda erit in obsidióne contra Jerúsalem.
  26395 Zacharías	Zec	38	12	3	Et erit: in die illa ponam Jerúsalem lápidem óneris cunctis pópulis: omnes qui levábunt eam concisióne lacerabúntur, et colligéntur advérsus eam ómnia regna terræ.
  26396 Zacharías	Zec	38	12	4	In die illa, dicit Dóminus, percútiam omnem equum in stupórem, et ascensórem ejus in améntiam: et super domum Juda apériam óculos meos, et omnem equum populórum percútiam cæcitáte.
  26397 Zacharías	Zec	38	12	5	Et dicent duces Juda in corde suo: Conforténtur mihi habitatóres Jerúsalem in Dómino exercítuum, Deo eórum!
  26398 Zacharías	Zec	38	12	6	In die illa ponam duces Juda sicut camínum ignis in lignis, et sicut facem ignis in fœno: et devorábunt ad déxteram et ad sinístram omnes pópulos in circúitu, et habitábitur Jerúsalem rursus in loco suo in Jerúsalem.
  26399 Zacharías	Zec	38	12	7	Et salvábit Dóminus tabernácula Juda, sicut in princípio, ut non magnífice gloriétur domus David, et glória habitántium Jerúsalem contra Judam.
  26400 Zacharías	Zec	38	12	8	In die illa próteget Dóminus habitatóres Jerúsalem: et erit qui offénderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Dei, sicut ángelus Dómini in conspéctu eórum.	b
  26401 Zacharías	Zec	38	12	9	Et erit in die illa: quæram contérere omnes gentes quæ véniunt contra Jerúsalem.	b
  26402 Zacharías	Zec	38	12	10	Et effúndam super domum David et super habitatóres Jerúsalem spíritum grátiæ et precum: et aspícient ad me quem confixérunt, et plangent eum planctu quasi super unigénitum, et dolébunt super eum, ut doléri solet in morte primogéniti.	b
  26403 Zacharías	Zec	38	12	11	In die illa, magnus erit planctus in Jerúsalem, sicut planctus Adadrémmon in campo Magéddon.	b
  26404 Zacharías	Zec	38	12	12	Et planget terra: famíliæ et famíliæ seórsum: famíliæ domus David seórsum, et mulíeres eórum seórsum:
  26405 Zacharías	Zec	38	12	13	famíliæ domus Nathan seórsum, et mulíeres eórum seórsum: famíliæ domus Levi seórsum, et mulíeres eórum seórsum: famíliæ Sémei seórsum, et mulíeres eórum seórsum:
  26406 Zacharías	Zec	38	12	14	omnes famíliæ réliquæ, famíliæ et famíliæ seórsum, et mulíeres eórum seórsum.
  26407 Zacharías	Zec	38	13	1	In die illa erit fons patens dómui David et habitántibus Jerúsalem, in ablutiónem peccatóris et menstruátæ.
  26408 Zacharías	Zec	38	13	2	Et erit in die illa, dicit Dóminus exercítuum: dispérdam nómina idolórum de terra, et non memorabúntur ultra: et pseudoprophétas, et spíritum immúndum áuferam de terra.	b
  26409 Zacharías	Zec	38	13	3	Et erit: cum prophetáverit quíspiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuérunt eum: Non vives, quia mendácium locútus es in nómine Dómini: et confígent eum pater ejus et mater ejus, genitóres ejus, cum prophetáverit.
  26410 Zacharías	Zec	38	13	4	Et erit: in die illa confundéntur prophétæ, unusquísque ex visióne sua cum prophetáverit: nec operiéntur pállio saccíno, ut mentiántur:	b
  26411 Zacharías	Zec	38	13	5	sed dicet: Non sum prophéta: homo agrícola ego sum, quóniam Adam exémplum meum ab adolescéntia mea.
  26412 Zacharías	Zec	38	13	6	Et dicétur ei: Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum? Et dicet: His plagátus sum in domo eórum qui diligébant me.	b
  26413 Zacharías	Zec	38	13	7a	Frámea, suscitáre super pastórem meum, et super virum cohæréntem mihi, dicit Dóminus exercítuum.
  26414 Zacharías	Zec	38	13	7b	Pércute pastórem, et dispergéntur oves: et convértam manum meam ad párvulos.
  26415 Zacharías	Zec	38	13	8	Et erunt in omni terra, dicit Dóminus: partes duæ in ea dispergéntur, et defícient: et tértia pars relinquétur in ea.
  26416 Zacharías	Zec	38	13	9	Et ducam tértiam partem per ignem, et uram eos sicut úritur argéntum, et probábo eos sicut probátur aurum. Ipse vocábit nomen meum, et ego exáudiam eum. Dicam: Pópulus meus es: et ipse dicet: Dóminus Deus meus.
  26417 Zacharías	Zec	38	14	1	Ecce vénient dies Dómini, et dividéntur spólia tua in médio tui.
  26418 Zacharías	Zec	38	14	2	Et congregábo omnes gentes ad Jerúsalem in prœ́lium: et capiétur cívitas, et vastabúntur domus, et mulíeres violabúntur: et egrediétur média pars civitátis in captivitátem, et réliquum pópuli non auferétur ex urbe.
  26419 Zacharías	Zec	38	14	3	Et egrediétur Dóminus, et prœliábitur contra gentes illas, sicut prœliátus est in die certáminis.
  26420 Zacharías	Zec	38	14	4	Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivárum, qui est contra Jerúsalem ad oriéntem: et scindétur mons Olivárum ex média parte sui ad oriéntem et ad occidéntem, prærúpto grandi valde: et separábitur médium montis ad aquilónem, et médium ejus ad merídiem.
  26421 Zacharías	Zec	38	14	5	Et fugiétis ad vallem móntium eórum, quóniam conjungétur vallis móntium usque ad próximum: et fugiétis sicut fugístis a fácie terræmótus in diébus Ozíæ regis Juda: et véniet Dóminus Deus meus, omnésque sancti cum eo.
  26422 Zacharías	Zec	38	14	6	Et erit in die illa: non erit lux, sed frigus et gelu.	b
  26423 Zacharías	Zec	38	14	7	Et erit dies una quæ nota est Dómino, non dies neque nox: et in témpore vésperi erit lux.
  26424 Zacharías	Zec	38	14	8	Et erit in die illa: exíbunt aquæ vivæ de Jerúsalem: médium eárum ad mare orientále, et médium eárum ad mare novíssimum: in æstáte et in híeme erunt.
  26425 Zacharías	Zec	38	14	9	Et erit Dóminus rex super omnem terram: in die illa erit Dóminus unus, et erit nomen ejus unum.
  26426 Zacharías	Zec	38	14	10	Et revertétur omnis terra usque ad desértum, de colle Remmon ad austrum Jerúsalem: et exaltábitur, et habitábit in loco suo, a porta Bénjamin usque ad locum portæ prióris, et usque ad portam angulórum, et a turre Hanáneel usque ad torculária regis.
  26427 Zacharías	Zec	38	14	11	Et habitábunt in ea, et anáthema non erit ámplius, sed sedébit Jerúsalem secúra.
  26428 Zacharías	Zec	38	14	12	Et hæc erit plaga qua percútiet Dóminus omnes gentes quæ pugnavérunt advérsus Jerúsalem: tabéscet caro uniuscujúsque stantis super pedes suos: et óculi ejus contabéscent in foramínibus suis, et lingua eórum contabéscet in ore suo.	b
  26429 Zacharías	Zec	38	14	13	In die illa erit tumúltus Dómini magnus in eis: et apprehéndet vir manum próximi sui, et conserétur manus ejus super manum próximi sui.
  26430 Zacharías	Zec	38	14	14	Sed et Judas pugnábit advérsus Jerúsalem: et congregabúntur divítiæ ómnium géntium in circúitu, aurum, et argéntum, et vestes multæ satis.
  26431 Zacharías	Zec	38	14	15	Et sic erit ruína equi, et muli, et caméli, et ásini, et ómnium jumentórum quæ fúerint in castris illis, sicut ruína hæc.
  26432 Zacharías	Zec	38	14	16	Et omnes qui réliqui fúerint de univérsis géntibus quæ venérunt contra Jerúsalem, ascéndent ab anno in annum ut adórent regem, Dóminum exercítuum, et célebrent festivitátem tabernaculórum.	b
  26433 Zacharías	Zec	38	14	17	Et erit: qui non ascénderit de famíliis terræ ad Jerúsalem ut adóret regem, Dóminum exercítuum, non erit super eos imber.
  26434 Zacharías	Zec	38	14	18	Quod etsi família Ægýpti non ascénderit et non vénerit, nec super eos erit: sed erit ruína, qua percútiet Dóminus omnes gentes quæ non ascénderint ad celebrándam festivitátem tabernaculórum.
  26435 Zacharías	Zec	38	14	19	Hoc erit peccátum Ægýpti, et hoc peccátum ómnium géntium quæ non ascénderint ad celebrándam festivitátem tabernaculórum.
  26436 Zacharías	Zec	38	14	20	In die illa, erit quod super frenum equi est, sanctum Dómino: et erunt lebétes in domo Dómini quasi phíalæ coram altári.	b
  26437 Zacharías	Zec	38	14	21	Et erit omnis lebes in Jerúsalem et in Juda sanctificátus Dómino exercítuum: et vénient omnes immolántes, et sument ex eis, et coquent in eis: et non erit mercátor ultra in domo Dómini exercítuum in die illo.
  26438 #	Malachías	Mal	Prophetía Malachíæ
  26439 Malachías	Mal	39	1	1	Onus verbi Dómini ad Ísraël in manu Malachíæ.
  26440 Malachías	Mal	39	1	2	Diléxi vos, dicit Dóminus, et dixístis: In quo dilexísti nos? Nonne frater erat Esau Jacob? dicit Dóminus: et diléxi Jacob,	b
  26441 Malachías	Mal	39	1	3	Esau autem ódio hábui, et pósui montes ejus in solitúdinem, et hæreditátem ejus in dracónes desérti.
  26442 Malachías	Mal	39	1	4	Quod si díxerit Idumǽa: Destrúcti sumus, sed reverténtes ædificábimus quæ destrúcta sunt: hæc dicit Dóminus exercítuum: Isti ædificábunt, et ego déstruam: et vocabúntur términi impietátis, et pópulus cui irátus est Dóminus usque in ætérnum.
  26443 Malachías	Mal	39	1	5	Et óculi vestri vidébunt, et vos dicétis: Magnificétur Dóminus super términum Ísraël.
  26444 Malachías	Mal	39	1	6	Fílius honórat patrem, et servus dóminum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dóminus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dóminus exercítuum. Ad vos, o sacerdótes, qui despícitis nomen meum, et dixístis: In quo despéximus nomen tuum?	b
  26445 Malachías	Mal	39	1	7	Offértis super altáre meum panem pollútum, et dícitis: In quo pollúimus te? in eo quod dícitis: Mensa Dómini despécta est.
  26446 Malachías	Mal	39	1	8	Si offerátis cæcum ad immolándum, nonne malum est? et si offerátis claudum et lánguidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placúerit ei, aut si suscéperit fáciem tuam, dicit Dóminus exercítuum.
  26447 Malachías	Mal	39	1	9	Et nunc deprecámini vultum Dei ut misereátur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quómodo suscípiat fácies vestras, dicit Dóminus exercítuum.	b
  26448 Malachías	Mal	39	1	10	Quis est in vobis qui claudat óstia, et incéndat altáre meum gratuíto? non est mihi volúntas in vobis, dicit Dóminus exercítuum, et munus non suscípiam de manu vestra.
  26449 Malachías	Mal	39	1	11	Ab ortu enim solis usque ad occásum, magnum est nomen meum in géntibus, et in omni loco sacrificátur: et offértur nómini meo oblátio munda, quia magnum est nomen meum in géntibus, dicit Dóminus exercítuum.
  26450 Malachías	Mal	39	1	12	Et vos polluístis illud in eo quod dícitis: Mensa Dómini contamináta est, et quod superpónitur contemptíbilis est, cum igne qui illud dévorat.
  26451 Malachías	Mal	39	1	13	Et dixístis: Ecce de labóre, et exsufflástis illud, dicit Dóminus exercítuum: et intulístis de rapínis claudum et lánguidum, et intulístis munus: numquid suscípiam illud de manu vestra? dicit Dóminus.
  26452 Malachías	Mal	39	1	14	Maledíctus dolósus qui habet in grege suo másculum, et votum fáciens ímmolat débile Dómino: quia rex magnus ego, dicit Dóminus exercítuum, et nomen meum horríbile in géntibus.	b
  26453 Malachías	Mal	39	2	1	Et nunc ad vos mandátum hoc, o sacerdótes.
  26454 Malachías	Mal	39	2	2	Si noluéritis audíre, et si noluéritis pónere super cor, ut detis glóriam nómini meo, ait Dóminus exercítuum, mittam in vos egestátem, et maledícam benedictiónibus vestris, et maledícam illis, quóniam non posuístis super cor.
  26455 Malachías	Mal	39	2	3	Ecce ego projíciam vobis bráchium, et dispérgam super vultum vestrum stercus solemnitátum vestrárum, et assúmet vos secum.
  26456 Malachías	Mal	39	2	4	Et sciétis quia misi ad vos mandátum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dóminus exercítuum.
  26457 Malachías	Mal	39	2	5	Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis: et dedi ei timórem, et tímuit me, et a fácie nóminis mei pavébat.
  26458 Malachías	Mal	39	2	6	Lex veritátis fuit in ore ejus, et iníquitas non est invénta in lábiis ejus: in pace et in æquitáte ambulávit mecum, et multos avértit ab iniquitáte.
  26459 Malachías	Mal	39	2	7	Lábia enim sacerdótis custódient sciéntiam, et legem requírent ex ore ejus, quia ángelus Dómini exercítuum est.
  26460 Malachías	Mal	39	2	8	Vos autem recessístis de via, et scandalizástis plúrimos in lege: írritum fecístis pactum Levi, dicit Dóminus exercítuum.
  26461 Malachías	Mal	39	2	9	Propter quod et ego dedi vos contemptíbiles, et húmiles ómnibus pópulis, sicut non servástis vias meas, et accepístis fáciem in lege.
  26462 Malachías	Mal	39	2	10	Numquid non pater unus ómnium nostrum? numquid non Deus unus creávit nos? quare ergo déspicit unusquísque nostrum fratrem suum, víolans pactum patrum nostrórum?	b
  26463 Malachías	Mal	39	2	11	Transgréssus est Juda, et abominátio facta est in Ísraël et in Jerúsalem, quia contaminávit Juda sanctificatiónem Dómini, quam diléxit, et hábuit fíliam dei aliéni.
  26464 Malachías	Mal	39	2	12	Dispérdet Dóminus virum qui fécerit hoc, magístrum et discípulum, de tabernáculis Jacob, et offeréntem munus Dómino exercítuum.
  26465 Malachías	Mal	39	2	13	Et hoc rursum fecístis: operiebátis lácrimis altáre Dómini, fletu et mugítu, ita ut non respíciam ultra ad sacrifícium, nec accípiam placábile quid de manu vestra.
  26466 Malachías	Mal	39	2	14	Et dixístis: Quam ob causam? Quia Dóminus testificátus est inter te et uxórem pubertátis tuæ, quam tu despexísti: et hæc párticeps tua, et uxor fœ́deris tui.
  26467 Malachías	Mal	39	2	15	Nonne unus fecit, et resíduum spíritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodíte ergo spíritum vestrum, et uxórem adolescéntiæ tuæ noli despícere.
  26468 Malachías	Mal	39	2	16	Cum ódio habúeris, dimítte, dicit Dóminus Deus Ísraël: opériet autem iníquitas vestiméntum ejus, dicit Dóminus exercítuum. Custodíte spíritum vestrum, et nolíte despícere.
  26469 Malachías	Mal	39	2	17	Laboráre fecístis Dóminum in sermónibus vestris, et dixístis: In quo eum fécimus laboráre? In eo quod dícitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspéctu Dómini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judícii?	b
  26470 Malachías	Mal	39	3	1	Ecce ego mitto ángelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam: et statim véniet ad templum suum Dominátor quem vos quǽritis, et ángelus testaménti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dóminus exercítuum.
  26471 Malachías	Mal	39	3	2	Et quis póterit cogitáre diem advéntus ejus, et quis stabit ad vidéndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullónum:
  26472 Malachías	Mal	39	3	3	et sedébit conflans, et emúndans argéntum: et purgábit fílios Levi, et colábit eos quasi aurum et quasi argéntum, et erunt Dómino offeréntes sacrifícia in justítia.
  26473 Malachías	Mal	39	3	4	Et placébit Dómino sacrifícium Juda et Jerúsalem, sicut dies sǽculi, et sicut anni antíqui.
  26474 Malachías	Mal	39	3	5	Et accédam ad vos in judício, et ero testis velox maléficis, et adúlteris, et perjúris, et qui calumniántur mercédem mercenárii, víduas et pupíllos, et ópprimunt peregrínum, nec timuérunt me, dicit Dóminus exercítuum.
  26475 Malachías	Mal	39	3	6	Ego enim Dóminus, et non mutor: et vos fílii Jacob, non estis consúmpti.	b
  26476 Malachías	Mal	39	3	7	A diébus enim patrum vestrórum recessístis a legítimis meis, et non custodístis: revertímini ad me, et revértar ad vos, dicit Dóminus exercítuum. Et dixístis: In quo revertémur?
  26477 Malachías	Mal	39	3	8	Si afflíget homo Deum, quia vos confígitis me? Et dixístis: In quo confígimus te? In décimis et in primítiis.
  26478 Malachías	Mal	39	3	9	Et in penúria vos maledícti estis, et me vos confígitis gens tota.
  26479 Malachías	Mal	39	3	10	Inférte omnem décimam in hórreum, et sit cibus in domo mea: et probáte me super hoc, dicit Dóminus: si non aperúero vobis cataráctas cæli, et effúdero vobis benedictiónem usque ad abundántiam:
  26480 Malachías	Mal	39	3	11	et increpábo pro vobis devorántem, et non corrúmpet fructum terræ vestræ, nec erit stérilis vínea in agro, dicit Dóminus exercítuum.
  26481 Malachías	Mal	39	3	12	Et beátos vos dicent omnes gentes: éritis enim vos terra desiderábilis, dicit Dóminus exercítuum.
  26482 Malachías	Mal	39	3	13	Invaluérunt super me verba vestra, dicit Dóminus.	b
  26483 Malachías	Mal	39	3	14	Et dixístis: Quid locúti sumus contra te? Dixístis: Vanus est qui servit Deo: et quod emoluméntum quia custodívimus præcépta ejus, et quia ambulávimus tristes coram Dómino exercítuum?
  26484 Malachías	Mal	39	3	15	Ergo nunc beátos dícimus arrogántes: síquidem ædificáti sunt faciéntes impietátem, et tentavérunt Deum, et salvi facti sunt.
  26485 Malachías	Mal	39	3	16	Tunc locúti sunt timéntes Dóminum, unusquísque cum próximo suo: et atténdit Dóminus, et audívit, et scriptus est liber monuménti coram eo timéntibus Dóminum, et cogitántibus nomen ejus.
  26486 Malachías	Mal	39	3	17	Et erunt mihi, ait Dóminus exercítuum, in die qua ego fácio, in pecúlium: et parcam eis, sicut parcit vir fílio suo serviénti sibi.
  26487 Malachías	Mal	39	3	18	Et convertémini, et vidébitis quid sit inter justum et ímpium, et inter serviéntem Deo et non serviéntem ei.
  26488 Malachías	Mal	39	4	1	Ecce enim dies véniet succénsa quasi camínus: et erunt omnes supérbi et omnes faciéntes impietátem stípula: et inflammábit eos dies véniens, dicit Dóminus exercítuum, quæ non derelínquet eis radícem et germen.
  26489 Malachías	Mal	39	4	2	Et oriétur vobis timéntibus nomen meum sol justítiæ, et sánitas in pennis ejus: et egrediémini, et saliétis sicut vítuli de arménto.
  26490 Malachías	Mal	39	4	3	Et calcábitis ímpios, cum fúerint cinis sub planta pedum vestrórum, in die qua ego fácio, dicit Dóminus exercítuum.
  26491 Malachías	Mal	39	4	4	Mementóte legis Móysi servi mei, quam mandávi ei in Horeb ad omnem Ísraël, præcépta et judícia.	b
  26492 Malachías	Mal	39	4	5	Ecce ego mittam vobis Elíam prophétam, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis.
  26493 Malachías	Mal	39	4	6	Et convértet cor patrum ad fílios, et cor filiórum ad patres eórum: ne forte véniam, et percútiam terram anathémate.
  26494 #	1 Machabæórum	1Mac	Liber Primus Machabæórum
  26495 1 Machabæórum	1Mac	40	1	1	Et factum est, postquam percússit Alexánder Philíppi Mácedo, qui primus regnávit in Grǽcia, egréssus de terra Cethim, Daríum regem Persárum et Medórum:
  26496 1 Machabæórum	1Mac	40	1	2	constítuit prœ́lia multa, et obtínuit ómnium munitiónes, et interfécit reges terræ,
  26497 1 Machabæórum	1Mac	40	1	3	et pertránsiit usque ad fines terræ: et accépit spólia multitúdinis géntium, et síluit terra in conspéctu ejus.
  26498 1 Machabæórum	1Mac	40	1	4	Et congregávit virtútem, et exércitum fortem nimis: et exaltátum est, et elevátum cor ejus:
  26499 1 Machabæórum	1Mac	40	1	5	et obtínuit regiónes géntium, et tyránnos: et facti sunt illi in tribútum.
  26500 1 Machabæórum	1Mac	40	1	6	Et post hæc décidit in lectum, et cognóvit quia morerétur.
  26501 1 Machabæórum	1Mac	40	1	7	Et vocávit púeros suos nóbiles, qui secum erant nutríti a juventúte: et divísit illis regnum suum, cum adhuc víveret.
  26502 1 Machabæórum	1Mac	40	1	8	Et regnávit Alexánder annis duódecim, et mórtuus est.
  26503 1 Machabæórum	1Mac	40	1	9	Et obtinuérunt púeri ejus regnum, unusquísque in loco suo:	b
  26504 1 Machabæórum	1Mac	40	1	10	et imposuérunt omnes sibi diadémata post mortem ejus, et fílii eórum post eos annis multis, et multiplicáta sunt mala in terra.
  26505 1 Machabæórum	1Mac	40	1	11	Et éxiit ex eis radix peccátrix, Antíochus illústris, fílius Antíochi regis, qui fúerat Romæ obses: et regnávit in anno centésimo trigésimo séptimo regni Græcórum.
  26506 1 Machabæórum	1Mac	40	1	12	In diébus illis, exiérunt ex Ísraël fílii iníqui, et suasérunt multis, dicéntes: Eámus, et disponámus testaméntum cum géntibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recéssimus ab eis, invenérunt nos multa mala.
  26507 1 Machabæórum	1Mac	40	1	13	Et bonus visus est sermo in óculis eórum.
  26508 1 Machabæórum	1Mac	40	1	14	Et destinavérunt áliqui de pópulo, et abiérunt ad regem: et dedit illis potestátem ut fácerent justítiam géntium.
  26509 1 Machabæórum	1Mac	40	1	15	Et ædificavérunt gymnásium in Jerosólymis secúndum leges natiónum:
  26510 1 Machabæórum	1Mac	40	1	16	et fecérunt sibi præpútia, et recessérunt a testaménto sancto, et juncti sunt natiónibus, et venúndati sunt ut fácerent malum.
  26511 1 Machabæórum	1Mac	40	1	17	Et parátum est regnum in conspéctu Antíochi, et cœpit regnáre in terra Ægýpti ut regnáret super duo regna.	b
  26512 1 Machabæórum	1Mac	40	1	18	Et intrávit in Ægýptum in multitúdine gravi, in cúrribus, et elephántis, et equítibus, et copiósa návium multitúdine:
  26513 1 Machabæórum	1Mac	40	1	19	et constítuit bellum advérsus Ptolemǽum regem Ægýpti, et véritus est Ptolemǽus a fácie ejus, et fugit, et cecidérunt vulneráti multi.
  26514 1 Machabæórum	1Mac	40	1	20	Et comprehéndit civitátes munítas in terra Ægýpti, et accépit spólia terræ Ægýpti.
  26515 1 Machabæórum	1Mac	40	1	21	Et convértit Antíochus, postquam percússit Ægýptum in centésimo et quadragésimo tértio anno: et ascéndit ad Ísraël,
  26516 1 Machabæórum	1Mac	40	1	22	et ascéndit Jerosólymam in multitúdine gravi.
  26517 1 Machabæórum	1Mac	40	1	23	Et intrávit in sanctificatiónem cum supérbia, et accépit altáre áureum, et candelábrum lúminis, et univérsa vasa ejus, et mensam propositiónis, et libatória, et phíalas, et mortaríola áurea, et velum, et corónas, et ornaméntum áureum, quod in fácie templi erat: et commínuit ómnia.
  26518 1 Machabæórum	1Mac	40	1	24	Et accépit argéntum, et aurum, et vasa concupiscibília: et accépit thesáuros occúltos, quos invénit: et sublátis ómnibus, ábiit in terram suam.
  26519 1 Machabæórum	1Mac	40	1	25	Et fecit cædem hóminum, et locútus est in supérbia magna.
  26520 1 Machabæórum	1Mac	40	1	26	Et factus est planctus magnus in Ísraël, et in omni loco eórum:	b
  26521 1 Machabæórum	1Mac	40	1	27	et ingemuérunt príncipes et senióres; vírgines et júvenes infirmáti sunt: et speciósitas mulíerum immutáta est.
  26522 1 Machabæórum	1Mac	40	1	28	Omnis marítus sumpsit laméntum, et quæ sedébant in thoro maritáli, lugébant:
  26523 1 Machabæórum	1Mac	40	1	29	et commóta est terra super habitántes in ea, et univérsa domus Jacob índuit confusiónem.
  26524 1 Machabæórum	1Mac	40	1	30	Et post duos annos diérum, misit rex príncipem tributórum in civitátes Juda, et venit Jerúsalem cum turba magna.	b
  26525 1 Machabæórum	1Mac	40	1	31	Et locútus est ad eos verba pacífica in dolo: et credidérunt ei.
  26526 1 Machabæórum	1Mac	40	1	32	Et írruit super civitátem repénte, et percússit eam plaga magna, et pérdidit pópulum multum ex Ísraël.
  26527 1 Machabæórum	1Mac	40	1	33	Et accépit spólia civitátis: et succéndit eam igni, et destrúxit domos ejus, et muros ejus in circúitu:
  26528 1 Machabæórum	1Mac	40	1	34	et captívas duxérunt mulíeres, et natos et pécora possedérunt.
  26529 1 Machabæórum	1Mac	40	1	35	Et ædificavérunt civitátem David muro magno et firmo, et túrribus firmis, et facta est illis in arcem:
  26530 1 Machabæórum	1Mac	40	1	36	et posuérunt illic gentem peccatrícem viros iníquos, et convaluérunt in ea: et posuérunt arma, et escas, et congregavérunt spólia Jerúsalem:
  26531 1 Machabæórum	1Mac	40	1	37	et reposuérunt illic: et facti sunt in láqueum magnum.
  26532 1 Machabæórum	1Mac	40	1	38	Et factum est hoc ad insídias sanctificatióni, et in diábolum malum in Ísraël:
  26533 1 Machabæórum	1Mac	40	1	39	et effudérunt sánguinem innocéntem per circúitum sanctificatiónis, et contaminavérunt sanctificatiónem.
  26534 1 Machabæórum	1Mac	40	1	40	Et fugérunt habitatóres Jerúsalem propter eos, et facta est habitátio exterórum, et facta est éxtera sémini suo, et nati ejus reliquérunt eam.
  26535 1 Machabæórum	1Mac	40	1	41	Sanctificátio ejus desoláta est sicut solitúdo; dies festi ejus convérsi sunt in luctum, sábbata ejus in oppróbrium, honóres ejus in níhilum.
  26536 1 Machabæórum	1Mac	40	1	42	Secúndum glóriam ejus multiplicáta est ignomínia ejus, et sublímitas ejus convérsa est in luctum.
  26537 1 Machabæórum	1Mac	40	1	43	Et scripsit rex Antíochus omni regno suo ut esset omnis pópulus unus: et relínqueret unusquísque legem suam.	b
  26538 1 Machabæórum	1Mac	40	1	44	Et consensérunt omnes gentes secúndum verbum regis Antíochi:
  26539 1 Machabæórum	1Mac	40	1	45	et multi ex Ísraël consensérunt servitúti ejus, et sacrificavérunt idólis, et coinquinavérunt sábbatum.
  26540 1 Machabæórum	1Mac	40	1	46	Et misit rex libros per manus nuntiórum in Jerúsalem, et in omnes civitátes Juda, ut sequeréntur leges géntium terræ,
  26541 1 Machabæórum	1Mac	40	1	47	et prohibérent holocáusta et sacrifícia, et placatiónes fíeri in templo Dei,
  26542 1 Machabæórum	1Mac	40	1	48	et prohibérent celebrári sábbatum, et dies solémnes:
  26543 1 Machabæórum	1Mac	40	1	49	et jussit coinquinári sancta, et sanctum pópulum Ísraël.
  26544 1 Machabæórum	1Mac	40	1	50	Et jussit ædificári aras, et templa, et idóla, et immolári carnes suíllas, et pécora commúnia,
  26545 1 Machabæórum	1Mac	40	1	51	et relínquere fílios suos incircumcísos, et coinquinári ánimas eórum in ómnibus immúndis, et abominatiónibus, ita ut oblivisceréntur legem, et immutárent omnes justificatiónes Dei:
  26546 1 Machabæórum	1Mac	40	1	52	et quicúmque non fecíssent secúndum verbum regis Antíochi, moreréntur.
  26547 1 Machabæórum	1Mac	40	1	53	Secúndum ómnia verba hæc scripsit omni regno suo: et præpósuit príncipes pópulo, qui hæc fíeri cógerent.	b
  26548 1 Machabæórum	1Mac	40	1	54	Et jussérunt civitátibus Juda sacrificáre.
  26549 1 Machabæórum	1Mac	40	1	55	Et congregáti sunt multi de pópulo ad eos qui derelíquerant legem Dómini, et fecérunt mala super terram:
  26550 1 Machabæórum	1Mac	40	1	56	et effugavérunt pópulum Ísraël in ábditis, et in abscónditis fugitivórum locis.
  26551 1 Machabæórum	1Mac	40	1	57	Die quintadécima mensis Casleu, quinto et quadragésimo et centésimo anno, ædificávit rex Antíochus abominándum idólum desolatiónis super altáre Dei, et per univérsas civitátes Juda in circúitu ædificavérunt aras:
  26552 1 Machabæórum	1Mac	40	1	58	et ante jánuas domórum et in platéis incendébant thura, et sacrificábant:
  26553 1 Machabæórum	1Mac	40	1	59	et libros legis Dei combussérunt igni, scindéntes eos:
  26554 1 Machabæórum	1Mac	40	1	60	et apud quemcúmque inveniebántur libri testaménti Dómini, et quicúmque observábat legem Dómini, secúndum edíctum regis trucidábant eum.
  26555 1 Machabæórum	1Mac	40	1	61	In virtúte sua faciébant hæc pópulo Ísraël, qui inveniebátur in omni mense et mense in civitátibus.
  26556 1 Machabæórum	1Mac	40	1	62	Et quinta et vigésima die mensis sacrificábant super aram, quæ erat contra altáre.
  26557 1 Machabæórum	1Mac	40	1	63	Et mulíeres, quæ circumcidébant fílios suos, trucidabántur secúndum jussum regis Antíochi,
  26558 1 Machabæórum	1Mac	40	1	64	et suspendébant púeros a cervícibus per univérsas domos eórum: et eos, qui circumcíderant illos, trucidábant.
  26559 1 Machabæórum	1Mac	40	1	65	Et multi de pópulo Ísraël definiérunt apud se, ut non manducárent immúnda: et elegérunt magis mori, quam cibis coinquinári immúndis:
  26560 1 Machabæórum	1Mac	40	1	66	et noluérunt infríngere legem Dei sanctam, et trucidáti sunt:
  26561 1 Machabæórum	1Mac	40	1	67	et facta est ira magna super pópulum valde.
  26562 1 Machabæórum	1Mac	40	2	1	In diébus illis surréxit Mathathías fílius Joánnis fílii Simeónis, sacérdos ex fíliis Jóarib, ab Jerúsalem, et consédit in monte Modin:
  26563 1 Machabæórum	1Mac	40	2	2	et habébat fílios quinque, Joánnem, qui cognominabátur Gaddis:
  26564 1 Machabæórum	1Mac	40	2	3	et Simónem, qui cognominabátur Thasi:
  26565 1 Machabæórum	1Mac	40	2	4	et Judam, qui vocabátur Machabǽus:
  26566 1 Machabæórum	1Mac	40	2	5	et Eleázarum, qui cognominabátur Ábaron: et Jónathan, qui cognominabátur Apphus:
  26567 1 Machabæórum	1Mac	40	2	6	hi vidérunt mala, quæ fiébant in pópulo Juda, et in Jerúsalem.
  26568 1 Machabæórum	1Mac	40	2	7	Et dixit Mathathías: Væ mihi! ut quid natus sum vidére contritiónem pópuli mei, et contritiónem civitátis sanctæ, et sedére illic, cum datur in mánibus inimicórum?
  26569 1 Machabæórum	1Mac	40	2	8	Sancta in manu extraneórum facta sunt: templum ejus sicut homo ignóbilis.
  26570 1 Machabæórum	1Mac	40	2	9	Vasa glóriæ ejus captíva abdúcta sunt: trucidáti sunt senes ejus in platéis, et júvenes ejus cecidérunt in gládio inimicórum.
  26571 1 Machabæórum	1Mac	40	2	10	Quæ gens non hæreditávit regnum ejus et non obtínuit spólia ejus?
  26572 1 Machabæórum	1Mac	40	2	11	Omnis composítio ejus abláta est. Quæ erat líbera, facta est ancílla.
  26573 1 Machabæórum	1Mac	40	2	12	Et ecce sancta nostra, et pulchritúdo nostra, et cláritas nostra desoláta est, et coinquinavérunt ea gentes.
  26574 1 Machabæórum	1Mac	40	2	13	Quo ergo nobis adhuc vívere?
  26575 1 Machabæórum	1Mac	40	2	14	Et scidit vestiménta sua Mathathías, et fílii ejus: et operuérunt se cilíciis, et planxérunt valde.	b
  26576 1 Machabæórum	1Mac	40	2	15	Et venérunt illuc qui missi erant a rege Antíocho, ut cógerent eos, qui confúgerant in civitátem Modin, immoláre, et accéndere thura, et a lege Dei discédere.
  26577 1 Machabæórum	1Mac	40	2	16	Et multi de pópulo Ísraël consentiéntes accessérunt ad eos: sed Mathathías et fílii ejus constánter stetérunt.
  26578 1 Machabæórum	1Mac	40	2	17	Et respondéntes qui missi erant ab Antíocho, dixérunt Mathathíæ: Princeps, et claríssimus et magnus es in hac civitáte, et ornátus fíliis et frátribus:
  26579 1 Machabæórum	1Mac	40	2	18	ergo accéde prior, et fac jussum regis, sicut fecérunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remansérunt in Jerúsalem: et eris tu, et fílii tui, inter amícos regis, et amplificátus auro, et argénto, et munéribus multis.
  26580 1 Machabæórum	1Mac	40	2	19	Et respóndit Mathathías, et dixit magna voce: Etsi omnes gentes regi Antíocho obédiunt, ut discédat unusquísque a servitúte legis patrum suórum, et conséntiat mandátis ejus:
  26581 1 Machabæórum	1Mac	40	2	20	ego et fílii mei, et fratres mei, obediémus legi patrum nostrórum:
  26582 1 Machabæórum	1Mac	40	2	21	propítius sit nobis Deus: non est nobis útile relínquere legem, et justítias Dei:
  26583 1 Machabæórum	1Mac	40	2	22	non audiémus verba regis Antíochi, nec sacrificábimus transgrediéntes legis nostræ mandáta, ut eámus áltera via.
  26584 1 Machabæórum	1Mac	40	2	23	Et ut cessávit loqui verba hæc, accéssit quidam Judǽus in ómnium óculis sacrificáre idólis super aram in civitáte Modin, secúndum jussum regis:	b
  26585 1 Machabæórum	1Mac	40	2	24	et vidit Mathathías, et dóluit, et contremuérunt renes ejus, et accénsus est furor ejus secúndum judícium legis, et insíliens trucidávit eum super aram:
  26586 1 Machabæórum	1Mac	40	2	25	sed et virum, quem rex Antíochus míserat, qui cogébat immoláre, occídit in ipso témpore, et aram destrúxit:
  26587 1 Machabæórum	1Mac	40	2	26	et zelátus est legem, sicut fecit Phínees Zamri fílio Salómi.
  26588 1 Machabæórum	1Mac	40	2	27	Et exclamávit Mathathías voce magna in civitáte, dicens: Omnis qui zelum habet legis, státuens testaméntum, éxeat post me.
  26589 1 Machabæórum	1Mac	40	2	28	Et fugit ipse, et fílii ejus in montes, et reliquérunt quæcúmque habébant in civitáte.
  26590 1 Machabæórum	1Mac	40	2	29	Tunc descendérunt multi quæréntes judícium, et justítiam, in desértum:	b
  26591 1 Machabæórum	1Mac	40	2	30	et sedérunt ibi ipsi, et fílii eórum, et mulíeres eórum, et pécora eórum: quóniam inundavérunt super eos mala.
  26592 1 Machabæórum	1Mac	40	2	31	Et renuntiátum est viris regis, et exercítui qui erat in Jerúsalem civitáte David, quóniam discessíssent viri quidam, qui dissipavérunt mandátum regis, in loca occúlta in desérto, et abiíssent post illos multi.
  26593 1 Machabæórum	1Mac	40	2	32	Et statim perrexérunt ad eos, et constituérunt advérsus eos prœ́lium in die sabbatórum,
  26594 1 Machabæórum	1Mac	40	2	33	et dixérunt ad eos: Resístitis et nunc adhuc? exíte, et fácite secúndum verbum regis Antíochi, et vivétis.
  26595 1 Machabæórum	1Mac	40	2	34	Et dixérunt: Non exíbimus, neque faciémus verbum regis, ut polluámus diem sabbatórum.
  26596 1 Machabæórum	1Mac	40	2	35	Et concitavérunt advérsus eos prœ́lium.
  26597 1 Machabæórum	1Mac	40	2	36	Et non respondérunt eis, nec lápidem misérunt in eos, nec oppilavérunt loca occúlta,
  26598 1 Machabæórum	1Mac	40	2	37	dicéntes: Moriámur omnes in simplicitáte nostra: et testes erunt super nos cælum et terra, quod injúste pérditis nos.
  26599 1 Machabæórum	1Mac	40	2	38	Et intulérunt illis bellum sábbatis: et mórtui sunt ipsi, et uxóres eórum, et fílii eórum, et pécora eórum usque ad mille ánimas hóminum.
  26600 1 Machabæórum	1Mac	40	2	39	Et cognóvit Mathathías et amíci ejus, et luctum habuérunt super eos valde.	b
  26601 1 Machabæórum	1Mac	40	2	40	Et dixit vir próximo suo: Si omnes fecérimus sicut fratres nostri fecérunt, et non pugnavérimus advérsus gentes pro animábus nostris et justificatiónibus nostris, nunc cítius dispérdent nos a terra.
  26602 1 Machabæórum	1Mac	40	2	41	Et cogitavérunt in die illa, dicéntes: Omnis homo, quicúmque vénerit ad nos in bello die sabbatórum, pugnémus advérsus eum: et non moriémur omnes, sicut mórtui sunt fratres nostri in occúltis.
  26603 1 Machabæórum	1Mac	40	2	42	Tunc congregáta est ad eos synagóga Assidæórum fortis víribus ex Ísraël, omnis voluntárius in lege:
  26604 1 Machabæórum	1Mac	40	2	43	et omnes, qui fugiébant a malis, ádditi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmaméntum.
  26605 1 Machabæórum	1Mac	40	2	44	Et collegérunt exércitum, et percussérunt peccatóres in ira sua, et viros iníquos in indignatióne sua: et céteri fugérunt ad natiónes, ut eváderent.
  26606 1 Machabæórum	1Mac	40	2	45	Et circuívit Mathathías et amíci ejus, et destruxérunt aras:
  26607 1 Machabæórum	1Mac	40	2	46	et circumcidérunt púeros incircumcísos quotquot invenérunt in fínibus Ísraël: et in fortitúdine.
  26608 1 Machabæórum	1Mac	40	2	47	Et persecúti sunt fílios supérbiæ, et prosperátum est opus in mánibus eórum:
  26609 1 Machabæórum	1Mac	40	2	48	et obtinuérunt legem de mánibus géntium, et de mánibus regum, et non dedérunt cornu peccatóri.
  26610 1 Machabæórum	1Mac	40	2	49	Et appropinquavérunt dies Mathathíæ moriéndi, et dixit fíliis suis: Nunc confortáta est supérbia, et castigátio, et tempus eversiónis, et ira indignatiónis.	b
  26611 1 Machabæórum	1Mac	40	2	50	Nunc ergo, o fílii, æmulatóres estóte legis, et date ánimas vestras pro testaménto patrum vestrórum,
  26612 1 Machabæórum	1Mac	40	2	51	et mementóte óperum patrum, quæ fecérunt in generatiónibus suis: et accipiétis glóriam magnam, et nomen ætérnum.
  26613 1 Machabæórum	1Mac	40	2	52	Ábraham nonne in tentatióne invéntus est fidélis, et reputátum est ei ad justítiam?
  26614 1 Machabæórum	1Mac	40	2	53	Joseph in témpore angústiæ suæ custodívit mandátum, et factus est dóminus Ægýpti.
  26615 1 Machabæórum	1Mac	40	2	54	Phínees pater noster, zelándo zelum Dei, accépit testaméntum sacerdótii ætérni.
  26616 1 Machabæórum	1Mac	40	2	55	Jesus dum implévit verbum, factus est dux in Ísraël.
  26617 1 Machabæórum	1Mac	40	2	56	Caleb dum testificátur in ecclésia, accépit hæreditátem.
  26618 1 Machabæórum	1Mac	40	2	57	David in sua misericórdia consecútus est sedem regni in sǽcula.
  26619 1 Machabæórum	1Mac	40	2	58	Elías, dum zelat zelum legis, recéptus est in cælum.
  26620 1 Machabæórum	1Mac	40	2	59	Ananías et Azarías et Mísaël credéntes, liberáti sunt de flamma.
  26621 1 Machabæórum	1Mac	40	2	60	Dániel in sua simplicitáte liberátus est de ore leónum.
  26622 1 Machabæórum	1Mac	40	2	61	Et ita cogitáte per generatiónem et generatiónem: quia omnes qui sperant in eum, non infirmántur.
  26623 1 Machabæórum	1Mac	40	2	62	Et a verbis viri peccatóris ne timuéritis, quia glória ejus stercus et vermis est:
  26624 1 Machabæórum	1Mac	40	2	63	hódie extóllitur, et cras non inveniétur: quia convérsus est in terram suam, et cogitátio ejus périit.
  26625 1 Machabæórum	1Mac	40	2	64	Vos ergo fílii, confortámini, et viríliter ágite in lege: quia in ipsa gloriósi éritis.	b
  26626 1 Machabæórum	1Mac	40	2	65	Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consílii est: ipsum audíte semper, et ipse erit vobis pater.
  26627 1 Machabæórum	1Mac	40	2	66	Et Judas Machabǽus, fortis víribus a juventúte sua, sit vobis princeps milítiæ, et ipse aget bellum pópuli.
  26628 1 Machabæórum	1Mac	40	2	67	Et adducétis ad vos omnes factóres legis: et vindicáte vindíctam pópuli vestri.
  26629 1 Machabæórum	1Mac	40	2	68	Retribúite retributiónem géntibus, et inténdite in præcéptum legis.
  26630 1 Machabæórum	1Mac	40	2	69	Et benedíxit eos, et appósitus est ad patres suos.
  26631 1 Machabæórum	1Mac	40	2	70	Et defúnctus est anno centésimo et quadragésimo sexto: et sepúltus est a fíliis suis in sepúlchris patrum suórum in Modin, et planxérunt eum omnis Ísraël planctu magno.
  26632 1 Machabæórum	1Mac	40	3	1	Et surréxit Judas, qui vocabátur Machabǽus, fílius ejus, pro eo:
  26633 1 Machabæórum	1Mac	40	3	2	et adjuvábant eum omnes fratres ejus, et univérsi qui se conjúnxerant patri ejus, et prœliabántur prœ́lium Ísraël cum lætítia.
  26634 1 Machabæórum	1Mac	40	3	3	Et dilatávit glóriam pópulo suo, et índuit se lorícam sicut gigas, et succínxit se arma béllica sua in prœ́liis, et protegébat castra gládio suo.
  26635 1 Machabæórum	1Mac	40	3	4	Símilis factus est leóni in opéribus suis, et sicut cátulus leónis rúgiens in venatióne.
  26636 1 Machabæórum	1Mac	40	3	5	Et persecútus est iníquos perscrútans eos: et qui conturbábant pópulum suum, eos succéndit flammis:
  26637 1 Machabæórum	1Mac	40	3	6	et repúlsi sunt inimíci ejus præ timóre ejus, et omnes operárii iniquitátis conturbáti sunt: et dirécta est salus in manu ejus.
  26638 1 Machabæórum	1Mac	40	3	7	Et exacerbábat reges multos, et lætificábat Jacob in opéribus suis, et in sǽculum memória ejus in benedictióne.
  26639 1 Machabæórum	1Mac	40	3	8	Et perambulávit civitátes Juda, et pérdidit ímpios ex eis, et avértit iram ab Ísraël.
  26640 1 Machabæórum	1Mac	40	3	9	Et nominátus est usque ad novíssimum terræ, et congregávit pereúntes.
  26641 1 Machabæórum	1Mac	40	3	10	Et congregávit Apollónius gentes, et a Samaría virtútem multam et magnam ad bellándum contra Ísraël.	b
  26642 1 Machabæórum	1Mac	40	3	11	Et cognóvit Judas, et éxiit óbviam illi: et percússit, et occídit illum: et cecidérunt vulneráti multi, et réliqui fugérunt.
  26643 1 Machabæórum	1Mac	40	3	12	Et accépit spólia eórum: et gládium Apollónii ábstulit Judas, et erat pugnans in eo ómnibus diébus.
  26644 1 Machabæórum	1Mac	40	3	13	Et audívit Seron princeps exércitus Sýriæ, quod congregávit Judas congregatiónem fidélium, et ecclésiam secum,	b
  26645 1 Machabæórum	1Mac	40	3	14	et ait: Fáciam mihi nomen, et glorificábor in regno, et debellábo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernébant verbum regis.
  26646 1 Machabæórum	1Mac	40	3	15	Et præparávit se: et ascendérunt cum eo castra impiórum fortes auxiliárii ut fácerent vindíctam in fílios Ísraël.
  26647 1 Machabæórum	1Mac	40	3	16	Et appropinquavérunt usque ad Béthoron: et exívit Judas óbviam illi cum paucis.
  26648 1 Machabæórum	1Mac	40	3	17	Ut autem vidérunt exércitum veniéntem sibi óbviam, dixérunt Judæ: Quómodo potérimus pauci pugnáre contra multitúdinem tantam, et tam fortem, et nos fatigáti sumus jejúnio hódie?
  26649 1 Machabæórum	1Mac	40	3	18	Et ait Judas: Fácile est conclúdi multos in manus paucórum: et non est differéntia in conspéctu Dei cæli liberáre in multis, et in paucis:
  26650 1 Machabæórum	1Mac	40	3	19	quóniam non in multitúdine exércitus victória belli, sed de cælo fortitúdo est.
  26651 1 Machabæórum	1Mac	40	3	20	Ipsi véniunt ad nos in multitúdine contumáci, et supérbia, ut dispérdant nos, et uxóres nostras, et fílios nostros, et ut spólient nos:
  26652 1 Machabæórum	1Mac	40	3	21	nos vero pugnábimus pro animábus nostris, et légibus nostris:
  26653 1 Machabæórum	1Mac	40	3	22	et ipse Dóminus cónteret eos ante fáciem nostram: vos autem ne timuéritis eos.
  26654 1 Machabæórum	1Mac	40	3	23	Ut cessávit autem loqui, insíluit in eos súbito: et contrítus est Seron et exércitus ejus in conspéctu ipsíus:
  26655 1 Machabæórum	1Mac	40	3	24	et persecútus est eum in descénsu Béthoron usque in campum, et cecidérunt ex eis octingénti viri, réliqui autem fugérunt in terram Philísthiim.
  26656 1 Machabæórum	1Mac	40	3	25	Et cécidit timor Judæ ac fratrum ejus, et formído super omnes gentes in circúitu eórum:	b
  26657 1 Machabæórum	1Mac	40	3	26	et pervénit ad regem nomen ejus, et de prœ́liis Judæ narrábant omnes gentes.
  26658 1 Machabæórum	1Mac	40	3	27	Ut audívit autem rex Antíochus sermónes istos, irátus est ánimo: et misit, et congregávit exércitum univérsi regni sui, castra fórtia valde:
  26659 1 Machabæórum	1Mac	40	3	28	et apéruit ærárium suum, et dedit stipéndia exercítui in annum: et mandávit illis ut essent paráti ad ómnia.
  26660 1 Machabæórum	1Mac	40	3	29	Et vidit quod defécit pecúnia de thesáuris suis, et tribúta regiónis módica propter dissensiónem et plagam quam fecit in terra, ut tólleret legítima, quæ erant a primis diébus:
  26661 1 Machabæórum	1Mac	40	3	30	et tímuit ne non habéret ut semel et bis, in sumptus et donária, quæ déderat ante larga manu: et abundáverat super reges qui ante eum fúerant.
  26662 1 Machabæórum	1Mac	40	3	31	Et consternátus erat ánimo valde, et cogitávit ire in Pérsidem, et accípere tribúta regiónum, et congregáre argéntum multum.	b
  26663 1 Machabæórum	1Mac	40	3	32	Et relíquit Lýsiam hóminem nóbilem de génere regáli, super negótia régia, a flúmine Euphráte usque ad flumen Ægýpti,
  26664 1 Machabæórum	1Mac	40	3	33	et ut nutríret Antíochum fílium suum, donec redíret.
  26665 1 Machabæórum	1Mac	40	3	34	Et trádidit ei médium exércitum, et elephántos: et mandávit ei de ómnibus quæ volébat, et de inhabitántibus Judǽam, et Jerúsalem:
  26666 1 Machabæórum	1Mac	40	3	35	et ut mítteret ad eos exércitum ad conteréndam et extirpándam virtútem Ísraël, et relíquias Jerúsalem, et auferéndam memóriam eórum de loco:
  26667 1 Machabæórum	1Mac	40	3	36	et ut constitúeret habitatóres fílios alienígenas in ómnibus fínibus eórum, et sorte distribúeret terram eórum.
  26668 1 Machabæórum	1Mac	40	3	37	Et rex assúmpsit partem exércitus resídui, et exívit ab Antiochía civitáte regni sui anno centésimo et quadragésimo séptimo: et transfretávit Euphráten flumen, et perambulábat superióres regiónes.
  26669 1 Machabæórum	1Mac	40	3	38	Et elégit Lýsias Ptolemǽum fílium Dorýmini, et Nicanórem, et Górgiam, viros poténtes ex amícis regis:	b
  26670 1 Machabæórum	1Mac	40	3	39	et misit cum eis quadragínta míllia virórum, et septem míllia équitum, ut venírent in terram Juda, et dispérderent eam secúndum verbum regis.
  26671 1 Machabæórum	1Mac	40	3	40	Et processérunt cum univérsa virtúte sua, et venérunt, et applicuérunt Émmaum in terra campéstri.
  26672 1 Machabæórum	1Mac	40	3	41	Et audiérunt mercatóres regiónum nomen eórum: et accepérunt argéntum, et aurum multum valde, et púeros, et venérunt in castra ut accíperent fílios Ísraël in servos, et ádditi sunt ad eos exércitus Sýriæ, et terræ alienigenárum.
  26673 1 Machabæórum	1Mac	40	3	42	Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicáta sunt mala, et exércitus applicábant ad fines eórum: et cognovérunt verba regis, quæ mandávit pópulo fácere in intéritum et consummatiónem:	b
  26674 1 Machabæórum	1Mac	40	3	43	et dixérunt unusquísque ad próximum suum: Erigámus dejectiónem pópuli nostri, et pugnémus pro pópulo nostro, et sanctis nostris.
  26675 1 Machabæórum	1Mac	40	3	44	Et congregátus est convéntus ut essent paráti in prœ́lium, et ut orárent et péterent misericórdiam et miseratiónes.
  26676 1 Machabæórum	1Mac	40	3	45	Et Jerúsalem non habitabátur, sed erat sicut desértum: non erat qui ingrederétur et egrederétur de natis ejus. Et sanctum conculcabátur: et fílii alienigenárum erant in arce; ibi erat habitátio géntium: et abláta est volúptas a Jacob, et defécit ibi tíbia et cíthara.
  26677 1 Machabæórum	1Mac	40	3	46	Et congregáti sunt, et venérunt in Maspha contra Jerúsalem, quia locus oratiónis erat in Maspha ante in Ísraël.	b
  26678 1 Machabæórum	1Mac	40	3	47	Et jejunavérunt illa die, et induérunt se cilíciis, et cínerem imposuérunt cápiti suo, et discidérunt vestiménta sua:
  26679 1 Machabæórum	1Mac	40	3	48	et expandérunt libros legis, de quibus scrutabántur gentes similitúdinem simulacrórum suórum:
  26680 1 Machabæórum	1Mac	40	3	49	et attulérunt ornaménta sacerdotália, et primítias, et décimas: et suscitavérunt Nazarǽos, qui impléverant dies,
  26681 1 Machabæórum	1Mac	40	3	50	et clamavérunt voce magna in cælum, dicéntes: Quid faciémus istis, et quo eos ducémus?
  26682 1 Machabæórum	1Mac	40	3	51	et sancta tua conculcáta sunt, et contamináta sunt, et sacerdótes tui facti sunt in luctum, et in humilitátem:
  26683 1 Machabæórum	1Mac	40	3	52	et ecce natiónes convenérunt advérsum nos ut nos dispérdant: tu scis quæ cógitant in nos.
  26684 1 Machabæórum	1Mac	40	3	53	Quómodo potérimus subsístere ante fáciem eórum, nisi tu, Deus, ádjuves nos?
  26685 1 Machabæórum	1Mac	40	3	54	Et tubis exclamavérunt voce magna.
  26686 1 Machabæórum	1Mac	40	3	55	Et post hæc constítuit Judas duces pópuli, tribúnos, et centuriónes, et pentacontárchos, et decuriónes.	b
  26687 1 Machabæórum	1Mac	40	3	56	Et dixit his, qui ædificábant domos, et sponsábant uxóres, et plantábant víneas, et formidolósis, ut redírent unusquísque in domum suam secúndum legem.
  26688 1 Machabæórum	1Mac	40	3	57	Et movérunt castra, et collocavérunt ad austrum Émmaum.
  26689 1 Machabæórum	1Mac	40	3	58	Et ait Judas: Accingímini, et estóte fílii poténtes, et estóte paráti in mane, ut pugnétis advérsus natiónes has quæ convenérunt advérsus nos dispérdere nos, et sancta nostra:
  26690 1 Machabæórum	1Mac	40	3	59	quóniam mélius est nos mori in bello, quam vidére mala gentis nostræ, et sanctórum.
  26691 1 Machabæórum	1Mac	40	3	60	Sicut autem fúerit volúntas in cælo, sic fiat.
  26692 1 Machabæórum	1Mac	40	4	1	Et assúmpsit Górgias quinque míllia virórum, et mille équites eléctos: et movérunt castra nocte,
  26693 1 Machabæórum	1Mac	40	4	2	ut applicárent ad castra Judæórum, et percúterent eos súbito: et fílii, qui erant ex arce, erant illis duces.
  26694 1 Machabæórum	1Mac	40	4	3	Et audívit Judas, et surréxit ipse et poténtes percútere virtútem exercítuum regis, qui erant in Émmaum:
  26695 1 Machabæórum	1Mac	40	4	4	adhuc enim dispérsus erat exércitus a castris.
  26696 1 Machabæórum	1Mac	40	4	5	Et venit Górgias in castra Judæ noctu, et néminem invénit: et quærébat eos in móntibus, quóniam dixit: Fúgiunt hi a nobis.
  26697 1 Machabæórum	1Mac	40	4	6	Et cum dies factus esset, appáruit Judas in campo cum tribus míllibus virórum tantum, qui teguménta et gládios non habébant:
  26698 1 Machabæórum	1Mac	40	4	7	et vidérunt castra géntium válida, et loricátos et equitátus in circúitu eórum, et hi docti ad prœ́lium.
  26699 1 Machabæórum	1Mac	40	4	8	Et ait Judas viris, qui secum erant: Ne timuéritis multitúdinem eórum, et ímpetum eórum ne formidétis.
  26700 1 Machabæórum	1Mac	40	4	9	Mementóte quáliter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequerétur eos Phárao cum exércitu multo.
  26701 1 Machabæórum	1Mac	40	4	10	Et nunc clamémus in cælum: et miserébitur nostri Dóminus, et memor erit testaménti patrum nostrórum, et cónteret exércitum istum ante fáciem nostram hódie:
  26702 1 Machabæórum	1Mac	40	4	11	et scient omnes gentes quia est qui rédimat et líberet Ísraël.
  26703 1 Machabæórum	1Mac	40	4	12	Et elevavérunt alienígenæ óculos suos, et vidérunt eos veniéntes ex advérso.	b
  26704 1 Machabæórum	1Mac	40	4	13	Et exiérunt de castris in prœ́lium, et tuba cecinérunt hi qui erant cum Juda.
  26705 1 Machabæórum	1Mac	40	4	14	Et congréssi sunt: et contrítæ sunt gentes, et fugérunt in campum.
  26706 1 Machabæórum	1Mac	40	4	15	Novíssimi autem omnes cecidérunt in gládio, et persecúti sunt eos usque Gézeron, et usque in campos Idumǽæ, et Azóti, et Jámniæ: et cecidérunt ex illis usque ad tria míllia virórum.
  26707 1 Machabæórum	1Mac	40	4	16	Et revérsus est Judas, et exércitus ejus sequens eum.
  26708 1 Machabæórum	1Mac	40	4	17	Dixítque ad pópulum: Non concupiscátis spólia: quia bellum contra nos est,
  26709 1 Machabæórum	1Mac	40	4	18	et Górgias et exércitus ejus prope nos in monte: sed state nunc contra inimícos nostros, et expugnáte eos, et sumétis póstea spólia secúri.
  26710 1 Machabæórum	1Mac	40	4	19	Et adhuc loquénte Juda hæc, ecce appáruit pars quædam prospíciens de monte.
  26711 1 Machabæórum	1Mac	40	4	20	Et vidit Górgias quod in fugam convérsi sunt sui, et succendérunt castra: fumus enim, qui videbátur, declarábat quod factum est.
  26712 1 Machabæórum	1Mac	40	4	21	Quibus illi conspéctis timuérunt valde, aspiciéntes simul et Judam, et exércitum in campo parátum ad prœ́lium.
  26713 1 Machabæórum	1Mac	40	4	22	Et fugérunt omnes in campum alienigenárum:
  26714 1 Machabæórum	1Mac	40	4	23	et Judas revérsus est ad spólia castrórum, et accepérunt aurum multum, et argéntum, et hyacínthinum, et púrpuram marínam, et opes magnas.
  26715 1 Machabæórum	1Mac	40	4	24	Et convérsi, hymnum canébant, et benedicébant Deum in cælum, quóniam bonus est, quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  26716 1 Machabæórum	1Mac	40	4	25	Et facta est salus magna in Ísraël in die illa.
  26717 1 Machabæórum	1Mac	40	4	26	Quicúmque autem alienigenárum evasérunt, venérunt, et nuntiavérunt Lýsiæ univérsa quæ accíderant.	b
  26718 1 Machabæórum	1Mac	40	4	27	Quibus ille audítis, consternátus ánimo deficiébat: quod non quália vóluit, tália contigérunt in Ísraël, et quália mandávit rex.
  26719 1 Machabæórum	1Mac	40	4	28	Et sequénti anno, congregávit Lýsias virórum electórum sexagínta míllia, et équitum quinque míllia, ut debelláret eos.
  26720 1 Machabæórum	1Mac	40	4	29	Et venérunt in Judǽam, et castra posuérunt in Béthoron, et occúrrit illis Judas cum decem míllibus viris.
  26721 1 Machabæórum	1Mac	40	4	30	Et vidérunt exércitum fortem, et orávit, et dixit: Benedíctus es, salvátor Ísraël, qui contrivísti ímpetum poténtis in manu servi tui David, et tradidísti castra alienigenárum in manu Jónathæ fílii Saul, et armígeri ejus.
  26722 1 Machabæórum	1Mac	40	4	31	Conclúde exércitum istum in manu pópuli tui Ísraël, et confundántur in exércitu suo et equítibus.
  26723 1 Machabæórum	1Mac	40	4	32	Da illis formídinem, et tábefac audáciam virtútis eórum, et commoveántur contritióne sua.
  26724 1 Machabæórum	1Mac	40	4	33	Déjice illos gládio diligéntium te: et colláudent te omnes, qui novérunt nomen tuum, in hymnis.
  26725 1 Machabæórum	1Mac	40	4	34	Et commisérunt prœ́lium: et cecidérunt de exércitu Lýsiæ quinque míllia virórum.
  26726 1 Machabæórum	1Mac	40	4	35	Videns autem Lýsias fugam suórum, et Judæórum audáciam, et quod paráti sunt aut vívere, aut mori fórtiter, ábiit Antiochíam, et elégit mílites, ut multiplicáti rursus venírent in Judǽam.
  26727 1 Machabæórum	1Mac	40	4	36	Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contríti sunt inimíci nostri: ascendámus nunc mundáre sancta, et renováre.	b
  26728 1 Machabæórum	1Mac	40	4	37	Et congregátus est omnis exércitus, et ascendérunt in montem Sion.
  26729 1 Machabæórum	1Mac	40	4	38	Et vidérunt sanctificatiónem desértam, et altáre profanátum, et portas exústas, et in átriis virgúlta nata sicut in saltu vel in móntibus, et pastophória díruta.
  26730 1 Machabæórum	1Mac	40	4	39	Et scidérunt vestiménta sua, et planxérunt planctu magno, et imposuérunt cínerem super caput suum,
  26731 1 Machabæórum	1Mac	40	4	40	et cecidérunt in fáciem super terram, et exclamavérunt tubis signórum, et clamavérunt in cælum.
  26732 1 Machabæórum	1Mac	40	4	41	Tunc ordinávit Judas viros ut pugnárent advérsus eos qui erant in arce, donec emundárent sancta.	b
  26733 1 Machabæórum	1Mac	40	4	42	Et elégit sacerdótes sine mácula, voluntátem habéntes in lege Dei:
  26734 1 Machabæórum	1Mac	40	4	43	et mundavérunt sancta, et tulérunt lápides contaminatiónis in locum immúndum.
  26735 1 Machabæórum	1Mac	40	4	44	Et cogitávit de altári holocaustórum, quod profanátum erat, quid de eo fáceret.
  26736 1 Machabæórum	1Mac	40	4	45	Et íncidit illis consílium bonum ut destrúerent illud: ne forte illis esset in oppróbrium, quia contaminavérunt illud gentes, et demolíti sunt illud.
  26737 1 Machabæórum	1Mac	40	4	46	Et reposuérunt lápides in monte domus in loco apto, quoadúsque veníret prophéta, et respondéret de eis.
  26738 1 Machabæórum	1Mac	40	4	47	Et accepérunt lápides íntegros secúndum legem, et ædificavérunt altáre novum secúndum illud quod fuit prius:	b
  26739 1 Machabæórum	1Mac	40	4	48	et ædificavérunt sancta, et quæ intra domum erant intrínsecus: et ædem, et átria sanctificavérunt.
  26740 1 Machabæórum	1Mac	40	4	49	Et fecérunt vasa sancta nova, et intulérunt candelábrum, et altáre incensórum, et mensam, in templum.
  26741 1 Machabæórum	1Mac	40	4	50	Et incénsum posuérunt super altáre, et accendérunt lucérnas quæ super candelábrum erant, et lucébant in templo.
  26742 1 Machabæórum	1Mac	40	4	51	Et posuérunt super mensam panes, et appendérunt vela, et consummavérunt ómnia ópera quæ fécerant.
  26743 1 Machabæórum	1Mac	40	4	52	Et ante matutínum surrexérunt quinta et vigésima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centésimi quadragésimi octávi anni:
  26744 1 Machabæórum	1Mac	40	4	53	et obtulérunt sacrifícium secúndum legem super altáre holocaustórum novum, quod fecérunt.
  26745 1 Machabæórum	1Mac	40	4	54	Secúndum tempus et secúndum diem in qua contaminavérunt illud gentes, in ipsa renovátum est in cánticis, et cítharis, et cínyris, et in cýmbalis.
  26746 1 Machabæórum	1Mac	40	4	55	Et cécidit omnis pópulus in fáciem, et adoravérunt, et benedixérunt in cælum eum, qui prosperávit eis.
  26747 1 Machabæórum	1Mac	40	4	56	Et fecérunt dedicatiónem altáris diébus octo, et obtulérunt holocáusta cum lætítia, et sacrifícium salutáris et laudis.
  26748 1 Machabæórum	1Mac	40	4	57	Et ornavérunt fáciem templi corónis áureis et scútulis, et dedicavérunt portas et pastophória, et imposuérunt eis jánuas.	b
  26749 1 Machabæórum	1Mac	40	4	58	Et facta est lætítia in pópulo magna valde, et avérsum est oppróbrium géntium.
  26750 1 Machabæórum	1Mac	40	4	59	Et státuit Judas, et fratres ejus, et univérsa ecclésia Ísraël, ut agátur dies dedicatiónis altáris in tempóribus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigésima die mensis Casleu, cum lætítia et gáudio.
  26751 1 Machabæórum	1Mac	40	4	60	Et ædificavérunt in témpore illo montem Sion, et per circúitum muros altos et turres firmas, nequándo venírent gentes, et conculcárent eum sicut ántea fecérunt.
  26752 1 Machabæórum	1Mac	40	4	61	Et collocávit illic exércitum, ut servárent eum, et munívit eum ad custodiéndum Bethsúram, ut habéret pópulus munitiónem contra fáciem Idumǽæ.
  26753 1 Machabæórum	1Mac	40	5	1	Et factum est, ut audiérunt gentes in circúitu quia ædificátum est altáre et sanctuárium sicut prius, irátæ sunt valde:
  26754 1 Machabæórum	1Mac	40	5	2	et cogitábant tóllere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœpérunt occídere de pópulo, et pérsequi.
  26755 1 Machabæórum	1Mac	40	5	3	Et debellábat Judas fílios Esau in Idumǽa, et eos qui erant in Acrabatháne, quia circumsedébant Israëlítas: et percússit eos plaga magna.
  26756 1 Machabæórum	1Mac	40	5	4	Et recordátus est malítiam filiórum Bean, qui erant pópulo in láqueum et in scándalum, insidiántes ei in via.
  26757 1 Machabæórum	1Mac	40	5	5	Et conclúsi sunt ab eo in túrribus, et applícuit ad eos, et anathematizávit eos, et incéndit turres eórum igni cum ómnibus qui in eis erant.
  26758 1 Machabæórum	1Mac	40	5	6	Et transívit ad fílios Ammon, et invénit manum fortem, et pópulum copiósum, et Timótheum ducem ipsórum:
  26759 1 Machabæórum	1Mac	40	5	7	et commísit cum eis prœ́lia multa, et contríti sunt in conspéctu eórum, et percússit eos:
  26760 1 Machabæórum	1Mac	40	5	8	et cepit Gazer civitátem et fílias ejus, et revérsus est in Judǽam.
  26761 1 Machabæórum	1Mac	40	5	9	Et congregátæ sunt gentes quæ sunt in Gálaad advérsus Israëlítas, qui erant in fínibus eórum, ut tóllerent eos: et fugérunt in Dátheman munitiónem.	b
  26762 1 Machabæórum	1Mac	40	5	10	Et misérunt lítteras ad Judam et fratres ejus, dicéntes: Congregátæ sunt advérsum nos gentes per circúitum, ut nos áuferant,
  26763 1 Machabæórum	1Mac	40	5	11	et parant veníre, et occupáre munitiónem, in quam confúgimus: et Timótheus est dux exércitus eórum.
  26764 1 Machabæórum	1Mac	40	5	12	Nunc ergo veni, et éripe nos de mánibus eórum, quia cécidit multitúdo de nobis.
  26765 1 Machabæórum	1Mac	40	5	13	Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfécti sunt: et captívas duxérunt uxóres eórum, et natos, et spólia, et peremérunt illic fere mille viros.
  26766 1 Machabæórum	1Mac	40	5	14	Et adhuc epístolæ legebántur, et ecce álii núntii venérunt de Galilǽa conscíssis túnicis, nuntiántes secúndum verba hæc:	b
  26767 1 Machabæórum	1Mac	40	5	15	dicéntes convenísse advérsum se a Ptolemáida, et Tyro, et Sidóne: et repléta est omnis Galilǽa alienígenis, ut nos consúmant.
  26768 1 Machabæórum	1Mac	40	5	16	Ut audívit autem Judas et pópulus sermónes istos, convénit ecclésia magna cogitáre quid fácerent frátribus suis, qui in tribulatióne erant, et expugnabántur ab eis.
  26769 1 Machabæórum	1Mac	40	5	17	Dixítque Judas Simóni fratri suo: Élige tibi viros, et vade, et líbera fratres tuos in Galilǽa: ego autem et frater meus Jónathas íbimus in Galaadítim.
  26770 1 Machabæórum	1Mac	40	5	18	Et relíquit Joséphum fílium Zacharíæ, et Azaríam, duces pópuli, cum resíduo exércitu in Judǽa ad custódiam:
  26771 1 Machabæórum	1Mac	40	5	19	et præcépit illis, dicens: Præestóte pópulo huic: et nolíte bellum commíttere advérsum gentes, donec revertámur.
  26772 1 Machabæórum	1Mac	40	5	20	Et partíti sunt Simóni viri tria míllia, ut iret in Galilǽam: Judæ autem octo míllia in Galaadítim.
  26773 1 Machabæórum	1Mac	40	5	21	Et ábiit Simon in Galilǽam, et commísit prœ́lia multa cum géntibus: et contrítæ sunt gentes a fácie ejus, et persecútus est eos usque ad portam
  26774 1 Machabæórum	1Mac	40	5	22	Ptolemáidis: et cecidérunt de géntibus fere tria míllia virórum. Et accépit spólia eórum,
  26775 1 Machabæórum	1Mac	40	5	23	et assúmpsit eos qui erant in Galilǽa et in Árbatis, cum uxóribus, et natis, et ómnibus quæ erant illis, et addúxit in Judǽam cum lætítia magna.
  26776 1 Machabæórum	1Mac	40	5	24	Et Judas Machabǽus, et Jónathas frater ejus, transiérunt Jordánem, et abiérunt viam trium diérum per desértum.	b
  26777 1 Machabæórum	1Mac	40	5	25	Et occurrérunt eis Nabuthǽi, et suscepérunt eos pacífice, et narravérunt eis ómnia quæ accíderant frátribus eórum in Galaadítide,
  26778 1 Machabæórum	1Mac	40	5	26	et quia multi ex eis comprehénsi sunt in Bárasa, et Bosor, et in Álimis, et in Casphor, et Mageth, et Cárnaim: hæ omnes civitátes munítæ et magnæ.
  26779 1 Machabæórum	1Mac	40	5	27	Sed et in céteris civitátibus Galaadítidis tenéntur comprehénsi, et in crástinum constituérunt admovére exércitum civitátibus his, et comprehéndere, et tóllere eos in una die.
  26780 1 Machabæórum	1Mac	40	5	28	Et convértit Judas et exércitus ejus viam in desértum Bosor repénte, et occupávit civitátem: et occídit omnem másculum in ore gládii, et accépit ómnia spólia eórum, et succéndit eam igni.
  26781 1 Machabæórum	1Mac	40	5	29	Et surrexérunt inde nocte, et ibant usque ad munitiónem.
  26782 1 Machabæórum	1Mac	40	5	30	Et factum est dilúculo, cum elevássent óculos suos, ecce pópulus multus, cujus non erat númerus, portántes scalas et máchinas ut comprehénderent munitiónem, et expugnárent eos.
  26783 1 Machabæórum	1Mac	40	5	31	Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascéndit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitáte:
  26784 1 Machabæórum	1Mac	40	5	32	et dixit exercítui suo: Pugnáte hódie pro frátribus vestris.
  26785 1 Machabæórum	1Mac	40	5	33	Et venit tribus ordínibus post eos, et exclamavérunt tubis, et clamavérunt in oratióne.
  26786 1 Machabæórum	1Mac	40	5	34	Et cognovérunt castra Timóthei quia Machabǽus est, et refugérunt a fácie ejus: et percussérunt eos plaga magna. Et cecidérunt ex eis in die illa fere octo míllia virórum.
  26787 1 Machabæórum	1Mac	40	5	35	Et divértit Judas in Maspha, et expugnávit, et cepit eam: et occídit omnem másculum ejus, et sumpsit spólia ejus, et succéndit eam igni.
  26788 1 Machabæórum	1Mac	40	5	36	Inde perréxit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et réliquas civitátes Galaadítidis.
  26789 1 Machabæórum	1Mac	40	5	37	Post hæc autem verba congregávit Timótheus exércitum álium, et castra pósuit contra Raphon trans torréntem.	b
  26790 1 Machabæórum	1Mac	40	5	38	Et misit Judas speculári exércitum: et renuntiavérunt ei, dicéntes: Quia convenérunt ad eum omnes gentes quæ in circúitu nostro sunt, exércitus multus nimis:
  26791 1 Machabæórum	1Mac	40	5	39	et Árabas conduxérunt in auxílium sibi, et castra posuérunt trans torréntem, paráti ad te veníre in prœ́lium. Et ábiit Judas óbviam illis.
  26792 1 Machabæórum	1Mac	40	5	40	Et ait Timótheus princípibus exércitus sui: Cum appropinquáverit Judas, et exércitus ejus, ad torréntem aquæ: si transíerit ad nos prior, non potérimus sustinére eum, quia potens póterit advérsum nos;
  26793 1 Machabæórum	1Mac	40	5	41	si vero timúerit transíre, et posúerit castra extra flumen, transfretámus ad eos, et potérimus advérsus illum.
  26794 1 Machabæórum	1Mac	40	5	42	Ut autem appropinquávit Judas ad torréntem aquæ, státuit scribas pópuli secus torréntem, et mandávit eis, dicens: Néminem hóminem reliquéritis, sed véniant omnes in prœ́lium.
  26795 1 Machabæórum	1Mac	40	5	43	Et transfretávit ad illos prior, et omnis pópulus post eum, et contrítæ sunt omnes gentes a fácie eórum, et projecérunt arma sua, et fugérunt ad fanum, quod erat in Cárnaim.
  26796 1 Machabæórum	1Mac	40	5	44	Et occupávit ipsam civitátem, et fanum succéndit igni cum ómnibus qui erant in ipso: et oppréssa est Cárnaim, et non pótuit sustinére contra fáciem Judæ.
  26797 1 Machabæórum	1Mac	40	5	45	Et congregávit Judas univérsos Israëlítas, qui erant in Galaadítide, a mínimo usque ad máximum, et uxóres eórum, et natos, et exércitum magnum valde, ut venírent in terram Juda.	b
  26798 1 Machabæórum	1Mac	40	5	46	Et venérunt usque Ephron: et hæc cívitas magna in ingréssu pósita, muníta valde, et non erat declináre ab ea déxtera vel sinístra, sed per médiam iter erat.
  26799 1 Machabæórum	1Mac	40	5	47	Et inclusérunt se qui erant in civitáte, et obstruxérunt portas lapídibus: et misit ad eos Judas verbis pacíficis,
  26800 1 Machabæórum	1Mac	40	5	48	dicens: Transeámus per terram vestram, ut eámus in terram nostram: et nemo vobis nocébit, tantum pédibus transíbimus. Et nolébant eis aperíre.
  26801 1 Machabæórum	1Mac	40	5	49	Et præcépit Judas prædicáre in castris, ut applicárent unusquísque in quo erat loco:
  26802 1 Machabæórum	1Mac	40	5	50	et applicuérunt se viri virtútis, et oppugnávit civitátem illam tota die et tota nocte, et trádita est cívitas in manu ejus:
  26803 1 Machabæórum	1Mac	40	5	51	et peremérunt omnem másculum in ore gládii, et eradicávit eam, et accépit spólia ejus: et transívit per totam civitátem super interféctos.
  26804 1 Machabæórum	1Mac	40	5	52	Et transgréssi sunt Jordánem in campo magno, contra fáciem Bethsan.
  26805 1 Machabæórum	1Mac	40	5	53	Et erat Judas cóngregans extrémos, et exhortabátur pópulum per totam viam, donec venírent in terram Juda:
  26806 1 Machabæórum	1Mac	40	5	54	et ascendérunt in montem Sion cum lætítia, et gáudio, et obtulérunt holocáusta, quod nemo ex eis cecidísset donec reverteréntur in pace.
  26807 1 Machabæórum	1Mac	40	5	55	Et in diébus quibus erat Judas et Jónathas in terra Gálaad, et Simon frater ejus in Galilǽa contra fáciem Ptolemáidis,	b
  26808 1 Machabæórum	1Mac	40	5	56	audívit Joséphus Zacharíæ fílius, et Azarías princeps virtútis, res bene gestas, et prœ́lia quæ facta sunt,
  26809 1 Machabæórum	1Mac	40	5	57	et dixit: Faciámus et ipsi nobis nomen, et eámus pugnáre advérsus gentes quæ in circúitu nostro sunt.
  26810 1 Machabæórum	1Mac	40	5	58	Et præcépit his qui erant in exércitu suo, et abiérunt Jámniam.
  26811 1 Machabæórum	1Mac	40	5	59	Et exívit Górgias de civitáte, et viri ejus óbviam illis in pugnam.
  26812 1 Machabæórum	1Mac	40	5	60	Et fugáti sunt Joséphus et Azarías usque in fines Judǽæ: et cecidérunt illo die de pópulo Ísraël ad duo míllia viri, et facta est fuga magna in pópulo:
  26813 1 Machabæórum	1Mac	40	5	61	quia non audiérunt Judam, et fratres ejus, existimántes fórtiter se factúros.
  26814 1 Machabæórum	1Mac	40	5	62	Ipsi autem non erant de sémine virórum illórum, per quos salus facta est in Ísraël.
  26815 1 Machabæórum	1Mac	40	5	63	Et viri Juda magnificáti sunt valde in conspéctu omnis Ísraël, et géntium ómnium ubi audiebátur nomen eórum.	b
  26816 1 Machabæórum	1Mac	40	5	64	Et convenérunt ad eos fausta acclamántes.
  26817 1 Machabæórum	1Mac	40	5	65	Et exívit Judas et fratres ejus, et expugnábant fílios Esau in terra quæ ad austrum est, et percússit Chebron et fílias ejus: et muros ejus, et turres succéndit igni in circúitu.
  26818 1 Machabæórum	1Mac	40	5	66	Et movit castra ut iret in terram alienigenárum, et perambulábat Samaríam.
  26819 1 Machabæórum	1Mac	40	5	67	In die illa cecidérunt sacerdótes in bello, dum volunt fórtiter fácere, dum sine consílio éxeunt in prœ́lium.
  26820 1 Machabæórum	1Mac	40	5	68	Et declinávit Judas in Azótum in terram alienigenárum, et díruit aras eórum, et sculptília deórum ipsórum succéndit igni: et cepit spólia civitátum, et revérsus est in terram Juda.
  26821 1 Machabæórum	1Mac	40	6	1	Et rex Antíochus perambulábat superióres regiónes, et audívit esse civitátem Elymáidem in Pérside nobilíssimam, et copiósam in argénto et auro,
  26822 1 Machabæórum	1Mac	40	6	2	templúmque in ea lócuples valde, et illic velámina áurea, et lorícæ, et scuta, quæ relíquit Alexánder Philíppi rex Mácedo, qui regnávit primus in Grǽcia.
  26823 1 Machabæórum	1Mac	40	6	3	Et venit, et quærébat cápere civitátem, et deprædári eam: et non pótuit, quóniam innótuit sermo his qui erant in civitáte:
  26824 1 Machabæórum	1Mac	40	6	4	et insurrexérunt in prœ́lium, et fugit inde, et ábiit cum tristítia magna, et revérsus est in Babylóniam.
  26825 1 Machabæórum	1Mac	40	6	5	Et venit qui nuntiáret ei in Pérside, quia fugáta sunt castra quæ erant in terra Juda:	b
  26826 1 Machabæórum	1Mac	40	6	6	et quia ábiit Lýsias cum virtúte forti in primis, et fugátus est a fácie Judæórum, et invaluérunt armis, et víribus, et spóliis multis, quæ cepérunt de castris, quæ excidérunt:
  26827 1 Machabæórum	1Mac	40	6	7	et quia diruérunt abominatiónem, quam ædificáverat super altáre quod erat in Jerúsalem: et sanctificatiónem, sicut prius, circumdedérunt muris excélsis, sed et Bethsúram civitátem suam.
  26828 1 Machabæórum	1Mac	40	6	8	Et factum est ut audívit rex sermónes istos, expávit, et commótus est valde: et décidit in lectum, et íncidit in languórem præ tristítia, quia non factum est ei sicut cogitábat.	b
  26829 1 Machabæórum	1Mac	40	6	9	Et erat illic per dies multos, quia renováta est in eo tristítia magna, et arbitrátus est se mori.
  26830 1 Machabæórum	1Mac	40	6	10	Et vocávit omnes amícos suos, et dixit illis: Recéssit somnus ab óculis meis, et cóncidi, et córrui corde præ sollicitúdine:
  26831 1 Machabæórum	1Mac	40	6	11	et dixi in corde meo: In quantam tribulatiónem devéni, et in quos fluctus tristítiæ, in qua nunc sum: qui jucúndus eram, et diléctus in potestáte mea!
  26832 1 Machabæórum	1Mac	40	6	12	Nunc vero reminíscor malórum quæ feci in Jerúsalem, unde et ábstuli ómnia spólia áurea et argéntea quæ erant in ea, et misi auférre habitántes Judǽam sine causa.
  26833 1 Machabæórum	1Mac	40	6	13	Cognóvi ergo quia proptérea invenérunt me mala ista: et ecce péreo tristítia magna in terra aliéna.
  26834 1 Machabæórum	1Mac	40	6	14	Et vocávit Philíppum, unum de amícis suis, et præpósuit eum super univérsum regnum suum:
  26835 1 Machabæórum	1Mac	40	6	15	et dedit ei diadéma, et stolam suam, et ánnulum, ut addúceret Antíochum fílium suum, et nutríret eum, et regnáret.
  26836 1 Machabæórum	1Mac	40	6	16	Et mórtuus est illic Antíochus rex anno centésimo quadragésimo nono.
  26837 1 Machabæórum	1Mac	40	6	17	Et cognóvit Lýsias quóniam mórtuus est rex, et constítuit regnáre Antíochum fílium ejus, quem nutrívit adolescéntem: et vocávit nomen ejus Eúpator.
  26838 1 Machabæórum	1Mac	40	6	18	Et hi qui erant in arce, conclúserant Ísraël in circúitu sanctórum: et quærébant eis mala semper, et firmaméntum géntium.	b
  26839 1 Machabæórum	1Mac	40	6	19	Et cogitávit Judas dispérdere eos: et convocávit univérsum pópulum, ut obsidérent eos.
  26840 1 Machabæórum	1Mac	40	6	20	Et convenérunt simul, et obsedérunt eos anno centésimo quinquagésimo, et fecérunt ballístas et máchinas.
  26841 1 Machabæórum	1Mac	40	6	21	Et exiérunt quidam ex eis qui obsidebántur: et adjunxérunt se illis áliqui ímpii ex Ísraël,
  26842 1 Machabæórum	1Mac	40	6	22	et abiérunt ad regem, et dixérunt: Quoúsque non facis judícium, et víndicas fratres nostros?
  26843 1 Machabæórum	1Mac	40	6	23	Nos decrévimus servíre patri tuo, et ambuláre in præcéptis ejus, et óbsequi edíctis ejus:
  26844 1 Machabæórum	1Mac	40	6	24	et fílii pópuli nostri propter hoc alienábant se a nobis, et quicúmque inveniebántur ex nobis, interficiebántur, et hæreditátes nostræ diripiebántur.
  26845 1 Machabæórum	1Mac	40	6	25	Et non ad nos tantum extendérunt manum, sed et in omnes fines nostros:
  26846 1 Machabæórum	1Mac	40	6	26	et ecce applicuérunt hódie ad arcem Jerúsalem occupáre eam, et munitiónem Bethsúram muniérunt:
  26847 1 Machabæórum	1Mac	40	6	27	et nisi prævéneris eos velócius, majóra quam hæc fácient, et non póteris obtinére eos.
  26848 1 Machabæórum	1Mac	40	6	28	Et irátus est rex, ut hæc audívit: et convocávit omnes amícos suos, et príncipes exércitus sui, et eos qui super équites erant:	b
  26849 1 Machabæórum	1Mac	40	6	29	sed et de regnis áliis et de ínsulis marítimis venérunt ad eum exércitus conductítii.
  26850 1 Machabæórum	1Mac	40	6	30	Et erat númerus exércitus ejus, centum míllia péditum, et vigínti míllia équitum, et elephánti trigínta duo, docti ad prœ́lium.
  26851 1 Machabæórum	1Mac	40	6	31	Et venérunt per Idumǽam, et applicuérunt ad Bethsúram, et pugnavérunt dies multos: et fecérunt máchinas, et exiérunt, et succendérunt eas igni, et pugnavérunt viríliter.
  26852 1 Machabæórum	1Mac	40	6	32	Et recéssit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzácharam contra castra regis.	b
  26853 1 Machabæórum	1Mac	40	6	33	Et surréxit rex ante lucem, et concitávit exércitus in ímpetum contra viam Bethzácharam: et comparavérunt se exércitus in prœ́lium, et tubis cecinérunt:
  26854 1 Machabæórum	1Mac	40	6	34	et elephántis ostendérunt sánguinem uvæ et mori, ad acuéndos eos in prœ́lium:
  26855 1 Machabæórum	1Mac	40	6	35	et divisérunt béstias per legiónes, et astitérunt síngulis elephántis mille viri in lorícis concatenátis, et gáleæ ǽreæ in capítibus eórum: et quingénti équites ordináti unicuíque béstiæ elécti erant.
  26856 1 Machabæórum	1Mac	40	6	36	Hi ante tempus, ubicúmque erat béstia, ibi erant: et quocúmque ibat, ibant, et non discedébant ab ea.
  26857 1 Machabæórum	1Mac	40	6	37	Sed et turres lígneæ super eos firmæ protegéntes super síngulas béstias: et super eas máchinæ: et super síngulas viri virtútis trigínta duo, qui pugnábant désuper: et Indus magíster béstiæ.
  26858 1 Machabæórum	1Mac	40	6	38	Et resíduum equitátum hinc et inde státuit in duas partes, tubis exércitum commovére, et perurgére constipátos in legiónibus ejus.
  26859 1 Machabæórum	1Mac	40	6	39	Et ut refúlsit sol in clýpeos áureos et ǽreos, resplenduérunt montes ab eis, et resplenduérunt sicut lámpades ignis.
  26860 1 Machabæórum	1Mac	40	6	40	Et distíncta est pars exércitus regis per montes excélsos, et ália per loca humília: et ibant caute et ordináte.
  26861 1 Machabæórum	1Mac	40	6	41	Et commovebántur omnes inhabitántes terram a voce multitúdinis, et incéssu turbæ, et collisióne armórum: erat enim exércitus magnus valde, et fortis.
  26862 1 Machabæórum	1Mac	40	6	42	Et appropiávit Judas et exércitus ejus in prœ́lium, et cecidérunt de exércitu regis sexcénti viri.
  26863 1 Machabæórum	1Mac	40	6	43	Et vidit Eleázar fílius Saura unam de béstiis loricátam lorícis regis: et erat éminens super céteras béstias, et visum est ei quod in ea esset rex:	b
  26864 1 Machabæórum	1Mac	40	6	44	et dedit se ut liberáret pópulum suum, et acquíreret sibi nomen ætérnum.
  26865 1 Machabæórum	1Mac	40	6	45	Et cucúrrit ad eam audácter in médio legiónis, interfíciens a dextris et a sinístris, et cadébant ab eo huc atque illuc.
  26866 1 Machabæórum	1Mac	40	6	46	Et ivit sub pedes elephántis, et suppósuit se ei, et occídit eum: et cécidit in terram super ipsum, et mórtuus est illic.
  26867 1 Machabæórum	1Mac	40	6	47	Et vidéntes virtútem regis, et ímpetum exércitus ejus, divertérunt se ab eis.	b
  26868 1 Machabæórum	1Mac	40	6	48	Castra autem regis ascendérunt contra eos in Jerúsalem, et applicuérunt castra regis ad Judǽam, et montem Sion.
  26869 1 Machabæórum	1Mac	40	6	49	Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsúra: et exiérunt de civitáte, quia non erant eis ibi aliménta conclúsis, quia sábbata erant terræ.
  26870 1 Machabæórum	1Mac	40	6	50	Et comprehéndit rex Bethsúram: et constítuit illic custódiam serváre eam.
  26871 1 Machabæórum	1Mac	40	6	51	Et convértit castra ad locum sanctificatiónis dies multos: et státuit illic ballístas, et máchinas, et ignis jácula, et torménta ad lápides jactándos, et spícula, et scórpios ad mitténdas sagíttas, et fundíbula.
  26872 1 Machabæórum	1Mac	40	6	52	Fecérunt autem et ipsi máchinas advérsus máchinas eórum, et pugnavérunt dies multos.
  26873 1 Machabæórum	1Mac	40	6	53	Escæ autem non erant in civitáte, eo quod séptimus annus esset: et qui remánserant in Judǽa de géntibus, consúmpserant relíquias eórum, quæ repósitæ fúerant.
  26874 1 Machabæórum	1Mac	40	6	54	Et remansérunt in sanctis viri pauci, quóniam obtinúerat eos fames: et dispérsi sunt unusquísque in locum suum.
  26875 1 Machabæórum	1Mac	40	6	55	Et audívit Lýsias quod Philíppus, quem constitúerat rex Antíochus cum adhuc víveret, ut nutríret Antíochum fílium suum, et regnáret,	b
  26876 1 Machabæórum	1Mac	40	6	56	revérsus esset a Pérside et Média, et exércitus qui abíerat cum ipso, et quia quærébat suscípere regni negótia:
  26877 1 Machabæórum	1Mac	40	6	57	festinávit ire, et dícere ad regem, et duces exércitus: Defícimus quotídie, et esca nobis módica est; et locus, quem obsidémus, est munítus, et incúmbit nobis ordináre de regno.
  26878 1 Machabæórum	1Mac	40	6	58	Nunc ítaque demus dextras homínibus istis, et faciámus cum illis pacem, et cum omni gente eórum:
  26879 1 Machabæórum	1Mac	40	6	59	et constituámus illis ut ámbulent in legítimis suis sicut prius: propter legítima enim ipsórum, quæ despéximus, iráti sunt, et fecérunt ómnia hæc.
  26880 1 Machabæórum	1Mac	40	6	60	Et plácuit sermo in conspéctu regis et príncipum: et misit ad eos pacem fácere, et recepérunt illam.
  26881 1 Machabæórum	1Mac	40	6	61	Et jurávit illis rex et príncipes, et exiérunt de munitióne.
  26882 1 Machabæórum	1Mac	40	6	62	Et intrávit rex montem Sion, et vidit munitiónem loci: et rupit cítius juraméntum quod jurávit, et mandávit destrúere murum in gyro.
  26883 1 Machabæórum	1Mac	40	6	63	Et discéssit festinánter, et revérsus est Antiochíam, et invénit Philíppum dominántem civitáti: et pugnávit advérsus eum, et occupávit civitátem.
  26884 1 Machabæórum	1Mac	40	7	1	Anno centésimo quinquagésimo primo, éxiit Demétrius Seléuci fílius ab urbe Roma, et ascéndit cum paucis viris in civitátem marítimam, et regnávit illic.
  26885 1 Machabæórum	1Mac	40	7	2	Et factum est, ut ingréssus est domum regni patrum suórum, comprehéndit exércitus Antíochum et Lýsiam, ut addúcerent eos ad eum.
  26886 1 Machabæórum	1Mac	40	7	3	Et res ei innótuit, et ait: Nolíte mihi osténdere fáciem eórum.
  26887 1 Machabæórum	1Mac	40	7	4	Et occídit eos exércitus. Et sedit Demétrius super sedem regni sui.
  26888 1 Machabæórum	1Mac	40	7	5	Et venérunt ad eum viri iníqui et ímpii ex Ísraël: et Álcimus dux eórum, qui volébat fíeri sacérdos.	b
  26889 1 Machabæórum	1Mac	40	7	6	Et accusavérunt pópulum apud regem, dicéntes: Pérdidit Judas et fratres ejus omnes amícos tuos, et nos dispérsit de terra nostra.
  26890 1 Machabæórum	1Mac	40	7	7	Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et vídeat extermínium omne quod fecit nobis, et regiónibus regis: et púniat omnes amícos ejus, et adjutóres eórum.
  26891 1 Machabæórum	1Mac	40	7	8	Et elégit rex ex amícis suis Bácchidem, qui dominabátur trans flumen magnum in regno, et fidélem regi: et misit eum,
  26892 1 Machabæórum	1Mac	40	7	9	ut vidéret extermínium quod fecit Judas: sed et Álcimum ímpium constítuit in sacerdótium, et mandávit ei fácere ultiónem in fílios Ísraël.
  26893 1 Machabæórum	1Mac	40	7	10	Et surrexérunt, et venérunt cum exércitu magno in terram Juda: et misérunt núntios, et locúti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacíficis in dolo.	b
  26894 1 Machabæórum	1Mac	40	7	11	Et non intendérunt sermónibus eórum: vidérunt enim quia venérunt cum exércitu magno.
  26895 1 Machabæórum	1Mac	40	7	12	Et convenérunt ad Álcimum et Bácchidem congregátio scribárum requírere quæ justa sunt:
  26896 1 Machabæórum	1Mac	40	7	13	et primi, Assidǽi qui erant in fíliis Ísraël: et exquirébant ab eis pacem.
  26897 1 Machabæórum	1Mac	40	7	14	Dixérunt enim: Homo sacérdos de sémine Áaron venit; non decípiet nos:
  26898 1 Machabæórum	1Mac	40	7	15	et locútus est cum eis verba pacífica, et jurávit illis, dicens: Non inferémus vobis malum, neque amícis vestris.
  26899 1 Machabæórum	1Mac	40	7	16	Et credidérunt ei: et comprehéndit ex eis sexagínta viros, et occídit eos in una die, secúndum verbum quod scriptum est:
  26900 1 Machabæórum	1Mac	40	7	17	Carnes sanctórum tuórum, et sánguinem ipsórum effudérunt in circúitu Jerúsalem, et non erat qui sepelíret.
  26901 1 Machabæórum	1Mac	40	7	18	Et incúbuit timor et tremor in omnem pópulum: quia dixérunt: Non est véritas, et judícium in eis: transgréssi sunt enim constitútum, et jusjurándum quod juravérunt.
  26902 1 Machabæórum	1Mac	40	7	19	Et movit Bácchides castra ab Jerúsalem, et applícuit in Bethzécha: et misit, et comprehéndit multos ex eis qui a se effúgerant: et quosdam de pópulo mactávit, et in púteum magnum projécit.
  26903 1 Machabæórum	1Mac	40	7	20	Et commísit regiónem Álcimo, et relíquit cum eo auxílium in adjutórium ipsi. Et ábiit Bácchides ad regem:
  26904 1 Machabæórum	1Mac	40	7	21	et satis agébat Álcimus pro principátu sacerdótii sui:
  26905 1 Machabæórum	1Mac	40	7	22	et convenérunt ad eum omnes, qui perturbábant pópulum suum, et obtinuérunt terram Juda, et fecérunt plagam magnam in Ísraël.
  26906 1 Machabæórum	1Mac	40	7	23	Et vidit Judas ómnia mala quæ fecit Álcimus et qui cum eo erant fíliis Ísraël, multo plus quam gentes:	b
  26907 1 Machabæórum	1Mac	40	7	24	et éxiit in omnes fines Judǽæ in circúitu, et fecit vindíctam in viros desertóres, et cessavérunt ultra exíre in regiónem.
  26908 1 Machabæórum	1Mac	40	7	25	Vidit autem Álcimus quod præváluit Judas et qui cum eo erant, et cognóvit quia non potest sustinére eos: et regréssus est ad regem, et accusávit eos multis crimínibus.
  26909 1 Machabæórum	1Mac	40	7	26	Et misit rex Nicanórem, unum ex princípibus suis nobilióribus, qui erat inimicítias exércens contra Ísraël: et mandávit ei evértere pópulum.
  26910 1 Machabæórum	1Mac	40	7	27	Et venit Nícanor in Jerúsalem cum exércitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacíficis cum dolo,
  26911 1 Machabæórum	1Mac	40	7	28	dicens: Non sit pugna inter me et vos: véniam cum viris paucis, ut vídeam fácies vestras cum pace.
  26912 1 Machabæórum	1Mac	40	7	29	Et venit ad Judam, et salutavérunt se ínvicem pacífice: et hostes paráti erant rápere Judam.
  26913 1 Machabæórum	1Mac	40	7	30	Et innótuit sermo Judæ quóniam cum dolo vénerat ad eum: et contérritus est ab eo, et ámplius nóluit vidére fáciem ejus.
  26914 1 Machabæórum	1Mac	40	7	31	Et cognóvit Nícanor quóniam denudátum est consílium ejus: et exívit óbviam Judæ in pugnam juxta Capharsálama.	b
  26915 1 Machabæórum	1Mac	40	7	32	Et cecidérunt de Nicanóris exércitu fere quinque míllia viri, et fugérunt in civitátem David.
  26916 1 Machabæórum	1Mac	40	7	33	Et post hæc verba ascéndit Nícanor in montem Sion: et exiérunt de sacerdótibus pópuli salutáre eum in pace, et demonstráre ei holocautómata, quæ offerebántur pro rege.
  26917 1 Machabæórum	1Mac	40	7	34	Et irrídens sprevit eos, et pólluit: et locútus est supérbe,
  26918 1 Machabæórum	1Mac	40	7	35	et jurávit cum ira, dicens: Nisi tráditus fúerit Judas et exércitus ejus in manus meas, contínuo cum regréssus fúero in pace, succéndam domum istam. Et éxiit cum ira magna.
  26919 1 Machabæórum	1Mac	40	7	36	Et intravérunt sacerdótes, et stetérunt ante fáciem altáris et templi, et flentes dixérunt:
  26920 1 Machabæórum	1Mac	40	7	37	Tu, Dómine, elegísti domum istam ad invocándum nomen tuum in ea, ut esset domus oratiónis et obsecratiónis pópulo tuo:
  26921 1 Machabæórum	1Mac	40	7	38	fac vindíctam in hómine isto et exércitu ejus, et cadant in gládio: meménto blasphémias eórum, et ne déderis eis ut permáneant.
  26922 1 Machabæórum	1Mac	40	7	39	Et éxiit Nícanor ab Jerúsalem, et castra applícuit ad Béthoron: et occúrrit illi exércitus Sýriæ.	b
  26923 1 Machabæórum	1Mac	40	7	40	Et Judas applícuit in Adársa cum tribus míllibus viris: et orávit Judas, et dixit:
  26924 1 Machabæórum	1Mac	40	7	41	Qui missi erant a rege Sennácherib, Dómine, quia blasphemavérunt te, éxiit ángelus, et percússit ex eis centum octogínta quinque míllia:
  26925 1 Machabæórum	1Mac	40	7	42	sic cóntere exércitum istum in conspéctu nostro hódie: et sciant céteri quia male locútus est super sancta tua: et júdica illum secúndum malítiam illíus.
  26926 1 Machabæórum	1Mac	40	7	43	Et commisérunt exércitus prœ́lium tertiadécima die mensis Adar: et contríta sunt castra Nicanóris, et cécidit ipse primus in prœ́lio.	b
  26927 1 Machabæórum	1Mac	40	7	44	Ut autem vidit exércitus ejus quia cecidísset Nícanor, projecérunt arma sua, et fugérunt:
  26928 1 Machabæórum	1Mac	40	7	45	et persecúti sunt eos viam uníus diéi ab Adázer úsquequo veniátur in Gázara, et tubis cecinérunt post eos cum significatiónibus:
  26929 1 Machabæórum	1Mac	40	7	46	et exiérunt de ómnibus castéllis Judǽæ in circúitu, et ventilábant eos córnibus, et convertebántur íterum ad eos, et cecidérunt omnes gládio, et non est relíctus ex eis nec unus.
  26930 1 Machabæórum	1Mac	40	7	47	Et accepérunt spólia eórum in prædam: et caput Nicanóris amputavérunt, et déxteram ejus, quam exténderat supérbe, et attulérunt, et suspendérunt contra Jerúsalem.
  26931 1 Machabæórum	1Mac	40	7	48	Et lætátus est pópulus valde, et egérunt diem illam in lætítia magna.
  26932 1 Machabæórum	1Mac	40	7	49	Et constítuit agi ómnibus annis diem istam tertiadécima die mensis Adar.
  26933 1 Machabæórum	1Mac	40	7	50	Et síluit terra Juda dies paucos.
  26934 1 Machabæórum	1Mac	40	8	1	Et audívit Judas nomen Romanórum, quia sunt poténtes víribus, et acquiéscunt ad ómnia quæ postulántur ab eis, et quicúmque accessérunt ad eos, statuérunt cum eis amicítias: et quia sunt poténtes víribus.
  26935 1 Machabæórum	1Mac	40	8	2	Et audiérunt prœ́lia eórum, et virtútes bonas, quas fecérunt in Galátia, quia obtinuérunt eos, et duxérunt sub tribútum:
  26936 1 Machabæórum	1Mac	40	8	3	et quanta fecérunt in regióne Hispániæ, et quod in potestátem redegérunt metálla argénti et auri, quæ illic sunt, et possedérunt omnem locum consílio suo, et patiéntia:
  26937 1 Machabæórum	1Mac	40	8	4	locáque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervénerant eis ab extrémis terræ, contrivérunt, et percussérunt eos plaga magna: céteri autem dant eis tribútum ómnibus annis.
  26938 1 Machabæórum	1Mac	40	8	5	Et Philíppum et Persen Ceteórum regem, et céteros qui advérsum eos arma túlerant, contrivérunt in bello, et obtinuérunt eos:
  26939 1 Machabæórum	1Mac	40	8	6	et Antíochum magnum regem Ásiæ, qui eis pugnam intúlerat habens centum vigínti elephántos, et equitátum, et currus, et exércitum magnum valde, contrítum ab eis:
  26940 1 Machabæórum	1Mac	40	8	7	et quia cepérunt eum vivum, et statuérunt ei ut daret ipse, et qui regnárent post ipsum, tribútum magnum, et daret óbsides, et constitútum,
  26941 1 Machabæórum	1Mac	40	8	8	et regiónem Indórum, et Medos, et Lydos, de óptimis regiónibus eórum: et accéptas eas ab eis, dedérunt Eúmeni regi,
  26942 1 Machabæórum	1Mac	40	8	9	et quia qui erant apud Hélladam, voluérunt ire, et tóllere eos: et innótuit sermo his,
  26943 1 Machabæórum	1Mac	40	8	10	et misérunt ad eos ducem unum, et pugnavérunt contra illos, et cecidérunt ex eis multi, et captívas duxérunt uxóres eórum et fílios, et diripuérunt eos, et terram eórum possedérunt, et destruxérunt muros eórum, et in servitútem illos redegérunt usque in hunc diem:
  26944 1 Machabæórum	1Mac	40	8	11	et resídua regna, et ínsulas, quæ aliquándo restíterant illis, exterminavérunt, et in potestátem redegérunt.	b
  26945 1 Machabæórum	1Mac	40	8	12	Cum amícis autem suis, et qui in ipsis réquiem habébant, conservavérunt amicítiam, et obtinuérunt regna, quæ erant próxima, et quæ erant longe: quia quicúmque audiébant nomen eórum, timébant eos:
  26946 1 Machabæórum	1Mac	40	8	13	quibus vero vellent auxílio esse ut regnárent, regnábant: quos autem vellent, regno deturbábant: et exaltáti sunt valde.
  26947 1 Machabæórum	1Mac	40	8	14	Et in ómnibus istis nemo portábat diadéma, nec induebátur púrpura, ut magnificarétur in ea.	b
  26948 1 Machabæórum	1Mac	40	8	15	Et quia cúriam fecérunt sibi, et quotídie consulébant trecéntos vigínti consílium agéntes semper de multitúdine, ut quæ digna sunt, gerant:
  26949 1 Machabæórum	1Mac	40	8	16	et commíttunt uni hómini magistrátum suum per síngulos annos dominári univérsæ terræ suæ, et omnes obédiunt uni, et non est invídia, neque zelus inter eos.
  26950 1 Machabæórum	1Mac	40	8	17	Et elégit Judas Eupólemum fílium Joánnis fílii Jacob, et Jasónem fílium Eleázari, et misit eos Romam constitúere cum illis amicítiam et societátem:	b
  26951 1 Machabæórum	1Mac	40	8	18	et ut auférrent ab eis jugum Græcórum, quia vidérunt quod in servitútem prémerent regnum Ísraël.
  26952 1 Machabæórum	1Mac	40	8	19	Et abiérunt Romam viam multam valde, et introiérunt cúriam, et dixérunt:
  26953 1 Machabæórum	1Mac	40	8	20	Judas Machabǽus, et fratres ejus, et pópulus Judæórum, misérunt nos ad vos statúere vobíscum societátem et pacem, et conscríbere nos sócios et amícos vestros.
  26954 1 Machabæórum	1Mac	40	8	21	Et plácuit sermo in conspéctu eórum.
  26955 1 Machabæórum	1Mac	40	8	22	Et hoc rescríptum est quod rescripsérunt in tábulis ǽreis, et misérunt in Jerúsalem, ut esset apud eos ibi memoriále pacis et societátis:
  26956 1 Machabæórum	1Mac	40	8	23	Bene sit Románis, et genti Judæórum, in mari et in terra in ætérnum: gladiúsque et hostis procul sit ab eis.
  26957 1 Machabæórum	1Mac	40	8	24	Quod si instíterit bellum Románis prius, aut ómnibus sóciis eórum in omni dominatióne eórum,
  26958 1 Machabæórum	1Mac	40	8	25	auxílium feret gens Judæórum, prout tempus dictáverit, corde pleno:
  26959 1 Machabæórum	1Mac	40	8	26	et prœliántibus non dabunt, neque subministrábunt tríticum, arma, pecúniam, naves, sicut plácuit Románis: et custódient mandáta eórum, nihil ab eis accipiéntes.
  26960 1 Machabæórum	1Mac	40	8	27	Simíliter autem et si genti Judæórum prius accíderit bellum, adjuvábunt Románi ex ánimo, prout eis tempus permíserit:
  26961 1 Machabæórum	1Mac	40	8	28	et adjuvántibus non dábitur tríticum, arma, pecúnia, naves, sicut plácuit Románis: et custódient mandáta eórum absque dolo:
  26962 1 Machabæórum	1Mac	40	8	29	secúndum hæc verba constituérunt Románi pópulo Judæórum.
  26963 1 Machabæórum	1Mac	40	8	30	Quod si post hæc verba hi aut illi áddere aut démere ad hæc áliquid volúerint, fácient ex propósito suo: et quæcúmque addíderint, vel démpserint, rata erunt.
  26964 1 Machabæórum	1Mac	40	8	31	Sed et de malis, quæ Demétrius rex fecit in eos, scrípsimus ei, dicéntes: Quare gravásti jugum tuum super amícos nostros, et sócios Judǽos?
  26965 1 Machabæórum	1Mac	40	8	32	si ergo íterum adíerint nos, advérsum te faciémus illis judícium, et pugnábimus tecum mari terráque.
  26966 1 Machabæórum	1Mac	40	9	1	Intérea, ut audívit Demétrius quia cécidit Nícanor et exércitus ejus in prœ́lio, appósuit Bácchidem et Álcimum rursum míttere in Judǽam, et dextrum cornu cum illis.
  26967 1 Machabæórum	1Mac	40	9	2	Et abiérunt viam quæ ducit in Gálgala, et castra posuérunt in Másaloth, quæ est in Arbéllis: et occupavérunt eam, et peremérunt ánimas hóminum multas.
  26968 1 Machabæórum	1Mac	40	9	3	In mense primo anni centésimi et quinquagésimi secúndi, applicuérunt exércitum ad Jerúsalem:
  26969 1 Machabæórum	1Mac	40	9	4	et surrexérunt, et abiérunt in Béream vigínti míllia virórum, et duo míllia équitum.
  26970 1 Machabæórum	1Mac	40	9	5	Et Judas posúerat castra in Láisa, et tria míllia viri elécti cum eo:
  26971 1 Machabæórum	1Mac	40	9	6	et vidérunt multitúdinem exércitus, quia multi sunt, et timuérunt valde: et multi subtraxérunt se de castris, et non remansérunt ex eis nisi octingénti viri.
  26972 1 Machabæórum	1Mac	40	9	7	Et vidit Judas quod deflúxit exércitus suus, et bellum perurgébat eum, et confráctus est corde, quia non habébat tempus congregándi eos, et dissolútus est.
  26973 1 Machabæórum	1Mac	40	9	8	Et dixit his qui resídui erant: Surgámus, et eámus ad adversários nostros, si potérimus pugnáre advérsus eos.
  26974 1 Machabæórum	1Mac	40	9	9	Et avertébant eum, dicéntes: Non potérimus, sed liberémus ánimas nostras modo, et revertámur ad fratres nostros, et tunc pugnábimus advérsus eos: nos autem pauci sumus.
  26975 1 Machabæórum	1Mac	40	9	10	Et ait Judas: Absit istam rem fácere ut fugiámus ab eis: et si appropiávit tempus nostrum, moriámur in virtúte propter fratres nostros, et non inferámus crimen glóriæ nostræ.
  26976 1 Machabæórum	1Mac	40	9	11	Et movit exércitus de castris, et stetérunt illis óbviam: et divísi sunt équites in duas partes, et fundibulárii et sagittárii præíbant exércitum, et primi certáminis omnes poténtes.	b
  26977 1 Machabæórum	1Mac	40	9	12	Bácchides autem erat in dextro cornu, et proximávit légio ex duábus pártibus, et clamábant tubis:
  26978 1 Machabæórum	1Mac	40	9	13	exclamavérunt autem et hi qui erant ex parte Judæ étiam ipsi, et commóta est terra a voce exercítuum: et commíssum est prœ́lium a mane usque ad vésperam.
  26979 1 Machabæórum	1Mac	40	9	14	Et vidit Judas quod fírmior est pars exércitus Bácchidis in dextris, et convenérunt cum ipso omnes constántes corde:
  26980 1 Machabæórum	1Mac	40	9	15	et contríta est déxtera pars ab eis, et persecútus est eos usque ad montem Azóti.
  26981 1 Machabæórum	1Mac	40	9	16	Et qui in sinístro cornu erant, vidérunt quod contrítum est dextrum cornu, et secúti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo:
  26982 1 Machabæórum	1Mac	40	9	17	et ingravátum est prœ́lium, et cecidérunt vulneráti multi ex his et ex illis.
  26983 1 Machabæórum	1Mac	40	9	18	Et Judas cécidit, et céteri fugérunt.
  26984 1 Machabæórum	1Mac	40	9	19	Et Jónathas et Simon tulérunt Judam fratrem suum, et sepeliérunt eum in sepúlchro patrum suórum in civitáte Modin.	b
  26985 1 Machabæórum	1Mac	40	9	20	Et flevérunt eum omnis pópulus Ísraël planctu magno, et lugébant dies multos,
  26986 1 Machabæórum	1Mac	40	9	21	et dixérunt: Quómodo cécidit potens, qui salvum faciébat pópulum Ísraël!
  26987 1 Machabæórum	1Mac	40	9	22	Et cétera verba bellórum Judæ, et virtútum, quas fecit, et magnitúdinis ejus, non sunt descrípta: multa enim erant valde.
  26988 1 Machabæórum	1Mac	40	9	23	Et factum est: post óbitum Judæ emersérunt iníqui in ómnibus fínibus Ísraël, et exórti sunt omnes qui operabántur iniquitátem.	b
  26989 1 Machabæórum	1Mac	40	9	24	In diébus illis facta est fames magna valde, et trádidit se Bácchidi omnis régio eórum cum ipsis.
  26990 1 Machabæórum	1Mac	40	9	25	Et elégit Bácchides viros ímpios, et constítuit eos dóminos regiónis:
  26991 1 Machabæórum	1Mac	40	9	26	et exquirébant, et perscrutabántur amícos Judæ, et adducébant eos ad Bácchidem, et vindicábat in illos, et illudébat.
  26992 1 Machabæórum	1Mac	40	9	27	Et facta est tribulátio magna in Ísraël, qualis non fuit ex die qua non est visus prophéta in Ísraël.
  26993 1 Machabæórum	1Mac	40	9	28	Et congregáti sunt omnes amíci Judæ, et dixérunt Jónathæ:
  26994 1 Machabæórum	1Mac	40	9	29	Ex quo frater tuus Judas defúnctus est, vir símilis ei non est, qui éxeat contra inimícos nostros, Bácchidem et eos qui inimíci sunt gentis nostræ.
  26995 1 Machabæórum	1Mac	40	9	30	Nunc ítaque, te hódie elégimus esse pro eo nobis in príncipem, et ducem ad bellándum bellum nostrum.
  26996 1 Machabæórum	1Mac	40	9	31	Et suscépit Jónathas témpore illo principátum, et surréxit loco Judæ fratris sui.
  26997 1 Machabæórum	1Mac	40	9	32	Et cognóvit Bácchides, et quærébat eum occídere.
  26998 1 Machabæórum	1Mac	40	9	33	Et cognóvit Jónathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant: et fugérunt in desértum Thécuæ et consedérunt ad aquam lacus Asphar.
  26999 1 Machabæórum	1Mac	40	9	34	Et cognóvit Bácchides, et die sabbatórum venit ipse et omnis exércitus ejus trans Jordánem.
  27000 1 Machabæórum	1Mac	40	9	35	Et Jónathas misit fratrem suum ducem pópuli, et rogávit Nabuthǽos amícos suos, ut commodárent illis apparátum suum, qui erat copiósus.	b
  27001 1 Machabæórum	1Mac	40	9	36	Et exiérunt fílii Jambri ex Mádaba, et comprehendérunt Joánnem et ómnia quæ habébat, et abiérunt habéntes ea.
  27002 1 Machabæórum	1Mac	40	9	37	Post hæc verba, renuntiátum est Jónathæ et Simóni fratri ejus, quia fílii Jambri fáciunt núptias magnas, et ducunt sponsam ex Mádaba fíliam uníus de magnis princípibus Chánaan cum ambitióne magna.
  27003 1 Machabæórum	1Mac	40	9	38	Et recordáti sunt sánguinis Joánnis fratris sui: et ascendérunt, et abscondérunt se sub teguménto montis.
  27004 1 Machabæórum	1Mac	40	9	39	Et elevavérunt óculos suos, et vidérunt: et ecce tumúltus, et apparátus multus: et sponsus procéssit, et amíci ejus, et fratres ejus óbviam illis cum týmpanis, et músicis, et armis multis.
  27005 1 Machabæórum	1Mac	40	9	40	Et surrexérunt ad eos ex insídiis, et occidérunt eos, et cecidérunt vulneráti multi, et resídui fugérunt in montes: et accepérunt ómnia spólia eórum:
  27006 1 Machabæórum	1Mac	40	9	41	et convérsæ sunt núptiæ in luctum, et vox musicórum ipsórum in laméntum.
  27007 1 Machabæórum	1Mac	40	9	42	Et vindicavérunt vindíctam sánguinis fratris sui: et revérsi sunt ad ripam Jordánis.
  27008 1 Machabæórum	1Mac	40	9	43	Et audívit Bácchides, et venit die sabbatórum usque ad oram Jordánis in virtúte magna.	b
  27009 1 Machabæórum	1Mac	40	9	44	Et dixit ad suos Jónathas: Surgámus, et pugnémus contra inimícos nostros: non est enim hódie sicut heri et nudiustértius:
  27010 1 Machabæórum	1Mac	40	9	45	ecce enim bellum ex advérso, aqua vero Jordánis hinc et inde, et ripæ, et palúdes, et saltus: et non est locus diverténdi.
  27011 1 Machabæórum	1Mac	40	9	46	Nunc ergo, clamáte in cælum, ut liberémini de manu inimicórum vestrórum. Et commíssum est bellum.
  27012 1 Machabæórum	1Mac	40	9	47	Et exténdit Jónathas manum suam percútere Bácchidem, et divértit ab eo retro:
  27013 1 Machabæórum	1Mac	40	9	48	et desíliit Jónathas, et qui cum eo erant, in Jordánem, et transnatavérunt ad eos Jordánem.
  27014 1 Machabæórum	1Mac	40	9	49	Et cecidérunt de parte Bácchidis die illa mille viri. Et revérsi sunt in Jerúsalem.
  27015 1 Machabæórum	1Mac	40	9	50	Et ædificavérunt civitátes munítas in Judǽa, munitiónem quæ erat in Jéricho, et in Ámmaum, et in Béthoron, et in Bethel, et Thámnata, et Phara, et Thopo muris excélsis, et portis, et seris.	b
  27016 1 Machabæórum	1Mac	40	9	51	Et pósuit custódiam in eis, ut inimicítias exercérent in Ísraël:
  27017 1 Machabæórum	1Mac	40	9	52	et munívit civitátem Bethsúram, et Gázaram, et arcem, et pósuit in eis auxília, et apparátum escárum:
  27018 1 Machabæórum	1Mac	40	9	53	et accépit fílios príncipum regiónis óbsides, et pósuit eos in arce in Jerúsalem in custódiam.
  27019 1 Machabæórum	1Mac	40	9	54	Et anno centésimo quinquagésimo tértio, mense secúndo, præcépit Álcimus déstrui muros domus sanctæ interióris, et déstrui ópera prophetárum: et cœpit destrúere.
  27020 1 Machabæórum	1Mac	40	9	55	In témpore illo percússus est Álcimus: et impedíta sunt ópera illíus, et occlúsum est os ejus, et dissolútus est parálysi, nec ultra pótuit loqui verbum, et mandáre de domo sua.
  27021 1 Machabæórum	1Mac	40	9	56	Et mórtuus est Álcimus in témpore illo cum torménto magno.
  27022 1 Machabæórum	1Mac	40	9	57	Et vidit Bácchides quóniam mórtuus est Álcimus, et revérsus est ad regem. Et síluit terra annis duóbus.	b
  27023 1 Machabæórum	1Mac	40	9	58	Et cogitavérunt omnes iníqui, dicéntes: Ecce Jónathas, et qui cum eo sunt, in siléntio hábitant confidénter: nunc ergo adducámus Bácchidem, et comprehéndet eos omnes una nocte.
  27024 1 Machabæórum	1Mac	40	9	59	Et abiérunt, et consílium ei dedérunt.
  27025 1 Machabæórum	1Mac	40	9	60	Et surréxit ut veníret cum exércitu multo: et misit occúlte epístolas sóciis suis qui erant in Judǽa, ut comprehénderent Jónathan, et eos qui cum eo erant: sed non potuérunt, quia innótuit eis consílium eórum.
  27026 1 Machabæórum	1Mac	40	9	61	Et apprehéndit de viris regiónis, qui príncipes erant malítiæ, quinquagínta viros, et occídit eos:
  27027 1 Machabæórum	1Mac	40	9	62	et secéssit Jónathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbéssen, quæ est in desérto: et exstrúxit díruta ejus, et firmavérunt eam.
  27028 1 Machabæórum	1Mac	40	9	63	Et cognóvit Bácchides, et congregávit univérsam multitúdinem suam: et his, qui de Judǽa erant, denuntiávit.	b
  27029 1 Machabæórum	1Mac	40	9	64	Et venit, et castra pósuit désuper Bethbéssen: et oppugnávit eam dies multos, et fecit máchinas.
  27030 1 Machabæórum	1Mac	40	9	65	Et relíquit Jónathas Simónem fratrem suum in civitáte, et éxiit in regiónem, et venit cum número:
  27031 1 Machabæórum	1Mac	40	9	66	et percússit Ódaren et fratres ejus, et fílios Pháseron in tabernáculis ipsórum: et cœpit cǽdere, et créscere in virtútibus.
  27032 1 Machabæórum	1Mac	40	9	67	Simon vero, et qui cum ipso erant, exiérunt de civitáte, et succendérunt máchinas,
  27033 1 Machabæórum	1Mac	40	9	68	et pugnavérunt contra Bácchidem, et contrítus est ab eis: et afflixérunt eum valde, quóniam consílium ejus et congréssus ejus erat inánis.
  27034 1 Machabæórum	1Mac	40	9	69	Et irátus contra viros iníquos, qui ei consílium déderant ut veníret in regiónem ipsórum, multos ex eis occídit: ipse autem cogitávit cum réliquis abíre in regiónem suam.
  27035 1 Machabæórum	1Mac	40	9	70	Et cognóvit Jónathas: et misit ad eum legátos compónere pacem cum ipso, et réddere ei captivitátem.
  27036 1 Machabæórum	1Mac	40	9	71	Et libénter accépit, et fecit secúndum verba ejus, et jurávit se nihil factúrum ei mali ómnibus diébus vitæ ejus.
  27037 1 Machabæórum	1Mac	40	9	72	Et réddidit ei captivitátem, quam prius erat prædátus de terra Juda: et convérsus ábiit in terram suam, et non appósuit ámplius veníre in fines ejus.
  27038 1 Machabæórum	1Mac	40	9	73	Et cessávit gládius ex Ísraël: et habitávit Jónathas in Machmas, et cœpit Jónathas ibi judicáre pópulum, et exterminávit ímpios ex Ísraël.
  27039 1 Machabæórum	1Mac	40	10	1	Et anno centésimo sexagésimo, ascéndit Alexánder Antíochi fílius, qui cognominátus est Nóbilis, et occupávit Ptolemáidam: et recepérunt eum, et regnávit illic.
  27040 1 Machabæórum	1Mac	40	10	2	Et audívit Demétrius rex, et congregávit exércitum copiósum valde, et exívit óbviam illi in prœ́lium.
  27041 1 Machabæórum	1Mac	40	10	3	Et misit Demétrius epístolam ad Jónathan verbis pacíficis, ut magnificáret eum.
  27042 1 Machabæórum	1Mac	40	10	4	Dixit enim: Anticipémus fácere pacem cum eo, priúsquam fáciat cum Alexándro advérsum nos:
  27043 1 Machabæórum	1Mac	40	10	5	recordábitur enim ómnium malórum, quæ fécimus in eum, et in fratrem ejus, et in gentem ejus.
  27044 1 Machabæórum	1Mac	40	10	6	Et dedit ei potestátem congregándi exércitum, et fabricáre arma, et esse ipsum sócium ejus: et óbsides, qui erant in arce, jussit tradi ei.
  27045 1 Machabæórum	1Mac	40	10	7	Et venit Jónathas in Jerúsalem, et legit epístolas in audítu omnis pópuli, et eórum qui in arce erant.	b
  27046 1 Machabæórum	1Mac	40	10	8	Et timuérunt timóre magno, quóniam audiérunt quod dedit ei rex potestátem congregándi exércitum.
  27047 1 Machabæórum	1Mac	40	10	9	Et tráditi sunt Jónathæ óbsides, et réddidit eos paréntibus suis:
  27048 1 Machabæórum	1Mac	40	10	10	et habitávit Jónathas in Jerúsalem, et cœpit ædificáre et innováre civitátem.
  27049 1 Machabæórum	1Mac	40	10	11	Et dixit faciéntibus ópera ut exstrúerent muros, et montem Sion in circúitu lapídibus quadrátis ad munitiónem: et ita fecérunt.
  27050 1 Machabæórum	1Mac	40	10	12	Et fugérunt alienígenæ, qui erant in munitiónibus quas Bácchides ædificáverat:
  27051 1 Machabæórum	1Mac	40	10	13	et relíquit unusquísque locum suum, et ábiit in terram suam:
  27052 1 Machabæórum	1Mac	40	10	14	tantum in Bethsúra remansérunt áliqui ex his qui relíquerant legem et præcépta Dei: erat enim hæc eis ad refúgium.
  27053 1 Machabæórum	1Mac	40	10	15	Et audívit Alexánder rex promíssa, quæ promísit Demétrius Jónathæ: et narravérunt ei prœ́lia, et virtútes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labóres quos laboravérunt:	b
  27054 1 Machabæórum	1Mac	40	10	16	et ait: Numquid inveniémus áliquem virum talem? et nunc faciémus eum amícum, et sócium nostrum.
  27055 1 Machabæórum	1Mac	40	10	17	Et scripsit epístolam, et misit ei secúndum hæc verba, dicens:
  27056 1 Machabæórum	1Mac	40	10	18	Rex Alexánder fratri Jónathæ salútem.
  27057 1 Machabæórum	1Mac	40	10	19	Audívimus de te quod vir potens sis víribus, et aptus es ut sis amícus noster:
  27058 1 Machabæórum	1Mac	40	10	20	et nunc constitúimus te hódie summum sacerdótem gentis tuæ, et ut amícus vocéris regis (et misit ei púrpuram, et corónam áuream) et quæ nostra sunt séntias nobíscum, et consérves amicítias ad nos.
  27059 1 Machabæórum	1Mac	40	10	21	Et índuit se Jónathas stola sancta séptimo mense, anno centésimo sexagésimo, in die solémni scenopégiæ: et congregávit exércitum, et fecit arma copiósa.
  27060 1 Machabæórum	1Mac	40	10	22	Et audívit Demétrius verba ista, et contristátus est nimis, et ait:	b
  27061 1 Machabæórum	1Mac	40	10	23	Quid hoc fécimus, quod præoccupávit nos Alexánder apprehéndere amicítiam Judæórum ad munímen sui?
  27062 1 Machabæórum	1Mac	40	10	24	scribam et ego illis verba deprecatória, et dignitátes, et dona, ut sint mecum in adjutórium.
  27063 1 Machabæórum	1Mac	40	10	25	Et scripsit eis in hæc verba: Rex Demétrius genti Judæórum salútem.
  27064 1 Machabæórum	1Mac	40	10	26	Quóniam servástis ad nos pactum, et mansístis in amicítia nostra, et non accessístis ad inimícos nostros, audívimus, et gavísi sumus.
  27065 1 Machabæórum	1Mac	40	10	27	Et nunc perseveráte adhuc conserváre ad nos fidem, et retribuémus vobis bona pro his quæ fecístis nobíscum:
  27066 1 Machabæórum	1Mac	40	10	28	et remittémus vobis præstatiónes multas, et dábimus vobis donatiónes.
  27067 1 Machabæórum	1Mac	40	10	29	Et nunc absólvo vos et omnes Judǽos a tribútis, et prétia salis indúlgeo, et corónas remítto, et tértias séminis:	b
  27068 1 Machabæórum	1Mac	40	10	30	et dimídiam partem fructus ligni, quod est portiónis meæ, relínquo vobis ex hodiérno die, et deínceps, ne accipiátur a terra Juda, et a tribus civitátibus quæ ádditæ sunt illi ex Samaría et Galilǽa; ex hodiérna die et in totum tempus:
  27069 1 Machabæórum	1Mac	40	10	31	et Jerúsalem sit sancta, et líbera cum fínibus suis: et décimæ et tribúta ipsíus sint.
  27070 1 Machabæórum	1Mac	40	10	32	Remítto étiam potestátem arcis, quæ est in Jerúsalem: et do eam summo sacerdóti, ut constítuat in ea viros quoscúmque ipse elégerit, qui custódiant eam.
  27071 1 Machabæórum	1Mac	40	10	33	Et omnem ánimam Judæórum, quæ captíva est a terra Juda in omni regno meo, relínquo líberam gratis, ut omnes a tribútis solvántur, étiam pécorum suórum.
  27072 1 Machabæórum	1Mac	40	10	34	Et omnes dies solémnes, et sábbata, et neoméniæ, et dies decréti, et tres dies ante diem solémnem, et tres dies post diem solémnem, sint omnes immunitátis et remissiónis ómnibus Judǽis, qui sunt in regno meo:
  27073 1 Machabæórum	1Mac	40	10	35	et nemo habébit potestátem ágere áliquid, et movére negótia advérsus áliquem illórum in omni causa.
  27074 1 Machabæórum	1Mac	40	10	36	Et ascribántur ex Judǽis in exércitu regis ad trigínta míllia virórum: et dabúntur illis cópiæ ut opórtet ómnibus exercítibus regis, et ex eis ordinabúntur qui sint in munitiónibus regis magni:
  27075 1 Machabæórum	1Mac	40	10	37	et ex his constituéntur super negótia regni, quæ agúntur ex fide, et príncipes sint ex eis, et ámbulent in légibus suis, sicut præcépit rex in terra Juda.
  27076 1 Machabæórum	1Mac	40	10	38	Et tres civitátes, quæ ádditæ sunt Judǽæ ex regióne Samaríæ, cum Judǽa reputéntur: ut sint sub uno, et non obédiant álii potestáti, nisi summi sacerdótis.
  27077 1 Machabæórum	1Mac	40	10	39	Ptolemáida et confínes ejus, quas dedi donum sanctis qui sunt in Jerúsalem, ad necessários sumptus sanctórum.	b
  27078 1 Machabæórum	1Mac	40	10	40	Et ego do síngulis annis quíndecim míllia siclórum argénti de ratiónibus regis, quæ me contíngunt:
  27079 1 Machabæórum	1Mac	40	10	41	et omne quod réliquum fúerit, quod non reddíderant qui super negótia erant annis prióribus, ex hoc dabunt in ópera domus.
  27080 1 Machabæórum	1Mac	40	10	42	Et super hæc quinque míllia siclórum argénti, quæ accipiébant de sanctórum ratióne per síngulos annos: et hæc ad sacerdótes pertíneant, qui ministério fungúntur.
  27081 1 Machabæórum	1Mac	40	10	43	Et quicúmque confúgerint in templum quod est Jerosólymis, et in ómnibus fínibus ejus, obnóxii regi in omni negótio dimittántur, et univérsa quæ sunt eis in regno meo, líbera hábeant.
  27082 1 Machabæórum	1Mac	40	10	44	Et ad ædificánda vel restauránda ópera sanctórum, sumptus dabúntur de ratióne regis:
  27083 1 Machabæórum	1Mac	40	10	45	et ad exstruéndos muros Jerúsalem, et communiéndos in circúitu, sumptus dabúntur de ratióne regis, et ad construéndos muros in Judǽa.
  27084 1 Machabæórum	1Mac	40	10	46	Ut audívit autem Jónathas et pópulus sermónes istos, non credidérunt eis, nec recepérunt eos: quia recordáti sunt malítiæ magnæ, quam fécerat in Ísraël, et tribuláverat eos valde.	b
  27085 1 Machabæórum	1Mac	40	10	47	Et complácuit eis in Alexándrum, quia ipse fúerat eis princeps sermónum pacis, et ipsi auxílium ferébant ómnibus diébus.
  27086 1 Machabæórum	1Mac	40	10	48	Et congregávit rex Alexánder exércitum magnum, et admóvit castra contra Demétrium.
  27087 1 Machabæórum	1Mac	40	10	49	Et commisérunt prœ́lium duo reges, et fugit exércitus Demétrii, et insecútus est eum Alexánder, et incúbuit super eos.
  27088 1 Machabæórum	1Mac	40	10	50	Et inváluit prœ́lium nimis, donec óccidit sol: et cécidit Demétrius in die illa.
  27089 1 Machabæórum	1Mac	40	10	51	Et misit Alexánder ad Ptolemǽum regem Ægýpti legátos secúndum hæc verba, dicens:	b
  27090 1 Machabæórum	1Mac	40	10	52	Quóniam regréssus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meórum, et obtínui principátum, et contrívi Demétrium, et possédi regiónem nostram,
  27091 1 Machabæórum	1Mac	40	10	53	et commísi pugnam cum eo, et contrítus est ipse et castra ejus a nobis, et sédimus in sede regni ejus:
  27092 1 Machabæórum	1Mac	40	10	54	et nunc statuámus ad ínvicem amicítiam: et da mihi fíliam tuam uxórem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi, digna te.
  27093 1 Machabæórum	1Mac	40	10	55	Et respóndit rex Ptolemǽus, dicens: Felix dies, in qua revérsus es ad terram patrum tuórum, et sedísti in sede regni eórum.
  27094 1 Machabæórum	1Mac	40	10	56	Et nunc fáciam tibi quod scripsísti: sed occúrre mihi Ptolemáidam, ut videámus ínvicem nos, et spóndeam tibi sicut dixísti.
  27095 1 Machabæórum	1Mac	40	10	57	Et exívit Ptolemǽus de Ægýpto, ipse et Cleopátra fília ejus, et venit Ptolemáidam anno centésimo sexagésimo secúndo.
  27096 1 Machabæórum	1Mac	40	10	58	Et occúrrit ei Alexánder rex, et dedit ei Cleopátram fíliam suam: et fecit núptias ejus Ptolemáidæ, sicut reges in magna glória.
  27097 1 Machabæórum	1Mac	40	10	59	Et scripsit rex Alexánder Jónathæ, ut veníret óbviam sibi.	b
  27098 1 Machabæórum	1Mac	40	10	60	Et ábiit cum glória Ptolemáidam, et occúrrit ibi duóbus régibus, et dedit illis argéntum multum, et aurum, et dona: et invénit grátiam in conspéctu eórum.
  27099 1 Machabæórum	1Mac	40	10	61	Et convenérunt advérsus eum viri pestiléntes ex Ísraël, viri iníqui interpellántes advérsus eum: et non inténdit ad eos rex.
  27100 1 Machabæórum	1Mac	40	10	62	Et jussit spoliári Jónathan véstibus suis, et índui eum púrpura: et ita fecérunt. Et collocávit eum rex sedére secum.
  27101 1 Machabæórum	1Mac	40	10	63	Dixítque princípibus suis: Exíte cum eo in médium civitátis, et prædicáte, ut nemo advérsus eum interpéllet de ullo negótio, nec quisquam ei moléstus sit de ulla ratióne.
  27102 1 Machabæórum	1Mac	40	10	64	Et factum est, ut vidérunt qui interpellábant glóriam ejus, quæ prædicabátur, et opértum eum púrpura, fugérunt omnes:
  27103 1 Machabæórum	1Mac	40	10	65	et magnificávit eum rex, et scripsit eum inter primos amícos, et pósuit eum ducem, et partícipem principátus.
  27104 1 Machabæórum	1Mac	40	10	66	Et revérsus est Jónathas in Jerúsalem cum pace et lætítia.
  27105 1 Machabæórum	1Mac	40	10	67	In anno centésimo sexagésimo quinto, venit Demétrius fílius Demétrii a Creta in terram patrum suórum.	b
  27106 1 Machabæórum	1Mac	40	10	68	Et audívit Alexánder rex, et contristátus est valde, et revérsus est Antiochíam.
  27107 1 Machabæórum	1Mac	40	10	69	Et constítuit Demétrius rex Apollónium ducem, qui prǽerat Cœlesýriæ: et congregávit exércitum magnum, et accéssit ad Jámniam: et misit ad Jónathan summum sacerdótem,
  27108 1 Machabæórum	1Mac	40	10	70	dicens: Tu solus resístis nobis: ego autem factus sum in derísum, et in oppróbrium, proptérea quia tu potestátem advérsum nos exérces in móntibus.
  27109 1 Machabæórum	1Mac	40	10	71	Nunc ergo si confídis in virtútibus tuis, descénde ad nos in campum, et comparémus illic ínvicem: quia mecum est virtus bellórum.
  27110 1 Machabæórum	1Mac	40	10	72	Intérroga, et disce quis sum ego, et céteri qui auxílio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante fáciem nostram, quia bis in fugam convérsi sunt patres tui in terra sua:
  27111 1 Machabæórum	1Mac	40	10	73	et nunc quómodo póteris sustinére equitátum et exércitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiéndi?
  27112 1 Machabæórum	1Mac	40	10	74	Ut audívit autem Jónathas sermónes Apollónii, motus est ánimo: et elégit decem míllia virórum, et éxiit ab Jerúsalem, et occúrrit ei Simon frater ejus in adjutórium:	b
  27113 1 Machabæórum	1Mac	40	10	75	et applicuérunt castra in Joppen, et exclúsit eum a civitáte, quia custódia Apollónii Joppe erat: et oppugnávit eam.
  27114 1 Machabæórum	1Mac	40	10	76	Et extérriti qui erant in civitáte, aperuérunt ei, et obtínuit Jónathas Joppen.
  27115 1 Machabæórum	1Mac	40	10	77	Et audívit Apollónius, et admóvit tria míllia équitum, et exércitum multum.
  27116 1 Machabæórum	1Mac	40	10	78	Et ábiit Azótum tamquam iter fáciens, et statim éxiit in campum, eo quod habéret multitúdinem équitum, et confíderet in eis. Et insecútus est eum Jónathas in Azótum, et commisérunt prœ́lium.
  27117 1 Machabæórum	1Mac	40	10	79	Et relíquit Apollónius in castris mille équites post eos occúlte.	b
  27118 1 Machabæórum	1Mac	40	10	80	Et cognóvit Jónathas quóniam insídiæ sunt post se, et circuiérunt castra ejus, et jecérunt jácula in pópulum a mane usque ad vésperam.
  27119 1 Machabæórum	1Mac	40	10	81	Pópulus autem stabat, sicut præcéperat Jónathas: et laboravérunt equi eórum.
  27120 1 Machabæórum	1Mac	40	10	82	Et ejécit Simon exércitum suum, et commísit contra legiónem: équites enim fatigáti erant: et contríti sunt ab eo, et fugérunt.
  27121 1 Machabæórum	1Mac	40	10	83	Et qui dispérsi sunt per campum, fugérunt in Azótum, et intravérunt in Béthdagon idólum suum, ut ibi se liberárent.
  27122 1 Machabæórum	1Mac	40	10	84	Et succéndit Jónathas Azótum, et civitátes quæ erant in circúitu ejus, et accépit spólia eórum, et templum Dagon: et omnes qui fugérunt in illud, succéndit igni.
  27123 1 Machabæórum	1Mac	40	10	85	Et fuérunt qui cecidérunt gládio, cum his qui succénsi sunt, fere octo míllia virórum.
  27124 1 Machabæórum	1Mac	40	10	86	Et movit inde Jónathas castra, et applícuit ea Ascalónem: et exiérunt de civitáte óbviam illi in magna glória.
  27125 1 Machabæórum	1Mac	40	10	87	Et revérsus est Jónathas in Jerúsalem cum suis, habéntibus spólia multa.	b
  27126 1 Machabæórum	1Mac	40	10	88	Et factum est, ut audívit Alexánder rex sermónes istos, áddidit adhuc glorificáre Jónathan.
  27127 1 Machabæórum	1Mac	40	10	89	Et misit ei fíbulam áuream, sicut consuetúdo est dari cognátis regum. Et dedit ei Áccaron, et omnes fines ejus, in possessiónem.
  27128 1 Machabæórum	1Mac	40	11	1	Et rex Ægýpti congregávit exércitum, sicut aréna quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærébat obtinére regnum Alexándri dolo, et áddere illud regno suo.
  27129 1 Machabæórum	1Mac	40	11	2	Et éxiit in Sýriam verbis pacíficis, et aperiébant ei civitátes, et occurrébant ei: quia mandáverat Alexánder rex exíre ei óbviam, eo quod socer suus esset.
  27130 1 Machabæórum	1Mac	40	11	3	Cum autem introíret civitátem Ptolemǽus, ponébat custódias mílitum in síngulis civitátibus.
  27131 1 Machabæórum	1Mac	40	11	4	Et ut appropiávit Azóto, ostendérunt ei templum Dagon succénsum igni, et Azótum, et cétera ejus demolíta, et córpora projécta, et eórum, qui cæsi erant in bello, túmulos quos fécerant secus viam.
  27132 1 Machabæórum	1Mac	40	11	5	Et narravérunt regi quia hæc fecit Jónathas, ut invídiam fácerent ei: et tácuit rex.
  27133 1 Machabæórum	1Mac	40	11	6	Et occúrrit Jónathas regi in Joppen cum glória, et ínvicem se salutavérunt, et dormiérunt illic.
  27134 1 Machabæórum	1Mac	40	11	7	Et ábiit Jónathas cum rege usque ad flúvium qui vocátur Eléutherus: et revérsus est in Jerúsalem.
  27135 1 Machabæórum	1Mac	40	11	8	Rex autem Ptolemǽus obtínuit domínium civitátum usque Seléuciam marítimam, et cogitábat in Alexándrum consília mala.	b
  27136 1 Machabæórum	1Mac	40	11	9	Et misit legátos ad Demétrium, dicens: Veni, componámus inter nos pactum, et dabo tibi fíliam meam, quam habet Alexánder, et regnábis in regno patris tui:
  27137 1 Machabæórum	1Mac	40	11	10	pœ́nitet enim me quod déderim illi fíliam meam: quæsívit enim me occídere.
  27138 1 Machabæórum	1Mac	40	11	11	Et vituperávit eum, proptérea quod concupíerat regnum ejus.
  27139 1 Machabæórum	1Mac	40	11	12	Et ábstulit fíliam suam, et dedit eam Demétrio, et alienávit se ab Alexándro, et maniféstæ sunt inimicítiæ ejus.
  27140 1 Machabæórum	1Mac	40	11	13	Et intrávit Ptolemǽus Antiochíam, et impósuit duo diadémata cápiti suo, Ægýpti et Ásiæ.
  27141 1 Machabæórum	1Mac	40	11	14	Alexánder autem rex erat in Cilícia illis tempóribus: quia rebellábant qui erant in locis illis.
  27142 1 Machabæórum	1Mac	40	11	15	Et audívit Alexánder, et venit ad eum in bellum: et prodúxit Ptolemǽus rex exércitum, et occúrrit ei in manu válida, et fugávit eum.
  27143 1 Machabæórum	1Mac	40	11	16	Et fugit Alexánder in Arábiam, ut ibi protegerétur: rex autem Ptolemǽus exaltátus est.
  27144 1 Machabæórum	1Mac	40	11	17	Et ábstulit Zábdiel Arabs caput Alexándri, et misit Ptolemǽo.
  27145 1 Machabæórum	1Mac	40	11	18	Et rex Ptolemǽus mórtuus est in die tértia: et qui erant in munitiónibus, periérunt ab his qui erant intra castra.
  27146 1 Machabæórum	1Mac	40	11	19	Et regnávit Demétrius anno centésimo sexagésimo séptimo.
  27147 1 Machabæórum	1Mac	40	11	20	In diébus illis congregávit Jónathas eos qui erant in Judǽa, ut expugnárent arcem quæ est in Jerúsalem: et fecérunt contra eam máchinas multas.	b
  27148 1 Machabæórum	1Mac	40	11	21	Et abiérunt quidam qui óderant gentem suam viri iníqui ad regem Demétrium, et renuntiavérunt ei quod Jónathas obsidéret arcem.
  27149 1 Machabæórum	1Mac	40	11	22	Et ut audívit, irátus est: et statim venit ad Ptolemáidam, et scripsit Jónathæ ne obsidéret arcem, sed occúrreret sibi ad collóquium festináto.
  27150 1 Machabæórum	1Mac	40	11	23	Ut audívit autem Jónathas, jussit obsidére: et elégit de senióribus Ísraël, et de sacerdótibus, et dedit se perículo.
  27151 1 Machabæórum	1Mac	40	11	24	Et accépit aurum, et argéntum, et vestem, et ália xénia multa, et ábiit ad regem Ptolemáidam: et invénit grátiam in conspéctu ejus,
  27152 1 Machabæórum	1Mac	40	11	25	et interpellábant advérsus eum quidam iníqui ex gente sua.
  27153 1 Machabæórum	1Mac	40	11	26	Et fecit ei rex sicut fécerant ei qui ante eum fúerant: et exaltávit eum in conspéctu ómnium amicórum suórum,
  27154 1 Machabæórum	1Mac	40	11	27	et státuit ei principátum sacerdótii, et quæcúmque ália hábuit prius pretiósa, et fecit eum príncipem amicórum.
  27155 1 Machabæórum	1Mac	40	11	28	Et postulávit Jónathas a rege ut immúnem fáceret Judǽam, et tres topárchias, et Samaríam et confínes ejus: et promísit ei talénta trecénta.	b
  27156 1 Machabæórum	1Mac	40	11	29	Et consénsit rex: et scripsit Jónathæ epístolas de his ómnibus, hunc modum continéntes:
  27157 1 Machabæórum	1Mac	40	11	30	Rex Demétrius fratri Jónathæ salútem, et genti Judæórum.
  27158 1 Machabæórum	1Mac	40	11	31	Exémplum epístolæ, quam scrípsimus Lástheni parénti nostro de vobis, mísimus ad vos ut scirétis:
  27159 1 Machabæórum	1Mac	40	11	32	Rex Demétrius Lástheni parénti salútem.
  27160 1 Machabæórum	1Mac	40	11	33	Genti Judæórum amícis nostris, et conservántibus quæ justa sunt apud nos, decrévimus benefácere propter benignitátem ipsórum, quam erga nos habent.
  27161 1 Machabæórum	1Mac	40	11	34	Statúimus ergo illis omnes fines Judǽæ, et tres civitátes, Lydan, et Rámathan, quæ ádditæ sunt Judǽæ ex Samaría, et omnes confínes eárum, sequestrári ómnibus sacrificántibus in Jerosólymis pro his quæ ab eis prius accipiébat rex per síngulos annos, et pro frúctibus terræ et pomórum.
  27162 1 Machabæórum	1Mac	40	11	35	Et ália quæ ad nos pertinébant decimárum et tributórum ex hoc témpore, remíttimus eis: et áreas salinárum, et corónas, quæ nobis deferebántur,
  27163 1 Machabæórum	1Mac	40	11	36	ómnia ipsis concédimus: et nihil horum írritum erit, ex hoc, et in omne tempus.
  27164 1 Machabæórum	1Mac	40	11	37	Nunc ergo curáte fácere horum exémplum, et detur Jónathæ, et ponátur in monte sancto, in loco célebri.
  27165 1 Machabæórum	1Mac	40	11	38	Et videns Demétrius rex quod síluit terra in conspéctu suo, et nihil ei resístit, dimísit totum exércitum suum, unumquémque in locum suum, excépto peregríno exércitu, quem contráxit ab ínsulis géntium: et inimíci erant ei omnes exércitus patrum ejus.	b
  27166 1 Machabæórum	1Mac	40	11	39	Tryphon autem erat quidam pártium Alexándri prius: et vidit quóniam omnis exércitus murmurábat contra Demétrium, et ivit ad Emálchuel Árabem, qui nutriébat Antíochum fílium Alexándri:
  27167 1 Machabæórum	1Mac	40	11	40a	et assidábat ei, ut tráderet eum ipsi, ut regnáret loco patris sui: et enuntiávit ei quanta fecit Demétrius, et inimicítias exercítuum ejus advérsus illum.
  27168 1 Machabæórum	1Mac	40	11	40b	Et mansit ibi diébus multis.
  27169 1 Machabæórum	1Mac	40	11	41	Et misit Jónathas ad Demétrium regem, ut ejíceret eos qui in arce erant in Jerúsalem, et qui in præsídiis erant: quia impugnábant Ísraël.
  27170 1 Machabæórum	1Mac	40	11	42	Et misit Demétrius ad Jónathan, dicens: Non hæc tantum fáciam tibi, et genti tuæ, sed glória illustrábo te, et gentem tuam, cum fúerit opportúnum.
  27171 1 Machabæórum	1Mac	40	11	43	Nunc ergo recte féceris, si míseris in auxílium mihi viros: quia discéssit omnis exércitus meus.
  27172 1 Machabæórum	1Mac	40	11	44	Et misit ei Jónathas tria míllia virórum fórtium Antiochíam: et venérunt ad regem, et delectátus est rex in advéntu eórum.
  27173 1 Machabæórum	1Mac	40	11	45	Et convenérunt qui erant de civitáte, centum vigínti míllia virórum, et volébant interfícere regem.
  27174 1 Machabæórum	1Mac	40	11	46	Et fugit rex in aulam: et occupavérunt qui erant de civitáte, itínera civitátis, et cœpérunt pugnáre.
  27175 1 Machabæórum	1Mac	40	11	47	Et vocávit rex Judǽos in auxílium, et convenérunt omnes simul ad eum, et dispérsi sunt omnes per civitátem:
  27176 1 Machabæórum	1Mac	40	11	48	et occidérunt in illa die centum míllia hóminum, et succendérunt civitátem, et cepérunt spólia multa in die illa, et liberavérunt regem.
  27177 1 Machabæórum	1Mac	40	11	49	Et vidérunt qui erant de civitáte, quod obtinuíssent Judǽi civitátem sicut volébant: et infirmáti sunt mente sua, et clamavérunt ad regem cum précibus, dicéntes:
  27178 1 Machabæórum	1Mac	40	11	50	Da nobis dextras, et cessent Judǽi oppugnáre nos, et civitátem.
  27179 1 Machabæórum	1Mac	40	11	51	Et projecérunt arma sua, et fecérunt pacem, et glorificáti sunt Judǽi in conspéctu regis, et in conspéctu ómnium qui erant in regno ejus, et nomináti sunt in regno: et regréssi sunt in Jerúsalem habéntes spólia multa.
  27180 1 Machabæórum	1Mac	40	11	52	Et sedit Demétrius rex in sede regni sui: et síluit terra in conspéctu ejus.	b
  27181 1 Machabæórum	1Mac	40	11	53	Et mentítus est ómnia quæcúmque dixit, et abalienávit se a Jónatha, et non retríbuit ei secúndum benefícia quæ sibi tribúerat, et vexábat eum valde.
  27182 1 Machabæórum	1Mac	40	11	54	Post hæc autem revérsus est Tryphon, et Antíochus cum eo puer adoléscens, et regnávit, et impósuit sibi diadéma.
  27183 1 Machabæórum	1Mac	40	11	55	Et congregáti sunt ad eum omnes exércitus, quos dispérserat Demétrius, et pugnavérunt contra eum: et fugit, et terga vertit.
  27184 1 Machabæórum	1Mac	40	11	56	Et accépit Tryphon béstias, et obtínuit Antiochíam.
  27185 1 Machabæórum	1Mac	40	11	57	Et scripsit Antíochus adoléscens Jónathæ, dicens: Constítuo tibi sacerdótium, et constítuo te super quátuor civitátes, ut sis de amícis regis.
  27186 1 Machabæórum	1Mac	40	11	58	Et misit illi vasa áurea in ministérium, et dedit ei potestátem bibéndi in auro, et esse in púrpura, et habére fíbulam áuream:
  27187 1 Machabæórum	1Mac	40	11	59	et Simónem fratrem ejus constítuit ducem a términis Tyri usque ad fines Ægýpti.
  27188 1 Machabæórum	1Mac	40	11	60	Et éxiit Jónathas, et perambulábat trans flumen civitátes: et congregátus est ad eum omnis exércitus Sýriæ in auxílium, et venit Ascalónem, et occurrérunt ei honorífice de civitáte.	b
  27189 1 Machabæórum	1Mac	40	11	61	Et ábiit inde Gazam: et conclusérunt se qui erant Gazæ: et obsédit eam, et succéndit quæ erant in circúitu civitátis, et prædátus est ea.
  27190 1 Machabæórum	1Mac	40	11	62	Et rogavérunt Gazénses Jónathan, et dedit illis déxteram: et accépit fílios eórum óbsides, et misit illos in Jerúsalem: et perambulávit regiónem usque Damáscum.
  27191 1 Machabæórum	1Mac	40	11	63	Et audívit Jónathas quod prævaricáti sunt príncipes Demétrii in Cades, quæ est in Galilǽa, cum exércitu multo, voléntes eum removére a negótio regni:
  27192 1 Machabæórum	1Mac	40	11	64	et occúrrit illis: fratrem autem suum Simónem relíquit intra provínciam.
  27193 1 Machabæórum	1Mac	40	11	65	Et applícuit Simon ad Bethsúram, et expugnábat eam diébus multis, et conclúsit eos.	b
  27194 1 Machabæórum	1Mac	40	11	66	Et postulavérunt ab eo dextras accípere, et dedit illis: et ejécit eos inde, et cepit civitátem, et pósuit in ea præsídium.
  27195 1 Machabæórum	1Mac	40	11	67	Et Jónathas et castra ejus applicuérunt ad aquam Génesar, et ante lucem vigilavérunt in campo Asor:
  27196 1 Machabæórum	1Mac	40	11	68	et ecce castra alienigenárum occurrébant in campo, et tendébant ei insídias in móntibus: ipse autem occúrrit ex advérso.
  27197 1 Machabæórum	1Mac	40	11	69	Insídiæ vero exsurrexérunt de locis suis, et commisérunt prœ́lium.
  27198 1 Machabæórum	1Mac	40	11	70	Et fugérunt qui erant ex parte Jónathæ omnes, et nemo relíctus est ex eis, nisi Mathathías fílius Absolómi, et Judas fílius Calphi, princeps milítiæ exércitus.
  27199 1 Machabæórum	1Mac	40	11	71	Et scidit Jónathas vestiménta sua, et pósuit terram in cápite suo, et orávit.
  27200 1 Machabæórum	1Mac	40	11	72	Et revérsus est Jónathas ad eos in prœ́lium, et convértit eos in fugam, et pugnavérunt.
  27201 1 Machabæórum	1Mac	40	11	73	Et vidérunt qui fugiébant partis illíus, et revérsi sunt ad eum, et insequebántur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenérunt usque illuc:
  27202 1 Machabæórum	1Mac	40	11	74	et cecidérunt de alienígenis in die illa tria míllia virórum: et revérsus est Jónathas in Jerúsalem.
  27203 1 Machabæórum	1Mac	40	12	1	Et vidit Jónathas quia tempus eum juvat, et elégit viros, et misit eos Romam statúere et renováre cum eis amicítiam:
  27204 1 Machabæórum	1Mac	40	12	2	et ad Spartiátas, et ad ália loca misit epístolas secúndum eámdem formam:
  27205 1 Machabæórum	1Mac	40	12	3	et abiérunt Romam, et intravérunt cúriam, et dixérunt: Jónathas summus sacérdos, et gens Judæórum misérunt nos, ut renovarémus amicítiam et societátem secúndum prístinum.
  27206 1 Machabæórum	1Mac	40	12	4	Et dedérunt illis epístolas ad ipsos per loca, ut dedúcerent eos in terram Juda cum pace.
  27207 1 Machabæórum	1Mac	40	12	5	Et hoc est exémplum epistolárum, quas scripsit Jónathas Spartiátis:	b
  27208 1 Machabæórum	1Mac	40	12	6	Jónathas summus sacérdos, et senióres gentis, et sacerdótes, et réliquus pópulus Judæórum, Spartiátis frátribus salútem.
  27209 1 Machabæórum	1Mac	40	12	7	Jamprídem missæ erant epístolæ ad Oníam summum sacerdótem ab Arío, qui regnábat apud vos, quóniam estis fratres nostri, sicut rescríptum cóntinet, quod subjéctum est.
  27210 1 Machabæórum	1Mac	40	12	8	Et suscépit Onías virum, qui missus fúerat, cum honóre: et accépit epístolas, in quibus significabátur de societáte et amicítia.
  27211 1 Machabæórum	1Mac	40	12	9	Nos cum nullo horum indigerémus, habéntes solátio sanctos libros, qui sunt in mánibus nostris,
  27212 1 Machabæórum	1Mac	40	12	10	malúimus míttere ad vos renováre fraternitátem et amicítiam, ne forte aliéni efficiámur a vobis: multa enim témpora transiérunt, ex quo misístis ad nos.
  27213 1 Machabæórum	1Mac	40	12	11	Nos ergo in omni témpore sine intermissióne in diébus solémnibus, et céteris, quibus opórtet, mémores sumus vestri in sacrifíciis quæ offérimus, et in observatiónibus, sicut fas est, et decet meminísse fratrum.
  27214 1 Machabæórum	1Mac	40	12	12	Lætámur ítaque de glória vestra.
  27215 1 Machabæórum	1Mac	40	12	13	Nos autem circumdedérunt multæ tribulatiónes, et multa prœ́lia, et impugnavérunt nos reges qui sunt in circúitu nostro.
  27216 1 Machabæórum	1Mac	40	12	14	Nolúimus ergo vobis molésti esse, neque céteris sóciis et amícis nostris in his prœ́liis:
  27217 1 Machabæórum	1Mac	40	12	15	habúimus enim de cælo auxílium, et liberáti sumus nos, et humiliáti sunt inimíci nostri.
  27218 1 Machabæórum	1Mac	40	12	16	Elégimus ítaque Numénium Antíochi fílium, et Antípatrem Jasónis fílium, et mísimus ad Romános renováre cum eis amicítiam et societátem prístinam.
  27219 1 Machabæórum	1Mac	40	12	17	Mandávimus ítaque eis ut véniant étiam ad vos, et salútent vos, et reddant vobis epístolas nostras de innovatióne fraternitátis nostræ.
  27220 1 Machabæórum	1Mac	40	12	18	Et nunc benefaciétis respondéntes nobis ad hæc.
  27221 1 Machabæórum	1Mac	40	12	19	Et hoc est rescríptum epistolárum quod míserat Oníæ:	b
  27222 1 Machabæórum	1Mac	40	12	20	Aríus rex Spartiatárum Oníæ sacerdóti magno salútem.
  27223 1 Machabæórum	1Mac	40	12	21	Invéntum est in scriptúra de Spartiátis, et Judǽis, quóniam sunt fratres, et quod sunt de génere Ábraham.
  27224 1 Machabæórum	1Mac	40	12	22	Et nunc ex quo hæc cognóvimus, benefácitis scribéntes nobis de pace vestra.
  27225 1 Machabæórum	1Mac	40	12	23	Sed et nos rescrípsimus vobis: Pécora nostra, et possessiónes nostræ, vestræ sunt: et vestræ, nostræ: mandávimus ítaque hæc nuntiári vobis.
  27226 1 Machabæórum	1Mac	40	12	24	Et audívit Jónathas quóniam regréssi sunt príncipes Demétrii cum exércitu multo supra quam prius, pugnáre advérsus eum:	b
  27227 1 Machabæórum	1Mac	40	12	25	et éxiit ab Jerúsalem, et occúrrit eis in Amathíte regióne: non enim déderat eis spátium ut ingrederéntur regiónem ejus.
  27228 1 Machabæórum	1Mac	40	12	26	Et misit speculatóres in castra eórum: et revérsi renuntiavérunt quod constítuunt superveníre illis nocte.
  27229 1 Machabæórum	1Mac	40	12	27	Cum occidísset autem sol, præcépit Jónathas suis vigiláre, et esse in armis parátos ad pugnam tota nocte: et pósuit custódes per circúitum castrórum.
  27230 1 Machabæórum	1Mac	40	12	28	Et audiérunt adversárii quod parátus est Jónathas cum suis in bello: et timuérunt, et formidavérunt in corde suo: et accendérunt focos in castris suis.
  27231 1 Machabæórum	1Mac	40	12	29	Jónathas autem, et qui cum eo erant, non cognovérunt usque mane: vidébant autem luminária ardéntia,
  27232 1 Machabæórum	1Mac	40	12	30	et secútus est eos Jónathas, et non comprehéndit eos: transíerant enim flumen Eléutherum.
  27233 1 Machabæórum	1Mac	40	12	31	Et divértit Jónathas ad Árabas, qui vocántur Zabadǽi: et percússit eos, et accépit spólia eórum.
  27234 1 Machabæórum	1Mac	40	12	32	Et junxit, et venit Damáscum, et perambulábat omnem regiónem illam.
  27235 1 Machabæórum	1Mac	40	12	33	Simon autem éxiit, et venit usque ad Ascalónem, et ad próxima præsídia: et declinávit in Joppen, et occupávit eam
  27236 1 Machabæórum	1Mac	40	12	34	(audívit enim quod vellent præsídium trádere pártibus Demétrii), et pósuit ibi custódes ut custodírent eam.
  27237 1 Machabæórum	1Mac	40	12	35	Et revérsus est Jónathas, et convocávit senióres pópuli, et cogitávit cum eis ædificáre præsídia in Judǽa,	b
  27238 1 Machabæórum	1Mac	40	12	36	et ædificáre muros in Jerúsalem, et exaltáre altitúdinem magnam inter médium arcis et civitátis, ut separáret eam a civitáte, ut esset ipsa singuláriter, et neque emant, neque vendant.
  27239 1 Machabæórum	1Mac	40	12	37	Et convenérunt ut ædificárent civitátem: et cécidit murus qui erat super torréntem ab ortu solis, et reparávit eum, qui vocátur Caphétetha:
  27240 1 Machabæórum	1Mac	40	12	38	et Simon ædificávit Adíada in Séphela, et munívit eam, et impósuit portas et seras.
  27241 1 Machabæórum	1Mac	40	12	39	Et cum cogitásset Tryphon regnáre Ásiæ, et assúmere diadéma, et exténdere manum in Antíochum regem:	b
  27242 1 Machabæórum	1Mac	40	12	40	timens ne forte non permítteret eum Jónathas, sed pugnáret advérsus eum, quærébat comprehéndere eum, et occídere. Et exsúrgens ábiit in Bethsan.
  27243 1 Machabæórum	1Mac	40	12	41	Et exívit Jónathas óbviam illi cum quadragínta míllibus virórum electórum in prœ́lium, et venit Bethsan.
  27244 1 Machabæórum	1Mac	40	12	42	Et vidit Tryphon quia venit Jónathas cum exércitu multo ut exténderet in eum manus: tímuit,
  27245 1 Machabæórum	1Mac	40	12	43	et excépit eum cum honóre, et commendávit eum ómnibus amícis suis, et dedit ei múnera: et præcépit exercítibus suis ut obedírent ei, sicut sibi.
  27246 1 Machabæórum	1Mac	40	12	44	Et dixit Jónathæ: Ut quid vexásti univérsum pópulum, cum bellum nobis non sit?
  27247 1 Machabæórum	1Mac	40	12	45	et nunc remítte eos in domos suas: élige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemáidam, et tradam eam tibi, et réliqua præsídia, et exércitum, et univérsos præpósitos negótii: et convérsus abíbo: proptérea enim veni.
  27248 1 Machabæórum	1Mac	40	12	46	Et crédidit ei, et fecit sicut dixit: et dimísit exércitum, et abiérunt in terram Juda.	b
  27249 1 Machabæórum	1Mac	40	12	47	Retínuit autem secum tria míllia virórum: ex quibus remísit in Galilǽam duo míllia: mille autem venérunt cum eo.
  27250 1 Machabæórum	1Mac	40	12	48	Ut autem intrávit Ptolemáidam Jónathas, clausérunt portas civitátis Ptoleménses, et comprehendérunt eum: et omnes qui cum eo intráverant, gládio interfecérunt.
  27251 1 Machabæórum	1Mac	40	12	49	Et misit Tryphon exércitum et équites in Galilǽam et in campum magnum, ut pérderent omnes sócios Jónathæ.
  27252 1 Machabæórum	1Mac	40	12	50	At illi cum cognovíssent quia comprehénsus est Jónathas, et périit, et omnes qui cum eo erant, hortáti sunt semetípsos, et exiérunt paráti in prœ́lium.
  27253 1 Machabæórum	1Mac	40	12	51	Et vidéntes hi qui insecúti fúerant, quia pro ánima res est illis, revérsi sunt:
  27254 1 Machabæórum	1Mac	40	12	52	illi autem venérunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxérunt Jónathan, et eos qui cum ipso fúerant, valde: et luxit Ísraël luctu magno.
  27255 1 Machabæórum	1Mac	40	12	53	Et quæsiérunt omnes gentes quæ erant in circúitu eórum contérere eos: dixérunt enim:
  27256 1 Machabæórum	1Mac	40	12	54	Non habent príncipem et adjuvántem: nunc ergo expugnémus illos, et tollámus de homínibus memóriam eórum.
  27257 1 Machabæórum	1Mac	40	13	1	Et audívit Simon quod congregávit Tryphon exércitum copiósum ut veníret in terram Juda, et attéreret eam.
  27258 1 Machabæórum	1Mac	40	13	2	Videns quia in tremóre pópulus est, et in timóre, ascéndit Jerúsalem, et congregávit pópulum:
  27259 1 Machabæórum	1Mac	40	13	3	et adhórtans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fécimus pro légibus et pro sanctis, prœ́lia, et angústias quales vídimus:
  27260 1 Machabæórum	1Mac	40	13	4	horum grátia periérunt fratres mei omnes propter Ísraël, et relíctus sum ego solus.
  27261 1 Machabæórum	1Mac	40	13	5	Et nunc non mihi contíngat párcere ánimæ meæ in omni témpore tribulatiónis: non enim mélior sum frátribus meis.
  27262 1 Machabæórum	1Mac	40	13	6	Vindicábo ítaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxóres: quia congregátæ sunt univérsæ gentes contérere nos inimicítiæ grátia.
  27263 1 Machabæórum	1Mac	40	13	7	Et accénsus est spíritus pópuli simul ut audívit sermónes istos:
  27264 1 Machabæórum	1Mac	40	13	8	et respondérunt voce magna, dicéntes: Tu es dux noster loco Judæ, et Jónathæ fratris tui:
  27265 1 Machabæórum	1Mac	40	13	9	pugna prœ́lium nostrum: et ómnia, quæcúmque díxeris nobis, faciémus.
  27266 1 Machabæórum	1Mac	40	13	10	Et cóngregans omnes viros bellatóres, accelerávit consummáre univérsos muros Jerúsalem, et munívit eam in gyro.	b
  27267 1 Machabæórum	1Mac	40	13	11	Et misit Jónathan fílium Absalómi, et cum eo exércitum novum in Joppen, et ejéctis his qui erant in ea, remánsit illic ipse.
  27268 1 Machabæórum	1Mac	40	13	12	Et movit Tryphon a Ptolemáida cum exércitu multo, ut veníret in terram Juda, et Jónathas cum eo in custódia.
  27269 1 Machabæórum	1Mac	40	13	13	Simon autem applícuit in Addus contra fáciem campi.
  27270 1 Machabæórum	1Mac	40	13	14	Et ut cognóvit Tryphon quia surréxit Simon loco fratris sui Jónathæ, et quia commissúrus esset cum eo prœ́lium, misit ad eum legátos,
  27271 1 Machabæórum	1Mac	40	13	15	dicens: Pro argénto, quod debébat frater tuus Jónathas in ratióne regis propter negótia quæ hábuit, detinúimus eum.
  27272 1 Machabæórum	1Mac	40	13	16	Et nunc mitte argénti talénta centum, et duos fílios ejus óbsides, ut non dimíssus fúgiat a nobis, et remittémus eum.
  27273 1 Machabæórum	1Mac	40	13	17	Et cognóvit Simon quia cum dolo loquerétur secum: jussit tamen dari argéntum et púeros, ne inimicítiam magnam súmeret ad pópulum Ísraël, dicéntem:
  27274 1 Machabæórum	1Mac	40	13	18	Quia non misit ei argéntum, et púeros, proptérea périit.
  27275 1 Machabæórum	1Mac	40	13	19	Et misit púeros, et centum talénta: et mentítus est, et non dimísit Jónathan.
  27276 1 Machabæórum	1Mac	40	13	20	Et post hæc venit Tryphon intra regiónem, ut contéreret eam: et gyravérunt per viam quæ ducit Ador: et Simon et castra ejus ambulábant in omnem locum quocúmque ibant.	b
  27277 1 Machabæórum	1Mac	40	13	21	Qui autem in arce erant, misérunt ad Tryphónem legátos, ut festináret veníre per desértum, et mítteret illis alimónias.
  27278 1 Machabæórum	1Mac	40	13	22	Et parávit Tryphon omnem equitátum, ut veníret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaadítim.
  27279 1 Machabæórum	1Mac	40	13	23	Et cum appropinquásset Báscaman, occídit Jónathan et fílios ejus illic.
  27280 1 Machabæórum	1Mac	40	13	24	Et convértit Tryphon, et ábiit in terram suam.
  27281 1 Machabæórum	1Mac	40	13	25	Et misit Simon, et accépit ossa Jónathæ fratris sui, et sepelívit ea in Modin civitáte patrum ejus.	b
  27282 1 Machabæórum	1Mac	40	13	26	Et planxérunt eum omnis Ísraël planctu magno, et luxérunt eum dies multos.
  27283 1 Machabæórum	1Mac	40	13	27	Et ædificávit Simon super sepúlchrum patris sui et fratrum suórum ædifícium altum visu, lápide políto retro et ante.
  27284 1 Machabæórum	1Mac	40	13	28	Et státuit septem pyrámidas, unam contra unam, patri et matri, et quátuor frátribus:
  27285 1 Machabæórum	1Mac	40	13	29	et his circumpósuit colúmnas magnas: et super colúmnas arma, ad memóriam ætérnam: et juxta arma naves sculptas, quæ videréntur ab ómnibus navigántibus mare:
  27286 1 Machabæórum	1Mac	40	13	30	hoc est sepúlchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem.
  27287 1 Machabæórum	1Mac	40	13	31	Tryphon autem cum iter fáceret cum Antíocho rege adolescénte, dolo occídit eum:
  27288 1 Machabæórum	1Mac	40	13	32	et regnávit loco ejus, et impósuit sibi diadéma Ásiæ, et fecit plagam magnam in terra.
  27289 1 Machabæórum	1Mac	40	13	33	Et ædificávit Simon præsídia Judǽæ, múniens ea túrribus excélsis, et muris magnis, et portis, et seris: et pósuit aliménta in munitiónibus.	b
  27290 1 Machabæórum	1Mac	40	13	34	Et elégit Simon viros, et misit ad Demétrium regem ut fáceret remissiónem regióni: quia actus omnes Tryphónis per direptiónem fúerant gesti.
  27291 1 Machabæórum	1Mac	40	13	35	Et Demétrius rex ad verba ista respóndit ei, et scripsit epístolam talem:
  27292 1 Machabæórum	1Mac	40	13	36	Rex Demétrius Simóni summo sacerdóti et amíco regum, et senióribus, et genti Judæórum, salútem.
  27293 1 Machabæórum	1Mac	40	13	37	Corónam áuream, et bahem, quam misístis, suscépimus: et paráti sumus fácere vobíscum pacem magnam, et scríbere præpósitis regis remíttere vobis quæ indúlsimus.
  27294 1 Machabæórum	1Mac	40	13	38	Quæcúmque enim constitúimus, vobis constant: munitiónes, quas ædificástis, vobis sint:
  27295 1 Machabæórum	1Mac	40	13	39	remíttimus quoque ignorántias et peccáta usque in hodiérnum diem, et corónam quam debebátis: et si quid áliud erat tributárium in Jerúsalem, jam non sit tributárium.
  27296 1 Machabæórum	1Mac	40	13	40	Et si qui ex vobis apti sunt conscríbi inter nostros, conscribántur, et sit inter nos pax.
  27297 1 Machabæórum	1Mac	40	13	41	Anno centésimo septuagésimo, ablátum est jugum géntium ab Ísraël.	b
  27298 1 Machabæórum	1Mac	40	13	42	Et cœpit pópulus Ísraël scríbere in tábulis, et gestis públicis, anno primo sub Simóne summo sacerdóte, magno duce, et príncipe Judæórum.
  27299 1 Machabæórum	1Mac	40	13	43	In diébus illis applícuit Simon ad Gazam, et circúmdedit eam castris, et fecit máchinas, et applícuit ad civitátem, et percússit turrem unam, et comprehéndit eam.	b
  27300 1 Machabæórum	1Mac	40	13	44	Et erúperant qui erant intra máchinam in civitátem, et factus est motus magnus in civitáte.
  27301 1 Machabæórum	1Mac	40	13	45	Et ascendérunt qui erant in civitáte cum uxóribus et fíliis supra murum, scissis túnicis suis, et clamavérunt voce magna, postulántes a Simóne dextras sibi dari,
  27302 1 Machabæórum	1Mac	40	13	46	et dixérunt: Non nobis reddas secúndum malítias nostras, sed secúndum misericórdias tuas.
  27303 1 Machabæórum	1Mac	40	13	47	Et flexus Simon, non debellávit eos: ejécit tamen eos de civitáte, et mundávit ædes in quibus fúerant simulácra, et tunc intrávit in eam cum hymnis benedícens Dóminum:
  27304 1 Machabæórum	1Mac	40	13	48	et ejécta ab ea omni immundítia, collocávit in ea viros qui legem fácerent: et munívit eam, et fecit sibi habitatiónem.
  27305 1 Machabæórum	1Mac	40	13	49	Qui autem erant in arce Jerúsalem, prohibebántur égredi et íngredi regiónem, et émere ac véndere: et esuriérunt valde, et multi ex eis fame periérunt,	b
  27306 1 Machabæórum	1Mac	40	13	50	et clamavérunt ad Simónem ut dextras accíperent: et dedit illis: et ejécit eos inde, et mundávit arcem a contaminatiónibus:
  27307 1 Machabæórum	1Mac	40	13	51	et intravérunt in eam tértia et vigésima die secúndi mensis, anno centésimo septuagésimo primo, cum laude, et ramis palmárum, et cínyris, et cýmbalis, et nablis, et hymnis, et cánticis, quia contrítus est inimícus magnus ex Ísraël.
  27308 1 Machabæórum	1Mac	40	13	52	Et constítuit ut ómnibus annis ageréntur dies hi cum lætítia.
  27309 1 Machabæórum	1Mac	40	13	53	Et munívit montem templi, qui erat secus arcem, et habitávit ibi ipse, et qui cum eo erant.
  27310 1 Machabæórum	1Mac	40	13	54	Et vidit Simon Joánnem fílium suum, quod fortis prœ́lii vir esset: et pósuit eum ducem virtútum universárum: et habitávit in Gázaris.
  27311 1 Machabæórum	1Mac	40	14	1	Anno centésimo septuagésimo secúndo, congregávit rex Demétrius exércitum suum, et ábiit in Médiam ad contrahénda sibi auxília, ut expugnáret Tryphónem.
  27312 1 Machabæórum	1Mac	40	14	2	Et audívit Ársaces rex Pérsidis et Médiæ, quia intrávit Demétrius confínes suos: et misit unum de princípibus suis ut comprehénderet eum vivum, et addúceret eum ad se.
  27313 1 Machabæórum	1Mac	40	14	3	Et ábiit, et percússit castra Demétrii: et comprehéndit eum, et duxit eum ad Ársacem, et pósuit eum in custódiam.
  27314 1 Machabæórum	1Mac	40	14	4	Et síluit omnis terra Juda ómnibus diébus Simónis, et quæsívit bona genti suæ: et plácuit illis potéstas ejus et glória ejus ómnibus diébus.	b
  27315 1 Machabæórum	1Mac	40	14	5	Et cum omni glória sua accépit Joppen in portum, et fecit intróitum in ínsulis maris.
  27316 1 Machabæórum	1Mac	40	14	6	Et dilatávit fines gentis suæ, et obtínuit regiónem.
  27317 1 Machabæórum	1Mac	40	14	7	Et congregávit captivitátem multam, et dominátus est Gázaræ, et Bethsúræ, et arci: et ábstulit immundítias ex ea, et non erat qui resísteret ei.
  27318 1 Machabæórum	1Mac	40	14	8	Et unusquísque colébat terram suam cum pace: et terra Juda dabat fructus suos, et ligna campórum fructum suum.
  27319 1 Machabæórum	1Mac	40	14	9	Senióres in platéis sedébant omnes, et de bonis terræ tractábant, et júvenes induébant se glóriam, et stolas belli.
  27320 1 Machabæórum	1Mac	40	14	10	Et civitátibus tribuébat alimónias, et constituébat eas ut essent vasa munitiónis quoadúsque nominátum est nomen glóriæ ejus usque ad extrémum terræ.
  27321 1 Machabæórum	1Mac	40	14	11	Fecit pacem super terram, et lætátus est Ísraël lætítia magna.
  27322 1 Machabæórum	1Mac	40	14	12	Et sedit unusquísque sub vite sua, et sub ficúlnea sua: et non erat qui eos terréret.
  27323 1 Machabæórum	1Mac	40	14	13	Defécit impúgnans eos super terram: reges contríti sunt in diébus illis.
  27324 1 Machabæórum	1Mac	40	14	14	Et confirmávit omnes húmiles pópuli sui, et legem exquisívit, et ábstulit omnem iníquum et malum:
  27325 1 Machabæórum	1Mac	40	14	15	sancta glorificávit, et multiplicávit vasa sanctórum.
  27326 1 Machabæórum	1Mac	40	14	16	Et audítum est Romæ quia defúnctus esset Jónathas, et usque in Spartiátas: et contristáti sunt valde.	b
  27327 1 Machabæórum	1Mac	40	14	17	Ut audiérunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacérdos loco ejus, et ipse obtinéret omnem regiónem, et civitátes in ea,
  27328 1 Machabæórum	1Mac	40	14	18	scripsérunt ad eum in tábulis ǽreis, ut renovárent amicítias et societátem quam fécerant cum Juda et cum Jónatha, frátribus ejus.
  27329 1 Machabæórum	1Mac	40	14	19	Et lectæ sunt in conspéctu ecclésiæ in Jerúsalem. Et hoc exémplum epistolárum, quas Spartiátæ misérunt:
  27330 1 Machabæórum	1Mac	40	14	20	Spartianórum príncipes et civitátes, Simóni sacerdóti magno, et senióribus, et sacerdótibus, et réliquo pópulo Judæórum, frátribus, salútem.	b
  27331 1 Machabæórum	1Mac	40	14	21	Legáti, qui missi sunt ad pópulum nostrum, nuntiavérunt nobis de vestra glória, et honóre, ac lætítia: et gavísi sumus in intróitu eórum.
  27332 1 Machabæórum	1Mac	40	14	22	Et scrípsimus quæ ab eis erant dicta in concíliis pópuli, sic: Numénius Antíochi, et Antípater Jasónis fílius, legáti Judæórum, venérunt ad nos, renovántes nobíscum amicítiam prístinam.
  27333 1 Machabæórum	1Mac	40	14	23	Et plácuit pópulo excípere viros glorióse, et pónere exémplum sermónum eórum in segregátis pópuli libris, ut sit ad memóriam pópulo Spartiatárum. Exémplum autem horum scrípsimus Simóni magno sacerdóti.
  27334 1 Machabæórum	1Mac	40	14	24	Post hæc autem misit Simon Numénium Romam, habéntem clýpeum áureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuéndam cum eis societátem. Cum autem audísset pópulus Románus	b
  27335 1 Machabæórum	1Mac	40	14	25	sermónes istos, dixérunt: Quam gratiárum actiónem reddémus Simóni, et fíliis ejus?
  27336 1 Machabæórum	1Mac	40	14	26	Restítuit enim ipse fratres suos, et expugnávit inimícos Ísraël ab eis, et statuérunt ei libertátem, et descripsérunt in tábulis ǽreis, et posuérunt in títulis in monte Sion.
  27337 1 Machabæórum	1Mac	40	14	27	Et hoc est exémplum scriptúræ: Octavadécima die mensis Elul, anno centésimo septuagésimo secúndo, anno tértio sub Simóne sacerdóte magno in Asáramel,	b
  27338 1 Machabæórum	1Mac	40	14	28	in convéntu magno sacerdótum, et pópuli, et príncipum gentis, et seniórum regiónis, nota facta sunt hæc: quóniam frequénter facta sunt prœ́lia in regióne nostra,
  27339 1 Machabæórum	1Mac	40	14	29	Simon autem Mathathíæ fílius, ex fíliis Jarib, et fratres ejus, dedérunt se perículo, et restitérunt adversáriis gentis suæ, ut starent sancta ipsórum, et lex: et glória magna glorificavérunt gentem suam.
  27340 1 Machabæórum	1Mac	40	14	30	Et congregávit Jónathas gentem suam, et factus est illis sacérdos magnus, et appósitus est ad pópulum suum.
  27341 1 Machabæórum	1Mac	40	14	31	Et voluérunt inimíci eórum calcáre et attérere regiónem ipsórum, et exténdere manus in sancta eórum.
  27342 1 Machabæórum	1Mac	40	14	32	Tunc réstitit Simon, et pugnávit pro gente sua, et erogávit pecúnias multas, et armávit viros virtútis gentis suæ, et dedit illis stipéndia:
  27343 1 Machabæórum	1Mac	40	14	33	et munívit civitátes Judǽæ, et Bethsúram, quæ erat in fínibus Judǽæ, ubi erant arma hóstium ántea: et pósuit illic præsídium viros Judǽos.
  27344 1 Machabæórum	1Mac	40	14	34	Et Joppen munívit, quæ erat ad mare, et Gázaram, quæ est in fínibus Azóti, in qua hostes ántea habitábant: et collocávit illic Judǽos, et quæcúmque apta erant ad correptiónem eórum, pósuit in eis.
  27345 1 Machabæórum	1Mac	40	14	35	Et vidit pópulus actum Simónis, et glóriam quam cogitábat fácere genti suæ, et posuérunt eum ducem suum, et príncipem sacerdótum, eo quod ipse fécerat hæc ómnia, et justítiam, et fidem, quam conservávit genti suæ, et exquisívit omni modo exaltáre pópulum suum.	b
  27346 1 Machabæórum	1Mac	40	14	36	Et in diébus ejus prosperátum est in mánibus ejus, ut tolleréntur gentes de regióne ipsórum, et qui in civitáte David erant, in Jerúsalem in arce, de qua procedébant, et contaminábant ómnia quæ in circúitu sanctórum sunt, et inferébant plagam magnam castitáti:
  27347 1 Machabæórum	1Mac	40	14	37	et collocávit in ea viros Judǽos ad tutaméntum regiónis, et civitátis, et exaltávit muros Jerúsalem.
  27348 1 Machabæórum	1Mac	40	14	38	Et rex Demétrius státuit illi summum sacerdótium.
  27349 1 Machabæórum	1Mac	40	14	39	Secúndum hæc fecit eum amícum suum, et glorificávit eum glória magna.
  27350 1 Machabæórum	1Mac	40	14	40	Audívit enim quod appelláti sunt Judǽi a Románis amíci, et sócii, et fratres, et quia suscepérunt legátos Simónis glorióse,
  27351 1 Machabæórum	1Mac	40	14	41	et quia Judǽi et sacerdótes eórum consensérunt eum esse ducem suum, et summum sacerdótem in ætérnum, donec surgat prophéta fidélis:
  27352 1 Machabæórum	1Mac	40	14	42	et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitúeret præpósitos super ópera eórum, et super regiónem, et super arma, et super præsídia:
  27353 1 Machabæórum	1Mac	40	14	43	et cura sit illi de sanctis: et ut audiátur ab ómnibus, et scribántur in nómine ejus omnes conscriptiónes in regióne: et ut operiátur púrpura et auro:
  27354 1 Machabæórum	1Mac	40	14	44	et ne líceat ulli ex pópulo et ex sacerdótibus írritum fácere áliquid horum, et contradícere his quæ ab eo dicúntur, aut convocáre convéntum in regióne sine ipso, et vestíri púrpura, et uti fíbula áurea:
  27355 1 Machabæórum	1Mac	40	14	45	qui autem fécerit extra hæc, aut írritum fécerit áliquid horum, reus erit.
  27356 1 Machabæórum	1Mac	40	14	46	Et complácuit omni pópulo statúere Simónem, et fácere secúndum verba ista.	b
  27357 1 Machabæórum	1Mac	40	14	47	Et suscépit Simon, et plácuit ei ut summo sacerdótio fungerétur, et esset dux et princeps gentis Judæórum, et sacerdótum, et præésset ómnibus.
  27358 1 Machabæórum	1Mac	40	14	48	Et scriptúram istam dixérunt pónere in tábulis ǽreis, et pónere eas in períbolo sanctórum, in loco célebri:
  27359 1 Machabæórum	1Mac	40	14	49	exémplum autem eórum pónere in ærário, ut hábeat Simon, et fílii ejus.
  27360 1 Machabæórum	1Mac	40	15	1	Et misit rex Antíochus fílius Demétrii epístolas ab ínsulis maris Simóni sacerdóti, et príncipi gentis Judæórum, et univérsæ genti:
  27361 1 Machabæórum	1Mac	40	15	2	et erant continéntes hunc modum: Rex Antíochus Simóni sacerdóti magno, et genti Judæórum salútem.
  27362 1 Machabæórum	1Mac	40	15	3	Quóniam quidem pestiléntes obtinuérunt regnum patrum nostrórum, volo autem vendicáre regnum, et restitúere illud sicut erat ántea: et eléctam feci multitúdinem exércitus, et feci naves béllicas.
  27363 1 Machabæórum	1Mac	40	15	4	Volo autem procédere per regiónem ut ulcíscar in eos, qui corrupérunt regiónem nostram, et qui desolavérunt civitátes multas in regno meo.
  27364 1 Machabæórum	1Mac	40	15	5	Nunc ergo státuo tibi omnes oblatiónes, quas remisérunt tibi ante me omnes reges, et quæcúmque ália dona remisérunt tibi:
  27365 1 Machabæórum	1Mac	40	15	6	et permítto tibi fácere percussúram próprii numísmatis in regióne tua:
  27366 1 Machabæórum	1Mac	40	15	7	Jerúsalem autem sanctam esse, et líberam: et ómnia arma, quæ fabricáta sunt, et præsídia, quæ construxísti, quæ tenes, máneant tibi.
  27367 1 Machabæórum	1Mac	40	15	8	Et omne débitum regis, et quæ futúra sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittúntur tibi.
  27368 1 Machabæórum	1Mac	40	15	9	Cum autem obtinuérimus regnum nostrum, glorificábimus te, et gentem tuam, et templum, glória magna, ita ut manifestétur glória vestra in univérsa terra.
  27369 1 Machabæórum	1Mac	40	15	10	Anno centésimo septuagésimo quarto éxiit Antíochus in terram patrum suórum, et convenérunt ad eum omnes exércitus, ita ut pauci relícti essent cum Tryphóne.	b
  27370 1 Machabæórum	1Mac	40	15	11	Et insecútus est eum Antíochus rex, et venit Doram fúgiens per marítimam:
  27371 1 Machabæórum	1Mac	40	15	12	sciébat enim quod congregáta sunt mala in eum, et relíquit eum exércitus:
  27372 1 Machabæórum	1Mac	40	15	13	et applícuit Antíochus super Doram cum centum vigínti míllibus virórum belligeratórum, et octo míllibus équitum:
  27373 1 Machabæórum	1Mac	40	15	14	et circuívit civitátem, et naves a mari accessérunt: et vexábant civitátem a terra et mari, et néminem sinébant íngredi vel égredi.
  27374 1 Machabæórum	1Mac	40	15	15	Venit autem Numénius, et qui cum eo fúerant, ab urbe Roma, habéntes epístolas régibus et regiónibus scriptas, in quibus continebántur hæc:	b
  27375 1 Machabæórum	1Mac	40	15	16	Lúcius consul Romanórum, Ptolemǽo regi salútem.
  27376 1 Machabæórum	1Mac	40	15	17	Legáti Judæórum venérunt ad nos amíci nostri, renovántes prístinam amicítiam et societátem, missi a Simóne príncipe sacerdótum et pópulo Judæórum.
  27377 1 Machabæórum	1Mac	40	15	18	Attulérunt autem et clýpeum áureum mnarum mille.
  27378 1 Machabæórum	1Mac	40	15	19	Plácuit ítaque nobis scríbere régibus et regiónibus, ut non ínferant illis mala, neque impúgnent eos, et civitátes eórum, et regiónes eórum: et ut non ferant auxílium pugnántibus advérsus eos.
  27379 1 Machabæórum	1Mac	40	15	20	Visum autem est nobis accípere ab eis clýpeum.
  27380 1 Machabæórum	1Mac	40	15	21	Si qui ergo pestiléntes refugérunt de regióne ipsórum ad vos, trádite eos Simóni príncipi sacerdótum, ut víndicet in eos secúndum legem suam.
  27381 1 Machabæórum	1Mac	40	15	22	Hæc éadem scripta sunt Demétrio regi, et Áttalo, et Ariaráthi, et Ársaci,
  27382 1 Machabæórum	1Mac	40	15	23	et in omnes regiónes: et Lámpsaco, et Spartiátis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyónem, et in Cáriam, et in Samum, et in Pamphýliam, et in Lýciam, et in Alicarnássum, et in Coo, et in Siden, et in Áradon, et in Rhodum, et in Phasélidem, et in Gortýnam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrénen.
  27383 1 Machabæórum	1Mac	40	15	24	Exémplum autem eórum scripsérunt Simóni príncipi sacerdótum, et pópulo Judæórum.
  27384 1 Machabæórum	1Mac	40	15	25	Antíochus autem rex applícuit castra in Doram secúndo, ádmovens ei semper manus, et máchinas fáciens: et conclúsit Tryphónem, ne procéderet:	b
  27385 1 Machabæórum	1Mac	40	15	26	et misit ad eum Simon duo míllia virórum electórum in auxílium, et argéntum, et aurum, et vasa copiósa:
  27386 1 Machabæórum	1Mac	40	15	27	et nóluit ea accípere, sed rupit ómnia, quæ pactus est cum eo ántea, et alienávit se ab eo.
  27387 1 Machabæórum	1Mac	40	15	28	Et misit ad eum Athenóbium unum de amícis suis, ut tractáret cum ipso, dicens: Vos tenétis Joppen, et Gázaram, et arcem, quæ est in Jerúsalem, civitátes regni mei:
  27388 1 Machabæórum	1Mac	40	15	29	fines eárum desolástis, et fecístis plagam magnam in terra, et domináti estis per loca multa in regno meo.
  27389 1 Machabæórum	1Mac	40	15	30	Nunc ergo trádite civitátes quas occupástis, et tribúta locórum in quibus domináti estis extra fines Judǽæ:
  27390 1 Machabæórum	1Mac	40	15	31	sin autem, date pro illis quingénta talénta argénti, et extermínii, quod exterminástis, et tributórum civitátum ália talénta quingénta: sin autem, veniémus, et expugnábimus vos.
  27391 1 Machabæórum	1Mac	40	15	32	Et venit Athenóbius amícus regis in Jerúsalem, et vidit glóriam Simónis, et claritátem in auro, et argénto, et apparátum copiósum: et obstúpuit, et rétulit ei verba regis.	b
  27392 1 Machabæórum	1Mac	40	15	33	Et respóndit ei Simon, et dixit ei: Neque aliénam terram súmpsimus, neque aliéna detinémus: sed hæreditátem patrum nostrórum, quæ injúste ab inimícis nostris áliquo témpore posséssa est.
  27393 1 Machabæórum	1Mac	40	15	34	Nos vero tempus habéntes, vindicámus hæreditátem patrum nostrórum.
  27394 1 Machabæórum	1Mac	40	15	35	Nam de Joppe et Gázara quæ expóstulas, ipsi faciébant in pópulo plagam magnam, et in regióne nostra: horum damus talénta centum. Et non respóndit ei Athenóbius verbum.
  27395 1 Machabæórum	1Mac	40	15	36	Revérsus autem cum ira ad regem, renuntiávit ei verba ista, et glóriam Simónis, et univérsa quæ vidit, et irátus est rex ira magna.
  27396 1 Machabæórum	1Mac	40	15	37	Tryphon autem fugit navi in Orthosíada.
  27397 1 Machabæórum	1Mac	40	15	38	Et constítuit rex Cendebǽum ducem marítimum, et exércitum péditum et équitum dedit illi.	b
  27398 1 Machabæórum	1Mac	40	15	39	Et mandávit illi movére castra contra fáciem Judǽæ: et mandávit ei ædificáre Gedórem, et obstrúere portas civitátis, et debelláre pópulum. Rex autem persequebátur Typhónem.
  27399 1 Machabæórum	1Mac	40	15	40	Et pervénit Cendebǽus Jámniam, et cœpit irritáre plebem, et conculcáre Judǽam, et captiváre pópulum, et interfícere, et ædificáre Gedórem.
  27400 1 Machabæórum	1Mac	40	15	41	Et collocávit illic équites et exércitum, ut egréssi perambulárent viam Judǽæ, sicut constítuit ei rex.
  27401 1 Machabæórum	1Mac	40	16	1	Et ascéndit Joánnes de Gázaris, et nuntiávit Simóni patri suo quæ fecit Cendebǽus in pópulo ipsórum.
  27402 1 Machabæórum	1Mac	40	16	2	Et vocávit Simon duos fílios senióres, Judam et Joánnem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnávimus hostes Ísraël ab adolescéntia usque in hunc diem: et prosperátum est in mánibus nostris liberáre Ísraël aliquóties.
  27403 1 Machabæórum	1Mac	40	16	3	Nunc autem sénui: sed estóte loco meo, et fratres mei, et egréssi pugnáte pro gente nostra: auxílium vero de cælo vobíscum sit.
  27404 1 Machabæórum	1Mac	40	16	4	Et elégit de regióne vigínti míllia virórum belligeratórum, et équites: et profécti sunt ad Cendebǽum, et dormiérunt in Modin.	b
  27405 1 Machabæórum	1Mac	40	16	5	Et surrexérunt mane, et abiérunt in campum: et ecce exércitus copiósus in óbviam illis péditum et équitum: et flúvius torrens erat inter médium ipsórum.
  27406 1 Machabæórum	1Mac	40	16	6	Et admóvit castra contra fáciem eórum ipse et pópulus ejus, et vidit pópulum trepidántem ad transfretándum torréntem: et transfretávit primus, et vidérunt eum viri, et transiérunt post eum.
  27407 1 Machabæórum	1Mac	40	16	7	Et divísit pópulum et équites in médio péditum: erat autem equitátus adversariórum copiósus nimis.
  27408 1 Machabæórum	1Mac	40	16	8	Et exclamavérunt sacris tubis, et in fugam convérsus est Cendebǽus et castra ejus: et cecidérunt ex eis multi vulneráti: resídui autem in munitiónem fugérunt.
  27409 1 Machabæórum	1Mac	40	16	9	Tunc vulnerátus est Judas frater Joánnis: Joánnes autem insecútus est eos, donec venit Cedrónem, quam ædificávit:
  27410 1 Machabæórum	1Mac	40	16	10	et fugérunt usque ad turres, quæ erant in agris Azóti, et succéndit eas igni. Et cecidérunt ex illis duo míllia virórum, et revérsus est in Judǽam in pace.
  27411 1 Machabæórum	1Mac	40	16	11	Et Ptolemǽus fílius Abóbi constitútus erat dux in campo Jéricho, et habébat argéntum et aurum multum:	b
  27412 1 Machabæórum	1Mac	40	16	12	erat enim gener summi sacerdótis.
  27413 1 Machabæórum	1Mac	40	16	13	Et exaltátum est cor ejus, et volébat obtinére regiónem, et cogitábat dolum advérsus Simónem et fílios ejus, ut tólleret eos.
  27414 1 Machabæórum	1Mac	40	16	14	Simon autem, perámbulans civitátes quæ erant in regióne Judǽæ, et sollicitúdinem gerens eárum, descéndit in Jéricho ipse, et Mathathías fílius ejus, et Judas, anno centésimo septuagésimo séptimo, mense undécimo: hic est mensis Sabath.
  27415 1 Machabæórum	1Mac	40	16	15	Et suscépit eos fílius Abóbi in munitiúnculam, quæ vocátur Doch, cum dolo, quam ædificávit: et fecit eis convívium magnum, et abscóndit illic viros.
  27416 1 Machabæórum	1Mac	40	16	16	Et cum inebriátus esset Simon et fílii ejus, surréxit Ptolemǽus cum suis, et sumpsérunt arma sua, et intravérunt in convívium: et occidérunt eum, et duos fílios ejus, et quosdam púeros ejus:
  27417 1 Machabæórum	1Mac	40	16	17	et fecit deceptiónem magnam in Ísraël, et réddidit mala pro bonis.
  27418 1 Machabæórum	1Mac	40	16	18	Et scripsit hæc Ptolemǽus, et misit regi ut mítteret ei exércitum in auxílium, et tráderet ei regiónem, et civitátes eórum, et tribúta.	b
  27419 1 Machabæórum	1Mac	40	16	19	Et misit álios in Gázaram tóllere Joánnem: et tribúnis misit epístolas, ut venírent ad se, et daret eis argéntum, et aurum, et dona.
  27420 1 Machabæórum	1Mac	40	16	20	Et álios misit occupáre Jerúsalem et montem templi.
  27421 1 Machabæórum	1Mac	40	16	21	Et præcúrrens quidam, nuntiávit Joánni in Gázara quia périit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque intérfici.
  27422 1 Machabæórum	1Mac	40	16	22	Ut audívit autem, veheménter expávit: et comprehéndit viros, qui vénerant pérdere eum, et occídit eos: cognóvit enim quia quærébant eum pérdere.
  27423 1 Machabæórum	1Mac	40	16	23	Et cétera sermónum Joánnis, et bellórum ejus, et bonárum virtútum, quibus fórtiter gessit, et ædifícii murórum, quos exstrúxit, et rerum gestárum ejus:	b
  27424 1 Machabæórum	1Mac	40	16	24	ecce hæc scripta sunt in libro diérum sacerdótii ejus, ex quo factus est princeps sacerdótum post patrem suum.
  27425 #	2 Machabæórum	2Mac	Liber Secúndus Machabæórum
  27426 2 Machabæórum	2Mac	41	1	1	Frátribus qui sunt per Ægýptum Judǽis, salútem dicunt fratres qui sunt in Jerosólymis Judǽi, et qui in regióne Judǽæ, et pacem bonam.
  27427 2 Machabæórum	2Mac	41	1	2	Benefáciat vobis Deus, et memínerit testaménti sui, quod locútus est ad Ábraham, et Ísaac, et Jacob servórum suórum fidélium:
  27428 2 Machabæórum	2Mac	41	1	3	et det vobis cor ómnibus ut colátis eum, et faciátis ejus voluntátem, corde magno et ánimo volénti.
  27429 2 Machabæórum	2Mac	41	1	4	Adapériat cor vestrum in lege sua, et in præcéptis suis, et fáciat pacem.
  27430 2 Machabæórum	2Mac	41	1	5	Exáudiat oratiónes vestras, et reconciliétur vobis, nec vos déserat in témpore malo.
  27431 2 Machabæórum	2Mac	41	1	6	Et nunc hic sumus orántes pro vobis.
  27432 2 Machabæórum	2Mac	41	1	7	Regnánte Demétrio, anno centésimo sexagésimo nono, nos Judǽi scrípsimus vobis in tribulatióne et ímpetu qui supervénit nobis in istis annis, ex quo recéssit Jason a sancta terra, et a regno.
  27433 2 Machabæórum	2Mac	41	1	8	Portam succendérunt, et effudérunt sánguinem innocéntem: et orávimus ad Dóminum, et exaudíti sumus, et obtúlimus sacrifícium et similáginem, et accéndimus lucérnas, et proposúimus panes.
  27434 2 Machabæórum	2Mac	41	1	9	Et nunc frequentáte dies scenopégiæ mensis Casleu.
  27435 2 Machabæórum	2Mac	41	1	10	Anno centésimo octogésimo octávo, pópulus qui est Jerosólymis et in Judǽa, senatúsque et Judas, Aristóbolo magístro Ptolemǽi regis, qui est de génere christórum sacerdótum, et his qui in Ægýpto sunt Judǽis, salútem et sanitátem.	b
  27436 2 Machabæórum	2Mac	41	1	11	De magnis perículis a Deo liberáti, magnífice grátias ágimus ipsi, útpote qui advérsus talem regem dimicávimus.
  27437 2 Machabæórum	2Mac	41	1	12	Ipse enim ebullíre fecit de Pérside eos qui pugnavérunt contra nos et sanctam civitátem.
  27438 2 Machabæórum	2Mac	41	1	13	Nam cum in Pérside esset dux ipse, et cum ipso imménsus exércitus, cécidit in templo Nanéæ, consílio decéptus sacerdótum Nanéæ.	b
  27439 2 Machabæórum	2Mac	41	1	14	Étenim cum ea habitatúrus venit ad locum Antíochus et amíci ejus, et ut accíperet pecúnias multas dotis nómine.
  27440 2 Machabæórum	2Mac	41	1	15	Cumque proposuíssent eas sacerdótes Nanéæ, et ipse cum paucis ingréssus esset intra ámbitum fani, clausérunt templum,
  27441 2 Machabæórum	2Mac	41	1	16	cum intrásset Antíochus: apertóque occúlto áditu templi, mitténtes lápides percussérunt ducem et eos qui cum eo erant: et divisérunt membrátim, et capítibus amputátis foras projecérunt.
  27442 2 Machabæórum	2Mac	41	1	17	Per ómnia benedíctus Deus, qui trádidit ímpios.
  27443 2 Machabæórum	2Mac	41	1	18	Factúri ígitur quinta et vigésima die mensis Casleu purificatiónem templi, necessárium dúximus significáre vobis: ut et vos quoque agátis diem scenopégiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemías ædificáto templo et altári óbtulit sacrifícia.	b
  27444 2 Machabæórum	2Mac	41	1	19	Nam cum in Pérsidem duceréntur patres nostri, sacerdótes qui tunc cultóres Dei erant, accéptum ignem de altári occúlte abscondérunt in valle, ubi erat púteus altus et siccus, et in eo contutáti sunt eum, ita ut ómnibus ignótus esset locus.	b
  27445 2 Machabæórum	2Mac	41	1	20	Cum autem præteríssent anni multi, et plácuit Deo ut mitterétur Nehemías a rege Pérsidis, nepótes sacerdótum illórum qui abscónderant, misit ad requiréndum ignem: et sicut narravérunt nobis, non invenérunt ignem, sed aquam crassam.
  27446 2 Machabæórum	2Mac	41	1	21	Et jussit eos hauríre, et afférre sibi: et sacrifícia quæ impósita erant, jussit sacérdos Nehemías aspérgi ipsa aqua: et ligna, et quæ erant superpósita.
  27447 2 Machabæórum	2Mac	41	1	22	Utque hoc factum est, et tempus áffuit quo sol refúlsit, qui prius erat in núbilo, accénsus est ignis magnus, ita ut omnes miraréntur.
  27448 2 Machabæórum	2Mac	41	1	23	Oratiónem autem faciébant omnes sacerdótes, dum consummarétur sacrifícium, Jónatha inchoánte, céteris autem respondéntibus.	b
  27449 2 Machabæórum	2Mac	41	1	24	Et Nehemíæ erat orátio hunc habens modum: Dómine Deus ómnium creátor, terríbilis et fortis, justus et miséricors, qui solus est bonus rex,
  27450 2 Machabæórum	2Mac	41	1	25	solus præstans, solus justus et omnípotens et ætérnus, qui líberas Ísraël de omni malo; qui fecísti patres eléctos, et sanctificásti eos:
  27451 2 Machabæórum	2Mac	41	1	26	áccipe sacrifícium pro univérso pópulo tuo Ísraël, et custódi partem tuam, et sanctífica.
  27452 2 Machabæórum	2Mac	41	1	27	Cóngrega dispersiónem nostram, líbera eos qui sérviunt géntibus, et contémptos et abominátos réspice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
  27453 2 Machabæórum	2Mac	41	1	28	Afflíge oppriméntes nos, et contuméliam faciéntes in supérbia.
  27454 2 Machabæórum	2Mac	41	1	29	Constítue pópulum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Móyses.
  27455 2 Machabæórum	2Mac	41	1	30	Sacerdótes autem psallébant hymnos úsquequo consúmptum esset sacrifícium.	b
  27456 2 Machabæórum	2Mac	41	1	31	Cum autem consúmptum esset sacrifícium, ex resídua aqua Nehemías jussit lápides majóres perfúndi.
  27457 2 Machabæórum	2Mac	41	1	32	Quod ut factum est, ex eis flamma accénsa est: sed ex lúmine quod refúlsit ab altári, consúmpta est.
  27458 2 Machabæórum	2Mac	41	1	33	Ut vero manifestáta est res, renuntiátum est regi Persárum quod in loco in quo ignem abscónderent hi qui transláti fúerant sacerdótes, aqua appáruit, de qua Nehemías, et qui cum eo erant, purificavérunt sacrifícia.
  27459 2 Machabæórum	2Mac	41	1	34	Consíderans autem rex, et rem diligénter exáminans, fecit ei templum, ut probáret quod factum erat:
  27460 2 Machabæórum	2Mac	41	1	35	et cum probásset, sacerdótibus donávit multa bona, et ália atque ália múnera: et accípiens manu sua, tribuébat eis.
  27461 2 Machabæórum	2Mac	41	1	36	Appellávit autem Nehemías hunc locum Nephthar, quod interpretátur Purificátio: vocátur autem apud plures Nephi.
  27462 2 Machabæórum	2Mac	41	2	1	Invenítur autem in descriptiónibus Jeremíæ prophétæ, quod jussit eos ignem accípere qui transmigrábant, ut significátum est, et ut mandávit transmigrátis.
  27463 2 Machabæórum	2Mac	41	2	2	Et dedit illis legem, ne oblivisceréntur præcépta Dómini, et non exerrárent méntibus, vidéntes simulácra áurea et argéntea, et ornaménta eórum.
  27464 2 Machabæórum	2Mac	41	2	3	Et ália hujúsmodi dicens, hortabátur ne legem amovérent a corde suo.
  27465 2 Machabæórum	2Mac	41	2	4	Erat autem in ipsa scriptúra, quómodo tabernáculum et arcam jussit prophéta divíno respónso ad se facto comitári secum, úsquequo éxiit in montem in quo Móyses ascéndit, et vidit Dei hæreditátem.
  27466 2 Machabæórum	2Mac	41	2	5	Et véniens ibi Jeremías, invénit locum spelúncæ: et tabernáculum, et arcam, et altáre incénsi íntulit illuc, et óstium obstrúxit.
  27467 2 Machabæórum	2Mac	41	2	6	Et accessérunt quidam simul, qui sequebántur, ut notárent sibi locum: et non potuérunt inveníre.
  27468 2 Machabæórum	2Mac	41	2	7	Ut autem cognóvit Jeremías, culpans illos dixit: Quod ignótus erit locus donec cóngreget Deus congregatiónem pópuli, et propítius fiat:
  27469 2 Machabæórum	2Mac	41	2	8	et tunc Dóminus osténdet hæc, et apparébit majéstas Dómini, et nubes erit, sicut et Móysi manifestabátur, et sicut cum Sálomon pétiit ut locus sanctificarétur magno Deo, manifestábat hæc.
  27470 2 Machabæórum	2Mac	41	2	9	Magnífice étenim sapiéntiam tractábat: et ut sapiéntiam habens, óbtulit sacrifícium dedicatiónis et consummatiónis templi.
  27471 2 Machabæórum	2Mac	41	2	10	Sicut et Móyses orábat ad Dóminum, et descéndit ignis de cælo et consúmpsit holocáustum, sic et Sálomon orávit, et descéndit ignis de cælo et consúmpsit holocáustum.	b
  27472 2 Machabæórum	2Mac	41	2	11	Et dixit Móyses: Eo quod non sit coméstum quod erat pro peccáto, consúmptum est.	b
  27473 2 Machabæórum	2Mac	41	2	12	Simíliter et Sálomon octo diébus celebrávit dedicatiónem.	b
  27474 2 Machabæórum	2Mac	41	2	13	Inferebántur autem in descriptiónibus et commentáriis Nehemíæ hæc éadem: et ut cónstruens bibliothécam congregávit de regiónibus libros et prophetárum et David, et epístolas regum, et de donáriis.	b
  27475 2 Machabæórum	2Mac	41	2	14	Simíliter autem et Judas ea quæ decíderant per bellum quod nobis accíderat, congregávit ómnia, et sunt apud nos.
  27476 2 Machabæórum	2Mac	41	2	15	Si ergo desiderátis hæc, míttite qui pérferant vobis.
  27477 2 Machabæórum	2Mac	41	2	16	Actúri ítaque purificatiónem scrípsimus vobis: bene ergo faciétis, si egéritis hos dies.	b
  27478 2 Machabæórum	2Mac	41	2	17	Deus autem, qui liberávit pópulum suum, et réddidit hæreditátem ómnibus, et regnum, et sacerdótium, et sanctificatiónem,
  27479 2 Machabæórum	2Mac	41	2	18	sicut promísit in lege, sperámus quod cito nostri miserébitur, et congregávit de sub cælo in locum sanctum.
  27480 2 Machabæórum	2Mac	41	2	19	Erípuit enim nos de magnis perículis, et locum purgávit.
  27481 2 Machabæórum	2Mac	41	2	20	De Juda vero Machabǽo, et frátribus ejus, et de templi magni purificatióne, et de aræ dedicatióne,	b
  27482 2 Machabæórum	2Mac	41	2	21	sed et de prœ́liis quæ pértinent ad Antíochum Nóbilem et fílium ejus Eupátorem,
  27483 2 Machabæórum	2Mac	41	2	22	et de illuminatiónibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judǽis fórtiter fecérunt, ita ut univérsam regiónem, cum pauci essent, vindicárent, et bárbaram multitúdinem fugárent,
  27484 2 Machabæórum	2Mac	41	2	23	et famosíssimum in toto orbe templum recuperárent, et civitátem liberárent, et leges quæ abolítæ erant, restitueréntur, Dómino cum omni tranquillitáte propítio facto illis.
  27485 2 Machabæórum	2Mac	41	2	24	Itémque ab Jasóne Cyrenǽo quinque libris comprehénsa tentávimus nos uno volúmine breviáre.
  27486 2 Machabæórum	2Mac	41	2	25	Considerántes enim multitúdinem librórum, et difficultátem voléntibus ággredi narratiónes historiárum propter multitúdinem rerum,	b
  27487 2 Machabæórum	2Mac	41	2	26	curávimus voléntibus quidem légere, ut esset ánimi oblectátio: studiósis vero, ut facílius possint memóriæ commendáre: ómnibus autem legéntibus utílitas conferátur.
  27488 2 Machabæórum	2Mac	41	2	27	Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviándi causa suscépimus, non fácilem labórem, immo vero negótium plenum vigiliárum et sudóris assúmpsimus.
  27489 2 Machabæórum	2Mac	41	2	28	Sicut hi qui prǽparant convívium, et quǽrunt aliórum voluntáti parére propter multórum grátiam, libénter labórem sustinémus.
  27490 2 Machabæórum	2Mac	41	2	29	Veritátem quidem de síngulis auctóribus concedéntes, ipsi autem secúndum datam formam brevitáti studéntes.
  27491 2 Machabæórum	2Mac	41	2	30	Sicut enim novæ domus architécto de univérsa structúra curándum est; ei vero qui píngere curat, quæ apta sunt ad ornátum exquirénda sunt: ita æstimándum est et in nobis.
  27492 2 Machabæórum	2Mac	41	2	31	Étenim intelléctum collígere, et ordináre sermónem, et curiósius partes síngulas quasque disquírere, históriæ cóngruit auctóri:
  27493 2 Machabæórum	2Mac	41	2	32	brevitátem vero dictiónis sectári, et executiónes rerum vitáre, breviánti concedéndum est.
  27494 2 Machabæórum	2Mac	41	2	33	Hinc ergo narratiónem incipiémus: de præfatióne tantum dixísse suffíciat. Stultum étenim est ante históriam efflúere, in ipsa autem história succíngi.
  27495 2 Machabæórum	2Mac	41	3	1	Ígitur cum sancta cívitas habitarétur in omni pace, leges étiam adhuc óptime custodiréntur, propter Oníæ pontíficis pietátem, et ánimos ódio habéntes mala,
  27496 2 Machabæórum	2Mac	41	3	2	fiébat ut et ipsi reges et príncipes locum summo honóre dignum dúcerent, et templum máximis munéribus illustrárent:
  27497 2 Machabæórum	2Mac	41	3	3	ita ut Seléucus Ásiæ rex de reddítibus suis præstáret omnes sumptus ad ministérium sacrificiórum pertinéntes.
  27498 2 Machabæórum	2Mac	41	3	4	Simon autem de tribu Bénjamin, præpósitus templi constitútus, contendébat, obsisténte sibi príncipe sacerdótum, iníquum áliquid in civitáte molíri.
  27499 2 Machabæórum	2Mac	41	3	5	Sed cum víncere Oníam non posset, venit ad Apollónium Tharsǽæ fílium, qui eo témpore erat dux Cœlesýriæ et Phœnícis:
  27500 2 Machabæórum	2Mac	41	3	6	et nuntiávit ei pecúniis innumerabílibus plenum esse ærárium Jerosólymis, et commúnes cópias imménsas esse, quæ non pértinent ad ratiónem sacrificiórum: esse autem possíbile sub potestáte regis cádere univérsa.
  27501 2 Machabæórum	2Mac	41	3	7	Cumque retulísset ad regem Apollónius de pecúniis quæ delátæ erant, illæ accítum Heliodórum, qui erat super negótia ejus, misit, cum mandátis ut prædíctam pecúniam transportáret.	b
  27502 2 Machabæórum	2Mac	41	3	8	Statímque Heliodórus iter est agréssus, spécie quidem quasi per Cœlesýriam et Phœnícen civitátes esset peragratúrus, re vera autem regis propósitum perfectúrus.
  27503 2 Machabæórum	2Mac	41	3	9	Sed cum venísset Jerosólymam, et benígne a summo sacerdóte in civitáte esset excéptus, narrávit de dato indício pecuniárum, et cujus rei grátia adésset, apéruit: interrogábat autem si vere hæc ita essent.
  27504 2 Machabæórum	2Mac	41	3	10	Tunc summus sacérdos osténdit depósita esse hæc, et victuália viduárum et pupillórum:
  27505 2 Machabæórum	2Mac	41	3	11	quædam vero esse Hircáni Tobíæ viri valde eminéntis, in his quæ detúlerat ímpius Simon: univérsa autem argénti talénta esse quadringénta, et auri ducénta:
  27506 2 Machabæórum	2Mac	41	3	12	décipi vero eos qui credidíssent loco et templo quod per univérsum mundum honorátur pro sui veneratióne et sanctitáte, omníno impossíbile esse.
  27507 2 Machabæórum	2Mac	41	3	13	At ille pro his quæ habébat in mandátis a rege, dicébat omni génere regi ea esse deferénda.
  27508 2 Machabæórum	2Mac	41	3	14	Constitúta autem die, intrábat de his Heliodórus ordinatúrus. Non módica vero per univérsam civitátem erat trepidátio.	b
  27509 2 Machabæórum	2Mac	41	3	15	Sacerdótes autem ante altáre cum stolis sacerdotálibus jactavérunt se, et invocábant de cælo eum qui de depósitis legem pósuit, ut his qui deposúerant ea salva custodíret.
  27510 2 Machabæórum	2Mac	41	3	16	Jam vero qui vidébat summi sacerdótis vultum, mente vulnerabátur: fácies enim et color immutátus declarábat intérnum ánimi dolórem:
  27511 2 Machabæórum	2Mac	41	3	17	circumfúsa enim erat mœstítia quædam viro, et horror córporis, per quem maniféstus aspiciéntibus dolor cordis ejus efficiebátur.
  27512 2 Machabæórum	2Mac	41	3	18	Álii étiam gregátim de dómibus confluébant, pública supplicatióne obsecrántes, pro eo quod in contémptum locus esset ventúrus.
  27513 2 Machabæórum	2Mac	41	3	19	Accinctǽque mulíeres cilíciis pectus, per platéas confluébant: sed et vírgines quæ conclúsæ erant, procurrébant ad Oníam, áliæ autem ad muros, quædam vero per fenéstras aspiciébant:
  27514 2 Machabæórum	2Mac	41	3	20	univérsæ autem protendéntes manus in cælum, deprecabántur:
  27515 2 Machabæórum	2Mac	41	3	21	erat enim mísera commístæ multitúdinis, et magni sacerdótis in agóne constitúti exspectátio.
  27516 2 Machabæórum	2Mac	41	3	22	Et hi quidem invocábant omnipoténtem Deum, ut crédita sibi his qui credíderant, cum omni integritáte conservaréntur.	b
  27517 2 Machabæórum	2Mac	41	3	23	Heliodórus autem, quod decréverat, perficiébat eódem loco ipse cum satellítibus circa ærárium præsens.
  27518 2 Machabæórum	2Mac	41	3	24	Sed spíritus omnipoténtis Dei magnam fecit suæ ostensiónis evidéntiam, ita ut omnes qui ausi fúerant parére ei, ruéntes Dei virtúte, in dissolutiónem et formídinem converteréntur.
  27519 2 Machabæórum	2Mac	41	3	25	Appáruit enim illis quidam equus terríbilem habens sessórem, óptimis operiméntis adornátus: isque cum ímpetu Heliodóro prióres calces elísit: qui autem ei sedébat, videbátur arma habére áurea.
  27520 2 Machabæórum	2Mac	41	3	26	Álii étiam apparuérunt duo júvenes virtúte decóri, óptimi glória, speciosíque amíctu: qui circumstetérunt eum, et ex utráque parte flagellábant, sine intermissióne multis plagis verberántes.
  27521 2 Machabæórum	2Mac	41	3	27	Súbito autem Heliodórus cóncidit in terram, eúmque multa calígine circumfúsum rapuérunt, atque in sella gestatória pósitum ejecérunt.
  27522 2 Machabæórum	2Mac	41	3	28	Et is, qui cum multis cursóribus et satellítibus prædíctum ingréssus est ærárium, portabátur nullo sibi auxílium ferénte, manifésta Dei cógnita virtúte:
  27523 2 Machabæórum	2Mac	41	3	29	et ille quidem per divínam virtútem jacébat mutus, atque omni spe et salúte privátus.
  27524 2 Machabæórum	2Mac	41	3	30	Hi autem Dóminum benedicébant, quia magnificábat locum suum: et templum, quod paulo ante timóre ac tumúltu erat plenum, apparénte omnipoténte Dómino, gáudio et lætítia implétum est.
  27525 2 Machabæórum	2Mac	41	3	31	Tunc vero ex amícis Heliodóri quidam rogábant conféstim Oníam, ut invocáret Altíssimum ut vitam donáret ei qui in suprémo spíritu erat constitútus.	b
  27526 2 Machabæórum	2Mac	41	3	32	Consíderans autem summus sacérdos ne forte rex suspicarétur malítiam áliquam ex Judǽis circa Heliodórum consummátum, óbtulit pro salúte viri hóstiam salutárem.
  27527 2 Machabæórum	2Mac	41	3	33	Cumque summus sacérdos exoráret, iídem júvenes eísdem véstibus amícti astántes Heliodóro, dixérunt: Oníæ sacerdóti grátias age: nam propter eum Dóminus tibi vitam donávit.
  27528 2 Machabæórum	2Mac	41	3	34	Tu autem a Deo flagellátus, núntia ómnibus magnália Dei, et potestátem. Et his dictis, non comparuérunt.
  27529 2 Machabæórum	2Mac	41	3	35	Heliodórus autem, hóstia Deo obláta, et votis magnis promíssis ei qui vívere illi concéssit, et Oníæ grátias agens, recépto exércitu, repedábat ad regem.
  27530 2 Machabæórum	2Mac	41	3	36	Testabátur autem ómnibus ea quæ sub óculis suis víderat ópera magni Dei.
  27531 2 Machabæórum	2Mac	41	3	37	Cum autem rex interrogásset Heliodórum, quis esset aptus adhuc semel Jerosólymam mitti, ait:
  27532 2 Machabæórum	2Mac	41	3	38	Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatórem, mitte illuc, et flagellátum eum recípies, si tamen eváserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus.
  27533 2 Machabæórum	2Mac	41	3	39	Nam ipse, qui habet in cælis habitatiónem, visitátor et adjútor est loci illíus, et veniéntes ad malefaciéndum pércutit ac perdit.
  27534 2 Machabæórum	2Mac	41	3	40	Ígitur de Heliodóro et ærárii custódia ita res se habet.	b
  27535 2 Machabæórum	2Mac	41	4	1	Simon autem prædíctus, pecuniárum et pátriæ delátor, male loquebátur de Onía, tamquam ipse Heliodórum instigásset ad hæc, et ipse fuísset incéntor malórum:
  27536 2 Machabæórum	2Mac	41	4	2	provisorémque civitátis, ac defensórem gentis suæ, et æmulatórem legis Dei, audébat insidiatórem regni dícere.
  27537 2 Machabæórum	2Mac	41	4	3	Sed cum inimicítiæ in tantum procéderent ut étiam per quosdam Simónis necessários homicídia fíerent,
  27538 2 Machabæórum	2Mac	41	4	4	consíderans Onías perículum contentiónis, et Apollónium insaníre, útpote ducem Cœlesýriæ et Phœnícis, ad augéndam malítiam Simónis ad regem se cóntulit,
  27539 2 Machabæórum	2Mac	41	4	5	non ut cívium accusátor, sed commúnem utilitátem apud semetípsum univérsæ multitúdinis consíderans.
  27540 2 Machabæórum	2Mac	41	4	6	Vidébat enim sine regáli providéntia impossíbile esse pacem rebus dari, nec Simónem posse cessáre a stultítia sua.
  27541 2 Machabæórum	2Mac	41	4	7	Sed post Seléuci vitæ excéssum, cum suscepísset regnum Antíochus, qui Nóbilis appellabátur, ambiébat Jason frater Oníæ summum sacerdótium:	b
  27542 2 Machabæórum	2Mac	41	4	8	ádito rege, promíttens ei argénti talénta trecénta sexagínta, et ex reddítibus áliis talénta octogínta,
  27543 2 Machabæórum	2Mac	41	4	9	super hæc promittébat et ália centum quinquagínta, si potestáti ejus concederétur, gymnásium et ephébiam sibi constitúere, et eos qui in Jerosólymis erant, Antiochénos scríbere.
  27544 2 Machabæórum	2Mac	41	4	10	Quod cum rex annuísset, et obtinuísset principátum, statim ad gentílem ritum contribúles suos transférre cœpit,
  27545 2 Machabæórum	2Mac	41	4	11	et amótis his quæ humanitátis causa Judǽis a régibus fúerant constitúta per Joánnem patrem Eupólemi, qui apud Romános de amicítia et societáte functus est legatióne legítima, cívium jura destítuens, prava institúta sanciébat.
  27546 2 Machabæórum	2Mac	41	4	12	Étenim ausus est sub ipsa arce gymnásium constitúere, et óptimos quosque ephebórum in lupanáribus pónere.
  27547 2 Machabæórum	2Mac	41	4	13	Erat autem hoc non inítium, sed increméntum quoddam, et proféctus gentílis et alienígenæ conversatiónis, propter ímpii et non sacerdótis Jasónis nefárium, et inaudítum scelus:	b
  27548 2 Machabæórum	2Mac	41	4	14	ita ut sacerdótes jam non circa altáris offícia déditi essent, sed contémpto templo et sacrifíciis negléctis, festinárent partícipes fíeri palǽstræ et præbitiónis ejus injústæ, et in exercítiis disci.
  27549 2 Machabæórum	2Mac	41	4	15	Et pátrios quidem honóres nihil habéntes, græcas glórias óptimas arbitrabántur:
  27550 2 Machabæórum	2Mac	41	4	16	quarum grátia periculósa eos conténtio habébat, et eórum institúta æmulabántur, ac per ómnia his consímiles esse cupiébant, quos hostes et peremptóres habúerant.
  27551 2 Machabæórum	2Mac	41	4	17	In leges enim divínas ímpie ágere impúne non cedit: sed hoc tempus sequens declarábit.
  27552 2 Machabæórum	2Mac	41	4	18	Cum autem quinquennális agon Tyri celebrarétur, et rex præsens esset,
  27553 2 Machabæórum	2Mac	41	4	19	misit Jason facinorósus ab Jerosólymis viros peccatóres, portántes argénti didráchmas trecéntas in sacríficum Hérculis: quas postulavérunt hi qui asportáverant ne in sacrifíciis erogaréntur, quia non oportéret, sed in álios sumptus eas deputári.
  27554 2 Machabæórum	2Mac	41	4	20	Sed hæ oblátæ sunt quidem ab eo qui míserat in sacrifícium Hérculis: propter præséntes autem datæ sunt in fábricam návium trirémium.
  27555 2 Machabæórum	2Mac	41	4	21	Misso autem in Ægýptum Apollónio Mnésthei fílio propter primátes Ptolemǽi Philométoris regis, cum cognovísset Antíochus aliénum se a negótiis regni efféctum, própriis utilitátibus cónsulens, proféctus inde venit Joppen, et inde Jerosólymam.	b
  27556 2 Machabæórum	2Mac	41	4	22	Et magnífice ab Jasóne et civitáte suscéptus, cum faculárum lumínibus et láudibus ingréssus est: et inde in Phœnícen exércitum convértit.
  27557 2 Machabæórum	2Mac	41	4	23	Et post triénnii tempus, misit Jason Meneláum supradícti Simónis fratrem portántem pecúnias regi, et de negótiis necessáriis respónsa perlatúrum.	b
  27558 2 Machabæórum	2Mac	41	4	24	At ille commendátus regi, cum magnificásset fáciem potestátis ejus, in semetípsum retórsit summum sacerdótium, superpónens Jasóni talénta argénti trecénta.
  27559 2 Machabæórum	2Mac	41	4	25	Acceptísque a rege mandátis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdótio: ánimos vero crudélis tyránni, et feræ béluæ iram gerens.
  27560 2 Machabæórum	2Mac	41	4	26	Et Jason quidem, qui próprium fratrem captiváverat, ipse decéptus prófugus in Ammanítem expúlsus est regiónem.
  27561 2 Machabæórum	2Mac	41	4	27	Meneláus autem principátum quidem obtínuit: de pecúniis vero regi promíssis, nihil agébat, cum exactiónem fáceret Sóstratus, qui arci erat præpósitus,
  27562 2 Machabæórum	2Mac	41	4	28	nam ad hunc exáctio vectigálium pertinébant: quam ob causam utríque ad regem sunt evocáti.
  27563 2 Machabæórum	2Mac	41	4	29	Et Meneláus amótus est a sacerdótio, succedénte Lysímacho fratre suo: Sóstratus autem prælátus est Cýpriis.
  27564 2 Machabæórum	2Mac	41	4	30	Et cum hæc ageréntur, cóntigit Tharsénses et Mallótas seditiónem movére, eo quod Antióchidi regis concubínæ dono essent dati.	b
  27565 2 Machabæórum	2Mac	41	4	31	Festinánter ítaque rex venit sedáre illos, relícto suffécto uno ex comítibus suis Andrónico.
  27566 2 Machabæórum	2Mac	41	4	32	Ratus autem Meneláus accepísse se tempus opportúnum, áurea quædam vasa e templo furátus donávit Andrónico, et ália vendíderat Tyri, et per vicínas civitátes.
  27567 2 Machabæórum	2Mac	41	4	33	Quod cum certíssime cognovísset Onías, arguébat eum, ipse in loco tuto se cóntinens Antiochíæ secus Daphnem.
  27568 2 Machabæórum	2Mac	41	4	34	Unde Meneláus accédens ad Andrónicum, rogábat ut Oníam interfíceret. Qui cum venísset ad Oníam, et datis dextris cum jurejurándo (quamvis esset ei suspéctus) suasísset de asýlo procédere, statim eum perémit, non véritus justítiam.
  27569 2 Machabæórum	2Mac	41	4	35	Ob quam causam non solum Judǽi, sed áliæ quoque natiónes indignabántur, et moléste ferébant de nece tanti viri injústa.
  27570 2 Machabæórum	2Mac	41	4	36	Sed regréssum regem de Cilíciæ locis adiérunt Judǽi apud Antiochíam, simul et Græci, conqueréntes de iníqua nece Oníæ.
  27571 2 Machabæórum	2Mac	41	4	37	Contristátus ítaque ánimo Antíochus propter Oníam, et flexus ad misericórdiam, lácrimas fudit, recordátus defúncti sobrietátem et modéstiam:
  27572 2 Machabæórum	2Mac	41	4	38	accensísque ánimis Andrónicum púrpura exútum, per totam civitátem jubet circumdúci: et in eódem loco in quo in Oníam impietátem commíserat, sacrílegum vita privári, Dómino illi condígnam retribuénte pœnam.
  27573 2 Machabæórum	2Mac	41	4	39	Multis autem sacrilégiis in templo a Lysímacho commíssis Menelái consílio, et divulgáta fama, congregáta est multitúdo advérsum Lysímachum multo jam auro exportáto.	b
  27574 2 Machabæórum	2Mac	41	4	40	Turbis autem insurgéntibus, et ánimis ira replétis, Lysímachus armátis fere tribus míllibus iníquis mánibus uti cœpit, duce quodam tyránno, ætáte páriter et deméntia provécto.
  27575 2 Machabæórum	2Mac	41	4	41	Sed ut intellexérunt conátum Lysímachi, álii lápides, álii fustes válidos arripuére: quidam vero cínerem in Lysímachum jecére.
  27576 2 Machabæórum	2Mac	41	4	42	Et multi quidem vulneráti, quidam autem et prostráti, omnes vero in fugam convérsi sunt: ipsum étiam sacrílegum secus ærárium interfecérunt.
  27577 2 Machabæórum	2Mac	41	4	43	De his ergo cœpit judícium advérsus Meneláum agitári.	b
  27578 2 Machabæórum	2Mac	41	4	44	Et cum venísset rex Tyrum, ad ipsum negótium detulérunt missi tres viri a senióribus.
  27579 2 Machabæórum	2Mac	41	4	45	Et cum superarétur Meneláus, promísit Ptolemǽo multas pecúnias dare ad suadéndum regi.
  27580 2 Machabæórum	2Mac	41	4	46	Ítaque Ptolemǽus in quodam átrio pósitum quasi refrigerándi grátia regem ádiit, et dedúxit a senténtia:
  27581 2 Machabæórum	2Mac	41	4	47	et Meneláum quidem univérsæ malítiæ reum crimínibus absólvit: míseros autem qui, etiámsi apud Scythas causam dixíssent, innocéntes judicaréntur, hos morte damnávit.
  27582 2 Machabæórum	2Mac	41	4	48	Cito ergo injústam pœnam dedérunt, qui pro civitáte, et pópulo, et sacris vasis causam prosecúti sunt.
  27583 2 Machabæórum	2Mac	41	4	49	Quam ob rem Týrii quoque indignáti, erga sepultúram eórum liberalíssimi extitérunt.
  27584 2 Machabæórum	2Mac	41	4	50	Meneláus autem, propter eórum qui in poténtia erant avarítiam, permanébat in potestáte, crescens in malítia ad insídias cívium.
  27585 2 Machabæórum	2Mac	41	5	1	Eódem témpore, Antíochus secúndam profectiónem parávit in Ægýptum.
  27586 2 Machabæórum	2Mac	41	5	2	Cóntigit autem per univérsam Jerosolymórum civitátem vidéri diébus quadragínta per áëra équites discurréntes, aurátas stolas habéntes et hastis, quasi cohórtes armátos:
  27587 2 Machabæórum	2Mac	41	5	3	et cursus equórum per órdines digéstos, et congressiónes fíeri cóminus, et scutórum motus, et galeatórum multitúdinem gládiis distríctis, et telórum jactus, et aureórum armórum splendórem, omnísque géneris loricárum.
  27588 2 Machabæórum	2Mac	41	5	4	Quaprópter omnes rogábant in bonum monstra convérti.
  27589 2 Machabæórum	2Mac	41	5	5	Sed cum falsus rumor exísset, tamquam vita excessísset Antíochus, assúmptis Jason non minus mille viris, repénte agréssus est civitátem: et cívibus ad murum convolántibus ad últimum apprehénsa civitáte, Meneláus fugit in arcem:	b
  27590 2 Machabæórum	2Mac	41	5	6	Jason vero non parcébat in cæde cívibus suis, nec cogitábat prosperitátem advérsum cognátos malum esse máximum, árbitrans hóstium et non cívium se trophǽa captúrum.
  27591 2 Machabæórum	2Mac	41	5	7	Et principátum quidem non obtínuit, finem vero insidiárum suárum confusiónem accépit, et prófugus íterum ábiit in Ammanítem.
  27592 2 Machabæórum	2Mac	41	5	8	Ad últimum, in exítium sui conclúsus ab Aréta Árabum tyránno fúgiens de civitáte in civitátem, ómnibus odiósus, ut réfuga legum et execrábilis, ut pátriæ et cívium hostis, in Ægýptum extrúsus est:
  27593 2 Machabæórum	2Mac	41	5	9	et qui multos de pátria sua expúlerat, péregre périit, Lacedæmónas proféctus, quasi pro cognatióne ibi refúgium habitúrus:
  27594 2 Machabæórum	2Mac	41	5	10	et qui insepúltos multos abjécerat, ipse et illamentátus et insepúltus abjícitur, sepultúra neque peregrína usus, neque pátrio sepúlchro partícipans.
  27595 2 Machabæórum	2Mac	41	5	11	His ítaque gestis, suspicátus est rex societátem desertúros Judǽos: et ob hoc proféctus ex Ægýpto efferátis ánimis, civitátem quidem armis cepit.	b
  27596 2 Machabæórum	2Mac	41	5	12	Jussit autem milítibus interfícere, nec párcere occursántibus, et per domos ascendéntes trucidáre.
  27597 2 Machabæórum	2Mac	41	5	13	Fiébant ergo cædes júvenum ac seniórum, et mulíerum et natórum extermínia, virginúmque et parvulórum neces.
  27598 2 Machabæórum	2Mac	41	5	14	Erant autem toto tríduo octogínta míllia interfécti, quadragínta míllia vincti, non minus autem venúndati.
  27599 2 Machabæórum	2Mac	41	5	15	Sed nec ista suffíciunt: ausus est étiam intráre templum univérsa terra sánctius, Meneláo ductóre, qui legum et pátriæ fuit próditor:	b
  27600 2 Machabæórum	2Mac	41	5	16	et sceléstis mánibus sumens sancta vasa, quæ ab áliis régibus et civitátibus erant pósita ad ornátum loci, et glóriam, contrectábat indígne, et contaminábat.
  27601 2 Machabæórum	2Mac	41	5	17	Ita alienátus mente Antíochus, non considerábat quod propter peccáta habitántium civitátem, módicum Deus fúerat irátus: propter quod et áccidit circa locum despéctio:
  27602 2 Machabæórum	2Mac	41	5	18	alióquin nisi contigísset eos multis peccátis esse involútos, sicut Heliodórus, qui missus est a Seléuco rege ad expoliándum ærárium, étiam hic statim advéniens flagellátus, et repúlsus útique fuísset ab audácia.
  27603 2 Machabæórum	2Mac	41	5	19	Verum non propter locum, gentem: sed propter gentem, locum Deus elégit.
  27604 2 Machabæórum	2Mac	41	5	20	Ideóque et ipse locus párticeps factus est pópuli malórum: póstea autem fiet sócius bonórum, et qui derelíctus in ira Dei omnipoténtis est, íterum in magni Dómini reconciliatióne cum summa glória exaltábitur.
  27605 2 Machabæórum	2Mac	41	5	21	Ígitur Antíochus mille et octingéntis ablátis de templo taléntis, velóciter Antiochíam regréssus est, exístimans se præ supérbia terram ad navigándum, pélagus vero ad iter agéndum deductúrum propter mentis elatiónem.	b
  27606 2 Machabæórum	2Mac	41	5	22	Relíquit autem et præpósitos ad affligéndam gentem: Jerosólymis quidem Philíppum génere Phrygem, móribus crudeliórem eo ipso a quo constitútus est:
  27607 2 Machabæórum	2Mac	41	5	23	in Garízim autem Andrónicum et Meneláum, qui grávius quam céteri imminébant cívibus.
  27608 2 Machabæórum	2Mac	41	5	24	Cumque appósitus esset contra Judǽos, misit odiósum príncipem Apollónium cum exércitu vigínti et duóbus míllibus, præcípiens ei omnes perféctæ ætátis interfícere, mulíeres ac júvenes véndere.
  27609 2 Machabæórum	2Mac	41	5	25	Qui cum venísset Jerosólymam, pacem símulans, quiévit usque ad diem sanctum sábbati: et tunc feriátis Judǽis arma cápere suis præcépit.
  27610 2 Machabæórum	2Mac	41	5	26	Omnésque qui ad spectáculum procésserant, trucidávit: et civitátem cum armátis discúrrens, ingéntem multitúdinem perémit.
  27611 2 Machabæórum	2Mac	41	5	27	Judas autem Machabǽus, qui décimus fúerat, secésserat in desértum locum, ibíque inter feras vitam in móntibus cum suis agébat: et fœni cibo vescéntes, demorabántur, ne partícipes essent coinquinatiónis.	b
  27612 2 Machabæórum	2Mac	41	6	1	Sed non post multum témporis, misit rex senem quemdam Antiochénum, qui compélleret Judǽos ut se transférrent a pátriis et Dei légibus:
  27613 2 Machabæórum	2Mac	41	6	2	contamináre étiam quod in Jerosólymis erat templum, et cognomináre Jovis Olýmpii: et in Garízim, prout erant hi qui locum inhabitábant, Jovis hospitális.
  27614 2 Machabæórum	2Mac	41	6	3	Péssima autem et univérsis gravis erat malórum incúrsio:
  27615 2 Machabæórum	2Mac	41	6	4	nam templum luxúria et comessatiónibus géntium erat plenum, et scortántium cum meretrícibus: sacratísque ǽdibus mulíeres se ultro ingerébant, intro feréntes ea quæ non licébat.
  27616 2 Machabæórum	2Mac	41	6	5	Altáre étiam plenum erat illícitis, quæ légibus prohibebántur.
  27617 2 Machabæórum	2Mac	41	6	6	Neque autem sábbata custodiebántur, neque dies solémnes pátrii servabántur, nec simplíciter Judǽum se esse quisquam confitebátur.
  27618 2 Machabæórum	2Mac	41	6	7	Ducebántur autem cum amára necessitáte in die natális regis ad sacrifícia: et cum Líberi sacra celebraréntur, cogebántur hédera coronáti Líbero circuíre.
  27619 2 Machabæórum	2Mac	41	6	8	Decrétum autem éxiit in próximas gentílium civitátes, suggeréntibus Ptolemǽis, ut pari modo et ipsi advérsus Judǽos ágerent, ut sacrificárent:
  27620 2 Machabæórum	2Mac	41	6	9a	eos autem qui nollent transíre ad institúta géntium, interfícerent.
  27621 2 Machabæórum	2Mac	41	6	9b	Erat ergo vidére misériam.
  27622 2 Machabæórum	2Mac	41	6	10	Duæ enim mulíeres delátæ sunt natos suos circumcidísse: quas, infántibus ad úbera suspénsis, cum públice per civitátem circumduxíssent, per muros præcipitavérunt.
  27623 2 Machabæórum	2Mac	41	6	11	Álii vero, ad próximas coëúntes spelúncas, et laténter sábbati diem celebrántes, cum indicáti essent Philíppo, flammis succénsi sunt, eo quod verebántur propter religiónem et observántiam manu sibímet auxílium ferre.
  27624 2 Machabæórum	2Mac	41	6	12	Óbsecro autem eos qui hunc librum lectúri sunt, ne abhorréscant propter advérsos casus: sed réputent ea quæ accidérunt, non ad intéritum, sed ad correptiónem esse géneris nostri.	b
  27625 2 Machabæórum	2Mac	41	6	13	Étenim multo témpore non sínere peccatóribus ex senténtia ágere, sed statim ultiónes adhibére, magni benefícii est indícium.
  27626 2 Machabæórum	2Mac	41	6	14	Non enim, sicut in áliis natiónibus, Dóminus patiénter exspéctat, ut eas cum judícii dies advénerit, in plenitúdine peccatórum púniat:
  27627 2 Machabæórum	2Mac	41	6	15	ita et in nobis státuit ut, peccátis nostris in finem devolútis, ita demum in nos víndicet.
  27628 2 Machabæórum	2Mac	41	6	16	Propter quod numquam quidem a nobis misericórdiam suam ámovet: corrípiens vero in advérsis, pópulum suum non derelíquit.
  27629 2 Machabæórum	2Mac	41	6	17	Sed hæc nobis ad commonitiónem legéntium dicta sint paucis. Jam enim veniéndum est ad narratiónem.
  27630 2 Machabæórum	2Mac	41	6	18	Ígitur Eleázarus, unus de primóribus scribárum, vir ætáte provéctus, et vultu decórus, apérto ore hians compellebátur carnem porcínam manducáre.	b
  27631 2 Machabæórum	2Mac	41	6	19	At ille gloriosíssimam mortem magis quam odíbilem vitam compléctens, voluntárie præíbat ad supplícium.
  27632 2 Machabæórum	2Mac	41	6	20	Íntuens autem quemádmodum oportéret accédere, patiénter sústinens, destinávit non admíttere illícita propter vitæ amórem.
  27633 2 Machabæórum	2Mac	41	6	21	Hi autem qui astábant, iníqua miseratióne commóti propter antíquam viri amicítiam, tolléntes eum secréto rogábant afférri carnes quibus vesci ei licébat, ut simularétur manducásse sicut rex imperáverat de sacrifícii cárnibus,
  27634 2 Machabæórum	2Mac	41	6	22	ut hoc facto, a morte liberarétur: et propter véterem viri amicítiam, hanc in eo faciébant humanitátem.
  27635 2 Machabæórum	2Mac	41	6	23	At ille cogitáre cœpit ætátis ac senectútis suæ eminéntiam dignam, et ingénitæ nobilitátis canítiem, atque a púero óptimæ conversatiónis actus: et secúndum sanctæ et a Deo cónditæ legis constitúta, respóndit cito, dicens præmítti se velle in inférnum.
  27636 2 Machabæórum	2Mac	41	6	24	Non enim ætáti nostræ dignum est, inquit, fíngere: ut multi adolescéntium, arbitrántes Eleázarum nonagínta annórum transísse ad vitam alienigenárum,
  27637 2 Machabæórum	2Mac	41	6	25	et ipsi propter meam simulatiónem, et propter módicum corruptíbilis vitæ tempus decipiántur, et per hoc máculam atque execratiónem meæ senectúti conquíram.
  27638 2 Machabæórum	2Mac	41	6	26	Nam etsi in præsénti témpore supplíciis hóminum erípiar, sed manum Omnipoténtis nec vivus, nec defúnctus, effúgiam.
  27639 2 Machabæórum	2Mac	41	6	27	Quam ob rem fórtiter vita excedéndo, senectúte quidem dignus apparébo:
  27640 2 Machabæórum	2Mac	41	6	28	adolescéntibus autem exémplum forte relínquam, si prompto ánimo ac fórtiter pro gravíssimis ac sanctíssimis légibus honésta morte perfúngar. His dictis, conféstim ad supplícium trahebátur.
  27641 2 Machabæórum	2Mac	41	6	29	Hi autem qui eum ducébant, et paulo ante fúerant mitióres, in iram convérsi sunt propter sermónes ab eo dictos, quos illi per arrogántiam prolátos arbitrabántur.
  27642 2 Machabæórum	2Mac	41	6	30	Sed cum plagis perimerétur, ingémuit, et dixit: Dómine, qui habes sanctam sciéntiam, maniféste tu scis quia cum a morte possem liberári, duros córporis sustíneo dolóres: secúndum ánimam vero propter timórem tuum libénter hæc pátior.
  27643 2 Machabæórum	2Mac	41	6	31	Et iste quidem hoc modo vita decéssit, non solum juvénibus, sed et univérsæ genti memóriam mortis suæ ad exémplum virtútis et fortitúdinis derelínquens.
  27644 2 Machabæórum	2Mac	41	7	1	Cóntigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehénsos compélli a rege édere contra fas carnes porcínas, flagris et táureis cruciátos.
  27645 2 Machabæórum	2Mac	41	7	2	Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis díscere a nobis? paráti sumus mori, magis quam pátrias Dei leges prævaricári.
  27646 2 Machabæórum	2Mac	41	7	3	Irátus ítaque rex, jussit sartágines et ollas ǽneas succéndi: quibus statim succénsis,
  27647 2 Machabæórum	2Mac	41	7	4	jussit ei qui prior fúerat locútus amputári linguam, et cute cápitis abstrácta, summas quoque manus et pedes ei præscíndi, céteris ejus frátribus et matre inspiciéntibus.
  27648 2 Machabæórum	2Mac	41	7	5	Et cum jam per ómnia inútilis factus esset, jussit ignem admovéri, et adhuc spirántem torréri in sartágine: in qua cum diu cruciarétur, céteri una cum matre ínvicem se hortabántur mori fórtiter,
  27649 2 Machabæórum	2Mac	41	7	6	dicéntes: Dóminus Deus aspíciet veritátem, et consolábitur in nobis, quemádmodum in protestatióne cántici declarávit Móyses: Et in servis suis consolábitur.
  27650 2 Machabæórum	2Mac	41	7	7	Mórtuo ítaque illo primo hoc modo, sequéntem deducébant ad illudéndum: et cute cápitis ejus cum capíllis abstrácta, interrogábant si manducáret, priúsquam toto córpore per membra síngula punirétur.	b
  27651 2 Machabæórum	2Mac	41	7	8	At ille respóndens pátria voce, dixit: Non fáciam. Propter quod et iste, sequénti loco, primi torménta suscépit:
  27652 2 Machabæórum	2Mac	41	7	9	et in último spíritu constitútus, sic ait: Tu quidem scelestíssime in præsénti vita nos perdis: sed Rex mundi defúnctos nos pro suis légibus in ætérnæ vitæ resurrectióne suscitábit.
  27653 2 Machabæórum	2Mac	41	7	10	Post hunc tértius illúditur, et linguam postulátus cito prótulit, et manus constánter exténdit:
  27654 2 Machabæórum	2Mac	41	7	11	et cum fidúcia ait: E cælo ista possídeo, sed propter Dei leges nunc hæc ipsa despício, quóniam ab ipso me ea receptúrum spero:
  27655 2 Machabæórum	2Mac	41	7	12	ita ut rex, et qui cum ipso erant, miraréntur adolescéntis ánimum, quod tamquam níhilum dúceret cruciátus.
  27656 2 Machabæórum	2Mac	41	7	13	Et hoc ita defúncto, quartum vexábant simíliter torquéntes.
  27657 2 Machabæórum	2Mac	41	7	14	Et cum jam esset ad mortem, sic ait: Pótius est ab homínibus morti datos spem exspectáre a Deo, íterum ab ipso resuscitándos: tibi enim resurréctio ad vitam non erit.
  27658 2 Machabæórum	2Mac	41	7	15	Et cum admovíssent quintum, vexábant eum. At ille respíciens in eum,
  27659 2 Machabæórum	2Mac	41	7	16	dixit: Potestátem inter hómines habens, cum sis corruptíbilis, facis quod vis: noli autem putáre genus nostrum a Deo esse derelíctum:
  27660 2 Machabæórum	2Mac	41	7	17	tu autem patiénter sústine, et vidébis magnam potestátem ipsíus, quáliter te et semen tuum torquébit.
  27661 2 Machabæórum	2Mac	41	7	18	Post hunc ducébant sextum, et is, mori incípiens, sic ait: Noli frustra erráre: nos enim propter nosmetípsos hæc pátimur, peccántes in Deum nostrum, et digna admiratióne facta sunt in nobis:
  27662 2 Machabæórum	2Mac	41	7	19	tu autem ne exístimes tibi impúne futúrum, quod contra Deum pugnáre tentáveris.
  27663 2 Machabæórum	2Mac	41	7	20	Supra modum autem mater mirábilis, et bonórum memória digna, quæ pereúntes septem fílios sub uníus diéi témpore conspíciens, bono ánimo ferébat propter spem quam in Deum habébat:	b
  27664 2 Machabæórum	2Mac	41	7	21	síngulos illórum hortabátur voce pátria fórtiter, repléta sapiéntia: et, femíneæ cogitatióni masculínum ánimum ínserens,
  27665 2 Machabæórum	2Mac	41	7	22	dixit ad eos: Néscio quáliter in útero meo apparuístis, neque enim ego spíritum et ánimam donávi vobis et vitam, et singulórum membra non ego ipsa compégi:
  27666 2 Machabæórum	2Mac	41	7	23	sed enim mundi Creátor, qui formávit hóminis nativitátem, quique ómnium invénit oríginem, et spíritum vobis íterum cum misericórdia reddet et vitam, sicut nunc vosmetípsos despícitis propter leges ejus.
  27667 2 Machabæórum	2Mac	41	7	24	Antíochus autem, contémni se arbitrátus, simul et exprobrántis voce despécta, cum adhuc adolescéntior superésset, non solum verbis hortabátur, sed et cum juraménto affirmábat se dívitem et beátum factúrum, et translátum a pátriis légibus amícum habitúrum, et res necessárias ei præbitúrum.	b
  27668 2 Machabæórum	2Mac	41	7	25	Sed ad hæc cum adoléscens nequáquam inclinarétur, vocávit rex matrem, et suadébat ei ut adolescénti fíeret in salútem.
  27669 2 Machabæórum	2Mac	41	7	26	Cum autem multis eam verbis esset hortátus, promísit suasúrum se fílio suo.
  27670 2 Machabæórum	2Mac	41	7	27	Ítaque inclináta ad illum, irrídens crudélem tyránnum, ait pátria voce: Fili mi, miserére mei, quæ te in útero novem ménsibus portávi, et lac triénnio dedi et álui, et in ætátem istam perdúxi.
  27671 2 Machabæórum	2Mac	41	7	28	Peto, nate, ut aspícias ad cælum et terram, et ad ómnia quæ in eis sunt, et intélligas quia ex níhilo fecit illa Deus, et hóminum genus:
  27672 2 Machabæórum	2Mac	41	7	29	ita fiet, ut non tímeas carníficem istum, sed dignus frátribus tuis efféctus párticeps, súscipe mortem, ut in illa miseratióne cum frátribus tuis te recípiam.
  27673 2 Machabæórum	2Mac	41	7	30	Cum hæc illa adhuc díceret, ait adoléscens: Quem sustinétis? non obédio præcépto regis, sed præcépto legis, quæ data est nobis per Móysen.	b
  27674 2 Machabæórum	2Mac	41	7	31	Tu vero, qui invéntor omnis malítiæ factus es in Hebrǽos, non effúgies manum Dei.
  27675 2 Machabæórum	2Mac	41	7	32	Nos enim pro peccátis nostris hæc pátimur.
  27676 2 Machabæórum	2Mac	41	7	33	Et si nobis propter increpatiónem et correptiónem Dóminus Deus noster módicum irátus est: sed íterum reconciliábitur servis suis.
  27677 2 Machabæórum	2Mac	41	7	34	Tu autem, o sceléste, et ómnium hóminum flagitiosíssime, noli frustra extólli vanis spebus in servos ejus inflammátus:
  27678 2 Machabæórum	2Mac	41	7	35	nondum enim omnipoténtis Dei, et ómnia inspiciéntis, judícium effugísti.
  27679 2 Machabæórum	2Mac	41	7	36	Nam fratres mei, módico nunc dolóre sustentáto, sub testaménto ætérnæ vitæ effécti sunt: tu vero judício Dei justas supérbiæ tuæ pœnas exsólves.
  27680 2 Machabæórum	2Mac	41	7	37	Ego autem, sicut fratres mei, ánimam et corpus meum trado pro pátriis légibus, ínvocans Deum matúrius genti nostræ propítium fíeri, teque cum torméntis et verbéribus confitéri quod ipse est Deus solus.
  27681 2 Machabæórum	2Mac	41	7	38	In me vero et in frátribus meis désinet Omnipoténtis ira, quæ super omne genus nostrum juste superdúcta est.
  27682 2 Machabæórum	2Mac	41	7	39	Tunc rex accénsus ira in hunc, super omnes crudélius desǽvit, indígne ferens se derísum.	b
  27683 2 Machabæórum	2Mac	41	7	40	Et hic ítaque mundus óbiit, per ómnia in Dómino confídens.
  27684 2 Machabæórum	2Mac	41	7	41	Novíssime autem post fílios, et mater consúmpta est.
  27685 2 Machabæórum	2Mac	41	7	42	Ígitur de sacrifíciis et de nímiis crudelitátibus satis dictum est.	b
  27686 2 Machabæórum	2Mac	41	8	1	Judas vero Machabǽus, et qui cum illo erant, introíbant laténter in castélla: et convocántes cognátos et amícos, et eos qui permansérunt in Judaísmo assuméntes, eduxérunt ad se sex míllia virórum.
  27687 2 Machabæórum	2Mac	41	8	2	Et invocábant Dóminum, ut respíceret in pópulum qui ab ómnibus calcabátur, et misererétur templo quod contaminabátur ab ímpiis:
  27688 2 Machabæórum	2Mac	41	8	3	misererétur étiam extermínio civitátis, quæ esset íllico complanánda, et vocem sánguinis ad se clamántis audíret:
  27689 2 Machabæórum	2Mac	41	8	4	memorarétur quoque iniquíssimas mortes parvulórum innocéntum, et blasphémias nómini suo illátas, et indignarétur super his.
  27690 2 Machabæórum	2Mac	41	8	5	At Machabǽus, congregáta multitúdine, intolerábilis géntibus efficiebátur: ira enim Dómini in misericórdiam convérsa est.	b
  27691 2 Machabæórum	2Mac	41	8	6	Et supervéniens castéllis et civitátibus improvísus, succendébat eas: et opportúna loca óccupans, non paucas hóstium strages dabat:
  27692 2 Machabæórum	2Mac	41	8	7	máxime autem nóctibus ad hujuscémodi excúrsus ferebátur, et fama virtútis ejus ubíque diffundebátur.
  27693 2 Machabæórum	2Mac	41	8	8	Videns autem Philíppus paulátim virum ad proféctum veníre, ac frequéntius res ei cédere própere, ad Ptolemǽum ducem Cœlesýriæ et Phœnícis scripsit ut auxílium ferret regis negótiis.
  27694 2 Machabæórum	2Mac	41	8	9	At ille velóciter misit Nicanórem Pátrocli de primóribus amícum, datis ei de permístis géntibus, armátis non minus vigínti míllibus, ut univérsum Judæórum genus deléret, adjúncto ei Górgia viro militári, et in béllicis rebus experientíssimo.
  27695 2 Machabæórum	2Mac	41	8	10	Constítuit autem Nícanor, ut regi tribútum, quod Románis erat dandum, duo míllia talentórum de captivitáte Judæórum suppléret:	b
  27696 2 Machabæórum	2Mac	41	8	11	statímque ad marítimas civitátes misit, cónvocans ad coëmptiónem Judaicórum mancipiórum, promíttens se nonagínta mancípia talénto distractúrum, non respíciens ad vindíctam quæ eum ab Omnipoténte esset consecutúra.
  27697 2 Machabæórum	2Mac	41	8	12	Judas autem ubi cómperit, indicávit his qui secum erant Judǽis Nicanóris advéntum.
  27698 2 Machabæórum	2Mac	41	8	13	Ex quibus quidam formidántes, et non credéntes Dei justítiæ, in fugam vertebántur:
  27699 2 Machabæórum	2Mac	41	8	14	álii vero si quid eis supérerat vendébant, simúlque Dóminum deprecabántur ut eríperet eos ab ímpio Nicanóre, qui eos priúsquam cóminus veníret, vendíderat:
  27700 2 Machabæórum	2Mac	41	8	15	etsi non propter eos, propter testaméntum tamen quod erat ad patres eórum, et propter invocatiónem sancti et magnífici nóminis ejus super ipsos.
  27701 2 Machabæórum	2Mac	41	8	16	Convocátis autem Machabǽus septem míllibus qui cum ipso erant, rogábat ne hóstibus reconciliaréntur, neque metúerent iníque veniéntium advérsum se hóstium multitúdinem: sed fórtiter conténderent,	b
  27702 2 Machabæórum	2Mac	41	8	17	ante óculos habéntes contuméliam quæ loco sancto ab his injúste esset illáta, itémque et ludíbrio hábitæ civitátis injúriam, adhuc étiam véterum institúta convúlsa.
  27703 2 Machabæórum	2Mac	41	8	18	Nam illi quidem armis confídunt, ait, simul et audácia: nos autem in omnipoténte Dómino, qui potest et veniéntes advérsum nos, et univérsum mundum, uno nutu delére, confídimus.
  27704 2 Machabæórum	2Mac	41	8	19	Admónuit autem eos et de auxíliis Dei, quæ facta sunt erga paréntes: et quod sub Sennácherib centum octogínta quinque míllia periérunt:
  27705 2 Machabæórum	2Mac	41	8	20	et de prœ́lio quod eis advérsus Gálatas fuit in Babylónia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedónibus sóciis hæsitántibus, ipsi sex míllia soli peremérunt centum vigínti míllia, propter auxílium illis datum de cælo, et benefícia pro his plúrima consecúti sunt.
  27706 2 Machabæórum	2Mac	41	8	21	His verbis constántes effécti sunt, et pro légibus et pátria mori paráti.
  27707 2 Machabæórum	2Mac	41	8	22	Constítuit ítaque fratres suos duces utríque órdini, Simónem, et Joséphum, et Jónathan, subjéctis unicuíque millénis et quingenténis.	b
  27708 2 Machabæórum	2Mac	41	8	23	Ad hoc étiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutórii Dei, in prima ácie ipse dux commísit cum Nicanóre.
  27709 2 Machabæórum	2Mac	41	8	24	Et facto sibi adjutóre Omnipoténte, interfecérunt super novem míllia hóminum: majórem autem partem exércitus Nicanóris vulnéribus débilem factam fúgere compulérunt.
  27710 2 Machabæórum	2Mac	41	8	25	Pecúniis vero eórum, qui ad emptiónem ipsórum vénerant, sublátis, ipsos usquequáque persecúti sunt:
  27711 2 Machabæórum	2Mac	41	8	26	sed revérsi sunt hora conclúsi, nam erat ante sábbatum: quam ob causam non perseveravérunt insequéntes.
  27712 2 Machabæórum	2Mac	41	8	27	Arma autem ipsórum, et spólia congregántes, sábbatum agébant, benedicéntes Dóminum, qui liberávit eos in isto die, misericórdiæ inítium stillans in eos.
  27713 2 Machabæórum	2Mac	41	8	28	Post sábbatum vero debílibus, et órphanis, et víduis divisérunt spólia: et resídua ipsi cum suis habuére.
  27714 2 Machabæórum	2Mac	41	8	29	His ítaque gestis, et commúniter ab ómnibus facta obsecratióne, misericórdem Dóminum postulábant ut in finem servis suis reconciliarétur.
  27715 2 Machabæórum	2Mac	41	8	30	Et ex his qui cum Timótheo et Bácchide erant contra se contendéntes, super vigínti míllia interfecérunt, et munitiónes excélsas obtinuérunt: et plures prædas divisérunt, æquam portiónem debílibus, pupíllis, et víduis, sed et senióribus faciéntes.	b
  27716 2 Machabæórum	2Mac	41	8	31	Et cum arma eórum diligénter collegíssent, ómnia composuérunt in locis opportúnis: resídua vero spólia Jerosólymam detulérunt:
  27717 2 Machabæórum	2Mac	41	8	32	et Philárchen, qui cum Timótheo erat, interfecérunt, virum sceléstum, qui in multis Judǽos afflíxerat.
  27718 2 Machabæórum	2Mac	41	8	33	Et cum epinícia ágerent Jerosólymis, eum qui sacras jánuas incénderat, id est, Callísthenem, cum in quoddam domicílium refugísset, incendérunt, digna ei mercéde pro impietátibus suis réddita.
  27719 2 Machabæórum	2Mac	41	8	34	Facinorosíssimus autem Nícanor, qui mille negotiántes ad Judæórum venditiónem addúxerat,
  27720 2 Machabæórum	2Mac	41	8	35	humiliátus auxílio Dómini ab his quos nullos existimáverat, depósita veste glóriæ, per mediterránea fúgiens, solus venit Antiochíam, summam infelicitátem de intéritu sui exércitus consecútus.
  27721 2 Machabæórum	2Mac	41	8	36	Et qui promíserat Románis se tribútum restitúere de captivitáte Jerosolymórum, prædicábat nunc protectórem Deum habére Judǽos, et ob ipsum invulnerábiles esse, eo quod sequeréntur leges ab ipso constitútas.
  27722 2 Machabæórum	2Mac	41	9	1	Eódem témpore, Antíochus inhonéste revertebátur de Pérside.
  27723 2 Machabæórum	2Mac	41	9	2	Intráverat enim in eam quæ dícitur Persépolis, et tentávit expoliáre templum, et civitátem opprímere: sed multitúdine ad arma concurrénte, in fugam versi sunt: et ita cóntigit ut Antíochus post fugam túrpiter redíret.
  27724 2 Machabæórum	2Mac	41	9	3	Et cum venísset circa Ecbátanam, recognóvit quæ erga Nicanórem et Timótheum gesta sunt.
  27725 2 Machabæórum	2Mac	41	9	4	Elátus autem in ira, arbitrabátur se injúriam illórum qui se fugáverant posse in Judǽos retorquére: ideóque jussit agitári currum suum sine intermissióne agens iter, cælésti eum judício perurgénte, eo quod ita supérbe locútus est se ventúrum Jerosólymam, et congériem sepúlchri Judæórum eam factúrum.
  27726 2 Machabæórum	2Mac	41	9	5	Sed qui univérsa cónspicit Dóminus Deus Ísraël, percússit eum insanábili et invisíbili plaga. Ut enim finívit hunc ipsum sermónem, apprehéndit eum dolor dirus víscerum, et amára internórum torménta:	b
  27727 2 Machabæórum	2Mac	41	9	6	et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciátibus aliórum tórserat víscera, licet ille nullo modo a sua malítia cessáret.
  27728 2 Machabæórum	2Mac	41	9	7	Super hoc autem supérbia replétus, ignem spirans ánimo in Judǽos, et præcípiens accelerári negótium, cóntigit illum ímpetu eúntem de curru cádere, et gravi córporis collisióne membra vexári.
  27729 2 Machabæórum	2Mac	41	9	8	Isque qui sibi videbátur étiam flúctibus maris imperáre, supra humánum modum supérbia replétus, et móntium altitúdines in statéra appéndere, nunc humiliátus ad terram in gestatório portabátur, maniféstam Dei virtútem in semetípso contéstans:
  27730 2 Machabæórum	2Mac	41	9	9	ita ut de córpore ímpii vermes scaturírent, ac vivéntis in dolóribus carnes ejus efflúerent, odóre étiam illíus et fœtóre exércitus gravarétur:
  27731 2 Machabæórum	2Mac	41	9	10	et qui paulo ante sídera cæli contíngere se arbitrabátur, eum nemo póterat propter intolerántiam fœtóris portáre.
  27732 2 Machabæórum	2Mac	41	9	11	Hinc ígitur cœpit ex gravi supérbia dedúctus ad agnitiónem sui veníre, divína admónitus plaga, per moménta síngula dolóribus suis augménta capiéntibus.	b
  27733 2 Machabæórum	2Mac	41	9	12	Et cum nec ipse jam fœtórem suum ferre posset, ita ait: Justum est súbditum esse Deo, et mortálem non pária Deo sentíre.
  27734 2 Machabæórum	2Mac	41	9	13	Orábat autem hic sceléstus Dóminum, a quo non esset misericórdiam consecutúrus.
  27735 2 Machabæórum	2Mac	41	9	14	Et civitátem, ad quam festínans veniébat ut eam ad solum dedúceret ac sepúlchrum congestórum fáceret, nunc optat líberam réddere:
  27736 2 Machabæórum	2Mac	41	9	15	et Judǽos, quos nec sepultúra quidem se dignos habitúrum, sed ávibus ac feris diripiéndos traditúrum, et cum párvulis exterminatúrum díxerat, æquáles nunc Atheniénsibus factúrum pollicétur:
  27737 2 Machabæórum	2Mac	41	9	16	templum étiam sanctum, quod prius expoliáverat, óptimis donis ornatúrum, et sancta vasa multiplicatúrum, et pertinéntes ad sacrifícia sumptus de reddítibus suis præstatúrum:
  27738 2 Machabæórum	2Mac	41	9	17	super hæc, et Judǽum se futúrum, et omnem locum terræ perambulatúrum, et prædicatúrum Dei potestátem.
  27739 2 Machabæórum	2Mac	41	9	18	Sed non cessántibus dolóribus (supervénerat enim in eum justum Dei judícium), despérans scripsit ad Judǽos in modum deprecatiónis epístolam hæc continéntem:	b
  27740 2 Machabæórum	2Mac	41	9	19	Óptimis cívibus Judǽis plúrimam salútem, et bene valére, et esse felíces, rex et príncipes Antíochus.
  27741 2 Machabæórum	2Mac	41	9	20	Si bene valétis, et fílii vestri, et ex senténtia vobis cuncta sunt, máximas ágimus grátias.
  27742 2 Machabæórum	2Mac	41	9	21	Et ego in infirmitáte constitútus, vestri autem memor benígne revérsus de Pérsidis locis, et infirmitáte gravi apprehénsus, necessárium duxi pro commúni utilitáte curam habére:
  27743 2 Machabæórum	2Mac	41	9	22	non despérans memetípsum, sed spem multam habens effugiéndi infirmitátem.
  27744 2 Machabæórum	2Mac	41	9	23	Respíciens autem quod et pater meus, quibus tempóribus in locis superióribus ducébat exércitum, osténdit qui post se suscíperet principátum:
  27745 2 Machabæórum	2Mac	41	9	24	ut si quid contrárium accíderet, aut diffícile nuntiarétur, sciéntes hi qui in regiónibus erant, cui esset rerum summa derelícta, non turbaréntur.
  27746 2 Machabæórum	2Mac	41	9	25	Ad hæc, consíderans de próximo poténtes quosque et vicínos tempóribus insidiántes, et evéntum exspectántes, designávi fílium meum Antíochum regem, quem sæpe recúrrens in superióra regna multis vestrum commendábam: et scripsi ad eum quæ subjécta sunt.
  27747 2 Machabæórum	2Mac	41	9	26	Ora ítaque vos, et peto mémores beneficiórum públice et privátim, ut unusquísque consérvet fidem ad me et ad fílium meum.
  27748 2 Machabæórum	2Mac	41	9	27	Confído enim eum modéste et humáne actúrum, et sequéntem propósitum meum, et commúnem vobis fore.
  27749 2 Machabæórum	2Mac	41	9	28	Ígitur homicída et blasphémus péssime percússus, et ut ipse álios tractáverat, péregre in móntibus miserábili óbitu vita functus est.	b
  27750 2 Machabæórum	2Mac	41	9	29	Transferébat autem corpus Philíppus collactáneus ejus: qui, métuens fílium Antíochi, ad Ptolemǽum Philométorem in Ægýptum ábiit.
  27751 2 Machabæórum	2Mac	41	10	1	Machabǽus autem, et qui cum eo erant, Dómino se protegénte, templum quidem et civitátem recépit:
  27752 2 Machabæórum	2Mac	41	10	2	aras autem quas alienígenæ per platéas exstrúxerant, itémque delúbra demolítus est:
  27753 2 Machabæórum	2Mac	41	10	3	et purgáto templo, áliud altáre fecérunt, et de ignítis lapídibus igne concépto sacrifícia obtulérunt post biénnium, et incénsum, et lucérnas, et panes propositiónis posuérunt.
  27754 2 Machabæórum	2Mac	41	10	4	Quibus gestis, rogábant Dóminum prostráti in terram, ne ámplius tálibus malis incíderent: sed et, siquándo peccássent, ut ab ipso mítius corriperéntur, et non bárbaris ac blasphémis homínibus traderéntur.
  27755 2 Machabæórum	2Mac	41	10	5	Qua die autem templum ab alienígenis pollútum fúerat, cóntigit eádem die purificatiónem fíeri, vigésima quinta mensis qui fuit Casleu.
  27756 2 Machabæórum	2Mac	41	10	6	Et cum lætítia diébus octo egérunt in modum tabernaculórum, recordántes quod ante módicum témporis diem solémnem tabernaculórum in móntibus et in spelúncis more bestiárum égerant.
  27757 2 Machabæórum	2Mac	41	10	7	Propter quod thyrsos, et ramos vírides, et palmas præferébant ei qui prosperávit mundári locum suum.
  27758 2 Machabæórum	2Mac	41	10	8	Et decrevérunt commúni præcépto et decréto univérsæ genti Judæórum ómnibus annis ágere dies istos.
  27759 2 Machabæórum	2Mac	41	10	9	Et Antíochi quidem, qui appellátus est Nóbilis, vitæ excéssus ita se hábuit.
  27760 2 Machabæórum	2Mac	41	10	10	Nunc autem de Eupátore Antíochi ímpii fílio quæ gesta sunt narrábimus, breviántes mala quæ in bellis gesta sunt.	b
  27761 2 Machabæórum	2Mac	41	10	11	Hic enim suscépto regno, constítuit super negótia regni Lýsiam quemdam, Phœnícis et Sýriæ milítiæ príncipem.
  27762 2 Machabæórum	2Mac	41	10	12	Nam Ptolemǽus, qui dicebátur Macer, justi tenax erga Judǽos esse constítuit, et præcípue propter iniquitátem quæ facta erat in eos, et pacífice ágere cum eis.
  27763 2 Machabæórum	2Mac	41	10	13	Sed ob hoc accusátus ab amícis apud Eupátorem, cum frequénter próditor audíret, eo quod Cyprum créditam sibi a Philométore deseruísset, et ad Antíochum Nóbilem translátus étiam ab eo recessísset, venéno vitam finívit.
  27764 2 Machabæórum	2Mac	41	10	14	Górgias autem cum esset dux locórum, assúmptis ádvenis, frequénter Judǽos debellábat.
  27765 2 Machabæórum	2Mac	41	10	15	Judǽi vero qui tenébant opportúnas munitiónes, fugátos ab Jerosólymis suscipiébant, et belláre tentábant.
  27766 2 Machabæórum	2Mac	41	10	16	Hi vero qui erant cum Machabǽo, per oratiónes Dóminum rogántes ut esset sibi adjútor, ímpetum fecérunt in munitiónes Idumæórum:	b
  27767 2 Machabæórum	2Mac	41	10	17	multáque vi insisténtes, loca obtinuérunt, occurréntes interemérunt, et omnes simul non minus vigínti míllibus trucidavérunt.
  27768 2 Machabæórum	2Mac	41	10	18	Quidam autem cum confugíssent in duas turres valde munítas, omnem apparátum ad repugnándum habéntes,
  27769 2 Machabæórum	2Mac	41	10	19	Machabǽus ad eórum expugnatiónem relícto Simóne, et Josépho, itémque Zachǽo, eísque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas quæ ámplius perurgébant pugnas convérsus est.
  27770 2 Machabæórum	2Mac	41	10	20	Hi vero qui cum Simóne erant, cupiditáte ducti, a quibúsdam qui in túrribus erant, suási sunt pecúnia: et septuagínta míllibus didráchmis accéptis, dimisérunt quosdam effúgere.
  27771 2 Machabæórum	2Mac	41	10	21	Cum autem Machabǽo nuntiátum esset quod factum est, princípibus pópuli congregátis accusávit quod pecúnia fratres vendidíssent, adversáriis eórum dimíssis.
  27772 2 Machabæórum	2Mac	41	10	22	Hos ígitur proditóres factos interfécit, et conféstim duas turres occupávit.
  27773 2 Machabæórum	2Mac	41	10	23	Armis autem ac mánibus ómnia próspere agéndo in duábus munitiónibus plus quam vigínti míllia perémit.
  27774 2 Machabæórum	2Mac	41	10	24	At Timótheus, qui prius a Judǽis fúerat superátus, convocáto exércitu peregrínæ multitúdinis, et congregáto equitátu Asiáno, advénit quasi armis Judǽam captúrus.	b
  27775 2 Machabæórum	2Mac	41	10	25	Machabǽus autem et qui cum ipso erant, appropinquánte illo, deprecabántur Dóminum, caput terra aspergéntes, lumbósque cilíciis præcíncti,
  27776 2 Machabæórum	2Mac	41	10	26	ad altáris crepídinem provolúti, ut sibi propítius, inimícis autem eórum esset inimícus, et adversáriis adversarétur, sicut lex dicit.
  27777 2 Machabæórum	2Mac	41	10	27	Et ita post oratiónem, sumptis armis, lóngius de civitáte procedéntes, et próximi hóstibus effécti, resedérunt.
  27778 2 Machabæórum	2Mac	41	10	28	Primo autem solis ortu utríque commisérunt: isti quidem victóriæ et prosperitátis sponsórem cum virtúte Dóminum habéntes: illi autem ducem belli ánimum habébant.
  27779 2 Machabæórum	2Mac	41	10	29	Sed cum véhemens pugna esset, apparuérunt adversáriis de cælo viri quinque in equis, frenis áureis decóri, ducátum Judǽis præstántes:
  27780 2 Machabæórum	2Mac	41	10	30	ex quibus duo Machabǽum médium habéntes, armis suis circumséptum incólumem conservábant: in adversários autem tela et fúlmina jaciébant, ex quo et cæcitáte confúsi et repléti perturbatióne, cadébant.
  27781 2 Machabæórum	2Mac	41	10	31	Interfécti sunt autem vigínti míllia quingénti, et équites sexcénti.
  27782 2 Machabæórum	2Mac	41	10	32	Timótheus vero confúgit in Gázaram præsídium munítum, cui prǽerat Chǽreas.	b
  27783 2 Machabæórum	2Mac	41	10	33	Machabǽus autem et qui cum eo erant, lætántes obsedérunt præsídium diébus quátuor.
  27784 2 Machabæórum	2Mac	41	10	34	At hi qui intus erant, loci firmitáte confísi, supra modum maledicébant, et sermónes nefándos jactábant.
  27785 2 Machabæórum	2Mac	41	10	35	Sed cum dies quinta illucésceret, vigínti júvenes ex his qui cum Machabǽo erant, accénsi ánimis propter blasphémiam, viríliter accessérunt ad murum, et feróci ánimo incedéntes ascendébant:
  27786 2 Machabæórum	2Mac	41	10	36	sed et álii simíliter ascendéntes, turres portásque succéndere aggréssi sunt, atque ipsos maledícos vivos concremáre.
  27787 2 Machabæórum	2Mac	41	10	37	Per contínuum autem bíduum præsídio vastáto, Timótheum occultántem se in quodam repértum loco peremérunt: et fratrem illíus Chǽream et Apollóphanem occidérunt.
  27788 2 Machabæórum	2Mac	41	10	38	Quibus gestis, in hymnis et confessiónibus benedicébant Dóminum, qui magna fecit in Ísraël, et victóriam dedit illis.
  27789 2 Machabæórum	2Mac	41	11	1	Sed parvo post témpore, Lýsias procurátor regis et propínquus, ac negotiórum præpósitus, gráviter ferens de his quæ accíderant,
  27790 2 Machabæórum	2Mac	41	11	2	congregátis octogínta míllibus, et equitátu univérso, veniébat advérsus Judǽos, exístimans se civitátem quidem captam géntibus habitáculum factúrum,
  27791 2 Machabæórum	2Mac	41	11	3	templum vero in pecúniæ quæstum, sicut cétera delúbra géntium, habitúrum, et per síngulos annos venále sacerdótium:
  27792 2 Machabæórum	2Mac	41	11	4	nusquam recógitans Dei potestátem, sed mente effrenátus in multitúdine péditum, et in míllibus équitum, et in octogínta elephántis confidébat.
  27793 2 Machabæórum	2Mac	41	11	5	Ingréssus autem Judǽam, et apprópians Bethsúræ, quæ erat in angústo loco, ab Jerosólyma intervállo quinque stadiórum, illud præsídium expugnábat.
  27794 2 Machabæórum	2Mac	41	11	6	Ut autem Machabǽus et qui cum eo erant cognovérunt expugnári præsídia, cum fletu et lácrimis rogábant Dóminum, et omnis turba simul, ut bonum ángelum mítteret ad salútem Ísraël.	b
  27795 2 Machabæórum	2Mac	41	11	7	Et ipse primus Machabǽus, sumptis armis, céteros adhortátus est simul secum perículum subíre, et ferre auxílium frátribus suis.
  27796 2 Machabæórum	2Mac	41	11	8	Cumque páriter prompto ánimo procéderent, Jerosólymis appáruit præcédens eos eques in veste cándida, armis áureis hastam vibrans.
  27797 2 Machabæórum	2Mac	41	11	9	Tunc omnes simul benedixérunt misericórdem Dóminum, et convaluérunt ánimis: non solum hómines, sed et béstias ferocíssimas, et muros férreos paráti penetráre.
  27798 2 Machabæórum	2Mac	41	11	10	Ibant ígitur prompti, de cælo habéntes adjutórem et miserántem super eos Dóminum.
  27799 2 Machabæórum	2Mac	41	11	11	Leónum autem more ímpetu irruéntes in hostes, prostravérunt ex eis úndecim míllia péditum, et équitum mille sexcéntos:
  27800 2 Machabæórum	2Mac	41	11	12	univérsos autem in fugam vertérunt, plures autem ex eis vulneráti nudi evasérunt. Sed et ipse Lýsias túrpiter fúgiens evásit.
  27801 2 Machabæórum	2Mac	41	11	13	Et quia non insensátus erat, secum ipse réputans factam erga se diminutiónem, et intélligens invíctos esse Hebrǽos, omnipoténtis Dei auxílio inniténtes, misit ad eos:	b
  27802 2 Machabæórum	2Mac	41	11	14	promisítque se consensúrum ómnibus quæ justa sunt, et regem compulsúrum amícum fíeri.
  27803 2 Machabæórum	2Mac	41	11	15	Ánnuit autem Machabǽus précibus Lýsiæ, in ómnibus utilitáti cónsulens: et quæcúmque Machabǽus scripsit Lýsiæ de Judǽis, ea rex concéssit.
  27804 2 Machabæórum	2Mac	41	11	16	Nam erant scriptæ Judǽis epístolæ a Lýsia quidem hunc modum continéntes: Lýsias pópulo Judæórum salútem.	b
  27805 2 Machabæórum	2Mac	41	11	17	Joánnes et Abésalom, qui missi fúerant a vobis, tradéntes scripta, postulábant ut ea quæ per illos significabántur, implérem.
  27806 2 Machabæórum	2Mac	41	11	18	Quæcúmque ígitur regi potuérunt perférri, expósui: et quæ res permittébat, concéssit.
  27807 2 Machabæórum	2Mac	41	11	19	Si ígitur in negótiis fidem conservavéritis, et deínceps bonórum vobis causa esset, tentábo.
  27808 2 Machabæórum	2Mac	41	11	20	De céteris autem per síngula verbo mandávi et istis, et his, qui a me missi sunt, cólloqui vobíscum.
  27809 2 Machabæórum	2Mac	41	11	21	Bene valéte. Anno centésimo, quadragésimo octávo mensis Dióscori, die vigésima et quarta.
  27810 2 Machabæórum	2Mac	41	11	22	Regis autem epístola ista continébat: Rex Antíochus Lýsiæ fratri salútem.	b
  27811 2 Machabæórum	2Mac	41	11	23	Patre nostro inter deos transláto, nos voléntes eos qui sunt in regno nostro sine tumúltu ágere, et rebus suis adhibére diligéntiam,
  27812 2 Machabæórum	2Mac	41	11	24	audívimus Judǽos non consensísse patri meo ut transferréntur ad ritum Græcórum, sed tenére velle suum institútum, ac proptérea postuláre a nobis concédi sibi legítima sua.
  27813 2 Machabæórum	2Mac	41	11	25	Voléntes ígitur hanc quoque gentem quiétam esse, statuéntes judicávimus templum restítui illis, ut ágerent secúndum suórum majórum consuetúdinem.
  27814 2 Machabæórum	2Mac	41	11	26	Bene ígitur féceris, si míseris ad eos et déxteram déderis: ut cógnita nostra voluntáte, bono ánimo sint, et utilitátibus própriis desérviant.
  27815 2 Machabæórum	2Mac	41	11	27	Ad Judǽos vero regis epístola talis erat: Rex Antíochus senátui Judæórum, et céteris Judǽis salútem.	b
  27816 2 Machabæórum	2Mac	41	11	28	Si valétis, sic estis ut vólumus: sed et ipsi bene valémus.
  27817 2 Machabæórum	2Mac	41	11	29	Ádiit nos Meneláus, dicens velle vos descéndere ad vestros, qui sunt apud nos.
  27818 2 Machabæórum	2Mac	41	11	30	His ígitur qui cómmeant usque ad diem trigésimum mensis Xánthici, damus dextras securitátis,
  27819 2 Machabæórum	2Mac	41	11	31	ut Judǽi utántur cibis et légibus suis, sicut et prius: et nemo eórum ullo modo moléstiam patiátur de his quæ per ignorántiam gesta sunt.
  27820 2 Machabæórum	2Mac	41	11	32	Mísimus autem et Meneláum, qui vos alloquátur.
  27821 2 Machabæórum	2Mac	41	11	33	Valéte. Anno centésimo quadragésimo octávo, Xánthici mensis quintadécima die.
  27822 2 Machabæórum	2Mac	41	11	34	Misérunt autem étiam Románi epístolam, ita se habéntem: Quintus Mémmius et Titus Manílius legáti Romanórum, pópulo Judæórum salútem.	b
  27823 2 Machabæórum	2Mac	41	11	35	De his quæ Lýsias cognátus regis concéssit vobis, et nos concéssimus.
  27824 2 Machabæórum	2Mac	41	11	36	De quibus autem ad regem judicávit referéndum, conféstim áliquem míttere, diligéntius inter vos conferéntes, ut decernámus, sicut cóngruit vobis: nos enim Antiochíam accédimus.
  27825 2 Machabæórum	2Mac	41	11	37	Ideóque festináte rescríbere, ut nos quoque sciámus cujus estis voluntátis.
  27826 2 Machabæórum	2Mac	41	11	38	Bene valéte. Anno centésimo quadragésimo octávo, quintadécima die mensis Xánthici.
  27827 2 Machabæórum	2Mac	41	12	1	His factis pactiónibus, Lýsias pergébat ad regem, Judǽi autem agricultúræ óperam dabant.
  27828 2 Machabæórum	2Mac	41	12	2	Sed hi qui reséderant, Timótheus, et Apollónius Gennǽi fílius, sed et Hierónymus, et Démophon super hos, et Nícanor Cypriárches, non sinébant eos in siléntio ágere et quiéte.
  27829 2 Machabæórum	2Mac	41	12	3	Joppítæ vero tale quoddam flagítium perpetrárunt: rogavérunt Judǽos cum quibus habitábant, ascéndere scaphas quas paráverant, cum uxóribus et fíliis, quasi nullis inimicítiis inter eos subjacéntibus.	b
  27830 2 Machabæórum	2Mac	41	12	4	Secúndum commúne ítaque decrétum civitátis, et ipsis acquiescéntibus, pacísque causa nihil suspéctum habéntibus: cum in altum processíssent, submersérunt non minus ducéntos.
  27831 2 Machabæórum	2Mac	41	12	5	Quam crudelitátem Judas in suæ gentis hómines factam ut cognóvit, præcépit viris qui erant cum ipso: et invocáto justo júdice Deo,
  27832 2 Machabæórum	2Mac	41	12	6	venit advérsus interfectóres fratrum, et portum quidem noctu succéndit, scaphas exússit, eos autem qui ab igne refúgerant, gládio perémit.
  27833 2 Machabæórum	2Mac	41	12	7	Et cum hæc ita egísset, discéssit quasi íterum reversúrus, et univérsos Joppítas eradicatúrus.
  27834 2 Machabæórum	2Mac	41	12	8	Sed cum cognovísset et eos qui erant Jámniæ, velle pari modo fácere habitántibus secum Judǽis,
  27835 2 Machabæórum	2Mac	41	12	9	Jamnítis quoque nocte supervénit, et portum cum návibus succéndit: ita ut lumen ignis apparéret Jerosólymis a stádiis ducéntis quadragínta.
  27836 2 Machabæórum	2Mac	41	12	10	Inde cum jam abiíssent novem stádiis, et iter fácerent ad Timótheum, commisérunt cum eo Árabes quinque míllia viri, et équites quingénti.	b
  27837 2 Machabæórum	2Mac	41	12	11	Cumque pugna válida fíeret, et auxílio Dei próspere cessísset, resídui Árabes victi petébant a Juda dextram sibi dari, promitténtes se páscua datúros, et in céteris profutúros.
  27838 2 Machabæórum	2Mac	41	12	12	Judas autem arbitrátus vere in multis eos útiles, promísit pacem: dextrísque accéptis, discéssere ad tabernácula sua.
  27839 2 Machabæórum	2Mac	41	12	13	Aggréssus est autem et civitátem quamdam firmam póntibus murísque circumséptam, quæ a turbis habitabátur géntium promiscuárum: cui nomen Casphin.	b
  27840 2 Machabæórum	2Mac	41	12	14	Hi vero qui intus erant, confidéntes in stabilitáte murórum et apparátu alimoniárum, remíssius agébant, maledíctis lacesséntes Judam et blasphemántes, ac loquéntes quæ fas non est.
  27841 2 Machabæórum	2Mac	41	12	15	Machabǽus autem, invocáto magno mundi Príncipe, qui sine ariétibus et máchinis tempóribus Jesu præcipitávit Jéricho, írruit feróciter muris:
  27842 2 Machabæórum	2Mac	41	12	16	et capta civitáte per Dómini voluntátem, innumerábiles cædes fecit, ita ut ádjacens stagnum stadiórum duórum latitúdinis sánguine interfectórum flúere viderétur.
  27843 2 Machabæórum	2Mac	41	12	17	Inde discessérunt stádia septingénta quinquagínta, et venérunt in Cháraca ad eos, qui dicúntur Tubianǽi, Judǽos:	b
  27844 2 Machabæórum	2Mac	41	12	18	et Timótheum quidem in illis locis non comprehendérunt, nullóque negótio perfécto regréssus est, relícto in quodam loco firmíssimo præsídio.
  27845 2 Machabæórum	2Mac	41	12	19	Dosítheus autem et Sosípater, qui erant duces cum Machabǽo, peremérunt a Timótheo relíctos in præsídio, decem míllia viros.
  27846 2 Machabæórum	2Mac	41	12	20	At Machabǽus, ordinátis circum se sex míllibus, et constitútis per cohórtes, advérsus Timótheum procéssit, habéntem secum centum vigínti míllia péditum, equitúmque duo míllia quingéntos.
  27847 2 Machabæórum	2Mac	41	12	21	Cógnito autem Judæ advéntu, Timótheus præmísit mulíeres et fílios, et réliquum apparátum, in præsídium quod Cárnion dícitur: erat enim inexpugnábile, et accéssu diffícile propter locórum angústias.
  27848 2 Machabæórum	2Mac	41	12	22	Cumque cohors Judæ prima apparuísset, timor hóstibus incússus est ex præséntia Dei, qui univérsa cónspicit: et in fugam versi sunt álius ab álio, ita ut magis a suis dejiceréntur, et gladiórum suórum íctibus debilitaréntur.
  27849 2 Machabæórum	2Mac	41	12	23	Judas autem veheménter instábat púniens profános, et prostrávit ex eis trigínta míllia virórum.
  27850 2 Machabæórum	2Mac	41	12	24	Ipse vero Timótheus íncidit in partes Dosíthei et Sosípatris: et multis précibus postulábat ut vivus dimitterétur, eo quod multórum ex Judǽis paréntes habéret ac fratres, quos morte ejus décipi eveníret.
  27851 2 Machabæórum	2Mac	41	12	25	Et cum fidem dedísset restitutúrum se eos secúndum constitútum, illǽsum eum dimisérunt propter fratrum salútem.
  27852 2 Machabæórum	2Mac	41	12	26	Judas autem egréssus est ad Cárnion, interféctis vigínti quinque míllibus.	b
  27853 2 Machabæórum	2Mac	41	12	27	Post horum fugam et necem, movit exércitum ad Ephron civitátem munítam, in qua multitúdo diversárum géntium habitábat: et robústi júvenes pro muris consisténtes fórtiter repugnábant: in hac autem máchinæ multæ et telórum erat apparátus.
  27854 2 Machabæórum	2Mac	41	12	28	Sed cum Omnipoténtem invocássent, qui potestáte sua vires hóstium confríngit, cepérunt civitátem: et ex eis qui intus erant, vigínti quinque míllia prostravérunt.
  27855 2 Machabæórum	2Mac	41	12	29	Inde ad civitátem Scythárum abiérunt, quæ ab Jerosólymis sexcéntis stádiis áberat.
  27856 2 Machabæórum	2Mac	41	12	30	Contestántibus autem his, qui apud Scythopolítas erant, Judǽis, quod benígne ab eis haberéntur, étiam tempóribus infelicitátis quod modéste secum égerint:
  27857 2 Machabæórum	2Mac	41	12	31	grátias agéntes eis, et exhortáti étiam de cétero erga genus suum benígnos esse, venérunt Jerosólymam die solémni septimanárum instánte.
  27858 2 Machabæórum	2Mac	41	12	32	Et post Pentecósten abiérunt contra Górgiam præpósitum Idumǽæ.	b
  27859 2 Machabæórum	2Mac	41	12	33	Exívit autem cum pedítibus tribus míllibus, et equítibus quadringéntis.
  27860 2 Machabæórum	2Mac	41	12	34	Quibus congréssis, cóntigit paucos rúere Judæórum.
  27861 2 Machabæórum	2Mac	41	12	35	Dosítheus vero quidam de Bacénoris eques, vir fortis, Górgiam tenébat: et, cum vellet illum cápere vivum, eques quidam de Thrácibus írruit in eum, humerúmque ejus amputávit: atque ita Górgias effúgit in Marésa.
  27862 2 Machabæórum	2Mac	41	12	36	At illis qui cum Esdrim erant diútius pugnántibus et fatigátis, invocávit Judas Dóminum adjutórem et ducem belli fíeri:
  27863 2 Machabæórum	2Mac	41	12	37	incípiens voce pátria, et cum hymnis clamórem extóllens, fugam Górgiæ milítibus incússit.
  27864 2 Machabæórum	2Mac	41	12	38	Judas autem collécto exércitu venit in civitátem Odóllam: et cum séptima dies superveníret, secúndum consuetúdinem purificáti, in eódem loco sábbatum egérunt.	b
  27865 2 Machabæórum	2Mac	41	12	39	Et sequénti die venit cum suis Judas, ut córpora prostratórum tólleret, et cum paréntibus póneret in sepúlchris patérnis.
  27866 2 Machabæórum	2Mac	41	12	40	Invenérunt autem sub túnicis interfectórum de donáriis idolórum quæ apud Jámniam fuérunt, a quibus lex próhibet Judǽos: ómnibus ergo maniféstum factum est, ob hanc causam eos corruísse.
  27867 2 Machabæórum	2Mac	41	12	41	Omnes ítaque benedixérunt justum judícium Dómini, qui occúlta fécerat manifésta:
  27868 2 Machabæórum	2Mac	41	12	42	atque ita ad preces convérsi, rogavérunt ut id quod factum erat delíctum oblivióni traderétur. At vero fortíssimus Judas hortabátur pópulum conserváre se sine peccáto, sub óculis vidéntes quæ facta sunt pro peccátis eórum qui prostráti sunt.
  27869 2 Machabæórum	2Mac	41	12	43	Et facta collatióne, duódecim míllia drachmas argénti misit Jerosólymam offérri pro peccátis mortuórum sacrifícium, bene et religióse de resurrectióne cógitans
  27870 2 Machabæórum	2Mac	41	12	44	(nisi enim eos qui cecíderant resurrectúros speráret, supérfluum viderétur et vanum oráre pro mórtuis),
  27871 2 Machabæórum	2Mac	41	12	45	et quia considerábat quod hi qui cum pietáte dormitiónem accéperant, óptimam habérent repósitam grátiam.
  27872 2 Machabæórum	2Mac	41	12	46	Sancta ergo et salúbris est cogitátio pro defúnctis exoráre, ut a peccátis solvántur.
  27873 2 Machabæórum	2Mac	41	13	1	Anno centésimo quadragésimo nono, cognóvit Judas Antíochum Eupátorem veníre cum multitúdine advérsus Judǽam,
  27874 2 Machabæórum	2Mac	41	13	2	et cum eo Lýsiam procuratórem et præpósitum negotiórum, secum habéntem péditum centum decem míllia, et équitum quinque míllia, et elephántos vigínti duos, currus cum fálcibus trecéntos.
  27875 2 Machabæórum	2Mac	41	13	3	Commíscuit autem se illis et Meneláus: et cum multa fallácia deprecabátur Antíochum, non pro pátriæ salúte, sed sperans se constítui in principátum.
  27876 2 Machabæórum	2Mac	41	13	4	Sed Rex regum suscitávit ánimos Antíochi in peccatórem: et suggerénte Lýsia hunc esse causam ómnium malórum, jussit (ut eis est consuetúdo) apprehénsum in eódem loco necári.
  27877 2 Machabæórum	2Mac	41	13	5	Erat autem in eódem loco turris quinquagínta cubitórum, aggéstum úndique habens cíneris: hæc prospéctum habébat in præceps.
  27878 2 Machabæórum	2Mac	41	13	6	Inde in cínerem déjici jussit sacrílegum, ómnibus eum propelléntibus ad intéritum.
  27879 2 Machabæórum	2Mac	41	13	7	Et tali lege prævaricatórem legis cóntigit mori, nec terræ dari Meneláum.
  27880 2 Machabæórum	2Mac	41	13	8	Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delícta commísit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cíneris morte damnátus est.
  27881 2 Machabæórum	2Mac	41	13	9	Sed rex mente effrenátus veniébat, nequiórem se patre suo Judǽis ostensúrus.	b
  27882 2 Machabæórum	2Mac	41	13	10	Quibus Judas cógnitis, præcépit pópulo ut die ac nocte Dóminum invocárent, quo, sicut semper, et nunc adjuváret eos,
  27883 2 Machabæórum	2Mac	41	13	11	quippe qui lege, et pátria, sanctóque templo privári vereréntur: ac pópulum, qui nuper páululum respirásset, ne síneret blasphémis rursus natiónibus subdi.
  27884 2 Machabæórum	2Mac	41	13	12	Ómnibus ítaque simul id faciéntibus, et peténtibus a Dómino misericórdiam cum fletu et jejúniis, per tríduum contínuum prostrátis, hortátus est eos Judas ut se præparárent.
  27885 2 Machabæórum	2Mac	41	13	13	Ipse vero cum senióribus cogitávit priúsquam rex admovéret exércitum ad Judǽam et obtinéret civitátem, exíre, et Dómini judício commíttere éxitum rei.
  27886 2 Machabæórum	2Mac	41	13	14	Dans ítaque potestátem ómnium Deo mundi creatóri, et exhortátus suos ut fórtiter dimicárent, et usque ad mortem pro légibus, templo, civitáte, pátria, et cívibus starent, circa Modin exércitum constítuit.
  27887 2 Machabæórum	2Mac	41	13	15	Et dato signo suis Dei victóriæ, juvénibus fortíssimis eléctis nocte aggréssus aulam régiam, in castris interfécit viros quátuor míllia, et máximum elephantórum cum his qui superpósiti fúerant:
  27888 2 Machabæórum	2Mac	41	13	16	summóque metu ac perturbatióne hóstium castra repléntes, rebus próspere gestis, abiérunt.
  27889 2 Machabæórum	2Mac	41	13	17	Hoc autem factum est die illucescénte, adjuvánte eum Dómini protectióne.	b
  27890 2 Machabæórum	2Mac	41	13	18	Sed rex, accépto gustu audáciæ Judæórum, arte difficultátem locórum tentábat:
  27891 2 Machabæórum	2Mac	41	13	19	et Bethsúræ, quæ erat Judæórum præsídium munítum, castra admovébat: sed fugabátur, impingébat, minorabátur.
  27892 2 Machabæórum	2Mac	41	13	20	His autem qui intus erant, Judas necessária mittébat.
  27893 2 Machabæórum	2Mac	41	13	21	Enuntiávit autem mystéria hóstibus Rhódocus quidam de judáico exércitu, qui requisítus comprehénsus est, et conclúsus.
  27894 2 Machabæórum	2Mac	41	13	22	Íterum rex sermónem hábuit ad eos qui erant in Bethsúris: dextram dedit, accépit, ábiit:
  27895 2 Machabæórum	2Mac	41	13	23	commísit cum Juda, superátus est. Ut autem cognóvit rebellásse Philíppum Antiochíæ, qui relíctus erat super negótia, mente consternátus, Judǽos déprecans, subditúsque eis, jurat de ómnibus quibus justum visum est: et reconciliátus óbtulit sacrifícium, honorávit templum, et múnera pósuit.
  27896 2 Machabæórum	2Mac	41	13	24	Machabǽum amplexátus est, et fecit eum a Ptolemáide usque ad Gerrénos ducem et príncipem.
  27897 2 Machabæórum	2Mac	41	13	25	Ut autem venit Ptolemáidam, gráviter ferébant Ptoleménses amicítiæ conventiónem, indignántes ne forte fœdus irrúmperent.
  27898 2 Machabæórum	2Mac	41	13	26	Tunc ascéndit Lýsias tribúnal, et expósuit ratiónem, et pópulum sedávit, regressúsque est Antiochíam: et hoc modo regis proféctio et réditus procéssit.
  27899 2 Machabæórum	2Mac	41	14	1	Sed post triénnii tempus, cognóvit Judas et qui cum eo erant Demétrium Seléuci cum multitúdine válida et návibus per portam Trípolis ascendísse ad loca opportúna,
  27900 2 Machabæórum	2Mac	41	14	2	et tenuísse regiónes advérsus Antíochum, et ducem ejus Lýsiam.
  27901 2 Machabæórum	2Mac	41	14	3	Álcimus autem quidam, qui summus sacérdos fúerat, sed voluntárie coinquinátus est tempóribus commistiónis, consíderans nullo modo sibi esse salútem neque accéssum ad altáre,	b
  27902 2 Machabæórum	2Mac	41	14	4	venit ad regem Demétrium centésimo quinquagésimo anno, ófferens ei corónam áuream et palmam, super hæc et thallos, qui templi esse videbántur. Et ipsa quidem die síluit.
  27903 2 Machabæórum	2Mac	41	14	5	Tempus autem opportúnum deméntiæ suæ nactus, convocátus a Demétrio ad consílium, et interrogátus quibus rebus et consíliis Judǽi niteréntur,
  27904 2 Machabæórum	2Mac	41	14	6	respóndit: Ipsi qui dicúntur Assidǽi Judæórum, quibus præest Judas Machabǽus, bella nútriunt, et seditiónes movent, nec patiúntur regnum esse quiétum:
  27905 2 Machabæórum	2Mac	41	14	7	nam et ego defraudátus paréntum glória (dico autem summo sacerdótio) huc veni:
  27906 2 Machabæórum	2Mac	41	14	8	primo quidem utilitátibus regis fidem servans, secúndo autem étiam cívibus cónsulens: nam illórum pravitáte univérsum genus nostrum non mínime vexátur.
  27907 2 Machabæórum	2Mac	41	14	9	Sed oro his síngulis, o rex, cógnitis, et regióni et géneri, secúndum humanitátem tuam pervulgátam ómnibus, próspice:
  27908 2 Machabæórum	2Mac	41	14	10	nam, quámdiu súperest Judas, impossíbile est pacem esse negótiis.
  27909 2 Machabæórum	2Mac	41	14	11	Tálibus autem ab hoc dictis, et céteri amíci hostíliter se habéntes advérsus Judam, inflammavérunt Demétrium.	b
  27910 2 Machabæórum	2Mac	41	14	12	Qui statim Nicanórem præpósitum elephantórum ducem misit in Judǽam:
  27911 2 Machabæórum	2Mac	41	14	13	datis mandátis ut ipsum quidem Judam cáperet: eos vero qui cum illo erant, dispérgeret, et constitúeret Álcimum máximi templi summum sacerdótem.
  27912 2 Machabæórum	2Mac	41	14	14	Tunc gentes quæ de Judǽa fúgerant Judam, gregátim se Nicanóri miscébant, misérias et clades Judæórum prosperitátes rerum suárum existimántes.
  27913 2 Machabæórum	2Mac	41	14	15	Audíto ítaque Judǽi Nicanóris advéntu, et convéntu natiónum, conspérsi terra rogábant eum qui pópulum suum constítuit, ut in ætérnum custodíret, quique suam portiónem signis evidéntibus prótegit.
  27914 2 Machabæórum	2Mac	41	14	16	Imperánte autem duce, statim inde movérunt, convenerúntque ad castéllum Dessau.
  27915 2 Machabæórum	2Mac	41	14	17	Simon vero frater Judæ commíserat cum Nicanóre: sed contérritus est repentíno advéntu adversariórum.
  27916 2 Machabæórum	2Mac	41	14	18	Nícanor tamen, áudiens virtútem cómitum Judæ, et ánimi magnitúdinem quam pro pátriæ certamínibus habébant, sánguine judícium fácere metuébat.	b
  27917 2 Machabæórum	2Mac	41	14	19	Quam ob rem præmísit Posidónium, et Theodótium, et Matthíam, ut darent dextras atque accíperent.
  27918 2 Machabæórum	2Mac	41	14	20	Et cum diu de his consílium agerétur, et ipse dux ad multitúdinem retulísset, ómnium una fuit senténtia amicítiis annúere.
  27919 2 Machabæórum	2Mac	41	14	21	Ítaque diem constituérunt, qua secréto inter se ágerent: et síngulis sellæ prolátæ sunt, et pósitæ.
  27920 2 Machabæórum	2Mac	41	14	22	Præcépit autem Judas armátos esse locis opportúnis, ne forte ab hóstibus repénte mali áliquid orirétur: et cóngruum collóquium fecérunt.
  27921 2 Machabæórum	2Mac	41	14	23	Morabátur autem Nícanor Jerosólymis, nihílque iníque agébat: gregésque turbárum quæ congregátæ fúerant, dimísit.
  27922 2 Machabæórum	2Mac	41	14	24	Habébat autem Judam semper carum ex ánimo, et erat viro inclinátus.
  27923 2 Machabæórum	2Mac	41	14	25	Rogavítque eum dúcere uxórem, filiósque procreáre. Núptias fecit: quiéte egit, communitérque vivébant.
  27924 2 Machabæórum	2Mac	41	14	26	Álcimus autem, videns caritátem illórum ad ínvicem et conventiónes, venit ad Demétrium, et dicébat Nicanórem rebus aliénis assentúre, Judámque regni insidiatórem successórem sibi destinásse.	b
  27925 2 Machabæórum	2Mac	41	14	27	Ítaque rex exasperátus, et péssimis hujus criminatiónibus irritátus, scripsit Nicanóri, dicens gráviter quidem se ferre de amicítiæ conventióne, jubére tamen Machabǽum cítius vinctum míttere Antiochíam.
  27926 2 Machabæórum	2Mac	41	14	28	Quibus cógnitis, Nícanor consternabátur, et gráviter ferébat, si ea quæ convénerant írrita fáceret, nihil læsus a viro:
  27927 2 Machabæórum	2Mac	41	14	29	sed quia regi resístere non póterat, opportunitátem observábat qua præcéptum perfíceret.
  27928 2 Machabæórum	2Mac	41	14	30	At Machabǽus, videns secum austérius ágere Nicanórem, et consuétum occúrsum ferócius exhibéntem, intélligens non ex bono esse austeritátem istam, paucis suórum congregátis, occultávit se a Nicanóre.
  27929 2 Machabæórum	2Mac	41	14	31	Quod cum ille cognóvit, fórtiter se a viro prævéntum, venit ad máximum et sanctíssimum templum: et sacerdótibus sólitas hóstias offeréntibus, jussit sibi tradi virum.	b
  27930 2 Machabæórum	2Mac	41	14	32	Quibus cum juraménto dicéntibus nescíre se ubi esset qui quærebátur, exténdens manum ad templum,
  27931 2 Machabæórum	2Mac	41	14	33	jurávit, dicens: Nisi Judam mihi vinctum tradidéritis, istud Dei fanum in planítiem dedúcam, et altáre effódiam, et templum hoc Líbero patri consecrábo.
  27932 2 Machabæórum	2Mac	41	14	34	Et his dictis ábiit. Sacerdótes autem protendéntes manus in cælum, invocábant eum qui semper propugnátor esset gentis ipsórum, hæc dicéntes:
  27933 2 Machabæórum	2Mac	41	14	35	Tu, Dómine universórum, qui nullíus índiges, voluísti templum habitatiónis tuæ fíeri in nobis.
  27934 2 Machabæórum	2Mac	41	14	36	Et nunc, Sancte sanctórum, ómnium Dómine, consérva in ætérnum impollútam domum istam, quæ nuper mundáta est.
  27935 2 Machabæórum	2Mac	41	14	37	Razías autem quidam de senióribus ab Jerosólymis delátus est Nicanóri, vir amátor civitátis, et bene áudiens: qui pro afféctu pater Judæórum appellabátur.	b
  27936 2 Machabæórum	2Mac	41	14	38	Hic multis tempóribus continéntiæ propósitum ténuit in Judaísmo, corpúsque et ánimam trádere conténtus pro perseverántia.
  27937 2 Machabæórum	2Mac	41	14	39	Volens autem Nícanor manifestáre ódium quod habébat in Judǽos, misit mílites quingéntos ut eum comprehénderent.
  27938 2 Machabæórum	2Mac	41	14	40	Putábat enim, si illum decepísset, se cladem Judǽis máximam illatúrum.
  27939 2 Machabæórum	2Mac	41	14	41	Turbis autem irrúere in domum ejus, et jánuam dirúmpere: atque ignem admovére cupiéntibus, cum jam comprehenderétur, gládio se pétiit,
  27940 2 Machabæórum	2Mac	41	14	42	éligens nobíliter mori pótius quam súbditus fíeri peccatóribus, et contra natáles suos indígnis injúriis agi.
  27941 2 Machabæórum	2Mac	41	14	43	Sed cum per festinatiónem non certo ictu plagam dedísset, et turbæ intra óstia irrúmperent, recúrrens audácter ad murum præcipitávit semetípsum viríliter in turbas:
  27942 2 Machabæórum	2Mac	41	14	44	quibus velóciter locum dántibus cásui ejus, venit per médiam cervícem.
  27943 2 Machabæórum	2Mac	41	14	45	Et cum adhuc spiráret, accénsus ánimo, surréxit, et cum sanguis ejus magno fluxu deflúeret, et gravíssimis vulnéribus esset sáucius, cursu turbam pertránsiit:
  27944 2 Machabæórum	2Mac	41	14	46	et stans supra quamdam petram prærúptam, et jam exsánguis efféctus, compléxus intestína sua, utrísque mánibus projécit super turbas, ínvocans dominatórem vitæ ac spíritus ut hæc illi íterum rédderet: atque ita vita defúnctus est.
  27945 2 Machabæórum	2Mac	41	15	1	Nícanor autem, ut cómperit Judam esse in locis Samaríæ, cogitávit cum omni ímpetu die sábbati commíttere bellum.
  27946 2 Machabæórum	2Mac	41	15	2	Judǽis vero qui illum per necessitátem sequebántur, dicéntibus: Ne ita feróciter et bárbare féceris, sed honórem tríbue diéi sanctificatiónis, et honóra eum qui univérsa cónspicit:
  27947 2 Machabæórum	2Mac	41	15	3	ille infélix interrogávit si est potens in cælo, qui imperávit agi diem sabbatórum.
  27948 2 Machabæórum	2Mac	41	15	4	Et respondéntibus illis: Est Dóminus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi séptimam diem:
  27949 2 Machabæórum	2Mac	41	15	5	at ille ait: Et ego potens sum super terram qui ímpero sumi arma, et negótia regis impléri. Tamen non obtínuit ut consílium perfíceret.
  27950 2 Machabæórum	2Mac	41	15	6	Et Nícanor quidem cum summa supérbia eréctus, cogitáverat commúne trophǽum statúere de Juda.	b
  27951 2 Machabæórum	2Mac	41	15	7	Machabǽus autem semper confidébat cum omni spe auxílium sibi a Deo affutúrum:
  27952 2 Machabæórum	2Mac	41	15	8	et hortabátur suos ne formidárent ad advéntum natiónum, sed in mente habérent adjutória sibi facta de cælo, et nunc sperárent ab Omnipoténte sibi affutúram victóriam.
  27953 2 Machabæórum	2Mac	41	15	9	Et allocútus eos de lege et prophétis, ádmonens étiam certámina quæ fécerant prius, promptióres constítuit eos:
  27954 2 Machabæórum	2Mac	41	15	10	et ita ánimis eórum eréctis simul ostendébat géntium falláciam, et juramentórum prævaricatiónem.
  27955 2 Machabæórum	2Mac	41	15	11	Síngulos autem illórum armávit, non clýpei et hastæ munitióne, sed sermónibus óptimis et exhortatiónibus, expósito digno fide sómnio, per quod univérsos lætificávit.
  27956 2 Machabæórum	2Mac	41	15	12	Erat autem hujuscémodi visus: Oníam, qui fúerat summus sacérdos, virum bonum et benígnum, verecúndum visu, modéstum móribus, et elóquio decórum, et qui a púero in virtútibus exercitátus sit, manus protendéntem oráre pro omni pópulo Judæórum.	b
  27957 2 Machabæórum	2Mac	41	15	13	Post hoc apparuísse et álium virum ætáte et glória mirábilem, et magni decóris habitúdine circa illum.
  27958 2 Machabæórum	2Mac	41	15	14	Respondéntem vero Oníam dixísse: Hic est fratrum amátor, et pópuli Ísraël: hic est qui multum orat pro pópulo et univérsa sancta civitáte, Jeremías prophéta Dei.
  27959 2 Machabæórum	2Mac	41	15	15	Extendísse autem Jeremíam dextram, et dedísse Judæ gládium áureum, dicéntem:
  27960 2 Machabæórum	2Mac	41	15	16	Áccipe sanctum gládium munus a Deo, in quo dejícies adversários pópuli mei Ísraël.
  27961 2 Machabæórum	2Mac	41	15	17	Exhortáti ítaque Judæ sermónibus bonis valde, de quibus extólli posset ímpetus, et ánimi júvenum confortári, statuérunt dimicáre et conflígere fórtiter: ut virtus de negótiis judicáret, eo quod cívitas sancta et templum periclitaréntur.	b
  27962 2 Machabæórum	2Mac	41	15	18	Erat enim pro uxóribus et fíliis, itémque pro frátribus et cognátis, minor sollicitúdo: máximus vero et primus pro sanctitáte timor erat templi.
  27963 2 Machabæórum	2Mac	41	15	19	Sed et eos qui in civitáte erant, non mínima sollicitúdo habébat pro his qui congressúri erant.
  27964 2 Machabæórum	2Mac	41	15	20	Et cum jam omnes sperárent judícium futúrum, hostésque adéssent atque exércitus esset ordinátus, béstiæ equitésque opportúno in loco compósiti,
  27965 2 Machabæórum	2Mac	41	15	21	consíderans Machabǽus advéntum multitúdinis, et apparátum várium armórum, et ferocitátem bestiárum, exténdens manus in cælum, prodígia faciéntem Dóminum invocávit, qui non secúndum armórum poténtiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victóriam.
  27966 2 Machabæórum	2Mac	41	15	22	Dixit autem ínvocans hoc modo: Tu Dómine, qui misísti ángelum tuum sub Ezechía rege Juda, et interfecísti de castris Sennácherib centum octogínta quinque míllia:
  27967 2 Machabæórum	2Mac	41	15	23	et nunc, dominátor cælórum, mitte ángelum tuum bonum ante nos in timóre et tremóre magnitúdinis bráchii tui,
  27968 2 Machabæórum	2Mac	41	15	24	ut métuant qui cum blasphémia véniunt advérsus sanctum pópulum tuum. Et hic quidem ita perorávit.
  27969 2 Machabæórum	2Mac	41	15	25	Nícanor autem et qui cum ipso erant, cum tubis et cánticis admovébant.	b
  27970 2 Machabæórum	2Mac	41	15	26	Judas vero et qui cum eo erant, invocáto Deo, per oratiónes congréssi sunt:
  27971 2 Machabæórum	2Mac	41	15	27	manu quidem pugnántes, sed Dóminum córdibus orántes, prostravérunt non minus trigínta quinque míllia, præséntia Dei magnífice delectáti.
  27972 2 Machabæórum	2Mac	41	15	28	Cumque cessássent, et cum gáudio redírent, cognovérunt Nicanórem ruísse cum armis suis.
  27973 2 Machabæórum	2Mac	41	15	29	Facto ítaque clamóre, et perturbatióne excitáta, pátria voce omnipoténtem Dóminum benedicébant.
  27974 2 Machabæórum	2Mac	41	15	30	Præcépit autem Judas, qui per ómnia córpore et ánimo mori pro cívibus parátus erat, caput Nicanóris, et manum cum húmero abscíssam, Jerosólymam perférri.	b
  27975 2 Machabæórum	2Mac	41	15	31	Quo cum pervenísset, convocátis contribúlibus et sacerdótibus ad altáre, accersíit et eos qui in arce erant.
  27976 2 Machabæórum	2Mac	41	15	32	Et osténso cápite Nicanóris, et manu nefária quam exténdens contra domum sanctam omnipoténtis Dei magnífice gloriátus est.
  27977 2 Machabæórum	2Mac	41	15	33	Linguam étiam ímpii Nicanóris præcísam jussit particulátim ávibus dari: manum autem deméntis contra templum suspéndi.
  27978 2 Machabæórum	2Mac	41	15	34	Omnes ígitur cæli benedixérunt Dóminum, dicéntes: Benedíctus qui locum suum incontaminátum servávit.
  27979 2 Machabæórum	2Mac	41	15	35	Suspéndit autem Nicanóris caput in summa arce, ut évidens esset, et maniféstum signum auxílii Dei.
  27980 2 Machabæórum	2Mac	41	15	36	Ítaque omnes commúni consílio decrevérunt nullo modo diem istum absque celebritáte præteríre:
  27981 2 Machabæórum	2Mac	41	15	37	habére autem celebritátem tertiadécima die mensis Adar, quod dícitur voce syríaca, prídie Mardochǽi diéi.
  27982 2 Machabæórum	2Mac	41	15	38	Ígitur his erga Nicanórem gestis, et ex illis tempóribus ab Hebrǽis civitáte posséssa, ego quoque in his fáciam finem sermónis.	b
  27983 2 Machabæórum	2Mac	41	15	39	Et si quidem bene, et ut históriæ cómpetit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedéndum est mihi.
  27984 2 Machabæórum	2Mac	41	15	40	Sicut enim vinum semper bíbere, aut semper aquam, contrárium est; altérnis autem uti, delectábile: ita legéntibus si semper exáctus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummátus.
  27985 #	Matthǽus	Mat	Sanctum Jesu Christi Evangélium: Secúndum Matthǽum
  27986 Matthǽus	Mat	42	1	1	Liber generatiónis Jesu Christi fílii David, fílii Ábraham.
  27987 Matthǽus	Mat	42	1	2	Ábraham génuit Ísaac. Ísaac autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Judam, et fratres ejus.
  27988 Matthǽus	Mat	42	1	3	Judas autem génuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem génuit Esron. Esron autem génuit Aram.
  27989 Matthǽus	Mat	42	1	4	Aram autem génuit Amínadab. Amínadab autem génuit Naásson. Naásson autem génuit Salmon.
  27990 Matthǽus	Mat	42	1	5	Salmon autem génuit Booz de Rahab. Booz autem génuit Obed ex Ruth. Obed autem génuit Jesse. Jesse autem génuit David regem.
  27991 Matthǽus	Mat	42	1	6	David autem rex génuit Salomónem ex ea quæ fuit Uríæ.
  27992 Matthǽus	Mat	42	1	7	Sálomon autem génuit Róboam. Róboam autem génuit Abíam. Abías autem génuit Asa.
  27993 Matthǽus	Mat	42	1	8	Asa autem génuit Jósaphat. Jósaphat autem génuit Joram. Joram autem génuit Ozíam.
  27994 Matthǽus	Mat	42	1	9	Ozías autem génuit Jóatham. Jóatham autem génuit Achaz. Achaz autem génuit Ezechíam.
  27995 Matthǽus	Mat	42	1	10	Ezechías autem génuit Manássen. Manásses autem génuit Amon. Amon autem génuit Josíam.
  27996 Matthǽus	Mat	42	1	11	Josías autem génuit Jechoníam, et fratres ejus in transmigratióne Babylónis.
  27997 Matthǽus	Mat	42	1	12	Et post transmigratiónem Babylónis: Jechonías génuit Saláthiel. Saláthiel autem génuit Zoróbabel.
  27998 Matthǽus	Mat	42	1	13	Zoróbabel autem génuit Ábiud. Ábiud autem génuit Elíacim. Elíacim autem génuit Azor.
  27999 Matthǽus	Mat	42	1	14	Azor autem génuit Sadoc. Sadoc autem génuit Achim. Achim autem génuit Éliud.
  28000 Matthǽus	Mat	42	1	15	Éliud autem génuit Eleázar. Eleázar autem génuit Mathan. Mathan autem génuit Jacob.
  28001 Matthǽus	Mat	42	1	16	Jacob autem génuit Joseph virum Maríæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus.
  28002 Matthǽus	Mat	42	1	17	Omnes ítaque generatiónes ab Ábraham usque ad David, generatiónes quatuórdecim: et a David usque ad transmigratiónem Babylónis, generatiónes quatuórdecim: et a transmigratióne Babylónis usque ad Christum, generatiónes quatuórdecim.
  28003 Matthǽus	Mat	42	1	18	Christi autem generátio sic erat: cum esset desponsáta mater ejus María Joseph, ántequam convenírent invénta est in útero habens de Spíritu Sancto.	b
  28004 Matthǽus	Mat	42	1	19	Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam.
  28005 Matthǽus	Mat	42	1	20	Hæc autem eo cogitánte, ecce ángelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est.
  28006 Matthǽus	Mat	42	1	21	Páriet autem fílium: et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.
  28007 Matthǽus	Mat	42	1	22	Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem:
  28008 Matthǽus	Mat	42	1	23	Ecce virgo in útero habébit, et páriet fílium: et vocábunt nomen ejus Emmánuel, quod est interpretátum Nobíscum Deus.
  28009 Matthǽus	Mat	42	1	24	Exsúrgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcépit ei ángelus Dómini, et accépit cónjugem suam.
  28010 Matthǽus	Mat	42	1	25	Et non cognoscébat eam donec péperit fílium suum primogénitum: et vocávit nomen ejus Jesum.
  28011 Matthǽus	Mat	42	2	1	Cum ergo natus esset Jesus in Béthlehem Juda in diébus Heródis regis, ecce magi ab oriénte venérunt Jerosólymam,
  28012 Matthǽus	Mat	42	2	2	dicéntes: Ubi est qui natus est rex Judæórum? vídimus enim stellam ejus in oriénte, et vénimus adoráre eum.
  28013 Matthǽus	Mat	42	2	3	Áudiens autem Heródes rex, turbátus est, et omnis Jerosólyma cum illo.
  28014 Matthǽus	Mat	42	2	4	Et cóngregans omnes príncipes sacerdótum, et scribas pópuli, sciscitabátur ab eis ubi Christus nascerétur.
  28015 Matthǽus	Mat	42	2	5	At illi dixérunt: In Béthlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophétam:
  28016 Matthǽus	Mat	42	2	6	Et tu Béthlehem terra Juda, nequáquam mínima es in princípibus Juda: ex te enim éxiet dux, qui regat pópulum meum Ísraël.
  28017 Matthǽus	Mat	42	2	7	Tunc Heródes clam vocátis magis diligénter dídicit ab eis tempus stellæ, quæ appáruit eis:
  28018 Matthǽus	Mat	42	2	8	et mittens illos in Béthlehem, dixit: Ite, et interrogáte diligénter de púero: et cum invenéritis, renuntiáte mihi, ut et ego véniens adórem eum.
  28019 Matthǽus	Mat	42	2	9	Qui cum audíssent regem, abiérunt, et ecce stella, quam víderant in oriénte, antecedébat eos, usque dum véniens staret supra, ubi erat puer.
  28020 Matthǽus	Mat	42	2	10	Vidéntes autem stellam gavísi sunt gáudio magno valde.
  28021 Matthǽus	Mat	42	2	11	Et intrántes domum, invenérunt púerum cum María matre ejus, et procidéntes adoravérunt eum: et apértis thesáuris suis obtulérunt ei múnera, aurum, thus, et myrrham.
  28022 Matthǽus	Mat	42	2	12	Et respónso accépto in somnis ne redírent ad Heródem, per áliam viam revérsi sunt in regiónem suam.
  28023 Matthǽus	Mat	42	2	13	Qui cum recessíssent, ecce ángelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe púerum, et matrem ejus, et fuge in Ægýptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futúrum est enim ut Heródes quærat púerum ad perdéndum eum.	b
  28024 Matthǽus	Mat	42	2	14	Qui consúrgens accépit púerum et matrem ejus nocte, et secéssit in Ægýptum:
  28025 Matthǽus	Mat	42	2	15	et erat ibi usque ad óbitum Heródis: ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem: Ex Ægýpto vocávi fílium meum.
  28026 Matthǽus	Mat	42	2	16	Tunc Heródes videns quóniam illúsus esset a magis, irátus est valde, et mittens occídit omnes púeros, qui erant in Béthlehem, et in ómnibus fínibus ejus, a bimátu et infra secúndum tempus, quod exquisíerat a magis.
  28027 Matthǽus	Mat	42	2	17	Tunc adimplétum est quod dictum est per Jeremíam prophétam dicéntem:
  28028 Matthǽus	Mat	42	2	18	Vox in Rama audíta est plorátus, et ululátus multus: Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt.
  28029 Matthǽus	Mat	42	2	19	Defúncto autem Heróde, ecce ángelus Dómini appáruit in somnis Joseph in Ægýpto,
  28030 Matthǽus	Mat	42	2	20	dicens: Surge, et áccipe púerum, et matrem ejus, et vade in terram Ísraël: defúncti sunt enim qui quærébant ánimam púeri.
  28031 Matthǽus	Mat	42	2	21	Qui consúrgens, accépit púerum, et matrem ejus, et venit in terram Ísraël.
  28032 Matthǽus	Mat	42	2	22	Áudiens autem quod Archeláus regnáret in Judǽa pro Heróde patre suo, tímuit illo ire: et admónitus in somnis, secéssit in partes Galilǽæ.
  28033 Matthǽus	Mat	42	2	23	Et véniens habitávit in civitáte quæ vocátur Názareth: ut adimplerétur quod dictum est per prophétas: Quóniam Nazarǽus vocábitur.
  28034 Matthǽus	Mat	42	3	1	In diébus autem illis venit Joánnes Baptísta prǽdicans in desérto Judǽæ,
  28035 Matthǽus	Mat	42	3	2	et dicens: Pœniténtiam ágite: appropinquávit enim regnum cælórum.
  28036 Matthǽus	Mat	42	3	3	Hic est enim, qui dictus est per Isaíam prophétam dicéntem: Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini; rectas fácite sémitas ejus.
  28037 Matthǽus	Mat	42	3	4	Ipse autem Joánnes habébat vestiméntum de pilis camelórum, et zonam pellíceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locústæ, et mel silvéstre.
  28038 Matthǽus	Mat	42	3	5	Tunc exíbat ad eum Jerosólyma, et omnis Judǽa, et omnis régio circa Jordánem;
  28039 Matthǽus	Mat	42	3	6	et baptizabántur ab eo in Jordáne, confiténtes peccáta sua.
  28040 Matthǽus	Mat	42	3	7	Videns autem multos pharisæórum, et sadducæórum, veniéntes ad baptísmum suum, dixit eis: Progénies viperárum, quis demonstrávit vobis fúgere a ventúra ira?
  28041 Matthǽus	Mat	42	3	8	Fácite ergo fructum dignum pœniténtiæ.
  28042 Matthǽus	Mat	42	3	9	Et ne velítis dícere intra vos: Patrem habémus Ábraham. Dico enim vobis quóniam potens est Deus de lapídibus istis suscitáre fílios Ábrahæ.
  28043 Matthǽus	Mat	42	3	10	Jam enim secúris ad radícem árborum pósita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidétur, et in ignem mittétur.
  28044 Matthǽus	Mat	42	3	11	Ego quidem baptízo vos in aqua in pœniténtiam: qui autem post me ventúrus est, fórtior me est, cujus non sum dignus calceaménta portáre: ipse vos baptizábit in Spíritu Sancto, et igni.
  28045 Matthǽus	Mat	42	3	12	Cujus ventilábrum in manu sua: et permundábit áream suam: et congregábit tríticum suum in hórreum, páleas autem combúret igni inextinguíbili.
  28046 Matthǽus	Mat	42	3	13	Tunc venit Jesus a Galilǽa in Jordánem ad Joánnem, ut baptizarétur ab eo.	b
  28047 Matthǽus	Mat	42	3	14	Joánnes autem prohibébat eum, dicens: Ego a te débeo baptizári, et tu venis ad me?
  28048 Matthǽus	Mat	42	3	15	Respóndens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implére omnem justítiam. Tunc dimísit eum.
  28049 Matthǽus	Mat	42	3	16	Baptizátus autem Jesus, conféstim ascéndit de aqua, et ecce apérti sunt ei cæli: et vidit Spíritum Dei descendéntem sicut colúmbam, et veniéntem super se.
  28050 Matthǽus	Mat	42	3	17	Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui.
  28051 Matthǽus	Mat	42	4	1	Tunc Jesus ductus est in desértum a Spíritu, ut tentarétur a diábolo.
  28052 Matthǽus	Mat	42	4	2	Et cum jejunásset quadragínta diébus, et quadragínta nóctibus, póstea esúriit.
  28053 Matthǽus	Mat	42	4	3	Et accédens tentátor dixit ei: Si Fílius Dei es, dic ut lápides isti panes fiant.
  28054 Matthǽus	Mat	42	4	4	Qui respóndens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procédit de ore Dei.
  28055 Matthǽus	Mat	42	4	5	Tunc assúmpsit eum diábolus in sanctam civitátem, et státuit eum super pinnáculum templi,
  28056 Matthǽus	Mat	42	4	6	et dixit ei: Si Fílius Dei es, mitte te deórsum. Scriptum est enim: Quia ángelis suis mandávit de te, et in mánibus tollent te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.
  28057 Matthǽus	Mat	42	4	7	Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentábis Dóminum Deum tuum.
  28058 Matthǽus	Mat	42	4	8	Íterum assúmpsit eum diábolus in montem excélsum valde: et osténdit ei ómnia regna mundi, et glóriam eórum,
  28059 Matthǽus	Mat	42	4	9	et dixit ei: Hæc ómnia tibi dabo, si cadens adoráveris me.
  28060 Matthǽus	Mat	42	4	10	Tunc dicit ei Jesus: Vade Sátana: Scriptum est enim: Dóminum Deum tuum adorábis, et illi soli sérvies.
  28061 Matthǽus	Mat	42	4	11	Tunc relíquit eum diábolus: et ecce ángeli accessérunt, et ministrábant ei.
  28062 Matthǽus	Mat	42	4	12	Cum autem audísset Jesus quod Joánnes tráditus esset, secéssit in Galilǽam:	b
  28063 Matthǽus	Mat	42	4	13	et, relícta civitáte Názareth, venit, et habitávit in Caphárnaum marítima, in fínibus Zábulon et Néphthalim:
  28064 Matthǽus	Mat	42	4	14	ut adimplerétur quod dictum est per Isaíam prophétam:
  28065 Matthǽus	Mat	42	4	15	Terra Zábulon, et terra Néphthalim, via maris trans Jordánem, Galilǽa géntium:
  28066 Matthǽus	Mat	42	4	16	pópulus, qui sedébat in ténebris, vidit lucem magnam: et sedéntibus in regióne umbræ mortis, lux orta est eis.
  28067 Matthǽus	Mat	42	4	17	Exínde cœpit Jesus prædicáre, et dícere: Pœniténtiam ágite: appropinquávit enim regnum cælórum.
  28068 Matthǽus	Mat	42	4	18	Ámbulans autem Jesus juxta mare Galilǽæ, vidit duos fratres, Simónem, qui vocátur Petrus, et Andréam fratrem ejus, mitténtes rete in mare (erant enim piscatóres),	b
  28069 Matthǽus	Mat	42	4	19	et ait illis: Veníte post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.
  28070 Matthǽus	Mat	42	4	20	At illi contínuo relíctis rétibus secúti sunt eum.
  28071 Matthǽus	Mat	42	4	21	Et procédens inde, vidit álios duos fratres, Jacóbum Zebedǽi, et Joánnem fratrem ejus, in navi cum Zebedǽo patre eórum, reficiéntes rétia sua: et vocávit eos.
  28072 Matthǽus	Mat	42	4	22	Illi autem statim relíctis rétibus et patre, secúti sunt eum.
  28073 Matthǽus	Mat	42	4	23	Et circuíbat Jesus totam Galilǽam, docens in synagógis eórum, et prǽdicans Evangélium regni: et sanans omnem languórem, et omnem infirmitátem in pópulo.	b
  28074 Matthǽus	Mat	42	4	24	Et ábiit opínio ejus in totam Sýriam, et obtulérunt ei omnes male habéntes, váriis languóribus, et torméntis comprehénsos, et qui dæmónia habébant, et lunáticos, et paralýticos, et curávit eos:
  28075 Matthǽus	Mat	42	4	25	et secútæ sunt eum turbæ multæ de Galilǽa, et Decápoli, et de Jerosólymis, et de Judǽa, et de trans Jordánem.
  28076 Matthǽus	Mat	42	5	1	Videns autem Jesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli ejus,
  28077 Matthǽus	Mat	42	5	2	et apériens os suum docébat eos dicens:
  28078 Matthǽus	Mat	42	5	3	Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsórum est regnum cælórum.
  28079 Matthǽus	Mat	42	5	4	Beáti mites: quóniam ipsi possidébunt terram.
  28080 Matthǽus	Mat	42	5	5	Beáti qui lugent: quóniam ipsi consolabúntur.
  28081 Matthǽus	Mat	42	5	6	Beáti qui esúriunt et sítiunt justítiam: quóniam ipsi saturabúntur.
  28082 Matthǽus	Mat	42	5	7	Beáti misericórdes: quóniam ipsi misericórdiam consequéntur.
  28083 Matthǽus	Mat	42	5	8	Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt.
  28084 Matthǽus	Mat	42	5	9	Beáti pacífici: quóniam fílii Dei vocabúntur.
  28085 Matthǽus	Mat	42	5	10	Beáti qui persecutiónem patiúntur propter justítiam: quóniam ipsórum est regnum cælórum.
  28086 Matthǽus	Mat	42	5	11	Beáti estis cum maledíxerint vobis, et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos mentiéntes, propter me:
  28087 Matthǽus	Mat	42	5	12	gaudéte, et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis. Sic enim persecúti sunt prophétas, qui fuérunt ante vos.
  28088 Matthǽus	Mat	42	5	13	Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus.
  28089 Matthǽus	Mat	42	5	14	Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita,
  28090 Matthǽus	Mat	42	5	15	neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt.
  28091 Matthǽus	Mat	42	5	16	Sic lúceat lux vestra coram homínibus: ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cælis est.
  28092 Matthǽus	Mat	42	5	17	Nolíte putáre quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére.	b
  28093 Matthǽus	Mat	42	5	18	Amen quippe dico vobis, donec tránseat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant.
  28094 Matthǽus	Mat	42	5	19	Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cælórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cælórum.
  28095 Matthǽus	Mat	42	5	20	Dico enim vobis, quia nisi abundáverit justítia vestra plus quam scribárum et pharisæórum, non intrábitis in regnum cælórum.	b
  28096 Matthǽus	Mat	42	5	21	Audístis quia dictum est antíquis: Non occídes: qui autem occíderit, reus erit judício.
  28097 Matthǽus	Mat	42	5	22	Ego autem dico vobis: quia omnis qui iráscitur fratri suo, reus erit judício. Qui autem díxerit fratri suo, raca: reus erit concílio. Qui autem díxerit, fátue: reus erit gehénnæ ignis.
  28098 Matthǽus	Mat	42	5	23	Si ergo offers munus tuum ad altáre, et ibi recordátus fúeris quia frater tuus habet áliquid advérsum te:
  28099 Matthǽus	Mat	42	5	24	relínque ibi munus tuum ante altáre, et vade prius reconciliári fratri tuo: et tunc véniens ófferes munus tuum.
  28100 Matthǽus	Mat	42	5	25	Esto conséntiens adversário tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversárius júdici, et judex tradat te minístro: et in cárcerem mittáris.
  28101 Matthǽus	Mat	42	5	26	Amen dico tibi, non éxies inde, donec reddas novíssimum quadrántem.
  28102 Matthǽus	Mat	42	5	27	Audístis quia dictum est antíquis: Non mœcháberis.	b
  28103 Matthǽus	Mat	42	5	28	Ego autem dico vobis: quia omnis qui víderit mulíerem ad concupiscéndum eam, jam mœchátus est eam in corde suo.
  28104 Matthǽus	Mat	42	5	29	Quod si óculus tuus dexter scandalízat te, érue eum, et prójice abs te: éxpedit enim tibi ut péreat unum membrórum tuórum, quam totum corpus tuum mittátur in gehénnam.
  28105 Matthǽus	Mat	42	5	30	Et si dextra manus tua scandalízat te, abscíde eam, et prójice abs te: éxpedit enim tibi ut péreat unum membrórum tuórum, quam totum corpus tuum eat in gehénnam.
  28106 Matthǽus	Mat	42	5	31	Dictum est autem: Quicúmque dimíserit uxórem suam, det ei libéllum repúdii.
  28107 Matthǽus	Mat	42	5	32	Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimíserit uxórem suam, excépta fornicatiónis causa, facit eam mœchári: et qui dimíssam dúxerit, adúlterat.
  28108 Matthǽus	Mat	42	5	33	Íterum audístis quia dictum est antíquis: Non perjurábis: reddes autem Dómino juraménta tua.	b
  28109 Matthǽus	Mat	42	5	34	Ego autem dico vobis, non juráre omníno, neque per cælum, quia thronus Dei est:
  28110 Matthǽus	Mat	42	5	35	neque per terram, quia scabéllum est pedum ejus: neque per Jerosólymam, quia cívitas est magni regis:
  28111 Matthǽus	Mat	42	5	36	neque per caput tuum juráveris, quia non potes unum capíllum album fácere, aut nigrum.
  28112 Matthǽus	Mat	42	5	37	Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundántius est, a malo est.
  28113 Matthǽus	Mat	42	5	38	Audístis quia dictum est: Óculum pro óculo, et dentem pro dente.
  28114 Matthǽus	Mat	42	5	39	Ego autem dico vobis, non resístere malo: sed si quis te percússerit in déxteram maxíllam tuam, præbe illi et álteram:
  28115 Matthǽus	Mat	42	5	40	et ei, qui vult tecum judício conténdere, et túnicam tuam tóllere, dimítte ei et pállium:
  28116 Matthǽus	Mat	42	5	41	et quicúmque te angariáverit mille passus, vade cum illo et ália duo.
  28117 Matthǽus	Mat	42	5	42	Qui petit a te, da ei: et volénti mutuári a te, ne avertáris.
  28118 Matthǽus	Mat	42	5	43	Audístis quia dictum est: Díliges próximum tuum, et ódio habébis inimícum tuum.	b
  28119 Matthǽus	Mat	42	5	44	Ego autem dico vobis: dilígite inimícos vestros, benefácite his qui odérunt vos, et oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos:
  28120 Matthǽus	Mat	42	5	45	ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oríri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injústos.
  28121 Matthǽus	Mat	42	5	46	Si enim dilígitis eos qui vos díligunt, quam mercédem habébitis? nonne et publicáni hoc fáciunt?
  28122 Matthǽus	Mat	42	5	47	Et si salutavéritis fratres vestros tantum, quid ámplius fácitis? nonne et éthnici hoc fáciunt?
  28123 Matthǽus	Mat	42	5	48	Estóte ergo vos perfécti, sicut et Pater vester cæléstis perféctus est.
  28124 Matthǽus	Mat	42	6	1	Atténdite ne justítiam vestram faciátis coram homínibus, ut videámini ab eis: alióquin mercédem non habébitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.
  28125 Matthǽus	Mat	42	6	2	Cum ergo facis eleemósynam, noli tuba cánere ante te, sicut hypócritæ fáciunt in synagógis, et in vicis, ut honorificéntur ab homínibus. Amen dico vobis, recepérunt mercédem suam.
  28126 Matthǽus	Mat	42	6	3	Te autem faciénte eleemósynam, nésciat sinístra tua quid fáciat déxtera tua:
  28127 Matthǽus	Mat	42	6	4	ut sit eleemósyna tua in abscóndito, et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi.
  28128 Matthǽus	Mat	42	6	5	Et cum orátis, non éritis sicut hypócritæ qui amant in synagógis et in ángulis plateárum stantes oráre, ut videántur ab homínibus: amen dico vobis, recepérunt mercédem suam.
  28129 Matthǽus	Mat	42	6	6	Tu autem cum oráveris, intra in cubículum tuum, et clauso óstio, ora Patrem tuum in abscóndito: et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi.
  28130 Matthǽus	Mat	42	6	7	Orántes autem, nolíte multum loqui, sicut éthnici, putant enim quod in multilóquio suo exaudiántur.	b
  28131 Matthǽus	Mat	42	6	8	Nolíte ergo assimilári eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, ántequam petátis eum.
  28132 Matthǽus	Mat	42	6	9	Sic ergo vos orábitis: Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum.
  28133 Matthǽus	Mat	42	6	10	Advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
  28134 Matthǽus	Mat	42	6	11	Panem nostrum supersubstantiálem da nobis hódie,
  28135 Matthǽus	Mat	42	6	12	et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
  28136 Matthǽus	Mat	42	6	13	Et ne nos indúcas in tentatiónem, sed líbera nos a malo. Amen.
  28137 Matthǽus	Mat	42	6	14	Si enim dimiséritis homínibus peccáta eórum: dimíttet et vobis Pater vester cæléstis delícta vestra.
  28138 Matthǽus	Mat	42	6	15	Si autem non dimiséritis homínibus: nec Pater vester dimíttet vobis peccáta vestra.
  28139 Matthǽus	Mat	42	6	16	Cum autem jejunátis, nolíte fíeri sicut hypócritæ, tristes. Extérminant enim fácies suas, ut appáreant homínibus jejunántes. Amen dico vobis, quia recepérunt mercédem suam.	b
  28140 Matthǽus	Mat	42	6	17	Tu autem, cum jejúnas, unge caput tuum, et fáciem tuam lava,
  28141 Matthǽus	Mat	42	6	18	ne videáris homínibus jejúnans, sed Patri tuo, qui est in abscóndito: et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi.
  28142 Matthǽus	Mat	42	6	19	Nolíte thesaurizáre vobis thesáuros in terra: ubi ærúgo, et tínea demolítur: et ubi fures effódiunt, et furántur.	b
  28143 Matthǽus	Mat	42	6	20	Thesaurizáte autem vobis thesáuros in cælo, ubi neque ærúgo, neque tínea demolítur, et ubi fures non effódiunt, nec furántur.
  28144 Matthǽus	Mat	42	6	21	Ubi enim est thesáurus tuus, ibi est et cor tuum.
  28145 Matthǽus	Mat	42	6	22	Lucérna córporis tui est óculus tuus. Si óculus tuus fúerit simplex, totum corpus tuum lúcidum erit.
  28146 Matthǽus	Mat	42	6	23	Si autem óculus tuus fúerit nequam, totum corpus tuum tenebrósum erit. Si ergo lumen, quod in te est, ténebræ sunt: ipsæ ténebræ quantæ erunt?
  28147 Matthǽus	Mat	42	6	24	Nemo potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódio habébit, et álterum díliget: aut unum sustinébit, et álterum contémnet. Non potéstis Deo servíre et mammónæ.
  28148 Matthǽus	Mat	42	6	25	Ídeo dico vobis, ne sollíciti sitis ánimæ vestræ quid manducétis, neque córpori vestro quid induámini. Nonne ánima plus est quam esca, et corpus plus quam vestiméntum?	b
  28149 Matthǽus	Mat	42	6	26	Respícite volatília cæli, quóniam non serunt, neque metunt, neque cóngregant in hórrea: et Pater vester cæléstis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
  28150 Matthǽus	Mat	42	6	27	Quis autem vestrum cógitans potest adjícere ad statúram suam cúbitum unum?
  28151 Matthǽus	Mat	42	6	28	Et de vestiménto quid sollíciti estis? Consideráte lília agri quómodo crescunt: non labórant, neque nent.
  28152 Matthǽus	Mat	42	6	29	Dico autem vobis, quóniam nec Sálomon in omni glória sua coopértus est sicut unum ex istis.
  28153 Matthǽus	Mat	42	6	30	Si autem fœnum agri, quod hódie est, et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit, quanto magis vos módicæ fídei?
  28154 Matthǽus	Mat	42	6	31	Nolíte ergo sollíciti esse, dicéntes: Quid manducábimus, aut quid bibémus, aut quo operiémur?
  28155 Matthǽus	Mat	42	6	32	hæc enim ómnia gentes inquírunt. Scit enim Pater vester, quia his ómnibus indigétis.
  28156 Matthǽus	Mat	42	6	33	Quǽrite ergo primum regnum Dei, et justítiam ejus: et hæc ómnia adjiciéntur vobis.
  28157 Matthǽus	Mat	42	6	34	Nolíte ergo sollíciti esse in crástinum. Crástinus enim dies sollícitus erit sibi ipsi: súfficit diéi malítia sua.
  28158 Matthǽus	Mat	42	7	1	Nolíte judicáre, ut non judicémini.
  28159 Matthǽus	Mat	42	7	2	In quo enim judício judicavéritis, judicabímini: et in qua mensúra mensi fuéritis, remetiétur vobis.
  28160 Matthǽus	Mat	42	7	3	Quid autem vides festúcam in óculo fratris tui, et trabem in óculo tuo non vides?
  28161 Matthǽus	Mat	42	7	4	aut quómodo dicis fratri tuo: Sine ejíciam festúcam de óculo tuo, et ecce trabs est in óculo tuo?
  28162 Matthǽus	Mat	42	7	5	Hypócrita, éjice primum trabem de óculo tuo, et tunc vidébis ejícere festúcam de óculo fratris tui.
  28163 Matthǽus	Mat	42	7	6	Nolíte dare sanctum cánibus: neque mittátis margarítas vestras ante porcos, ne forte concúlcent eas pédibus suis, et convérsi dirúmpant vos.	b
  28164 Matthǽus	Mat	42	7	7	Pétite, et dábitur vobis: quǽrite, et inveniétis: pulsáte, et aperiétur vobis.	b
  28165 Matthǽus	Mat	42	7	8	Omnis enim qui petit, áccipit: et qui quærit, invénit: et pulsánti aperiétur.
  28166 Matthǽus	Mat	42	7	9	Aut quis est ex vobis homo, quem si petíerit fílius suus panem, numquid lápidem porríget ei?
  28167 Matthǽus	Mat	42	7	10	aut si piscem petíerit, numquid serpéntem porríget ei?
  28168 Matthǽus	Mat	42	7	11	Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare fíliis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona peténtibus se?
  28169 Matthǽus	Mat	42	7	12	Ómnia ergo quæcúmque vultis ut fáciant vobis hómines, et vos fácite illis. Hæc est enim lex, et prophétæ.	b
  28170 Matthǽus	Mat	42	7	13	Intráte per angústam portam: quia lata porta, et spatiósa via est, quæ ducit ad perditiónem, et multi sunt qui intrant per eam.	b
  28171 Matthǽus	Mat	42	7	14	Quam angústa porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui invéniunt eam!
  28172 Matthǽus	Mat	42	7	15	Atténdite a falsis prophétis, qui véniunt ad vos in vestiméntis óvium, intrínsecus autem sunt lupi rapáces:	b
  28173 Matthǽus	Mat	42	7	16	a frúctibus eórum cognoscétis eos. Numquid cólligunt de spinis uvas, aut de tríbulis ficus?
  28174 Matthǽus	Mat	42	7	17	Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.
  28175 Matthǽus	Mat	42	7	18	Non potest arbor bona malos fructus fácere: neque arbor mala bonos fructus fácere.
  28176 Matthǽus	Mat	42	7	19	Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidétur, et in ignem mittétur.
  28177 Matthǽus	Mat	42	7	20	Ígitur ex frúctibus eórum cognoscétis eos.
  28178 Matthǽus	Mat	42	7	21	Non omnis qui dicit mihi, Dómine, Dómine, intrábit in regnum cælórum: sed qui facit voluntátem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrábit in regnum cælórum.
  28179 Matthǽus	Mat	42	7	22	Multi dicent mihi in illa die: Dómine, Dómine, nonne in nómine tuo prophetávimus, et in nómine tuo dæmónia ejécimus, et in nómine tuo virtútes multas fécimus?
  28180 Matthǽus	Mat	42	7	23	Et tunc confitébor illis: Quia numquam novi vos: discédite a me, qui operámini iniquitátem.
  28181 Matthǽus	Mat	42	7	24	Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilábitur viro sapiénti, qui ædificávit domum suam supra petram,	b
  28182 Matthǽus	Mat	42	7	25	et descéndit plúvia, et venérunt flúmina, et flavérunt venti, et irruérunt in domum illam, et non cécidit: fundáta enim erat super petram.
  28183 Matthǽus	Mat	42	7	26	Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, símilis erit viro stulto, qui ædificávit domum suam super arénam:
  28184 Matthǽus	Mat	42	7	27	et descéndit plúvia, et venérunt flúmina, et flavérunt venti, et irruérunt in domum illam, et cécidit, et fuit ruína illíus magna.
  28185 Matthǽus	Mat	42	7	28	Et factum est: cum consummásset Jesus verba hæc, admirabántur turbæ super doctrína ejus.	b
  28186 Matthǽus	Mat	42	7	29	Erat enim docens eos sicut potestátem habens, et non sicut scribæ eórum, et pharisǽi.
  28187 Matthǽus	Mat	42	8	1	Cum autem descendísset de monte, secútæ sunt eum turbæ multæ:
  28188 Matthǽus	Mat	42	8	2	et ecce leprósus véniens, adorábat eum, dicens: Dómine, si vis, potes me mundáre.
  28189 Matthǽus	Mat	42	8	3	Et exténdens Jesus manum, tétigit eum, dicens: Volo: mundáre. Et conféstim mundáta est lepra ejus.
  28190 Matthǽus	Mat	42	8	4	Et ait illi Jesus: Vide, némini díxeris: sed vade, osténde te sacerdóti, et offer munus, quod præcépit Móyses, in testimónium illis.
  28191 Matthǽus	Mat	42	8	5	Cum autem introísset Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum,	b
  28192 Matthǽus	Mat	42	8	6	et dicens: Dómine, puer meus jacet in domo paralýticus, et male torquétur.
  28193 Matthǽus	Mat	42	8	7	Et ait illi Jesus: Ego véniam, et curábo eum.
  28194 Matthǽus	Mat	42	8	8	Et respóndens centúrio, ait: Dómine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus.
  28195 Matthǽus	Mat	42	8	9	Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic: Vade, et vadit: et álii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.
  28196 Matthǽus	Mat	42	8	10	Áudiens autem Jesus mirátus est, et sequéntibus se dixit: Amen dico vobis, non invéni tantam fidem in Ísraël.
  28197 Matthǽus	Mat	42	8	11	Dico autem vobis, quod multi ab oriénte et occidénte vénient, et recúmbent cum Ábraham, et Ísaac, et Jacob in regno cælórum:
  28198 Matthǽus	Mat	42	8	12	fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium.
  28199 Matthǽus	Mat	42	8	13	Et dixit Jesus centurióni: Vade, et sicut credidísti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora.
  28200 Matthǽus	Mat	42	8	14	Et cum venísset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacéntem, et febricitántem:	b
  28201 Matthǽus	Mat	42	8	15	et tétigit manum ejus, et dimísit eam febris, et surréxit, et ministrábat eis.
  28202 Matthǽus	Mat	42	8	16	Véspere autem facto, obtulérunt ei multos dæmónia habéntes: et ejiciébat spíritus verbo, et omnes male habéntes curávit:
  28203 Matthǽus	Mat	42	8	17	ut adimplerétur quod dictum est per Isaíam prophétam, dicéntem: Ipse infirmitátes nostras accépit: et ægrotatiónes nostras portávit.
  28204 Matthǽus	Mat	42	8	18	Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.	b
  28205 Matthǽus	Mat	42	8	19	Et accédens unus scriba, ait illi: Magíster, sequar te, quocúmque íeris.
  28206 Matthǽus	Mat	42	8	20	Et dicit ei Jesus: Vulpes fóveas habent, et vólucres cæli nidos; Fílius autem hóminis non habet ubi caput reclínet.
  28207 Matthǽus	Mat	42	8	21	Álius autem de discípulis ejus ait illi: Dómine, permítte me primum ire, et sepelíre patrem meum.
  28208 Matthǽus	Mat	42	8	22	Jesus autem ait illi: Séquere me, et dimítte mórtuos sepelíre mórtuos suos.
  28209 Matthǽus	Mat	42	8	23	Et ascendénte eo in navículam, secúti sunt eum discípuli ejus:
  28210 Matthǽus	Mat	42	8	24	et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navícula operirétur flúctibus: ipse vero dormiébat.
  28211 Matthǽus	Mat	42	8	25	Et accessérunt ad eum discípuli ejus, et suscitavérunt eum, dicéntes: Dómine, salva nos: perímus.
  28212 Matthǽus	Mat	42	8	26	Et dicit eis Jesus: Quid tímidi estis, módicæ fídei? Tunc surgens imperávit ventis, et mari, et facta est tranquíllitas magna.
  28213 Matthǽus	Mat	42	8	27	Porro hómines miráti sunt, dicéntes: Qualis est hic, quia venti et mare obédiunt ei?
  28214 Matthǽus	Mat	42	8	28	Et cum venísset trans fretum in regiónem Gerasenórum, occurrérunt ei duo habéntes dæmónia, de monuméntis exeúntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transíre per viam illam.	b
  28215 Matthǽus	Mat	42	8	29	Et ecce clamavérunt, dicéntes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venísti huc ante tempus torquére nos?
  28216 Matthǽus	Mat	42	8	30	Erat autem non longe ab illis grex multórum porcórum pascens.
  28217 Matthǽus	Mat	42	8	31	Dǽmones autem rogábant eum, dicéntes: Si éjicis nos hinc, mitte nos in gregem porcórum.
  28218 Matthǽus	Mat	42	8	32	Et ait illis: Ite. At illi exeúntes abiérunt in porcos, et ecce ímpetu ábiit totus grex per præceps in mare: et mórtui sunt in aquis.
  28219 Matthǽus	Mat	42	8	33	Pastóres autem fugérunt: et veniéntes in civitátem, nuntiavérunt ómnia, et de eis qui dæmónia habúerant.
  28220 Matthǽus	Mat	42	8	34	Et ecce tota cívitas éxiit óbviam Jesu: et viso eo, rogábant ut transíret a fínibus eórum.
  28221 Matthǽus	Mat	42	9	1	Et ascéndens in navículam, transfretávit, et venit in civitátem suam.
  28222 Matthǽus	Mat	42	9	2	Et ecce offerébant ei paralýticum jacéntem in lecto. Et videns Jesus fidem illórum, dixit paralýtico: Confíde fili, remittúntur tibi peccáta tua.
  28223 Matthǽus	Mat	42	9	3	Et ecce quidam de scribis dixérunt intra se: Hic blasphémat.
  28224 Matthǽus	Mat	42	9	4	Et cum vidísset Jesus cogitatiónes eórum, dixit: Ut quid cogitátis mala in córdibus vestris?
  28225 Matthǽus	Mat	42	9	5	Quid est facílius dícere: Dimittúntur tibi peccáta tua: an dícere: Surge, et ámbula?
  28226 Matthǽus	Mat	42	9	6	Ut autem sciátis, quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta, tunc ait paralýtico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
  28227 Matthǽus	Mat	42	9	7	Et surréxit, et ábiit in domum suam.
  28228 Matthǽus	Mat	42	9	8	Vidéntes autem turbæ timuérunt, et glorificavérunt Deum, qui dedit potestátem talem homínibus.
  28229 Matthǽus	Mat	42	9	9	Et, cum transíret inde Jesus, vidit hóminem sedéntem in telónio, Matthǽum nómine. Et ait illi: Séquere me. Et surgens, secútus est eum.	b
  28230 Matthǽus	Mat	42	9	10	Et factum est, discumbénte eo in domo, ecce multi publicáni et peccatóres veniéntes, discumbébant cum Jesu, et discípulis ejus.
  28231 Matthǽus	Mat	42	9	11	Et vidéntes pharisǽi, dicébant discípulis ejus: Quare cum publicánis et peccatóribus mandúcat magíster vester?
  28232 Matthǽus	Mat	42	9	12	At Jesus áudiens, ait: Non est opus valéntibus médicus, sed male habéntibus.
  28233 Matthǽus	Mat	42	9	13	Eúntes autem díscite quid est: Misericórdiam volo, et non sacrifícium. Non enim veni vocáre justos, sed peccatóres.
  28234 Matthǽus	Mat	42	9	14	Tunc accessérunt ad eum discípuli Joánnis, dicéntes: Quare nos, et pharisǽi, jejunámus frequénter: discípuli autem tui non jejúnant?	b
  28235 Matthǽus	Mat	42	9	15	Et ait illis Jesus: Numquid possunt fílii sponsi lugére, quámdiu cum illis est sponsus? Vénient autem dies cum auferétur ab eis sponsus: et tunc jejunábunt.
  28236 Matthǽus	Mat	42	9	16	Nemo autem immíttit commissúram panni rudis in vestiméntum vetus: tollit enim plenitúdinem ejus a vestiménto, et pejor scissúra fit.
  28237 Matthǽus	Mat	42	9	17	Neque mittunt vinum novum in utres véteres: alióquin rumpúntur utres, et vinum effúnditur, et utres péreunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservántur.
  28238 Matthǽus	Mat	42	9	18	Hæc illo loquénte ad eos, ecce princeps unus accéssit, et adorábat eum, dicens: Dómine, fília mea modo defúncta est: sed veni, impóne manum tuam super eam, et vivet.	b
  28239 Matthǽus	Mat	42	9	19	Et surgens Jesus, sequebátur eum, et discípuli ejus.
  28240 Matthǽus	Mat	42	9	20	Et ecce múlier, quæ sánguinis fluxum patiebátur duódecim annis, accéssit retro, et tétigit fímbriam vestiménti ejus.
  28241 Matthǽus	Mat	42	9	21	Dicébat enim intra se: Si tetígero tantum vestiméntum ejus, salva ero.
  28242 Matthǽus	Mat	42	9	22	At Jesus convérsus, et videns eam, dixit: Confíde, fília, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est múlier ex illa hora.
  28243 Matthǽus	Mat	42	9	23	Et cum venísset Jesus in domum príncipis, et vidísset tibícines et turbam tumultuántem, dicébat:
  28244 Matthǽus	Mat	42	9	24	Recédite: non est enim mórtua puélla, sed dormit. Et deridébant eum.
  28245 Matthǽus	Mat	42	9	25	Et cum ejécta esset turba, intrávit: et ténuit manum ejus, et surréxit puélla.
  28246 Matthǽus	Mat	42	9	26	Et éxiit fama hæc in univérsam terram illam.
  28247 Matthǽus	Mat	42	9	27	Et transeúnte inde Jesu, secúti sunt eum duo cæci, clamántes, et dicéntes: Miserére nostri, fili David.	b
  28248 Matthǽus	Mat	42	9	28	Cum autem venísset domum, accessérunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Créditis quia hoc possum fácere vobis? Dicunt ei: Útique, Dómine.
  28249 Matthǽus	Mat	42	9	29	Tunc tétigit óculos eórum, dicens: Secúndum fidem vestram, fiat vobis.
  28250 Matthǽus	Mat	42	9	30	Et apérti sunt óculi eórum: et comminátus est illis Jesus, dicens: Vidéte ne quis sciat.
  28251 Matthǽus	Mat	42	9	31	Illi autem exeúntes, diffamavérunt eum in tota terra illa.
  28252 Matthǽus	Mat	42	9	32	Egréssis autem illis, ecce obtulérunt ei hóminem mutum, dæmónium habéntem.
  28253 Matthǽus	Mat	42	9	33	Et ejécto dæmónio, locútus est mutus, et mirátæ sunt turbæ, dicéntes: Numquam appáruit sic in Ísraël.
  28254 Matthǽus	Mat	42	9	34	Pharisǽi autem dicébant: In príncipe dæmoniórum éjicit dǽmones.
  28255 Matthǽus	Mat	42	9	35	Et circuíbat Jesus omnes civitátes, et castélla, docens in synagógis eórum, et prǽdicans Evangélium regni, et curans omnem languórem, et omnem infirmitátem.	b
  28256 Matthǽus	Mat	42	9	36	Videns autem turbas, misértus est eis: quia erant vexáti, et jacéntes sicut oves non habéntes pastórem.
  28257 Matthǽus	Mat	42	9	37	Tunc dicit discípulis suis: Messis quidem multa, operárii autem pauci.
  28258 Matthǽus	Mat	42	9	38	Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.
  28259 Matthǽus	Mat	42	10	1	Et convocátis duódecim discípulis suis, dedit illis potestátem spirítuum immundórum, ut ejícerent eos, et curárent omnem languórem, et omnem infirmitátem.
  28260 Matthǽus	Mat	42	10	2	Duódecim autem Apostolórum nómina sunt hæc. Primus, Simon, qui dícitur Petrus: et Andréas frater ejus,
  28261 Matthǽus	Mat	42	10	3	Jacóbus Zebedǽi, et Joánnes frater ejus, Philíppus, et Bartholomǽus, Thomas, et Matthǽus publicánus, Jacóbus Alphǽi, et Thaddǽus,
  28262 Matthǽus	Mat	42	10	4	Simon Chananǽus, et Judas Iscariótes, qui et trádidit eum.
  28263 Matthǽus	Mat	42	10	5	Hos duódecim misit Jesus, præcípiens eis, dicens: In viam géntium ne abiéritis, et in civitátes Samaritanórum ne intravéritis:	b
  28264 Matthǽus	Mat	42	10	6	sed pótius ite ad oves quæ periérunt domus Ísraël.
  28265 Matthǽus	Mat	42	10	7	Eúntes autem prædicáte, dicéntes: Quia appropinquávit regnum cælórum.
  28266 Matthǽus	Mat	42	10	8	Infírmos curáte, mórtuos suscitáte, leprósos mundáte, dǽmones ejícite: gratis accepístis, gratis date.
  28267 Matthǽus	Mat	42	10	9	Nolíte possidére aurum, neque argéntum, neque pecúniam in zonis vestris:
  28268 Matthǽus	Mat	42	10	10	non peram in via, neque duas túnicas, neque calceaménta, neque virgam: dignus enim est operárius cibo suo.
  28269 Matthǽus	Mat	42	10	11	In quamcúmque autem civitátem aut castéllum intravéritis, interrogáte, quis in ea dignus sit: et ibi manéte donec exeátis.
  28270 Matthǽus	Mat	42	10	12	Intrántes autem in domum, salutáte eam, dicéntes: Pax huic dómui.
  28271 Matthǽus	Mat	42	10	13	Et síquidem fúerit domus illa digna, véniet pax vestra super eam: si autem non fúerit digna, pax vestra revertétur ad vos.
  28272 Matthǽus	Mat	42	10	14	Et quicúmque non recéperit vos, neque audíerit sermónes vestros: exeúntes foras de domo, vel civitáte, excútite púlverem de pédibus vestris.
  28273 Matthǽus	Mat	42	10	15	Amen dico vobis: Tolerabílius erit terræ Sodomórum et Gomorrhæórum in die judícii, quam illi civitáti.
  28274 Matthǽus	Mat	42	10	16	Ecce ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ.	b
  28275 Matthǽus	Mat	42	10	17	Cavéte autem ab homínibus. Tradent enim vos in concíliis, et in synagógis suis flagellábunt vos:
  28276 Matthǽus	Mat	42	10	18	et ad prǽsides, et ad reges ducémini propter me in testimónium illis, et géntibus.
  28277 Matthǽus	Mat	42	10	19	Cum autem tradent vos, nolíte cogitáre quómodo, aut quid loquámini: dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini:
  28278 Matthǽus	Mat	42	10	20	non enim vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
  28279 Matthǽus	Mat	42	10	21	Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium: et insúrgent fílii in paréntes, et morte eos affícient:
  28280 Matthǽus	Mat	42	10	22	et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
  28281 Matthǽus	Mat	42	10	23	Cum autem persequéntur vos in civitáte ista, fúgite in áliam. Amen dico vobis, non consummábitis civitátes Ísraël, donec véniat Fílius hóminis.
  28282 Matthǽus	Mat	42	10	24	Non est discípulus super magístrum, nec servus super dóminum suum:	b
  28283 Matthǽus	Mat	42	10	25	súfficit discípulo ut sit sicut magíster ejus, et servo, sicut dóminus ejus. Si patremfamílias Beélzebub vocavérunt, quanto magis domésticos ejus?
  28284 Matthǽus	Mat	42	10	26	Ne ergo timuéritis eos. Nihil enim est opértum, quod non revelábitur: et occúltum, quod non sciétur.
  28285 Matthǽus	Mat	42	10	27	Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
  28286 Matthǽus	Mat	42	10	28	Et nolíte timére eos qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere: sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam.
  28287 Matthǽus	Mat	42	10	29	Nonne duo pásseres asse véneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
  28288 Matthǽus	Mat	42	10	30	Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt.
  28289 Matthǽus	Mat	42	10	31	Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos.
  28290 Matthǽus	Mat	42	10	32	Omnis ergo qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
  28291 Matthǽus	Mat	42	10	33	Qui autem negáverit me coram homínibus, negábo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
  28292 Matthǽus	Mat	42	10	34	Nolíte arbitrári quia pacem vénerim míttere in terram: non veni pacem míttere, sed gládium:	b
  28293 Matthǽus	Mat	42	10	35	veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum, et fíliam advérsus matrem suam, et nurum advérsus socrum suam:
  28294 Matthǽus	Mat	42	10	36	et inimíci hóminis, doméstici ejus.
  28295 Matthǽus	Mat	42	10	37	Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus.
  28296 Matthǽus	Mat	42	10	38	Et qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus.
  28297 Matthǽus	Mat	42	10	39	Qui invénit ánimam suam, perdet illam: et qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam.
  28298 Matthǽus	Mat	42	10	40	Qui récipit vos, me récipit: et qui me récipit, récipit eum qui me misit.
  28299 Matthǽus	Mat	42	10	41	Qui récipit prophétam in nómine prophétæ, mercédem prophétæ accípiet: et qui récipit justum in nómine justi, mercédem justi accípiet.
  28300 Matthǽus	Mat	42	10	42	Et quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquæ frígidæ tantum in nómine discípuli: amen dico vobis, non perdet mercédem suam.
  28301 Matthǽus	Mat	42	11	1	Et factum est, cum consummásset Jesus, præcípiens duódecim discípulis suis, tránsiit inde ut docéret, et prædicáret in civitátibus eórum.
  28302 Matthǽus	Mat	42	11	2	Joánnes autem cum audísset in vínculis ópera Christi, mittens duos de discípulis suis,
  28303 Matthǽus	Mat	42	11	3	ait illi: Tu es, qui ventúrus es, an álium exspectámus?
  28304 Matthǽus	Mat	42	11	4	Et respóndens Jesus ait illis: Eúntes renuntiáte Joánni quæ audístis, et vidístis.
  28305 Matthǽus	Mat	42	11	5	Cæci vident, claudi ámbulant, leprósi mundántur, surdi áudiunt, mórtui resúrgunt, páuperes evangelizántur:
  28306 Matthǽus	Mat	42	11	6	et beátus est, qui non fúerit scandalizátus in me.
  28307 Matthǽus	Mat	42	11	7	Illis autem abeúntibus, cœpit Jesus dícere ad turbas de Joánne: Quid exístis in desértum vidére? arúndinem vento agitátam?	b
  28308 Matthǽus	Mat	42	11	8	Sed quid exístis vidére? hóminem móllibus vestítum? Ecce qui móllibus vestiúntur, in dómibus regum sunt.
  28309 Matthǽus	Mat	42	11	9	Sed quid exístis vidére? prophétam? Étiam dico vobis, et plus quam prophétam.
  28310 Matthǽus	Mat	42	11	10	Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto ángelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te.
  28311 Matthǽus	Mat	42	11	11	Amen dico vobis, non surréxit inter natos mulíerum major Joánne Baptísta: qui autem minor est in regno cælórum, major est illo.
  28312 Matthǽus	Mat	42	11	12	A diébus autem Joánnis Baptístæ usque nunc, regnum cælórum vim pátitur, et violénti rápiunt illud.
  28313 Matthǽus	Mat	42	11	13	Omnes enim prophétæ et lex usque ad Joánnem prophetavérunt:
  28314 Matthǽus	Mat	42	11	14	et si vultis recípere, ipse est Elías, qui ventúrus est.
  28315 Matthǽus	Mat	42	11	15	Qui habet aures audiéndi, áudiat.
  28316 Matthǽus	Mat	42	11	16	Cui autem símilem æstimábo generatiónem istam? Símilis est púeris sedéntibus in foro: qui clamántes coæquálibus
  28317 Matthǽus	Mat	42	11	17	dicunt: Cecínimus vobis, et non saltástis: lamentávimus, et non planxístis.
  28318 Matthǽus	Mat	42	11	18	Venit enim Joánnes neque mandúcans, neque bibens, et dicunt: Dæmónium habet.
  28319 Matthǽus	Mat	42	11	19	Venit Fílius hóminis mandúcans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potátor vini, publicanórum et peccatórum amícus. Et justificáta est sapiéntia a fíliis suis.
  28320 Matthǽus	Mat	42	11	20	Tunc cœpit exprobráre civitátibus, in quibus factæ sunt plúrimæ virtútes ejus, quia non egíssent pœniténtiam:	b
  28321 Matthǽus	Mat	42	11	21	Væ tibi Corózain, væ tibi Bethsáida: quia, si in Tyro et Sidóne factæ essent virtútes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilício et cínere pœniténtiam egíssent.
  28322 Matthǽus	Mat	42	11	22	Verúmtamen dico vobis: Tyro et Sidóni remíssius erit in die judícii, quam vobis.
  28323 Matthǽus	Mat	42	11	23	Et tu Caphárnaum, numquid usque in cælum exaltáberis? usque in inférnum descéndes, quia si in Sódomis factæ fuíssent virtútes quæ factæ sunt in te, forte mansíssent usque in hanc diem.
  28324 Matthǽus	Mat	42	11	24	Verúmtamen dico vobis, quia terræ Sodomórum remíssius erit in die judícii, quam tibi.
  28325 Matthǽus	Mat	42	11	25	In illo témpore respóndens Jesus dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus, et prudéntibus, et revelásti ea párvulis.	b
  28326 Matthǽus	Mat	42	11	26	Ita Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te.
  28327 Matthǽus	Mat	42	11	27	Ómnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre.
  28328 Matthǽus	Mat	42	11	28	Veníte ad me omnes qui laborátis, et oneráti estis, et ego refíciam vos.	b
  28329 Matthǽus	Mat	42	11	29	Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum, et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris.
  28330 Matthǽus	Mat	42	11	30	Jugum enim meum suáve est, et onus meum leve.
  28331 Matthǽus	Mat	42	12	1	In illo témpore ábiit Jesus per sata sábbato: discípuli autem ejus esuriéntes cœpérunt véllere spicas, et manducáre.
  28332 Matthǽus	Mat	42	12	2	Pharisǽi autem vidéntes, dixérunt ei: Ecce discípuli tui fáciunt quod non licet fácere sábbatis.
  28333 Matthǽus	Mat	42	12	3	At ille dixit eis: Non legístis quid fécerit David, quando esúriit, et qui cum eo erant:
  28334 Matthǽus	Mat	42	12	4	quómodo intrávit in domum Dei, et panes propositiónis comédit, quos non licébat ei édere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdótibus?
  28335 Matthǽus	Mat	42	12	5	aut non legístis in lege quia sábbatis sacerdótes in templo sábbatum víolant, et sine crímine sunt?
  28336 Matthǽus	Mat	42	12	6	Dico autem vobis, quia templo major est hic.
  28337 Matthǽus	Mat	42	12	7	Si autem scirétis, quid est: Misericórdiam volo, et non sacrifícium: numquam condemnassétis innocéntes:
  28338 Matthǽus	Mat	42	12	8	dóminus enim est Fílius hóminis étiam sábbati.
  28339 Matthǽus	Mat	42	12	9	Et cum inde transísset, venit in synagógam eórum.
  28340 Matthǽus	Mat	42	12	10	Et ecce homo manum habens áridam, et interrogábant eum, dicéntes: Si licet sábbatis curáre? ut accusárent eum.
  28341 Matthǽus	Mat	42	12	11	Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui hábeat ovem unam, et si cecíderit hæc sábbatis in fóveam, nonne tenébit et levábit eam?
  28342 Matthǽus	Mat	42	12	12	Quanto magis mélior est homo ove? ítaque licet sábbatis benefácere.
  28343 Matthǽus	Mat	42	12	13	Tunc ait hómini: Exténde manum tuam. Et exténdit, et restitúta est sanitáti sicut áltera.
  28344 Matthǽus	Mat	42	12	14	Exeúntes autem pharisǽi, consílium faciébant advérsus eum, quómodo pérderent eum.	b
  28345 Matthǽus	Mat	42	12	15	Jesus autem sciens recéssit inde: et secúti sunt eum multi, et curávit eos omnes:
  28346 Matthǽus	Mat	42	12	16	et præcépit eis ne maniféstum eum fácerent.
  28347 Matthǽus	Mat	42	12	17	Ut adimplerétur quod dictum est per Isaíam prophétam, dicéntem:
  28348 Matthǽus	Mat	42	12	18	Ecce puer meus, quem elégi, diléctus meus, in quo bene complácuit ánimæ meæ. Ponam spíritum meum super eum, et judícium géntibus nuntiábit.
  28349 Matthǽus	Mat	42	12	19	Non conténdet, neque clamábit, neque áudiet áliquis in platéis vocem ejus:
  28350 Matthǽus	Mat	42	12	20	arúndinem quassátam non confrínget, et linum fúmigans non extínguet, donec ejíciat ad victóriam judícium:
  28351 Matthǽus	Mat	42	12	21	et in nómine ejus gentes sperábunt.
  28352 Matthǽus	Mat	42	12	22	Tunc oblátus est ei dæmónium habens, cæcus, et mutus, et curávit eum ita ut loquerétur, et vidéret.	b
  28353 Matthǽus	Mat	42	12	23	Et stupébant omnes turbæ, et dicébant: Numquid hic est fílius David?
  28354 Matthǽus	Mat	42	12	24	Pharisǽi autem audiéntes, dixérunt: Hic non éjicit dǽmones nisi in Beélzebub príncipe dæmoniórum.
  28355 Matthǽus	Mat	42	12	25	Jesus autem sciens cogitatiónes eórum, dixit eis: Omne regnum divísum contra se desolábitur: et omnis cívitas vel domus divísa contra se, non stabit.
  28356 Matthǽus	Mat	42	12	26	Et si Sátanas Sátanam éjicit, advérsus se divísus est: quómodo ergo stabit regnum ejus?
  28357 Matthǽus	Mat	42	12	27	Et si ego in Beélzebub ejício dǽmones, fílii vestri in quo ejíciunt? ídeo ipsi júdices vestri erunt.
  28358 Matthǽus	Mat	42	12	28	Si autem ego in Spíritu Dei ejício dǽmones, ígitur pervénit in vos regnum Dei.
  28359 Matthǽus	Mat	42	12	29	Aut quómodo potest quisquam intráre in domum fortis, et vasa ejus dirípere, nisi prius alligáverit fortem? et tunc domum illíus dirípiet.
  28360 Matthǽus	Mat	42	12	30	Qui non est mecum, contra me est; et qui non cóngregat mecum, spargit.
  28361 Matthǽus	Mat	42	12	31	Ídeo dico vobis: Omne peccátum et blasphémia remittétur homínibus, Spíritus autem blasphémia non remittétur.	b
  28362 Matthǽus	Mat	42	12	32	Et quicúmque díxerit verbum contra Fílium hóminis, remittétur ei: qui autem díxerit contra Spíritum Sanctum, non remittétur ei, neque in hoc sǽculo, neque in futúro.
  28363 Matthǽus	Mat	42	12	33	Aut fácite árborem bonam, et fructum ejus bonum: aut fácite árborem malam, et fructum ejus malum: síquidem ex fructu arbor agnóscitur.
  28364 Matthǽus	Mat	42	12	34	Progénies viperárum, quómodo potéstis bona loqui, cum sitis mali? ex abundántia enim cordis os lóquitur.
  28365 Matthǽus	Mat	42	12	35	Bonus homo de bono thesáuro profert bona: et malus homo de malo thesáuro profert mala.
  28366 Matthǽus	Mat	42	12	36	Dico autem vobis quóniam omne verbum otiósum, quod locúti fúerint hómines, reddent ratiónem de eo in die judícii.
  28367 Matthǽus	Mat	42	12	37	Ex verbis enim tuis justificáberis et ex verbis tuis condemnáberis.
  28368 Matthǽus	Mat	42	12	38	Tunc respondérunt ei quidam de scribis et pharisǽis, dicéntes: Magíster, vólumus a te signum vidére.	b
  28369 Matthǽus	Mat	42	12	39	Qui respóndens ait illis: Generátio mala et adúltera signum quærit: et signum non dábitur ei, nisi signum Jonæ prophétæ.
  28370 Matthǽus	Mat	42	12	40	Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diébus, et tribus nóctibus, sic erit Fílius hóminis in corde terræ tribus diébus et tribus nóctibus.
  28371 Matthǽus	Mat	42	12	41	Viri Ninivítæ surgent in judício cum generatióne ista, et condemnábunt eam: quia pœniténtiam egérunt in prædicatióne Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.
  28372 Matthǽus	Mat	42	12	42	Regína austri surget in judício cum generatióne ista, et condemnábit eam: quia venit a fínibus terræ audíre sapiéntiam Salomónis, et ecce plus quam Sálomon hic.
  28373 Matthǽus	Mat	42	12	43	Cum autem immúndus spíritus exíerit ab hómine, ámbulat per loca árida, quærens réquiem, et non invénit.	b
  28374 Matthǽus	Mat	42	12	44	Tunc dicit: Revértar in domum meam, unde exívi. Et véniens invénit eam vacántem, scopis mundátam, et ornátam.
  28375 Matthǽus	Mat	42	12	45	Tunc vadit, et assúmit septem álios spíritus secum nequióres se, et intrántes hábitant ibi: et fiunt novíssima hóminis illíus pejóra prióribus. Sic erit et generatióni huic péssimæ.
  28376 Matthǽus	Mat	42	12	46	Adhuc eo loquénte ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quæréntes loqui ei.	b
  28377 Matthǽus	Mat	42	12	47	Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quæréntes te.
  28378 Matthǽus	Mat	42	12	48	At ipse respóndens dicénti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei?
  28379 Matthǽus	Mat	42	12	49	Et exténdens manum in discípulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
  28380 Matthǽus	Mat	42	12	50	Quicúmque enim fécerit voluntátem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
  28381 Matthǽus	Mat	42	13	1	In illo die éxiens Jesus de domo, sedébat secus mare.
  28382 Matthǽus	Mat	42	13	2	Et congregátæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut navículam ascéndens sedéret: et omnis turba stabat in líttore,
  28383 Matthǽus	Mat	42	13	3	et locútus est eis multa in parábolis, dicens: Ecce éxiit qui séminat, semináre.
  28384 Matthǽus	Mat	42	13	4	Et dum séminat, quædam cecidérunt secus viam, et venérunt vólucres cæli, et comedérunt ea.
  28385 Matthǽus	Mat	42	13	5	Ália autem cecidérunt in petrósa, ubi non habébant terram multam: et contínuo exórta sunt, quia non habébant altitúdinem terræ:
  28386 Matthǽus	Mat	42	13	6	sole autem orto æstuavérunt; et quia non habébant radícem, aruérunt.
  28387 Matthǽus	Mat	42	13	7	Ália autem cecidérunt in spinas: et crevérunt spinæ, et suffocavérunt ea.
  28388 Matthǽus	Mat	42	13	8	Ália autem cecidérunt in terram bonam: et dabant fructum, áliud centésimum, áliud sexagésimum, áliud trigésimum.
  28389 Matthǽus	Mat	42	13	9	Qui habet aures audiéndi, áudiat.
  28390 Matthǽus	Mat	42	13	10	Et accedéntes discípuli dixérunt ei: Quare in parábolis loquéris eis?	b
  28391 Matthǽus	Mat	42	13	11	Qui respóndens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mystéria regni cælórum: illis autem non est datum.
  28392 Matthǽus	Mat	42	13	12	Qui enim habet, dábitur ei, et abundábit: qui autem non habet, et quod habet auferétur ab eo.
  28393 Matthǽus	Mat	42	13	13	Ídeo in parábolis loquor eis: quia vidéntes non vident, et audiéntes non áudiunt, neque intélligunt.
  28394 Matthǽus	Mat	42	13	14	Et adimplétur in eis prophetía Isaíæ, dicéntis: Audítu audiétis, et non intelligétis: et vidéntes vidébitis, et non vidébitis.
  28395 Matthǽus	Mat	42	13	15	Incrassátum est enim cor pópuli hujus, et áuribus gráviter audiérunt, et óculos suos clausérunt: nequándo vídeant óculis, et áuribus áudiant, et corde intélligant, et convertántur, et sanem eos.
  28396 Matthǽus	Mat	42	13	16	Vestri autem beáti óculi quia vident, et aures vestræ quia áudiunt.	b
  28397 Matthǽus	Mat	42	13	17	Amen quippe dico vobis, quia multi prophétæ et justi cupiérunt vidére quæ vidétis, et non vidérunt: et audíre quæ audítis, et non audiérunt.
  28398 Matthǽus	Mat	42	13	18	Vos ergo audíte parábolam seminántis.	b
  28399 Matthǽus	Mat	42	13	19	Omnis qui audit verbum regni, et non intélligit, venit malus, et rapit quod seminátum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminátus est.
  28400 Matthǽus	Mat	42	13	20	Qui autem super petrósa seminátus est, hic est qui verbum audit, et contínuo cum gáudio áccipit illud:
  28401 Matthǽus	Mat	42	13	21	non habet autem in se radícem, sed est temporális: facta autem tribulatióne et persecutióne propter verbum, contínuo scandalizátur.
  28402 Matthǽus	Mat	42	13	22	Qui autem seminátus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitúdo sǽculi istíus, et fallácia divitiárum suffócat verbum, et sine fructu effícitur.
  28403 Matthǽus	Mat	42	13	23	Qui vero in terram bonam seminátus est, hic est qui audit verbum, et intélligit, et fructum affert, et facit áliud quidem centésimum, áliud autem sexagésimum, áliud vero trigésimum.
  28404 Matthǽus	Mat	42	13	24	Áliam parábolam propósuit illis, dicens: Símile factum est regnum cælórum hómini, qui seminávit bonum semen in agro suo:	b
  28405 Matthǽus	Mat	42	13	25	cum autem dormírent hómines, venit inimícus ejus, et superseminávit zizánia in médio trítici, et ábiit.
  28406 Matthǽus	Mat	42	13	26	Cum autem crevísset herba, et fructum fecísset, tunc apparuérunt et zizánia.
  28407 Matthǽus	Mat	42	13	27	Accedéntes autem servi patrisfamílias, dixérunt ei: Dómine, nonne bonum semen seminásti in agro tuo? unde ergo habet zizánia?
  28408 Matthǽus	Mat	42	13	28	Et ait illis: Inimícus homo hoc fecit. Servi autem dixérunt ei: Vis, imus, et collígimus ea?
  28409 Matthǽus	Mat	42	13	29	Et ait: Non: ne forte colligéntes zizánia, eradicétis simul cum eis et tríticum.
  28410 Matthǽus	Mat	42	13	30	Sínite útraque créscere usque ad messem, et in témpore messis dicam messóribus: Collígite primum zizánia, et alligáte ea in fascículos ad comburéndum: tríticum autem congregáte in hórreum meum.
  28411 Matthǽus	Mat	42	13	31	Áliam parábolam propósuit eis dicens: Símile est regnum cælórum grano sinápis, quod accípiens homo seminávit in agro suo:	b
  28412 Matthǽus	Mat	42	13	32	quod mínimum quidem est ómnibus semínibus: cum autem créverit, majus est ómnibus oléribus, et fit arbor, ita ut vólucres cæli véniant, et hábitent in ramis ejus.
  28413 Matthǽus	Mat	42	13	33	Áliam parábolam locútus est eis: Símile est regnum cælórum ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínæ satis tribus, donec fermentátum est totum.
  28414 Matthǽus	Mat	42	13	34	Hæc ómnia locútus est Jesus in parábolis ad turbas: et sine parábolis non loquebátur eis:
  28415 Matthǽus	Mat	42	13	35	ut implerétur quod dictum erat per prophétam dicéntem: Apériam in parábolis os meum; eructábo abscóndita a constitutióne mundi.
  28416 Matthǽus	Mat	42	13	36	Tunc, dimíssis turbis, venit in domum: et accessérunt ad eum discípuli ejus, dicéntes: Edíssere nobis parábolam zizaniórum agri.	b
  28417 Matthǽus	Mat	42	13	37	Qui respóndens ait illis: Qui séminat bonum semen, est Fílius hóminis.
  28418 Matthǽus	Mat	42	13	38	Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt fílii regni. Zizánia autem, fílii sunt nequam.
  28419 Matthǽus	Mat	42	13	39	Inimícus autem, qui seminávit ea, est diábolus. Messis vero, consummátio sǽculi est. Messóres autem, ángeli sunt.
  28420 Matthǽus	Mat	42	13	40	Sicut ergo colligúntur zizánia, et igni comburúntur: sic erit in consummatióne sǽculi.
  28421 Matthǽus	Mat	42	13	41	Mittet Fílius hóminis ángelos suos, et cólligent de regno ejus ómnia scándala, et eos qui fáciunt iniquitátem:
  28422 Matthǽus	Mat	42	13	42	et mittent eos in camínum ignis. Ibi erit fletus et stridor déntium.
  28423 Matthǽus	Mat	42	13	43	Tunc justi fulgébunt sicut sol in regno Patris eórum. Qui habet aures audiéndi, áudiat.
  28424 Matthǽus	Mat	42	13	44	Símile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa quæ habet, et emit agrum illum.	b
  28425 Matthǽus	Mat	42	13	45	Íterum símile est regnum cælórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas.
  28426 Matthǽus	Mat	42	13	46	Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia quæ hábuit, et emit eam.
  28427 Matthǽus	Mat	42	13	47	Íterum símile est regnum cælórum sagénæ missæ in mare, et ex omni génere píscium congregánti.
  28428 Matthǽus	Mat	42	13	48	Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus littus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt.
  28429 Matthǽus	Mat	42	13	49	Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt ángeli, et separábunt malos de médio justórum,
  28430 Matthǽus	Mat	42	13	50	et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus, et stridor déntium.
  28431 Matthǽus	Mat	42	13	51	Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Étiam.
  28432 Matthǽus	Mat	42	13	52	Ait illis: Ídeo omnis scriba doctus in regno cælórum, símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
  28433 Matthǽus	Mat	42	13	53	Et factum est, cum consummásset Jesus parábolas istas, tránsiit inde.	b
  28434 Matthǽus	Mat	42	13	54	Et véniens in pátriam suam, docébat eos in synagógis eórum, ita ut miraréntur, et dícerent: Unde huic sapiéntia hæc, et virtútes?
  28435 Matthǽus	Mat	42	13	55	Nonne hic est fabri fílius? nonne mater ejus dícitur María, et fratres ejus, Jacóbus, et Joseph, et Simon, et Judas?
  28436 Matthǽus	Mat	42	13	56	et soróres ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic ómnia ista?
  28437 Matthǽus	Mat	42	13	57	Et scandalizabántur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est prophéta sine honóre, nisi in pátria sua, et in domo sua.
  28438 Matthǽus	Mat	42	13	58	Et non fecit ibi virtútes multas propter incredulitátem illórum.
  28439 Matthǽus	Mat	42	14	1	In illo témpore audívit Heródes tetrárcha famam Jesu:
  28440 Matthǽus	Mat	42	14	2	et ait púeris suis: Hic est Joánnes Baptísta: ipse surréxit a mórtuis, et ídeo virtútes operántur in eo.
  28441 Matthǽus	Mat	42	14	3	Heródes enim ténuit Joánnem, et alligávit eum: et pósuit in cárcerem propter Herodíadem uxórem fratris sui.
  28442 Matthǽus	Mat	42	14	4	Dicébat enim illi Joánnes: Non licet tibi habére eam.
  28443 Matthǽus	Mat	42	14	5	Et volens illum occídere, tímuit pópulum: quia sicut prophétam eum habébant.
  28444 Matthǽus	Mat	42	14	6	Die autem natális Heródis saltávit fília Herodíadis in médio, et plácuit Heródi:
  28445 Matthǽus	Mat	42	14	7	unde cum juraménto pollícitus est ei dare quodcúmque postulásset ab eo.
  28446 Matthǽus	Mat	42	14	8	At illa præmónita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joánnis Baptístæ.
  28447 Matthǽus	Mat	42	14	9	Et contristátus est rex: propter juraméntum autem, et eos qui páriter recumbébant, jussit dari.
  28448 Matthǽus	Mat	42	14	10	Misítque et decollávit Joánnem in cárcere.
  28449 Matthǽus	Mat	42	14	11	Et allátum est caput ejus in disco, et datum est puéllæ, et áttulit matri suæ.
  28450 Matthǽus	Mat	42	14	12	Et accedéntes discípuli ejus, tulérunt corpus ejus, et sepeliérunt illud: et veniéntes nuntiavérunt Jesu.
  28451 Matthǽus	Mat	42	14	13	Quod cum audísset Jesus, secéssit inde in navícula, in locum desértum seórsum: et cum audíssent turbæ, secútæ sunt eum pedéstres de civitátibus.	b
  28452 Matthǽus	Mat	42	14	14	Et éxiens vidit turbam multam, et misértus est eis, et curávit lánguidos eórum.
  28453 Matthǽus	Mat	42	14	15	Véspere autem facto, accessérunt ad eum discípuli ejus, dicéntes: Desértus est locus, et hora jam prætériit: dimítte turbas, ut eúntes in castélla, emant sibi escas.
  28454 Matthǽus	Mat	42	14	16	Jesus autem dixit eis: Non habent necésse ire: date illis vos manducáre.
  28455 Matthǽus	Mat	42	14	17	Respondérunt ei: Non habémus hic nisi quinque panes et duos pisces.
  28456 Matthǽus	Mat	42	14	18	Qui ait eis: Afférte mihi illos huc.
  28457 Matthǽus	Mat	42	14	19	Et cum jussísset turbam discúmbere super fœnum, accéptis quinque pánibus et duóbus píscibus, aspíciens in cælum benedíxit, et fregit, et dedit discípulis panes, discípuli autem turbis.
  28458 Matthǽus	Mat	42	14	20	Et manducavérunt omnes, et saturáti sunt. Et tulérunt relíquias, duódecim cóphinos fragmentórum plenos.
  28459 Matthǽus	Mat	42	14	21	Manducántium autem fuit númerus quinque míllia virórum, excéptis muliéribus et párvulis.
  28460 Matthǽus	Mat	42	14	22	Et statim cómpulit Jesus discípulos ascéndere in navículam, et præcédere eum trans fretum, donec dimítteret turbas.	b
  28461 Matthǽus	Mat	42	14	23	Et dimíssa turba, ascéndit in montem solus oráre. Véspere autem facto solus erat ibi:
  28462 Matthǽus	Mat	42	14	24	navícula autem in médio mari jactabátur flúctibus: erat enim contrárius ventus.
  28463 Matthǽus	Mat	42	14	25	Quarta enim vigília noctis, venit ad eos ámbulans super mare.
  28464 Matthǽus	Mat	42	14	26	Et vidéntes eum super mare ambulántem, turbáti sunt, dicéntes: Quia phantásma est. Et præ timóre clamavérunt.
  28465 Matthǽus	Mat	42	14	27	Statímque Jesus locútus est eis, dicens: Habéte fidúciam: ego sum, nolíte timére.
  28466 Matthǽus	Mat	42	14	28	Respóndens autem Petrus, dixit: Dómine, si tu es, jube me ad te veníre super aquas.
  28467 Matthǽus	Mat	42	14	29	At ipse ait: Veni. Et descéndens Petrus de navícula, ambulábat super aquam ut veníret ad Jesum.
  28468 Matthǽus	Mat	42	14	30	Videns vero ventum válidum, tímuit: et cum cœpísset mergi, clamávit dicens: Dómine, salvum me fac.
  28469 Matthǽus	Mat	42	14	31	Et contínuo Jesus exténdens manum, apprehéndit eum: et ait illi: Módicæ fídei, quare dubitásti?
  28470 Matthǽus	Mat	42	14	32	Et cum ascendíssent in navículam, cessávit ventus.
  28471 Matthǽus	Mat	42	14	33	Qui autem in navícula erant, venérunt, et adoravérunt eum, dicéntes: Vere Fílius Dei es.
  28472 Matthǽus	Mat	42	14	34	Et cum transfretássent, venérunt in terram Génesar.	b
  28473 Matthǽus	Mat	42	14	35	Et cum cognovíssent eum viri loci illíus, misérunt in univérsam regiónem illam, et obtulérunt ei omnes male habéntes:
  28474 Matthǽus	Mat	42	14	36	et rogábant eum ut vel fímbriam vestiménti ejus tángerent. Et quicúmque tetigérunt, salvi facti sunt.
  28475 Matthǽus	Mat	42	15	1	Tunc accessérunt ad eum ab Jerosólymis scribæ et pharisǽi, dicéntes:
  28476 Matthǽus	Mat	42	15	2	Quare discípuli tui transgrediúntur traditiónem seniórum? non enim lavant manus suas cum panem mandúcant.
  28477 Matthǽus	Mat	42	15	3	Ipse autem respóndens ait illis: Quare et vos transgredímini mandátum Dei propter traditiónem vestram? Nam Deus dixit:
  28478 Matthǽus	Mat	42	15	4	Honóra patrem, et matrem: et, Qui maledíxerit patri, vel matri, morte moriátur.
  28479 Matthǽus	Mat	42	15	5	Vos autem dícitis: Quicúmque díxerit patri, vel matri: Munus, quodcúmque est ex me, tibi próderit:
  28480 Matthǽus	Mat	42	15	6	et non honorificábit patrem suum, aut matrem suam: et írritum fecístis mandátum Dei propter traditiónem vestram.
  28481 Matthǽus	Mat	42	15	7	Hypócritæ, bene prophetávit de vobis Isaías, dicens:
  28482 Matthǽus	Mat	42	15	8	Pópulus hic lábiis me honórat: cor autem eórum longe est a me.
  28483 Matthǽus	Mat	42	15	9	Sine causa autem colunt me, docéntes doctrínas et mandáta hóminum.
  28484 Matthǽus	Mat	42	15	10	Et convocátis ad se turbis, dixit eis: Audíte, et intellígite.	b
  28485 Matthǽus	Mat	42	15	11	Non quod intrat in os, coínquinat hóminem: sed quod procédit ex ore, hoc coínquinat hóminem.
  28486 Matthǽus	Mat	42	15	12	Tunc accedéntes discípuli ejus, dixérunt ei: Scis quia pharisǽi audíto verbo hoc, scandalizáti sunt?
  28487 Matthǽus	Mat	42	15	13	At ille respóndens ait: Omnis plantátio, quam non plantávit Pater meus cæléstis, eradicábitur.
  28488 Matthǽus	Mat	42	15	14	Sínite illos: cæci sunt, et duces cæcórum; cæcus autem si cæco ducátum præstet, ambo in fóveam cadunt.
  28489 Matthǽus	Mat	42	15	15	Respóndens autem Petrus dixit ei: Edíssere nobis parábolam istam.
  28490 Matthǽus	Mat	42	15	16	At ille dixit: Adhuc et vos sine intelléctu estis?
  28491 Matthǽus	Mat	42	15	17	Non intellígitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secéssum emíttitur?
  28492 Matthǽus	Mat	42	15	18	Quæ autem procédunt de ore, de corde éxeunt, et ea coínquinant hóminem:
  28493 Matthǽus	Mat	42	15	19	de corde enim éxeunt cogitatiónes malæ, homicídia, adultéria, fornicatiónes, furta, falsa testimónia, blasphémiæ:
  28494 Matthǽus	Mat	42	15	20	hæc sunt, quæ coínquinant hóminem. Non lotis autem mánibus manducáre, non coínquinat hóminem.
  28495 Matthǽus	Mat	42	15	21	Et egréssus inde Jesus secéssit in partes Tyri et Sidónis.	b
  28496 Matthǽus	Mat	42	15	22	Et ecce múlier chananǽa a fínibus illis egréssa clamávit, dicens ei: Miserére mei, Dómine fili David: fília mea male a dæmónio vexátur.
  28497 Matthǽus	Mat	42	15	23	Qui non respóndit ei verbum. Et accedéntes discípuli ejus rogábant eum dicéntes: Dimítte eam: quia clamat post nos.
  28498 Matthǽus	Mat	42	15	24	Ipse autem respóndens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ periérunt domus Ísraël.
  28499 Matthǽus	Mat	42	15	25	At illa venit, et adorávit eum, dicens: Dómine, ádjuva me.
  28500 Matthǽus	Mat	42	15	26	Qui respóndens ait: Non est bonum súmere panem filiórum, et míttere cánibus.
  28501 Matthǽus	Mat	42	15	27	At illa dixit: Étiam Dómine: nam et catélli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominórum suórum.
  28502 Matthǽus	Mat	42	15	28	Tunc respóndens Jesus, ait illi: O múlier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanáta est fília ejus ex illa hora.
  28503 Matthǽus	Mat	42	15	29	Et cum transísset inde Jesus, venit secus mare Galilǽæ: et ascéndens in montem, sedébat ibi.	b
  28504 Matthǽus	Mat	42	15	30	Et accessérunt ad eum turbæ multæ, habéntes secum mutos, cæcos, claudos, débiles, et álios multos: et projecérunt eos ad pedes ejus, et curávit eos,
  28505 Matthǽus	Mat	42	15	31	ita ut turbæ miraréntur, vidéntes mutos loquéntes, claudos ambulántes, cæcos vidéntes: et magnificábant Deum Ísraël.
  28506 Matthǽus	Mat	42	15	32	Jesus autem, convocátis discípulis suis, dixit: Miséreor turbæ, quia tríduo jam persevérant mecum, et non habent quod mandúcent: et dimíttere eos jejúnos nolo, ne defíciant in via.	b
  28507 Matthǽus	Mat	42	15	33	Et dicunt ei discípuli: Unde ergo nobis in desérto panes tantos, ut saturémus turbam tantam?
  28508 Matthǽus	Mat	42	15	34	Et ait illis Jesus: Quot habétis panes? At illi dixérunt: Septem, et paucos piscículos.
  28509 Matthǽus	Mat	42	15	35	Et præcépit turbæ ut discúmberent super terram.
  28510 Matthǽus	Mat	42	15	36	Et accípiens septem panes, et pisces, et grátias agens, fregit, et dedit discípulis suis, et discípuli dedérunt pópulo.
  28511 Matthǽus	Mat	42	15	37	Et comedérunt omnes, et saturáti sunt. Et quod supérfuit de fragméntis, tulérunt septem sportas plenas.
  28512 Matthǽus	Mat	42	15	38	Erant autem qui manducavérunt quátuor míllia hóminum, extra párvulos et mulíeres.
  28513 Matthǽus	Mat	42	15	39	Et, dimíssa turba, ascéndit in navículam: et venit in fines Mágedan.
  28514 Matthǽus	Mat	42	16	1	Et accessérunt ad eum pharisǽi et sadducǽi tentántes: et rogavérunt eum ut signum de cælo osténderet eis.
  28515 Matthǽus	Mat	42	16	2	At ille respóndens, ait illis: Facto véspere dícitis: Serénum erit, rubicúndum est enim cælum.
  28516 Matthǽus	Mat	42	16	3	Et mane: Hódie tempéstas, rútilat enim triste cælum.
  28517 Matthǽus	Mat	42	16	4	Fáciem ergo cæli dijudicáre nostis: signa autem témporum non potéstis scire? Generátio mala et adúltera signum quærit: et signum non dábitur ei, nisi signum Jonæ prophétæ. Et relíctis illis, ábiit.
  28518 Matthǽus	Mat	42	16	5	Et cum veníssent discípuli ejus trans fretum, oblíti sunt panes accípere.	b
  28519 Matthǽus	Mat	42	16	6	Qui dixit illis: Intuémini, et cavéte a ferménto pharisæórum et sadducæórum.
  28520 Matthǽus	Mat	42	16	7	At illi cogitábant intra se dicéntes: Quia panes non accépimus.
  28521 Matthǽus	Mat	42	16	8	Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitátis intra vos módicæ fídei, quia panes non habétis?
  28522 Matthǽus	Mat	42	16	9	Nondum intellígitis, neque recordámini quinque panum in quinque míllia hóminum, et quot cóphinos sumpsístis?
  28523 Matthǽus	Mat	42	16	10	neque septem panum in quátuor míllia hóminum, et quot sportas sumpsístis?
  28524 Matthǽus	Mat	42	16	11	Quare non intellígitis, quia non de pane dixi vobis: Cavéte a ferménto pharisæórum et sadducæórum?
  28525 Matthǽus	Mat	42	16	12	Tunc intellexérunt quia non díxerit cavéndum a ferménto panum, sed a doctrína pharisæórum et sadducæórum.
  28526 Matthǽus	Mat	42	16	13	Venit autem Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi: et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis?	b
  28527 Matthǽus	Mat	42	16	14	At illi dixérunt: Álii Joánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis.
  28528 Matthǽus	Mat	42	16	15	Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dícitis?
  28529 Matthǽus	Mat	42	16	16	Respóndens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi.
  28530 Matthǽus	Mat	42	16	17	Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.
  28531 Matthǽus	Mat	42	16	18	Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam.
  28532 Matthǽus	Mat	42	16	19	Et tibi dabo claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.
  28533 Matthǽus	Mat	42	16	20	Tunc præcépit discípulis suis ut némini dícerent quia ipse esset Jesus Christus.
  28534 Matthǽus	Mat	42	16	21	Exínde cœpit Jesus osténdere discípulis suis, quia oportéret eum ire Jerosólymam, et multa pati a senióribus, et scribis, et princípibus sacerdótum, et occídi, et tértia die resúrgere.	b
  28535 Matthǽus	Mat	42	16	22	Et assúmens eum Petrus, cœpit increpáre illum dicens: Absit a te, Dómine: non erit tibi hoc.
  28536 Matthǽus	Mat	42	16	23	Qui convérsus, dixit Petro: Vade post me Sátana, scándalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hóminum.
  28537 Matthǽus	Mat	42	16	24	Tunc Jesus dixit discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
  28538 Matthǽus	Mat	42	16	25	Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam.
  28539 Matthǽus	Mat	42	16	26	Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua?
  28540 Matthǽus	Mat	42	16	27	Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum ángelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.
  28541 Matthǽus	Mat	42	16	28	Amen dico vobis, sunt quidam de hic stántibus, qui non gustábunt mortem, donec vídeant Fílium hóminis veniéntem in regno suo.
  28542 Matthǽus	Mat	42	17	1	Et post dies sex assúmit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem ejus, et ducit illos in montem excélsum seórsum:
  28543 Matthǽus	Mat	42	17	2	et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix.
  28544 Matthǽus	Mat	42	17	3	Et ecce apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes.
  28545 Matthǽus	Mat	42	17	4	Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum, et Elíæ unum.
  28546 Matthǽus	Mat	42	17	5	Adhuc eo loquénte, ecce nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte.
  28547 Matthǽus	Mat	42	17	6	Et audiéntes discípuli cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde.
  28548 Matthǽus	Mat	42	17	7	Et accéssit Jesus, et tétigit eos: dixítque eis: Súrgite, et nolíte timére.
  28549 Matthǽus	Mat	42	17	8	Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt, nisi solum Jesum.
  28550 Matthǽus	Mat	42	17	9	Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Jesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.	b
  28551 Matthǽus	Mat	42	17	10	Et interrogavérunt eum discípuli, dicéntes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Elíam opórteat primum veníre?
  28552 Matthǽus	Mat	42	17	11	At ille respóndens, ait eis: Elías quidem ventúrus est, et restítuet ómnia.
  28553 Matthǽus	Mat	42	17	12	Dico autem vobis, quia Elías jam venit, et non cognovérunt eum, sed fecérunt in eo quæcúmque voluérunt. Sic et Fílius hóminis passúrus est ab eis.
  28554 Matthǽus	Mat	42	17	13	Tunc intellexérunt discípuli, quia de Joánne Baptísta dixísset eis.
  28555 Matthǽus	Mat	42	17	14	Et cum venísset ad turbam, accéssit ad eum homo génibus provolútus ante eum, dicens: Dómine, miserére fílio meo, quia lunáticus est, et male pátitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.	b
  28556 Matthǽus	Mat	42	17	15	Et óbtuli eum discípulis tuis, et non potuérunt curáre eum.
  28557 Matthǽus	Mat	42	17	16	Respóndens autem Jesus, ait: O generátio incrédula, et pervérsa, quoúsque ero vobíscum? úsquequo pátiar vos? Afférte huc illum ad me.
  28558 Matthǽus	Mat	42	17	17	Et increpávit illum Jesus, et éxiit ab eo dæmónium, et curátus est puer ex illa hora.
  28559 Matthǽus	Mat	42	17	18	Tunc accessérunt discípuli ad Jesum secréto, et dixérunt: Quare nos non potúimus ejícere illum?
  28560 Matthǽus	Mat	42	17	19	Dixit illis Jesus: Propter incredulitátem vestram. Amen quippe dico vobis, si habuéritis fidem sicut granum sinápis, dicétis monti huic: Transi hinc illuc, et transíbit, et nihil impossíbile erit vobis.
  28561 Matthǽus	Mat	42	17	20	Hoc autem genus non ejícitur nisi per oratiónem et jejúnium.
  28562 Matthǽus	Mat	42	17	21	Conversántibus autem eis in Galilǽa, dixit illis Jesus: Fílius hóminis tradéndus est in manus hóminum:	b
  28563 Matthǽus	Mat	42	17	22	et occídent eum, et tértia die resúrget. Et contristáti sunt veheménter.
  28564 Matthǽus	Mat	42	17	23	Et cum veníssent Caphárnaum, accessérunt qui didráchma accipiébant ad Petrum, et dixérunt ei: Magíster vester non solvit didráchma?	b
  28565 Matthǽus	Mat	42	17	24	Ait: Étiam. Et cum intrásset in domum, prævénit eum Jesus, dicens: Quid tibi vidétur Simon? reges terræ a quibus accípiunt tribútum vel censum? a fíliis suis, an ab aliénis?
  28566 Matthǽus	Mat	42	17	25	Et ille dixit: Ab aliénis. Dixit illi Jesus: Ergo líberi sunt fílii.
  28567 Matthǽus	Mat	42	17	26	Ut autem non scandalizémus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascénderit, tolle: et apérto ore ejus, invénies statérem: illum sumens, da eis pro me et te.
  28568 Matthǽus	Mat	42	18	1	In illa hora accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cælórum?
  28569 Matthǽus	Mat	42	18	2	Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum,
  28570 Matthǽus	Mat	42	18	3	et dixit: Amen dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum.
  28571 Matthǽus	Mat	42	18	4	Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cælórum.
  28572 Matthǽus	Mat	42	18	5	Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit:
  28573 Matthǽus	Mat	42	18	6	qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, éxpedit ei ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris.
  28574 Matthǽus	Mat	42	18	7	Væ mundo a scándalis! Necésse est enim ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit.
  28575 Matthǽus	Mat	42	18	8	Si autem manus tua, vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum, et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum.
  28576 Matthǽus	Mat	42	18	9	Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum, et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis.
  28577 Matthǽus	Mat	42	18	10	Vidéte ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia ángeli eórum in cælis semper vident fáciem Patris mei, qui in cælis est.
  28578 Matthǽus	Mat	42	18	11	Venit enim Fílius hóminis salváre quod períerat.
  28579 Matthǽus	Mat	42	18	12	Quid vobis vidétur? si fúerint alícui centum oves, et errávit una ex eis: nonne relínquit nonagínta novem in móntibus, et vadit quǽrere eam quæ errávit?
  28580 Matthǽus	Mat	42	18	13	Et si contígerit ut invéniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonagínta novem, quæ non erravérunt.
  28581 Matthǽus	Mat	42	18	14	Sic non est volúntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut péreat unus de pusíllis istis.
  28582 Matthǽus	Mat	42	18	15	Si autem peccáverit in te frater tuus, vade, et córripe eum inter te, et ipsum solum: si te audíerit, lucrátus eris fratrem tuum.	b
  28583 Matthǽus	Mat	42	18	16	Si autem te non audíerit, ádhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duórum, vel trium téstium stet omne verbum.
  28584 Matthǽus	Mat	42	18	17	Quod si non audíerit eos: dic ecclésiæ. Si autem ecclésiam non audíerit, sit tibi sicut éthnicus et publicánus.
  28585 Matthǽus	Mat	42	18	18	Amen dico vobis, quæcúmque alligavéritis super terram, erunt ligáta et in cælo: et quæcúmque solvéritis super terram, erunt solúta et in cælo.
  28586 Matthǽus	Mat	42	18	19	Íterum dico vobis, quia si duo ex vobis consénserint super terram, de omni re quamcúmque petíerint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.
  28587 Matthǽus	Mat	42	18	20	Ubi enim sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in médio eórum.
  28588 Matthǽus	Mat	42	18	21	Tunc accédens Petrus ad eum, dixit: Dómine, quóties peccábit in me frater meus, et dimíttam ei? usque sépties?	b
  28589 Matthǽus	Mat	42	18	22	Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque sépties: sed usque septuágies sépties.
  28590 Matthǽus	Mat	42	18	23	Ídeo assimilátum est regnum cælórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis.
  28591 Matthǽus	Mat	42	18	24	Et cum cœpísset ratiónem pónere, oblátus est ei unus, qui debébat ei decem míllia talénta.
  28592 Matthǽus	Mat	42	18	25	Cum autem non habéret unde rédderet, jussit eum dóminus ejus venundári, et uxórem ejus, et fílios, et ómnia quæ habébat, et reddi.
  28593 Matthǽus	Mat	42	18	26	Prócidens autem servus ille, orábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi.
  28594 Matthǽus	Mat	42	18	27	Misértus autem dóminus servi illíus, dimísit eum, et débitum dimísit ei.
  28595 Matthǽus	Mat	42	18	28	Egréssus autem servus ille invénit unum de consérvis suis, qui debébat ei centum denários: et tenens suffocávit eum, dicens: Redde quod debes.
  28596 Matthǽus	Mat	42	18	29	Et prócidens consérvus ejus, rogábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi.
  28597 Matthǽus	Mat	42	18	30	Ille autem nóluit: sed ábiit, et misit eum in cárcerem donec rédderet débitum.
  28598 Matthǽus	Mat	42	18	31	Vidéntes autem consérvi ejus quæ fiébant, contristáti sunt valde: et venérunt, et narravérunt dómino suo ómnia quæ facta fúerant.
  28599 Matthǽus	Mat	42	18	32	Tunc vocávit illum dóminus suus: et ait illi: Serve nequam, omne débitum dimísi tibi quóniam rogásti me:
  28600 Matthǽus	Mat	42	18	33	nonne ergo opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum?
  28601 Matthǽus	Mat	42	18	34	Et irátus dóminus ejus trádidit eum tortóribus, quoadúsque rédderet univérsum débitum.
  28602 Matthǽus	Mat	42	18	35	Sic et Pater meus cæléstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris.
  28603 Matthǽus	Mat	42	19	1	Et factum est, cum consummásset Jesus sermónes istos, migrávit a Galilǽa, et venit in fines Judǽæ trans Jordánem,
  28604 Matthǽus	Mat	42	19	2	et secútæ sunt eum turbæ multæ, et curávit eos ibi.
  28605 Matthǽus	Mat	42	19	3	Et accessérunt ad eum pharisǽi tentántes eum, et dicéntes: Si licet hómini dimíttere uxórem suam, quacúmque ex causa?
  28606 Matthǽus	Mat	42	19	4	Qui respóndens, ait eis: Non legístis, quia qui fecit hóminem ab inítio, másculum et féminam fecit eos? Et dixit:
  28607 Matthǽus	Mat	42	19	5	Propter hoc dimíttet homo patrem, et matrem, et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una.
  28608 Matthǽus	Mat	42	19	6	Ítaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjúnxit, homo non séparet.
  28609 Matthǽus	Mat	42	19	7	Dicunt illi: Quid ergo Móyses mandávit dare libéllum repúdii, et dimíttere?
  28610 Matthǽus	Mat	42	19	8	Ait illis: Quóniam Móyses ad durítiam cordis vestri permísit vobis dimíttere uxóres vestras: ab inítio autem non fuit sic.
  28611 Matthǽus	Mat	42	19	9	Dico autem vobis, quia quicúmque dimíserit uxórem suam, nisi ob fornicatiónem, et áliam dúxerit, mœchátur: et qui dimíssam dúxerit, mœchátur.
  28612 Matthǽus	Mat	42	19	10	Dicunt ei discípuli ejus: Si ita est causa hóminis cum uxóre, non éxpedit núbere.
  28613 Matthǽus	Mat	42	19	11	Qui dixit illis: Non omnes cápiunt verbum istud, sed quibus datum est.
  28614 Matthǽus	Mat	42	19	12	Sunt enim eunúchi, qui de matris útero sic nati sunt: et sunt eunúchi, qui facti sunt ab homínibus: et sunt eunúchi, qui seípsos castravérunt propter regnum cælórum. Qui potest cápere cápiat.
  28615 Matthǽus	Mat	42	19	13	Tunc obláti sunt ei párvuli, ut manus eis impóneret, et oráret. Discípuli autem increpábant eos.	b
  28616 Matthǽus	Mat	42	19	14	Jesus vero ait eis: Sínite párvulos, et nolíte eos prohibére ad me veníre: tálium est enim regnum cælórum.
  28617 Matthǽus	Mat	42	19	15	Et cum imposuísset eis manus, ábiit inde.
  28618 Matthǽus	Mat	42	19	16	Et ecce unus accédens, ait illi: Magíster bone, quid boni fáciam ut hábeam vitam ætérnam?	b
  28619 Matthǽus	Mat	42	19	17	Qui dixit ei: Quid me intérrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam íngredi, serva mandáta.
  28620 Matthǽus	Mat	42	19	18	Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicídium fácies; non adulterábis; non fácies furtum; non falsum testimónium dices;
  28621 Matthǽus	Mat	42	19	19	honóra patrem tuum, et matrem tuam, et díliges próximum tuum sicut teípsum.
  28622 Matthǽus	Mat	42	19	20	Dicit illi adoléscens: Ómnia hæc custodívi a juventúte mea: quid adhuc mihi deest?
  28623 Matthǽus	Mat	42	19	21	Ait illi Jesus: Si vis perféctus esse, vade, vende quæ habes, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo: et veni, séquere me.
  28624 Matthǽus	Mat	42	19	22	Cum audísset autem adoléscens verbum, ábiit tristis: erat enim habens multas possessiónes.
  28625 Matthǽus	Mat	42	19	23	Jesus autem dixit discípulis suis: Amen dico vobis, quia dives diffícile intrábit in regnum cælórum.
  28626 Matthǽus	Mat	42	19	24	Et íterum dico vobis: Facílius est camélum per forámen acus transíre, quam dívitem intráre in regnum cælórum.
  28627 Matthǽus	Mat	42	19	25	Audítis autem his, discípuli mirabántur valde, dicéntes: Quis ergo póterit salvus esse?
  28628 Matthǽus	Mat	42	19	26	Aspíciens autem Jesus, dixit illis: Apud hómines hoc impossíbile est: apud Deum autem ómnia possibília sunt.
  28629 Matthǽus	Mat	42	19	27	Tunc respóndens Petrus, dixit ei: Ecce nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis?	b
  28630 Matthǽus	Mat	42	19	28	Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Ísraël.
  28631 Matthǽus	Mat	42	19	29	Et omnis qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
  28632 Matthǽus	Mat	42	19	30	Multi autem erunt primi novíssimi, et novíssimi primi.
  28633 Matthǽus	Mat	42	20	1	Símile est regnum cælórum hómini patrifamílias, qui éxiit primo mane condúcere operários in víneam suam.
  28634 Matthǽus	Mat	42	20	2	Conventióne autem facta cum operáriis ex denário diúrno, misit eos in víneam suam.
  28635 Matthǽus	Mat	42	20	3	Et egréssus circa horam tértiam, vidit álios stantes in foro otiósos,
  28636 Matthǽus	Mat	42	20	4	et dixit illis: Ite et vos in víneam meam, et quod justum fúerit dabo vobis.
  28637 Matthǽus	Mat	42	20	5	Illi autem abiérunt. Íterum autem éxiit circa sextam et nonam horam: et fecit simíliter.
  28638 Matthǽus	Mat	42	20	6	Circa undécimam vero éxiit, et invénit álios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiósi?
  28639 Matthǽus	Mat	42	20	7	Dicunt ei: Quia nemo nos condúxit. Dicit illis: Ite et vos in víneam meam.
  28640 Matthǽus	Mat	42	20	8	Cum sero autem factum esset, dicit dóminus víneæ procuratóri suo: Voca operários, et redde illis mercédem incípiens a novíssimis usque ad primos.	b
  28641 Matthǽus	Mat	42	20	9	Cum veníssent ergo qui circa undécimam horam vénerant, accepérunt síngulos denários.
  28642 Matthǽus	Mat	42	20	10	Veniéntes autem et primi, arbitráti sunt quod plus essent acceptúri: accepérunt autem et ipsi síngulos denários.
  28643 Matthǽus	Mat	42	20	11	Et accipiéntes murmurábant advérsus patremfamílias,
  28644 Matthǽus	Mat	42	20	12	dicéntes: Hi novíssimi una hora fecérunt, et pares illos nobis fecísti, qui portávimus pondus diéi, et æstus.
  28645 Matthǽus	Mat	42	20	13	At ille respóndens uni eórum, dixit: Amíce, non fácio tibi injúriam: nonne ex denário convenísti mecum?
  28646 Matthǽus	Mat	42	20	14	Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novíssimo dare sicut et tibi.
  28647 Matthǽus	Mat	42	20	15	Aut non licet mihi quod volo, fácere? an óculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
  28648 Matthǽus	Mat	42	20	16	Sic erunt novíssimi primi, et primi novíssimi. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti.
  28649 Matthǽus	Mat	42	20	17	Et ascéndens Jesus Jerosólymam, assúmpsit duódecim discípulos secréto, et ait illis:	b
  28650 Matthǽus	Mat	42	20	18	Ecce ascéndimus Jerosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum, et scribis, et condemnábunt eum morte,
  28651 Matthǽus	Mat	42	20	19	et tradent eum géntibus ad illudéndum, et flagellándum, et crucifigéndum, et tértia die resúrget.
  28652 Matthǽus	Mat	42	20	20	Tunc accéssit ad eum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo.
  28653 Matthǽus	Mat	42	20	21	Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam, et unus ad sinístram in regno tuo.
  28654 Matthǽus	Mat	42	20	22	Respóndens autem Jesus, dixit: Nescítis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus.
  28655 Matthǽus	Mat	42	20	23	Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam vel sinístram non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo.
  28656 Matthǽus	Mat	42	20	24	Et audiéntes decem, indignáti sunt de duóbus frátribus.
  28657 Matthǽus	Mat	42	20	25	Jesus autem vocávit eos ad se, et ait: Scitis quia príncipes géntium dominántur eórum: et qui majóres sunt, potestátem exércent in eos.
  28658 Matthǽus	Mat	42	20	26	Non ita erit inter vos: sed quicúmque volúerit inter vos major fíeri, sit vester miníster:
  28659 Matthǽus	Mat	42	20	27	et qui volúerit inter vos primus esse, erit vester servus.
  28660 Matthǽus	Mat	42	20	28	Sicut Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam redemptiónem pro multis.
  28661 Matthǽus	Mat	42	20	29	Et egrediéntibus illis ab Jéricho, secúta est eum turba multa,	b
  28662 Matthǽus	Mat	42	20	30	et ecce duo cæci sedéntes secus viam audiérunt quia Jesus transíret: et clamavérunt, dicéntes: Dómine, miserére nostri, fili David.
  28663 Matthǽus	Mat	42	20	31	Turba autem increpábat eos ut tacérent. At illi magis clamábant, dicéntes: Dómine, miserére nostri, fili David.
  28664 Matthǽus	Mat	42	20	32	Et stetit Jesus, et vocávit eos, et ait: Quid vultis ut fáciam vobis?
  28665 Matthǽus	Mat	42	20	33	Dicunt illi: Dómine, ut aperiántur óculi nostri.
  28666 Matthǽus	Mat	42	20	34	Misértus autem eórum Jesus, tétigit óculos eórum. Et conféstim vidérunt, et secúti sunt eum.
  28667 Matthǽus	Mat	42	21	1	Et cum appropinquássent Jerosólymis, et veníssent Béthphage ad montem Olivéti: tunc Jesus misit duos discípulos,
  28668 Matthǽus	Mat	42	21	2	dicens eis: Ite in castéllum, quod contra vos est, et statim inveniétis ásinam alligátam, et pullum cum ea: sólvite, et addúcite mihi:
  28669 Matthǽus	Mat	42	21	3	et si quis vobis áliquid díxerit, dícite quia Dóminus his opus habet: et conféstim dimíttet eos.
  28670 Matthǽus	Mat	42	21	4	Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur quod dictum est per prophétam dicéntem:
  28671 Matthǽus	Mat	42	21	5	Dícite fíliæ Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuétus, sedens super ásinam, et pullum fílium subjugális.
  28672 Matthǽus	Mat	42	21	6	Eúntes autem discípuli fecérunt sicut præcépit illis Jesus.
  28673 Matthǽus	Mat	42	21	7	Et adduxérunt ásinam, et pullum: et imposuérunt super eos vestiménta sua, et eum désuper sedére fecérunt.
  28674 Matthǽus	Mat	42	21	8	Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via: álii autem cædébant ramos de arbóribus, et sternébant in via:
  28675 Matthǽus	Mat	42	21	9	turbæ autem, quæ præcedébant, et quæ sequebántur, clamábant, dicéntes: Hosánna fílio David: benedíctus, qui venit in nómine Dómini: hosánna in altíssimis.
  28676 Matthǽus	Mat	42	21	10	Et cum intrásset Jerosólymam, commóta est univérsa cívitas, dicens: Quis est hic?
  28677 Matthǽus	Mat	42	21	11	Pópuli autem dicébant: Hic est Jesus prophéta a Názareth Galilǽæ.
  28678 Matthǽus	Mat	42	21	12	Et intrávit Jesus in templum Dei, et ejiciébat omnes vendéntes et eméntes in templo, et mensas numulariórum, et cáthedras vendéntium colúmbas evértit:	b
  28679 Matthǽus	Mat	42	21	13	et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus oratiónis vocábitur: vos autem fecístis illam spelúncam latrónum.
  28680 Matthǽus	Mat	42	21	14	Et accessérunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanávit eos.
  28681 Matthǽus	Mat	42	21	15	Vidéntes autem príncipes sacerdótum et scribæ mirabília quæ fecit, et púeros clamántes in templo, et dicéntes: Hosánna fílio David: indignáti sunt,
  28682 Matthǽus	Mat	42	21	16	et dixérunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Útique. Numquam legístis: Quia ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem?
  28683 Matthǽus	Mat	42	21	17	Et relíctis illis, ábiit foras extra civitátem in Bethániam: ibíque mansit.
  28684 Matthǽus	Mat	42	21	18	Mane autem revértens in civitátem, esúriit.	b
  28685 Matthǽus	Mat	42	21	19	Et videns fici árborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invénit in ea nisi fólia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascátur in sempitérnum. Et arefácta est contínuo ficúlnea.
  28686 Matthǽus	Mat	42	21	20	Et vidéntes discípuli, miráti sunt, dicéntes: Quómodo contínuo áruit?
  28687 Matthǽus	Mat	42	21	21	Respóndens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habuéritis fidem, et non hæsitavéritis, non solum de ficúlnea faciétis, sed et si monti huic dixéritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet.
  28688 Matthǽus	Mat	42	21	22	Et ómnia quæcúmque petiéritis in oratióne credéntes, accipiétis.
  28689 Matthǽus	Mat	42	21	23	Et cum venísset in templum, accessérunt ad eum docéntem príncipes sacerdótum, et senióres pópuli, dicéntes: In qua potestáte hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestátem?	b
  28690 Matthǽus	Mat	42	21	24	Respóndens Jesus dixit eis: Interrogábo vos et ego unum sermónem: quem si dixéritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestáte hæc fácio.
  28691 Matthǽus	Mat	42	21	25	Baptísmus Joánnis unde erat? e cælo, an ex homínibus? At illi cogitábant inter se, dicéntes:
  28692 Matthǽus	Mat	42	21	26	Si dixérimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidístis illi? Si autem dixérimus, ex homínibus, timémus turbam: omnes enim habébant Joánnem sicut prophétam.
  28693 Matthǽus	Mat	42	21	27	Et respondéntes Jesu, dixérunt: Nescímus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestáte hæc fácio.
  28694 Matthǽus	Mat	42	21	28	Quid autem vobis vidétur? Homo quidam habébat duos fílios, et accédens ad primum, dixit: Fili, vade hódie, operáre in vínea mea.
  28695 Matthǽus	Mat	42	21	29	Ille autem respóndens, ait: Nolo. Póstea autem, pœniténtia motus, ábiit.
  28696 Matthǽus	Mat	42	21	30	Accédens autem ad álterum, dixit simíliter. At ille respóndens, ait: Eo, dómine, et non ivit:
  28697 Matthǽus	Mat	42	21	31	quis ex duóbus fecit voluntátem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicáni et meretríces præcédent vos in regnum Dei.
  28698 Matthǽus	Mat	42	21	32	Venit enim ad vos Joánnes in via justítiæ, et non credidístis ei: publicáni autem et meretríces credidérunt ei: vos autem vidéntes nec pœniténtiam habuístis póstea, ut crederétis ei.
  28699 Matthǽus	Mat	42	21	33	Áliam parábolam audíte: Homo erat paterfamílias, qui plantávit víneam, et sepem circúmdedit ei, et fodit in ea tórcular, et ædificávit turrim, et locávit eam agrícolis, et péregre proféctus est.	b
  28700 Matthǽus	Mat	42	21	34	Cum autem tempus frúctuum appropinquásset, misit servos suos ad agrícolas, ut accíperent fructus ejus.
  28701 Matthǽus	Mat	42	21	35	Et agrícolæ, apprehénsis servis ejus, álium cecidérunt, álium occidérunt, álium vero lapidavérunt.
  28702 Matthǽus	Mat	42	21	36	Íterum misit álios servos plures prióribus, et fecérunt illis simíliter.
  28703 Matthǽus	Mat	42	21	37	Novíssime autem misit ad eos fílium suum, dicens: Verebúntur fílium meum.
  28704 Matthǽus	Mat	42	21	38	Agrícolæ autem vidéntes fílium dixérunt intra se: Hic est hæres, veníte, occidámus eum, et habébimus hæreditátem ejus.
  28705 Matthǽus	Mat	42	21	39	Et apprehénsum eum ejecérunt extra víneam, et occidérunt.
  28706 Matthǽus	Mat	42	21	40	Cum ergo vénerit dóminus víneæ, quid fáciet agrícolis illis?
  28707 Matthǽus	Mat	42	21	41	Aiunt illi: Malos male perdet: et víneam suam locábit áliis agrícolis, qui reddant ei fructum tempóribus suis.
  28708 Matthǽus	Mat	42	21	42	Dicit illis Jesus: Numquam legístis in Scriptúris: Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli: a Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris?
  28709 Matthǽus	Mat	42	21	43	Ídeo dico vobis, quia auferétur a vobis regnum Dei, et dábitur genti faciénti fructus ejus.
  28710 Matthǽus	Mat	42	21	44	Et qui cecíderit super lápidem istum, confringétur: super quem vero cecíderit, cónteret eum.
  28711 Matthǽus	Mat	42	21	45	Et cum audíssent príncipes sacerdótum et pharisǽi parábolas ejus, cognovérunt quod de ipsis díceret.
  28712 Matthǽus	Mat	42	21	46	Et quæréntes eum tenére, timuérunt turbas: quóniam sicut prophétam eum habébant.
  28713 Matthǽus	Mat	42	22	1	Et respóndens Jesus, dixit íterum in parábolis eis, dicens:
  28714 Matthǽus	Mat	42	22	2	Símile factum est regnum cælórum hómini regi, qui fecit núptias fílio suo.
  28715 Matthǽus	Mat	42	22	3	Et misit servos suos vocáre invitátos ad núptias, et nolébant veníre.
  28716 Matthǽus	Mat	42	22	4	Íterum misit álios servos, dicens: Dícite invitátis: Ecce prándium meum parávi, táuri mei et altília occísa sunt, et ómnia paráta: veníte ad núptias.
  28717 Matthǽus	Mat	42	22	5	Illi autem neglexérunt: et abiérunt, álius in villam suam, álius vero ad negotiatiónem suam:
  28718 Matthǽus	Mat	42	22	6	réliqui vero tenuérunt servos ejus, et contuméliis afféctos occidérunt.
  28719 Matthǽus	Mat	42	22	7	Rex autem cum audísset, irátus est: et missis exercítibus suis, pérdidit homicídas illos, et civitátem illórum succéndit.
  28720 Matthǽus	Mat	42	22	8	Tunc ait servis suis: Núptiæ quidem parátæ sunt, sed qui invitáti erant, non fuérunt digni:
  28721 Matthǽus	Mat	42	22	9	ite ergo ad éxitus viárum, et quoscúmque invenéritis, vocáte ad núptias.
  28722 Matthǽus	Mat	42	22	10	Et egréssi servi ejus in vias, congregavérunt omnes quos invenérunt, malos et bonos: et implétæ sunt núptiæ discumbéntium.
  28723 Matthǽus	Mat	42	22	11	Intrávit autem rex ut vidéret discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiáli.
  28724 Matthǽus	Mat	42	22	12	Et ait illi: Amíce, quómodo huc intrásti non habens vestem nuptiálem? At ille obmútuit.
  28725 Matthǽus	Mat	42	22	13	Tunc dicit rex minístris: Ligátis mánibus et pédibus ejus, míttite eum in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium.
  28726 Matthǽus	Mat	42	22	14	Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti.
  28727 Matthǽus	Mat	42	22	15	Tunc abeúntes pharisǽi, consílium iniérunt ut cáperent eum in sermóne.	b
  28728 Matthǽus	Mat	42	22	16	Et mittunt ei discípulos suos cum Herodiánis, dicéntes: Magíster, scimus quia verax es, et viam Dei in veritáte doces, et non est tibi cura de áliquo: non enim réspicis persónam hóminum:
  28729 Matthǽus	Mat	42	22	17	dic ergo nobis quid tibi vidétur, licet censum dare Cǽsari, an non?
  28730 Matthǽus	Mat	42	22	18	Cógnita autem Jesus nequítia eórum, ait: Quid me tentátis, hypócritæ?
  28731 Matthǽus	Mat	42	22	19	osténdite mihi numísma census. At illi obtulérunt ei denárium.
  28732 Matthǽus	Mat	42	22	20	Et ait illis Jesus: Cujus est imágo hæc, et superscríptio?
  28733 Matthǽus	Mat	42	22	21	Dicunt ei: Cǽsaris. Tunc ait illis: Réddite ergo quæ sunt Cǽsaris, Cǽsari: et quæ sunt Dei, Deo.
  28734 Matthǽus	Mat	42	22	22	Et audiéntes miráti sunt, et relícto eo abiérunt.
  28735 Matthǽus	Mat	42	22	23	In illo die accessérunt ad eum sadducǽi, qui dicunt non esse resurrectiónem: et interrogavérunt eum,	b
  28736 Matthǽus	Mat	42	22	24	dicéntes: Magíster, Móyses dixit: Si quis mórtuus fúerit non habens fílium, ut ducat frater ejus uxórem illíus, et súscitet semen fratri suo.
  28737 Matthǽus	Mat	42	22	25	Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxóre ducta, defúnctus est: et non habens semen, relíquit uxórem suam fratri suo.
  28738 Matthǽus	Mat	42	22	26	Simíliter secúndus, et tértius usque ad séptimum.
  28739 Matthǽus	Mat	42	22	27	Novíssime autem ómnium et múlier defúncta est.
  28740 Matthǽus	Mat	42	22	28	In resurrectióne ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuérunt eam.
  28741 Matthǽus	Mat	42	22	29	Respóndens autem Jesus, ait illis: Errátis nesciéntes Scriptúras, neque virtútem Dei.
  28742 Matthǽus	Mat	42	22	30	In resurrectióne enim neque nubent, neque nubéntur: sed erunt sicut ángeli Dei in cælo.
  28743 Matthǽus	Mat	42	22	31	De resurrectióne autem mortuórum non legístis quod dictum est a Deo dicénte vobis:
  28744 Matthǽus	Mat	42	22	32	Ego sum Deus Ábraham, et Deus Ísaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuórum, sed vivéntium.
  28745 Matthǽus	Mat	42	22	33	Et audiéntes turbæ, mirabántur in doctrína ejus.
  28746 Matthǽus	Mat	42	22	34	Pharisǽi autem audiéntes quod siléntium imposuísset sadducǽis, convenérunt in unum:	b
  28747 Matthǽus	Mat	42	22	35	et interrogávit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
  28748 Matthǽus	Mat	42	22	36	Magíster, quod est mandátum magnum in lege?
  28749 Matthǽus	Mat	42	22	37	Ait illi Jesus: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota ánima tua, et in tota mente tua.
  28750 Matthǽus	Mat	42	22	38	Hoc est máximum, et primum mandátum.
  28751 Matthǽus	Mat	42	22	39	Secúndum autem símile est huic: Díliges próximum tuum, sicut teípsum.
  28752 Matthǽus	Mat	42	22	40	In his duóbus mandátis univérsa lex pendet, et prophétæ.
  28753 Matthǽus	Mat	42	22	41	Congregátis autem pharisǽis, interrogávit eos Jesus,
  28754 Matthǽus	Mat	42	22	42	dicens: Quid vobis vidétur de Christo? cujus fílius est? Dicunt ei: David.
  28755 Matthǽus	Mat	42	22	43	Ait illis: Quómodo ergo David in spíritu vocat eum Dóminum, dicens:
  28756 Matthǽus	Mat	42	22	44	Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum?
  28757 Matthǽus	Mat	42	22	45	Si ergo David vocat eum Dóminum, quómodo fílius ejus est?
  28758 Matthǽus	Mat	42	22	46	Et nemo póterat ei respondére verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum ámplius interrogáre.
  28759 Matthǽus	Mat	42	23	1	Tunc Jesus locútus est ad turbas, et ad discípulos suos,
  28760 Matthǽus	Mat	42	23	2	dicens: Super cáthedram Móysi sedérunt scribæ et pharisǽi.
  28761 Matthǽus	Mat	42	23	3	Ómnia ergo quæcúmque díxerint vobis, serváte, et fácite: secúndum ópera vero eórum nolíte fácere: dicunt enim, et non fáciunt.
  28762 Matthǽus	Mat	42	23	4	Álligant enim ónera grávia, et importabília, et impónunt in húmeros hóminum: dígito autem suo nolunt ea movére.
  28763 Matthǽus	Mat	42	23	5	Ómnia vero ópera sua fáciunt ut videántur ab homínibus: dilátant enim phylactéria sua, et magníficant fímbrias.
  28764 Matthǽus	Mat	42	23	6	Amant autem primos recúbitus in cœnis, et primas cáthedras in synagógis,
  28765 Matthǽus	Mat	42	23	7	et salutatiónes in foro, et vocári ab homínibus Rabbi.
  28766 Matthǽus	Mat	42	23	8	Vos autem nolíte vocári Rabbi: unus est enim magíster vester, omnes autem vos fratres estis.
  28767 Matthǽus	Mat	42	23	9	Et patrem nolíte vocáre vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est.
  28768 Matthǽus	Mat	42	23	10	Nec vocémini magístri: quia magíster vester unus est, Christus.
  28769 Matthǽus	Mat	42	23	11	Qui major est vestrum, erit miníster vester.
  28770 Matthǽus	Mat	42	23	12	Qui autem se exaltáverit, humiliábitur: et qui se humiliáverit, exaltábitur.
  28771 Matthǽus	Mat	42	23	13	Væ autem vobis scribæ et pharisǽi hypócritæ, quia cláuditis regnum cælórum ante hómines! vos enim non intrátis, nec introëúntes sínitis intráre.	b
  28772 Matthǽus	Mat	42	23	14	Væ vobis scribæ et pharisǽi hypócritæ, quia coméditis domos viduárum, oratiónes longas orántes! propter hoc ámplius accipiétis judícium.
  28773 Matthǽus	Mat	42	23	15	Væ vobis scribæ et pharisǽi hypócritæ, quia circúitis mare, et áridam, ut faciátis unum prosélytum, et cum fúerit factus, fácitis eum fílium gehénnæ duplo quam vos.
  28774 Matthǽus	Mat	42	23	16	Væ vobis duces cæci, qui dícitis: Quicúmque juráverit per templum, nihil est: qui autem juráverit in auro templi, debet.
  28775 Matthǽus	Mat	42	23	17	Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctíficat aurum?
  28776 Matthǽus	Mat	42	23	18	Et quicúmque juráverit in altári, nihil est: quicúmque autem juráverit in dono, quod est super illud, debet.
  28777 Matthǽus	Mat	42	23	19	Cæci: quid enim majus est, donum, an altáre, quod sanctíficat donum?
  28778 Matthǽus	Mat	42	23	20	Qui ergo jurat in altári, jurat in eo, et in ómnibus quæ super illud sunt.
  28779 Matthǽus	Mat	42	23	21	Et quicúmque juráverit in templo, jurat in illo, et in eo qui hábitat in ipso:
  28780 Matthǽus	Mat	42	23	22	et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
  28781 Matthǽus	Mat	42	23	23	Væ vobis scribæ et pharisǽi hypócritæ, qui decimátis mentham, et anéthum, et cymínum, et reliquístis quæ gravióra sunt legis, judícium, et misericórdiam, et fidem! hæc opórtuit fácere, et illa non omíttere.	b
  28782 Matthǽus	Mat	42	23	24	Duces cæci, excolántes cúlicem, camélum autem glutiéntes.
  28783 Matthǽus	Mat	42	23	25	Væ vobis scribæ et pharisǽi hypócritæ, quia mundátis quod déforis est cálicis et parópsidis; intus autem pleni estis rapína et immundítia!
  28784 Matthǽus	Mat	42	23	26	Pharisǽe cæce, munda prius quod intus est cálicis, et parópsidis, ut fiat id, quod déforis est, mundum.
  28785 Matthǽus	Mat	42	23	27	Væ vobis scribæ et pharisǽi hypócritæ, quia símiles estis sepúlchris dealbátis, quæ a foris parent homínibus speciósa, intus vero pleni sunt óssibus mortuórum, et omni spurcítia!
  28786 Matthǽus	Mat	42	23	28	Sic et vos a foris quidem parétis homínibus justi: intus autem pleni estis hypócrisi et iniquitáte.
  28787 Matthǽus	Mat	42	23	29	Væ vobis scribæ et pharisǽi hypócritæ, qui ædificátis sepúlchra prophetárum, et ornátis monuménta justórum,
  28788 Matthǽus	Mat	42	23	30	et dícitis: Si fuissémus in diébus patrum nostrórum, non essémus sócii eórum in sánguine prophetárum!
  28789 Matthǽus	Mat	42	23	31	ítaque testimónio estis vobismetípsis, quia fílii estis eórum, qui prophétas occidérunt.
  28790 Matthǽus	Mat	42	23	32	Et vos impléte mensúram patrum vestrórum.
  28791 Matthǽus	Mat	42	23	33	Serpéntes, genímina viperárum, quómodo fugiétis a judício gehénnæ?
  28792 Matthǽus	Mat	42	23	34	Ídeo ecce ego mitto ad vos prophétas, et sapiéntes, et scribas, et ex illis occidétis, et crucifigétis, et ex eis flagellábitis in synagógis vestris, et persequémini de civitáte in civitátem:
  28793 Matthǽus	Mat	42	23	35	ut véniat super vos omnis sanguis justus, qui effúsus est super terram, a sánguine Abel justi usque ad sánguinem Zacharíæ, fílii Barachíæ, quem occidístis inter templum et altáre.
  28794 Matthǽus	Mat	42	23	36	Amen dico vobis, vénient hæc ómnia super generatiónem istam.
  28795 Matthǽus	Mat	42	23	37	Jerúsalem, Jerúsalem, quæ occídis prophétas, et lápidas eos, qui ad te missi sunt, quóties vólui congregáre fílios tuos, quemádmodum gallína cóngregat pullos suos sub alas, et noluísti?
  28796 Matthǽus	Mat	42	23	38	Ecce relinquétur vobis domus vestra desérta.
  28797 Matthǽus	Mat	42	23	39	Dico enim vobis, non me vidébitis ámodo, donec dicátis: Benedíctus, qui venit in nómine Dómini.
  28798 Matthǽus	Mat	42	24	1	Et egréssus Jesus de templo, ibat. Et accessérunt discípuli ejus, ut osténderent ei ædificatiónes templi.
  28799 Matthǽus	Mat	42	24	2	Ipse autem respóndens dixit illis: Vidétis hæc ómnia? amen dico vobis, non relinquétur hic lapis super lápidem, qui non destruátur.
  28800 Matthǽus	Mat	42	24	3	Sedénte autem eo super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secréto, dicéntes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum advéntus tui, et consummatiónis sǽculi?
  28801 Matthǽus	Mat	42	24	4	Et respóndens Jesus, dixit eis: Vidéte ne quis vos sedúcat:
  28802 Matthǽus	Mat	42	24	5	multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: Ego sum Christus: et multos sedúcent.
  28803 Matthǽus	Mat	42	24	6	Auditúri enim estis prœ́lia, et opiniónes prœliórum. Vidéte ne turbémini: opórtet enim hæc fíeri, sed nondum est finis:
  28804 Matthǽus	Mat	42	24	7	consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ, et fames, et terræmótus per loca:
  28805 Matthǽus	Mat	42	24	8	hæc autem ómnia inítia sunt dolórum.
  28806 Matthǽus	Mat	42	24	9	Tunc tradent vos in tribulatiónem, et occídent vos: et éritis ódio ómnibus géntibus propter nomen meum.
  28807 Matthǽus	Mat	42	24	10	Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et ódio habébunt ínvicem.
  28808 Matthǽus	Mat	42	24	11	Et multi pseudoprophétæ surgent, et sedúcent multos.
  28809 Matthǽus	Mat	42	24	12	Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum:
  28810 Matthǽus	Mat	42	24	13	qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
  28811 Matthǽus	Mat	42	24	14	Et prædicábitur hoc Evangélium regni in univérso orbe, in testimónium ómnibus géntibus: et tunc véniet consummátio.
  28812 Matthǽus	Mat	42	24	15	Cum ergo vidéritis abominatiónem desolatiónis, quæ dicta est a Daniéle prophéta, stantem in loco sancto, qui legit, intélligat:	b
  28813 Matthǽus	Mat	42	24	16	tunc qui in Judǽa sunt, fúgiant ad montes:
  28814 Matthǽus	Mat	42	24	17	et qui in tecto, non descéndat tóllere áliquid de domo sua:
  28815 Matthǽus	Mat	42	24	18	et qui in agro, non revertátur tóllere túnicam suam.
  28816 Matthǽus	Mat	42	24	19	Væ autem prægnántibus et nutriéntibus in illis diébus!
  28817 Matthǽus	Mat	42	24	20	Oráte autem ut non fiat fuga vestra in híeme, vel sábbato:
  28818 Matthǽus	Mat	42	24	21	erit enim tunc tribulátio magna, qualis non fuit ab inítio mundi usque modo, neque fiet.
  28819 Matthǽus	Mat	42	24	22	Et nisi breviáti fuíssent dies illi, non fíeret salva omnis caro: sed propter eléctos breviabúntur dies illi.
  28820 Matthǽus	Mat	42	24	23	Tunc si quis vobis díxerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolíte crédere.
  28821 Matthǽus	Mat	42	24	24	Surgent enim pseudochrísti, et pseudoprophétæ: et dabunt signa magna, et prodígia, ita ut in errórem inducántur (si fíeri potest) étiam elécti.
  28822 Matthǽus	Mat	42	24	25	Ecce prædíxi vobis.
  28823 Matthǽus	Mat	42	24	26	Si ergo díxerint vobis: Ecce in desérto est, nolíte exíre; Ecce in penetrálibus, nolíte crédere.
  28824 Matthǽus	Mat	42	24	27	Sicut enim fulgur exit ab oriénte, et paret usque in occidéntem: ita erit et advéntus Fílii hóminis.
  28825 Matthǽus	Mat	42	24	28	Ubicúmque fúerit corpus, illic congregabúntur et áquilæ.
  28826 Matthǽus	Mat	42	24	29	Statim autem post tribulatiónem diérum illórum sol obscurábitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtútes cælórum commovebúntur:	b
  28827 Matthǽus	Mat	42	24	30	et tunc parébit signum Fílii hóminis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et vidébunt Fílium hóminis veniéntem in núbibus cæli cum virtúte multa et majestáte.
  28828 Matthǽus	Mat	42	24	31	Et mittet ángelos suos cum tuba, et voce magna: et congregábunt eléctos ejus a quátuor ventis, a summis cælórum usque ad términos eórum.
  28829 Matthǽus	Mat	42	24	32	Ab árbore autem fici díscite parábolam: cum jam ramus ejus tener fúerit, et fólia nata, scitis quia prope est æstas:	b
  28830 Matthǽus	Mat	42	24	33	ita et vos cum vidéritis hæc ómnia, scitóte quia prope est, in jánuis.
  28831 Matthǽus	Mat	42	24	34	Amen dico vobis, quia non præteríbit generátio hæc, donec ómnia hæc fiant.
  28832 Matthǽus	Mat	42	24	35	Cælum et terra transíbunt, verba autem mea non præteríbunt.
  28833 Matthǽus	Mat	42	24	36	De die autem illa et hora nemo scit, neque ángeli cælórum, nisi solus Pater.	b
  28834 Matthǽus	Mat	42	24	37	Sicut autem in diébus Noë, ita erit et advéntus Fílii hóminis:
  28835 Matthǽus	Mat	42	24	38	sicut enim erant in diébus ante dilúvium comedéntes et bibéntes, nubéntes et nuptum tradéntes, usque ad eum diem, quo intrávit Noë in arcam,
  28836 Matthǽus	Mat	42	24	39	et non cognovérunt donec venit dilúvium, et tulit omnes: ita erit et advéntus Fílii hóminis.
  28837 Matthǽus	Mat	42	24	40	Tunc duo erunt in agro: unus assumétur, et unus relinquétur.
  28838 Matthǽus	Mat	42	24	41	Duæ moléntes in mola: una assumétur, et una relinquétur.
  28839 Matthǽus	Mat	42	24	42	Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
  28840 Matthǽus	Mat	42	24	43	Illud autem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam.
  28841 Matthǽus	Mat	42	24	44	Ídeo et vos estóte paráti: quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est.
  28842 Matthǽus	Mat	42	24	45	Quis, putas, est fidélis servus, et prudens, quem constítuit dóminus suus super famíliam suam ut det illis cibum in témpore?	b
  28843 Matthǽus	Mat	42	24	46	Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem.
  28844 Matthǽus	Mat	42	24	47	Amen dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum.
  28845 Matthǽus	Mat	42	24	48	Si autem díxerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dóminus meus veníre:
  28846 Matthǽus	Mat	42	24	49	et cœ́perit percútere consérvos suos, mandúcet autem et bibat cum ebriósis:
  28847 Matthǽus	Mat	42	24	50	véniet dóminus servi illíus in die qua non sperat, et hora qua ignórat:
  28848 Matthǽus	Mat	42	24	51	et dívidet eum, partémque ejus ponet cum hypócritis: illic erit fletus et stridor déntium.
  28849 Matthǽus	Mat	42	25	1	Tunc símile erit regnum cælórum decem virgínibus: quæ accipiéntes lámpades suas exiérunt óbviam sponso et sponsæ.
  28850 Matthǽus	Mat	42	25	2	Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes:
  28851 Matthǽus	Mat	42	25	3	sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum:
  28852 Matthǽus	Mat	42	25	4	prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus.
  28853 Matthǽus	Mat	42	25	5	Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt.
  28854 Matthǽus	Mat	42	25	6	Média autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.
  28855 Matthǽus	Mat	42	25	7	Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas.
  28856 Matthǽus	Mat	42	25	8	Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro, quia lámpades nostræ extinguúntur.
  28857 Matthǽus	Mat	42	25	9	Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis, et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis.
  28858 Matthǽus	Mat	42	25	10	Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua.
  28859 Matthǽus	Mat	42	25	11	Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, dómine, áperi nobis.
  28860 Matthǽus	Mat	42	25	12	At ille respóndens, ait: Amen dico vobis, néscio vos.
  28861 Matthǽus	Mat	42	25	13	Vigiláte ítaque, quia nescítis diem, neque horam.
  28862 Matthǽus	Mat	42	25	14	Sicut enim homo péregre proficíscens, vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua.	b
  28863 Matthǽus	Mat	42	25	15	Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem: et proféctus est statim.
  28864 Matthǽus	Mat	42	25	16	Ábiit autem qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque.
  28865 Matthǽus	Mat	42	25	17	Simíliter et qui duo accéperat, lucrátus est ália duo.
  28866 Matthǽus	Mat	42	25	18	Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui.
  28867 Matthǽus	Mat	42	25	19	Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis.
  28868 Matthǽus	Mat	42	25	20	Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce ália quinque superlucrátus sum.
  28869 Matthǽus	Mat	42	25	21	Ait illi dóminus ejus: Euge serve bone, et fidélis: quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam; intra in gáudium dómini tui.
  28870 Matthǽus	Mat	42	25	22	Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce ália duo lucrátus sum.
  28871 Matthǽus	Mat	42	25	23	Ait illi dóminus ejus: Euge serve bone, et fidélis: quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam; intra in gáudium dómini tui.
  28872 Matthǽus	Mat	42	25	24	Accédens autem et qui unum taléntum accéperat, ait: Dómine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminásti, et cóngregas ubi non sparsísti:
  28873 Matthǽus	Mat	42	25	25	et timens ábii, et abscóndi taléntum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
  28874 Matthǽus	Mat	42	25	26	Respóndens autem dóminus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciébas quia meto ubi non sémino, et cóngrego ubi non sparsi:
  28875 Matthǽus	Mat	42	25	27	opórtuit ergo te commíttere pecúniam meam numuláriis, et véniens ego recepíssem útique quod meum est cum usúra.
  28876 Matthǽus	Mat	42	25	28	Tóllite ítaque ab eo taléntum, et date ei qui habet decem talénta:
  28877 Matthǽus	Mat	42	25	29	omni enim habénti dábitur, et abundábit: ei autem qui non habet, et quod vidétur habére, auferétur ab eo.
  28878 Matthǽus	Mat	42	25	30	Et inútilem servum ejícite in ténebras exterióres: illic erit fletus, et stridor déntium.
  28879 Matthǽus	Mat	42	25	31	Cum autem vénerit Fílius hóminis in majestáte sua, et omnes ángeli cum eo, tunc sedébit super sedem majestátis suæ:	b
  28880 Matthǽus	Mat	42	25	32	et congregabúntur ante eum omnes gentes, et separábit eos ab ínvicem, sicut pastor ségregat oves ab hædis:
  28881 Matthǽus	Mat	42	25	33	et státuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinístris.
  28882 Matthǽus	Mat	42	25	34	Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Veníte benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum a constitutióne mundi:
  28883 Matthǽus	Mat	42	25	35	esurívi enim, et dedístis mihi manducáre: sitívi, et dedístis mihi bíbere: hospes eram, et collegístis me:
  28884 Matthǽus	Mat	42	25	36	nudus, et cooperuístis me: infírmus, et visitástis me: in cárcere eram, et venístis ad me.
  28885 Matthǽus	Mat	42	25	37	Tunc respondébunt ei justi, dicéntes: Dómine, quando te vídimus esuriéntem, et pávimus te: sitiéntem, et dédimus tibi potum?
  28886 Matthǽus	Mat	42	25	38	quando autem te vídimus hóspitem, et collégimus te: aut nudum, et cooperúimus te?
  28887 Matthǽus	Mat	42	25	39	aut quando te vídimus infírmum, aut in cárcere, et vénimus ad te?
  28888 Matthǽus	Mat	42	25	40	Et respóndens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.
  28889 Matthǽus	Mat	42	25	41	Tunc dicet et his qui a sinístris erunt: Discédite a me maledícti in ignem ætérnum, qui parátus est diábolo, et ángelis ejus:
  28890 Matthǽus	Mat	42	25	42	esurívi enim, et non dedístis mihi manducáre: sitívi, et non dedístis mihi potum:
  28891 Matthǽus	Mat	42	25	43	hospes eram, et non collegístis me: nudus, et non cooperuístis me: infírmus, et in cárcere, et non visitástis me.
  28892 Matthǽus	Mat	42	25	44	Tunc respondébunt ei et ipsi, dicéntes: Dómine, quando te vídimus esuriéntem, aut sitiéntem, aut hóspitem, aut nudum, aut infírmum, aut in cárcere, et non ministrávimus tibi?
  28893 Matthǽus	Mat	42	25	45	Tunc respondébit illis, dicens: Amen dico vobis: Quámdiu non fecístis uni de minóribus his, nec mihi fecístis.
  28894 Matthǽus	Mat	42	25	46	Et ibunt hi in supplícium ætérnum: justi autem in vitam ætérnam.
  28895 Matthǽus	Mat	42	26	1	Et factum est: cum consummásset Jesus sermónes hos omnes, dixit discípulis suis:
  28896 Matthǽus	Mat	42	26	2	Scitis quia post bíduum Pascha fiet, et Fílius hóminis tradétur ut crucifigátur.
  28897 Matthǽus	Mat	42	26	3	Tunc congregáti sunt príncipes sacerdótum, et senióres pópuli, in átrium príncipis sacerdótum, qui dicebátur Caíphas:
  28898 Matthǽus	Mat	42	26	4	et consílium fecérunt ut Jesum dolo tenérent, et occíderent.
  28899 Matthǽus	Mat	42	26	5	Dicébant autem: Non in die festo, ne forte tumúltus fíeret in pópulo.
  28900 Matthǽus	Mat	42	26	6	Cum autem Jesus esset in Bethánia in domo Simónis leprósi,
  28901 Matthǽus	Mat	42	26	7	accéssit ad eum múlier habens alabástrum unguénti pretiósi, et effúdit super caput ipsíus recumbéntis.
  28902 Matthǽus	Mat	42	26	8	Vidéntes autem discípuli, indignáti sunt, dicéntes: Ut quid perdítio hæc?
  28903 Matthǽus	Mat	42	26	9	pótuit enim istud venundári multo, et dari paupéribus.
  28904 Matthǽus	Mat	42	26	10	Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molésti estis huic mulíeri? opus enim bonum operáta est in me.
  28905 Matthǽus	Mat	42	26	11	Nam semper páuperes habétis vobíscum: me autem non semper habétis.
  28906 Matthǽus	Mat	42	26	12	Mittens enim hæc unguéntum hoc in corpus meum, ad sepeliéndum me fecit.
  28907 Matthǽus	Mat	42	26	13	Amen dico vobis, ubicúmque prædicátum fúerit hoc Evangélium in toto mundo, dicétur et quod hæc fecit in memóriam ejus.
  28908 Matthǽus	Mat	42	26	14	Tunc ábiit unus de duódecim, qui dicebátur Judas Iscariótes, ad príncipes sacerdótum:
  28909 Matthǽus	Mat	42	26	15	et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituérunt ei trigínta argénteos.
  28910 Matthǽus	Mat	42	26	16	Et exínde quærébat opportunitátem ut eum tráderet.
  28911 Matthǽus	Mat	42	26	17	Prima autem die azymórum accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Ubi vis parémus tibi comédere Pascha?	b
  28912 Matthǽus	Mat	42	26	18	At Jesus dixit: Ite in civitátem ad quemdam, et dícite ei: Magíster dicit: Tempus meum prope est, apud te fácio Pascha cum discípulis meis.
  28913 Matthǽus	Mat	42	26	19	Et fecérunt discípuli sicut constítuit illis Jesus, et paravérunt Pascha.
  28914 Matthǽus	Mat	42	26	20	Véspere autem facto, discumbébat cum duódecim discípulis suis.
  28915 Matthǽus	Mat	42	26	21	Et edéntibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditúrus est.
  28916 Matthǽus	Mat	42	26	22	Et contristáti valde, cœpérunt sínguli dícere: Numquid ego sum Dómine?
  28917 Matthǽus	Mat	42	26	23	At ipse respóndens, ait: Qui intíngit mecum manum in parópside, hic me tradet.
  28918 Matthǽus	Mat	42	26	24	Fílius quidem hóminis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem hómini illi, per quem Fílius hóminis tradétur! bonum erat ei, si natus non fuísset homo ille.
  28919 Matthǽus	Mat	42	26	25	Respóndens autem Judas, qui trádidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixísti.
  28920 Matthǽus	Mat	42	26	26	Cœnántibus autem eis, accépit Jesus panem, et benedíxit, ac fregit, dedítque discípulis suis, et ait: Accípite, et comédite: hoc est corpus meum.	b
  28921 Matthǽus	Mat	42	26	27	Et accípiens cálicem, grátias egit: et dedit illis, dicens: Bíbite ex hoc omnes.
  28922 Matthǽus	Mat	42	26	28	Hic est enim sanguis meus novi testaménti, qui pro multis effundétur in remissiónem peccatórum.
  28923 Matthǽus	Mat	42	26	29	Dico autem vobis: non bibam ámodo de hoc genímine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobíscum novum in regno Patris mei.
  28924 Matthǽus	Mat	42	26	30	Et hymno dicto, exiérunt in montem Olivéti.
  28925 Matthǽus	Mat	42	26	31	Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scándalum patiémini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percútiam pastórem, et dispergéntur oves gregis.
  28926 Matthǽus	Mat	42	26	32	Postquam autem resurréxero, præcédam vos in Galilǽam.
  28927 Matthǽus	Mat	42	26	33	Respóndens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizáti fúerint in te, ego numquam scandalizábor.
  28928 Matthǽus	Mat	42	26	34	Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, ántequam gallus cantet, ter me negábis.
  28929 Matthǽus	Mat	42	26	35	Ait illi Petrus: Etiámsi oportúerit me mori tecum, non te negábo. Simíliter et omnes discípuli dixérunt.
  28930 Matthǽus	Mat	42	26	36	Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dícitur Gethsémani, et dixit discípulis suis: Sedéte hic donec vadam illuc, et orem.	b
  28931 Matthǽus	Mat	42	26	37	Et assúmpto Petro, et duóbus fíliis Zebedǽi, cœpit contristári et mœstus esse.
  28932 Matthǽus	Mat	42	26	38	Tunc ait illis: Tristis est ánima mea usque ad mortem: sustinéte hic, et vigiláte mecum.
  28933 Matthǽus	Mat	42	26	39	Et progréssus pusíllum, prócidit in fáciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possíbile est, tránseat a me calix iste: verúmtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
  28934 Matthǽus	Mat	42	26	40	Et venit ad discípulos suos, et invénit eos dormiéntes, et dicit Petro: Sic non potuístis una hora vigiláre mecum?
  28935 Matthǽus	Mat	42	26	41	Vigiláte, et oráte ut non intrétis in tentatiónem. Spíritus quidem promptus est, caro autem infírma.
  28936 Matthǽus	Mat	42	26	42	Íterum secúndo ábiit, et orávit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transíre nisi bibam illum, fiat volúntas tua.
  28937 Matthǽus	Mat	42	26	43	Et venit íterum, et invénit eos dormiéntes: erant enim óculi eórum graváti.
  28938 Matthǽus	Mat	42	26	44	Et relíctis illis, íterum ábiit, et orávit tértio, eúmdem sermónem dicens.
  28939 Matthǽus	Mat	42	26	45	Tunc venit ad discípulos suos, et dicit illis: Dormíte jam, et requiéscite: ecce appropinquávit hora, et Fílius hóminis tradétur in manus peccatórum.
  28940 Matthǽus	Mat	42	26	46	Súrgite, eámus: ecce appropinquávit qui me tradet.
  28941 Matthǽus	Mat	42	26	47	Adhuc eo loquénte, ecce Judas unus de duódecim venit, et cum eo turba multa cum gládiis et fústibus, missi a princípibus sacerdótum, et senióribus pópuli.	b
  28942 Matthǽus	Mat	42	26	48	Qui autem trádidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcúmque osculátus fúero, ipse est, tenéte eum.
  28943 Matthǽus	Mat	42	26	49	Et conféstim accédens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculátus est eum.
  28944 Matthǽus	Mat	42	26	50	Dixítque illi Jesus: Amíce, ad quid venísti? Tunc accessérunt, et manus injecérunt in Jesum, et tenuérunt eum.
  28945 Matthǽus	Mat	42	26	51	Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, exténdens manum, exémit gládium suum, et percútiens servum príncipis sacerdótum amputávit aurículam ejus.
  28946 Matthǽus	Mat	42	26	52	Tunc ait illi Jesus: Convérte gládium tuum in locum suum: omnes enim, qui accéperint gládium, gládio períbunt.
  28947 Matthǽus	Mat	42	26	53	An putas, quia non possum rogáre patrem meum, et exhibébit mihi modo plusquam duódecim legiónes angelórum?
  28948 Matthǽus	Mat	42	26	54	Quómodo ergo implebúntur Scriptúræ, quia sic opórtet fíeri?
  28949 Matthǽus	Mat	42	26	55	In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latrónem exístis cum gládiis et fústibus comprehéndere me: quotídie apud vos sedébam docens in templo, et non me tenuístis.
  28950 Matthǽus	Mat	42	26	56	Hoc autem totum factum est, ut adimpleréntur Scriptúræ prophetárum. Tunc discípuli omnes, relícto eo, fugérunt.
  28951 Matthǽus	Mat	42	26	57	At illi tenéntes Jesum, duxérunt ad Caípham príncipem sacerdótum, ubi scribæ et senióres convénerant.
  28952 Matthǽus	Mat	42	26	58	Petrus autem sequebátur eum a longe, usque in átrium príncipis sacerdótum. Et ingréssus intro, sedébat cum minístris, ut vidéret finem.	b
  28953 Matthǽus	Mat	42	26	59	Príncipes autem sacerdótum, et omne concílium, quærébant falsum testimónium contra Jesum, ut eum morti tráderent:
  28954 Matthǽus	Mat	42	26	60	et non invenérunt, cum multi falsi testes accessíssent. Novíssime autem venérunt duo falsi testes,
  28955 Matthǽus	Mat	42	26	61	et dixérunt: Hic dixit: Possum destrúere templum Dei, et post tríduum reædificáre illud.
  28956 Matthǽus	Mat	42	26	62	Et surgens princeps sacerdótum, ait illi: Nihil respóndes ad ea, quæ isti advérsum te testificántur?
  28957 Matthǽus	Mat	42	26	63	Jesus autem tacébat. Et princeps sacerdótum ait illi: Adjúro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Fílius Dei.
  28958 Matthǽus	Mat	42	26	64	Dicit illi Jesus: Tu dixísti. Verúmtamen dico vobis, ámodo vidébitis Fílium hóminis sedéntem a dextris virtútis Dei, et veniéntem in núbibus cæli.
  28959 Matthǽus	Mat	42	26	65	Tunc princeps sacerdótum scidit vestiménta sua, dicens: Blasphemávit: quid adhuc egémus téstibus? ecce nunc audístis blasphémiam:
  28960 Matthǽus	Mat	42	26	66	quid vobis vidétur? At illi respondéntes dixérunt: Reus est mortis.
  28961 Matthǽus	Mat	42	26	67	Tunc exspuérunt in fáciem ejus, et cólaphis eum cecidérunt, álii autem palmas in fáciem ejus dedérunt,
  28962 Matthǽus	Mat	42	26	68	dicéntes: Prophetíza nobis Christe, quis est qui te percússit?
  28963 Matthǽus	Mat	42	26	69	Petrus vero sedébat foris in átrio: et accéssit ad eum una ancílla, dicens: Et tu cum Jesu Galilǽo eras.	b
  28964 Matthǽus	Mat	42	26	70	At ille negávit coram ómnibus, dicens: Néscio quid dicis.
  28965 Matthǽus	Mat	42	26	71	Exeúnte autem illo jánuam, vidit eum ália ancílla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazaréno.
  28966 Matthǽus	Mat	42	26	72	Et íterum negávit cum juraménto: Quia non novi hóminem.
  28967 Matthǽus	Mat	42	26	73	Et post pusíllum accessérunt qui stabant, et dixérunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquéla tua maniféstum te facit.
  28968 Matthǽus	Mat	42	26	74	Tunc cœpit detestári et juráre quia non novísset hóminem. Et contínuo gallus cantávit.
  28969 Matthǽus	Mat	42	26	75	Et recordátus est Petrus verbi Jesu, quod díxerat: Priúsquam gallus cantet, ter me negábis. Et egréssus foras, flevit amáre.
  28970 Matthǽus	Mat	42	27	1	Mane autem facto, consílium iniérunt omnes príncipes sacerdótum et senióres pópuli advérsus Jesum, ut eum morti tráderent.
  28971 Matthǽus	Mat	42	27	2	Et vinctum adduxérunt eum, et tradidérunt Póntio Piláto prǽsidi.
  28972 Matthǽus	Mat	42	27	3	Tunc videns Judas, qui eum trádidit, quod damnátus esset, pœniténtia ductus, rétulit trigínta argénteos princípibus sacerdótum, et senióribus,
  28973 Matthǽus	Mat	42	27	4	dicens: Peccávi, tradens sánguinem justum. At illi dixérunt: Quid ad nos? tu víderis.
  28974 Matthǽus	Mat	42	27	5	Et projéctis argénteis in templo, recéssit: et ábiens láqueo se suspéndit.
  28975 Matthǽus	Mat	42	27	6	Príncipes autem sacerdótum, accéptis argénteis, dixérunt: Non licet eos míttere in córbonam: quia prétium sánguinis est.
  28976 Matthǽus	Mat	42	27	7	Consílio autem ínito, emérunt ex illis agrum fíguli, in sepultúram peregrinórum.
  28977 Matthǽus	Mat	42	27	8	Propter hoc vocátus est ager ille, Hacéldama, hoc est, Ager sánguinis, usque in hodiérnum diem.
  28978 Matthǽus	Mat	42	27	9	Tunc implétum est quod dictum est per Jeremíam prophétam, dicéntem: Et accepérunt trigínta argénteos prétium appretiáti, quem appretiavérunt a fíliis Ísraël:
  28979 Matthǽus	Mat	42	27	10	et dedérunt eos in agrum fíguli, sicut constítuit mihi Dóminus.
  28980 Matthǽus	Mat	42	27	11	Jesus autem stetit ante prǽsidem, et interrogávit eum præses, dicens: Tu es rex Judæórum? Dicit illi Jesus: Tu dicis.	b
  28981 Matthǽus	Mat	42	27	12	Et cum accusarétur a princípibus sacerdótum et senióribus, nihil respóndit.
  28982 Matthǽus	Mat	42	27	13	Tunc dicit illi Pilátus: Non audis quanta advérsum te dicunt testimónia?
  28983 Matthǽus	Mat	42	27	14	Et non respóndit ei ad ullum verbum, ita ut mirarétur præses veheménter.
  28984 Matthǽus	Mat	42	27	15	Per diem autem solémnem consuéverat præses pópulo dimíttere unum vinctum, quem voluíssent:
  28985 Matthǽus	Mat	42	27	16	habébat autem tunc vinctum insígnem, qui dicebátur Barábbas.
  28986 Matthǽus	Mat	42	27	17	Congregátis ergo illis, dixit Pilátus: Quem vultis dimíttam vobis: Barábbam, an Jesum, qui dícitur Christus?
  28987 Matthǽus	Mat	42	27	18	Sciébat enim quod per invídiam tradidíssent eum.
  28988 Matthǽus	Mat	42	27	19	Sedénte autem illo pro tribunáli, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hódie per visum propter eum.
  28989 Matthǽus	Mat	42	27	20	Príncipes autem sacerdótum et senióres persuasérunt pópulis ut péterent Barábbam, Jesum vero pérderent.
  28990 Matthǽus	Mat	42	27	21	Respóndens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duóbus dimítti? At illi dixérunt: Barábbam.
  28991 Matthǽus	Mat	42	27	22	Dicit illis Pilátus: Quid ígitur fáciam de Jesu, qui dícitur Christus?
  28992 Matthǽus	Mat	42	27	23	Dicunt omnes: Crucifigátur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamábant dicéntes: Crucifigátur.
  28993 Matthǽus	Mat	42	27	24	Videns autem Pilátus quia nihil profíceret, sed magis tumúltus fíeret: accépta aqua, lavit manus coram pópulo, dicens: Ínnocens ego sum a sánguine justi hujus: vos vidéritis.
  28994 Matthǽus	Mat	42	27	25	Et respóndens univérsus pópulus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super fílios nostros.
  28995 Matthǽus	Mat	42	27	26	Tunc dimísit illis Barábbam: Jesum autem flagellátum trádidit eis ut crucifigerétur.
  28996 Matthǽus	Mat	42	27	27	Tunc mílites prǽsidis suscipiéntes Jesum in prætórium, congregavérunt ad eum univérsam cohórtem:	b
  28997 Matthǽus	Mat	42	27	28	et exuéntes eum, chlámydem coccíneam circumdedérunt ei,
  28998 Matthǽus	Mat	42	27	29	et plecténtes corónam de spinis, posuérunt super caput ejus, et arúndinem in déxtera ejus. Et genu flexo ante eum, illudébant ei, dicéntes: Ave rex Judæórum.
  28999 Matthǽus	Mat	42	27	30	Et exspuéntes in eum, accepérunt arúndinem, et percutiébant caput ejus.
  29000 Matthǽus	Mat	42	27	31	Et postquam illusérunt ei, exuérunt eum chlámyde, et induérunt eum vestiméntis ejus, et duxérunt eum ut crucifígerent.
  29001 Matthǽus	Mat	42	27	32	Exeúntes autem invenérunt hóminem Cyrenǽum, nómine Simónem: hunc angariavérunt ut tólleret crucem ejus.
  29002 Matthǽus	Mat	42	27	33	Et venérunt in locum qui dícitur Gólgotha, quod est Calváriæ locus.
  29003 Matthǽus	Mat	42	27	34	Et dedérunt ei vinum bíbere cum felle mistum. Et cum gustásset, nóluit bíbere.
  29004 Matthǽus	Mat	42	27	35	Postquam autem crucifixérunt eum, divisérunt vestiménta ejus, sortem mitténtes: ut implerétur quod dictum est per prophétam dicéntem: Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
  29005 Matthǽus	Mat	42	27	36	Et sedéntes servábant eum.	b
  29006 Matthǽus	Mat	42	27	37	Et imposuérunt super caput ejus causam ipsíus scriptam: Hic est Jesus rex Judæórum.
  29007 Matthǽus	Mat	42	27	38	Tunc crucifíxi sunt cum eo duo latrónes: unus a dextris, et unus a sinístris.
  29008 Matthǽus	Mat	42	27	39	Prætereúntes autem blasphemábant eum movéntes cápita sua,
  29009 Matthǽus	Mat	42	27	40	et dicéntes: Vah! qui déstruis templum Dei, et in tríduo illud reædíficas: salva temetípsum: si Fílius Dei es, descénde de cruce.
  29010 Matthǽus	Mat	42	27	41	Simíliter et príncipes sacerdótum illudéntes cum scribis et senióribus dicébant:
  29011 Matthǽus	Mat	42	27	42	Álios salvos fecit, seípsum non potest salvum fácere: si rex Ísraël est, descéndat nunc de cruce, et crédimus ei:
  29012 Matthǽus	Mat	42	27	43	confídit in Deo: líberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Fílius Dei sum.
  29013 Matthǽus	Mat	42	27	44	Idípsum autem et latrónes, qui crucifíxi erant cum eo, improperábant ei.
  29014 Matthǽus	Mat	42	27	45	A sexta autem hora ténebræ factæ sunt super univérsam terram usque ad horam nonam.	b
  29015 Matthǽus	Mat	42	27	46	Et circa horam nonam clamávit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabactháni? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquísti me?
  29016 Matthǽus	Mat	42	27	47	Quidam autem illic stantes, et audiéntes, dicébant: Elíam vocat iste.
  29017 Matthǽus	Mat	42	27	48	Et contínuo currens unus ex eis, accéptam spóngiam implévit acéto, et impósuit arúndini, et dabat ei bíbere.
  29018 Matthǽus	Mat	42	27	49	Céteri vero dicébant: Sine, videámus an véniat Elías líberans eum.
  29019 Matthǽus	Mat	42	27	50	Jesus autem íterum clamans voce magna, emísit spíritum.
  29020 Matthǽus	Mat	42	27	51	Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deórsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt,
  29021 Matthǽus	Mat	42	27	52	et monuménta apérta sunt: et multa córpora sanctórum, qui dormíerant, surrexérunt.
  29022 Matthǽus	Mat	42	27	53	Et exeúntes de monuméntis post resurrectiónem ejus, venérunt in sanctam civitátem, et apparuérunt multis.
  29023 Matthǽus	Mat	42	27	54	Centúrio autem, et qui cum eo erant, custodiéntes Jesum, viso terræmótu, et his quæ fiébant, timuérunt valde, dicéntes: Vere Fílius Dei erat iste.
  29024 Matthǽus	Mat	42	27	55	Erant autem ibi mulíeres multæ a longe, quæ secútæ erant Jesum a Galilǽa, ministrántes ei:	b
  29025 Matthǽus	Mat	42	27	56	inter quas erat María Magdaléne, et María Jacóbi, et Joseph mater, et mater filiórum Zebedǽi.
  29026 Matthǽus	Mat	42	27	57	Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathǽa, nómine Joseph, qui et ipse discípulus erat Jesu:
  29027 Matthǽus	Mat	42	27	58	hic accéssit ad Pilátum, et pétiit corpus Jesu. Tunc Pilátus jussit reddi corpus.
  29028 Matthǽus	Mat	42	27	59	Et accépto córpore, Joseph invólvit illud in síndone munda,
  29029 Matthǽus	Mat	42	27	60	et pósuit illud in monuménto suo novo, quod excíderat in petra. Et advólvit saxum magnum ad óstium monuménti, et ábiit.
  29030 Matthǽus	Mat	42	27	61	Erant autem ibi María Magdaléne, et áltera María, sedéntes contra sepúlchrum.
  29031 Matthǽus	Mat	42	27	62	Áltera autem die, quæ est post Parascéven, convenérunt príncipes sacerdótum et pharisǽi ad Pilátum,	b
  29032 Matthǽus	Mat	42	27	63	dicéntes: Dómine, recordáti sumus, quia sedúctor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resúrgam.
  29033 Matthǽus	Mat	42	27	64	Jube ergo custodíri sepúlchrum usque in diem tértium: ne forte véniant discípuli ejus, et furéntur eum, et dicant plebi: Surréxit a mórtuis: et erit novíssimus error pejor prióre.
  29034 Matthǽus	Mat	42	27	65	Ait illis Pilátus: Habétis custódiam, ite, custodíte sicut scitis.
  29035 Matthǽus	Mat	42	27	66	Illi autem abeúntes, muniérunt sepúlchrum, signántes lápidem, cum custódibus.
  29036 Matthǽus	Mat	42	28	1	Véspere autem sábbati, quæ lucéscit in prima sábbati, venit María Magdaléne, et áltera María, vidére sepúlchrum.
  29037 Matthǽus	Mat	42	28	2	Et ecce terræmótus factus est magnus. Ángelus enim Dómini descéndit de cælo: et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum:
  29038 Matthǽus	Mat	42	28	3	erat autem aspéctus ejus sicut fulgur: et vestiméntum ejus sicut nix.
  29039 Matthǽus	Mat	42	28	4	Præ timóre autem ejus extérriti sunt custódes, et facti sunt velut mórtui.
  29040 Matthǽus	Mat	42	28	5	Respóndens autem ángelus dixit muliéribus: Nolíte timére vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifíxus est, quǽritis.
  29041 Matthǽus	Mat	42	28	6	Non est hic: surréxit enim, sicut dixit: veníte, et vidéte locum ubi pósitus erat Dóminus.
  29042 Matthǽus	Mat	42	28	7	Et cito eúntes, dícite discípulis ejus quia surréxit: et ecce præcédit vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis: ecce prædíxi vobis.
  29043 Matthǽus	Mat	42	28	8	Et exiérunt cito de monuménto cum timóre et gáudio magno, curréntes nuntiáre discípulis ejus.
  29044 Matthǽus	Mat	42	28	9	Et ecce Jesus occúrrit illis, dicens: Avéte. Illæ autem accessérunt, et tenuérunt pedes ejus, et adoravérunt eum.
  29045 Matthǽus	Mat	42	28	10	Tunc ait illis Jesus: Nolíte timére: ite, nuntiáte frátribus meis ut eant in Galilǽam; ibi me vidébunt.
  29046 Matthǽus	Mat	42	28	11	Quæ cum abiíssent, ecce quidam de custódibus venérunt in civitátem, et nuntiavérunt princípibus sacerdótum ómnia quæ facta fúerant.	b
  29047 Matthǽus	Mat	42	28	12	Et congregáti cum senióribus consílio accépto, pecúniam copiósam dedérunt milítibus,
  29048 Matthǽus	Mat	42	28	13	dicéntes: Dícite quia discípuli ejus nocte venérunt, et furáti sunt eum, nobis dormiéntibus.
  29049 Matthǽus	Mat	42	28	14	Et si hoc audítum fúerit a prǽside, nos suadébimus ei, et secúros vos faciémus.
  29050 Matthǽus	Mat	42	28	15	At illi, accépta pecúnia, fecérunt sicut erant edócti. Et divulgátum est verbum istud apud Judǽos, usque in hodiérnum diem.
  29051 Matthǽus	Mat	42	28	16	Úndecim autem discípuli abiérunt in Galilǽam in montem ubi constitúerat illis Jesus.	b
  29052 Matthǽus	Mat	42	28	17	Et vidéntes eum adoravérunt: quidam autem dubitavérunt.
  29053 Matthǽus	Mat	42	28	18	Et accédens Jesus locútus est eis, dicens: Data est mihi omnis potéstas in cælo et in terra:
  29054 Matthǽus	Mat	42	28	19	eúntes ergo docéte omnes gentes: baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti:
  29055 Matthǽus	Mat	42	28	20	docéntes eos serváre ómnia quæcúmque mandávi vobis: et ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem sǽculi.
  29056 #	Marcus	Mark	Sanctum Jesu Christi Evangélium: Secúndum Marcum
  29057 Marcus	Mark	43	1	1	Inítium Evangélii Jesu Christi, Fílii Dei.
  29058 Marcus	Mark	43	1	2	Sicut scriptum est in Isaía prophéta: Ecce ego mitto ángelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te.
  29059 Marcus	Mark	43	1	3	Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini, rectas fácite sémitas ejus.
  29060 Marcus	Mark	43	1	4	Fuit Joánnes in desérto baptízans, et prǽdicans baptísmum pœniténtiæ in remissiónem peccatórum.
  29061 Marcus	Mark	43	1	5	Et egrediebátur ad eum omnis Judǽæ régio, et Jerosolymítæ univérsi, et baptizabántur ab illo in Jordánis flúmine, confiténtes peccáta sua.
  29062 Marcus	Mark	43	1	6	Et erat Joánnes vestítus pilis caméli, et zona pellícea circa lumbos ejus, et locústas et mel silvéstre edébat.
  29063 Marcus	Mark	43	1	7	Et prædicábat dicens: Venit fórtior me post me, cujus non sum dignus procúmbens sólvere corrígiam calceamentórum ejus.
  29064 Marcus	Mark	43	1	8	Ego baptizávi vos aqua, ille vero baptizábit vos Spíritu Sancto.
  29065 Marcus	Mark	43	1	9	Et factum est: in diébus illis venit Jesus a Názareth Galilǽæ: et baptizátus est a Joánne in Jordáne.	b
  29066 Marcus	Mark	43	1	10	Et statim ascéndens de aqua, vidit cælos apértos, et Spíritum tamquam colúmbam descendéntem, et manéntem in ipso.
  29067 Marcus	Mark	43	1	11	Et vox facta est de cælis: Tu es Fílius meus diléctus, in te complácui.
  29068 Marcus	Mark	43	1	12	Et statim Spíritus éxpulit eum in desértum.
  29069 Marcus	Mark	43	1	13	Et erat in desérto quadragínta diébus, et quadragínta nóctibus: et tentabátur a Sátana: erátque cum béstiis, et ángeli ministrábant illi.
  29070 Marcus	Mark	43	1	14	Postquam autem tráditus est Joánnes, venit Jesus in Galilǽam, prǽdicans Evangélium regni Dei,	b
  29071 Marcus	Mark	43	1	15	et dicens: Quóniam implétum est tempus, et appropinquávit regnum Dei: pœnitémini, et crédite Evangélio.
  29072 Marcus	Mark	43	1	16	Et prætériens secus mare Galilǽæ, vidit Simónem, et Andréam fratrem ejus, mitténtes rétia in mare (erant enim piscatóres),
  29073 Marcus	Mark	43	1	17	et dixit eis Jesus: Veníte post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.
  29074 Marcus	Mark	43	1	18	Et prótinus relíctis rétibus, secúti sunt eum.
  29075 Marcus	Mark	43	1	19	Et progréssus inde pusíllum, vidit Jacóbum Zebedǽi, et Joánnem fratrem ejus, et ipsos componéntes rétia in navi:
  29076 Marcus	Mark	43	1	20	et statim vocávit illos. Et relícto patre suo Zebedǽo in navi cum mercenáriis, secúti sunt eum.
  29077 Marcus	Mark	43	1	21	Et ingrediúntur Caphárnaum: et statim sábbatis ingréssus in synagógam, docébat eos.
  29078 Marcus	Mark	43	1	22	Et stupébant super doctrína ejus: erat enim docens eos quasi potestátem habens, et non sicut scribæ.
  29079 Marcus	Mark	43	1	23	Et erat in synagóga eórum homo in spíritu immúndo: et exclamávit,
  29080 Marcus	Mark	43	1	24	dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazaréne? venísti pérdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.
  29081 Marcus	Mark	43	1	25	Et comminátus est ei Jesus, dicens: Obmutésce, et exi de hómine.
  29082 Marcus	Mark	43	1	26	Et discérpens eum spíritus immúndus, et exclámans voce magna, éxiit ab eo.
  29083 Marcus	Mark	43	1	27	Et miráti sunt omnes, ita ut conquírerent inter se dicéntes: Quidnam est hoc? quænam doctrína hæc nova? quia in potestáte étiam spirítibus immúndis ímperat, et obédiunt ei.
  29084 Marcus	Mark	43	1	28	Et procéssit rumor ejus statim in omnem regiónem Galilǽæ.
  29085 Marcus	Mark	43	1	29	Et prótinus egrediéntes de synagóga, venérunt in domum Simónis et Andréæ, cum Jacóbo et Joánne.	b
  29086 Marcus	Mark	43	1	30	Decumbébat autem socrus Simónis febrícitans: et statim dicunt ei de illa.
  29087 Marcus	Mark	43	1	31	Et accédens elevávit eam, apprehénsa manu ejus: et contínuo dimísit eam febris, et ministrábat eis.
  29088 Marcus	Mark	43	1	32	Véspere autem facto cum occidísset sol, afferébant ad eum omnes male habéntes, et dæmónia habéntes:
  29089 Marcus	Mark	43	1	33	et erat omnis cívitas congregáta ad jánuam.
  29090 Marcus	Mark	43	1	34	Et curávit multos, qui vexabántur váriis languóribus, et dæmónia multa ejiciébat, et non sinébat ea loqui, quóniam sciébant eum.
  29091 Marcus	Mark	43	1	35	Et dilúculo valde surgens, egréssus ábiit in desértum locum, ibíque orábat.
  29092 Marcus	Mark	43	1	36	Et prosecútus est eum Simon, et qui cum illo erant.
  29093 Marcus	Mark	43	1	37	Et cum inveníssent eum, dixérunt ei: Quia omnes quǽrunt te.
  29094 Marcus	Mark	43	1	38	Et ait illis: Eámus in próximos vicos, et civitátes, ut et ibi prǽdicem: ad hoc enim veni.
  29095 Marcus	Mark	43	1	39	Et erat prǽdicans in synagógis eórum, et in omni Galilǽa, et dæmónia ejíciens.
  29096 Marcus	Mark	43	1	40	Et venit ad eum leprósus déprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundáre.	b
  29097 Marcus	Mark	43	1	41	Jesus autem misértus ejus, exténdit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundáre.
  29098 Marcus	Mark	43	1	42	Et cum dixísset, statim discéssit ab eo lepra, et mundátus est.
  29099 Marcus	Mark	43	1	43	Et comminátus est ei, statímque ejécit illum,
  29100 Marcus	Mark	43	1	44	et dicit ei: Vide némini díxeris: sed vade, osténde te príncipi sacerdótum, et offer pro emundatióne tua, quæ præcépit Móyses in testimónium illis.
  29101 Marcus	Mark	43	1	45	At ille egréssus cœpit prædicáre, et diffamáre sermónem, ita ut jam non posset maniféste introíre in civitátem, sed foris in desértis locis esset, et conveniébant ad eum úndique.
  29102 Marcus	Mark	43	2	1	Et íterum intrávit Caphárnaum post dies,
  29103 Marcus	Mark	43	2	2	et audítum est quod in domo esset, et convenérunt multi, ita ut non cáperet neque ad jánuam, et loquebátur eis verbum.
  29104 Marcus	Mark	43	2	3	Et venérunt ad eum feréntes paralýticum, qui a quátuor portabátur.
  29105 Marcus	Mark	43	2	4	Et cum non possent offérre eum illi præ turba, nudavérunt tectum ubi erat: et patefaciéntes submisérunt grabátum in quo paralýticus jacébat.
  29106 Marcus	Mark	43	2	5	Cum autem vidísset Jesus fidem illórum, ait paralýtico: Fili, dimittúntur tibi peccáta tua.
  29107 Marcus	Mark	43	2	6	Erant autem illic quidam de scribis sedéntes, et cogitántes in córdibus suis:
  29108 Marcus	Mark	43	2	7	Quid hic sic lóquitur? blasphémat. Quis potest dimíttere peccáta, nisi solus Deus?
  29109 Marcus	Mark	43	2	8	Quo statim cógnito Jesus spíritu suo, quia sic cogitárent intra se, dicit illis: Quid ista cogitátis in córdibus vestris?
  29110 Marcus	Mark	43	2	9	Quid est facílius dícere paralýtico: Dimittúntur tibi peccáta: an dícere: Surge, tolle grabátum tuum, et ámbula?
  29111 Marcus	Mark	43	2	10	Ut autem sciátis quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta (ait paralýtico),
  29112 Marcus	Mark	43	2	11	tibi dico: Surge, tolle grabátum tuum, et vade in domum tuam.
  29113 Marcus	Mark	43	2	12	Et statim surréxit ille: et, subláto grabáto, ábiit coram ómnibus, ita ut miraréntur omnes, et honoríficent Deum, dicéntes: Quia numquam sic vídimus.
  29114 Marcus	Mark	43	2	13	Et egréssus est rursus ad mare, omnísque turba veniébat ad eum, et docébat eos.	b
  29115 Marcus	Mark	43	2	14	Et cum præteríret, vidit Levi Alphǽi sedéntem ad telónium, et ait illi: Séquere me. Et surgens secútus est eum.
  29116 Marcus	Mark	43	2	15	Et factum est, cum accúmberet in domo illíus, multi publicáni et peccatóres simul discumbébant cum Jesu et discípulis ejus: erant enim multi, qui et sequebántur eum.
  29117 Marcus	Mark	43	2	16	Et scribæ et pharisǽi vidéntes quia manducáret cum publicánis et peccatóribus, dicébant discípulis ejus: Quare cum publicánis et peccatóribus mandúcat et bibit Magíster vester?
  29118 Marcus	Mark	43	2	17	Hoc audíto Jesus ait illis: Non necésse habent sani médico, sed qui male habent: non enim veni vocáre justos, sed peccatóres.
  29119 Marcus	Mark	43	2	18	Et erant discípuli Joánnis et pharisǽi jejunántes: et véniunt, et dicunt illi: Quare discípuli Joánnis et pharisæórum jejúnant, tui autem discípuli non jejúnant?	b
  29120 Marcus	Mark	43	2	19	Et ait illis Jesus: Numquid possunt fílii nuptiárum, quámdiu sponsus cum illis est, jejunáre? Quanto témpore habent secum sponsum, non possunt jejunáre.
  29121 Marcus	Mark	43	2	20	Vénient autem dies cum auferétur ab eis sponsus: et tunc jejunábunt in illis diébus.
  29122 Marcus	Mark	43	2	21	Nemo assuméntum panni rudis ássuit vestiménto véteri: alióquin aufert suppleméntum novum a véteri, et major scissúra fit.
  29123 Marcus	Mark	43	2	22	Et nemo mittit vinum novum in utres véteres: alióquin dirúmpet vinum utres, et vinum effundétur, et utres períbunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet.
  29124 Marcus	Mark	43	2	23	Et factum est íterum cum Dóminus sábbatis ambuláret per sata, et discípuli ejus cœpérunt prógredi, et véllere spicas.	b
  29125 Marcus	Mark	43	2	24	Pharisǽi autem dicébant ei: Ecce, quid fáciunt sábbatis quod non licet?
  29126 Marcus	Mark	43	2	25	Et ait illis: Numquam legístis quid fécerit David, quando necessitátem hábuit, et esúriit ipse, et qui cum eo erant?
  29127 Marcus	Mark	43	2	26	quómodo introívit in domum Dei sub Abíathar príncipe sacerdótum, et panes propositiónis manducávit, quos non licébat manducáre, nisi sacerdótibus, et dedit eis qui cum eo erant?
  29128 Marcus	Mark	43	2	27	Et dicébat eis: Sábbatum propter hóminem factum est, et non homo propter sábbatum.
  29129 Marcus	Mark	43	2	28	Ítaque Dóminus est Fílius hóminis, étiam sábbati.
  29130 Marcus	Mark	43	3	1	Et introívit íterum in synagógam: et erat ibi homo habens manum áridam.
  29131 Marcus	Mark	43	3	2	Et observábant eum, si sábbatis curáret, ut accusárent illum.
  29132 Marcus	Mark	43	3	3	Et ait hómini habénti manum áridam: Surge in médium.
  29133 Marcus	Mark	43	3	4	Et dicit eis: Licet sábbatis benefácere, an male? ánimam salvam fácere, an pérdere? At illi tacébant.
  29134 Marcus	Mark	43	3	5	Et circumspíciens eos cum ira, contristátus super cæcitáte cordis eórum, dicit hómini: Exténde manum tuam. Et exténdit, et restitúta est manus illi.
  29135 Marcus	Mark	43	3	6	Exeúntes autem pharisǽi, statim cum Herodiánis consílium faciébant advérsus eum quómodo eum pérderent.	b
  29136 Marcus	Mark	43	3	7	Jesus autem cum discípulis suis secéssit ad mare: et multa turba a Galilǽa et Judǽa secúta est eum,
  29137 Marcus	Mark	43	3	8	et ab Jerosólymis, et ab Idumǽa, et trans Jordánem: et qui circa Tyrum et Sidónem multitúdo magna, audiéntes quæ faciébat, venérunt ad eum.
  29138 Marcus	Mark	43	3	9	Et dicit discípulis suis ut navícula sibi deservíret propter turbam, ne comprímerent eum:
  29139 Marcus	Mark	43	3	10	multos enim sanábat, ita ut irrúerent in eum ut illum tángerent, quotquot habébant plagas.
  29140 Marcus	Mark	43	3	11	Et spíritus immúndi, cum illum vidébant, procidébant ei: et clamábant, dicéntes:
  29141 Marcus	Mark	43	3	12	Tu es Fílius Dei. Et veheménter comminabátur eis ne manifestárent illum.
  29142 Marcus	Mark	43	3	13	Et ascéndens in montem vocávit ad se quos vóluit ipse: et venérunt ad eum.	b
  29143 Marcus	Mark	43	3	14	Et fecit ut essent duódecim cum illo: et ut mítteret eos prædicáre.
  29144 Marcus	Mark	43	3	15	Et dedit illis potestátem curándi infirmitátes et ejiciéndi dæmónia.
  29145 Marcus	Mark	43	3	16	Et impósuit Simóni nomen Petrus:
  29146 Marcus	Mark	43	3	17	et Jacóbum Zebedǽi, et Joánnem fratrem Jacóbi, et impósuit eis nómina Boanérges, quod est, Fílii tonítrui:
  29147 Marcus	Mark	43	3	18	et Andréam, et Philíppum, et Bartholomǽum, et Matthǽum, et Thomam, et Jacóbum Alphǽi, et Thaddǽum, et Simónem Cananǽum,
  29148 Marcus	Mark	43	3	19	et Judam Iscariótem, qui et trádidit illum.
  29149 Marcus	Mark	43	3	20	Et véniunt ad domum: et convénit íterum turba, ita ut non possent neque panem manducáre.	b
  29150 Marcus	Mark	43	3	21	Et cum audíssent sui, exiérunt tenére eum: dicébant enim: Quóniam in furórem versus est.
  29151 Marcus	Mark	43	3	22	Et scribæ, qui ab Jerosólymis descénderant, dicébant: Quóniam Beélzebub habet, et quia in príncipe dæmoniórum éjicit dæmónia.
  29152 Marcus	Mark	43	3	23	Et convocátis eis in parábolis dicébat illis: Quómodo potest Sátanas Sátanam ejícere?
  29153 Marcus	Mark	43	3	24	Et si regnum in se dividátur, non potest regnum illud stare.
  29154 Marcus	Mark	43	3	25	Et si domus super semetípsam dispertiátur, non potest domus illa stare.
  29155 Marcus	Mark	43	3	26	Et si Sátanas consurréxerit in semetípsum, dispertítus est, et non póterit stare, sed finem habet.
  29156 Marcus	Mark	43	3	27	Nemo potest vasa fortis ingréssus in domum dirípere, nisi prius fortem álliget, et tunc domum ejus dirípiet.
  29157 Marcus	Mark	43	3	28	Amen dico vobis, quóniam ómnia dimitténtur fíliis hóminum peccáta, et blasphémiæ quibus blasphemáverint:
  29158 Marcus	Mark	43	3	29	qui autem blasphemáverit in Spíritum Sanctum, non habébit remissiónem in ætérnum, sed reus erit ætérni delícti.
  29159 Marcus	Mark	43	3	30	Quóniam dicébant: Spíritum immúndum habet.
  29160 Marcus	Mark	43	3	31	Et véniunt mater ejus et fratres: et foris stantes misérunt ad eum vocántes eum,	b
  29161 Marcus	Mark	43	3	32	et sedébat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quǽrunt te.
  29162 Marcus	Mark	43	3	33	Et respóndens eis, ait: Quæ est mater mea et fratres mei?
  29163 Marcus	Mark	43	3	34	Et circumspíciens eos, qui in circúitu ejus sedébant, ait: Ecce mater mea et fratres mei.
  29164 Marcus	Mark	43	3	35	Qui enim fécerit voluntátem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
  29165 Marcus	Mark	43	4	1	Et íterum cœpit docére ad mare: et congregáta est ad eum turba multa, ita ut navim ascéndens sedéret in mari, et omnis turba circa mare super terram erat:
  29166 Marcus	Mark	43	4	2	et docébat eos in parábolis multa, et dicébat illis in doctrína sua:
  29167 Marcus	Mark	43	4	3	Audíte: ecce éxiit séminans ad seminándum.
  29168 Marcus	Mark	43	4	4	Et dum séminat, áliud cécidit circa viam, et venérunt vólucres cæli, et comedérunt illud.
  29169 Marcus	Mark	43	4	5	Áliud vero cécidit super petrósa, ubi non hábuit terram multam: et statim exórtum est, quóniam non habébat altitúdinem terræ:
  29170 Marcus	Mark	43	4	6	et quando exórtus est sol, exæstuávit: et eo quod non habébat radícem, exáruit.
  29171 Marcus	Mark	43	4	7	Et áliud cécidit in spinas: et ascendérunt spinæ, et suffocavérunt illud, et fructum non dedit.
  29172 Marcus	Mark	43	4	8	Et áliud cécidit in terram bonam: et dabat fructum ascendéntem et crescéntem, et afferébat unum trigínta, unum sexagínta, et unum centum.
  29173 Marcus	Mark	43	4	9	Et dicébat: Qui habet aures audiéndi, áudiat.
  29174 Marcus	Mark	43	4	10	Et cum esset singuláris, interrogavérunt eum hi qui cum eo erant duódecim, parábolam.	b
  29175 Marcus	Mark	43	4	11	Et dicébat eis: Vobis datum est nosse mystérium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parábolis ómnia fiunt:
  29176 Marcus	Mark	43	4	12	ut vidéntes vídeant, et non vídeant: et audiéntes áudiant, et non intélligant: nequándo convertántur, et dimittántur eis peccáta.
  29177 Marcus	Mark	43	4	13	Et ait illis: Nescítis parábolam hanc? Et quómodo omnes parábolas cognoscétis?
  29178 Marcus	Mark	43	4	14	Qui séminat, verbum séminat.
  29179 Marcus	Mark	43	4	15	Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminátur verbum, et cum audíerint, conféstim venit Sátanas, et aufert verbum, quod seminátum est in córdibus eórum.
  29180 Marcus	Mark	43	4	16	Et hi sunt simíliter, qui super petrósa seminántur: qui cum audíerint verbum, statim cum gáudio accípiunt illud:
  29181 Marcus	Mark	43	4	17	et non habent radícem in se, sed temporáles sunt: deínde orta tribulatióne et persecutióne propter verbum, conféstim scandalizántur.
  29182 Marcus	Mark	43	4	18	Et álii sunt qui in spinas seminántur: hi sunt qui verbum áudiunt,
  29183 Marcus	Mark	43	4	19	et ærúmnæ sǽculi, et decéptio divitiárum, et circa réliqua concupiscéntiæ introëúntes suffócant verbum, et sine fructu effícitur.
  29184 Marcus	Mark	43	4	20	Et hi sunt qui super terram bonam semináti sunt, qui áudiunt verbum, et suscípiunt, et fructíficant, unum trigínta, unum sexagínta, et unum centum.
  29185 Marcus	Mark	43	4	21	Et dicébat illis: Numquid venit lucérna ut sub módio ponátur, aut sub lecto? nonne ut super candelábrum ponátur?	b
  29186 Marcus	Mark	43	4	22	Non est enim áliquid abscónditum, quod non manifestétur: nec factum est occúltum, sed ut in palam véniat.
  29187 Marcus	Mark	43	4	23	Si quis habet aures audiéndi, áudiat.
  29188 Marcus	Mark	43	4	24	Et dicébat illis: Vidéte quid audiátis. In qua mensúra mensi fuéritis, remetiétur vobis, et adjiciétur vobis.
  29189 Marcus	Mark	43	4	25	Qui enim habet, dábitur illi: et qui non habet, étiam quod habet auferétur ab eo.
  29190 Marcus	Mark	43	4	26	Et dicébat: Sic est regnum Dei, quemádmodum si homo jáciat seméntem in terram,	b
  29191 Marcus	Mark	43	4	27	et dórmiat, et exsúrgat nocte et die, et semen gérminet, et incréscat dum nescit ille.
  29192 Marcus	Mark	43	4	28	Ultro enim terra fructíficat, primum herbam, deínde spicam, deínde plenum fruméntum in spica.
  29193 Marcus	Mark	43	4	29	Et cum prodúxerit fructus, statim mittit falcem, quóniam adest messis.
  29194 Marcus	Mark	43	4	30	Et dicébat: Cui assimilábimus regnum Dei? aut cui parábolæ comparábimus illud?	b
  29195 Marcus	Mark	43	4	31	Sicut granum sinápis, quod cum seminátum fúerit in terra, minus est ómnibus semínibus, quæ sunt in terra:
  29196 Marcus	Mark	43	4	32	et cum seminátum fúerit, ascéndit, et fit majus ómnibus oléribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitáre.
  29197 Marcus	Mark	43	4	33	Et tálibus multis parábolis loquebátur eis verbum, prout póterant audíre:
  29198 Marcus	Mark	43	4	34	sine parábola autem non loquebátur eis: seórsum autem discípulis suis disserébat ómnia.
  29199 Marcus	Mark	43	4	35	Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeámus contra.	b
  29200 Marcus	Mark	43	4	36	Et dimitténtes turbam, assúmunt eum ita ut erat in navi: et áliæ naves erant cum illo.
  29201 Marcus	Mark	43	4	37	Et facta est procélla magna venti, et fluctus mittébat in navim, ita ut implerétur navis.
  29202 Marcus	Mark	43	4	38	Et erat ipse in puppi super cervícal dórmiens: et éxcitant eum, et dicunt illi: Magíster, non ad te pértinet, quia perímus?
  29203 Marcus	Mark	43	4	39	Et exsúrgens comminátus est vento, et dixit mari: Tace, obmutésce. Et cessávit ventus: et facta est tranquíllitas magna.
  29204 Marcus	Mark	43	4	40	Et ait illis: Quid tímidi estis? necdum habétis fidem? et timuérunt timóre magno, et dicébant ad altérutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obédiunt ei?
  29205 Marcus	Mark	43	5	1	Et venérunt trans fretum maris in regiónem Gerasenórum.
  29206 Marcus	Mark	43	5	2	Et exeúnti ei de navi, statim occúrrit de monuméntis homo in spíritu immúndo,
  29207 Marcus	Mark	43	5	3	qui domicílium habébat in monuméntis, et neque caténis jam quisquam póterat eum ligáre:
  29208 Marcus	Mark	43	5	4	quóniam sæpe compédibus et caténis vinctus, dirupísset caténas, et cómpedes comminuísset, et nemo póterat eum domáre:
  29209 Marcus	Mark	43	5	5	et semper die ac nocte in monuméntis, et in móntibus erat, clamans, et concídens se lapídibus.
  29210 Marcus	Mark	43	5	6	Videns autem Jesum a longe, cucúrrit, et adorávit eum:
  29211 Marcus	Mark	43	5	7	et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altíssimi? adjúro te per Deum, ne me tórqueas.
  29212 Marcus	Mark	43	5	8	Dicébat enim illi: Exi spíritus immúnde ab hómine.
  29213 Marcus	Mark	43	5	9	Et interrogábat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Légio mihi nomen est, quia multi sumus.
  29214 Marcus	Mark	43	5	10	Et deprecabátur eum multum, ne se expélleret extra regiónem.
  29215 Marcus	Mark	43	5	11	Erat autem ibi circa montem grex porcórum magnus, pascens.
  29216 Marcus	Mark	43	5	12	Et deprecabántur eum spíritus, dicéntes: Mitte nos in porcos ut in eos introëámus.
  29217 Marcus	Mark	43	5	13	Et concéssit eis statim Jesus. Et exeúntes spíritus immúndi introiérunt in porcos: et magno ímpetu grex præcipitátus est in mare ad duo míllia, et suffocáti sunt in mari.
  29218 Marcus	Mark	43	5	14	Qui autem pascébant eos, fugérunt, et nuntiavérunt in civitátem et in agros. Et egréssi sunt vidére quid esset factum:
  29219 Marcus	Mark	43	5	15	et véniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmónio vexabátur, sedéntem, vestítum, et sanæ mentis, et timuérunt.
  29220 Marcus	Mark	43	5	16	Et narravérunt illis, qui víderant, quáliter factum esset ei qui dæmónium habúerat, et de porcis.
  29221 Marcus	Mark	43	5	17	Et rogáre cœpérunt eum ut discéderet de fínibus eórum.
  29222 Marcus	Mark	43	5	18	Cumque ascénderet navim, cœpit illum deprecári, qui a dæmónio vexátus fúerat, ut esset cum illo,
  29223 Marcus	Mark	43	5	19	et non admísit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annúntia illis quanta tibi Dóminus fécerit, et misértus sit tui.
  29224 Marcus	Mark	43	5	20	Et ábiit, et cœpit prædicáre in Decápoli, quanta sibi fecísset Jesus: et omnes mirabántur.
  29225 Marcus	Mark	43	5	21	Et cum transcendísset Jesus in navi rursum trans fretum, convénit turba multa ad eum, et erat circa mare.	b
  29226 Marcus	Mark	43	5	22	Et venit quidam de archisynagógis nómine Jáirus, et videns eum prócidit ad pedes ejus,
  29227 Marcus	Mark	43	5	23	et deprecabátur eum multum, dicens: Quóniam fília mea in extrémis est, veni, impóne manum super eam, ut salva sit, et vivat.
  29228 Marcus	Mark	43	5	24	Et ábiit cum illo, et sequebátur eum turba multa, et comprimébant eum.
  29229 Marcus	Mark	43	5	25	Et múlier, quæ erat in proflúvio sánguinis annis duódecim,
  29230 Marcus	Mark	43	5	26	et fúerat multa perpéssa a complúribus médicis: et erogáverat ómnia sua, nec quidquam profécerat, sed magis detérius habébat:
  29231 Marcus	Mark	43	5	27	cum audísset de Jesu, venit in turba retro, et tétigit vestiméntum ejus:
  29232 Marcus	Mark	43	5	28	dicébat enim: Quia si vel vestiméntum ejus tetígero, salva ero.
  29233 Marcus	Mark	43	5	29	Et conféstim siccátus est fons sánguinis ejus: et sensit córpore quia sanáta esset a plaga.
  29234 Marcus	Mark	43	5	30	Et statim Jesus in semetípso cognóscens virtútem quæ exíerat de illo, convérsus ad turbam, aiébat: Quis tétigit vestiménta mea?
  29235 Marcus	Mark	43	5	31	Et dicébant ei discípuli sui: Vides turbam compriméntem te, et dicis: Quis me tétigit?
  29236 Marcus	Mark	43	5	32	Et circumspiciébat vidére eam, quæ hoc fécerat.
  29237 Marcus	Mark	43	5	33	Múlier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et prócidit ante eum, et dixit ei omnem veritátem.
  29238 Marcus	Mark	43	5	34	Ille autem dixit ei: Fília, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
  29239 Marcus	Mark	43	5	35	Adhuc eo loquénte, véniunt ab archisynagógo, dicéntes: Quia fília tua mórtua est: quid ultra vexas magístrum?	b
  29240 Marcus	Mark	43	5	36	Jesus autem audíto verbo quod dicebátur, ait archisynagógo: Noli timére: tantúmmodo crede.
  29241 Marcus	Mark	43	5	37	Et non admísit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem Jacóbi.
  29242 Marcus	Mark	43	5	38	Et véniunt in domum archisynagógi, et videt tumúltum, et flentes, et ejulántes multum.
  29243 Marcus	Mark	43	5	39	Et ingréssus, ait illis: Quid turbámini, et plorátis? puélla non est mórtua, sed dormit.
  29244 Marcus	Mark	43	5	40	Et irridébant eum. Ipse vero ejéctis ómnibus assúmit patrem, et matrem puéllæ, et qui secum erant, et ingréditur ubi puélla erat jacens.
  29245 Marcus	Mark	43	5	41	Et tenens manum puéllæ, ait illi: Tálitha cumi, quod est interpretátum: Puélla (tibi dico), surge.
  29246 Marcus	Mark	43	5	42	Et conféstim surréxit puélla, et ambulábat: erat autem annórum duódecim: et obstupuérunt stupóre magno.
  29247 Marcus	Mark	43	5	43	Et præcépit illis veheménter ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducáre.
  29248 Marcus	Mark	43	6	1	Et egréssus inde, ábiit in pátriam suam: et sequebántur eum discípuli sui:
  29249 Marcus	Mark	43	6	2	et facto sábbato cœpit in synagóga docére: et multi audiéntes admirabántur in doctrína ejus, dicéntes: Unde huic hæc ómnia? et quæ est sapiéntia, quæ data est illi, et virtútes tales, quæ per manus ejus efficiúntur?
  29250 Marcus	Mark	43	6	3	Nonne hic est faber, fílius Maríæ, frater Jacóbi, et Joseph, et Judæ, et Simónis? nonne et soróres ejus hic nobíscum sunt? Et scandalizabántur in illo.
  29251 Marcus	Mark	43	6	4	Et dicébat illis Jesus: Quia non est prophéta sine honóre nisi in pátria sua, et in domo sua, et in cognatióne sua.
  29252 Marcus	Mark	43	6	5	Et non póterat ibi virtútem ullam fácere, nisi paucos infírmos impósitis mánibus curávit:
  29253 Marcus	Mark	43	6	6	et mirabátur propter incredulitátem eórum, et circuíbat castélla in circúitu docens.
  29254 Marcus	Mark	43	6	7	Et vocávit duódecim: et cœpit eos míttere binos, et dabat illis potestátem spirítuum immundórum.	b
  29255 Marcus	Mark	43	6	8	Et præcépit eis ne quid tóllerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs,
  29256 Marcus	Mark	43	6	9	sed calceátos sandáliis, et ne indueréntur duábus túnicis.
  29257 Marcus	Mark	43	6	10	Et dicébat eis: Quocúmque introiéritis in domum, illic manéte donec exeátis inde:
  29258 Marcus	Mark	43	6	11	et quicúmque non recéperint vos, nec audíerint vos, exeúntes inde, excútite púlverem de pédibus vestris in testimónium illis.
  29259 Marcus	Mark	43	6	12	Et exeúntes prædicábant ut pœniténtiam ágerent:
  29260 Marcus	Mark	43	6	13	et dæmónia multa ejiciébant, et ungébant óleo multos ægros, et sanábant.
  29261 Marcus	Mark	43	6	14	Et audívit rex Heródes (maniféstum enim factum est nomen ejus), et dicébat: Quia Joánnes Baptísta resurréxit a mórtuis: et proptérea virtútes operántur in illo.	b
  29262 Marcus	Mark	43	6	15	Álii autem dicébant: Quia Elías est; álii vero dicébant: Quia prophéta est, quasi unus ex prophétis.
  29263 Marcus	Mark	43	6	16	Quo audíto Heródes ait: Quem ego decollávi Joánnem, hic a mórtuis resurréxit.
  29264 Marcus	Mark	43	6	17	Ipse enim Heródes misit, ac ténuit Joánnem, et vinxit eum in cárcere propter Herodíadem uxórem Philíppi fratris sui, quia dúxerat eam.
  29265 Marcus	Mark	43	6	18	Dicébat enim Joánnes Heródi: Non licet tibi habére uxórem fratris tui.
  29266 Marcus	Mark	43	6	19	Heródias autem insidiabátur illi: et volébat occídere eum, nec póterat.
  29267 Marcus	Mark	43	6	20	Heródes enim metuébat Joánnem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiébat eum, et audíto eo multa faciébat, et libénter eum audiébat.
  29268 Marcus	Mark	43	6	21	Et cum dies opportúnus accidísset, Heródes natális sui cœnam fecit princípibus, et tribúnis, et primis Galilǽæ:
  29269 Marcus	Mark	43	6	22	cumque introísset fília ipsíus Herodíadis, et saltásset, et placuísset Heródi, simúlque recumbéntibus, rex ait puéllæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi:
  29270 Marcus	Mark	43	6	23	et jurávit illi: Quia quidquid petíeris dabo tibi, licet dimídium regni mei.
  29271 Marcus	Mark	43	6	24	Quæ cum exísset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joánnis Baptístæ.
  29272 Marcus	Mark	43	6	25	Cumque introísset statim cum festinatióne ad regem, petívit dicens: Volo ut prótinus des mihi in disco caput Joánnis Baptístæ.
  29273 Marcus	Mark	43	6	26	Et contristátus est rex: propter jusjurándum, et propter simul discumbéntes, nóluit eam contristáre:
  29274 Marcus	Mark	43	6	27	sed misso spiculatóre præcépit afférri caput ejus in disco. Et decollávit eum in cárcere,
  29275 Marcus	Mark	43	6	28	et áttulit caput ejus in disco: et dedit illud puéllæ, et puélla dedit matri suæ.
  29276 Marcus	Mark	43	6	29	Quo audíto, discípuli ejus venérunt, et tulérunt corpus ejus: et posuérunt illud in monuménto.
  29277 Marcus	Mark	43	6	30	Et conveniéntes Apóstoli ad Jesum, renuntiavérunt ei ómnia quæ égerant, et docúerant.	b
  29278 Marcus	Mark	43	6	31	Et ait illis: Veníte seórsum in desértum locum, et requiéscite pusíllum. Erant enim qui veniébant et redíbant multi: et nec spátium manducándi habébant.
  29279 Marcus	Mark	43	6	32	Et ascendéntes in navim, abiérunt in desértum locum seórsum.
  29280 Marcus	Mark	43	6	33	Et vidérunt eos abeúntes, et cognovérunt multi: et pedéstres de ómnibus civitátibus concurrérunt illuc, et prævenérunt eos.
  29281 Marcus	Mark	43	6	34	Et éxiens vidit turbam multam Jesus: et misértus est super eos, quia erant sicut oves non habéntes pastórem, et cœpit docére multa.
  29282 Marcus	Mark	43	6	35	Et cum jam hora multa fíeret, accessérunt discípuli ejus, dicéntes: Desértus est locus hic, et jam hora prætériit:
  29283 Marcus	Mark	43	6	36	dimítte illos, ut eúntes in próximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos mandúcent.
  29284 Marcus	Mark	43	6	37	Et respóndens ait illis: Date illis vos manducáre. Et dixérunt ei: Eúntes emámus ducéntis denáriis panes, et dábimus illis manducáre.
  29285 Marcus	Mark	43	6	38	Et dicit eis: Quot panes habétis? ite, et vidéte. Et cum cognovíssent, dicunt: Quinque, et duos pisces.
  29286 Marcus	Mark	43	6	39	Et præcépit illis ut accúmbere fácerent omnes secúndum contubérnia super víride fœnum.
  29287 Marcus	Mark	43	6	40	Et discubuérunt in partes per centénos et quinquagénos.
  29288 Marcus	Mark	43	6	41	Et accéptis quinque pánibus et duóbus píscibus, íntuens in cælum, benedíxit, et fregit panes, et dedit discípulis suis, ut pónerent ante eos: et duos pisces divísit ómnibus.
  29289 Marcus	Mark	43	6	42	Et manducavérunt omnes, et saturáti sunt.
  29290 Marcus	Mark	43	6	43	Et sustulérunt relíquias, fragmentórum duódecim cóphinos plenos, et de píscibus.
  29291 Marcus	Mark	43	6	44	Erant autem qui manducavérunt quinque míllia virórum.
  29292 Marcus	Mark	43	6	45	Et statim coégit discípulos suos ascéndere navim, ut præcéderent eum trans fretum ad Bethsáidam, dum ipse dimítteret pópulum.	b
  29293 Marcus	Mark	43	6	46	Et cum dimisísset eos, ábiit in montem oráre.
  29294 Marcus	Mark	43	6	47	Et cum sero esset, erat navis in médio mari et ipse solus in terra.
  29295 Marcus	Mark	43	6	48	Et videns eos laborántes in remigándo (erat enim ventus contrárius eis) et circa quartam vigíliam noctis venit ad eos ámbulans supra mare: et volébat præteríre eos.
  29296 Marcus	Mark	43	6	49	At illi ut vidérunt eum ambulántem supra mare, putavérunt phantásma esse, et exclamavérunt.
  29297 Marcus	Mark	43	6	50	Omnes enim vidérunt eum, et conturbáti sunt. Et statim locútus est cum eis, et dixit eis: Confídite, ego sum: nolíte timére.
  29298 Marcus	Mark	43	6	51	Et ascéndit ad illos in navim, et cessávit ventus. Et plus magis intra se stupébant:
  29299 Marcus	Mark	43	6	52	non enim intellexérunt de pánibus: erat enim cor eórum obcæcátum.
  29300 Marcus	Mark	43	6	53	Et cum transfretássent, venérunt in terram Genésareth, et applicuérunt.	b
  29301 Marcus	Mark	43	6	54	Cumque egréssi essent de navi, contínuo cognovérunt eum:
  29302 Marcus	Mark	43	6	55	et percurréntes univérsam regiónem illam, cœpérunt in grabátis eos, qui se male habébant, circumférre, ubi audiébant eum esse.
  29303 Marcus	Mark	43	6	56	Et quocúmque introíbat, in vicos, vel in villas aut civitátes, in platéis ponébant infírmos, et deprecabántur eum, ut vel fímbriam vestiménti ejus tángerent, et quotquot tangébant eum, salvi fiébant.
  29304 Marcus	Mark	43	7	1	Et convéniunt ad eum pharisǽi, et quidam de scribis, veniéntes ab Jerosólymis.
  29305 Marcus	Mark	43	7	2	Et cum vidíssent quosdam ex discípulis ejus commúnibus mánibus, id est non lotis, manducáre panes, vituperavérunt.
  29306 Marcus	Mark	43	7	3	Pharisǽi enim, et omnes Judǽi, nisi crebro láverint manus, non mandúcant, tenéntes traditiónem seniórum:
  29307 Marcus	Mark	43	7	4	et a foro nisi baptizéntur, non cómedunt: et ália multa sunt, quæ trádita sunt illis serváre, baptísmata cálicum, et urceórum, et æramentórum, et lectórum:
  29308 Marcus	Mark	43	7	5	et interrogábant eum pharisǽi et scribæ: Quare discípuli tui non ámbulant juxta traditiónem seniórum, sed commúnibus mánibus mandúcant panem?
  29309 Marcus	Mark	43	7	6	At ille respóndens, dixit eis: Bene prophetávit Isaías de vobis hypócritis, sicut scriptum est: Pópulus hic lábiis me honórat, cor autem eórum longe est a me:
  29310 Marcus	Mark	43	7	7	in vanum autem me colunt, docéntes doctrínas, et præcépta hóminum.
  29311 Marcus	Mark	43	7	8	Relinquéntes enim mandátum Dei, tenétis traditiónem hóminum, baptísmata urceórum et cálicum: et ália simília his fácitis multa.
  29312 Marcus	Mark	43	7	9	Et dicébat illis: Bene írritum fácitis præcéptum Dei, ut traditiónem vestram servétis.
  29313 Marcus	Mark	43	7	10	Móyses enim dixit: Honóra patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledíxerit patri, vel matri, morte moriátur.
  29314 Marcus	Mark	43	7	11	Vos autem dícitis: Si díxerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcúmque ex me, tibi profúerit:
  29315 Marcus	Mark	43	7	12	et ultra non dimíttitis eum quidquam fácere patri suo, aut matri,
  29316 Marcus	Mark	43	7	13	rescindéntes verbum Dei per traditiónem vestram, quam tradidístis: et simília hujúsmodi multa fácitis.
  29317 Marcus	Mark	43	7	14	Et ádvocans íterum turbam, dicébat illis: Audíte me omnes, et intellígite.
  29318 Marcus	Mark	43	7	15	Nihil est extra hóminem intróiens in eum, quod possit eum coinquináre, sed quæ de hómine procédunt illa sunt quæ commúnicant hóminem.
  29319 Marcus	Mark	43	7	16	Si quis habet aures audiéndi, áudiat.
  29320 Marcus	Mark	43	7	17	Et cum introísset in domum a turba, interrogábant eum discípuli ejus parábolam.	b
  29321 Marcus	Mark	43	7	18	Et ait illis: Sic et vos imprudéntes estis? Non intellígitis quia omne extrínsecus intróiens in hóminem, non potest eum communicáre:
  29322 Marcus	Mark	43	7	19	quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secéssum exit, purgans omnes escas?
  29323 Marcus	Mark	43	7	20	Dicébat autem, quóniam quæ de hómine éxeunt, illa commúnicant hóminem.
  29324 Marcus	Mark	43	7	21	Ab intus enim de corde hóminum malæ cogitatiónes procédunt, adultéria, fornicatiónes, homicídia,
  29325 Marcus	Mark	43	7	22	furta, avarítiæ, nequítiæ, dolus, impudicítiæ, óculus malus, blasphémia, supérbia, stultítia.
  29326 Marcus	Mark	43	7	23	Ómnia hæc mala ab intus procédunt, et commúnicant hóminem.
  29327 Marcus	Mark	43	7	24	Et inde surgens ábiit in fines Tyri et Sidónis: et ingréssus domum, néminem vóluit scire, et non pótuit látere.	b
  29328 Marcus	Mark	43	7	25	Múlier enim statim ut audívit de eo, cujus fília habébat spíritum immúndum, intrávit, et prócidit ad pedes ejus.
  29329 Marcus	Mark	43	7	26	Erat enim múlier gentílis, Syrophœníssa génere. Et rogábat eum ut dæmónium ejíceret de fília ejus.
  29330 Marcus	Mark	43	7	27	Qui dixit illi: Sine prius saturári fílios: non est enim bonum súmere panem filiórum, et míttere cánibus.
  29331 Marcus	Mark	43	7	28	At illa respóndit, et dixit illi: Útique Dómine, nam et catélli cómedunt sub mensa de micis puerórum.
  29332 Marcus	Mark	43	7	29	Et ait illi: Propter hunc sermónem vade: éxiit dæmónium a fília tua.
  29333 Marcus	Mark	43	7	30	Et cum abiísset domum suam, invénit puéllam jacéntem supra lectum, et dæmónium exiísse.
  29334 Marcus	Mark	43	7	31	Et íterum éxiens de fínibus Tyri, venit per Sidónem ad mare Galilǽæ inter médios fines Decapóleos.	b
  29335 Marcus	Mark	43	7	32	Et addúcunt ei surdum, et mutum, et deprecabántur eum, ut impónat illi manum.
  29336 Marcus	Mark	43	7	33	Et apprehéndens eum de turba seórsum, misit dígitos suos in aurículas ejus: et éxspuens, tétigit linguam ejus:
  29337 Marcus	Mark	43	7	34	et suspíciens in cælum, ingémuit, et ait illi: Ephphétha, quod est, Adaperíre.
  29338 Marcus	Mark	43	7	35	Et statim apértæ sunt aures ejus, et solútum est vínculum linguæ ejus, et loquebátur recte.
  29339 Marcus	Mark	43	7	36	Et præcépit illis ne cui dícerent. Quanto autem eis præcipiébat, tanto magis plus prædicábant:
  29340 Marcus	Mark	43	7	37	et eo ámplius admirabántur, dicéntes: Bene ómnia fecit: et surdos fecit audíre, et mutos loqui.
  29341 Marcus	Mark	43	8	1	In diébus illis íterum cum turba multa esset, nec habérent quod manducárent, convocátis discípulis, ait illis:
  29342 Marcus	Mark	43	8	2	Miséreor super turbam: quia ecce jam tríduo sústinent me, nec habent quod mandúcent:
  29343 Marcus	Mark	43	8	3	et si dimísero eos jejúnos in domum suam, defícient in via: quidam enim ex eis de longe venérunt.
  29344 Marcus	Mark	43	8	4	Et respondérunt ei discípuli sui: Unde illos quis póterit saturáre pánibus in solitúdine?
  29345 Marcus	Mark	43	8	5	Et interrogávit eos: Quot panes habétis? Qui dixérunt: Septem.
  29346 Marcus	Mark	43	8	6	Et præcépit turbæ discúmbere super terram. Et accípiens septem panes, grátias agens fregit, et dabat discípulis suis ut appónerent, et apposuérunt turbæ.
  29347 Marcus	Mark	43	8	7	Et habébant piscículos paucos: et ipsos benedíxit, et jussit appóni.
  29348 Marcus	Mark	43	8	8	Et manducavérunt, et saturáti sunt, et sustulérunt quod superáverat de fragméntis, septem sportas.
  29349 Marcus	Mark	43	8	9	Erant autem qui manducavérunt, quasi quátuor míllia: et dimísit eos.
  29350 Marcus	Mark	43	8	10	Et statim ascéndens navim cum discípulis suis, venit in partes Dalmanútha.	b
  29351 Marcus	Mark	43	8	11	Et exiérunt pharisǽi, et cœpérunt conquírere cum eo, quæréntes ab illo signum de cælo, tentántes eum.
  29352 Marcus	Mark	43	8	12	Et ingemíscens spíritu, ait: Quid generátio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dábitur generatióni isti signum.
  29353 Marcus	Mark	43	8	13	Et dimíttens eos, ascéndit íterum navim et ábiit trans fretum.
  29354 Marcus	Mark	43	8	14	Et oblíti sunt panes súmere: et nisi unum panem non habébant secum in navi.	b
  29355 Marcus	Mark	43	8	15	Et præcipiébat eis, dicens: Vidéte, et cavéte a ferménto pharisæórum, et ferménto Heródis.
  29356 Marcus	Mark	43	8	16	Et cogitábant ad altérutrum, dicéntes: quia panes non habémus.
  29357 Marcus	Mark	43	8	17	Quo cógnito, ait illis Jesus: Quid cogitátis, quia panes non habétis? nondum cognoscétis nec intellígitis? adhuc cæcátum habétis cor vestrum?
  29358 Marcus	Mark	43	8	18	óculos habéntes non vidétis? et aures habéntes non audítis? nec recordámini,
  29359 Marcus	Mark	43	8	19	quando quinque panes fregi in quinque míllia: quot cóphinos fragmentórum plenos sustulístis? Dicunt ei: Duódecim.
  29360 Marcus	Mark	43	8	20	Quando et septem panes in quátuor míllia: quot sportas fragmentórum tulístis? Et dicunt ei: Septem.
  29361 Marcus	Mark	43	8	21	Et dicébat eis: Quómodo nondum intellígitis?
  29362 Marcus	Mark	43	8	22	Et véniunt Bethsáidam, et addúcunt ei cæcum, et rogábant eum ut illum tángeret.	b
  29363 Marcus	Mark	43	8	23	Et apprehénsa manu cæci, edúxit eum extra vicum: et éxspuens in óculos ejus impósitis mánibus suis, interrogávit eum si quid vidéret.
  29364 Marcus	Mark	43	8	24	Et aspíciens, ait: Vídeo hómines velut árbores ambulántes.
  29365 Marcus	Mark	43	8	25	Deínde íterum impósuit manus super óculos ejus: et cœpit vidére: et restitútus est ita ut clare vidéret ómnia.
  29366 Marcus	Mark	43	8	26	Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introíeris, némini díxeris.
  29367 Marcus	Mark	43	8	27	Et egréssus est Jesus, et discípuli ejus in castélla Cæsaréæ Philíppi: et in via interrogábat discípulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse hómines?	b
  29368 Marcus	Mark	43	8	28	Qui respondérunt illi, dicéntes: Joánnem Baptístam, álii Elíam, álii vero quasi unum de prophétis.
  29369 Marcus	Mark	43	8	29	Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dícitis? Respóndens Petrus, ait ei: Tu es Christus.
  29370 Marcus	Mark	43	8	30	Et comminátus est eis, ne cui dícerent de illo.
  29371 Marcus	Mark	43	8	31	Et cœpit docére eos quóniam opórtet Fílium hóminis pati multa, et reprobári a senióribus, et a summis sacerdótibus et scribis, et occídi: et post tres dies resúrgere.
  29372 Marcus	Mark	43	8	32	Et palam verbum loquebátur. Et apprehéndens eum Petrus, cœpit increpáre eum.
  29373 Marcus	Mark	43	8	33	Qui convérsus, et videns discípulos suos, comminátus est Petro, dicens: Vade retro me Sátana, quóniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hóminum.
  29374 Marcus	Mark	43	8	34	Et convocáta turba cum discípulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, déneget semetípsum: et tollat crucem suam, et sequátur me.
  29375 Marcus	Mark	43	8	35	Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, et Evangélium, salvam fáciet eam.
  29376 Marcus	Mark	43	8	36	Quid enim próderit hómini, si lucrétur mundum totum et detriméntum ánimæ suæ fáciat?
  29377 Marcus	Mark	43	8	37	Aut quid dabit homo commutatiónis pro ánima sua?
  29378 Marcus	Mark	43	8	38	Qui enim me confúsus fúerit, et verba mea in generatióne ista adúltera et peccatríce, et Fílius hóminis confundétur eum, cum vénerit in glória Patris sui cum ángelis sanctis.
  29379 Marcus	Mark	43	8	39	Et dicébat illis: Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stántibus, qui non gustábunt mortem donec vídeant regnum Dei véniens in virtúte.
  29380 Marcus	Mark	43	9	1	Et post dies sex assúmit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem, et ducit illos in montem excélsum seórsum solos, et transfigurátus est coram ipsis.
  29381 Marcus	Mark	43	9	2	Et vestiménta ejus facta sunt splendéntia, et cándida nimis velut nix, quália fullo non potest super terram cándida fácere.
  29382 Marcus	Mark	43	9	3	Et appáruit illis Elías cum Móyse: et erant loquéntes cum Jesu.
  29383 Marcus	Mark	43	9	4	Et respóndens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciámus tria tabernácula, tibi unum, et Móysi unum, et Elíæ unum.
  29384 Marcus	Mark	43	9	5	Non enim sciébat quid díceret: erant enim timóre extérriti.
  29385 Marcus	Mark	43	9	6	Et facta est nubes obúmbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus caríssimus: audíte illum.
  29386 Marcus	Mark	43	9	7	Et statim circumspiciéntes, néminem ámplius vidérunt, nisi Jesum tantum secum.
  29387 Marcus	Mark	43	9	8	Et descendéntibus illis de monte, præcépit illis ne cuíquam quæ vidíssent, narrárent: nisi cum Fílius hóminis a mórtuis resurréxerit.
  29388 Marcus	Mark	43	9	9	Et verbum continuérunt apud se: conquiréntes quid esset, cum a mórtuis resurréxerit.
  29389 Marcus	Mark	43	9	10	Et interrogábant eum, dicéntes: Quid ergo dicunt pharisǽi et scribæ, quia Elíam opórtet veníre primum?
  29390 Marcus	Mark	43	9	11	Qui respóndens, ait illis: Elías cum vénerit primo, restítuet ómnia: et quómodo scriptum est in Fílium hóminis, ut multa patiátur et contemnátur.
  29391 Marcus	Mark	43	9	12	Sed dico vobis quia et Elías venit (et fecérunt illi quæcúmque voluérunt) sicut scriptum est de eo.
  29392 Marcus	Mark	43	9	13	Et véniens ad discípulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquiréntes cum illis.	b
  29393 Marcus	Mark	43	9	14	Et conféstim omnis pópulus videns Jesum, stupefáctus est, et expavérunt, et accurréntes salutábant eum.
  29394 Marcus	Mark	43	9	15	Et interrogávit eos: Quid inter vos conquíritis?
  29395 Marcus	Mark	43	9	16	Et respóndens unus de turba, dixit: Magíster, áttuli fílium meum ad te habéntem spíritum mutum:
  29396 Marcus	Mark	43	9	17	qui ubicúmque eum apprehénderit, allídit illum, et spumat, et stridet déntibus, et aréscit: et dixi discípulis tuis ut ejícerent illum, et non potuérunt.
  29397 Marcus	Mark	43	9	18	Qui respóndens eis, dixit: O generátio incrédula, quámdiu apud vos ero? quámdiu vos pátiar? afférte illum ad me.
  29398 Marcus	Mark	43	9	19	Et attulérunt eum. Et cum vidísset eum, statim spíritus conturbávit illum: et elísus in terram, volutabátur spumans.
  29399 Marcus	Mark	43	9	20	Et interrogávit patrem ejus: Quantum témporis est ex quo ei hoc áccidit? At ille ait: Ab infántia:
  29400 Marcus	Mark	43	9	21	et frequénter eum in ignem, et in aquas misit ut eum pérderet: sed si quid potes, ádjuva nos, misértus nostri.
  29401 Marcus	Mark	43	9	22	Jesus autem ait illi: Si potes crédere, ómnia possibília sunt credénti.
  29402 Marcus	Mark	43	9	23	Et contínuo exclámans pater púeri, cum lácrimis aiébat: Credo, Dómine; ádjuva incredulitátem meam.
  29403 Marcus	Mark	43	9	24	Et cum vidéret Jesus concurréntem turbam, comminátus est spirítui immúndo, dicens illi: Surde et mute spíritus, ego præcípio tibi, exi ab eo: et ámplius ne intróëas in eum.
  29404 Marcus	Mark	43	9	25	Et exclámans, et multum discérpens eum, éxiit ab eo, et factus est sicut mórtuus, ita ut multi dícerent: Quia mórtuus est.
  29405 Marcus	Mark	43	9	26	Jesus autem tenens manum ejus elevávit eum, et surréxit.
  29406 Marcus	Mark	43	9	27	Et cum introísset in domum, discípuli ejus secréto interrogábant eum: Quare nos non potúimus ejícere eum?
  29407 Marcus	Mark	43	9	28	Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exíre, nisi in oratióne et jejúnio.
  29408 Marcus	Mark	43	9	29	Et inde profécti prætergrediebántur Galilǽam: nec volébat quemquam scire.	b
  29409 Marcus	Mark	43	9	30	Docébat autem discípulos suos, et dicébat illis: Quóniam Fílius hóminis tradétur in manus hóminum, et occídent eum, et occísus tértia die resúrget.
  29410 Marcus	Mark	43	9	31	At illi ignorábant verbum: et timébant interrogáre eum.
  29411 Marcus	Mark	43	9	32	Et venérunt Caphárnaum. Qui cum domi essent, interrogábat eos: Quid in via tractabátis?
  29412 Marcus	Mark	43	9	33	At illi tacébant: síquidem in via inter se disputavérunt: quis eórum major esset.
  29413 Marcus	Mark	43	9	34	Et résidens vocávit duódecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit ómnium novíssimus, et ómnium miníster.
  29414 Marcus	Mark	43	9	35	Et accípiens púerum, státuit eum in médio eórum: quem cum compléxus esset, ait illis:
  29415 Marcus	Mark	43	9	36	Quisquis unum ex hujúsmodi púeris recéperit in nómine meo, me récipit: et quicúmque me suscéperit, non me súscipit, sed eum qui misit me.
  29416 Marcus	Mark	43	9	37	Respóndit illi Joánnes, dicens: Magíster, vídimus quemdam in nómine tuo ejiciéntem dæmónia, qui non séquitur nos, et prohibúimus eum.
  29417 Marcus	Mark	43	9	38	Jesus autem ait: Nolíte prohibére eum: nemo est enim qui fáciat virtútem in nómine meo, et possit cito male loqui de me:
  29418 Marcus	Mark	43	9	39	qui enim non est advérsum vos, pro vobis est.
  29419 Marcus	Mark	43	9	40	Quisquis enim potum déderit vobis cálicem aquæ in nómine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercédem suam.
  29420 Marcus	Mark	43	9	41	Et quisquis scandalizáverit unum ex his pusíllis credéntibus in me: bonum est ei magis si circumdarétur mola asinária collo ejus, et in mare mitterétur.
  29421 Marcus	Mark	43	9	42	Et si scandalizáverit te manus tua, abscíde illam: bonum est tibi débilem introíre in vitam, quam duas manus habéntem ire in gehénnam, in ignem inextinguíbilem,
  29422 Marcus	Mark	43	9	43	ubi vermis eórum non móritur, et ignis non extínguitur.
  29423 Marcus	Mark	43	9	44	Et si pes tuus te scandalízat, ámputa illum: bonum est tibi claudum introíre in vitam ætérnam, quam duos pedes habéntem mitti in gehénnam ignis inextinguíbilis,
  29424 Marcus	Mark	43	9	45	ubi vermis eórum non móritur, et ignis non extínguitur.
  29425 Marcus	Mark	43	9	46	Quod si óculus tuus scandalízat te, éjice eum: bonum est tibi luscum introíre in regnum Dei, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis,
  29426 Marcus	Mark	43	9	47	ubi vermis eórum non móritur, et ignis non extínguitur.
  29427 Marcus	Mark	43	9	48	Omnis enim igne saliétur, et omnis víctima sale saliétur.
  29428 Marcus	Mark	43	9	49	Bonum est sal: quod si sal insúlsum fúerit, in quo illud condiétis? Habéte in vobis sal, et pacem habéte inter vos.
  29429 Marcus	Mark	43	10	1	Et inde exsúrgens venit in fines Judǽæ ultra Jordánem: et convéniunt íterum turbæ ad eum: et sicut consuéverat, íterum docébat illos.
  29430 Marcus	Mark	43	10	2	Et accedéntes pharisǽi interrogábant eum: Si licet viro uxórem dimíttere: tentántes eum.
  29431 Marcus	Mark	43	10	3	At ille respóndens, dixit eis: Quid vobis præcépit Móyses?
  29432 Marcus	Mark	43	10	4	Qui dixérunt: Móyses permísit libéllum repúdii scríbere, et dimíttere.
  29433 Marcus	Mark	43	10	5	Quibus respóndens Jesus, ait: Ad durítiam cordis vestri scripsit vobis præcéptum istud:
  29434 Marcus	Mark	43	10	6	ab inítio autem creatúræ másculum et féminam fecit eos Deus.
  29435 Marcus	Mark	43	10	7	Propter hoc relínquet homo patrem suum et matrem, et adhærébit ad uxórem suam:
  29436 Marcus	Mark	43	10	8	et erunt duo in carne una. Ítaque jam non sunt duo, sed una caro.
  29437 Marcus	Mark	43	10	9	Quod ergo Deus conjúnxit, homo non séparet.
  29438 Marcus	Mark	43	10	10	Et in domo íterum discípuli ejus de eódem interrogavérunt eum.
  29439 Marcus	Mark	43	10	11	Et ait illis: Quicúmque dimíserit uxórem suam, et áliam dúxerit, adultérium commíttit super eam.
  29440 Marcus	Mark	43	10	12	Et si uxor dimíserit virum suum, et álii núpserit, mœchátur.
  29441 Marcus	Mark	43	10	13	Et offerébant illi párvulos ut tángeret illos. Discípuli autem comminabántur offeréntibus.	b
  29442 Marcus	Mark	43	10	14	Quos cum vidéret Jesus, indígne tulit, et ait illis: Sínite párvulos veníre ad me, et ne prohibuéritis eos: tálium enim est regnum Dei.
  29443 Marcus	Mark	43	10	15	Amen dico vobis: Quisquis non recéperit regnum Dei velut párvulus, non intrábit in illud.
  29444 Marcus	Mark	43	10	16	Et compléxans eos, et impónens manus super illos, benedicébat eos.
  29445 Marcus	Mark	43	10	17	Et cum egréssus esset in viam, procúrrens quidam genu flexo ante eum, rogábat eum: Magíster bone, quid fáciam ut vitam ætérnam percípiam?	b
  29446 Marcus	Mark	43	10	18	Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.
  29447 Marcus	Mark	43	10	19	Præcépta nosti: ne adúlteres, ne occídas, ne furéris, ne falsum testimónium díxeris, ne fraudem féceris, honóra patrem tuum et matrem.
  29448 Marcus	Mark	43	10	20	At ille respóndens, ait illi: Magíster, hæc ómnia observávi a juventúte mea.
  29449 Marcus	Mark	43	10	21	Jesus autem intúitus eum, diléxit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcúmque habes vende, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo: et veni, séquere me.
  29450 Marcus	Mark	43	10	22	Qui contristátus in verbo, ábiit mœrens: erat enim habens multas possessiónes.
  29451 Marcus	Mark	43	10	23	Et circumspíciens Jesus, ait discípulis suis: Quam diffícile qui pecúnias habent, in regnum Dei introíbunt!
  29452 Marcus	Mark	43	10	24	Discípuli autem obstupescébant in verbis ejus. At Jesus rursus respóndens ait illis: Filíoli, quam diffícile est, confidéntes in pecúniis, in regnum Dei introíre!
  29453 Marcus	Mark	43	10	25	Facílius est camélum per forámen acus transíre, quam dívitem intráre in regnum Dei.
  29454 Marcus	Mark	43	10	26	Qui magis admirabántur, dicéntes ad semetípsos: Et quis potest salvus fíeri?
  29455 Marcus	Mark	43	10	27	Et íntuens illos Jesus, ait: Apud hómines impossíbile est, sed non apud Deum: ómnia enim possibília sunt apud Deum.
  29456 Marcus	Mark	43	10	28	Et cœpit ei Petrus dícere: Ecce nos dimísimus ómnia, et secúti sumus te.	b
  29457 Marcus	Mark	43	10	29	Respóndens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui relíquerit domum, aut fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut fílios, aut agros propter me et propter Evangélium,
  29458 Marcus	Mark	43	10	30	qui non accípiat cénties tantum, nunc in témpore hoc: domos, et fratres, et soróres, et matres, et fílios, et agros, cum persecutiónibus, et in sǽculo futúro vitam ætérnam.
  29459 Marcus	Mark	43	10	31	Multi autem erunt primi novíssimi, et novíssimi primi.
  29460 Marcus	Mark	43	10	32	Erant autem in via ascendéntes Jerosólymam: et præcedébat illos Jesus, et stupébant: et sequéntes timébant. Et assúmens íterum duódecim, cœpit illis dícere quæ essent ei eventúra.	b
  29461 Marcus	Mark	43	10	33	Quia ecce ascéndimus Jerosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum, et scribis, et senióribus, et damnábunt eum morte, et tradent eum géntibus:
  29462 Marcus	Mark	43	10	34	et illúdent ei, et cónspuent eum, et flagellábunt eum, et interfícient eum: et tértia die resúrget.
  29463 Marcus	Mark	43	10	35	Et accédunt ad eum Jacóbus et Joánnes fílii Zebedǽi, dicéntes: Magíster, vólumus ut quodcúmque petiérimus, fácias nobis.	b
  29464 Marcus	Mark	43	10	36	At ille dixit eis: Quid vultis ut fáciam vobis?
  29465 Marcus	Mark	43	10	37	Et dixérunt: Da nobis ut unus ad déxteram tuam, et álius ad sinístram tuam sedeámus in glória tua.
  29466 Marcus	Mark	43	10	38	Jesus autem ait eis: Nescítis quid petátis: potéstis bíbere cálicem, quem ego bibo, aut baptísmo, quo ego baptízor, baptizári?
  29467 Marcus	Mark	43	10	39	At illi dixérunt ei: Póssumus. Jesus autem ait eis: Cálicem quidem, quem ego bibo, bibétis; et baptísmo, quo ego baptízor, baptizabímini:
  29468 Marcus	Mark	43	10	40	sedére autem ad déxteram meam, vel ad sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est.
  29469 Marcus	Mark	43	10	41	Et audiéntes decem, cœpérunt indignári de Jacóbo et Joánne.	b
  29470 Marcus	Mark	43	10	42	Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui vidéntur principári géntibus, dominántur eis: et príncipes eórum potestátem habent ipsórum.
  29471 Marcus	Mark	43	10	43	Non ita est autem in vobis, sed quicúmque volúerit fíeri major, erit vester miníster:
  29472 Marcus	Mark	43	10	44	et quicúmque volúerit in vobis primus esse, erit ómnium servus.
  29473 Marcus	Mark	43	10	45	Nam et Fílius hóminis non venit ut ministrarétur ei, sed ut ministráret, et daret ánimam suam redemptiónem pro multis.
  29474 Marcus	Mark	43	10	46	Et véniunt Jéricho: et proficiscénte eo de Jéricho, et discípulis ejus, et plúrima multitúdine, fílius Timǽi Bartimǽus cæcus, sedébat juxta viam mendícans.	b
  29475 Marcus	Mark	43	10	47	Qui cum audísset quia Jesus Nazarénus est, cœpit clamáre, et dícere: Jesu fili David, miserére mei.
  29476 Marcus	Mark	43	10	48	Et comminabántur ei multi ut tacéret. At ille multo magis clamábat: Fili David, miserére mei.
  29477 Marcus	Mark	43	10	49	Et stans Jesus præcépit illum vocári. Et vocant cæcum, dicéntes ei: Animǽquior esto: surge, vocat te.
  29478 Marcus	Mark	43	10	50	Qui projécto vestiménto suo exíliens, venit ad eum.
  29479 Marcus	Mark	43	10	51	Et respóndens Jesus dixit illi: Quid tibi vis fáciam? Cæcus autem dixit ei: Rabbóni, ut vídeam.
  29480 Marcus	Mark	43	10	52	Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et conféstim vidit, et sequebátur eum in via.
  29481 Marcus	Mark	43	11	1	Et cum appropinquárent Jerosólymæ et Bethániæ ad montem Olivárum, mittit duos ex discípulis suis,
  29482 Marcus	Mark	43	11	2	et ait illis: Ite in castéllum, quod contra vos est, et statim introëúntes illuc, inveniétis pullum ligátum, super quem nemo adhuc hóminum sedit: sólvite illum, et addúcite.
  29483 Marcus	Mark	43	11	3	Et si quis vobis díxerit: Quid fácitis? dícite, quia Dómino necessárius est: et contínuo illum dimíttet huc.
  29484 Marcus	Mark	43	11	4	Et abeúntes invenérunt pullum ligátum ante jánuam foris in bívio: et solvunt eum.
  29485 Marcus	Mark	43	11	5	Et quidam de illic stántibus dicébant illis: Quid fácitis solvéntes pullum?
  29486 Marcus	Mark	43	11	6	Qui dixérunt eis sicut præcéperat illis Jesus, et dimisérunt eis.
  29487 Marcus	Mark	43	11	7	Et duxérunt pullum ad Jesum: et impónunt illi vestiménta sua, et sedit super eum.
  29488 Marcus	Mark	43	11	8	Multi autem vestiménta sua stravérunt in via: álii autem frondes cædébant de arbóribus, et sternébant in via.
  29489 Marcus	Mark	43	11	9	Et qui præíbant, et qui sequebántur, clamábant, dicéntes: Hosánna: benedíctus qui venit in nómine Dómini:
  29490 Marcus	Mark	43	11	10	benedíctum quod venit regnum patris nostri David: hosánna in excélsis.
  29491 Marcus	Mark	43	11	11	Et introívit Jerosólymam in templum: et circumspéctis ómnibus, cum jam véspera esset hora, éxiit in Bethániam cum duódecim.
  29492 Marcus	Mark	43	11	12	Et ália die cum exírent a Bethánia, esúriit.	b
  29493 Marcus	Mark	43	11	13	Cumque vidísset a longe ficum habéntem fólia, venit si quid forte inveníret in ea: et cum venísset ad eam, nihil invénit præter fólia: non enim erat tempus ficórum.
  29494 Marcus	Mark	43	11	14	Et respóndens dixit ei: Jam non ámplius in ætérnum ex te fructum quisquam mandúcet. Et audiébant discípuli ejus.
  29495 Marcus	Mark	43	11	15	Et véniunt in Jerosólymam. Et cum introísset in templum, cœpit ejícere vendéntes et eméntes in templo: et mensas numulariórum, et cáthedras vendéntium colúmbas evértit:
  29496 Marcus	Mark	43	11	16	et non sinébat ut quisquam transférret vas per templum:
  29497 Marcus	Mark	43	11	17	et docébat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus oratiónis vocábitur ómnibus géntibus? vos autem fecístis eam spelúncam latrónum.
  29498 Marcus	Mark	43	11	18	Quo audíto príncipes sacerdótum et scribæ, quærébant quómodo eum pérderent: timébant enim eum, quóniam univérsa turba admirabátur super doctrína ejus.
  29499 Marcus	Mark	43	11	19	Et cum véspera facta esset, egrediebátur de civitáte.
  29500 Marcus	Mark	43	11	20	Et cum mane transírent, vidérunt ficum áridam factam a radícibus.	b
  29501 Marcus	Mark	43	11	21	Et recordátus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixísti, áruit.
  29502 Marcus	Mark	43	11	22	Et respóndens Jesus ait illis: Habéte fidem Dei.
  29503 Marcus	Mark	43	11	23	Amen dico vobis, quia quicúmque díxerit huic monti: Tóllere, et míttere in mare, et non hæsitáverit in corde suo, sed credíderit, quia quodcúmque díxerit fiat, fiet ei.
  29504 Marcus	Mark	43	11	24	Proptérea dico vobis, ómnia quæcúmque orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et evénient vobis.
  29505 Marcus	Mark	43	11	25	Et cum stábitis ad orándum, dimíttite si quid habétis advérsus áliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimíttat vobis peccáta vestra.
  29506 Marcus	Mark	43	11	26	Quod si vos non dimiséritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimíttet vobis peccáta vestra.
  29507 Marcus	Mark	43	11	27	Et véniunt rursus Jerosólymam. Et cum ambuláret in templo, accédunt ad eum summi sacerdótes, et scribæ, et senióres:
  29508 Marcus	Mark	43	11	28	et dicunt ei: In qua potestáte hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestátem ut ista fácias?
  29509 Marcus	Mark	43	11	29	Jesus autem respóndens, ait illis: Interrogábo vos et ego unum verbum, et respondéte mihi: et dicam vobis in qua potestáte hæc fáciam.
  29510 Marcus	Mark	43	11	30	Baptísmus Joánnis, de cælo erat, an ex homínibus? Respondéte mihi.
  29511 Marcus	Mark	43	11	31	At illi cogitábant secum, dicéntes: Si dixérimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidístis ei?
  29512 Marcus	Mark	43	11	32	Si dixérimus: Ex homínibus, timémus pópulum: omnes enim habébant Joánnem quia vere prophéta esset.
  29513 Marcus	Mark	43	11	33	Et respondéntes dicunt Jesu: Nescímus. Et respóndens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestáte hæc fáciam.
  29514 Marcus	Mark	43	12	1	Et cœpit illis in parábolis loqui: Víneam pastinávit homo, et circúmdedit sepem, et fodit lacum, et ædificávit turrim, et locávit eam agrícolis, et péregre proféctus est.
  29515 Marcus	Mark	43	12	2	Et misit ad agrícolas in témpore servum ut ab agrícolis accíperet de fructu víneæ.
  29516 Marcus	Mark	43	12	3	Qui apprehénsum eum cecidérunt, et dimisérunt vácuum.
  29517 Marcus	Mark	43	12	4	Et íterum misit ad illos álium servum: et illum in cápite vulneravérunt, et contuméliis affecérunt.
  29518 Marcus	Mark	43	12	5	Et rursum álium misit, et illum occidérunt: et plures álios: quosdam cædéntes, álios vero occidéntes.
  29519 Marcus	Mark	43	12	6	Adhuc ergo unum habens fílium caríssimum, et illum misit ad eos novíssimum, dicens: Quia reverebúntur fílium meum.
  29520 Marcus	Mark	43	12	7	Colóni autem dixérunt ad ínvicem: Hic est hæres: veníte, occidámus eum: et nostra erit hæréditas.
  29521 Marcus	Mark	43	12	8	Et apprehendéntes eum, occidérunt: et ejecérunt extra víneam.
  29522 Marcus	Mark	43	12	9	Quid ergo fáciet dóminus víneæ? Véniet, et perdet colónos, et dabit víneam áliis.
  29523 Marcus	Mark	43	12	10	Nec scriptúram hanc legístis: Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli:
  29524 Marcus	Mark	43	12	11	a Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris?
  29525 Marcus	Mark	43	12	12	Et quærébant eum tenére: et timuérunt turbam: cognovérunt enim quóniam ad eos parábolam hanc díxerit. Et relícto eo abiérunt.	b
  29526 Marcus	Mark	43	12	13	Et mittunt ad eum quosdam ex pharisǽis, et herodiánis, ut eum cáperent in verbo.
  29527 Marcus	Mark	43	12	14	Qui veniéntes dicunt ei: Magíster, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in fáciem hóminum, sed in veritáte viam Dei doces. Licet dari tribútum Cǽsari, an non dábimus?
  29528 Marcus	Mark	43	12	15	Qui sciens versútiam illórum, ait illis: Quid me tentátis? afférte mihi denárium ut vídeam.
  29529 Marcus	Mark	43	12	16	At illi attulérunt ei. Et ait illis: Cujus est imágo hæc, et inscríptio? Dicunt ei: Cǽsaris.
  29530 Marcus	Mark	43	12	17	Respóndens autem Jesus dixit illis: Réddite ígitur quæ sunt Cǽsaris, Cǽsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabántur super eo.
  29531 Marcus	Mark	43	12	18	Et venérunt ad eum sadducǽi, qui dicunt resurrectiónem non esse: et interrogábant eum, dicéntes:	b
  29532 Marcus	Mark	43	12	19	Magíster, Móyses nobis scripsit, ut si cujus frater mórtuus fúerit, et dimíserit uxórem, et fílios non relíquerit, accípiat frater ejus uxórem ipsíus, et resúscitet semen fratri suo.
  29533 Marcus	Mark	43	12	20	Septem ergo fratres erant: et primus accépit uxórem, et mórtuus est non relícto sémine.
  29534 Marcus	Mark	43	12	21	Et secúndus accépit eam, et mórtuus est: et nec iste relíquit semen. Et tértius simíliter.
  29535 Marcus	Mark	43	12	22	Et accepérunt eam simíliter septem: et non reliquérunt semen. Novíssima ómnium defúncta est et múlier.
  29536 Marcus	Mark	43	12	23	In resurrectióne ergo cum resurréxerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuérunt eam uxórem.
  29537 Marcus	Mark	43	12	24	Et respóndens Jesus, ait illis: Nonne ídeo errátis, non sciéntes Scriptúras, neque virtútem Dei?
  29538 Marcus	Mark	43	12	25	Cum enim a mórtuis resurréxerint, neque nubent, neque nubéntur, sed sunt sicut ángeli in cælis.
  29539 Marcus	Mark	43	12	26	De mórtuis autem quod resúrgant, non legístis in libro Móysi, super rubum, quómodo díxerit illi Deus, ínquiens: Ego sum Deus Ábraham, et Deus Ísaac, et Deus Jacob?
  29540 Marcus	Mark	43	12	27	Non est Deus mortuórum, sed vivórum. Vos ergo multum errátis.
  29541 Marcus	Mark	43	12	28	Et accéssit unus de scribis, qui audíerat illos conquiréntes, et videns quóniam bene illis respónderit, interrogávit eum quod esset primum ómnium mandátum.	b
  29542 Marcus	Mark	43	12	29	Jesus autem respóndit ei: Quia primum ómnium mandátum est: Audi Ísraël, Dóminus Deus tuus, Deus unus est:
  29543 Marcus	Mark	43	12	30	et díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtúte tua. Hoc est primum mandátum.
  29544 Marcus	Mark	43	12	31	Secúndum autem símile est illi: Díliges próximum tuum tamquam teípsum. Majus horum áliud mandátum non est.
  29545 Marcus	Mark	43	12	32	Et ait illi scriba: Bene, Magíster, in veritáte dixísti, quia unus est Deus, et non est álius præter eum.
  29546 Marcus	Mark	43	12	33	Et ut diligátur ex toto corde, et ex toto intelléctu, et ex tota ánima, et ex tota fortitúdine, et dilígere próximum tamquam seípsum, majus est ómnibus holocautomátibus, et sacrifíciis.
  29547 Marcus	Mark	43	12	34	Jesus autem videns quod sapiénter respondísset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audébat eum interrogáre.
  29548 Marcus	Mark	43	12	35	Et respóndens Jesus dicébat, docens in templo: Quómodo dicunt scribæ Christum fílium esse David?	b
  29549 Marcus	Mark	43	12	36	Ipse enim David dicit in Spíritu Sancto: Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum.
  29550 Marcus	Mark	43	12	37	Ipse ergo David dicit eum Dóminum, et unde est fílius ejus? Et multa turba eum libénter audívit.
  29551 Marcus	Mark	43	12	38	Et dicébat eis in doctrína sua: Cavéte a scribis, qui volunt in stolis ambuláre, et salutári in foro,
  29552 Marcus	Mark	43	12	39	et in primis cáthedris sedére in synagógis, et primos discúbitus in cœnis:
  29553 Marcus	Mark	43	12	40	qui dévorant domos viduárum sub obténtu prolíxæ oratiónis: hi accípient prolíxius judícium.
  29554 Marcus	Mark	43	12	41	Et sedens Jesus contra gazophylácium, aspiciébat quómodo turba jactáret æs in gazophylácium, et multi dívites jactábant multa.	b
  29555 Marcus	Mark	43	12	42	Cum venísset autem vídua una pauper, misit duo minúta, quod est quadrans,
  29556 Marcus	Mark	43	12	43	et cónvocans discípulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quóniam vídua hæc pauper plus ómnibus misit, qui misérunt in gazophylácium.
  29557 Marcus	Mark	43	12	44	Omnes enim ex eo, quod abundábat illis, misérunt: hæc vero de penúria sua ómnia quæ hábuit misit totum victum suum.
  29558 Marcus	Mark	43	13	1	Et cum egrederétur de templo, ait illi unus ex discípulis suis: Magíster, áspice quales lápides, et quales structúræ.
  29559 Marcus	Mark	43	13	2	Et respóndens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificatiónes? Non relinquétur lapis super lápidem, qui non destruátur.
  29560 Marcus	Mark	43	13	3	Et cum sedéret in monte Olivárum contra templum, interrogábant eum separátim Petrus, et Jacóbus, et Joánnes, et Andréas:
  29561 Marcus	Mark	43	13	4	Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc ómnia incípient consummári?
  29562 Marcus	Mark	43	13	5	Et respóndens Jesus cœpit dícere illis: Vidéte ne quis vos sedúcat:
  29563 Marcus	Mark	43	13	6	multi enim vénient in nómine meo, dicéntes quia ego sum: et multos sedúcent.
  29564 Marcus	Mark	43	13	7	Cum audiéritis autem bella, et opiniónes bellórum, ne timuéritis: opórtet enim hæc fíeri: sed nondum finis.
  29565 Marcus	Mark	43	13	8	Exsúrget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmótus per loca, et fames. Inítium dolórum hæc.
  29566 Marcus	Mark	43	13	9	Vidéte autem vosmetípsos. Tradent enim vos in consíliis, et in synagógis vapulábitis, et ante prǽsides et reges stábitis propter me, in testimónium illis.
  29567 Marcus	Mark	43	13	10	Et in omnes gentes primum opórtet prædicári Evangélium.
  29568 Marcus	Mark	43	13	11	Et cum dúxerint vos tradéntes, nolíte præcogitáre quid loquámini: sed quod datum vobis fúerit in illa hora, id loquímini: non enim vos estis loquéntes, sed Spíritus Sanctus.
  29569 Marcus	Mark	43	13	12	Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium: et consúrgent fílii in paréntes, et morte affícient eos.
  29570 Marcus	Mark	43	13	13	Et éritis ódio ómnibus propter nomen meum. Qui autem sustinúerit in finem, hic salvus erit.
  29571 Marcus	Mark	43	13	14	Cum autem vidéritis abominatiónem desolatiónis stantem, ubi non debet, qui legit, intélligat: tunc qui in Judǽa sunt, fúgiant in montes:	b
  29572 Marcus	Mark	43	13	15	et qui super tectum, ne descéndat in domum, nec intróëat ut tollat quid de domo sua:
  29573 Marcus	Mark	43	13	16	et qui in agro erit, non revertátur retro tóllere vestiméntum suum.
  29574 Marcus	Mark	43	13	17	Væ autem prægnántibus et nutriéntibus in illis diébus.
  29575 Marcus	Mark	43	13	18	Oráte vero ut híeme non fiant.
  29576 Marcus	Mark	43	13	19	Erunt enim dies illi tribulatiónes tales quales non fuérunt ab inítio creatúræ, quam cóndidit Deus usque nunc, neque fient.
  29577 Marcus	Mark	43	13	20	Et nisi breviásset Dóminus dies, non fuísset salva omnis caro: sed propter eléctos, quos elégit, breviávit dies.
  29578 Marcus	Mark	43	13	21	Et tunc si quis vobis díxerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credidéritis.
  29579 Marcus	Mark	43	13	22	Exsúrgent enim pseudochrísti et pseudoprophétæ, et dabunt signa et porténta ad seducéndos, si fíeri potest, étiam eléctos.
  29580 Marcus	Mark	43	13	23	Vos ergo vidéte: ecce prædíxi vobis ómnia.
  29581 Marcus	Mark	43	13	24	Sed in illis diébus, post tribulatiónem illam, sol contenebrábitur, et luna non dabit splendórem suum:	b
  29582 Marcus	Mark	43	13	25	et stellæ cæli erunt decidéntes, et virtútes, quæ in cælis sunt, movebúntur.
  29583 Marcus	Mark	43	13	26	Et tunc vidébunt Fílium hóminis veniéntem in núbibus cum virtúte multa et glória.
  29584 Marcus	Mark	43	13	27	Et tunc mittet ángelos suos, et congregábit eléctos suos a quátuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
  29585 Marcus	Mark	43	13	28	A ficu autem díscite parábolam. Cum jam ramus ejus tener fúerit, et nata fúerint fólia, cognóscitis quia in próximo sit æstas:
  29586 Marcus	Mark	43	13	29	sic et vos cum vidéritis hæc fíeri, scitóte quod in próximo sit, in óstiis.
  29587 Marcus	Mark	43	13	30	Amen dico vobis, quóniam non transíbit generátio hæc, donec ómnia ista fiant.
  29588 Marcus	Mark	43	13	31	Cælum et terra transíbunt, verba autem mea non transíbunt.
  29589 Marcus	Mark	43	13	32	De die autem illo vel hora nemo scit, neque ángeli in cælo, neque Fílius, nisi Pater.	b
  29590 Marcus	Mark	43	13	33	Vidéte, vigiláte, et oráte: nescítis enim quando tempus sit.
  29591 Marcus	Mark	43	13	34	Sicut homo qui péregre proféctus relíquit domum suam, et dedit servis suis potestátem cujúsque óperis, et janitóri præcépit ut vígilet,
  29592 Marcus	Mark	43	13	35	vigiláte ergo (nescítis enim quando dóminus domus véniat: sero, an média nocte, an galli cantu, an mane),
  29593 Marcus	Mark	43	13	36	ne, cum vénerit repénte, invéniat vos dormiéntes.
  29594 Marcus	Mark	43	13	37	Quod autem vobis dico, ómnibus dico: Vigiláte.
  29595 Marcus	Mark	43	14	1	Erat autem Pascha et ázyma post bíduum: et quærébant summi sacerdótes et scribæ quómodo eum dolo tenérent, et occíderent.
  29596 Marcus	Mark	43	14	2	Dicébant autem: Non in die festo, ne forte tumúltus fíeret in pópulo.
  29597 Marcus	Mark	43	14	3	Et cum esset Bethániæ in domo Simónis leprósi, et recúmberet, venit múlier habens alabástrum unguénti nardi spicáti pretiósi: et fracto alabástro, effúdit super caput ejus.
  29598 Marcus	Mark	43	14	4	Erant autem quidam indígne feréntes intra semetípsos, et dicéntes: Ut quid perdítio ista unguénti facta est?
  29599 Marcus	Mark	43	14	5	póterat enim unguéntum istud venundári plus quam trecéntis denáriis, et dari paupéribus. Et fremébant in eam.
  29600 Marcus	Mark	43	14	6	Jesus autem dixit: Sínite eam, quid illi molésti estis? Bonum opus operáta est in me:
  29601 Marcus	Mark	43	14	7	semper enim páuperes habétis vobíscum: et cum voluéritis, potéstis illis benefácere: me autem non semper habétis.
  29602 Marcus	Mark	43	14	8	Quod hábuit hæc, fecit: prævénit úngere corpus meum in sepultúram.
  29603 Marcus	Mark	43	14	9	Amen dico vobis: Ubicúmque prædicátum fúerit Evangélium istud in univérso mundo, et quod fecit hæc, narrábitur in memóriam ejus.
  29604 Marcus	Mark	43	14	10	Et Judas Iscariótes, unus de duódecim, ábiit ad summos sacerdótes, ut próderet eum illis.
  29605 Marcus	Mark	43	14	11	Qui audiéntes gavísi sunt: et promisérunt ei pecúniam se datúros. Et quærébat quómodo illum opportúne tráderet.
  29606 Marcus	Mark	43	14	12	Et primo die azymórum quando Pascha immolábant, dicunt ei discípuli: Quo vis eámus, et parémus tibi ut mandúces Pascha?	b
  29607 Marcus	Mark	43	14	13	Et mittit duos ex discípulis suis, et dicit eis: Ite in civitátem, et occúrret vobis homo lagénam aquæ bájulans: sequímini eum,
  29608 Marcus	Mark	43	14	14	et quocúmque introíerit, dícite dómino domus, quia magíster dicit: Ubi est reféctio mea, ubi Pascha cum discípulis meis mandúcem?
  29609 Marcus	Mark	43	14	15	Et ipse vobis demonstrábit cœnáculum grande, stratum: et illic paráte nobis.
  29610 Marcus	Mark	43	14	16	Et abiérunt discípuli ejus, et venérunt in civitátem: et invenérunt sicut díxerat illis, et paravérunt Pascha.
  29611 Marcus	Mark	43	14	17	Véspere autem facto, venit cum duódecim.
  29612 Marcus	Mark	43	14	18	Et discumbéntibus eis, et manducántibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui mandúcat mecum.
  29613 Marcus	Mark	43	14	19	At illi cœpérunt contristári, et dícere ei singulátim: Numquid ego?
  29614 Marcus	Mark	43	14	20	Qui ait illis: Unus ex duódecim, qui intíngit mecum manum in catíno.
  29615 Marcus	Mark	43	14	21	Et Fílius quidem hóminis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem hómini illi per quem Fílius hóminis tradétur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
  29616 Marcus	Mark	43	14	22	Et manducántibus illis, accépit Jesus panem: et benedícens fregit, et dedit eis, et ait: Súmite, hoc est corpus meum.	b
  29617 Marcus	Mark	43	14	23	Et accépto cálice, grátias agens dedit eis: et bibérunt ex illo omnes.
  29618 Marcus	Mark	43	14	24	Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testaménti, qui pro multis effundétur.
  29619 Marcus	Mark	43	14	25	Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genímine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
  29620 Marcus	Mark	43	14	26	Et hymno dicto exiérunt in montem Olivárum.
  29621 Marcus	Mark	43	14	27	Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabímini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percútiam pastórem, et dispergéntur oves.
  29622 Marcus	Mark	43	14	28	Sed postquam resurréxero, præcédam vos in Galilǽam.
  29623 Marcus	Mark	43	14	29	Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizáti fúerint in te, sed non ego.
  29624 Marcus	Mark	43	14	30	Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hódie in nocte hac, priúsquam gallus vocem bis déderit, ter me es negatúrus.
  29625 Marcus	Mark	43	14	31	At ille ámplius loquebátur: Et si oportúerit me simul cómmori tibi, non te negábo. Simíliter autem et omnes dicébant.
  29626 Marcus	Mark	43	14	32	Et véniunt in prǽdium, cui nomen Gethsémani. Et ait discípulis suis: Sedéte hic donec orem.	b
  29627 Marcus	Mark	43	14	33	Et assúmit Petrum, et Jacóbum, et Joánnem secum: et cœpit pavére et tædére.
  29628 Marcus	Mark	43	14	34	Et ait illis: Tristis est ánima mea usque ad mortem: sustinéte hic, et vigiláte.
  29629 Marcus	Mark	43	14	35	Et cum processísset páululum, prócidit super terram, et orábat ut, si fíeri posset, transíret ab eo hora.
  29630 Marcus	Mark	43	14	36	Et dixit: Abba pater, ómnia tibi possibília sunt: transfer cálicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu.
  29631 Marcus	Mark	43	14	37	Et venit, et invénit eos dormiéntes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuísti una hora vigiláre?
  29632 Marcus	Mark	43	14	38	vigiláte et oráte, ut non intrétis in tentatiónem. Spíritus quidem promptus est, caro vero infírma.
  29633 Marcus	Mark	43	14	39	Et íterum ábiens orávit, eúmdem sermónem dicens.
  29634 Marcus	Mark	43	14	40	Et revérsus, dénuo invénit eos dormiéntes (erant enim óculi eórum graváti), et ignorábant quid respondérent ei.
  29635 Marcus	Mark	43	14	41	Et venit tértio, et ait illis: Dormíte jam, et requiéscite. Súfficit: venit hora: ecce Fílius hóminis tradétur in manus peccatórum.
  29636 Marcus	Mark	43	14	42	Súrgite, eámus: ecce qui me tradet, prope est.
  29637 Marcus	Mark	43	14	43	Et, adhuc eo loquénte, venit Judas Iscariótes unus de duódecim, et cum eo turba multa cum gládiis et lignis, a summis sacerdótibus, et scribis, et senióribus.	b
  29638 Marcus	Mark	43	14	44	Déderat autem tráditor ejus signum eis, dicens: Quemcúmque osculátus fúero, ipse est, tenéte eum, et dúcite caute.
  29639 Marcus	Mark	43	14	45	Et cum venísset, statim accédens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculátus est eum.
  29640 Marcus	Mark	43	14	46	At illi manus injecérunt in eum, et tenuérunt eum.
  29641 Marcus	Mark	43	14	47	Unus autem quidam de circumstántibus edúcens gládium, percússit servum summi sacerdótis, et amputávit illi aurículam.
  29642 Marcus	Mark	43	14	48	Et respóndens Jesus, ait illis: Tamquam ad latrónem exístis cum gládiis et lignis comprehéndere me?
  29643 Marcus	Mark	43	14	49	quotídie eram apud vos in templo docens, et non me tenuístis. Sed ut impleántur Scriptúræ.
  29644 Marcus	Mark	43	14	50	Tunc discípuli ejus relinquéntes eum, omnes fugérunt.
  29645 Marcus	Mark	43	14	51	Adoléscens autem quidam sequebátur eum amíctus síndone super nudo: et tenuérunt eum.
  29646 Marcus	Mark	43	14	52	At ille rejécta síndone, nudus prófugit ab eis.
  29647 Marcus	Mark	43	14	53	Et adduxérunt Jesum ad summum sacerdótem: et convenérunt omnes sacerdótes, et scribæ, et senióres.
  29648 Marcus	Mark	43	14	54	Petrus autem a longe secútus est eum usque intro in átrium summi sacerdótis: et sedébat cum minístris ad ignem, et calefaciébat se.	b
  29649 Marcus	Mark	43	14	55	Summi vero sacerdótes et omne concílium quærébant advérsus Jesum testimónium ut eum morti tráderent: nec inveniébant.
  29650 Marcus	Mark	43	14	56	Multi enim testimónium falsum dicébant advérsus eum: et conveniéntia testimónia non erant.
  29651 Marcus	Mark	43	14	57	Et quidam surgéntes, falsum testimónium ferébant advérsus eum, dicéntes:
  29652 Marcus	Mark	43	14	58	Quóniam nos audívimus eum dicéntem: Ego dissólvam templum hoc manu factum, et per tríduum áliud non manu factum ædificábo.
  29653 Marcus	Mark	43	14	59	Et non erat convéniens testimónium illórum.
  29654 Marcus	Mark	43	14	60	Et exsúrgens summus sacérdos in médium, interrogávit Jesum, dicens: Non respóndes quidquam ad ea quæ tibi objiciúntur ab his?
  29655 Marcus	Mark	43	14	61	Ille autem tacébat, et nihil respóndit. Rursum summus sacérdos interrogábat eum, et dixit ei: Tu es Christus Fílius Dei benedícti?
  29656 Marcus	Mark	43	14	62	Jesus autem dixit illi: Ego sum: et vidébitis Fílium hóminis sedéntem a dextris virtútis Dei, et veniéntem cum núbibus cæli.
  29657 Marcus	Mark	43	14	63	Summus autem sacérdos scindens vestiménta sua, ait: Quid adhuc desiderámus testes?
  29658 Marcus	Mark	43	14	64	Audístis blasphémiam: quid vobis vidétur? Qui omnes condemnavérunt eum esse reum mortis.
  29659 Marcus	Mark	43	14	65	Et cœpérunt quidam conspúere eum, et veláre fáciem ejus, et cólaphis eum cǽdere, et dícere ei: Prophetíza: et minístri álapis eum cædébant.
  29660 Marcus	Mark	43	14	66	Et cum esset Petrus in átrio deórsum, venit una ex ancíllis summi sacerdótis:	b
  29661 Marcus	Mark	43	14	67	et cum vidísset Petrum calefaciéntem se, aspíciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazaréno eras.
  29662 Marcus	Mark	43	14	68	At ille negávit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et éxiit foras ante átrium, et gallus cantávit.
  29663 Marcus	Mark	43	14	69	Rursus autem cum vidísset illum ancílla, cœpit dícere circumstántibus: Quia hic ex illis est.
  29664 Marcus	Mark	43	14	70	At ille íterum negávit. Et post pusíllum rursus qui astábant, dicébant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilǽus es.
  29665 Marcus	Mark	43	14	71	Ille autem cœpit anathematizáre et juráre: Quia néscio hóminem istum, quem dícitis.
  29666 Marcus	Mark	43	14	72	Et statim gallus íterum cantávit. Et recordátus est Petrus verbi quod díxerat ei Jesus: Priúsquam gallus cantet bis, ter me negábis. Et cœpit flere.
  29667 Marcus	Mark	43	15	1	Et conféstim mane consílium faciéntes summi sacerdótes cum senióribus, et scribis, et univérso concílio, vinciéntes Jesum, duxérunt, et tradidérunt Piláto.
  29668 Marcus	Mark	43	15	2	Et interrogávit eum Pilátus: Tu es rex Judæórum? At ille respóndens, ait illi: Tu dicis.
  29669 Marcus	Mark	43	15	3	Et accusábant eum summi sacerdótes in multis.
  29670 Marcus	Mark	43	15	4	Pilátus autem rursum interrogávit eum, dicens: Non respóndes quidquam? vide in quantis te accúsant.
  29671 Marcus	Mark	43	15	5	Jesus autem ámplius nihil respóndit, ita ut mirarétur Pilátus.
  29672 Marcus	Mark	43	15	6	Per diem autem festum solébat dimíttere illis unum ex vinctis, quemcúmque petíssent.
  29673 Marcus	Mark	43	15	7	Erat autem qui dicebátur Barábbas, qui cum seditiósis erat vinctus, qui in seditióne fécerat homicídium.
  29674 Marcus	Mark	43	15	8	Et cum ascendísset turba, cœpit rogáre, sicut semper faciébat illis.
  29675 Marcus	Mark	43	15	9	Pilátus autem respóndit eis, et dixit: Vultis dimíttam vobis regem Judæórum?
  29676 Marcus	Mark	43	15	10	Sciébat enim quod per invídiam tradidíssent eum summi sacerdótes.
  29677 Marcus	Mark	43	15	11	Pontífices autem concitavérunt turbam, ut magis Barábbam dimítteret eis.
  29678 Marcus	Mark	43	15	12	Pilátus autem íterum respóndens, ait illis: Quid ergo vultis fáciam regi Judæórum?
  29679 Marcus	Mark	43	15	13	At illi íterum clamavérunt: Crucifíge eum.
  29680 Marcus	Mark	43	15	14	Pilátus vero dicébat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamábant: Crucifíge eum.
  29681 Marcus	Mark	43	15	15	Pilátus autem volens pópulo sátisfacere, dimísit illis Barábbam, et trádidit Jesum flagéllis cæsum, ut crucifigerétur.
  29682 Marcus	Mark	43	15	16	Mílites autem duxérunt eum in átrium prætórii, et cónvocant totam cohórtem,	b
  29683 Marcus	Mark	43	15	17	et índuunt eum púrpura, et impónunt ei plecténtes spíneam corónam.
  29684 Marcus	Mark	43	15	18	Et cœpérunt salutáre eum: Ave rex Judæórum.
  29685 Marcus	Mark	43	15	19	Et percutiébant caput ejus arúndine: et conspuébant eum, et ponéntes génua, adorábant eum.
  29686 Marcus	Mark	43	15	20	Et postquam illusérunt ei, exuérunt illum púrpura, et induérunt eum vestiméntis suis: et edúcunt illum ut crucifígerent eum.
  29687 Marcus	Mark	43	15	21	Et angariavérunt prætereúntem quémpiam, Simónem Cyrenǽum veniéntem de villa, patrem Alexándri et Rufi, ut tólleret crucem ejus.
  29688 Marcus	Mark	43	15	22	Et perdúcunt illum in Gólgotha locum: quod est interpretátum Calváriæ locus.
  29689 Marcus	Mark	43	15	23	Et dabant ei bíbere myrrhátum vinum: et non accépit.
  29690 Marcus	Mark	43	15	24	Et crucifigéntes eum, divisérunt vestiménta ejus, mitténtes sortem super eis, quis quid tólleret.
  29691 Marcus	Mark	43	15	25	Erat autem hora tértia: et crucifixérunt eum.	b
  29692 Marcus	Mark	43	15	26	Et erat títulus causæ ejus inscríptus: Rex Judæórum.
  29693 Marcus	Mark	43	15	27	Et cum eo crucifígunt duos latrónes: unum a dextris, et álium a sinístris ejus.
  29694 Marcus	Mark	43	15	28	Et impléta est Scriptúra, quæ dicit: Et cum iníquis reputátus est.
  29695 Marcus	Mark	43	15	29	Et prætereúntes blasphemábant eum, movéntes cápita sua, et dicéntes: Vah! qui déstruis templum Dei, et in tribus diébus reædíficas,
  29696 Marcus	Mark	43	15	30	salvum fac temetípsum descéndens de cruce.
  29697 Marcus	Mark	43	15	31	Simíliter et summi sacerdótes illudéntes, ad altérutrum cum scribis dicébant: Álios salvos fecit; seípsum non potest salvum fácere.
  29698 Marcus	Mark	43	15	32	Christus rex Ísraël descéndat nunc de cruce, ut videámus, et credámus. Et qui cum eo crucifíxi erant, convitiabántur ei.
  29699 Marcus	Mark	43	15	33	Et facta hora sexta, ténebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.	b
  29700 Marcus	Mark	43	15	34	Et hora nona exclamávit Jesus voce magna, dicens: Éloi, éloi, lamma sabactháni? quod est interpretátum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquísti me?
  29701 Marcus	Mark	43	15	35	Et quidam de circumstántibus audiéntes, dicébant: Ecce Elíam vocat.
  29702 Marcus	Mark	43	15	36	Currens autem unus, et implens spóngiam acéto, circumponénsque cálamo, potum dabat ei, dicens: Sínite, videámus si véniat Elías ad deponéndum eum.
  29703 Marcus	Mark	43	15	37	Jesus autem emíssa voce magna expirávit.
  29704 Marcus	Mark	43	15	38	Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deórsum.
  29705 Marcus	Mark	43	15	39	Videns autem centúrio, qui ex advérso stabat, quia sic clamans expirásset, ait: Vere hic homo Fílius Dei erat.
  29706 Marcus	Mark	43	15	40	Erant autem et mulíeres de longe aspiciéntes: inter quas erat María Magdaléne, et María Jacóbi minóris, et Joseph mater, et Salóme:	b
  29707 Marcus	Mark	43	15	41	et cum esset in Galilǽa, sequebántur eum, et ministrábant ei, et áliæ multæ, quæ simul cum eo ascénderant Jerosólymam.
  29708 Marcus	Mark	43	15	42	Et cum jam sero esset factum (quia erat parascéve, quod est ante sábbatum),
  29709 Marcus	Mark	43	15	43	venit Joseph ab Arimathǽa nóbilis decúrio, qui et ipse erat exspéctans regnum Dei, et audácter introívit ad Pilátum, et pétiit corpus Jesu.
  29710 Marcus	Mark	43	15	44	Pilátus autem mirabátur si jam obiísset. Et accersíto centurióne, interrogávit eum si jam mórtuus esset.
  29711 Marcus	Mark	43	15	45	Et cum cognovísset a centurióne, donávit corpus Joseph.
  29712 Marcus	Mark	43	15	46	Joseph autem mercátus síndonem, et depónens eum invólvit síndone, et pósuit eum in monuménto quod erat excísum de petra, et advólvit lápidem ad óstium monuménti.
  29713 Marcus	Mark	43	15	47	María autem Magdaléne et María Joseph aspiciébant ubi ponerétur.
  29714 Marcus	Mark	43	16	1	Et cum transísset sábbatum, María Magdaléne, et María Jacóbi, et Salóme emérunt arómata ut veniéntes úngerent Jesum.
  29715 Marcus	Mark	43	16	2	Et valde mane una sabbatórum, véniunt ad monuméntum, orto jam sole.
  29716 Marcus	Mark	43	16	3	Et dicébant ad ínvicem: Quis revólvet nobis lápidem ab óstio monuménti?
  29717 Marcus	Mark	43	16	4	Et respiciéntes vidérunt revolútum lápidem. Erat quippe magnus valde.
  29718 Marcus	Mark	43	16	5	Et introëúntes in monuméntum vidérunt júvenem sedéntem in dextris, coopértum stola cándida, et obstupuérunt.
  29719 Marcus	Mark	43	16	6	Qui dicit illis: Nolíte expavéscere: Jesum quǽritis Nazarénum, crucifíxum: surréxit, non est hic, ecce locus ubi posuérunt eum.
  29720 Marcus	Mark	43	16	7	Sed ite, dícite discípulis ejus, et Petro, quia præcédit vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis, sicut dixit vobis.
  29721 Marcus	Mark	43	16	8	At illæ exeúntes, fugérunt de monuménto: inváserat enim eas tremor et pavor: et némini quidquam dixérunt: timébant enim.
  29722 Marcus	Mark	43	16	9	Surgens autem mane prima sábbati, appáruit primo Maríæ Magdaléne, de qua ejécerat septem dæmónia.
  29723 Marcus	Mark	43	16	10	Illa vadens nuntiávit his, qui cum eo fúerant, lugéntibus et fléntibus.
  29724 Marcus	Mark	43	16	11	Et illi audiéntes quia víveret, et visus esset ab ea, non credidérunt.
  29725 Marcus	Mark	43	16	12	Post hæc autem duóbus ex his ambulántibus osténsus est in ália effígie, eúntibus in villam:
  29726 Marcus	Mark	43	16	13	et illi eúntes nuntiavérunt céteris: nec illis credidérunt.
  29727 Marcus	Mark	43	16	14	Novíssime recumbéntibus illis úndecim appáruit: et exprobrávit incredulitátem eórum et durítiam cordis: quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt.	b
  29728 Marcus	Mark	43	16	15	Et dixit eis: Eúntes in mundum univérsum prædicáte Evangélium omni creatúræ.
  29729 Marcus	Mark	43	16	16	Qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur.
  29730 Marcus	Mark	43	16	17	Signa autem eos qui credíderint, hæc sequéntur: in nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquéntur novis:
  29731 Marcus	Mark	43	16	18	serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt.
  29732 Marcus	Mark	43	16	19	Et Dóminus quidem Jesus postquam locútus est eis, assúmptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.
  29733 Marcus	Mark	43	16	20	Illi autem profécti prædicavérunt ubíque, Dómino cooperánte, et sermónem confirmánte, sequéntibus signis.
  29734 #	Lucas	Luke	Sanctum Jesu Christi Evangélium: Secúndum Lucam
  29735 Lucas	Luke	44	1	1	Quóniam quidem multi conáti sunt ordináre narratiónem, quæ in nobis complétæ sunt, rerum:
  29736 Lucas	Luke	44	1	2	sicut tradidérunt nobis, qui ab inítio ipsi vidérunt, et minístri fuérunt sermónis:
  29737 Lucas	Luke	44	1	3	visum est et mihi, assecúto ómnia a princípio diligénter, ex órdine tibi scríbere, óptime Theóphile,
  29738 Lucas	Luke	44	1	4	ut cognóscas eórum verbórum, de quibus erudítus es, veritátem.
  29739 Lucas	Luke	44	1	5	Fuit in diébus Heródis, regis Judǽæ, sacérdos quidam nómine Zacharías de vice Abía, et uxor illíus de filiábus Áaron, et nomen ejus Elísabeth.	b
  29740 Lucas	Luke	44	1	6	Erant autem justi ambo ante Deum, incedéntes in ómnibus mandátis et justificatiónibus Dómini sine queréla.
  29741 Lucas	Luke	44	1	7	Et non erat illis fílius, eo quod esset Elísabeth stérilis, et ambo processíssent in diébus suis.
  29742 Lucas	Luke	44	1	8	Factum est autem, cum sacerdótio fungerétur in órdine vicis suæ ante Deum,
  29743 Lucas	Luke	44	1	9	secúndum consuetúdinem sacerdótii, sorte éxiit ut incénsum póneret, ingréssus in templum Dómini:
  29744 Lucas	Luke	44	1	10	et omnis multitúdo pópuli erat orans foris hora incénsi.
  29745 Lucas	Luke	44	1	11	Appáruit autem illi ángelus Dómini, stans a dextris altáris incénsi.
  29746 Lucas	Luke	44	1	12	Et Zacharías turbátus est videns, et timor írruit super eum.
  29747 Lucas	Luke	44	1	13	Ait autem ad illum ángelus: Ne tímeas, Zacharía, quóniam exaudíta est deprecátio tua: et uxor tua Elísabeth páriet tibi fílium, et vocábis nomen ejus Joánnem:
  29748 Lucas	Luke	44	1	14	et erit gáudium tibi, et exsultátio, et multi in nativitáte ejus gaudébunt:
  29749 Lucas	Luke	44	1	15	erit enim magnus coram Dómino: et vinum et síceram non bibet, et Spíritu Sancto replébitur adhuc ex útero matris suæ:
  29750 Lucas	Luke	44	1	16	et multos filiórum Ísraël convértet ad Dóminum Deum ipsórum:
  29751 Lucas	Luke	44	1	17	et ipse præcédet ante illum in spíritu et virtúte Elíæ: ut convértat corda patrum in fílios, et incrédulos ad prudéntiam justórum, paráre Dómino plebem perféctam.
  29752 Lucas	Luke	44	1	18	Et dixit Zacharías ad ángelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea procéssit in diébus suis.
  29753 Lucas	Luke	44	1	19	Et respóndens ángelus dixit ei: Ego sum Gábriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizáre.
  29754 Lucas	Luke	44	1	20	Et ecce eris tacens, et non póteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidísti verbis meis, quæ implebúntur in témpore suo.
  29755 Lucas	Luke	44	1	21	Et erat plebs exspéctans Zacharíam: et mirabántur quod tardáret ipse in templo.
  29756 Lucas	Luke	44	1	22	Egréssus autem non póterat loqui ad illos, et cognovérunt quod visiónem vidísset in templo. Et ipse erat ínnuens illis, et permánsit mutus.
  29757 Lucas	Luke	44	1	23	Et factum est, ut impléti sunt dies offícii ejus, ábiit in domum suam:	b
  29758 Lucas	Luke	44	1	24	post hos autem dies concépit Elísabeth uxor ejus, et occultábat se ménsibus quinque, dicens:
  29759 Lucas	Luke	44	1	25	Quia sic fecit mihi Dóminus in diébus, quibus respéxit auférre oppróbrium meum inter hómines.
  29760 Lucas	Luke	44	1	26	In mense autem sexto, missus est ángelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth,	b
  29761 Lucas	Luke	44	1	27	ad vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen vírginis María.
  29762 Lucas	Luke	44	1	28	Et ingréssus ángelus ad eam dixit: Ave grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus.
  29763 Lucas	Luke	44	1	29	Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus, et cogitábat qualis esset ista salutátio.
  29764 Lucas	Luke	44	1	30	Et ait ángelus ei: Ne tímeas, María: invenísti enim grátiam apud Deum.
  29765 Lucas	Luke	44	1	31	Ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum:
  29766 Lucas	Luke	44	1	32	hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum,
  29767 Lucas	Luke	44	1	33	et regni ejus non erit finis.
  29768 Lucas	Luke	44	1	34	Dixit autem María ad ángelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco?
  29769 Lucas	Luke	44	1	35	Et respóndens ángelus dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te sanctum, vocábitur Fílius Dei.
  29770 Lucas	Luke	44	1	36	Et ecce Elísabeth cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis:
  29771 Lucas	Luke	44	1	37	quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum.
  29772 Lucas	Luke	44	1	38	Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini: fiat mihi secúndum verbum tuum. Et discéssit ab illa ángelus.
  29773 Lucas	Luke	44	1	39	Exsúrgens autem María in diébus illis, ábiit in montána cum festinatióne, in civitátem Juda:	b
  29774 Lucas	Luke	44	1	40	et intrávit in domum Zacharíæ, et salutávit Elísabeth.
  29775 Lucas	Luke	44	1	41	Et factum est, ut audívit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero ejus: et repléta est Spíritu Sancto Elísabeth:
  29776 Lucas	Luke	44	1	42	et exclamávit voce magna, et dixit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui.
  29777 Lucas	Luke	44	1	43	Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me?
  29778 Lucas	Luke	44	1	44	Ecce enim ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo.
  29779 Lucas	Luke	44	1	45	Et beáta, quæ credidísti, quóniam perficiéntur ea, quæ dicta sunt tibi a Dómino.
  29780 Lucas	Luke	44	1	46	Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum:	b
  29781 Lucas	Luke	44	1	47	et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo.
  29782 Lucas	Luke	44	1	48	Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
  29783 Lucas	Luke	44	1	49	quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,
  29784 Lucas	Luke	44	1	50	et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum.
  29785 Lucas	Luke	44	1	51	Fecit poténtiam in bráchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui.
  29786 Lucas	Luke	44	1	52	Depósuit poténtes de sede, et exaltávit húmiles.
  29787 Lucas	Luke	44	1	53	Esuriéntes implévit bonis: et dívites dimísit inánes.
  29788 Lucas	Luke	44	1	54	Suscépit Ísraël púerum suum, recordátus misericórdiæ suæ:
  29789 Lucas	Luke	44	1	55	sicut locútus est ad patres nostros, Ábraham et sémini ejus in sǽcula.
  29790 Lucas	Luke	44	1	56	Mansit autem María cum illa quasi ménsibus tribus: et revérsa est in domum suam.	b
  29791 Lucas	Luke	44	1	57	Elísabeth autem implétum est tempus pariéndi, et péperit fílium.
  29792 Lucas	Luke	44	1	58	Et audiérunt vicíni et cognáti ejus quia magnificávit Dóminus misericórdiam suam cum illa, et congratulabántur ei.
  29793 Lucas	Luke	44	1	59	Et factum est in die octávo, venérunt circumcídere púerum, et vocábant eum nómine patris sui Zacharíam.
  29794 Lucas	Luke	44	1	60	Et respóndens mater ejus, dixit: Nequáquam, sed vocábitur Joánnes.
  29795 Lucas	Luke	44	1	61	Et dixérunt ad illam: Quia nemo est in cognatióne tua, qui vocétur hoc nómine.
  29796 Lucas	Luke	44	1	62	Innuébant autem patri ejus, quem vellet vocári eum.
  29797 Lucas	Luke	44	1	63	Et póstulans pugillárem scripsit, dicens: Joánnes est nomen ejus. Et miráti sunt univérsi.
  29798 Lucas	Luke	44	1	64	Apértum est autem íllico os ejus, et lingua ejus, et loquebátur benedícens Deum.
  29799 Lucas	Luke	44	1	65	Et factus est timor super omnes vicínos eórum: et super ómnia montána Judǽæ divulgabántur ómnia verba hæc:
  29800 Lucas	Luke	44	1	66	et posuérunt omnes qui audíerant in corde suo, dicéntes: Quis, putas, puer iste erit? étenim manus Dómini erat cum illo.
  29801 Lucas	Luke	44	1	67	Et Zacharías pater ejus replétus est Spíritu Sancto: et prophetávit, dicens:	b
  29802 Lucas	Luke	44	1	68	Benedíctus Dóminus Deus Ísraël, quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
  29803 Lucas	Luke	44	1	69	et eréxit cornu salútis nobis in domo David púeri sui,
  29804 Lucas	Luke	44	1	70	sicut locútus est per os sanctórum, qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus:
  29805 Lucas	Luke	44	1	71	salútem ex inimícis nostris, et de manu ómnium qui odérunt nos:
  29806 Lucas	Luke	44	1	72	ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: et memorári testaménti sui sancti:
  29807 Lucas	Luke	44	1	73	jusjurándum, quod jurávit ad Ábraham patrem nostrum, datúrum se nobis
  29808 Lucas	Luke	44	1	74	ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, serviámus illi
  29809 Lucas	Luke	44	1	75	in sanctitáte et justítia coram ipso, ómnibus diébus nostris.
  29810 Lucas	Luke	44	1	76	Et tu puer, prophéta Altíssimi vocáberis: præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias ejus,
  29811 Lucas	Luke	44	1	77	ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus in remissiónem peccatórum eórum
  29812 Lucas	Luke	44	1	78	per víscera misericórdiæ Dei nostri, in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
  29813 Lucas	Luke	44	1	79	illumináre his qui in ténebris et in umbra mortis sedent: ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
  29814 Lucas	Luke	44	1	80	Puer autem crescébat, et confortabátur spíritu: et erat in desértis usque in diem ostensiónis suæ ad Ísraël.	b
  29815 Lucas	Luke	44	2	1	Factum est autem in diébus illis, éxiit edíctum a Cǽsare Augústo ut describerétur univérsus orbis.
  29816 Lucas	Luke	44	2	2	Hæc descríptio prima facta est a prǽside Sýriæ Cyríno:
  29817 Lucas	Luke	44	2	3	et ibant omnes ut profiteréntur sínguli in suam civitátem.
  29818 Lucas	Luke	44	2	4	Ascéndit autem et Joseph a Galilǽa de civitáte Názareth in Judǽam, in civitátem David, quæ vocátur Béthlehem: eo quod esset de domo et família David,
  29819 Lucas	Luke	44	2	5	ut profiterétur cum María desponsáta sibi uxóre prægnánte.
  29820 Lucas	Luke	44	2	6	Factum est autem, cum essent ibi, impléti sunt dies ut páreret.
  29821 Lucas	Luke	44	2	7	Et péperit fílium suum primogénitum, et pannis eum invólvit, et reclinávit eum in præsépio: quia non erat eis locus in diversório.
  29822 Lucas	Luke	44	2	8	Et pastóres erant in regióne eádem vigilántes, et custodiéntes vigílias noctis super gregem suum.	b
  29823 Lucas	Luke	44	2	9	Et ecce ángelus Dómini stetit juxta illos, et cláritas Dei circumfúlsit illos, et timuérunt timóre magno.
  29824 Lucas	Luke	44	2	10	Et dixit illis ángelus: Nolíte timére: ecce enim evangelízo vobis gáudium magnum, quod erit omni pópulo:
  29825 Lucas	Luke	44	2	11	quia natus est vobis hódie Salvátor, qui est Christus Dóminus, in civitáte David.
  29826 Lucas	Luke	44	2	12	Et hoc vobis signum: inveniétis infántem pannis involútum, et pósitum in præsépio.
  29827 Lucas	Luke	44	2	13	Et súbito facta est cum ángelo multitúdo milítiæ cæléstis laudántium Deum, et dicéntium:
  29828 Lucas	Luke	44	2	14	Glória in altíssimis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.
  29829 Lucas	Luke	44	2	15	Et factum est, ut discessérunt ab eis ángeli in cælum: pastóres loquebántur ad ínvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis.	b
  29830 Lucas	Luke	44	2	16	Et venérunt festinántes: et invenérunt Maríam, et Joseph, et infántem pósitum in præsépio.
  29831 Lucas	Luke	44	2	17	Vidéntes autem cognovérunt de verbo, quod dictum erat illis de púero hoc.
  29832 Lucas	Luke	44	2	18	Et omnes qui audiérunt, miráti sunt: et de his quæ dicta erant a pastóribus ad ipsos.
  29833 Lucas	Luke	44	2	19	María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.
  29834 Lucas	Luke	44	2	20	Et revérsi sunt pastóres glorificántes et laudántes Deum in ómnibus quæ audíerant et víderant, sicut dictum est ad illos.
  29835 Lucas	Luke	44	2	21	Et postquam consummáti sunt dies octo, ut circumciderétur puer, vocátum est nomen ejus Jesus, quod vocátum est ab ángelo priúsquam in útero conciperétur.	b
  29836 Lucas	Luke	44	2	22	Et postquam impléti sunt dies purgatiónis ejus secúndum legem Móysi, tulérunt illum in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino,
  29837 Lucas	Luke	44	2	23	sicut scriptum est in lege Dómini: Quia omne masculínum adapériens vulvam, sanctum Dómino vocábitur:
  29838 Lucas	Luke	44	2	24	et ut darent hóstiam secúndum quod dictum est in lege Dómini, par túrturum, aut duos pullos columbárum.
  29839 Lucas	Luke	44	2	25	Et ecce homo erat in Jerúsalem, cui nomen Símeon, et homo iste justus, et timorátus, exspéctans consolatiónem Ísraël: et Spíritus Sanctus erat in eo.
  29840 Lucas	Luke	44	2	26	Et respónsum accéperat a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi prius vidéret Christum Dómini.
  29841 Lucas	Luke	44	2	27	Et venit in spíritu in templum. Et cum indúcerent púerum Jesum paréntes ejus, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo,
  29842 Lucas	Luke	44	2	28	et ipse accépit eum in ulnas suas: et benedíxit Deum, et dixit:
  29843 Lucas	Luke	44	2	29	Nunc dimíttis servum tuum Dómine, secúndum verbum tuum in pace:
  29844 Lucas	Luke	44	2	30	quia vidérunt óculi mei salutáre tuum,
  29845 Lucas	Luke	44	2	31	quod parásti ante fáciem ómnium populórum:
  29846 Lucas	Luke	44	2	32	lumen ad revelatiónem géntium, et glóriam plebis tuæ Ísraël.
  29847 Lucas	Luke	44	2	33	Et erat pater ejus et mater mirántes super his quæ dicebántur de illo.
  29848 Lucas	Luke	44	2	34	Et benedíxit illis Símeon, et dixit ad Maríam matrem ejus: Ecce pósitus est hic in ruínam et in resurrectiónem multórum in Ísraël, et in signum cui contradicétur:
  29849 Lucas	Luke	44	2	35	et tuam ipsíus ánimam pertransíbit gládius ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes.
  29850 Lucas	Luke	44	2	36	Et erat Anna prophetíssa, fília Phánuel, de tribu Aser: hæc procésserat in diébus multis, et víxerat cum viro suo annis septem a virginitáte sua.
  29851 Lucas	Luke	44	2	37	Et hæc vídua usque ad annos octogínta quátuor: quæ non discedébat de templo, jejúniis et obsecratiónibus sérviens nocte ac die.
  29852 Lucas	Luke	44	2	38	Et hæc, ipsa hora supervéniens, confitebátur Dómino: et loquebátur de illo ómnibus, qui exspectábant redemptiónem Ísraël.
  29853 Lucas	Luke	44	2	39	Et ut perfecérunt ómnia secúndum legem Dómini, revérsi sunt in Galilǽam in civitátem suam Názareth.
  29854 Lucas	Luke	44	2	40	Puer autem crescébat, et confortabátur plenus sapiéntia: et grátia Dei erat in illo.	b
  29855 Lucas	Luke	44	2	41	Et ibant paréntes ejus per omnes annos in Jerúsalem, in die solémni Paschæ.
  29856 Lucas	Luke	44	2	42	Et cum factus esset annórum duódecim, ascendéntibus illis Jerosólymam secúndum consuetúdinem diéi festi,
  29857 Lucas	Luke	44	2	43	consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus.
  29858 Lucas	Luke	44	2	44	Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi, et requirébant eum inter cognátos et notos.
  29859 Lucas	Luke	44	2	45	Et non inveniéntes, regréssi sunt in Jerúsalem, requiréntes eum.
  29860 Lucas	Luke	44	2	46	Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos, et interrogántem eos.
  29861 Lucas	Luke	44	2	47	Stupébant autem omnes qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis ejus.
  29862 Lucas	Luke	44	2	48	Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te.
  29863 Lucas	Luke	44	2	49	Et ait ad illos: Quid est quod me quærebátis? nesciebátis quia in his quæ Patris mei sunt, opórtet me esse?
  29864 Lucas	Luke	44	2	50	Et ipsi non intellexérunt verbum quod locútus est ad eos.
  29865 Lucas	Luke	44	2	51	Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis. Et mater ejus conservábat ómnia verba hæc in corde suo.
  29866 Lucas	Luke	44	2	52	Et Jesus proficiébat sapiéntia, et ætáte, et grátia apud Deum et hómines.
  29867 Lucas	Luke	44	3	1	Anno autem quintodécimo impérii Tibérii Cǽsaris, procuránte Póntio Piláto Judǽam, tetrárcha autem Galilǽæ Heróde, Philíppo autem fratre ejus tetrárcha Iturǽæ, et Trachonítidis regiónis, et Lysánia Abilínæ tetrárcha,
  29868 Lucas	Luke	44	3	2	sub princípibus sacerdótum Anna et Caípha: factum est verbum Dómini super Joánnem, Zacharíæ fílium, in desérto.
  29869 Lucas	Luke	44	3	3	Et venit in omnem regiónem Jordánis, prǽdicans baptísmum pœniténtiæ in remissiónem peccatórum,
  29870 Lucas	Luke	44	3	4	sicut scriptum est in libro sermónum Isaíæ prophétæ: Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini; rectas fácite sémitas ejus:
  29871 Lucas	Luke	44	3	5	omnis vallis implébitur, et omnis mons, et collis humiliábitur: et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas:
  29872 Lucas	Luke	44	3	6	et vidébit omnis caro salutáre Dei.
  29873 Lucas	Luke	44	3	7	Dicébat ergo ad turbas quæ exíbant ut baptizaréntur ab ipso: Genímina viperárum, quis osténdit vobis fúgere a ventúra ira?
  29874 Lucas	Luke	44	3	8	Fácite ergo fructus dignos pœniténtiæ, et ne cœpéritis dícere: Patrem habémus Ábraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapídibus istis suscitáre fílios Ábrahæ.
  29875 Lucas	Luke	44	3	9	Jam enim secúris ad radícem árborum pósita est. Omnis ergo arbor non fáciens fructum bonum, excidétur, et in ignem mittétur.
  29876 Lucas	Luke	44	3	10	Et interrogábant eum turbæ, dicéntes: Quid ergo faciémus?
  29877 Lucas	Luke	44	3	11	Respóndens autem dicébat illis: Qui habet duas túnicas, det non habénti: et qui habet escas, simíliter fáciat.
  29878 Lucas	Luke	44	3	12	Venérunt autem et publicáni ut baptizaréntur, et dixérunt ad illum: Magíster, quid faciémus?
  29879 Lucas	Luke	44	3	13	At ille dixit ad eos: Nihil ámplius, quam quod constitútum est vobis, faciátis.
  29880 Lucas	Luke	44	3	14	Interrogábant autem eum et mílites, dicéntes: Quid faciémus et nos? Et ait illis: Néminem concutiátis, neque calúmniam faciátis: et conténti estóte stipéndiis vestris.
  29881 Lucas	Luke	44	3	15	Existimánte autem pópulo, et cogitántibus ómnibus in córdibus suis de Joánne, ne forte ipse esset Christus,	b
  29882 Lucas	Luke	44	3	16	respóndit Joánnes, dicens ómnibus: Ego quidem aqua baptízo vos: véniet autem fórtior me, cujus non sum dignus sólvere corrígiam calceamentórum ejus: ipse vos baptizábit in Spíritu Sancto et igni:
  29883 Lucas	Luke	44	3	17	cujus ventilábrum in manu ejus, et purgábit áream suam, et congregábit tríticum in hórreum suum, páleas autem combúret igni inextinguíbili.
  29884 Lucas	Luke	44	3	18	Multa quidem et ália exhórtans evangelizábat pópulo.
  29885 Lucas	Luke	44	3	19	Heródes autem tetrárcha cum corriperétur ab illo de Herodíade uxóre fratris sui, et de ómnibus malis quæ fecit Heródes,
  29886 Lucas	Luke	44	3	20	adjécit et hoc super ómnia, et inclúsit Joánnem in cárcere.
  29887 Lucas	Luke	44	3	21	Factum est autem cum baptizarétur omnis pópulus, et Jesu baptizáto, et oránte, apértum est cælum:
  29888 Lucas	Luke	44	3	22	et descéndit Spíritus Sanctus corporáli spécie sicut colúmba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es fílius meus diléctus, in te complácui mihi.
  29889 Lucas	Luke	44	3	23	Et ipse Jesus erat incípiens quasi annórum trigínta, ut putabátur, fílius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,	b
  29890 Lucas	Luke	44	3	24	qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph,
  29891 Lucas	Luke	44	3	25	qui fuit Mathathíæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,
  29892 Lucas	Luke	44	3	26	qui fuit Mahath, qui fuit Mathathíæ, qui fuit Sémei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda,
  29893 Lucas	Luke	44	3	27	qui fuit Joánna, qui fuit Resa, qui fuit Zoróbabel, qui fuit Saláthiel, qui fuit Neri,
  29894 Lucas	Luke	44	3	28	qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Élmadan, qui fuit Her,
  29895 Lucas	Luke	44	3	29	qui fuit Jesu, qui fuit Eliézer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,
  29896 Lucas	Luke	44	3	30	qui fuit Símeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Elíakim,
  29897 Lucas	Luke	44	3	31	qui fuit Mélea, qui fuit Menna, qui fuit Máthatha, qui fuit Natham, qui fuit David,
  29898 Lucas	Luke	44	3	32	qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naásson,
  29899 Lucas	Luke	44	3	33	qui fuit Amínadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judæ,
  29900 Lucas	Luke	44	3	34	qui fuit Jacob, qui fuit Ísaac, qui fuit Ábrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
  29901 Lucas	Luke	44	3	35	qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,
  29902 Lucas	Luke	44	3	36	qui fuit Cáinan, qui fuit Arpháxad, qui fuit Sem, qui fuit Noë, qui fuit Lamech,
  29903 Lucas	Luke	44	3	37	qui fuit Mathúsale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Maláleel, qui fuit Cáinan,
  29904 Lucas	Luke	44	3	38	qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
  29905 Lucas	Luke	44	4	1	Jesus autem plenus Spíritu Sancto regréssus est a Jordáne: et agebátur a Spíritu in desértum
  29906 Lucas	Luke	44	4	2	diébus quadragínta, et tentabátur a diábolo. Et nihil manducávit in diébus illis: et consummátis illis esúriit.
  29907 Lucas	Luke	44	4	3	Dixit autem illi diábolus: Si Fílius Dei es, dic lápidi huic ut panis fiat.
  29908 Lucas	Luke	44	4	4	Et respóndit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
  29909 Lucas	Luke	44	4	5	Et duxit illum diábolus in montem excélsum, et osténdit illi ómnia regna orbis terræ in moménto témporis,
  29910 Lucas	Luke	44	4	6	et ait illi: Tibi dabo potestátem hanc univérsam, et glóriam illórum: quia mihi trádita sunt, et cui volo do illa.
  29911 Lucas	Luke	44	4	7	Tu ergo si adoráveris coram me, erunt tua ómnia.
  29912 Lucas	Luke	44	4	8	Et respóndens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dóminum Deum tuum adorábis, et illi soli sérvies.
  29913 Lucas	Luke	44	4	9	Et duxit illum in Jerúsalem, et státuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Fílius Dei es, mitte te hinc deórsum.
  29914 Lucas	Luke	44	4	10	Scriptum est enim quod ángelis suis mandávit de te, ut consérvent te:
  29915 Lucas	Luke	44	4	11	et quia in mánibus tollent te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.
  29916 Lucas	Luke	44	4	12	Et respóndens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentábis Dóminum Deum tuum.
  29917 Lucas	Luke	44	4	13	Et consummáta omni tentatióne, diábolus recéssit ab illo, usque ad tempus.
  29918 Lucas	Luke	44	4	14	Et regréssus est Jesus in virtúte Spíritus in Galilǽam, et fama éxiit per univérsam regiónem de illo.	b
  29919 Lucas	Luke	44	4	15	Et ipse docébat in synagógis eórum, et magnificabátur ab ómnibus.
  29920 Lucas	Luke	44	4	16	Et venit Názareth, ubi erat nutrítus, et intrávit secúndum consuetúdinem suam die sábbati in synagógam, et surréxit légere.
  29921 Lucas	Luke	44	4	17	Et tráditus est illi liber Isaíæ prophétæ. Et ut revólvit librum, invénit locum ubi scriptum erat:
  29922 Lucas	Luke	44	4	18	Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me, evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde,
  29923 Lucas	Luke	44	4	19	prædicáre captívis remissiónem, et cæcis visum, dimíttere confráctos in remissiónem, prædicáre annum Dómini accéptum et diem retributiónis.
  29924 Lucas	Luke	44	4	20	Et cum plicuísset librum, reddit minístro, et sedit. Et ómnium in synagóga óculi erant intendéntes in eum.
  29925 Lucas	Luke	44	4	21	Cœpit autem dícere ad illos: Quia hódie impléta est hæc scriptúra in áuribus vestris.
  29926 Lucas	Luke	44	4	22	Et omnes testimónium illi dabant: et mirabántur in verbis grátiæ, quæ procedébant de ore ipsíus, et dicébant: Nonne hic est fílius Joseph?
  29927 Lucas	Luke	44	4	23	Et ait illis: Útique dicétis mihi hanc similitúdinem: Médice cura teípsum: quanta audívimus facta in Caphárnaum, fac et hic in pátria tua.
  29928 Lucas	Luke	44	4	24	Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo prophéta accéptus est in pátria sua.
  29929 Lucas	Luke	44	4	25	In veritáte dico vobis, multæ víduæ erant in diébus Elíæ in Ísraël, quando clausum est cælum annis tribus et ménsibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:
  29930 Lucas	Luke	44	4	26	et ad nullam illárum missus est Elías, nisi in Sarépta Sidóniæ, ad mulíerem víduam.
  29931 Lucas	Luke	44	4	27	Et multi leprósi erant in Ísraël sub Eliséo prophéta: et nemo eórum mundátus est nisi Náaman Syrus.
  29932 Lucas	Luke	44	4	28	Et repléti sunt omnes in synagóga ira, hæc audiéntes.
  29933 Lucas	Luke	44	4	29	Et surrexérunt, et ejecérunt illum extra civitátem: et duxérunt illum usque ad supercílium montis, super quem cívitas illórum erat ædificáta, ut præcipitárent eum.
  29934 Lucas	Luke	44	4	30	Ipse autem tránsiens per médium illórum, ibat.
  29935 Lucas	Luke	44	4	31	Et descéndit in Caphárnaum civitátem Galilǽæ, ibíque docébat illos sábbatis.	b
  29936 Lucas	Luke	44	4	32	Et stupébant in doctrína ejus, quia in potestáte erat sermo ipsíus.
  29937 Lucas	Luke	44	4	33	Et in synagóga erat homo habens dæmónium immúndum, et exclamávit voce magna,
  29938 Lucas	Luke	44	4	34	dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazaréne? venísti pérdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei.
  29939 Lucas	Luke	44	4	35	Et increpávit illum Jesus, dicens: Obmutésce, et exi ab eo. Et cum projecísset illum dæmónium in médium, éxiit ab illo, nihílque illum nócuit.
  29940 Lucas	Luke	44	4	36	Et factus est pavor in ómnibus, et colloquebántur ad ínvicem, dicéntes: Quod est hoc verbum, quia in potestáte et virtúte ímperat immúndis spirítibus, et éxeunt?
  29941 Lucas	Luke	44	4	37	Et divulgabátur fama de illo in omnem locum regiónis.
  29942 Lucas	Luke	44	4	38	Surgens autem Jesus de synagóga, introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus: et rogavérunt illum pro ea.	b
  29943 Lucas	Luke	44	4	39	Et stans super illam imperávit febri: et dimísit illam. Et contínuo surgens, ministrábat illis.
  29944 Lucas	Luke	44	4	40	Cum autem sol occidísset, omnes qui habébant infírmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum. At ille síngulis manus impónens, curábat eos.
  29945 Lucas	Luke	44	4	41	Exíbant autem dæmónia a multis clamántia, et dicéntia: Quia tu es Fílius Dei: et íncrepans non sinébat ea loqui: quia sciébant ipsum esse Christum.
  29946 Lucas	Luke	44	4	42	Facta autem die egréssus ibat in desértum locum, et turbæ requirébant eum, et venérunt usque ad ipsum: et detinébant illum ne discéderet ab eis.
  29947 Lucas	Luke	44	4	43	Quibus ille ait: Quia et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre regnum Dei: quia ídeo missus sum.
  29948 Lucas	Luke	44	4	44	Et erat prǽdicans in synagógis Galilǽæ.
  29949 Lucas	Luke	44	5	1	Factum est autem, cum turbæ irruérunt in eum ut audírent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genésareth.
  29950 Lucas	Luke	44	5	2	Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatóres autem descénderant, et lavábant rétia.
  29951 Lucas	Luke	44	5	3	Ascéndens autem in unam navim, quæ erat Simónis, rogávit eum a terra redúcere pusíllum. Et sedens docébat de navícula turbas.
  29952 Lucas	Luke	44	5	4	Ut cessávit autem loqui, dixit ad Simónem: Duc in altum, et laxáte rétia vestra in captúram.
  29953 Lucas	Luke	44	5	5	Et respóndens Simon, dixit illi: Præcéptor, per totam noctem laborántes nihil cépimus: in verbo autem tuo laxábo rete.
  29954 Lucas	Luke	44	5	6	Et cum hoc fecíssent, conclusérunt píscium multitúdinem copiósam: rumpebátur autem rete eórum.
  29955 Lucas	Luke	44	5	7	Et annuérunt sóciis, qui erant in ália navi, ut venírent, et adjuvárent eos. Et venérunt, et implevérunt ambas navículas, ita ut pene mergeréntur.
  29956 Lucas	Luke	44	5	8	Quod cum vidéret Simon Petrus, prócidit ad génua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccátor sum, Dómine.
  29957 Lucas	Luke	44	5	9	Stupor enim circumdéderat eum, et omnes qui cum illo erant, in captúra píscium, quam céperant:
  29958 Lucas	Luke	44	5	10	simíliter autem Jacóbum et Joánnem, fílios Zebedǽi, qui erant sócii Simónis. Et ait ad Simónem Jesus: Noli timére: ex hoc jam hómines eris cápiens.
  29959 Lucas	Luke	44	5	11	Et subdúctis ad terram návibus, relíctis ómnibus, secúti sunt eum.
  29960 Lucas	Luke	44	5	12	Et factum est, cum esset in una civitátum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et prócidens in fáciem, rogávit eum, dicens: Dómine, si vis, potes me mundáre.	b
  29961 Lucas	Luke	44	5	13	Et exténdens manum, tétigit eum dicens: Volo: mundáre. Et conféstim lepra discéssit ab illo.
  29962 Lucas	Luke	44	5	14	Et ipse præcépit illi ut némini díceret: sed, Vade, osténde te sacerdóti, et offer pro emundatióne tua, sicut præcépit Móyses, in testimónium illis.
  29963 Lucas	Luke	44	5	15	Perambulábat autem magis sermo de illo: et conveniébant turbæ multæ ut audírent, et curaréntur ab infirmitátibus suis.
  29964 Lucas	Luke	44	5	16	Ipse autem secedébat in desértum, et orábat.
  29965 Lucas	Luke	44	5	17	Et factum est in una diérum, et ipse sedébat docens. Et erant pharisǽi sedéntes, et legis doctóres, qui vénerant ex omni castéllo Galilǽæ, et Judǽæ, et Jerúsalem: et virtus Dómini erat ad sanándum eos.	b
  29966 Lucas	Luke	44	5	18	Et ecce viri portántes in lecto hóminem, qui erat paralýticus: et quærébant eum inférre, et pónere ante eum.
  29967 Lucas	Luke	44	5	19	Et non inveniéntes qua parte illum inférrent præ turba, ascendérunt supra tectum, et per tégulas summisérunt eum cum lecto in médium ante Jesum.
  29968 Lucas	Luke	44	5	20	Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittúntur tibi peccáta tua.
  29969 Lucas	Luke	44	5	21	Et cœpérunt cogitáre scribæ et pharisǽi, dicéntes: Quis est hic, qui lóquitur blasphémias? quis potest dimíttere peccáta, nisi solus Deus?
  29970 Lucas	Luke	44	5	22	Ut cognóvit autem Jesus cogitatiónes eórum, respóndens, dixit ad illos: Quid cogitátis in córdibus vestris?
  29971 Lucas	Luke	44	5	23	Quid est facílius dícere: Dimittúntur tibi peccáta: an dícere: Surge, et ámbula?
  29972 Lucas	Luke	44	5	24	Ut autem sciátis quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta, (ait paralýtico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
  29973 Lucas	Luke	44	5	25	Et conféstim consúrgens coram illis, tulit lectum in quo jacébat: et ábiit in domum suam, magníficans Deum.
  29974 Lucas	Luke	44	5	26	Et stupor apprehéndit omnes, et magnificábant Deum. Et repléti sunt timóre, dicéntes: Quia vídimus mirabília hódie.
  29975 Lucas	Luke	44	5	27	Et post hæc éxiit, et vidit publicánum nómine Levi, sedéntem ad telónium, et ait illi: Séquere me.	b
  29976 Lucas	Luke	44	5	28	Et relíctis ómnibus, surgens secútus est eum.
  29977 Lucas	Luke	44	5	29	Et fecit ei convívium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanórum, et aliórum qui cum illis erant discumbéntes.
  29978 Lucas	Luke	44	5	30	Et murmurábant pharisǽi et scribæ eórum, dicéntes ad discípulos ejus: Quare cum publicánis et peccatóribus manducátis et bíbitis?
  29979 Lucas	Luke	44	5	31	Et respóndens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt médico, sed qui male habent.
  29980 Lucas	Luke	44	5	32	Non veni vocáre justos, sed peccatóres ad pœniténtiam.
  29981 Lucas	Luke	44	5	33	At illi dixérunt ad eum: Quare discípuli Joánnis jejúnant frequénter, et obsecratiónes fáciunt, simíliter et pharisæórum: tui autem edunt et bibunt?	b
  29982 Lucas	Luke	44	5	34	Quibus ipse ait: Numquid potéstis fílios sponsi, dum cum illis est sponsus, fácere jejunáre?
  29983 Lucas	Luke	44	5	35	Vénient autem dies, cum ablátus fúerit ab illis sponsus: tunc jejunábunt in illis diébus.
  29984 Lucas	Luke	44	5	36	Dicébat autem et similitúdinem ad illos: Quia nemo commissúram a novo vestiménto immíttit in vestiméntum vetus: alióquin et novum rumpit, et véteri non cónvenit commissúra a novo.
  29985 Lucas	Luke	44	5	37	Et nemo mittit vinum novum in utres véteres: alióquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundétur, et utres períbunt:
  29986 Lucas	Luke	44	5	38	sed vinum novum in utres novos mitténdum est, et útraque conservántur.
  29987 Lucas	Luke	44	5	39	Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus mélius est.
  29988 Lucas	Luke	44	6	1	Factum est autem in sábbato secúndo, primo, cum transíret per sata, vellébant discípuli ejus spicas, et manducábant confricántes mánibus.
  29989 Lucas	Luke	44	6	2	Quidam autem pharisæórum, dicébant illis: Quid fácitis quod non licet in sábbatis?
  29990 Lucas	Luke	44	6	3	Et respóndens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legístis quod fecit David, cum esurísset ipse, et qui cum illo erant?
  29991 Lucas	Luke	44	6	4	quómodo intrávit in domum Dei, et panes propositiónis sumpsit, et manducávit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducáre nisi tantum sacerdótibus?
  29992 Lucas	Luke	44	6	5	Et dicébat illis: Quia dóminus est Fílius hóminis étiam sábbati.
  29993 Lucas	Luke	44	6	6	Factum est autem in álio sábbato, ut intráret in synagógam, et docéret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat árida.
  29994 Lucas	Luke	44	6	7	Observábant autem scribæ et pharisǽi si in sábbato curáret, ut invenírent unde accusárent eum.
  29995 Lucas	Luke	44	6	8	Ipse vero sciébat cogitatiónes eórum: et ait hómini qui habébat manum áridam: Surge, et sta in médium. Et surgens stetit.
  29996 Lucas	Luke	44	6	9	Ait autem ad illos Jesus: Intérrogo vos si licet sábbatis benefácere, an male: ánimam salvam fácere, an pérdere?
  29997 Lucas	Luke	44	6	10	Et circumspéctis ómnibus dixit hómini: Exténde manum tuam. Et exténdit: et restitúta est manus ejus.
  29998 Lucas	Luke	44	6	11	Ipsi autem repléti sunt insipiéntia, et colloquebántur ad ínvicem, quidnam fácerent Jesu.
  29999 Lucas	Luke	44	6	12	Factum est autem in illis diébus, éxiit in montem oráre, et erat pernóctans in oratióne Dei.	b
  30000 Lucas	Luke	44	6	13	Et cum dies factus esset, vocávit discípulos suos: et elégit duódecim ex ipsis (quos et apóstolos nominávit):
  30001 Lucas	Luke	44	6	14	Simónem, quem cognominávit Petrum, et Andréam fratrem ejus, Jacóbum, et Joánnem, Philíppum, et Bartholomǽum,
  30002 Lucas	Luke	44	6	15	Matthǽum, et Thomam, Jacóbum Alphǽi, et Simónem, qui vocátur Zelótes,
  30003 Lucas	Luke	44	6	16	et Judam Jacóbi, et Judam Iscariótem, qui fuit próditor.
  30004 Lucas	Luke	44	6	17	Et descéndens cum illis, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis,
  30005 Lucas	Luke	44	6	18	qui vénerant ut audírent eum, et sanaréntur a languóribus suis. Et qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur.
  30006 Lucas	Luke	44	6	19	Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes.
  30007 Lucas	Luke	44	6	20	Et ipse elevátis óculis in discípulis suis, dicébat: Beáti páuperes, quia vestrum est regnum Dei.	b
  30008 Lucas	Luke	44	6	21	Beáti qui nunc esurítis, quia saturabímini. Beáti qui nunc fletis, quia ridébitis.
  30009 Lucas	Luke	44	6	22	Beáti éritis cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis.
  30010 Lucas	Luke	44	6	23	Gaudéte in illa die, et exsultáte: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secúndum hæc enim faciébant prophétis patres eórum.
  30011 Lucas	Luke	44	6	24	Verúmtamen væ vobis divítibus, quia habétis consolatiónem vestram.
  30012 Lucas	Luke	44	6	25	Væ vobis, qui saturáti estis: quia esuriétis. Væ vobis, qui ridétis nunc: quia lugébitis et flébitis.
  30013 Lucas	Luke	44	6	26	Væ cum benedíxerint vobis hómines: secúndum hæc enim faciébant pseudoprophétis patres eórum.
  30014 Lucas	Luke	44	6	27	Sed vobis dico, qui audítis: dilígite inimícos vestros, benefácite his qui odérunt vos.	b
  30015 Lucas	Luke	44	6	28	Benedícite maledicéntibus vobis, et oráte pro calumniántibus vos.
  30016 Lucas	Luke	44	6	29	Et qui te pércutit in maxíllam, præbe et álteram. Et ab eo qui aufert tibi vestiméntum, étiam túnicam noli prohibére.
  30017 Lucas	Luke	44	6	30	Omni autem peténti te, tríbue: et qui aufert quæ tua sunt, ne répetas.
  30018 Lucas	Luke	44	6	31	Et prout vultis ut fáciant vobis hómines, et vos fácite illis simíliter.
  30019 Lucas	Luke	44	6	32	Et si dilígitis eos qui vos díligunt, quæ vobis est grátia? nam et peccatóres diligéntes se díligunt.
  30020 Lucas	Luke	44	6	33	Et si benefecéritis his qui vobis benefáciunt, quæ vobis est grátia? síquidem et peccatóres hoc fáciunt.
  30021 Lucas	Luke	44	6	34	Et si mútuum dedéritis his a quibus sperátis recípere, quæ grátia est vobis? nam et peccatóres peccatóribus fœnerántur, ut recípiant æquália.
  30022 Lucas	Luke	44	6	35	Verúmtamen dilígite inimícos vestros: benefácite, et mútuum date, nihil inde sperántes: et erit merces vestra multa, et éritis fílii Altíssimi, quia ipse benígnus est super ingrátos et malos.
  30023 Lucas	Luke	44	6	36	Estóte ergo misericórdes sicut et Pater vester miséricors est.	b
  30024 Lucas	Luke	44	6	37	Nolíte judicáre, et non judicabímini: nolíte condemnáre, et non condemnabímini. Dimíttite, et dimittémini.
  30025 Lucas	Luke	44	6	38	Date, et dábitur vobis: mensúram bonam, et confértam, et coagitátam, et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum. Eádem quippe mensúra, qua mensi fuéritis, remetiétur vobis.
  30026 Lucas	Luke	44	6	39	Dicébat autem illis et similitúdinem: Numquid potest cæcus cæcum dúcere? nonne ambo in fóveam cadunt?	b
  30027 Lucas	Luke	44	6	40	Non est discípulus super magístrum: perféctus autem omnis erit, si sit sicut magíster ejus.	b
  30028 Lucas	Luke	44	6	41	Quid autem vides festúcam in óculo fratris tui, trabem autem, quæ in óculo tuo est, non consíderas?	b
  30029 Lucas	Luke	44	6	42	aut quómodo potes dícere fratri tuo: Frater, sine ejíciam festúcam de óculo tuo: ipse in óculo tuo trabem non videns? Hypócrita, éjice primum trabem de óculo tuo: et tunc perspícies ut edúcas festúcam de óculo fratris tui.
  30030 Lucas	Luke	44	6	43	Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, fáciens fructum bonum.	b
  30031 Lucas	Luke	44	6	44	Unaquǽque enim arbor de fructu suo cognóscitur. Neque enim de spinis cólligunt ficus: neque de rubo vindémiant uvam.
  30032 Lucas	Luke	44	6	45	Bonus homo de bono thesáuro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesáuro profert malum. Ex abundántia enim cordis os lóquitur.
  30033 Lucas	Luke	44	6	46	Quid autem vocátis me Dómine, Dómine: et non fácitis quæ dico?	b
  30034 Lucas	Luke	44	6	47	Omnis qui venit ad me, et audit sermónes meos, et facit eos, osténdam vobis cui símilis sit:
  30035 Lucas	Luke	44	6	48	símilis est hómini ædificánti domum, qui fodit in altum, et pósuit fundaméntum super petram: inundatióne autem facta, illísum est flumen dómui illi, et non pótuit eam movére: fundáta enim erat super petram.
  30036 Lucas	Luke	44	6	49	Qui autem audit, et non facit, símilis est hómini ædificánti domum suam super terram sine fundaménto: in quam illísus est flúvius, et contínuo cécidit: et facta est ruína domus illíus magna.
  30037 Lucas	Luke	44	7	1	Cum autem implésset ómnia verba sua in aures plebis, intrávit Caphárnaum.
  30038 Lucas	Luke	44	7	2	Centuriónis autem cujúsdam servus male habens, erat moritúrus: qui illi erat pretiósus.
  30039 Lucas	Luke	44	7	3	Et cum audísset de Jesu, misit ad eum senióres Judæórum, rogans eum ut veníret et salváret servum ejus.
  30040 Lucas	Luke	44	7	4	At illi cum veníssent ad Jesum, rogábant eum sollícite, dicéntes ei: Quia dignus est ut hoc illi præstes:
  30041 Lucas	Luke	44	7	5	díligit enim gentem nostram, et synagógam ipse ædificávit nobis.
  30042 Lucas	Luke	44	7	6	Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centúrio amícos, dicens: Dómine, noli vexári: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres:
  30043 Lucas	Luke	44	7	7	propter quod et meípsum non sum dignum arbitrátus ut venírem ad te: sed dic verbo, et sanábitur puer meus.
  30044 Lucas	Luke	44	7	8	Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites: et dico huic, Vade, et vadit: et álii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit.
  30045 Lucas	Luke	44	7	9	Quo audíto Jesus mirátus est: et convérsus sequéntibus se turbis, dixit: Amen dico vobis, nec in Ísraël tantam fidem invéni.
  30046 Lucas	Luke	44	7	10	Et revérsi, qui missi fúerant, domum, invenérunt servum, qui langúerat, sanum.
  30047 Lucas	Luke	44	7	11	Et factum est: deínceps ibat in civitátem quæ vocátur Naim: et ibant cum eo discípuli ejus et turba copiósa.	b
  30048 Lucas	Luke	44	7	12	Cum autem appropinquáret portæ civitátis, ecce defúnctus efferebátur fílius únicus matris suæ: et hæc vídua erat: et turba civitátis multa cum illa.
  30049 Lucas	Luke	44	7	13	Quam cum vidísset Dóminus, misericórdia motus super eam, dixit illi: Noli flere.
  30050 Lucas	Luke	44	7	14	Et accéssit, et tétigit lóculum. (Hi autem qui portábant, stetérunt.) Et ait: Adoléscens, tibi dico, surge.
  30051 Lucas	Luke	44	7	15	Et resédit qui erat mórtuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.
  30052 Lucas	Luke	44	7	16	Accépit autem omnes timor: et magnificábant Deum, dicéntes: Quia prophéta magnus surréxit in nobis: et quia Deus visitávit plebem suam.
  30053 Lucas	Luke	44	7	17	Et éxiit hic sermo in univérsam Judǽam de eo, et in omnem circa regiónem.
  30054 Lucas	Luke	44	7	18	Et nuntiavérunt Joánni discípuli ejus de ómnibus his.	b
  30055 Lucas	Luke	44	7	19	Et convocávit duos de discípulis suis Joánnes, et misit ad Jesum, dicens: Tu es qui ventúrus es, an álium exspectámus?
  30056 Lucas	Luke	44	7	20	Cum autem veníssent ad eum viri, dixérunt: Joánnes Baptísta misit nos ad te dicens: Tu es qui ventúrus es, an álium exspectámus?
  30057 Lucas	Luke	44	7	21	(In ipsa autem hora multos curávit a languóribus, et plagis, et spirítibus malis, et cæcis multis donávit visum.)
  30058 Lucas	Luke	44	7	22	Et respóndens, dixit illis: Eúntes renuntiáte Joánni quæ audístis et vidístis: quia cæci vident, claudi ámbulant, leprósi mundántur, surdi áudiunt, mórtui resúrgunt, páuperes evangelizántur:
  30059 Lucas	Luke	44	7	23	et beátus est quicúmque non fúerit scandalizátus in me.
  30060 Lucas	Luke	44	7	24	Et cum discessíssent núntii Joánnis, cœpit de Joánne dícere ad turbas: Quid exístis in desértum vidére? arúndinem vento agitátam?	b
  30061 Lucas	Luke	44	7	25	Sed quid exístis vidére? hóminem móllibus véstibus indútum? Ecce qui in veste pretiósa sunt et delíciis, in dómibus regum sunt.
  30062 Lucas	Luke	44	7	26	Sed quid exístis vidére? prophétam? Útique dico vobis, et plus quam prophétam:
  30063 Lucas	Luke	44	7	27	hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto ángelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te.
  30064 Lucas	Luke	44	7	28	Dico enim vobis: major inter natos mulíerum prophéta Joánne Baptísta nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo.
  30065 Lucas	Luke	44	7	29	Et omnis pópulus áudiens et publicáni, justificavérunt Deum, baptizáti baptísmo Joánnis.
  30066 Lucas	Luke	44	7	30	Pharisǽi autem et legisperíti consílium Dei sprevérunt in semetípsos, non baptizáti ab eo.
  30067 Lucas	Luke	44	7	31	Ait autem Dóminus: Cui ergo símiles dicam hómines generatiónis hujus? et cui símiles sunt?
  30068 Lucas	Luke	44	7	32	Símiles sunt púeris sedéntibus in foro, et loquéntibus ad ínvicem, et dicéntibus: Cantávimus vobis tíbiis, et non saltástis: lamentávimus, et non plorástis.
  30069 Lucas	Luke	44	7	33	Venit enim Joánnes Baptísta, neque mandúcans panem, neque bibens vinum, et dícitis: Dæmónium habet.
  30070 Lucas	Luke	44	7	34	Venit Fílius hóminis mandúcans, et bibens, et dícitis: Ecce homo devorátor, et bibens vinum, amícus publicanórum et peccatórum.
  30071 Lucas	Luke	44	7	35	Et justificáta est sapiéntia ab ómnibus fíliis suis.
  30072 Lucas	Luke	44	7	36	Rogábat autem illum quidam de pharisǽis ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisǽi discúbuit.	b
  30073 Lucas	Luke	44	7	37	Et ecce múlier, quæ erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit quod accubuísset in domo pharisǽi, áttulit alabástrum unguénti:
  30074 Lucas	Luke	44	7	38	et stans retro secus pedes ejus, lácrimis cœpit rigáre pedes ejus, et capíllis cápitis sui tergébat, et osculabátur pedes ejus, et unguénto ungébat.
  30075 Lucas	Luke	44	7	39	Videns autem pharisǽus, qui vocáverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset prophéta, sciret útique quæ et qualis est múlier, quæ tangit eum: quia peccátrix est.
  30076 Lucas	Luke	44	7	40	Et respóndens Jesus, dixit ad illum: Simon, hábeo tibi áliquid dícere. At ille ait: Magíster, dic.
  30077 Lucas	Luke	44	7	41	Duo debitóres erant cuídam fœneratóri: unus debébat denários quingéntos, et álius quinquagínta.
  30078 Lucas	Luke	44	7	42	Non habéntibus illis unde rédderent, donávit utrísque. Quis ergo eum plus díligit?
  30079 Lucas	Luke	44	7	43	Respóndens Simon dixit: Ǽstimo quia is cui plus donávit. At ille dixit ei: Recte judicásti.
  30080 Lucas	Luke	44	7	44	Et convérsus ad mulíerem, dixit Simóni: Vides hanc mulíerem? Intrávi in domum tuam, aquam pédibus meis non dedísti: hæc autem lácrimis rigávit pedes meos, et capíllis suis tersit.
  30081 Lucas	Luke	44	7	45	Ósculum mihi non dedísti: hæc autem ex quo intrávit, non cessávit osculári pedes meos.
  30082 Lucas	Luke	44	7	46	Óleo caput meum non unxísti: hæc autem unguénto unxit pedes meos.
  30083 Lucas	Luke	44	7	47	Propter quod dico tibi: remittúntur ei peccáta multa, quóniam diléxit multum. Cui autem minus dimíttitur, minus díligit.
  30084 Lucas	Luke	44	7	48	Dixit autem ad illam: Remittúntur tibi peccáta.
  30085 Lucas	Luke	44	7	49	Et cœpérunt qui simul accumbébant, dícere intra se: Quis est hic qui étiam peccáta dimíttit?
  30086 Lucas	Luke	44	7	50	Dixit autem ad mulíerem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
  30087 Lucas	Luke	44	8	1	Et factum est deínceps, et ipse iter faciébat per civitátes, et castélla prǽdicans, et evangelízans regnum Dei: et duódecim cum illo,
  30088 Lucas	Luke	44	8	2	et mulíeres áliquæ, quæ erant curátæ a spirítibus malígnis et infirmitátibus: María, quæ vocátur Magdaléne, de qua septem dæmónia exíerant,
  30089 Lucas	Luke	44	8	3	et Joánna uxor Chusæ procuratóris Heródis, et Susánna, et áliæ multæ, quæ ministrábant ei de facultátibus suis.
  30090 Lucas	Luke	44	8	4	Cum autem turba plúrima convenírent, et de civitátibus properárent ad eum, dixit per similitúdinem:
  30091 Lucas	Luke	44	8	5	Éxiit qui séminat, semináre semen suum. Et dum séminat, áliud cécidit secus viam, et conculcátum est, et vólucres cæli comedérunt illud.
  30092 Lucas	Luke	44	8	6	Et áliud cécidit supra petram: et natum áruit, quia non habébat humórem.
  30093 Lucas	Luke	44	8	7	Et áliud cécidit inter spinas, et simul exórtæ spinæ suffocavérunt illud.
  30094 Lucas	Luke	44	8	8	Et áliud cécidit in terram bonam: et ortum fecit fructum céntuplum. Hæc dicens clamábat: Qui habet aures audiéndi, áudiat.
  30095 Lucas	Luke	44	8	9	Interrogábant autem eum discípuli ejus, quæ esset hæc parábola.	b
  30096 Lucas	Luke	44	8	10	Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mystérium regni Dei, céteris autem in parábolis: ut vidéntes non vídeant, et audiéntes non intélligant.
  30097 Lucas	Luke	44	8	11	Est autem hæc parábola: Semen est verbum Dei.
  30098 Lucas	Luke	44	8	12	Qui autem secus viam, hi sunt qui áudiunt: deínde venit diábolus, et tollit verbum de corde eórum, ne credéntes salvi fiant.
  30099 Lucas	Luke	44	8	13	Nam qui supra petram, qui cum audíerint, cum gáudio suscípiunt verbum: et hi radíces non habent: qui ad tempus credunt, et in témpore tentatiónis recédunt.
  30100 Lucas	Luke	44	8	14	Quod autem in spinas cécidit: hi sunt qui audiérunt, et a sollicitudínibus, et divítiis, et voluptátibus vitæ eúntes, suffocántur, et non réferunt fructum.
  30101 Lucas	Luke	44	8	15	Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et óptimo audiéntes verbum rétinent, et fructum áfferunt in patiéntia.
  30102 Lucas	Luke	44	8	16	Nemo autem lucérnam accéndens, óperit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelábrum ponit, ut intrántes vídeant lumen.	b
  30103 Lucas	Luke	44	8	17	Non est enim occúltum, quod non manifestétur: nec abscónditum, quod non cognoscátur, et in palam véniat.
  30104 Lucas	Luke	44	8	18	Vidéte ergo quómodo audiátis? Qui enim habet, dábitur illi: et quicúmque non habet, étiam quod putat se habére, auferétur ab illo.
  30105 Lucas	Luke	44	8	19	Venérunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non póterant adíre eum præ turba.	b
  30106 Lucas	Luke	44	8	20	Et nuntiátum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, voléntes te vidére.
  30107 Lucas	Luke	44	8	21	Qui respóndens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei áudiunt et fáciunt.
  30108 Lucas	Luke	44	8	22	Factum est autem in una diérum: et ipse ascéndit in navículam, et discípuli ejus, et ait ad illos: Transfretémus trans stagnum. Et ascendérunt.	b
  30109 Lucas	Luke	44	8	23	Et navigántibus illis, obdormívit, et descéndit procélla venti in stagnum, et complebántur, et periclitabántur.
  30110 Lucas	Luke	44	8	24	Accedéntes autem suscitavérunt eum, dicéntes: Præcéptor, perímus. At ille surgens, increpávit ventum, et tempestátem aquæ, et cessávit: et facta est tranquíllitas.
  30111 Lucas	Luke	44	8	25	Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timéntes, miráti sunt ad ínvicem, dicéntes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari ímperat, et obédiunt ei?
  30112 Lucas	Luke	44	8	26	Et navigavérunt ad regiónem Gerasenórum, quæ est contra Galilǽam.	b
  30113 Lucas	Luke	44	8	27	Et cum egréssus esset ad terram, occúrrit illi vir quidam, qui habébat dæmónium jam tempóribus multis, et vestiménto non induebátur, neque in domo manébat, sed in monuméntis.
  30114 Lucas	Luke	44	8	28	Is, ut vidit Jesum, prócidit ante illum: et exclámans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altíssimi? óbsecro te, ne me tórqueas.
  30115 Lucas	Luke	44	8	29	Præcipiébat enim spirítui immúndo ut exíret ab hómine. Multis enim tempóribus arripiébat illum, et vinciebátur caténis, et compédibus custodítus. Et ruptis vínculis agebátur a dæmónio in desérta.
  30116 Lucas	Luke	44	8	30	Interrogávit autem illum Jesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Légio: quia intráverant dæmónia multa in eum.
  30117 Lucas	Luke	44	8	31	Et rogábant illum ne imperáret illis ut in abýssum irent.
  30118 Lucas	Luke	44	8	32	Erat autem ibi grex porcórum multórum pascéntium in monte: et rogábant eum, ut permítteret eis in illos íngredi. Et permísit illis.
  30119 Lucas	Luke	44	8	33	Exiérunt ergo dæmónia ab hómine, et intravérunt in porcos: et ímpetu ábiit grex per præceps in stagnum, et suffocátus est.
  30120 Lucas	Luke	44	8	34	Quod ut vidérunt factum qui pascébant, fugérunt, et nuntiavérunt in civitátem et in villas.
  30121 Lucas	Luke	44	8	35	Exiérunt autem vidére quod factum est, et venérunt ad Jesum, et invenérunt hóminem sedéntem, a quo dæmónia exíerant, vestítum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuérunt.
  30122 Lucas	Luke	44	8	36	Nuntiavérunt autem illis et qui víderant, quómodo sanus factus esset a legióne:
  30123 Lucas	Luke	44	8	37	et rogavérunt illum omnis multitúdo regiónis Gerasenórum ut discéderet ab ipsis: quia magno timóre tenebántur. Ipse autem ascéndens navim, revérsus est.
  30124 Lucas	Luke	44	8	38	Et rogábat illum vir, a quo dæmónia exíerant, ut cum eo esset. Dimísit autem eum Jesus, dicens:
  30125 Lucas	Luke	44	8	39	Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et ábiit per univérsam civitátem, prǽdicans quanta illi fecísset Jesus.
  30126 Lucas	Luke	44	8	40	Factum est autem cum rediísset Jesus, excépit illum turba: erunt enim omnes exspectántes eum.	b
  30127 Lucas	Luke	44	8	41	Et ecce venit vir, cui nomen Jáirus, et ipse princeps synagógæ erat: et cécidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intráret in domum ejus,
  30128 Lucas	Luke	44	8	42	quia única fília erat ei fere annórum duódecim, et hæc moriebátur. Et cóntigit, dum iret, a turba comprimebátur.
  30129 Lucas	Luke	44	8	43	Et múlier quædam erat in fluxu sánguinis ab annis duódecim, quæ in médicos erogáverat omnem substántiam suam, nec ab ullo pótuit curári:
  30130 Lucas	Luke	44	8	44	accéssit retro, et tétigit fímbriam vestiménti ejus: et conféstim stetit fluxus sánguinis ejus.
  30131 Lucas	Luke	44	8	45	Et ait Jesus: Quis est, qui me tétigit? Negántibus autem ómnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Præcéptor, turbæ te cómprimunt, et afflígunt, et dicis: Quis me tétigit?
  30132 Lucas	Luke	44	8	46	Et dicit Jesus: Tétigit me áliquis: nam ego novi virtútem de me exiísse.
  30133 Lucas	Luke	44	8	47	Videns autem múlier, quia non látuit, tremens venit, et prócidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetígerit eum, indicávit coram omni pópulo: et quemádmodum conféstim sanáta sit.
  30134 Lucas	Luke	44	8	48	At ipse dixit ei: Fília, fides tua salvam te fecit: vade in pace.
  30135 Lucas	Luke	44	8	49	Adhuc illo loquénte, venit quidam ad príncipem synagógæ, dicens ei: Quia mórtua est fília tua, noli vexáre illum.	b
  30136 Lucas	Luke	44	8	50	Jesus autem, audíto hoc verbo, respóndit patri puéllæ: Noli timére, crede tantum, et salva erit.
  30137 Lucas	Luke	44	8	51	Et cum venísset domum, non permísit intráre secum quemquam, nisi Petrum, et Jacóbum, et Joánnem, et patrem, et matrem puéllæ.
  30138 Lucas	Luke	44	8	52	Flebant autem omnes, et plangébant illam. At ille dixit: Nolíte flere: non est mórtua puélla, sed dormit.
  30139 Lucas	Luke	44	8	53	Et deridébant eum, sciéntes quod mórtua esset.
  30140 Lucas	Luke	44	8	54	Ipse autem tenens manum ejus clamávit, dicens: Puélla, surge.
  30141 Lucas	Luke	44	8	55	Et revérsus est spíritus ejus, et surréxit contínuo. Et jussit illi dari manducáre.
  30142 Lucas	Luke	44	8	56	Et stupuérunt paréntes ejus, quibus præcépit ne alícui dícerent quod factum erat.
  30143 Lucas	Luke	44	9	1	Convocátis autem duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent.
  30144 Lucas	Luke	44	9	2	Et misit illos prædicáre regnum Dei, et sanáre infírmos.
  30145 Lucas	Luke	44	9	3	Et ait ad illos: Nihil tuléritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecúniam, neque duas túnicas habeátis.
  30146 Lucas	Luke	44	9	4	Et in quamcúmque domum intravéritis, ibi manéte, et inde ne exeátis.
  30147 Lucas	Luke	44	9	5	Et quicúmque non recéperint vos: exeúntes de civitáte illa, étiam púlverem pedum vestrórum excútite in testimónium supra illos.
  30148 Lucas	Luke	44	9	6	Egréssi autem circuíbant per castélla evangelizántes, et curántes ubíque.
  30149 Lucas	Luke	44	9	7	Audívit autem Heródes tetrárcha ómnia quæ fiébant ab eo, et hæsitábat eo quod dicerétur	b
  30150 Lucas	Luke	44	9	8	a quibúsdam: Quia Joánnes surréxit a mórtuis: a quibúsdam vero: Quia Elías appáruit: ab áliis autem: Quia prophéta unus de antíquis surréxit.
  30151 Lucas	Luke	44	9	9	Et ait Heródes: Joánnem ego decollávi: quis est autem iste, de quo ego tália áudio? Et quærébat vidére eum.
  30152 Lucas	Luke	44	9	10	Et revérsi Apóstoli, narravérunt illi quæcúmque fecérunt: et assúmptis illis secéssit seórsum in locum desértum, qui est Bethsáidæ.	b
  30153 Lucas	Luke	44	9	11	Quod cum cognovíssent turbæ, secútæ sunt illum: et excépit eos, et loquebátur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigébant, sanábat.
  30154 Lucas	Luke	44	9	12	Dies autem cœ́perat declináre, et accedéntes duódecim dixérunt illi: Dimítte turbas, ut eúntes in castélla villásque quæ circa sunt, divértant, et invéniant escas: quia hic in loco desérto sumus.
  30155 Lucas	Luke	44	9	13	Ait autem ad illos: Vos date illis manducáre. At illi dixérunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eámus, et emámus in omnem hanc turbam escas.
  30156 Lucas	Luke	44	9	14	Erant autem fere viri quinque míllia. Ait autem ad discípulos suos: Fácite illos discúmbere per convívia quinquagénos.
  30157 Lucas	Luke	44	9	15	Et ita fecérunt: et discúmbere fecérunt omnes.
  30158 Lucas	Luke	44	9	16	Accéptis autem quinque pánibus et duóbus píscibus, respéxit in cælum, et benedíxit illis: et fregit, et distríbuit discípulis suis, ut pónerent ante turbas.
  30159 Lucas	Luke	44	9	17	Et manducavérunt omnes, et saturáti sunt. Et sublátum est quod supérfuit illis, fragmentórum cóphini duódecim.
  30160 Lucas	Luke	44	9	18	Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discípuli: et interrogávit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ?	b
  30161 Lucas	Luke	44	9	19	At illi respondérunt, et dixérunt: Joánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero quia unus prophéta de prióribus surréxit.
  30162 Lucas	Luke	44	9	20	Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Christum Dei.
  30163 Lucas	Luke	44	9	21	At ille íncrepans illos, præcépit ne cui dícerent hoc,
  30164 Lucas	Luke	44	9	22	dicens: Quia opórtet Fílium hóminis multa pati, et reprobári a senióribus, et princípibus sacerdótum, et scribis, et occídi, et tértia die resúrgere.
  30165 Lucas	Luke	44	9	23	Dicébat autem ad omnes: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam quotídie, et sequátur me.
  30166 Lucas	Luke	44	9	24	Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet illam: nam qui perdíderit ánimam suam propter me, salvam fáciet illam.
  30167 Lucas	Luke	44	9	25	Quid enim próficit homo, si lucrétur univérsum mundum, se autem ipsum perdat, et detriméntum sui fáciat?
  30168 Lucas	Luke	44	9	26	Nam qui me erubúerit, et meos sermónes: hunc Fílius hóminis erubéscet cum vénerit in majestáte sua, et Patris, et sanctórum angelórum.
  30169 Lucas	Luke	44	9	27	Dico autem vobis vere: sunt áliqui hic stantes, qui non gustábunt mortem donec vídeant regnum Dei.
  30170 Lucas	Luke	44	9	28	Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assúmpsit Petrum, et Jacóbum, et Joánnem, et ascéndit in montem ut oráret.	b
  30171 Lucas	Luke	44	9	29	Et facta est, dum oráret, spécies vultus ejus áltera: et vestítus ejus albus et refúlgens.
  30172 Lucas	Luke	44	9	30	Et ecce duo viri loquebántur cum illo. Erant autem Móyses et Elías,
  30173 Lucas	Luke	44	9	31	visi in majestáte: et dicébant excéssum ejus, quem completúrus erat in Jerúsalem.
  30174 Lucas	Luke	44	9	32	Petrus vero, et qui cum illo erant, graváti erant somno. Et evigilántes vidérunt majestátem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.
  30175 Lucas	Luke	44	9	33	Et factum est cum discéderent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præcéptor, bonum est nos hic esse: et faciámus tria tabernácula, unum tibi, et unum Móysi, et unum Elíæ: nésciens quid díceret.
  30176 Lucas	Luke	44	9	34	Hæc autem illo loquénte, facta est nubes, et obumbrávit eos: et timuérunt, intrántibus illis in nubem.
  30177 Lucas	Luke	44	9	35	Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, ipsum audíte.
  30178 Lucas	Luke	44	9	36	Et dum fíeret vox, invéntus est Jesus solus. Et ipsi tacuérunt, et némini dixérunt in illis diébus quidquam ex his quæ víderant.
  30179 Lucas	Luke	44	9	37	Factum est autem in sequénti die, descendéntibus illis de monte, occúrrit illis turba multa.	b
  30180 Lucas	Luke	44	9	38	Et ecce vir de turba exclamávit, dicens: Magíster, óbsecro te, réspice in fílium meum quia únicus est mihi:
  30181 Lucas	Luke	44	9	39	et ecce spíritus apprehéndit eum, et súbito clamat, et elídit, et díssipat eum cum spuma, et vix discédit dilánians eum:
  30182 Lucas	Luke	44	9	40	et rogávi discípulos tuos ut ejícerent illum, et non potuérunt.
  30183 Lucas	Luke	44	9	41	Respóndens autem Jesus, dixit: O generátio infidélis, et pervérsa, úsquequo ero apud vos, et pátiar vos? adduc huc fílium tuum.
  30184 Lucas	Luke	44	9	42	Et cum accéderet, elísit illum dæmónium, et dissipávit.
  30185 Lucas	Luke	44	9	43	Et increpávit Jesus spíritum immúndum, et sanávit púerum, et réddidit illum patri ejus.
  30186 Lucas	Luke	44	9	44	Stupébant autem omnes in magnitúdine Dei: omnibúsque mirántibus in ómnibus quæ faciébat, dixit ad discípulos suos: Pónite vos in córdibus vestris sermónes istos: Fílius enim hóminis futúrum est ut tradátur in manus hóminum.
  30187 Lucas	Luke	44	9	45	At illi ignorábant verbum istud, et erat velátum ante eos ut non sentírent illud: et timébant eum interrogáre de hoc verbo.
  30188 Lucas	Luke	44	9	46	Intrávit autem cogitátio in eos quis eórum major esset.	b
  30189 Lucas	Luke	44	9	47	At Jesus videns cogitatiónes cordis illórum, apprehéndit púerum, et státuit illum secus se,
  30190 Lucas	Luke	44	9	48	et ait illis: Quicúmque suscéperit púerum istum in nómine meo, me récipit: et quicúmque me recéperit, récipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.
  30191 Lucas	Luke	44	9	49	Respóndens autem Joánnes dixit: Præcéptor, vídimus quemdam in nómine tuo ejiciéntem dæmónia, et prohibúimus eum: quia non séquitur nobíscum.
  30192 Lucas	Luke	44	9	50	Et ait ad illum Jesus: Nolíte prohibére: qui enim non est advérsum vos, pro vobis est.
  30193 Lucas	Luke	44	9	51	Factum est autem dum compleréntur dies assumptiónis ejus, et ipse fáciem suam firmávit ut iret in Jerúsalem.	b
  30194 Lucas	Luke	44	9	52	Et misit núntios ante conspéctum suum: et eúntes intravérunt in civitátem Samaritanórum ut parárent illi.
  30195 Lucas	Luke	44	9	53	Et non recepérunt eum, quia fácies ejus erat eúntis in Jerúsalem.
  30196 Lucas	Luke	44	9	54	Cum vidíssent autem discípuli ejus Jacóbus et Joánnes, dixérunt: Dómine, vis dícimus ut ignis descéndat de cælo, et consúmat illos?
  30197 Lucas	Luke	44	9	55	Et convérsus increpávit illos, dicens: Nescítis cujus spíritus estis.
  30198 Lucas	Luke	44	9	56	Fílius hóminis non venit ánimas pérdere, sed salváre. Et abiérunt in áliud castéllum.
  30199 Lucas	Luke	44	9	57	Factum est autem: ambulántibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocúmque íeris.	b
  30200 Lucas	Luke	44	9	58	Dixit illi Jesus: Vulpes fóveas habent, et vólucres cæli nidos: Fílius autem hóminis non habet ubi caput reclínet.
  30201 Lucas	Luke	44	9	59	Ait autem ad álterum: Séquere me: ille autem dixit: Dómine, permítte mihi primum ire, et sepelíre patrem meum.
  30202 Lucas	Luke	44	9	60	Dixítque ei Jesus: Sine ut mórtui sepéliant mórtuos suos: tu autem vade, et annúntia regnum Dei.
  30203 Lucas	Luke	44	9	61	Et ait alter: Sequar te Dómine, sed permítte mihi primum renuntiáre his quæ domi sunt.
  30204 Lucas	Luke	44	9	62	Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad arátrum, et respíciens retro, aptus est regno Dei.
  30205 Lucas	Luke	44	10	1	Post hæc autem designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus.
  30206 Lucas	Luke	44	10	2	Et dicébat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo dóminum messis ut mittat operários in messem suam.
  30207 Lucas	Luke	44	10	3	Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
  30208 Lucas	Luke	44	10	4	Nolíte portáre sácculum, neque peram, neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis.
  30209 Lucas	Luke	44	10	5	In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui:
  30210 Lucas	Luke	44	10	6	et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur.
  30211 Lucas	Luke	44	10	7	In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum.
  30212 Lucas	Luke	44	10	8	Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis:
  30213 Lucas	Luke	44	10	9	et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
  30214 Lucas	Luke	44	10	10	In quamcúmque autem civitátem intravéritis, et non suscéperint vos, exeúntes in platéas ejus, dícite:
  30215 Lucas	Luke	44	10	11	Étiam púlverem, qui adhǽsit nobis de civitáte vestra, extérgimus in vos: tamen hoc scitóte, quia appropinquávit regnum Dei.
  30216 Lucas	Luke	44	10	12	Dico vobis, quia Sódomis in die illa remíssius erit, quam illi civitáti.
  30217 Lucas	Luke	44	10	13	Væ tibi Corózain! væ tibi Bethsáida! quia si in Tyro et Sidóne factæ fuíssent virtútes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilício et cínere sedéntes pœnitérent.
  30218 Lucas	Luke	44	10	14	Verúmtamen Tyro et Sidóni remíssius erit in judício, quam vobis.
  30219 Lucas	Luke	44	10	15	Et tu Caphárnaum, usque ad cælum exaltáta, usque ad inférnum demergéris.
  30220 Lucas	Luke	44	10	16	Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.
  30221 Lucas	Luke	44	10	17	Revérsi sunt autem septuagínta duo cum gáudio, dicéntes: Dómine, étiam dæmónia subjiciúntur nobis in nómine tuo.	b
  30222 Lucas	Luke	44	10	18	Et ait illis: Vidébam Sátanam sicut fulgor de cælo cadéntem.
  30223 Lucas	Luke	44	10	19	Ecce dedi vobis potestátem calcándi supra serpéntes, et scorpiónes, et super omnem virtútem inimíci: et nihil vobis nocébit.
  30224 Lucas	Luke	44	10	20	Verúmtamen in hoc nolíte gaudére quia spíritus vobis subjiciúntur: gaudéte autem, quod nómina vestra scripta sunt in cælis.
  30225 Lucas	Luke	44	10	21	In ipsa hora exsultávit Spíritu Sancto, et dixit: Confíteor tibi Pater, Dómine cæli et terræ, quod abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Étiam Pater: quóniam sic plácuit ante te.
  30226 Lucas	Luke	44	10	22	Ómnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Fílius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre.
  30227 Lucas	Luke	44	10	23	Et convérsus ad discípulos suos, dixit: Beáti óculi qui vident quæ vos vidétis.
  30228 Lucas	Luke	44	10	24	Dico enim vobis quod multi prophétæ et reges voluérunt vidére quæ vos vidétis, et non vidérunt: et audíre quæ audítis, et non audiérunt.
  30229 Lucas	Luke	44	10	25	Et ecce quidam legisperítus surréxit tentans illum, et dicens: Magíster, quid faciéndo vitam ætérnam possidébo?	b
  30230 Lucas	Luke	44	10	26	At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quómodo legis?
  30231 Lucas	Luke	44	10	27	Ille respóndens dixit: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex ómnibus virtútibus tuis, et ex omni mente tua: et próximum tuum sicut teípsum.
  30232 Lucas	Luke	44	10	28	Dixítque illi: Recte respondísti: hoc fac, et vives.
  30233 Lucas	Luke	44	10	29	Ille autem volens justificáre seípsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus próximus?
  30234 Lucas	Luke	44	10	30	Suscípiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendébat ab Jerúsalem in Jéricho, et íncidit in latrónes, qui étiam despoliavérunt eum: et plagis impósitis abiérunt semivívo relícto.
  30235 Lucas	Luke	44	10	31	Áccidit autem ut sacérdos quidam descénderet eádem via: et viso illo præterívit.
  30236 Lucas	Luke	44	10	32	Simíliter et Levíta, cum esset secus locum, et vidéret eum, pertránsiit.
  30237 Lucas	Luke	44	10	33	Samaritánus autem quidam iter fáciens, venit secus eum: et videns eum, misericórdia motus est.
  30238 Lucas	Luke	44	10	34	Et apprópians alligávit vúlnera ejus, infúndens óleum et vinum: et impónens illum in juméntum suum, duxit in stábulum, et curam ejus egit.
  30239 Lucas	Luke	44	10	35	Et áltera die prótulit duos denários, et dedit stabulário, et ait: Curam illíus habe: et quodcúmque supererogáveris, ego cum redíero reddam tibi.
  30240 Lucas	Luke	44	10	36	Quis horum trium vidétur tibi próximus fuísse illi, qui íncidit in latrónes?
  30241 Lucas	Luke	44	10	37	At ille dixit: Qui fecit misericórdiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac simíliter.
  30242 Lucas	Luke	44	10	38	Factum est autem, dum irent, et ipse intrávit in quoddam castéllum: et múlier quædam, Martha nómine, excépit illum in domum suam,	b
  30243 Lucas	Luke	44	10	39	et huic erat soror nómine María, quæ étiam sedens secus pedes Dómini, audiébat verbum illíus.
  30244 Lucas	Luke	44	10	40	Martha autem satagébat circa frequens ministérium: quæ stetit, et ait: Dómine, non est tibi curæ quod soror mea relíquit me solam ministráre? dic ergo illi ut me ádjuvet.
  30245 Lucas	Luke	44	10	41	Et respóndens dixit illi Dóminus: Martha, Martha, sollícita es, et turbáris erga plúrima,
  30246 Lucas	Luke	44	10	42	porro unum est necessárium. María óptimam partem elégit, quæ non auferétur ab ea.
  30247 Lucas	Luke	44	11	1	Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessávit, dixit unus ex discípulis ejus ad eum: Dómine, doce nos oráre, sicut dócuit et Joánnes discípulos suos.
  30248 Lucas	Luke	44	11	2	Et ait illis: Cum orátis, dícite: Pater, sanctificétur nomen tuum. Advéniat regnum tuum.
  30249 Lucas	Luke	44	11	3	Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie.
  30250 Lucas	Luke	44	11	4	Et dimítte nobis peccáta nostra, síquidem et ipsi dimíttimus omni debénti nobis. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
  30251 Lucas	Luke	44	11	5	Et ait ad illos: Quis vestrum habébit amícum, et ibit ad illum média nocte, et dicet illi: Amíce, cómmoda mihi tres panes,	b
  30252 Lucas	Luke	44	11	6	quóniam amícus meus venit de via ad me, et non hábeo quod ponam ante illum,
  30253 Lucas	Luke	44	11	7	et ille de intus respóndens dicat: Noli mihi moléstus esse, jam óstium clausum est, et púeri mei mecum sunt in cubíli: non possum súrgere, et dare tibi.
  30254 Lucas	Luke	44	11	8	Et si ille perseveráverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amícus ejus sit, propter improbitátem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessários.
  30255 Lucas	Luke	44	11	9	Et ego dico vobis: Pétite, et dábitur vobis; quǽrite, et inveniétis; pulsáte, et aperiétur vobis.
  30256 Lucas	Luke	44	11	10	Omnis enim qui petit, áccipit: et qui quærit, invénit: et pulsánti aperiétur.
  30257 Lucas	Luke	44	11	11	Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lápidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpéntem dabit illi?
  30258 Lucas	Luke	44	11	12	aut si petíerit ovum, numquid porríget illi scorpiónem?
  30259 Lucas	Luke	44	11	13	Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare fíliis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spíritum bonum peténtibus se?
  30260 Lucas	Luke	44	11	14	Et erat ejíciens dæmónium, et illud erat mutum. Et cum ejecísset dæmónium, locútus est mutus, et admirátæ sunt turbæ.	b
  30261 Lucas	Luke	44	11	15	Quidam autem ex eis dixérunt: In Beélzebub príncipe dæmoniórum éjicit dæmónia.
  30262 Lucas	Luke	44	11	16	Et álii tentántes, signum de cælo quærébant ab eo.
  30263 Lucas	Luke	44	11	17	Ipse autem ut vidit cogitatiónes eórum, dixit eis: Omne regnum in seípsum divísum desolábitur, et domus supra domum cadet.
  30264 Lucas	Luke	44	11	18	Si autem et Sátanas in seípsum divísus est, quómodo stabit regnum ejus? quia dícitis in Beélzebub me ejícere dæmónia.
  30265 Lucas	Luke	44	11	19	Si autem ego in Beélzebub ejício dæmónia: fílii vestri in quo ejíciunt? ídeo ipsi júdices vestri erunt.
  30266 Lucas	Luke	44	11	20	Porro si in dígito Dei ejício dæmónia: profécto pervénit in vos regnum Dei.
  30267 Lucas	Luke	44	11	21	Cum fortis armátus custódit átrium suum, in pace sunt ea quæ póssidet.
  30268 Lucas	Luke	44	11	22	Si autem fórtior eo supervéniens vícerit eum, univérsa arma ejus áuferet, in quibus confidébat, et spólia ejus distríbuet.
  30269 Lucas	Luke	44	11	23	Qui non est mecum, contra me est: et qui non cólligit mecum, dispérgit.
  30270 Lucas	Luke	44	11	24	Cum immúndus spíritus exíerit de hómine, ámbulat per loca inaquósa, quærens réquiem: et non invéniens dicit: Revértar in domum meam unde exívi.
  30271 Lucas	Luke	44	11	25	Et cum vénerit, invénit eam scopis mundátam, et ornátam.
  30272 Lucas	Luke	44	11	26	Tunc vadit, et assúmit septem álios spíritus secum, nequióres se, et ingréssi hábitant ibi. Et fiunt novíssima hóminis illíus pejóra prióribus.
  30273 Lucas	Luke	44	11	27	Factum est autem, cum hæc díceret: extóllens vocem quædam múlier de turba dixit illi: Beátus venter qui te portávit, et úbera quæ suxísti.
  30274 Lucas	Luke	44	11	28	At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei et custódiunt illud.
  30275 Lucas	Luke	44	11	29	Turbis autem concurréntibus cœpit dícere: Generátio hæc, generátio nequam est: signum quærit, et signum non dábitur ei, nisi signum Jonæ prophétæ.	b
  30276 Lucas	Luke	44	11	30	Nam sicut fuit Jonas signum Ninivítis, ita erit et Fílius hóminis generatióni isti.
  30277 Lucas	Luke	44	11	31	Regína austri surget in judício cum viris generatiónis hujus, et condemnábit illos: quia venit a fínibus terræ audíre sapiéntiam Salomónis: et ecce plus quam Sálomon hic.
  30278 Lucas	Luke	44	11	32	Viri Ninivítæ surgent in judício cum generatióne hac, et condemnábunt illam: quia pœniténtiam egérunt ad prædicatiónem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.
  30279 Lucas	Luke	44	11	33	Nemo lucérnam accéndit, et in abscóndito ponit, neque sub módio: sed supra candelábrum, ut qui ingrediúntur, lumen vídeant.	b
  30280 Lucas	Luke	44	11	34	Lucérna córporis tui est óculus tuus. Si óculus tuus fúerit simplex, totum corpus tuum lúcidum erit: si autem nequam fúerit, étiam corpus tuum tenebrósum erit.
  30281 Lucas	Luke	44	11	35	Vide ergo ne lumen quod in te est, ténebræ sint.
  30282 Lucas	Luke	44	11	36	Si ergo corpus tuum totum lúcidum fúerit, non habens áliquam partem tenebrárum, erit lúcidum totum, et sicut lucérna fulgóris illuminábit te.
  30283 Lucas	Luke	44	11	37	Et cum loquerétur, rogávit illum quidam pharisǽus ut prandéret apud se. Et ingréssus recúbuit.	b
  30284 Lucas	Luke	44	11	38	Pharisǽus autem cœpit intra se réputans dícere, quare non baptizátus esset ante prándium.
  30285 Lucas	Luke	44	11	39	Et ait Dóminus ad illum: Nunc vos pharisǽi, quod déforis est cálicis et catíni, mundátis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapína et iniquitáte.
  30286 Lucas	Luke	44	11	40	Stulti! nonne qui fecit quod déforis est, étiam id quod deíntus est fecit?
  30287 Lucas	Luke	44	11	41	Verúmtamen quod súperest, date eleemósynam: et ecce ómnia munda sunt vobis.
  30288 Lucas	Luke	44	11	42	Sed væ vobis, pharisǽis, quia decimátis mentham, et rutam, et omne olus, et præterítis judícium et caritátem Dei: hæc autem opórtuit fácere, et illa non omíttere.	b
  30289 Lucas	Luke	44	11	43	Væ vobis, pharisǽis, quia dilígitis primas cáthedras in synagógis, et salutatiónes in foro.
  30290 Lucas	Luke	44	11	44	Væ vobis, quia estis ut monuménta, quæ non ápparent, et hómines ambulántes supra, nésciunt.
  30291 Lucas	Luke	44	11	45	Respóndens autem quidam ex legisperítis, ait illi: Magíster, hæc dicens étiam contuméliam nobis facis.	b
  30292 Lucas	Luke	44	11	46	At ille ait: Et vobis legisperítis væ: quia onerátis hómines onéribus, quæ portáre non possunt, et ipsi uno dígito vestro non tángitis sárcinas.
  30293 Lucas	Luke	44	11	47	Væ vobis, qui ædificátis monuménta prophetárum: patres autem vestri occidérunt illos.
  30294 Lucas	Luke	44	11	48	Profécto testificámini quod consentítis opéribus patrum vestrórum: quóniam ipsi quidem eos occidérunt, vos autem ædificátis eórum sepúlchra.
  30295 Lucas	Luke	44	11	49	Proptérea et sapiéntia Dei dixit: Mittam ad illos prophétas, et apóstolos, et ex illis occídent, et persequéntur:
  30296 Lucas	Luke	44	11	50	ut inquirátur sanguis ómnium prophetárum, qui effúsus est a constitutióne mundi a generatióne ista,
  30297 Lucas	Luke	44	11	51	a sánguine Abel, usque ad sánguinem Zacharíæ, qui périit inter altáre et ædem. Ita dico vobis, requirétur ab hac generatióne.
  30298 Lucas	Luke	44	11	52	Væ vobis, legisperítis, quia tulístis clavem sciéntiæ: ipsi non introístis, et eos qui introíbant, prohibuístis.
  30299 Lucas	Luke	44	11	53	Cum autem hæc ad illos díceret, cœpérunt pharisǽi et legisperíti gráviter insístere, et os ejus opprímere de multis,	b
  30300 Lucas	Luke	44	11	54	insidiántes ei, et quæréntes áliquid cápere de ore ejus, ut accusárent eum.
  30301 Lucas	Luke	44	12	1	Multis autem turbis circumstántibus, ita ut se ínvicem conculcárent, cœpit dícere ad discípulos suos: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis.
  30302 Lucas	Luke	44	12	2	Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur.
  30303 Lucas	Luke	44	12	3	Quóniam quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis.
  30304 Lucas	Luke	44	12	4	Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant.
  30305 Lucas	Luke	44	12	5	Osténdam autem vobis quem timeátis: timéte eum qui, postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam: ita dico vobis, hunc timéte.
  30306 Lucas	Luke	44	12	6	Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo?
  30307 Lucas	Luke	44	12	7	sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos.
  30308 Lucas	Luke	44	12	8	Dico autem vobis: Omnis quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram ángelis Dei:
  30309 Lucas	Luke	44	12	9	qui autem negáverit me coram homínibus, negábitur coram ángelis Dei.
  30310 Lucas	Luke	44	12	10	Et omnis qui dicit verbum in Fílium hóminis, remittétur illi: ei autem qui in Spíritum Sanctum blasphemáverit, non remittétur.
  30311 Lucas	Luke	44	12	11	Cum autem indúcent vos in synagógas, et ad magistrátus, et potestátes, nolíte sollíciti esse quáliter, aut quid respondeátis, aut quid dicátis.
  30312 Lucas	Luke	44	12	12	Spíritus enim Sanctus docébit vos in ipsa hora quid opórteat vos dícere.
  30313 Lucas	Luke	44	12	13	Ait autem ei quidam de turba: Magíster, dic fratri meo ut dívidat mecum hæreditátem.	b
  30314 Lucas	Luke	44	12	14	At ille dixit illi: Homo, quis me constítuit júdicem, aut divisórem super vos?
  30315 Lucas	Luke	44	12	15	Dixítque ad illos: Vidéte, et cavéte ab omni avarítia: quia non in abundántia cujúsquam vita ejus est ex his quæ póssidet.
  30316 Lucas	Luke	44	12	16	Dixit autem similitúdinem ad illos, dicens: Hóminis cujúsdam dívitis úberes fructus ager áttulit:
  30317 Lucas	Luke	44	12	17	et cogitábat intra se dicens: Quid fáciam, quia non hábeo quo cóngregem fructus meos?
  30318 Lucas	Luke	44	12	18	Et dixit: Hoc fáciam: déstruam hórrea mea, et majóra fáciam: et illuc congregábo ómnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,
  30319 Lucas	Luke	44	12	19	et dicam ánimæ meæ: Ánima, habes multa bona pósita in annos plúrimos: requiésce, cómede, bibe, epuláre.
  30320 Lucas	Luke	44	12	20	Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte ánimam tuam répetunt a te: quæ autem parásti, cujus erunt?
  30321 Lucas	Luke	44	12	21	Sic est qui sibi thesaurízat, et non est in Deum dives.
  30322 Lucas	Luke	44	12	22	Dixítque ad discípulos suos: Ídeo dico vobis, nolíte sollíciti esse ánimæ vestræ quid manducétis, neque córpori quid induámini.	b
  30323 Lucas	Luke	44	12	23	Ánima plus est quam esca, et corpus plus quam vestiméntum.
  30324 Lucas	Luke	44	12	24	Consideráte corvos, quia non séminant, neque metunt, quibus non est cellárium, neque hórreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?
  30325 Lucas	Luke	44	12	25	Quis autem vestrum cogitándo potest adjícere ad statúram suam cúbitum unum?
  30326 Lucas	Luke	44	12	26	Si ergo neque quod mínimum est potéstis, quid de céteris sollíciti estis?
  30327 Lucas	Luke	44	12	27	Consideráte lília quómodo crescunt: non labórant, neque nent: dico autem vobis, nec Sálomon in omni glória sua vestiebátur sicut unum ex istis.
  30328 Lucas	Luke	44	12	28	Si autem fœnum, quod hódie est in agro, et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusíllæ fídei?
  30329 Lucas	Luke	44	12	29	Et vos nolíte quǽrere quid manducétis, aut quid bibátis: et nolíte in sublíme tolli:
  30330 Lucas	Luke	44	12	30	hæc enim ómnia gentes mundi quǽrunt. Pater autem vester scit quóniam his indigétis.
  30331 Lucas	Luke	44	12	31	Verúmtamen quǽrite primum regnum Dei, et justítiam ejus: et hæc ómnia adjiciéntur vobis.
  30332 Lucas	Luke	44	12	32	Nolíte timére pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum.	b
  30333 Lucas	Luke	44	12	33	Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cælis: quo fur non apprópriat, neque tínea corrúmpit.
  30334 Lucas	Luke	44	12	34	Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
  30335 Lucas	Luke	44	12	35	Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris,
  30336 Lucas	Luke	44	12	36	et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei.
  30337 Lucas	Luke	44	12	37	Beáti servi illi quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis.
  30338 Lucas	Luke	44	12	38	Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi.
  30339 Lucas	Luke	44	12	39	Hoc autem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam.
  30340 Lucas	Luke	44	12	40	Et vos estóte paráti: quia qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
  30341 Lucas	Luke	44	12	41	Ait autem ei Petrus: Dómine, ad nos dicis hanc parábolam, an et ad omnes?	b
  30342 Lucas	Luke	44	12	42	Dixit autem Dóminus: Quis, putas, est fidélis dispensátor, et prudens, quem constítuit dóminus supra famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram?
  30343 Lucas	Luke	44	12	43	Beátus ille servus quem, cum vénerit dóminus, invénerit ita faciéntem.
  30344 Lucas	Luke	44	12	44	Vere dico vobis, quóniam supra ómnia quæ póssidet, constítuet illum.
  30345 Lucas	Luke	44	12	45	Quod si díxerit servus ille in corde suo: Moram facit dóminus meus veníre: et cœ́perit percútere servos, et ancíllas, et édere, et bíbere, et inebriári:
  30346 Lucas	Luke	44	12	46	véniet dóminus servi illíus in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dívidet eum, partémque ejus cum infidélibus ponet.
  30347 Lucas	Luke	44	12	47	Ille autem servus qui cognóvit voluntátem dómini sui, et non præparávit, et non facit secúndum voluntátem ejus, vapulábit multis:
  30348 Lucas	Luke	44	12	48	qui autem non cognóvit, et fecit digna plagis, vapulábit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quærétur ab eo: et cui commendavérunt multum, plus petent ab eo.
  30349 Lucas	Luke	44	12	49	Ignem veni míttere in terram, et quid volo nisi ut accendátur?	b
  30350 Lucas	Luke	44	12	50	Baptísmo autem hábeo baptizári: et quómodo coárctor usque dum perficiátur?
  30351 Lucas	Luke	44	12	51	Putátis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separatiónem:
  30352 Lucas	Luke	44	12	52	erunt enim ex hoc quinque in domo una divísi, tres in duos, et duo in tres
  30353 Lucas	Luke	44	12	53	dividéntur: pater in fílium, et fílius in patrem suum, mater in fíliam, et fília in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
  30354 Lucas	Luke	44	12	54	Dicébat autem et ad turbas: Cum vidéritis nubem oriéntem ab occásu, statim dícitis: Nimbus venit: et ita fit.	b
  30355 Lucas	Luke	44	12	55	Et cum austrum flantem, dícitis: Quia æstus erit: et fit.
  30356 Lucas	Luke	44	12	56	Hypócritæ! fáciem cæli et terræ nostis probáre: hoc autem tempus quómodo non probátis?
  30357 Lucas	Luke	44	12	57	quid autem et a vobis ipsis non judicátis quod justum est?
  30358 Lucas	Luke	44	12	58	Cum autem vadis cum adversário tuo ad príncipem, in via da óperam liberári ab illo, ne forte trahat te ad júdicem, et judex tradat te exactóri, et exáctor mittat te in cárcerem.
  30359 Lucas	Luke	44	12	59	Dico tibi, non éxies inde, donec étiam novíssimum minútum reddas.
  30360 Lucas	Luke	44	13	1	Áderant autem quidam ipso in témpore, nuntiántes illi de Galilǽis, quorum sánguinem Pilátus míscuit cum sacrifíciis eórum.
  30361 Lucas	Luke	44	13	2	Et respóndens dixit illis: Putátis quod hi Galilǽi præ ómnibus Galilǽis peccatóres fúerint, quia tália passi sunt?
  30362 Lucas	Luke	44	13	3	Non, dico vobis: sed nisi pœniténtiam habuéritis, omnes simíliter períbitis.
  30363 Lucas	Luke	44	13	4	Sicut illi decem et octo, supra quos cécidit turris in Síloë, et occídit eos: putátis quia et ipsi debitóres fúerint præter omnes hómines habitántes in Jerúsalem?
  30364 Lucas	Luke	44	13	5	Non, dico vobis: sed si pœniténtiam non egéritis, omnes simíliter períbitis.
  30365 Lucas	Luke	44	13	6	Dicébat autem et hanc similitúdinem: Árborem fici habébat quidam plantátam in vínea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invénit.	b
  30366 Lucas	Luke	44	13	7	Dixit autem ad cultórem víneæ: Ecce anni tres sunt ex quo vénio quærens fructum in ficúlnea hac, et non invénio: succíde ergo illam: ut quid étiam terram óccupat?
  30367 Lucas	Luke	44	13	8	At ille respóndens, dicit illi: Dómine dimítte illam et hoc anno, usque dum fódiam circa illam, et mittam stércora,
  30368 Lucas	Luke	44	13	9	et síquidem fécerit fructum: sin autem, in futúrum succídes eam.
  30369 Lucas	Luke	44	13	10	Erat autem docens in synagóga eórum sábbatis.	b
  30370 Lucas	Luke	44	13	11	Et ecce múlier, quæ habébat spíritum infirmitátis annis decem et octo: et erat inclináta, nec omníno póterat sursum respícere.
  30371 Lucas	Luke	44	13	12	Quam cum vidéret Jesus, vocávit eam ad se, et ait illi: Múlier, dimíssa es ab infirmitáte tua.
  30372 Lucas	Luke	44	13	13	Et impósuit illi manus, et conféstim erécta est, et glorificábat Deum.
  30373 Lucas	Luke	44	13	14	Respóndens autem archisynagógus, indígnans quia sábbato curásset Jesus, dicébat turbæ: Sex dies sunt in quibus opórtet operári: in his ergo veníte, et curámini, et non in die sábbati.
  30374 Lucas	Luke	44	13	15	Respóndens autem ad illum Dóminus, dixit: Hypócritæ, unusquísque vestrum sábbato non solvit bovem suum, aut ásinum a præsépio, et ducit adaquáre?
  30375 Lucas	Luke	44	13	16	Hanc autem fíliam Ábrahæ, quam alligávit Sátanas, ecce decem et octo annis, non opórtuit solvi a vínculo isto die sábbati?
  30376 Lucas	Luke	44	13	17	Et cum hæc díceret, erubescébant omnes adversárii ejus: et omnis pópulus gaudébat in univérsis, quæ glorióse fiébant ab eo.
  30377 Lucas	Luke	44	13	18	Dicébat ergo: Cui símile est regnum Dei, et cui símile æstimábo illud?	b
  30378 Lucas	Luke	44	13	19	Símile est grano sinápis, quod accéptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in árborem magnam: et vólucres cæli requievérunt in ramis ejus.
  30379 Lucas	Luke	44	13	20	Et íterum dixit: Cui símile æstimábo regnum Dei?
  30380 Lucas	Luke	44	13	21	Símile est ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínæ sata tria, donec fermentarétur totum.
  30381 Lucas	Luke	44	13	22	Et ibat per civitátes et castélla, docens, et iter fáciens in Jerúsalem.	b
  30382 Lucas	Luke	44	13	23	Ait autem illi quidam: Dómine, si pauci sunt, qui salvántur? Ipse autem dixit ad illos:
  30383 Lucas	Luke	44	13	24	Conténdite intráre per angústam portam: quia multi, dico vobis, quærent intráre, et non póterunt.
  30384 Lucas	Luke	44	13	25	Cum autem intráverit paterfamílias, et cláuserit óstium, incipiétis foris stare, et pulsáre óstium, dicéntes: Dómine, áperi nobis: et respóndens dicet vobis: Néscio vos unde sitis:
  30385 Lucas	Luke	44	13	26	tunc incipiétis dícere: Manducávimus coram te, et bíbimus, et in platéis nostris docuísti.
  30386 Lucas	Luke	44	13	27	Et dicet vobis: Néscio vos unde sitis: discédite a me omnes operárii iniquitátis.
  30387 Lucas	Luke	44	13	28	Ibi erit fletus et stridor déntium: cum vidéritis Ábraham, et Ísaac, et Jacob, et omnes prophétas in regno Dei, vos autem expélli foras.
  30388 Lucas	Luke	44	13	29	Et vénient ab oriénte, et occidénte, et aquilóne, et austro, et accúmbent in regno Dei.
  30389 Lucas	Luke	44	13	30	Et ecce sunt novíssimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novíssimi.
  30390 Lucas	Luke	44	13	31	In ipsa die accessérunt quidam pharisæórum, dicéntes illi: Exi, et vade hinc: quia Heródes vult te occídere.	b
  30391 Lucas	Luke	44	13	32	Et ait illis: Ite, et dícite vulpi illi: Ecce ejício dæmónia, et sanitátes perfício hódie, et cras, et tértia die consúmmor.
  30392 Lucas	Luke	44	13	33	Verúmtamen opórtet me hódie et cras et sequénti die ambuláre: quia non capit prophétam períre extra Jerúsalem.
  30393 Lucas	Luke	44	13	34	Jerúsalem, Jerúsalem, quæ occídis prophétas, et lápidas eos qui mittúntur ad te, quóties vólui congregáre fílios tuos quemádmodum avis nidum suum sub pennis, et noluísti?
  30394 Lucas	Luke	44	13	35	Ecce relinquétur vobis domus vestra desérta. Dico autem vobis, quia non vidébitis me donec véniat cum dicétis: Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
  30395 Lucas	Luke	44	14	1	Et factum est cum intráret Jesus in domum cujúsdam príncipis pharisæórum sábbato manducáre panem, et ipsi observábant eum.
  30396 Lucas	Luke	44	14	2	Et ecce homo quidam hydrópicus erat ante illum.
  30397 Lucas	Luke	44	14	3	Et respóndens Jesus dixit ad legisperítos et pharisǽos, dicens: Si licet sábbato curáre?
  30398 Lucas	Luke	44	14	4	At illi tacuérunt. Ipse vero apprehénsum sanávit eum, ac dimísit.
  30399 Lucas	Luke	44	14	5	Et respóndens ad illos dixit: Cujus vestrum ásinus, aut bos in púteum cadet, et non contínuo éxtrahet illum die sábbati?
  30400 Lucas	Luke	44	14	6	Et non póterant ad hæc respondére illi.
  30401 Lucas	Luke	44	14	7	Dicébat autem et ad invitátos parábolam, inténdens quómodo primos accúbitus elígerent, dicens ad illos:
  30402 Lucas	Luke	44	14	8	Cum invitátus fúeris ad núptias, non discúmbas in primo loco, ne forte honorátior te sit invitátus ab illo.
  30403 Lucas	Luke	44	14	9	Et véniens is, qui te et illum vocávit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incípias cum rubóre novíssimum locum tenére.
  30404 Lucas	Luke	44	14	10	Sed cum vocátus fúeris, vade, recúmbe in novíssimo loco: ut, cum vénerit qui te invitávit, dicat tibi: Amíce, ascénde supérius. Tunc erit tibi glória coram simul discumbéntibus:
  30405 Lucas	Luke	44	14	11	quia omnis, qui se exáltat, humiliábitur: et qui se humíliat, exaltábitur.
  30406 Lucas	Luke	44	14	12	Dicébat autem et ei, qui invitáverat: Cum facis prándium, aut cœnam, noli vocáre amícos tuos, neque fratres tuos, neque cognátos, neque vicínos dívites: ne forte te et ipsi reinvítent, et fiat tibi retribútio;
  30407 Lucas	Luke	44	14	13	sed cum facis convívium, voca páuperes, débiles, claudos, et cæcos:
  30408 Lucas	Luke	44	14	14	et beátus eris, quia non habent retribúere tibi: retribuétur enim tibi in resurrectióne justórum.
  30409 Lucas	Luke	44	14	15	Hæc cum audísset quidam de simul discumbéntibus, dixit illi: Beátus qui manducábit panem in regno Dei.	b
  30410 Lucas	Luke	44	14	16	At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocávit multos.
  30411 Lucas	Luke	44	14	17	Et misit servum suum hora cœnæ dícere invitátis ut venírent, quia jam paráta sunt ómnia.
  30412 Lucas	Luke	44	14	18	Et cœpérunt simul omnes excusáre. Primus dixit ei: Villam emi, et necésse hábeo exíre, et vidére illam: rogo te, habe me excusátum.
  30413 Lucas	Luke	44	14	19	Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probáre illa: rogo te, habe me excusátum.
  30414 Lucas	Luke	44	14	20	Et álius dixit: Uxórem duxi, et ídeo non possum veníre.
  30415 Lucas	Luke	44	14	21	Et revérsus servus nuntiávit hæc dómino suo. Tunc irátus paterfamílias, dixit servo suo: Exi cito in platéas et vicos civitátis: et páuperes, ac débiles, et cæcos, et claudos intróduc huc.
  30416 Lucas	Luke	44	14	22	Et ait servus: Dómine, factum est ut imperásti, et adhuc locus est.
  30417 Lucas	Luke	44	14	23	Et ait dóminus servo: Exi in vias, et sæpes: et compélle intráre, ut impleátur domus mea.
  30418 Lucas	Luke	44	14	24	Dico autem vobis quod nemo virórum illórum qui vocáti sunt, gustábit cœnam meam.
  30419 Lucas	Luke	44	14	25	Ibant autem turbæ multæ cum eo: et convérsus dixit ad illos:	b
  30420 Lucas	Luke	44	14	26	Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus.
  30421 Lucas	Luke	44	14	27	Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus.
  30422 Lucas	Luke	44	14	28	Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum,
  30423 Lucas	Luke	44	14	29	ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes qui vident, incípiant illúdere ei,
  30424 Lucas	Luke	44	14	30	dicéntes: Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre?
  30425 Lucas	Luke	44	14	31	Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem míllibus occúrrere ei, qui cum vigínti míllibus venit ad se?
  30426 Lucas	Luke	44	14	32	Alióquin adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens rogat ea quæ pacis sunt.
  30427 Lucas	Luke	44	14	33	Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.
  30428 Lucas	Luke	44	14	34	Bonum est sal: si autem sal evanúerit, in quo condiétur?
  30429 Lucas	Luke	44	14	35	Neque in terram, neque in sterquilínium útile est, sed foras mittétur. Qui habet aures audiéndi, áudiat.
  30430 Lucas	Luke	44	15	1	Erant autem appropinquántes ei publicáni, et peccatóres ut audírent illum.
  30431 Lucas	Luke	44	15	2	Et murmurábant pharisǽi, et scribæ, dicéntes: Quia hic peccatóres récipit, et mandúcat cum illis.
  30432 Lucas	Luke	44	15	3	Et ait ad illos parábolam istam dicens:
  30433 Lucas	Luke	44	15	4	Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdíderit unam ex illis, nonne dimíttit nonagínta novem in desérto, et vadit ad illam quæ períerat, donec invéniat eam?
  30434 Lucas	Luke	44	15	5	Et cum invénerit eam, impónit in húmeros suos gaudens:
  30435 Lucas	Luke	44	15	6	et véniens domum cónvocat amícos et vicínos, dicens illis: Congratulámini mihi, quia invéni ovem meam, quæ períerat.
  30436 Lucas	Luke	44	15	7	Dico vobis quod ita gáudium erit in cælo super uno peccatóre pœniténtiam agénte, quam super nonagínta novem justis, qui non índigent pœniténtia.
  30437 Lucas	Luke	44	15	8	Aut quæ múlier habens drachmas decem, si perdíderit drachmam unam, nonne accéndit lucérnam, et evérrit domum, et quærit diligénter, donec invéniat?
  30438 Lucas	Luke	44	15	9	Et cum invénerit cónvocat amícas et vicínas, dicens: Congratulámini mihi, quia invéni drachmam quam perdíderam.
  30439 Lucas	Luke	44	15	10	Ita, dico vobis, gáudium erit coram ángelis Dei super uno peccatóre pœniténtiam agénte.
  30440 Lucas	Luke	44	15	11	Ait autem: Homo quidam hábuit duos fílios:	b
  30441 Lucas	Luke	44	15	12	et dixit adolescéntior ex illis patri: Pater, da mihi portiónem substántiæ, quæ me contíngit. Et divísit illis substántiam.
  30442 Lucas	Luke	44	15	13	Et non post multos dies, congregátis ómnibus, adolescéntior fílius péregre proféctus est in regiónem longínquam, et ibi dissipávit substántiam suam vivéndo luxurióse.
  30443 Lucas	Luke	44	15	14	Et postquam ómnia consummásset, facta est fames válida in regióne illa, et ipse cœpit égere.
  30444 Lucas	Luke	44	15	15	Et ábiit, et adhǽsit uni cívium regiónis illíus: et misit illum in villam suam ut pásceret porcos.
  30445 Lucas	Luke	44	15	16	Et cupiébat implére ventrem suum de síliquis, quas porci manducábant: et nemo illi dabat.
  30446 Lucas	Luke	44	15	17	In se autem revérsus, dixit: Quanti mercenárii in domo patris mei abúndant pánibus, ego autem hic fame péreo!
  30447 Lucas	Luke	44	15	18	surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccávi in cælum, et coram te:
  30448 Lucas	Luke	44	15	19	jam non sum dignus vocári fílius tuus: fac me sicut unum de mercenáriis tuis.
  30449 Lucas	Luke	44	15	20	Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsíus, et misericórdia motus est, et accúrrens cécidit super collum ejus, et osculátus est eum.
  30450 Lucas	Luke	44	15	21	Dixítque ei fílius: Pater, peccávi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocári fílius tuus.
  30451 Lucas	Luke	44	15	22	Dixit autem pater ad servos suos: Cito proférte stolam primam, et indúite illum, et date ánnulum in manum ejus, et calceaménta in pedes ejus:
  30452 Lucas	Luke	44	15	23	et addúcite vítulum saginátum, et occídite, et manducémus, et epulémur:
  30453 Lucas	Luke	44	15	24	quia hic fílius meus mórtuus erat, et revíxit: períerat, et invéntus est. Et cœpérunt epulári.
  30454 Lucas	Luke	44	15	25	Erat autem fílius ejus sénior in agro: et cum veníret, et appropinquáret dómui, audívit symphóniam et chorum:
  30455 Lucas	Luke	44	15	26	et vocávit unum de servis, et interrogávit quid hæc essent.
  30456 Lucas	Luke	44	15	27	Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occídit pater tuus vítulum saginátum, quia salvum illum recépit.
  30457 Lucas	Luke	44	15	28	Indignátus est autem, et nolébat introíre. Pater ergo illíus egréssus, cœpit rogáre illum.
  30458 Lucas	Luke	44	15	29	At ille respóndens, dixit patri suo: Ecce tot annis sérvio tibi, et numquam mandátum tuum præterívi: et numquam dedísti mihi hædum ut cum amícis meis epulárer.
  30459 Lucas	Luke	44	15	30	Sed postquam fílius tuus hic, qui devorávit substántiam suam cum meretrícibus, venit, occidísti illi vítulum saginátum.
  30460 Lucas	Luke	44	15	31	At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et ómnia mea tua sunt:
  30461 Lucas	Luke	44	15	32	epulári autem, et gaudére oportébat, quia frater tuus hic mórtuus erat, et revíxit; períerat, et invéntus est.
  30462 Lucas	Luke	44	16	1	Dicébat autem et ad discípulos suos: Homo quidam erat dives, qui habébat víllicum: et hic diffamátus est apud illum quasi dissipásset bona ipsíus.
  30463 Lucas	Luke	44	16	2	Et vocávit illum, et ait illi: Quid hoc áudio de te? redde ratiónem villicatiónis tuæ: jam enim non póteris villicáre.
  30464 Lucas	Luke	44	16	3	Ait autem víllicus intra se: Quid fáciam, quia dóminus meus aufert a me villicatiónem? Fódere non váleo, mendicáre erubésco.
  30465 Lucas	Luke	44	16	4	Scio quid fáciam, ut, cum amótus fúero a villicatióne, recípiant me in domos suas.
  30466 Lucas	Luke	44	16	5	Convocátis ítaque síngulis debitóribus dómini sui, dicébat primo: Quantum debes dómino meo?
  30467 Lucas	Luke	44	16	6	At ille dixit: Centum cados ólei. Dixítque illi: Áccipe cautiónem tuam: et sede cito, scribe quinquagínta.
  30468 Lucas	Luke	44	16	7	Deínde álii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros trítici. Ait illi: Áccipe lítteras tuas, et scribe octogínta.
  30469 Lucas	Luke	44	16	8	Et laudávit dóminus víllicum iniquitátis, quia prudénter fecísset: quia fílii hujus sǽculi prudentióres fíliis lucis in generatióne sua sunt.
  30470 Lucas	Luke	44	16	9	Et ego vobis dico: fácite vobis amícos de mammóna iniquitátis: ut, cum defecéritis, recípiant vos in ætérna tabernácula.
  30471 Lucas	Luke	44	16	10	Qui fidélis est in mínimo, et in majóri fidélis est: et qui in módico iníquus est, et in majóri iníquus est.
  30472 Lucas	Luke	44	16	11	Si ergo in iníquo mammóna fidéles non fuístis quod verum est, quis credet vobis?
  30473 Lucas	Luke	44	16	12	Et si in aliéno fidéles non fuístis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
  30474 Lucas	Luke	44	16	13	Nemo servus potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódiet, et álterum díliget: aut uni adhærébit, et álterum contémnet. Non potéstis Deo servíre et mammónæ.	b
  30475 Lucas	Luke	44	16	14	Audiébant autem ómnia hæc pharisǽi, qui erant avári: et deridébant illum.	b
  30476 Lucas	Luke	44	16	15	Et ait illis: Vos estis qui justificátis vos coram homínibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod homínibus altum est, abominátio est ante Deum.
  30477 Lucas	Luke	44	16	16	Lex et prophétæ usque ad Joánnem: ex eo regnum Dei evangelizátur, et omnis in illud vim facit.
  30478 Lucas	Luke	44	16	17	Facílius est autem cælum et terram præteríre, quam de lege unum ápicem cádere.
  30479 Lucas	Luke	44	16	18	Omnis qui dimíttit uxórem suam et álteram ducit, mœchátur: et qui dimíssam a viro ducit, mœchátur.
  30480 Lucas	Luke	44	16	19	Homo quidam erat dives, qui induebátur púrpura et bysso, et epulabátur quotídie spléndide.	b
  30481 Lucas	Luke	44	16	20	Et erat quidam mendícus, nómine Lázarus, qui jacébat ad jánuam ejus, ulcéribus plenus,
  30482 Lucas	Luke	44	16	21	cúpiens saturári de micis quæ cadébant de mensa dívitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniébant, et lingébant úlcera ejus.
  30483 Lucas	Luke	44	16	22	Factum est autem ut morerétur mendícus, et portarétur ab ángelis in sinum Ábrahæ. Mórtuus est autem et dives, et sepúltus est in inférno.
  30484 Lucas	Luke	44	16	23	Élevans autem óculos suos, cum esset in torméntis, vidit Ábraham a longe, et Lázarum in sinu ejus:
  30485 Lucas	Luke	44	16	24	et ipse clamans dixit: Pater Ábraham, miserére mei, et mitte Lázarum ut intíngat extrémum dígiti sui in aquam, ut refrígeret linguam meam, quia crúcior in hac flamma.
  30486 Lucas	Luke	44	16	25	Et dixit illi Ábraham: Fili, recordáre quia recepísti bona in vita tua, et Lázarus simíliter mala: nunc autem hic consolátur, tu vero cruciáris:
  30487 Lucas	Luke	44	16	26	et in his ómnibus inter nos et vos chaos magnum firmátum est: ut hi qui volunt hinc transíre ad vos, non possint, neque inde huc transmeáre.
  30488 Lucas	Luke	44	16	27	Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:
  30489 Lucas	Luke	44	16	28	hábeo enim quinque fratres: ut testétur illis, ne et ipsi véniant in hunc locum tormentórum.
  30490 Lucas	Luke	44	16	29	Et ait illi Ábraham: Habent Móysen et prophétas: áudiant illos.
  30491 Lucas	Luke	44	16	30	At ille dixit: Non, pater Ábraham: sed si quis ex mórtuis íerit ad eos, pœniténtiam agent.
  30492 Lucas	Luke	44	16	31	Ait autem illi: Si Móysen et prophétas non áudiunt, neque si quis ex mórtuis resurréxerit, credent.
  30493 Lucas	Luke	44	17	1	Et ait ad discípulos suos: Impossíbile est ut non véniant scándala: væ autem illi per quem véniunt.
  30494 Lucas	Luke	44	17	2	Utílius est illi si lapis moláris imponátur circa collum ejus, et projiciátur in mare quam ut scandalízet unum de pusíllis istis.
  30495 Lucas	Luke	44	17	3	Atténdite vobis: Si peccáverit in te frater tuus, íncrepa illum: et si pœniténtiam égerit, dimítte illi.
  30496 Lucas	Luke	44	17	4	Et si sépties in die peccáverit in te, et sépties in die convérsus fúerit ad te, dicens: Pœ́nitet me, dimítte illi.
  30497 Lucas	Luke	44	17	5	Et dixérunt apóstoli Dómino: Adáuge nobis fidem.	b
  30498 Lucas	Luke	44	17	6	Dixit autem Dóminus: Si habuéritis fidem sicut granum sinápis, dicétis huic árbori moro: Eradicáre, et transplantáre in mare, et obédiet vobis.
  30499 Lucas	Luke	44	17	7	Quis autem vestrum habens servum arántem aut pascéntem, qui regrésso de agro dicat illi: Statim transi, recúmbe:	b
  30500 Lucas	Luke	44	17	8	et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcínge te, et minístra mihi donec mandúcem, et bibam, et post hæc tu manducábis, et bibes?
  30501 Lucas	Luke	44	17	9	Numquid grátiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperáverat?
  30502 Lucas	Luke	44	17	10	non puto. Sic et vos cum fecéritis ómnia quæ præcépta sunt vobis, dícite: Servi inútiles sumus: quod debúimus fácere, fécimus.
  30503 Lucas	Luke	44	17	11	Et factum est, dum iret in Jerúsalem, transíbat per médiam Samaríam et Galilǽam.	b
  30504 Lucas	Luke	44	17	12	Et cum ingrederétur quoddam castéllum, occurrérunt ei decem viri leprósi, qui stetérunt a longe:
  30505 Lucas	Luke	44	17	13	et levavérunt vocem, dicéntes: Jesu præcéptor, miserére nostri.
  30506 Lucas	Luke	44	17	14	Quos ut vidit, dixit: Ite, osténdite vos sacerdótibus. Et factum est, dum irent, mundáti sunt.
  30507 Lucas	Luke	44	17	15	Unus autem ex illis, ut vidit quia mundátus est, regréssus est, cum magna voce magníficans Deum,
  30508 Lucas	Luke	44	17	16	et cécidit in fáciem ante pedes ejus, grátias agens: et hic erat Samaritánus.
  30509 Lucas	Luke	44	17	17	Respóndens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundáti sunt? et novem ubi sunt?
  30510 Lucas	Luke	44	17	18	Non est invéntus qui redíret, et daret glóriam Deo, nisi hic alienígena.
  30511 Lucas	Luke	44	17	19	Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
  30512 Lucas	Luke	44	17	20	Interrogátus autem a pharisǽis: Quando venit regnum Dei? respóndens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatióne:	b
  30513 Lucas	Luke	44	17	21	neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
  30514 Lucas	Luke	44	17	22	Et ait ad discípulos suos: Vénient dies quando desiderétis vidére unum diem Fílii hóminis, et non vidébitis.
  30515 Lucas	Luke	44	17	23	Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolíte ire, neque sectémini:
  30516 Lucas	Luke	44	17	24	nam, sicut fulgur corúscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Fílius hóminis in die sua.
  30517 Lucas	Luke	44	17	25	Primum autem opórtet illum multa pati, et reprobári a generatióne hac.
  30518 Lucas	Luke	44	17	26	Et sicut factum est in diébus Noë, ita erit et in diébus Fílii hóminis:
  30519 Lucas	Luke	44	17	27	edébant et bibébant: uxóres ducébant et dabántur ad núptias, usque in diem, qua intrávit Noë in arcam: et venit dilúvium, et pérdidit omnes.
  30520 Lucas	Luke	44	17	28	Simíliter sicut factum est in diébus Lot: edébant et bibébant, emébant et vendébant, plantábant et ædificábant:
  30521 Lucas	Luke	44	17	29	qua die autem éxiit Lot a Sódomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes pérdidit:
  30522 Lucas	Luke	44	17	30	secúndum hæc erit qua die Fílius hóminis revelábitur.
  30523 Lucas	Luke	44	17	31	In illa hora, qui fúerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descéndat tóllere illa: et qui in agro, simíliter non rédeat retro.
  30524 Lucas	Luke	44	17	32	Mémores estóte uxóris Lot.
  30525 Lucas	Luke	44	17	33	Quicúmque quæsíerit ánimam suam salvam fácere, perdet illam: et quicúmque perdíderit illam, vivificábit eam.
  30526 Lucas	Luke	44	17	34	Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumétur, et alter relinquétur:
  30527 Lucas	Luke	44	17	35	duæ erunt moléntes in unum: una assumétur, et áltera relinquétur: duo in agro: unus assumétur, et alter relinquétur.
  30528 Lucas	Luke	44	17	36	Respondéntes dicunt illi: Ubi Dómine?
  30529 Lucas	Luke	44	17	37	Qui dixit illis: Ubicúmque fúerit corpus, illuc congregabúntur et áquilæ.
  30530 Lucas	Luke	44	18	1	Dicébat autem et parábolam ad illos, quóniam opórtet semper oráre et non defícere,
  30531 Lucas	Luke	44	18	2	dicens: Judex quidam erat in quadam civitáte, qui Deum non timébat, et hóminem non reverebátur.
  30532 Lucas	Luke	44	18	3	Vídua autem quædam erat in civitáte illa, et veniébat ad eum, dicens: Víndica me de adversário meo.
  30533 Lucas	Luke	44	18	4	Et nolébat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non tímeo, nec hóminem revéreor:
  30534 Lucas	Luke	44	18	5	tamen quia molésta est mihi hæc vídua, vindicábo illam, ne in novíssimo véniens sugíllet me.
  30535 Lucas	Luke	44	18	6	Ait autem Dóminus: Audíte quid judex iniquitátis dicit:
  30536 Lucas	Luke	44	18	7	Deus autem non fáciet vindíctam electórum suórum clamántium ad se die ac nocte, et patiéntiam habébit in illis?
  30537 Lucas	Luke	44	18	8	Dico vobis quia cito fáciet vindíctam illórum. Verúmtamen Fílius hóminis véniens, putas, invéniet fidem in terra?
  30538 Lucas	Luke	44	18	9	Dixit autem et ad quosdam qui in se confidébant tamquam justi, et aspernabántur céteros, parábolam istam:	b
  30539 Lucas	Luke	44	18	10	Duo hómines ascendérunt in templum ut orárent: unus pharisǽus et alter publicánus.
  30540 Lucas	Luke	44	18	11	Pharisǽus stans, hæc apud se orábat: Deus, grátias ago tibi, quia non sum sicut céteri hóminum: raptóres, injústi, adúlteri, velut étiam hic publicánus:
  30541 Lucas	Luke	44	18	12	jejúno bis in sábbato, décimas do ómnium quæ possídeo.
  30542 Lucas	Luke	44	18	13	Et publicánus a longe stans, nolébat nec óculos ad cælum leváre: sed percutiébat pectus suum, dicens: Deus propítius esto mihi peccatóri.
  30543 Lucas	Luke	44	18	14	Dico vobis, descéndit hic justificátus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exáltat, humiliábitur, et qui se humíliat, exaltábitur.
  30544 Lucas	Luke	44	18	15	Afferébant autem ad illum et infántes, ut eos tángeret. Quod cum vidérent discípuli, increpábant illos.	b
  30545 Lucas	Luke	44	18	16	Jesus autem cónvocans illos, dixit: Sínite púeros veníre ad me, et nolíte vetáre eos: tálium est enim regnum Dei.
  30546 Lucas	Luke	44	18	17	Amen dico vobis, quicúmque non accéperit regnum Dei sicut puer, non intrábit in illud.
  30547 Lucas	Luke	44	18	18	Et interrogávit eum quidam princeps, dicens: Magíster bone, quid fáciens vitam ætérnam possidébo?
  30548 Lucas	Luke	44	18	19	Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.
  30549 Lucas	Luke	44	18	20	Mandáta nosti: non occídes; non mœcháberis; non furtum fácies; non falsum testimónium dices; honóra patrem tuum et matrem.
  30550 Lucas	Luke	44	18	21	Qui ait: Hæc ómnia custodívi a juventúte mea.
  30551 Lucas	Luke	44	18	22	Quo audíto, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: ómnia quæcúmque habes vende, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo: et veni, séquere me.
  30552 Lucas	Luke	44	18	23	His ille audítis, contristátus est: quia dives erat valde.
  30553 Lucas	Luke	44	18	24	Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam diffícile, qui pecúnias habent, in regnum Dei intrábunt!
  30554 Lucas	Luke	44	18	25	facílius est enim camélum per forámen acus transíre quam dívitem intráre in regnum Dei.
  30555 Lucas	Luke	44	18	26	Et dixérunt qui audiébant: Et quis potest salvus fíeri?
  30556 Lucas	Luke	44	18	27	Ait illis: Quæ impossibília sunt apud hómines, possibília sunt apud Deum.
  30557 Lucas	Luke	44	18	28	Ait autem Petrus: Ecce nos dimísimus ómnia et secúti sumus te.	b
  30558 Lucas	Luke	44	18	29	Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui relíquit domum, aut paréntes, aut fratres, aut uxórem, aut fílios propter regnum Dei,
  30559 Lucas	Luke	44	18	30	et non recípiat multo plura in hoc témpore, et in sǽculo ventúro vitam ætérnam.
  30560 Lucas	Luke	44	18	31	Assúmpsit autem Jesus duódecim, et ait illis: Ecce ascéndimus Jerosólymam, et consummabúntur ómnia quæ scripta sunt per prophétas de Fílio hóminis:	b
  30561 Lucas	Luke	44	18	32	tradétur enim géntibus, et illudétur, et flagellábitur, et conspuétur:
  30562 Lucas	Luke	44	18	33	et postquam flagelláverint, occídent eum, et tértia die resúrget.
  30563 Lucas	Luke	44	18	34	Et ipsi nihil horum intellexérunt, et erat verbum istud abscónditum ab eis, et non intelligébant quæ dicebántur.
  30564 Lucas	Luke	44	18	35	Factum est autem, cum appropinquáret Jéricho, cæcus quidam sedébat secus viam, mendícans.	b
  30565 Lucas	Luke	44	18	36	Et cum audíret turbam prætereúntem, interrogábat quid hoc esset.
  30566 Lucas	Luke	44	18	37	Dixérunt autem ei quod Jesus Nazarénus transíret.
  30567 Lucas	Luke	44	18	38	Et clamávit, dicens: Jesu, fili David, miserére mei.
  30568 Lucas	Luke	44	18	39	Et qui præíbant, increpábant eum ut tacéret. Ipse vero multo magis clamábat: Fili David, miserére mei.
  30569 Lucas	Luke	44	18	40	Stans autem Jesus jussit illum addúci ad se. Et cum appropinquásset, interrogávit illum,
  30570 Lucas	Luke	44	18	41	dicens: Quid tibi vis fáciam? At ille dixit: Dómine, ut vídeam.
  30571 Lucas	Luke	44	18	42	Et Jesus dixit illi: Réspice, fides tua te salvum fecit.
  30572 Lucas	Luke	44	18	43	Et conféstim vidit, et sequebátur illum magníficans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
  30573 Lucas	Luke	44	19	1	Et ingréssus perambulábat Jéricho.
  30574 Lucas	Luke	44	19	2	Et ecce vir nómine Zachǽus: et hic princeps erat publicanórum, et ipse dives:
  30575 Lucas	Luke	44	19	3	et quærébat vidére Jesum, quis esset: et non póterat præ turba, quia statúra pusíllus erat.
  30576 Lucas	Luke	44	19	4	Et præcúrrens ascéndit in árborem sycómorum ut vidéret eum: quia inde erat transitúrus.
  30577 Lucas	Luke	44	19	5	Et cum venísset ad locum, suspíciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachǽe, festínans descénde: quia hódie in domo tua opórtet me manére.
  30578 Lucas	Luke	44	19	6	Et festínans descéndit, et excépit illum gaudens.
  30579 Lucas	Luke	44	19	7	Et cum vidérent omnes, murmurábant, dicéntes quod ad hóminem peccatórem divertísset.
  30580 Lucas	Luke	44	19	8	Stans autem Zachǽus, dixit ad Dóminum: Ecce dimídium bonórum meórum, Dómine, do paupéribus: et si quid áliquem defraudávi, reddo quádruplum.
  30581 Lucas	Luke	44	19	9	Ait Jesus ad eum: Quia hódie salus dómui huic facta est: eo quod et ipse fílius sit Ábrahæ.
  30582 Lucas	Luke	44	19	10	Venit enim Fílius hóminis quǽrere, et salvum fácere quod períerat.
  30583 Lucas	Luke	44	19	11	Hæc illis audiéntibus adjíciens, dixit parábolam, eo quod esset prope Jerúsalem: et quia existimárent quod conféstim regnum Dei manifestarétur.	b
  30584 Lucas	Luke	44	19	12	Dixit ergo: Homo quidam nóbilis ábiit in regiónem longínquam accípere sibi regnum, et revérti.
  30585 Lucas	Luke	44	19	13	Vocátis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiámini dum vénio.
  30586 Lucas	Luke	44	19	14	Cives autem ejus óderant eum: et misérunt legatiónem post illum, dicéntes: Nólumus hunc regnáre super nos.
  30587 Lucas	Luke	44	19	15	Et factum est ut redíret accépto regno: et jussit vocári servos, quibus dedit pecúniam, ut sciret quantum quisque negotiátus esset.
  30588 Lucas	Luke	44	19	16	Venit autem primus dicens: Dómine, mna tua decem mnas acquisívit.
  30589 Lucas	Luke	44	19	17	Et ait illi: Euge bone serve, quia in módico fuísti fidélis, eris potestátem habens super decem civitátes.
  30590 Lucas	Luke	44	19	18	Et alter venit, dicens: Dómine, mna tua fecit quinque mnas.
  30591 Lucas	Luke	44	19	19	Et huic ait: Et tu esto super quinque civitátes.
  30592 Lucas	Luke	44	19	20	Et alter venit, dicens: Dómine, ecce mna tua, quam hábui repósitam in sudário:
  30593 Lucas	Luke	44	19	21	tímui enim te, quia homo austérus es: tollis quod non posuísti, et metis quod non seminásti.
  30594 Lucas	Luke	44	19	22	Dicit ei: De ore tuo te júdico, serve nequam. Sciébas quod ego homo austérus sum, tollens quod non pósui, et metens quod non seminávi:
  30595 Lucas	Luke	44	19	23	et quare non dedísti pecúniam meam ad mensam, ut ego véniens cum usúris útique exegíssem illam?
  30596 Lucas	Luke	44	19	24	Et astántibus dixit: Auférte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.
  30597 Lucas	Luke	44	19	25	Et dixérunt ei: Dómine, habet decem mnas.
  30598 Lucas	Luke	44	19	26	Dico autem vobis, quia omni habénti dábitur, et abundábit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferétur ab eo.
  30599 Lucas	Luke	44	19	27	Verúmtamen inimícos meos illos, qui noluérunt me regnáre super se, addúcite huc: et interfícite ante me.
  30600 Lucas	Luke	44	19	28	Et his dictis, præcedébat ascéndens Jerosólymam.
  30601 Lucas	Luke	44	19	29	Et factum est, cum appropinquásset ad Béthphage et Bethániam, ad montem qui vocátur Olivéti, misit duos discípulos suos,	b
  30602 Lucas	Luke	44	19	30	dicens: Ite in castéllum quod contra est: in quod introëúntes, inveniétis pullum ásinæ alligátum, cui nemo umquam hóminum sedit: sólvite illum, et addúcite.
  30603 Lucas	Luke	44	19	31	Et si quis vos interrogáverit: Quare sólvitis? sic dicétis ei: Quia Dóminus óperam ejus desíderat.
  30604 Lucas	Luke	44	19	32	Abiérunt autem qui missi erant: et invenérunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
  30605 Lucas	Luke	44	19	33	Solvéntibus autem illis pullum, dixérunt dómini ejus ad illos: Quid sólvitis pullum?
  30606 Lucas	Luke	44	19	34	At illi dixérunt: Quia Dóminus eum necessárium habet.
  30607 Lucas	Luke	44	19	35	Et duxérunt illum ad Jesum. Et jactántes vestiménta sua supra pullum, imposuérunt Jesum.
  30608 Lucas	Luke	44	19	36	Eúnte autem illo, substernébant vestiménta sua in via:
  30609 Lucas	Luke	44	19	37	et cum appropinquáret jam ad descénsum montis Olivéti, cœpérunt omnes turbæ discipulórum gaudéntes laudáre Deum voce magna super ómnibus, quas víderant, virtútibus,
  30610 Lucas	Luke	44	19	38	dicéntes: Benedíctus, qui venit rex in nómine Dómini: pax in cælo, et glória in excélsis.
  30611 Lucas	Luke	44	19	39	Et quidam pharisæórum de turbis dixérunt ad illum: Magíster, íncrepa discípulos tuos.
  30612 Lucas	Luke	44	19	40	Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacúerint, lápides clamábunt.
  30613 Lucas	Luke	44	19	41	Et ut appropinquávit, videns civitátem flevit super illam, dicens:	b
  30614 Lucas	Luke	44	19	42	Quia si cognovísses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscóndita sunt ab óculis tuis.
  30615 Lucas	Luke	44	19	43	Quia vénient dies in te: et circúmdabunt te inimíci tui vallo, et circúmdabunt te: et coangustábunt te úndique:
  30616 Lucas	Luke	44	19	44	et ad terram prostérnent te, et fílios tuos, qui in te sunt, et non relínquent in te lápidem super lápidem: eo quod non cognóveris tempus visitatiónis tuæ.
  30617 Lucas	Luke	44	19	45	Et ingréssus in templum, cœpit ejícere vendéntes in illo, et eméntes,
  30618 Lucas	Luke	44	19	46	dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus oratiónis est: vos autem fecístis illam spelúncam latrónum.
  30619 Lucas	Luke	44	19	47	Et erat docens quotídie in templo. Príncipes autem sacerdótum, et scribæ, et princeps plebis quærébant illum pérdere:
  30620 Lucas	Luke	44	19	48	et non inveniébant quid fácerent illi. Omnis enim pópulus suspénsus erat, áudiens illum.
  30621 Lucas	Luke	44	20	1	Et factum est in una diérum, docénte illo pópulum in templo, et evangelizánte, convenérunt príncipes sacerdótum, et scribæ cum senióribus,
  30622 Lucas	Luke	44	20	2	et aiunt dicéntes ad illum: Dic nobis in qua potestáte hæc facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestátem?
  30623 Lucas	Luke	44	20	3	Respóndens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogábo vos et ego unum verbum. Respondéte mihi:
  30624 Lucas	Luke	44	20	4	baptísmus Joánnis de cælo erat, an ex homínibus?
  30625 Lucas	Luke	44	20	5	At illi cogitábant intra se, dicéntes: Quia si dixérimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidístis illi?
  30626 Lucas	Luke	44	20	6	Si autem dixérimus: Ex homínibus, plebs univérsa lapidábit nos: certi sunt enim Joánnem prophétam esse.
  30627 Lucas	Luke	44	20	7	Et respondérunt se nescíre unde esset.
  30628 Lucas	Luke	44	20	8	Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestáte hæc fácio.
  30629 Lucas	Luke	44	20	9	Cœpit autem dícere ad plebem parábolam hanc: Homo plantávit víneam, et locávit eam colónis: et ipse péregre fuit multis tempóribus.	b
  30630 Lucas	Luke	44	20	10	Et in témpore misit ad cultóres servum, ut de fructu víneæ darent illi. Qui cæsum dimisérunt eum inánem.
  30631 Lucas	Luke	44	20	11	Et áddidit álterum servum míttere. Illi autem hunc quoque cædéntes, et afficiéntes contumélia, dimisérunt inánem.
  30632 Lucas	Luke	44	20	12	Et áddidit tértium míttere: qui et illum vulnerántes ejecérunt.
  30633 Lucas	Luke	44	20	13	Dixit autem dóminus víneæ: Quid fáciam? Mittam fílium meum diléctum: fórsitan, cum hunc víderint, verebúntur.
  30634 Lucas	Luke	44	20	14	Quem cum vidíssent colóni, cogitavérunt intra se, dicéntes: Hic est hæres, occidámus illum, ut nostra fiat hæréditas.
  30635 Lucas	Luke	44	20	15	Et ejéctum illum extra víneam, occidérunt. Quid ergo fáciet illis dóminus víneæ?
  30636 Lucas	Luke	44	20	16	véniet, et perdet colónos istos, et dabit víneam áliis. Quo audíto, dixérunt illi: Absit.
  30637 Lucas	Luke	44	20	17	Ille autem aspíciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli?
  30638 Lucas	Luke	44	20	18	Omnis qui cecíderit super illum lápidem, conquassábitur: super quem autem cecíderit, commínuet illum.
  30639 Lucas	Luke	44	20	19	Et quærébant príncipes sacerdótum et scribæ míttere in illum manus illa hora, et timuérunt pópulum: cognovérunt enim quod ad ipsos díxerit similitúdinem hanc.	b
  30640 Lucas	Luke	44	20	20	Et observántes misérunt insidiatóres, qui se justos simulárent, ut cáperent eum in sermóne, ut tráderent illum principátui, et potestáti prǽsidis.
  30641 Lucas	Luke	44	20	21	Et interrogavérunt eum, dicéntes: Magíster, scimus quia recte dicis et doces: et non áccipis persónam, sed viam Dei in veritáte doces.
  30642 Lucas	Luke	44	20	22	Licet nobis tribútum dare Cǽsari, an non?
  30643 Lucas	Luke	44	20	23	Consíderans autem dolum illórum, dixit ad eos: Quid me tentátis?
  30644 Lucas	Luke	44	20	24	osténdite mihi denárium. Cujus habet imáginem et inscriptiónem? Respondéntes dixérunt ei: Cǽsaris.
  30645 Lucas	Luke	44	20	25	Et ait illis: Réddite ergo quæ sunt Cǽsaris, Cǽsari: et quæ sunt Dei, Deo.
  30646 Lucas	Luke	44	20	26	Et non potuérunt verbum ejus reprehéndere coram plebe: et miráti in respónso ejus, tacuérunt.
  30647 Lucas	Luke	44	20	27	Accessérunt autem quidam sadducæórum, qui negant esse resurrectiónem, et interrogavérunt eum,	b
  30648 Lucas	Luke	44	20	28	dicéntes: Magíster, Móyses scripsit nobis: Si frater alicújus mórtuus fúerit habens uxórem, et hic sine líberis fúerit, ut accípiat eam frater ejus uxórem, et súscitet semen fratri suo.
  30649 Lucas	Luke	44	20	29	Septem ergo fratres erant: et primus accépit uxórem, et mórtuus est sine fíliis.
  30650 Lucas	Luke	44	20	30	Et sequens accépit illam, et ipse mórtuus est sine fílio.
  30651 Lucas	Luke	44	20	31	Et tértius accépit illam. Simíliter et omnes septem, et non reliquérunt semen, et mórtui sunt.
  30652 Lucas	Luke	44	20	32	Novíssime ómnium mórtua est et múlier.
  30653 Lucas	Luke	44	20	33	In resurrectióne ergo, cujus eórum erit uxor? síquidem septem habuérunt eam uxórem.
  30654 Lucas	Luke	44	20	34	Et ait illis Jesus: Fílii hujus sǽculi nubunt, et tradúntur ad núptias:
  30655 Lucas	Luke	44	20	35	illi vero qui digni habebúntur sǽculo illo, et resurrectióne ex mórtuis, neque nubent, neque ducent uxóres:
  30656 Lucas	Luke	44	20	36	neque enim ultra mori potuérunt: æquáles enim ángelis sunt, et fílii sunt Dei, cum sint fílii resurrectiónis.
  30657 Lucas	Luke	44	20	37	Quia vero resúrgant mórtui, et Móyses osténdit secus rubum, sicut dicit Dóminum, Deum Ábraham, et Deum Ísaac, et Deum Jacob.
  30658 Lucas	Luke	44	20	38	Deus autem non est mortuórum, sed vivórum: omnes enim vivunt ei.
  30659 Lucas	Luke	44	20	39	Respondéntes autem quidam scribárum, dixérunt ei: Magíster, bene dixísti.
  30660 Lucas	Luke	44	20	40	Et ámplius non audébant eum quidquam interrogáre.
  30661 Lucas	Luke	44	20	41	Dixit autem ad illos: Quómodo dicunt Christum fílium esse David?	b
  30662 Lucas	Luke	44	20	42	et ipse David dicit in libro Psalmórum: Dixit Dóminus Dómino meo: sede a dextris meis,
  30663 Lucas	Luke	44	20	43	donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum.
  30664 Lucas	Luke	44	20	44	David ergo Dóminum illum vocat: et quómodo fílius ejus est?
  30665 Lucas	Luke	44	20	45	Audiénte autem omni pópulo, dixit discípulis suis:
  30666 Lucas	Luke	44	20	46	Atténdite a scribis, qui volunt ambuláre in stolis, et amant salutatiónes in foro, et primas cáthedras in synagógis, et primos discúbitus in convíviis,
  30667 Lucas	Luke	44	20	47	qui dévorant domos viduárum, simulántes longam oratiónem: hi accípient damnatiónem majórem.
  30668 Lucas	Luke	44	21	1	Respíciens autem, vidit eos qui mittébant múnera sua in gazophylácium, dívites.
  30669 Lucas	Luke	44	21	2	Vidit autem et quamdam víduam paupérculam mitténtem áëra minúta duo.
  30670 Lucas	Luke	44	21	3	Et dixit: Vere dico vobis, quia vídua hæc pauper plus quam omnes misit.
  30671 Lucas	Luke	44	21	4	Nam omnes hi ex abundánti sibi misérunt in múnera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem hábuit, misit.
  30672 Lucas	Luke	44	21	5	Et quibúsdam dicéntibus de templo quod bonis lapídibus et donis ornátum esset, dixit:	b
  30673 Lucas	Luke	44	21	6	Hæc quæ vidétis, vénient dies in quibus non relinquétur lapis super lápidem, qui non destruátur.
  30674 Lucas	Luke	44	21	7	Interrogavérunt autem illum, dicéntes: Præcéptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fíeri incípient?
  30675 Lucas	Luke	44	21	8	Qui dixit: Vidéte ne seducámini: multi enim vénient in nómine meo, dicéntes quia ego sum: et tempus appropinquávit: nolíte ergo ire post eos.
  30676 Lucas	Luke	44	21	9	Cum autem audiéritis prœ́lia et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis.
  30677 Lucas	Luke	44	21	10	Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum.
  30678 Lucas	Luke	44	21	11	Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de cælo, et signa magna erunt.
  30679 Lucas	Luke	44	21	12	Sed ante hæc ómnia injícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et prǽsides propter nomen meum:
  30680 Lucas	Luke	44	21	13	contínget autem vobis in testimónium.
  30681 Lucas	Luke	44	21	14	Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári quemádmodum respondeátis:
  30682 Lucas	Luke	44	21	15	ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non póterunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri.
  30683 Lucas	Luke	44	21	16	Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis:
  30684 Lucas	Luke	44	21	17	et éritis ódio ómnibus propter nomen meum:
  30685 Lucas	Luke	44	21	18	et capíllus de cápite vestro non períbit.
  30686 Lucas	Luke	44	21	19	In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.
  30687 Lucas	Luke	44	21	20	Cum autem vidéritis circúmdari ab exércitu Jerúsalem, tunc scitóte quia appropinquávit desolátio ejus:	b
  30688 Lucas	Luke	44	21	21	tunc qui in Judǽa sunt, fúgiant ad montes, et qui in médio ejus, discédant: et qui in regiónibus, non intrent in eam,
  30689 Lucas	Luke	44	21	22	quia dies ultiónis hi sunt, ut impleántur ómnia quæ scripta sunt.
  30690 Lucas	Luke	44	21	23	Væ autem prægnántibus et nutriéntibus in illis diébus! erit enim pressúra magna super terram, et ira pópulo huic.
  30691 Lucas	Luke	44	21	24	Et cadent in ore gládii, et captívi ducéntur in omnes gentes, et Jerúsalem calcábitur a géntibus, donec impleántur témpora natiónum.
  30692 Lucas	Luke	44	21	25	Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressúra géntium præ confusióne sónitus maris, et flúctuum:
  30693 Lucas	Luke	44	21	26	arescéntibus homínibus præ timóre, et exspectatióne, quæ supervénient univérso orbi: nam virtútes cælórum movebúntur:
  30694 Lucas	Luke	44	21	27	et tunc vidébunt Fílium hóminis veniéntem in nube cum potestáte magna et majestáte.
  30695 Lucas	Luke	44	21	28	His autem fíeri incipiéntibus, respícite, et leváte cápita vestra: quóniam appropínquat redémptio vestra.	b
  30696 Lucas	Luke	44	21	29	Et dixit illis similitúdinem: Vidéte ficúlneam, et omnes árbores:
  30697 Lucas	Luke	44	21	30	cum prodúcunt jam ex se fructum, scitis quóniam prope est æstas.
  30698 Lucas	Luke	44	21	31	Ita et vos cum vidéritis hæc fíeri, scitóte quóniam prope est regnum Dei.
  30699 Lucas	Luke	44	21	32	Amen dico vobis, quia non præteríbit generátio hæc, donec ómnia fiant.
  30700 Lucas	Luke	44	21	33	Cælum et terra transíbunt: verba autem mea non transíbunt.
  30701 Lucas	Luke	44	21	34	Atténdite autem vobis, ne forte gravéntur corda vestra in crápula, et ebrietáte, et curis hujus vitæ, et supervéniat in vos repentína dies illa:
  30702 Lucas	Luke	44	21	35	tamquam láqueus enim supervéniet in omnes qui sedent super fáciem omnis terræ.
  30703 Lucas	Luke	44	21	36	Vigiláte ítaque, omni témpore orántes, ut digni habeámini fúgere ista ómnia quæ futúra sunt, et stare ante Fílium hóminis.
  30704 Lucas	Luke	44	21	37	Erat autem diébus docens in templo: nóctibus vero éxiens, morabátur in monte qui vocátur Olivéti.	b
  30705 Lucas	Luke	44	21	38	Et omnis pópulus manicábat ad eum in templo audíre eum.
  30706 Lucas	Luke	44	22	1	Appropinquábat autem dies festus azymórum, qui dícitur Pascha:
  30707 Lucas	Luke	44	22	2	et quærébant príncipes sacerdótum, et scribæ, quómodo Jesum interfícerent: timébant vero plebem.
  30708 Lucas	Luke	44	22	3	Intrávit autem Sátanas in Judam, qui cognominabátur Iscariótes, unum de duódecim:
  30709 Lucas	Luke	44	22	4	et ábiit, et locútus est cum princípibus sacerdótum, et magistrátibus, quemádmodum illum tráderet eis.
  30710 Lucas	Luke	44	22	5	Et gavísi sunt, et pacti sunt pecúniam illi dare.
  30711 Lucas	Luke	44	22	6	Et spopóndit, et quærébat opportunitátem ut tráderet illum sine turbis.
  30712 Lucas	Luke	44	22	7	Venit autem dies azymórum, in qua necésse erat occídi pascha.	b
  30713 Lucas	Luke	44	22	8	Et misit Petrum et Joánnem, dicens: Eúntes paráte nobis pascha, ut manducémus.
  30714 Lucas	Luke	44	22	9	At illi dixérunt: Ubi vis parémus?
  30715 Lucas	Luke	44	22	10	Et dixit ad eos: Ecce introëúntibus vobis in civitátem occúrret vobis homo quidam ámphoram aquæ portans: sequímini eum in domum, in quam intrat,
  30716 Lucas	Luke	44	22	11	et dicétis patrifamílias domus: Dicit tibi Magíster: Ubi est diversórium, ubi pascha cum discípulis meis mandúcem?
  30717 Lucas	Luke	44	22	12	Et ipse osténdet vobis cœnáculum magnum stratum, et ibi paráte.
  30718 Lucas	Luke	44	22	13	Eúntes autem invenérunt sicut dixit illis, et paravérunt pascha.
  30719 Lucas	Luke	44	22	14	Et cum facta esset hora, discúbuit, et duódecim apóstoli cum eo.
  30720 Lucas	Luke	44	22	15	Et ait illis: Desidério desiderávi hoc pascha manducáre vobíscum, ántequam pátiar.	b
  30721 Lucas	Luke	44	22	16	Dico enim vobis, quia ex hoc non manducábo illud, donec impleátur in regno Dei.
  30722 Lucas	Luke	44	22	17	Et accépto cálice grátias egit, et dixit: Accípite, et divídite inter vos.
  30723 Lucas	Luke	44	22	18	Dico enim vobis quod non bibam de generatióne vitis donec regnum Dei véniat.
  30724 Lucas	Luke	44	22	19	Et accépto pane grátias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc fácite in meam commemoratiónem.
  30725 Lucas	Luke	44	22	20	Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic est calix novum testaméntum in sánguine meo, qui pro vobis fundétur.
  30726 Lucas	Luke	44	22	21	Verúmtamen ecce manus tradéntis me, mecum est in mensa.
  30727 Lucas	Luke	44	22	22	Et quidem Fílius hóminis, secúndum quod definítum est, vadit: verúmtamen væ hómini illi per quem tradétur.
  30728 Lucas	Luke	44	22	23	Et ipsi cœpérunt quǽrere inter se quis esset ex eis qui hoc factúrus esset.
  30729 Lucas	Luke	44	22	24	Facta est autem et conténtio inter eos, quis eórum viderétur esse major.	b
  30730 Lucas	Luke	44	22	25	Dixit autem eis: Reges géntium dominántur eórum: et qui potestátem habent super eos, benéfici vocántur.
  30731 Lucas	Luke	44	22	26	Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcéssor est, sicut ministrátor.
  30732 Lucas	Luke	44	22	27	Nam quis major est, qui recúmbit, an qui minístrat? nonne qui recúmbit? Ego autem in médio vestrum sum, sicut qui minístrat.
  30733 Lucas	Luke	44	22	28	Vos autem estis, qui permansístis mecum in tentatiónibus meis.	b
  30734 Lucas	Luke	44	22	29	Et ego dispóno vobis sicut dispósuit mihi Pater meus regnum,
  30735 Lucas	Luke	44	22	30	ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo, et sedeátis super thronos judicántes duódecim tribus Ísraël.
  30736 Lucas	Luke	44	22	31	Ait autem Dóminus: Simon, Simon, ecce Sátanas expetívit vos ut cribráret sicut tríticum:
  30737 Lucas	Luke	44	22	32	ego autem rogávi pro te ut non defíciat fides tua: et tu aliquándo convérsus, confírma fratres tuos.
  30738 Lucas	Luke	44	22	33	Qui dixit ei: Dómine, tecum parátus sum et in cárcerem et in mortem ire.
  30739 Lucas	Luke	44	22	34	At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantábit hódie gallus, donec ter ábneges nosse me. Et dixit eis:
  30740 Lucas	Luke	44	22	35	Quando misi vos sine sácculo, et pera, et calceaméntis, numquid áliquid défuit vobis?
  30741 Lucas	Luke	44	22	36	At illi dixérunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sácculum, tollat; simíliter et peram: et qui non habet, vendat túnicam suam et emat gládium.
  30742 Lucas	Luke	44	22	37	Dico enim vobis, quóniam adhuc hoc quod scriptum est, opórtet impléri in me: Et cum iníquis deputátus est. Étenim ea quæ sunt de me finem habent.
  30743 Lucas	Luke	44	22	38	At illi dixérunt: Dómine, ecce duo gládii hic. At ille dixit eis: Satis est.
  30744 Lucas	Luke	44	22	39	Et egréssus ibat secúndum consuetúdinem in monte Olivárum. Secúti sunt autem illum et discípuli.	b
  30745 Lucas	Luke	44	22	40	Et cum pervenísset ad locum, dixit illis: Oráte ne intrétis in tentatiónem.
  30746 Lucas	Luke	44	22	41	Et ipse avúlsus est ab eis quantum jactus est lápidis: et pósitis génibus orábat,
  30747 Lucas	Luke	44	22	42	dicens: Pater, si vis, transfer cálicem istum a me: verúmtamen non mea volúntas, sed tua fiat.
  30748 Lucas	Luke	44	22	43	Appáruit autem illi ángelus de cælo, confórtans eum. Et factus in agónia, prolíxius orábat.
  30749 Lucas	Luke	44	22	44	Et factus est sudor ejus sicut guttæ sánguinis decurréntis in terram.
  30750 Lucas	Luke	44	22	45	Et cum surrexísset ab oratióne et venísset ad discípulos suos, invénit eos dormiéntes præ tristítia.
  30751 Lucas	Luke	44	22	46	Et ait illis: Quid dormítis? súrgite, oráte, ne intrétis in tentatiónem.
  30752 Lucas	Luke	44	22	47	Adhuc eo loquénte, ecce turba: et qui vocabátur Judas, unus de duódecim, antecedébat eos, et appropinquávit Jesu ut oscularétur eum.	b
  30753 Lucas	Luke	44	22	48	Jesus autem dixit illi: Juda, ósculo Fílium hóminis tradis?
  30754 Lucas	Luke	44	22	49	Vidéntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futúrum erat, dixérunt ei: Dómine, si percútimus in gládio?
  30755 Lucas	Luke	44	22	50	Et percússit unus ex illis servum príncipis sacerdótum, et amputávit aurículam ejus déxteram.
  30756 Lucas	Luke	44	22	51	Respóndens autem Jesus, ait: Sínite usque huc. Et cum tetigísset aurículam ejus, sanávit eum.
  30757 Lucas	Luke	44	22	52	Dixit autem Jesus ad eos qui vénerant ad se príncipes sacerdótum, et magistrátus templi, et senióres: Quasi ad latrónem exístis cum gládiis et fústibus?
  30758 Lucas	Luke	44	22	53	Cum quotídie vobíscum fúerim in templo, non extendístis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potéstas tenebrárum.
  30759 Lucas	Luke	44	22	54	Comprehendéntes autem eum, duxérunt ad domum príncipis sacerdótum: Petrus vero sequebátur a longe.	b
  30760 Lucas	Luke	44	22	55	Accénso autem igne in médio átrii et circumsedéntibus illis, erat Petrus in médio eórum.
  30761 Lucas	Luke	44	22	56	Quem cum vidísset ancílla quædam sedéntem ad lumen, et eum fuísset intúita, dixit: Et hic cum illo erat.
  30762 Lucas	Luke	44	22	57	At ille negávit eum, dicens: Múlier, non novi illum.
  30763 Lucas	Luke	44	22	58	Et post pusíllum álius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.
  30764 Lucas	Luke	44	22	59	Et intervállo facto quasi horæ uníus, álius quidam affirmábat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilǽus est.
  30765 Lucas	Luke	44	22	60	Et ait Petrus: Homo, néscio quid dicis. Et contínuo, adhuc illo loquénte, cantávit gallus.
  30766 Lucas	Luke	44	22	61	Et convérsus Dóminus respéxit Petrum, et recordátus est Petrus verbi Dómini, sicut díxerat: Quia priúsquam gallus cantet, ter me negábis.
  30767 Lucas	Luke	44	22	62	Et egréssus foras Petrus flevit amáre.
  30768 Lucas	Luke	44	22	63	Et viri qui tenébant illum, illudébant ei, cædéntes.	b
  30769 Lucas	Luke	44	22	64	Et velavérunt eum, et percutiébant fáciem ejus: et interrogábant eum, dicéntes: Prophetíza, quis est, qui te percússit?
  30770 Lucas	Luke	44	22	65	Et ália multa blasphemántes dicébant in eum.
  30771 Lucas	Luke	44	22	66	Et ut factus est dies, convenérunt senióres plebis, et príncipes sacerdótum, et scribæ, et duxérunt illum in concílium suum, dicéntes: Si tu es Christus, dic nobis.
  30772 Lucas	Luke	44	22	67	Et ait illis: Si vobis díxero, non credétis mihi:
  30773 Lucas	Luke	44	22	68	si autem et interrogávero, non respondébitis mihi, neque dimittétis.
  30774 Lucas	Luke	44	22	69	Ex hoc autem erit Fílius hóminis sedens a dextris virtútis Dei.
  30775 Lucas	Luke	44	22	70	Dixérunt autem omnes: Tu ergo es Fílius Dei? Qui ait: Vos dícitis, quia ego sum.
  30776 Lucas	Luke	44	22	71	At illi dixérunt: Quid adhuc desiderámus testimónium? ipsi enim audívimus de ore ejus.
  30777 Lucas	Luke	44	23	1	Et surgens omnis multitúdo eórum, duxérunt illum ad Pilátum.
  30778 Lucas	Luke	44	23	2	Cœpérunt autem illum accusáre, dicéntes: Hunc invénimus subverténtem gentem nostram, et prohibéntem tribúta dare Cǽsari, et dicéntem se Christum regem esse.
  30779 Lucas	Luke	44	23	3	Pilátus autem interrogávit eum, dicens: Tu es rex Judæórum? At ille respóndens ait: Tu dicis.
  30780 Lucas	Luke	44	23	4	Ait autem Pilátus ad príncipes sacerdótum et turbas: Nihil invénio causæ in hoc hómine.
  30781 Lucas	Luke	44	23	5	At illi invalescébant, dicéntes: Cómmovet pópulum docens per univérsam Judǽam, incípiens a Galilǽa usque huc.
  30782 Lucas	Luke	44	23	6	Pilátus autem áudiens Galilǽam, interrogávit si homo Galilǽus esset.
  30783 Lucas	Luke	44	23	7	Et ut cognóvit quod de Heródis potestáte esset, remísit eum ad Heródem, qui et ipse Jerosólymis erat illis diébus.
  30784 Lucas	Luke	44	23	8	Heródes autem viso Jesu, gavísus est valde. Erat enim cúpiens ex multo témpore vidére eum, eo quod audíerat multa de eo, et sperábat signum áliquod vidére ab eo fíeri.
  30785 Lucas	Luke	44	23	9	Interrogábat autem eum multis sermónibus. At ipse nihil illi respondébat.
  30786 Lucas	Luke	44	23	10	Stabant autem príncipes sacerdótum et scribæ constánter accusántes eum.
  30787 Lucas	Luke	44	23	11	Sprevit autem illum Heródes cum exércitu suo: et illúsit indútum veste alba, et remísit ad Pilátum.
  30788 Lucas	Luke	44	23	12	Et facti sunt amíci Heródes et Pilátus in ipsa die: nam ántea inimíci erant ad ínvicem.
  30789 Lucas	Luke	44	23	13	Pilátus autem, convocátis princípibus sacerdótum, et magistrátibus, et plebe,	b
  30790 Lucas	Luke	44	23	14	dixit ad illos: Obtulístis mihi hunc hóminem, quasi averténtem pópulum, et ecce ego coram vobis intérrogans, nullam causam invéni in hómine isto ex his in quibus eum accusátis.
  30791 Lucas	Luke	44	23	15	Sed neque Heródes: nam remísi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
  30792 Lucas	Luke	44	23	16	Emendátum ergo illum dimíttam.
  30793 Lucas	Luke	44	23	17	Necésse autem habébat dimíttere eis per diem festum unum.
  30794 Lucas	Luke	44	23	18	Exclamávit autem simul univérsa turba, dicens: Tolle hunc, et dimítte nobis Barábbam:
  30795 Lucas	Luke	44	23	19	qui erat propter seditiónem quamdam factam in civitáte et homicídium missus in cárcerem.
  30796 Lucas	Luke	44	23	20	Íterum autem Pilátus locútus est ad eos, volens dimíttere Jesum.
  30797 Lucas	Luke	44	23	21	At illi succlamábant, dicéntes: Crucifíge, crucifíge eum.
  30798 Lucas	Luke	44	23	22	Ille autem tértio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invénio in eo: corrípiam ergo illum et dimíttam.
  30799 Lucas	Luke	44	23	23	At illi instábant vócibus magnis postulántes ut crucifigerétur: et invalescébant voces eórum.
  30800 Lucas	Luke	44	23	24	Et Pilátus adjudicávit fíeri petitiónem eórum.
  30801 Lucas	Luke	44	23	25	Dimísit autem illis eum qui propter homicídium et seditiónem missus fúerat in cárcerem, quem petébant: Jesum vero trádidit voluntáti eórum.
  30802 Lucas	Luke	44	23	26	Et cum dúcerent eum, apprehendérunt Simónem quemdam Cyrenénsem veniéntem de villa: et imposuérunt illi crucem portáre post Jesum.	b
  30803 Lucas	Luke	44	23	27	Sequebátur autem illum multa turba pópuli et mulíerum, quæ plangébant et lamentabántur eum.
  30804 Lucas	Luke	44	23	28	Convérsus autem ad illas Jesus, dixit: Fíliæ Jerúsalem, nolíte flere super me, sed super vos ipsas flete et super fílios vestros.
  30805 Lucas	Luke	44	23	29	Quóniam ecce vénient dies in quibus dicent: Beátæ stériles, et ventres qui non genuérunt, et úbera quæ non lactavérunt.
  30806 Lucas	Luke	44	23	30	Tunc incípient dícere móntibus: Cádite super nos; et cóllibus: Operíte nos.
  30807 Lucas	Luke	44	23	31	Quia si in víridi ligno hæc fáciunt, in árido quid fiet?
  30808 Lucas	Luke	44	23	32	Ducebántur autem et álii duo nequam cum eo, ut interficeréntur.
  30809 Lucas	Luke	44	23	33	Et postquam venérunt in locum qui vocátur Calváriæ, ibi crucifixérunt eum: et latrónes, unum a dextris, et álterum a sinístris.
  30810 Lucas	Luke	44	23	34	Jesus autem dicébat: Pater, dimítte illis: non enim sciunt quid fáciunt. Dividéntes vero vestiménta ejus, misérunt sortes.
  30811 Lucas	Luke	44	23	35	Et stabat pópulus spectans, et deridébant eum príncipes cum eis, dicéntes: Álios salvos fecit, se salvum fáciat, si hic est Christus Dei eléctus.	b
  30812 Lucas	Luke	44	23	36	Illudébant autem ei et mílites accedéntes, et acétum offeréntes ei,
  30813 Lucas	Luke	44	23	37	et dicéntes: Si tu es rex Judæórum, salvum te fac.
  30814 Lucas	Luke	44	23	38	Erat autem et superscríptio scripta super eum lítteris græcis, et latínis, et hebráicis: Hic est rex Judæórum.
  30815 Lucas	Luke	44	23	39	Unus autem de his, qui pendébant, latrónibus, blasphemábat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetípsum et nos.
  30816 Lucas	Luke	44	23	40	Respóndens autem alter increpábat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eádem damnatióne es.
  30817 Lucas	Luke	44	23	41	Et nos quidem juste, nam digna factis recípimus: hic vero nihil mali gessit.
  30818 Lucas	Luke	44	23	42	Et dicébat ad Jesum: Dómine, meménto mei cum véneris in regnum tuum.
  30819 Lucas	Luke	44	23	43	Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hódie mecum eris in paradíso.
  30820 Lucas	Luke	44	23	44	Erat autem fere hora sexta, et ténebræ factæ sunt in univérsam terram usque ad horam nonam.	b
  30821 Lucas	Luke	44	23	45	Et obscurátus est sol, et velum templi scissum est médium.
  30822 Lucas	Luke	44	23	46	Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas comméndo spíritum meum. Et hæc dicens, expirávit.
  30823 Lucas	Luke	44	23	47	Videns autem centúrio quod factum fúerat, glorificávit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat.
  30824 Lucas	Luke	44	23	48	Et omnis turba eórum, qui simul áderant ad spectáculum istud, et vidébant quæ fiébant, percutiéntes péctora sua revertebántur.
  30825 Lucas	Luke	44	23	49	Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulíeres, quæ secútæ eum erant a Galilǽa, hæc vidéntes.	b
  30826 Lucas	Luke	44	23	50	Et ecce vir nómine Joseph, qui erat decúrio, vir bonus et justus:
  30827 Lucas	Luke	44	23	51	hic non consénserat consílio, et áctibus eórum: ab Arimathǽa civitáte Judǽæ, qui exspectábat et ipse regnum Dei:
  30828 Lucas	Luke	44	23	52	hic accéssit ad Pilátum et pétiit corpus Jesu:
  30829 Lucas	Luke	44	23	53	et depósitum invólvit síndone, et pósuit eum in monuménto excíso, in quo nondum quisquam pósitus fúerat.
  30830 Lucas	Luke	44	23	54	Et dies erat parascéves, et sábbatum illucescébat.
  30831 Lucas	Luke	44	23	55	Subsecútæ autem mulíeres, quæ cum eo vénerant de Galilǽa, vidérunt monuméntum, et quemádmodum pósitum erat corpus ejus.
  30832 Lucas	Luke	44	23	56	Et reverténtes paravérunt arómata, et unguénta: et sábbato quidem siluérunt secúndum mandátum.
  30833 Lucas	Luke	44	24	1	Una autem sábbati valde dilúculo venérunt ad monuméntum, portántes quæ paráverant arómata:
  30834 Lucas	Luke	44	24	2	et invenérunt lápidem revolútum a monuménto.
  30835 Lucas	Luke	44	24	3	Et ingréssæ non invenérunt corpus Dómini Jesu.
  30836 Lucas	Luke	44	24	4	Et factum est, dum mente consternátæ essent de isto, ecce duo viri stetérunt secus illas in veste fulgénti.
  30837 Lucas	Luke	44	24	5	Cum timérent autem, et declinárent vultum in terram, dixérunt ad illas: Quid quǽritis vivéntem cum mórtuis?
  30838 Lucas	Luke	44	24	6	non est hic, sed surréxit: recordámini quáliter locútus est vobis, cum adhuc in Galilǽa esset,
  30839 Lucas	Luke	44	24	7	dicens: Quia opórtet Fílium hóminis tradi in manus hóminum peccatórum, et crucifígi, et die tértia resúrgere.
  30840 Lucas	Luke	44	24	8	Et recordátæ sunt verbórum ejus.
  30841 Lucas	Luke	44	24	9	Et regréssæ a monuménto nuntiavérunt hæc ómnia illis úndecim, et céteris ómnibus.
  30842 Lucas	Luke	44	24	10	Erat autem María Magdaléne, et Joánna, et María Jacóbi, et céteræ quæ cum eis erant, quæ dicébant ad apóstolos hæc.
  30843 Lucas	Luke	44	24	11	Et visa sunt ante illos sicut deliraméntum verba ista, et non credidérunt illis.
  30844 Lucas	Luke	44	24	12	Petrus autem surgens cucúrrit ad monuméntum: et procúmbens vidit linteámina sola pósita, et ábiit secum mirans quod factum fúerat.
  30845 Lucas	Luke	44	24	13	Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castéllum, quod erat in spátio stadiórum sexagínta ab Jerúsalem, nómine Émmaus.	b
  30846 Lucas	Luke	44	24	14	Et ipsi loquebántur ad ínvicem de his ómnibus quæ accíderant.
  30847 Lucas	Luke	44	24	15	Et factum est, dum fabularéntur, et secum quǽrerent: et ipse Jesus appropínquans ibat cum illis:
  30848 Lucas	Luke	44	24	16	óculi autem illórum tenebántur ne eum agnóscerent.
  30849 Lucas	Luke	44	24	17	Et ait ad illos: Qui sunt hi sermónes, quos confértis ad ínvicem ambulántes, et estis tristes?
  30850 Lucas	Luke	44	24	18	Et respóndens unus, cui nomen Cléophas, dixit ei: Tu solus peregrínus es in Jerúsalem, et non cognovísti quæ facta sunt in illa his diébus?
  30851 Lucas	Luke	44	24	19	Quibus ille dixit: Quæ? Et dixérunt: De Jesu Nazaréno, qui fuit vir prophéta, potens in ópere et sermóne coram Deo et omni pópulo:
  30852 Lucas	Luke	44	24	20	et quómodo eum tradidérunt summi sacerdótes et príncipes nostri in damnatiónem mortis, et crucifixérunt eum:
  30853 Lucas	Luke	44	24	21	nos autem sperabámus quia ipse esset redemptúrus Ísraël: et nunc super hæc ómnia, tértia dies est hódie quod hæc facta sunt.
  30854 Lucas	Luke	44	24	22	Sed et mulíeres quædam ex nostris terruérunt nos, quæ ante lucem fuérunt ad monuméntum,
  30855 Lucas	Luke	44	24	23	et non invénto córpore ejus, venérunt, dicéntes se étiam visiónem angelórum vidísse, qui dicunt eum vívere.
  30856 Lucas	Luke	44	24	24	Et abiérunt quidam ex nostris ad monuméntum: et ita invenérunt sicut mulíeres dixérunt, ipsum vero non invenérunt.
  30857 Lucas	Luke	44	24	25	Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credéndum in ómnibus quæ locúti sunt prophétæ!	b
  30858 Lucas	Luke	44	24	26	Nonne hæc opórtuit pati Christum, et ita intráre in glóriam suam?
  30859 Lucas	Luke	44	24	27	Et incípiens a Móyse, et ómnibus prophétis, interpretabátur illis in ómnibus scriptúris quæ de ipso erant.
  30860 Lucas	Luke	44	24	28	Et appropinquavérunt castéllo quo ibant: et ipse se finxit lóngius ire.
  30861 Lucas	Luke	44	24	29	Et coëgérunt illum, dicéntes: Mane nobíscum, quóniam advesperáscit, et inclináta est jam dies. Et intrávit cum illis.
  30862 Lucas	Luke	44	24	30	Et factum est, dum recúmberet cum eis, accépit panem, et benedíxit, ac fregit, et porrigébat illis.
  30863 Lucas	Luke	44	24	31	Et apérti sunt óculi eórum, et cognovérunt eum: et ipse evánuit ex óculis eórum.
  30864 Lucas	Luke	44	24	32	Et dixérunt ad ínvicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loquerétur in via, et aperíret nobis Scriptúras?
  30865 Lucas	Luke	44	24	33	Et surgéntes eádem hora regréssi sunt in Jerúsalem: et invenérunt congregátos úndecim, et eos qui cum illis erant,
  30866 Lucas	Luke	44	24	34	dicéntes: Quod surréxit Dóminus vere, et appáruit Simóni.
  30867 Lucas	Luke	44	24	35	Et ipsi narrábant quæ gesta erant in via, et quómodo cognovérunt eum in fractióne panis.
  30868 Lucas	Luke	44	24	36	Dum autem hæc loquúntur, stetit Jesus in médio eórum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolíte timére.	b
  30869 Lucas	Luke	44	24	37	Conturbáti vero et contérriti, existimábant se spíritum vidére.
  30870 Lucas	Luke	44	24	38	Et dixit eis: Quid turbáti estis, et cogitatiónes ascéndunt in corda vestra?
  30871 Lucas	Luke	44	24	39	vidéte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpáte et vidéte, quia spíritus carnem et ossa non habet, sicut me vidétis habére.
  30872 Lucas	Luke	44	24	40	Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et pedes.
  30873 Lucas	Luke	44	24	41	Adhuc autem illis non credéntibus, et mirántibus præ gáudio, dixit: Habétis hic áliquid quod manducétur?
  30874 Lucas	Luke	44	24	42	At illi obtulérunt ei partem piscis assi et favum mellis.
  30875 Lucas	Luke	44	24	43	Et cum manducásset coram eis, sumens relíquias dedit eis.
  30876 Lucas	Luke	44	24	44	Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locútus sum ad vos cum adhuc essem vobíscum, quóniam necésse est impléri ómnia quæ scripta sunt in lege Móysi, et prophétis, et Psalmis de me.
  30877 Lucas	Luke	44	24	45	Tunc apéruit illis sensum ut intellígerent Scriptúras,
  30878 Lucas	Luke	44	24	46	et dixit eis: Quóniam sic scriptum est, et sic oportébat Christum pati, et resúrgere a mórtuis tértia die:
  30879 Lucas	Luke	44	24	47	et prædicári in nómine ejus pœniténtiam, et remissiónem peccatórum in omnes gentes, incipiéntibus ab Jerosólyma.
  30880 Lucas	Luke	44	24	48	Vos autem testes estis horum.
  30881 Lucas	Luke	44	24	49	Et ego mitto promíssum Patris mei in vos; vos autem sedéte in civitáte, quoadúsque induámini virtúte ex alto.
  30882 Lucas	Luke	44	24	50	Edúxit autem eos foras in Bethániam, et elevátis mánibus suis benedíxit eis.	b
  30883 Lucas	Luke	44	24	51	Et factum est, dum benedíceret illis, recéssit ab eis, et ferebátur in cælum.
  30884 Lucas	Luke	44	24	52	Et ipsi adorántes regréssi sunt in Jerúsalem cum gáudio magno:
  30885 Lucas	Luke	44	24	53	et erant semper in templo, laudántes et benedicéntes Deum. Amen.
  30886 #	Joánnes	John	Sanctum Jesu Christi Evangélium: Secúndum Joánnem
  30887 Joánnes	John	45	1	1	In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
  30888 Joánnes	John	45	1	2	Hoc erat in princípio apud Deum.
  30889 Joánnes	John	45	1	3	Ómnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
  30890 Joánnes	John	45	1	4	In ipso vita erat, et vita erat lux hóminum:
  30891 Joánnes	John	45	1	5	et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt.
  30892 Joánnes	John	45	1	6	Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes.	b
  30893 Joánnes	John	45	1	7	Hic venit in testimónium ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum.
  30894 Joánnes	John	45	1	8	Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine.
  30895 Joánnes	John	45	1	9	Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum.
  30896 Joánnes	John	45	1	10	In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit.
  30897 Joánnes	John	45	1	11	In própria venit, et sui eum non recepérunt.
  30898 Joánnes	John	45	1	12	Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his qui credunt in nómine ejus:
  30899 Joánnes	John	45	1	13	qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt.
  30900 Joánnes	John	45	1	14	Et Verbum caro factum est, et habitávit in nobis: et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi unigéniti a Patre plenum grátiæ et veritátis.
  30901 Joánnes	John	45	1	15	Joánnes testimónium pérhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me ventúrus est, ante me factus est: quia prior me erat.
  30902 Joánnes	John	45	1	16	Et de plenitúdine ejus nos omnes accépimus, et grátiam pro grátia:
  30903 Joánnes	John	45	1	17	quia lex per Móysen data est, grátia et véritas per Jesum Christum facta est.
  30904 Joánnes	John	45	1	18	Deum nemo vidit umquam: unigénitus Fílius, qui est in sinu Patris, ipse enarrávit.
  30905 Joánnes	John	45	1	19	Et hoc est testimónium Joánnis, quando misérunt Judǽi ab Jerosólymis sacerdótes et Levítas ad eum ut interrogárent eum: Tu quis es?	b
  30906 Joánnes	John	45	1	20	Et conféssus est, et non negávit, et conféssus est: Quia non sum ego Christus.
  30907 Joánnes	John	45	1	21	Et interrogavérunt eum: Quid ergo? Elías es tu? Et dixit: Non sum. Prophéta es tu? Et respóndit: Non.
  30908 Joánnes	John	45	1	22	Dixérunt ergo ei: Quis es ut respónsum demus his qui misérunt nos? quid dicis de teípso?
  30909 Joánnes	John	45	1	23	Ait: Ego vox clamántis in desérto: Dirígite viam Dómini, sicut dixit Isaías prophéta.
  30910 Joánnes	John	45	1	24	Et qui missi fúerant, erant ex pharisǽis.
  30911 Joánnes	John	45	1	25	Et interrogavérunt eum, et dixérunt ei: Quid ergo baptízas, si tu non es Christus, neque Elías, neque prophéta?
  30912 Joánnes	John	45	1	26	Respóndit eis Joánnes, dicens: Ego baptízo in aqua: médius autem vestrum stetit, quem vos nescítis.
  30913 Joánnes	John	45	1	27	Ipse est qui post me ventúrus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrígiam calceaménti.
  30914 Joánnes	John	45	1	28	Hæc in Bethánia facta sunt trans Jordánem, ubi erat Joánnes baptízans.
  30915 Joánnes	John	45	1	29	Áltera die vidit Joánnes Jesum veniéntem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccátum mundi.	b
  30916 Joánnes	John	45	1	30	Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat:
  30917 Joánnes	John	45	1	31	et ego nesciébam eum, sed ut manifestétur in Ísraël, proptérea veni ego in aqua baptízans.
  30918 Joánnes	John	45	1	32	Et testimónium perhíbuit Joánnes, dicens: Quia vidi Spíritum descendéntem quasi colúmbam de cælo, et mansit super eum.
  30919 Joánnes	John	45	1	33	Et ego nesciébam eum: sed qui misit me baptizáre in aqua, ille mihi dixit: Super quem víderis Spíritum descendéntem, et manéntem super eum, hic est qui baptízat in Spíritu Sancto.
  30920 Joánnes	John	45	1	34	Et ego vidi: et testimónium perhíbui quia hic est Fílius Dei.
  30921 Joánnes	John	45	1	35	Áltera die íterum stabat Joánnes, et ex discípulis ejus duo.	b
  30922 Joánnes	John	45	1	36	Et respíciens Jesum ambulántem, dicit: Ecce agnus Dei.
  30923 Joánnes	John	45	1	37	Et audiérunt eum duo discípuli loquéntem, et secúti sunt Jesum.
  30924 Joánnes	John	45	1	38	Convérsus autem Jesus, et videns eos sequéntes se, dicit eis: Quid quǽritis? Qui dixérunt ei: Rabbi (quod dícitur interpretátum Magíster), ubi hábitas?
  30925 Joánnes	John	45	1	39	Dicit eis: Veníte et vidéte. Venérunt, et vidérunt ubi manéret, et apud eum mansérunt die illo: hora autem erat quasi décima.
  30926 Joánnes	John	45	1	40	Erat autem Andréas, frater Simónis Petri, unus ex duóbus qui audíerant a Joánne, et secúti fúerant eum.
  30927 Joánnes	John	45	1	41	Invénit hic primum fratrem suum Simónem, et dicit ei: Invénimus Messíam (quod est interpretátum Christus).
  30928 Joánnes	John	45	1	42	Et addúxit eum ad Jesum. Intúitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, fílius Jona; tu vocáberis Cephas, quod interpretátur Petrus.
  30929 Joánnes	John	45	1	43	In crástinum vóluit exíre in Galilǽam, et invénit Philíppum. Et dicit ei Jesus: Séquere me.
  30930 Joánnes	John	45	1	44	Erat autem Philíppus a Bethsáida, civitáte Andréæ et Petri.
  30931 Joánnes	John	45	1	45	Invénit Philíppus Nathánaël, et dicit ei: Quem scripsit Móyses in lege, et prophétæ, invénimus Jesum fílium Joseph a Názareth.	b
  30932 Joánnes	John	45	1	46	Et dixit ei Nathánaël: A Názareth potest áliquid boni esse? Dicit ei Philíppus: Veni et vide.
  30933 Joánnes	John	45	1	47	Vidit Jesus Nathánaël veniéntem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlíta, in quo dolus non est.
  30934 Joánnes	John	45	1	48	Dicit ei Nathánaël: Unde me nosti? Respóndit Jesus, et dixit ei: Priúsquam te Philíppus vocávit, cum esses sub ficu, vidi te.
  30935 Joánnes	John	45	1	49	Respóndit ei Nathánaël, et ait: Rabbi, tu es Fílius Dei, tu es rex Ísraël.
  30936 Joánnes	John	45	1	50	Respóndit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his vidébis.
  30937 Joánnes	John	45	1	51	Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, vidébitis cælum apértum, et ángelos Dei ascendéntes, et descendéntes supra Fílium hóminis.
  30938 Joánnes	John	45	2	1	Et die tértia núptiæ factæ sunt in Cana Galilǽæ, et erat mater Jesu ibi.
  30939 Joánnes	John	45	2	2	Vocátus est autem et Jesus, et discípuli ejus, ad núptias.
  30940 Joánnes	John	45	2	3	Et deficiénte vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent.
  30941 Joánnes	John	45	2	4	Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, múlier? nondum venit hora mea.
  30942 Joánnes	John	45	2	5	Dicit mater ejus minístris: Quodcúmque díxerit vobis, fácite.
  30943 Joánnes	John	45	2	6	Erant autem ibi lapídeæ hýdriæ sex pósitæ secúndum purificatiónem Judæórum, capiéntes síngulæ metrétas binas vel ternas.
  30944 Joánnes	John	45	2	7	Dicit eis Jesus: Impléte hýdrias aqua. Et implevérunt eas usque ad summum.
  30945 Joánnes	John	45	2	8	Et dicit eis Jesus: Hauríte nunc, et ferte architriclíno. Et tulérunt.
  30946 Joánnes	John	45	2	9	Ut autem gustávit architriclínus aquam vinum factam, et non sciébat unde esset, minístri autem sciébant, qui háuserant aquam: vocat sponsum architriclínus,
  30947 Joánnes	John	45	2	10	et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriáti fúerint, tunc id, quod detérius est. Tu autem servásti bonum vinum usque adhuc.
  30948 Joánnes	John	45	2	11	Hoc fecit inítium signórum Jesus in Cana Galilǽæ; et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli ejus.
  30949 Joánnes	John	45	2	12	Post hoc descéndit Caphárnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discípuli ejus: et ibi mansérunt non multis diébus.	b
  30950 Joánnes	John	45	2	13	Et prope erat Pascha Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam:	b
  30951 Joánnes	John	45	2	14	et invénit in templo vendéntes boves, et oves, et colúmbas, et numulários sedéntes.
  30952 Joánnes	John	45	2	15	Et cum fecísset quasi flagéllum de funículis, omnes ejécit de templo, oves quoque, et boves, et numulariórum effúdit æs, et mensas subvértit.
  30953 Joánnes	John	45	2	16	Et his qui colúmbas vendébant, dixit: Auférte ista hinc, et nolíte fácere domum patris mei, domum negotiatiónis.
  30954 Joánnes	John	45	2	17	Recordáti sunt vero discípuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comédit me.
  30955 Joánnes	John	45	2	18	Respondérunt ergo Judǽi, et dixérunt ei: Quod signum osténdis nobis, quia hæc facis?
  30956 Joánnes	John	45	2	19	Respóndit Jesus, et dixit eis: Sólvite templum hoc, et in tribus diébus excitábo illud.
  30957 Joánnes	John	45	2	20	Dixérunt ergo Judǽi: Quadragínta et sex annis ædificátum est templum hoc, et tu in tribus diébus excitábis illud?
  30958 Joánnes	John	45	2	21	Ille autem dicébat de templo córporis sui.
  30959 Joánnes	John	45	2	22	Cum ergo resurrexísset a mórtuis, recordáti sunt discípuli ejus, quia hoc dicébat, et credidérunt scriptúræ et sermóni quem dixit Jesus.
  30960 Joánnes	John	45	2	23	Cum autem esset Jerosólymis in Pascha in die festo, multi credidérunt in nómine ejus, vidéntes signa ejus, quæ faciébat.	b
  30961 Joánnes	John	45	2	24	Ipse autem Jesus non credébat semetípsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
  30962 Joánnes	John	45	2	25	et quia opus ei non erat ut quis testimónium perhibéret de hómine: ipse enim sciébat quid esset in hómine.
  30963 Joánnes	John	45	3	1	Erat autem homo ex pharisǽis, Nicodémus nómine, princeps Judæórum.
  30964 Joánnes	John	45	3	2	Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venísti magíster, nemo enim potest hæc signa fácere, quæ tu facis, nisi fúerit Deus cum eo.
  30965 Joánnes	John	45	3	3	Respóndit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renátus fúerit dénuo, non potest vidére regnum Dei.
  30966 Joánnes	John	45	3	4	Dicit ad eum Nicodémus: Quómodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iteráto introíre et renásci?
  30967 Joánnes	John	45	3	5	Respóndit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renátus fúerit ex aqua, et Spíritu Sancto, non potest introíre in regnum Dei.
  30968 Joánnes	John	45	3	6	Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spíritu, spíritus est.
  30969 Joánnes	John	45	3	7	Non miréris quia dixi tibi: opórtet vos nasci dénuo.
  30970 Joánnes	John	45	3	8	Spíritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde véniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spíritu.
  30971 Joánnes	John	45	3	9	Respóndit Nicodémus, et dixit ei: Quómodo possunt hæc fíeri?
  30972 Joánnes	John	45	3	10	Respóndit Jesus, et dixit ei: Tu es magíster in Ísraël, et hæc ignóras?
  30973 Joánnes	John	45	3	11	Amen, amen dico tibi, quia quod scimus lóquimur, et quod vídimus testámur, et testimónium nostrum non accípitis.
  30974 Joánnes	John	45	3	12	Si terréna dixi vobis, et non créditis: quómodo, si díxero vobis cæléstia, credétis?
  30975 Joánnes	John	45	3	13	Et nemo ascéndit in cælum, nisi qui descéndit de cælo, Fílius hóminis, qui est in cælo.
  30976 Joánnes	John	45	3	14	Et sicut Móyses exaltávit serpéntem in desérto, ita exaltári opórtet Fílium hóminis:
  30977 Joánnes	John	45	3	15	ut omnis qui credit in ipsum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam.
  30978 Joánnes	John	45	3	16	Sic enim Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret: ut omnis qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam.	b
  30979 Joánnes	John	45	3	17	Non enim misit Deus Fílium suum in mundum, ut júdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum.
  30980 Joánnes	John	45	3	18	Qui credit in eum, non judicátur; qui autem non credit, jam judicátus est: quia non credit in nómine unigéniti Fílii Dei.
  30981 Joánnes	John	45	3	19	Hoc est autem judícium: quia lux venit in mundum, et dilexérunt hómines magis ténebras quam lucem: erant enim eórum mala ópera.
  30982 Joánnes	John	45	3	20	Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguántur ópera ejus:
  30983 Joánnes	John	45	3	21	qui autem facit veritátem, venit ad lucem, ut manifesténtur ópera ejus, quia in Deo sunt facta.
  30984 Joánnes	John	45	3	22	Post hæc venit Jesus et discípuli ejus in terram Judǽam: et illic demorabátur cum eis, et baptizábat.	b
  30985 Joánnes	John	45	3	23	Erat autem et Joánnes baptízans, in Ænnon, juxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniébant et baptizabántur.
  30986 Joánnes	John	45	3	24	Nondum enim missus fúerat Joánnes in cárcerem.
  30987 Joánnes	John	45	3	25	Facta est autem quǽstio ex discípulis Joánnis cum Judǽis de purificatióne.
  30988 Joánnes	John	45	3	26	Et venérunt ad Joánnem, et dixérunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordánem, cui tu testimónium perhibuísti, ecce hic baptízat, et omnes véniunt ad eum.
  30989 Joánnes	John	45	3	27	Respóndit Joánnes, et dixit: Non potest homo accípere quidquam, nisi fúerit ei datum de cælo.
  30990 Joánnes	John	45	3	28	Ipsi vos mihi testimónium perhibétis, quod díxerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.
  30991 Joánnes	John	45	3	29	Qui habet sponsam, sponsus est: amícus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gáudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gáudium meum implétum est.
  30992 Joánnes	John	45	3	30	Illum opórtet créscere, me autem mínui.
  30993 Joánnes	John	45	3	31	Qui desúrsum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra lóquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.	b
  30994 Joánnes	John	45	3	32	Et quod vidit, et audívit, hoc testátur: et testimónium ejus nemo áccipit.
  30995 Joánnes	John	45	3	33	Qui accépit ejus testimónium signávit, quia Deus verax est.
  30996 Joánnes	John	45	3	34	Quem enim misit Deus, verba Dei lóquitur: non enim ad mensúram dat Deus spíritum.
  30997 Joánnes	John	45	3	35	Pater díligit Fílium et ómnia dedit in manu ejus.
  30998 Joánnes	John	45	3	36	Qui credit in Fílium, habet vitam ætérnam; qui autem incrédulus est Fílio, non vidébit vitam, sed ira Dei manet super eum.
  30999 Joánnes	John	45	4	1	Ut ergo cognóvit Jesus quia audiérunt pharisǽi quod Jesus plures discípulos facit, et baptízat, quam Joánnes
  31000 Joánnes	John	45	4	2	(quamquam Jesus non baptizáret, sed discípuli ejus),
  31001 Joánnes	John	45	4	3	relíquit Judǽam, et ábiit íterum in Galilǽam.
  31002 Joánnes	John	45	4	4	Oportébat autem eum transíre per Samaríam.
  31003 Joánnes	John	45	4	5	Venit ergo in civitátem Samaríæ, quæ dícitur Sichar, juxta prǽdium quod dedit Jacob Joseph fílio suo.
  31004 Joánnes	John	45	4	6	Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigátus ex itínere, sedébat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
  31005 Joánnes	John	45	4	7	Venit múlier de Samaría hauríre aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bíbere.
  31006 Joánnes	John	45	4	8	(Discípuli enim ejus abíerant in civitátem ut cibos émerent.)
  31007 Joánnes	John	45	4	9	Dicit ergo ei múlier illa Samaritána: Quómodo tu, Judǽus cum sis, bíbere a me poscis, quæ sum múlier Samaritána? non enim coutúntur Judǽi Samaritánis.
  31008 Joánnes	John	45	4	10	Respóndit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bíbere, tu fórsitan petísses ab eo, et dedísset tibi aquam vivam.
  31009 Joánnes	John	45	4	11	Dicit ei múlier: Dómine, neque in quo háurias habes, et púteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
  31010 Joánnes	John	45	4	12	Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis púteum, et ipse ex eo bibit, et fílii ejus, et pécora ejus?
  31011 Joánnes	John	45	4	13	Respóndit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sítiet íterum; qui autem bíberit ex aqua quam ego dabo ei, non sítiet in ætérnum:
  31012 Joánnes	John	45	4	14	sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam.
  31013 Joánnes	John	45	4	15	Dicit ad eum múlier: Dómine, da mihi hanc aquam, ut non sítiam, neque véniam huc hauríre.
  31014 Joánnes	John	45	4	16	Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.	b
  31015 Joánnes	John	45	4	17	Respóndit múlier, et dixit: Non hábeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixísti, quia non hábeo virum;
  31016 Joánnes	John	45	4	18	quinque enim viros habuísti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixísti.
  31017 Joánnes	John	45	4	19	Dicit ei múlier: Dómine, vídeo quia prophéta es tu.
  31018 Joánnes	John	45	4	20	Patres nostri in monte hoc adoravérunt, et vos dícitis, quia Jerosólymis est locus ubi adoráre opórtet.
  31019 Joánnes	John	45	4	21	Dicit ei Jesus: Múlier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosólymis adorábitis Patrem.
  31020 Joánnes	John	45	4	22	Vos adorátis quod nescítis: nos adorámus quod scimus, quia salus ex Judǽis est.
  31021 Joánnes	John	45	4	23	Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratóres adorábunt Patrem in spíritu et veritáte. Nam et Pater tales quærit, qui adórent eum.
  31022 Joánnes	John	45	4	24	Spíritus est Deus: et eos qui adórant eum, in spíritu et veritáte opórtet adoráre.
  31023 Joánnes	John	45	4	25	Dicit ei múlier: Scio quia Messías venit (qui dícitur Christus): cum ergo vénerit ille, nobis annuntiábit ómnia.
  31024 Joánnes	John	45	4	26	Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum.
  31025 Joánnes	John	45	4	27	Et contínuo venérunt discípuli ejus, et mirabántur quia cum mulíere loquebátur. Nemo tamen dixit: Quid quæris? aut, Quid loquéris cum ea?	b
  31026 Joánnes	John	45	4	28	Relíquit ergo hýdriam suam múlier, et ábiit in civitátem, et dicit illis homínibus:
  31027 Joánnes	John	45	4	29	Veníte, et vidéte hóminem qui dixit mihi ómnia quæcúmque feci: numquid ipse est Christus?
  31028 Joánnes	John	45	4	30	Exiérunt ergo de civitáte et veniébant ad eum.
  31029 Joánnes	John	45	4	31	Intérea rogábant eum discípuli, dicéntes: Rabbi, mandúca.
  31030 Joánnes	John	45	4	32	Ille autem dicit eis: Ego cibum hábeo manducáre, quem vos nescítis.
  31031 Joánnes	John	45	4	33	Dicébant ergo discípuli ad ínvicem: Numquid áliquis áttulit ei manducáre?
  31032 Joánnes	John	45	4	34	Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut fáciam voluntátem ejus qui misit me, ut perfíciam opus ejus.
  31033 Joánnes	John	45	4	35	Nonne vos dícitis quod adhuc quátuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: leváte óculos vestros, et vidéte regiónes, quia albæ sunt jam ad messem.
  31034 Joánnes	John	45	4	36	Et qui metit, mercédem áccipit, et cóngregat fructum in vitam ætérnam: ut et qui séminat, simul gáudeat, et qui metit.
  31035 Joánnes	John	45	4	37	In hoc enim est verbum verum: quia álius est qui séminat, et álius est qui metit.
  31036 Joánnes	John	45	4	38	Ego misi vos métere quod vos non laborástis: álii laboravérunt, et vos in labóres eórum introístis.
  31037 Joánnes	John	45	4	39	Ex civitáte autem illa multi credidérunt in eum Samaritanórum, propter verbum mulíeris testimónium perhibéntis: Quia dixit mihi ómnia quæcúmque feci.
  31038 Joánnes	John	45	4	40	Cum veníssent ergo ad illum Samaritáni, rogavérunt eum ut ibi manéret. Et mansit ibi duos dies.
  31039 Joánnes	John	45	4	41	Et multo plures credidérunt in eum propter sermónem ejus.
  31040 Joánnes	John	45	4	42	Et mulíeri dicébant: Quia jam non propter tuam loquélam crédimus: ipsi enim audívimus, et scimus quia hic est vere Salvátor mundi.
  31041 Joánnes	John	45	4	43	Post duos autem dies éxiit inde, et ábiit in Galilǽam.	b
  31042 Joánnes	John	45	4	44	Ipse enim Jesus testimónium perhíbuit, quia prophéta in sua pátria honórem non habet.
  31043 Joánnes	John	45	4	45	Cum ergo venísset in Galilǽam, excepérunt eum Galilǽi, cum ómnia vidíssent quæ fécerat Jerosólymis in die festo: et ipsi enim vénerant ad diem festum.
  31044 Joánnes	John	45	4	46	Venit ergo íterum in Cana Galilǽæ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam régulus, cujus fílius infirmabátur Caphárnaum.
  31045 Joánnes	John	45	4	47	Hic cum audísset quia Jesus adveníret a Judǽa in Galilǽam, ábiit ad eum, et rogábat eum ut descénderet, et sanáret fílium ejus: incipiébat enim mori.
  31046 Joánnes	John	45	4	48	Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodígia vidéritis, non créditis.
  31047 Joánnes	John	45	4	49	Dicit ad eum régulus: Dómine, descénde priúsquam moriátur fílius meus.
  31048 Joánnes	John	45	4	50	Dicit ei Jesus: Vade, fílius tuus vivit. Crédidit homo sermóni quem dixit ei Jesus, et ibat.
  31049 Joánnes	John	45	4	51	Jam autem eo descendénte, servi occurrérunt ei, et nuntiavérunt dicéntes, quia fílius ejus víveret.
  31050 Joánnes	John	45	4	52	Interrogábat ergo horam ab eis in qua mélius habúerit. Et dixérunt ei: Quia heri hora séptima relíquit eum febris.
  31051 Joánnes	John	45	4	53	Cognóvit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Fílius tuus vivit; et crédidit ipse et domus ejus tota.
  31052 Joánnes	John	45	4	54	Hoc íterum secúndum signum fecit Jesus, cum venísset a Judǽa in Galilǽam.
  31053 Joánnes	John	45	5	1	Post hæc erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam.
  31054 Joánnes	John	45	5	2	Est autem Jerosólymis probática piscína, quæ cognominátur hebráice Bethsáida, quinque pórticus habens.
  31055 Joánnes	John	45	5	3	In his jacébat multitúdo magna languéntium, cæcórum, claudórum, aridórum, exspectántium aquæ motum.
  31056 Joánnes	John	45	5	4	Ángelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et movebátur aqua. Et qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquæ, sanus fiébat a quacúmque detinebátur infirmitáte.
  31057 Joánnes	John	45	5	5	Erat autem quidam homo ibi trigínta et octo annos habens in infirmitáte sua.
  31058 Joánnes	John	45	5	6	Hunc autem cum vidísset Jesus jacéntem, et cognovísset quia jam multum tempus habéret, dicit ei: Vis sanus fíeri?
  31059 Joánnes	John	45	5	7	Respóndit ei lánguidus: Dómine, hóminem non hábeo, ut, cum turbáta fúerit aqua, mittat me in piscínam: dum vénio enim ego, álius ante me descéndit.
  31060 Joánnes	John	45	5	8	Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabátum tuum et ámbula.
  31061 Joánnes	John	45	5	9	Et statim sanus factus est homo ille: et sústulit grabátum suum, et ambulábat. Erat autem sábbatum in die illo.
  31062 Joánnes	John	45	5	10	Dicébant ergo Judǽi illi qui sanátus fúerat: Sábbatum est, non licet tibi tóllere grabátum tuum.
  31063 Joánnes	John	45	5	11	Respóndit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabátum tuum et ámbula.
  31064 Joánnes	John	45	5	12	Interrogavérunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabátum tuum et ámbula?
  31065 Joánnes	John	45	5	13	Is autem qui sanus fúerat efféctus, nesciébat quis esset. Jesus enim declinávit a turba constitúta in loco.
  31066 Joánnes	John	45	5	14	Póstea invénit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccáre, ne detérius tibi áliquid contíngat.
  31067 Joánnes	John	45	5	15	Ábiit ille homo, et nuntiávit Judǽis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.
  31068 Joánnes	John	45	5	16	Proptérea persequebántur Judǽi Jesum, quia hæc faciébat in sábbato.	b
  31069 Joánnes	John	45	5	17	Jesus autem respóndit eis: Pater meus usque modo operátur, et ego óperor.
  31070 Joánnes	John	45	5	18	Proptérea ergo magis quærébant eum Judǽi interfícere: quia non solum solvébat sábbatum, sed et patrem suum dicébat Deum, æquálem se fáciens Deo. Respóndit ítaque Jesus, et dixit eis:
  31071 Joánnes	John	45	5	19	Amen, amen dico vobis: non potest Fílius a se fácere quidquam, nisi quod víderit Patrem faciéntem: quæcúmque enim ille fécerit, hæc et Fílius simíliter facit.
  31072 Joánnes	John	45	5	20	Pater enim díligit Fílium, et ómnia demónstrat ei quæ ipse facit: et majóra his demonstrábit ei ópera, ut vos mirémini.
  31073 Joánnes	John	45	5	21	Sicut enim Pater súscitat mórtuos, et vivíficat, sic et Fílius, quos vult, vivíficat.
  31074 Joánnes	John	45	5	22	Neque enim Pater júdicat quemquam: sed omne judícium dedit Fílio,
  31075 Joánnes	John	45	5	23	ut omnes honoríficent Fílium, sicut honoríficant Patrem; qui non honoríficat Fílium, non honoríficat Patrem, qui misit illum.
  31076 Joánnes	John	45	5	24	Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam ætérnam, et in judícium non venit, sed tránsiit a morte in vitam.	b
  31077 Joánnes	John	45	5	25	Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mórtui áudient vocem Fílii Dei: et qui audíerint, vivent.
  31078 Joánnes	John	45	5	26	Sicut enim Pater habet vitam in semetípso, sic dedit et Fílio habére vitam in semetípso:
  31079 Joánnes	John	45	5	27	et potestátem dedit ei judícium fácere, quia Fílius hóminis est.
  31080 Joánnes	John	45	5	28	Nolíte mirári hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monuméntis sunt áudient vocem Fílii Dei:
  31081 Joánnes	John	45	5	29	et procédent qui bona fecérunt, in resurrectiónem vitæ; qui vero mala egérunt, in resurrectiónem judícii.
  31082 Joánnes	John	45	5	30	Non possum ego a meípso fácere quidquam. Sicut áudio, júdico: et judícium meum justum est, quia non quæro voluntátem meam, sed voluntátem ejus qui misit me.
  31083 Joánnes	John	45	5	31	Si ego testimónium perhíbeo de meípso, testimónium meum non est verum.
  31084 Joánnes	John	45	5	32	Álius est qui testimónium pérhibet de me: et scio quia verum est testimónium, quod pérhibet de me.
  31085 Joánnes	John	45	5	33	Vos misístis ad Joánnem, et testimónium perhíbuit veritáti.
  31086 Joánnes	John	45	5	34	Ego autem non ab hómine testimónium accípio: sed hæc dico ut vos salvi sitis.
  31087 Joánnes	John	45	5	35	Ille erat lucérna ardens et lucens: vos autem voluístis ad horam exsultáre in luce ejus.
  31088 Joánnes	John	45	5	36	Ego autem hábeo testimónium majus Joánne. Ópera enim quæ dedit mihi Pater ut perfíciam ea: ipsa ópera, quæ ego fácio, testimónium pérhibent de me, quia Pater misit me:
  31089 Joánnes	John	45	5	37	et qui misit me Pater, ipse testimónium perhíbuit de me: neque vocem ejus umquam audístis, neque spéciem ejus vidístis:
  31090 Joánnes	John	45	5	38	et verbum ejus non habétis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non créditis.
  31091 Joánnes	John	45	5	39	Scrutámini Scriptúras, quia vos putátis in ipsis vitam ætérnam habére: et illæ sunt quæ testimónium pérhibent de me:
  31092 Joánnes	John	45	5	40	et non vultis veníre ad me ut vitam habeátis.
  31093 Joánnes	John	45	5	41	Claritátem ab homínibus non accípio.
  31094 Joánnes	John	45	5	42	Sed cognóvi vos, quia dilectiónem Dei non habétis in vobis.
  31095 Joánnes	John	45	5	43	Ego veni in nómine Patris mei, et non accípitis me; si álius vénerit in nómine suo, illum accipiétis.	b
  31096 Joánnes	John	45	5	44	Quómodo vos potéstis crédere, qui glóriam ab ínvicem accípitis, et glóriam quæ a solo Deo est, non quǽritis?
  31097 Joánnes	John	45	5	45	Nolíte putáre quia ego accusatúrus sim vos apud Patrem: est qui accúsat vos Móyses, in quo vos sperátis.
  31098 Joánnes	John	45	5	46	Si enim crederétis Móysi, crederétis fórsitan et mihi: de me enim ille scripsit.
  31099 Joánnes	John	45	5	47	Si autem illíus lítteris non créditis, quómodo verbis meis credétis?
  31100 Joánnes	John	45	6	1	Post hæc ábiit Jesus trans mare Galilǽæ, quod est Tiberíadis:
  31101 Joánnes	John	45	6	2	et sequebátur eum multitúdo magna, quia vidébant signa quæ faciébat super his qui infirmabántur.
  31102 Joánnes	John	45	6	3	Súbiit ergo in montem Jesus et ibi sedébat cum discípulis suis.
  31103 Joánnes	John	45	6	4	Erat autem próximum Pascha dies festus Judæórum.
  31104 Joánnes	John	45	6	5	Cum sublevásset ergo óculos Jesus, et vidísset quia multitúdo máxima venit ad eum, dixit ad Philíppum: Unde emémus panes, ut mandúcent hi?
  31105 Joánnes	John	45	6	6	Hoc autem dicébat tentans eum: ipse enim sciébat quid esset factúrus.
  31106 Joánnes	John	45	6	7	Respóndit ei Philíppus: Ducentórum denariórum panes non suffíciunt eis, ut unusquísque módicum quid accípiat.
  31107 Joánnes	John	45	6	8	Dicit ei unus ex discípulis ejus, Andréas, frater Simónis Petri:
  31108 Joánnes	John	45	6	9	Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeáceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos?
  31109 Joánnes	John	45	6	10	Dixit ergo Jesus: Fácite hómines discúmbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuérunt ergo viri, número quasi quinque míllia.
  31110 Joánnes	John	45	6	11	Accépit ergo Jesus panes: et cum grátias egísset, distríbuit discumbéntibus: simíliter et ex píscibus quantum volébant.
  31111 Joánnes	John	45	6	12	Ut autem impléti sunt, dixit discípulis suis: Collígite quæ superavérunt fragménta, ne péreant.
  31112 Joánnes	John	45	6	13	Collegérunt ergo, et implevérunt duódecim cóphinos fragmentórum ex quinque pánibus hordeáceis, quæ superfuérunt his qui manducáverant.
  31113 Joánnes	John	45	6	14	Illi ergo hómines cum vidíssent quod Jesus fécerat signum, dicébant: Quia hic est vere prophéta, qui ventúrus est in mundum.
  31114 Joánnes	John	45	6	15	Jesus ergo cum cognovísset quia ventúri essent ut ráperent eum, et fácerent eum regem, fugit íterum in montem ipse solus.	b
  31115 Joánnes	John	45	6	16	Ut autem sero factum est, descendérunt discípuli ejus ad mare.
  31116 Joánnes	John	45	6	17	Et cum ascendíssent navim, venérunt trans mare in Caphárnaum: et ténebræ jam factæ erant et non vénerat ad eos Jesus.
  31117 Joánnes	John	45	6	18	Mare autem, vento magno flante, exsurgébat.
  31118 Joánnes	John	45	6	19	Cum remigássent ergo quasi stádia vigínti quinque aut trigínta, vident Jesum ambulántem supra mare, et próximum navi fíeri, et timuérunt.
  31119 Joánnes	John	45	6	20	Ille autem dicit eis: Ego sum, nolíte timére.
  31120 Joánnes	John	45	6	21	Voluérunt ergo accípere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
  31121 Joánnes	John	45	6	22	Áltera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navícula ália non erat ibi nisi una, et quia non introísset cum discípulis suis Jesus in navim, sed soli discípuli ejus abiíssent:	b
  31122 Joánnes	John	45	6	23	áliæ vero supervenérunt naves a Tiberíade juxta locum ubi manducáverant panem, grátias agénte Dómino.
  31123 Joánnes	John	45	6	24	Cum ergo vidísset turba quia Jesus non esset ibi, neque discípuli ejus, ascendérunt in navículas, et venérunt Caphárnaum quæréntes Jesum.
  31124 Joánnes	John	45	6	25	Et cum inveníssent eum trans mare, dixérunt ei: Rabbi, quando huc venísti?
  31125 Joánnes	John	45	6	26	Respóndit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quǽritis me non quia vidístis signa, sed quia manducástis ex pánibus et saturáti estis.
  31126 Joánnes	John	45	6	27	Operámini non cibum, qui perit, sed qui pérmanet in vitam ætérnam, quem Fílius hóminis dabit vobis. Hunc enim Pater signávit Deus.
  31127 Joánnes	John	45	6	28	Dixérunt ergo ad eum: Quid faciémus ut operémur ópera Dei?
  31128 Joánnes	John	45	6	29	Respóndit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credátis in eum quem misit ille.
  31129 Joánnes	John	45	6	30	Dixérunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videámus et credámus tibi? quid operáris?	b
  31130 Joánnes	John	45	6	31	Patres nostri manducavérunt manna in desérto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducáre.
  31131 Joánnes	John	45	6	32	Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Móyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.
  31132 Joánnes	John	45	6	33	Panis enim Dei est, qui de cælo descéndit, et dat vitam mundo.
  31133 Joánnes	John	45	6	34	Dixérunt ergo ad eum: Dómine, semper da nobis panem hunc.
  31134 Joánnes	John	45	6	35	Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esúriet, et qui credit in me, non sítiet umquam.
  31135 Joánnes	John	45	6	36	Sed dixi vobis quia et vidístis me, et non créditis.
  31136 Joánnes	John	45	6	37	Omne quod dat mihi Pater, ad me véniet: et eum qui venit ad me, non ejíciam foras:
  31137 Joánnes	John	45	6	38	quia descéndi de cælo, non ut fáciam voluntátem meam, sed voluntátem ejus qui misit me.
  31138 Joánnes	John	45	6	39	Hæc est autem volúntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resúscitem illud in novíssimo die.
  31139 Joánnes	John	45	6	40	Hæc est autem volúntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Fílium et credit in eum, hábeat vitam ætérnam, et ego resuscitábo eum in novíssimo die.
  31140 Joánnes	John	45	6	41	Murmurábant ergo Judǽi de illo, quia dixísset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi,	b
  31141 Joánnes	John	45	6	42	et dicébant: Nonne hic est Jesus fílius Joseph, cujus nos nóvimus patrem et matrem? quómodo ergo dicit hic: Quia de cælo descéndi?
  31142 Joánnes	John	45	6	43	Respóndit ergo Jesus, et dixit eis: Nolíte murmuráre in ínvicem:
  31143 Joánnes	John	45	6	44	nemo potest veníre ad me, nisi Pater, qui misit me, tráxerit eum; et ego resuscitábo eum in novíssimo die.
  31144 Joánnes	John	45	6	45	Est scriptum in prophétis: Et erunt omnes docíbiles Dei. Omnis qui audívit a Patre, et dídicit, venit ad me.
  31145 Joánnes	John	45	6	46	Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
  31146 Joánnes	John	45	6	47	Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam ætérnam.
  31147 Joánnes	John	45	6	48	Ego sum panis vitæ.
  31148 Joánnes	John	45	6	49	Patres vestri manducavérunt manna in desérto, et mórtui sunt.
  31149 Joánnes	John	45	6	50	Hic est panis de cælo descéndens: ut si quis ex ipso manducáverit, non moriátur.
  31150 Joánnes	John	45	6	51	Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi.
  31151 Joánnes	John	45	6	52	Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
  31152 Joánnes	John	45	6	53	Litigábant ergo Judǽi ad ínvicem, dicéntes: Quómodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducándum?	b
  31153 Joánnes	John	45	6	54	Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducavéritis carnem Fílii hóminis, et bibéritis ejus sánguinem, non habébitis vitam in vobis.
  31154 Joánnes	John	45	6	55	Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sánguinem, habet vitam ætérnam: et ego resuscitábo eum in novíssimo die.
  31155 Joánnes	John	45	6	56	Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;
  31156 Joánnes	John	45	6	57	qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in illo.
  31157 Joánnes	John	45	6	58	Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me.
  31158 Joánnes	John	45	6	59	Hic est panis qui de cælo descéndit. Non sicut manducavérunt patres vestri manna, et mórtui sunt. Qui mandúcat hunc panem, vivet in ætérnum.
  31159 Joánnes	John	45	6	60	Hæc dixit in synagóga docens, in Caphárnaum.	b
  31160 Joánnes	John	45	6	61	Multi ergo audiéntes ex discípulis ejus, dixérunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audíre?
  31161 Joánnes	John	45	6	62	Sciens autem Jesus apud semetípsum quia murmurárent de hoc discípuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalízat?
  31162 Joánnes	John	45	6	63	si ergo vidéritis Fílium hóminis ascendéntem ubi erat prius?
  31163 Joánnes	John	45	6	64	Spíritus est qui vivíficat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locútus sum vobis, spíritus et vita sunt.
  31164 Joánnes	John	45	6	65	Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciébat enim ab inítio Jesus qui essent non credéntes, et quis traditúrus esset eum.
  31165 Joánnes	John	45	6	66	Et dicébat: Proptérea dixi vobis, quia nemo potest veníre ad me, nisi fúerit ei datum a Patre meo.
  31166 Joánnes	John	45	6	67	Ex hoc multi discipulórum ejus abiérunt retro: et jam non cum illo ambulábant.
  31167 Joánnes	John	45	6	68	Dixit ergo Jesus ad duódecim: Numquid et vos vultis abíre?
  31168 Joánnes	John	45	6	69	Respóndit ergo ei Simon Petrus: Dómine, ad quem íbimus? verba vitæ ætérnæ habes:
  31169 Joánnes	John	45	6	70	et nos credídimus, et cognóvimus quia tu es Christus Fílius Dei.
  31170 Joánnes	John	45	6	71	Respóndit eis Jesus: Nonne ego vos duódecim elégi: et ex vobis unus diábolus est?
  31171 Joánnes	John	45	6	72	Dicébat autem Judam Simónis Iscariótem: hic enim erat traditúrus eum, cum esset unus ex duódecim.
  31172 Joánnes	John	45	7	1	Post hæc autem ambulábat Jesus in Galilǽam: non enim volébat in Judǽam ambuláre, quia quærébant eum Judǽi interfícere.
  31173 Joánnes	John	45	7	2	Erat autem in próximo dies festus Judæórum, Scenopégia.
  31174 Joánnes	John	45	7	3	Dixérunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judǽam, ut et discípuli tui vídeant ópera tua, quæ facis.
  31175 Joánnes	John	45	7	4	Nemo quippe in occúlto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifésta teípsum mundo.
  31176 Joánnes	John	45	7	5	Neque enim fratres ejus credébant in eum.
  31177 Joánnes	John	45	7	6	Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advénit: tempus autem vestrum semper est parátum.
  31178 Joánnes	John	45	7	7	Non potest mundus odísse vos: me autem odit, quia ego testimónium perhíbeo de illo quod ópera ejus mala sunt.
  31179 Joánnes	John	45	7	8	Vos ascéndite ad diem festum hunc, ego autem non ascéndo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum implétum est.
  31180 Joánnes	John	45	7	9	Hæc cum dixísset, ipse mansit in Galilǽa.
  31181 Joánnes	John	45	7	10	Ut autem ascendérunt fratres ejus, tunc et ipse ascéndit ad diem festum non maniféste, sed quasi in occúlto.	b
  31182 Joánnes	John	45	7	11	Judǽi ergo quærébant eum in die festo, et dicébant: Ubi est ille?
  31183 Joánnes	John	45	7	12	Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicébant: Quia bonus est. Álii autem dicébant: Non, sed sedúcit turbas.
  31184 Joánnes	John	45	7	13	Nemo tamen palam loquebátur de illo propter metum Judæórum.
  31185 Joánnes	John	45	7	14	Jam autem die festo mediánte, ascéndit Jesus in templum, et docébat.
  31186 Joánnes	John	45	7	15	Et mirabántur Judǽi, dicéntes: Quómodo hic lítteras scit, cum non didícerit?
  31187 Joánnes	John	45	7	16	Respóndit eis Jesus, et dixit: Mea doctrína non est mea, sed ejus qui misit me.
  31188 Joánnes	John	45	7	17	Si quis volúerit voluntátem ejus fácere, cognóscet de doctrína, utrum ex Deo sit, an ego a meípso loquar.
  31189 Joánnes	John	45	7	18	Qui a semetípso lóquitur, glóriam própriam quærit; qui autem quærit glóriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustítia in illo non est.
  31190 Joánnes	John	45	7	19	Nonne Móyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?
  31191 Joánnes	John	45	7	20	Quid me quǽritis interfícere? Respóndit turba, et dixit: Dæmónium habes: quis te quærit interfícere?
  31192 Joánnes	John	45	7	21	Respóndit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes mirámini:
  31193 Joánnes	John	45	7	22	proptérea Móyses dedit vobis circumcisiónem (non quia ex Móyse est, sed ex pátribus), et in sábbato circumcíditis hóminem.
  31194 Joánnes	John	45	7	23	Si circumcisiónem áccipit homo in sábbato, ut non solvátur lex Móysi: mihi indignámini quia totum hóminem sanum feci in sábbato?
  31195 Joánnes	John	45	7	24	Nolíte judicáre secúndum fáciem, sed justum judícium judicáte.
  31196 Joánnes	John	45	7	25	Dicébant ergo quidam ex Jerosólymis: Nonne hic est, quem quǽrunt interfícere?	b
  31197 Joánnes	John	45	7	26	et ecce palam lóquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognovérunt príncipes quia hic est Christus?
  31198 Joánnes	John	45	7	27	Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum vénerit, nemo scit unde sit.
  31199 Joánnes	John	45	7	28	Clamábat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meípso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescítis.
  31200 Joánnes	John	45	7	29	Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.
  31201 Joánnes	John	45	7	30	Quærébant ergo eum apprehéndere: et nemo misit in illum manus, quia nondum vénerat hora ejus.
  31202 Joánnes	John	45	7	31	De turba autem multi credidérunt in eum, et dicébant: Christus cum vénerit, numquid plura signa fáciet quam quæ hic facit?
  31203 Joánnes	John	45	7	32	Audiérunt pharisǽi turbam murmurántem de illo hæc: et misérunt príncipes et pharisǽi minístros ut apprehénderent eum.
  31204 Joánnes	John	45	7	33	Dixit ergo eis Jesus: Adhuc módicum tempus vobíscum sum: et vado ad eum qui me misit.
  31205 Joánnes	John	45	7	34	Quærétis me, et non inveniétis: et ubi ego sum, vos non potéstis veníre.
  31206 Joánnes	John	45	7	35	Dixérunt ergo Judǽi ad semetípsos: Quo hic itúrus est, quia non inveniémus eum? numquid in dispersiónem géntium itúrus est, et doctúrus gentes?
  31207 Joánnes	John	45	7	36	quis est hic sermo, quem dixit: Quærétis me, et non inveniétis: et ubi sum ego, vos non potéstis veníre?
  31208 Joánnes	John	45	7	37	In novíssimo autem die magno festivitátis stabat Jesus, et clamábat dicens: Si quis sitit, véniat ad me et bibat.	b
  31209 Joánnes	John	45	7	38	Qui credit in me, sicut dicit Scriptúra, flúmina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
  31210 Joánnes	John	45	7	39	Hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant credéntes in eum: nondum enim erat Spíritus datus, quia Jesus nondum erat glorificátus.
  31211 Joánnes	John	45	7	40	Ex illa ergo turba cum audíssent hos sermónes ejus, dicébant: Hic est vere prophéta.
  31212 Joánnes	John	45	7	41	Álii dicébant: Hic est Christus. Quidam autem dicébant: Numquid a Galilǽa venit Christus?
  31213 Joánnes	John	45	7	42	nonne Scriptúra dicit: Quia ex sémine David, et de Béthlehem castéllo, ubi erat David, venit Christus?
  31214 Joánnes	John	45	7	43	Dissénsio ítaque facta est in turba propter eum.
  31215 Joánnes	John	45	7	44	Quidam autem ex ipsis volébant apprehéndere eum: sed nemo misit super eum manus.
  31216 Joánnes	John	45	7	45	Venérunt ergo minístri ad pontífices et pharisǽos. Et dixérunt eis illi: Quare non adduxístis illum?	b
  31217 Joánnes	John	45	7	46	Respondérunt minístri: Numquam sic locútus est homo, sicut hic homo.
  31218 Joánnes	John	45	7	47	Respondérunt ergo eis pharisǽi: Numquid et vos sedúcti estis?
  31219 Joánnes	John	45	7	48	numquid ex princípibus áliquis crédidit in eum, aut ex pharisǽis?
  31220 Joánnes	John	45	7	49	sed turba hæc, quæ non novit legem, maledícti sunt.
  31221 Joánnes	John	45	7	50	Dixit Nicodémus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis:
  31222 Joánnes	John	45	7	51	Numquid lex nostra júdicat hóminem, nisi prius audíerit ab ipso, et cognóverit quid fáciat?
  31223 Joánnes	John	45	7	52	Respondérunt, et dixérunt ei: Numquid et tu Galilǽus es? scrutáre Scriptúras, et vide quia a Galilǽa prophéta non surgit.
  31224 Joánnes	John	45	7	53	Et revérsi sunt unusquísque in domum suam.
  31225 Joánnes	John	45	8	1	Jesus autem perréxit in montem Olivéti:
  31226 Joánnes	John	45	8	2	et dilúculo íterum venit in templum, et omnis pópulus venit ad eum, et sedens docébat eos.
  31227 Joánnes	John	45	8	3	Addúcunt autem scribæ et pharisǽi mulíerem in adultério deprehénsam: et statuérunt eam in médio,
  31228 Joánnes	John	45	8	4	et dixérunt ei: Magíster, hæc múlier modo deprehénsa est in adultério.
  31229 Joánnes	John	45	8	5	In lege autem Móyses mandávit nobis hujúsmodi lapidáre. Tu ergo quid dicis?
  31230 Joánnes	John	45	8	6	Hoc autem dicébant tentántes eum, ut possent accusáre eum. Jesus autem inclínans se deórsum, dígito scribébat in terra.
  31231 Joánnes	John	45	8	7	Cum ergo perseverárent interrogántes eum, eréxit se, et dixit eis: Qui sine peccáto est vestrum, primus in illam lápidem mittat.
  31232 Joánnes	John	45	8	8	Et íterum se inclínans, scribébat in terra.
  31233 Joánnes	John	45	8	9	Audiéntes autem unus post unum exíbant, incipiéntes a senióribus: et remánsit solus Jesus, et múlier in médio stans.
  31234 Joánnes	John	45	8	10	Érigens autem se Jesus, dixit ei: Múlier, ubi sunt qui te accusábant? nemo te condemnávit?
  31235 Joánnes	John	45	8	11	Quæ dixit: Nemo, Dómine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnábo: vade, et jam ámplius noli peccáre.
  31236 Joánnes	John	45	8	12	Íterum ergo locútus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitæ.	b
  31237 Joánnes	John	45	8	13	Dixérunt ergo ei pharisǽi: Tu de teípso testimónium pérhibes; testimónium tuum non est verum.
  31238 Joánnes	John	45	8	14	Respóndit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimónium perhíbeo de meípso, verum est testimónium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescítis unde vénio aut quo vado.
  31239 Joánnes	John	45	8	15	Vos secúndum carnem judicátis: ego non júdico quemquam;
  31240 Joánnes	John	45	8	16	et si júdico ego, judícium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater.
  31241 Joánnes	John	45	8	17	Et in lege vestra scriptum est, quia duórum hóminum testimónium verum est.
  31242 Joánnes	John	45	8	18	Ego sum qui testimónium perhíbeo de meípso, et testimónium pérhibet de me qui misit me, Pater.
  31243 Joánnes	John	45	8	19	Dicébant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respóndit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me scirétis, fórsitan et Patrem meum scirétis.
  31244 Joánnes	John	45	8	20	Hæc verba locútus est Jesus in gazophylácio, docens in templo: et nemo apprehéndit eum, quia necdum vénerat hora ejus.
  31245 Joánnes	John	45	8	21	Dixit ergo íterum eis Jesus: Ego vado, et quærétis me, et in peccáto vestro moriémini. Quo ego vado, vos non potéstis veníre.	b
  31246 Joánnes	John	45	8	22	Dicébant ergo Judǽi: Numquid interfíciet semetípsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potéstis veníre?
  31247 Joánnes	John	45	8	23	Et dicébat eis: Vos de deórsum estis, ego de supérnis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
  31248 Joánnes	John	45	8	24	Dixi ergo vobis quia moriémini in peccátis vestris: si enim non credidéritis quia ego sum, moriémini in peccáto vestro.
  31249 Joánnes	John	45	8	25	Dicébant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Princípium, qui et loquor vobis.
  31250 Joánnes	John	45	8	26	Multa hábeo de vobis loqui, et judicáre; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audívi ab eo, hæc loquor in mundo.
  31251 Joánnes	John	45	8	27	Et non cognovérunt quia Patrem ejus dicébat Deum.
  31252 Joánnes	John	45	8	28	Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltavéritis Fílium hóminis, tunc cognoscétis quia ego sum, et a meípso fácio nihil, sed sicut dócuit me Pater, hæc loquor:
  31253 Joánnes	John	45	8	29	et qui me misit, mecum est, et non relíquit me solum: quia ego quæ plácita sunt ei, fácio semper.
  31254 Joánnes	John	45	8	30	Hæc illo loquénte, multi credidérunt in eum.
  31255 Joánnes	John	45	8	31	Dicébat ergo Jesus ad eos, qui credidérunt ei, Judǽos: Si vos manséritis in sermóne meo, vere discípuli mei éritis,	b
  31256 Joánnes	John	45	8	32	et cognoscétis veritátem, et véritas liberábit vos.
  31257 Joánnes	John	45	8	33	Respondérunt ei: Semen Ábrahæ sumus, et némini servívimus umquam: quómodo tu dicis: Líberi éritis?
  31258 Joánnes	John	45	8	34	Respóndit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccátum, servus est peccáti.
  31259 Joánnes	John	45	8	35	Servus autem non manet in domo in ætérnum: fílius autem manet in ætérnum.
  31260 Joánnes	John	45	8	36	Si ergo vos fílius liberáverit, vere líberi éritis.
  31261 Joánnes	John	45	8	37	Scio quia fílii Ábrahæ estis: sed quǽritis me interfícere, quia sermo meus non capit in vobis.
  31262 Joánnes	John	45	8	38	Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidístis apud patrem vestrum, fácitis.
  31263 Joánnes	John	45	8	39	Respondérunt, et dixérunt ei: Pater noster Ábraham est. Dicit eis Jesus: Si fílii Ábrahæ estis, ópera Ábrahæ fácite.
  31264 Joánnes	John	45	8	40	Nunc autem quǽritis me interfícere, hóminem, qui veritátem vobis locútus sum, quam audívi a Deo: hoc Ábraham non fecit.
  31265 Joánnes	John	45	8	41	Vos fácitis ópera patris vestri. Dixérunt ítaque ei: Nos ex fornicatióne non sumus nati: unum patrem habémus Deum.
  31266 Joánnes	John	45	8	42	Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligerétis útique et me; ego enim ex Deo procéssi, et veni: neque enim a meípso veni, sed ille me misit.
  31267 Joánnes	John	45	8	43	Quare loquélam meam non cognóscitis? Quia non potéstis audíre sermónem meum.
  31268 Joánnes	John	45	8	44	Vos ex patre diábolo estis: et desidéria patris vestri vultis fácere. Ille homicída erat ab inítio, et in veritáte non stetit: quia non est véritas in eo: cum lóquitur mendácium, ex própriis lóquitur, quia mendax est, et pater ejus.
  31269 Joánnes	John	45	8	45	Ego autem si veritátem dico, non créditis mihi.
  31270 Joánnes	John	45	8	46	Quis ex vobis árguet me de peccáto? si veritátem dico vobis, quare non créditis mihi?
  31271 Joánnes	John	45	8	47	Qui ex Deo est, verba Dei audit. Proptérea vos non audítis, quia ex Deo non estis.
  31272 Joánnes	John	45	8	48	Respondérunt ergo Judǽi, et dixérunt ei: Nonne bene dícimus nos quia Samaritánus es tu, et dæmónium habes?
  31273 Joánnes	John	45	8	49	Respóndit Jesus: Ego dæmónium non hábeo: sed honorífico Patrem meum, et vos inhonorástis me.
  31274 Joánnes	John	45	8	50	Ego autem non quæro glóriam meam: est qui quærat, et júdicet.
  31275 Joánnes	John	45	8	51	Amen, amen dico vobis: si quis sermónem meum serváverit, mortem non vidébit in ætérnum.	b
  31276 Joánnes	John	45	8	52	Dixérunt ergo Judǽi: Nunc cognóvimus quia dæmónium habes. Ábraham mórtuus est, et prophétæ; et tu dicis: Si quis sermónem meum serváverit, non gustábit mortem in ætérnum.
  31277 Joánnes	John	45	8	53	Numquid tu major es patre nostro Ábraham, qui mórtuus est? et prophétæ mórtui sunt. Quem teípsum facis?
  31278 Joánnes	John	45	8	54	Respóndit Jesus: Si ego glorífico meípsum, glória mea nihil est: est Pater meus, qui gloríficat me, quem vos dícitis quia Deus vester est,
  31279 Joánnes	John	45	8	55	et non cognovístis eum: ego autem novi eum. Et si díxero quia non scio eum, ero símilis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermónem ejus servo.
  31280 Joánnes	John	45	8	56	Ábraham pater vester exsultávit ut vidéret diem meum: vidit, et gavísus est.
  31281 Joánnes	John	45	8	57	Dixérunt ergo Judǽi ad eum: Quinquagínta annos nondum habes, et Ábraham vidísti?
  31282 Joánnes	John	45	8	58	Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, ántequam Ábraham fíeret, ego sum.
  31283 Joánnes	John	45	8	59	Tulérunt ergo lápides, ut jacérent in eum: Jesus autem abscóndit se, et exívit de templo.
  31284 Joánnes	John	45	9	1	Et prætériens Jesus vidit hóminem cæcum a nativitáte:
  31285 Joánnes	John	45	9	2	et interrogavérunt eum discípuli ejus: Rabbi, quis peccávit, hic, aut paréntes ejus, ut cæcus nascerétur?
  31286 Joánnes	John	45	9	3	Respóndit Jesus: Neque hic peccávit, neque paréntes ejus: sed ut manifesténtur ópera Dei in illo.
  31287 Joánnes	John	45	9	4	Me opórtet operári ópera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operári:
  31288 Joánnes	John	45	9	5	quámdiu sum in mundo, lux sum mundi.
  31289 Joánnes	John	45	9	6	Hæc cum dixísset, éxspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linívit lutum super óculos ejus,
  31290 Joánnes	John	45	9	7	et dixit ei: Vade, lava in natatória Síloë (quod interpretátur Missus). Ábiit ergo, et lavit, et venit videns.
  31291 Joánnes	John	45	9	8	Ítaque vicíni, et qui víderant eum prius quia mendícus erat, dicébant: Nonne hic est qui sedébat, et mendicábat? Álii dicébant: Quia hic est.
  31292 Joánnes	John	45	9	9	Álii autem: Nequáquam, sed símilis est ei. Ille vero dicébat: Quia ego sum.
  31293 Joánnes	John	45	9	10	Dicébant ergo ei: Quómodo apérti sunt tibi óculi?
  31294 Joánnes	John	45	9	11	Respóndit: Ille homo qui dícitur Jesus, lutum fecit: et unxit óculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatória Síloë, et lava. Et ábii, et lavi, et vídeo.
  31295 Joánnes	John	45	9	12	Et dixérunt ei: Ubi est ille? Ait: Néscio.
  31296 Joánnes	John	45	9	13	Addúcunt eum ad pharisǽos, qui cæcus fúerat.	b
  31297 Joánnes	John	45	9	14	Erat autem sábbatum quando lutum fecit Jesus, et apéruit óculos ejus.
  31298 Joánnes	John	45	9	15	Íterum ergo interrogábant eum pharisǽi quómodo vidísset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi pósuit super óculos, et lavi, et vídeo.
  31299 Joánnes	John	45	9	16	Dicébant ergo ex pharisǽis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sábbatum non custódit. Álii autem dicébant: Quómodo potest homo peccátor hæc signa fácere? Et schisma erat inter eos.
  31300 Joánnes	John	45	9	17	Dicunt ergo cæco íterum: Tu quid dicis de illo qui apéruit óculos tuos? Ille autem dixit: Quia prophéta est.
  31301 Joánnes	John	45	9	18	Non credidérunt ergo Judǽi de illo, quia cæcus fuísset et vidísset, donec vocavérunt paréntes ejus, qui víderat:
  31302 Joánnes	John	45	9	19	et interrogavérunt eos, dicéntes: Hic est fílius vester, quem vos dícitis quia cæcus natus est? quómodo ergo nunc videt?
  31303 Joánnes	John	45	9	20	Respondérunt eis paréntes ejus, et dixérunt: Scimus quia hic est fílius noster, et quia cæcus natus est:
  31304 Joánnes	John	45	9	21	quómodo autem nunc vídeat, nescímus: aut quis ejus apéruit óculos, nos nescímus; ipsum interrogáte: ætátem habet, ipse de se loquátur.
  31305 Joánnes	John	45	9	22	Hæc dixérunt paréntes ejus, quóniam timébant Judǽos: jam enim conspiravérunt Judǽi, ut si quis eum confiterétur esse Christum, extra synagógam fíeret.
  31306 Joánnes	John	45	9	23	Proptérea paréntes ejus dixérunt: Quia ætátem habet, ipsum interrogáte.
  31307 Joánnes	John	45	9	24	Vocavérunt ergo rursum hóminem qui fúerat cæcus, et dixérunt ei: Da glóriam Deo: nos scimus quia hic homo peccátor est.	b
  31308 Joánnes	John	45	9	25	Dixit ergo eis ille: Si peccátor est, néscio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo vídeo.
  31309 Joánnes	John	45	9	26	Dixérunt ergo illi: Quid fecit tibi? quómodo apéruit tibi óculos?
  31310 Joánnes	John	45	9	27	Respóndit eis: Dixi vobis jam, et audístis: quod íterum vultis audíre? numquid et vos vultis discípuli ejus fíeri?
  31311 Joánnes	John	45	9	28	Maledixérunt ergo ei, et dixérunt: Tu discípulus illíus sis: nos autem Móysi discípuli sumus.
  31312 Joánnes	John	45	9	29	Nos scimus quia Móysi locútus est Deus; hunc autem nescímus unde sit.
  31313 Joánnes	John	45	9	30	Respóndit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirábile est quia vos nescítis unde sit, et apéruit meos óculos:
  31314 Joánnes	John	45	9	31	scimus autem quia peccatóres Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntátem ejus facit, hunc exáudit.
  31315 Joánnes	John	45	9	32	A sǽculo non est audítum quia quis apéruit óculos cæci nati.
  31316 Joánnes	John	45	9	33	Nisi esset hic a Deo, non póterat fácere quidquam.
  31317 Joánnes	John	45	9	34	Respondérunt, et dixérunt ei: In peccátis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecérunt eum foras.
  31318 Joánnes	John	45	9	35	Audívit Jesus quia ejecérunt eum foras: et cum invenísset eum, dixit ei: Tu credis in Fílium Dei?	b
  31319 Joánnes	John	45	9	36	Respóndit ille, et dixit: Quis est, Dómine, ut credam in eum?
  31320 Joánnes	John	45	9	37	Et dixit ei Jesus: Et vidísti eum, et qui lóquitur tecum, ipse est.
  31321 Joánnes	John	45	9	38	At ille ait: Credo, Dómine. Et prócidens adorávit eum.
  31322 Joánnes	John	45	9	39	Et dixit Jesus: In judícium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident vídeant, et qui vident cæci fiant.
  31323 Joánnes	John	45	9	40	Et audiérunt quidam ex pharisǽis qui cum ipso erant, et dixérunt ei: Numquid et nos cæci sumus?
  31324 Joánnes	John	45	9	41	Dixit eis Jesus: Si cæci essétis, non haberétis peccátum. Nunc vero dícitis, Quia vidémus: peccátum vestrum manet.
  31325 Joánnes	John	45	10	1	Amen, amen dico vobis: qui non intrat per óstium in ovíle óvium, sed ascéndit aliúnde, ille fur est et latro.
  31326 Joánnes	John	45	10	2	Qui autem intrat per óstium, pastor est óvium.
  31327 Joánnes	John	45	10	3	Huic ostiárius áperit, et oves vocem ejus áudiunt, et próprias oves vocat nominátim, et edúcit eas.
  31328 Joánnes	John	45	10	4	Et cum próprias oves emíserit, ante eas vadit: et oves illum sequúntur, quia sciunt vocem ejus.
  31329 Joánnes	John	45	10	5	Aliénum autem non sequúntur, sed fúgiunt ab eo: quia non novérunt vocem alienórum.
  31330 Joánnes	John	45	10	6	Hoc provérbium dixit eis Jesus: illi autem non cognovérunt quid loquerétur eis.
  31331 Joánnes	John	45	10	7	Dixit ergo eis íterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum óstium óvium.
  31332 Joánnes	John	45	10	8	Omnes quotquot venérunt, fures sunt, et latrónes, et non audiérunt eos oves.
  31333 Joánnes	John	45	10	9	Ego sum óstium. Per me si quis introíerit, salvábitur: et ingrediétur, et egrediétur, et páscua invéniet.
  31334 Joánnes	John	45	10	10	Fur non venit nisi ut furétur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam hábeant, et abundántius hábeant.
  31335 Joánnes	John	45	10	11	Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis.	b
  31336 Joánnes	John	45	10	12	Mercenárius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispérgit oves;
  31337 Joánnes	John	45	10	13	mercenárius autem fugit, quia mercenárius est, et non pértinet ad eum de óvibus.
  31338 Joánnes	John	45	10	14	Ego sum pastor bonus: et cognósco meas, et cognóscunt me meæ.
  31339 Joánnes	John	45	10	15	Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem: et ánimam meam pono pro óvibus meis.
  31340 Joánnes	John	45	10	16	Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.
  31341 Joánnes	John	45	10	17	Proptérea me díligit Pater: quia ego pono ánimam meam, ut íterum sumam eam.
  31342 Joánnes	John	45	10	18	Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meípso, et potestátem hábeo ponéndi eam, et potestátem hábeo íterum suméndi eam. Hoc mandátum accépi a Patre meo.
  31343 Joánnes	John	45	10	19	Dissénsio íterum facta est inter Judǽos propter sermónes hos.	b
  31344 Joánnes	John	45	10	20	Dicébant autem multi ex ipsis: Dæmónium habet, et insánit: quid eum audítis?
  31345 Joánnes	John	45	10	21	Álii dicébant: Hæc verba non sunt dæmónium habéntis: numquid dæmónium potest cæcórum óculos aperíre?
  31346 Joánnes	John	45	10	22	Facta sunt autem Encǽnia in Jerosólymis, et hiems erat.
  31347 Joánnes	John	45	10	23	Et ambulábat Jesus in templo, in pórticu Salomónis.
  31348 Joánnes	John	45	10	24	Circumdedérunt ergo eum Judǽi, et dicébant ei: Quoúsque ánimam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.
  31349 Joánnes	John	45	10	25	Respóndit eis Jesus: Loquor vobis, et non créditis: ópera quæ ego fácio in nómine Patris mei, hæc testimónium pérhibent de me:
  31350 Joánnes	John	45	10	26	sed vos non créditis, quia non estis ex óvibus meis.
  31351 Joánnes	John	45	10	27	Oves meæ vocem meam áudiunt, et ego cognósco eas, et sequúntur me:
  31352 Joánnes	John	45	10	28	et ego vitam ætérnam do eis, et non períbunt in ætérnum, et non rápiet eas quisquam de manu mea.
  31353 Joánnes	John	45	10	29	Pater meus quod dedit mihi, majus ómnibus est: et nemo potest rápere de manu Patris mei.
  31354 Joánnes	John	45	10	30	Ego et Pater unum sumus.
  31355 Joánnes	John	45	10	31	Sustulérunt ergo lápides Judǽi, ut lapidárent eum.	b
  31356 Joánnes	John	45	10	32	Respóndit eis Jesus: Multa bona ópera osténdi vobis ex Patre meo: propter quod eórum opus me lapidátis?
  31357 Joánnes	John	45	10	33	Respondérunt ei Judǽi: De bono ópere non lapidámus te, sed de blasphémia; et quia tu homo cum sis, facis teípsum Deum.
  31358 Joánnes	John	45	10	34	Respóndit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?
  31359 Joánnes	John	45	10	35	Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptúra:
  31360 Joánnes	John	45	10	36	quem Pater sanctificávit, et misit in mundum vos dícitis: Quia blasphémas, quia dixi: Fílius Dei sum?
  31361 Joánnes	John	45	10	37	Si non fácio ópera Patris mei, nolíte crédere mihi.
  31362 Joánnes	John	45	10	38	Si autem fácio: etsi mihi non vultis crédere, opéribus crédite, ut cognoscátis, et credátis quia Pater in me est, et ego in Patre.
  31363 Joánnes	John	45	10	39	Quærébant ergo eum apprehéndere: et exívit de mánibus eórum.
  31364 Joánnes	John	45	10	40	Et ábiit íterum trans Jordánem, in eum locum ubi erat Joánnes baptízans primum, et mansit illic;
  31365 Joánnes	John	45	10	41	et multi venérunt ad eum, et dicébant: Quia Joánnes quidem signum fecit nullum.
  31366 Joánnes	John	45	10	42	Ómnia autem quæcúmque dixit Joánnes de hoc, vera erant. Et multi credidérunt in eum.
  31367 Joánnes	John	45	11	1	Erat autem quidam languens Lázarus a Bethánia, de castéllo Maríæ et Marthæ soróris ejus.
  31368 Joánnes	John	45	11	2	(María autem erat quæ unxit Dóminum unguénto, et extérsit pedes ejus capíllis suis: cujus frater Lázarus infirmabátur.)
  31369 Joánnes	John	45	11	3	Misérunt ergo soróres ejus ad eum dicéntes: Dómine, ecce quem amas infirmátur.
  31370 Joánnes	John	45	11	4	Áudiens autem Jesus dixit eis: Infírmitas hæc non est ad mortem, sed pro glória Dei, ut glorificétur Fílius Dei per eam.
  31371 Joánnes	John	45	11	5	Diligébat autem Jesus Martham, et sorórem ejus Maríam, et Lázarum.
  31372 Joánnes	John	45	11	6	Ut ergo audívit quia infirmabátur, tunc quidem mansit in eódem loco duóbus diébus;
  31373 Joánnes	John	45	11	7	deínde post hæc dixit discípulis suis: Eámus in Judǽam íterum.
  31374 Joánnes	John	45	11	8	Dicunt ei discípuli: Rabbi, nunc quærébant te Judǽi lapidáre, et íterum vadis illuc?
  31375 Joánnes	John	45	11	9	Respóndit Jesus: Nonne duódecim sunt horæ diéi? Si quis ambuláverit in die, non offéndit, quia lucem hujus mundi videt:
  31376 Joánnes	John	45	11	10	si autem ambuláverit in nocte, offéndit, quia lux non est in eo.
  31377 Joánnes	John	45	11	11	Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lázarus amícus noster dormit: sed vado ut a somno éxcitem eum.
  31378 Joánnes	John	45	11	12	Dixérunt ergo discípuli ejus: Dómine, si dormit, salvus erit.
  31379 Joánnes	John	45	11	13	Díxerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putavérunt quia de dormitióne somni díceret.
  31380 Joánnes	John	45	11	14	Tunc ergo Jesus dixit eis maniféste: Lázarus mórtuus est:
  31381 Joánnes	John	45	11	15	et gáudeo propter vos, ut credátis, quóniam non eram ibi, sed eámus ad eum.
  31382 Joánnes	John	45	11	16	Dixit ergo Thomas, qui dícitur Dídymus, ad condiscípulos: Eámus et nos, ut moriámur cum eo.
  31383 Joánnes	John	45	11	17	Venit ítaque Jesus: et invénit eum quátuor dies jam in monuménto habéntem.	b
  31384 Joánnes	John	45	11	18	(Erat autem Bethánia juxta Jerosólymam quasi stádiis quíndecim.)
  31385 Joánnes	John	45	11	19	Multi autem ex Judǽis vénerant ad Martham et Maríam, ut consolaréntur eas de fratre suo.
  31386 Joánnes	John	45	11	20	Martha ergo ut audívit quia Jesus venit, occúrrit illi: María autem domi sedébat.
  31387 Joánnes	John	45	11	21	Dixit ergo Martha ad Jesum: Dómine, si fuísses hic, frater meus non fuísset mórtuus:
  31388 Joánnes	John	45	11	22	sed et nunc scio quia quæcúmque popósceris a Deo, dabit tibi Deus.
  31389 Joánnes	John	45	11	23	Dicit illi Jesus: Resúrget frater tuus.
  31390 Joánnes	John	45	11	24	Dicit ei Martha: Scio quia resúrget in resurrectióne in novíssimo die.
  31391 Joánnes	John	45	11	25	Dixit ei Jesus: Ego sum resurréctio et vita: qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet:
  31392 Joánnes	John	45	11	26	et omnis qui vivit et credit in me, non moriétur in ætérnum. Credis hoc?
  31393 Joánnes	John	45	11	27	Ait illi: Útique Dómine, ego crédidi quia tu es Christus, Fílius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti.
  31394 Joánnes	John	45	11	28	Et cum hæc dixísset, ábiit, et vocávit Maríam sorórem suam siléntio, dicens: Magíster adest, et vocat te.
  31395 Joánnes	John	45	11	29	Illa ut audívit, surgit cito, et venit ad eum;
  31396 Joánnes	John	45	11	30	nondum enim vénerat Jesus in castéllum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occúrrerat ei Martha.
  31397 Joánnes	John	45	11	31	Judǽi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabántur eam, cum vidíssent Maríam quia cito surréxit, et éxiit, secúti sunt eam dicéntes: Quia vadit ad monuméntum, ut ploret ibi.
  31398 Joánnes	John	45	11	32	María ergo, cum venísset ubi erat Jesus, videns eum, cécidit ad pedes ejus, et dicit ei: Dómine, si fuísses hic, non esset mórtuus frater meus.	b
  31399 Joánnes	John	45	11	33	Jesus ergo, ut vidit eam plorántem, et Judǽos, qui vénerant cum ea, plorántes, infrémuit spíritu, et turbávit seípsum,
  31400 Joánnes	John	45	11	34	et dixit: Ubi posuístis eum? Dicunt ei: Dómine, veni, et vide.
  31401 Joánnes	John	45	11	35	Et lacrimátus est Jesus.
  31402 Joánnes	John	45	11	36	Dixérunt ergo Judǽi: Ecce quómodo amábat eum.
  31403 Joánnes	John	45	11	37	Quidam autem ex ipsis dixérunt: Non póterat hic, qui apéruit óculos cæci nati, fácere ut hic non morerétur?
  31404 Joánnes	John	45	11	38	Jesus ergo rursum fremens in semetípso, venit ad monuméntum. Erat autem spelúnca, et lapis superpósitus erat ei.
  31405 Joánnes	John	45	11	39	Ait Jesus: Tóllite lápidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mórtuus fúerat: Dómine, jam fœtet, quatriduánus est enim.
  31406 Joánnes	John	45	11	40	Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quóniam si credíderis, vidébis glóriam Dei?
  31407 Joánnes	John	45	11	41	Tulérunt ergo lápidem: Jesus autem, elevátis sursum óculis, dixit: Pater, grátias ago tibi quóniam audísti me.
  31408 Joánnes	John	45	11	42	Ego autem sciébam quia semper me audis, sed propter pópulum qui circúmstat, dixi: ut credant quia tu me misísti.
  31409 Joánnes	John	45	11	43	Hæc cum dixísset, voce magna clamávit: Lázare, veni foras.
  31410 Joánnes	John	45	11	44	Et statim pródiit qui fúerat mórtuus, ligátus pedes, et manus ínstitis, et fácies illíus sudário erat ligáta. Dixit eis Jesus: Sólvite eum et sínite abíre.
  31411 Joánnes	John	45	11	45	Multi ergo ex Judǽis, qui vénerant ad Maríam, et Martham, et víderant quæ fecit Jesus, credidérunt in eum.	b
  31412 Joánnes	John	45	11	46	Quidam autem ex ipsis abiérunt ad pharisǽos, et dixérunt eis quæ fecit Jesus.
  31413 Joánnes	John	45	11	47	Collegérunt ergo pontífices et pharisǽi concílium, et dicébant: Quid fácimus, quia hic homo multa signa facit?
  31414 Joánnes	John	45	11	48	Si dimíttimus eum sic, omnes credent in eum, et vénient Románi, et tollent nostrum locum, et gentem.
  31415 Joánnes	John	45	11	49	Unus autem ex ipsis, Caíphas nómine, cum esset póntifex anni illíus, dixit eis: Vos nescítis quidquam,
  31416 Joánnes	John	45	11	50	nec cogitátis quia éxpedit vobis ut unus moriátur homo pro pópulo, et non tota gens péreat.
  31417 Joánnes	John	45	11	51	Hoc autem a semetípso non dixit: sed cum esset póntifex anni illíus, prophetávit, quod Jesus moritúrus erat pro gente,
  31418 Joánnes	John	45	11	52	et non tantum pro gente, sed ut fílios Dei, qui erant dispérsi, congregáret in unum.
  31419 Joánnes	John	45	11	53	Ab illo ergo die cogitavérunt ut interfícerent eum.
  31420 Joánnes	John	45	11	54	Jesus ergo jam non in palam ambulábat apud Judǽos, sed ábiit in regiónem juxta desértum, in civitátem quæ dícitur Ephrem, et ibi morabátur cum discípulis suis.
  31421 Joánnes	John	45	11	55	Próximum autem erat Pascha Judæórum, et ascendérunt multi Jerosólymam de regióne ante Pascha, ut sanctificárent seípsos.
  31422 Joánnes	John	45	11	56	Quærébant ergo Jesum, et colloquebántur ad ínvicem, in templo stantes: Quid putátis, quia non venit ad diem festum? Déderant autem pontífices et pharisǽi mandátum ut si quis cognóverit ubi sit, índicet, ut apprehéndant eum.
  31423 Joánnes	John	45	12	1	Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethániam, ubi Lázarus fúerat mórtuus, quem suscitávit Jesus.
  31424 Joánnes	John	45	12	2	Fecérunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrábat, Lázarus vero unus erat ex discumbéntibus cum eo.
  31425 Joánnes	John	45	12	3	María ergo accépit libram unguénti nardi pístici pretiósi, et unxit pedes Jesu, et extérsit pedes ejus capíllis suis: et domus impléta est ex odóre unguénti.
  31426 Joánnes	John	45	12	4	Dixit ergo unus ex discípulis ejus, Judas Iscariótes, qui erat eum traditúrus:
  31427 Joánnes	John	45	12	5	Quare hoc unguéntum non véniit trecéntis denáriis, et datum est egénis?
  31428 Joánnes	John	45	12	6	Dixit autem hoc, non quia de egénis pertinébat ad eum, sed quia fur erat, et lóculos habens, ea quæ mittebántur, portábat.
  31429 Joánnes	John	45	12	7	Dixit ergo Jesus: Sínite illam ut in diem sepultúræ meæ servet illud.
  31430 Joánnes	John	45	12	8	Páuperes enim semper habétis vobíscum: me autem non semper habétis.
  31431 Joánnes	John	45	12	9	Cognóvit ergo turba multa ex Judǽis quia illic est, et venérunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lázarum vidérent, quem suscitávit a mórtuis.	b
  31432 Joánnes	John	45	12	10	Cogitavérunt autem príncipes sacerdótum ut et Lázarum interfícerent:
  31433 Joánnes	John	45	12	11	quia multi propter illum abíbant ex Judǽis, et credébant in Jesum.
  31434 Joánnes	John	45	12	12	In crástinum autem, turba multa quæ vénerat ad diem festum, cum audíssent quia venit Jesus Jerosólymam,
  31435 Joánnes	John	45	12	13	accepérunt ramos palmárum, et processérunt óbviam ei, et clamábant: Hosánna, benedíctus qui venit in nómine Dómini, rex Ísraël.
  31436 Joánnes	John	45	12	14	Et invénit Jesus aséllum, et sedit super eum, sicut scriptum est:
  31437 Joánnes	John	45	12	15	Noli timére, fília Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum ásinæ.
  31438 Joánnes	John	45	12	16	Hæc non cognovérunt discípuli ejus primum: sed quando glorificátus est Jesus, tunc recordáti sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecérunt ei.
  31439 Joánnes	John	45	12	17	Testimónium ergo perhibébat turba, quæ erat cum eo quando Lázarum vocávit de monuménto, et suscitávit eum a mórtuis.
  31440 Joánnes	John	45	12	18	Proptérea et óbviam venit ei turba: quia audiérunt fecísse hoc signum.
  31441 Joánnes	John	45	12	19	Pharisǽi ergo dixérunt ad semetípsos: Vidétis quia nihil profícimus? ecce mundus totus post eum ábiit.
  31442 Joánnes	John	45	12	20	Erant autem quidam gentíles, ex his qui ascénderant ut adorárent in die festo.	b
  31443 Joánnes	John	45	12	21	Hi ergo accessérunt ad Philíppum, qui erat a Bethsáida Galilǽæ, et rogábant eum, dicéntes: Dómine, vólumus Jesum vidére.
  31444 Joánnes	John	45	12	22	Venit Philíppus, et dicit Andréæ; Andréas rursum et Philíppus dixérunt Jesu.
  31445 Joánnes	John	45	12	23	Jesus autem respóndit eis, dicens: Venit hora, ut clarificétur Fílius hóminis.
  31446 Joánnes	John	45	12	24	Amen, amen dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit,
  31447 Joánnes	John	45	12	25	ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam; et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
  31448 Joánnes	John	45	12	26	Si quis mihi minístrat, me sequátur, et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus.
  31449 Joánnes	John	45	12	27	Nunc ánima mea turbáta est. Et quid dicam? Pater, salvífica me ex hac hora. Sed proptérea veni in horam hanc:	b
  31450 Joánnes	John	45	12	28	Pater, clarífica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificávi, et íterum clarificábo.
  31451 Joánnes	John	45	12	29	Turba ergo, quæ stabat, et audíerat, dicébat tonítruum esse factum. Álii dicébant: Ángelus ei locútus est.
  31452 Joánnes	John	45	12	30	Respóndit Jesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
  31453 Joánnes	John	45	12	31	Nunc judícium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejiciétur foras.
  31454 Joánnes	John	45	12	32	Et ego, si exaltátus fúero a terra, ómnia traham ad meípsum.
  31455 Joánnes	John	45	12	33	(Hoc autem dicébat, signíficans qua morte esset moritúrus.)
  31456 Joánnes	John	45	12	34	Respóndit ei turba: Nos audívimus ex lege, quia Christus manet in ætérnum: et quómodo tu dicis: Opórtet exaltári Fílium hóminis? quis est iste Fílius hóminis?	b
  31457 Joánnes	John	45	12	35	Dixit ergo eis Jesus: Adhuc módicum, lumen in vobis est. Ambuláte dum lucem habétis, ut non vos ténebræ comprehéndant; et qui ámbulat in ténebris, nescit quo vadat.
  31458 Joánnes	John	45	12	36	Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis sitis. Hæc locútus est Jesus, et ábiit et abscóndit se ab eis.
  31459 Joánnes	John	45	12	37	Cum autem tanta signa fecísset coram eis, non credébant in eum;	b
  31460 Joánnes	John	45	12	38	ut sermo Isaíæ prophétæ implerétur, quem dixit: Dómine, quis crédidit audítui nostro? et bráchium Dómini cui revelátum est?
  31461 Joánnes	John	45	12	39	Proptérea non póterant crédere, quia íterum dixit Isaías:
  31462 Joánnes	John	45	12	40	Excæcávit óculos eórum, et indurávit cor eórum ut non vídeant óculis, et non intélligant corde, et convertántur, et sanem eos.
  31463 Joánnes	John	45	12	41	Hæc dixit Isaías, quando vidit glóriam ejus, et locútus est de eo.
  31464 Joánnes	John	45	12	42	Verúmtamen et ex princípibus multi credidérunt in eum: sed propter pharisǽos non confitebántur, ut e synagóga non ejiceréntur.
  31465 Joánnes	John	45	12	43	Dilexérunt enim glóriam hóminum magis quam glóriam Dei.
  31466 Joánnes	John	45	12	44	Jesus autem clamávit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.	b
  31467 Joánnes	John	45	12	45	Et qui videt me, videt eum qui misit me.
  31468 Joánnes	John	45	12	46	Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in ténebris non máneat.
  31469 Joánnes	John	45	12	47	Et si quis audíerit verba mea, et non custodíerit, ego non júdico eum; non enim veni ut júdicem mundum, sed ut salvíficem mundum.
  31470 Joánnes	John	45	12	48	Qui spernit me et non áccipit verba mea, habet qui júdicet eum. Sermo quem locútus sum, ille judicábit eum in novíssimo die.
  31471 Joánnes	John	45	12	49	Quia ego ex meípso non sum locútus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandátum dedit quid dicam et quid loquar.
  31472 Joánnes	John	45	12	50	Et scio quia mandátum ejus vita ætérna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
  31473 Joánnes	John	45	13	1	Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexísset suos, qui erant in mundo, in finem diléxit eos.
  31474 Joánnes	John	45	13	2	Et cœna facta, cum diábolus jam misísset in cor ut tráderet eum Judas Simónis Iscariótæ:
  31475 Joánnes	John	45	13	3	sciens quia ómnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exívit, et ad Deum vadit:
  31476 Joánnes	John	45	13	4	surgit a cœna, et ponit vestiménta sua, et cum accepísset línteum, præcínxit se.
  31477 Joánnes	John	45	13	5	Deínde mittit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum, et extérgere línteo, quo erat præcínctus.
  31478 Joánnes	John	45	13	6	Venit ergo ad Simónem Petrum. Et dicit ei Petrus: Dómine, tu mihi lavas pedes?
  31479 Joánnes	John	45	13	7	Respóndit Jesus, et dixit ei: Quod ego fácio, tu nescis modo: scies autem póstea.
  31480 Joánnes	John	45	13	8	Dicit ei Petrus: Non lavábis mihi pedes in ætérnum. Respóndit ei Jesus: Si non lávero te, non habébis partem mecum.
  31481 Joánnes	John	45	13	9	Dicit ei Simon Petrus: Dómine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
  31482 Joánnes	John	45	13	10	Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non índiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
  31483 Joánnes	John	45	13	11	Sciébat enim quisnam esset qui tráderet eum; proptérea dixit: Non estis mundi omnes.
  31484 Joánnes	John	45	13	12	Postquam ergo lavit pedes eórum, et accépit vestiménta sua, cum recubuísset íterum, dixit eis: Scitis quid fécerim vobis?	b
  31485 Joánnes	John	45	13	13	Vos vocátis me Magíster et Dómine, et bene dícitis: sum étenim.
  31486 Joánnes	John	45	13	14	Si ergo ego lavi pedes vestros, Dóminus et Magíster, et vos debétis alter altérius laváre pedes.
  31487 Joánnes	John	45	13	15	Exémplum enim dedi vobis, ut quemádmodum ego feci vobis, ita et vos faciátis.
  31488 Joánnes	John	45	13	16	Amen, amen dico vobis: non est servus major dómino suo: neque apóstolus major est eo qui misit illum.
  31489 Joánnes	John	45	13	17	Si hæc scitis, beáti éritis si fecéritis ea.
  31490 Joánnes	John	45	13	18	Non de ómnibus vobis dico: ego scio quos elégerim; sed ut adimpleátur Scriptúra: Qui mandúcat mecum panem, levábit contra me calcáneum suum.
  31491 Joánnes	John	45	13	19	Ámodo dico vobis, priúsquam fiat: ut cum factum fúerit, credátis quia ego sum.
  31492 Joánnes	John	45	13	20	Amen, amen dico vobis: qui áccipit si quem mísero, me áccipit; qui autem me áccipit, áccipit eum qui me misit.	b
  31493 Joánnes	John	45	13	21	Cum hæc dixísset Jesus, turbátus est spíritu: et protestátus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.	b
  31494 Joánnes	John	45	13	22	Aspiciébant ergo ad ínvicem discípuli, hæsitántes de quo díceret.
  31495 Joánnes	John	45	13	23	Erat ergo recúmbens unus ex discípulis ejus in sinu Jesu, quem diligébat Jesus.
  31496 Joánnes	John	45	13	24	Ínnuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit?
  31497 Joánnes	John	45	13	25	Ítaque cum recubuísset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Dómine, quis est?
  31498 Joánnes	John	45	13	26	Respóndit Jesus: Ille est cui ego intínctum panem porréxero. Et cum intinxísset panem, dedit Judæ Simónis Iscariótæ.
  31499 Joánnes	John	45	13	27	Et post buccéllam, introívit in eum Sátanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac cítius.
  31500 Joánnes	John	45	13	28	Hoc autem nemo scivit discumbéntium ad quid díxerit ei.
  31501 Joánnes	John	45	13	29	Quidam enim putábant, quia lóculos habébat Judas, quod dixísset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egénis ut áliquid daret.
  31502 Joánnes	John	45	13	30	Cum ergo accepísset ille buccéllam, exívit contínuo. Erat autem nox.
  31503 Joánnes	John	45	13	31	Cum ergo exísset, dixit Jesus: Nunc clarificátus est Fílius hóminis, et Deus clarificátus est in eo.	b
  31504 Joánnes	John	45	13	32	Si Deus clarificátus est in eo, et Deus clarificábit eum in semetípso: et contínuo clarificábit eum.
  31505 Joánnes	John	45	13	33	Filíoli, adhuc módicum vobíscum sum. Quærétis me; et sicut dixi Judǽis, quo ego vado, vos non potéstis veníre: et vobis dico modo.
  31506 Joánnes	John	45	13	34	Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem: sicut diléxi vos, ut et vos diligátis ínvicem.
  31507 Joánnes	John	45	13	35	In hoc cognóscent omnes quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem.
  31508 Joánnes	John	45	13	36	Dicit ei Simon Petrus: Dómine, quo vadis? Respóndit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequéris autem póstea.
  31509 Joánnes	John	45	13	37	Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? ánimam meam pro te ponam.
  31510 Joánnes	John	45	13	38	Respóndit ei Jesus: Ánimam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantábit gallus, donec ter me neges.
  31511 Joánnes	John	45	14	1	Non turbétur cor vestrum. Créditis in Deum, et in me crédite.
  31512 Joánnes	John	45	14	2	In domo Patris mei mansiónes multæ sunt; si quóminus dixíssem vobis: quia vado paráre vobis locum.
  31513 Joánnes	John	45	14	3	Et si abíero, et præparávero vobis locum, íterum vénio, et accípiam vos ad meípsum: ut ubi sum ego, et vos sitis.
  31514 Joánnes	John	45	14	4	Et quo ego vado scitis, et viam scitis.
  31515 Joánnes	John	45	14	5	Dicit ei Thomas: Dómine, nescímus quo vadis: et quómodo póssumus viam scire?
  31516 Joánnes	John	45	14	6	Dicit ei Jesus: Ego sum via, et véritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
  31517 Joánnes	John	45	14	7	Si cognovissétis me, et Patrem meum útique cognovissétis: et ámodo cognoscétis eum, et vidístis eum.
  31518 Joánnes	John	45	14	8	Dicit ei Philíppus: Dómine, osténde nobis Patrem, et súfficit nobis.
  31519 Joánnes	John	45	14	9	Dicit ei Jesus: Tanto témpore vobíscum sum, et non cognovístis me? Philíppe, qui videt me, videt et Patrem. Quómodo tu dicis: Osténde nobis Patrem?
  31520 Joánnes	John	45	14	10	Non créditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meípso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit ópera.
  31521 Joánnes	John	45	14	11	Non créditis quia ego in Patre, et Pater in me est?
  31522 Joánnes	John	45	14	12	alióquin propter ópera ipsa crédite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, ópera quæ ego fácio, et ipse fáciet, et majóra horum fáciet: quia ego ad Patrem vado.
  31523 Joánnes	John	45	14	13	Et quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, hoc fáciam: ut glorificétur Pater in Fílio.
  31524 Joánnes	John	45	14	14	Si quid petiéritis me in nómine meo, hoc fáciam.
  31525 Joánnes	John	45	14	15	Si dilígitis me, mandáta mea serváte:	b
  31526 Joánnes	John	45	14	16	et ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in ætérnum,
  31527 Joánnes	John	45	14	17	Spíritum veritátis, quem mundus non potest accípere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscétis eum, quia apud vos manébit, et in vobis erit.
  31528 Joánnes	John	45	14	18	Non relínquam vos órphanos: véniam ad vos.
  31529 Joánnes	John	45	14	19	Adhuc módicum, et mundus me jam non videt. Vos autem vidétis me: quia ego vivo, et vos vivétis.
  31530 Joánnes	John	45	14	20	In illo die vos cognoscétis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
  31531 Joánnes	John	45	14	21	Qui habet mandáta mea, et servat ea: ille est qui díligit me. Qui autem díligit me, diligétur a Patre meo: et ego díligam eum, et manifestábo ei meípsum.
  31532 Joánnes	John	45	14	22	Dicit ei Judas, non ille Iscariótes: Dómine, quid factum est, quia manifestatúrus es nobis teípsum, et non mundo?
  31533 Joánnes	John	45	14	23	Respóndit Jesus, et dixit ei: Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus, et mansiónem apud eum faciémus;
  31534 Joánnes	John	45	14	24	qui non díligit me, sermónes meos non servat. Et sermónem, quem audístis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris.
  31535 Joánnes	John	45	14	25	Hæc locútus sum vobis apud vos manens.	b
  31536 Joánnes	John	45	14	26	Paráclitus autem Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia, et súggeret vobis ómnia quæcúmque díxero vobis.
  31537 Joánnes	John	45	14	27	Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: non quómodo mundus dat, ego do vobis. Non turbétur cor vestrum, neque formídet.
  31538 Joánnes	John	45	14	28	Audístis quia ego dixi vobis: Vado, et vénio ad vos. Si diligerétis me, gauderétis útique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est.
  31539 Joánnes	John	45	14	29	Et nunc dixi vobis priúsquam fiat: ut cum factum fúerit, credátis.
  31540 Joánnes	John	45	14	30	Jam non multa loquar vobíscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
  31541 Joánnes	John	45	14	31	Sed ut cognóscat mundus quia díligo Patrem, et sicut mandátum dedit mihi Pater, sic fácio. Súrgite, eámus hinc.
  31542 Joánnes	John	45	15	1	Ego sum vitis vera, et Pater meus agrícola est.
  31543 Joánnes	John	45	15	2	Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat.
  31544 Joánnes	John	45	15	3	Jam vos mundi estis propter sermónem quem locútus sum vobis.
  31545 Joánnes	John	45	15	4	Manéte in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite, sic nec vos, nisi in me manséritis.
  31546 Joánnes	John	45	15	5	Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potéstis fácere.
  31547 Joánnes	John	45	15	6	Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
  31548 Joánnes	John	45	15	7	Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint, quodcúmque voluéritis petétis, et fiet vobis.
  31549 Joánnes	John	45	15	8	In hoc clarificátus est Pater meus, ut fructum plúrimum afferátis, et efficiámini mei discípuli.
  31550 Joánnes	John	45	15	9	Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos. Manéte in dilectióne mea.
  31551 Joánnes	John	45	15	10	Si præcépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea, sicut et ego Patris mei præcépta servávi, et máneo in ejus dilectióne.
  31552 Joánnes	John	45	15	11	Hæc locútus sum vobis: ut gáudium meum in vobis sit, et gáudium vestrum impleátur.	b
  31553 Joánnes	John	45	15	12	Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos.
  31554 Joánnes	John	45	15	13	Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis.
  31555 Joánnes	John	45	15	14	Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis.
  31556 Joánnes	John	45	15	15	Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid fáciat dóminus ejus. Vos autem dixi amícos: quia ómnia quæcúmque audívi a Patre meo, nota feci vobis.
  31557 Joánnes	John	45	15	16	Non vos me elegístis, sed ego elégi vos, et pósui vos ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat: ut quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.
  31558 Joánnes	John	45	15	17	Hæc mando vobis: ut diligátis ínvicem.
  31559 Joánnes	John	45	15	18	Si mundus vos odit, scitóte quia me priórem vobis ódio hábuit.	b
  31560 Joánnes	John	45	15	19	Si de mundo fuissétis, mundus quod suum erat dilígeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elégi vos de mundo, proptérea odit vos mundus.
  31561 Joánnes	John	45	15	20	Mementóte sermónis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major dómino suo. Si me persecúti sunt, et vos persequéntur; si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt.
  31562 Joánnes	John	45	15	21	Sed hæc ómnia fácient vobis propter nomen meum: quia nésciunt eum qui misit me.
  31563 Joánnes	John	45	15	22	Si non veníssem, et locútus fuíssem eis, peccátum non habérent: nunc autem excusatiónem non habent de peccáto suo.
  31564 Joánnes	John	45	15	23	Qui me odit, et Patrem meum odit.
  31565 Joánnes	John	45	15	24	Si ópera non fecíssem in eis quæ nemo álius fecit, peccátum non habérent: nunc autem et vidérunt, et odérunt et me, et Patrem meum.
  31566 Joánnes	John	45	15	25	Sed ut adimpleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia ódio habuérunt me gratis.
  31567 Joánnes	John	45	15	26	Cum autem vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me;
  31568 Joánnes	John	45	15	27	et vos testimónium perhibébitis, quia ab inítio mecum estis.
  31569 Joánnes	John	45	16	1	Hæc locútus sum vobis, ut non scandalizémini.
  31570 Joánnes	John	45	16	2	Absque synagógis fácient vos: sed venit hora, ut omnis qui intérficit vos arbitrétur obséquium se præstáre Deo.
  31571 Joánnes	John	45	16	3	Et hæc fácient vobis, quia non novérunt Patrem, neque me.
  31572 Joánnes	John	45	16	4	Sed hæc locútus sum vobis, ut cum vénerit hora eórum, reminiscámini quia ego dixi vobis.
  31573 Joánnes	John	45	16	5	Hæc autem vobis ab inítio non dixi, quia vobíscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis intérrogat me: Quo vadis?
  31574 Joánnes	John	45	16	6	sed quia hæc locútus sum vobis, tristítia implévit cor vestrum.
  31575 Joánnes	John	45	16	7	Sed ego veritátem dico vobis: éxpedit vobis ut ego vadam: si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos; si autem abíero, mittam eum ad vos.
  31576 Joánnes	John	45	16	8	Et cum vénerit ille, árguet mundum de peccáto, et de justítia, et de judício.
  31577 Joánnes	John	45	16	9	De peccáto quidem, quia non credidérunt in me.
  31578 Joánnes	John	45	16	10	De justítia vero, quia ad Patrem vado, et jam non vidébitis me.
  31579 Joánnes	John	45	16	11	De judício autem, quia princeps hujus mundi jam judicátus est.
  31580 Joánnes	John	45	16	12	Adhuc multa hábeo vobis dícere, sed non potéstis portáre modo.
  31581 Joánnes	John	45	16	13	Cum autem vénerit ille Spíritus veritátis, docébit vos omnem veritátem: non enim loquétur a semetípso, sed quæcúmque áudiet loquétur, et quæ ventúra sunt annuntiábit vobis.
  31582 Joánnes	John	45	16	14	Ille me clarificábit, quia de meo accípiet, et annuntiábit vobis.
  31583 Joánnes	John	45	16	15	Ómnia quæcúmque habet Pater, mea sunt. Proptérea dixi: quia de meo accípiet, et annuntiábit vobis.
  31584 Joánnes	John	45	16	16	Módicum, et jam non vidébitis me; et íterum módicum, et vidébitis me: quia vado ad Patrem.	b
  31585 Joánnes	John	45	16	17	Dixérunt ergo ex discípulis ejus ad ínvicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Módicum, et non vidébitis me; et íterum módicum, et vidébitis me, et quia vado ad Patrem?
  31586 Joánnes	John	45	16	18	Dicébant ergo: Quid est hoc quod dicit: Módicum? nescímus quid lóquitur.
  31587 Joánnes	John	45	16	19	Cognóvit autem Jesus, quia volébant eum interrogáre, et dixit eis: De hoc quǽritis inter vos quia dixi: Módicum, et non vidébitis me; et íterum módicum, et vidébitis me.
  31588 Joánnes	John	45	16	20	Amen, amen dico vobis: quia plorábitis, et flébitis vos, mundus autem gaudébit; vos autem contristabímini, sed tristítia vestra vertétur in gáudium.
  31589 Joánnes	John	45	16	21	Múlier cum parit, tristítiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepérerit púerum, jam non méminit pressúræ propter gáudium, quia natus est homo in mundum.
  31590 Joánnes	John	45	16	22	Et vos ígitur nunc quidem tristítiam habétis, íterum autem vidébo vos, et gaudébit cor vestrum: et gáudium vestrum nemo tollet a vobis.
  31591 Joánnes	John	45	16	23	Et in illo die me non rogábitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis.
  31592 Joánnes	John	45	16	24	Usque modo non petístis quidquam in nómine meo: pétite, et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum.
  31593 Joánnes	John	45	16	25	Hæc in provérbiis locútus sum vobis. Venit hora cum jam non in provérbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiábo vobis:	b
  31594 Joánnes	John	45	16	26	in illo die in nómine meo petétis: et non dico vobis quia ego rogábo Patrem de vobis:
  31595 Joánnes	John	45	16	27	ipse enim Pater amat vos, quia vos me amástis, et credidístis, quia ego a Deo exívi.
  31596 Joánnes	John	45	16	28	Exívi a Patre, et veni in mundum: íterum relínquo mundum, et vado ad Patrem.
  31597 Joánnes	John	45	16	29	Dicunt ei discípuli ejus: Ecce nunc palam loquéris, et provérbium nullum dicis:
  31598 Joánnes	John	45	16	30	nunc scimus quia scis ómnia, et non opus est tibi ut quis te intérroget: in hoc crédimus quia a Deo exísti.
  31599 Joánnes	John	45	16	31	Respóndit eis Jesus: Modo créditis?
  31600 Joánnes	John	45	16	32	ecce venit hora, et jam venit, ut dispergámini unusquísque in própria, et me solum relinquátis: et non sum solus, quia Pater mecum est.
  31601 Joánnes	John	45	16	33	Hæc locútus sum vobis, ut in me pacem habeátis. In mundo pressúram habébitis: sed confídite, ego vici mundum.
  31602 Joánnes	John	45	17	1	Hæc locútus est Jesus: et sublevátis óculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarífica Fílium tuum, ut Fílius tuus claríficet te:
  31603 Joánnes	John	45	17	2	sicut dedísti ei potestátem omnis carnis, ut omne, quod dedísti ei, det eis vitam ætérnam.
  31604 Joánnes	John	45	17	3	Hæc est autem vita ætérna: ut cognóscant te, solum Deum verum, et quem misísti Jesum Christum.
  31605 Joánnes	John	45	17	4	Ego te clarificávi super terram: opus consummávi, quod dedísti mihi ut fáciam:
  31606 Joánnes	John	45	17	5	et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum, claritáte quam hábui, priúsquam mundus esset, apud te.
  31607 Joánnes	John	45	17	6	Manifestávi nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedísti: et sermónem tuum servavérunt.
  31608 Joánnes	John	45	17	7	Nunc cognovérunt quia ómnia quæ dedísti mihi, abs te sunt:
  31609 Joánnes	John	45	17	8	quia verba quæ dedísti mihi, dedi eis: et ipsi accepérunt, et cognovérunt vere quia a te exívi, et credidérunt quia tu me misísti.
  31610 Joánnes	John	45	17	9	Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedísti mihi: quia tui sunt:
  31611 Joánnes	John	45	17	10	et mea ómnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificátus sum in eis.
  31612 Joánnes	John	45	17	11	Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te vénio. Pater sancte, serva eos in nómine tuo, quos dedísti mihi: ut sint unum, sicut et nos.	b
  31613 Joánnes	John	45	17	12	Cum essem cum eis, ego servábam eos in nómine tuo. Quos dedísti mihi, custodívi: et nemo ex eis périit, nisi fílius perditiónis, ut Scriptúra impleátur.
  31614 Joánnes	John	45	17	13	Nunc autem ad te vénio: et hæc loquor in mundo, ut hábeant gáudium meum implétum in semetípsis.
  31615 Joánnes	John	45	17	14	Ego dedi eis sermónem tuum, et mundus eos ódio hábuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
  31616 Joánnes	John	45	17	15	Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
  31617 Joánnes	John	45	17	16	De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
  31618 Joánnes	John	45	17	17	Sanctífica eos in veritáte. Sermo tuus véritas est.
  31619 Joánnes	John	45	17	18	Sicut tu me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum:
  31620 Joánnes	John	45	17	19	et pro eis ego sanctífico meípsum: ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte.
  31621 Joánnes	John	45	17	20	Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui creditúri sunt per verbum eórum in me:	b
  31622 Joánnes	John	45	17	21	ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misísti.
  31623 Joánnes	John	45	17	22	Et ego claritátem, quam dedísti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
  31624 Joánnes	John	45	17	23	Ego in eis, et tu in me: ut sint consummáti in unum: et cognóscat mundus quia tu me misísti, et dilexísti eos, sicut et me dilexísti.
  31625 Joánnes	John	45	17	24	Pater, quos dedísti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut vídeant claritátem meam, quam dedísti mihi: quia dilexísti me ante constitutiónem mundi.
  31626 Joánnes	John	45	17	25	Pater juste, mundus te non cognóvit, ego autem te cognóvi: et hi cognovérunt, quia tu me misísti.
  31627 Joánnes	John	45	17	26	Et notum feci eis nomen tuum, et notum fáciam: ut diléctio, qua dilexísti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
  31628 Joánnes	John	45	18	1	Hæc cum dixísset Jesus, egréssus est cum discípulis suis trans torréntem Cedron, ubi erat hortus, in quem introívit ipse, et discípuli ejus.
  31629 Joánnes	John	45	18	2	Sciébat autem et Judas, qui tradébat eum, locum: quia frequénter Jesus convénerat illuc cum discípulis suis.
  31630 Joánnes	John	45	18	3	Judas ergo cum accepísset cohórtem, et a pontifícibus et pharisǽis minístros, venit illuc cum latérnis, et fácibus, et armis.
  31631 Joánnes	John	45	18	4	Jesus ítaque sciens ómnia quæ ventúra erant super eum, procéssit, et dixit eis: Quem quǽritis?
  31632 Joánnes	John	45	18	5	Respondérunt ei: Jesum Nazarénum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradébat eum, cum ipsis.
  31633 Joánnes	John	45	18	6	Ut ergo dixit eis: Ego sum: abiérunt retrórsum, et cecidérunt in terram.
  31634 Joánnes	John	45	18	7	Íterum ergo interrogávit eos: Quem quǽritis? Illi autem dixérunt: Jesum Nazarénum.
  31635 Joánnes	John	45	18	8	Respóndit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quǽritis, sínite hos abíre.
  31636 Joánnes	John	45	18	9	Ut implerétur sermo, quem dixit: Quia quos dedísti mihi, non pérdidi ex eis quemquam.
  31637 Joánnes	John	45	18	10	Simon ergo Petrus habens gládium edúxit eum: et percússit pontíficis servum, et abscídit aurículam ejus déxteram. Erat autem nomen servo Malchus.
  31638 Joánnes	John	45	18	11	Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gládium tuum in vagínam. Cálicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?
  31639 Joánnes	John	45	18	12	Cohors ergo, et tribúnus, et minístri Judæórum comprehendérunt Jesum, et ligavérunt eum.	b
  31640 Joánnes	John	45	18	13	Et adduxérunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caíphæ, qui erat póntifex anni illíus.
  31641 Joánnes	John	45	18	14	Erat autem Caíphas, qui consílium déderat Judǽis: Quia éxpedit unum hóminem mori pro pópulo.
  31642 Joánnes	John	45	18	15	Sequebátur autem Jesum Simon Petrus, et álius discípulus. Discípulus autem ille erat notus pontífici, et introívit cum Jesu in átrium pontíficis.
  31643 Joánnes	John	45	18	16	Petrus autem stabat ad óstium foris. Exívit ergo discípulus álius, qui erat notus pontífici, et dixit ostiáriæ: et introdúxit Petrum.
  31644 Joánnes	John	45	18	17	Dicit ergo Petro ancílla ostiária: Numquid et tu ex discípulis es hóminis istíus? Dicit ille: Non sum.
  31645 Joánnes	John	45	18	18	Stabant autem servi et minístri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciébant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefáciens se.
  31646 Joánnes	John	45	18	19	Póntifex ergo interrogávit Jesum de discípulis suis, et de doctrína ejus.	b
  31647 Joánnes	John	45	18	20	Respóndit ei Jesus: Ego palam locútus sum mundo: ego semper dócui in synagóga, et in templo, quo omnes Judǽi convéniunt, et in occúlto locútus sum nihil.
  31648 Joánnes	John	45	18	21	Quid me intérrogas? intérroga eos qui audiérunt quid locútus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ díxerim ego.
  31649 Joánnes	John	45	18	22	Hæc autem cum dixísset, unus assístens ministrórum dedit álapam Jesu, dicens: Sic respóndes pontífici?
  31650 Joánnes	John	45	18	23	Respóndit ei Jesus: Si male locútus sum, testimónium pérhibe de malo: si autem bene, quid me cædis?
  31651 Joánnes	John	45	18	24	Et misit eum Annas ligátum ad Caípham pontíficem.
  31652 Joánnes	John	45	18	25	Erat autem Simon Petrus stans, et calefáciens se. Dixérunt ergo ei: Numquid et tu ex discípulis ejus es? Negávit ille, et dixit: Non sum.	b
  31653 Joánnes	John	45	18	26	Dicit ei unus ex servis pontíficis, cognátus ejus, cujus abscídit Petrus aurículam: Nonne ego te vidi in horto cum illo?
  31654 Joánnes	John	45	18	27	Íterum ergo negávit Petrus: et statim gallus cantávit.
  31655 Joánnes	John	45	18	28	Addúcunt ergo Jesum a Caípha in prætórium. Erat autem mane: et ipsi non introiérunt in prætórium, ut non contaminaréntur, sed ut manducárent Pascha.	b
  31656 Joánnes	John	45	18	29	Exívit ergo Pilátus ad eos foras, et dixit: Quam accusatiónem affértis advérsus hóminem hunc?
  31657 Joánnes	John	45	18	30	Respondérunt, et dixérunt ei: Si non esset hic malefáctor, non tibi tradidissémus eum.
  31658 Joánnes	John	45	18	31	Dixit ergo eis Pilátus: Accípite eum vos, et secúndum legem vestram judicáte eum. Dixérunt ergo ei Judǽi: Nobis non licet interfícere quemquam.
  31659 Joánnes	John	45	18	32	Ut sermo Jesu implerétur, quem dixit, signíficans qua morte esset moritúrus.
  31660 Joánnes	John	45	18	33	Introívit ergo íterum in prætórium Pilátus: et vocávit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæórum?
  31661 Joánnes	John	45	18	34	Respóndit Jesus: A temetípso hoc dicis, an álii dixérunt tibi de me?
  31662 Joánnes	John	45	18	35	Respóndit Pilátus: Numquid ego Judǽus sum? gens tua et pontífices tradidérunt te mihi: quid fecísti?
  31663 Joánnes	John	45	18	36	Respóndit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, minístri mei útique decertárent ut non tráderer Judǽis: nunc autem regnum meum non est hinc.
  31664 Joánnes	John	45	18	37	Dixit ítaque ei Pilátus: Ergo rex es tu? Respóndit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimónium perhíbeam veritáti: omnis qui est ex veritáte, audit vocem meam.
  31665 Joánnes	John	45	18	38	Dicit ei Pilátus: Quid est véritas? Et cum hoc dixísset, íterum exívit ad Judǽos, et dicit eis: Ego nullam invénio in eo causam.
  31666 Joánnes	John	45	18	39	Est autem consuetúdo vobis ut unum dimíttam vobis in Pascha: vultis ergo dimíttam vobis regem Judæórum?
  31667 Joánnes	John	45	18	40	Clamavérunt ergo rursum omnes, dicéntes: Non hunc, sed Barábbam. Erat autem Barábbas latro.
  31668 Joánnes	John	45	19	1	Tunc ergo apprehéndit Pilátus Jesum, et flagellávit.
  31669 Joánnes	John	45	19	2	Et mílites plecténtes corónam de spinis, imposuérunt cápiti ejus: et veste purpúrea circumdedérunt eum.
  31670 Joánnes	John	45	19	3	Et veniébant ad eum, et dicébant: Ave, rex Judæórum: et dabant ei álapas.
  31671 Joánnes	John	45	19	4	Exívit ergo íterum Pilátus foras, et dicit eis: Ecce addúco vobis eum foras, ut cognoscátis quia nullam invénio in eo causam.
  31672 Joánnes	John	45	19	5	(Exívit ergo Jesus portans corónam spíneam, et purpúreum vestiméntum.) Et dicit eis: Ecce homo.
  31673 Joánnes	John	45	19	6	Cum ergo vidíssent eum pontífices et minístri, clamábant, dicéntes: Crucifíge, crucifíge eum. Dicit eis Pilátus: Accípite eum vos, et crucifígite: ego enim non invénio in eo causam.
  31674 Joánnes	John	45	19	7	Respondérunt ei Judǽi: Nos legem habémus, et secúndum legem debet mori, quia Fílium Dei se fecit.
  31675 Joánnes	John	45	19	8	Cum ergo audísset Pilátus hunc sermónem, magis tímuit.
  31676 Joánnes	John	45	19	9	Et ingréssus est prætórium íterum: et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem respónsum non dedit ei.
  31677 Joánnes	John	45	19	10	Dicit ergo ei Pilátus: Mihi non loquéris? nescis quia potestátem hábeo crucifígere te, et potestátem hábeo dimíttere te?
  31678 Joánnes	John	45	19	11	Respóndit Jesus: Non habéres potestátem advérsum me ullam, nisi tibi datum esset désuper. Proptérea qui me trádidit tibi, majus peccátum habet.
  31679 Joánnes	John	45	19	12	Et exínde quærébat Pilátus dimíttere eum. Judǽi autem clamábant dicéntes: Si hunc dimíttis, non es amícus Cǽsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradícit Cǽsari.
  31680 Joánnes	John	45	19	13	Pilátus autem cum audísset hos sermónes, addúxit foras Jesum: et sedit pro tribunáli, in loco qui dícitur Lithóstrotos, hebráice autem Gábbatha.
  31681 Joánnes	John	45	19	14	Erat autem parascéve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judǽis: Ecce rex vester.
  31682 Joánnes	John	45	19	15	Illi autem clamábant: Tolle, tolle, crucifíge eum. Dicit eis Pilátus: Regem vestrum crucifígam? Respondérunt pontífices: Non habémus regem, nisi Cǽsarem.
  31683 Joánnes	John	45	19	16	Tunc ergo trádidit eis illum ut crucifigerétur. Suscepérunt autem Jesum, et eduxérunt.
  31684 Joánnes	John	45	19	17	Et bájulans sibi crucem exívit in eum, qui dícitur Calváriæ locum, hebráice autem Gólgotha:	b
  31685 Joánnes	John	45	19	18	ubi crucifixérunt eum, et cum eo álios duos hinc et hinc, médium autem Jesum.
  31686 Joánnes	John	45	19	19	Scripsit autem et títulum Pilátus, et pósuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarénus, Rex Judæórum.
  31687 Joánnes	John	45	19	20	Hunc ergo títulum multi Judæórum legérunt: quia prope civitátem erat locus, ubi crucifíxus est Jesus, et erat scriptum hebráice, græce, et latíne.
  31688 Joánnes	John	45	19	21	Dicébant ergo Piláto pontífices Judæórum: Noli scríbere: Rex Judæórum: sed quia ipse dixit: Rex sum Judæórum.
  31689 Joánnes	John	45	19	22	Respóndit Pilátus: Quod scripsi, scripsi.
  31690 Joánnes	John	45	19	23	Mílites ergo cum crucifixíssent eum, accepérunt vestiménta ejus (et fecérunt quátuor partes, unicuíque míliti partem) et túnicam. Erat autem túnica inconsútilis, désuper contéxta per totum.
  31691 Joánnes	John	45	19	24	Dixérunt ergo ad ínvicem: Non scindámus eam, sed sortiámur de illa cujus sit. Ut Scriptúra implerétur, dicens: Partíti sunt vestiménta mea sibi: et in vestem meam misérunt sortem. Et mílites quidem hæc fecérunt.
  31692 Joánnes	John	45	19	25	Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, María Cléophæ, et María Magdaléne.
  31693 Joánnes	John	45	19	26	Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus.
  31694 Joánnes	John	45	19	27	Deínde dicit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.
  31695 Joánnes	John	45	19	28	Póstea sciens Jesus quia ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dixit: Sítio.	b
  31696 Joánnes	John	45	19	29	Vas ergo erat pósitum acéto plenum. Illi autem spóngiam plenam acéto, hyssópo circumponéntes, obtulérunt ori ejus.
  31697 Joánnes	John	45	19	30	Cum ergo accepísset Jesus acétum, dixit: Consummátum est. Et inclináto cápite trádidit spíritum.
  31698 Joánnes	John	45	19	31	Judǽi ergo (quóniam parascéve erat) ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur.	b
  31699 Joánnes	John	45	19	32	Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura, et altérius, qui crucifíxus est cum eo.
  31700 Joánnes	John	45	19	33	Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura,
  31701 Joánnes	John	45	19	34	sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.
  31702 Joánnes	John	45	19	35	Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credátis.
  31703 Joánnes	John	45	19	36	Facta sunt enim hæc ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo.
  31704 Joánnes	John	45	19	37	Et íterum ália Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.
  31705 Joánnes	John	45	19	38	Post hæc autem rogávit Pilátum Joseph ab Arimathǽa (eo quod esset discípulus Jesu, occúltus autem propter metum Judæórum), ut tólleret corpus Jesu. Et permísit Pilátus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.	b
  31706 Joánnes	John	45	19	39	Venit autem et Nicodémus, qui vénerat ad Jesum nocte primum, ferens mixtúram myrrhæ et áloës, quasi libras centum.
  31707 Joánnes	John	45	19	40	Accepérunt ergo corpus Jesu, et ligavérunt illud línteis cum aromátibus, sicut mos est Judǽis sepelíre.
  31708 Joánnes	John	45	19	41	Erat autem in loco, ubi crucifíxus est, hortus: et in horto monuméntum novum, in quo nondum quisquam pósitus erat.
  31709 Joánnes	John	45	19	42	Ibi ergo propter parascéven Judæórum, quia juxta erat monuméntum, posuérunt Jesum.
  31710 Joánnes	John	45	20	1	Una autem sábbati, María Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ essent, ad monuméntum: et vidit lápidem sublátum a monuménto.
  31711 Joánnes	John	45	20	2	Cucúrrit ergo, et venit ad Simónem Petrum, et ad álium discípulum, quem amábat Jesus, et dicit illis: Tulérunt Dóminum de monuménto, et nescímus ubi posuérunt eum.
  31712 Joánnes	John	45	20	3	Éxiit ergo Petrus, et ille álius discípulus, et venérunt ad monuméntum.
  31713 Joánnes	John	45	20	4	Currébant autem duo simul, et ille álius discípulus præcucúrrit cítius Petro, et venit primus ad monuméntum.
  31714 Joánnes	John	45	20	5	Et cum se inclinásset, vidit pósita linteámina: non tamen introívit.
  31715 Joánnes	John	45	20	6	Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introívit in monuméntum, et vidit linteámina pósita,
  31716 Joánnes	John	45	20	7	et sudárium, quod fúerat super caput ejus, non cum linteamínibus pósitum, sed separátim involútum in unum locum.
  31717 Joánnes	John	45	20	8	Tunc ergo introívit et ille discípulus qui vénerat primus ad monuméntum: et vidit, et crédidit:
  31718 Joánnes	John	45	20	9	nondum enim sciébant Scriptúram, quia oportébat eum a mórtuis resúrgere.
  31719 Joánnes	John	45	20	10	Abiérunt ergo íterum discípuli ad semetípsos.
  31720 Joánnes	John	45	20	11	María autem stabat ad monuméntum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinávit se, et prospéxit in monuméntum:
  31721 Joánnes	John	45	20	12	et vidit duos ángelos in albis sedéntes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi pósitum fúerat corpus Jesu.
  31722 Joánnes	John	45	20	13	Dicunt ei illi: Múlier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulérunt Dóminum meum: et néscio ubi posuérunt eum.
  31723 Joánnes	John	45	20	14	Hæc cum dixísset, convérsa est retrórsum, et vidit Jesum stantem: et non sciébat quia Jesus est.
  31724 Joánnes	John	45	20	15	Dicit ei Jesus: Múlier, quid ploras? quem quæris? Illa exístimans quia hortulánus esset, dicit ei: Dómine, si tu sustulísti eum, dícito mihi ubi posuísti eum, et ego eum tollam.
  31725 Joánnes	John	45	20	16	Dicit ei Jesus: María. Convérsa illa, dicit ei: Rabbóni (quod dícitur Magíster).
  31726 Joánnes	John	45	20	17	Dicit ei Jesus: Noli me tángere, nondum enim ascéndi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascéndo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.
  31727 Joánnes	John	45	20	18	Venit María Magdaléne annúntians discípulis: Quia vidi Dóminum, et hæc dixit mihi.	b
  31728 Joánnes	John	45	20	19	Cum ergo sero esset die illo, una sabbatórum, et fores essent clausæ, ubi erant discípuli congregáti propter metum Judæórum: venit Jesus, et stetit in médio, et dixit eis: Pax vobis.
  31729 Joánnes	John	45	20	20	Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et latus. Gavísi sunt ergo discípuli, viso Dómino.
  31730 Joánnes	John	45	20	21	Dixit ergo eis íterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
  31731 Joánnes	John	45	20	22	Hæc cum dixísset, insufflávit, et dixit eis: Accípite Spíritum Sanctum:
  31732 Joánnes	John	45	20	23	quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis: et quorum retinuéritis, reténta sunt.
  31733 Joánnes	John	45	20	24	Thomas autem unus ex duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis quando venit Jesus.	b
  31734 Joánnes	John	45	20	25	Dixérunt ergo ei álii discípuli: Vídimus Dóminum. Ille autem dixit eis: Nisi vídero in mánibus ejus fixúram clavórum, et mittam dígitum meum in locum clavórum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
  31735 Joánnes	John	45	20	26	Et post dies octo, íterum erant discípuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus jánuis clausis, et stetit in médio, et dixit: Pax vobis.
  31736 Joánnes	John	45	20	27	Deínde dicit Thomæ: Infer dígitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incrédulus, sed fidélis.
  31737 Joánnes	John	45	20	28	Respóndit Thomas, et dixit ei: Dóminus meus et Deus meus.
  31738 Joánnes	John	45	20	29	Dixit ei Jesus: Quia vidísti me, Thoma, credidísti: beáti qui non vidérunt, et credidérunt.
  31739 Joánnes	John	45	20	30	Multa quidem et ália signa fecit Jesus in conspéctu discipulórum suórum, quæ non sunt scripta in libro hoc.	b
  31740 Joánnes	John	45	20	31	Hæc autem scripta sunt ut credátis, quia Jesus est Christus Fílius Dei: et ut credéntes, vitam habeátis in nómine ejus.
  31741 Joánnes	John	45	21	1	Póstea manifestávit se íterum Jesus discípulis ad mare Tiberíadis. Manifestávit autem sic:
  31742 Joánnes	John	45	21	2	erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dícitur Dídymus, et Nathánaël, qui erat a Cana Galilǽæ, et fílii Zebedǽi, et álii ex discípulis ejus duo.
  31743 Joánnes	John	45	21	3	Dicit eis Simon Petrus: Vado piscári. Dicunt ei: Venímus et nos tecum. Et exiérunt, et ascendérunt in navim: et illa nocte nihil prendidérunt.
  31744 Joánnes	John	45	21	4	Mane autem facto stetit Jesus in líttore: non tamen cognovérunt discípuli quia Jesus est.
  31745 Joánnes	John	45	21	5	Dixit ergo eis Jesus: Púeri, numquid pulmentárium habétis? Respondérunt ei: Non.
  31746 Joánnes	John	45	21	6	Dicit eis: Míttite in déxteram navígii rete, et inveniétis. Misérunt ergo: et jam non valébant illud tráhere præ multitúdine píscium.
  31747 Joánnes	John	45	21	7	Dixit ergo discípulus ille, quem diligébat Jesus, Petro: Dóminus est. Simon Petrus cum audísset quia Dóminus est, túnica succínxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.
  31748 Joánnes	John	45	21	8	Álii autem discípuli navígio venérunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cúbitis ducéntis), trahéntes rete píscium.
  31749 Joánnes	John	45	21	9	Ut ergo descendérunt in terram, vidérunt prunas pósitas, et piscem superpósitum, et panem.
  31750 Joánnes	John	45	21	10	Dicit eis Jesus: Afférte de píscibus, quos prendidístis nunc.
  31751 Joánnes	John	45	21	11	Ascéndit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis píscibus centum quinquagínta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.
  31752 Joánnes	John	45	21	12	Dicit eis Jesus: Veníte, prandéte. Et nemo audébat discumbéntium interrogáre eum: Tu quis es? sciéntes, quia Dóminus est.
  31753 Joánnes	John	45	21	13	Et venit Jesus, et áccipit panem, et dat eis, et piscem simíliter.
  31754 Joánnes	John	45	21	14	Hoc jam tértio manifestátus est Jesus discípulis suis cum resurrexísset a mórtuis.
  31755 Joánnes	John	45	21	15	Cum ergo prandíssent, dicit Simóni Petro Jesus: Simon Joánnis, díligis me plus his? Dicit ei: Étiam Dómine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.	b
  31756 Joánnes	John	45	21	16	Dicit ei íterum: Simon Joánnis, díligis me? Ait illi: Étiam Dómine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
  31757 Joánnes	John	45	21	17	Dicit ei tértio: Simon Joánnis, amas me? Contristátus est Petrus, quia dixit ei tértio: Amas me? et dixit ei: Dómine, tu ómnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.
  31758 Joánnes	John	45	21	18	Amen, amen dico tibi: cum esses júnior, cingébas te, et ambulábas ubi volébas: cum autem senúeris, exténdes manus tuas, et álius te cinget, et ducet quo tu non vis.
  31759 Joánnes	John	45	21	19	Hoc autem dixit signíficans qua morte clarificatúrus esset Deum. Et cum hoc dixísset, dicit ei: Séquere me.
  31760 Joánnes	John	45	21	20	Convérsus Petrus vidit illum discípulum, quem diligébat Jesus, sequéntem, qui et recúbuit in cœna super pectus ejus, et dixit: Dómine, quis est qui tradet te?
  31761 Joánnes	John	45	21	21	Hunc ergo cum vidísset Petrus, dixit Jesu: Dómine, hic autem quid?
  31762 Joánnes	John	45	21	22	Dicit ei Jesus: Sic eum volo manére donec véniam, quid ad te? tu me séquere.
  31763 Joánnes	John	45	21	23	Éxiit ergo sermo iste inter fratres quia discípulus ille non móritur. Et non dixit ei Jesus: Non móritur, sed: Sic eum volo manére donec véniam, quid ad te?
  31764 Joánnes	John	45	21	24	Hic est discípulus ille qui testimónium pérhibet de his, et scripsit hæc: et scimus quia verum est testimónium ejus.
  31765 Joánnes	John	45	21	25	Sunt autem et ália multa quæ fecit Jesus: quæ si scribántur per síngula, nec ipsum árbitror mundum cápere posse eos, qui scribéndi sunt, libros.
  31766 #	Actus	Acts	Actus Apostolórum
  31767 Actus	Acts	46	1	1	Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quæ cœpit Jesus fácere et docére
  31768 Actus	Acts	46	1	2	usque in diem qua præcípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est:
  31769 Actus	Acts	46	1	3	quibus et prǽbuit seípsum vivum post passiónem suam in multis arguméntis, per dies quadragínta appárens eis, et loquens de regno Dei.
  31770 Actus	Acts	46	1	4	Et convéscens, præcépit eis ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audístis (inquit) per os meum:
  31771 Actus	Acts	46	1	5	quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies.
  31772 Actus	Acts	46	1	6	Ígitur qui convénerant, interrogábant eum, dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Ísraël?	b
  31773 Actus	Acts	46	1	7	Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta quæ Pater pósuit in sua potestáte:
  31774 Actus	Acts	46	1	8	sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem, et in omni Judǽa, et Samaría, et usque ad últimum terræ.
  31775 Actus	Acts	46	1	9	Et cum hæc dixísset, vidéntibus illis, elevátus est: et nubes suscépit eum ab óculis eórum.
  31776 Actus	Acts	46	1	10	Cumque intueréntur in cælum eúntem illum, ecce duo viri astitérunt juxta illos in véstibus albis,
  31777 Actus	Acts	46	1	11	qui et dixérunt: Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cælum? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in cælum, sic véniet quemádmodum vidístis eum eúntem in cælum.
  31778 Actus	Acts	46	1	12	Tunc revérsi sunt Jerosólymam a monte qui vocátur Olivéti, qui est juxta Jerúsalem, sábbati habens iter.
  31779 Actus	Acts	46	1	13	Et cum introíssent in cœnáculum, ascendérunt ubi manébant Petrus, et Joánnes, Jacóbus, et Andréas, Philíppus, et Thomas, Bartholomǽus, et Matthǽus, Jacóbus Alphǽi, et Simon Zelótes, et Judas Jacóbi.
  31780 Actus	Acts	46	1	14	Hi omnes erant perseverántes unanímiter in oratióne cum muliéribus, et María matre Jesu, et frátribus ejus.
  31781 Actus	Acts	46	1	15	In diébus illis, exsúrgens Petrus in médio fratrum, dixit (erat autem turba hóminum simul, fere centum vigínti):	b
  31782 Actus	Acts	46	1	16	Viri fratres, opórtet impléri Scriptúram quam prædíxit Spíritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eórum qui comprehendérunt Jesum:
  31783 Actus	Acts	46	1	17	qui connumerátus erat in nobis, et sortítus est sortem ministérii hujus.
  31784 Actus	Acts	46	1	18	Et hic quidem possédit agrum de mercéde iniquitátis, et suspénsus crépuit médius: et diffúsa sunt ómnia víscera ejus.
  31785 Actus	Acts	46	1	19	Et notum factum est ómnibus habitántibus Jerúsalem, ita ut appellarétur ager ille, lingua eórum, Hacéldama, hoc est, ager sánguinis.
  31786 Actus	Acts	46	1	20	Scriptum est enim in libro Psalmórum: Fiat commorátio eórum desérta, et non sit qui inhábitet in ea: et episcopátum ejus accípiat alter.
  31787 Actus	Acts	46	1	21	Opórtet ergo ex his viris qui nobíscum sunt congregáti in omni témpore quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Jesus,
  31788 Actus	Acts	46	1	22	incípiens a baptísmate Joánnis usque in diem qua assúmptus est a nobis, testem resurrectiónis ejus nobíscum fíeri unum ex istis.
  31789 Actus	Acts	46	1	23	Et statuérunt duos, Joseph, qui vocabátur Bársabas, qui cognominátus est Justus, et Matthíam.
  31790 Actus	Acts	46	1	24	Et orántes dixérunt: Tu Dómine, qui corda nosti ómnium, osténde quem elégeris ex his duóbus unum,
  31791 Actus	Acts	46	1	25	accípere locum ministérii hujus et apostolátus, de quo prævaricátus est Judas ut abíret in locum suum.
  31792 Actus	Acts	46	1	26	Et dedérunt sortes eis, et cécidit sors super Matthíam: et annumerátus est cum úndecim Apóstolis.
  31793 Actus	Acts	46	2	1	Et cum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes páriter in eódem loco:
  31794 Actus	Acts	46	2	2	et factus est repénte de cælo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, et replévit totam domum ubi erant sedéntes.
  31795 Actus	Acts	46	2	3	Et apparuérunt illis dispertítæ linguæ tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum:
  31796 Actus	Acts	46	2	4	et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis.
  31797 Actus	Acts	46	2	5	Erant autem in Jerúsalem habitántes Judǽi, viri religiósi ex omni natióne quæ sub cælo est.
  31798 Actus	Acts	46	2	6	Facta autem hac voce, convénit multitúdo, et mente confúsa est, quóniam audiébat unusquísque lingua sua illos loquéntes.
  31799 Actus	Acts	46	2	7	Stupébant autem omnes, et mirabántur, dicéntes: Nonne ecce omnes isti qui loquúntur, Galilǽi sunt?
  31800 Actus	Acts	46	2	8	et quómodo nos audívimus unusquísque linguam nostram in qua nati sumus?
  31801 Actus	Acts	46	2	9	Parthi, et Medi, et Ælamítæ, et qui hábitant Mespotámiam, Judǽam, et Cappadóciam, Pontum, et Ásiam,
  31802 Actus	Acts	46	2	10	Phrýgiam, et Pamphýliam, Ægýptum, et partes Líbyæ quæ est circa Cyrénen: et ádvenæ Románi,
  31803 Actus	Acts	46	2	11	Judǽi quoque, et Prosélyti, Cretes, et Árabes: audívimus eos loquéntes nostris linguis magnália Dei.
  31804 Actus	Acts	46	2	12	Stupébant autem omnes, et mirabántur ad ínvicem, dicéntes: Quidnam vult hoc esse?
  31805 Actus	Acts	46	2	13	Álii autem irridéntes dicébant: Quia musto pleni sunt isti.
  31806 Actus	Acts	46	2	14	Stans autem Petrus cum úndecim, levávit vocem suam, et locútus est eis: Viri Judǽi, et qui habitátis Jerúsalem univérsi, hoc vobis notum sit, et áuribus percípite verba mea.	b
  31807 Actus	Acts	46	2	15	Non enim, sicut vos æstimátis, hi ébrii sunt, cum sit hora diéi tértia:
  31808 Actus	Acts	46	2	16	sed hoc est quod dictum est per prophétam Joël:
  31809 Actus	Acts	46	2	17	Et erit in novíssimis diébus, dicit Dóminus, effúndam de Spíritu meo super omnem carnem: et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ, et júvenes vestri visiónes vidébunt, et senióres vestri sómnia somniábunt.
  31810 Actus	Acts	46	2	18	Et quidem super servos meos, et super ancíllas meas, in diébus illis effúndam de Spíritu meo, et prophetábunt:
  31811 Actus	Acts	46	2	19	et dabo prodígia in cælo sursum, et signa in terra deórsum, sánguinem, et ignem, et vapórem fumi:
  31812 Actus	Acts	46	2	20	sol convertétur in ténebras, et luna in sánguinem, ántequam véniat dies Dómini magnus et maniféstus.
  31813 Actus	Acts	46	2	21	Et erit: omnis quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit.
  31814 Actus	Acts	46	2	22	Viri Israëlítæ, audíte verba hæc: Jesum Nazarénum, virum approbátum a Deo in vobis, virtútibus, et prodígiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in médio vestri, sicut et vos scitis:
  31815 Actus	Acts	46	2	23	hunc, definíto consílio et præsciéntia Dei tráditum, per manus iniquórum affligéntes interemístis:
  31816 Actus	Acts	46	2	24	quem Deus suscitávit, solútis dolóribus inférni, juxta quod impossíbile erat tenéri illum ab eo.
  31817 Actus	Acts	46	2	25	David enim dicit in eum: Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: quóniam a dextris est mihi, ne commóvear:
  31818 Actus	Acts	46	2	26	propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea, ínsuper et caro mea requiéscet in spe:
  31819 Actus	Acts	46	2	27	quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
  31820 Actus	Acts	46	2	28	Notas mihi fecísti vias vitæ: et replébis me jucunditáte cum fácie tua.
  31821 Actus	Acts	46	2	29	Viri fratres, líceat audénter dícere ad vos de patriárcha David, quóniam defúnctus est, et sepúltus: et sepúlchrum ejus est apud nos usque in hodiérnum diem.
  31822 Actus	Acts	46	2	30	Prophéta ígitur cum esset, et sciret quia jurejurándo jurásset illi Deus de fructu lumbi ejus sedére super sedem ejus:
  31823 Actus	Acts	46	2	31	próvidens locútus est de resurrectióne Christi, quia neque derelíctus est in inférno, neque caro ejus vidit corruptiónem.
  31824 Actus	Acts	46	2	32	Hunc Jesum resuscitávit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
  31825 Actus	Acts	46	2	33	Déxtera ígitur Dei exaltátus, et promissióne Spíritus Sancti accépta a Patre, effúdit hunc, quem vos vidétis et audítis.
  31826 Actus	Acts	46	2	34	Non enim David ascéndit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis,
  31827 Actus	Acts	46	2	35	donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum.
  31828 Actus	Acts	46	2	36	Certíssime sciat ergo omnis domus Ísraël, quia et Dóminum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixístis.
  31829 Actus	Acts	46	2	37	His autem audítis, compúncti sunt corde, et dixérunt ad Petrum et ad réliquos Apóstolos: Quid faciémus, viri fratres?	b
  31830 Actus	Acts	46	2	38	Petrus vero ad illos: Pœniténtiam, inquit, ágite, et baptizétur unusquísque vestrum in nómine Jesu Christi in remissiónem peccatórum vestrórum: et accipiétis donum Spíritus Sancti.
  31831 Actus	Acts	46	2	39	Vobis enim est repromíssio, et fíliis vestris, et ómnibus qui longe sunt, quoscúmque advocáverit Dóminus Deus noster.
  31832 Actus	Acts	46	2	40	Áliis étiam verbis plúrimis testificátus est, et exhortabátur eos, dicens: Salvámini a generatióne ista prava.
  31833 Actus	Acts	46	2	41	Qui ergo recepérunt sermónem ejus, baptizáti sunt: et appósitæ sunt in die illa ánimæ círciter tria míllia.
  31834 Actus	Acts	46	2	42	Erant autem perseverántes in doctrína Apostolórum, et communicatióne fractiónis panis, et oratiónibus.
  31835 Actus	Acts	46	2	43	Fiébat autem omni ánimæ timor: multa quoque prodígia et signa per Apóstolos in Jerúsalem fiébant, et metus erat magnus in univérsis.
  31836 Actus	Acts	46	2	44	Omnes étiam qui credébant, erant páriter, et habébant ómnia commúnia.
  31837 Actus	Acts	46	2	45	Possessiónes et substántias vendébant, et dividébant illa ómnibus, prout cuíque opus erat.
  31838 Actus	Acts	46	2	46	Quotídie quoque perdurántes unanímiter in templo, et frangéntes circa domos panem, sumébant cibum cum exsultatióne et simplicitáte cordis,
  31839 Actus	Acts	46	2	47	collaudántes Deum et habéntes grátiam ad omnem plebem. Dóminus autem augébat qui salvi fíerent quotídie in idípsum.
  31840 Actus	Acts	46	3	1	Petrus autem et Joánnes ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam.
  31841 Actus	Acts	46	3	2	Et quidam vir, qui erat claudus ex útero matris suæ, bajulabátur: quem ponébant quotídie ad portam templi, quæ dícitur Speciósa, ut péteret eleemósynam ab introëúntibus in templum.
  31842 Actus	Acts	46	3	3	Is cum vidísset Petrum et Joánnem incipiéntes introíre in templum, rogábat ut eleemósynam accíperet.
  31843 Actus	Acts	46	3	4	Íntuens autem in eum Petrus cum Joánne, dixit: Réspice in nos.
  31844 Actus	Acts	46	3	5	At ille intendébat in eos, sperans se áliquid acceptúrum ab eis.
  31845 Actus	Acts	46	3	6	Petrus autem dixit: Argéntum et aurum non est mihi: quod autem hábeo, hoc tibi do: in nómine Jesu Christi Nazaréni surge, et ámbula.
  31846 Actus	Acts	46	3	7	Et apprehénsa manu ejus déxtera, allevávit eum, et prótinus consolidátæ sunt bases ejus et plantæ.
  31847 Actus	Acts	46	3	8	Et exíliens stetit, et ambulábat: et intrávit cum illis in templum ámbulans, et exíliens, et laudans Deum.
  31848 Actus	Acts	46	3	9	Et vidit omnis pópulus eum ambulántem et laudántem Deum.
  31849 Actus	Acts	46	3	10	Cognoscébant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemósynam sedébat ad Speciósam portam templi: et impléti sunt stupóre et éxtasi in eo quod contígerat illi.
  31850 Actus	Acts	46	3	11	Cum tenéret autem Petrum et Joánnem, cucúrrit omnis pópulus ad eos ad pórticum quæ appellátur Salomónis, stupéntes.
  31851 Actus	Acts	46	3	12	Videns autem Petrus, respóndit ad pópulum: Viri Israëlítæ, quid mirámini in hoc, aut nos quid intuémini, quasi nostra virtúte aut potestáte fecérimus hunc ambuláre?	b
  31852 Actus	Acts	46	3	13	Deus Ábraham, et Deus Ísaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrórum glorificávit fílium suum Jesum, quem vos quidem tradidístis, et negástis ante fáciem Piláti, judicánte illo dimítti.
  31853 Actus	Acts	46	3	14	Vos autem sanctum et justum negástis, et petístis virum homicídam donári vobis:
  31854 Actus	Acts	46	3	15	auctórem vero vitæ interfecístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, cujus nos testes sumus.
  31855 Actus	Acts	46	3	16	Et in fide nóminis ejus, hunc quem vos vidístis et nostis, confirmávit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit íntegram sanitátem istam in conspéctu ómnium vestrum.
  31856 Actus	Acts	46	3	17	Et nunc, fratres, scio quia per ignorántiam fecístis, sicut et príncipes vestri.
  31857 Actus	Acts	46	3	18	Deus autem, quæ prænuntiávit per os ómnium prophetárum, pati Christum suum, sic implévit.
  31858 Actus	Acts	46	3	19	Pœnitémini ígitur et convertímini, ut deleántur peccáta vestra:
  31859 Actus	Acts	46	3	20	ut cum vénerint témpora refrigérii a conspéctu Dómini, et míserit eum qui prædicátus est vobis, Jesum Christum,
  31860 Actus	Acts	46	3	21	quem opórtet quidem cælum suscípere usque in témpora restitutiónis ómnium quæ locútus est Deus per os sanctórum suórum a sǽculo prophetárum.
  31861 Actus	Acts	46	3	22	Móyses quidem dixit: Quóniam prophétam suscitábit vobis Dóminus Deus vester de frátribus vestris, tamquam me: ipsum audiétis juxta ómnia quæcúmque locútus fúerit vobis.
  31862 Actus	Acts	46	3	23	Erit autem: omnis ánima quæ non audíerit prophétam illum, exterminábitur de plebe.
  31863 Actus	Acts	46	3	24	Et omnes prophétæ, a Sámuel et deínceps, qui locúti sunt, annuntiavérunt dies istos.
  31864 Actus	Acts	46	3	25	Vos estis fílii prophetárum, et testaménti quod dispósuit Deus ad patres nostros, dicens ad Ábraham: Et in sémine tuo benedicéntur omnes famíliæ terræ.
  31865 Actus	Acts	46	3	26	Vobis primum Deus súscitans fílium suum, misit eum benedicéntem vobis: ut convértat se unusquísque a nequítia sua.
  31866 Actus	Acts	46	4	1	Loquéntibus autem illis ad pópulum, supervenérunt sacerdótes, et magistrátus templi, et sadducǽi,
  31867 Actus	Acts	46	4	2	doléntes quod docérent pópulum, et annuntiárent in Jesu resurrectiónem ex mórtuis:
  31868 Actus	Acts	46	4	3	et injecérunt in eos manus, et posuérunt eos in custódiam in crástinum: erat enim jam véspera.
  31869 Actus	Acts	46	4	4	Multi autem eórum qui audíerant verbum, credidérunt: et factus est númerus virórum quinque míllia.
  31870 Actus	Acts	46	4	5	Factum est autem in crástinum, ut congregaréntur príncipes eórum, et senióres, et scribæ, in Jerúsalem:
  31871 Actus	Acts	46	4	6	et Annas princeps sacerdótum, et Caíphas, et Joánnes, et Alexánder, et quotquot erant de génere sacerdotáli.
  31872 Actus	Acts	46	4	7	Et statuéntes eos in médio, interrogábant: In qua virtúte, aut in quo nómine fecístis hoc vos?
  31873 Actus	Acts	46	4	8	Tunc replétus Spíritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Príncipes pópuli, et senióres, audíte:
  31874 Actus	Acts	46	4	9	si nos hódie dijudicámur in benefácto hóminis infírmi, in quo iste salvus factus est,
  31875 Actus	Acts	46	4	10	notum sit ómnibus vobis, et omni plebi Ísraël, quia in nómine Dómini nostri Jesu Christi Nazaréni, quem vos crucifixístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
  31876 Actus	Acts	46	4	11	Hic est lapis qui reprobátus est a vobis ædificántibus, qui factus est in caput ánguli:
  31877 Actus	Acts	46	4	12	et non est in álio áliquo salus. Nec enim áliud nomen est sub cælo datum homínibus, in quo opórteat nos salvos fíeri.
  31878 Actus	Acts	46	4	13	Vidéntes autem Petri constántiam, et Joánnis, compérto quod hómines essent sine lítteris, et idióta, admirabántur, et cognoscébant eos quóniam cum Jesu fúerant:	b
  31879 Actus	Acts	46	4	14	hóminem quoque vidéntes stantem cum eis, qui curátus fúerat, nihil póterant contradícere.
  31880 Actus	Acts	46	4	15	Jussérunt autem eos foras extra concílium secédere: et conferébant ad ínvicem,
  31881 Actus	Acts	46	4	16	dicéntes: Quid faciémus homínibus istis? quóniam quidem notum signum factum est per eos ómnibus habitántibus Jerúsalem: maniféstum est, et non póssumus negáre.
  31882 Actus	Acts	46	4	17	Sed ne ámplius divulgétur in pópulum, comminémur eis ne ultra loquántur in nómine hoc ulli hóminum.
  31883 Actus	Acts	46	4	18	Et vocántes eos, denuntiavérunt ne omníno loqueréntur neque docérent in nómine Jesu.
  31884 Actus	Acts	46	4	19	Petrus vero et Joánnes respondéntes, dixérunt ad eos: Si justum est in conspéctu Dei vos pótius audíre quam Deum, judicáte.
  31885 Actus	Acts	46	4	20	Non enim póssumus quæ vídimus et audívimus non loqui.
  31886 Actus	Acts	46	4	21	At illi comminántes dimisérunt eos, non inveniéntes quómodo punírent eos propter pópulum: quia omnes clarificábant id quod factum fúerat in eo quod accíderat.
  31887 Actus	Acts	46	4	22	Annórum enim erat ámplius quadragínta homo, in quo factum fúerat signum istud sanitátis.
  31888 Actus	Acts	46	4	23	Dimíssi autem venérunt ad suos, et annuntiavérunt eis quanta ad eos príncipes sacerdótum et senióres dixíssent.	b
  31889 Actus	Acts	46	4	24	Qui cum audíssent, unanímiter levavérunt vocem ad Deum, et dixérunt: Dómine, tu es qui fecísti cælum et terram, mare et ómnia quæ in eis sunt:
  31890 Actus	Acts	46	4	25	qui Spíritu Sancto per os patris nostri David púeri tui dixísti: Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia?
  31891 Actus	Acts	46	4	26	Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
  31892 Actus	Acts	46	4	27	Convenérunt enim vere in civitáte ista advérsus sanctum púerum tuum Jesum, quem unxísti, Heródes et Póntius Pilátus, cum géntibus et pópulis Ísraël,
  31893 Actus	Acts	46	4	28	fácere quæ manus tua et consílium tuum decrevérunt fíeri.
  31894 Actus	Acts	46	4	29	Et nunc, Dómine, réspice in minas eórum, et da servis tuis cum omni fidúcia loqui verbum tuum,
  31895 Actus	Acts	46	4	30	in eo quod manum tuam exténdas ad sanitátes, et signa, et prodígia fíeri per nomen sancti fílii tui Jesu.
  31896 Actus	Acts	46	4	31	Et cum orássent, motus est locus in quo erant congregáti: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et loquebántur verbum Dei cum fidúcia.
  31897 Actus	Acts	46	4	32	Multitúdinis autem credéntium erat cor unum et ánima una: nec quisquam eórum quæ possidébat, áliquid suum esse dicébat, sed erant illis ómnia commúnia.	b
  31898 Actus	Acts	46	4	33	Et virtúte magna reddébant Apóstoli testimónium resurrectiónis Jesu Christi Dómini nostri: et grátia magna erat in ómnibus illis.
  31899 Actus	Acts	46	4	34	Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessóres agrórum aut domórum erant, vendéntes afferébant prétia eórum quæ vendébant,
  31900 Actus	Acts	46	4	35	et ponébant ante pedes Apostolórum. Dividebátur autem síngulis prout cuíque opus erat.
  31901 Actus	Acts	46	4	36	Joseph autem, qui cognominátus est Bárnabas ab Apóstolis (quod est interpretátum, Fílius consolatiónis), Levítes, Cýprius génere,
  31902 Actus	Acts	46	4	37	cum habéret agrum, véndidit eum, et áttulit prétium, et pósuit ante pedes Apostolórum.
  31903 Actus	Acts	46	5	1	Vir autem quidam nómine Ananías, cum Saphíra uxóre suo véndidit agrum,
  31904 Actus	Acts	46	5	2	et fraudávit de prétio agri, cónscia uxóre sua: et áfferens partem quamdam, ad pedes Apostolórum pósuit.
  31905 Actus	Acts	46	5	3	Dixit autem Petrus: Ananía, cur tentávit Sátanas cor tuum, mentíri te Spirítui Sancto, et fraudáre de prétio agri?
  31906 Actus	Acts	46	5	4	nonne manens tibi manébat, et venúndatum in tua erat potestáte? quare posuísti in corde tuo hanc rem? non es mentítus homínibus, sed Deo.
  31907 Actus	Acts	46	5	5	Áudiens autem Ananías hæc verba, cécidit, et expirávit. Et factus est timor magnus super omnes qui audiérunt.
  31908 Actus	Acts	46	5	6	Surgéntes autem júvenes amovérunt eum, et efferéntes sepeliérunt.
  31909 Actus	Acts	46	5	7	Factum est autem quasi horárum trium spátium, et uxor ipsíus, nésciens quod factum fúerat, introívit.
  31910 Actus	Acts	46	5	8	Dixit autem ei Petrus: Dic mihi múlier, si tanti agrum vendidístis? At illa dixit: Étiam tanti.
  31911 Actus	Acts	46	5	9	Petrus autem ad eam: Quid útique convénit vobis tentáre Spíritum Dómini? Ecce pedes eórum qui sepeliérunt virum tuum ad óstium, et éfferent te.
  31912 Actus	Acts	46	5	10	Conféstim cécidit ante pedes ejus, et expirávit. Intrántes autem júvenes invenérunt illam mórtuam: et extulérunt, et sepeliérunt ad virum suum.
  31913 Actus	Acts	46	5	11	Et factus est timor magnus in univérsa ecclésia, et in omnes qui audiérunt hæc.
  31914 Actus	Acts	46	5	12	Per manus autem Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis.
  31915 Actus	Acts	46	5	13	Ceterórum autem nemo audébat se conjúngere illis: sed magnificábat eos pópulus.
  31916 Actus	Acts	46	5	14	Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo virórum ac mulíerum,
  31917 Actus	Acts	46	5	15	ita ut in platéas ejícerent infírmos, et pónerent in léctulis et grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam illórum, et liberaréntur ab infirmitátibus suis.
  31918 Actus	Acts	46	5	16	Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Jerúsalem, afferéntes ægros, et vexátos a spirítibus immúndis: qui curabántur omnes.
  31919 Actus	Acts	46	5	17	Exsúrgens autem princeps sacerdótum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hǽresis sadducæórum), repléti sunt zelo:	b
  31920 Actus	Acts	46	5	18	et injecérunt manus in Apóstolos, et posuérunt eos in custódia pública.
  31921 Actus	Acts	46	5	19	Ángelus autem Dómini per noctem apériens jánuas cárceris, et edúcens eos, dixit:
  31922 Actus	Acts	46	5	20	Ite, et stantes loquímini in templo plebi ómnia verba vitæ hujus.
  31923 Actus	Acts	46	5	21	Qui cum audíssent, intravérunt dilúculo in templum, et docébant. Advéniens autem princeps sacerdótum, et qui cum eo erant, convocavérunt concílium, et omnes senióres filiórum Ísraël: et misérunt ad cárcerem ut adduceréntur.
  31924 Actus	Acts	46	5	22	Cum autem veníssent minístri, et apérto cárcere non inveníssent illos, revérsi nuntiavérunt,
  31925 Actus	Acts	46	5	23	dicéntes: Cárcerem quidem invénimus clausum cum omni diligéntia, et custódes stantes ante jánuas: aperiéntes autem néminem intus invénimus.
  31926 Actus	Acts	46	5	24	Ut autem audiérunt hos sermónes magistrátus templi et príncipes sacerdótum, ambigébant de illis quidnam fíeret.
  31927 Actus	Acts	46	5	25	Advéniens autem quidam, nuntiávit eis: Quia ecce viri quos posuístis in cárcerem, sunt in templo, stantes et docéntes pópulum.
  31928 Actus	Acts	46	5	26	Tunc ábiit magistrátus cum minístris, et addúxit illos sine vi: timébant enim pópulum ne lapidaréntur.
  31929 Actus	Acts	46	5	27	Et cum adduxíssent illos, statuérunt in concílio: et interrogávit eos princeps sacerdótum,
  31930 Actus	Acts	46	5	28	dicens: Præcipiéndo præcépimus vobis ne docerétis in nómine isto, et ecce repléstis Jerúsalem doctrína vestra: et vultis indúcere super nos sánguinem hóminis istíus.
  31931 Actus	Acts	46	5	29	Respóndens autem Petrus et Apóstoli, dixérunt: Obedíre opórtet Deo magis quam homínibus.
  31932 Actus	Acts	46	5	30	Deus patrum nostrórum suscitávit Jesum, quem vos interemístis, suspendéntes in ligno.
  31933 Actus	Acts	46	5	31	Hunc príncipem et salvatórem Deus exaltávit déxtera sua ad dandam pœniténtiam Israéli, et remissiónem peccatórum:
  31934 Actus	Acts	46	5	32	et nos sumus testes horum verbórum, et Spíritus Sanctus, quem dedit Deus ómnibus obediéntibus sibi.
  31935 Actus	Acts	46	5	33	Hæc cum audíssent, dissecabántur, et cogitábant interfícere illos.	b
  31936 Actus	Acts	46	5	34	Surgens autem quidam in concílio pharisǽus, nómine Gamáliel, legis doctor, honorábilis univérsæ plebi, jussit foras ad breve hómines fíeri,
  31937 Actus	Acts	46	5	35	dixítque ad illos: Viri Israëlítæ, atténdite vobis super homínibus istis quid actúri sitis.
  31938 Actus	Acts	46	5	36	Ante hos enim dies éxtitit Théodas, dicens se esse áliquem, cui consénsit númerus virórum círciter quadringentórum: qui occísus est, et omnes qui credébant ei, dissipáti sunt, et redácti ad níhilum.
  31939 Actus	Acts	46	5	37	Post hunc éxtitit Judas Galilǽus in diébus professiónis, et avértit pópulum post se: et ipse périit, et omnes quotquot consensérunt ei, dispérsi sunt.
  31940 Actus	Acts	46	5	38	Et nunc ítaque dico vobis, discédite ab homínibus istis, et sínite illos: quóniam si est ex homínibus consílium hoc aut opus, dissolvétur:
  31941 Actus	Acts	46	5	39	si vero ex Deo est, non potéritis dissólvere illud, ne forte et Deo repugnáre inveniámini. Consensérunt autem illi.
  31942 Actus	Acts	46	5	40	Et convocántes Apóstolos, cæsis denuntiavérunt ne omníno loqueréntur in nómine Jesu, et dimisérunt eos.
  31943 Actus	Acts	46	5	41	Et illi quidem ibant gaudéntes a conspéctu concílii, quóniam digni hábiti sunt pro nómine Jesu contuméliam pati.
  31944 Actus	Acts	46	5	42	Omni autem die non cessábant in templo et circa domos, docéntes et evangelizántes Christum Jesum.
  31945 Actus	Acts	46	6	1	In diébus illis, crescénte número discipulórum, factum est murmur Græcórum advérsus Hebrǽos, eo quod despiceréntur in ministério quotidiáno víduæ eórum.
  31946 Actus	Acts	46	6	2	Convocántes autem duódecim multitúdinem discipulórum, dixérunt: Non est æquum nos derelínquere verbum Dei, et ministráre mensis.
  31947 Actus	Acts	46	6	3	Consideráte ergo, fratres, viros ex vobis boni testimónii septem, plenos Spíritu Sancto et sapiéntia, quos constituámus super hoc opus.
  31948 Actus	Acts	46	6	4	Nos vero oratióni et ministério verbi instántes érimus.
  31949 Actus	Acts	46	6	5	Et plácuit sermo coram omni multitúdine. Et elegérunt Stéphanum, virum plenum fide et Spíritu Sancto, et Philíppum, et Próchorum, et Nicanórem, et Timónem, et Pármenam, et Nicoláum ádvenam Antiochénum.
  31950 Actus	Acts	46	6	6	Hos statuérunt ante conspéctum Apostolórum: et orántes imposuérunt eis manus.
  31951 Actus	Acts	46	6	7	Et verbum Dómini crescébat, et multiplicabátur númerus discipulórum in Jerúsalem valde: multa étiam turba sacerdótum obediébat fídei.	b
  31952 Actus	Acts	46	6	8	Stéphanus autem plenus grátia et fortitúdine, faciébat prodígia et signa magna in pópulo.
  31953 Actus	Acts	46	6	9	Surrexérunt autem quidam de synagóga quæ appellátur Libertinórum, et Cyrenénsium, et Alexandrinórum, et eórum qui erant a Cilícia, et Ásia, disputántes cum Stéphano:
  31954 Actus	Acts	46	6	10	et non póterant resístere sapiéntiæ, et Spirítui qui loquebátur.
  31955 Actus	Acts	46	6	11	Tunc summisérunt viros, qui dícerent se audivísse eum dicéntem verba blasphémiæ in Móysen et in Deum.
  31956 Actus	Acts	46	6	12	Commovérunt ítaque plebem, et senióres, et scribas: et concurréntes rapuérunt eum, et adduxérunt in concílium,
  31957 Actus	Acts	46	6	13	et statuérunt falsos testes, qui dícerent: Homo iste non cessat loqui verba advérsus locum sanctum, et legem:
  31958 Actus	Acts	46	6	14	audívimus enim eum dicéntem quóniam Jesus Nazarénus hic déstruet locum istum, et mutábit traditiónes quas trádidit nobis Móyses.
  31959 Actus	Acts	46	6	15	Et intuéntes eum omnes qui sedébant in concílio, vidérunt fáciem ejus tamquam fáciem ángeli.
  31960 Actus	Acts	46	7	1	Dixit autem princeps sacerdótum: Si hæc ita se habent?
  31961 Actus	Acts	46	7	2	Qui ait: Viri fratres et patres, audíte: Deus glóriæ appáruit patri nostro Ábrahæ cum esset in Mesopotámia, priúsquam morarétur in Charan,
  31962 Actus	Acts	46	7	3	et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatióne tua, et veni in terram quam monstrávero tibi.
  31963 Actus	Acts	46	7	4	Tunc éxiit de terra Chaldæórum, et habitávit in Charan. Et inde, postquam mórtuus est pater ejus, tránstulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitátis.
  31964 Actus	Acts	46	7	5	Et non dedit illi hæreditátem in ea, nec passum pedis: sed repromísit dare illi eam in possessiónem, et sémini ejus post ipsum, cum non habéret fílium.
  31965 Actus	Acts	46	7	6	Locútus est autem ei Deus: Quia erit semen ejus áccola in terra aliéna, et servitúti eos subjícient, et male tractábunt eos annis quadringéntis:
  31966 Actus	Acts	46	7	7	et gentem cui servíerint, judicábo ego, dixit Dóminus: et post hæc exíbunt, et sérvient mihi in loco isto.
  31967 Actus	Acts	46	7	8	Et dedit illi testaméntum circumcisiónis: et sic génuit Ísaac, et circumcídit eum die octávo: et Ísaac, Jacob: et Jacob, duódecim patriárchas.
  31968 Actus	Acts	46	7	9	Et patriárchæ æmulántes, Joseph vendidérunt in Ægýptum: et erat Deus cum eo,	b
  31969 Actus	Acts	46	7	10	et erípuit eum ex ómnibus tribulatiónibus ejus, et dedit ei grátiam et sapiéntiam in conspéctu pharaónis regis Ægýpti: et constítuit eum præpósitum super Ægýptum, et super omnem domum suam.
  31970 Actus	Acts	46	7	11	Venit autem fames in univérsam Ægýptum et Chánaan, et tribulátio magna: et non inveniébant cibos patres nostri.
  31971 Actus	Acts	46	7	12	Cum audísset autem Jacob esse fruméntum in Ægýpto, misit patres nostros primum:
  31972 Actus	Acts	46	7	13	et in secúndo cógnitus est Joseph a frátribus suis, et manifestátum est Pharaóni genus ejus.
  31973 Actus	Acts	46	7	14	Mittens autem Joseph, accersívit Jacob patrem suum et omnem cognatiónem suam, in animábus septuagínta quinque.
  31974 Actus	Acts	46	7	15	Et descéndit Jacob in Ægýptum: et defúnctus est ipse, et patres nostri.
  31975 Actus	Acts	46	7	16	Et transláti sunt in Sichem, et pósiti sunt in sepúlchro, quod emit Ábraham prétio argénti a fíliis Hemor fílii Sichem.
  31976 Actus	Acts	46	7	17	Cum autem appropinquáret tempus promissiónis quam conféssus erat Deus Ábrahæ, crevit pópulus, et multiplicátus est in Ægýpto,	b
  31977 Actus	Acts	46	7	18	quoadúsque surréxit álius rex in Ægýpto, qui non sciébat Joseph.
  31978 Actus	Acts	46	7	19	Hic circumvéniens genus nostrum, afflíxit patres nostros ut expónerent infántes suos, ne vivificaréntur.
  31979 Actus	Acts	46	7	20	Eódem témpore natus est Móyses, et fuit gratus Deo: qui nutrítus est tribus ménsibus in domo patris sui.
  31980 Actus	Acts	46	7	21	Expósito autem illo, sústulit eum fília Pharaónis, et nutrívit eum sibi in fílium.
  31981 Actus	Acts	46	7	22	Et erudítus est Móyses omni sapiéntia Ægyptiórum, et erat potens in verbis et in opéribus suis.
  31982 Actus	Acts	46	7	23	Cum autem implerétur ei quadragínta annórum tempus, ascéndit in cor ejus ut visitáret fratres suos fílios Ísraël.
  31983 Actus	Acts	46	7	24	Et cum vidísset quemdam injúriam patiéntem, vindicávit illum, et fecit ultiónem ei qui injúriam sustinébat, percússo Ægýptio.
  31984 Actus	Acts	46	7	25	Existimábat autem intellígere fratres, quóniam Deus per manum ipsíus daret salútem illis: at illi non intellexérunt.
  31985 Actus	Acts	46	7	26	Sequénti vero die appáruit illis litigántibus: et reconciliábat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocétis altérutrum?
  31986 Actus	Acts	46	7	27	Qui autem injúriam faciébat próximo, répulit eum, dicens: Quis te constítuit príncipem et júdicem super nos?
  31987 Actus	Acts	46	7	28	Numquid interfícere me tu vis, quemádmodum interfecísti heri Ægýptium?
  31988 Actus	Acts	46	7	29	Fugit autem Móyses in verbo isto: et factus est ádvena in terra Mádian, ubi generávit fílios duos.
  31989 Actus	Acts	46	7	30	Et explétis annis quadragínta, appáruit illi in desérto montis Sina ángelus in igne flammæ rubi.	b
  31990 Actus	Acts	46	7	31	Móyses autem videns, admirátus est visum. Et accedénte illo ut consideráret, facta est ad eum vox Dómini, dicens:
  31991 Actus	Acts	46	7	32	Ego sum Deus patrum tuórum, Deus Ábraham, Deus Ísaac, et Deus Jacob. Tremefáctus autem Móyses, non audébat consideráre.
  31992 Actus	Acts	46	7	33	Dixit autem illi Dóminus: Solve calceaméntum pedum tuórum: locus enim in quo stas, terra sancta est.
  31993 Actus	Acts	46	7	34	Videns vidi afflictiónem pópuli mei qui est in Ægýpto, et gémitum eórum audívi, et descéndi liberáre eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægýptum.
  31994 Actus	Acts	46	7	35	Hunc Móysen, quem negavérunt, dicéntes: Quis te constítuit príncipem et júdicem? hunc Deus príncipem et redemptórem misit, cum manu ángeli qui appáruit illi in rubo.
  31995 Actus	Acts	46	7	36	Hic edúxit illos fáciens prodígia et signa in terra Ægýpti, et in rubro mari, et in desérto annis quadragínta.
  31996 Actus	Acts	46	7	37	Hic est Móyses, qui dixit fíliis Ísraël: Prophétam suscitábit vobis Deus de frátribus vestris, tamquam me: ipsum audiétis.	b
  31997 Actus	Acts	46	7	38	Hic est qui fuit in ecclésia in solitúdine cum ángelo, qui loquebátur ei in monte Sina, et cum pátribus nostris: qui accépit verba vitæ dare nobis.
  31998 Actus	Acts	46	7	39	Cui noluérunt obedíre patres nostri: sed repulérunt, et avérsi sunt córdibus suis in Ægýptum,
  31999 Actus	Acts	46	7	40	dicéntes ad Áaron: Fac nobis deos qui præcédant nos: Móyses enim hic, qui edúxit nos de terra Ægýpti, nescímus quid factum sit ei.
  32000 Actus	Acts	46	7	41	Et vítulum fecérunt in diébus illis, et obtulérunt hóstiam simulácro, et lætabántur in opéribus mánuum suárum.
  32001 Actus	Acts	46	7	42	Convértit autem Deus, et trádidit eos servíre milítiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetárum: Numquid víctimas et hóstias obtulístis mihi annis quadragínta in desérto, domus Ísraël?
  32002 Actus	Acts	46	7	43	Et suscepístis tabernáculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figúras quas fecístis adoráre eas: et tránsferam vos trans Babylónem.
  32003 Actus	Acts	46	7	44	Tabernáculum testimónii fuit cum pátribus nostris in desérto, sicut dispósuit illis Deus loquens ad Móysen, ut fáceret illud secúndum formam quam víderat.	b
  32004 Actus	Acts	46	7	45	Quod et induxérunt, suscipiéntes patres nostri cum Jesu in possessiónem géntium quas éxpulit Deus a fácie patrum nostrórum, usque in diébus David,
  32005 Actus	Acts	46	7	46	qui invénit grátiam ante Deum, et pétiit ut inveníret tabernáculum Deo Jacob.
  32006 Actus	Acts	46	7	47	Sálomon autem ædificávit illi domum.
  32007 Actus	Acts	46	7	48	Sed non Excélsus in manufáctis hábitat, sicut prophéta dicit:
  32008 Actus	Acts	46	7	49	Cælum mihi sedes est: terra autem scabéllum pedum meórum. Quam domum ædificábitis mihi? dicit Dóminus: aut quis locus requietiónis meæ est?
  32009 Actus	Acts	46	7	50	Nonne manus mea fecit hæc ómnia?
  32010 Actus	Acts	46	7	51	Dura cervíce, et incircumcísis córdibus et áuribus, vos semper Spirítui Sancto resístitis: sicut patres vestri, ita et vos.	b
  32011 Actus	Acts	46	7	52	Quem prophetárum non sunt persecúti patres vestri? et occidérunt eos qui prænuntiábant de advéntu Justi, cujus vos nunc proditóres et homicídæ fuístis:
  32012 Actus	Acts	46	7	53	qui accepístis legem in dispositióne angelórum, et non custodístis.
  32013 Actus	Acts	46	7	54	Audiéntes autem hæc, dissecabántur córdibus suis, et stridébant déntibus in eum.	b
  32014 Actus	Acts	46	7	55	Cum autem esset plenus Spíritu Sancto, inténdens in cælum, vidit glóriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce vídeo cælos apértos, et Fílium hóminis stantem a dextris Dei.
  32015 Actus	Acts	46	7	56	Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas, et ímpetum fecérunt unanímiter in eum.
  32016 Actus	Acts	46	7	57	Et ejiciéntes eum extra civitátem, lapidábant: et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adolescéntis qui vocabátur Saulus.
  32017 Actus	Acts	46	7	58	Et lapidábant Stéphanum invocántem, et dicéntem: Dómine Jesu, súscipe spíritum meum.
  32018 Actus	Acts	46	7	59a	Pósitis autem génibus, clamávit voce magna, dicens: Dómine, ne státuas illis hoc peccátum. Et cum hoc dixísset, obdormívit in Dómino.
  32019 Actus	Acts	46	7	59b	Saulus autem erat conséntiens neci ejus.
  32020 Actus	Acts	46	8	1	Facta est autem in illa die persecútio magna in ecclésia quæ erat Jerosólymis, et omnes dispérsi sunt per regiónes Judǽæ et Samaríæ præter Apóstolos.
  32021 Actus	Acts	46	8	2	Curavérunt autem Stéphanum viri timoráti, et fecérunt planctum magnum super eum.
  32022 Actus	Acts	46	8	3	Saulus autem devastábat ecclésiam per domos intrans, et trahens viros ac mulíeres, tradébat in custódiam.
  32023 Actus	Acts	46	8	4	Ígitur qui dispérsi erant pertransíbant, evangelizántes verbum Dei.	b
  32024 Actus	Acts	46	8	5	Philíppus autem descéndens in civitátem Samaríæ, prædicábat illis Christum.
  32025 Actus	Acts	46	8	6	Intendébant autem turbæ his quæ a Philíppo dicebántur, unanímiter audiéntes, et vidéntes signa quæ faciébat.
  32026 Actus	Acts	46	8	7	Multi enim eórum qui habébant spíritus immúndos, clamántes voce magna exíbant. Multi autem paralýtici et claudi curáti sunt.
  32027 Actus	Acts	46	8	8	Factum est ergo gáudium magnum in illa civitáte.
  32028 Actus	Acts	46	8	9	Vir autem quidam nómine Simon, qui ante fúerat in civitáte magus, sedúcens gentem Samaríæ, dicens se esse áliquem magnum:
  32029 Actus	Acts	46	8	10	cui auscultábant omnes a mínimo usque ad máximum, dicéntes: Hic est virtus Dei, quæ vocátur magna.
  32030 Actus	Acts	46	8	11	Attendébant autem eum: propter quod multo témpore mágiis suis dementásset eos.
  32031 Actus	Acts	46	8	12	Cum vero credidíssent Philíppo evangelizánti de regno Dei, in nómine Jesu Christi baptizabántur viri ac mulíeres.
  32032 Actus	Acts	46	8	13	Tunc Simon et ipse crédidit: et cum baptizátus esset, adhærébat Philíppo. Videns étiam signa et virtútes máximas fíeri, stupens admirabátur.
  32033 Actus	Acts	46	8	14	Cum autem audíssent Apóstoli qui erant Jerosólymis, quod recepísset Samaría verbum Dei, misérunt ad eos Petrum et Joánnem.	b
  32034 Actus	Acts	46	8	15	Qui cum veníssent, oravérunt pro ipsis ut accíperent Spíritum Sanctum:
  32035 Actus	Acts	46	8	16	nondum enim in quemquam illórum vénerat, sed baptizáti tantum erant in nómine Dómini Jesu.
  32036 Actus	Acts	46	8	17	Tunc imponébant manus super illos, et accipiébant Spíritum Sanctum.
  32037 Actus	Acts	46	8	18	Cum vidísset autem Simon quia per impositiónem manus Apostolórum darétur Spíritus Sanctus, óbtulit eis pecúniam,
  32038 Actus	Acts	46	8	19	dicens: Date et mihi hanc potestátem, ut cuicúmque imposúero manus, accípiat Spíritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum:
  32039 Actus	Acts	46	8	20	Pecúnia tua tecum sit in perditiónem: quóniam donum Dei existimásti pecúnia possidéri.
  32040 Actus	Acts	46	8	21	Non est tibi pars neque sors in sermóne isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo.
  32041 Actus	Acts	46	8	22	Pœniténtiam ítaque age ab hac nequítia tua: et roga Deum, si forte remittátur tibi hæc cogitátio cordis tui.
  32042 Actus	Acts	46	8	23	In felle enim amaritúdinis, et obligatióne iniquitátis, vídeo te esse.
  32043 Actus	Acts	46	8	24	Respóndens autem Simon, dixit: Precámini vos pro me ad Dóminum, ut nihil véniat super me horum quæ dixístis.
  32044 Actus	Acts	46	8	25	Et illi quidem testificáti, et locúti verbum Dómini, redíbant Jerosólymam, et multis regiónibus Samaritanórum evangelizábant.	b
  32045 Actus	Acts	46	8	26	Ángelus autem Dómini locútus est ad Philíppum, dicens: Surge, et vade contra meridiánum, ad viam quæ descéndit ab Jerúsalem in Gazam: hæc est desérta.
  32046 Actus	Acts	46	8	27	Et surgens ábiit. Et ecce vir Ǽthiops, eunúchus, potens Cándacis regínæ Æthíopum, qui erat super omnes gazas ejus, vénerat adoráre in Jerúsalem:
  32047 Actus	Acts	46	8	28	et revertebátur sedens super currum suum, legénsque Isaíam prophétam.
  32048 Actus	Acts	46	8	29	Dixit autem Spíritus Philíppo: Accéde, et adjúnge te ad currum istum.
  32049 Actus	Acts	46	8	30	Accúrrens autem Philíppus, audívit eum legéntem Isaíam prophétam, et dixit: Putásne intélligis quæ legis?
  32050 Actus	Acts	46	8	31	Qui ait: Et quómodo possum, si non áliquis osténderit mihi? Rogavítque Philíppum ut ascénderet, et sedéret secum.
  32051 Actus	Acts	46	8	32	Locus autem Scriptúræ quem legébat, erat hic: Tamquam ovis ad occisiónem ductus est: et sicut agnus coram tondénte se, sine voce, sic non apéruit os suum.
  32052 Actus	Acts	46	8	33	In humilitáte judícium ejus sublátum est. Generatiónem ejus quis enarrábit? quóniam tollétur de terra vita ejus.
  32053 Actus	Acts	46	8	34	Respóndens autem eunúchus Philíppo, dixit: Óbsecro te, de quo prophéta dicit hoc? de se, an de álio áliquo?
  32054 Actus	Acts	46	8	35	Apériens autem Philíppus os suum, et incípiens a Scriptúra ista, evangelizávit illi Jesum.
  32055 Actus	Acts	46	8	36	Et dum irent per viam, venérunt ad quamdam aquam: et ait eunúchus: Ecce aqua: quid próhibet me baptizári?
  32056 Actus	Acts	46	8	37	Dixit autem Philíppus: Si credis ex toto corde, licet. Et respóndens ait: Credo Fílium Dei esse Jesum Christum.
  32057 Actus	Acts	46	8	38	Et jussit stare currum: et descendérunt utérque in aquam, Philíppus et eunúchus, et baptizávit eum.
  32058 Actus	Acts	46	8	39	Cum autem ascendíssent de aqua, Spíritus Dómini rápuit Philíppum, et ámplius non vidit eum eunúchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
  32059 Actus	Acts	46	8	40	Philíppus autem invéntus est in Azóto, et pertránsiens evangelizábat civitátibus cunctis, donec veníret Cæsaréam.
  32060 Actus	Acts	46	9	1	Saulus autem adhuc spirans minárum et cædis in discípulos Dómini, accéssit ad príncipem sacerdótum,
  32061 Actus	Acts	46	9	2	et pétiit ab eo epístolas in Damáscum ad synagógas: ut si quos invenísset hujus viæ viros ac mulíeres, vinctos perdúceret in Jerúsalem.
  32062 Actus	Acts	46	9	3	Et cum iter fáceret, cóntigit ut appropinquáret Damásco: et súbito circumfúlsit eum lux de cælo.
  32063 Actus	Acts	46	9	4	Et cadens in terram audívit vocem dicéntem sibi: Saule, Saule, quid me perséqueris?
  32064 Actus	Acts	46	9	5	Qui dixit: Quis es, dómine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu perséqueris: durum est tibi contra stímulum calcitráre.
  32065 Actus	Acts	46	9	6	Et tremens ac stupens dixit: Dómine, quid me vis fácere?
  32066 Actus	Acts	46	9	7	Et Dóminus ad eum: Surge, et ingrédere civitátem, et ibi dicétur tibi quid te opórteat fácere. Viri autem illi qui comitabántur cum eo, stabant stupefácti, audiéntes quidem vocem, néminem autem vidéntes.
  32067 Actus	Acts	46	9	8	Surréxit autem Saulus de terra, apertísque óculis nihil vidébat. Ad manus autem illum trahéntes, introduxérunt Damáscum.
  32068 Actus	Acts	46	9	9	Et erat ibi tribus diébus non videns, et non manducávit, neque bibit.
  32069 Actus	Acts	46	9	10	Erat autem quidam discípulus Damásci, nómine Ananías: et dixit ad illum in visu Dóminus: Ananía. At ille ait: Ecce ego, Dómine.	b
  32070 Actus	Acts	46	9	11	Et Dóminus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocátur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nómine Tarsénsem: ecce enim orat.
  32071 Actus	Acts	46	9	12	(Et vidit virum Ananíam nómine, introëúntem, et imponéntem sibi manus ut visum recípiat.)
  32072 Actus	Acts	46	9	13	Respóndit autem Ananías: Dómine, audívi a multis de viro hoc, quanta mala fécerit sanctis tuis in Jerúsalem:
  32073 Actus	Acts	46	9	14	et hic habet potestátem a princípibus sacerdótum alligándi omnes qui ínvocant nomen tuum.
  32074 Actus	Acts	46	9	15	Dixit autem ad eum Dóminus: Vade, quóniam vas electiónis est mihi iste, ut portet nomen meum coram géntibus, et régibus, et fíliis Ísraël.
  32075 Actus	Acts	46	9	16	Ego enim osténdam illi quanta opórteat eum pro nómine meo pati.
  32076 Actus	Acts	46	9	17	Et ábiit Ananías, et introívit in domum: et impónens ei manus, dixit: Saule frater, Dóminus misit me Jesus, qui appáruit tibi in via qua veniébas, ut vídeas, et impleáris Spíritu Sancto.
  32077 Actus	Acts	46	9	18	Et conféstim cecidérunt ab óculis ejus tamquam squamæ, et visum recépit: et surgens baptizátus est.
  32078 Actus	Acts	46	9	19	Et cum accepísset cibum, confortátus est. Fuit autem cum discípulis qui erant Damásci per dies áliquot.
  32079 Actus	Acts	46	9	20	Et contínuo in synagógis prædicábat Jesum, quóniam hic est Fílius Dei.
  32080 Actus	Acts	46	9	21	Stupébant autem omnes qui audiébant, et dicébant: Nonne hic est qui expugnábat in Jerúsalem eos qui invocábant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos dúceret ad príncipes sacerdótum?
  32081 Actus	Acts	46	9	22	Saulus autem multo magis convalescébat, et confundébat Judǽos qui habitábant Damásci, affírmans quóniam hic est Christus.
  32082 Actus	Acts	46	9	23	Cum autem impleréntur dies multi, consílium fecérunt in unum Judǽi ut eum interfícerent.	b
  32083 Actus	Acts	46	9	24	Notæ autem factæ sunt Saulo insídiæ eórum. Custodiébant autem et portas die ac nocte, ut eum interfícerent.
  32084 Actus	Acts	46	9	25	Accipiéntes autem eum discípuli nocte, per murum dimisérunt eum, submitténtes in sporta.
  32085 Actus	Acts	46	9	26	Cum autem venísset in Jerúsalem, tentábat se júngere discípulis, et omnes timébant eum, non credéntes quod esset discípulus.
  32086 Actus	Acts	46	9	27	Bárnabas autem apprehénsum illum duxit ad Apóstolos: et narrávit illis quómodo in via vidísset Dóminum, et quia locútus est ei, et quómodo in Damásco fiduciáliter égerit in nómine Jesu.
  32087 Actus	Acts	46	9	28	Et erat cum illis intrans et éxiens in Jerúsalem, et fiduciáliter agens in nómine Dómini.
  32088 Actus	Acts	46	9	29	Loquebátur quoque géntibus, et disputábat cum Græcis: illi autem quærébant occídere eum.
  32089 Actus	Acts	46	9	30	Quod cum cognovíssent fratres, deduxérunt eum Cæsaréam, et dimisérunt Tarsum.
  32090 Actus	Acts	46	9	31	Ecclésia quidem per totam Judǽam, et Galilǽam, et Samaríam habébat pacem, et ædificabátur ámbulans in timóre Dómini, et consolatióne Sancti Spíritus replebátur.	b
  32091 Actus	Acts	46	9	32	Factum est autem, ut Petrus dum pertransíret univérsos, deveníret ad sanctos qui habitábant Lyddæ.
  32092 Actus	Acts	46	9	33	Invénit autem ibi hóminem quemdam, nómine Ænéam, ab annis octo jacéntem in grabáto, qui erat paralýticus.
  32093 Actus	Acts	46	9	34	Et ait illi Petrus: Ænéa, sanat te Dóminus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et contínuo surréxit.
  32094 Actus	Acts	46	9	35	Et vidérunt eum omnes qui habitábant Lyddæ et Sarónæ: qui convérsi sunt ad Dóminum.
  32095 Actus	Acts	46	9	36	In Joppe autem fuit quædam discípula, nómine Tábitha, quæ interpretáta dícitur Dorcas. Hæc erat plena opéribus bonis et eleemósynis quas faciébat.
  32096 Actus	Acts	46	9	37	Factum est autem in diébus illis ut infirmáta morerétur. Quam cum lavíssent, posuérunt eam in cœnáculo.
  32097 Actus	Acts	46	9	38	Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discípuli, audiéntes quia Petrus esset in ea, misérunt duos viros ad eum, rogántes: Ne pigritéris veníre ad nos.
  32098 Actus	Acts	46	9	39	Exsúrgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenísset, duxérunt illum in cœnáculum: et circumstetérunt illum omnes víduæ flentes, et ostendéntes ei túnicas et vestes quas faciébat illis Dorcas.
  32099 Actus	Acts	46	9	40	Ejéctis autem ómnibus foras, Petrus ponens génua orávit: et convérsus ad corpus, dixit: Tábitha, surge. At illa apéruit óculos suos: et viso Petro, resédit.
  32100 Actus	Acts	46	9	41	Dans autem illi manum, eréxit eam. Et cum vocásset sanctos et víduas, assignávit eam vivam.
  32101 Actus	Acts	46	9	42	Notum autem factum est per univérsam Joppen: et credidérunt multi in Dómino.
  32102 Actus	Acts	46	9	43	Factum est autem ut dies multos morarétur in Joppe, apud Simónem quemdam coriárium.
  32103 Actus	Acts	46	10	1	Vir autem quidam erat in Cæsaréa, nómine Cornélius, centúrio cohórtis quæ dícitur Itálica,
  32104 Actus	Acts	46	10	2	religiósus, ac timens Deum cum omni domo sua, fáciens eleemósynas multas plebi, et déprecans Deum semper.
  32105 Actus	Acts	46	10	3	Is vidit in visu maniféste, quasi hora diéi nona, ángelum Dei introëúntem ad se, et dicéntem sibi: Cornéli.
  32106 Actus	Acts	46	10	4	At ille íntuens eum, timóre corréptus, dixit: Quid est, dómine? Dixit autem illi: Oratiónes tuæ et eleemósynæ tuæ ascendérunt in memóriam in conspéctu Dei.
  32107 Actus	Acts	46	10	5	Et nunc mitte viros in Joppen, et accérsi Simónem quemdam, qui cognominátur Petrus:
  32108 Actus	Acts	46	10	6	hic hospitátur apud Simónem quemdam coriárium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te opórteat fácere.
  32109 Actus	Acts	46	10	7	Et cum discessísset ángelus qui loquebátur illi, vocávit duos domésticos suos, et mílitem metuéntem Dóminum ex his qui illi parébant.
  32110 Actus	Acts	46	10	8	Quibus cum narrásset ómnia, misit illos in Joppen.
  32111 Actus	Acts	46	10	9	Póstera autem die, iter illis faciéntibus, et appropinquántibus civitáti, ascéndit Petrus in superióra ut oráret circa horam sextam.	b
  32112 Actus	Acts	46	10	10	Et cum esuríret, vóluit gustáre. Parántibus autem illis, cécidit super eum mentis excéssus:
  32113 Actus	Acts	46	10	11	et vidit cælum apértum, et descéndens vas quoddam, velut línteum magnum, quátuor inítiis submítti de cælo in terram,
  32114 Actus	Acts	46	10	12	in quo erant ómnia quadrupédia, et serpéntia terræ, et volatília cæli.
  32115 Actus	Acts	46	10	13	Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occíde, et mandúca.
  32116 Actus	Acts	46	10	14	Ait autem Petrus: Absit Dómine, quia numquam manducávi omne commúne et immúndum.
  32117 Actus	Acts	46	10	15	Et vox íterum secúndo ad eum: Quod Deus purificávit, tu commúne ne díxeris.
  32118 Actus	Acts	46	10	16	Hoc autem factum est per ter: et statim recéptum est vas in cælum.
  32119 Actus	Acts	46	10	17	Et dum intra se hæsitáret Petrus quidnam esset vísio quam vidísset, ecce viri qui missi erant a Cornélio, inquiréntes domum Simónis astitérunt ad jánuam.
  32120 Actus	Acts	46	10	18	Et cum vocássent, interrogábant, si Simon qui cognominátur Petrus illic habéret hospítium.
  32121 Actus	Acts	46	10	19	Petro autem cogitánte de visióne, dixit Spíritus ei: Ecce viri tres quǽrunt te.
  32122 Actus	Acts	46	10	20	Surge ítaque, descénde, et vade cum eis nihil dúbitans: quia ego misi illos.
  32123 Actus	Acts	46	10	21	Descéndens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quǽritis: quæ causa est, propter quam venístis?
  32124 Actus	Acts	46	10	22	Qui dixérunt: Cornélius centúrio, vir justus et timens Deum, et testimónium habens ab univérsa gente Judæórum, respónsum accépit ab ángelo sancto accersíre te in domum suam, et audíre verba abs te.
  32125 Actus	Acts	46	10	23	Introdúcens ergo eos, recépit hospítio. Sequénti autem die, surgens proféctus est cum illis, et quidam ex frátribus ab Joppe comitáti sunt eum.
  32126 Actus	Acts	46	10	24	Áltera autem die introívit Cæsaréam. Cornélius vero exspectábat illos, convocátis cognátis suis et necessáriis amícis.	b
  32127 Actus	Acts	46	10	25	Et factum est cum introísset Petrus, óbvius venit ei Cornélius, et prócidens ad pedes ejus adorávit.
  32128 Actus	Acts	46	10	26	Petrus vero elevávit eum, dicens: Surge: et ego ipse homo sum.
  32129 Actus	Acts	46	10	27	Et loquens cum illo intrávit, et invénit multos qui convénerant:
  32130 Actus	Acts	46	10	28	dixítque ad illos: Vos scitis quómodo abominátum sit viro Judǽo conjúngi aut accédere ad alienígenam: sed mihi osténdit Deus néminem commúnem aut immúndum dícere hóminem.
  32131 Actus	Acts	46	10	29	Propter quod sine dubitatióne veni accersítus. Intérrogo ergo, quam ob causam accersístis me?
  32132 Actus	Acts	46	10	30	Et Cornélius ait: A nudiusquárta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste cándida, et ait:
  32133 Actus	Acts	46	10	31	Cornéli, exaudíta est orátio tua, et eleemósynæ tuæ commemorátæ sunt in conspéctu Dei.
  32134 Actus	Acts	46	10	32	Mitte ergo in Joppen, et accérsi Simónem qui cognominátur Petrus: hic hospitátur in domo Simónis coriárii juxta mare.
  32135 Actus	Acts	46	10	33	Conféstim ergo misi ad te: et tu benefecísti veniéndo. Nunc ergo omnes nos in conspéctu tuo ádsumus audíre ómnia quæcúmque tibi præcépta sunt a Dómino.
  32136 Actus	Acts	46	10	34	Apériens autem Petrus os suum, dixit: In veritáte cómperi quia non est personárum accéptor Deus;	b
  32137 Actus	Acts	46	10	35	sed in omni gente qui timet eum, et operátur justítiam, accéptus est illi.
  32138 Actus	Acts	46	10	36	Verbum misit Deus fíliis Ísraël, annúntians pacem per Jesum Christum (hic est ómnium Dóminus).
  32139 Actus	Acts	46	10	37	Vos scitis quod factum est verbum per univérsam Judǽam: incípiens enim a Galilǽa post baptísmum quod prædicávit Joánnes,
  32140 Actus	Acts	46	10	38	Jesum a Názareth: quómodo unxit eum Deus Spíritu Sancto, et virtúte, qui pertránsiit benefaciéndo, et sanándo omnes oppréssos a diábolo, quóniam Deus erat cum illo.
  32141 Actus	Acts	46	10	39	Et nos testes sumus ómnium quæ fecit in regióne Judæórum, et Jerúsalem, quem occidérunt suspendéntes in ligno.
  32142 Actus	Acts	46	10	40	Hunc Deus suscitávit tértia die, et dedit eum maniféstum fíeri,
  32143 Actus	Acts	46	10	41	non omni pópulo, sed téstibus præordinátis a Deo: nobis, qui manducávimus et bíbimus cum illo postquam resurréxit a mórtuis.
  32144 Actus	Acts	46	10	42	Et præcépit nobis prædicáre pópulo, et testificári, quia ipse est qui constitútus est a Deo judex vivórum et mortuórum.
  32145 Actus	Acts	46	10	43	Huic omnes prophétæ testimónium pérhibent remissiónem peccatórum accípere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
  32146 Actus	Acts	46	10	44	Adhuc loquénte Petro verba hæc, cécidit Spíritus Sanctus super omnes qui audiébant verbum.	b
  32147 Actus	Acts	46	10	45	Et obstupuérunt ex circumcisióne fidéles qui vénerant cum Petro, quia et in natiónes grátia Spíritus Sancti effúsa est.
  32148 Actus	Acts	46	10	46	Audiébant enim illos loquéntes linguis, et magnificántes Deum.
  32149 Actus	Acts	46	10	47	Tunc respóndit Petrus: Numquid aquam quis prohibére potest ut non baptizéntur hi qui Spíritum Sanctum accepérunt sicut et nos?
  32150 Actus	Acts	46	10	48	Et jussit eos baptizári in nómine Dómini Jesu Christi. Tunc rogavérunt eum ut manéret apud eos áliquot diébus.
  32151 Actus	Acts	46	11	1	Audiérunt autem Apóstoli et fratres qui erant in Judǽa, quóniam et gentes recepérunt verbum Dei.
  32152 Actus	Acts	46	11	2	Cum autem ascendísset Petrus Jerosólymam, disceptábant advérsus illum qui erant ex circumcisióne,
  32153 Actus	Acts	46	11	3	dicéntes: Quare introísti ad viros præpútium habéntes, et manducásti cum illis?
  32154 Actus	Acts	46	11	4	Incípiens autem Petrus exponébat illis órdinem, dicens:
  32155 Actus	Acts	46	11	5	Ego eram in civitáte Joppe orans, et vidi in excéssu mentis visiónem, descéndens vas quoddam velut línteum magnum quátuor inítiis summítti de cælo, et venit usque ad me.
  32156 Actus	Acts	46	11	6	In quod íntuens considerábam, et vidi quadrupédia terræ, et béstias, et reptília, et volatília cæli.
  32157 Actus	Acts	46	11	7	Audívi autem et vocem dicéntem mihi: Surge, Petre: occíde, et mandúca.
  32158 Actus	Acts	46	11	8	Dixi autem: Nequáquam Dómine: quia commúne aut immúndum numquam introívit in os meum.
  32159 Actus	Acts	46	11	9	Respóndit autem vox secúndo de cælo: Quæ Deus mundávit, tu ne commúne díxeris.
  32160 Actus	Acts	46	11	10	Hoc autem factum est per ter: et recépta sunt ómnia rursum in cælum.
  32161 Actus	Acts	46	11	11	Et ecce viri tres conféstim astitérunt in domo in qua eram, missi a Cæsaréa ad me.
  32162 Actus	Acts	46	11	12	Dixit autem Spíritus mihi ut irem cum illis, nihil hǽsitans. Venérunt autem mecum et sex fratres isti, et ingréssi sumus in domum viri.
  32163 Actus	Acts	46	11	13	Narrávit autem nobis quómodo vidísset ángelum in domo sua, stantem et dicéntem sibi: Mitte in Joppen, et accérsi Simónem qui cognominátur Petrus,
  32164 Actus	Acts	46	11	14	qui loquétur tibi verba in quibus salvus eris tu, et univérsa domus tua.
  32165 Actus	Acts	46	11	15	Cum autem cœpíssem loqui, cécidit Spíritus Sanctus super eos, sicut et in nos in inítio.
  32166 Actus	Acts	46	11	16	Recordátus sum autem verbi Dómini, sicut dicébat: Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto.
  32167 Actus	Acts	46	11	17	Si ergo eámdem grátiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credídimus in Dóminum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibére Deum?
  32168 Actus	Acts	46	11	18	His audítis, tacuérunt: et glorificavérunt Deum, dicéntes: Ergo et géntibus pœniténtiam dedit Deus ad vitam.
  32169 Actus	Acts	46	11	19	Et illi quidem qui dispérsi fúerant a tribulatióne quæ facta fúerat sub Stéphano, perambulavérunt usque Phœnícen, et Cyprum, et Antiochíam, némini loquéntes verbum, nisi solis Judǽis.	b
  32170 Actus	Acts	46	11	20	Erant autem quidam ex eis viri Cýprii et Cyrenǽi, qui cum introíssent Antiochíam, loquebántur et ad Græcos, annuntiántes Dóminum Jesum.
  32171 Actus	Acts	46	11	21	Et erat manus Dómini cum eis: multúsque númerus credéntium convérsus est ad Dóminum.
  32172 Actus	Acts	46	11	22	Pervénit autem sermo ad aures ecclésiæ quæ erat Jerosólymis super istis: et misérunt Bárnabam usque ad Antiochíam.
  32173 Actus	Acts	46	11	23	Qui cum pervenísset, et vidísset grátiam Dei, gavísus est: et hortabátur omnes in propósito cordis permanére in Dómino:
  32174 Actus	Acts	46	11	24	quia erat vir bonus, et plenus Spíritu Sancto, et fide. Et appósita est multa turba Dómino.
  32175 Actus	Acts	46	11	25	Proféctus est autem Bárnabas Tarsum, ut quǽreret Saulum: quem cum invenísset, perdúxit Antiochíam.
  32176 Actus	Acts	46	11	26	Et annum totum conversáti sunt ibi in ecclésia: et docuérunt turbam multam, ita ut cognominaréntur primum Antiochíæ discípuli, christiáni.
  32177 Actus	Acts	46	11	27	In his autem diébus supervenérunt ab Jerosólymis prophétæ Antiochíam:	b
  32178 Actus	Acts	46	11	28	et surgens unus ex eis nómine Ágabus, significábat per spíritum famem magnam futúram in univérso orbe terrárum, quæ facta est sub Cláudio.
  32179 Actus	Acts	46	11	29	Discípuli autem, prout quis habébat, proposuérunt sínguli in ministérium míttere habitántibus in Judǽa frátribus:
  32180 Actus	Acts	46	11	30	quod et fecérunt, mitténtes ad senióres per manus Bárnabæ et Sauli.
  32181 Actus	Acts	46	12	1	Eódem autem témpore misit Heródes rex manus, ut afflígeret quosdam de ecclésia.
  32182 Actus	Acts	46	12	2	Occídit autem Jacóbum fratrem Joánnis gládio.
  32183 Actus	Acts	46	12	3	Videns autem quia placéret Judǽis, appósuit ut apprehénderet et Petrum. Erant autem dies Azymórum.
  32184 Actus	Acts	46	12	4	Quem cum apprehendísset, misit in cárcerem, tradens quátuor quaterniónibus mílitum custodiéndum, volens post Pascha prodúcere eum pópulo.
  32185 Actus	Acts	46	12	5	Et Petrus quidem servabátur in cárcere. Orátio autem fiébat sine intermissióne ab ecclésia ad Deum pro eo.
  32186 Actus	Acts	46	12	6	Cum autem productúrus eum esset Heródes, in ipsa nocte erat Petrus dórmiens inter duos mílites, vinctus caténis duábus: et custódes ante óstium custodiébant cárcerem.
  32187 Actus	Acts	46	12	7	Et ecce ángelus Dómini ástitit, et lumen refúlsit in habitáculo: percussóque látere Petri, excitávit eum, dicens: Surge velóciter. Et cecidérunt caténæ de mánibus ejus.
  32188 Actus	Acts	46	12	8	Dixit autem ángelus ad eum: Præcíngere, et cálcea te cáligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circúmda tibi vestiméntum tuum, et séquere me.
  32189 Actus	Acts	46	12	9	Et éxiens sequebátur eum, et nesciébat quia verum est, quod fiébat per ángelum: existimábat autem se visum vidére.
  32190 Actus	Acts	46	12	10	Transeúntes autem primam et secúndam custódiam, venérunt ad portam férream, quæ ducit ad civitátem: quæ ultro apérta est eis. Et exeúntes processérunt vicum unum: et contínuo discéssit ángelus ab eo.
  32191 Actus	Acts	46	12	11	Et Petrus ad se revérsus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dóminus ángelum suum, et erípuit me de manu Heródis, et de omni exspectatióne plebis Judæórum.	b
  32192 Actus	Acts	46	12	12	Consideránsque venit ad domum Maríæ matris Joánnis, qui cognominátus est Marcus, ubi erant multi congregáti, et orántes.
  32193 Actus	Acts	46	12	13	Pulsánte autem eo óstium jánuæ, procéssit puélla ad audiéndum, nómine Rhode.
  32194 Actus	Acts	46	12	14	Et ut cognóvit vocem Petri, præ gáudio non apéruit jánuam, sed intro currens nuntiávit stare Petrum ante jánuam.
  32195 Actus	Acts	46	12	15	At illi dixérunt ad eam: Insánis. Illa autem affirmábat sic se habére. Illi autem dicébant: Ángelus ejus est.
  32196 Actus	Acts	46	12	16	Petrus autem perseverábat pulsans. Cum autem aperuíssent, vidérunt eum, et obstupuérunt.
  32197 Actus	Acts	46	12	17	Ánnuens autem eis manu ut tacérent, narrávit quómodo Dóminus eduxísset eum de cárcere, dixítque: Nuntiáte Jacóbo et frátribus hæc. Et egréssus ábiit in álium locum.
  32198 Actus	Acts	46	12	18	Facta autem die, erat non parva turbátio inter mílites, quidnam factum esset de Petro.	b
  32199 Actus	Acts	46	12	19	Heródes autem cum requisísset eum et non invenísset, inquisitióne facta de custódibus, jussit eos duci: descendénsque a Judǽa in Cæsaréam, ibi commorátus est.
  32200 Actus	Acts	46	12	20	Erat autem irátus Týriis et Sidóniis. At illi unánimes venérunt ad eum, et persuáso Blasto, qui erat super cubículum regis, postulábant pacem, eo quod aleréntur regiónes eórum ab illo.
  32201 Actus	Acts	46	12	21	Statúto autem die Heródes vestítus veste régia sedit pro tribunáli, et concionabátur ad eos.
  32202 Actus	Acts	46	12	22	Pópulus autem acclamábat: Dei voces, et non hóminis.
  32203 Actus	Acts	46	12	23	Conféstim autem percússit eum ángelus Dómini, eo quod non dedísset honórem Deo: et consúmptus a vérmibus, expirávit.
  32204 Actus	Acts	46	12	24	Verbum autem Dómini crescébat, et multiplicabátur.	b
  32205 Actus	Acts	46	12	25	Bárnabas autem et Saulus revérsi sunt ab Jerosólymis expléto ministério assúmpto Joánne, qui cognominátus est Marcus.
  32206 Actus	Acts	46	13	1	Erant autem in ecclésia quæ erat Antiochíæ, prophétæ et doctóres, in quibus Bárnabas, et Simon qui vocabátur Niger, et Lúcius Cyrenénsis, et Mánahen, qui erat Heródis Tetrárchæ collactáneus, et Saulus.
  32207 Actus	Acts	46	13	2	Ministrántibus autem illis Dómino, et jejunántibus, dixit illis Spíritus Sanctus: Segregáte mihi Saulum et Bárnabam in opus ad quod assúmpsi eos.
  32208 Actus	Acts	46	13	3	Tunc jejunántes et orántes, imponentésque eis manus, dimisérunt illos.
  32209 Actus	Acts	46	13	4	Et ipsi quidem missi a Spíritu Sancto abiérunt Seléuciam: et inde navigavérunt Cyprum.
  32210 Actus	Acts	46	13	5	Et cum veníssent Salamínam, prædicábant verbum Dei in synagógis Judæórum. Habébant autem et Joánnem in ministério.
  32211 Actus	Acts	46	13	6	Et cum perambulássent univérsam ínsulam usque Paphum, invenérunt quemdam virum magum pseudoprophétam, Judǽum, cui nomen erat Barjésu,
  32212 Actus	Acts	46	13	7	qui erat cum procónsule Sérgio Paulo viro prudénte. Hic, accersítis Bárnaba et Saulo, desiderábat audíre verbum Dei.
  32213 Actus	Acts	46	13	8	Resistébat autem illis Élymas magus (sic enim interpretátur nomen ejus), quærens avértere procónsulem a fide.
  32214 Actus	Acts	46	13	9	Saulus autem, qui et Paulus, replétus Spíritu Sancto, íntuens in eum,
  32215 Actus	Acts	46	13	10	dixit: O plene omni dolo et omni fallácia, fili diáboli, inimíce omnis justítiæ, non désinis subvértere vias Dómini rectas.
  32216 Actus	Acts	46	13	11	Et nunc ecce manus Dómini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et conféstim cécidit in eum calígo et ténebræ: et circúiens quærébat qui ei manum daret.
  32217 Actus	Acts	46	13	12	Tunc procónsul cum vidísset factum, crédidit admírans super doctrína Dómini.
  32218 Actus	Acts	46	13	13	Et cum a Papho navigássent Paulus et qui cum eo erant, venérunt Pergen Pamphýliæ. Joánnes autem discédens ab eis, revérsus est Jerosólymam.	b
  32219 Actus	Acts	46	13	14	Illi vero pertranseúntes Pergen, venérunt Antiochíam Pisídiæ: et ingréssi synagógam die sabbatórum, sedérunt.
  32220 Actus	Acts	46	13	15	Post lectiónem autem legis et prophetárum, misérunt príncipes synagógæ ad eos, dicéntes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortatiónis ad plebem, dícite.
  32221 Actus	Acts	46	13	16	Surgens autem Paulus, et manu siléntium índicens, ait: Viri Israëlítæ, et qui timétis Deum, audíte:
  32222 Actus	Acts	46	13	17	Deus plebis Ísraël elégit patres nostros, et plebem exaltávit cum essent íncolæ in terra Ægýpti, et in bráchio excélso edúxit eos ex ea,
  32223 Actus	Acts	46	13	18	et per quadragínta annórum tempus mores eórum sustínuit in desérto.
  32224 Actus	Acts	46	13	19	Et déstruens gentes septem in terra Chánaan, sorte distríbuit eis terram eórum,
  32225 Actus	Acts	46	13	20	quasi post quadringéntos et quinquagínta annos: et post hæc dedit júdices, usque ad Sámuel prophétam.
  32226 Actus	Acts	46	13	21	Et exínde postulavérunt regem: et dedit illis Deus Saul fílium Cis, virum de tribu Bénjamin, annis quadragínta:
  32227 Actus	Acts	46	13	22	et amóto illo, suscitávit illis David regem: cui testimónium pérhibens, dixit: Invéni David fílium Jesse, virum secúndum cor meum, qui fáciet omnes voluntátes meas.
  32228 Actus	Acts	46	13	23	Hujus Deus ex sémine secúndum promissiónem edúxit Ísraël salvatórem Jesum,	b
  32229 Actus	Acts	46	13	24	prædicánte Joánne ante fáciem advéntus ejus baptísmum pœniténtiæ omni pópulo Ísraël.
  32230 Actus	Acts	46	13	25	Cum impléret autem Joánnes cursum suum, dicébat: Quem me arbitrámini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceaménta pedum sólvere.
  32231 Actus	Acts	46	13	26	Viri fratres, fílii géneris Ábraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salútis hujus missum est.
  32232 Actus	Acts	46	13	27	Qui enim habitábant Jerúsalem, et príncipes ejus hunc ignorántes, et voces prophetárum quæ per omne sábbatum legúntur, judicántes implevérunt,
  32233 Actus	Acts	46	13	28	et nullam causam mortis inveniéntes in eo, petiérunt a Piláto ut interfícerent eum.
  32234 Actus	Acts	46	13	29	Cumque consummássent ómnia quæ de eo scripta erant, deponéntes eum de ligno, posuérunt eum in monuménto.
  32235 Actus	Acts	46	13	30	Deus vero suscitávit eum a mórtuis tértia die: qui visus est per dies multos his	b
  32236 Actus	Acts	46	13	31	qui simul ascénderant cum eo de Galilǽa in Jerúsalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
  32237 Actus	Acts	46	13	32	Et nos vobis annuntiámus eam, quæ ad patres nostros repromíssio facta est:
  32238 Actus	Acts	46	13	33	quóniam hanc Deus adimplévit fíliis nostris resúscitans Jesum, sicut et in psalmo secúndo scriptum est: Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
  32239 Actus	Acts	46	13	34	Quod autem suscitávit eum a mórtuis, ámplius jam non reversúrum in corruptiónem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidélia.
  32240 Actus	Acts	46	13	35	Ideóque et álias dicit: Non dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
  32241 Actus	Acts	46	13	36	David enim in sua generatióne cum administrásset, voluntáti Dei dormívit: et appósitus est ad patres suos, et vidit corruptiónem.
  32242 Actus	Acts	46	13	37	Quem vero Deus suscitávit a mórtuis, non vidit corruptiónem.
  32243 Actus	Acts	46	13	38	Notum ígitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remíssio peccatórum annuntiátur, et ab ómnibus quibus non potuístis in lege Móysi justificári,
  32244 Actus	Acts	46	13	39	in hoc omnis qui credit, justificátur.
  32245 Actus	Acts	46	13	40	Vidéte ergo ne supervéniat vobis quod dictum est in prophétis:
  32246 Actus	Acts	46	13	41	Vidéte contemptóres, et admirámini, et disperdímini: quia opus óperor ego in diébus vestris, opus quod non credétis, si quis enarráverit vobis.
  32247 Actus	Acts	46	13	42	Exeúntibus autem illis rogábant ut sequénti sábbato loqueréntur sibi verba hæc.	b
  32248 Actus	Acts	46	13	43	Cumque dimíssa esset synagóga, secúti sunt multi Judæórum, et coléntium advenárum, Paulum et Bárnabam: qui loquéntes suadébant eis ut permanérent in grátia Dei.
  32249 Actus	Acts	46	13	44	Sequénti vero sábbato pene univérsa cívitas convénit audíre verbum Dei.
  32250 Actus	Acts	46	13	45	Vidéntes autem turbas Judǽi, repléti sunt zelo, et contradicébant his quæ a Paulo dicebántur, blasphemántes.
  32251 Actus	Acts	46	13	46	Tunc constánter Paulus et Bárnabas dixérunt: Vobis oportébat primum loqui verbum Dei: sed quóniam repéllitis illud, et indígnos vos judicátis ætérnæ vitæ, ecce convértimur ad gentes.
  32252 Actus	Acts	46	13	47	Sic enim præcépit nobis Dóminus: Pósui te in lucem géntium, ut sis in salútem usque ad extrémum terræ.
  32253 Actus	Acts	46	13	48	Audiéntes autem gentes, gavísæ sunt, et glorificábant verbum Dómini: et credidérunt quotquot erant præordináti ad vitam ætérnam.
  32254 Actus	Acts	46	13	49	Disseminabátur autem verbum Dómini per univérsam regiónem.
  32255 Actus	Acts	46	13	50	Judǽi autem concitavérunt mulíeres religiósas et honéstas, et primos civitátis, et excitavérunt persecutiónem in Paulum et Bárnabam: et ejecérunt eos de fínibus suis.
  32256 Actus	Acts	46	13	51	At illi excússo púlvere pedum in eos, venérunt Icónium.
  32257 Actus	Acts	46	13	52	Discípuli quoque replebántur gáudio, et Spíritu Sancto.
  32258 Actus	Acts	46	14	1	Factum est autem Icónii, ut simul introírent in synagógam Judæórum, et loqueréntur, ita ut créderet Judæórum et Græcórum copiósa multitúdo.
  32259 Actus	Acts	46	14	2	Qui vero incréduli fuérunt Judǽi, suscitavérunt et ad iracúndiam concitavérunt ánimas géntium advérsus fratres.
  32260 Actus	Acts	46	14	3	Multo ígitur témpore demoráti sunt, fiduciáliter agéntes in Dómino, testimónium perhibénte verbo grátiæ suæ, dante signa et prodígia fíeri per manus eórum.
  32261 Actus	Acts	46	14	4	Divísa est autem multitúdo civitátis: et quidam quidem erant cum Judǽis, quidam vero cum Apóstolis.
  32262 Actus	Acts	46	14	5	Cum autem factus esset ímpetus gentílium et Judæórum cum princípibus suis, ut contuméliis affícerent, et lapidárent eos,
  32263 Actus	Acts	46	14	6	intelligéntes confugérunt ad civitátes Lycaóniæ Lystram et Derben, et univérsam in circúitu regiónem, et ibi evangelizántes erant.
  32264 Actus	Acts	46	14	7	Et quidam vir Lystris infírmus pédibus sedébat, claudus ex útero matris suæ, qui numquam ambuláverat.
  32265 Actus	Acts	46	14	8	Hic audívit Paulum loquéntem. Qui intúitus eum, et videns quia fidem habéret ut salvus fíeret,
  32266 Actus	Acts	46	14	9	dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilívit, et ambulábat.
  32267 Actus	Acts	46	14	10	Turbæ autem cum vidíssent quod fécerat Paulus, levavérunt vocem suam lycaónice, dicéntes: Dii símiles facti homínibus descendérunt ad nos.	b
  32268 Actus	Acts	46	14	11	Et vocábant Bárnabam Jovem, Paulum vero Mercúrium: quóniam ipse erat dux verbi.
  32269 Actus	Acts	46	14	12	Sacérdos quoque Jovis, qui erat ante civitátem, táuros et corónas ante jánuas áfferens, cum pópulis volébat sacrificáre.
  32270 Actus	Acts	46	14	13	Quod ubi audiérunt Apóstoli, Bárnabas et Paulus, conscíssis túnicis suis exiliérunt in turbas, clamántes	b
  32271 Actus	Acts	46	14	14	et dicéntes: Viri, quid hæc fácitis? et nos mortáles sumus, símiles vobis hómines, annuntiántes vobis ab his vanis convérti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et ómnia quæ in eis sunt:
  32272 Actus	Acts	46	14	15	qui in prætéritis generatiónibus dimísit omnes gentes íngredi vias suas.
  32273 Actus	Acts	46	14	16	Et quidem non sine testimónio semetípsum relíquit benefáciens de cælo, dans plúvias et témpora fructífera, implens cibo et lætítia corda nostra.
  32274 Actus	Acts	46	14	17	Et hæc dicéntes, vix sedavérunt turbas ne sibi immolárent.
  32275 Actus	Acts	46	14	18	Supervenérunt autem quidam ab Antiochía et Icónio Judǽi: et persuásis turbis, lapidantésque Paulum, traxérunt extra civitátem, existimántes eum mórtuum esse.	b
  32276 Actus	Acts	46	14	19	Circumdántibus autem eum discípulis, surgens intrávit civitátem, et póstera die proféctus est cum Bárnaba in Derben.
  32277 Actus	Acts	46	14	20	Cumque evangelizássent civitáti illi, et docuíssent multos, revérsi sunt Lystram, et Icónium, et Antiochíam,
  32278 Actus	Acts	46	14	21	confirmántes ánimas discipulórum, exhortantésque ut permanérent in fide: et quóniam per multas tribulatiónes opórtet nos intráre in regnum Dei.
  32279 Actus	Acts	46	14	22	Et cum constituíssent illis per síngulas ecclésias presbýteros, et orássent cum jejunatiónibus, commendavérunt eos Dómino, in quem credidérunt.
  32280 Actus	Acts	46	14	23	Transeuntésque Pisídiam, venérunt in Pamphýliam,
  32281 Actus	Acts	46	14	24	et loquéntes verbum Dómini in Perge, descendérunt in Attáliam:
  32282 Actus	Acts	46	14	25	et inde navigavérunt Antiochíam, unde erant tráditi grátiæ Dei in opus quod complevérunt.
  32283 Actus	Acts	46	14	26	Cum autem veníssent, et congregássent ecclésiam, retulérunt quanta fecísset Deus cum illis, et quia aperuísset géntibus óstium fídei.
  32284 Actus	Acts	46	14	27	Moráti sunt autem tempus non módicum cum discípulis.
  32285 Actus	Acts	46	15	1	Et quidam descendéntes de Judǽa docébant fratres: Quia nisi circumcidámini secúndum morem Móysi, non potéstis salvári.
  32286 Actus	Acts	46	15	2	Facta ergo seditióne non mínima Paulo et Bárnabæ advérsus illos, statuérunt ut ascénderent Paulus et Bárnabas, et quidam álii ex áliis ad Apóstolos et presbýteros in Jerúsalem super hac quæstióne.
  32287 Actus	Acts	46	15	3	Illi ergo dedúcti ab ecclésia pertransíbant Phœnícen et Samaríam, narrántes conversiónem géntium: et faciébant gáudium magnum ómnibus frátribus.
  32288 Actus	Acts	46	15	4	Cum autem veníssent Jerosólymam, suscépti sunt ab ecclésia, et ab Apóstolis et senióribus, annuntiántes quanta Deus fecísset cum illis.
  32289 Actus	Acts	46	15	5	Surrexérunt autem quidam de hǽresi pharisæórum, qui credidérunt, dicéntes quia opórtet circumcídi eos, præcípere quoque serváre legem Móysi.
  32290 Actus	Acts	46	15	6	Convenerúntque Apóstoli et senióres vidére de verbo hoc.	b
  32291 Actus	Acts	46	15	7	Cum autem magna conquisítio fíeret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quóniam ab antíquis diébus Deus in nobis elégit, per os meum audíre gentes verbum Evangélii et crédere.
  32292 Actus	Acts	46	15	8	Et qui novit corda Deus, testimónium perhíbuit, dans illis Spíritum Sanctum, sicut et nobis,
  32293 Actus	Acts	46	15	9	et nihil discrévit inter nos et illos, fide puríficans corda eórum.
  32294 Actus	Acts	46	15	10	Nunc ergo quid tentátis Deum, impónere jugum super cervíces discipulórum quod neque patres nostri, neque nos portáre potúimus?
  32295 Actus	Acts	46	15	11	sed per grátiam Dómini Jesu Christi crédimus salvári, quemádmodum et illi.
  32296 Actus	Acts	46	15	12	Tácuit autem omnis multitúdo: et audiébant Bárnabam et Paulum narrántes quanta Deus fecísset signa et prodígia in géntibus per eos.
  32297 Actus	Acts	46	15	13	Et postquam tacuérunt, respóndit Jacóbus, dicens: Viri fratres, audíte me.	b
  32298 Actus	Acts	46	15	14	Simon narrávit quemádmodum primum Deus visitávit súmere ex géntibus pópulum nómini suo.
  32299 Actus	Acts	46	15	15	Et huic concórdant verba prophetárum: sicut scriptum est:
  32300 Actus	Acts	46	15	16	Post hæc revértar, et reædificábo tabernáculum David quod décidit: et díruta ejus reædificábo, et érigam illud:
  32301 Actus	Acts	46	15	17	ut requírant céteri hóminum Dóminum, et omnes gentes super quas invocátum est nomen meum, dicit Dóminus fáciens hæc.
  32302 Actus	Acts	46	15	18	Notum a sǽculo est Dómino opus suum.
  32303 Actus	Acts	46	15	19	Propter quod ego júdico non inquietári eos qui ex géntibus convertúntur ad Deum,
  32304 Actus	Acts	46	15	20	sed scríbere ad eos ut abstíneant se a contaminatiónibus simulacrórum, et fornicatióne, et suffocátis, et sánguine.
  32305 Actus	Acts	46	15	21	Móyses enim a tempóribus antíquis habet in síngulis civitátibus qui eum prǽdicent in synagógis, ubi per omne sábbatum légitur.
  32306 Actus	Acts	46	15	22	Tunc plácuit Apóstolis et senióribus cum omni ecclésia elígere viros ex eis, et míttere Antiochíam cum Paulo et Bárnaba: Judam, qui cognominabátur Bársabas, et Silam, viros primos in frátribus:	b
  32307 Actus	Acts	46	15	23	scribéntes per manus eórum: Apóstoli et senióres fratres, his qui sunt Antiochíæ, et Sýriæ, et Cilíciæ, frátribus ex géntibus, salútem.
  32308 Actus	Acts	46	15	24	Quóniam audívimus quia quidam ex nobis exeúntes, turbavérunt vos verbis, everténtes ánimas vestras, quibus non mandávimus,
  32309 Actus	Acts	46	15	25	plácuit nobis colléctis in unum elígere viros, et míttere ad vos cum caríssimis nostris Bárnaba et Paulo,
  32310 Actus	Acts	46	15	26	homínibus qui tradidérunt ánimas suas pro nómine Dómini nostri Jesu Christi.
  32311 Actus	Acts	46	15	27	Mísimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis réferent éadem.
  32312 Actus	Acts	46	15	28	Visum est enim Spirítui Sancto et nobis nihil ultra impónere vobis óneris quam hæc necessária:
  32313 Actus	Acts	46	15	29	ut abstineátis vos ab immolátis simulacrórum, et sánguine, et suffocáto, et fornicatióne: a quibus custodiéntes vos, bene agétis. Valéte.
  32314 Actus	Acts	46	15	30	Illi ergo dimíssi, descendérunt Antiochíam: et congregáta multitúdine tradidérunt epístolam.	b
  32315 Actus	Acts	46	15	31	Quam cum legíssent, gavísi sunt super consolatióne.
  32316 Actus	Acts	46	15	32	Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophétæ, verbo plúrimo consoláti sunt fratres, et confirmavérunt.
  32317 Actus	Acts	46	15	33	Facto autem ibi aliquánto témpore, dimíssi sunt cum pace a frátribus ad eos qui míserant illos.
  32318 Actus	Acts	46	15	34	Visum est autem Silæ ibi remanére: Judas autem solus ábiit Jerúsalem.
  32319 Actus	Acts	46	15	35	Paulus autem et Bárnabas demorabántur Antiochíæ, docéntes et evangelizántes cum áliis plúribus verbum Dómini.
  32320 Actus	Acts	46	15	36	Post áliquot autem dies, dixit ad Bárnabam Paulus: Reverténtes visitémus fratres per univérsas civitátes in quibus prædicávimus verbum Dómini, quómodo se hábeant.
  32321 Actus	Acts	46	15	37	Bárnabas autem volébat secum assúmere et Joánnem, qui cognominabátur Marcus.
  32322 Actus	Acts	46	15	38	Paulus autem rogábat eum (ut qui discessísset ab eis de Pamphýlia, et non isset cum eis in opus) non debére récipi.
  32323 Actus	Acts	46	15	39	Facta est autem dissénsio, ita ut discéderent ab ínvicem, et Bárnabas quidem, assúmpto Marco, navigáret Cyprum.
  32324 Actus	Acts	46	15	40	Paulus vero, elécto Sila, proféctus est, tráditus grátiæ Dei a frátribus.
  32325 Actus	Acts	46	15	41	Perambulábat autem Sýriam et Cilíciam, confírmans ecclésias: præcípiens custodíre præcépta Apostolórum et seniórum.
  32326 Actus	Acts	46	16	1	Pervénit autem Derben et Lystram. Et ecce discípulus quidam erat ibi nómine Timótheus, fílius mulíeris Judǽæ fidélis, patre gentíli.
  32327 Actus	Acts	46	16	2	Huic testimónium bonum reddébant qui in Lystris erant et Icónio fratres.
  32328 Actus	Acts	46	16	3	Hunc vóluit Paulus secum proficísci: et assúmens circumcídit eum propter Judǽos qui erant in illis locis. Sciébant enim omnes quod pater ejus erat gentílis.
  32329 Actus	Acts	46	16	4	Cum autem pertransírent civitátes, tradébant eis custodíri dógmata quæ erant decréta ab Apóstolis et senióribus qui erant Jerosólymis.
  32330 Actus	Acts	46	16	5	Et ecclésiæ quidem confirmabántur fide, et abundábunt número quotídie.
  32331 Actus	Acts	46	16	6	Transeúntes autem Phrýgiam et Galátiæ regiónem, vetáti sunt a Spíritu Sancto loqui verbum Dei in Ásia.
  32332 Actus	Acts	46	16	7	Cum veníssent autem in Mýsiam, tentábant ire in Bithýniam: et non permísit eos Spíritus Jesu.
  32333 Actus	Acts	46	16	8	Cum autem pertransíssent Mýsiam, descendérunt Tróadem:
  32334 Actus	Acts	46	16	9	et vísio per noctem Paulo osténsa est: vir Mácedo quidam erat stans et déprecans eum, et dicens: Tránsiens in Macedóniam, ádjuva nos.
  32335 Actus	Acts	46	16	10	Ut autem visum vidit, statim quæsívimus proficísci in Macedóniam, certi facti quod vocásset nos Deus evangelizáre eis.	b
  32336 Actus	Acts	46	16	11	Navigántes autem a Tróade, recto cursu vénimus Samothráciam, et sequénti die Neápolim:
  32337 Actus	Acts	46	16	12	et inde Philíppos, quæ est prima partis Macedóniæ cívitas, colónia. Erámus autem in hac urbe diébus áliquot, conferéntes.
  32338 Actus	Acts	46	16	13	Die autem sabbatórum egréssi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbátur orátio esse: et sedéntes loquebámur muliéribus quæ convénerant.
  32339 Actus	Acts	46	16	14	Et quædam múlier nómine Lýdia, purpurária civitátis Thyatirenórum, colens Deum, audívit: cujus Dóminus apéruit cor inténdere his quæ dicebántur a Paulo.
  32340 Actus	Acts	46	16	15	Cum autem baptizáta esset, et domus ejus, deprecáta est, dicens: Si judicástis me fidélem Dómino esse, introíte in domum meam, et manéte. Et coégit nos.
  32341 Actus	Acts	46	16	16	Factum est autem eúntibus nobis ad oratiónem, puéllam quamdam habéntem spíritum pythónem obviáre nobis, quæ quæstum magnum præstábat dóminis suis divinándo.
  32342 Actus	Acts	46	16	17	Hæc subsecúta Paulum et nos, clamábat dicens: Isti hómines servi Dei excélsi sunt, qui annúntiant vobis viam salútis.
  32343 Actus	Acts	46	16	18	Hoc autem faciébat multis diébus. Dolens autem Paulus, et convérsus, spirítui dixit: Præcípio tibi in nómine Jesu Christi exíre ab ea. Et éxiit eádem hora.
  32344 Actus	Acts	46	16	19	Vidéntes autem dómini ejus quia exívit spes quæstus eórum, apprehendéntes Paulum et Silam, perduxérunt in forum ad príncipes:	b
  32345 Actus	Acts	46	16	20	et offeréntes eos magistrátibus, dixérunt: Hi hómines contúrbant civitátem nostram, cum sint Judǽi:
  32346 Actus	Acts	46	16	21	et annúntiant morem quem non licet nobis suscípere neque fácere, cum simus Románi.
  32347 Actus	Acts	46	16	22	Et cucúrrit plebs advérsus eos: et magistrátus, scissis túnicis eórum, jussérunt eos virgis cædi.
  32348 Actus	Acts	46	16	23	Et cum multas plagas eis imposuíssent, misérunt eos in cárcerem, præcipiéntes custódi ut diligénter custodíret eos.
  32349 Actus	Acts	46	16	24	Qui cum tale præcéptum accepísset, misit eos in interiórem cárcerem, et pedes eórum strinxit ligno.
  32350 Actus	Acts	46	16	25	Média autem nocte Paulus et Silas orántes, laudábant Deum: et audiébant eos qui in custódia erant.
  32351 Actus	Acts	46	16	26	Súbito vero terræmótus factus est magnus, ita ut moveréntur fundaménta cárceris. Et statim apérta sunt ómnia óstia: et universórum víncula solúta sunt.
  32352 Actus	Acts	46	16	27	Expergefáctus autem custos cárceris, et videns jánuas apértas cárceris, evagináto gládio volébat se interfícere, ǽstimans fugísse vinctos.
  32353 Actus	Acts	46	16	28	Clamávit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali féceris: univérsi enim hic sumus.
  32354 Actus	Acts	46	16	29	Petitóque lúmine, introgréssus est: et tremefáctus prócidit Paulo et Silæ ad pedes:
  32355 Actus	Acts	46	16	30	et prodúcens eos foras, ait: Dómini, quid me opórtet fácere, ut salvus fiam?
  32356 Actus	Acts	46	16	31	At illi dixérunt: Crede in Dóminum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.
  32357 Actus	Acts	46	16	32	Et locúti sunt ei verbum Dómini cum ómnibus qui erant in domo ejus.
  32358 Actus	Acts	46	16	33	Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eórum: et baptizátus est ipse, et omnis domus ejus contínuo.
  32359 Actus	Acts	46	16	34	Cumque perduxísset eos in domum suam, appósuit eis mensam, et lætátus est cum omni domo sua credens Deo.
  32360 Actus	Acts	46	16	35	Et cum dies factus esset, misérunt magistrátus lictóres, dicéntes: Dimítte hómines illos.	b
  32361 Actus	Acts	46	16	36	Nuntiávit autem custos cárceris verba hæc Paulo: Quia misérunt magistrátus ut dimittámini: nunc ígitur exeúntes, ite in pace.
  32362 Actus	Acts	46	16	37	Paulus autem dixit eis: Cæsos nos públice, indemnátos hómines Romános, misérunt in cárcerem: et nunc occúlte nos ejíciunt? Non ita: sed véniant,
  32363 Actus	Acts	46	16	38	et ipsi nos ejíciant. Nuntiavérunt autem magistrátibus lictóres verba hæc. Timuerúntque audíto quod Románi essent:
  32364 Actus	Acts	46	16	39	et veniéntes deprecáti sunt eos, et educéntes rogábant ut egrederéntur de urbe.
  32365 Actus	Acts	46	16	40	Exeúntes autem de cárcere, introiérunt ad Lýdiam: et visis frátribus consoláti sunt eos, et profécti sunt.
  32366 Actus	Acts	46	17	1	Cum autem perambulássent Amphípolim et Apollóniam, venérunt Thessalonícam, ubi erat synagóga Judæórum.
  32367 Actus	Acts	46	17	2	Secúndum consuetúdinem autem Paulus introívit ad eos, et per sábbata tria disserébat eis de Scriptúris,
  32368 Actus	Acts	46	17	3	adapériens et insínuans quia Christum opórtuit pati, et resúrgere a mórtuis: et quia hic est Jesus Christus, quem ego annúntio vobis.
  32369 Actus	Acts	46	17	4	Et quidam ex eis credidérunt et adjúncti sunt Paulo et Silæ: et de coléntibus gentilibúsque multitúdo magna, et mulíeres nóbiles non paucæ.
  32370 Actus	Acts	46	17	5	Zelántes autem Judǽi, assumentésque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitavérunt civitátem: et assisténtes dómui Jasónis quærébant eos prodúcere in pópulum.
  32371 Actus	Acts	46	17	6	Et cum non inveníssent eos, trahébant Jasónem et quosdam fratres ad príncipes civitátis, clamántes: Quóniam hi qui urbem cóncitant, et huc venérunt,
  32372 Actus	Acts	46	17	7	quos suscépit Jason, et hi omnes contra decréta Cǽsaris fáciunt, regem álium dicéntes esse, Jesum.
  32373 Actus	Acts	46	17	8	Concitavérunt autem plebem et príncipes civitátis audiéntes hæc.
  32374 Actus	Acts	46	17	9	Et accépta satisfactióne a Jasóne et a céteris, dimisérunt eos.
  32375 Actus	Acts	46	17	10	Fratres vero conféstim per noctem dimisérunt Paulum et Silam in Berœ́am. Qui cum veníssent, in synagógam Judæórum introiérunt.
  32376 Actus	Acts	46	17	11	Hi autem erant nobilióres eórum qui sunt Thessalonícæ, qui suscepérunt verbum cum omni aviditáte, quotídie scrutántes Scriptúras, si hæc ita se habérent.
  32377 Actus	Acts	46	17	12	Et multi quidem credidérunt ex eis, et mulíerum gentílium honestárum, et viri non pauci.
  32378 Actus	Acts	46	17	13	Cum autem cognovíssent in Thessaloníca Judǽi quia et Berœ́æ prædicátum est a Paulo verbum Dei, venérunt et illuc commovéntes, et turbántes multitúdinem.
  32379 Actus	Acts	46	17	14	Statímque tunc Paulum dimisérunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem et Timótheus remansérunt ibi.
  32380 Actus	Acts	46	17	15	Qui autem deducébant Paulum, perduxérunt eum usque Athénas, et accépto mandáto ab eo ad Silam et Timótheum ut quam celériter venírent ad illum, profécti sunt.	b
  32381 Actus	Acts	46	17	16	Paulus autem cum Athénis eos exspectáret, incitabátur spíritus ejus in ipso, videns idololatríæ déditam civitátem.
  32382 Actus	Acts	46	17	17	Disputábat ígitur in synagóga cum Judǽis et coléntibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui áderant.
  32383 Actus	Acts	46	17	18	Quidam autem epicuréi et stóici philósophi disserébant cum eo, et quidam dicébant: Quid vult seminivérbius hic dícere? Álii vero: Novórum dæmoniórum vidétur annuntiátor esse: quia Jesum et resurrectiónem annuntiábat eis.
  32384 Actus	Acts	46	17	19	Et apprehénsum eum ad Areópagum duxérunt, dicéntes: Póssumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dícitur, doctrína?
  32385 Actus	Acts	46	17	20	nova enim quædam infers áuribus nostris: vólumus ergo scire quidnam velint hæc esse.
  32386 Actus	Acts	46	17	21	(Atheniénses autem omnes, et ádvenæ hóspites, ad nihil áliud vacábant nisi aut dícere aut audíre áliquid novi.)
  32387 Actus	Acts	46	17	22	Stans autem Paulus in médio Areópagi, ait: Viri Atheniénses, per ómnia quasi superstitiosióres vos vídeo.	b
  32388 Actus	Acts	46	17	23	Prætériens enim, et videns simulácra vestra, invéni et aram in qua scriptum erat: Ignóto Deo. Quod ergo ignorántes cólitis, hoc ego annúntio vobis.
  32389 Actus	Acts	46	17	24	Deus, qui fecit mundum, et ómnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dóminus, non in manufáctis templis hábitat,
  32390 Actus	Acts	46	17	25	nec mánibus humánis cólitur índigens áliquo, cum ipse det ómnibus vitam, et inspiratiónem, et ómnia:
  32391 Actus	Acts	46	17	26	fecítque ex uno omne genus hóminum inhabitáre super univérsam fáciem terræ, defíniens statúta témpora, et términos habitatiónis eórum,
  32392 Actus	Acts	46	17	27	quǽrere Deum si forte attréctent eum, aut invéniant, quamvis non longe sit ab unoquóque nostrum.
  32393 Actus	Acts	46	17	28	In ipso enim vívimus, et movémur, et sumus: sicut et quidam vestrórum poëtárum dixérunt: Ipsíus enim et genus sumus.
  32394 Actus	Acts	46	17	29	Genus ergo cum simus Dei, non debémus æstimáre auro, aut argénto, aut lápidi, sculptúræ artis, et cogitatiónis hóminis, divínum esse símile.
  32395 Actus	Acts	46	17	30	Et témpora quidem hujus ignorántiæ despíciens Deus, nunc annúntiat homínibus ut omnes ubíque pœniténtiam agant,
  32396 Actus	Acts	46	17	31	eo quod státuit diem in quo judicatúrus est orbem in æquitáte, in viro in quo státuit, fidem præbens ómnibus, súscitans eum a mórtuis.
  32397 Actus	Acts	46	17	32	Cum audíssent autem resurrectiónem mortuórum, quidam quidem irridébant, quidam vero dixérunt: Audiémus te de hoc íterum.	b
  32398 Actus	Acts	46	17	33	Sic Paulus exívit de médio eórum.
  32399 Actus	Acts	46	17	34	Quidam vero viri adhæréntes ei, credidérunt: in quibus et Dionýsius Areopagíta, et múlier nómine Dámaris, et álii cum eis.
  32400 Actus	Acts	46	18	1	Post hæc egréssus ab Athénis, venit Corínthum:
  32401 Actus	Acts	46	18	2	et invéniens quemdam Judǽum nómine Áquilam, Pónticum génere, qui nuper vénerat ab Itália, et Priscíllam uxórem ejus (eo quod præcepísset Cláudius discédere omnes Judǽos a Roma), accéssit ad eos.
  32402 Actus	Acts	46	18	3	Et quia ejúsdem erat artis, manébat apud eos, et operabátur. (Erant autem scenofactóriæ artis.)
  32403 Actus	Acts	46	18	4	Et disputábat in synagóga per omne sábbatum, interpónens nomen Dómini Jesu: suadebátque Judǽis et Græcis.
  32404 Actus	Acts	46	18	5	Cum veníssent autem de Macedónia Silas et Timótheus, instábat verbo Paulus, testíficans Judǽis esse Christum Jesum.
  32405 Actus	Acts	46	18	6	Contradicéntibus autem eis, et blasphemántibus, excútiens vestiménta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam.
  32406 Actus	Acts	46	18	7	Et migrans inde, intrávit in domum cujúsdam, nómine Titi Justi, coléntis Deum, cujus domus erat conjúncta synagógæ.
  32407 Actus	Acts	46	18	8	Crispus autem archisynagógus crédidit Dómino cum omni domo sua: et multi Corinthiórum audiéntes credébant, et baptizabántur.
  32408 Actus	Acts	46	18	9	Dixit autem Dóminus nocte per visiónem Paulo: Noli timére, sed lóquere, et ne táceas:
  32409 Actus	Acts	46	18	10	propter quod ego sum tecum, et nemo apponétur tibi ut nóceat te: quóniam pópulus est mihi multus in hac civitáte.
  32410 Actus	Acts	46	18	11	Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
  32411 Actus	Acts	46	18	12	Gallióne autem procónsule Acháiæ, insurrexérunt uno ánimo Judǽi in Paulum, et adduxérunt eum ad tribúnal,	b
  32412 Actus	Acts	46	18	13	dicéntes: Quia contra legem hic persuádet homínibus cólere Deum.
  32413 Actus	Acts	46	18	14	Incipiénte autem Paulo aperíre os, dixit Gállio ad Judǽos: Si quidem esset iníquum áliquid aut fácinus péssimum, o viri Judǽi, recte vos sustinérem.
  32414 Actus	Acts	46	18	15	Si vero quæstiónes sunt de verbo, et nomínibus, et lege vestra, vos ipsi vidéritis: judex ego horum nolo esse.
  32415 Actus	Acts	46	18	16	Et minávit eos a tribunáli.
  32416 Actus	Acts	46	18	17	Apprehendéntes autem omnes Sósthenem príncipem synagógæ, percutiébant eum ante tribúnal: et nihil eórum Gallióni curæ erat.
  32417 Actus	Acts	46	18	18	Paulus vero cum adhuc sustinuísset dies multos frátribus valefáciens, navigávit in Sýriam (et cum eo Priscílla et Áquila), qui sibi totónderat in Cenchris caput: habébat enim votum.	b
  32418 Actus	Acts	46	18	19	Devenítque Éphesum, et illos ibi relíquit. Ipse vero ingréssus synagógam, disputábat cum Judǽis.
  32419 Actus	Acts	46	18	20	Rogántibus autem eis ut amplióri témpore manéret, non consénsit,
  32420 Actus	Acts	46	18	21	sed valefáciens, et dicens: Íterum revértar ad vos, Deo volénte: proféctus est ab Épheso.
  32421 Actus	Acts	46	18	22	Et descéndens Cæsaréam, ascéndit, et salutávit ecclésiam, et descéndit Antiochíam.
  32422 Actus	Acts	46	18	23	Et facto ibi aliquánto témpore proféctus est, perámbulans ex órdine Galáticam regiónem, et Phrýgiam, confírmans omnes discípulos.
  32423 Actus	Acts	46	18	24	Judǽus autem quidam, Apóllo nómine, Alexandrínus génere, vir éloquens, devénit Éphesum, potens in scriptúris.	b
  32424 Actus	Acts	46	18	25	Hic erat edóctus viam Dómini: et fervens spíritu loquebátur, et docébat diligénter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptísma Joánnis.
  32425 Actus	Acts	46	18	26	Hic ergo cœpit fiduciáliter ágere in synagóga. Quem cum audíssent Priscílla et Áquila, assumpsérunt eum, et diligéntius exposuérunt ei viam Dómini.
  32426 Actus	Acts	46	18	27	Cum autem vellet ire Acháiam, exhortáti fratres, scripsérunt discípulis ut suscíperent eum. Qui cum venísset, cóntulit multum his qui credíderant.
  32427 Actus	Acts	46	18	28	Veheménter enim Judǽos revincébat públice, osténdens per Scriptúras esse Christum Jesum.
  32428 Actus	Acts	46	19	1	Factum est autem cum Apóllo esset Corínthi, ut Paulus peragrátis superióribus pártibus veníret Éphesum, et inveníret quosdam discípulos:
  32429 Actus	Acts	46	19	2	dixítque ad eos: Si Spíritum Sanctum accepístis credéntes? At illi dixérunt ad eum: Sed neque si Spíritus Sanctus est, audívimus.
  32430 Actus	Acts	46	19	3	Ille vero ait: In quo ergo baptizáti estis? Qui dixérunt: In Joánnis baptísmate.
  32431 Actus	Acts	46	19	4	Dixit autem Paulus: Joánnes baptizávit baptísmo pœniténtiæ pópulum, dicens in eum qui ventúrus esset post ipsum ut créderent, hoc est, in Jesum.
  32432 Actus	Acts	46	19	5	His audítis, baptizáti sunt in nómine Dómini Jesu.
  32433 Actus	Acts	46	19	6	Et cum imposuísset illis manus Paulus, venit Spíritus Sanctus super eos, et loquebántur linguis, et prophetábant.
  32434 Actus	Acts	46	19	7	Erant autem omnes viri fere duódecim.
  32435 Actus	Acts	46	19	8	Introgréssus autem synagógam, cum fidúcia loquebátur per tres menses, dísputans et suádens de regno Dei.	b
  32436 Actus	Acts	46	19	9	Cum autem quidam induraréntur, et non créderent, maledicéntes viam Dómini coram multitúdine, discédens ab eis, segregávit discípulos, quotídie dísputans in schola tyránni cujúsdam.
  32437 Actus	Acts	46	19	10	Hoc autem factum est per biénnium, ita ut omnes qui habitábant in Ásia audírent verbum Dómini, Judǽi atque gentíles.
  32438 Actus	Acts	46	19	11	Virtutésque non quáslibet faciébat Deus per manum Pauli,
  32439 Actus	Acts	46	19	12	ita ut étiam super lánguidos deferréntur a córpore ejus sudária et semicínctia, et recedébant ab eis languóres, et spíritus nequam egrediebántur.
  32440 Actus	Acts	46	19	13	Tentavérunt autem quidam et de circumeúntibus Judǽis exorcístis invocáre super eos qui habébant spíritus malos nomen Dómini Jesu, dicéntes: Adjúro vos per Jesum, quem Paulus prǽdicat.
  32441 Actus	Acts	46	19	14	Erant autem quidam Judǽi, Scevæ príncipis sacerdótum septem fílii, qui hoc faciébant.
  32442 Actus	Acts	46	19	15	Respóndens autem spíritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?
  32443 Actus	Acts	46	19	16	Et insíliens in eos homo, in quo erat dæmónium péssimum, et dominátus ambórum, inváluit contra eos, ita ut nudi et vulneráti effúgerent de domo illa.
  32444 Actus	Acts	46	19	17	Hoc autem notum factum est ómnibus Judǽis, atque gentílibus qui habitábant Éphesi: et cécidit timor super omnes illos, et magnificabátur nomen Dómini Jesu.
  32445 Actus	Acts	46	19	18	Multíque credéntium veniébant, confiténtes et annuntiántes actus suos.
  32446 Actus	Acts	46	19	19	Multi autem ex eis, qui fúerant curiósa sectáti, contulérunt libros, et combussérunt coram ómnibus: et computátis prétiis illórum, invenérunt pecúniam denariórum quinquagínta míllium.
  32447 Actus	Acts	46	19	20	Ita fórtiter crescébat verbum Dei, et confirmabátur.
  32448 Actus	Acts	46	19	21	His autem explétis, propósuit Paulus in Spíritu, tránsita Macedónia et Acháia, ire Jerosólymam, dicens: Quóniam postquam fúero ibi, opórtet me et Romam vidére.	b
  32449 Actus	Acts	46	19	22	Mittens autem in Macedóniam duos ex ministrántibus sibi, Timótheum et Erástum, ipse remánsit ad tempus in Ásia.
  32450 Actus	Acts	46	19	23	Facta est autem illo témpore turbátio non mínima de via Dómini.
  32451 Actus	Acts	46	19	24	Demétrius enim quidam nómine, argentárius, fáciens ædes argénteas Diánæ, præstábat artifícibus non módicum quæstum:
  32452 Actus	Acts	46	19	25	quos cónvocans, et eos qui hujúsmodi erant opífices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artifício est nobis acquisítio:
  32453 Actus	Acts	46	19	26	et vidétis et audítis quia non solum Éphesi, sed pene totíus Ásiæ, Paulus hic suádens avértit multam turbam, dicens: Quóniam non sunt dii, qui mánibus fiunt.
  32454 Actus	Acts	46	19	27	Non solum autem hæc periclitábitur nobis pars in redargutiónem veníre, sed et magnæ Diánæ templum in níhilum reputábitur, sed et déstrui incípiet majéstas ejus, quam tota Ásia et orbis colit.
  32455 Actus	Acts	46	19	28	His audítis, repléti sunt ira, et exclamavérunt dicéntes: Magna Diána Ephesiórum.
  32456 Actus	Acts	46	19	29	Et impléta est cívitas confusióne, et ímpetum fecérunt uno ánimo in theátrum, rapto Gajo et Aristárcho Macedónibus, comítibus Pauli.
  32457 Actus	Acts	46	19	30	Paulo autem volénte intráre in pópulum, non permisérunt discípuli.
  32458 Actus	Acts	46	19	31	Quidam autem et de Ásiæ princípibus, qui erant amíci ejus, misérunt ad eum rogántes ne se daret in theátrum:
  32459 Actus	Acts	46	19	32	álii autem áliud clamábant. Erat enim ecclésia confúsa: et plures nesciébant qua ex causa conveníssent.
  32460 Actus	Acts	46	19	33	De turba autem detraxérunt Alexándrum, propelléntibus eum Judǽis. Alexánder autem manu siléntio postuláto, volébat réddere ratiónem pópulo.	b
  32461 Actus	Acts	46	19	34	Quem ut cognovérunt Judǽum esse, vox facta una est ómnium, quasi per horas duas clamántium: Magna Diána Ephesiórum.
  32462 Actus	Acts	46	19	35	Et cum sedásset scriba turbas, dixit: Viri Ephésii, quis enim est hóminum, qui nésciat Ephesiórum civitátem cultrícem esse magnæ Diánæ, Jovísque prolis?
  32463 Actus	Acts	46	19	36	Cum ergo his contradíci non possit, opórtet vos sedátos esse, et nihil témere ágere.
  32464 Actus	Acts	46	19	37	Adduxístis enim hómines istos, neque sacrílegos, neque blasphemántes deam vestram.
  32465 Actus	Acts	46	19	38	Quod si Demétrius et qui cum eo sunt artífices, habent advérsus áliquem causam, convéntus forénses agúntur, et procónsules sunt: accúsent ínvicem.
  32466 Actus	Acts	46	19	39	Si quid autem altérius rei quǽritis, in legítima ecclésia póterit absólvi.
  32467 Actus	Acts	46	19	40	Nam et periclitámur árgui seditiónis hodiérnæ, cum nullus obnóxius sit de quo possímus réddere ratiónem concúrsus istíus. Et cum hæc dixísset, dimísit ecclésiam.
  32468 Actus	Acts	46	20	1	Postquam autem cessávit tumúltus, vocátis Paulus discípulis, et exhortátus eos, valedíxit, et proféctus est ut iret in Macedóniam.
  32469 Actus	Acts	46	20	2	Cum autem perambulásset partes illas, et exhortátus eos fuísset multo sermóne, venit ad Grǽciam:
  32470 Actus	Acts	46	20	3	ubi cum fecísset menses tres, factæ sunt illi insídiæ a Judǽis navigatúro in Sýriam: habuítque consílium ut reverterétur per Macedóniam.
  32471 Actus	Acts	46	20	4	Comitátus est autem eum Sópater Pyrrhi Berœénsis, Thessalonicénsium vero Aristárchus, et Secúndus, et Gajus Dérbeus, et Timótheus: Asiáni vero Týchicus et Tróphimus.
  32472 Actus	Acts	46	20	5	Hi cum præcessíssent, sustinuérunt nos Tróade:
  32473 Actus	Acts	46	20	6	nos vero navigávimus post dies azymórum a Philíppis, et vénimus ad eos Tróadem in diébus quinque, ubi demoráti sumus diébus septem.
  32474 Actus	Acts	46	20	7	Una autem sábbati cum convenissémus ad frangéndum panem, Paulus disputábat cum eis profectúrus in crástinum, protraxítque sermónem usque in médiam noctem.
  32475 Actus	Acts	46	20	8	Erant autem lámpades copiósæ in cœnáculo, ubi erámus congregáti.
  32476 Actus	Acts	46	20	9	Sedens autem quidam adoléscens nómine Eútychus super fenéstram, cum mergerétur somno gravi, disputánte diu Paulo, ductus somno cécidit de tértio cœnáculo deórsum, et sublátus est mórtuus.
  32477 Actus	Acts	46	20	10	Ad quem cum descendísset Paulus, incúbuit super eum: et compléxus dixit: Nolíte turbári, ánima enim ipsíus in ipso est.
  32478 Actus	Acts	46	20	11	Ascéndens autem, frangénsque panem, et gustans, satísque allocútus usque in lucem, sic proféctus est.
  32479 Actus	Acts	46	20	12	Adduxérunt autem púerum vivéntem, et consoláti sunt non mínime.
  32480 Actus	Acts	46	20	13	Nos autem ascendéntes navem, navigávimus in Asson, inde susceptúri Paulum: sic enim disposúerat ipse per terram iter factúrus.	b
  32481 Actus	Acts	46	20	14	Cum autem convenísset nos in Asson, assúmpto eo, vénimus Mitylénen.
  32482 Actus	Acts	46	20	15	Et inde navigántes, sequénti die vénimus contra Chium, et ália applicúimus Samum, et sequénti die vénimus Milétum.
  32483 Actus	Acts	46	20	16	Proposúerat enim Paulus transnavigáre Éphesum, ne qua mora illi fíeret in Ásia. Festinábat enim, si possíbile sibi esset, ut diem Pentecóstes fáceret Jerosólymis.
  32484 Actus	Acts	46	20	17	A Miléto autem mittens Éphesum, vocávit majóres natu ecclésiæ.
  32485 Actus	Acts	46	20	18	Qui cum veníssent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingréssus sum in Ásiam, quáliter vobíscum per omne tempus fúerim,
  32486 Actus	Acts	46	20	19	sérviens Dómino cum omni humilitáte, et lácrimis, et tentatiónibus, quæ mihi accidérunt ex insídiis Judæórum:
  32487 Actus	Acts	46	20	20	quómodo nihil subtráxerim utílium, quóminus annuntiárem vobis et docérem vos, públice et per domos,
  32488 Actus	Acts	46	20	21	testíficans Judǽis atque gentílibus in Deum pœniténtiam, et fidem in Dóminum nostrum Jesum Christum.
  32489 Actus	Acts	46	20	22	Et nunc ecce alligátus ego spíritu, vado in Jerúsalem: quæ in ea ventúra sint mihi, ignórans:	b
  32490 Actus	Acts	46	20	23	nisi quod Spíritus Sanctus per omnes civitátes mihi protestátur, dicens quóniam víncula et tribulatiónes Jerosólymis me manent.
  32491 Actus	Acts	46	20	24	Sed nihil horum véreor: nec fácio ánimam meam pretiosiórem quam me, dúmmodo consúmmem cursum meum, et ministérium verbi quod accépi a Dómino Jesu, testificári Evangélium grátiæ Dei.
  32492 Actus	Acts	46	20	25	Et nunc ecce ego scio quia ámplius non vidébitis fáciem meam vos omnes, per quos transívi prǽdicans regnum Dei.
  32493 Actus	Acts	46	20	26	Quaprópter contéstor vos hodiérna die, quia mundus sum a sánguine ómnium.
  32494 Actus	Acts	46	20	27	Non enim subterfúgi, quóminus annuntiárem omne consílium Dei vobis.
  32495 Actus	Acts	46	20	28	Atténdite vobis, et univérso gregi, in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos régere ecclésiam Dei, quam acquisívit sánguine suo.
  32496 Actus	Acts	46	20	29	Ego scio quóniam intrábunt post discessiónem meam lupi rapáces in vos, non parcéntes gregi.
  32497 Actus	Acts	46	20	30	Et ex vobisípsis exsúrgent viri loquéntes pervérsa, ut abdúcant discípulos post se.
  32498 Actus	Acts	46	20	31	Propter quod vigiláte, memória retinéntes quóniam per triénnium nocte et die non cessávi, cum lácrimis monens unumquémque vestrum.
  32499 Actus	Acts	46	20	32	Et nunc comméndo vos Deo, et verbo grátiæ ipsíus, qui potens est ædificáre, et dare hæreditátem in sanctificátis ómnibus.
  32500 Actus	Acts	46	20	33	Argéntum, et aurum, aut vestem nullíus concupívi, sicut
  32501 Actus	Acts	46	20	34	ipsi scitis: quóniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministravérunt manus istæ.
  32502 Actus	Acts	46	20	35	Ómnia osténdi vobis, quóniam sic laborántes, opórtet suscípere infírmos ac meminísse verbi Dómini Jesu: quóniam ipse dixit: Beátius est magis dare, quam accípere.
  32503 Actus	Acts	46	20	36	Et cum hæc dixísset, pósitis génibus suis orávit cum ómnibus illis.
  32504 Actus	Acts	46	20	37	Magnus autem fletus factus est ómnium: et procumbéntes super collum Pauli, osculabántur eum,
  32505 Actus	Acts	46	20	38	doléntes máxime in verbo quod díxerat, quóniam ámplius fáciem ejus non essent visúri. Et deducébant eum ad navem.
  32506 Actus	Acts	46	21	1	Cum autem factum esset ut navigarémus abstrácti ab eis, recto cursu vénimus Coum, et sequénti die Rhodum, et inde Pátaram.
  32507 Actus	Acts	46	21	2	Et cum invenissémus navem transfretántem in Phœnícen, ascendéntes navigávimus.
  32508 Actus	Acts	46	21	3	Cum apparuissémus autem Cypro, relinquéntes eam ad sinístram, navigávimus in Sýriam, et vénimus Tyrum: ibi enim navis expositúra erat onus.
  32509 Actus	Acts	46	21	4	Invéntis autem discípulis, mánsimus ibi diébus septem: qui Paulo dicébant per Spíritum ne ascénderet Jerosólymam.
  32510 Actus	Acts	46	21	5	Et explétis diébus, profécti ibámus, deducéntibus nos ómnibus cum uxóribus et fíliis usque foras civitátem: et pósitis génibus in líttore, orávimus.
  32511 Actus	Acts	46	21	6	Et cum valefecissémus ínvicem, ascéndimus navem: illi autem rediérunt in sua.
  32512 Actus	Acts	46	21	7	Nos vero navigatióne expléta a Tyro descéndimus Ptolemáidam: et salutátis frátribus, mánsimus die una apud illos.
  32513 Actus	Acts	46	21	8	Ália autem die profécti, vénimus Cæsaréam. Et intrántes domum Philíppi evangelístæ, qui erat unus de septem, mánsimus apud eum.
  32514 Actus	Acts	46	21	9	Huic autem erant quátuor fíliæ vírgines prophetántes.
  32515 Actus	Acts	46	21	10	Et cum morarémur per dies áliquot, supervénit quidam a Judǽa prophéta, nómine Ágabus.
  32516 Actus	Acts	46	21	11	Is cum venísset ad nos, tulit zonam Pauli: et álligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spíritus Sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligábunt in Jerúsalem Judǽi, et tradent in manus géntium.
  32517 Actus	Acts	46	21	12	Quod cum audissémus, rogabámus nos, et qui loci illíus erant, ne ascénderet Jerosólymam.
  32518 Actus	Acts	46	21	13	Tunc respóndit Paulus, et dixit: Quid fácitis flentes, et affligéntes cor meum? Ego enim non solum alligári, sed et mori in Jerúsalem parátus sum propter nomen Dómini Jesu.
  32519 Actus	Acts	46	21	14	Et cum ei suadére non possémus, quiévimus, dicéntes: Dómini volúntas fiat.
  32520 Actus	Acts	46	21	15	Post dies autem istos, præparáti ascendebámus in Jerúsalem.	b
  32521 Actus	Acts	46	21	16	Venérunt autem et ex discípulis a Cæsaréa nobíscum, adducéntes secum apud quem hospitarémur Mnasónem quemdam Cýprium, antíquum discípulum.
  32522 Actus	Acts	46	21	17	Et cum venissémus Jerosólymam, libénter excepérunt nos fratres.
  32523 Actus	Acts	46	21	18	Sequénti autem die introíbat Paulus nobíscum ad Jacóbum, omnésque collécti sunt senióres.
  32524 Actus	Acts	46	21	19	Quos cum salutásset, narrábat per síngula quæ Deus fecísset in géntibus per ministérium ipsíus.
  32525 Actus	Acts	46	21	20	At illi cum audíssent, magnificábant Deum, dixerúntque ei: Vides, frater, quot míllia sunt in Judǽis qui credidérunt, et omnes æmulatóres sunt legis.
  32526 Actus	Acts	46	21	21	Audiérunt autem de te quia discessiónem dóceas a Móyse eórum qui per gentes sunt Judæórum, dicens non debére eos circumcídere fílios suos, neque secúndum consuetúdinem íngredi.
  32527 Actus	Acts	46	21	22	Quid ergo est? útique opórtet conveníre multitúdinem: áudient enim te supervenísse.
  32528 Actus	Acts	46	21	23	Hoc ergo fac quod tibi dícimus. Sunt nobis viri quátuor, votum habéntes super se.
  32529 Actus	Acts	46	21	24	His assúmptis, sanctífica te cum illis, et impénde in illis ut radant cápita: et scient omnes quia quæ de te audiérunt, falsa sunt, sed ámbulas et ipse custódiens legem.
  32530 Actus	Acts	46	21	25	De his autem qui credidérunt ex géntibus, nos scrípsimus judicántes ut abstíneant se ab idólis immoláto, et sánguine, et suffocáto, et fornicatióne.
  32531 Actus	Acts	46	21	26	Tunc Paulus, assúmptis viris, póstera die purificátus cum illis intrávit in templum, annúntians expletiónem diérum purificatiónis, donec offerrétur pro unoquóque eórum oblátio.	b
  32532 Actus	Acts	46	21	27	Dum autem septem dies consummaréntur, hi qui de Ásia erant Judǽi, cum vidíssent eum in templo, concitavérunt omnem pópulum, et injecérunt ei manus, clamántes:
  32533 Actus	Acts	46	21	28	Viri Israëlítæ, adjuváte: hic est homo qui advérsus pópulum, et legem, et locum hunc, omnes ubíque docens, ínsuper et gentíles indúxit in templum, et violávit sanctum locum istum.
  32534 Actus	Acts	46	21	29	Víderant enim Tróphimum Ephésium in civitáte cum ipso, quem æstimavérunt quóniam in templum introduxísset Paulus.
  32535 Actus	Acts	46	21	30	Commotáque est cívitas tota, et facta est concúrsio pópuli. Et apprehendéntes Paulum, trahébant eum extra templum: et statim clausæ sunt jánuæ.
  32536 Actus	Acts	46	21	31	Quæréntibus autem eum occídere, nuntiátum est tribúno cohórtis quia tota confúnditur Jerúsalem.
  32537 Actus	Acts	46	21	32	Qui statim, assúmptis milítibus et centuriónibus, decúrrit ad illos. Qui cum vidíssent tribúnum et mílites, cessavérunt percútere Paulum.
  32538 Actus	Acts	46	21	33	Tunc accédens tribúnus apprehéndit eum, et jussit eum alligári caténis duábus: et interrogábat quis esset, et quid fecísset.	b
  32539 Actus	Acts	46	21	34	Álii autem áliud clamábant in turba. Et cum non posset certum cognóscere præ tumúltu, jussit duci eum in castra.
  32540 Actus	Acts	46	21	35	Et cum venísset ad gradus, cóntigit ut portarétur a milítibus propter vim pópuli.
  32541 Actus	Acts	46	21	36	Sequebátur enim multitúdo pópuli, clamans: Tolle eum.
  32542 Actus	Acts	46	21	37	Et cum cœpísset indúci in castra Paulus, dicit tribúno: Si licet mihi loqui áliquid ad te? Qui dixit: Græce nosti?
  32543 Actus	Acts	46	21	38	nonne tu es Ægýptius, qui ante hos dies tumúltum concitásti, et eduxísti in desértum quátuor míllia virórum sicariórum?
  32544 Actus	Acts	46	21	39	Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judǽus a Tarso Cilíciæ, non ignótæ civitátis múniceps. Rogo autem te, permítte mihi loqui ad pópulum.
  32545 Actus	Acts	46	21	40	Et cum ille permisísset, Paulus stans in grádibus ánnuit manu ad plebem, et magno siléntio facto, allocútus est lingua hebrǽa, dicens:
  32546 Actus	Acts	46	22	1	Viri fratres, et patres, audíte quam ad vos nunc reddo ratiónem.
  32547 Actus	Acts	46	22	2	Cum audíssent autem quia hebrǽa lingua loquerétur ad illos, magis præstitérunt siléntium.
  32548 Actus	Acts	46	22	3	Et dicit: Ego sum vir Judǽus, natus in Tarso Cilíciæ, nutrítus autem in ista civitáte, secus pedes Gamáliel erudítus juxta veritátem patérnæ legis, æmulátor legis, sicut et vos omnes estis hódie:
  32549 Actus	Acts	46	22	4	qui hanc viam persecútus sum usque ad mortem, álligans et tradens in custódias viros ac mulíeres,
  32550 Actus	Acts	46	22	5	sicut princeps sacerdótum mihi testimónium reddit, et omnes majóres natu: a quibus et epístolas accípiens, ad fratres Damáscum pergébam, ut addúcerem inde vinctos in Jerúsalem ut puniréntur.
  32551 Actus	Acts	46	22	6	Factum est autem, eúnte me, et appropinquánte Damásco média die, súbito de cælo circumfúlsit me lux copiósa:
  32552 Actus	Acts	46	22	7	et décidens in terram, audívi vocem dicéntem mihi: Saule, Saule, quid me perséqueris?
  32553 Actus	Acts	46	22	8	Ego autem respóndi: Quis es, dómine? Dixítque ad me: Ego sum Jesus Nazarénus, quem tu perséqueris.
  32554 Actus	Acts	46	22	9	Et qui mecum erant, lumen quidem vidérunt, vocem autem non audiérunt ejus qui loquebátur mecum.
  32555 Actus	Acts	46	22	10	Et dixi: Quid fáciam, dómine? Dóminus autem dixit ad me: Surgens vade Damáscum: et ibi tibi dicétur de ómnibus quæ te opórteat fácere.
  32556 Actus	Acts	46	22	11	Et cum non vidérem præ claritáte lúminis illíus, ad manum dedúctus a comítibus, veni Damáscum.
  32557 Actus	Acts	46	22	12	Ananías autem quidam vir secúndum legem, testimónium habens ab ómnibus cohabitántibus Judǽis,
  32558 Actus	Acts	46	22	13	véniens ad me et astans, dixit mihi: Saule frater, réspice. Et ego eádem hora respéxi in eum.
  32559 Actus	Acts	46	22	14	At ille dixit: Deus patrum nostrórum præordinávit te, ut cognósceres voluntátem ejus, et vidéres justum, et audíres vocem ex ore ejus:
  32560 Actus	Acts	46	22	15	quia eris testis illíus ad omnes hómines eórum quæ vidísti et audísti.
  32561 Actus	Acts	46	22	16	Et nunc quid moráris? Exsúrge, et baptizáre, et áblue peccáta tua, invocáto nómine ipsíus.
  32562 Actus	Acts	46	22	17	Factum est autem reverténti mihi in Jerúsalem, et oránti in templo, fíeri me in stupóre mentis,
  32563 Actus	Acts	46	22	18	et vidére illum dicéntem mihi: Festína, et exi velóciter ex Jerúsalem: quóniam non recípient testimónium tuum de me.
  32564 Actus	Acts	46	22	19	Et ego dixi: Dómine, ipsi sciunt quia ego eram conclúdens in cárcerem, et cædens per synagógas eos qui credébant in te:
  32565 Actus	Acts	46	22	20	et cum funderétur sanguis Stéphani testis tui, ego astábam, et consentiébam, et custodiébam vestiménta interficiéntium illum.
  32566 Actus	Acts	46	22	21	Et dixit ad me: Vade, quóniam ego in natiónes longe mittam te.
  32567 Actus	Acts	46	22	22	Audiébant autem eum usque ad hoc verbum, et levavérunt vocem suam, dicéntes: Tolle de terra hujúsmodi: non enim fas est eum vívere.	b
  32568 Actus	Acts	46	22	23	Vociferántibus autem eis, et projiciéntibus vestiménta sua, et púlverem jactántibus in áërem,
  32569 Actus	Acts	46	22	24	jussit tribúnus indúci eum in castra, et flagéllis cædi, et torquéri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamárent ei.
  32570 Actus	Acts	46	22	25	Et cum astrinxíssent eum loris, dicit astánti sibi centurióni Paulus: Si hóminem Románum et indemnátum licet vobis flagelláre?
  32571 Actus	Acts	46	22	26	Quo audíto, centúrio accéssit ad tribúnum, et nuntiávit ei, dicens: Quid actúrus es? hic enim homo civis Románus est.
  32572 Actus	Acts	46	22	27	Accédens autem tribúnus, dixit illi: Dic mihi si tu Románus es? At ille dixit: Étiam.
  32573 Actus	Acts	46	22	28	Et respóndit tribúnus: Ego multa summa civilitátem hanc consecútus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum.
  32574 Actus	Acts	46	22	29	Prótinus ergo discessérunt ab illo qui eum tortúri erant. Tribúnus quoque tímuit postquam rescívit, quia civis Románus esset, et quia alligásset eum.
  32575 Actus	Acts	46	22	30	Póstera autem die volens scire diligéntius qua ex causa accusarétur a Judǽis, solvit eum, et jussit sacerdótes conveníre, et omne concílium: et prodúcens Paulum, státuit inter illos.
  32576 Actus	Acts	46	23	1	Inténdens autem in concílium Paulus, ait: Viri fratres, ego omni consciéntia bona conversátus sum ante Deum usque in hodiérnum diem.
  32577 Actus	Acts	46	23	2	Princeps autem sacerdótum Ananías præcépit astántibus sibi percútere os ejus.
  32578 Actus	Acts	46	23	3	Tunc Paulus dixit ad eum: Percútiet te Deus, páries dealbáte. Et tu sedens júdicas me secúndum legem, et contra legem jubes me pércuti?
  32579 Actus	Acts	46	23	4	Et qui astábant dixérunt: Summum sacerdótem Dei maledícis.
  32580 Actus	Acts	46	23	5	Dixit autem Paulus: Nesciébam, fratres, quia princeps est sacerdótum. Scriptum est enim: Príncipem pópuli tui non maledíces.
  32581 Actus	Acts	46	23	6	Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæórum, et áltera pharisæórum, exclamávit in concílio: Viri fratres, ego pharisǽus sum, fílius pharisæórum: de spe et resurrectióne mortuórum ego júdicor.
  32582 Actus	Acts	46	23	7	Et cum hæc dixísset, facta est dissénsio inter pharisǽos et sadducǽos, et solúta est multitúdo.
  32583 Actus	Acts	46	23	8	Sadducǽi enim dicunt non esse resurrectiónem, neque ángelum, neque spíritum: pharisǽi autem útraque confiténtur.
  32584 Actus	Acts	46	23	9	Factus est autem clamor magnus. Et surgéntes quidam pharisæórum, pugnábant, dicéntes: Nihil mali invénimus in hómine isto: quid si spíritus locútus est ei, aut ángelus?
  32585 Actus	Acts	46	23	10	Et cum magna dissénsio facta esset, timens tribúnus ne discerperétur Paulus ab ipsis, jussit mílites descéndere, et rápere eum de médio eórum, ac dedúcere eum in castra.
  32586 Actus	Acts	46	23	11	Sequénti autem nocte assístens ei Dóminus, ait: Constans esto: sicut enim testificátus es de me in Jerúsalem, sic te opórtet et Romæ testificári.	b
  32587 Actus	Acts	46	23	12	Facta autem die collegérunt se quidam ex Judǽis, et devovérunt, se dicéntes neque manducatúros, neque bibitúros donec occíderent Paulum.
  32588 Actus	Acts	46	23	13	Erant autem plus quam quadragínta viri qui hanc conjuratiónem fécerant:
  32589 Actus	Acts	46	23	14	qui accessérunt ad príncipes sacerdótum et senióres, et dixérunt: Devotióne devóvimus nos nihil gustatúros, donec occidámus Paulum.
  32590 Actus	Acts	46	23	15	Nunc ergo vos notum fácite tribúno cum concílio, ut prodúcat illum ad vos, tamquam áliquid cértius cognitúri de eo. Nos vero priúsquam apprópiet, paráti sumus interfícere illum.
  32591 Actus	Acts	46	23	16	Quod cum audísset fílius soróris Pauli insídias, venit, et intrávit in castra, nuntiavítque Paulo.
  32592 Actus	Acts	46	23	17	Vocans autem Paulus ad se unum ex centuriónibus, ait: Adolescéntem hunc perduc ad tribúnum, habet enim áliquid indicáre illi.
  32593 Actus	Acts	46	23	18	Et ille quidem assúmens eum duxit ad tribúnum, et ait: Vinctus Paulus rogávit me hunc adolescéntem perdúcere ad te, habéntem áliquid loqui tibi.
  32594 Actus	Acts	46	23	19	Apprehéndens autem tribúnus manum illíus, secéssit cum eo seórsum, et interrogávit illum: Quid est quod habes indicáre mihi?
  32595 Actus	Acts	46	23	20	Ille autem dixit: Judǽis cónvenit rogáre te ut crástina die prodúcas Paulum in concílium, quasi áliquid cértius inquisitúri sint de illo:
  32596 Actus	Acts	46	23	21	tu vero ne credíderis illis: insidiántur enim ei ex eis viri ámplius quam quadragínta, qui se devovérunt non manducáre, neque bíbere donec interfíciant eum: et nunc paráti sunt, exspectántes promíssum tuum.
  32597 Actus	Acts	46	23	22	Tribúnus ígitur dimísit adolescéntem, præcípiens ne cui loquerétur quóniam hæc nota sibi fecísset.	b
  32598 Actus	Acts	46	23	23	Et vocátis duóbus centuriónibus, dixit illis: Paráte mílites ducéntos ut eant usque Cæsaréam, et équites septuagínta, et lanceários ducéntos a tértia hora noctis,
  32599 Actus	Acts	46	23	24	et juménta præparáte ut imponéntes Paulum, salvum perdúcerent ad Felícem prǽsidem.
  32600 Actus	Acts	46	23	25	(Tímuit enim ne forte ráperent eum Judǽi, et occíderent, et ipse póstea calúmniam sustinéret, tamquam acceptúrus pecúniam.)
  32601 Actus	Acts	46	23	26	Scribens epístolam continéntem hæc: Cláudius Lýsias óptimo prǽsidi Felíci, salútem.
  32602 Actus	Acts	46	23	27	Virum hunc comprehénsum a Judǽis, et incipiéntem intérfici ab eis, supervéniens cum exércitu erípui, cógnito quia Románus est.
  32603 Actus	Acts	46	23	28	Volénsque scire causam quam objiciébant illi, dedúxi eum in concílium eórum.
  32604 Actus	Acts	46	23	29	Quem invéni accusári de quæstiónibus legis ipsórum, nihil vero dignum morte aut vínculis habéntem críminis.
  32605 Actus	Acts	46	23	30	Et cum mihi perlátum esset de insídiis quas paráverant illi, misi eum ad te, denúntians et accusatóribus ut dicant apud te. Vale.
  32606 Actus	Acts	46	23	31	Mílites ergo secúndum præcéptum sibi assuméntes Paulum, duxérunt per noctem in Antipátridem.	b
  32607 Actus	Acts	46	23	32	Et póstera die dimíssis equítibus ut cum eo irent, revérsi sunt ad castra.
  32608 Actus	Acts	46	23	33	Qui cum veníssent Cæsaréam, et tradidíssent epístolam prǽsidi, statuérunt ante illum et Paulum.
  32609 Actus	Acts	46	23	34	Cum legísset autem, et interrogásset de qua província esset, et cognóscens quia de Cilícia:
  32610 Actus	Acts	46	23	35	Áudiam te, inquit, cum accusatóres tui vénerint. Jussítque in prætório Heródis custodíri eum.
  32611 Actus	Acts	46	24	1	Post quinque autem dies descéndit princeps sacerdótum Ananías, cum senióribus quibúsdam, et Tertúllo quodam oratóre, qui adiérunt prǽsidem advérsus Paulum.
  32612 Actus	Acts	46	24	2	Et citáto Paulo cœpit accusáre Tertúllus, dicens: Cum in multa pace agámus per te, et multa corrigántur per tuam providéntiam,
  32613 Actus	Acts	46	24	3	semper et ubíque suscípimus, óptime Felix, cum omni gratiárum actióne.
  32614 Actus	Acts	46	24	4	Ne diútius autem te prótraham, oro, bréviter áudias nos pro tua cleméntia.
  32615 Actus	Acts	46	24	5	Invénimus hunc hóminem pestíferum, et concitántem seditiónes ómnibus Judǽis in univérso orbe, et auctórem seditiónis sectæ Nazarenórum:
  32616 Actus	Acts	46	24	6	qui étiam templum violáre conátus est, quem et apprehénsum volúimus secúndum legem nostram judicáre.
  32617 Actus	Acts	46	24	7	Supervéniens autem tribúnus Lýsias, cum vi magna erípuit eum de mánibus nostris,
  32618 Actus	Acts	46	24	8	jubens accusatóres ejus ad te veníre: a quo póteris ipse júdicans, de ómnibus istis cognóscere, de quibus nos accusámus eum.
  32619 Actus	Acts	46	24	9	Adjecérunt autem et Judǽi, dicéntes hæc ita se habére.
  32620 Actus	Acts	46	24	10	Respóndit autem Paulus (annuénte sibi prǽside dícere): Ex multis annis te esse júdicem genti huic sciens, bono ánimo pro me sátisfaciam.	b
  32621 Actus	Acts	46	24	11	Potes enim cognóscere quia non plus sunt mihi dies quam duódecim, ex quo ascéndi adoráre in Jerúsalem:
  32622 Actus	Acts	46	24	12	et neque in templo invenérunt me cum áliquo disputántem, aut concúrsum faciéntem turbæ, neque in synagógis, neque in civitáte:
  32623 Actus	Acts	46	24	13	neque probáre possunt tibi de quibus nunc me accúsant.
  32624 Actus	Acts	46	24	14	Confíteor autem hoc tibi, quod secúndum sectam quam dicunt hǽresim, sic desérvio Patri et Deo meo, credens ómnibus quæ in lege et prophétis scripta sunt:
  32625 Actus	Acts	46	24	15	spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspéctant, resurrectiónem futúram justórum et iniquórum.
  32626 Actus	Acts	46	24	16	In hoc et ipse stúdeo sine offendículo consciéntiam habére ad Deum et ad hómines semper.
  32627 Actus	Acts	46	24	17	Post annos autem plures eleemósynas factúrus in gentem meam, veni, et oblatiónes, et vota,
  32628 Actus	Acts	46	24	18	in quibus invenérunt me purificátum in templo: non cum turba, neque cum tumúltu.
  32629 Actus	Acts	46	24	19	Quidam autem ex Ásia Judǽi, quos oportébat apud te præsto esse, et accusáre si quid habérent advérsum me:
  32630 Actus	Acts	46	24	20	aut hi ipsi dicant si quid invenérunt in me iniquitátis cum stem in concílio,
  32631 Actus	Acts	46	24	21	nisi de una hac solúmmodo voce qua clamávi inter eos stans: Quóniam de resurrectióne mortuórum ego júdicor hódie a vobis.
  32632 Actus	Acts	46	24	22	Dístulit autem illos Felix, certíssime sciens de via hac, dicens: Cum tribúnus Lýsias descénderit, áudiam vos.	b
  32633 Actus	Acts	46	24	23	Jussítque centurióni custodíre eum, et habére réquiem, nec quemquam de suis prohibére ministráre ei.
  32634 Actus	Acts	46	24	24	Post áliquot autem dies véniens Felix cum Drusílla uxóre sua, quæ erat Judǽa, vocávit Paulum, et audívit ab eo fidem quæ est in Christum Jesum.
  32635 Actus	Acts	46	24	25	Disputánte autem illo de justítia, et castitáte, et de judício futúro, tremefáctus Felix, respóndit: Quod nunc áttinet, vade: témpore autem opportúno accérsam te:
  32636 Actus	Acts	46	24	26	simul et sperans quod pecúnia ei darétur a Paulo, propter quod et frequénter accérsens eum, loquebátur cum eo.
  32637 Actus	Acts	46	24	27	Biénnio autem expléto, accépit successórem Felix Pórtium Festum. Volens autem grátiam præstáre Judǽis Felix, relíquit Paulum vinctum.
  32638 Actus	Acts	46	25	1	Festus ergo cum venísset in provínciam, post tríduum ascéndit Jerosólymam a Cæsaréa.
  32639 Actus	Acts	46	25	2	Adierúntque eum príncipes sacerdótum et primi Judæórum advérsus Paulum: et rogábant eum,
  32640 Actus	Acts	46	25	3	postulántes grátiam advérsus eum, ut jubéret perdúci eum in Jerúsalem, insídias tendéntes ut interfícerent eum in via.
  32641 Actus	Acts	46	25	4	Festus autem respóndit servári Paulum in Cæsaréa: se autem matúrius profectúrum.
  32642 Actus	Acts	46	25	5	Qui ergo in vobis, ait, poténtes sunt, descendéntes simul, si quod est in viro crimen, accúsent eum.
  32643 Actus	Acts	46	25	6	Demorátus autem inter eos dies non ámplius quam octo aut decem, descéndit Cæsaréam, et áltera die sedit pro tribunáli, et jussit Paulum addúci.
  32644 Actus	Acts	46	25	7	Qui cum perdúctus esset, circumstetérunt eum, qui ab Jerosólyma descénderant Judǽi, multas et graves causas objiciéntes, quas non póterant probáre:
  32645 Actus	Acts	46	25	8	Paulo ratiónem reddénte: Quóniam neque in legem Judæórum, neque in templum, neque in Cǽsarem quidquam peccávi.
  32646 Actus	Acts	46	25	9	Festus autem volens grátiam præstáre Judǽis, respóndens Paulo, dixit: Vis Jerosólymam ascéndere, et ibi de his judicári apud me?
  32647 Actus	Acts	46	25	10	Dixit autem Paulus: Ad tribúnal Cǽsaris sto: ibi me opórtet judicári: Judǽis non nócui, sicut tu mélius nosti.
  32648 Actus	Acts	46	25	11	Si enim nócui, aut dignum morte áliquid feci, non recúso mori: si vero nihil est eórum quæ hi accúsant me, nemo potest me illis donáre. Cǽsarem appéllo.
  32649 Actus	Acts	46	25	12	Tunc Festus cum concílio locútus, respóndit: Cǽsarem appellásti? ad Cǽsarem ibis.
  32650 Actus	Acts	46	25	13	Et cum dies áliquot transácti essent, Agríppa rex et Berníce descendérunt Cæsaréam ad salutándum Festum.	b
  32651 Actus	Acts	46	25	14	Et cum dies plures ibi demoraréntur, Festus regi indicávit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelíctus a Felíce vinctus,
  32652 Actus	Acts	46	25	15	de quo cum essem Jerosólymis, adiérunt me príncipes sacerdótum et senióres Judæórum, postulántes advérsus illum damnatiónem.
  32653 Actus	Acts	46	25	16	Ad quos respóndi: Quia non est Románis consuetúdo damnáre áliquem hóminem priúsquam is qui accusátur præséntes hábeat accusatóres, locúmque defendéndi accípiat ad abluénda crímina.
  32654 Actus	Acts	46	25	17	Cum ergo huc conveníssent sine ulla dilatióne, sequénti die sedens pro tribunáli, jussi addúci virum.
  32655 Actus	Acts	46	25	18	De quo, cum stetíssent accusatóres, nullam causam deferébant, de quibus ego suspicábar malum.
  32656 Actus	Acts	46	25	19	Quæstiónes vero quasdam de sua superstitióne habébant advérsus eum, et de quodam Jesu defúncto, quem affirmábat Paulus vívere.
  32657 Actus	Acts	46	25	20	Hǽsitans autem ego de hujúsmodi quæstióne, dicébam si vellet ire Jerosólymam, et ibi judicári de istis.
  32658 Actus	Acts	46	25	21	Paulo autem appellánte ut servarétur ad Augústi cognitiónem, jussi servári eum, donec mittam eum ad Cǽsarem.
  32659 Actus	Acts	46	25	22	Agríppa autem dixit ad Festum: Volébam et ipse hóminem audíre. Cras, inquit, áudies eum.
  32660 Actus	Acts	46	25	23	Áltera autem die cum venísset Agríppa et Berníce cum multa ambitióne, et introíssent in auditórium cum tribúnis et viris principálibus civitátis, jubénte Festo, addúctus est Paulus.	b
  32661 Actus	Acts	46	25	24	Et dicit Festus: Agríppa rex, et omnes qui simul adéstis nobíscum viri, vidétis hunc de quo omnis multitúdo Judæórum interpellávit me Jerosólymis, peténtes et acclamántes non oportére eum vívere ámplius.
  32662 Actus	Acts	46	25	25	Ego vere cómperi nihil dignum morte eum admisísse. Ipso autem hoc appellánte ad Augústum, judicávi míttere.
  32663 Actus	Acts	46	25	26	De quo quid certum scribam dómino, non hábeo. Propter quod prodúxi eum ad vos, et máxime ad te, rex Agríppa, ut interrogatióne facta hábeam quid scribam.
  32664 Actus	Acts	46	25	27	Sine ratióne enim mihi vidétur míttere vinctum, et causas ejus non significáre.
  32665 Actus	Acts	46	26	1	Agríppa vero ad Paulum ait: Permíttitur tibi loqui pro temetípso. Tunc Paulus exténta manu cœpit ratiónem réddere:
  32666 Actus	Acts	46	26	2	De ómnibus quibus accúsor a Judǽis, rex Agríppa, ǽstimo me beátum apud te cum sim defensúrus me hódie,
  32667 Actus	Acts	46	26	3	máxime te sciénte ómnia, et quæ apud Judǽos sunt consuetúdines et quæstiónes: propter quod óbsecro patiénter me áudias.
  32668 Actus	Acts	46	26	4	Et quidem vitam meam a juventúte, quæ ab inítio fuit in gente mea in Jerosólymis, novérunt omnes Judǽi:
  32669 Actus	Acts	46	26	5	præsciéntes me ab inítio (si velint testimónium perhibére) quóniam secúndum certíssimam sectam nostræ religiónis vixi pharisǽus.
  32670 Actus	Acts	46	26	6	Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissiónis facta est a Deo, sto judício subjéctus:
  32671 Actus	Acts	46	26	7	in quam duódecim tribus nostræ nocte ac die deserviéntes, sperant deveníre. De qua spe accúsor a Judǽis, rex.
  32672 Actus	Acts	46	26	8	Quid incredíbile judicátur apud vos, si Deus mórtuos súscitat?
  32673 Actus	Acts	46	26	9	Et ego quidem existimáveram me advérsus nomen Jesu Nazaréni debére multa contrária ágere,	b
  32674 Actus	Acts	46	26	10	quod et feci Jerosólymis, et multos sanctórum ego in carcéribus inclúsi, a princípibus sacerdótum potestáte accépta: et cum occideréntur, détuli senténtiam.
  32675 Actus	Acts	46	26	11	Et per omnes synagógas frequénter púniens eos, compellébam blasphemáre: et ámplius insániens in eos, persequébar usque in éxteras civitátes.
  32676 Actus	Acts	46	26	12	In quibus dum irem Damáscum cum potestáte et permíssu príncipum sacerdótum,
  32677 Actus	Acts	46	26	13	die média in via vidi, rex, de cælo supra splendórem solis circumfulsísse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
  32678 Actus	Acts	46	26	14	Omnésque nos cum decidissémus in terram, audívi vocem loquéntem mihi hebráica lingua: Saule, Saule, quid me perséqueris? durum est tibi contra stímulum calcitráre.
  32679 Actus	Acts	46	26	15	Ego autem dixi: Quis es, dómine? Dóminus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu perséqueris.
  32680 Actus	Acts	46	26	16	Sed exsúrge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim appárui tibi, ut constítuam te minístrum, et testem eórum quæ vidísti, et eórum quibus apparébo tibi,
  32681 Actus	Acts	46	26	17	erípiens te de pópulo et géntibus, in quas nunc ego mitto te,
  32682 Actus	Acts	46	26	18	aperíre óculos eórum, ut convertántur a ténebris ad lucem, et de potestáte Sátanæ ad Deum, ut accípiant remissiónem peccatórum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.
  32683 Actus	Acts	46	26	19	Unde, rex Agríppa, non fui incrédulus cælésti visióni:	b
  32684 Actus	Acts	46	26	20	sed his qui sunt Damásci primum, et Jerosólymis, et in omnem regiónem Judǽæ, et géntibus, annuntiábam, ut pœniténtiam ágerent, et converteréntur ad Deum, digna pœniténtiæ ópera faciéntes.
  32685 Actus	Acts	46	26	21	Hac ex causa me Judǽi, cum essem in templo, comprehénsum tentábant interfícere.
  32686 Actus	Acts	46	26	22	Auxílio autem adjútus Dei usque in hodiérnum diem, sto, testíficans minóri atque majóri, nihil extra dicens quam ea quæ prophétæ locúti sunt futúra esse, et Móyses,
  32687 Actus	Acts	46	26	23	si passíbilis Christus, si primus ex resurrectióne mortuórum, lumen annuntiatúrus est pópulo et géntibus.
  32688 Actus	Acts	46	26	24	Hæc loquénte eo, et ratiónem reddénte, Festus magna voce dixit: Insánis, Paule: multæ te lítteræ ad insániam convértunt.	b
  32689 Actus	Acts	46	26	25	Et Paulus: Non insánio, inquit, óptime Feste, sed veritátis et sobrietátis verba loquor.
  32690 Actus	Acts	46	26	26	Scit enim de his rex, ad quem et constánter loquor: látere enim eum nihil horum árbitror. Neque enim in ángulo quidquam horum gestum est.
  32691 Actus	Acts	46	26	27	Credis, rex Agríppa, prophétis? Scio quia credis.
  32692 Actus	Acts	46	26	28	Agríppa autem ad Paulum: In módico suádes me christiánum fíeri.
  32693 Actus	Acts	46	26	29	Et Paulus: Opto apud Deum, et in módico et in magno, non tantum te, sed étiam omnes qui áudiunt hódie fíeri tales, qualis et ego sum, excéptis vínculis his.
  32694 Actus	Acts	46	26	30	Et exsurréxit rex, et præses, et Berníce, et qui assidábant eis.
  32695 Actus	Acts	46	26	31	Et cum secessíssent, loquebántur ad ínvicem, dicéntes: Quia nihil morte aut vínculis dignum quid fecit homo iste.
  32696 Actus	Acts	46	26	32	Agríppa autem Festo dixit: Dimítti póterat homo hic, si non appellásset Cǽsarem.
  32697 Actus	Acts	46	27	1	Ut autem judicátum est navigáre eum in Itáliam, et tradi Paulum cum réliquis custódiis centurióni nómine Júlio cohórtis Augústæ,
  32698 Actus	Acts	46	27	2	ascendéntes navem Adrumetínam, incipiéntes navigáre circa Ásiæ loca, sustúlimus, perseveránte nobíscum Aristárcho Macédone Thessalonicénsi.
  32699 Actus	Acts	46	27	3	Sequénti autem die devénimus Sidónem. Humáne autem tractans Július Paulum, permísit ad amícos ire, et curam sui ágere.
  32700 Actus	Acts	46	27	4	Et inde cum sustulissémus, subnavigávimus Cyprum, proptérea quod essent venti contrárii.
  32701 Actus	Acts	46	27	5	Et pélagus Cilíciæ et Pamphýliæ navigántes, vénimus Lystram, quæ est Lýciæ:
  32702 Actus	Acts	46	27	6	et ibi invéniens centúrio navem Alexándrinam navigántem in Itáliam, transpósuit nos in eam.
  32703 Actus	Acts	46	27	7	Et cum multis diébus tarde navigarémus, et vix devenissémus contra Gnidum, prohibénte nos vento, adnavigávimus Cretæ juxta Salmónem:
  32704 Actus	Acts	46	27	8	et vix juxta navigántes, vénimus in locum quemdam qui vocátur Bonipórtus, cui juxta erat cívitas Thalássa.
  32705 Actus	Acts	46	27	9	Multo autem témpore perácto, et cum jam non esset tuta navigátio eo quod et jejúnium jam præteriísset, consolabátur eos Paulus,
  32706 Actus	Acts	46	27	10	dicens eis: Viri, vídeo quóniam cum injúria et multo damno non solum óneris, et navis, sed étiam animárum nostrárum íncipit esse navigátio.
  32707 Actus	Acts	46	27	11	Centúrio autem gubernatóri et naucléro magis credébat, quam his quæ a Paulo dicebántur.	b
  32708 Actus	Acts	46	27	12	Et cum aptus portus non esset ad hiemándum, plúrimi statuérunt consílium navigáre inde, si quómodo possent, deveniéntes Phœnícen hiemáre, portum Cretæ respiciéntem ad Áfricum et ad Corum.
  32709 Actus	Acts	46	27	13	Aspiránte autem austro, æstimántes propósitum se tenére, cum sustulíssent de Asson, legébant Cretam.
  32710 Actus	Acts	46	27	14	Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhónicus, qui vocátur Euroáquilo.
  32711 Actus	Acts	46	27	15	Cumque arrépta esset navis, et non posset conári in ventum, data nave flátibus, ferebámur.
  32712 Actus	Acts	46	27	16	In ínsulam autem quamdam decurréntes, quæ vocátur Cauda, potúimus vix obtinére scapham.
  32713 Actus	Acts	46	27	17	Qua subláta, adjutóriis utebántur, accingéntes navem, timéntes ne in Syrtim incíderent, summísso vase sic ferebántur.
  32714 Actus	Acts	46	27	18	Válida autem nobis tempestáte jactátis, sequénti die jactum fecérunt:
  32715 Actus	Acts	46	27	19	et tértia die suis mánibus armaménta navis projecérunt.
  32716 Actus	Acts	46	27	20	Neque autem sole, neque sidéribus apparéntibus per plures dies, et tempestáte non exígua imminénte, jam abláta erat spes omnis salútis nostræ.	b
  32717 Actus	Acts	46	27	21	Et cum multa jejunátio fuísset, tunc stans Paulus in médio eórum, dixit: Oportébat quidem, o viri, audíto me, non tóllere a Creta, lucríque fácere injúriam hanc et jactúram.
  32718 Actus	Acts	46	27	22	Et nunc suádeo vobis bono ánimo esse: amíssio enim nullíus ánimæ erit ex vobis, prætérquam navis.
  32719 Actus	Acts	46	27	23	Ástitit enim mihi hac nocte ángelus Dei, cujus sum ego, et cui desérvio,
  32720 Actus	Acts	46	27	24	dicens: Ne tímeas, Paule: Cǽsari te opórtet assístere: et ecce donávit tibi Deus omnes qui návigant tecum.
  32721 Actus	Acts	46	27	25	Propter quod bono ánimo estóte, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemádmodum dictum est mihi.
  32722 Actus	Acts	46	27	26	In ínsulam autem quamdam opórtet nos deveníre.
  32723 Actus	Acts	46	27	27	Sed posteáquam quartadécima nox supervénit, navigántibus nobis in Ádria circa médiam noctem, suspicabántur nautæ apparére sibi áliquam regiónem.
  32724 Actus	Acts	46	27	28	Qui et summitténtes bólidem, invenérunt passus vigínti: et pusíllum inde separáti, invenérunt passus quíndecim.
  32725 Actus	Acts	46	27	29	Timéntes autem ne in áspera loca inciderémus, de puppi mitténtes ánchoras quátuor, optábant diem fíeri.
  32726 Actus	Acts	46	27	30	Nautis vero quæréntibus fúgere de navi, cum misíssent scapham in mare, sub obténtu quasi incíperent a prora ánchoras exténdere,
  32727 Actus	Acts	46	27	31	dixit Paulus centurióni et milítibus: Nisi hi in navi mánserint, vos salvi fíeri non potéstis.
  32728 Actus	Acts	46	27	32	Tunc abscidérunt mílites funes scaphæ, et passi sunt eam excídere.
  32729 Actus	Acts	46	27	33	Et cum lux incíperet fíeri, rogábat Paulus omnes súmere cibum, dicens: Quartadécima die hódie exspectántes jejúni permanétis, nihil accipiéntes.	b
  32730 Actus	Acts	46	27	34	Propter quod rogo vos accípere cibum pro salúte vestra: quia nullíus vestrum capíllus de cápite períbit.
  32731 Actus	Acts	46	27	35	Et cum hæc dixísset, sumens panem, grátias egit Deo in conspéctu ómnium: et cum fregísset, cœpit manducáre.
  32732 Actus	Acts	46	27	36	Animæquióres autem facti omnes, et ipsi sumpsérunt cibum.
  32733 Actus	Acts	46	27	37	Erámus vero univérsæ ánimæ in navi ducéntæ septuagínta sex.
  32734 Actus	Acts	46	27	38	Et satiáti cibo alleviábant navem, jactántes tríticum in mare.
  32735 Actus	Acts	46	27	39	Cum autem dies factus esset, terram non agnoscébant: sinum vero quemdam considerábant habéntem littus, in quem cogitábant si possent ejícere navem.	b
  32736 Actus	Acts	46	27	40	Et cum ánchoras sustulíssent, committébant se mari, simul laxántes junctúras gubernaculórum: et leváto artemóne secúndum auræ flatum, tendébant ad littus.
  32737 Actus	Acts	46	27	41	Et cum incidissémus in locum dithalássum, impegérunt navem: et prora quidem fixa manébat immóbilis, puppis vero solvebátur a vi maris.
  32738 Actus	Acts	46	27	42	Mílitum autem consílium fuit ut custódias occíderent, ne quis cum enatásset, effúgeret.
  32739 Actus	Acts	46	27	43	Centúrio autem volens serváre Paulum, prohíbuit fíeri: jussítque eos qui possent natáre, emíttere se primos, et evádere, et ad terram exíre:
  32740 Actus	Acts	46	27	44	et céteros, álios in tábulis ferébant, quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes ánimæ eváderent ad terram.
  32741 Actus	Acts	46	28	1	Et cum evasissémus, tunc cognóvimus quia Mélita ínsula vocabátur. Bárbari vero præstábant non módicam humanitátem nobis.
  32742 Actus	Acts	46	28	2	Accénsa enim pyra, reficiébant nos omnes propter imbrem qui imminébat, et frigus.
  32743 Actus	Acts	46	28	3	Cum congregásset autem Paulus sarmentórum aliquántam multitúdinem, et imposuísset super ignem, vípera a calóre cum processísset, invásit manum ejus.
  32744 Actus	Acts	46	28	4	Ut vero vidérunt bárbari pendéntem béstiam de manu ejus, ad ínvicem dicébant: Útique homicída est homo hic, qui cum eváserit de mari, últio non sinit eum vívere.
  32745 Actus	Acts	46	28	5	Et ille quidem excútiens béstiam in ignem, nihil mali passus est.
  32746 Actus	Acts	46	28	6	At illi existimábant eum in tumórem converténdum, et súbito casúrum et mori. Diu autem illis exspectántibus, et vidéntibus nihil mali in eo fíeri, converténtes se, dicébant eum esse deum.
  32747 Actus	Acts	46	28	7	In locis autem illis erant prǽdia príncipis ínsulæ, nómine Públii, qui nos suscípiens, tríduo benígne exhíbuit.
  32748 Actus	Acts	46	28	8	Cóntigit autem patrem Públii fébribus et dysentéria vexátum jacére. Ad quem Paulus intrávit: et cum orásset, et imposuísset ei manus, salvávit eum.
  32749 Actus	Acts	46	28	9	Quo facto, omnes qui in ínsula habébant infirmitátes, accedébant, et curabántur:
  32750 Actus	Acts	46	28	10	qui étiam multis honóribus nos honoravérunt, et navigántibus imposuérunt quæ necessária erant.
  32751 Actus	Acts	46	28	11	Post menses autem tres navigávimus in navi Alexándrina, quæ in ínsula hiemáverat, cui erat insígne Castórum.	b
  32752 Actus	Acts	46	28	12	Et cum venissémus Syracúsam, mánsimus ibi tríduo.
  32753 Actus	Acts	46	28	13	Inde circumlegéntes devénimus Rhégium: et post unum diem, flante austro, secúnda die vénimus Putéolos:
  32754 Actus	Acts	46	28	14	ubi invéntis frátribus rogáti sumus manére apud eos dies septem: et sic vénimus Romam.
  32755 Actus	Acts	46	28	15	Et inde cum audíssent fratres, occurrérunt nobis usque ad Áppii forum, ac tres Tabérnas. Quos cum vidísset Paulus, grátias agens Deo, accépit fidúciam.
  32756 Actus	Acts	46	28	16	Cum autem venissémus Romam, permíssum est Paulo manére sibímet cum custodiénte se mílite.	b
  32757 Actus	Acts	46	28	17	Post tértium autem diem convocávit primos Judæórum. Cumque conveníssent, dicébat eis: Ego, viri fratres, nihil advérsus plebem fáciens, aut morem patérnum, vinctus ab Jerosólymis tráditus sum in manus Romanórum,
  32758 Actus	Acts	46	28	18	qui cum interrogatiónem de me habuíssent, voluérunt me dimíttere, eo quod nulla esset causa mortis in me.
  32759 Actus	Acts	46	28	19	Contradicéntibus autem Judǽis, coáctus sum appelláre Cǽsarem, non quasi gentem meam habens áliquid accusáre.
  32760 Actus	Acts	46	28	20	Propter hanc ígitur causam rogávi vos vidére, et álloqui. Propter spem enim Ísraël caténa hac circúmdatus sum.
  32761 Actus	Acts	46	28	21	At illi dixérunt ad eum: Nos neque lítteras accépimus de te a Judǽa, neque advéniens áliquis fratrum nuntiávit, aut locútus est quid de te malum.
  32762 Actus	Acts	46	28	22	Rogámus autem a te audíre quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubíque ei contradícitur.
  32763 Actus	Acts	46	28	23	Cum constituíssent autem illi diem, venérunt ad eum in hospítium plúrimi, quibus exponébat testíficans regnum Dei, suadénsque eis de Jesu ex lege Móysi et prophétis a mane usque ad vésperam.	b
  32764 Actus	Acts	46	28	24	Et quidam credébant his quæ dicebántur: quidam vero non credébant.
  32765 Actus	Acts	46	28	25	Cumque ínvicem non essent consentiéntes, discedébant, dicénte Paulo unum verbum: Quia bene Spíritus Sanctus locútus est per Isaíam prophétam ad patres nostros,
  32766 Actus	Acts	46	28	26	dicens: Vade ad pópulum istum, et dic ad eos: Aure audiétis, et non intelligétis, et vidéntes vidébitis, et non perspiciétis.
  32767 Actus	Acts	46	28	27	Incrassátum est enim cor pópuli hujus, et áuribus gráviter audiérunt, et óculos suos compressérunt: ne forte vídeant óculis, et áuribus áudiant, et corde intélligant, et convertántur, et sanem eos.
  32768 Actus	Acts	46	28	28	Notum ergo sit vobis, quóniam géntibus missum est hoc salutáre Dei, et ipsi áudient.
  32769 Actus	Acts	46	28	29	Et cum hæc dixísset, exiérunt ab eo Judǽi, multam habéntes inter se quæstiónem.	b
  32770 Actus	Acts	46	28	30	Mansit autem biénnio toto in suo condúcto: et suscipiébat omnes qui ingrediebántur ad eum,
  32771 Actus	Acts	46	28	31	prǽdicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Dómino Jesu Christo cum omni fidúcia, sine prohibitióne.
  32772 #	Romános	Rom	Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Romános
  32773 Romános	Rom	47	1	1	Paulus, servus Jesu Christi, vocátus Apóstolus, segregátus in Evangélium Dei,
  32774 Romános	Rom	47	1	2	quod ante promíserat per prophétas suos in Scriptúris sanctis
  32775 Romános	Rom	47	1	3	de Fílio suo, qui factus est ei ex sémine David secúndum carnem,
  32776 Romános	Rom	47	1	4	qui prædestinátus est Fílius Dei in virtúte secúndum spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum Jesu Christi Dómini nostri:
  32777 Romános	Rom	47	1	5	per quem accépimus grátiam, et apostolátum ad obediéndum fídei in ómnibus géntibus pro nómine ejus,
  32778 Romános	Rom	47	1	6	in quibus estis et vos vocáti Jesu Christi:
  32779 Romános	Rom	47	1	7	ómnibus qui sunt Romæ, diléctis Dei, vocátis sanctis. Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
  32780 Romános	Rom	47	1	8	Primum quidem grátias ago Deo meo per Jesum Christum pro ómnibus vobis: quia fides vestra annuntiátur in univérso mundo.
  32781 Romános	Rom	47	1	9	Testis enim mihi est Deus, cui sérvio in spíritu meo in Evangélio Fílii ejus, quod sine intermissióne memóriam vestri fácio
  32782 Romános	Rom	47	1	10	semper in oratiónibus meis: óbsecrans, si quómodo tandem aliquándo prósperum iter hábeam in voluntáte Dei veniéndi ad vos.
  32783 Romános	Rom	47	1	11	Desídero enim vidére vos, ut áliquid impértiar vobis grátiæ spirituális ad confirmándos vos:
  32784 Romános	Rom	47	1	12	id est, simul consolári in vobis per eam quæ ínvicem est, fidem vestram atque meam.
  32785 Romános	Rom	47	1	13	Nolo autem vos ignoráre fratres: quia sæpe propósui veníre ad vos (et prohíbitus sum usque adhuc) ut áliquem fructum hábeam et in vobis, sicut et in céteris géntibus.
  32786 Romános	Rom	47	1	14	Græcis ac bárbaris, sapiéntibus, et insipiéntibus débitor sum:
  32787 Romános	Rom	47	1	15	ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizáre.
  32788 Romános	Rom	47	1	16	Non enim erubésco Evangélium. Virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Judǽo primum, et Græco.
  32789 Romános	Rom	47	1	17	Justítia enim Dei in eo revelátur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit.
  32790 Romános	Rom	47	1	18	Revelátur enim ira Dei de cælo super omnem impietátem, et injustítiam hóminum eórum, qui veritátem Dei in injustítia détinent:	b
  32791 Romános	Rom	47	1	19	quia quod notum est Dei, maniféstum est in illis. Deus enim illis manifestávit.
  32792 Romános	Rom	47	1	20	Invisibília enim ipsíus, a creatúra mundi, per ea quæ facta sunt, intellécta, conspiciúntur: sempitérna quoque ejus virtus, et divínitas: ita ut sint inexcusábiles.
  32793 Romános	Rom	47	1	21	Quia cum cognovíssent Deum, non sicut Deum glorificavérunt, aut grátias egérunt: sed evanuérunt in cogitatiónibus suis, et obscurátum est insípiens cor eórum:
  32794 Romános	Rom	47	1	22	dicéntes enim se esse sapiéntes, stulti facti sunt.
  32795 Romános	Rom	47	1	23	Et mutavérunt glóriam incorruptíbilis Dei in similitúdinem imáginis corruptíbilis hóminis, et vólucrum, et quadrúpedum, et serpéntium.
  32796 Romános	Rom	47	1	24	Propter quod trádidit illos Deus in desidéria cordis eórum, in immundítiam, ut contuméliis affíciant córpora sua in semetípsis:
  32797 Romános	Rom	47	1	25	qui commutavérunt veritátem Dei in mendácium: et coluérunt, et serviérunt creatúræ pótius quam Creatóri, qui est benedíctus in sǽcula. Amen.
  32798 Romános	Rom	47	1	26	Proptérea trádidit illos Deus in passiónes ignomíniæ: nam féminæ eórum immutavérunt naturálem usum in eum usum qui est contra natúram.
  32799 Romános	Rom	47	1	27	Simíliter autem et másculi, relícto naturáli usu féminæ, exarsérunt in desidériis suis in ínvicem, másculi in másculos turpitúdinem operántes, et mercédem, quam opórtuit, erróris sui in semetípsis recipiéntes.
  32800 Romános	Rom	47	1	28	Et sicut non probavérunt Deum habére in notítia, trádidit illos Deus in réprobum sensum, ut fáciant ea quæ non convéniunt,	b
  32801 Romános	Rom	47	1	29	replétos omni iniquitáte, malítia, fornicatióne, avarítia, nequítia, plenos invídia, homicídio, contentióne, dolo, malignitáte: susurrónes,
  32802 Romános	Rom	47	1	30	detractóres, Deo odíbiles, contumeliósos, supérbos, elátos, inventóres malórum, paréntibus non obediéntes,
  32803 Romános	Rom	47	1	31	insipiéntes, incompósitos, sine affectióne, absque fœ́dere, sine misericórdia.
  32804 Romános	Rom	47	1	32	Qui cum justítiam Dei cognovíssent, non intellexérunt quóniam qui tália agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea fáciunt, sed étiam qui conséntiunt faciéntibus.
  32805 Romános	Rom	47	2	1	Propter quod inexcusábilis es, o homo omnis qui júdicas. In quo enim júdicas álterum, teípsum condémnas: éadem enim agis quæ júdicas.
  32806 Romános	Rom	47	2	2	Scimus enim quóniam judícium Dei est secúndum veritátem in eos qui tália agunt.
  32807 Romános	Rom	47	2	3	Exístimas autem hoc, o homo, qui júdicas eos qui tália agunt, et facis ea, quia tu effúgies judícium Dei?
  32808 Romános	Rom	47	2	4	an divítias bonitátis ejus, et patiéntiæ, et longanimitátis contémnis? ignóras quóniam benígnitas Dei ad pœniténtiam te addúcit?
  32809 Romános	Rom	47	2	5	Secúndum autem durítiam tuam, et impœ́nitens cor, thesaurízas tibi iram in die iræ, et revelatiónis justi judícii Dei,
  32810 Romános	Rom	47	2	6	qui reddet unicuíque secúndum ópera ejus:
  32811 Romános	Rom	47	2	7	iis quidem qui secúndum patiéntiam boni óperis, glóriam, et honórem, et incorruptiónem quǽrunt, vitam ætérnam:
  32812 Romános	Rom	47	2	8	iis autem qui sunt ex contentióne, et qui non acquiéscunt veritáti, credunt autem iniquitáti, ira et indignátio.
  32813 Romános	Rom	47	2	9	Tribulátio et angústia in omnem ánimam hóminis operántis malum, Judǽi primum, et Græci:	b
  32814 Romános	Rom	47	2	10	glória autem, et honor, et pax omni operánti bonum, Judǽo primum, et Græco:
  32815 Romános	Rom	47	2	11	non enim est accéptio personárum apud Deum.
  32816 Romános	Rom	47	2	12	Quicúmque enim sine lege peccavérunt, sine lege períbunt: et quicúmque in lege peccavérunt, per legem judicabúntur.
  32817 Romános	Rom	47	2	13	Non enim auditóres legis justi sunt apud Deum, sed factóres legis justificabúntur.
  32818 Romános	Rom	47	2	14	Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturáliter ea, quæ legis sunt, fáciunt, ejúsmodi legem non habéntes, ipsi sibi sunt lex:
  32819 Romános	Rom	47	2	15	qui osténdunt opus legis scriptum in córdibus suis, testimónium reddénte illis consciéntia ipsórum, et inter se ínvicem cogitatiónibus accusántibus, aut étiam defendéntibus,
  32820 Romános	Rom	47	2	16	in die, cum judicábit Deus occúlta hóminum, secúndum Evangélium meum per Jesum Christum.
  32821 Romános	Rom	47	2	17	Si autem tu Judǽus cognomináris, et requiéscis in lege, et gloriáris in Deo,	b
  32822 Romános	Rom	47	2	18	et nosti voluntátem ejus, et probas utilióra, instrúctus per legem,
  32823 Romános	Rom	47	2	19	confídis teípsum esse ducem cæcórum, lumen eórum qui in ténebris sunt,
  32824 Romános	Rom	47	2	20	eruditórem insipiéntium, magístrum infántium, habéntem formam sciéntiæ, et veritátis in lege.
  32825 Romános	Rom	47	2	21	Qui ergo álium doces, teípsum non doces: qui prǽdicas non furándum, furáris:
  32826 Romános	Rom	47	2	22	qui dicis non mœchándum, mœcháris: qui abomináris idóla, sacrilégium facis:
  32827 Romános	Rom	47	2	23	qui in lege gloriáris, per prævaricatiónem legis Deum inhonóras.
  32828 Romános	Rom	47	2	24	(Nomen enim Dei per vos blasphemátur inter gentes, sicut scriptum est.)
  32829 Romános	Rom	47	2	25	Circumcísio quidem prodest, si legem obsérves: si autem prævaricátor legis sis, circumcísio tua præpútium facta est.	b
  32830 Romános	Rom	47	2	26	Si ígitur præpútium justítias legis custódiat, nonne præpútium illíus in circumcisiónem reputábitur?
  32831 Romános	Rom	47	2	27	et judicábit id quod ex natúra est præpútium, legem consúmmans, te, qui per lítteram et circumcisiónem prævaricátor legis es?
  32832 Romános	Rom	47	2	28	Non enim qui in manifésto, Judǽus est: neque quæ in manifésto, in carne, est circumcísio:
  32833 Romános	Rom	47	2	29	sed qui in abscóndito, Judǽus est: et circumcísio cordis in spíritu, non líttera: cujus laus non ex homínibus, sed ex Deo est.
  32834 Romános	Rom	47	3	1	Quid ergo ámplius Judǽo est? aut quæ utílitas circumcisiónis?
  32835 Romános	Rom	47	3	2	Multum per omnem modum. Primum quidem quia crédita sunt illis elóquia Dei.
  32836 Romános	Rom	47	3	3	Quid enim si quidam illórum non credidérunt? numquid incredúlitas illórum fidem Dei evacuábit? Absit.
  32837 Romános	Rom	47	3	4	Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificéris in sermónibus tuis: et vincas cum judicáris.
  32838 Romános	Rom	47	3	5	Si autem iníquitas nostra justítiam Dei comméndat, quid dicémus? Numquid iníquus est Deus, qui infert iram?
  32839 Romános	Rom	47	3	6	secúndum hóminem dico. Absit. Alióquin quómodo judicábit Deus hunc mundum?
  32840 Romános	Rom	47	3	7	Si enim véritas Dei in meo mendácio abundávit in glóriam ipsíus: quid adhuc et ego tamquam peccátor júdicor?
  32841 Romános	Rom	47	3	8	et non (sicut blasphemámur, et sicut aiunt quidam nos dícere) faciámus mala ut véniant bona: quorum damnátio justa est.
  32842 Romános	Rom	47	3	9	Quid ergo? præcéllimus eos? Nequáquam. Causáti enim sumus Judǽos et Græcos omnes sub peccáto esse,	b
  32843 Romános	Rom	47	3	10	sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam:
  32844 Romános	Rom	47	3	11	non est intélligens, non est requírens Deum.
  32845 Romános	Rom	47	3	12	Omnes declinavérunt, simul inútiles facti sunt: non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
  32846 Romános	Rom	47	3	13	Sepúlchrum patens est guttur eórum, linguis suis dolóse agébant: venénum áspidum sub lábiis eórum:
  32847 Romános	Rom	47	3	14	quorum os maledictióne, et amaritúdine plenum est:
  32848 Romános	Rom	47	3	15	velóces pedes eórum ad effundéndum sánguinem:
  32849 Romános	Rom	47	3	16	contrítio et infelícitas in viis eórum:
  32850 Romános	Rom	47	3	17	et viam pacis non cognovérunt:
  32851 Romános	Rom	47	3	18	non est timor Dei ante óculos eórum.
  32852 Romános	Rom	47	3	19	Scimus autem quóniam quæcúmque lex lóquitur, iis, qui in lege sunt, lóquitur: ut omne os obstruátur, et súbditus fiat omnis mundus Deo:
  32853 Romános	Rom	47	3	20	quia ex opéribus legis non justificábitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognítio peccáti.
  32854 Romános	Rom	47	3	21	Nunc autem sine lege justítia Dei manifestáta est: testificáta a lege et prophétis.	b
  32855 Romános	Rom	47	3	22	Justítia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distínctio:
  32856 Romános	Rom	47	3	23	omnes enim peccavérunt, et egent glória Dei.
  32857 Romános	Rom	47	3	24	Justificáti gratis per grátiam ipsíus, per redemptiónem quæ est in Christo Jesu,
  32858 Romános	Rom	47	3	25	quem propósuit Deus propitiatiónem per fidem in sánguine ipsíus, ad ostensiónem justítiæ suæ propter remissiónem præcedéntium delictórum
  32859 Romános	Rom	47	3	26	in sustentatióne Dei, ad ostensiónem justítiæ ejus in hoc témpore: ut sit ipse justus, et justíficans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
  32860 Romános	Rom	47	3	27	Ubi est ergo gloriátio tua? Exclúsa est. Per quam legem? Factórum? Non: sed per legem fídei.
  32861 Romános	Rom	47	3	28	Arbitrámur enim justificári hóminem per fidem sine opéribus legis.
  32862 Romános	Rom	47	3	29	An Judæórum Deus tantum? nonne et géntium? Immo et géntium:
  32863 Romános	Rom	47	3	30	quóniam quidem unus est Deus, qui justíficat circumcisiónem ex fide, et præpútium per fidem.
  32864 Romános	Rom	47	3	31	Legem ergo destrúimus per fidem? Absit: sed legem statúimus.	b
  32865 Romános	Rom	47	4	1	Quid ergo dicémus invenísse Ábraham patrem nostrum secúndum carnem?
  32866 Romános	Rom	47	4	2	Si enim Ábraham ex opéribus justificátus est, habet glóriam, sed non apud Deum.
  32867 Romános	Rom	47	4	3	Quid enim dicit Scriptúra? Crédidit Ábraham Deo, et reputátum est illi ad justítiam.
  32868 Romános	Rom	47	4	4	Ei autem qui operátur, merces non imputátur secúndum grátiam, sed secúndum débitum.
  32869 Romános	Rom	47	4	5	Ei vero qui non operátur, credénti autem in eum, qui justíficat ímpium, reputátur fides ejus ad justítiam secúndum propósitum grátiæ Dei.
  32870 Romános	Rom	47	4	6	Sicut et David dicit beatitúdinem hóminis, cui Deus accépto fert justítiam sine opéribus:
  32871 Romános	Rom	47	4	7	Beáti, quorum remíssæ sunt iniquitátes, et quorum tecta sunt peccáta.
  32872 Romános	Rom	47	4	8	Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum.
  32873 Romános	Rom	47	4	9	Beatitúdo ergo hæc in circumcisióne tantum manet, an étiam in præpútio? Dícimus enim quia reputáta est Ábrahæ fides ad justítiam.
  32874 Romános	Rom	47	4	10	Quómodo ergo reputáta est? in circumcisióne, an in præpútio? Non in circumcisióne, sed in præpútio.
  32875 Romános	Rom	47	4	11	Et signum accépit circumcisiónis, signáculum justítiæ fídei, quæ est in præpútio: ut sit pater ómnium credéntium per præpútium, ut reputétur et illis ad justítiam:
  32876 Romános	Rom	47	4	12	et sit pater circumcisiónis non iis tantum, qui sunt ex circumcisióne, sed et iis qui sectántur vestígia fídei, quæ est in præpútio patris nostri Ábrahæ.
  32877 Romános	Rom	47	4	13	Non enim per legem promíssio Ábrahæ, aut sémini ejus ut hæres esset mundi: sed per justítiam fídei.	b
  32878 Romános	Rom	47	4	14	Si enim qui ex lege, hærédes sunt: exinaníta est fides, abolíta est promíssio.
  32879 Romános	Rom	47	4	15	Lex enim iram operátur. Ubi enim non est lex, nec prævaricátio.
  32880 Romános	Rom	47	4	16	Ídeo ex fide, ut secúndum grátiam firma sit promíssio omni sémini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Ábrahæ, qui pater est ómnium nostrum
  32881 Romános	Rom	47	4	17	(sicut scriptum est: Quia patrem multárum géntium pósui te) ante Deum, cui crédidit, qui vivíficat mórtuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt.
  32882 Romános	Rom	47	4	18	Qui contra spem in spem crédidit, ut fíeret pater multárum géntium secúndum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum.	b
  32883 Romános	Rom	47	4	19	Et non infirmátus est fide, nec considerávit corpus suum emórtuum, cum jam fere centum esset annórum, et emórtuam vulvam Saræ.
  32884 Romános	Rom	47	4	20	In repromissióne étiam Dei non hæsitávit diffidéntia, sed confortátus est fide, dans glóriam Deo:
  32885 Romános	Rom	47	4	21	pleníssime sciens, quia quæcúmque promísit, potens est et fácere.
  32886 Romános	Rom	47	4	22	Ídeo et reputátum est illi ad justítiam.
  32887 Romános	Rom	47	4	23	Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputátum est illi ad justítiam:
  32888 Romános	Rom	47	4	24	sed et propter nos, quibus reputábitur credéntibus in eum, qui suscitávit Jesum Christum Dóminum nostrum a mórtuis,
  32889 Romános	Rom	47	4	25	qui tráditus est propter delícta nostra, et resurréxit propter justificatiónem nostram.
  32890 Romános	Rom	47	5	1	Justificáti ergo ex fide, pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Jesum Christum:
  32891 Romános	Rom	47	5	2	per quem et habémus accéssum per fidem in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei.
  32892 Romános	Rom	47	5	3	Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus: sciéntes quod tribulátio patiéntiam operátur:
  32893 Romános	Rom	47	5	4	patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem,
  32894 Romános	Rom	47	5	5	spes autem non confúndit: quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis.
  32895 Romános	Rom	47	5	6	Ut quid enim Christus, cum adhuc infírmi essémus, secúndum tempus, pro ímpiis mórtuus est?
  32896 Romános	Rom	47	5	7	vix enim pro justo quis móritur: nam pro bono fórsitan quis áudeat mori.
  32897 Romános	Rom	47	5	8	Comméndat autem caritátem suam Deus in nobis: quóniam cum adhuc peccatóres essémus, secúndum tempus,
  32898 Romános	Rom	47	5	9	Christus pro nobis mórtuus est: multo ígitur magis nunc justificáti in sánguine ipsíus, salvi érimus ab ira per ipsum.
  32899 Romános	Rom	47	5	10	Si enim cum inimíci essémus, reconciliáti sumus Deo per mortem fílii ejus: multo magis reconciliáti, salvi érimus in vita ipsíus.
  32900 Romános	Rom	47	5	11	Non solum autem: sed et gloriámur in Deo per Dóminum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliatiónem accépimus.
  32901 Romános	Rom	47	5	12	Proptérea sicut per unum hóminem peccátum in hunc mundum intrávit, et per peccátum mors, et ita in omnes hómines mors pertránsiit, in quo omnes peccavérunt.	b
  32902 Romános	Rom	47	5	13	Usque ad legem enim peccátum erat in mundo: peccátum autem non imputabátur, cum lex non esset.
  32903 Romános	Rom	47	5	14	Sed regnávit mors ab Adam usque ad Móysen étiam in eos qui non peccavérunt in similitúdinem prævaricatiónis Adæ, qui est forma futúri.
  32904 Romános	Rom	47	5	15	Sed non sicut delíctum, ita et donum: si enim uníus delícto multi mórtui sunt: multo magis grátia Dei et donum in grátia uníus hóminis Jesu Christi in plures abundávit.
  32905 Romános	Rom	47	5	16	Et non sicut per unum peccátum, ita et donum. Nam judícium quidem ex uno in condemnatiónem: grátia autem ex multis delíctis in justificatiónem.
  32906 Romános	Rom	47	5	17	Si enim uníus delícto mors regnávit per unum: multo magis abundántiam grátiæ, et donatiónis, et justítiæ accipiéntes, in vita regnábunt per unum Jesum Christum.
  32907 Romános	Rom	47	5	18	Ígitur sicut per uníus delíctum in omnes hómines in condemnatiónem: sic et per uníus justítiam in omnes hómines in justificatiónem vitæ.	b
  32908 Romános	Rom	47	5	19	Sicut enim per inobediéntiam uníus hóminis, peccatóres constitúti sunt multi: ita et per uníus obeditiónem, justi constituéntur multi.
  32909 Romános	Rom	47	5	20	Lex autem subintrávit ut abundáret delíctum. Ubi autem abundávit delíctum, superabundávit grátia:
  32910 Romános	Rom	47	5	21	ut sicut regnávit peccátum in mortem: ita et grátia regnet per justítiam in vitam ætérnam, per Jesum Christum Dóminum nostrum.
  32911 Romános	Rom	47	6	1	Quid ergo dicémus? permanébimus in peccáto ut grátia abúndet?
  32912 Romános	Rom	47	6	2	Absit. Qui enim mórtui sumus peccáto, quómodo adhuc vivémus in illo?
  32913 Romános	Rom	47	6	3	an ignorátis quia quicúmque baptizáti sumus in Christo Jesu, in morte ipsíus baptizáti sumus?
  32914 Romános	Rom	47	6	4	Consepúlti enim sumus cum illo per baptísmum in mortem: ut quómodo Christus surréxit a mórtuis per glóriam Patris, ita et nos in novitáte vitæ ambulémus.
  32915 Romános	Rom	47	6	5	Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis ejus: simul et resurrectiónis érimus.
  32916 Romános	Rom	47	6	6	Hoc sciéntes, quia vetus homo noster simul crucifíxus est, ut destruátur corpus peccáti, et ultra non serviámus peccáto.
  32917 Romános	Rom	47	6	7	Qui enim mórtuus est, justificátus est a peccáto.
  32918 Romános	Rom	47	6	8	Si autem mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo,
  32919 Romános	Rom	47	6	9	sciéntes quod Christus resúrgens ex mórtuis jam non móritur: mors illi ultra non dominábitur.
  32920 Romános	Rom	47	6	10	Quod enim mórtuus est peccáto, mórtuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.
  32921 Romános	Rom	47	6	11	Ita et vos existimáte vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo, in Christo Jesu Dómino nostro.
  32922 Romános	Rom	47	6	12	Non ergo regnet peccátum in vestro mortáli córpore ut obediátis concupiscéntiis ejus.	b
  32923 Romános	Rom	47	6	13	Sed neque exhibeátis membra vestra arma iniquitátis peccáto: sed exhibéte vos Deo, tamquam ex mórtuis vivéntes: et membra vestra arma justítiæ Deo.
  32924 Romános	Rom	47	6	14	Peccátum enim vobis non dominábitur: non enim sub lege estis, sed sub grátia.
  32925 Romános	Rom	47	6	15	Quid ergo? peccábimus, quóniam non sumus sub lege, sed sub grátia? Absit.
  32926 Romános	Rom	47	6	16	Nescítis quóniam cui exhibétis vos servos ad obediéndum, servi estis ejus, cui obedítis, sive peccáti ad mortem, sive obeditiónis ad justítiam?
  32927 Romános	Rom	47	6	17	Grátias autem Deo quod fuístis servi peccáti, obedístis autem ex corde in eam formam doctrínæ, in quam tráditi estis.
  32928 Romános	Rom	47	6	18	Liberáti autem a peccáto, servi facti estis justítiæ.
  32929 Romános	Rom	47	6	19	Humánum dico, propter infirmitátem carnis vestræ: sicut enim exhibuístis membra vestra servíre immundítiæ, et iniquitáti ad iniquitátem, ita nunc exhibéte membra vestra servíre justítiæ in sanctificatiónem.
  32930 Romános	Rom	47	6	20	Cum enim servi essétis peccáti, líberi fuístis justítiæ.
  32931 Romános	Rom	47	6	21	Quem ergo fructum habuístis tunc in illis, in quibus nunc erubéscitis? nam finis illórum mors est.
  32932 Romános	Rom	47	6	22	Nunc vero liberáti a peccáto, servi autem facti Deo, habétis fructum vestrum in sanctificatiónem, finem vero vitam ætérnam.
  32933 Romános	Rom	47	6	23	Stipéndia enim peccáti, mors. Grátia autem Dei, vita ætérna, in Christo Jesu Dómino nostro.
  32934 Romános	Rom	47	7	1	An ignorátis, fratres (sciéntibus enim legem loquor), quia lex in hómine dominátur quanto témpore vivit?
  32935 Romános	Rom	47	7	2	Nam quæ sub viro est múlier, vivénte viro, alligáta est legi: si autem mórtuus fúerit vir ejus, solúta est a lege viri.
  32936 Romános	Rom	47	7	3	Ígitur, vivénte viro, vocábitur adúltera si fúerit cum álio viro: si autem mórtuus fúerit vir ejus, liberáta est a lege viri, ut non sit adúltera si fúerit cum álio viro.
  32937 Romános	Rom	47	7	4	Ítaque fratres mei, et vos mortificáti estis legi per corpus Christi: ut sitis altérius, qui ex mórtuis resurréxit, ut fructificémus Deo.
  32938 Romános	Rom	47	7	5	Cum enim essémus in carne, passiónes peccatórum, quæ per legem erant, operabántur in membris nostris, ut fructificárent morti.
  32939 Romános	Rom	47	7	6	Nunc autem solúti sumus a lege mortis, in qua detinebámur, ita ut serviámus in novitáte spíritus, et non in vetustáte lítteræ.
  32940 Romános	Rom	47	7	7	Quid ergo dicémus? lex peccátum est? Absit. Sed peccátum non cognóvi, nisi per legem: nam concupiscéntiam nesciébam, nisi lex díceret: Non concupísces.	b
  32941 Romános	Rom	47	7	8	Occásione autem accépta, peccátum per mandátum operátum est in me omnem concupiscéntiam. Sine lege enim peccátum mórtuum erat.
  32942 Romános	Rom	47	7	9	Ego autem vivébam sine lege aliquándo: sed cum venísset mandátum, peccátum revíxit.
  32943 Romános	Rom	47	7	10	Ego autem mórtuus sum: et invéntum est mihi mandátum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
  32944 Romános	Rom	47	7	11	Nam peccátum occasióne accépta per mandátum, sedúxit me, et per illud occídit.
  32945 Romános	Rom	47	7	12	Ítaque lex quidem sancta, et mandátum sanctum, et justum, et bonum.
  32946 Romános	Rom	47	7	13	Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccátum, ut appáreat peccátum, per bonum operátum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccátum per mandátum.
  32947 Romános	Rom	47	7	14	Scimus enim quia lex spirituális est: ego autem carnális sum, venúndatus sub peccáto.	b
  32948 Romános	Rom	47	7	15	Quod enim óperor, non intélligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud fácio.
  32949 Romános	Rom	47	7	16	Si autem quod nolo, illud fácio: conséntio legi, quóniam bona est.
  32950 Romános	Rom	47	7	17	Nunc autem jam non ego óperor illud, sed quod hábitat in me peccátum.
  32951 Romános	Rom	47	7	18	Scio enim quia non hábitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, ádjacet mihi: perfícere autem bonum, non invénio.
  32952 Romános	Rom	47	7	19	Non enim quod volo bonum, hoc fácio: sed quod nolo malum, hoc ago.
  32953 Romános	Rom	47	7	20	Si autem quod nolo, illud fácio: jam non ego óperor illud, sed quod hábitat in me, peccátum.
  32954 Romános	Rom	47	7	21	Invénio ígitur legem, volénti mihi fácere bonum, quóniam mihi malum ádjacet:
  32955 Romános	Rom	47	7	22	condeléctor enim legi Dei secúndum interiórem hóminem:
  32956 Romános	Rom	47	7	23	vídeo autem áliam legem in membris meis, repugnántem legi mentis meæ, et captivántem me in lege peccáti, quæ est in membris meis.
  32957 Romános	Rom	47	7	24	Infélix ego homo, quis me liberábit de córpore mortis hujus?
  32958 Romános	Rom	47	7	25	grátia Dei per Jesum Christum Dóminum nostrum. Ígitur ego ipse mente sérvio legi Dei: carne autem, legi peccáti.
  32959 Romános	Rom	47	8	1	Nihil ergo nunc damnatiónis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secúndum carnem ámbulant.
  32960 Romános	Rom	47	8	2	Lex enim spíritus vitæ in Christo Jesu liberávit me a lege peccáti et mortis.
  32961 Romános	Rom	47	8	3	Nam quod impossíbile erat legi, in quo infirmabátur per carnem: Deus Fílium suum mittens in similitúdinem carnis peccáti et de peccáto, damnávit peccátum in carne,
  32962 Romános	Rom	47	8	4	ut justificátio legis implerétur in nobis, qui non secúndum carnem ambulámus, sed secúndum spíritum.
  32963 Romános	Rom	47	8	5	Qui enim secúndum carnem sunt, quæ carnis sunt, sápiunt: qui vero secúndum spíritum sunt, quæ sunt spíritus, séntiunt.
  32964 Romános	Rom	47	8	6	Nam prudéntia carnis, mors est: prudéntia autem spíritus, vita et pax:
  32965 Romános	Rom	47	8	7	quóniam sapiéntia carnis inimíca est Deo: legi enim Dei non est subjécta, nec enim potest.
  32966 Romános	Rom	47	8	8	Qui autem in carne sunt, Deo placére non possunt.
  32967 Romános	Rom	47	8	9	Vos autem in carne non estis, sed in spíritu: si tamen Spíritus Dei hábitat in vobis. Si quis autem Spíritum Christi non habet, hic non est ejus.
  32968 Romános	Rom	47	8	10	Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mórtuum est propter peccátum, spíritus vero vivit propter justificatiónem.
  32969 Romános	Rom	47	8	11	Quod si Spíritus ejus, qui suscitávit Jesum a mórtuis, hábitat in vobis: qui suscitávit Jesum Christum a mórtuis, vivificábit et mortália córpora vestra, propter inhabitántem Spíritum ejus in vobis.
  32970 Romános	Rom	47	8	12	Ergo fratres, debitóres sumus non carni, ut secúndum carnem vivámus.	b
  32971 Romános	Rom	47	8	13	Si enim secúndum carnem vixéritis, moriémini: si autem spíritu facta carnis mortificavéritis, vivétis.
  32972 Romános	Rom	47	8	14	Quicúmque enim Spíritu Dei agúntur, ii sunt fílii Dei.
  32973 Romános	Rom	47	8	15	Non enim accepístis spíritum servitútis íterum in timóre, sed accepístis spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus: Abba (Pater).
  32974 Romános	Rom	47	8	16	Ipse enim Spíritus testimónium reddit spirítui nostro quod sumus fílii Dei.
  32975 Romános	Rom	47	8	17	Si autem fílii, et hærédes: hærédes, quidem Dei, cohærédes autem Christi: si tamen compátimur ut et conglorificémur.
  32976 Romános	Rom	47	8	18	Exístimo enim quod non sunt condígnæ passiónes hujus témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis.	b
  32977 Romános	Rom	47	8	19	Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat.
  32978 Romános	Rom	47	8	20	Vanitáti enim creatúra subjécta est non volens, sed propter eum, qui subjécit eam in spe:
  32979 Romános	Rom	47	8	21	quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis in libertátem glóriæ filiórum Dei.
  32980 Romános	Rom	47	8	22	Scimus enim quod omnis creatúra ingemíscit, et párturit usque adhuc.
  32981 Romános	Rom	47	8	23	Non solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes: et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis nostri.
  32982 Romános	Rom	47	8	24	Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ vidétur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?
  32983 Romános	Rom	47	8	25	Si autem quod non vidémus, sperámus: per patiéntiam exspectámus.
  32984 Romános	Rom	47	8	26	Simíliter autem et Spíritus ádjuvat infirmitátem nostram: nam quid orémus, sicut opórtet, nescímus: sed ipse Spíritus póstulat pro nobis gemítibus inenarrabílibus.
  32985 Romános	Rom	47	8	27	Qui autem scrutátur corda, scit quid desíderet Spíritus: quia secúndum Deum póstulat pro sanctis.
  32986 Romános	Rom	47	8	28	Scimus autem quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, iis qui secúndum propósitum vocáti sunt sancti.	b
  32987 Romános	Rom	47	8	29	Nam quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii sui, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus.
  32988 Romános	Rom	47	8	30	Quos autem prædestinávit, hos et vocávit: et quos vocávit, hos et justificávit: quos autem justificávit, illos et glorificávit.
  32989 Romános	Rom	47	8	31	Quid ergo dicémus ad hæc? si Deus pro nobis, quis contra nos?
  32990 Romános	Rom	47	8	32	Qui étiam próprio Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum: quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donávit?
  32991 Romános	Rom	47	8	33	Quis accusábit advérsus eléctos Dei? Deus qui justíficat,
  32992 Romános	Rom	47	8	34	quis est qui condémnet? Christus Jesus, qui mórtuus est, immo qui et resurréxit, qui est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis.
  32993 Romános	Rom	47	8	35	Quis ergo nos separábit a caritáte Christi? tribulátio? an angústia? an fames? an núditas? an perículum? an persecútio? an gládius?
  32994 Romános	Rom	47	8	36	(Sicut scriptum est: Quia propter te mortificámur tota die: æstimáti sumus sicut oves occisiónis.)
  32995 Romános	Rom	47	8	37	Sed in his ómnibus superámus propter eum qui diléxit nos.
  32996 Romános	Rom	47	8	38	Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque ángeli, neque principátus, neque virtútes, neque instántia, neque futúra, neque fortitúdo,
  32997 Romános	Rom	47	8	39	neque altitúdo, neque profúndum, neque creatúra ália póterit nos separáre a caritáte Dei, quæ est in Christo Jesu Dómino nostro.
  32998 Romános	Rom	47	9	1	Veritátem dico in Christo, non méntior: testimónium mihi perhibénte consciéntia mea in Spíritu Sancto:
  32999 Romános	Rom	47	9	2	quóniam tristítia mihi magna est, et contínuus dolor cordi meo.
  33000 Romános	Rom	47	9	3	Optábam enim ego ipse anáthema esse a Christo pro frátribus meis, qui sunt cognáti mei secúndum carnem,
  33001 Romános	Rom	47	9	4	qui sunt Israëlítæ, quorum adóptio est filiórum, et glória, et testaméntum, et legislátio, et obséquium, et promíssa:
  33002 Romános	Rom	47	9	5	quorum patres, et ex quibus est Christus secúndum carnem, qui est super ómnia Deus benedíctus in sǽcula. Amen.
  33003 Romános	Rom	47	9	6	Non autem quod excíderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Ísraël sunt, ii sunt Israëlítæ:
  33004 Romános	Rom	47	9	7	neque qui semen sunt Ábrahæ, omnes fílii: sed in Ísaac vocábitur tibi semen:
  33005 Romános	Rom	47	9	8	id est, non qui fílii carnis, hi fílii Dei: sed qui fílii sunt promissiónis, æstimántur in sémine.
  33006 Romános	Rom	47	9	9	Promissiónis enim verbum hoc est: Secúndum hoc tempus véniam: et erit Saræ fílius.
  33007 Romános	Rom	47	9	10	Non solum autem illa: sed et Rebécca ex uno concúbitu habens, Ísaac patris nostri.
  33008 Romános	Rom	47	9	11	Cum enim nondum nati fuíssent, aut áliquid boni egíssent, aut mali (ut secúndum electiónem propósitum Dei manéret),
  33009 Romános	Rom	47	9	12	non ex opéribus, sed ex vocánte dictum est ei quia major sérviet minóri,
  33010 Romános	Rom	47	9	13	sicut scriptum est: Jacob diléxi, Esau autem ódio hábui.
  33011 Romános	Rom	47	9	14	Quid ergo dicémus? numquid iníquitas apud Deum? Absit.	b
  33012 Romános	Rom	47	9	15	Móysi enim dicit: Miserébor cujus miséreor: et misericórdiam præstábo cujus miserébor.
  33013 Romános	Rom	47	9	16	Ígitur non voléntis, neque curréntis, sed miseréntis est Dei.
  33014 Romános	Rom	47	9	17	Dicit enim Scriptúra Pharaóni: Quia in hoc ipsum excitávi te, ut osténdam in te virtútem meam: et ut annuntiétur nomen meum in univérsa terra.
  33015 Romános	Rom	47	9	18	Ergo cujus vult miserétur, et quem vult indúrat.
  33016 Romános	Rom	47	9	19	Dicis ítaque mihi: Quid adhuc quéritur? voluntáti enim ejus quis resístit?
  33017 Romános	Rom	47	9	20	O homo, tu quis es, qui respóndeas Deo? numquid dicit figméntum ei qui se finxit: Quid me fecísti sic?
  33018 Romános	Rom	47	9	21	an non habet potestátem fígulus luti ex eádem massa fácere áliud quidem vas in honórem, áliud vero in contuméliam?
  33019 Romános	Rom	47	9	22	Quod si Deus volens osténdere iram, et notum fácere poténtiam suam, sustínuit in multa patiéntia vasa iræ, apta in intéritum,
  33020 Romános	Rom	47	9	23	ut osténderet divítias glóriæ suæ in vasa misericórdiæ, quæ præparávit in glóriam.
  33021 Romános	Rom	47	9	24	Quos et vocávit nos non solum ex Judǽis, sed étiam in géntibus,	b
  33022 Romános	Rom	47	9	25	sicut in Osée dicit: Vocábo non plebem meam, plebem meam: et non diléctam, diléctam: et non misericórdiam consecútam, misericórdiam consecútam.
  33023 Romános	Rom	47	9	26	Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabúntur fílii Dei vivi.
  33024 Romános	Rom	47	9	27	Isaías autem clamat pro Ísraël: Si fúerit númerus filiórum Ísraël tamquam aréna maris, relíquiæ salvæ fient.
  33025 Romános	Rom	47	9	28	Verbum enim consúmmans, et abbrévians in æquitáte: quia verbum breviátum fáciet Dóminus super terram:
  33026 Romános	Rom	47	9	29	et sicut prædíxit Isaías: Nisi Dóminus Sábaoth reliquísset nobis semen, sicut Sódoma facti essémus, et sicut Gomórrha símiles fuissémus.
  33027 Romános	Rom	47	9	30	Quid ergo dicémus? Quod gentes, quæ non sectabántur justítiam, apprehendérunt justítiam: justítiam autem, quæ ex fide est.
  33028 Romános	Rom	47	9	31	Ísraël vero sectándo legem justítiæ, in legem justítiæ non pervénit.
  33029 Romános	Rom	47	9	32	Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex opéribus: offendérunt enim in lápidem offensiónis,
  33030 Romános	Rom	47	9	33	sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lápidem offensiónis, et petram scándali: et omnis qui credit in eum, non confundétur.
  33031 Romános	Rom	47	10	1	Fratres, volúntas quidem cordis mei, et obsecrátio ad Deum, fit pro illis in salútem.
  33032 Romános	Rom	47	10	2	Testimónium enim perhíbeo illis quod æmulatiónem Dei habent, sed non secúndum sciéntiam.
  33033 Romános	Rom	47	10	3	Ignorántes enim justítiam Dei, et suam quæréntes statúere, justítiæ Dei non sunt subjécti.
  33034 Romános	Rom	47	10	4	Finis enim legis, Christus, ad justítiam omni credénti.
  33035 Romános	Rom	47	10	5	Móyses enim scripsit, quóniam justítiam, quæ ex lege est, qui fécerit homo, vivet in ea.
  33036 Romános	Rom	47	10	6	Quæ autem ex fide est justítia, sic dicit: Ne díxeris in corde tuo: Quis ascéndet in cælum? id est, Christum dedúcere:
  33037 Romános	Rom	47	10	7	aut, Quis descéndet in abýssum? hoc est, Christum a mórtuis revocáre.
  33038 Romános	Rom	47	10	8	Sed quid dicit Scriptúra? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fídei, quod prædicámus.
  33039 Romános	Rom	47	10	9	Quia si confiteáris in ore tuo Dóminum Jesum, et in corde tuo credíderis quod Deus illum suscitávit a mórtuis, salvus eris.
  33040 Romános	Rom	47	10	10	Corde enim créditur ad justítiam: ore autem conféssio fit ad salútem.
  33041 Romános	Rom	47	10	11	Dicit enim Scriptúra: Omnis qui credit in illum, non confundétur.
  33042 Romános	Rom	47	10	12	Non enim est distínctio Judǽi et Græci: nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes qui ínvocant illum.	b
  33043 Romános	Rom	47	10	13	Omnis enim quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit.
  33044 Romános	Rom	47	10	14	Quómodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? aut quómodo credent ei, quem non audiérunt? quómodo autem áudient sine prædicánte?
  33045 Romános	Rom	47	10	15	quómodo vero prædicábunt nisi mittántur? sicut scriptum est: Quam speciósi pedes evangelizántium pacem, evangelizántium bona!
  33046 Romános	Rom	47	10	16	Sed non omnes obédiunt Evangélio. Isaías enim dicit: Dómine, quis crédidit audítui nostro?
  33047 Romános	Rom	47	10	17	Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi.
  33048 Romános	Rom	47	10	18	Sed dico: Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
  33049 Romános	Rom	47	10	19	Sed dico: Numquid Ísraël non cognóvit? Primus Móyses dicit: Ego ad æmulatiónem vos addúcam in non gentem: in gentem insipiéntem, in iram vos mittam.
  33050 Romános	Rom	47	10	20	Isaías autem audet, et dicit: Invéntus sum a non quæréntibus me: palam appárui iis qui me non interrogábant.
  33051 Romános	Rom	47	10	21	Ad Ísraël autem dicit: Tota die expándi manus meas ad pópulum non credéntem, et contradicéntem.
  33052 Romános	Rom	47	11	1	Dico ergo: Numquid Deus répulit pópulum suum? Absit. Nam et ego Israëlíta sum ex sémine Ábraham, de tribu Bénjamin:
  33053 Romános	Rom	47	11	2	non répulit Deus plebem suam, quam præscívit. An nescítis in Elía quid dicit Scriptúra? quemádmodum interpéllat Deum advérsum Ísraël:
  33054 Romános	Rom	47	11	3	Dómine, prophétas tuos occidérunt, altária tua suffodérunt: et ego relíctus sum solus, et quǽrunt ánimam meam.
  33055 Romános	Rom	47	11	4	Sed quid dicit illi divínum respónsum? Relíqui mihi septem míllia virórum, qui non curvavérunt génua ante Baal.
  33056 Romános	Rom	47	11	5	Sic ergo et in hoc témpore relíquiæ secúndum electiónem grátiæ salvæ factæ sunt.
  33057 Romános	Rom	47	11	6	Si autem grátia, jam non ex opéribus: alióquin grátia jam non est grátia.
  33058 Romános	Rom	47	11	7	Quid ergo? Quod quærébat Ísraël, hoc non est consecútus: eléctio autem consecúta est: céteri vero excæcáti sunt:
  33059 Romános	Rom	47	11	8	sicut scriptum est: Dedit illis Deus spíritum compunctiónis: óculos ut non vídeant, et aures ut non áudiant, usque in hodiérnum diem.
  33060 Romános	Rom	47	11	9	Et David dicit: Fiat mensa eórum in láqueum, et in captiónem, et in scándalum, et in retributiónem illis.
  33061 Romános	Rom	47	11	10	Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: et dorsum eórum semper incúrva.
  33062 Romános	Rom	47	11	11	Dico ergo: Numquid sic offendérunt ut cáderent? Absit. Sed illórum delícto, salus est géntibus ut illos æmuléntur.	b
  33063 Romános	Rom	47	11	12	Quod si delíctum illórum divítiæ sunt mundi, et diminútio eórum divítiæ géntium: quanto magis plenitúdo eórum?
  33064 Romános	Rom	47	11	13	Vobis enim dico géntibus: Quámdiu quidem ego sum géntium Apóstolus, ministérium meum honorificábo,
  33065 Romános	Rom	47	11	14	si quómodo ad æmulándum próvocem carnem meam, et salvos fáciam áliquos ex illis.
  33066 Romános	Rom	47	11	15	Si enim amíssio eórum, reconciliátio est mundi: quæ assúmptio, nisi vita ex mórtuis?
  33067 Romános	Rom	47	11	16	Quod si delibátio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.	b
  33068 Romános	Rom	47	11	17	Quod si áliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleáster esses, insértus es in illis, et sócius radícis, et pinguédinis olívæ factus es,
  33069 Romános	Rom	47	11	18	noli gloriári advérsus ramos. Quod si gloriáris: non tu radícem portas, sed radix te.
  33070 Romános	Rom	47	11	19	Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego ínserar.
  33071 Romános	Rom	47	11	20	Bene: propter incredulitátem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sápere, sed time.
  33072 Romános	Rom	47	11	21	Si enim Deus naturálibus ramis non pepércit: ne forte nec tibi parcat.
  33073 Romános	Rom	47	11	22	Vide ergo bonitátem, et severitátem Dei: in eos quidem qui cecidérunt, severitátem: in te autem bonitátem Dei, si permánseris in bonitáte, alióquin et tu excidéris.
  33074 Romános	Rom	47	11	23	Sed et illi, si non permánserint in incredulitáte, inseréntur: potens est enim Deus íterum insérere illos.
  33075 Romános	Rom	47	11	24	Nam si tu ex naturáli excísus es oleástro, et contra natúram insértus es in bonam olívam: quanto magis ii qui secúndum natúram inseréntur suæ olívæ?
  33076 Romános	Rom	47	11	25	Nolo enim vos ignoráre, fratres, mystérium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapiéntes), quia cǽcitas ex parte cóntigit in Ísraël, donec plenitúdo géntium intráret,	b
  33077 Romános	Rom	47	11	26	et sic omnis Ísraël salvus fíeret, sicut scriptum est: Véniet ex Sion, qui erípiat, et avértat impietátem a Jacob.
  33078 Romános	Rom	47	11	27	Et hoc illis a me testaméntum: cum abstúlero peccáta eórum.
  33079 Romános	Rom	47	11	28	Secúndum Evangélium quidem, inimíci propter vos: secúndum electiónem autem, caríssimi propter patres.
  33080 Romános	Rom	47	11	29	Sine pœniténtia enim sunt dona et vocátio Dei.
  33081 Romános	Rom	47	11	30	Sicut enim aliquándo et vos non credidístis Deo, nunc autem misericórdiam consecúti estis propter incredulitátem illórum:
  33082 Romános	Rom	47	11	31	ita et isti nunc non credidérunt in vestram misericórdiam: ut et ipsi misericórdiam consequántur.
  33083 Romános	Rom	47	11	32	Conclúsit enim Deus ómnia in incredulitáte, ut ómnium misereátur.
  33084 Romános	Rom	47	11	33	O altitúdo divitiárum sapiéntiæ, et sciéntiæ Dei: quam incomprehensibília sunt judícia ejus, et investigábiles viæ ejus!	b
  33085 Romános	Rom	47	11	34	Quis enim cognóvit sensum Dómini? aut quis consiliárius ejus fuit?
  33086 Romános	Rom	47	11	35	aut quis prior dedit illi, et retribuétur ei?
  33087 Romános	Rom	47	11	36	Quóniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt ómnia: ipsi glória in sǽcula. Amen.
  33088 Romános	Rom	47	12	1	Óbsecro ítaque vos fratres per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum.
  33089 Romános	Rom	47	12	2	Et nolíte conformári huic sǽculo, sed reformámini in novitáte sensus vestri: ut probétis quæ sit volúntas Dei bona, et benéplacens, et perfécta.
  33090 Romános	Rom	47	12	3	Dico enim per grátiam quæ data est mihi, ómnibus qui sunt inter vos, non plus sápere quam opórtet sápere, sed sápere ad sobrietátem: et unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei.
  33091 Romános	Rom	47	12	4	Sicut enim in uno córpore multa membra habémus, ómnia autem membra non eúmdem actum habent:
  33092 Romános	Rom	47	12	5	ita multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter altérius membra.
  33093 Romános	Rom	47	12	6	Habéntes autem donatiónes secúndum grátiam, quæ data est nobis, differéntes: sive prophetíam secúndum ratiónem fídei,
  33094 Romános	Rom	47	12	7	sive ministérium in ministrándo, sive qui docet in doctrína,
  33095 Romános	Rom	47	12	8	qui exhortátur in exhortándo, qui tríbuit in simplicitáte, qui præest in sollicitúdine, qui miserétur in hilaritáte.
  33096 Romános	Rom	47	12	9	Diléctio sine simulatióne: odiéntes malum, adhæréntes bono:	b
  33097 Romános	Rom	47	12	10	caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes: honóre ínvicem præveniéntes:
  33098 Romános	Rom	47	12	11	sollicitúdine non pigri: spíritu fervéntes: Dómino serviéntes:
  33099 Romános	Rom	47	12	12	spe gaudéntes: in tribulatióne patiéntes: oratióni instántes:
  33100 Romános	Rom	47	12	13	necessitátibus sanctórum communicántes: hospitalitátem sectántes.
  33101 Romános	Rom	47	12	14	Benedícite persequéntibus vos: benedícite, et nolíte maledícere.
  33102 Romános	Rom	47	12	15	Gaudére cum gaudéntibus, flere cum fléntibus:
  33103 Romános	Rom	47	12	16	idípsum ínvicem sentiéntes: non alta sapiéntes, sed humílibus consentiéntes. Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos:
  33104 Romános	Rom	47	12	17	nulli malum pro malo reddéntes: providéntes bona non tantum coram Deo, sed étiam coram ómnibus homínibus.
  33105 Romános	Rom	47	12	18	Si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes:
  33106 Romános	Rom	47	12	19	non vosmetípsos defendéntes caríssimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindícta: ego retríbuam, dicit Dóminus.
  33107 Romános	Rom	47	12	20	Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput ejus.
  33108 Romános	Rom	47	12	21	Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
  33109 Romános	Rom	47	13	1	Omnis ánima potestátibus sublimióribus súbdita sit: non est enim potéstas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinátæ sunt.
  33110 Romános	Rom	47	13	2	Ítaque qui resístit potestáti, Dei ordinatióni resístit. Qui autem resístunt, ipsi sibi damnatiónem acquírunt:
  33111 Romános	Rom	47	13	3	nam príncipes non sunt timóri boni óperis, sed mali. Vis autem non timére potestátem? Bonum fac: et habébis laudem ex illa:
  33112 Romános	Rom	47	13	4	Dei enim miníster est tibi in bonum. Si autem malum féceris, time: non enim sine causa gládium portat. Dei enim miníster est: vindex in iram ei qui malum agit.
  33113 Romános	Rom	47	13	5	Ídeo necessitáte súbditi estóte non solum propter iram, sed étiam propter consciéntiam.
  33114 Romános	Rom	47	13	6	Ídeo enim et tribúta præstátis: minístri enim Dei sunt, in hoc ipsum serviéntes.
  33115 Romános	Rom	47	13	7	Réddite ergo ómnibus débita: cui tribútum, tribútum: cui vectígal, vectígal: cui timórem, timórem: cui honórem, honórem.
  33116 Romános	Rom	47	13	8	Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implévit.
  33117 Romános	Rom	47	13	9	Nam: Non adulterábis: non occídes: non furáberis: non falsum testimónium dices: non concupísces: et si quod est áliud mandátum, in hoc verbo instaurátur: díliges próximum tuum sicut teípsum.
  33118 Romános	Rom	47	13	10	Diléctio próximi malum non operátur. Plenitúdo ergo legis est diléctio.
  33119 Romános	Rom	47	13	11	Et hoc sciéntes tempus: quia hora est jam nos de somno súrgere. Nunc enim própior est nostra salus, quam cum credídimus.	b
  33120 Romános	Rom	47	13	12	Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abjiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis.
  33121 Romános	Rom	47	13	13	Sicut in die honéste ambulémus: non in comessatiónibus, et ebrietátibus, non in cubílibus, et impudicítiis, non in contentióne, et æmulatióne:
  33122 Romános	Rom	47	13	14	sed induímini Dóminum Jesum Christum, et carnis curam ne fecéritis in desidériis.
  33123 Romános	Rom	47	14	1	Infírmum autem in fide assúmite, non in disceptatiónibus cogitatiónum.
  33124 Romános	Rom	47	14	2	Álius enim credit se manducáre ómnia: qui autem infírmus est, olus mandúcet.
  33125 Romános	Rom	47	14	3	Is qui mandúcat, non manducántem non spernat: et qui non mandúcat, manducántem non júdicet: Deus enim illum assúmpsit.
  33126 Romános	Rom	47	14	4	Tu quis es, qui júdicas aliénum servum? dómino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statúere illum.
  33127 Romános	Rom	47	14	5	Nam álius júdicat diem inter diem: álius autem júdicat omnem diem: unusquísque in suo sensu abúndet.
  33128 Romános	Rom	47	14	6	Qui sapit diem, Dómino sapit, et qui mandúcat, Dómino mandúcat: grátias enim agit Deo. Et qui non mandúcat, Dómino non mandúcat, et grátias agit Deo.
  33129 Romános	Rom	47	14	7	Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi móritur.
  33130 Romános	Rom	47	14	8	Sive enim vivémus, Dómino vívimus: sive mórimur, Dómino mórimur. Sive ergo vívimus, sive mórimur, Dómini sumus.
  33131 Romános	Rom	47	14	9	In hoc enim Christus mórtuus est, et resurréxit: ut et mortuórum et vivórum dominétur.
  33132 Romános	Rom	47	14	10	Tu autem quid júdicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stábimus ante tribúnal Christi.
  33133 Romános	Rom	47	14	11	Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dóminus, quóniam mihi flectétur omne genu: et omnis lingua confitébitur Deo.
  33134 Romános	Rom	47	14	12	Ítaque unusquísque nostrum pro se ratiónem reddet Deo.
  33135 Romános	Rom	47	14	13	Non ergo ámplius ínvicem judicémus: sed hoc judicáte magis, ne ponátis offendículum fratri, vel scándalum.
  33136 Romános	Rom	47	14	14	Scio, et confído in Dómino Jesu, quia nihil commúne per ipsum, nisi ei qui exístimat quid commúne esset, illi commúne est.	b
  33137 Romános	Rom	47	14	15	Si enim propter cibum frater tuus contristátur, jam non secúndum caritátem ámbulas. Noli cibo tuo illum pérdere, pro quo Christus mórtuus est.
  33138 Romános	Rom	47	14	16	Non ergo blasphemétur bonum nostrum.
  33139 Romános	Rom	47	14	17	Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justítia, et pax, et gáudium in Spíritu Sancto:
  33140 Romános	Rom	47	14	18	qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probátus est homínibus.
  33141 Romános	Rom	47	14	19	Ítaque quæ pacis sunt, sectémur: et quæ ædificatiónis sunt, in ínvicem custodiámus.
  33142 Romános	Rom	47	14	20	Noli propter escam destrúere opus Dei, ómnia quidem sunt munda: sed malum est hómini, qui per offendículum mandúcat.
  33143 Romános	Rom	47	14	21	Bonum est non manducáre carnem, et non bíbere vinum, neque in quo frater tuus offénditur, aut scandalizátur, aut infirmátur.
  33144 Romános	Rom	47	14	22	Tu fidem habes? penes temetípsum habe coram Deo. Beátus qui non júdicat semetípsum in eo quod probat.
  33145 Romános	Rom	47	14	23	Qui autem discérnit, si manducáverit, damnátus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccátum est.
  33146 Romános	Rom	47	15	1	Debémus autem nos firmióres imbecillitátes infirmórum sustinére, et non nobis placére.
  33147 Romános	Rom	47	15	2	Unusquísque vestrum próximo suo pláceat in bonum, ad ædificatiónem.
  33148 Romános	Rom	47	15	3	Étenim Christus non sibi plácuit, sed sicut scriptum est: Impropéria improperántium tibi cecidérunt super me.
  33149 Romános	Rom	47	15	4	Quæcúmque enim scripta sunt, ad nostram doctrínam scripta sunt: ut per patiéntiam, et consolatiónem Scripturárum, spem habeámus.
  33150 Romános	Rom	47	15	5	Deus autem patiéntiæ et solátii det vobis idípsum sápere in altérutrum secúndum Jesum Christum:
  33151 Romános	Rom	47	15	6	ut unánimes, uno ore honorificétis Deum et patrem Dómini nostri Jesu Christi.
  33152 Romános	Rom	47	15	7	Propter quod suscípite ínvicem, sicut et Christus suscépit vos in honórem Dei.
  33153 Romános	Rom	47	15	8	Dico enim Christum Jesum minístrum fuísse circumcisiónis propter veritátem Dei, ad confirmándas promissiónes patrum:
  33154 Romános	Rom	47	15	9	gentes autem super misericórdia honoráre Deum, sicut scriptum est: Proptérea confitébor tibi in géntibus, Dómine, et nómini tuo cantábo.
  33155 Romános	Rom	47	15	10	Et íterum dicit: Lætámini gentes cum plebe ejus.
  33156 Romános	Rom	47	15	11	Et íterum: Laudáte omnes gentes Dóminum: et magnificáte eum omnes pópuli.
  33157 Romános	Rom	47	15	12	Et rursus Isaías ait: Erit radix Jesse, et qui exsúrget régere gentes, in eum gentes sperábunt.
  33158 Romános	Rom	47	15	13	Deus autem spei répleat vos omni gáudio, et pace in credéndo: ut abundétis in spe, et virtúte Spíritus Sancti.	b
  33159 Romános	Rom	47	15	14	Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quóniam et ipsi pleni estis dilectióne, repléti omni sciéntia, ita ut possítis altérutrum monére.
  33160 Romános	Rom	47	15	15	Audácius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memóriam vos redúcens: propter grátiam, quæ data est mihi a Deo,
  33161 Romános	Rom	47	15	16	ut sim miníster Christi Jesu in géntibus: sanctíficans Evangélium Dei, ut fiat oblátio géntium accépta, et sanctificáta in Spíritu Sancto.
  33162 Romános	Rom	47	15	17	Hábeo ígitur glóriam in Christo Jesu ad Deum.
  33163 Romános	Rom	47	15	18	Non enim áudeo áliquid loqui eórum, quæ per me non éfficit Christus in obediéntiam géntium, verbo et factis:
  33164 Romános	Rom	47	15	19	in virtúte signórum, et prodigiórum, in virtúte Spíritus Sancti: ita ut ab Jerúsalem per circúitum usque ad Illýricum repléverim Evangélium Christi.
  33165 Romános	Rom	47	15	20	Sic autem prædicávi Evangélium hoc, non ubi nominátus est Christus, ne super aliénum fundaméntum ædificárem:
  33166 Romános	Rom	47	15	21	sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiátum de eo, vidébunt: et qui non audiérunt, intélligent.
  33167 Romános	Rom	47	15	22	Propter quod et impediébar plúrimum veníre ad vos, et prohíbitus sum usque adhuc.	b
  33168 Romános	Rom	47	15	23	Nunc vero ultérius locum non habens in his regiónibus, cupiditátem autem habens veniéndi ad vos ex multis jam præcedéntibus annis:
  33169 Romános	Rom	47	15	24	cum in Hispániam proficísci cœ́pero, spero quod prætériens vídeam vos, et a vobis dedúcar illuc, si vobis primum ex parte frúitus fúero.
  33170 Romános	Rom	47	15	25	Nunc ígitur proficíscar in Jerúsalem ministráre sanctis.
  33171 Romános	Rom	47	15	26	Probavérunt enim Macedónia et Acháia collatiónem áliquam fácere in páuperes sanctórum, qui sunt in Jerúsalem.
  33172 Romános	Rom	47	15	27	Plácuit enim eis: et debitóres sunt eórum. Nam si spirituálium eórum partícipes facti sunt gentíles, debent et in carnálibus ministráre illis.
  33173 Romános	Rom	47	15	28	Hoc ígitur cum consummávero, et assignávero eis fructum hunc, per vos proficíscar in Hispániam.
  33174 Romános	Rom	47	15	29	Scio autem quóniam véniens ad vos, in abundántia benedictiónis Evangélii Christi véniam.
  33175 Romános	Rom	47	15	30	Óbsecro ergo vos fratres per Dóminum nostrum Jesum Christum, et per caritátem Sancti Spíritus, ut adjuvétis me in oratiónibus vestris pro me ad Deum,
  33176 Romános	Rom	47	15	31	ut líberer ab infidélibus, qui sunt in Judǽa, et obséquii mei oblátio accépta fiat in Jerúsalem sanctis,
  33177 Romános	Rom	47	15	32	ut véniam ad vos in gáudio per voluntátem Dei, et refrígerer vobíscum.
  33178 Romános	Rom	47	15	33	Deus autem pacis sit cum ómnibus vobis. Amen.
  33179 Romános	Rom	47	16	1	Comméndo autem vobis Phœben sorórem nostram, quæ est in ministério ecclésiæ, quæ est in Cenchris:
  33180 Romános	Rom	47	16	2	ut eam suscipiátis in Dómino digne sanctis: et assistátis ei in quocúmque negótio vestri indigúerit: étenim ipsa quoque ástitit multis, et mihi ipsi.
  33181 Romános	Rom	47	16	3	Salutáte Priscam et Áquilam, adjutóres meos in Christo Jesu
  33182 Romános	Rom	47	16	4	(qui pro ánima mea suas cervíces supposuérunt: quibus non solus ego grátias ago, sed et cunctæ ecclésiæ géntium),
  33183 Romános	Rom	47	16	5	et domésticam ecclésiam eórum. Salutáte Epǽnetum diléctum mihi, qui est primitívus Ásiæ in Christo.
  33184 Romános	Rom	47	16	6	Salutáte Maríam, quæ multum laborávit in vobis.
  33185 Romános	Rom	47	16	7	Salutáte Andrónicum et Júniam, cognátos, et concaptívos meos: qui sunt nóbiles in Apóstolis, qui et ante me fuérunt in Christo.
  33186 Romános	Rom	47	16	8	Salutáte Ampliátum dilectíssimum mihi in Dómino.
  33187 Romános	Rom	47	16	9	Salutáte Urbánum adjutórem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn diléctum meum.
  33188 Romános	Rom	47	16	10	Salutáte Apéllen probum in Christo.
  33189 Romános	Rom	47	16	11	Salutáte eos qui sunt ex Aristóboli domo. Salutáte Herodiónem cognátum meum. Salutáte eos qui sunt ex Narcíssi domo, qui sunt in Dómino.
  33190 Romános	Rom	47	16	12	Salutáte Tryphǽnam et Tryphósam, quæ labórant in Dómino. Salutáte Pérsidem caríssimam, quæ multum laborávit in Dómino.
  33191 Romános	Rom	47	16	13	Salutáte Rufum eléctum in Dómino, et matrem ejus, et meam.
  33192 Romános	Rom	47	16	14	Salutáte Asýncritum, Phlegóntem, Hermam, Pátrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
  33193 Romános	Rom	47	16	15	Salutáte Philólogum et Júliam, Néreum, et sorórem ejus, et Olympíadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.
  33194 Romános	Rom	47	16	16	Salutáte ínvicem in ósculo sancto. Salútant vos omnes ecclésiæ Christi.
  33195 Romános	Rom	47	16	17	Rogo autem vos fratres, ut observétis eos qui dissensiónes et offendícula, præter doctrínam, quam vos didicístis, fáciunt, et declináte ab illis.	b
  33196 Romános	Rom	47	16	18	Hujuscémodi enim Christo Dómino nostro non sérviunt, sed suo ventri: et per dulces sermónes et benedictiónes sedúcunt corda innocéntium.
  33197 Romános	Rom	47	16	19	Vestra enim obediéntia in omnem locum divulgáta est. Gáudeo ígitur in vobis. Sed volo vos sapiéntes esse in bono, et símplices in malo.
  33198 Romános	Rom	47	16	20	Deus autem pacis cónterat Sátanam sub pédibus vestris velóciter. Grátia Dómini nostri Jesu Christi vobíscum.
  33199 Romános	Rom	47	16	21	Salútat vos Timótheus adjútor meus, et Lúcius, et Jason, et Sosípater cognáti mei.	b
  33200 Romános	Rom	47	16	22	Salúto vos ego Tértius, qui scripsi epístolam, in Dómino.
  33201 Romános	Rom	47	16	23	Salútat vos Cajus hospes meus, et univérsa ecclésia. Salútat vos Erástus arcárius civitátis, et Quartus, frater.
  33202 Romános	Rom	47	16	24	Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum ómnibus vobis. Amen.
  33203 Romános	Rom	47	16	25	Ei autem, qui potens est vos confirmáre juxta Evangélium meum, et prædicatiónem Jesu Christi, secúndum revelatiónem mystérii tempóribus ætérnis táciti	b
  33204 Romános	Rom	47	16	26	(quod nunc patefáctum est per Scriptúras prophetárum secúndum præcéptum ætérni Dei, ad obeditiónem fídei), in cunctis géntibus cógniti,
  33205 Romános	Rom	47	16	27	soli sapiénti Deo, per Jesum Christum, cui honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.
  33206 #	1 Corínthios	1Cor	Epístola Prima Beáti: Pauli Apóstoli ad Corínthios
  33207 1 Corínthios	1Cor	48	1	1	Paulus vocátus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, et Sósthenes frater,
  33208 1 Corínthios	1Cor	48	1	2	ecclésiæ Dei, quæ est Corínthi, sanctificátis in Christo Jesu, vocátis sanctis, cum ómnibus qui ínvocant nomen Dómini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsórum et nostro.
  33209 1 Corínthios	1Cor	48	1	3	Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
  33210 1 Corínthios	1Cor	48	1	4	Grátias ago Deo meo semper pro vobis in grátia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu:
  33211 1 Corínthios	1Cor	48	1	5	quod in ómnibus dívites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni sciéntia.
  33212 1 Corínthios	1Cor	48	1	6	Sicut testimónium Christi confirmátum est in vobis:
  33213 1 Corínthios	1Cor	48	1	7	ita ut nihil vobis desit in ulla grátia, exspectántibus revelatiónem Dómini nostri Jesu Christi,
  33214 1 Corínthios	1Cor	48	1	8	qui et confirmábit vos usque in finem sine crímine, in die advéntus Dómini nostri Jesu Christi.
  33215 1 Corínthios	1Cor	48	1	9	Fidélis Deus: per quem vocáti estis in societátem fílii ejus Jesu Christi Dómini nostri.
  33216 1 Corínthios	1Cor	48	1	10	Óbsecro autem vos fratres per nomen Dómini nostri Jesu Christi: ut idípsum dicátis omnes, et non sint in vobis schísmata: sitis autem perfécti in eódem sensu, et in eádem senténtia.	b
  33217 1 Corínthios	1Cor	48	1	11	Significátum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiónes sunt inter vos.
  33218 1 Corínthios	1Cor	48	1	12	Hoc autem dico, quod unusquísque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apóllo: ego vero Cephæ: ego autem Christi.
  33219 1 Corínthios	1Cor	48	1	13	Divísus est Christus? numquid Paulus crucifíxus est pro vobis? aut in nómine Pauli baptizáti estis?
  33220 1 Corínthios	1Cor	48	1	14	Grátias ago Deo, quod néminem vestrum baptizávi, nisi Crispum et Caium:
  33221 1 Corínthios	1Cor	48	1	15	ne quis dicat quod in nómine meo baptizáti estis.
  33222 1 Corínthios	1Cor	48	1	16	Baptizávi autem et Stéphanæ domum: céterum néscio si quem álium baptizáverim.
  33223 1 Corínthios	1Cor	48	1	17	Non enim misit me Christus baptizáre, sed evangelizáre: non in sapiéntia verbi, ut non evacuétur crux Christi.	b
  33224 1 Corínthios	1Cor	48	1	18	Verbum enim crucis pereúntibus quidem stultítia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
  33225 1 Corínthios	1Cor	48	1	19	Scriptum est enim: Perdam sapiéntiam sapiéntium, et prudéntiam prudéntium reprobábo.
  33226 1 Corínthios	1Cor	48	1	20	Ubi sápiens? ubi scriba? ubi conquisítor hujus sǽculi? Nonne stultam fecit Deus sapiéntiam hujus mundi?
  33227 1 Corínthios	1Cor	48	1	21	Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum: plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes.
  33228 1 Corínthios	1Cor	48	1	22	Quóniam et Judǽi signa petunt, et Græci sapiéntiam quǽrunt:
  33229 1 Corínthios	1Cor	48	1	23	nos autem prædicámus Christum crucifíxum: Judǽis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam,
  33230 1 Corínthios	1Cor	48	1	24	ipsis autem vocátis Judǽis, atque Græcis Christum Dei virtútem, et Dei sapiéntiam:
  33231 1 Corínthios	1Cor	48	1	25	quia quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus: et quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus.
  33232 1 Corínthios	1Cor	48	1	26	Vidéte enim vocatiónem vestram, fratres, quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles:
  33233 1 Corínthios	1Cor	48	1	27	sed quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes: et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia:
  33234 1 Corínthios	1Cor	48	1	28	et ignobília mundi, et contemptibília elégit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrúeret:
  33235 1 Corínthios	1Cor	48	1	29	ut non gloriétur omnis caro in conspéctu ejus.
  33236 1 Corínthios	1Cor	48	1	30	Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapiéntia a Deo, et justítia, et sanctificátio, et redémptio:
  33237 1 Corínthios	1Cor	48	1	31	ut quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur.
  33238 1 Corínthios	1Cor	48	2	1	Et ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non in sublimitáte sermónis, aut sapiéntiæ, annúntians vobis testimónium Christi.
  33239 1 Corínthios	1Cor	48	2	2	Non enim judicávi me scire áliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifíxum.
  33240 1 Corínthios	1Cor	48	2	3	Et ego in infirmitáte, et timóre, et tremóre multo fui apud vos:
  33241 1 Corínthios	1Cor	48	2	4	et sermo meus, et prædicátio mea non in persuasibílibus humánæ sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne spíritus et virtútis:
  33242 1 Corínthios	1Cor	48	2	5	ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum, sed in virtúte Dei.
  33243 1 Corínthios	1Cor	48	2	6	Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos: sapiéntiam vero non hujus sǽculi, neque príncipum hujus sǽculi, qui destruúntur:	b
  33244 1 Corínthios	1Cor	48	2	7	sed lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sǽcula in glóriam nostram,
  33245 1 Corínthios	1Cor	48	2	8	quam nemo príncipum hujus sǽculi cognóvit: si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent.
  33246 1 Corínthios	1Cor	48	2	9	Sed sicut scriptum est: Quod óculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus iis qui díligunt illum:
  33247 1 Corínthios	1Cor	48	2	10	nobis autem revelávit Deus per Spíritum suum: Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei.
  33248 1 Corínthios	1Cor	48	2	11	Quis enim hóminum scit quæ sunt hóminis, nisi spíritus hóminis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognóvit, nisi Spíritus Dei.
  33249 1 Corínthios	1Cor	48	2	12	Nos autem non spíritum hujus mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est, ut sciámus quæ a Deo donáta sunt nobis:
  33250 1 Corínthios	1Cor	48	2	13	quæ et lóquimur non in doctis humánæ sapiéntiæ verbis, sed in doctrína Spíritus, spirituálibus spirituália comparántes.
  33251 1 Corínthios	1Cor	48	2	14	Animális autem homo non pércipit ea quæ sunt Spíritus Dei: stultítia enim est illi, et non potest intellígere: quia spirituáliter examinátur.
  33252 1 Corínthios	1Cor	48	2	15	Spirituális autem júdicat ómnia: et ipse a némine judicátur.
  33253 1 Corínthios	1Cor	48	2	16	Quis enim cognóvit sensum Dómini, qui ínstruat eum? nos autem sensum Christi habémus.
  33254 1 Corínthios	1Cor	48	3	1	Et ego, fratres, non pótui vobis loqui quasi spirituálibus, sed quasi carnálibus. Tamquam párvulis in Christo,
  33255 1 Corínthios	1Cor	48	3	2	lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poterátis: sed nec nunc quidem potéstis: adhuc enim carnáles estis.
  33256 1 Corínthios	1Cor	48	3	3	Cum enim sit inter vos zelus, et conténtio: nonne carnáles estis, et secúndum hóminem ambulátis?
  33257 1 Corínthios	1Cor	48	3	4	Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; álius autem: Ego Apóllo: nonne hómines estis? Quid ígitur est Apóllo? quid vero Paulus?
  33258 1 Corínthios	1Cor	48	3	5	minístri ejus, cui credidístis, et unicuíque sicut Dóminus dedit.
  33259 1 Corínthios	1Cor	48	3	6	Ego plantávi, Apóllo rigávit: sed Deus increméntum dedit.
  33260 1 Corínthios	1Cor	48	3	7	Ítaque neque qui plantat est áliquid, neque qui rigat: sed qui increméntum dat, Deus.
  33261 1 Corínthios	1Cor	48	3	8	Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquísque autem própriam mercédem accípiet, secúndum suum labórem.
  33262 1 Corínthios	1Cor	48	3	9	Dei enim sumus adjutóres: Dei agricultúra estis, Dei ædificátio estis.
  33263 1 Corínthios	1Cor	48	3	10	Secúndum grátiam Dei, quæ data est mihi, ut sápiens architéctus fundaméntum pósui: álius autem superædíficat. Unusquísque autem vídeat quómodo superædíficet.	b
  33264 1 Corínthios	1Cor	48	3	11	Fundaméntum enim áliud nemo potest pónere præter id quod pósitum est, quod est Christus Jesus.
  33265 1 Corínthios	1Cor	48	3	12	Si quis autem superædíficat super fundaméntum hoc, aurum, argéntum, lápides pretiósos, ligna, fœnum, stípulam,
  33266 1 Corínthios	1Cor	48	3	13	uniuscujúsque opus maniféstum erit: dies enim Dómini declarábit, quia in igne revelábitur: et uniuscujúsque opus quale sit, ignis probábit.
  33267 1 Corínthios	1Cor	48	3	14	Si cujus opus mánserit quod superædificávit, mercédem accípiet.
  33268 1 Corínthios	1Cor	48	3	15	Si cujus opus árserit, detriméntum patiétur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
  33269 1 Corínthios	1Cor	48	3	16	Nescítis quia templum Dei estis, et Spíritus Dei hábitat in vobis?	b
  33270 1 Corínthios	1Cor	48	3	17	Si quis autem templum Dei violáverit, dispérdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
  33271 1 Corínthios	1Cor	48	3	18	Nemo se sedúcat: si quis vidétur inter vos sápiens esse in hoc sǽculo, stultus fiat ut sit sápiens.
  33272 1 Corínthios	1Cor	48	3	19	Sapiéntia enim hujus mundi, stultítia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehéndam sapiéntes in astútia eórum.
  33273 1 Corínthios	1Cor	48	3	20	Et íterum: Dóminus novit cogitatiónes sapiéntium quóniam vanæ sunt.
  33274 1 Corínthios	1Cor	48	3	21	Nemo ítaque gloriétur in homínibus.
  33275 1 Corínthios	1Cor	48	3	22	Ómnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apóllo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præséntia, sive futúra: ómnia enim vestra sunt:
  33276 1 Corínthios	1Cor	48	3	23	vos autem Christi: Christus autem Dei.
  33277 1 Corínthios	1Cor	48	4	1	Sic nos exístimet homo ut minístros Christi, et dispensatóres mysteriórum Dei.
  33278 1 Corínthios	1Cor	48	4	2	Hic jam quǽritur inter dispensatóres ut fidélis quis inveniátur.
  33279 1 Corínthios	1Cor	48	4	3	Mihi autem pro mínimo est ut a vobis júdicer, aut ab humáno die: sed neque meípsum júdico.
  33280 1 Corínthios	1Cor	48	4	4	Nihil enim mihi cónscius sum, sed non in hoc justificátus sum: qui autem júdicat me, Dóminus est.
  33281 1 Corínthios	1Cor	48	4	5	Ítaque nolíte ante tempus judicáre, quoadúsque véniat Dóminus: qui et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit consília córdium: et tunc laus erit unicuíque a Deo.
  33282 1 Corínthios	1Cor	48	4	6	Hæc autem, fratres, transfigurávi in me et Apóllo, propter vos: ut in nobis discátis, ne supra quam scriptum est, unus advérsus álterum inflétur pro álio.	b
  33283 1 Corínthios	1Cor	48	4	7	Quis enim te discérnit? quid autem habes quod non accepísti? si autem accepísti, quid gloriáris quasi non accéperis?
  33284 1 Corínthios	1Cor	48	4	8	Jam saturáti estis, jam dívites facti estis: sine nobis regnátis: et útinam regnétis, ut et nos vobíscum regnémus.	b
  33285 1 Corínthios	1Cor	48	4	9	Puto enim quod Deus nos Apóstolos novíssimos osténdit, tamquam morti destinátos: quia spectáculum facti sumus mundo, et ángelis, et homínibus.
  33286 1 Corínthios	1Cor	48	4	10	Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles.
  33287 1 Corínthios	1Cor	48	4	11	Usque in hanc horam et esúrimus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus,
  33288 1 Corínthios	1Cor	48	4	12	et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus:
  33289 1 Corínthios	1Cor	48	4	13	blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc.
  33290 1 Corínthios	1Cor	48	4	14	Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo.
  33291 1 Corínthios	1Cor	48	4	15	Nam si decem míllia pædagogórum habeátis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangélium ego vos génui.
  33292 1 Corínthios	1Cor	48	4	16	Rogo ergo vos, imitatóres mei estóte, sicut et ego Christi.
  33293 1 Corínthios	1Cor	48	4	17	Ídeo misi ad vos Timótheum, qui est fílius meus caríssimus, et fidélis in Dómino: qui vos commonefáciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubíque in omni ecclésia dóceo.	b
  33294 1 Corínthios	1Cor	48	4	18	Tamquam non ventúrus sim ad vos, sic infláti sunt quidam.
  33295 1 Corínthios	1Cor	48	4	19	Véniam autem ad vos cito, si Dóminus volúerit: et cognóscam non sermónem eórum qui infláti sunt, sed virtútem.
  33296 1 Corínthios	1Cor	48	4	20	Non enim in sermóne est regnum Dei, sed in virtúte.
  33297 1 Corínthios	1Cor	48	4	21	Quid vultis? in virga véniam ad vos, an in caritáte, et spíritu mansuetúdinis?
  33298 1 Corínthios	1Cor	48	5	1	Omníno audítur inter vos fornicátio, et talis fornicátio, qualis nec inter gentes, ita ut uxórem patris sui áliquis hábeat.
  33299 1 Corínthios	1Cor	48	5	2	Et vos infláti estis: et non magis luctum habuístis ut tollátur de médio vestrum qui hoc opus fecit.
  33300 1 Corínthios	1Cor	48	5	3	Ego quidem absens córpore, præsens autem spíritu, jam judicávi ut præsens eum, qui sic operátus est,
  33301 1 Corínthios	1Cor	48	5	4	in nómine Dómini nostri Jesu Christi, congregátis vobis et meo spíritu, cum virtúte Dómini nostri Jesu,
  33302 1 Corínthios	1Cor	48	5	5	trádere hujúsmodi Sátanæ in intéritum carnis, ut spíritus salvus sit in die Dómini nostri Jesu Christi.
  33303 1 Corínthios	1Cor	48	5	6	Non est bona gloriátio vestra. Nescítis quia módicum ferméntum totam massam corrúmpit?
  33304 1 Corínthios	1Cor	48	5	7	Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspérsio, sicut estis ázymi. Étenim Pascha nostrum immolátus est Christus.
  33305 1 Corínthios	1Cor	48	5	8	Ítaque epulémur: non in ferménto véteri, neque in ferménto malítiæ et nequítiæ: sed in ázymis sinceritátis et veritátis.
  33306 1 Corínthios	1Cor	48	5	9	Scripsi vobis in epístola: Ne commisceámini fornicáriis:	b
  33307 1 Corínthios	1Cor	48	5	10	non útique fornicáriis hujus mundi, aut aváris, aut rapácibus, aut idólis serviéntibus: alióquin debuerátis de hoc mundo exiísse.
  33308 1 Corínthios	1Cor	48	5	11	Nunc autem scripsi vobis non commiscéri: si is qui frater nominátur, est fornicátor, aut avárus, aut idólis sérviens, aut maledícus, aut ebriósus, aut rapax, cum ejúsmodi nec cibum súmere.
  33309 1 Corínthios	1Cor	48	5	12	Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicáre? nonne de iis qui intus sunt, vos judicátis?
  33310 1 Corínthios	1Cor	48	5	13	nam eos qui foris sunt, Deus judicábit. Auférte malum ex vobis ipsis.
  33311 1 Corínthios	1Cor	48	6	1	Audet áliquis vestrum habens negótium advérsus álterum, judicári apud iníquos, et non apud sanctos?
  33312 1 Corínthios	1Cor	48	6	2	an nescítis quóniam sancti de hoc mundo judicábunt? et si in vobis judicábitur mundus, indígni estis qui de mínimis judicétis?
  33313 1 Corínthios	1Cor	48	6	3	Nescítis quóniam ángelos judicábimus? quanto magis sæculária?
  33314 1 Corínthios	1Cor	48	6	4	Sæculária ígitur judícia si habuéritis: contemptíbiles, qui sunt in ecclésia, illos constitúite ad judicándum.
  33315 1 Corínthios	1Cor	48	6	5	Ad verecúndiam vestram dico. Sic non est inter vos sápiens quisquam, qui possit judicáre inter fratrem suum?
  33316 1 Corínthios	1Cor	48	6	6	Sed frater cum fratre judício conténdit: et hoc apud infidéles?
  33317 1 Corínthios	1Cor	48	6	7	Jam quidem omníno delíctum est in vobis, quod judícia habétis inter vos. Quare non magis injúriam accípitis? quare non magis fraudem patímini?
  33318 1 Corínthios	1Cor	48	6	8	Sed vos injúriam fácitis, et fraudátis: et hoc frátribus.
  33319 1 Corínthios	1Cor	48	6	9	An nescítis quia iníqui regnum Dei non possidébunt? Nolíte erráre: neque fornicárii, neque idólis serviéntes, neque adúlteri,
  33320 1 Corínthios	1Cor	48	6	10	neque molles, neque masculórum concubitóres, neque fures, neque avári, neque ebriósi, neque malédici, neque rapáces regnum Dei possidébunt.
  33321 1 Corínthios	1Cor	48	6	11	Et hæc quidam fuístis: sed ablúti estis, sed sanctificáti estis, sed justificáti estis in nómine Dómini nostri Jesu Christi, et in Spíritu Dei nostri.
  33322 1 Corínthios	1Cor	48	6	12	Ómnia mihi licent, sed non ómnia expédiunt: ómnia mihi licent, sed ego sub nullis rédigar potestáte.	b
  33323 1 Corínthios	1Cor	48	6	13	Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has déstruet: corpus autem non fornicatióni, sed Dómino: et Dóminus córpori.
  33324 1 Corínthios	1Cor	48	6	14	Deus vero et Dóminum suscitávit: et nos suscitábit per virtútem suam.
  33325 1 Corínthios	1Cor	48	6	15	Nescítis quóniam córpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, fáciam membra meretrícis? Absit.
  33326 1 Corínthios	1Cor	48	6	16	An nescítis quóniam qui adhǽret meretríci, unum corpus effícitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una.
  33327 1 Corínthios	1Cor	48	6	17	Qui autem adhǽret Dómino, unus spíritus est.
  33328 1 Corínthios	1Cor	48	6	18	Fúgite fornicatiónem. Omne peccátum, quodcúmque fécerit homo, extra corpus est: qui autem fornicátur, in corpus suum peccat.
  33329 1 Corínthios	1Cor	48	6	19	An nescítis quóniam membra vestra, templum sunt Spíritus Sancti, qui in vobis est, quem habétis a Deo, et non estis vestri?
  33330 1 Corínthios	1Cor	48	6	20	Empti enim estis prétio magno. Glorificáte, et portáte Deum in córpore vestro.
  33331 1 Corínthios	1Cor	48	7	1	De quibus autem scripsístis mihi: Bonum est hómini mulíerem non tángere:
  33332 1 Corínthios	1Cor	48	7	2	propter fornicatiónem autem unusquísque suam uxórem hábeat, et unaquǽque suum virum hábeat.
  33333 1 Corínthios	1Cor	48	7	3	Uxóri vir débitum reddat: simíliter autem et uxor viro.
  33334 1 Corínthios	1Cor	48	7	4	Múlier sui córporis potestátem non habet, sed vir. Simíliter autem et vir sui córporis potestátem non habet, sed múlier.
  33335 1 Corínthios	1Cor	48	7	5	Nolíte fraudáre ínvicem, nisi forte ex consénsu ad tempus, ut vacétis oratióni: et íterum revertímini in idípsum, ne tentet vos Sátanas propter incontinéntiam vestram.
  33336 1 Corínthios	1Cor	48	7	6	Hoc autem dico secúndum indulgéntiam, non secúndum impérium.
  33337 1 Corínthios	1Cor	48	7	7	Volo enim omnes vos esse sicut meípsum: sed unusquísque próprium donum habet ex Deo: álius quidem sic, álius vero sic.
  33338 1 Corínthios	1Cor	48	7	8	Dico autem non nuptis, et víduis: bonum est illis si sic permáneant, sicut et ego.
  33339 1 Corínthios	1Cor	48	7	9	Quod si non se cóntinent, nubant. Mélius est enim núbere, quam uri.
  33340 1 Corínthios	1Cor	48	7	10	Iis autem qui matrimónio juncti sunt, præcípio non ego, sed Dóminus, uxórem a viro non discédere:
  33341 1 Corínthios	1Cor	48	7	11	quod si discésserit, manére innúptam, aut viro suo reconciliári. Et vir uxórem non dimíttat.
  33342 1 Corínthios	1Cor	48	7	12	Nam céteris ego dico, non Dóminus. Si quis frater uxórem habet infidélem, et hæc conséntit habitáre cum illo, non dimíttat illam.	b
  33343 1 Corínthios	1Cor	48	7	13	Et si qua múlier fidélis habet virum infidélem, et hic conséntit habitáre cum illa, non dimíttat virum:
  33344 1 Corínthios	1Cor	48	7	14	sanctificátus est enim vir infidélis per mulíerem fidélem, et sanctificáta est múlier infidélis per virum fidélem: alióquin fílii vestri immúndi essent, nunc autem sancti sunt.
  33345 1 Corínthios	1Cor	48	7	15	Quod si infidélis discédit, discédat: non enim servitúti subjéctus est frater, aut soror in hujúsmodi: in pace autem vocávit nos Deus.
  33346 1 Corínthios	1Cor	48	7	16	Unde enim scis múlier, si virum salvum fácies? aut unde scis vir, si mulíerem salvam fácies?
  33347 1 Corínthios	1Cor	48	7	17	Nisi unicuíque sicut divísit Dóminus, unumquémque sicut vocávit Deus, ita ámbulet, et sicut in ómnibus ecclésiis dóceo.
  33348 1 Corínthios	1Cor	48	7	18	Circumcísus áliquis vocátus est? non addúcat præpútium. In præpútio áliquis vocátus est? non circumcidátur.
  33349 1 Corínthios	1Cor	48	7	19	Circumcísio nihil est, et præpútium nihil est: sed observátio mandatórum Dei.
  33350 1 Corínthios	1Cor	48	7	20	Unusquísque in qua vocatióne vocátus est, in ea permáneat.
  33351 1 Corínthios	1Cor	48	7	21	Servus vocátus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fíeri liber, magis útere.
  33352 1 Corínthios	1Cor	48	7	22	Qui enim in Dómino vocátus est servus, libértus est Dómini: simíliter qui liber vocátus est, servus est Christi.
  33353 1 Corínthios	1Cor	48	7	23	Prétio empti estis: nolíte fíeri servi hóminum.
  33354 1 Corínthios	1Cor	48	7	24	Unusquísque in quo vocátus est, fratres, in hoc permáneat apud Deum.
  33355 1 Corínthios	1Cor	48	7	25	De virgínibus autem præcéptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidélis.	b
  33356 1 Corínthios	1Cor	48	7	26	Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bonum est hómini sic esse.
  33357 1 Corínthios	1Cor	48	7	27	Alligátus es uxóri? noli quǽrere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quǽrere uxórem.
  33358 1 Corínthios	1Cor	48	7	28	Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit: tribulatiónem tamen carnis habébunt hujúsmodi. Ego autem vobis parco.
  33359 1 Corínthios	1Cor	48	7	29	Hoc ítaque dico, fratres: tempus breve est: réliquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint:
  33360 1 Corínthios	1Cor	48	7	30	et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudéntes: et qui emunt, tamquam non possidéntes:
  33361 1 Corínthios	1Cor	48	7	31	et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur: prǽterit enim figúra hujus mundi.
  33362 1 Corínthios	1Cor	48	7	32	Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo.
  33363 1 Corínthios	1Cor	48	7	33	Qui autem cum uxóre est, sollícitus est quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est.
  33364 1 Corínthios	1Cor	48	7	34	Et múlier innúpta, et virgo, cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore, et spíritu. Quæ autem nupta est, cógitat quæ sunt mundi, quómodo pláceat viro.
  33365 1 Corínthios	1Cor	48	7	35	Porro hoc ad utilitátem vestram dico: non ut láqueum vobis injíciam, sed ad id, quod honéstum est, et quod facultátem prǽbeat sine impediménto Dóminum obsecrándi.	b
  33366 1 Corínthios	1Cor	48	7	36	Si quis autem turpem se vidéri exístimat super vírgine sua, quod sit superadúlta, et ita opórtet fíeri: quod vult fáciat: non peccat, si nubat.
  33367 1 Corínthios	1Cor	48	7	37	Nam qui státuit in corde suo firmus, non habens necessitátem, potestátem autem habens suæ voluntátis, et hoc judicávit in corde suo, serváre vírginem suam, bene facit.
  33368 1 Corínthios	1Cor	48	7	38	Ígitur et qui matrimónio jungit vírginem suam, bene facit: et qui non jungit, mélius facit.
  33369 1 Corínthios	1Cor	48	7	39	Múlier alligáta est legi quanto témpore vir ejus vivit, quod si dormíerit vir ejus, liberáta est: cui vult nubat, tantum in Dómino.
  33370 1 Corínthios	1Cor	48	7	40	Beátior autem erit si sic permánserit secúndum meum consílium: puto autem quod et ego Spíritum Dei hábeam.
  33371 1 Corínthios	1Cor	48	8	1	De iis autem quæ idólis sacrificántur, scimus quia omnes sciéntiam habémus. Sciéntia inflat, cáritas vero ædíficat.
  33372 1 Corínthios	1Cor	48	8	2	Si quis autem se exístimat scire áliquid, nondum cognóvit quemádmodum opórteat eum scire.
  33373 1 Corínthios	1Cor	48	8	3	Si quis autem díligit Deum, hic cógnitus est ab eo.
  33374 1 Corínthios	1Cor	48	8	4	De escis autem quæ idólis immolántur, scimus quia nihil est idólum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.
  33375 1 Corínthios	1Cor	48	8	5	Nam etsi sunt qui dicántur dii sive in cælo, sive in terra (síquidem sunt dii multi, et dómini multi):
  33376 1 Corínthios	1Cor	48	8	6	nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo ómnia, et nos in illum: et unus Dóminus Jesus Christus, per quem ómnia, et nos per ipsum.
  33377 1 Corínthios	1Cor	48	8	7	Sed non in ómnibus est sciéntia. Quidam autem cum consciéntia usque nunc idóli, quasi idolóthytum mandúcant: et consciéntia ipsórum cum sit infírma, pollúitur.
  33378 1 Corínthios	1Cor	48	8	8	Esca autem nos non comméndat Deo. Neque enim si manducavérimus, abundábimus: neque si non manducavérimus, deficiémus.
  33379 1 Corínthios	1Cor	48	8	9	Vidéte autem ne forte hæc licéntia vestra offendículum fiat infírmis.
  33380 1 Corínthios	1Cor	48	8	10	Si enim quis víderit eum, qui habet sciéntiam, in idolío recumbéntem: nonne consciéntia ejus, cum sit infírma, ædificábitur ad manducándum idolóthyta?
  33381 1 Corínthios	1Cor	48	8	11	Et períbit infírmus in tua sciéntia, frater, propter quem Christus mórtuus est?
  33382 1 Corínthios	1Cor	48	8	12	Sic autem peccántes in fratres, et percutiéntes consciéntiam eórum infírmam, in Christum peccátis.
  33383 1 Corínthios	1Cor	48	8	13	Quaprópter si esca scandalízat fratrem meum, non manducábo carnem in ætérnum, ne fratrem meum scandalízem.
  33384 1 Corínthios	1Cor	48	9	1	Non sum liber? non sum Apóstolus? nonne Christum Jesum Dóminum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Dómino?
  33385 1 Corínthios	1Cor	48	9	2	Et si áliis non sum Apóstolus, sed tamen vobis sum: nam signáculum apostolátus mei vos estis in Dómino.
  33386 1 Corínthios	1Cor	48	9	3	Mea defénsio apud eos qui me intérrogant, hæc est:
  33387 1 Corínthios	1Cor	48	9	4	Numquid non habémus potestátem manducándi et bibéndi?
  33388 1 Corínthios	1Cor	48	9	5	numquid non habémus potestátem mulíerem sorórem circumducéndi sicut et céteri Apóstoli, et fratres Dómini, et Cephas?
  33389 1 Corínthios	1Cor	48	9	6	aut ego solus, et Bárnabas, non habémus potestátem hoc operándi?
  33390 1 Corínthios	1Cor	48	9	7	Quis mílitat suis stipéndiis umquam? quis plantat víneam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non mandúcat?
  33391 1 Corínthios	1Cor	48	9	8	Numquid secúndum hóminem hæc dico? an et lex hæc non dicit?
  33392 1 Corínthios	1Cor	48	9	9	Scriptum est enim in lege Móysi: Non alligábis os bovi trituránti. Numquid de bobus cura est Deo?
  33393 1 Corínthios	1Cor	48	9	10	an propter nos útique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quóniam debet in spe qui arat, aráre: et qui tritúrat, in spe fructus percipiéndi.
  33394 1 Corínthios	1Cor	48	9	11	Si nos vobis spirituália seminávimus, magnum est si nos carnália vestra metámus?
  33395 1 Corínthios	1Cor	48	9	12	Si álii potestátis vestræ partícipes sunt, quare non pótius nos? Sed non usi sumus hac potestáte: sed ómnia sustinémus, ne quod offendículum demus Evangélio Christi.
  33396 1 Corínthios	1Cor	48	9	13	Nescítis quóniam qui in sacrário operántur quæ de sacrário sunt, edunt: et qui altári desérviunt, cum altári partícipant?
  33397 1 Corínthios	1Cor	48	9	14	Ita et Dóminus ordinávit iis qui Evangélium annúntiant, de Evangélio vívere.
  33398 1 Corínthios	1Cor	48	9	15a	Ego autem nullo horum usus sum.
  33399 1 Corínthios	1Cor	48	9	15b	Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut glóriam meam quis evácuet.
  33400 1 Corínthios	1Cor	48	9	16	Nam si evangelizávero, non est mihi glória: necéssitas enim mihi incúmbit: væ enim mihi est, si non evangelizávero.
  33401 1 Corínthios	1Cor	48	9	17	Si enim volens hoc ago, mercédem hábeo: si autem invítus, dispensátio mihi crédita est.
  33402 1 Corínthios	1Cor	48	9	18	Quæ est ergo merces mea? ut Evangélium prǽdicans, sine sumptu ponam Evangélium, ut non abútar potestáte mea in Evangélio.
  33403 1 Corínthios	1Cor	48	9	19	Nam cum liber essem ex ómnibus, ómnium me servum feci, ut plures lucrifácerem.
  33404 1 Corínthios	1Cor	48	9	20	Et factus sum Judǽis tamquam Judǽus, ut Judǽos lucrárer:
  33405 1 Corínthios	1Cor	48	9	21	iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifácerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifácerem eos qui sine lege erant.
  33406 1 Corínthios	1Cor	48	9	22	Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucrifácerem. Ómnibus ómnia factus sum, ut omnes fácerem salvos.
  33407 1 Corínthios	1Cor	48	9	23	Ómnia autem fácio propter Evangélium: ut párticeps ejus effíciar.	b
  33408 1 Corínthios	1Cor	48	9	24	Nescítis quod ii qui in stádio currunt, omnes quidem currunt, sed unus áccipit bravíum? Sic cúrrite ut comprehendátis.
  33409 1 Corínthios	1Cor	48	9	25	Omnis autem qui in agóne conténdit, ab ómnibus se ábstinet, et illi quidem ut corruptíbilem corónam accípiant: nos autem incorrúptam.
  33410 1 Corínthios	1Cor	48	9	26	Ego ígitur sic curro, non quasi in incértum: sic pugno, non quasi áërem vérberans:
  33411 1 Corínthios	1Cor	48	9	27	sed castígo corpus meum, et in servitútem rédigo: ne forte cum áliis prædicáverim, ipse réprobus effíciar.
  33412 1 Corínthios	1Cor	48	10	1	Nolo enim vos ignoráre fratres, quóniam patres nostri omnes sub nube fuérunt, et omnes mare transiérunt,
  33413 1 Corínthios	1Cor	48	10	2	et omnes in Móyse baptizáti sunt in nube, et in mari:
  33414 1 Corínthios	1Cor	48	10	3	et omnes eámdem escam spiritálem manducavérunt,
  33415 1 Corínthios	1Cor	48	10	4	et omnes eúmdem potum spiritálem bibérunt (bibébant autem de spiritáli, consequénte eos, petra: petra autem erat Christus):
  33416 1 Corínthios	1Cor	48	10	5	sed non in plúribus eórum beneplácitum est Deo: nam prostráti sunt in desérto.
  33417 1 Corínthios	1Cor	48	10	6	Hæc autem in figúra facta sunt nostri, ut non simus concupiscéntes malórum, sicut et illi concupiérunt.
  33418 1 Corínthios	1Cor	48	10	7	Neque idolólatræ efficiámini, sicut quidam ex ipsis: quemádmodum scriptum est: Sedit pópulus manducáre, et bíbere, et surrexérunt lúdere.
  33419 1 Corínthios	1Cor	48	10	8	Neque fornicémur, sicut quidam ex ipsis fornicáti sunt, et cecidérunt una die vigínti tria míllia.
  33420 1 Corínthios	1Cor	48	10	9	Neque tentémus Christum, sicut quidam eórum tentavérunt, et a serpéntibus periérunt.
  33421 1 Corínthios	1Cor	48	10	10	Neque murmuravéritis, sicut quidam eórum murmuravérunt, et periérunt ab exterminatóre.
  33422 1 Corínthios	1Cor	48	10	11	Hæc autem ómnia in figúra contingébant illis: scripta sunt autem ad correptiónem nostram, in quos fines sæculórum devenérunt.
  33423 1 Corínthios	1Cor	48	10	12	Ítaque qui se exístimat stare, vídeat ne cadat.
  33424 1 Corínthios	1Cor	48	10	13	Tentátio vos non apprehéndat nisi humána: fidélis autem Deus est, qui non patiétur vos tentári supra id quod potéstis, sed fáciet étiam cum tentatióne provéntum ut possítis sustinére.
  33425 1 Corínthios	1Cor	48	10	14	Propter quod, caríssimi mihi, fúgite ab idolórum cultúra:	b
  33426 1 Corínthios	1Cor	48	10	15	ut prudéntibus loquor, vos ipsi judicáte quod dico.
  33427 1 Corínthios	1Cor	48	10	16	Calix benedictiónis, cui benedícimus, nonne communicátio sánguinis Christi est? et panis quem frángimus, nonne participátio córporis Dómini est?
  33428 1 Corínthios	1Cor	48	10	17	Quóniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participámus.
  33429 1 Corínthios	1Cor	48	10	18	Vidéte Ísraël secúndum carnem: nonne qui edunt hóstias, partícipes sunt altáris?
  33430 1 Corínthios	1Cor	48	10	19	Quid ergo? dico quod idólis immolátum sit áliquid? aut quod idólum, sit áliquid?
  33431 1 Corínthios	1Cor	48	10	20	Sed quæ ímmolant gentes, dæmóniis ímmolant, et non Deo. Nolo autem vos sócios fíeri dæmoniórum:
  33432 1 Corínthios	1Cor	48	10	21	non potéstis cálicem Dómini bíbere, et cálicem dæmoniórum; non potéstis mensæ Dómini partícipes esse, et mensæ dæmoniórum.
  33433 1 Corínthios	1Cor	48	10	22a	An æmulámur Dóminum? numquid fortióres illo sumus?
  33434 1 Corínthios	1Cor	48	10	22b	Ómnia mihi licent, sed non ómnia expédiunt.
  33435 1 Corínthios	1Cor	48	10	23	Ómnia mihi licent, sed non ómnia ædíficat.
  33436 1 Corínthios	1Cor	48	10	24	Nemo quod suum est quærat, sed quod altérius.
  33437 1 Corínthios	1Cor	48	10	25	Omne quod in macéllo venit, manducáte, nihil interrogántes propter consciéntiam.
  33438 1 Corínthios	1Cor	48	10	26	Dómini est terra, et plenitúdo ejus.
  33439 1 Corínthios	1Cor	48	10	27	Si quis vocat vos infidélium, et vultis ire: omne quod vobis appónitur, manducáte, nihil interrogántes propter consciéntiam.
  33440 1 Corínthios	1Cor	48	10	28	Si quis autem díxerit: Hoc immolátum est idólis: nolíte manducáre propter illum qui indicávit, et propter consciéntiam:
  33441 1 Corínthios	1Cor	48	10	29	consciéntiam autem dico non tuam, sed altérius. Ut quid enim libértas mea judicátur ab aliéna consciéntia?
  33442 1 Corínthios	1Cor	48	10	30	Si ego cum grátia partícipo, quid blasphémor pro eo quod grátias ago?
  33443 1 Corínthios	1Cor	48	10	31	Sive ergo manducátis, sive bíbitis, sive áliud quid fácitis: ómnia in glóriam Dei fácite.
  33444 1 Corínthios	1Cor	48	10	32	Sine offensióne estóte Judǽis, et géntibus, et ecclésiæ Dei:
  33445 1 Corínthios	1Cor	48	10	33	sicut et ego per ómnia ómnibus pláceo, non quærens quod mihi útile est, sed quod multis: ut salvi fiant.
  33446 1 Corínthios	1Cor	48	11	1	Imitatóres mei estóte, sicut et ego Christi.
  33447 1 Corínthios	1Cor	48	11	2	Laudo autem vos fratres quod per ómnia mei mémores estis: et sicut trádidi vobis, præcépta mea tenétis.
  33448 1 Corínthios	1Cor	48	11	3	Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulíeris, vir: caput vero Christi, Deus.
  33449 1 Corínthios	1Cor	48	11	4	Omnis vir orans, aut prophétans veláto cápite, detúrpat caput suum.
  33450 1 Corínthios	1Cor	48	11	5	Omnis autem múlier orans, aut prophétans non veláto cápite, detúrpat caput suum: unum enim est ac si decalvétur.
  33451 1 Corínthios	1Cor	48	11	6	Nam si non velátur múlier, tondeátur. Si vero turpe est mulíeri tondéri, aut decalvári, velet caput suum.
  33452 1 Corínthios	1Cor	48	11	7	Vir quidem non debet veláre caput suum: quóniam imágo et glória Dei est, múlier autem glória viri est.
  33453 1 Corínthios	1Cor	48	11	8	Non enim vir ex mulíere est, sed múlier ex viro.
  33454 1 Corínthios	1Cor	48	11	9	Étenim non est creátus vir propter mulíerem, sed múlier propter virum.
  33455 1 Corínthios	1Cor	48	11	10	Ídeo debet múlier potestátem habére supra caput propter ángelos.
  33456 1 Corínthios	1Cor	48	11	11	Verúmtamen neque vir sine mulíere: neque múlier sine viro in Dómino.
  33457 1 Corínthios	1Cor	48	11	12	Nam sicut múlier de viro, ita et vir per mulíerem: ómnia autem ex Deo.
  33458 1 Corínthios	1Cor	48	11	13	Vos ipsi judicáte: decet mulíerem non velátam oráre Deum?
  33459 1 Corínthios	1Cor	48	11	14	Nec ipsa natúra docet vos, quod vir quidem si comam nútriat, ignomínia est illi:
  33460 1 Corínthios	1Cor	48	11	15	múlier vero si comam nútriat, glória est illi: quóniam capílli pro velámine ei dati sunt.
  33461 1 Corínthios	1Cor	48	11	16	Si quis autem vidétur contentiósus esse: nos talem consuetúdinem non habémus, neque ecclésia Dei.
  33462 1 Corínthios	1Cor	48	11	17	Hoc autem præcípio: non laudans quod non in mélius, sed in detérius convenítis.	b
  33463 1 Corínthios	1Cor	48	11	18	Primum quidem conveniéntibus vobis in ecclésiam, áudio scissúras esse inter vos, et ex parte credo.
  33464 1 Corínthios	1Cor	48	11	19	Nam opórtet et hǽreses esse, ut et qui probáti sunt, manifésti fiant in vobis.
  33465 1 Corínthios	1Cor	48	11	20	Conveniéntibus ergo vobis in unum, jam non est Domínicam cœnam manducáre.
  33466 1 Corínthios	1Cor	48	11	21	Unusquísque enim suam cœnam præsúmit ad manducándum, et álius quidem ésurit, álius autem ébrius est.
  33467 1 Corínthios	1Cor	48	11	22	Numquid domos non habétis ad manducándum, et bibéndum? aut ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.
  33468 1 Corínthios	1Cor	48	11	23	Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus in qua nocte tradebátur, accépit panem,
  33469 1 Corínthios	1Cor	48	11	24	et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem.
  33470 1 Corínthios	1Cor	48	11	25	Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem.
  33471 1 Corínthios	1Cor	48	11	26	Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc, et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis donec véniat.
  33472 1 Corínthios	1Cor	48	11	27	Ítaque quicúmque manducáverit panem hunc, vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini.
  33473 1 Corínthios	1Cor	48	11	28	Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat, et de cálice bibat.
  33474 1 Corínthios	1Cor	48	11	29	Qui enim mandúcat et bibit indígne, judícium sibi mandúcat et bibit, non dijúdicans corpus Dómini.
  33475 1 Corínthios	1Cor	48	11	30	Ídeo inter vos multi infírmi et imbecílles, et dórmiunt multi.
  33476 1 Corínthios	1Cor	48	11	31	Quod si nosmetípsos dijudicarémus, non útique judicarémur.
  33477 1 Corínthios	1Cor	48	11	32	Dum judicámur autem, a Dómino corrípimur, ut non cum hoc mundo damnémur.
  33478 1 Corínthios	1Cor	48	11	33	Ítaque fratres mei, cum convenítis ad manducándum, ínvicem exspectáte.
  33479 1 Corínthios	1Cor	48	11	34	Si quis ésurit, domi mandúcet, ut non in judícium conveniátis. Cétera autem, cum vénero, dispónam.
  33480 1 Corínthios	1Cor	48	12	1	De spirituálibus autem, nolo vos ignoráre fratres.
  33481 1 Corínthios	1Cor	48	12	2	Scitis quóniam cum gentes essétis, ad simulácra muta prout ducebámini eúntes.
  33482 1 Corínthios	1Cor	48	12	3	Ídeo notum vobis fácio, quod nemo in Spíritu Dei loquens, dicit anáthema Jesu. Et nemo potest dícere, Dóminus Jesus, nisi in Spíritu Sancto.
  33483 1 Corínthios	1Cor	48	12	4	Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem Spíritus:
  33484 1 Corínthios	1Cor	48	12	5	et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus:
  33485 1 Corínthios	1Cor	48	12	6	et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus qui operátur ómnia in ómnibus.
  33486 1 Corínthios	1Cor	48	12	7	Unicuíque autem datur manifestátio Spíritus ad utilitátem.
  33487 1 Corínthios	1Cor	48	12	8	Álii quidem per Spíritum datur sermo sapiéntiæ: álii autem sermo sciéntiæ secúndum eúmdem Spíritum:
  33488 1 Corínthios	1Cor	48	12	9	álteri fides in eódem Spíritu: álii grátia sanitátum in uno Spíritu:
  33489 1 Corínthios	1Cor	48	12	10	álii operátio virtútum, álii prophetía, álii discrétio spirítuum, álii génera linguárum, álii interpretátio sermónum.
  33490 1 Corínthios	1Cor	48	12	11	Hæc autem ómnia operátur unus atque idem Spíritus, dívidens síngulis prout vult.
  33491 1 Corínthios	1Cor	48	12	12	Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, ómnia autem membra córporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.	b
  33492 1 Corínthios	1Cor	48	12	13	Étenim in uno Spíritu omnes nos in unum corpus baptizáti sumus, sive Judǽi, sive gentíles, sive servi, sive líberi: et omnes in uno Spíritu potáti sumus.
  33493 1 Corínthios	1Cor	48	12	14	Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
  33494 1 Corínthios	1Cor	48	12	15	Si díxerit pes: Quóniam non sum manus, non sum de córpore: num ídeo non est de córpore?
  33495 1 Corínthios	1Cor	48	12	16	Et si díxerit auris: Quóniam non sum óculus, non sum de córpore: num ídeo est de córpore?
  33496 1 Corínthios	1Cor	48	12	17	Si totum corpus óculus: ubi audítus? Si totum audítus: ubi odorátus?
  33497 1 Corínthios	1Cor	48	12	18	Nunc autem pósuit Deus membra, unumquódque eórum in córpore sicut vóluit.
  33498 1 Corínthios	1Cor	48	12	19	Quod si essent ómnia unum membrum, ubi corpus?
  33499 1 Corínthios	1Cor	48	12	20	Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
  33500 1 Corínthios	1Cor	48	12	21	Non potest autem óculus dícere mánui: Ópera tua non indígeo: aut íterum caput pédibus: Non estis mihi necessárii.
  33501 1 Corínthios	1Cor	48	12	22	Sed multo magis quæ vidéntur membra córporis infirmióra esse, necessarióra sunt:
  33502 1 Corínthios	1Cor	48	12	23	et quæ putámus ignobilióra membra esse córporis, his honórem abundantiórem circúmdamus: et quæ inhonésta sunt nostra, abundantiórem honestátem habent.
  33503 1 Corínthios	1Cor	48	12	24	Honésta autem nostra nullíus egent: sed Deus temperávit corpus, ei cui déerat, abundantiórem tribuéndo honórem,
  33504 1 Corínthios	1Cor	48	12	25	ut non sit schisma in córpore, sed idípsum pro ínvicem sollícita sint membra.
  33505 1 Corínthios	1Cor	48	12	26	Et si quid pátitur unum membrum, compatiúntur ómnia membra: sive gloriátur unum membrum, congáudent ómnia membra.
  33506 1 Corínthios	1Cor	48	12	27	Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
  33507 1 Corínthios	1Cor	48	12	28	Et quosdam quidem pósuit Deus in ecclésia primum apóstolos, secúndo prophétas, exínde doctóres, deínde virtútes, exínde grátias curatiónum, opitulatiónes, gubernatiónes, génera linguárum, interpretatiónes sermónum.
  33508 1 Corínthios	1Cor	48	12	29	Numquid omnes apóstoli? numquid omnes prophétæ? numquid omnes doctóres?
  33509 1 Corínthios	1Cor	48	12	30	numquid omnes virtútes? numquid omnes grátiam habent curatiónum? numquid omnes linguis loquúntur? numquid omnes interpretántur?
  33510 1 Corínthios	1Cor	48	12	31	Æmulámini autem charísmata melióra. Et adhuc excellentiórem viam vobis demónstro.	b
  33511 1 Corínthios	1Cor	48	13	1	Si linguis hóminum loquar, et angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut æs sonans, aut cýmbalum tínniens.
  33512 1 Corínthios	1Cor	48	13	2	Et si habúero prophetíam, et nóverim mystéria ómnia, et omnem sciéntiam: et si habúero omnem fidem ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum.
  33513 1 Corínthios	1Cor	48	13	3	Et si distribúero in cibos páuperum omnes facultátes meas, et si tradídero corpus meum ita ut árdeam, caritátem autem non habúero, nihil mihi prodest.
  33514 1 Corínthios	1Cor	48	13	4	Cáritas pátiens est, benígna est. Cáritas non æmulátur, non agit pérperam, non inflátur,
  33515 1 Corínthios	1Cor	48	13	5	non est ambitiósa, non quærit quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum,
  33516 1 Corínthios	1Cor	48	13	6	non gaudet super iniquitáte, congáudet autem veritáti:
  33517 1 Corínthios	1Cor	48	13	7	ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet.
  33518 1 Corínthios	1Cor	48	13	8	Cáritas numquam éxcidit: sive prophetíæ evacuabúntur, sive linguæ cessábunt, sive sciéntia destruétur.
  33519 1 Corínthios	1Cor	48	13	9	Ex parte enim cognóscimus, et ex parte prophetámus.
  33520 1 Corínthios	1Cor	48	13	10	Cum autem vénerit quod perféctum est, evacuábitur quod ex parte est.
  33521 1 Corínthios	1Cor	48	13	11	Cum essem párvulus, loquébar ut párvulus, sapiébam ut párvulus, cogitábam ut párvulus. Quando autem factus sum vir, evacuávi quæ erant párvuli.
  33522 1 Corínthios	1Cor	48	13	12	Vidémus nunc per spéculum in ænígmate: tunc autem fácie ad fáciem. Nunc cognósco ex parte: tunc autem cognóscam sicut et cógnitus sum.
  33523 1 Corínthios	1Cor	48	13	13	Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas.
  33524 1 Corínthios	1Cor	48	14	1	Sectámini caritátem, æmulámini spirituália: magis autem ut prophetétis.
  33525 1 Corínthios	1Cor	48	14	2	Qui enim lóquitur lingua, non homínibus lóquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spíritu autem lóquitur mystéria.
  33526 1 Corínthios	1Cor	48	14	3	Nam qui prophétat, homínibus lóquitur ad ædificatiónem, et exhortatiónem, et consolatiónem.
  33527 1 Corínthios	1Cor	48	14	4	Qui lóquitur lingua, semetípsum ædíficat: qui autem prophétat, ecclésiam Dei ædíficat.
  33528 1 Corínthios	1Cor	48	14	5	Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetáre. Nam major est qui prophétat, quam qui lóquitur linguis; nisi forte interpretétur ut ecclésia ædificatiónem accípiat.
  33529 1 Corínthios	1Cor	48	14	6	Nunc autem, fratres, si vénero ad vos linguis loquens: quid vobis pródero, nisi vobis loquar aut in revelatióne, aut in sciéntia, aut in prophetía, aut in doctrína?
  33530 1 Corínthios	1Cor	48	14	7	Tamen quæ sine ánima sunt vocem dántia, sive tíbia, sive cíthara; nisi distinctiónem sonítuum déderint, quómodo sciétur id quod cánitur, aut quod citharizátur?
  33531 1 Corínthios	1Cor	48	14	8	Étenim si incértam vocem det tuba, quis parábit se ad bellum?
  33532 1 Corínthios	1Cor	48	14	9	Ita et vos per linguam nisi maniféstum sermónem dedéritis: quómodo sciétur id quod dícitur? éritis enim in áëra loquéntes.
  33533 1 Corínthios	1Cor	48	14	10	Tam multa, ut puta génera linguárum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.
  33534 1 Corínthios	1Cor	48	14	11	Si ergo nescíero virtútem vocis, ero ei, cui loquor, bárbarus: et qui lóquitur, mihi bárbarus.
  33535 1 Corínthios	1Cor	48	14	12	Sic et vos, quóniam æmulatóres estis spirítuum, ad ædificatiónem ecclésiæ quǽrite ut abundétis.
  33536 1 Corínthios	1Cor	48	14	13	Et ídeo qui lóquitur lingua, oret ut interpretétur.
  33537 1 Corínthios	1Cor	48	14	14	Nam si orem lingua, spíritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.	b
  33538 1 Corínthios	1Cor	48	14	15	Quid ergo est? Orábo spíritu, orábo et mente: psallam spíritu, psallam et mente.
  33539 1 Corínthios	1Cor	48	14	16	Céterum si benedíxeris spíritu, qui supplet locum idióta, quómodo dicet: Amen, super tuam benedictiónem? quóniam quid dicas, nescit.
  33540 1 Corínthios	1Cor	48	14	17	Nam tu quidem bene grátias agis, sed alter non ædificátur.
  33541 1 Corínthios	1Cor	48	14	18	Grátias ago Deo meo, quod ómnium vestrum lingua loquor.
  33542 1 Corínthios	1Cor	48	14	19	Sed in ecclésia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et álios ínstruam: quam decem míllia verbórum in lingua.
  33543 1 Corínthios	1Cor	48	14	20	Fratres, nolíte púeri éffici sénsibus, sed malítia párvuli estóte: sénsibus autem perfécti estóte.
  33544 1 Corínthios	1Cor	48	14	21	In lege scriptum est: Quóniam in áliis linguis et lábiis áliis loquar pópulo huic: et nec sic exáudient me, dicit Dóminus.
  33545 1 Corínthios	1Cor	48	14	22	Ítaque linguæ in signum sunt non fidélibus, sed infidélibus: prophetíæ autem non infidélibus, sed fidélibus.
  33546 1 Corínthios	1Cor	48	14	23	Si ergo convéniat univérsa ecclésia in unum, et omnes linguis loquántur, intrent autem idióta, aut infidéles: nonne dicent quod insanítis?
  33547 1 Corínthios	1Cor	48	14	24	Si autem omnes prophétent, intret autem quis infidélis, vel idióta, convíncitur ab ómnibus, dijudicátur ab ómnibus:
  33548 1 Corínthios	1Cor	48	14	25	occúlta cordis ejus manifésta fiunt: et ita cadens in fáciem adorábit Deum, pronúntians quod vere Deus in vobis sit.
  33549 1 Corínthios	1Cor	48	14	26	Quid ergo est, fratres? Cum convenítis, unusquísque vestrum psalmum habet, doctrínam habet, apocalýpsim habet, linguam habet, interpretatiónem habet: ómnia ad ædificatiónem fiant.	b
  33550 1 Corínthios	1Cor	48	14	27	Sive lingua quis lóquitur, secúndum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretátur.
  33551 1 Corínthios	1Cor	48	14	28	Si autem non fúerit intérpres, táceat in ecclésia: sibi autem loquátur, et Deo.
  33552 1 Corínthios	1Cor	48	14	29	Prophétæ autem duo, aut tres dicant, et céteri dijúdicent.
  33553 1 Corínthios	1Cor	48	14	30	Quod si álii revelátum fúerit sedénti, prior táceat.
  33554 1 Corínthios	1Cor	48	14	31	Potéstis enim omnes per síngulos prophetáre: ut omnes discant, et omnes exhorténtur:
  33555 1 Corínthios	1Cor	48	14	32	et spíritus prophetárum prophétis subjécti sunt.
  33556 1 Corínthios	1Cor	48	14	33	Non enim est dissensiónis Deus, sed pacis: sicut et in ómnibus ecclésiis sanctórum dóceo.
  33557 1 Corínthios	1Cor	48	14	34	Mulíeres in ecclésiis táceant, non enim permíttitur eis loqui, sed súbditas esse, sicut et lex dicit.
  33558 1 Corínthios	1Cor	48	14	35	Si quid autem volunt díscere, domi viros suos intérrogent. Turpe est enim mulíeri loqui in ecclésia.
  33559 1 Corínthios	1Cor	48	14	36	An a vobis verbum Dei procéssit? aut in vos solos pervénit?
  33560 1 Corínthios	1Cor	48	14	37	Si quis vidétur prophéta esse, aut spirituális, cognóscat quæ scribo vobis, quia Dómini sunt mandáta.
  33561 1 Corínthios	1Cor	48	14	38	Si quis autem ignórat, ignorábitur.
  33562 1 Corínthios	1Cor	48	14	39	Ítaque fratres æmulámini prophetáre: et loqui linguis nolíte prohibére.
  33563 1 Corínthios	1Cor	48	14	40	Ómnia autem honéste, et secúndum órdinem fiant.
  33564 1 Corínthios	1Cor	48	15	1	Notum autem vobis fácio, fratres, Evangélium, quod prædicávi vobis, quod et accepístis, in quo et statis,
  33565 1 Corínthios	1Cor	48	15	2	per quod et salvámini: qua ratióne prædicáverim vobis, si tenétis, nisi frustra credidístis.
  33566 1 Corínthios	1Cor	48	15	3	Trádidi enim vobis in primis quod et accépi: quóniam Christus mórtuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras:
  33567 1 Corínthios	1Cor	48	15	4	et quia sepúltus est, et quia resurréxit tértia die secúndum Scriptúras:
  33568 1 Corínthios	1Cor	48	15	5	et quia visus est Cephæ, et post hoc úndecim:
  33569 1 Corínthios	1Cor	48	15	6	deínde visus est plus quam quingéntis frátribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormiérunt:
  33570 1 Corínthios	1Cor	48	15	7	deínde visus est Jacóbo, deínde Apóstolis ómnibus:
  33571 1 Corínthios	1Cor	48	15	8	novíssime autem ómnium tamquam abortívo, visus est et mihi.
  33572 1 Corínthios	1Cor	48	15	9	Ego enim sum mínimus Apostolórum, qui non sum dignus vocári Apóstolus, quóniam persecútus sum ecclésiam Dei.
  33573 1 Corínthios	1Cor	48	15	10	Grátia autem Dei sum id quod sum, et grátia ejus in me vácua non fuit, sed abundántius illis ómnibus laborávi: non ego autem, sed grátia Dei mecum:
  33574 1 Corínthios	1Cor	48	15	11	sive enim ego, sive illi: sic prædicámus, et sic credidístis.
  33575 1 Corínthios	1Cor	48	15	12	Si autem Christus prædicátur quod resurréxit a mórtuis, quómodo quidam dicunt in vobis, quóniam resurréctio mortuórum non est?	b
  33576 1 Corínthios	1Cor	48	15	13	Si autem resurréctio mortuórum non est: neque Christus resurréxit.
  33577 1 Corínthios	1Cor	48	15	14	Si autem Christus non resurréxit, inánis est ergo prædicátio nostra, inánis est et fides vestra:
  33578 1 Corínthios	1Cor	48	15	15	invénimur autem et falsi testes Dei: quóniam testimónium díximus advérsus Deum quod suscitáverit Christum, quem non suscitávit, si mórtui non resúrgunt.
  33579 1 Corínthios	1Cor	48	15	16	Nam si mórtui non resúrgunt, neque Christus resurréxit.
  33580 1 Corínthios	1Cor	48	15	17	Quod si Christus non resurréxit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccátis vestris.
  33581 1 Corínthios	1Cor	48	15	18	Ergo et qui dormiérunt in Christo, periérunt.
  33582 1 Corínthios	1Cor	48	15	19	Si in hac vita tantum in Christo sperántes sumus, miserabilióres sumus ómnibus homínibus.
  33583 1 Corínthios	1Cor	48	15	20	Nunc autem Christus resurréxit a mórtuis primítiæ dormiéntium,
  33584 1 Corínthios	1Cor	48	15	21	quóniam quidem per hóminem mors, et per hóminem resurréctio mortuórum.
  33585 1 Corínthios	1Cor	48	15	22	Et sicut in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur.
  33586 1 Corínthios	1Cor	48	15	23	Unusquísque autem in suo órdine, primítiæ Christus: deínde ii qui sunt Christi, qui in advéntu ejus credidérunt.
  33587 1 Corínthios	1Cor	48	15	24	Deínde finis: cum tradíderit regnum Deo et Patri, cum evacuáverit omnem principátum, et potestátem, et virtútem.
  33588 1 Corínthios	1Cor	48	15	25	Opórtet autem illum regnáre donec ponat omnes inimícos sub pédibus ejus.
  33589 1 Corínthios	1Cor	48	15	26	Novíssima autem inimíca destruétur mors: ómnia enim subjécit pédibus ejus. Cum autem dicat:
  33590 1 Corínthios	1Cor	48	15	27	Ómnia subjécta sunt ei, sine dúbio præter eum qui subjécit ei ómnia.
  33591 1 Corínthios	1Cor	48	15	28	Cum autem subjécta fúerint illi ómnia: tunc et ipse Fílius subjéctus erit ei, qui subjécit sibi ómnia, ut sit Deus ómnia in ómnibus.
  33592 1 Corínthios	1Cor	48	15	29	Alióquin quid fácient qui baptizántur pro mórtuis, si omníno mórtui non resúrgunt? ut quid et baptizántur pro illis?	b
  33593 1 Corínthios	1Cor	48	15	30	ut quid et nos periclitámur omni hora?
  33594 1 Corínthios	1Cor	48	15	31	Quotídie mórior per vestram glóriam, fratres, quam hábeo in Christo Jesu Dómino nostro.
  33595 1 Corínthios	1Cor	48	15	32	Si secúndum hóminem ad béstias pugnávi Éphesi, quid mihi prodest, si mórtui non resúrgunt? Manducémus, et bibámus, cras enim moriémur.
  33596 1 Corínthios	1Cor	48	15	33	Nolíte sedúci: corrúmpunt mores bonos collóquia mala.
  33597 1 Corínthios	1Cor	48	15	34	Evigiláte justi, et nolíte peccáre: ignorántiam enim Dei quidam habent, ad reveréntiam vobis loquor.
  33598 1 Corínthios	1Cor	48	15	35	Sed dicet áliquis: Quómodo resúrgunt mórtui? qualíve córpore vénient?	b
  33599 1 Corínthios	1Cor	48	15	36	Insípiens, tu quod séminas non vivificátur, nisi prius moriátur:
  33600 1 Corínthios	1Cor	48	15	37	et quod séminas, non corpus, quod futúrum est, séminas, sed nudum granum, ut puta trítici, aut alicújus ceterórum.
  33601 1 Corínthios	1Cor	48	15	38	Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuíque séminum próprium corpus.
  33602 1 Corínthios	1Cor	48	15	39	Non omnis caro, éadem caro: sed ália quidem hóminum, ália vero pécorum, ália vólucrum, ália autem píscium.
  33603 1 Corínthios	1Cor	48	15	40	Et córpora cæléstia, et córpora terréstria: sed ália quidem cæléstium glória, ália autem terréstrium.
  33604 1 Corínthios	1Cor	48	15	41	Ália cláritas solis, ália cláritas lunæ, et ália cláritas stellárum. Stella enim a stella differt in claritáte:
  33605 1 Corínthios	1Cor	48	15	42	sic et resurréctio mortuórum. Seminátur in corruptióne, surget in incorruptióne.
  33606 1 Corínthios	1Cor	48	15	43	Seminátur in ignobilitáte, surget in glória: seminátur in infirmitáte, surget in virtúte:
  33607 1 Corínthios	1Cor	48	15	44	seminátur corpus animále, surget corpus spiritále. Si est corpus animále, est et spiritále, sicut scriptum est:
  33608 1 Corínthios	1Cor	48	15	45	Factus est primus homo Adam in ánimam vivéntem, novíssimus Adam in spíritum vivificántem.
  33609 1 Corínthios	1Cor	48	15	46	Sed non prius quod spiritále est, sed quod animále: deínde quod spiritále.
  33610 1 Corínthios	1Cor	48	15	47	Primus homo de terra, terrénus: secúndus homo de cælo, cæléstis.
  33611 1 Corínthios	1Cor	48	15	48	Qualis terrénus, tales et terréni: et qualis cæléstis, tales et cæléstes.
  33612 1 Corínthios	1Cor	48	15	49	Ígitur, sicut portávimus imáginem terréni, portémus et imáginem cæléstis.
  33613 1 Corínthios	1Cor	48	15	50	Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidére non possunt: neque corrúptio incorruptélam possidébit.
  33614 1 Corínthios	1Cor	48	15	51	Ecce mystérium vobis dico: omnes quidem resurgémus, sed non omnes immutábimur.	b
  33615 1 Corínthios	1Cor	48	15	52	In moménto, in ictu óculi, in novíssima tuba: canet enim tuba, et mórtui resúrgent incorrúpti: et nos immutábimur.
  33616 1 Corínthios	1Cor	48	15	53	Opórtet enim corruptíbile hoc indúere incorruptiónem: et mortále hoc indúere immortalitátem.
  33617 1 Corínthios	1Cor	48	15	54	Cum autem mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absórpta est mors in victória.
  33618 1 Corínthios	1Cor	48	15	55	Ubi est mors victória tua? ubi est mors stímulus tuus?
  33619 1 Corínthios	1Cor	48	15	56	Stímulus autem mortis peccátum est: virtus vero peccáti lex.
  33620 1 Corínthios	1Cor	48	15	57	Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Jesum Christum.
  33621 1 Corínthios	1Cor	48	15	58	Ítaque fratres mei dilécti, stábiles estóte, et immóbiles: abundántes in ópere Dómini semper, sciéntes quod labor vester non est inánis in Dómino.
  33622 1 Corínthios	1Cor	48	16	1	De colléctis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinávi ecclésiis Galátiæ, ita et vos fácite.
  33623 1 Corínthios	1Cor	48	16	2	Per unam sábbati unusquísque vestrum apud se sepónat, recóndens quod ei bene placúerit: ut non, cum vénero, tunc colléctæ fiant.
  33624 1 Corínthios	1Cor	48	16	3	Cum autem præsens fúero, quos probavéritis per epístolas, hos mittam perférre grátiam vestram in Jerúsalem.
  33625 1 Corínthios	1Cor	48	16	4	Quod si dignum fúerit ut et ego eam, mecum ibunt.
  33626 1 Corínthios	1Cor	48	16	5	Véniam autem ad vos, cum Macedóniam pertransíero: nam Macedóniam pertransíbo.
  33627 1 Corínthios	1Cor	48	16	6	Apud vos autem fórsitan manébo, vel étiam hiemábo: ut vos me deducátis quocúmque íero.
  33628 1 Corínthios	1Cor	48	16	7	Nolo enim vos modo in tránsitu vidére, spero enim me aliquántulum témporis manére apud vos, si Dóminus permíserit.
  33629 1 Corínthios	1Cor	48	16	8	Permanébo autem Éphesi usque ad Pentecósten.
  33630 1 Corínthios	1Cor	48	16	9	Óstium enim mihi apértum est magnum, et évidens: et adversárii multi.
  33631 1 Corínthios	1Cor	48	16	10	Si autem vénerit Timótheus, vidéte ut sine timóre sit apud vos: opus enim Dómini operátur, sicut et ego.
  33632 1 Corínthios	1Cor	48	16	11	Ne quis ergo illum spernat: dedúcite autem illum in pace, ut véniat ad me: exspécto enim illum cum frátribus.
  33633 1 Corínthios	1Cor	48	16	12	De Apóllo autem fratre vobis notum fácio, quóniam multum rogávi eum ut veníret ad vos cum frátribus: et útique non fuit volúntas ut nunc veníret: véniet autem, cum ei vácuum fúerit.
  33634 1 Corínthios	1Cor	48	16	13	Vigiláte, state in fide, viríliter ágite, et confortámini.	b
  33635 1 Corínthios	1Cor	48	16	14	Ómnia vestra in caritáte fiant.
  33636 1 Corínthios	1Cor	48	16	15	Óbsecro autem vos fratres, nostis domum Stéphanæ, et Fortunáti, et Acháici: quóniam sunt primítiæ Acháiæ, et in ministérium sanctórum ordinavérunt seípsos:	b
  33637 1 Corínthios	1Cor	48	16	16	ut et vos súbditi sitis ejúsmodi, et omni cooperánti, et laboránti.
  33638 1 Corínthios	1Cor	48	16	17	Gáudeo autem in præséntia Stéphanæ, et Fortunáti, et Acháici: quóniam id, quod vobis déerat, ipsi supplevérunt:
  33639 1 Corínthios	1Cor	48	16	18	refecérunt enim et meum spíritum, et vestrum. Cognóscite ergo qui hujúsmodi sunt.
  33640 1 Corínthios	1Cor	48	16	19	Salútant vos ecclésiæ Ásiæ. Salútant vos in Dómino multum, Áquila et Priscílla cum doméstica sua ecclésia: apud quos et hóspitor.
  33641 1 Corínthios	1Cor	48	16	20	Salútant vos omnes fratres. Salutáte ínvicem in ósculo sancto.
  33642 1 Corínthios	1Cor	48	16	21	Salutátio, mea manu Pauli.
  33643 1 Corínthios	1Cor	48	16	22	Si quis non amat Dóminum nostrum Jesum Christum, sit anáthema, Maran Atha.
  33644 1 Corínthios	1Cor	48	16	23	Grátia Dómini nostri Jesu Christi vobíscum.
  33645 1 Corínthios	1Cor	48	16	24	Cáritas mea cum ómnibus vobis in Christo Jesu. Amen.
  33646 #	2 Corínthios	2Cor	Epístola Secúnda Beáti: Pauli Apóstoli ad Corínthios
  33647 2 Corínthios	2Cor	49	1	1	Paulus, Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, et Timótheus frater, ecclésiæ Dei, quæ est Corínthi cum ómnibus sanctis, qui sunt in univérsa Acháia.
  33648 2 Corínthios	2Cor	49	1	2	Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
  33649 2 Corínthios	2Cor	49	1	3	Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis,
  33650 2 Corínthios	2Cor	49	1	4	qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut possímus et ipsi consolári eos qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo.
  33651 2 Corínthios	2Cor	49	1	5	Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra.
  33652 2 Corínthios	2Cor	49	1	6	Sive autem tribulámur pro vestra exhortatióne et salúte, sive consolámur pro vestra consolatióne, sive exhortámur pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúmdem passiónum, quas et nos pátimur:
  33653 2 Corínthios	2Cor	49	1	7	ut spes nostra firma sit pro vobis: sciéntes quod sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis.
  33654 2 Corínthios	2Cor	49	1	8	Non enim vólumus ignoráre vos, fratres, de tribulatióne nostra, quæ facta est in Ásia, quóniam supra modum graváti sumus supra virtútem, ita ut tædéret nos étiam vívere.	b
  33655 2 Corínthios	2Cor	49	1	9	Sed ipsi in nobismetípsis respónsum mortis habúimus, ut non simus fidéntes in nobis, sed in Deo, qui súscitat mórtuos:
  33656 2 Corínthios	2Cor	49	1	10	qui de tantis perículis nos erípuit, et éruit: in quem sperámus quóniam et adhuc erípiet,
  33657 2 Corínthios	2Cor	49	1	11	adjuvántibus et vobis in oratióne pro nobis: ut ex multórum persónis, ejus quæ in nobis est donatiónis, per multos grátiæ agántur pro nobis.
  33658 2 Corínthios	2Cor	49	1	12	Nam glória nostra hæc est: testimónium consciéntiæ nostræ, quod in simplicitáte cordis et sinceritáte Dei, et non in sapiéntia carnáli, sed in grátia Dei, conversáti sumus in hoc mundo: abundántius autem ad vos.	b
  33659 2 Corínthios	2Cor	49	1	13	Non enim ália scríbimus vobis, quam quæ legístis, et cognovístis. Spero autem quod usque in finem cognoscétis,
  33660 2 Corínthios	2Cor	49	1	14	sicut et cognovístis nos ex parte, quod glória vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Dómini nostri Jesu Christi.
  33661 2 Corínthios	2Cor	49	1	15	Et hac confidéntia vólui prius veníre ad vos, ut secúndam grátiam haberétis:
  33662 2 Corínthios	2Cor	49	1	16	et per vos transíre in Macedóniam, et íterum a Macedónia veníre ad vos, et a vobis dedúci in Judǽam.
  33663 2 Corínthios	2Cor	49	1	17	Cum ergo hoc voluíssem, numquid levitáte usus sum? aut quæ cógito, secúndum carnem cógito, ut sit apud me Est et Non?
  33664 2 Corínthios	2Cor	49	1	18	Fidélis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non.
  33665 2 Corínthios	2Cor	49	1	19	Dei enim Fílius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicátus est, per me, et Silvánum, et Timótheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.
  33666 2 Corínthios	2Cor	49	1	20	Quotquot enim promissiónes Dei sunt, in illo Est: ídeo et per ipsum Amen Deo ad glóriam nostram.
  33667 2 Corínthios	2Cor	49	1	21	Qui autem confírmat nos vobíscum in Christo, et qui unxit nos Deus:
  33668 2 Corínthios	2Cor	49	1	22	qui et signávit nos, et dedit pignus Spíritus in córdibus nostris.
  33669 2 Corínthios	2Cor	49	1	23	Ego autem testem Deum ínvoco in ánimam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corínthum: non quia dominámur fídei vestræ, sed adjutóres sumus gáudii vestri: nam fide statis.	b
  33670 2 Corínthios	2Cor	49	2	1	Státui autem hoc ipsum apud me, ne íterum in tristítia venírem ad vos.
  33671 2 Corínthios	2Cor	49	2	2	Si enim ego contrísto vos: et quis est, qui me lætíficet, nisi qui contristátur ex me?
  33672 2 Corínthios	2Cor	49	2	3	Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum vénero, tristítiam super tristítiam hábeam, de quibus oportúerat me gaudére: confídens in ómnibus vobis, quia meum gáudium, ómnium vestrum est.
  33673 2 Corínthios	2Cor	49	2	4	Nam ex multa tribulatióne et angústia cordis scripsi vobis per multas lácrimas: non ut contristémini, sed ut sciátis, quam caritátem hábeam abundántius in vobis.
  33674 2 Corínthios	2Cor	49	2	5	Si quis autem contristávit, non me contristávit: sed ex parte, ut non ónerem omnes vos.
  33675 2 Corínthios	2Cor	49	2	6	Súfficit illi, qui ejúsmodi est, objurgátio hæc, quæ fit a plúribus:
  33676 2 Corínthios	2Cor	49	2	7	ita ut e contrário magis donétis, et consolémini, ne forte abundantióri tristítia absorbeátur qui ejúsmodi est.
  33677 2 Corínthios	2Cor	49	2	8	Propter quod óbsecro vos, ut confirmétis in illum caritátem.
  33678 2 Corínthios	2Cor	49	2	9	Ídeo enim et scripsi, ut cognóscam experiméntum vestrum, an in ómnibus obediéntes sitis.
  33679 2 Corínthios	2Cor	49	2	10	Cui autem áliquid donástis, et ego: nam et ego quod donávi, si quid donávi, propter vos in persóna Christi,
  33680 2 Corínthios	2Cor	49	2	11	ut non circumveniámur a Sátana: non enim ignorámus cogitatiónes ejus.
  33681 2 Corínthios	2Cor	49	2	12	Cum veníssem autem Tróadem propter Evangélium Christi, et óstium mihi apértum esset in Dómino,	b
  33682 2 Corínthios	2Cor	49	2	13	non hábui réquiem spirítui meo, eo quod non invénerim Titum fratrem meum, sed valefáciens eis, proféctus sum in Macedóniam.
  33683 2 Corínthios	2Cor	49	2	14	Deo autem grátias, qui semper triúmphat nos in Christo Jesu, et odórem notítiæ suæ maniféstat per nos in omni loco:
  33684 2 Corínthios	2Cor	49	2	15	quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui péreunt:
  33685 2 Corínthios	2Cor	49	2	16	áliis quidem odor mortis in mortem: áliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idóneus?
  33686 2 Corínthios	2Cor	49	2	17	non enim sumus sicut plúrimi, adulterántes verbum Dei, sed ex sinceritáte, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo lóquimur.
  33687 2 Corínthios	2Cor	49	3	1	Incípimus íterum nosmetípsos commendáre? aut numquid egémus (sicut quidam) commendatítiis epístolis ad vos, aut ex vobis?
  33688 2 Corínthios	2Cor	49	3	2	Epístola nostra vos estis, scripta in córdibus nostris, quæ scitur, et légitur ab ómnibus homínibus:
  33689 2 Corínthios	2Cor	49	3	3	manifestáti quod epístola estis Christi, ministráta a nobis, et scripta non atraménto, sed Spíritu Dei vivi: non in tábulis lapídeis, sed in tábulis cordis carnálibus.
  33690 2 Corínthios	2Cor	49	3	4	Fidúciam autem talem habémus per Christum ad Deum:
  33691 2 Corínthios	2Cor	49	3	5	non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficiéntia nostra ex Deo est:
  33692 2 Corínthios	2Cor	49	3	6	qui et idóneos nos fecit minístros novi testaménti: non líttera, sed Spíritu: líttera enim occídit, Spíritus autem vivíficat.
  33693 2 Corínthios	2Cor	49	3	7	Quod si ministrátio mortis lítteris deformáta in lapídibus fuit in glória, ita ut non possent inténdere fílii Ísraël in fáciem Móysi propter glóriam vultus ejus, quæ evacuátur:
  33694 2 Corínthios	2Cor	49	3	8	quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória?
  33695 2 Corínthios	2Cor	49	3	9	Nam si ministrátio damnatiónis glória est: multo magis abúndat ministérium justítiæ in glória.
  33696 2 Corínthios	2Cor	49	3	10	Nam nec glorificátum est, quod cláruit in hac parte, propter excelléntem glóriam.
  33697 2 Corínthios	2Cor	49	3	11	Si enim quod evacuátur, per glóriam est: multo magis quod manet, in glória est.
  33698 2 Corínthios	2Cor	49	3	12	Habéntes ígitur talem spem, multa fidúcia útimur:	b
  33699 2 Corínthios	2Cor	49	3	13	et non sicut Móyses ponébat velámen super fáciem suam, ut non inténderent fílii Ísraël in fáciem ejus, quod evacuátur,
  33700 2 Corínthios	2Cor	49	3	14	sed obtúsi sunt sensus eórum. Usque in hodiérnum enim diem, idípsum velámen in lectióne véteris testaménti manet non revelátum (quóniam in Christo evacuátur),
  33701 2 Corínthios	2Cor	49	3	15	sed usque in hodiérnum diem, cum légitur Móyses, velámen pósitum est super cor eórum.
  33702 2 Corínthios	2Cor	49	3	16	Cum autem convérsus fúerit ad Dóminum, auferétur velámen.
  33703 2 Corínthios	2Cor	49	3	17	Dóminus autem Spíritus est: ubi autem Spíritus Dómini, ibi libértas.
  33704 2 Corínthios	2Cor	49	3	18	Nos vero omnes, reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eámdem imáginem transformámur a claritáte in claritátem, tamquam a Dómini Spíritu.
  33705 2 Corínthios	2Cor	49	4	1	Ídeo habéntes administratiónem, juxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus,
  33706 2 Corínthios	2Cor	49	4	2	sed abdicámus occúlta dedécoris, non ambulántes in astútia, neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo.
  33707 2 Corínthios	2Cor	49	4	3	Quod si étiam opértum est Evangélium nostrum, in iis, qui péreunt, est opértum:
  33708 2 Corínthios	2Cor	49	4	4	in quibus Deus hujus sǽculi excæcávit mentes infidélium, ut non fúlgeat illis illuminátio Evangélii glóriæ Christi, qui est imágo Dei.
  33709 2 Corínthios	2Cor	49	4	5	Non enim nosmetípsos prædicámus, sed Jesum Christum Dóminum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum:
  33710 2 Corínthios	2Cor	49	4	6	quóniam Deus, qui dixit de ténebris lucem splendéscere, ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Christi Jesu.
  33711 2 Corínthios	2Cor	49	4	7	Habémus autem thesáurum istum in vasis fictílibus: ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis.	b
  33712 2 Corínthios	2Cor	49	4	8	In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur: aporiámur, sed non destitúimur:
  33713 2 Corínthios	2Cor	49	4	9	persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur: dejícimur, sed non perímus:
  33714 2 Corínthios	2Cor	49	4	10	semper mortificatiónem Jesu in córpore nostro circumferéntes, ut et vita Jesu manifestétur in corpóribus nostris.
  33715 2 Corínthios	2Cor	49	4	11	Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestétur in carne nostra mortáli.
  33716 2 Corínthios	2Cor	49	4	12	Ergo mors in nobis operátur, vita autem in vobis.
  33717 2 Corínthios	2Cor	49	4	13	Habéntes autem eúmdem spíritum fídei, sicut scriptum est: Crédidi, propter quod locútus sum: et nos crédimus, propter quod et lóquimur:
  33718 2 Corínthios	2Cor	49	4	14	sciéntes quóniam qui suscitávit Jesum, et nos cum Jesu suscitábit, et constítuet vobíscum.
  33719 2 Corínthios	2Cor	49	4	15	Ómnia enim propter vos: ut grátia abúndans, per multos in gratiárum actióne, abúndet in glóriam Dei.
  33720 2 Corínthios	2Cor	49	4	16	Propter quod non defícimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpátur, tamen is, qui intus est, renovátur de die in diem.
  33721 2 Corínthios	2Cor	49	4	17	Id enim, quod in præsénti est momentáneum et leve tribulatiónis nostræ, supra modum in sublimitáte ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis,
  33722 2 Corínthios	2Cor	49	4	18	non contemplántibus nobis quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur. Quæ enim vidéntur, temporália sunt: quæ autem non vidéntur, ætérna sunt.
  33723 2 Corínthios	2Cor	49	5	1	Scimus enim quóniam si terréstris domus nostra hujus habitatiónis dissolvátur, quod ædificatiónem ex Deo habémus, domum non manufáctam, ætérnam in cælis.
  33724 2 Corínthios	2Cor	49	5	2	Nam et in hoc ingemíscimus, habitatiónem nostram, quæ de cælo est, superíndui cupiéntes:
  33725 2 Corínthios	2Cor	49	5	3	si tamen vestíti, non nudi inveniámur.
  33726 2 Corínthios	2Cor	49	5	4	Nam et qui sumus in hoc tabernáculo, ingemíscimus graváti: eo quod nólumus expoliári, sed supervestíri, ut absorbeátur quod mortále est, a vita.
  33727 2 Corínthios	2Cor	49	5	5	Qui autem éfficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spíritus.
  33728 2 Corínthios	2Cor	49	5	6	Audéntes ígitur semper, sciéntes quóniam dum sumus in córpore, peregrinámur a Dómino
  33729 2 Corínthios	2Cor	49	5	7	(per fidem enim ambulámus, et non per spéciem):
  33730 2 Corínthios	2Cor	49	5	8	audémus autem, et bonam voluntátem habémus magis peregrinári a córpore, et præséntes esse ad Dóminum.
  33731 2 Corínthios	2Cor	49	5	9	Et ídeo conténdimus, sive abséntes, sive præséntes, placére illi.
  33732 2 Corínthios	2Cor	49	5	10	Omnes enim nos manifestári opórtet ante tribúnal Christi, ut réferat unusquísque própria córporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
  33733 2 Corínthios	2Cor	49	5	11	Sciéntes ergo timórem Dómini, homínibus suadémus, Deo autem manifésti sumus. Spero autem et in consciéntiis vestris maniféstos nos esse.	b
  33734 2 Corínthios	2Cor	49	5	12	Non íterum commendámus nos vobis, sed occasiónem damus vobis gloriándi pro nobis: ut habeátis ad eos qui in fácie gloriántur, et non in corde.
  33735 2 Corínthios	2Cor	49	5	13	Sive enim mente excédimus Deo: sive sóbrii sumus, vobis.
  33736 2 Corínthios	2Cor	49	5	14	Cáritas enim Christi urget nos: æstimántes hoc, quóniam si unus pro ómnibus mórtuus est, ergo omnes mórtui sunt:
  33737 2 Corínthios	2Cor	49	5	15	et pro ómnibus mórtuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit.
  33738 2 Corínthios	2Cor	49	5	16	Ítaque nos ex hoc néminem nóvimus secúndum carnem. Et si cognóvimus secúndum carnem Christum, sed nunc jam non nóvimus.
  33739 2 Corínthios	2Cor	49	5	17	Si qua ergo in Christo nova creatúra, vétera transiérunt: ecce facta sunt ómnia nova.
  33740 2 Corínthios	2Cor	49	5	18	Ómnia autem ex Deo, qui nos reconciliávit sibi per Christum: et dedit nobis ministérium reconciliatiónis,
  33741 2 Corínthios	2Cor	49	5	19	quóniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, non réputans illis delícta ipsórum, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis.
  33742 2 Corínthios	2Cor	49	5	20	Pro Christo ergo legatióne fúngimur, tamquam Deo exhortánte per nos. Obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo.	b
  33743 2 Corínthios	2Cor	49	5	21	Eum, qui non nóverat peccátum, pro nobis peccátum fecit, ut nos efficerémur justítia Dei in ipso.
  33744 2 Corínthios	2Cor	49	6	1	Adjuvántes autem exhortámur ne in vácuum grátiam Dei recipiátis.
  33745 2 Corínthios	2Cor	49	6	2	Ait enim: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adjúvi te. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis.
  33746 2 Corínthios	2Cor	49	6	3	Némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum:
  33747 2 Corínthios	2Cor	49	6	4	sed in ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis,
  33748 2 Corínthios	2Cor	49	6	5	in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in jejúniis,
  33749 2 Corínthios	2Cor	49	6	6	in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta,
  33750 2 Corínthios	2Cor	49	6	7	in verbo veritátis, in virtúte Dei, per arma justítiæ a dextris et a sinístris,
  33751 2 Corínthios	2Cor	49	6	8	per glóriam, et ignobilitátem, per infámiam, et bonam famam: ut seductóres, et veráces, sicut qui ignóti, et cógniti:
  33752 2 Corínthios	2Cor	49	6	9	quasi moriéntes, et ecce vívimus: ut castigáti, et non mortificáti:
  33753 2 Corínthios	2Cor	49	6	10	quasi tristes, semper autem gaudéntes: sicut egéntes, multos autem locupletántes: tamquam nihil habéntes, et ómnia possidéntes.
  33754 2 Corínthios	2Cor	49	6	11	Os nostrum patet ad vos, o Corínthii; cor nostrum dilatátum est.	b
  33755 2 Corínthios	2Cor	49	6	12	Non angustiámini in nobis: angustiámini autem in viscéribus vestris:
  33756 2 Corínthios	2Cor	49	6	13	eámdem autem habéntes remuneratiónem, tamquam fíliis dico, dilatámini et vos.
  33757 2 Corínthios	2Cor	49	6	14	Nolíte jugum dúcere cum infidélibus. Quæ enim participátio justítiæ cum iniquitáte? aut quæ socíetas luci ad ténebras?
  33758 2 Corínthios	2Cor	49	6	15	quæ autem convéntio Christi ad Bélial? aut quæ pars fidéli cum infidéli?
  33759 2 Corínthios	2Cor	49	6	16	qui autem consénsus templo Dei cum idólis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quóniam inhabitábo in illis, et inambulábo inter eos, et ero illórum Deus, et ipsi erunt mihi pópulus.
  33760 2 Corínthios	2Cor	49	6	17	Propter quod exíte de médio eórum, et separámini, dicit Dóminus, et immúndum ne tetigéritis:
  33761 2 Corínthios	2Cor	49	6	18	et ego recípiam vos: et ero vobis in patrem, et vos éritis mihi in fílios et fílias, dicit Dóminus omnípotens.
  33762 2 Corínthios	2Cor	49	7	1	Has ergo habéntes promissiónes, caríssimi, mundémus nos ab omni inquinaménto carnis et spíritus, perficiéntes sanctificatiónem in timóre Dei.
  33763 2 Corínthios	2Cor	49	7	2	Cápite nos. Néminem lǽsimus, néminem corrúpimus, néminem circumvénimus.
  33764 2 Corínthios	2Cor	49	7	3	Non ad condemnatiónem vestram dico: prædíximus enim quod in córdibus nostris estis ad commoriéndum et ad convivéndum.
  33765 2 Corínthios	2Cor	49	7	4	Multa mihi fidúcia est apud vos, multa mihi gloriátio pro vobis: replétus sum consolatióne; superabúndo gáudio in omni tribulatióne nostra.	b
  33766 2 Corínthios	2Cor	49	7	5	Nam et cum venissémus in Macedóniam, nullam réquiem hábuit caro nostra, sed omnem tribulatiónem passi sumus: foris pugnæ, intus timóres.
  33767 2 Corínthios	2Cor	49	7	6	Sed qui consolátur húmiles, consolátus est nos Deus in advéntu Titi.
  33768 2 Corínthios	2Cor	49	7	7	Non solum autem in advéntu ejus, sed étiam in consolatióne, qua consolátus est in vobis, réferens nobis vestrum desidérium, vestrum fletum, vestram æmulatiónem pro me, ita ut magis gaudérem.
  33769 2 Corínthios	2Cor	49	7	8	Quóniam etsi contristávi vos in epístola, non me pœ́nitet: etsi pœnitéret, videns quod epístola illa (etsi ad horam) vos contristávit,
  33770 2 Corínthios	2Cor	49	7	9	nunc gáudeo: non quia contristáti estis, sed quia contristáti estis ad pœniténtiam. Contristáti enim estis ad Deum, ut in nullo detriméntum patiámini ex nobis.
  33771 2 Corínthios	2Cor	49	7	10	Quæ enim secúndum Deum tristítia est, pœniténtiam in salútem stábilem operátur: sǽculi autem tristítia mortem operátur.
  33772 2 Corínthios	2Cor	49	7	11	Ecce enim hoc ipsum, secúndum Deum contristári vos, quantam in vobis operátur sollicitúdinem: sed defensiónem, sed indignatiónem, sed timórem, sed desidérium, sed æmulatiónem, sed vindíctam: in ómnibus exhibuístis vos incontaminátos esse negótio.
  33773 2 Corínthios	2Cor	49	7	12	Ígitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injúriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestándam sollicitúdinem nostram, quam habémus pro vobis
  33774 2 Corínthios	2Cor	49	7	13	coram Deo: ídeo consoláti sumus. In consolatióne autem nostra, abundántius magis gavísi sumus super gáudio Titi, quia reféctus est spíritus ejus ab ómnibus vobis:
  33775 2 Corínthios	2Cor	49	7	14	et si quid apud illum de vobis gloriátus sum, non sum confúsus: sed sicut ómnia vobis in veritáte locúti sumus, ita et gloriátio nostra, quæ fuit ad Titum, véritas facta est,
  33776 2 Corínthios	2Cor	49	7	15	et víscera ejus abundántius in vobis sunt, reminiscéntis ómnium vestrum obediéntiam: quómodo cum timóre et tremóre excepístis illum.
  33777 2 Corínthios	2Cor	49	7	16	Gáudeo quod in ómnibus confído in vobis.
  33778 2 Corínthios	2Cor	49	8	1	Notam autem fácimus vobis, fratres, grátiam Dei, quæ data est in ecclésiis Macedóniæ:
  33779 2 Corínthios	2Cor	49	8	2	quod in multo experiménto tribulatiónis abundántia gáudii ipsórum fuit, et altíssima paupértas eórum, abundávit in divítias simplicitátis eórum:
  33780 2 Corínthios	2Cor	49	8	3	quia secúndum virtútem testimónium illis reddo, et supra virtútem voluntárii fuérunt,
  33781 2 Corínthios	2Cor	49	8	4	cum multa exhortatióne obsecrántes nos grátiam, et communicatiónem ministérii, quod fit in sanctos.
  33782 2 Corínthios	2Cor	49	8	5	Et non sicut sperávimus, sed semetípsos dedérunt primum Dómino, deínde nobis per voluntátem Dei,
  33783 2 Corínthios	2Cor	49	8	6	ita ut rogarémus Titum, ut quemádmodum cœpit, ita et perfíciat in vobis étiam grátiam istam.
  33784 2 Corínthios	2Cor	49	8	7	Sed sicut in ómnibus abundátis fide, et sermóne, et sciéntia, et omni sollicitúdine, ínsuper et caritáte vestra in nos, ut et in hac grátia abundétis.
  33785 2 Corínthios	2Cor	49	8	8	Non quasi ímperans dico: sed per aliórum sollicitúdinem, étiam vestræ caritátis ingénium bonum cómprobans.
  33786 2 Corínthios	2Cor	49	8	9	Scitis enim grátiam Dómini nostri Jesu Christi, quóniam propter vos egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis.
  33787 2 Corínthios	2Cor	49	8	10	Et consílium in hoc do: hoc enim vobis útile est, qui non solum fácere, sed et velle cœpístis ab anno prióre:
  33788 2 Corínthios	2Cor	49	8	11	nunc vero et facto perfícite: ut quemádmodum promptus est ánimus voluntátis, ita sit et perficiéndi ex eo quod habétis.
  33789 2 Corínthios	2Cor	49	8	12	Si enim volúntas prompta est, secúndum id quod habet, accépta est, non secúndum id quod non habet.
  33790 2 Corínthios	2Cor	49	8	13	Non enim ut áliis sit remíssio, vobis autem tribulátio, sed ex æqualitáte.
  33791 2 Corínthios	2Cor	49	8	14	In præsénti témpore vestra abundántia illórum inópiam súppleat: ut et illórum abundántia vestræ inópiæ sit suppleméntum, ut fiat æquálitas, sicut scriptum est:
  33792 2 Corínthios	2Cor	49	8	15	Qui multum, non abundávit: et qui módicum, non minorávit.
  33793 2 Corínthios	2Cor	49	8	16	Grátias autem Deo, qui dedit eámdem sollicitúdinem pro vobis in corde Titi,	b
  33794 2 Corínthios	2Cor	49	8	17	quóniam exhortatiónem quidem suscépit: sed cum sollicítior esset, sua voluntáte proféctus est ad vos.
  33795 2 Corínthios	2Cor	49	8	18	Mísimus étiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangélio per omnes ecclésias:
  33796 2 Corínthios	2Cor	49	8	19	non solum autem, sed et ordinátus est ab ecclésiis comes peregrinatiónis nostræ in hanc grátiam, quæ ministrátur a nobis ad Dómini glóriam, et destinátam voluntátem nostram:
  33797 2 Corínthios	2Cor	49	8	20	devitántes hoc, ne quis nos vitúperet in hac plenitúdine, quæ ministrátur a nobis.
  33798 2 Corínthios	2Cor	49	8	21	Providémus enim bona non solum coram Deo, sed étiam coram homínibus.
  33799 2 Corínthios	2Cor	49	8	22	Mísimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probávimus in multis sæpe sollícitum esse: nunc autem multo sollicitiórem, confidéntia multa in vos,
  33800 2 Corínthios	2Cor	49	8	23	sive pro Tito, qui est sócius meus, et in vos adjútor, sive fratres nostri, Apóstoli ecclesiárum, glória Christi.
  33801 2 Corínthios	2Cor	49	8	24	Ostensiónem ergo, quæ est caritátis vestræ, et nostræ glóriæ pro vobis, in illos osténdite in fáciem ecclesiárum.
  33802 2 Corínthios	2Cor	49	9	1	Nam de ministério, quod fit in sanctos ex abundánti est mihi scríbere vobis.
  33803 2 Corínthios	2Cor	49	9	2	Scio enim promptum ánimum vestrum: pro quo de vobis glórior apud Macédones. Quóniam et Acháia paráta est ab anno prætérito, et vestra æmulátio provocávit plúrimos.
  33804 2 Corínthios	2Cor	49	9	3	Misi autem fratres: ut ne quod gloriámur de vobis, evacuétur in hac parte, ut (quemádmodum dixi) paráti sitis:
  33805 2 Corínthios	2Cor	49	9	4	ne cum vénerint Macédones mecum, et invénerint vos imparátos, erubescámus nos (ut non dicámus vos) in hac substántia.
  33806 2 Corínthios	2Cor	49	9	5	Necessárium ergo existimávi rogáre fratres, ut prævéniant ad vos, et prǽparent repromíssam benedictiónem hanc parátam esse sic, quasi benedictiónem, non tamquam avarítiam.
  33807 2 Corínthios	2Cor	49	9	6	Hoc autem dico: qui parce séminat, parce et metet: et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et metet.
  33808 2 Corínthios	2Cor	49	9	7	Unusquísque, prout destinávit in corde suo, non ex tristítia, aut ex necessitáte: hílarem enim datórem díligit Deus.
  33809 2 Corínthios	2Cor	49	9	8	Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis: ut in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum,
  33810 2 Corínthios	2Cor	49	9	9	sicut scriptum est: Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
  33811 2 Corínthios	2Cor	49	9	10	Qui autem adminístrat semen seminánti: et panem ad manducándum præstábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum justítiæ vestræ:
  33812 2 Corínthios	2Cor	49	9	11	ut in ómnibus locupletáti abundétis in omnem simplicitátem, quæ operátur per nos gratiárum actiónem Deo.
  33813 2 Corínthios	2Cor	49	9	12	Quóniam ministérium hujus offícii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed étiam abúndat per multas gratiárum actiónes in Dómino,
  33814 2 Corínthios	2Cor	49	9	13	per probatiónem ministérii hujus, glorificántes Deum in obediéntia confessiónis vestræ, in Evangélium Christi, et simplicitáte communicatiónis in illos, et in omnes,
  33815 2 Corínthios	2Cor	49	9	14	et in ipsórum obsecratióne pro vobis, desiderántium vos propter eminéntem grátiam Dei in vobis.
  33816 2 Corínthios	2Cor	49	9	15	Grátias Deo super inenarrábili dono ejus.
  33817 2 Corínthios	2Cor	49	10	1	Ipse autem ego Paulus óbsecro vos per mansuetúdinem et modéstiam Christi, qui in fácie quidem húmilis sum inter vos, absens autem confído in vos.
  33818 2 Corínthios	2Cor	49	10	2	Rogo autem vos ne præsens áudeam per eam confidéntiam, qua exístimor audére in quosdam, qui arbitrántur nos tamquam secúndum carnem ambulémus.
  33819 2 Corínthios	2Cor	49	10	3	In carne enim ambulántes, non secúndum carnem militámus.
  33820 2 Corínthios	2Cor	49	10	4	Nam arma milítiæ nostræ non carnália sunt, sed poténtia Deo ad destructiónem munitiónum, consília destruéntes,
  33821 2 Corínthios	2Cor	49	10	5	et omnem altitúdinem extolléntem se advérsus sciéntiam Dei, et in captivitátem redigéntes omnem intelléctum in obséquium Christi,
  33822 2 Corínthios	2Cor	49	10	6	et in promptu habéntes ulcísci omnem inobediéntiam, cum impléta fúerit vestra obediéntia.
  33823 2 Corínthios	2Cor	49	10	7	Quæ secúndum fáciem sunt, vidéte. Si quis confídit sibi Christi se esse, hoc cógitet íterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos.	b
  33824 2 Corínthios	2Cor	49	10	8	Nam etsi ámplius áliquid gloriátus fúero de potestáte nostra, quam dedit nobis Dóminus in ædificatiónem, et non in destructiónem vestram, non erubéscam.
  33825 2 Corínthios	2Cor	49	10	9	Ut autem non exístimer tamquam terrére vos per epístolas:
  33826 2 Corínthios	2Cor	49	10	10	quóniam quidem epístolæ, ínquiunt, graves sunt et fortes: præséntia autem córporis infírma, et sermo contemptíbilis:
  33827 2 Corínthios	2Cor	49	10	11	hoc cógitet qui ejúsmodi est, quia quales sumus verbo per epístolas abséntes, tales et præséntes in facto.
  33828 2 Corínthios	2Cor	49	10	12	Non enim audémus insérere, aut comparáre nos quibúsdam, qui seípsos comméndant: sed ipsi in nobis nosmetípsos metiéntes, et comparántes nosmetípsos nobis.
  33829 2 Corínthios	2Cor	49	10	13	Nos autem non in imménsum gloriábimur, sed secúndum mensúram régulæ, qua mensus est nobis Deus, mensúram pertingéndi usque ad vos.
  33830 2 Corínthios	2Cor	49	10	14	Non enim quasi non pertingéntes ad vos, superexténdimus nos: usque ad vos enim pervénimus in Evangélio Christi.
  33831 2 Corínthios	2Cor	49	10	15	Non in imménsum gloriántes in aliénis labóribus: spem autem habéntes crescéntis fídei vestræ, in vobis magnificári secúndum régulam nostram in abundántiam,
  33832 2 Corínthios	2Cor	49	10	16	étiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizáre, non in aliéna régula in iis quæ præparáta sunt gloriári.
  33833 2 Corínthios	2Cor	49	10	17	Qui autem gloriátur, in Dómino gloriétur.
  33834 2 Corínthios	2Cor	49	10	18	Non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est: sed quem Deus comméndat.
  33835 2 Corínthios	2Cor	49	11	1	Útinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáre me:
  33836 2 Corínthios	2Cor	49	11	2	ǽmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro, vírginem castam exhíbere Christo.
  33837 2 Corínthios	2Cor	49	11	3	Tímeo autem ne sicut serpens Hevam sedúxit astútia sua, ita corrumpántur sensus vestri, et éxcidant a simplicitáte, quæ est in Christo.
  33838 2 Corínthios	2Cor	49	11	4	Nam si is qui venit, álium Christum prǽdicat, quem non prædicávimus, aut álium spíritum accípitis, quem non accepístis: aut áliud Evangélium, quod non recepístis: recte paterémini.
  33839 2 Corínthios	2Cor	49	11	5	Exístimo enim nihil me minus fecísse a magnis Apóstolis.	b
  33840 2 Corínthios	2Cor	49	11	6	Nam etsi imperítus sermóne, sed non sciéntia, in ómnibus autem manifestáti sumus vobis.
  33841 2 Corínthios	2Cor	49	11	7	Aut numquid peccátum feci, meípsum humílians, ut vos exaltémini? quóniam gratis Evangélium Dei evangelizávi vobis?
  33842 2 Corínthios	2Cor	49	11	8	Álias ecclésias expoliávi, accípiens stipéndium ad ministérium vestrum.
  33843 2 Corínthios	2Cor	49	11	9	Et cum essem apud vos, et égerem, nulli onerósus fui: nam quod mihi déerat, supplevérunt fratres, qui venérunt a Macedónia: et in ómnibus sine ónere me vobis servávi, et servábo.
  33844 2 Corínthios	2Cor	49	11	10	Est véritas Christi in me, quóniam hæc gloriátio non infringétur in me in regiónibus Acháiæ.
  33845 2 Corínthios	2Cor	49	11	11	Quare? quia non díligo vos? Deus scit.
  33846 2 Corínthios	2Cor	49	11	12	Quod autem fácio, et fáciam: ut ámputem occasiónem eórum qui volunt occasiónem, ut in quo gloriántur, inveniántur sicut et nos.
  33847 2 Corínthios	2Cor	49	11	13	Nam ejúsmodi pseudoapóstoli sunt operárii súbdoli, transfigurántes se in apóstolos Christi.
  33848 2 Corínthios	2Cor	49	11	14	Et non mirum: ipse enim Sátanas transfigúrat se in ángelum lucis.
  33849 2 Corínthios	2Cor	49	11	15	Non est ergo magnum, si minístri ejus transfiguréntur velut minístri justítiæ: quorum finis erit secúndum ópera ipsórum.
  33850 2 Corínthios	2Cor	49	11	16	Íterum dico (ne quis me putet insipiéntem esse, alióquin velut insipiéntem accípite me, ut et ego módicum quid glórier),	b
  33851 2 Corínthios	2Cor	49	11	17	quod loquor, non loquor secúndum Deum, sed quasi in insipiéntia, in hac substántia glóriæ.
  33852 2 Corínthios	2Cor	49	11	18	Quóniam multi gloriántur secúndum carnem: et ego gloriábor.
  33853 2 Corínthios	2Cor	49	11	19	Libénter enim suffértis insipiéntes, cum sitis ipsi sapiéntes.
  33854 2 Corínthios	2Cor	49	11	20	Sustinétis enim si quis vos in servitútem rédigit, si quis dévorat, si quis áccipit, si quis extóllitur, si quis in fáciem vos cædit.
  33855 2 Corínthios	2Cor	49	11	21	Secúndum ignobilitátem dico, quasi nos infírmi fuérimus in hac parte. In quo quis audet (in insipiéntia dico) áudeo et ego:
  33856 2 Corínthios	2Cor	49	11	22	Hebrǽi sunt, et ego: Israëlítæ sunt, et ego: semen Ábrahæ sunt, et ego.
  33857 2 Corínthios	2Cor	49	11	23	Minístri Christi sunt (ut minus sápiens dico), plus ego: in labóribus plúrimis, in carcéribus abundántius, in plagis supra modum, in mórtibus frequénter.
  33858 2 Corínthios	2Cor	49	11	24	A Judǽis quínquies, quadragénas, una minus, accépi.
  33859 2 Corínthios	2Cor	49	11	25	Ter virgis cæsus sum, semel lapidátus sum: ter naufrágium feci, nocte et die in profúndo maris fui,
  33860 2 Corínthios	2Cor	49	11	26	in itinéribus sæpe, perículis flúminum, perículis latrónum, perículis ex génere, perículis ex géntibus, perículis in civitáte, perículis in solitúdine, perículis in mari, perículis in falsis frátribus:
  33861 2 Corínthios	2Cor	49	11	27	in labóre et ærúmna, in vigíliis multis, in fame et siti, in jejúniis multis, in frígore et nuditáte,
  33862 2 Corínthios	2Cor	49	11	28	præter illa quæ extrínsecus sunt, instántia mea quotidiána, sollicitúdo ómnium ecclesiárum.
  33863 2 Corínthios	2Cor	49	11	29	Quis infirmátur, et ego non infírmor? quis scandalizátur, et ego non uror?
  33864 2 Corínthios	2Cor	49	11	30	Si gloriári opórtet, quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor.
  33865 2 Corínthios	2Cor	49	11	31	Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui est benedíctus in sǽcula, scit quod non méntior.
  33866 2 Corínthios	2Cor	49	11	32	Damásci præpósitus gentis Arétæ regis custodiébat civitátem Damascenórum ut me comprehénderet:
  33867 2 Corínthios	2Cor	49	11	33	et per fenéstram in sporta dimíssus sum per murum, et sic effúgi manus ejus.
  33868 2 Corínthios	2Cor	49	12	1	Si gloriári opórtet (non éxpedit quidem), véniam autem ad visiónes et revelatiónes Dómini.
  33869 2 Corínthios	2Cor	49	12	2	Scio hóminem in Christo ante annos quatuórdecim, sive in córpore néscio, sive extra corpus néscio, Deus scit, raptum hujúsmodi usque ad tértium cælum.
  33870 2 Corínthios	2Cor	49	12	3	Et scio hujúsmodi hóminem sive in córpore, sive extra corpus néscio, Deus scit:
  33871 2 Corínthios	2Cor	49	12	4	quóniam raptus est in paradísum: et audívit arcána verba, quæ non licet hómini loqui.
  33872 2 Corínthios	2Cor	49	12	5	Pro hujúsmodi gloriábor: pro me autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis.
  33873 2 Corínthios	2Cor	49	12	6	Nam etsi volúero gloriári, non ero insípiens: veritátem enim dicam: parco autem, ne quis me exístimet supra id quod videt in me, aut áliquid audit ex me.
  33874 2 Corínthios	2Cor	49	12	7	Et ne magnitúdo revelatiónum extóllat me, datus est mihi stímulus carnis meæ ángelus Sátanæ, qui me colaphízet.
  33875 2 Corínthios	2Cor	49	12	8	Propter quod ter Dóminum rogávi ut discéderet a me:
  33876 2 Corínthios	2Cor	49	12	9	et dixit mihi: Súfficit tibi grátia mea: nam virtus in infirmitáte perfícitur. Libénter ígitur gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi.
  33877 2 Corínthios	2Cor	49	12	10	Propter quod pláceo mihi in infirmitátibus meis, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus, in angústiis pro Christo: cum enim infírmor, tunc potens sum.
  33878 2 Corínthios	2Cor	49	12	11	Factus sum insípiens, vos me coëgístis. Ego enim a vobis débui commendári: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apóstoli: tamétsi nihil sum:	b
  33879 2 Corínthios	2Cor	49	12	12	signa tamen apostolátus mei facta sunt super vos in omni patiéntia, in signis, et prodígiis, et virtútibus.
  33880 2 Corínthios	2Cor	49	12	13	Quid est enim, quod minus habuístis præ céteris ecclésiis, nisi quod ego ipse non gravávi vos? donáte mihi hanc injúriam.
  33881 2 Corínthios	2Cor	49	12	14	Ecce tértio hoc parátus sum veníre ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent fílii paréntibus thesaurizáre, sed paréntes fíliis.
  33882 2 Corínthios	2Cor	49	12	15	Ego autem libentíssime impéndam, et super impéndar ipse pro animábus vestris: licet plus vos díligens, minus díligar.
  33883 2 Corínthios	2Cor	49	12	16	Sed esto: ego vos non gravávi: sed cum essem astútus, dolo vos cepi.
  33884 2 Corínthios	2Cor	49	12	17	Numquid per áliquem eórum, quod misi ad vos, circumvéni vos?
  33885 2 Corínthios	2Cor	49	12	18	Rogávi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvénit? nonne eódem spíritu ambulávimus? nonne iísdem vestígiis?
  33886 2 Corínthios	2Cor	49	12	19	Olim putátis quod excusémus nos apud vos? coram Deo in Christo lóquimur: ómnia autem, caríssimi, propter ædificatiónem vestram.	b
  33887 2 Corínthios	2Cor	49	12	20	Tímeo enim ne forte cum vénero, non quales volo, invéniam vos: et ego invéniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiónes, æmulatiónes, animositátes, dissensiónes, detractiónes, susurratiónes, inflatiónes, seditiónes sint inter vos:
  33888 2 Corínthios	2Cor	49	12	21	ne íterum cum vénero, humíliet me Deus apud vos, et lúgeam multos ex iis qui ante peccavérunt, et non egérunt pœniténtiam super immundítia, et fornicatióne, et impudicítia, quam gessérunt.
  33889 2 Corínthios	2Cor	49	13	1	Ecce tértio hoc vénio ad vos: in ore duórum vel trium téstium stabit omne verbum.
  33890 2 Corínthios	2Cor	49	13	2	Prædíxi, et prædíco, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccavérunt, et céteris ómnibus, quóniam si vénero íterum, non parcam.
  33891 2 Corínthios	2Cor	49	13	3	An experiméntum quǽritis ejus, qui in me lóquitur Christus, qui in vobis non infirmátur, sed potens est in vobis?
  33892 2 Corínthios	2Cor	49	13	4	Nam etsi crucifíxus est ex infirmitáte: sed vivit ex virtúte Dei. Nam et nos infírmi sumus in illo: sed vivémus cum eo ex virtúte Dei in vobis.
  33893 2 Corínthios	2Cor	49	13	5	Vosmetípsos tentáte si estis in fide: ipsi vos probáte. An non cognóscitis vosmetípsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte réprobi estis.
  33894 2 Corínthios	2Cor	49	13	6	Spero autem quod cognoscétis, quia nos non sumus réprobi.
  33895 2 Corínthios	2Cor	49	13	7	Orámus autem Deum ut nihil mali faciátis, non ut nos probáti appareámus, sed ut vos quod bonum est faciátis: nos autem ut réprobi simus.
  33896 2 Corínthios	2Cor	49	13	8	Non enim póssumus áliquid advérsus veritátem, sed pro veritáte.
  33897 2 Corínthios	2Cor	49	13	9	Gaudémus enim, quóniam nos infírmi sumus, vos autem poténtes estis. Hoc et orámus, vestram consummatiónem.
  33898 2 Corínthios	2Cor	49	13	10	Ídeo hæc absens scribo, ut non præsens dúrius agam secúndum potestátem, quam Dóminus dedit mihi in ædificatiónem, et non in destructiónem.
  33899 2 Corínthios	2Cor	49	13	11	De cétero, fratres, gaudéte, perfécti estóte, exhortámini, idem sápite, pacem habéte, et Deus pacis et dilectiónis erit vobíscum.	b
  33900 2 Corínthios	2Cor	49	13	12	Salutáte ínvicem in ósculo sancto. Salútant vos omnes sancti.
  33901 2 Corínthios	2Cor	49	13	13	Grátia Dómini nostri Jesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis. Amen.
  33902 #	Gálatas	Gal	Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Gálatas
  33903 Gálatas	Gal	50	1	1	Paulus, Apóstolus non ab homínibus, neque per hóminem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitávit eum a mórtuis:
  33904 Gálatas	Gal	50	1	2	et qui mecum sunt omnes fratres, ecclésiis Galátiæ.
  33905 Gálatas	Gal	50	1	3	Grátia vobis, et pax a Deo Patre, et Dómino nostro Jesu Christo,
  33906 Gálatas	Gal	50	1	4	qui dedit semetípsum pro peccátis nostris, ut eríperet nos de præsénti sǽculo nequam, secúndum voluntátem Dei et Patris nostri,
  33907 Gálatas	Gal	50	1	5	cui est glória in sǽcula sæculórum. Amen.
  33908 Gálatas	Gal	50	1	6	Miror quod sic tam cito transferímini ab eo qui vos vocávit in grátiam Christi in áliud Evangélium:	b
  33909 Gálatas	Gal	50	1	7	quod non est áliud, nisi sunt áliqui qui vos contúrbant, et volunt convértere Evangélium Christi.
  33910 Gálatas	Gal	50	1	8	Sed licet nos aut ángelus de cælo evangelízet vobis prætérquam quod evangelizávimus vobis, anáthema sit.
  33911 Gálatas	Gal	50	1	9	Sicut prædíximus, et nunc íterum dico: si quis vobis evangelizáverit præter id quod accepístis, anáthema sit.
  33912 Gálatas	Gal	50	1	10	Modo enim homínibus suádeo, an Deo? an quæro homínibus placére? si adhuc homínibus placérem, Christi servus non essem.
  33913 Gálatas	Gal	50	1	11	Notum enim vobis fácio, fratres, Evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem:	b
  33914 Gálatas	Gal	50	1	12	neque enim ego ab hómine accépi illud, neque dídici, sed per revelatiónem Jesu Christi.
  33915 Gálatas	Gal	50	1	13	Audístis enim conversatiónem meam aliquándo in Judaísmo: quóniam supra modum persequébar Ecclésiam Dei, et expugnábam illam,
  33916 Gálatas	Gal	50	1	14	et proficiébam in Judaísmo supra multos coætáneos meos in génere meo, abundántius æmulátor exístens paternárum meárum traditiónum.
  33917 Gálatas	Gal	50	1	15	Cum autem plácuit ei, qui me segregávit ex útero matris meæ, et vocávit per grátiam suam,
  33918 Gálatas	Gal	50	1	16	ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus: contínuo non acquiévi carni et sánguini,
  33919 Gálatas	Gal	50	1	17	neque veni Jerosólymam ad antecessóres meos Apóstolos: sed ábii in Arábiam, et íterum revérsus sum Damáscum:
  33920 Gálatas	Gal	50	1	18	deínde post annos tres veni Jerosólymam vidére Petrum, et mansi apud eum diébus quíndecim:
  33921 Gálatas	Gal	50	1	19	álium autem Apostolórum vidi néminem, nisi Jacóbum fratrem Dómini.
  33922 Gálatas	Gal	50	1	20	Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non méntior.
  33923 Gálatas	Gal	50	1	21	Deínde veni in partes Sýriæ, et Cilíciæ.
  33924 Gálatas	Gal	50	1	22	Eram autem ignótus fácie ecclésiis Judǽæ, quæ erant in Christo:
  33925 Gálatas	Gal	50	1	23	tantum autem audítum habébant quóniam qui persequebátur nos aliquándo, nunc evangelízat fidem, quam aliquándo expugnábat:
  33926 Gálatas	Gal	50	1	24	et in me clarificábant Deum.
  33927 Gálatas	Gal	50	2	1	Deínde post annos quatuórdecim, íterum ascéndi Jerosólymam cum Bárnaba, assúmpto et Tito.
  33928 Gálatas	Gal	50	2	2	Ascéndi autem secúndum revelatiónem: et cóntuli cum illis Evangélium, quod prǽdico in géntibus, seórsum autem iis qui videbántur áliquid esse: ne forte in vácuum cúrrerem, aut cucurríssem.
  33929 Gálatas	Gal	50	2	3	Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentílis, compúlsus est circumcídi:
  33930 Gálatas	Gal	50	2	4	sed propter subintrodúctos falsos fratres, qui subintroiérunt exploráre libertátem nostram, quam habémus in Christo Jesu, ut nos in servitútem redígerent.
  33931 Gálatas	Gal	50	2	5	Quibus neque ad horam céssimus subjectióne, ut véritas Evangélii permáneat apud vos:
  33932 Gálatas	Gal	50	2	6	ab iis autem, qui videbántur esse áliquid (quales aliquándo fúerint, nihil mea ínterest: Deus persónam hóminis non áccipit): mihi enim qui videbántur esse áliquid, nihil contulérunt.
  33933 Gálatas	Gal	50	2	7	Sed e contra cum vidíssent quod créditum est mihi Evangélium præpútii, sicut et Petro circumcisiónis
  33934 Gálatas	Gal	50	2	8	(qui enim operátus est Petro in apostolátum circumcisiónis, operátus est et mihi inter gentes):
  33935 Gálatas	Gal	50	2	9	et cum cognovíssent grátiam, quæ data est mihi, Jacóbus, et Cephas, et Joánnes, qui videbántur colúmnæ esse, dextras dedérunt mihi, et Bárnabæ societátis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisiónem:
  33936 Gálatas	Gal	50	2	10	tantum ut páuperum mémores essémus, quod étiam sollícitus fui hoc ipsum fácere.
  33937 Gálatas	Gal	50	2	11	Cum autem venísset Cephas Antiochíam, in fáciem ei réstiti, quia reprehensíbilis erat.	b
  33938 Gálatas	Gal	50	2	12	Prius enim quam venírent quidam a Jacóbo, cum géntibus edébat: cum autem veníssent, subtrahébat, et segregábat se, timens eos qui ex circumcisióne erant.
  33939 Gálatas	Gal	50	2	13	Et simulatióni ejus consensérunt céteri Judǽi, ita ut et Bárnabas ducerétur ab eis in illam simulatiónem.
  33940 Gálatas	Gal	50	2	14	Sed cum vidíssem quod non recte ambulárent ad veritátem Evangélii, dixi Cephæ coram ómnibus: Si tu, cum Judǽus sis, gentíliter vivis, et non judáice: quómodo gentes cogis judaizáre?
  33941 Gálatas	Gal	50	2	15	Nos natúra Judǽi, et non ex géntibus peccatóres.
  33942 Gálatas	Gal	50	2	16	Sciéntes autem quod non justificátur homo ex opéribus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu crédimus, ut justificémur ex fide Christi, et non ex opéribus legis: propter quod ex opéribus legis non justificábitur omnis caro.
  33943 Gálatas	Gal	50	2	17	Quod si quæréntes justificári in Christo, invénti sumus et ipsi peccatóres, numquid Christus peccáti miníster est? Absit.	b
  33944 Gálatas	Gal	50	2	18	Si enim quæ destrúxi, íterum hæc ædífico: prævaricatórem me constítuo.
  33945 Gálatas	Gal	50	2	19	Ego enim per legem, legi mórtuus sum, ut Deo vivam: Christo confíxus sum cruci.
  33946 Gálatas	Gal	50	2	20	Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me, et trádidit semetípsum pro me.
  33947 Gálatas	Gal	50	2	21	Non abjício grátiam Dei. Si enim per legem justítia, ergo gratis Christus mórtuus est.
  33948 Gálatas	Gal	50	3	1	O insensáti Gálatæ, quis vos fascinávit non obedíre veritáti, ante quorum óculos Jesus Christus præscríptus est, in vobis crucifíxus?
  33949 Gálatas	Gal	50	3	2	Hoc solum a vobis volo díscere: ex opéribus legis Spíritum accepístis, an ex audítu fídei?
  33950 Gálatas	Gal	50	3	3	sic stulti estis, ut cum Spíritu cœpéritis, nunc carne consummémini?
  33951 Gálatas	Gal	50	3	4	tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa.
  33952 Gálatas	Gal	50	3	5	Qui ergo tríbuit vobis Spíritum, et operátur virtútes in vobis: ex opéribus legis, an ex audítu fídei?
  33953 Gálatas	Gal	50	3	6	Sicut scriptum est: Ábraham crédidit Deo, et reputátum est illi ad justítiam:
  33954 Gálatas	Gal	50	3	7	cognóscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt fílii Ábrahæ.
  33955 Gálatas	Gal	50	3	8	Próvidens autem Scriptúra quia ex fide justíficat gentes Deus, prænuntiávit Ábrahæ: Quia benedicéntur in te omnes gentes.
  33956 Gálatas	Gal	50	3	9	Ígitur qui ex fide sunt, benedicéntur cum fidéli Ábraham.
  33957 Gálatas	Gal	50	3	10	Quicúmque enim ex opéribus legis sunt, sub maledícto sunt. Scriptum est enim: Maledíctus omnis qui non permánserit in ómnibus quæ scripta sunt in libro legis ut fáciat ea.
  33958 Gálatas	Gal	50	3	11	Quóniam autem in lege nemo justificátur apud Deum, maniféstum est: quia justus ex fide vivit.
  33959 Gálatas	Gal	50	3	12	Lex autem non est ex fide, sed: Qui fécerit ea, vivet in illis.
  33960 Gálatas	Gal	50	3	13	Christus nos redémit de maledícto legis, factus pro nobis maledíctum: quia scriptum est: Maledíctus omnis qui pendet in ligno:
  33961 Gálatas	Gal	50	3	14	ut in géntibus benedíctio Ábrahæ fíeret in Christo Jesu, ut pollicitatiónem Spíritus accipiámus per fidem.
  33962 Gálatas	Gal	50	3	15	Fratres (secúndum hóminem dico) tamen hóminis confirmátum testaméntum nemo spernit, aut superórdinat.	b
  33963 Gálatas	Gal	50	3	16	Ábrahæ dictæ sunt promissiónes, et sémini ejus. Non dicit: Et semínibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et sémini tuo, qui est Christus.
  33964 Gálatas	Gal	50	3	17	Hoc autem dico, testaméntum confirmátum a Deo: quæ post quadringéntos et trigínta annos facta est lex, non írritum facit ad evacuándam promissiónem.
  33965 Gálatas	Gal	50	3	18	Nam si ex lege hæréditas, jam non ex promissióne. Ábrahæ autem per repromissiónem donávit Deus.
  33966 Gálatas	Gal	50	3	19	Quid ígitur lex? Propter transgressiónes pósita est donec veníret semen, cui promíserat, ordináta per ángelos in manu mediatóris.	b
  33967 Gálatas	Gal	50	3	20	Mediátor autem uníus non est: Deus autem unus est.
  33968 Gálatas	Gal	50	3	21	Lex ergo advérsus promíssa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificáre, vere ex lege esset justítia.
  33969 Gálatas	Gal	50	3	22	Sed conclúsit Scriptúra ómnia sub peccáto, ut promíssio ex fide Jesu Christi darétur credéntibus.
  33970 Gálatas	Gal	50	3	23	Prius autem quam veníret fides, sub lege custodiebámur conclúsi in eam fidem quæ revelánda erat.
  33971 Gálatas	Gal	50	3	24	Ítaque lex pædagógus noster fuit in Christo, ut ex fide justificémur.
  33972 Gálatas	Gal	50	3	25	At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagógo.
  33973 Gálatas	Gal	50	3	26	Omnes enim fílii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.
  33974 Gálatas	Gal	50	3	27	Quicúmque enim in Christo baptizáti estis, Christum induístis.
  33975 Gálatas	Gal	50	3	28	Non est Judǽus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est másculus, neque fémina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
  33976 Gálatas	Gal	50	3	29	Si autem vos Christi, ergo semen Ábrahæ estis, secúndum promissiónem hærédes.
  33977 Gálatas	Gal	50	4	1	Dico autem: quanto témpore hæres párvulus est, nihil differt a servo, cum sit dóminus ómnium:
  33978 Gálatas	Gal	50	4	2	sed sub tutóribus et actóribus est usque ad præfinítum tempus a patre:
  33979 Gálatas	Gal	50	4	3	ita et nos cum essémus párvuli, sub eleméntis mundi erámus serviéntes.
  33980 Gálatas	Gal	50	4	4	At ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum factum ex mulíere, factum sub lege,
  33981 Gálatas	Gal	50	4	5	ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus.
  33982 Gálatas	Gal	50	4	6	Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra, clamántem: Abba, Pater.
  33983 Gálatas	Gal	50	4	7	Ítaque jam non est servus, sed fílius: quod si fílius, et hæres per Deum.
  33984 Gálatas	Gal	50	4	8	Sed tunc quidem ignorántes Deum, iis, qui natúra non sunt dii, serviebátis.
  33985 Gálatas	Gal	50	4	9	Nunc autem cum cognovéritis Deum, immo cógniti sitis a Deo: quómodo convertímini íterum ad infírma et egéna eleménta, quibus dénuo servíre vultis?
  33986 Gálatas	Gal	50	4	10	Dies observátis, et menses, et témpora, et annos.
  33987 Gálatas	Gal	50	4	11	Tímeo vos, ne forte sine causa laboráverim in vobis.
  33988 Gálatas	Gal	50	4	12	Estóte sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, óbsecro vos. Nihil me læsístis.	b
  33989 Gálatas	Gal	50	4	13	Scitis autem quia per infirmitátem carnis evangelizávi vobis jamprídem: et tentatiónem vestram in carne mea
  33990 Gálatas	Gal	50	4	14	non sprevístis, neque respuístis: sed sicut ángelum Dei excepístis me, sicut Christum Jesum.
  33991 Gálatas	Gal	50	4	15	Ubi est ergo beatitúdo vestra? testimónium enim perhíbeo vobis, quia, si fíeri posset, óculos vestros eruissétis, et dedissétis mihi.
  33992 Gálatas	Gal	50	4	16	Ergo inimícus vobis factus sum, verum dicens vobis?
  33993 Gálatas	Gal	50	4	17	Æmulántur vos non bene: sed exclúdere vos volunt, ut illos æmulémini.
  33994 Gálatas	Gal	50	4	18	Bonum autem æmulámini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos.
  33995 Gálatas	Gal	50	4	19	Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis:
  33996 Gálatas	Gal	50	4	20	vellem autem esse apud vos modo, et mutáre vocem meam: quóniam confúndor in vobis.
  33997 Gálatas	Gal	50	4	21	Dícite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legístis?	b
  33998 Gálatas	Gal	50	4	22	Scriptum est enim: Quóniam Ábraham duos fílios hábuit: unum de ancílla, et unum de líbera.
  33999 Gálatas	Gal	50	4	23	Sed qui de ancílla, secúndum carnem natus est: qui autem de líbera, per repromissiónem:
  34000 Gálatas	Gal	50	4	24	quæ sunt per allegoríam dicta. Hæc enim sunt duo testaménta. Unum quidem in monte Sina, in servitútem génerans, quæ est Agar:
  34001 Gálatas	Gal	50	4	25	Sina enim mons est in Arábia, qui conjúnctus est ei quæ nunc est Jerúsalem, et servit cum fíliis suis.
  34002 Gálatas	Gal	50	4	26	Illa autem, quæ sursum est Jerúsalem, líbera est, quæ est mater nostra.
  34003 Gálatas	Gal	50	4	27	Scriptum est enim: Lætáre, stérilis, quæ non paris; erúmpe et clama, quæ non párturis: quia multi fílii desértæ, magis quam ejus quæ habet virum.
  34004 Gálatas	Gal	50	4	28	Nos autem, fratres, secúndum Ísaac promissiónis fílii sumus.
  34005 Gálatas	Gal	50	4	29	Sed quómodo tunc is, qui secúndum carnem natus fúerat, persequebátur eum qui secúndum spíritum: ita et nunc.
  34006 Gálatas	Gal	50	4	30	Sed quid dicit Scriptúra? Éjice ancíllam, et fílium ejus: non enim hæres erit fílius ancíllæ cum fílio líberæ.
  34007 Gálatas	Gal	50	4	31	Ítaque, fratres, non sumus ancíllæ fílii, sed líberæ: qua libertáte Christus nos liberávit.	b
  34008 Gálatas	Gal	50	5	1	State, et nolíte íterum jugo servitútis continéri.
  34009 Gálatas	Gal	50	5	2	Ecce ego Paulus dico vobis: quóniam si circumcidámini, Christus vobis nihil próderit.
  34010 Gálatas	Gal	50	5	3	Testíficor autem rursus omni hómini circumcidénti se, quóniam débitor est univérsæ legis faciéndæ.
  34011 Gálatas	Gal	50	5	4	Evacuáti estis a Christo, qui in lege justificámini: a grátia excidístis.
  34012 Gálatas	Gal	50	5	5	Nos enim spíritu ex fide, spem justítiæ exspectámus.
  34013 Gálatas	Gal	50	5	6	Nam in Christo Jesu neque circumcísio áliquid valet, neque præpútium: sed fides, quæ per caritátem operátur.
  34014 Gálatas	Gal	50	5	7	Currebátis bene: quis vos impedívit veritáti non obedíre?
  34015 Gálatas	Gal	50	5	8	persuásio hæc non est ex eo, qui vocat vos.
  34016 Gálatas	Gal	50	5	9	Módicum ferméntum totam massam corrúmpit.
  34017 Gálatas	Gal	50	5	10	Ego confído in vobis in Dómino, quod nihil áliud sapiétis: qui autem contúrbat vos, portábit judícium, quicúmque est ille.
  34018 Gálatas	Gal	50	5	11	Ego autem, fratres, si circumcisiónem adhuc prǽdico: quid adhuc persecutiónem pátior? ergo evacuátum est scándalum crucis.
  34019 Gálatas	Gal	50	5	12	Útinam et abscindántur qui vos contúrbant.
  34020 Gálatas	Gal	50	5	13	Vos enim in libertátem vocáti estis, fratres: tantum ne libertátem in occasiónem detis carnis, sed per caritátem Spíritus servíte ínvicem.	b
  34021 Gálatas	Gal	50	5	14	Omnis enim lex in uno sermóne implétur: Díliges próximum tuum sicut teípsum.
  34022 Gálatas	Gal	50	5	15	Quod si ínvicem mordétis, et coméditis: vidéte ne ab ínvicem consumámini.
  34023 Gálatas	Gal	50	5	16	Dico autem: Spíritu ambuláte, et desidéria carnis non perficiétis.
  34024 Gálatas	Gal	50	5	17	Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem: hæc enim sibi ínvicem adversántur, ut non quæcúmque vultis, illa faciátis.
  34025 Gálatas	Gal	50	5	18	Quod si Spíritu ducímini, non estis sub lege.
  34026 Gálatas	Gal	50	5	19	Manifésta sunt autem ópera carnis, quæ sunt fornicátio, immundítia, impudicítia, luxúria,
  34027 Gálatas	Gal	50	5	20	idolórum sérvitus, venefícia, inimicítiæ, contentiónes, æmulatiónes, iræ, rixæ, dissensiónes, sectæ,
  34028 Gálatas	Gal	50	5	21	invídiæ, homicídia, ebrietátes, comessatiónes, et his simília, quæ prǽdico vobis, sicut prædíxi: quóniam qui tália agunt, regnum Dei non consequéntur.
  34029 Gálatas	Gal	50	5	22	Fructus autem Spíritus est cáritas, gáudium, pax, patiéntia, benígnitas, bónitas, longanímitas,
  34030 Gálatas	Gal	50	5	23	mansuetúdo, fides, modéstia, continéntia, cástitas. Advérsus hujúsmodi non est lex.
  34031 Gálatas	Gal	50	5	24	Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis.
  34032 Gálatas	Gal	50	5	25	Si Spíritu vívimus, Spíritu et ambulémus.
  34033 Gálatas	Gal	50	5	26	Non efficiámur inánis glóriæ cúpidi, ínvicem provocántes, ínvicem invidéntes.
  34034 Gálatas	Gal	50	6	1	Fratres, etsi præoccupátus fúerit homo in áliquo delícto, vos, qui spirituáles estis, hujúsmodi instrúite in spíritu lenitátis, consíderans teípsum, ne et tu tentéris.
  34035 Gálatas	Gal	50	6	2	Alter altérius ónera portáte, et sic adimplébitis legem Christi.
  34036 Gálatas	Gal	50	6	3	Nam si quis exístimat se áliquid esse, cum nihil sit, ipse se sedúcit.
  34037 Gálatas	Gal	50	6	4	Opus autem suum probet unusquísque, et sic in semetípso tantum glóriam habébit, et non in áltero.
  34038 Gálatas	Gal	50	6	5	Unusquísque enim onus suum portábit.
  34039 Gálatas	Gal	50	6	6	Commúnicet autem is qui catechizátur verbo, ei qui se catechízat, in ómnibus bonis.	b
  34040 Gálatas	Gal	50	6	7	Nolíte erráre: Deus non irridétur.
  34041 Gálatas	Gal	50	6	8	Quæ enim semináverit homo, hæc et metet. Quóniam qui séminat in carne sua, de carne et metet corruptiónem: qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam.
  34042 Gálatas	Gal	50	6	9	Bonum autem faciéntes, non deficiámus: témpore enim suo metémus non deficiéntes.
  34043 Gálatas	Gal	50	6	10	Ergo dum tempus habémus, operémur bonum ad omnes, máxime autem ad domésticos fídei.
  34044 Gálatas	Gal	50	6	11	Vidéte quálibus lítteris scripsi vobis mea manu.	b
  34045 Gálatas	Gal	50	6	12	Quicúmque enim volunt placére in carne, hi cogunt vos circumcídi, tantum ut crucis Christi persecutiónem non patiántur.
  34046 Gálatas	Gal	50	6	13	Neque enim qui circumcidúntur, legem custódiunt: sed volunt vos circumcídi, ut in carne vestra gloriéntur.
  34047 Gálatas	Gal	50	6	14	Mihi autem absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
  34048 Gálatas	Gal	50	6	15	In Christo enim Jesu neque circumcísio áliquid valet, neque præpútium, sed nova creatúra.
  34049 Gálatas	Gal	50	6	16	Et quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax super illos, et misericórdia, et super Ísraël Dei.
  34050 Gálatas	Gal	50	6	17	De cétero, nemo mihi moléstus sit: ego enim stígmata Dómini Jesu in córpore meo porto.
  34051 Gálatas	Gal	50	6	18	Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro, fratres. Amen.
  34052 #	Ephésios	Eph	Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Ephésios
  34053 Ephésios	Eph	51	1	1	Paulus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, ómnibus sanctis qui sunt Éphesi, et fidélibus in Christo Jesu.
  34054 Ephésios	Eph	51	1	2	Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
  34055 Ephésios	Eph	51	1	3	Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui benedíxit nos in omni benedictióne spirituáli in cæléstibus in Christo,
  34056 Ephésios	Eph	51	1	4	sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, ut essémus sancti et immaculáti in conspéctu ejus in caritáte.
  34057 Ephésios	Eph	51	1	5	Qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum per Jesum Christum in ipsum: secúndum propósitum voluntátis suæ,
  34058 Ephésios	Eph	51	1	6	in laudem glóriæ grátiæ suæ, in qua gratificávit nos in dilécto Fílio suo.
  34059 Ephésios	Eph	51	1	7	In quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum secúndum divítias grátiæ ejus,
  34060 Ephésios	Eph	51	1	8	quæ superabundávit in nobis in omni sapiéntia et prudéntia:
  34061 Ephésios	Eph	51	1	9	ut notum fáceret nobis sacraméntum voluntátis suæ, secúndum beneplácitum ejus, quod propósuit in eo,
  34062 Ephésios	Eph	51	1	10	in dispensatióne plenitúdinis témporum, instauráre ómnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso;
  34063 Ephésios	Eph	51	1	11	in quo étiam et nos sorte vocáti sumus prædestináti secúndum propósitum ejus qui operátur ómnia secúndum consílium voluntátis suæ:
  34064 Ephésios	Eph	51	1	12	ut simus in laudem glóriæ ejus nos, qui ante sperávimus in Christo;
  34065 Ephésios	Eph	51	1	13	in quo et vos, cum audissétis verbum veritátis, Evangélium salútis vestræ, in quo et credéntes signáti estis Spíritu promissiónis Sancto,
  34066 Ephésios	Eph	51	1	14	qui est pignus hæreditátis nostræ, in redemptiónem acquisitiónis, in laudem glóriæ ipsíus.
  34067 Ephésios	Eph	51	1	15	Proptérea et ego áudiens fidem vestram, quæ est in Dómino Jesu, et dilectiónem in omnes sanctos,	b
  34068 Ephésios	Eph	51	1	16	non cesso grátias agens pro vobis, memóriam vestri fáciens in oratiónibus meis:
  34069 Ephésios	Eph	51	1	17	ut Deus, Dómini nostri Jesu Christi Pater glóriæ, det vobis spíritum sapiéntiæ et revelatiónis in agnitióne ejus,
  34070 Ephésios	Eph	51	1	18	illuminátos óculos cordis vestri, ut sciátis quæ sit spes vocatiónis ejus, et quæ divítiæ glóriæ hæreditátis ejus in sanctis,
  34071 Ephésios	Eph	51	1	19	et quæ sit superéminens magnitúdo virtútis ejus in nos, qui crédimus secúndum operatiónem poténtiæ virtútis ejus,
  34072 Ephésios	Eph	51	1	20	quam operátus est in Christo, súscitans illum a mórtuis, et constítuens ad déxteram suam in cæléstibus:
  34073 Ephésios	Eph	51	1	21	supra omnem principátum, et potestátem, et virtútem, et dominatiónem, et omne nomen, quod nominátur non solum in hoc sǽculo, sed étiam in futúro.
  34074 Ephésios	Eph	51	1	22	Et ómnia subjécit sub pédibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclésiam,
  34075 Ephésios	Eph	51	1	23	quæ est corpus ipsíus, et plenitúdo ejus, qui ómnia in ómnibus adimplétur.
  34076 Ephésios	Eph	51	2	1	Et vos, cum essétis mórtui delíctis et peccátis vestris,
  34077 Ephésios	Eph	51	2	2	in quibus aliquándo ambulástis secúndum sǽculum mundi hujus, secúndum príncipem potestátis áëris hujus, spíritus, qui nunc operátur in fílios diffidéntiæ,
  34078 Ephésios	Eph	51	2	3	in quibus et nos omnes aliquándo conversáti sumus in desidériis carnis nostræ, faciéntes voluntátem carnis et cogitatiónum, et erámus natúra fílii iræ, sicut et céteri:
  34079 Ephésios	Eph	51	2	4	Deus autem, qui dives est in misericórdia, propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos,
  34080 Ephésios	Eph	51	2	5	et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos in Christo (cujus grátia estis salváti),
  34081 Ephésios	Eph	51	2	6	et conresuscitávit, et consedére fecit in cæléstibus in Christo Jesu:
  34082 Ephésios	Eph	51	2	7	ut osténderet in sǽculis superveniéntibus abundántes divítias grátiæ suæ, in bonitáte super nos in Christo Jesu.
  34083 Ephésios	Eph	51	2	8	Grátia enim estis salváti per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:
  34084 Ephésios	Eph	51	2	9	non ex opéribus, ut ne quis gloriétur.
  34085 Ephésios	Eph	51	2	10	Ipsíus enim sumus factúra, creáti in Christo Jesu in opéribus bonis, quæ præparávit Deus ut in illis ambulémus.
  34086 Ephésios	Eph	51	2	11	Propter quod mémores estóte quod aliquándo vos gentes in carne, qui dicímini præpútium ab ea quæ dícitur circumcísio in carne, manu facta:	b
  34087 Ephésios	Eph	51	2	12	quia erátis illo in témpore sine Christo, alienáti a conversatióne Ísraël, et hóspites testamentórum, promissiónis spem non habéntes, et sine Deo in hoc mundo.
  34088 Ephésios	Eph	51	2	13	Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquándo erátis longe, facti estis prope in sánguine Christi.
  34089 Ephésios	Eph	51	2	14	Ipse enim est pax nostra, qui fecit útraque unum, et médium paríetem macériæ solvens, inimicítias in carne sua,
  34090 Ephésios	Eph	51	2	15	legem mandatórum decrétis evácuans, ut duos condat in semetípso in unum novum hóminem, fáciens pacem:
  34091 Ephésios	Eph	51	2	16	et reconcíliet ambos in uno córpore, Deo per crucem, interfíciens inimicítias in semetípso.
  34092 Ephésios	Eph	51	2	17	Et véniens evangelizávit pacem vobis, qui longe fuístis, et pacem iis, qui prope.
  34093 Ephésios	Eph	51	2	18	Quóniam per ipsum habémus accéssum ambo in uno Spíritu ad Patrem.
  34094 Ephésios	Eph	51	2	19	Ergo jam non estis hóspites, et ádvenæ: sed estis cives sanctórum, et doméstici Dei,
  34095 Ephésios	Eph	51	2	20	superædificáti super fundaméntum apostolórum, et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Jesu:
  34096 Ephésios	Eph	51	2	21	in quo omnis ædificátio constrúcta crescit in templum sanctum in Dómino,
  34097 Ephésios	Eph	51	2	22	in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.
  34098 Ephésios	Eph	51	3	1	Hujus rei grátia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis géntibus,
  34099 Ephésios	Eph	51	3	2	si tamen audístis dispensatiónem grátiæ Dei, quæ data est mihi in vobis:
  34100 Ephésios	Eph	51	3	3	quóniam secúndum revelatiónem notum mihi factum est sacraméntum, sicut supra scripsi in brevi,
  34101 Ephésios	Eph	51	3	4	prout potéstis legéntes intellígere prudéntiam meam in mystério Christi:
  34102 Ephésios	Eph	51	3	5	quod áliis generatiónibus non est ágnitum fíliis hóminum, sícuti nunc revelátum est sanctis apóstolis ejus et prophétis in Spíritu,
  34103 Ephésios	Eph	51	3	6	gentes esse cohærédes, et concorporáles, et compartícipes promissiónis ejus in Christo Jesu per Evangélium:
  34104 Ephésios	Eph	51	3	7	cujus factus sum miníster secúndum donum grátiæ Dei, quæ data est mihi secúndum operatiónem virtútis ejus.
  34105 Ephésios	Eph	51	3	8	Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi,
  34106 Ephésios	Eph	51	3	9	et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit:
  34107 Ephésios	Eph	51	3	10	ut innotéscat principátibus et potestátibus in cæléstibus per Ecclésiam, multifórmis sapiéntia Dei,
  34108 Ephésios	Eph	51	3	11	secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Jesu Dómino nostro:
  34109 Ephésios	Eph	51	3	12	in quo habémus fidúciam, et accéssum in confidéntia per fidem ejus.
  34110 Ephésios	Eph	51	3	13	Propter quod peto ne deficiátis in tribulatiónibus meis pro vobis: quæ est glória vestra.
  34111 Ephésios	Eph	51	3	14	Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi,	b
  34112 Ephésios	Eph	51	3	15	ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur,
  34113 Ephésios	Eph	51	3	16	ut det vobis secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem,
  34114 Ephésios	Eph	51	3	17	Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti, et fundáti,
  34115 Ephésios	Eph	51	3	18	ut possítis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum:
  34116 Ephésios	Eph	51	3	19	scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.
  34117 Ephésios	Eph	51	3	20	Ei autem, qui potens est ómnia fácere superabundánter quam pétimus aut intellígimus, secúndum virtútem, quæ operátur in nobis:
  34118 Ephésios	Eph	51	3	21	ipsi glória in Ecclésia, et in Christo Jesu, in omnes generatiónes sǽculi sæculórum. Amen.
  34119 Ephésios	Eph	51	4	1	Óbsecro ítaque vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis,
  34120 Ephésios	Eph	51	4	2	cum omni humilitáte, et mansuetúdine, cum patiéntia, supportántes ínvicem in caritáte,
  34121 Ephésios	Eph	51	4	3	sollíciti serváre unitátem Spíritus in vínculo pacis.
  34122 Ephésios	Eph	51	4	4	Unum corpus, et unus Spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ.
  34123 Ephésios	Eph	51	4	5	Unus Dóminus, una fides, unum baptísma.
  34124 Ephésios	Eph	51	4	6	Unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in ómnibus nobis.
  34125 Ephésios	Eph	51	4	7	Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi.
  34126 Ephésios	Eph	51	4	8	Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus.
  34127 Ephésios	Eph	51	4	9	Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ?
  34128 Ephésios	Eph	51	4	10	Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, ut impléret ómnia.
  34129 Ephésios	Eph	51	4	11	Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres,
  34130 Ephésios	Eph	51	4	12	ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi:
  34131 Ephésios	Eph	51	4	13	donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi:
  34132 Ephésios	Eph	51	4	14	ut jam non simus párvuli fluctuántes, et circumferámur omni vento doctrínæ in nequítia hóminum, in astútia ad circumventiónem erróris.
  34133 Ephésios	Eph	51	4	15	Veritátem autem faciéntes in caritáte, crescámus in illo per ómnia, qui est caput Christus:
  34134 Ephésios	Eph	51	4	16	ex quo totum corpus compáctum et connéxum per omnem junctúram subministratiónis, secúndum operatiónem in mensúram uniuscujúsque membri, augméntum córporis facit in ædificatiónem sui in caritáte.
  34135 Ephésios	Eph	51	4	17	Hoc ígitur dico, et testíficor in Dómino, ut jam non ambulétis, sicut et gentes ámbulant in vanitáte sensus sui,	b
  34136 Ephésios	Eph	51	4	18	ténebris obscurátum habéntes intelléctum, alienáti a vita Dei per ignorántiam, quæ est in illis, propter cæcitátem cordis ipsórum,
  34137 Ephésios	Eph	51	4	19	qui desperántes, semetípsos tradidérunt impudicítiæ, in operatiónem immundítiæ omnis in avarítiam.
  34138 Ephésios	Eph	51	4	20	Vos autem non ita didicístis Christum,
  34139 Ephésios	Eph	51	4	21	si tamen illum audístis, et in ipso edócti estis, sicut est véritas in Jesu,
  34140 Ephésios	Eph	51	4	22	depónere vos secúndum prístinam conversatiónem véterem hóminem, qui corrúmpitur secúndum desidéria erróris.
  34141 Ephésios	Eph	51	4	23	Renovámini autem spíritu mentis vestræ,
  34142 Ephésios	Eph	51	4	24	et indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in justítia, et sanctitáte veritátis.
  34143 Ephésios	Eph	51	4	25	Propter quod deponéntes mendácium, loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo: quóniam sumus ínvicem membra.	b
  34144 Ephésios	Eph	51	4	26	Irascímini, et nolíte peccáre: sol non óccidat super iracúndiam vestram.
  34145 Ephésios	Eph	51	4	27	Nolíte locum dare diábolo:
  34146 Ephésios	Eph	51	4	28	qui furabátur, jam non furétur: magis autem labóret, operándo mánibus suis, quod bonum est, ut hábeat unde tríbuat necessitátem patiénti.
  34147 Ephésios	Eph	51	4	29	Omnis sermo malus ex ore vestro non procédat: sed si quis bonus ad ædificatiónem fídei ut det grátiam audiéntibus.
  34148 Ephésios	Eph	51	4	30	Et nolíte contristáre Spíritum Sanctum Dei: in quo signáti estis in diem redemptiónis.
  34149 Ephésios	Eph	51	4	31	Omnis amaritúdo, et ira, et indignátio, et clamor, et blasphémia tollátur a vobis cum omni malítia.
  34150 Ephésios	Eph	51	4	32	Estóte autem ínvicem benígni, misericórdes, donántes ínvicem sicut et Deus in Christo donávit vobis.
  34151 Ephésios	Eph	51	5	1	Estóte ergo imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi,
  34152 Ephésios	Eph	51	5	2	et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis, oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis.
  34153 Ephésios	Eph	51	5	3	Fornicátio autem, et omnis immundítia, aut avarítia, nec nominétur in vobis, sicut decet sanctos:
  34154 Ephésios	Eph	51	5	4	aut turpitúdo, aut stultilóquium, aut scurrílitas, quæ ad rem non pértinet: sed magis gratiárum áctio.
  34155 Ephésios	Eph	51	5	5	Hoc enim scitóte intelligéntes: quod omnis fornicátor, aut immúndus, aut avárus, quod est idolórum sérvitus, non habet hæreditátem in regno Christi et Dei.
  34156 Ephésios	Eph	51	5	6	Nemo vos sedúcat inánibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in fílios diffidéntiæ.
  34157 Ephésios	Eph	51	5	7	Nolíte ergo éffici partícipes eórum.
  34158 Ephésios	Eph	51	5	8	Erátis enim aliquándo ténebræ: nunc autem lux in Dómino. Ut fílii lucis ambuláte:
  34159 Ephésios	Eph	51	5	9	fructus enim lucis est in omni bonitáte, et justítia, et veritáte:
  34160 Ephésios	Eph	51	5	10	probántes quid sit beneplácitum Deo:
  34161 Ephésios	Eph	51	5	11	et nolíte communicáre opéribus infructuósis tenebrárum, magis autem redargúite.
  34162 Ephésios	Eph	51	5	12	Quæ enim in occúlto fiunt ab ipsis, turpe est et dícere.
  34163 Ephésios	Eph	51	5	13	Ómnia autem, quæ arguúntur, a lúmine manifestántur: omne enim, quod manifestátur, lumen est.
  34164 Ephésios	Eph	51	5	14	Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsúrge a mórtuis, et illuminábit te Christus.
  34165 Ephésios	Eph	51	5	15	Vidéte ítaque, fratres, quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes,	b
  34166 Ephésios	Eph	51	5	16	sed ut sapiéntes: rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt.
  34167 Ephésios	Eph	51	5	17	Proptérea nolíte fíeri imprudéntes, sed intelligéntes quæ sit volúntas Dei.
  34168 Ephésios	Eph	51	5	18	Et nolíte inebriári vino, in quo est luxúria, sed implémini Spíritu Sancto,
  34169 Ephésios	Eph	51	5	19	loquéntes vobismetípsis in psalmis, et hymnis, et cánticis spirituálibus, cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino,
  34170 Ephésios	Eph	51	5	20	grátias agéntes semper pro ómnibus in nómine Dómini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
  34171 Ephésios	Eph	51	5	21	subjécti ínvicem in timóre Christi.
  34172 Ephésios	Eph	51	5	22	Mulíeres viris suis súbditæ sint, sicut Dómino:
  34173 Ephésios	Eph	51	5	23	quóniam vir caput est mulíeris, sicut Christus caput est Ecclésiæ: ipse, salvátor córporis ejus.
  34174 Ephésios	Eph	51	5	24	Sed sicut Ecclésia subjécta est Christo, ita et mulíeres viris suis in ómnibus.
  34175 Ephésios	Eph	51	5	25	Viri, dilígite uxóres vestras, sicut et Christus diléxit Ecclésiam, et seípsum trádidit pro ea,
  34176 Ephésios	Eph	51	5	26	ut illam sanctificáret, mundans lavácro aquæ in verbo vitæ,
  34177 Ephésios	Eph	51	5	27	ut exhíberet ipse sibi gloriósam Ecclésiam, non habéntem máculam, aut rugam, aut áliquid hujúsmodi, sed ut sit sancta et immaculáta.
  34178 Ephésios	Eph	51	5	28	Ita et viri debent dilígere uxóres suas ut córpora sua. Qui suam uxórem díligit, seípsum díligit.
  34179 Ephésios	Eph	51	5	29	Nemo enim umquam carnem suam ódio hábuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclésiam:
  34180 Ephésios	Eph	51	5	30	quia membra sumus córporis ejus, de carne ejus et de óssibus ejus.
  34181 Ephésios	Eph	51	5	31	Propter hoc relínquet homo patrem et matrem suam, et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una.
  34182 Ephésios	Eph	51	5	32	Sacraméntum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclésia.
  34183 Ephésios	Eph	51	5	33	Verúmtamen et vos sínguli, unusquísque uxórem suam sicut seípsum díligat: uxor autem tímeat virum suum.
  34184 Ephésios	Eph	51	6	1	Fílii, obedíte paréntibus vestris in Dómino: hoc enim justum est.
  34185 Ephésios	Eph	51	6	2	Honóra patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandátum primum in promissióne:
  34186 Ephésios	Eph	51	6	3	ut bene sit tibi, et sis longǽvus super terram.
  34187 Ephésios	Eph	51	6	4	Et vos patres, nolíte ad iracúndiam provocáre fílios vestros: sed educáte illos in disciplína et correptióne Dómini.
  34188 Ephésios	Eph	51	6	5	Servi, obedíte dóminis carnálibus cum timóre et tremóre, in simplicitáte cordis vestri, sicut Christo:
  34189 Ephésios	Eph	51	6	6	non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed ut servi Christi, faciéntes voluntátem Dei ex ánimo,
  34190 Ephésios	Eph	51	6	7	cum bona voluntáte serviéntes, sicut Dómino, et non homínibus:
  34191 Ephésios	Eph	51	6	8	sciéntes quóniam unusquísque quodcúmque fécerit bonum, hoc recípiet a Dómino, sive servus, sive liber.
  34192 Ephésios	Eph	51	6	9	Et vos dómini, éadem fácite illis, remitténtes minas: sciéntes quia et illórum et vester Dóminus est in cælis: et personárum accéptio non est apud eum.
  34193 Ephésios	Eph	51	6	10	De cétero, fratres, confortámini in Dómino, et in poténtia virtútis ejus.	b
  34194 Ephésios	Eph	51	6	11	Indúite vos armatúram Dei, ut possítis stare advérsus insídias diáboli:
  34195 Ephésios	Eph	51	6	12	quóniam non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem, sed advérsus príncipes, et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiæ, in cæléstibus.
  34196 Ephésios	Eph	51	6	13	Proptérea accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et in ómnibus perfécti stare.
  34197 Ephésios	Eph	51	6	14	State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte, et indúti lorícam justítiæ,
  34198 Ephésios	Eph	51	6	15	et calceáti pedes in præparatióne Evangélii pacis,
  34199 Ephésios	Eph	51	6	16	in ómnibus suméntes scutum fídei, in quo possítis ómnia tela nequíssimi ígnea extínguere:
  34200 Ephésios	Eph	51	6	17	et gáleam salútis assúmite, et gládium spíritus (quod est verbum Dei),
  34201 Ephésios	Eph	51	6	18	per omnem oratiónem et obsecratiónem orántes omni témpore in spíritu: et in ipso vigilántes in omni instántia et obsecratióne pro ómnibus sanctis:
  34202 Ephésios	Eph	51	6	19	et pro me, ut detur mihi sermo in apertióne oris mei cum fidúcia, notum fácere mystérium Evangélii:
  34203 Ephésios	Eph	51	6	20	pro quo legatióne fungor in caténa, ita ut in ipso áudeam, prout opórtet me loqui.
  34204 Ephésios	Eph	51	6	21	Ut autem et vos sciátis quæ circa me sunt, quid agam, ómnia vobis nota fáciet Týchicus, caríssimus frater, et fidélis miníster in Dómino:
  34205 Ephésios	Eph	51	6	22	quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscátis quæ circa nos sunt, et consolétur corda vestra.
  34206 Ephésios	Eph	51	6	23	Pax frátribus, et cáritas cum fide a Deo Patre et Dómino Jesu Christo.
  34207 Ephésios	Eph	51	6	24	Grátia cum ómnibus qui díligunt Dóminum nostrum Jesum Christum in incorruptióne. Amen.
  34208 #	Philippénses	Phi	Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Philippénses
  34209 Philippénses	Phi	52	1	1	Paulus et Timótheus, servi Jesu Christi, ómnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philíppis, cum epíscopis et diacónibus.
  34210 Philippénses	Phi	52	1	2	Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
  34211 Philippénses	Phi	52	1	3	Grátias ago Deo meo in omni memória vestri,
  34212 Philippénses	Phi	52	1	4	semper in cunctis oratiónibus meis pro ómnibus vobis, cum gáudio deprecatiónem fáciens,
  34213 Philippénses	Phi	52	1	5	super communicatióne vestra in Evangélio Christi a prima die usque nunc.
  34214 Philippénses	Phi	52	1	6	Confídens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Jesu:
  34215 Philippénses	Phi	52	1	7	sicut est mihi justum hoc sentíre pro ómnibus vobis: eo quod hábeam vos in corde, et in vínculis meis, et in defensióne, et confirmatióne Evangélii, sócios gáudii mei omnes vos esse.
  34216 Philippénses	Phi	52	1	8	Testis enim mihi est Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi.
  34217 Philippénses	Phi	52	1	9	Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia, et in omni sensu:
  34218 Philippénses	Phi	52	1	10	ut probétis potióra, ut sitis sincéri, et sine offénsa in diem Christi,
  34219 Philippénses	Phi	52	1	11	repléti fructu justítiæ per Jesum Christum, in glóriam et laudem Dei.
  34220 Philippénses	Phi	52	1	12	Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad proféctum venérunt Evangélii:	b
  34221 Philippénses	Phi	52	1	13	ita ut víncula mea manifésta fíerent in Christo in omni prætório, et in céteris ómnibus,
  34222 Philippénses	Phi	52	1	14	et plures e frátribus in Dómino confidéntes vínculis meis, abundántius audérent sine timóre verbum Dei loqui.
  34223 Philippénses	Phi	52	1	15	Quidam quidem et propter invídiam et contentiónem: quidam autem et propter bonam voluntátem Christum prǽdicant:
  34224 Philippénses	Phi	52	1	16	quidam ex caritáte, sciéntes quóniam in defensiónem Evangélii pósitus sum.
  34225 Philippénses	Phi	52	1	17	Quidam autem ex contentióne Christum annúntiant non sincére, existimántes pressúram se suscitáre vínculis meis.
  34226 Philippénses	Phi	52	1	18	Quid enim? Dum omni modo sive per occasiónem, sive per veritátem, Christus annuntiétur: et in hoc gáudeo, sed et gaudébo.
  34227 Philippénses	Phi	52	1	19	Scio enim quia hoc mihi provéniet ad salútem, per vestram oratiónem, et subministratiónem Spíritus Jesu Christi,
  34228 Philippénses	Phi	52	1	20	secúndum exspectatiónem et spem meam, quia in nullo confúndar: sed in omni fidúcia sicut semper, et nunc magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
  34229 Philippénses	Phi	52	1	21	Mihi enim vívere Christus est, et mori lucrum.
  34230 Philippénses	Phi	52	1	22	Quod si vívere in carne, hic mihi fructus óperis est, et quid éligam ignóro.
  34231 Philippénses	Phi	52	1	23	Coárctor autem e duóbus: desidérium habens dissólvi, et esse cum Christo, multo magis mélius:
  34232 Philippénses	Phi	52	1	24	permanére autem in carne, necessárium propter vos.
  34233 Philippénses	Phi	52	1	25	Et hoc confídens scio quia manébo, et permanébo ómnibus vobis ad proféctum vestrum, et gáudium fídei:
  34234 Philippénses	Phi	52	1	26	ut gratulátio vestra abúndet in Christo Jesu in me, per meum advéntum íterum ad vos.
  34235 Philippénses	Phi	52	1	27	Tantum digne Evangélio Christi conversámini: ut sive cum vénero, et vídero vos, sive absens áudiam de vobis, quia statis in uno spíritu unánimes, collaborántes fídei Evangélii:	b
  34236 Philippénses	Phi	52	1	28	et in nullo terreámini ab adversáriis: quæ illis est causa perditiónis, vobis autem salútis, et hoc a Deo:
  34237 Philippénses	Phi	52	1	29	quia vobis donátum est pro Christo, non solum ut in eum credátis, sed ut étiam pro illo patiámini:
  34238 Philippénses	Phi	52	1	30	idem certámen habéntes, quale et vidístis in me, et nunc audístis de me.
  34239 Philippénses	Phi	52	2	1	Si qua ergo consolátio in Christo, si quod solátium caritátis, si qua socíetas spíritus, si qua víscera miseratiónis:
  34240 Philippénses	Phi	52	2	2	impléte gáudium meum ut idem sapiátis, eámdem caritátem habéntes, unánimes, idípsum sentiéntes,
  34241 Philippénses	Phi	52	2	3	nihil per contentiónem, neque per inánem glóriam: sed in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes,
  34242 Philippénses	Phi	52	2	4	non quæ sua sunt sínguli considerántes, sed ea quæ aliórum.
  34243 Philippénses	Phi	52	2	5	Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Jesu:
  34244 Philippénses	Phi	52	2	6	qui cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo:
  34245 Philippénses	Phi	52	2	7	sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo.
  34246 Philippénses	Phi	52	2	8	Humiliávit semetípsum factus obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis.
  34247 Philippénses	Phi	52	2	9	Propter quod et Deus exaltávit illum, et donávit illi nomen, quod est super omne nomen:
  34248 Philippénses	Phi	52	2	10	ut in nómine Jesu omne genu flectátur cæléstium, terréstrium et infernórum,
  34249 Philippénses	Phi	52	2	11	et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
  34250 Philippénses	Phi	52	2	12	Ítaque caríssimi mei (sicut semper obedístis), non ut in præséntia mei tantum, sed multo magis nunc in abséntia mea, cum metu et tremóre vestram salútem operámini.	b
  34251 Philippénses	Phi	52	2	13	Deus est enim, qui operátur in vobis et velle, et perfícere pro bona voluntáte.
  34252 Philippénses	Phi	52	2	14	Ómnia autem fácite sine murmuratiónibus et hæsitatiónibus:
  34253 Philippénses	Phi	52	2	15	ut sitis sine queréla, et símplices fílii Dei, sine reprehensióne in médio natiónis pravæ et pervérsæ: inter quos lucétis sicut luminária in mundo,
  34254 Philippénses	Phi	52	2	16	verbum vitæ continéntes ad glóriam meam in die Christi, quia non in vácuum cucúrri, neque in vácuum laborávi.
  34255 Philippénses	Phi	52	2	17	Sed et si ímmolor supra sacrifícium, et obséquium fídei vestræ, gáudeo, et congrátulor ómnibus vobis.
  34256 Philippénses	Phi	52	2	18	Idípsum autem et vos gaudéte, et congratulámini mihi.
  34257 Philippénses	Phi	52	2	19	Spero autem in Dómino Jesu, Timótheum me cito míttere ad vos: ut et ego bono ánimo sim, cógnitis quæ circa vos sunt.	b
  34258 Philippénses	Phi	52	2	20	Néminem enim hábeo tam unánimem, qui sincéra affectióne pro vobis sollícitus sit.
  34259 Philippénses	Phi	52	2	21	Omnes enim quæ sua sunt quǽrunt, non quæ sunt Jesu Christi.
  34260 Philippénses	Phi	52	2	22	Experiméntum autem ejus cognóscite, quia sicut patri fílius, mecum servívit in Evangélio.
  34261 Philippénses	Phi	52	2	23	Hunc ígitur spero me míttere ad vos, mox ut vídero quæ circa me sunt.
  34262 Philippénses	Phi	52	2	24	Confído autem in Dómino quóniam et ipse véniam ad vos cito.
  34263 Philippénses	Phi	52	2	25	Necessárium autem existimávi Epaphróditum fratrem, et cooperatórem, et commilitónem meum, vestrum autem apóstolum, et minístrum necessitátis meæ, míttere ad vos:
  34264 Philippénses	Phi	52	2	26	quóniam quidem omnes vos desiderábat: et mœstus erat, proptérea quod audierátis illum infirmátum.
  34265 Philippénses	Phi	52	2	27	Nam et infirmátus est usque ad mortem: sed Deus misértus est ejus: non solum autem ejus, verum étiam et mei, ne tristítiam super tristítiam habérem.
  34266 Philippénses	Phi	52	2	28	Festinántius ergo misi illum, ut viso eo íterum gaudeátis, et ego sine tristítia sim.
  34267 Philippénses	Phi	52	2	29	Excípite ítaque illum cum omni gáudio in Dómino, et ejúsmodi cum honóre habetóte;
  34268 Philippénses	Phi	52	2	30	quóniam propter opus Christi usque ad mortem accéssit, tradens ánimam suam ut impléret id quod ex vobis déerat erga meum obséquium.
  34269 Philippénses	Phi	52	3	1	De cétero, fratres mei, gaudéte in Dómino. Éadem vobis scríbere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessárium.
  34270 Philippénses	Phi	52	3	2	Vidéte canes, vidéte malos operários, vidéte concisiónem.
  34271 Philippénses	Phi	52	3	3	Nos enim sumus circumcísio, qui spíritu servímus Deo, et gloriámur in Christo Jesu, et non in carne fidúciam habéntes,
  34272 Philippénses	Phi	52	3	4	quamquam ego hábeam confidéntiam et in carne. Si quis álius vidétur confídere in carne, ego magis,
  34273 Philippénses	Phi	52	3	5	circumcísus octávo die, ex génere Ísraël, de tribu Bénjamin, Hebrǽus ex Hebrǽis, secúndum legem pharisǽus,
  34274 Philippénses	Phi	52	3	6	secúndum æmulatiónem pérsequens Ecclésiam Dei, secúndum justítiam, quæ in lege est, conversátus sine queréla.
  34275 Philippénses	Phi	52	3	7	Sed quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriménta.
  34276 Philippénses	Phi	52	3	8	Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci, et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam,
  34277 Philippénses	Phi	52	3	9	et invéniar in illo non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide,
  34278 Philippénses	Phi	52	3	10	ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus: configurátus morti ejus:
  34279 Philippénses	Phi	52	3	11	si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis.
  34280 Philippénses	Phi	52	3	12	Non quod jam accéperim, aut jam perféctus sim: sequor autem, si quómodo comprehéndam in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.	b
  34281 Philippénses	Phi	52	3	13	Fratres, ego me non árbitror comprehendísse. Unum autem, quæ quidem retro sunt oblivíscens, ad ea vero quæ sunt prióra, exténdens meípsum,
  34282 Philippénses	Phi	52	3	14	ad destinátum pérsequor, ad bravíum supérnæ vocatiónis Dei in Christo Jesu.
  34283 Philippénses	Phi	52	3	15	Quicúmque ergo perfécti sumus, hoc sentiámus: et si quid áliter sápitis, et hoc vobis Deus revelábit.
  34284 Philippénses	Phi	52	3	16	Verúmtamen ad quod pervénimus ut idem sapiámus, et in eádem permaneámus régula.
  34285 Philippénses	Phi	52	3	17	Imitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram.
  34286 Philippénses	Phi	52	3	18	Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis (nunc autem et flens dico) inimícos crucis Christi:
  34287 Philippénses	Phi	52	3	19	quorum finis intéritus: quorum Deus venter est: et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt.
  34288 Philippénses	Phi	52	3	20	Nostra autem conversátio in cælis est: unde étiam Salvatórem exspectámus Dóminum nostrum Jesum Christum,
  34289 Philippénses	Phi	52	3	21	qui reformábit corpus humilitátis nostræ, configurátum córpori claritátis suæ, secúndum operatiónem, qua étiam possit subjícere sibi ómnia.
  34290 Philippénses	Phi	52	4	1	Ítaque fratres mei caríssimi, et desideratíssimi, gáudium meum, et coróna mea: sic state in Dómino, caríssimi.
  34291 Philippénses	Phi	52	4	2	Evódiam rogo, et Sýntychen déprecor, idípsum sápere in Dómino.
  34292 Philippénses	Phi	52	4	3	Étiam rogo et te, germáne compar, ádjuva illas, quæ mecum laboravérunt in Evangélio cum Cleménte, et céteris adjutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ.
  34293 Philippénses	Phi	52	4	4	Gaudéte in Dómino semper: íterum dico gaudéte.
  34294 Philippénses	Phi	52	4	5	Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus prope est.
  34295 Philippénses	Phi	52	4	6	Nihil sollíciti sitis: sed in omni oratióne, et obsecratióne, cum gratiárum actióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum.
  34296 Philippénses	Phi	52	4	7	Et pax Dei, quæ exúperat omnem sensum, custódiat corda vestra, et intelligéntias vestras in Christo Jesu.
  34297 Philippénses	Phi	52	4	8	De cétero fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque justa, quæcúmque sancta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplínæ, hæc cogitáte.
  34298 Philippénses	Phi	52	4	9	Quæ et didicístis, et accepístis, et audístis, et vidístis in me, hæc ágite: et Deus pacis erit vobíscum.
  34299 Philippénses	Phi	52	4	10	Gavísus sum autem in Dómino veheménter, quóniam tandem aliquándo refloruístis pro me sentíre, sicut et sentiebátis: occupáti autem erátis.	b
  34300 Philippénses	Phi	52	4	11	Non quasi propter penúriam dico: ego enim dídici, in quibus sum, suffíciens esse.
  34301 Philippénses	Phi	52	4	12	Scio et humiliári, scio et abundáre (ubíque et in ómnibus institútus sum): et satiári, et esuríre, et abundáre, et penúriam pati.
  34302 Philippénses	Phi	52	4	13	Ómnia possum in eo qui me confórtat.
  34303 Philippénses	Phi	52	4	14	Verúmtamen bene fecístis, communicántes tribulatióni meæ.
  34304 Philippénses	Phi	52	4	15	Scitis autem et vos Philippénses, quod in princípio Evangélii, quando proféctus sum a Macedónia, nulla mihi ecclésia communicávit in ratióne dati et accépti, nisi vos soli:
  34305 Philippénses	Phi	52	4	16	quia et Thessalonícam semel et bis in usum mihi misístis.
  34306 Philippénses	Phi	52	4	17	Non quia quæro datum, sed requíro fructum abundántem in ratióne vestra.
  34307 Philippénses	Phi	52	4	18	Hábeo autem ómnia, et abúndo: replétus sum, accéptis ab Epaphródito quæ misístis odórem suavitátis, hóstiam accéptam, placéntem Deo.
  34308 Philippénses	Phi	52	4	19	Deus autem meus ímpleat omne desidérium vestrum secúndum divítias suas in glória in Christo Jesu.
  34309 Philippénses	Phi	52	4	20	Deo autem et Patri nostro glória in sǽcula sæculórum. Amen.
  34310 Philippénses	Phi	52	4	21	Salutáte omnem sanctum in Christo Jesu.
  34311 Philippénses	Phi	52	4	22	Salútant vos, qui mecum sunt, fratres. Salútant vos omnes sancti, máxime autem qui de Cǽsaris domo sunt.
  34312 Philippénses	Phi	52	4	23	Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro. Amen.
  34313 #	Colossénses	Col	Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Colossénses
  34314 Colossénses	Col	53	1	1	Paulus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, et Timótheus frater:
  34315 Colossénses	Col	53	1	2	eis, qui sunt Colóssis, sanctis, et fidélibus frátribus in Christo Jesu.
  34316 Colossénses	Col	53	1	3	Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. Grátias ágimus Deo, et Patri Dómini nostri Jesu Christi semper pro vobis orántes:
  34317 Colossénses	Col	53	1	4	audiéntes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectiónem quam habétis in sanctos omnes
  34318 Colossénses	Col	53	1	5	propter spem, quæ repósita est vobis in cælis: quam audístis in verbo veritátis Evangélii:
  34319 Colossénses	Col	53	1	6	quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est, et fructíficat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audístis, et cognovístis grátiam Dei in veritáte,
  34320 Colossénses	Col	53	1	7	sicut didicístis ab Épaphra caríssimo consérvo nostro, qui est fidélis pro vobis miníster Christi Jesu,
  34321 Colossénses	Col	53	1	8	qui étiam manifestávit nobis dilectiónem vestram in spíritu.
  34322 Colossénses	Col	53	1	9	Ídeo et nos ex qua die audívimus, non cessámus pro vobis orántes, et postulántes ut impleámini agnitióne voluntátis ejus, in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli:	b
  34323 Colossénses	Col	53	1	10	ut ambulétis digne Deo per ómnia placéntes: in omni ópere bono fructificántes, et crescéntes in sciéntia Dei:
  34324 Colossénses	Col	53	1	11	in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis ejus, in omni patiéntia et longanimitáte cum gáudio,
  34325 Colossénses	Col	53	1	12	grátias agéntes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine:
  34326 Colossénses	Col	53	1	13	qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum fílii dilectiónis suæ,
  34327 Colossénses	Col	53	1	14	in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum.
  34328 Colossénses	Col	53	1	15	Qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ:	b
  34329 Colossénses	Col	53	1	16	quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in cælis, et in terra, visibília, et invisibília, sive throni, sive dominatiónes, sive principátus, sive potestátes: ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt:
  34330 Colossénses	Col	53	1	17	et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant.
  34331 Colossénses	Col	53	1	18	Et ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis: ut sit in ómnibus ipse primátum tenens:
  34332 Colossénses	Col	53	1	19	quia in ipso complácuit, omnem plenitúdinem inhabitáre:
  34333 Colossénses	Col	53	1	20	et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
  34334 Colossénses	Col	53	1	21	Et vos cum essétis aliquándo alienáti, et inimíci sensu in opéribus malis:
  34335 Colossénses	Col	53	1	22	nunc autem reconciliávit in córpore carnis ejus per mortem, exhíbere vos sanctos, et immaculátos, et irreprehensíbiles coram ipso:
  34336 Colossénses	Col	53	1	23	si tamen permanétis in fide fundáti, et stábiles, et immóbiles a spe Evangélii, quod audístis, quod prædicátum est in univérsa creatúra, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus miníster.
  34337 Colossénses	Col	53	1	24	Qui nunc gáudeo in passiónibus pro vobis, et adímpleo ea quæ desunt passiónum Christi, in carne mea pro córpore ejus, quod est Ecclésia:	b
  34338 Colossénses	Col	53	1	25	cujus factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi in vos, ut ímpleam verbum Dei:
  34339 Colossénses	Col	53	1	26	mystérium, quod abscónditum fuit a sǽculis, et generatiónibus, nunc autem manifestátum est sanctis ejus,
  34340 Colossénses	Col	53	1	27	quibus vóluit Deus notas fácere divítias glóriæ sacraménti hujus in géntibus, quod est Christus, in vobis spes glóriæ,
  34341 Colossénses	Col	53	1	28	quem nos annuntiámus, corripiéntes omnem hóminem, et docéntes omnem hóminem, in omni sapiéntia, ut exhibeámus omnem hóminem perféctum in Christo Jesu:
  34342 Colossénses	Col	53	1	29	in quo et labóro, certándo secúndum operatiónem ejus, quam operátur in me in virtúte.
  34343 Colossénses	Col	53	2	1	Volo enim vos scire qualem sollicitúdinem hábeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodicíæ, et quicúmque non vidérunt fáciem meam in carne:
  34344 Colossénses	Col	53	2	2	ut consoléntur corda ipsórum, instrúcti in caritáte, et in omnes divítias plenitúdinis intelléctus, in agnitiónem mystérii Dei Patris et Christi Jesu:
  34345 Colossénses	Col	53	2	3	in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi.
  34346 Colossénses	Col	53	2	4	Hoc autem dico, ut nemo vos decípiat in sublimitáte sermónum.
  34347 Colossénses	Col	53	2	5	Nam etsi córpore absens sum, sed spíritu vobíscum sum: gaudens, et videns órdinem vestrum, et firmaméntum ejus, quæ in Christo est, fídei vestræ.
  34348 Colossénses	Col	53	2	6	Sicut ergo accepístis Jesum Christum Dóminum, in ipso ambuláte,
  34349 Colossénses	Col	53	2	7	radicáti, et superædificáti in ipso, et confirmáti fide, sicut et didicístis, abundántes in illo in gratiárum actióne.
  34350 Colossénses	Col	53	2	8	Vidéte ne quis vos decípiat per philosóphiam, et inánem falláciam secúndum traditiónem hóminum, secúndum eleménta mundi, et non secúndum Christum:
  34351 Colossénses	Col	53	2	9	quia in ipso inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter:
  34352 Colossénses	Col	53	2	10	et estis in illo repléti, qui est caput omnis principátus et potestátis:
  34353 Colossénses	Col	53	2	11	in quo et circumcísi estis circumcisióne non manu facta in expoliatióne córporis carnis, sed in circumcisióne Christi:
  34354 Colossénses	Col	53	2	12	consepúlti ei in baptísmo, in quo et resurrexístis per fidem operatiónis Dei, qui suscitávit illum a mórtuis.
  34355 Colossénses	Col	53	2	13	Et vos cum mórtui essétis in delíctis, et præpútio carnis vestræ, convivificávit cum illo, donans vobis ómnia delícta:
  34356 Colossénses	Col	53	2	14	delens quod advérsus nos erat chirógraphum decréti, quod erat contrárium nobis, et ipsum tulit de médio, affígens illud cruci:
  34357 Colossénses	Col	53	2	15	et expólians principátus, et potestátes tradúxit confidénter, palam triúmphans illos in semetípso.
  34358 Colossénses	Col	53	2	16	Nemo ergo vos júdicet in cibo, aut in potu, aut in parte diéi festi, aut neoméniæ, aut sabbatórum:
  34359 Colossénses	Col	53	2	17	quæ sunt umbra futurórum: corpus autem Christi.
  34360 Colossénses	Col	53	2	18	Nemo vos sedúcat, volens in humilitáte, et religióne angelórum, quæ non vidit ámbulans, frustra inflátus sensu carnis suæ,
  34361 Colossénses	Col	53	2	19	et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiónes subministrátum, et constrúctum crescit in augméntum Dei.
  34362 Colossénses	Col	53	2	20	Si ergo mórtui estis cum Christo ab eleméntis hujus mundi: quid adhuc tamquam vivéntes in mundo decérnitis?
  34363 Colossénses	Col	53	2	21	Ne tetigéritis, neque gustavéritis, neque contrectavéritis:
  34364 Colossénses	Col	53	2	22	quæ sunt ómnia in intéritum ipso usu, secúndum præcépta et doctrínas hóminum:
  34365 Colossénses	Col	53	2	23	quæ sunt ratiónem quidem habéntia sapiéntiæ in superstitióne, et humilitáte, et non ad parcéndum córpori, non in honóre áliquo ad saturitátem carnis.
  34366 Colossénses	Col	53	3	1	Ígitur, si consurrexístis cum Christo: quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens:
  34367 Colossénses	Col	53	3	2	quæ sursum sunt sápite, non quæ super terram.
  34368 Colossénses	Col	53	3	3	Mórtui enim estis, et vita vestra est abscóndita cum Christo in Deo.
  34369 Colossénses	Col	53	3	4	Cum Christus apparúerit, vita vestra: tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.
  34370 Colossénses	Col	53	3	5	Mortificáte ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicatiónem, immundítiam, libídinem, concupiscéntiam malam, et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus:
  34371 Colossénses	Col	53	3	6	propter quæ venit ira Dei super fílios incredulitátis:
  34372 Colossénses	Col	53	3	7	in quibus et vos ambulástis aliquándo, cum viverétis in illis.
  34373 Colossénses	Col	53	3	8	Nunc autem depónite et vos ómnia: iram, indignatiónem, malítiam, blasphémiam, turpem sermónem de ore vestro.
  34374 Colossénses	Col	53	3	9	Nolíte mentíri ínvicem, expoliántes vos véterem hóminem cum áctibus suis,
  34375 Colossénses	Col	53	3	10	et induéntes novum eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem ejus qui creávit illum:
  34376 Colossénses	Col	53	3	11	ubi non est gentílis et Judǽus, circumcísio et præpútium, Bárbarus et Scytha, servus et liber: sed ómnia, et in ómnibus Christus.
  34377 Colossénses	Col	53	3	12	Indúite vos ergo, sicut elécti Dei, sancti, et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam:
  34378 Colossénses	Col	53	3	13	supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos.
  34379 Colossénses	Col	53	3	14	Super ómnia autem hæc, caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis:
  34380 Colossénses	Col	53	3	15	et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et grati estóte.
  34381 Colossénses	Col	53	3	16	Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes, et commonéntes vosmetípsos, psalmis, hymnis, et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo.
  34382 Colossénses	Col	53	3	17	Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.
  34383 Colossénses	Col	53	3	18	Mulíeres, súbditæ estóte viris, sicut opórtet, in Dómino.	b
  34384 Colossénses	Col	53	3	19	Viri, dilígite uxóres vestras, et nolíte amári esse ad illas.
  34385 Colossénses	Col	53	3	20	Fílii, obedíte paréntibus per ómnia: hoc enim plácitum est in Dómino.
  34386 Colossénses	Col	53	3	21	Patres, nolíte ad indignatiónem provocáre fílios vestros, ut non pusíllo ánimo fiant.
  34387 Colossénses	Col	53	3	22	Servi, obedíte per ómnia dóminis carnálibus, non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed in simplicitáte cordis, timéntes Deum.
  34388 Colossénses	Col	53	3	23	Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino, et non homínibus:
  34389 Colossénses	Col	53	3	24	sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hæreditátis. Dómino Christo servíte.
  34390 Colossénses	Col	53	3	25	Qui enim injúriam facit, recípiet id quod iníque gessit: et non est personárum accéptio apud Deum.
  34391 Colossénses	Col	53	4	1	Dómini, quod justum est et æquum, servis præstáte: sciéntes quod et vos Dóminum habétis in cælo.
  34392 Colossénses	Col	53	4	2	Oratióni instáte, vigilántes in ea in gratiárum actióne:	b
  34393 Colossénses	Col	53	4	3	orántes simul et pro nobis, ut Deus apériat nobis óstium sermónis ad loquéndum mystérium Christi (propter quod étiam vinctus sum),
  34394 Colossénses	Col	53	4	4	ut maniféstem illud ita ut opórtet me loqui.
  34395 Colossénses	Col	53	4	5	In sapiéntia ambuláte ad eos, qui foris sunt: tempus rediméntes.
  34396 Colossénses	Col	53	4	6	Sermo vester semper in grátia sale sit condítus, ut sciátis quómodo opórteat vos unicuíque respondére.
  34397 Colossénses	Col	53	4	7	Quæ circa me sunt, ómnia vobis nota fáciet Týchicus, caríssimus frater, et fidélis miníster, et consérvus in Dómino:
  34398 Colossénses	Col	53	4	8	quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognóscat quæ circa vos sunt, et consolétur corda vestra,
  34399 Colossénses	Col	53	4	9	cum Onésimo caríssimo, et fidéli fratre, qui ex vobis est. Ómnia, quæ hic agúntur, nota fácient vobis.
  34400 Colossénses	Col	53	4	10	Salútat vos Aristárchus concaptívus meus, et Marcus consobrínus Bárnabæ, de quo accepístis mandáta: si vénerit ad vos, excípite illum:	b
  34401 Colossénses	Col	53	4	11	et Jesus, qui dícitur Justus: qui sunt ex circumcisióne: hi soli sunt adjutóres mei in regno Dei, qui mihi fuérunt solátio.
  34402 Colossénses	Col	53	4	12	Salútat vos Épaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollícitus pro vobis in oratiónibus, ut stetis perfécti, et pleni in omni voluntáte Dei.
  34403 Colossénses	Col	53	4	13	Testimónium enim illi perhíbeo quod habet multum labórem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodicíæ, et qui Hierápoli.
  34404 Colossénses	Col	53	4	14	Salútat vos Lucas, médicus caríssimus, et Demas.
  34405 Colossénses	Col	53	4	15	Salutáte fratres, qui sunt Laodicíæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclésiam.
  34406 Colossénses	Col	53	4	16	Et cum lecta fúerit apud vos epístola hæc, fácite ut et in Laodicénsium ecclésia legátur: et eam, quæ Laodicénsium est, vos legátis.
  34407 Colossénses	Col	53	4	17	Et dícite Archíppo: Vide ministérium, quod accepísti in Dómino, ut illud ímpleas.
  34408 Colossénses	Col	53	4	18	Salutátio, mea manu Pauli. Mémores estóte vinculórum meórum. Grátia vobíscum. Amen.
  34409 #	1 Thessalonicénses	1Th	Epístola Prima Beáti Pauli: Apóstoli ad Thessalonicénses
  34410 1 Thessalonicénses	1Th	54	1	1	Paulus, et Silvánus, et Timótheus ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre, et Dómino Jesu Christo.
  34411 1 Thessalonicénses	1Th	54	1	2	Grátia vobis, et pax. Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam vestri faciéntes in oratiónibus nostris sine intermissióne,
  34412 1 Thessalonicénses	1Th	54	1	3	mémores óperis fídei vestræ, et labóris, et caritátis, et sustinéntiæ spei Dómini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum:
  34413 1 Thessalonicénses	1Th	54	1	4	sciéntes, fratres dilécti a Deo, electiónem vestram:
  34414 1 Thessalonicénses	1Th	54	1	5	quia Evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed et in virtúte, et in Spíritu Sancto, et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus in vobis propter vos.
  34415 1 Thessalonicénses	1Th	54	1	6	Et vos imitatóres nostri facti estis, et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa, cum gáudio Spíritus Sancti:
  34416 1 Thessalonicénses	1Th	54	1	7	ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia, et in Acháia.
  34417 1 Thessalonicénses	1Th	54	1	8	A vobis enim diffamátus est sermo Dómini, non solum in Macedónia, et in Acháia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profécta est ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui.
  34418 1 Thessalonicénses	1Th	54	1	9	Ipsi enim de nobis annúntiant qualem intróitum habuérimus ad vos: et quómodo convérsi estis ad Deum a simulácris, servíre Deo vivo, et vero,
  34419 1 Thessalonicénses	1Th	54	1	10	et exspectáre Fílium ejus de cælis (quem suscitávit a mórtuis) Jesum, qui erípuit nos ab ira ventúra.
  34420 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	1	Nam ipsi scitis, fratres, intróitum nostrum ad vos, quia non inánis fuit:
  34421 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	2	sed ante passi, et contuméliis affécti (sicut scitis) in Philíppis, fidúciam habúimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangélium Dei in multa sollicitúdine.
  34422 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	3	Exhortátio enim nostra non de erróre, neque de immundítia, neque in dolo,
  34423 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	4	sed sicut probáti sumus a Deo ut crederétur nobis Evangélium: ita lóquimur non quasi homínibus placéntes, sed Deo, qui probat corda nostra.
  34424 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	5	Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis: neque in occasióne avarítiæ: Deus testis est:
  34425 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	6	nec quæréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis, neque ab áliis.
  34426 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	7	Cum possémus vobis óneri esse ut Christi apóstoli: sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos.
  34427 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	8	Ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: quóniam caríssimi nobis facti estis.
  34428 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	9	Mémores enim estis, fratres, labóris nostri, et fatigatiónis: nocte ac die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis Evangélium Dei.
  34429 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	10	Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine queréla, vobis, qui credidístis, fúimus:
  34430 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	11	sicut scitis, quáliter unumquémque vestrum (sicut pater fílios suos)
  34431 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	12	deprecántes vos, et consolántes, testificáti sumus, ut ambularétis digne Deo, qui vocávit vos in suum regnum et glóriam.
  34432 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	13	Ídeo et nos grátias ágimus Deo sine intermissióne: quóniam cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis illud, non ut verbum hóminum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operátur in vobis, qui credidístis:
  34433 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	14	vos enim imitatóres facti estis, fratres, ecclesiárum Dei, quæ sunt in Judǽa in Christo Jesu: quia éadem passi estis et vos a contribúlibus vestris, sicut et ipsi a Judǽis:
  34434 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	15	qui et Dóminum occidérunt Jesum, et prophétas, et nos persecúti sunt, et Deo non placent, et ómnibus homínibus adversántur,
  34435 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	16	prohibéntes nos géntibus loqui ut salvæ fiant, ut ímpleant peccáta sua semper: pervénit enim ira Dei super illos usque in finem.
  34436 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	17	Nos autem fratres desoláti a vobis ad tempus horæ, aspéctu, non corde, abundántius festinávimus fáciem vestram vidére cum multo desidério:	b
  34437 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	18	quóniam volúimus veníre ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et íterum: sed impedívit nos Sátanas.
  34438 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	19	Quæ est enim nostra spes aut gáudium, aut coróna glóriæ? nonne vos ante Dóminum nostrum Jesum Christum estis in advéntu ejus?
  34439 1 Thessalonicénses	1Th	54	2	20	vos enim estis glória nostra et gáudium.
  34440 1 Thessalonicénses	1Th	54	3	1	Propter quod non sustinéntes ámplius, plácuit nobis remanére Athénis, solis:
  34441 1 Thessalonicénses	1Th	54	3	2	et mísimus Timótheum fratrem nostrum, et minístrum Dei in Evangélio Christi, ad confirmándos vos, et exhortándos pro fide vestra:
  34442 1 Thessalonicénses	1Th	54	3	3	ut nemo moveátur in tribulatiónibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc pósiti sumus.
  34443 1 Thessalonicénses	1Th	54	3	4	Nam et cum apud vos essémus, prædicebámus vobis passúros nos tribulatiónes, sicut et factum est, et scitis.
  34444 1 Thessalonicénses	1Th	54	3	5	Proptérea et ego ámplius non sústinens, misi ad cognoscéndam fidem vestram: ne forte tentáverit vos is qui tentat, et inánis fiat labor noster.
  34445 1 Thessalonicénses	1Th	54	3	6	Nunc autem veniénte Timótheo ad nos a vobis, et annuntiánte nobis fidem et caritátem vestram, et quia memóriam nostri habétis bonam semper, desiderántes nos vidére, sicut et nos quoque vos:
  34446 1 Thessalonicénses	1Th	54	3	7	ídeo consoláti sumus, fratres, in vobis in omni necessitáte et tribulatióne nostra, per fidem vestram,
  34447 1 Thessalonicénses	1Th	54	3	8	quóniam nunc vívimus, si vos statis in Dómino.
  34448 1 Thessalonicénses	1Th	54	3	9	Quam enim gratiárum actiónem póssumus Deo retribúere pro vobis in omni gáudio, quo gaudémus propter vos ante Deum nostrum,
  34449 1 Thessalonicénses	1Th	54	3	10	nocte ac die abundántius orántes, ut videámus fáciem vestram, et compleámus ea quæ desunt fídei vestræ?
  34450 1 Thessalonicénses	1Th	54	3	11	Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dóminus noster Jesus Christus, dírigat viam nostram ad vos.
  34451 1 Thessalonicénses	1Th	54	3	12	Vos autem Dóminus multíplicet, et abundáre fáciat caritátem vestram in ínvicem, et in omnes, quemádmodum et nos in vobis:
  34452 1 Thessalonicénses	1Th	54	3	13	ad confirmánda corda vestra sine queréla in sanctitáte, ante Deum et Patrem nostrum, in advéntu Dómini nostri Jesu Christi cum ómnibus sanctis ejus. Amen.
  34453 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	1	De cétero ergo, fratres, rogámus vos et obsecrámus in Dómino Jesu, ut quemádmodum accepístis a nobis quómodo opórteat vos ambuláre, et placére Deo, sic et ambulétis ut abundétis magis.
  34454 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	2	Scitis enim quæ præcépta déderim vobis per Dóminum Jesum.
  34455 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	3	Hæc est enim volúntas Dei, sanctificátio vestra: ut abstineátis vos a fornicatióne,
  34456 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	4	ut sciat unusquísque vestrum vas suum possidére in sanctificatióne, et honóre:
  34457 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	5	non in passióne desidérii, sicut et gentes, quæ ignórant Deum:
  34458 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	6	et ne quis supergrediátur, neque circumvéniat in negótio fratrem suum: quóniam vindex est Dóminus de his ómnibus, sicut prædíximus vobis, et testificáti sumus.
  34459 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	7	Non enim vocávit nos Deus in immundítiam, sed in sanctificatiónem.
  34460 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	8	Ítaque qui hæc spernit, non hóminem spernit, sed Deum: qui étiam dedit Spíritum suum Sanctum in nobis.
  34461 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	9	De caritáte autem fraternitátis non necésse habémus scríbere vobis: ipsi enim vos a Deo didicístis ut diligátis ínvicem.
  34462 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	10	Étenim illud fácitis in omnes fratres in univérsa Macedónia. Rogámus autem vos, fratres, ut abundétis magis,
  34463 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	11	et óperam detis ut quiéti sitis, et ut vestrum negótium agátis, et operémini mánibus vestris, sicut præcépimus vobis:
  34464 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	12	et ut honéste ambulétis ad eos qui foris sunt: et nullíus áliquid desiderétis.
  34465 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	13	Nólumus autem vos ignoráre fratres de dormiéntibus, ut non contristémini sicut et céteri, qui spem non habent.	b
  34466 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	14	Si enim crédimus quod Jesus mórtuus est, et resurréxit: ita et Deus eos qui dormiérunt per Jesum, addúcet cum eo.
  34467 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	15	Hoc enim vobis dícimus in verbo Dómini, quia nos, qui vívimus, qui resídui sumus in advéntum Dómini, non præveniémus eos qui dormiérunt.
  34468 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	16	Quóniam ipse Dóminus in jussu, et in voce archángeli, et in tuba Dei descéndet de cælo: et mórtui, qui in Christo sunt, resúrgent primi.
  34469 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	17	Deínde nos, qui vívimus, qui relínquimur, simul rapiémur cum illis in núbibus óbviam Christo in áëra, et sic semper cum Dómino érimus.
  34470 1 Thessalonicénses	1Th	54	4	18	Ítaque consolámini ínvicem in verbis istis.
  34471 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	1	De tempóribus autem, et moméntis, fratres, non indigétis ut scribámus vobis.
  34472 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	2	Ipsi enim diligénter scitis quia dies Dómini, sicut fur in nocte, ita véniet:
  34473 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	3	cum enim díxerint: Pax et secúritas: tunc repentínus eis supervéniet intéritus, sicut dolor in útero habénti, et non effúgient.
  34474 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	4	Vos autem, fratres, non estis in ténebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehéndat:
  34475 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	5	omnes enim vos fílii lucis estis, et fílii diéi: non sumus noctis, neque tenebrárum.
  34476 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	6	Ígitur non dormiámus sicut et céteri, sed vigilémus, et sóbrii simus.
  34477 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	7	Qui enim dórmiunt, nocte dórmiunt: et qui ébrii sunt, nocte ébrii sunt.
  34478 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	8	Nos autem, qui diéi sumus, sóbrii simus, indúti lorícam fídei et caritátis, et gáleam spem salútis:
  34479 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	9	quóniam non pósuit nos Deus in iram, sed in acquisitiónem salútis per Dóminum nostrum Jesum Christum,
  34480 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	10	qui mórtuus est pro nobis: ut sive vigilémus, sive dormiámus, simul cum illo vivámus.
  34481 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	11	Propter quod consolámini ínvicem, et ædificáte altérutrum, sicut et fácitis.
  34482 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	12	Rogámus autem vos, fratres, ut novéritis eos qui labórant inter vos, et præsunt vobis in Dómino, et monent vos,	b
  34483 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	13	ut habeátis illos abundántius in caritáte propter opus illórum: pacem habéte cum eis.
  34484 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	14	Rogámus autem vos, fratres, corrípite inquiétos, consolámini pusillánimes, suscípite infírmos, patiéntes estóte ad omnes.
  34485 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	15	Vidéte ne quis malum pro malo alícui reddat: sed semper quod bonum est sectámini in ínvicem, et in omnes.
  34486 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	16	Semper gaudéte.
  34487 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	17	Sine intermissióne oráte.
  34488 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	18	In ómnibus grátias ágite: hæc est enim volúntas Dei in Christo Jesu in ómnibus vobis.
  34489 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	19	Spíritum nolíte extínguere.
  34490 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	20	Prophetías nolíte spérnere.
  34491 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	21	Ómnia autem probáte: quod bonum est tenéte.
  34492 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	22	Ab omni spécie mala abstinéte vos.
  34493 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	23	Ipse autem Deus pacis sanctíficet vos per ómnia: ut ínteger spíritus vester, et ánima, et corpus sine queréla in advéntu Dómini nostri Jesu Christi servétur.
  34494 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	24	Fidélis est, qui vocávit vos: qui étiam fáciet.
  34495 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	25	Fratres, oráte pro nobis.
  34496 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	26	Salutáte fratres omnes in ósculo sancto.
  34497 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	27	Adjúro vos per Dóminum ut legátur epístola hæc ómnibus sanctis frátribus.
  34498 1 Thessalonicénses	1Th	54	5	28	Grátia Dómini nostri Jesu Christi vobíscum. Amen.
  34499 #	2 Thessalonicénses	2Th	Epístola Secúnda Beáti Pauli: Apóstoli ad Thessalonicénses
  34500 2 Thessalonicénses	2Th	55	1	1	Paulus, et Sylvánus, et Timótheus, ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
  34501 2 Thessalonicénses	2Th	55	1	2	Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
  34502 2 Thessalonicénses	2Th	55	1	3	Grátias ágere debémus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quóniam supercréscit fides vestra, et abúndat cáritas uniuscujúsque vestrum in ínvicem:
  34503 2 Thessalonicénses	2Th	55	1	4	ita ut et nos ipsi in vobis gloriémur in ecclésiis Dei, pro patiéntia vestra, et fide, et in ómnibus persecutiónibus vestris, et tribulatiónibus, quas sustinétis
  34504 2 Thessalonicénses	2Th	55	1	5	in exémplum justi judícii Dei, ut digni habeámini in regno Dei, pro quo et patímini.
  34505 2 Thessalonicénses	2Th	55	1	6	Si tamen justum est apud Deum retribúere tribulatiónem iis qui vos tríbulant:
  34506 2 Thessalonicénses	2Th	55	1	7	et vobis, qui tribulámini, réquiem nobíscum in revelatióne Dómini Jesu de cælo cum ángelis virtútis ejus,
  34507 2 Thessalonicénses	2Th	55	1	8	in flamma ignis dantis vindíctam iis qui non novérunt Deum, et qui non obédiunt Evangélio Dómini nostri Jesu Christi,
  34508 2 Thessalonicénses	2Th	55	1	9	qui pœnas dabunt in intéritu ætérnas a fácie Dómini, et a glória virtútis ejus:
  34509 2 Thessalonicénses	2Th	55	1	10	cum vénerit glorificári in sanctis suis, et admirábilis fíeri in ómnibus, qui credidérunt, quia créditum est testimónium nostrum super vos in die illo.
  34510 2 Thessalonicénses	2Th	55	1	11	In quo étiam orámus semper pro vobis: ut dignétur vos vocatióne sua Deus noster, et ímpleat omnem voluntátem bonitátis, et opus fídei in virtúte,
  34511 2 Thessalonicénses	2Th	55	1	12	ut clarificétur nomen Dómini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secúndum grátiam Dei nostri, et Dómini Jesu Christi.
  34512 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	1	Rogámus autem vos, fratres, per advéntum Dómini nostri Jesu Christi, et nostræ congregatiónis in ipsum:
  34513 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	2	ut non cito moveámini a vestro sensu, neque terreámini, neque per spíritum, neque per sermónem, neque per epístolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Dómini.
  34514 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	3	Ne quis vos sedúcat ullo modo: quóniam nisi vénerit discéssio primum, et revelátus fúerit homo peccáti fílius perditiónis,
  34515 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	4	qui adversátur, et extóllitur supra omne, quod dícitur Deus, aut quod cólitur, ita ut in templo Dei sédeat osténdens se tamquam sit Deus.
  34516 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	5	Non retinétis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicébam vobis?
  34517 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	6	et nunc quid detíneat scitis, ut revelétur in suo témpore.
  34518 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	7	Nam mystérium jam operátur iniquitátis: tantum ut qui tenet nunc, téneat, donec de médio fiat.
  34519 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	8	Et tunc revelábitur ille iníquus, quem Dóminus Jesus interfíciet spíritu oris sui, et déstruet illustratióne advéntus sui eum:
  34520 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	9	cujus est advéntus secúndum operatiónem Sátanæ in omni virtúte, et signis, et prodígiis mendácibus,
  34521 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	10	et in omni seductióne iniquitátis iis qui péreunt: eo quod caritátem veritátis non recepérunt ut salvi fíerent.
  34522 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	11	Ídeo mittet illis Deus operatiónem erróris ut credant mendácio,
  34523 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	12	ut judicéntur omnes qui non credidérunt veritáti, sed consensérunt iniquitáti.
  34524 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	13	Nos autem debémus grátias ágere Deo semper pro vobis, fratres dilécti a Deo, quod elégerit vos Deus primítias in salútem in sanctificatióne spíritus, et in fide veritátis:	b
  34525 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	14	in qua et vocávit vos per Evangélium nostrum in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Jesu Christi.
  34526 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	15	Ítaque fratres, state: et tenéte traditiónes, quas didicístis, sive per sermónem, sive per epístolam nostram.
  34527 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	16	Ipse autem Dóminus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui diléxit nos, et dedit consolatiónem ætérnam, et spem bonam in grátia,
  34528 2 Thessalonicénses	2Th	55	2	17	exhortétur corda vestra, et confírmet in omni ópere et sermóne bono.
  34529 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	1	De cétero fratres, oráte pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificétur, sicut et apud vos:
  34530 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	2	et ut liberémur ab importúnis, et malis homínibus: non enim ómnium est fides.
  34531 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	3	Fidélis autem Deus est, qui confirmábit vos, et custódiet a malo.
  34532 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	4	Confídimus autem de vobis, in Dómino, quóniam quæ præcépimus, et fácitis, et faciétis.
  34533 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	5	Dóminus autem dírigat corda vestra in caritáte Dei, et patiéntia Christi.
  34534 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	6	Denuntiámus autem vobis, fratres, in nómine Dómini nostri Jesu Christi, ut subtrahátis vos ab omni fratre ambulánte inordináte, et non secúndum traditiónem, quam accepérunt a nobis.
  34535 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	7	Ipsi enim scitis quemádmodum opórteat imitári nos: quóniam non inquiéti fúimus inter vos:
  34536 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	8	neque gratis panem manducávimus ab áliquo, sed in labóre, et in fatigatióne, nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus.
  34537 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	9	Non quasi non habuérimus potestátem, sed ut nosmetípsos formam darémus vobis ad imitándum nos.
  34538 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	10	Nam et cum essémus apud vos, hoc denuntiabámus vobis: quóniam si quis non vult operári, nec mandúcet.
  34539 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	11	Audívimus enim inter vos quosdam ambuláre inquiéte, nihil operántes, sed curióse agéntes.
  34540 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	12	Iis autem, qui ejúsmodi sunt, denuntiémus, et obsecrámus in Dómino Jesu Christo, ut cum siléntio operántes, suum panem mandúcent.
  34541 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	13	Vos autem, fratres, nolíte defícere benefaciéntes.
  34542 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	14	Quod si quis non obédit verbo nostro per epístolam, hunc notáte, et ne commisceámini cum illo ut confundátur:
  34543 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	15	et nolíte quasi inimícum existimáre, sed corrípite ut fratrem.
  34544 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	16	Ipse autem Dóminus pacis det vobis pacem sempitérnam in omni loco. Dóminus sit cum ómnibus vobis.
  34545 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	17	Salutátio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epístola, ita scribo.
  34546 2 Thessalonicénses	2Th	55	3	18	Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum ómnibus vobis. Amen.
  34547 #	1 Timótheum	1Tim	Epístola Prima Beáti: Pauli Apóstoli ad Timótheum
  34548 1 Timótheum	1Tim	56	1	1	Paulus Apóstolus Jesu Christi secúndum impérium Dei Salvatóris nostri, et Christi Jesu spei nostræ,
  34549 1 Timótheum	1Tim	56	1	2	Timótheo dilécto fílio in fide. Grátia, misericórdia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Dómino nostro.
  34550 1 Timótheum	1Tim	56	1	3	Sicut rogávi te ut remanéres Éphesi cum irem in Macedóniam, ut denuntiáres quibúsdam ne áliter docérent,
  34551 1 Timótheum	1Tim	56	1	4	neque inténderent fábulis, et genealógiis interminátis: quæ quæstiónes præstant magis quam ædificatiónem Dei, quæ est in fide.
  34552 1 Timótheum	1Tim	56	1	5	Finis autem præcépti est cáritas de corde puro, et consciéntia bona, et fide non ficta.
  34553 1 Timótheum	1Tim	56	1	6	A quibus quidam aberrántes, convérsi sunt in vanilóquium,
  34554 1 Timótheum	1Tim	56	1	7	voléntes esse legis doctóres, non intelligéntes neque quæ loquúntur, neque de quibus affírmant.
  34555 1 Timótheum	1Tim	56	1	8	Scimus autem quia bona est lex si quis ea legítime utátur:
  34556 1 Timótheum	1Tim	56	1	9	sciens hoc quia lex justo non est pósita, sed injústis, et non súbditis, ímpiis, et peccatóribus, scelerátis, et contaminátis, parricídis, et matricídis, homicídis,
  34557 1 Timótheum	1Tim	56	1	10	fornicáriis, masculórum concubitóribus, plagiáriis, mendácibus, et perjúris, et si quid áliud sanæ doctrínæ adversátur,
  34558 1 Timótheum	1Tim	56	1	11	quæ est secúndum Evangélium glóriæ beáti Dei, quod créditum est mihi.
  34559 1 Timótheum	1Tim	56	1	12	Grátias ago ei, qui me confortávit, Christo Jesu Dómino nostro, quia fidélem me existimávit, ponens in ministério:
  34560 1 Timótheum	1Tim	56	1	13	qui prius blasphémus fui, et persecútor, et contumeliósus: sed misericórdiam Dei consecútus sum, quia ignórans feci in incredulitáte.
  34561 1 Timótheum	1Tim	56	1	14	Superabundávit autem grátia Dómini nostri cum fide, et dilectióne, quæ est in Christo Jesu.
  34562 1 Timótheum	1Tim	56	1	15	Fidélis sermo, et omni acceptióne dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatóres salvos fácere, quorum primus ego sum.
  34563 1 Timótheum	1Tim	56	1	16	Sed ídeo misericórdiam consecútus sum: ut in me primo osténderet Christus Jesus omnem patiéntiam ad informatiónem eórum, qui creditúri sunt illi, in vitam ætérnam.
  34564 1 Timótheum	1Tim	56	1	17	Regi autem sæculórum immortáli, invisíbili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.
  34565 1 Timótheum	1Tim	56	1	18	Hoc præcéptum comméndo tibi, fili Timóthee, secúndum præcedéntes in te prophetías, ut mílites in illis bonam milítiam,
  34566 1 Timótheum	1Tim	56	1	19	habens fidem, et bonam consciéntiam, quam quidam repelléntes, circa fidem naufragavérunt:
  34567 1 Timótheum	1Tim	56	1	20	ex quibus est Hymenǽus, et Alexánder: quos trádidi Sátanæ, ut discant non blasphemáre.
  34568 1 Timótheum	1Tim	56	2	1	Óbsecro ígitur primum ómnium fíeri obsecratiónes, oratiónes, postulatiónes, gratiárum actiónes, pro ómnibus homínibus:
  34569 1 Timótheum	1Tim	56	2	2	pro régibus, et ómnibus qui in sublimitáte sunt, ut quiétam et tranquíllam vitam agámus in omni pietáte, et castitáte:
  34570 1 Timótheum	1Tim	56	2	3	hoc enim bonum est, et accéptum coram Salvatóre nostro Deo,
  34571 1 Timótheum	1Tim	56	2	4	qui omnes hómines vult salvos fíeri, et ad agnitiónem veritátis veníre.
  34572 1 Timótheum	1Tim	56	2	5	Unus enim Deus, unus et mediátor Dei et hóminum homo Christus Jesus:
  34573 1 Timótheum	1Tim	56	2	6	qui dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus, testimónium tempóribus suis:
  34574 1 Timótheum	1Tim	56	2	7	in quo pósitus sum ego prædicátor, et Apóstolus (veritátem dico, non méntior) doctor géntium in fide, et veritáte.
  34575 1 Timótheum	1Tim	56	2	8	Volo ergo viros oráre in omni loco, levántes puras manus sine ira et disceptatióne.	b
  34576 1 Timótheum	1Tim	56	2	9	Simíliter et mulíeres in hábitu ornáto, cum verecúndia et sobrietáte ornántes se, et non in tortis crínibus, aut auro, aut margarítis, vel veste pretiósa:
  34577 1 Timótheum	1Tim	56	2	10	sed quod decet mulíeres, promitténtes pietátem per ópera bona.
  34578 1 Timótheum	1Tim	56	2	11	Múlier in siléntio discat cum omni subjectióne.
  34579 1 Timótheum	1Tim	56	2	12	Docére autem mulíeri non permítto, neque dominári in virum: sed esse in siléntio.
  34580 1 Timótheum	1Tim	56	2	13	Adam enim primus formátus est: deínde Heva:
  34581 1 Timótheum	1Tim	56	2	14	et Adam non est sedúctus: múlier autem sedúcta in prævaricatióne fuit.
  34582 1 Timótheum	1Tim	56	2	15	Salvábitur autem per filiórum generatiónem, si permánserit in fide, et dilectióne, et sanctificatióne cum sobrietáte.
  34583 1 Timótheum	1Tim	56	3	1	Fidélis sermo: si quis episcopátum desíderat, bonum opus desíderat.
  34584 1 Timótheum	1Tim	56	3	2	Opórtet ergo epíscopum irreprehensíbilem esse, uníus uxóris virum, sóbrium, prudéntem, ornátum, pudícum, hospitálem, doctórem,
  34585 1 Timótheum	1Tim	56	3	3	non vinoléntum, non percussórem, sed modéstum: non litigiósum, non cúpidum, sed
  34586 1 Timótheum	1Tim	56	3	4	suæ dómui bene præpósitum: fílios habéntem súbditos cum omni castitáte.
  34587 1 Timótheum	1Tim	56	3	5	Si quis autem dómui suæ præésse nescit, quómodo ecclésiæ Dei diligéntiam habébit?
  34588 1 Timótheum	1Tim	56	3	6	Non neóphytum: ne in supérbiam elátus, in judícium íncidat diáboli.
  34589 1 Timótheum	1Tim	56	3	7	Opórtet autem illum et testimónium habére bonum ab iis qui foris sunt, ut non in oppróbrium íncidat, et in láqueum diáboli.
  34590 1 Timótheum	1Tim	56	3	8	Diáconos simíliter pudícos, non bilíngues, non multo vino déditos, non turpe lucrum sectántes:	b
  34591 1 Timótheum	1Tim	56	3	9	habéntes mystérium fídei in consciéntia pura.
  34592 1 Timótheum	1Tim	56	3	10	Et hi autem probéntur primum: et sic minístrent, nullum crimen habéntes.
  34593 1 Timótheum	1Tim	56	3	11	Mulíeres simíliter pudícas, non detrahéntes, sóbrias, fidéles in ómnibus.
  34594 1 Timótheum	1Tim	56	3	12	Diáconi sint uníus uxóris viri, qui fíliis suis bene præsint, et suis dómibus.
  34595 1 Timótheum	1Tim	56	3	13	Qui enim bene ministráverint, gradum bonum sibi acquírent, et multam fidúciam in fide, quæ est in Christo Jesu.
  34596 1 Timótheum	1Tim	56	3	14	Hæc tibi scribo, sperans me ad te veníre cito:
  34597 1 Timótheum	1Tim	56	3	15	si autem tardávero, ut scias quómodo opórteat te in domo Dei conversári, quæ est ecclésia Dei vivi, colúmna et firmaméntum veritátis.
  34598 1 Timótheum	1Tim	56	3	16	Et maniféste magnum est pietátis sacraméntum, quod manifestátum est in carne, justificátum est in spíritu, appáruit ángelis, prædicátum est géntibus, créditum est in mundo, assúmptum est in glória.	b
  34599 1 Timótheum	1Tim	56	4	1	Spíritus autem maniféste dicit, quia in novíssimis tempóribus discédent quidam a fide, attendéntes spirítibus erróris, et doctrínis dæmoniórum,
  34600 1 Timótheum	1Tim	56	4	2	in hypócrisi loquéntium mendácium, et cauteriátam habéntium suam consciéntiam,
  34601 1 Timótheum	1Tim	56	4	3	prohibéntium núbere, abstinére a cibis, quod Deus creávit ad percipiéndum cum gratiárum actióne fidélibus, et iis qui cognovérunt veritátem.
  34602 1 Timótheum	1Tim	56	4	4	Quia omnis creatúra Dei bona est, et nihil rejiciéndum quod cum gratiárum actióne percípitur:
  34603 1 Timótheum	1Tim	56	4	5	sanctificátur enim per verbum Dei, et oratiónem.
  34604 1 Timótheum	1Tim	56	4	6	Hæc propónens frátribus, bonus eris miníster Christi Jesu enutrítus verbis fídei, et bonæ doctrínæ, quam assecútus es.
  34605 1 Timótheum	1Tim	56	4	7	Inéptas autem, et aníles fábulas devíta: exérce autem teípsum ad pietátem.
  34606 1 Timótheum	1Tim	56	4	8	Nam corporális exercitátio, ad módicum útilis est: píetas autem ad ómnia útilis est, promissiónem habens vitæ, quæ nunc est, et futúræ.
  34607 1 Timótheum	1Tim	56	4	9	Fidélis sermo, et omni acceptióne dignus.
  34608 1 Timótheum	1Tim	56	4	10	In hoc enim laborámus, et maledícimur, quia sperámus in Deum vivum, qui est Salvátor ómnium hóminum, máxime fidélium.
  34609 1 Timótheum	1Tim	56	4	11	Prǽcipe hæc, et doce.
  34610 1 Timótheum	1Tim	56	4	12	Nemo adolescéntiam tuam contémnat: sed exémplum esto fidélium in verbo, in conversatióne, in caritáte, in fide, in castitáte.	b
  34611 1 Timótheum	1Tim	56	4	13	Dum vénio, atténde lectióni, exhortatióni, et doctrínæ.
  34612 1 Timótheum	1Tim	56	4	14	Noli neglígere grátiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetíam, cum impositióne mánuum presbytérii.
  34613 1 Timótheum	1Tim	56	4	15	Hæc meditáre, in his esto: ut proféctus tuus maniféstus sit ómnibus.
  34614 1 Timótheum	1Tim	56	4	16	Atténde tibi, et doctrínæ: insta in illis. Hoc enim fáciens, et teípsum salvum fácies, et eos qui te áudiunt.
  34615 1 Timótheum	1Tim	56	5	1	Seniórem ne increpáveris, sed óbsecra ut patrem: júvenes, ut fratres:
  34616 1 Timótheum	1Tim	56	5	2	anus, ut matres: juvénculas, ut soróres in omni castitáte:
  34617 1 Timótheum	1Tim	56	5	3	víduas honóra, quæ vere víduæ sunt.
  34618 1 Timótheum	1Tim	56	5	4	Si qua autem vídua fílios, aut nepótes habet: discat primum domum suam régere, et mútuam vicem réddere paréntibus: hoc enim accéptum est coram Deo.
  34619 1 Timótheum	1Tim	56	5	5	Quæ autem vere vídua est, et desoláta, speret in Deum, et instet obsecratiónibus, et oratiónibus nocte ac die.
  34620 1 Timótheum	1Tim	56	5	6	Nam quæ in delíciis est, vivens mórtua est.
  34621 1 Timótheum	1Tim	56	5	7	Et hoc prǽcipe, ut irreprehensíbiles sint.
  34622 1 Timótheum	1Tim	56	5	8	Si quis autem suórum, et máxime domesticórum, curam non habet, fidem negávit, et est infidéli detérior.
  34623 1 Timótheum	1Tim	56	5	9	Vídua eligátur non minus sexagínta annórum, quæ fúerit uníus viri uxor,
  34624 1 Timótheum	1Tim	56	5	10	in opéribus bonis testimónium habens, si fílios educávit, si hospítio recépit, si sanctórum pedes lavit, si tribulatiónem patiéntibus subministrávit, si omne opus bonum subsecúta est.
  34625 1 Timótheum	1Tim	56	5	11	Adolescentióres autem víduas devíta: cum enim luxuriátæ fúerint in Christo, núbere volunt:
  34626 1 Timótheum	1Tim	56	5	12	habéntes damnatiónem, quia primam fidem írritam fecérunt;
  34627 1 Timótheum	1Tim	56	5	13	simul autem et otiósæ discunt circuíre domos: non solum otiósæ, sed et verbósæ, et curiósæ, loquéntes quæ non opórtet.
  34628 1 Timótheum	1Tim	56	5	14	Volo ergo junióres núbere, fílios procreáre, matresfamílias esse, nullam occasiónem dare adversário maledícti grátia.
  34629 1 Timótheum	1Tim	56	5	15	Jam enim quædam convérsæ sunt retro Sátanam.
  34630 1 Timótheum	1Tim	56	5	16	Si quis fidélis habet víduas, subminístret illis, et non gravétur ecclésia: ut iis quæ vere víduæ sunt, suffíciat.
  34631 1 Timótheum	1Tim	56	5	17	Qui bene præsunt presbýteri, dúplici honóre digni habeántur: máxime qui labórant in verbo et doctrína.	b
  34632 1 Timótheum	1Tim	56	5	18	Dicit enim Scriptúra: Non alligábis os bovi trituránti. Et: Dignus est operárius mercéde sua.
  34633 1 Timótheum	1Tim	56	5	19	Advérsus presbýterum accusatiónem noli recípere, nisi sub duóbus aut tribus téstibus.
  34634 1 Timótheum	1Tim	56	5	20	Peccántes coram ómnibus árgue: ut et céteri timórem hábeant.
  34635 1 Timótheum	1Tim	56	5	21	Testor coram Deo et Christo Jesu, et eléctis ángelis, ut hæc custódias sine præjudício, nihil fáciens in álteram partem declinándo.
  34636 1 Timótheum	1Tim	56	5	22	Manus cito némini imposúeris, neque communicáveris peccátis aliénis. Teípsum castum custódi.
  34637 1 Timótheum	1Tim	56	5	23	Noli adhuc aquam bíbere, sed módico vino útere propter stómachum tuum, et frequéntes tuas infirmitátes.
  34638 1 Timótheum	1Tim	56	5	24	Quorúmdam hóminum peccáta manifésta sunt, præcedéntia ad judícium: quosdam autem et subsequúntur.
  34639 1 Timótheum	1Tim	56	5	25	Simíliter et facta bona, manifésta sunt: et quæ áliter se habent, abscóndi non possunt.
  34640 1 Timótheum	1Tim	56	6	1	Quicúmque sunt sub jugo servi, dóminos suos omni honóre dignos arbitréntur, ne nomen Dómini et doctrína blasphemétur.
  34641 1 Timótheum	1Tim	56	6	2	Qui autem fidéles habent dóminos, non contémnant, quia fratres sunt: sed magis sérviant, quia fidéles sunt et dilécti, qui benefícii partícipes sunt. Hæc doce, et exhortáre.
  34642 1 Timótheum	1Tim	56	6	3	Si quis áliter docet, et non acquiéscit sanis sermónibus Dómini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secúndum pietátem est, doctrínæ:
  34643 1 Timótheum	1Tim	56	6	4	supérbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiónes, et pugnas verbórum: ex quibus oriúntur invídiæ, contentiónes, blasphémiæ, suspiciónes malæ,
  34644 1 Timótheum	1Tim	56	6	5	conflictatiónes hóminum mente corruptórum, et qui veritáte priváti sunt, existimántium quæstum esse pietátem.
  34645 1 Timótheum	1Tim	56	6	6	Est autem quæstus magnus píetas cum sufficiéntia.
  34646 1 Timótheum	1Tim	56	6	7	Nihil enim intúlimus in hunc mundum: haud dúbium quod nec auférre quid póssumus.
  34647 1 Timótheum	1Tim	56	6	8	Habéntes autem aliménta, et quibus tegámur, his conténti simus.
  34648 1 Timótheum	1Tim	56	6	9	Nam qui volunt dívites fíeri, íncidunt in tentatiónem, et in láqueum diáboli, et desidéria multa inutília, et nocíva, quæ mergunt hómines in intéritum et perditiónem.
  34649 1 Timótheum	1Tim	56	6	10	Radix enim ómnium malórum est cupíditas: quam quidam appeténtes erravérunt a fide, et inseruérunt se dolóribus multis.
  34650 1 Timótheum	1Tim	56	6	11	Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectáre vero justítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem.	b
  34651 1 Timótheum	1Tim	56	6	12	Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam, in qua vocátus es, et conféssus bonam confessiónem coram multis téstibus.
  34652 1 Timótheum	1Tim	56	6	13	Præcípio tibi coram Deo, qui vivíficat ómnia, et Christo Jesu, qui testimónium réddidit sub Póntio Piláto, bonam confessiónem,
  34653 1 Timótheum	1Tim	56	6	14	ut serves mandátum sine mácula, irreprehensíbile usque in advéntum Dómini nostri Jesu Christi,
  34654 1 Timótheum	1Tim	56	6	15	quem suis tempóribus osténdet beátus et solus potens, Rex regum, et Dóminus dominántium:
  34655 1 Timótheum	1Tim	56	6	16	qui solus habet immortalitátem, et lucem inhábitat inaccessíbilem: quem nullus hóminum vidit, sed nec vidére potest: cui honor, et impérium sempitérnum. Amen.
  34656 1 Timótheum	1Tim	56	6	17	Divítibus hujus sǽculi prǽcipe non sublíme sápere, neque speráre in incérto divitiárum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis ómnia abúnde ad fruéndum)
  34657 1 Timótheum	1Tim	56	6	18	bene ágere, dívites fíeri in bonis opéribus, fácile tribúere, communicáre,
  34658 1 Timótheum	1Tim	56	6	19	thesaurizáre sibi fundaméntum bonum in futúrum, ut apprehéndant veram vitam.
  34659 1 Timótheum	1Tim	56	6	20	O Timóthee, depósitum custódi, devítans profánas vocum novitátes, et oppositiónes falsi nóminis sciéntiæ,	b
  34660 1 Timótheum	1Tim	56	6	21	quam quidam promitténtes, circa fidem excidérunt. Grátia tecum. Amen.
  34661 #	2 Timótheum	2Tim	Epístola Secúnda Beáti: Pauli Apóstoli ad Timótheum
  34662 2 Timótheum	2Tim	57	1	1	Paulus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, secúndum promissiónem vitæ, quæ est in Christo Jesu,
  34663 2 Timótheum	2Tim	57	1	2	Timótheo caríssimo fílio: grátia, misericórdia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Dómino nostro.
  34664 2 Timótheum	2Tim	57	1	3	Grátias ago Deo, cui sérvio a progenitóribus in consciéntia pura, quod sine intermissióne hábeam tui memóriam in oratiónibus meis, nocte ac die
  34665 2 Timótheum	2Tim	57	1	4	desíderans te vidére, memor lacrimárum tuárum, ut gáudio ímplear,
  34666 2 Timótheum	2Tim	57	1	5	recordatiónem accípiens ejus fídei, quæ est in te non ficta, quæ et habitávit primum in ávia tua Loíde, et matre tua Euníce, certus sum autem quod et in te.
  34667 2 Timótheum	2Tim	57	1	6	Propter quam causam admóneo te ut resúscites grátiam Dei, quæ est in te per impositiónem mánuum meárum.
  34668 2 Timótheum	2Tim	57	1	7	Non enim dedit nobis Deus spíritum timóris: sed virtútis, et dilectiónis, et sobrietátis.
  34669 2 Timótheum	2Tim	57	1	8	Noli ítaque erubéscere testimónium Dómini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabóra Evangélio secúndum virtútem Dei:
  34670 2 Timótheum	2Tim	57	1	9	qui nos liberávit, et vocávit vocatióne sua sancta, non secúndum ópera nostra, sed secúndum propósitum suum, et grátiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante témpora sæculária.
  34671 2 Timótheum	2Tim	57	1	10	Manifestáta est autem nunc per illuminatiónem Salvatóris nostri Jesu Christi, qui destrúxit quidem mortem, illuminávit autem vitam, et incorruptiónem per Evangélium:
  34672 2 Timótheum	2Tim	57	1	11	in quo pósitus sum ego prædicátor, et Apóstolus, et magíster géntium.
  34673 2 Timótheum	2Tim	57	1	12	Ob quam causam étiam hæc pátior, sed non confúndor. Scio enim cui crédidi, et certus sum quia potens est depósitum meum serváre in illum diem.
  34674 2 Timótheum	2Tim	57	1	13	Formam habe sanórum verbórum, quæ a me audísti in fide, et in dilectióne in Christo Jesu.	b
  34675 2 Timótheum	2Tim	57	1	14	Bonum depósitum custódi per Spíritum Sanctum, qui hábitat in nobis.
  34676 2 Timótheum	2Tim	57	1	15	Scis hoc, quod avérsi sunt a me omnes, qui in Ásia sunt, ex quibus est Phigéllus, et Hermógenes.
  34677 2 Timótheum	2Tim	57	1	16	Det misericórdiam Dóminus Onesíphori dómui: quia sæpe me refrigerávit, et caténam meam non erúbuit:
  34678 2 Timótheum	2Tim	57	1	17	sed cum Romam venísset, sollícite me quæsívit, et invénit.
  34679 2 Timótheum	2Tim	57	1	18	Det illi Dóminus inveníre misericórdiam a Dómino in illa die. Et quanta Éphesi ministrávit mihi, tu mélius nosti.
  34680 2 Timótheum	2Tim	57	2	1	Tu ergo fili mi, confortáre in grátia, quæ est in Christo Jesu:
  34681 2 Timótheum	2Tim	57	2	2	et quæ audísti a me per multos testes, hæc comménda fidélibus homínibus, qui idónei erant et álios docére.
  34682 2 Timótheum	2Tim	57	2	3	Lábora sicut bonus miles Christi Jesu.
  34683 2 Timótheum	2Tim	57	2	4	Nemo mílitans Deo ímplicat se negótiis sæculáribus: ut ei pláceat, cui se probávit.
  34684 2 Timótheum	2Tim	57	2	5	Nam et qui certat in agóne, non coronátur nisi legítime certáverit.
  34685 2 Timótheum	2Tim	57	2	6	Laborántem agrícolam opórtet primum de frúctibus percípere.
  34686 2 Timótheum	2Tim	57	2	7	Intéllige quæ dico: dabit enim tibi Dóminus in ómnibus intelléctum.
  34687 2 Timótheum	2Tim	57	2	8	Memor esto Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum,
  34688 2 Timótheum	2Tim	57	2	9	in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum.
  34689 2 Timótheum	2Tim	57	2	10	Ídeo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória cælésti.
  34690 2 Timótheum	2Tim	57	2	11	Fidélis sermo: nam si commórtui sumus, et convivémus:
  34691 2 Timótheum	2Tim	57	2	12	si sustinébimus, et conregnábimus: si negavérimus, et ille negábit nos:
  34692 2 Timótheum	2Tim	57	2	13	si non crédimus, ille fidélis pérmanet, negáre seípsum non potest.
  34693 2 Timótheum	2Tim	57	2	14	Hæc cómmone, testíficans coram Dómino. Noli conténdere verbis: ad nihil enim útile est, nisi ad subversiónem audiéntium.	b
  34694 2 Timótheum	2Tim	57	2	15	Sollícite cura teípsum probábilem exhíbere Deo, operárium inconfusíbilem, recte tractántem verbum veritátis.
  34695 2 Timótheum	2Tim	57	2	16	Profána autem et vanilóquia devíta: multum enim profíciunt ad impietátem:
  34696 2 Timótheum	2Tim	57	2	17	et sermo eórum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenǽus et Philétus,
  34697 2 Timótheum	2Tim	57	2	18	qui a veritáte excidérunt, dicéntes resurrectiónem esse jam factam, et subvertérunt quorúmdam fidem.
  34698 2 Timótheum	2Tim	57	2	19	Sed firmum fundaméntum Dei stat, habens signáculum hoc: cognóvit Dóminus qui sunt ejus, et discédat ab iniquitáte omnis qui nóminat nomen Dómini.
  34699 2 Timótheum	2Tim	57	2	20	In magna autem domo non solum sunt vasa áurea, et argéntea, sed et lígnea, et fictília: et quædam quidem in honórem, quædam autem in contuméliam.
  34700 2 Timótheum	2Tim	57	2	21	Si quis ergo emundáverit se ab istis, erit vas in honórem sanctificátum, et útile Dómino ad omne opus bonum parátum.
  34701 2 Timótheum	2Tim	57	2	22	Juvenília autem desidéria fuge, sectáre vero justítiam, fidem, spem, caritátem, et pacem cum iis qui ínvocant Dóminum de corde puro.
  34702 2 Timótheum	2Tim	57	2	23	Stultas autem et sine disciplína quæstiónes devíta: sciens quia génerant lites.
  34703 2 Timótheum	2Tim	57	2	24	Servum autem Dómini non opórtet litigáre: sed mansuétum esse ad omnes, docíbilem, patiéntem,
  34704 2 Timótheum	2Tim	57	2	25	cum modéstia corripiéntem eos qui resístunt veritáti, nequándo Deus det illis pœniténtiam ad cognoscéndam veritátem,
  34705 2 Timótheum	2Tim	57	2	26	et resipíscant a diáboli láqueis, a quo captívi tenéntur ad ipsíus voluntátem.
  34706 2 Timótheum	2Tim	57	3	1	Hoc autem scito, quod in novíssimis diébus instábunt témpora periculósa:
  34707 2 Timótheum	2Tim	57	3	2	erunt hómines seípsos amántes, cúpidi, eláti, supérbi, blasphémi, paréntibus non obediéntes, ingráti, scelésti,
  34708 2 Timótheum	2Tim	57	3	3	sine affectióne, sine pace, criminatóres, incontinéntes, immítes, sine benignitáte,
  34709 2 Timótheum	2Tim	57	3	4	proditóres, protérvi, túmidi, et voluptátum amatóres magis quam Dei:
  34710 2 Timótheum	2Tim	57	3	5	habéntes spéciem quidem pietátis, virtútem autem ejus abnegántes. Et hos devíta:
  34711 2 Timótheum	2Tim	57	3	6	ex his enim sunt qui pénetrant domos, et captívas ducunt muliérculas onerátas peccátis, quæ ducúntur váriis desidériis:
  34712 2 Timótheum	2Tim	57	3	7	semper discéntes, et numquam ad sciéntiam veritátis perveniéntes.
  34713 2 Timótheum	2Tim	57	3	8	Quemádmodum autem Jannes et Mambres restitérunt Móysi: ita et hi resístunt veritáti, hómines corrúpti mente, réprobi circa fidem;
  34714 2 Timótheum	2Tim	57	3	9	sed ultra non profícient: insipiéntia enim eórum manifésta erit ómnibus, sicut et illórum fuit.
  34715 2 Timótheum	2Tim	57	3	10	Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam,	b
  34716 2 Timótheum	2Tim	57	3	11	persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii, et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus.
  34717 2 Timótheum	2Tim	57	3	12	Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
  34718 2 Timótheum	2Tim	57	3	13	Mali autem hómines et seductóres profícient in pejus, errántes, et in errórem mitténtes.
  34719 2 Timótheum	2Tim	57	3	14	Tu vero pérmane in iis quæ didicísti, et crédita sunt tibi: sciens a quo didíceris:
  34720 2 Timótheum	2Tim	57	3	15	et quia ab infántia sacras lítteras nosti, quæ te possunt instrúere ad salútem, per fidem quæ est in Christo Jesu.
  34721 2 Timótheum	2Tim	57	3	16	Omnis Scriptúra divínitus inspiráta útilis est ad docéndum, ad arguéndum, ad corripiéndum, ad erudiéndum in justítia:
  34722 2 Timótheum	2Tim	57	3	17	ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus.
  34723 2 Timótheum	2Tim	57	4	1	Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus, et regnum ejus:
  34724 2 Timótheum	2Tim	57	4	2	prǽdica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína.
  34725 2 Timótheum	2Tim	57	4	3	Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magístros, pruriéntes áuribus,
  34726 2 Timótheum	2Tim	57	4	4	et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur.
  34727 2 Timótheum	2Tim	57	4	5	Tu vero vígila, in ómnibus lábora, opus fac evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto.
  34728 2 Timótheum	2Tim	57	4	6	Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat.	b
  34729 2 Timótheum	2Tim	57	4	7	Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi.
  34730 2 Timótheum	2Tim	57	4	8a	In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
  34731 2 Timótheum	2Tim	57	4	8b	Festína ad me veníre cito.
  34732 2 Timótheum	2Tim	57	4	9	Demas enim me relíquit, díligens hoc sǽculum, et ábiit Thessalonícam:	b
  34733 2 Timótheum	2Tim	57	4	10	Crescens in Galátiam, Titus in Dalmátiam.
  34734 2 Timótheum	2Tim	57	4	11	Lucas est mecum solus. Marcum assúme, et adduc tecum: est enim mihi útilis in ministérium.
  34735 2 Timótheum	2Tim	57	4	12	Týchicum autem misi Éphesum.
  34736 2 Timótheum	2Tim	57	4	13	Pénulam, quam relíqui Tróade apud Carpum, véniens affer tecum, et libros, máxime autem membránas.
  34737 2 Timótheum	2Tim	57	4	14	Alexánder ærárius multa mala mihi osténdit: reddet illi Dóminus secúndum ópera ejus:
  34738 2 Timótheum	2Tim	57	4	15	quem et tu devíta: valde enim réstitit verbis nostris.
  34739 2 Timótheum	2Tim	57	4	16	In prima mea defensióne nemo mihi áffuit, sed omnes me dereliquérunt: non illis imputétur.
  34740 2 Timótheum	2Tim	57	4	17	Dóminus autem mihi ástitit, et confortávit me, ut per me prædicátio impleátur, et áudiant omnes gentes: et liberátus sum de ore leónis.
  34741 2 Timótheum	2Tim	57	4	18	Liberávit me Dóminus ab omni ópere malo: et salvum fáciet in regnum suum cæléste, cui glória in sǽcula sæculórum. Amen.
  34742 2 Timótheum	2Tim	57	4	19	Salúta Priscam, et Áquilam, et Onesíphori domum.
  34743 2 Timótheum	2Tim	57	4	20	Erástus remánsit Corínthi. Tróphimum autem relíqui infírmum Miléti.
  34744 2 Timótheum	2Tim	57	4	21	Festína ante híemem veníre. Salútant te Eúbulus, et Pudens, et Linus, et Cláudia, et fratres omnes.
  34745 2 Timótheum	2Tim	57	4	22	Dóminus Jesus Christus cum spíritu tuo. Grátia vobíscum. Amen.
  34746 #	Titum	Titus	Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Titum
  34747 Titum	Titus	58	1	1	Paulus servus Dei, Apóstolus autem Jesu Christi secúndum fidem electórum Dei, et agnitiónem veritátis, quæ secúndum pietátem est
  34748 Titum	Titus	58	1	2	in spem vitæ ætérnæ, quam promísit qui non mentítur, Deus, ante témpora sæculária:
  34749 Titum	Titus	58	1	3	manifestávit autem tempóribus suis verbum suum in prædicatióne, quæ crédita est mihi secúndum præcéptum Salvatóris nostri Dei:
  34750 Titum	Titus	58	1	4	Tito dilécto fílio secúndum commúnem fidem, grátia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatóre nostro.	b
  34751 Titum	Titus	58	1	5	Hujus rei grátia relíqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, córrigas, et constítuas per civitátes presbýteros, sicut et ego dispósui tibi,
  34752 Titum	Titus	58	1	6	si quis sine crímine est, uníus uxóris vir, fílios habens fidéles, non in accusatióne luxúriæ, aut non súbditos.
  34753 Titum	Titus	58	1	7	Opórtet enim epíscopum sine crímine esse, sicut Dei dispensatórem: non supérbum, non iracúndum, non vinoléntum, non percussórem, non turpis lucri cúpidum:
  34754 Titum	Titus	58	1	8	sed hospitálem, benígnum, sóbrium, justum, sanctum, continéntem,
  34755 Titum	Titus	58	1	9	amplecténtem eum, qui secúndum doctrínam est, fidélem sermónem: ut potens sit exhortári in doctrína sana, et eos qui contradícunt, argúere.
  34756 Titum	Titus	58	1	10	Sunt enim multi étiam inobediéntes, vaníloqui, et seductóres: máxime qui de circumcisióne sunt:
  34757 Titum	Titus	58	1	11	quos opórtet redárgui: qui univérsas domos subvértunt, docéntes quæ non opórtet, turpis lucri grátia.
  34758 Titum	Titus	58	1	12	Dixit quidam ex illis, próprius ipsórum prophéta: Creténses semper mendáces, malæ béstiæ, ventres pigri.
  34759 Titum	Titus	58	1	13	Testimónium hoc verum est. Quam ob causam íncrepa illos dure, ut sani sint in fide,
  34760 Titum	Titus	58	1	14	non intendéntes judáicis fábulis, et mandátis hóminum, aversántium se a veritáte.
  34761 Titum	Titus	58	1	15	Ómnia munda mundis: coinquinátis autem et infidélibus, nihil est mundum, sed inquinátæ sunt eórum et mens et consciéntia.
  34762 Titum	Titus	58	1	16	Confiténtur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abomináti, et incredíbiles, et ad omne opus bonum réprobi.
  34763 Titum	Titus	58	2	1	Tu autem lóquere quæ decent sanam doctrínam:
  34764 Titum	Titus	58	2	2	senes ut sóbrii sint, pudíci, prudéntes, sani in fide, in dilectióne, in patiéntia:
  34765 Titum	Titus	58	2	3	anus simíliter in hábitu sancto, non criminatríces, non multo vino serviéntes, bene docéntes:
  34766 Titum	Titus	58	2	4	ut prudéntiam dóceant adolescéntulas, ut viros suos ament, fílios suos díligant,
  34767 Titum	Titus	58	2	5	prudéntes, castas, sóbrias, domus curam habéntes, benígnas, súbditas viris suis, ut non blasphemétur verbum Dei.
  34768 Titum	Titus	58	2	6	Júvenes simíliter hortáre ut sóbrii sint.
  34769 Titum	Titus	58	2	7	In ómnibus teípsum præbe exémplum bonórum óperum, in doctrína, in integritáte, in gravitáte,
  34770 Titum	Titus	58	2	8	verbum sanum, irreprehensíbile: ut is qui ex advérso est, vereátur, nihil habens malum dícere de nobis.
  34771 Titum	Titus	58	2	9	Servos dóminis suis súbditos esse, in ómnibus placéntes, non contradicéntes,
  34772 Titum	Titus	58	2	10	non fraudántes, sed in ómnibus fidem bonam ostendéntes: ut doctrínam Salvatóris nostri Dei ornent in ómnibus.
  34773 Titum	Titus	58	2	11	Appáruit enim grátia Dei Salvatóris nostri ómnibus homínibus,
  34774 Titum	Titus	58	2	12	erúdiens nos, ut abnegántes impietátem, et sæculária desidéria, sóbrie, et juste, et pie vivámus in hoc sǽculo,
  34775 Titum	Titus	58	2	13	exspectántes beátam spem, et advéntum glóriæ magni Dei, et Salvatóris nostri Jesu Christi:
  34776 Titum	Titus	58	2	14	qui dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret sibi pópulum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum.
  34777 Titum	Titus	58	2	15	Hæc lóquere, et exhortáre, et árgue cum omni império. Nemo te contémnat.
  34778 Titum	Titus	58	3	1	Ádmone illos princípibus, et potestátibus súbditos esse, dicto obedíre, ad omne opus bonum parátos esse:
  34779 Titum	Titus	58	3	2	néminem blasphemáre, non litigiósos esse, sed modéstos, omnem ostendéntes mansuetúdinem ad omnes hómines.
  34780 Titum	Titus	58	3	3	Erámus enim aliquándo et nos insipiéntes, incréduli, errántes, serviéntes desidériis, et voluptátibus váriis, in malítia et invídia agéntes, odíbiles, odiéntes ínvicem.
  34781 Titum	Titus	58	3	4	Cum autem benígnitas et humánitas appáruit Salvatóris nostri Dei,
  34782 Titum	Titus	58	3	5	non ex opéribus justítiæ, quæ fécimus nos, sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sancti,
  34783 Titum	Titus	58	3	6	quem effúdit in nos abúnde per Jesum Christum Salvatórem nostrum:
  34784 Titum	Titus	58	3	7	ut justificáti grátia ipsíus, hærédes simus secúndum spem vitæ ætérnæ.
  34785 Titum	Titus	58	3	8	Fidélis sermo est: et de his volo te confirmáre: ut curent bonis opéribus præésse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utília homínibus.
  34786 Titum	Titus	58	3	9	Stultas autem quæstiónes, et genealógias, et contentiónes, et pugnas legis devíta: sunt enim inútiles, et vanæ.
  34787 Titum	Titus	58	3	10	Hæréticum hóminem post unam et secúndam correptiónem devíta:
  34788 Titum	Titus	58	3	11	sciens quia subvérsus est, qui ejúsmodi est, et delínquit, cum sit próprio judício condemnátus.
  34789 Titum	Titus	58	3	12	Cum mísero ad te Ártemam, aut Týchicum, festína ad me veníre Nicópolim: ibi enim státui hiemáre.	b
  34790 Titum	Titus	58	3	13	Zenam legisperítum et Apóllo sollícite præmítte, ut nihil illis desit.
  34791 Titum	Titus	58	3	14	Discant autem et nostri bonis opéribus præésse ad usus necessários: ut non sint infructuósi.
  34792 Titum	Titus	58	3	15	Salútant te qui mecum sunt omnes: salúta eos qui nos amant in fide. Grátia Dei cum ómnibus vobis. Amen.
  34793 #	Philémonem	Phmn	Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Philémonem
  34794 Philémonem	Phmn	59	1	1	Paulus vinctus Christi Jesu, et Timótheus frater, Philémoni dilécto, et adjutóri nostro,
  34795 Philémonem	Phmn	59	1	2	et Áppiæ soróri caríssimæ, et Archíppo commilitóni nostro, et ecclésiæ, quæ in domo tua est.
  34796 Philémonem	Phmn	59	1	3	Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
  34797 Philémonem	Phmn	59	1	4	Grátias ago Deo meo, semper memóriam tui fáciens in oratiónibus meis,	b
  34798 Philémonem	Phmn	59	1	5	áudiens caritátem tuam, et fidem, quam habes in Dómino Jesu, et in omnes sanctos:
  34799 Philémonem	Phmn	59	1	6	ut communicátio fídei tuæ évidens fiat in agnitióne omnis óperis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
  34800 Philémonem	Phmn	59	1	7	Gáudium enim magnum hábui, et consolatiónem in caritáte tua: quia víscera sanctórum requievérunt per te, frater.
  34801 Philémonem	Phmn	59	1	8	Propter quod multam fidúciam habens in Christo Jesu imperándi tibi quod ad rem pértinet:
  34802 Philémonem	Phmn	59	1	9	propter caritátem magis óbsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:
  34803 Philémonem	Phmn	59	1	10	óbsecro te pro meo fílio, quem génui in vínculis, Onésimo,
  34804 Philémonem	Phmn	59	1	11	qui tibi aliquándo inútilis fuit, nunc autem et mihi et tibi útilis,
  34805 Philémonem	Phmn	59	1	12	quem remísi tibi. Tu autem illum, ut mea víscera, súscipe:
  34806 Philémonem	Phmn	59	1	13	quem ego volúeram mecum detinére, ut pro te mihi ministráret in vínculis Evangélii:
  34807 Philémonem	Phmn	59	1	14	sine consílio autem tuo nihil vólui fácere, uti ne velut ex necessitáte bonum tuum esset, sed voluntárium.
  34808 Philémonem	Phmn	59	1	15	Fórsitan enim ídeo discéssit ad horam a te, ut ætérnum illum recíperes:
  34809 Philémonem	Phmn	59	1	16	jam non ut servum, sed pro servo caríssimum fratrem, máxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Dómino?
  34810 Philémonem	Phmn	59	1	17	Si ergo habes me sócium, súscipe illum sicut me:
  34811 Philémonem	Phmn	59	1	18	si autem áliquid nócuit tibi, aut debet, hoc mihi ímputa.
  34812 Philémonem	Phmn	59	1	19	Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teípsum mihi debes:
  34813 Philémonem	Phmn	59	1	20	ita, frater. Ego te fruar in Dómino: réfice víscera mea in Dómino.
  34814 Philémonem	Phmn	59	1	21	Confídens in obediéntia tua scripsi tibi: sciens quóniam et super id, quod dico, fácies.
  34815 Philémonem	Phmn	59	1	22	Simul autem et para mihi hospítium: nam spero per oratiónes vestras donári me vobis.
  34816 Philémonem	Phmn	59	1	23	Salútat te Épaphras concaptívus meus in Christo Jesu,
  34817 Philémonem	Phmn	59	1	24	Marcus, Aristárchus, Demas, et Lucas, adjutóres mei.
  34818 Philémonem	Phmn	59	1	25	Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro. Amen.
  34819 #	Hebrǽos	Heb	Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Hebrǽos
  34820 Hebrǽos	Heb	60	1	1	Multifáriam, multísque modis olim Deus loquens pátribus in prophétis:
  34821 Hebrǽos	Heb	60	1	2	novíssime, diébus istis locútus est nobis in Fílio, quem constítuit hærédem universórum, per quem fecit et sǽcula:
  34822 Hebrǽos	Heb	60	1	3	qui cum sit splendor glóriæ, et figúra substántiæ ejus, portánsque ómnia verbo virtútis suæ, purgatiónem peccatórum fáciens, sedet ad déxteram majestátis in excélsis:
  34823 Hebrǽos	Heb	60	1	4	tanto mélior ángelis efféctus, quanto differéntius præ illis nomen hæreditávit.
  34824 Hebrǽos	Heb	60	1	5	Cui enim dixit aliquándo angelórum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in fílium?
  34825 Hebrǽos	Heb	60	1	6	Et cum íterum introdúcit primogénitum in orbem terræ, dicit: Et adórent eum omnes ángeli Dei.
  34826 Hebrǽos	Heb	60	1	7	Et ad ángelos quidem dicit: Qui facit ángelos suos spíritus, et minístros suos flammam ignis.
  34827 Hebrǽos	Heb	60	1	8	Ad Fílium autem: Thronus tuus Deus in sǽculum sǽculi: virga æquitátis, virga regni tui.
  34828 Hebrǽos	Heb	60	1	9	Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo exultatiónis præ particípibus tuis.
  34829 Hebrǽos	Heb	60	1	10	Et: Tu in princípio, Dómine, terram fundásti: et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
  34830 Hebrǽos	Heb	60	1	11	Ipsi períbunt, tu autem permanébis, et omnes ut vestiméntum veteráscent:
  34831 Hebrǽos	Heb	60	1	12	et velut amíctum mutábis eos, et mutabúntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.
  34832 Hebrǽos	Heb	60	1	13	Ad quem autem angelórum dixit aliquándo: Sede a dextris meis, quoadúsque ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum?
  34833 Hebrǽos	Heb	60	1	14	Nonne omnes sunt administratórii spíritus, in ministérium missi propter eos, qui hæreditátem cápient salútis?
  34834 Hebrǽos	Heb	60	2	1	Proptérea abundántius opórtet observáre nos ea quæ audívimus, ne forte pereffluámus.
  34835 Hebrǽos	Heb	60	2	2	Si enim qui per ángelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricátio, et inobediéntia accépit justam mercédis retributiónem:
  34836 Hebrǽos	Heb	60	2	3	quómodo nos effugiémus si tantam neglexérimus salútem? quæ cum inítium accepísset enarrári per Dóminum ab eis, qui audiérunt, in nos confirmáta est,
  34837 Hebrǽos	Heb	60	2	4	contestánte Deo signis et porténtis, et váriis virtútibus, et Spíritus Sancti distributiónibus secúndum suam voluntátem.
  34838 Hebrǽos	Heb	60	2	5	Non enim ángelis subjécit Deus orbem terræ futúrum, de quo lóquimur.	b
  34839 Hebrǽos	Heb	60	2	6	Testátus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut fílius hóminis quóniam vísitas eum?
  34840 Hebrǽos	Heb	60	2	7	Minuísti eum paulo minus ab ángelis: glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
  34841 Hebrǽos	Heb	60	2	8	Ómnia subjecísti sub pédibus ejus. In eo enim quod ómnia ei subjécit, nihil dimísit non subjéctum ei. Nunc autem necdum vidémus ómnia subjécta ei.
  34842 Hebrǽos	Heb	60	2	9	Eum autem, qui módico quam ángeli minorátus est, vidémus Jesum propter passiónem mortis, glória et honóre coronátum: ut, grátia Dei, pro ómnibus gustáret mortem.
  34843 Hebrǽos	Heb	60	2	10	Decébat enim eum, propter quem ómnia, et per quem ómnia, qui multos fílios in glóriam addúxerat, auctórem salútis eórum per passiónem consummáre.
  34844 Hebrǽos	Heb	60	2	11	Qui enim sanctíficat, et qui sanctificántur, ex uno omnes. Propter quam causam non confúnditur fratres eos vocáre, dicens:
  34845 Hebrǽos	Heb	60	2	12	Nuntiábo nomen tuum frátribus meis: in médio ecclésiæ laudábo te.
  34846 Hebrǽos	Heb	60	2	13	Et íterum: Ego ero fidens in eum. Et íterum: Ecce ego, et púeri mei, quos dedit mihi Deus.
  34847 Hebrǽos	Heb	60	2	14	Quia ergo púeri communicavérunt carni, et sánguini, et ipse simíliter participávit eísdem: ut per mortem destrúeret eum qui habébat mortis impérium, id est, diábolum:
  34848 Hebrǽos	Heb	60	2	15	et liberáret eos qui timóre mortis per totam vitam obnóxii erant servitúti.
  34849 Hebrǽos	Heb	60	2	16	Nusquam enim ángelos apprehéndit, sed semen Ábrahæ apprehéndit.
  34850 Hebrǽos	Heb	60	2	17	Unde débuit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret, et fidélis póntifex ad Deum, ut repropitiáret delícta pópuli.
  34851 Hebrǽos	Heb	60	2	18	In eo enim, in quo passus est ipse et tentátus, potens est et eis, qui tentántur, auxiliári.
  34852 Hebrǽos	Heb	60	3	1	Unde, fratres sancti, vocatiónis cæléstis partícipes, consideráte Apóstolum, et pontíficem confessiónis nostræ Jesum:
  34853 Hebrǽos	Heb	60	3	2	qui fidélis est ei, qui fecit illum, sicut et Móyses in omni domo ejus.
  34854 Hebrǽos	Heb	60	3	3	Amplióris enim glóriæ iste præ Móyse dignus est hábitus, quanto ampliórem honórem habet domus, qui fabricávit illam.
  34855 Hebrǽos	Heb	60	3	4	Omnis namque domus fabricátur ab áliquo: qui autem ómnia creávit, Deus est.
  34856 Hebrǽos	Heb	60	3	5	Et Móyses quidem fidélis erat in tota domo ejus tamquam fámulus, in testimónium eórum, quæ dicénda erant:
  34857 Hebrǽos	Heb	60	3	6	Christus vero tamquam fílius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fidúciam, et glóriam spei usque ad finem, firmam retineámus.
  34858 Hebrǽos	Heb	60	3	7	Quaprópter sicut dicit Spíritus Sanctus: Hódie si vocem ejus audiéritis,	b
  34859 Hebrǽos	Heb	60	3	8	nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto,
  34860 Hebrǽos	Heb	60	3	9	ubi tentavérunt me patres vestri: probavérunt, et vidérunt ópera mea
  34861 Hebrǽos	Heb	60	3	10	quadragínta annis: propter quod infénsus fui generatióni huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognovérunt vias meas,
  34862 Hebrǽos	Heb	60	3	11	sicut jurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
  34863 Hebrǽos	Heb	60	3	12	Vidéte fratres, ne forte sit in áliquo vestrum cor malum incredulitátis, discedéndi a Deo vivo:
  34864 Hebrǽos	Heb	60	3	13	sed adhortámini vosmetípsos per síngulos dies, donec hódie cognominátur, ut non obdurétur quis ex vobis fallácia peccáti.
  34865 Hebrǽos	Heb	60	3	14	Partícipes enim Christi effécti sumus, si tamen inítium substántiæ ejus usque ad finem firmum retineámus.
  34866 Hebrǽos	Heb	60	3	15	Dum dícitur: Hódie si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, quemádmodum in illa exacerbatióne.
  34867 Hebrǽos	Heb	60	3	16	Quidam enim audiéntes exacerbavérunt: sed non univérsi qui profécti sunt ex Ægýpto per Móysen.
  34868 Hebrǽos	Heb	60	3	17	Quibus autem infénsus est quadragínta annis? nonne illis qui peccavérunt, quorum cadávera prostráta sunt in desérto?
  34869 Hebrǽos	Heb	60	3	18	Quibus autem jurávit non introíre in réquiem ipsíus, nisi illis qui incréduli fuérunt?
  34870 Hebrǽos	Heb	60	3	19	Et vidémus, quia non potuérunt introíre propter incredulitátem.
  34871 Hebrǽos	Heb	60	4	1	Timeámus ergo ne forte relícta pollicitatióne introëúndi in réquiem ejus, existimétur áliquis ex vobis deésse.
  34872 Hebrǽos	Heb	60	4	2	Étenim et nobis nuntiátum est, quemádmodum et illis: sed non prófuit illis sermo audítus, non admístus fídei ex iis quæ audiérunt.
  34873 Hebrǽos	Heb	60	4	3	Ingrediémur enim in réquiem, qui credídimus: quemádmodum dixit: Sicut jurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam: et quidem opéribus ab institutióne mundi perféctis.
  34874 Hebrǽos	Heb	60	4	4	Dixit enim in quodam loco de die séptima sic: Et requiévit Deus die séptima ab ómnibus opéribus suis.
  34875 Hebrǽos	Heb	60	4	5	Et in isto rursum: Si introíbunt in réquiem meam.
  34876 Hebrǽos	Heb	60	4	6	Quóniam ergo súperest introíre quosdam in illam, et ii, quibus prióribus annuntiátum est, non introiérunt propter incredulitátem:
  34877 Hebrǽos	Heb	60	4	7	íterum términat diem quemdam, Hódie, in David dicéndo, post tantum témporis, sicut supra dictum est: Hódie si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra.
  34878 Hebrǽos	Heb	60	4	8	Nam si eis Jesus réquiem præstitísset, numquam de ália loquerétur, posthac, die.
  34879 Hebrǽos	Heb	60	4	9	Ítaque relínquitur sabbatísmus pópulo Dei.
  34880 Hebrǽos	Heb	60	4	10	Qui enim ingréssus est in réquiem ejus, étiam ipse requiévit ab opéribus suis, sicut a suis Deus.
  34881 Hebrǽos	Heb	60	4	11	Festinémus ergo íngredi in illam réquiem: ut ne in idípsum quis íncidat incredulitátis exémplum.	b
  34882 Hebrǽos	Heb	60	4	12	Vivus est enim sermo Dei, et éfficax et penetrabílior omni gládio ancípiti: et pertíngens usque ad divisiónem ánimæ ac spíritus: compágum quoque ac medullárum, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis.
  34883 Hebrǽos	Heb	60	4	13	Et non est ulla creatúra invisíbilis in conspéctu ejus: ómnia autem nuda et apérta sunt óculis ejus, ad quem nobis sermo.
  34884 Hebrǽos	Heb	60	4	14	Habéntes ergo pontíficem magnum qui penetrávit cælos, Jesum Fílium Dei, teneámus confessiónem.	b
  34885 Hebrǽos	Heb	60	4	15	Non enim habémus pontíficem qui non possit cómpati infirmitátibus nostris: tentátum autem per ómnia pro similitúdine absque peccáto.
  34886 Hebrǽos	Heb	60	4	16	Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ: ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno.
  34887 Hebrǽos	Heb	60	5	1	Omnis namque póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in iis quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona, et sacrifícia pro peccátis:
  34888 Hebrǽos	Heb	60	5	2	qui condolére possit iis qui ignórant et errant: quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte:
  34889 Hebrǽos	Heb	60	5	3	et proptérea debet, quemádmodum pro pópulo, ita étiam et pro semetípso offérre pro peccátis.
  34890 Hebrǽos	Heb	60	5	4	Nec quisquam sumit sibi honórem, sed qui vocátur a Deo, tamquam Áaron.
  34891 Hebrǽos	Heb	60	5	5	Sic et Christus non semetípsum clarificávit ut póntifex fíeret: sed qui locútus est ad eum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
  34892 Hebrǽos	Heb	60	5	6	Quemádmodum et in álio loco dicit: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech.
  34893 Hebrǽos	Heb	60	5	7	Qui in diébus carnis suæ preces, supplicationésque ad eum qui possit illum salvum fácere a morte cum clamóre válido, et lácrimis ófferens, exaudítus est pro sua reveréntia.
  34894 Hebrǽos	Heb	60	5	8	Et quidem cum esset Fílius Dei, dídicit ex iis, quæ passus est, obediéntiam:
  34895 Hebrǽos	Heb	60	5	9	et consummátus, factus est ómnibus obtemperántibus sibi, causa salútis ætérnæ,
  34896 Hebrǽos	Heb	60	5	10	appellátus a Deo póntifex juxta órdinem Melchísedech.
  34897 Hebrǽos	Heb	60	5	11	De quo nobis grandis sermo, et ininterpretábilis ad dicéndum: quóniam imbecílles facti estis ad audiéndum.	b
  34898 Hebrǽos	Heb	60	5	12	Étenim cum deberétis magístri esse propter tempus, rursum indigétis ut vos doceámini quæ sint eleménta exórdii sermónum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non sólido cibo.
  34899 Hebrǽos	Heb	60	5	13	Omnis enim, qui lactis est párticeps, expers est sermónis justítiæ: párvulus enim est.
  34900 Hebrǽos	Heb	60	5	14	Perfectórum autem est sólidus cibus: eórum, qui pro consuetúdine exercitátos habent sensus ad discretiónem boni ac mali.
  34901 Hebrǽos	Heb	60	6	1	Quaprópter intermitténtes inchoatiónis Christi sermónem, ad perfectióra ferámur, non rursum jaciéntes fundaméntum pœniténtiæ ab opéribus mórtuis, et fídei ad Deum,
  34902 Hebrǽos	Heb	60	6	2	baptísmatum doctrínæ, impositiónis quoque mánuum, ac resurrectiónis mortuórum, et judícii ætérni.
  34903 Hebrǽos	Heb	60	6	3	Et hoc faciémus, si quidem permíserit Deus.
  34904 Hebrǽos	Heb	60	6	4	Impossíbile est enim eos qui semel sunt illumináti, gustavérunt étiam donum cæléste, et partícipes facti sunt Spíritus Sancti,
  34905 Hebrǽos	Heb	60	6	5	gustavérunt nihilóminus bonum Dei verbum, virtutésque sǽculi ventúri,
  34906 Hebrǽos	Heb	60	6	6	et prolápsi sunt; rursus renovári ad pœniténtiam, rursum crucifigéntes sibimetípsis Fílium Dei, et osténtui habéntes.
  34907 Hebrǽos	Heb	60	6	7	Terra enim sæpe veniéntem super se bibens imbrem, et génerans herbam opportúnam illis, a quibus cólitur, áccipit benedictiónem a Deo:
  34908 Hebrǽos	Heb	60	6	8	próferens autem spinas ac tríbulos, réproba est, et maledícto próxima: cujus consummátio in combustiónem.
  34909 Hebrǽos	Heb	60	6	9	Confídimus autem de vobis dilectíssimi melióra, et vicinióra salúti: tamétsi ita lóquimur.
  34910 Hebrǽos	Heb	60	6	10	Non enim injústus Deus, ut obliviscátur óperis vestri, et dilectiónis, quam ostendístis in nómine ipsíus, qui ministrástis sanctis, et ministrátis.
  34911 Hebrǽos	Heb	60	6	11	Cúpimus autem unumquémque vestrum eámdem ostentáre sollicitúdinem ad expletiónem spei usque in finem:
  34912 Hebrǽos	Heb	60	6	12	ut non segnes efficiámini, verum imitatóres eórum, qui fide, et patiéntia hæreditábunt promissiónes.
  34913 Hebrǽos	Heb	60	6	13	Ábrahæ namque promíttens Deus, quóniam néminem hábuit, per quem juráret, majórem, jurávit per semetípsum,	b
  34914 Hebrǽos	Heb	60	6	14	dicens: Nisi benedícens benedícam te, et multíplicans multiplicábo te.
  34915 Hebrǽos	Heb	60	6	15	Et sic longanímiter ferens, adéptus est repromissiónem.
  34916 Hebrǽos	Heb	60	6	16	Hómines enim per majórem sui jurant: et omnis controvérsiæ eórum finis, ad confirmatiónem, est juraméntum.
  34917 Hebrǽos	Heb	60	6	17	In quo abundántius volens Deus osténdere pollicitatiónis hærédibus, immobilitátem consílii sui, interpósuit jusjurándum:
  34918 Hebrǽos	Heb	60	6	18	ut per duas res immóbiles, quibus impossíbile est mentíri Deum, fortíssimum solátium habeámus, qui confúgimus ad tenéndam propósitam spem,
  34919 Hebrǽos	Heb	60	6	19	quam sicut ánchoram habémus ánimæ tutam ac firmam, et incedéntem usque ad interióra veláminis,
  34920 Hebrǽos	Heb	60	6	20	ubi præcúrsor pro nobis introívit Jesus, secúndum órdinem Melchísedech póntifex factus in ætérnum.
  34921 Hebrǽos	Heb	60	7	1	Hic enim Melchísedech, rex Salem, sacérdos Dei summi, qui obviávit Ábrahæ regrésso a cæde regum, et benedíxit ei:
  34922 Hebrǽos	Heb	60	7	2	cui et décimas ómnium divísit Ábraham: primum quidem qui interpretátur rex justítiæ: deínde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
  34923 Hebrǽos	Heb	60	7	3	sine patre, sine matre, sine genealógia, neque inítium diérum, neque finem vitæ habens, assimilátus autem Fílio Dei, manet sacérdos in perpétuum.
  34924 Hebrǽos	Heb	60	7	4	Intuémini autem quantus sit hic, cui et décimas dedit de præcípuis Ábraham patriárcha.
  34925 Hebrǽos	Heb	60	7	5	Et quidem de fíliis Levi sacerdótium accipiéntes, mandátum habent décimas súmere a pópulo secúndum legem, id est, a frátribus suis: quamquam et ipsi exíerint de lumbis Ábrahæ.
  34926 Hebrǽos	Heb	60	7	6	Cujus autem generátio non annumerátur in eis, décimas sumpsit ab Ábraham, et hunc, qui habébat repromissiónes, benedíxit.
  34927 Hebrǽos	Heb	60	7	7	Sine ulla autem contradictióne, quod minus est, a melióre benedícitur.
  34928 Hebrǽos	Heb	60	7	8	Et hic quidem, décimas moriéntes hómines accípiunt: ibi autem contestátur, quia vivit.
  34929 Hebrǽos	Heb	60	7	9	Et (ut ita dictum sit) per Ábraham, et Levi, qui décimas accépit, decimátus est:
  34930 Hebrǽos	Heb	60	7	10	adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviávit ei Melchísedech.
  34931 Hebrǽos	Heb	60	7	11	Si ergo consummátio per sacerdótium Levíticum erat (pópulus enim sub ipso legem accépit) quid adhuc necessárium fuit secúndum órdinem Melchísedech, álium súrgere sacerdótem, et non secúndum órdinem Áaron dici?	b
  34932 Hebrǽos	Heb	60	7	12	Transláto enim sacerdótio, necésse est ut et legis translátio fiat.
  34933 Hebrǽos	Heb	60	7	13	In quo enim hæc dicúntur, de ália tribu est, de qua nullus altári præsto fuit.
  34934 Hebrǽos	Heb	60	7	14	Maniféstum est enim quod ex Juda ortus sit Dóminus noster: in qua tribu nihil de sacerdótibus Móyses locútus est.
  34935 Hebrǽos	Heb	60	7	15	Et ámplius adhuc maniféstum est: si secúndum similitúdinem Melchísedech exsúrgat álius sacérdos,
  34936 Hebrǽos	Heb	60	7	16	qui non secúndum legem mandáti carnális factus est, sed secúndum virtútem vitæ insolúbilis.
  34937 Hebrǽos	Heb	60	7	17	Contestátur enim: Quóniam tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech.
  34938 Hebrǽos	Heb	60	7	18	Reprobátio quidem fit præcedéntis mandáti, propter infirmitátem ejus, et inutilitátem:
  34939 Hebrǽos	Heb	60	7	19	nihil enim ad perféctum addúxit lex: introdúctio vero melióris spei, per quam proximámus ad Deum.
  34940 Hebrǽos	Heb	60	7	20	Et quantum est non sine jurejurándo (álii quidem sine jurejurándo sacerdótes facti sunt,
  34941 Hebrǽos	Heb	60	7	21	hic autem cum jurejurándo per eum, qui dixit ad illum: Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: tu es sacérdos in ætérnum):
  34942 Hebrǽos	Heb	60	7	22	in tantum melióris testaménti sponsor factus est Jesus.
  34943 Hebrǽos	Heb	60	7	23	Et álii quidem plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére:
  34944 Hebrǽos	Heb	60	7	24	hic autem eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium.
  34945 Hebrǽos	Heb	60	7	25	Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum: semper vivens ad interpellándum pro nobis.
  34946 Hebrǽos	Heb	60	7	26	Talis enim decébat ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cælis factus:
  34947 Hebrǽos	Heb	60	7	27	qui non habet necessitátem quotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli: hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo.
  34948 Hebrǽos	Heb	60	7	28	Lex enim hómines constítuit sacerdótes infirmitátem habéntes: sermo autem jurisjurándi, qui post legem est, Fílium in ætérnum perféctum.
  34949 Hebrǽos	Heb	60	8	1	Capítulum autem super ea quæ dicúntur: Talem habémus pontíficem, qui consédit in déxtera sedis magnitúdinis in cælis,
  34950 Hebrǽos	Heb	60	8	2	sanctórum miníster, et tabernáculi veri, quod fixit Dóminus, et non homo.
  34951 Hebrǽos	Heb	60	8	3	Omnis enim póntifex ad offeréndum múnera, et hóstias constitúitur: unde necésse est et hunc habére áliquid, quod ófferat.
  34952 Hebrǽos	Heb	60	8	4	Si ergo esset super terram, nec esset sacérdos: cum essent qui ófferent secúndum legem múnera,
  34953 Hebrǽos	Heb	60	8	5	qui exemplári, et umbræ desérviunt cæléstium. Sicut respónsum est Móysi, cum consummáret tabernáculum: Vide (inquit) ómnia fácito secúndum exémplar, quod tibi osténsum est in monte.
  34954 Hebrǽos	Heb	60	8	6	Nunc autem mélius sortítus est ministérium, quanto et melióris testaménti mediátor est, quod in melióribus repromissiónibus sancítum est.
  34955 Hebrǽos	Heb	60	8	7	Nam si illud prius culpa vacásset, non útique secúndi locus inquirerétur.
  34956 Hebrǽos	Heb	60	8	8	Vitúperans enim eos dicit: Ecce dies vénient, dicit Dóminus: et consummábo super domum Ísraël, et super domum Juda, testaméntum novum,
  34957 Hebrǽos	Heb	60	8	9	non secúndum testaméntum quod feci pátribus eórum in die qua apprehéndi manum eórum ut edúcerem illos de terra Ægýpti: quóniam ipsi non permansérunt in testaménto meo: et ego negléxi eos, dicit Dóminus.
  34958 Hebrǽos	Heb	60	8	10	Quia hoc est testaméntum quod dispónam dómui Ísraël post dies illos, dicit Dóminus: dando leges meas in mentem eórum, et in corde eórum superscríbam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum:
  34959 Hebrǽos	Heb	60	8	11	et non docébit unusquísque próximum suum, et unusquísque fratrem suum, dicens: Cognósce Dóminum: quóniam omnes scient me a minóre usque ad majórem eórum:
  34960 Hebrǽos	Heb	60	8	12	quia propítius ero iniquitátibus eórum, et peccatórum eórum jam non memorábor.
  34961 Hebrǽos	Heb	60	8	13	Dicéndo autem novum: veterávit prius. Quod autem antiquátur, et senéscit, prope intéritum est.
  34962 Hebrǽos	Heb	60	9	1	Hábuit quidem et prius justificatiónes cultúræ, et Sanctum sæculáre.
  34963 Hebrǽos	Heb	60	9	2	Tabernáculum enim factum est primum, in quo erant candelábra, et mensa, et proposítio panum, quæ dícitur Sancta.
  34964 Hebrǽos	Heb	60	9	3	Post velaméntum autem secúndum, tabernáculum, quod dícitur Sancta sanctórum:
  34965 Hebrǽos	Heb	60	9	4	áureum habens thuríbulum, et arcam testaménti circumtéctam ex omni parte auro, in qua urna áurea habens manna, et virga Áaron, quæ frondúerat, et tábulæ testaménti,
  34966 Hebrǽos	Heb	60	9	5	supérque eam erant chérubim glóriæ obumbrántia propitiatórium: de quibus non est modo dicéndum per síngula.
  34967 Hebrǽos	Heb	60	9	6	His vero ita compósitis, in prióri quidem tabernáculo semper introíbant sacerdótes, sacrificiórum offícia consummántes:
  34968 Hebrǽos	Heb	60	9	7	in secúndo autem semel in anno solus póntifex non sine sánguine, quem offert pro sua et pópuli ignorántia:
  34969 Hebrǽos	Heb	60	9	8	hoc significánte Spíritu Sancto, nondum propalátam esse sanctórum viam, adhuc prióre tabernáculo habénte statum:
  34970 Hebrǽos	Heb	60	9	9	quæ parábola est témporis instántis: juxta quam múnera, et hóstiæ offerúntur, quæ non possunt juxta consciéntiam perféctum fácere serviéntem, solúmmodo in cibis, et in pótibus,
  34971 Hebrǽos	Heb	60	9	10	et váriis baptismátibus, et justítiis carnis usque ad tempus correctiónis impósitis.
  34972 Hebrǽos	Heb	60	9	11	Christus autem assístens póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum, non manufáctum, id est, non hujus creatiónis:
  34973 Hebrǽos	Heb	60	9	12	neque per sánguinem hircórum aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta.
  34974 Hebrǽos	Heb	60	9	13	Si enim sanguis hircórum et taurórum, et cinis vítulæ aspérsus inquinátos sanctíficat ad emundatiónem carnis:
  34975 Hebrǽos	Heb	60	9	14	quanto magis sanguis Christi, qui per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis, ad serviéndum Deo vivénti?
  34976 Hebrǽos	Heb	60	9	15	Et ídeo novi testaménti mediátor est: ut morte intercedénte, in redemptiónem eárum prævaricatiónum, quæ erant sub prióri testaménto, repromissiónem accípiant qui vocáti sunt ætérnæ hæreditátis.	b
  34977 Hebrǽos	Heb	60	9	16	Ubi enim testaméntum est, mors necésse est intercédat testatóris.
  34978 Hebrǽos	Heb	60	9	17	Testaméntum enim in mórtuis confirmátum est: alióquin nondum valet, dum vivit qui testátus est.
  34979 Hebrǽos	Heb	60	9	18	Unde nec primum quidem sine sánguine dedicátum est.
  34980 Hebrǽos	Heb	60	9	19	Lecto enim omni mandáto legis a Móyse univérso pópulo, accípiens sánguinem vitulórum et hircórum cum aqua, et lana coccínea, et hyssópo, ipsum quoque librum, et omnem pópulum aspérsit,
  34981 Hebrǽos	Heb	60	9	20	dicens: Hic sanguis testaménti, quod mandávit ad vos Deus.
  34982 Hebrǽos	Heb	60	9	21	Étiam tabernáculum et ómnia vasa ministérii sánguine simíliter aspérsit.
  34983 Hebrǽos	Heb	60	9	22	Et ómnia pene in sánguine secúndum legem mundántur: et sine sánguinis effusióne non fit remíssio.
  34984 Hebrǽos	Heb	60	9	23	Necésse est ergo exemplária quidem cæléstium his mundári: ipsa autem cæléstia melióribus hóstiis quam istis.
  34985 Hebrǽos	Heb	60	9	24	Non enim in manufácta Sancta Jesus introívit exemplária verórum: sed in ipsum cælum, ut appáreat nunc vúltui Dei pro nobis:
  34986 Hebrǽos	Heb	60	9	25	neque ut sæpe ófferat semetípsum, quemádmodum póntifex intrat in Sancta per síngulos annos in sánguine aliéno:
  34987 Hebrǽos	Heb	60	9	26	alióquin oportébat eum frequénter pati ab orígine mundi: nunc autem semel in consummatióne sæculórum, ad destitutiónem peccáti, per hóstiam suam appáruit.
  34988 Hebrǽos	Heb	60	9	27	Et quemádmodum statútum est homínibus semel mori, post hoc autem judícium:
  34989 Hebrǽos	Heb	60	9	28	sic et Christus semel oblátus est ad multórum exhauriénda peccáta: secúndo sine peccáto apparébit exspectántibus se, in salútem.
  34990 Hebrǽos	Heb	60	10	1	Umbram enim habens lex futurórum bonórum, non ipsam imáginem rerum: per síngulos annos, eísdem ipsis hóstiis quas ófferunt indesinénter, numquam potest accedéntes perféctos fácere:
  34991 Hebrǽos	Heb	60	10	2	alióquin cessássent offérri: ídeo quod nullam habérent ultra consciéntiam peccáti, cultóres semel mundáti:
  34992 Hebrǽos	Heb	60	10	3	sed in ipsis commemorátio peccatórum per síngulos annos fit.
  34993 Hebrǽos	Heb	60	10	4	Impossíbile enim est sánguine taurórum et hircórum auférri peccáta.
  34994 Hebrǽos	Heb	60	10	5	Ídeo ingrédiens mundum dicit: Hóstiam et oblatiónem noluísti: corpus autem aptásti mihi:
  34995 Hebrǽos	Heb	60	10	6	holocautómata pro peccáto non tibi placuérunt.
  34996 Hebrǽos	Heb	60	10	7	Tunc dixi: Ecce vénio: in cápite libri scriptum est de me: Ut fáciam, Deus, voluntátem tuam.
  34997 Hebrǽos	Heb	60	10	8	Supérius dicens: Quia hóstias, et oblatiónes, et holocautómata pro peccáto noluísti, nec plácita sunt tibi, quæ secúndum legem offerúntur,
  34998 Hebrǽos	Heb	60	10	9	tunc dixi: Ecce vénio, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam: aufert primum, ut sequens státuat.
  34999 Hebrǽos	Heb	60	10	10	In qua voluntáte sanctificáti sumus per oblatiónem córporis Jesu Christi semel.
  35000 Hebrǽos	Heb	60	10	11	Et omnis quidem sacérdos præsto est quotídie minístrans, et eásdem sæpe ófferens hóstias, quæ numquam possunt auférre peccáta:
  35001 Hebrǽos	Heb	60	10	12	hic autem unam pro peccátis ófferens hóstiam, in sempitérnum sedet in déxtera Dei,
  35002 Hebrǽos	Heb	60	10	13	de cétero exspéctans donec ponántur inimíci ejus scabéllum pedum ejus.
  35003 Hebrǽos	Heb	60	10	14	Una enim oblatióne, consummávit in sempitérnum sanctificátos.
  35004 Hebrǽos	Heb	60	10	15	Contestátur autem nos et Spíritus Sanctus. Postquam enim dixit:
  35005 Hebrǽos	Heb	60	10	16	Hoc autem testaméntum, quod testábor ad illos post dies illos, dicit Dóminus, dando leges meas in córdibus eórum, et in méntibus eórum superscríbam eas:
  35006 Hebrǽos	Heb	60	10	17	et peccatórum, et iniquitátum eórum jam non recordábor ámplius.
  35007 Hebrǽos	Heb	60	10	18	Ubi autem horum remíssio: jam non est oblátio pro peccáto.
  35008 Hebrǽos	Heb	60	10	19	Habéntes ítaque, fratres, fidúciam in intróitu sanctórum in sánguine Christi,	b
  35009 Hebrǽos	Heb	60	10	20	quam initiávit nobis viam novam, et vivéntem per velámen, id est, carnem suam,
  35010 Hebrǽos	Heb	60	10	21	et sacerdótem magnum super domum Dei:
  35011 Hebrǽos	Heb	60	10	22	accedámus cum vero corde in plenitúdine fídei, aspérsi corda a consciéntia mala, et ablúti corpus aqua munda,
  35012 Hebrǽos	Heb	60	10	23	teneámus spei nostræ confessiónem indeclinábilem (fidélis enim est qui repromísit),
  35013 Hebrǽos	Heb	60	10	24	et considerémus ínvicem in provocatiónem caritátis, et bonórum óperum:
  35014 Hebrǽos	Heb	60	10	25	non deseréntes collectiónem nostram, sicut consuetúdinis est quibúsdam, sed consolántes, et tanto magis quanto vidéritis appropinquántem diem.
  35015 Hebrǽos	Heb	60	10	26	Voluntárie enim peccántibus nobis post accéptam notítiam veritátis, jam non relínquitur pro peccátis hóstia,
  35016 Hebrǽos	Heb	60	10	27	terríbilis autem quædam exspectátio judícii, et ignis æmulátio, quæ consumptúra est adversários.
  35017 Hebrǽos	Heb	60	10	28	Írritam quis fáciens legem Móysi, sine ulla miseratióne duóbus vel tribus téstibus móritur:
  35018 Hebrǽos	Heb	60	10	29	quanto magis putátis deterióra meréri supplícia qui Fílium Dei conculcáverit, et sánguinem testaménti pollútum dúxerit, in quo sanctificátus est, et spirítui grátiæ contuméliam fécerit?
  35019 Hebrǽos	Heb	60	10	30	Scimus enim qui dixit: Mihi vindícta, et ego retríbuam. Et íterum: Quia judicábit Dóminus pópulum suum.
  35020 Hebrǽos	Heb	60	10	31	Horréndum est incídere in manus Dei vivéntis.
  35021 Hebrǽos	Heb	60	10	32	Rememorámini autem prístinos dies, in quibus illumináti, magnum certámen sustinuístis passiónum:	b
  35022 Hebrǽos	Heb	60	10	33	et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti.
  35023 Hebrǽos	Heb	60	10	34	Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habére meliórem et manéntem substántiam.
  35024 Hebrǽos	Heb	60	10	35	Nolíte ítaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem.
  35025 Hebrǽos	Heb	60	10	36	Patiéntia enim vobis necessária est: ut voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem.
  35026 Hebrǽos	Heb	60	10	37	Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit.
  35027 Hebrǽos	Heb	60	10	38	Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtráxerit se, non placébit ánimæ meæ.
  35028 Hebrǽos	Heb	60	10	39	Nos autem non sumus subtractiónis fílii in perditiónem, sed fídei in acquisitiónem ánimæ.
  35029 Hebrǽos	Heb	60	11	1	Est autem fides sperandárum substántia rerum, arguméntum non apparéntium.
  35030 Hebrǽos	Heb	60	11	2	In hac enim testimónium consecúti sunt senes.
  35031 Hebrǽos	Heb	60	11	3	Fide intellígimus aptáta esse sǽcula verbo Dei: ut ex invisibílibus visibília fíerent.
  35032 Hebrǽos	Heb	60	11	4	Fide plúrimam hóstiam Abel, quam Cain, óbtulit Deo, per quam testimónium consecútus est esse justus, testimónium perhibénte munéribus ejus Deo, et per illam defúnctus adhuc lóquitur.
  35033 Hebrǽos	Heb	60	11	5	Fide Henoch translátus est ne vidéret mortem, et non inveniebátur, quia tránstulit illum Deus: ante translatiónem enim testimónium hábuit placuísse Deo.
  35034 Hebrǽos	Heb	60	11	6	Sine fide autem impossíbile est placére Deo. Crédere enim opórtet accedéntem ad Deum quia est, et inquiréntibus se remunerátor sit.
  35035 Hebrǽos	Heb	60	11	7	Fide Noë respónso accépto de iis quæ adhuc non videbántur, métuens aptávit arcam in salútem domus suæ, per quam damnávit mundum: et justítiæ, quæ per fidem est, hæres est institútus.
  35036 Hebrǽos	Heb	60	11	8	Fide qui vocátur Ábraham obedívit in locum exíre, quem acceptúrus erat in hæreditátem: et éxiit, nésciens quo iret.
  35037 Hebrǽos	Heb	60	11	9	Fide demorátus est in terra repromissiónis, tamquam in aliéna, in cásulis habitándo cum Ísaac et Jacob cohærédibus repromissiónis ejúsdem.
  35038 Hebrǽos	Heb	60	11	10	Exspectábat enim fundaménta habéntem civitátem: cujus ártifex et cónditor Deus.
  35039 Hebrǽos	Heb	60	11	11	Fide et ipsa Sara stérilis virtútem in conceptiónem séminis accépit, étiam præter tempus ætátis: quóniam fidélem crédidit esse eum qui repromíserat.
  35040 Hebrǽos	Heb	60	11	12	Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emórtuo) tamquam sídera cæli in multitúdinem, et sicut aréna, quæ est ad oram maris, innumerábilis.
  35041 Hebrǽos	Heb	60	11	13	Juxta fidem defúncti sunt omnes isti, non accéptis repromissiónibus, sed a longe eas aspiciéntes, et salutántes, et confiténtes quia peregríni et hóspites sunt super terram.
  35042 Hebrǽos	Heb	60	11	14	Qui enim hæc dicunt, signíficant se pátriam inquírere.
  35043 Hebrǽos	Heb	60	11	15	Et si quidem ipsíus meminíssent de qua exiérunt, habébant útique tempus reverténdi:
  35044 Hebrǽos	Heb	60	11	16	nunc autem meliórem áppetunt, id est, cæléstem. Ídeo non confúnditur Deus vocári Deus eórum: parávit enim illis civitátem.
  35045 Hebrǽos	Heb	60	11	17	Fide óbtulit Ábraham Ísaac, cum tentarétur, et unigénitum offerébat, qui suscéperat repromissiónes:	b
  35046 Hebrǽos	Heb	60	11	18	ad quem dictum est: Quia in Ísaac vocábitur tibi semen:
  35047 Hebrǽos	Heb	60	11	19	árbitrans quia et a mórtuis suscitáre potens est Deus: unde eum et in parábolam accépit.
  35048 Hebrǽos	Heb	60	11	20	Fide et de futúris benedíxit Ísaac Jacob et Esau.
  35049 Hebrǽos	Heb	60	11	21	Fide Jacob, móriens, síngulos filiórum Joseph benedíxit: et adorávit fastígium virgæ ejus.
  35050 Hebrǽos	Heb	60	11	22	Fide Joseph, móriens, de profectióne filiórum Ísraël memorátus est, et de óssibus suis mandávit.
  35051 Hebrǽos	Heb	60	11	23	Fide Móyses, natus, occultátus est ménsibus tribus a paréntibus suis, eo quod vidíssent elegántem infántem, et non timuérunt regis edíctum.
  35052 Hebrǽos	Heb	60	11	24	Fide Móyses grandis factus negávit se esse fílium fíliæ Pharaónis,
  35053 Hebrǽos	Heb	60	11	25	magis éligens afflígi cum pópulo Dei, quam temporális peccáti habére jucunditátem,
  35054 Hebrǽos	Heb	60	11	26	majóres divítias ǽstimans thesáuro Ægyptiórum, impropérium Christi: aspiciébat enim in remuneratiónem.
  35055 Hebrǽos	Heb	60	11	27	Fide relíquit Ægýptum, non véritus animositátem regis: invisíbilem enim tamquam videns sustínuit.
  35056 Hebrǽos	Heb	60	11	28	Fide celebrávit Pascha, et sánguinis effusiónem: ne qui vastábat primitíva, tángeret eos.
  35057 Hebrǽos	Heb	60	11	29	Fide transiérunt mare Rubrum tamquam per áridam terram: quod expérti Ægýptii, devoráti sunt.
  35058 Hebrǽos	Heb	60	11	30	Fide muri Jéricho corruérunt, circúitu diérum septem.
  35059 Hebrǽos	Heb	60	11	31	Fide Rahab méretrix non périit cum incrédulis, excípiens exploratóres cum pace.
  35060 Hebrǽos	Heb	60	11	32	Et quid adhuc dicam? defíciet enim me tempus enarrántem de Gédeon, Barac, Samson, Jephte, David, Sámuel, et prophétis:	b
  35061 Hebrǽos	Heb	60	11	33	qui per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum,
  35062 Hebrǽos	Heb	60	11	34	extinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum:
  35063 Hebrǽos	Heb	60	11	35	accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt non suscipiéntes redemptiónem ut meliórem invenírent resurrectiónem.
  35064 Hebrǽos	Heb	60	11	36	Álii vero ludíbria, et vérbera expérti, ínsuper et víncula, et cárceres:
  35065 Hebrǽos	Heb	60	11	37	lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt, circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflícti:
  35066 Hebrǽos	Heb	60	11	38	quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errántes, in móntibus, in spelúncis, et in cavérnis terræ.
  35067 Hebrǽos	Heb	60	11	39	Et hi omnes testimónio fídei probáti, non accepérunt repromissiónem,
  35068 Hebrǽos	Heb	60	11	40	Deo pro nobis mélius áliquid providénte, ut non sine nobis consummaréntur.
  35069 Hebrǽos	Heb	60	12	1	Ideóque et nos tantam habéntes impósitam nubem téstium, deponéntes omne pondus, et circúmstans nos peccátum, per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen:
  35070 Hebrǽos	Heb	60	12	2	aspiciéntes in auctórem fídei, et consummatórem Jesum, qui propósito sibi gáudio sustínuit crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera sedis Dei sedet.
  35071 Hebrǽos	Heb	60	12	3	Recogitáte enim eum qui talem sustínuit a peccatóribus advérsum semetípsum contradictiónem: ut ne fatigémini, ánimis vestris deficiéntes.
  35072 Hebrǽos	Heb	60	12	4	Nondum enim usque ad sánguinem restitístis, advérsus peccátum repugnántes:
  35073 Hebrǽos	Heb	60	12	5	et oblíti estis consolatiónis, quæ vobis tamquam fíliis lóquitur, dicens: Fili mi, noli neglígere disciplínam Dómini: neque fatigéris dum ab eo argúeris.
  35074 Hebrǽos	Heb	60	12	6	Quem enim díligit Dóminus, castígat: flagéllat autem omnem fílium, quem récipit.
  35075 Hebrǽos	Heb	60	12	7	In disciplína perseveráte. Tamquam fíliis vobis offert se Deus: quis enim fílius, quem non córripit pater?
  35076 Hebrǽos	Heb	60	12	8	quod si extra disciplínam estis, cujus partícipes facti sunt omnes: ergo adúlteri, et non fílii estis.
  35077 Hebrǽos	Heb	60	12	9	Deínde patres quidem carnis nostræ, eruditóres habúimus, et reverebámur eos, non multo magis obtemperábimus Patri spirítuum, et vivémus?
  35078 Hebrǽos	Heb	60	12	10	Et illi quidem in témpore paucórum diérum, secúndum voluntátem suam erudiébant nos: hic autem ad id quod útile est in recipiéndo sanctificatiónem ejus.
  35079 Hebrǽos	Heb	60	12	11	Omnis autem disciplína in præsénti quidem vidétur non esse gáudii, sed mœróris: póstea autem fructum pacatíssimum exercitátis per eam, reddet justítiæ.
  35080 Hebrǽos	Heb	60	12	12	Propter quod remíssas manus, et solúta génua erígite,
  35081 Hebrǽos	Heb	60	12	13	et gressus rectos fácite pédibus vestris: ut non cláudicans quis erret, magis autem sanétur.
  35082 Hebrǽos	Heb	60	12	14	Pacem sequímini cum ómnibus, et sanctimóniam, sine qua nemo vidébit Deum:
  35083 Hebrǽos	Heb	60	12	15	contemplántes nequis desit grátiæ Dei: ne qua radix amaritúdinis sursum gérminans impédiat, et per illam inquinéntur multi.
  35084 Hebrǽos	Heb	60	12	16	Ne quis fornicátor, aut profánus ut Esau: qui propter unam escam véndidit primitíva sua:
  35085 Hebrǽos	Heb	60	12	17	scitóte enim quóniam et póstea cúpiens hæreditáre benedictiónem, reprobátus est: non enim invénit pœniténtiæ locum, quamquam cum lácrimis inquisísset eam.
  35086 Hebrǽos	Heb	60	12	18	Non enim accessístis ad tractábilem montem, et accensíbilem ignem, et túrbinem, et calíginem, et procéllam,	b
  35087 Hebrǽos	Heb	60	12	19	et tubæ sonum, et vocem verbórum, quam qui audiérunt, excusavérunt se, ne eis fíeret verbum.
  35088 Hebrǽos	Heb	60	12	20	Non enim portábant quod dicebátur: Et si béstia tetígerit montem, lapidábitur.
  35089 Hebrǽos	Heb	60	12	21	Et ita terríbile erat quod videbátur. Móyses dixit: Extérritus sum, et tremebúndus.
  35090 Hebrǽos	Heb	60	12	22	Sed accessístis ad Sion montem, et civitátem Dei vivéntis, Jerúsalem cæléstem, et multórum míllium angelórum frequéntiam,
  35091 Hebrǽos	Heb	60	12	23	et ecclésiam primitivórum, qui conscrípti sunt in cælis, et júdicem ómnium Deum, et spíritus justórum perfectórum,
  35092 Hebrǽos	Heb	60	12	24	et testaménti novi mediatórem Jesum, et sánguinis aspersiónem mélius loquéntem quam Abel.
  35093 Hebrǽos	Heb	60	12	25	Vidéte ne recusétis loquéntem. Si enim illi non effugérunt, recusántes eum, qui super terram loquebátur: multo magis nos, qui de cælis loquéntem nobis avértimus.
  35094 Hebrǽos	Heb	60	12	26	Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromíttit, dicens: Adhuc semel, et ego movébo non solum terram, sed et cælum.
  35095 Hebrǽos	Heb	60	12	27	Quod autem, Adhuc semel, dicit: declárat mobílium translatiónem tamquam factórum, ut máneant ea quæ sunt immobília.
  35096 Hebrǽos	Heb	60	12	28	Ítaque regnum immóbile suscipiéntes, habémus grátiam: per quam serviámus placéntes Deo, cum metu et reveréntia.
  35097 Hebrǽos	Heb	60	12	29	Étenim Deus noster ignis consúmens est.
  35098 Hebrǽos	Heb	60	13	1	Cáritas fraternitátis máneat in vobis,
  35099 Hebrǽos	Heb	60	13	2	et hospitalitátem nolíte oblivísci: per hanc enim latuérunt quidam, ángelis hospítio recéptis.
  35100 Hebrǽos	Heb	60	13	3	Mementóte vinctórum, tamquam simul vincti: et laborántium, tamquam et ipsi in córpore morántes.
  35101 Hebrǽos	Heb	60	13	4	Honorábile connúbium in ómnibus, et thorus immaculátus. Fornicatóres enim, et adúlteros judicábit Deus.
  35102 Hebrǽos	Heb	60	13	5	Sint mores sine avarítia, conténti præséntibus: ipse enim dixit: Non te déseram, neque derelínquam:
  35103 Hebrǽos	Heb	60	13	6	ita ut confidénter dicámus: Dóminus mihi adjútor: non timébo quid fáciat mihi homo.
  35104 Hebrǽos	Heb	60	13	7	Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei: quorum intuéntes éxitum conversatiónis, imitámini fidem.	b
  35105 Hebrǽos	Heb	60	13	8	Jesus Christus heri, et hódie: ipse et in sǽcula.
  35106 Hebrǽos	Heb	60	13	9	Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci. Óptimum est enim grátia stabilíre cor, non escis: quæ non profuérunt ambulántibus in eis.
  35107 Hebrǽos	Heb	60	13	10	Habémus altáre, de quo édere non habent potestátem, qui tabernáculo desérviunt.
  35108 Hebrǽos	Heb	60	13	11	Quorum enim animálium infértur sanguis pro peccáto in Sancta per pontíficem, horum córpora cremántur extra castra.
  35109 Hebrǽos	Heb	60	13	12	Propter quod et Jesus, ut sanctificáret per suum sánguinem pópulum, extra portam passus est.
  35110 Hebrǽos	Heb	60	13	13	Exeámus ígitur ad eum extra castra, impropérium ejus portántes.
  35111 Hebrǽos	Heb	60	13	14	Non enim habémus hic manéntem civitátem, sed futúram inquírimus.
  35112 Hebrǽos	Heb	60	13	15	Per ipsum ergo offerámus hóstiam laudis semper Deo, id est, fructum labiórum confiténtium nómini ejus.
  35113 Hebrǽos	Heb	60	13	16	Beneficéntiæ autem et communiónis nolíte oblivísci: tálibus enim hóstiis promerétur Deus.
  35114 Hebrǽos	Heb	60	13	17	Obedíte præpósitis vestris, et subjacéte eis. Ipsi enim pervígilant quasi ratiónem pro animábus vestris redditúri, ut cum gáudio hoc fáciant, et non geméntes: hoc enim non éxpedit vobis.	b
  35115 Hebrǽos	Heb	60	13	18	Oráte pro nobis: confídimus enim quia bonam consciéntiam habémus in ómnibus bene voléntes conversári.
  35116 Hebrǽos	Heb	60	13	19	Ámplius autem déprecor vos hoc fácere, quo celérius restítuar vobis.
  35117 Hebrǽos	Heb	60	13	20	Deus autem pacis, qui edúxit de mórtuis pastórem magnum óvium, in sánguine testaménti ætérni, Dóminum nostrum Jesum Christum,
  35118 Hebrǽos	Heb	60	13	21	aptet vos in omni bono, ut faciátis ejus voluntátem: fáciens in vobis quod pláceat coram se per Jesum Christum: cui est glória in sǽcula sæculórum. Amen.
  35119 Hebrǽos	Heb	60	13	22	Rogo autem vos fratres, ut sufferátis verbum solátii. Étenim perpáucis scripsi vobis.
  35120 Hebrǽos	Heb	60	13	23	Cognóscite fratrem nostrum Timótheum dimíssum: cum quo (si celérius vénerit) vidébo vos.
  35121 Hebrǽos	Heb	60	13	24	Salutáte omnes præpósitos vestros, et omnes sanctos. Salútant vos de Itália fratres.
  35122 Hebrǽos	Heb	60	13	25	Grátia cum ómnibus vobis. Amen.
  35123 #	Jacóbi	Jas	Epístola Cathólica Beáti: Jacóbi Apóstoli
  35124 Jacóbi	Jas	61	1	1	Jacóbus, Dei et Dómini nostri Jesu Christi servus, duódecim tríbubus, quæ sunt in dispersióne, salútem.
  35125 Jacóbi	Jas	61	1	2	Omne gáudium existimáte fratres mei, cum in tentatiónes várias incidéritis:
  35126 Jacóbi	Jas	61	1	3	sciéntes quod probátio fídei vestræ patiéntiam operátur.
  35127 Jacóbi	Jas	61	1	4	Patiéntia autem opus perféctum habet: ut sitis perfécti et íntegri in nullo deficiéntes.
  35128 Jacóbi	Jas	61	1	5	Si quis autem vestrum índiget sapiéntia, póstulet a Deo, qui dat ómnibus affluénter, et non impróperat: et dábitur ei.
  35129 Jacóbi	Jas	61	1	6	Póstulet autem in fide nihil hǽsitans: qui enim hǽsitat, símilis est flúctui maris, qui a vento movétur et circumfértur:
  35130 Jacóbi	Jas	61	1	7	non ergo ǽstimet homo ille quod accípiat áliquid a Dómino.
  35131 Jacóbi	Jas	61	1	8	Vir duplex ánimo incónstans est in ómnibus viis suis.
  35132 Jacóbi	Jas	61	1	9	Gloriétur autem frater húmilis in exaltatióne sua:
  35133 Jacóbi	Jas	61	1	10	dives autem in humilitáte sua, quóniam sicut flos fœni transíbit;
  35134 Jacóbi	Jas	61	1	11	exórtus est enim sol cum ardóre, et arefécit fœnum, et flos ejus décidit, et decor vultus ejus depériit: ita et dives in itinéribus suis marcéscet.
  35135 Jacóbi	Jas	61	1	12	Beátus vir qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se.	b
  35136 Jacóbi	Jas	61	1	13	Nemo cum tentátur, dicat quóniam a Deo tentátur: Deus enim intentátor malórum est: ipse autem néminem tentat.
  35137 Jacóbi	Jas	61	1	14	Unusquísque vero tentátur a concupiscéntia sua abstráctus, et illéctus.
  35138 Jacóbi	Jas	61	1	15	Deínde concupiscéntia cum concéperit, parit peccátum: peccátum vero cum consummátum fúerit, génerat mortem.
  35139 Jacóbi	Jas	61	1	16	Nolíte ítaque erráre, fratres mei dilectíssimi.
  35140 Jacóbi	Jas	61	1	17	Omne datum óptimum, et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio, nec vicissitúdinis obumbrátio.
  35141 Jacóbi	Jas	61	1	18	Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium áliquod creatúræ ejus.
  35142 Jacóbi	Jas	61	1	19	Scitis, fratres mei dilectíssimi. Sit autem omnis homo velox ad audiéndum: tardus autem ad loquéndum, et tardus ad iram.
  35143 Jacóbi	Jas	61	1	20	Ira enim viri justítiam Dei non operátur.
  35144 Jacóbi	Jas	61	1	21	Propter quod abjiciéntes omnem immundítiam, et abundántiam malítiæ, in mansuetúdine suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras.
  35145 Jacóbi	Jas	61	1	22	Estóte autem factóres verbi, et non auditóres tantum: falléntes vosmetípsos.	b
  35146 Jacóbi	Jas	61	1	23	Quia si quis audítor est verbi, et non factor, hic comparábitur viro consideránti vultum nativitátis suæ in spéculo:
  35147 Jacóbi	Jas	61	1	24	considerávit enim se, et ábiit, et statim oblítus est qualis fúerit.
  35148 Jacóbi	Jas	61	1	25	Qui autem perspéxerit in legem perféctam libertátis, et permánserit in ea, non audítor obliviósus factus, sed factor óperis: hic beátus in facto suo erit.
  35149 Jacóbi	Jas	61	1	26	Si quis autem putat se religiósum esse, non refrénans linguam suam, sed sedúcens cor suum, hujus vana est relígio.
  35150 Jacóbi	Jas	61	1	27	Relígio munda et immaculáta apud Deum et Patrem, hæc est: visitáre pupíllos et víduas in tribulatióne eórum, et immaculátum se custodíre ab hoc sǽculo.
  35151 Jacóbi	Jas	61	2	1	Fratres mei, nolíte in personárum acceptióne habére fidem Dómini nostri Jesu Christi glóriæ.
  35152 Jacóbi	Jas	61	2	2	Étenim si introíerit in convéntum vestrum vir áureum ánnulum habens in veste cándida, introíerit autem et pauper in sórdido hábitu,
  35153 Jacóbi	Jas	61	2	3	et intendátis in eum qui indútus est veste præclára, et dixéritis ei: Tu sede hic bene: páuperi autem dicátis: Tu sta illic; aut sede sub scabéllo pedum meórum:
  35154 Jacóbi	Jas	61	2	4	nonne judicátis apud vosmetípsos, et facti estis júdices cogitatiónum iniquárum?
  35155 Jacóbi	Jas	61	2	5	Audíte, fratres mei dilectíssimi: nonne Deus elégit páuperes in hoc mundo, dívites in fide, et hærédes regni, quod repromísit Deus diligéntibus se?
  35156 Jacóbi	Jas	61	2	6	vos autem exhonorástis páuperem. Nonne dívites per poténtiam ópprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judícia?
  35157 Jacóbi	Jas	61	2	7	nonne ipsi blasphémant bonum nomen, quod invocátum est super vos?
  35158 Jacóbi	Jas	61	2	8	Si tamen legem perfícitis regálem secúndum Scriptúras: Díliges próximum tuum sicut teípsum: bene fácitis:
  35159 Jacóbi	Jas	61	2	9	si autem persónas accípitis, peccátum operámini, redargúti a lege quasi transgressóres.
  35160 Jacóbi	Jas	61	2	10	Quicúmque autem totam legem serváverit, offéndat autem in uno, factus est ómnium reus.
  35161 Jacóbi	Jas	61	2	11	Qui enim dixit: Non mœcháberis, dixit et: Non occídes. Quod si non mœcháberis, occídes autem, factus es transgréssor legis.
  35162 Jacóbi	Jas	61	2	12	Sic loquímini, et sic fácite sicut per legem libertátis incipiéntes judicári.
  35163 Jacóbi	Jas	61	2	13	Judícium enim sine misericórdia illi qui non fecit misericórdiam: superexáltat autem misericórdia judícium.
  35164 Jacóbi	Jas	61	2	14	Quid próderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habére, ópera autem non hábeat? numquid póterit fides salváre eum?	b
  35165 Jacóbi	Jas	61	2	15	Si autem frater et soror nudi sint, et indígeant victu quotidiáno,
  35166 Jacóbi	Jas	61	2	16	dicat autem áliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacímini et saturámini: non dedéritis autem eis quæ necessária sunt córpori, quid próderit?
  35167 Jacóbi	Jas	61	2	17	Sic et fides, si non hábeat ópera, mórtua est in semetípsa.
  35168 Jacóbi	Jas	61	2	18	Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego ópera hábeo: osténde mihi fidem tuam sine opéribus: et ego osténdam tibi ex opéribus fidem meam.
  35169 Jacóbi	Jas	61	2	19	Tu credis quóniam unus est Deus: bene facis: et dǽmones credunt, et contremíscunt.
  35170 Jacóbi	Jas	61	2	20	Vis autem scire, o homo inánis, quóniam fides sine opéribus mórtua est?
  35171 Jacóbi	Jas	61	2	21	Ábraham pater noster nonne ex opéribus justificátus est, ófferens Ísaac fílium suum super altáre?
  35172 Jacóbi	Jas	61	2	22	Vides quóniam fides cooperabátur opéribus illíus: et ex opéribus fides consummáta est?
  35173 Jacóbi	Jas	61	2	23	Et suppléta est Scriptúra, dicens: Crédidit Ábraham Deo, et reputátum est illi ad justítiam, et amícus Dei appellátus est.
  35174 Jacóbi	Jas	61	2	24	Vidétis quóniam ex opéribus justificátur homo, et non ex fide tantum?
  35175 Jacóbi	Jas	61	2	25	Simíliter et Rahab méretrix, nonne ex opéribus justificáta est, suscípiens núntios, et ália via ejíciens?
  35176 Jacóbi	Jas	61	2	26	Sicut enim corpus sine spíritu mórtuum est, ita et fides sine opéribus mórtua est.
  35177 Jacóbi	Jas	61	3	1	Nolíte plures magístri fíeri fratres mei, sciéntes quóniam majus judícium súmitis.
  35178 Jacóbi	Jas	61	3	2	In multis enim offéndimus omnes. Si quis in verbo non offéndit, hic perféctus est vir: potest étiam freno circumdúcere totum corpus.
  35179 Jacóbi	Jas	61	3	3	Si autem equis frena in ora míttimus ad consentiéndum nobis, et omne corpus illórum circumférimus.
  35180 Jacóbi	Jas	61	3	4	Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis válidis minéntur, circumferúntur a módico gubernáculo ubi ímpetus dirigéntis volúerit.
  35181 Jacóbi	Jas	61	3	5	Ita et lingua módicum quidem membrum est, et magna exáltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incéndit!
  35182 Jacóbi	Jas	61	3	6	Et lingua ignis est, univérsitas iniquitátis. Lingua constitúitur in membris nostris, quæ máculat totum corpus, et inflámmat rotam nativitátis nostræ inflammáta a gehénna.
  35183 Jacóbi	Jas	61	3	7	Omnis enim natúra bestiárum, et vólucrum, et serpéntium, et ceterórum domántur, et dómita sunt a natúra humána:
  35184 Jacóbi	Jas	61	3	8	linguam autem nullus hóminum domáre potest: inquiétum malum, plena venéno mortífero.
  35185 Jacóbi	Jas	61	3	9	In ipsa benedícimus Deum et Patrem: et in ipsa maledícimus hómines, qui ad similitúdinem Dei facti sunt.
  35186 Jacóbi	Jas	61	3	10	Ex ipso ore procédit benedíctio et maledíctio. Non opórtet, fratres mei, hæc ita fíeri.
  35187 Jacóbi	Jas	61	3	11	Numquid fons de eódem forámine emánat dulcem et amáram aquam?
  35188 Jacóbi	Jas	61	3	12	Numquid potest, fratres mei, ficus uvas fácere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest fácere aquam.
  35189 Jacóbi	Jas	61	3	13	Quis sápiens et disciplinátus inter vos? Osténdat ex bona conversatióne operatiónem suam in mansuetúdine sapiéntiæ.	b
  35190 Jacóbi	Jas	61	3	14	Quod si zelum amárum habétis, et contentiónes sint in córdibus vestris: nolíte gloriári, et mendáces esse advérsus veritátem:
  35191 Jacóbi	Jas	61	3	15	non est enim ista sapiéntia desúrsum descéndens: sed terréna, animális, diabólica.
  35192 Jacóbi	Jas	61	3	16	Ubi enim zelus et conténtio, ibi inconstántia et omne opus pravum.
  35193 Jacóbi	Jas	61	3	17	Quæ autem desúrsum est sapiéntia, primum quidem pudíca est, deínde pacífica, modésta, suadíbilis, bonis conséntiens, plena misericórdia et frúctibus bonis, non júdicans, sine simulatióne.
  35194 Jacóbi	Jas	61	3	18	Fructus autem justítiæ, in pace seminátur, faciéntibus pacem.
  35195 Jacóbi	Jas	61	4	1	Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscéntiis vestris, quæ mílitant in membris vestris?
  35196 Jacóbi	Jas	61	4	2	concupíscitis, et non habétis: occíditis, et zelátis: et non potéstis adipísci: litigátis, et belligerátis, et non habétis, propter quod non postulátis.
  35197 Jacóbi	Jas	61	4	3	Pétitis, et non accípitis: eo quod male petátis: ut in concupiscéntiis vestris insumátis.
  35198 Jacóbi	Jas	61	4	4	Adúlteri, nescítis quia amicítia hujus mundi inimíca est Dei? quicúmque ergo volúerit amícus esse sǽculi hujus, inimícus Dei constitúitur.
  35199 Jacóbi	Jas	61	4	5	An putátis quia inániter Scriptúra dicat: Ad invídiam concupíscit spíritus qui hábitat in vobis?
  35200 Jacóbi	Jas	61	4	6	majórem autem dat grátiam. Propter quod dicit: Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam.
  35201 Jacóbi	Jas	61	4	7	Súbditi ergo estóte Deo, resístite autem diábolo, et fúgiet a vobis.
  35202 Jacóbi	Jas	61	4	8	Appropinquáte Deo, et appropinquábit vobis. Emundáte manus, peccatóres: et purificáte corda, dúplices ánimo.
  35203 Jacóbi	Jas	61	4	9	Míseri estóte, et lugéte, et ploráte: risus vester in luctum convertátur, et gáudium in mœrórem.
  35204 Jacóbi	Jas	61	4	10	Humiliámini in conspéctu Dómini, et exaltábit vos.
  35205 Jacóbi	Jas	61	4	11	Nolíte detráhere altérutrum fratres. Qui détrahit fratri, aut qui júdicat fratrem suum, détrahit legi, et júdicat legem. Si autem júdicas legem, non es factor legis, sed judex.	b
  35206 Jacóbi	Jas	61	4	12	Unus est legislátor et judex, qui potest pérdere et liberáre.
  35207 Jacóbi	Jas	61	4	13a	Tu autem quis es, qui júdicas próximum?
  35208 Jacóbi	Jas	61	4	13b	Ecce nunc qui dícitis: Hódie, aut crástino íbimus in illam civitátem, et faciémus ibi quidem annum, et mercábimur, et lucrum faciémus:
  35209 Jacóbi	Jas	61	4	14	qui ignorátis quid erit in crástino.
  35210 Jacóbi	Jas	61	4	15	Quæ est enim vita vestra? vapor est ad módicum parens, et deínceps exterminábitur; pro eo ut dicátis: Si Dóminus volúerit. Et: Si vixérimus, faciémus hoc, aut illud.
  35211 Jacóbi	Jas	61	4	16	Nunc autem exsultátis in supérbiis vestris. Omnis exsultátio talis, malígna est.
  35212 Jacóbi	Jas	61	4	17	Sciénti ígitur bonum fácere, et non faciénti, peccátum est illi.
  35213 Jacóbi	Jas	61	5	1	Ágite nunc dívites, ploráte ululántes in misériis vestris, quæ advénient vobis.
  35214 Jacóbi	Jas	61	5	2	Divítiæ vestræ putrefáctæ sunt, et vestiménta vestra a tíneis comésta sunt.
  35215 Jacóbi	Jas	61	5	3	Aurum et argéntum vestrum æruginávit: et ærúgo eórum in testimónium vobis erit, et manducábit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizástis vobis iram in novíssimis diébus.
  35216 Jacóbi	Jas	61	5	4	Ecce merces operariórum, qui messuérunt regiónes vestras, quæ fraudáta est a vobis, clamat: et clamor eórum in aures Dómini sábbaoth introívit.
  35217 Jacóbi	Jas	61	5	5	Epuláti estis super terram, et in luxúriis enutrístis corda vestra in die occisiónis.
  35218 Jacóbi	Jas	61	5	6	Addixístis, et occidístis justum, et non réstitit vobis.
  35219 Jacóbi	Jas	61	5	7	Patiéntes ígitur estóte, fratres, usque ad advéntum Dómini. Ecce agrícola exspéctat pretiósum fructum terræ, patiénter ferens donec accípiat temporáneum et serótinum.	b
  35220 Jacóbi	Jas	61	5	8	Patiéntes ígitur estóte et vos, et confirmáte corda vestra: quóniam advéntus Dómini appropinquávit.
  35221 Jacóbi	Jas	61	5	9	Nolíte ingemíscere, fratres, in altérutrum, ut non judicémini. Ecce judex ante jánuam assístit.
  35222 Jacóbi	Jas	61	5	10	Exémplum accípite, fratres, éxitus mali, labóris, et patiéntiæ, prophétas qui locúti sunt in nómine Dómini.
  35223 Jacóbi	Jas	61	5	11	Ecce beatificámus eos qui sustinuérunt. Sufferéntiam Job audístis, et finem Dómini vidístis, quóniam miséricors Dóminus est, et miserátor.
  35224 Jacóbi	Jas	61	5	12	Ante ómnia autem, fratres mei, nolíte juráre, neque per cælum, neque per terram, neque áliud quodcúmque juraméntum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judício decidátis.
  35225 Jacóbi	Jas	61	5	13	Tristátur áliquis vestrum? oret. Æquo ánimo est? psallat.	b
  35226 Jacóbi	Jas	61	5	14	Infirmátur quis in vobis? indúcat presbýteros ecclésiæ, et orent super eum, ungéntes eum óleo in nómine Dómini:
  35227 Jacóbi	Jas	61	5	15	et orátio fídei salvábit infírmum, et alleviábit eum Dóminus: et si in peccátis sit, remitténtur ei.
  35228 Jacóbi	Jas	61	5	16	Confitémini ergo altérutrum peccáta vestra, et oráte pro ínvicem ut salvémini: multum enim valet deprecátio justi assídua.
  35229 Jacóbi	Jas	61	5	17	Elías homo erat símilis nobis passíbilis: et oratióne orávit ut non plúeret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
  35230 Jacóbi	Jas	61	5	18	Et rursum orávit: et cælum dedit plúviam, et terra dedit fructum suum.
  35231 Jacóbi	Jas	61	5	19	Fratres mei, si quis ex vobis erráverit a veritáte, et convérterit quis eum:	b
  35232 Jacóbi	Jas	61	5	20	scire debet quóniam qui convérti fécerit peccatórem ab erróre viæ suæ, salvábit ánimam ejus a morte, et opériet multitúdinem peccatórum.
  35233 #	1 Petri	1Pet	Epístola Prima Beáti: Petri Apóstoli
  35234 1 Petri	1Pet	62	1	1	Petrus Apóstolus Jesu Christi, eléctis ádvenis dispersiónis Ponti, Galátiæ, Cappadóciæ, Ásiæ, et Bithýniæ,
  35235 1 Petri	1Pet	62	1	2	secúndum præsciéntiam Dei Patris, in sanctificatiónem Spíritus, in obediéntiam, et aspersiónem sánguinis Jesu Christi. Grátia vobis, et pax multiplicétur.
  35236 1 Petri	1Pet	62	1	3	Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui secúndum misericórdiam suam magnam regenerávit nos in spem vivam, per resurrectiónem Jesu Christi ex mórtuis,	b
  35237 1 Petri	1Pet	62	1	4	in hæreditátem incorruptíbilem, et incontaminátam, et immarcescíbilem, conservátam in cælis in vobis,
  35238 1 Petri	1Pet	62	1	5	qui in virtúte Dei custodímini per fidem in salútem, parátam revelári in témpore novíssimo.
  35239 1 Petri	1Pet	62	1	6	In quo exsultábis, módicum nunc si opórtet contristári in váriis tentatiónibus:
  35240 1 Petri	1Pet	62	1	7	ut probátio vestræ fídei multo pretiósior auro (quod per ignem probátur) inveniátur in laudem, et glóriam, et honórem in revelatióne Jesu Christi:
  35241 1 Petri	1Pet	62	1	8	quem cum non vidéritis, dilígitis: in quem nunc quoque non vidéntes créditis: credéntes autem exsultábitis lætítia inenarrábili, et glorificáta:
  35242 1 Petri	1Pet	62	1	9	reportántes finem fídei vestræ, salútem animárum.
  35243 1 Petri	1Pet	62	1	10	De qua salúte exquisiérunt, atque scrutáti sunt prophétæ, qui de futúra in vobis grátia prophetavérunt:
  35244 1 Petri	1Pet	62	1	11	scrutántes in quod vel quale tempus significáret in eis Spíritus Christi: prænúntians eas quæ in Christo sunt passiónes, et posterióres glórias:
  35245 1 Petri	1Pet	62	1	12	quibus revelátum est quia non sibimetípsis, vobis autem ministrábant ea quæ nunc nuntiáta sunt vobis per eos qui evangelizavérunt vobis, Spíritu Sancto misso de cælo, in quem desíderant ángeli prospícere.
  35246 1 Petri	1Pet	62	1	13	Propter quod succíncti lumbos mentis vestræ, sóbrii, perfécte speráte in eam, quæ offértur vobis, grátiam, in revelatiónem Jesu Christi:	b
  35247 1 Petri	1Pet	62	1	14	quasi fílii obediéntiæ, non configuráti prióribus ignorántiæ vestræ desidériis:
  35248 1 Petri	1Pet	62	1	15	sed secúndum eum qui vocávit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatióne sancti sitis:
  35249 1 Petri	1Pet	62	1	16	quóniam scriptum est: Sancti éritis, quóniam ego sanctus sum.
  35250 1 Petri	1Pet	62	1	17	Et si patrem invocátis eum, qui sine acceptióne personárum júdicat secúndum uniuscujúsque opus, in timóre incolátus vestri témpore conversámini.
  35251 1 Petri	1Pet	62	1	18	Sciéntes quod non corruptibílibus, auro vel argénto, redémpti estis de vana vestra conversatióne patérnæ traditiónis:
  35252 1 Petri	1Pet	62	1	19	sed pretióso sánguine quasi agni immaculáti Christi, et incontamináti:
  35253 1 Petri	1Pet	62	1	20	præcógniti quidem ante mundi constitutiónem, manifestáti autem novíssimis tempóribus propter vos,
  35254 1 Petri	1Pet	62	1	21	qui per ipsum fidéles estis in Deo, qui suscitávit eum a mórtuis, et dedit ei glóriam, ut fides vestra et spes esset in Deo:
  35255 1 Petri	1Pet	62	1	22	ánimas vestras castificántes in obediéntia caritátis, in fraternitátis amóre, símplici ex corde ínvicem dilígite atténtius:
  35256 1 Petri	1Pet	62	1	23	renáti non ex sémine corruptíbili, sed incorruptíbili per verbum Dei vivi, et permanéntis in ætérnum:
  35257 1 Petri	1Pet	62	1	24	quia omnis caro ut fœnum: et omnis glória ejus tamquam flos fœni: exáruit fœnum, et flos ejus décidit.
  35258 1 Petri	1Pet	62	1	25	Verbum autem Dómini manet in ætérnum: hoc est autem verbum, quod evangelizátum est in vos.
  35259 1 Petri	1Pet	62	2	1	Deponéntes ígitur omnem malítiam, et omnem dolum, et simulatiónes, et invídias, et omnes detractiónes,
  35260 1 Petri	1Pet	62	2	2	sicut modo géniti infántes, rationábile, sine dolo lac concupíscite: ut in eo crescátis in salútem:
  35261 1 Petri	1Pet	62	2	3	si tamen gustástis quóniam dulcis est Dóminus.
  35262 1 Petri	1Pet	62	2	4	Ad quem accedéntes lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, a Deo autem eléctum, et honorificátum:
  35263 1 Petri	1Pet	62	2	5	et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini, domus spirituális, sacerdótium sanctum, offérre spirituáles hóstias, acceptábiles Deo per Jesum Christum.
  35264 1 Petri	1Pet	62	2	6	Propter quod cóntinet Scriptúra: Ecce pono in Sion lápidem summum angulárem, eléctum, pretiósum: et qui credíderit in eum, non confundétur.
  35265 1 Petri	1Pet	62	2	7	Vobis ígitur honor credéntibus: non credéntibus autem lapis, quem reprobavérunt ædificántes: hic factus est in caput ánguli,
  35266 1 Petri	1Pet	62	2	8	et lapis offensiónis, et petra scándali, his qui offéndunt verbo, nec credunt in quo et pósiti sunt.
  35267 1 Petri	1Pet	62	2	9	Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis: ut virtútes annuntiétis ejus qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum.
  35268 1 Petri	1Pet	62	2	10	Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei: qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.
  35269 1 Petri	1Pet	62	2	11	Caríssimi, óbsecro vos tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mílitant advérsus ánimam,	b
  35270 1 Petri	1Pet	62	2	12	conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam: ut in eo quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus vos considerántes, gloríficent Deum in die visitatiónis.
  35271 1 Petri	1Pet	62	2	13	Subjécti ígitur estóte omni humánæ creatúræ propter Deum: sive regi quasi præcellénti:
  35272 1 Petri	1Pet	62	2	14	sive dúcibus tamquam ab eo missis ad vindíctam malefactórum, laudem vero bonórum:
  35273 1 Petri	1Pet	62	2	15	quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam:
  35274 1 Petri	1Pet	62	2	16	quasi líberi, et non quasi velámen habéntes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei.
  35275 1 Petri	1Pet	62	2	17	Omnes honoráte: fraternitátem dilígite: Deum timéte: regem honorificáte.
  35276 1 Petri	1Pet	62	2	18	Servi, súbditi estóte in omni timóre dóminis, non tantum bonis et modéstis, sed étiam dýscolis.	b
  35277 1 Petri	1Pet	62	2	19	Hæc est enim grátia, si propter Dei consciéntiam sústinet quis tristítias, pátiens injúste.
  35278 1 Petri	1Pet	62	2	20	Quæ enim est glória, si peccántes, et colaphizáti suffértis? sed si bene faciéntes patiénter sustinétis, hæc est grátia apud Deum.
  35279 1 Petri	1Pet	62	2	21	In hoc enim vocáti estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum ut sequámini vestígia ejus:
  35280 1 Petri	1Pet	62	2	22	qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ejus:
  35281 1 Petri	1Pet	62	2	23	qui cum maledicerétur, non maledicébat: cum paterétur, non comminabátur: tradébat autem judicánti se injúste:
  35282 1 Petri	1Pet	62	2	24	qui peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum; ut peccátis mórtui, justítiæ vivámus: cujus livóre sanáti estis.
  35283 1 Petri	1Pet	62	2	25	Erátis enim sicut oves errántes, sed convérsi estis nunc ad pastórem, et epíscopum animárum vestrárum.
  35284 1 Petri	1Pet	62	3	1	Simíliter et mulíeres súbditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulíerem conversatiónem sine verbo lucrifíant:
  35285 1 Petri	1Pet	62	3	2	considerántes in timóre castam conversatiónem vestram.
  35286 1 Petri	1Pet	62	3	3	Quarum non sit extrínsecus capillatúra, aut circumdátio auri, aut induménti vestimentórum cultus:
  35287 1 Petri	1Pet	62	3	4	sed qui abscónditus est cordis homo, in incorruptibilitáte quiéti, et modésti spíritus, qui est in conspéctu Dei lócuples.
  35288 1 Petri	1Pet	62	3	5	Sic enim aliquándo et sanctæ mulíeres, sperántes in Deo, ornábant se, subjéctæ própriis viris.
  35289 1 Petri	1Pet	62	3	6	Sicut Sara obediébat Ábrahæ, dóminum eum vocans: cujus estis fíliæ benefaciéntes, et non pertiméntes ullam perturbatiónem.
  35290 1 Petri	1Pet	62	3	7	Viri simíliter cohabitántes secúndum sciéntiam, quasi infirmióri vásculo mulíebri impartiéntes honórem, tamquam et cohærédibus grátiæ vitæ: ut non impediántur oratiónes vestræ.
  35291 1 Petri	1Pet	62	3	8	In fine autem omnes unánimes, compatiéntes fraternitátis amatóres, misericórdes, modésti, húmiles:	b
  35292 1 Petri	1Pet	62	3	9	non reddéntes malum pro malo, nec maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes: quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hæreditáte possideátis.
  35293 1 Petri	1Pet	62	3	10	Qui enim vult vitam dilígere, et dies vidére bonos, coérceat linguam suam a malo, et lábia ejus ne loquántur dolum.
  35294 1 Petri	1Pet	62	3	11	Declínet a malo, et fáciat bonum: inquírat pacem, et sequátur eam:
  35295 1 Petri	1Pet	62	3	12	quia óculi Dómini super justos, et aures ejus in preces eórum: vultus autem Dómini super faciéntes mala.
  35296 1 Petri	1Pet	62	3	13	Et quis est qui vobis nóceat, si boni æmulatóres fuéritis?
  35297 1 Petri	1Pet	62	3	14	Sed et si quid patímini propter justítiam, beáti. Timórem autem eórum ne timuéritis, et non conturbémini.
  35298 1 Petri	1Pet	62	3	15	Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris, paráti semper ad satisfactiónem omni poscénti vos ratiónem de ea, quæ in vobis est, spe.
  35299 1 Petri	1Pet	62	3	16	Sed cum modéstia, et timóre, consciéntiam habéntes bonam: ut in eo, quod détrahunt vobis, confundántur, qui calumniántur vestram bonam in Christo conversatiónem.
  35300 1 Petri	1Pet	62	3	17	Mélius est enim benefaciéntes (si volúntas Dei velit) pati, quam malefaciéntes.
  35301 1 Petri	1Pet	62	3	18	Quia et Christus semel pro peccátis nostris mórtuus est, justus pro injústis, ut nos offérret Deo, mortificátus quidem carne, vivificátus autem spíritu.
  35302 1 Petri	1Pet	62	3	19	In quo et his, qui in cárcere erant, spirítibus véniens prædicávit:
  35303 1 Petri	1Pet	62	3	20	qui incréduli fúerant aliquándo, quando exspectábant Dei patiéntiam in diébus Noë, cum fabricarétur arca: in qua pauci, id est octo ánimæ, salvæ factæ sunt per aquam.
  35304 1 Petri	1Pet	62	3	21	Quod et vos nunc símilis formæ salvos fecit baptísma: non carnis deposítio sórdium, sed consciéntiæ bonæ interrogátio in Deum per resurrectiónem Jesu Christi.
  35305 1 Petri	1Pet	62	3	22	Qui est in déxtera Dei, deglútiens mortem ut vitæ ætérnæ hærédes efficerémur: proféctus in cælum subjéctis sibi ángelis, et potestátibus, et virtútibus.
  35306 1 Petri	1Pet	62	4	1	Christo ígitur passo in carne, et vos eádem cogitatióne armámini: quia qui passus est in carne, désiit a peccátis:
  35307 1 Petri	1Pet	62	4	2	ut jam non desidériis hóminum, sed voluntáti Dei, quod réliquum est in carne vivat témporis.
  35308 1 Petri	1Pet	62	4	3	Súfficit enim prætéritum tempus ad voluntátem géntium consummándam his qui ambulavérunt in luxúriis, desidériis, vinoléntiis, comessatiónibus, potatiónibus, et illícitis idolórum cúltibus.
  35309 1 Petri	1Pet	62	4	4	In quo admirántur non concurréntibus vobis in eámdem luxúriæ confusiónem, blasphemántes.
  35310 1 Petri	1Pet	62	4	5	Qui reddent ratiónem ei qui parátus est judicáre vivos et mórtuos.
  35311 1 Petri	1Pet	62	4	6	Propter hoc enim et mórtuis evangelizátum est: ut judicéntur quidem secúndum hómines in carne, vivant autem secúndum Deum in spíritu.
  35312 1 Petri	1Pet	62	4	7	Ómnium autem finis appropinquávit. Estóte ítaque prudéntes, et vigiláte in oratiónibus.	b
  35313 1 Petri	1Pet	62	4	8	Ante ómnia autem, mútuam in vobismetípsis caritátem contínuam habéntes: quia cáritas óperit multitúdinem peccatórum.
  35314 1 Petri	1Pet	62	4	9	Hospitáles ínvicem sine murmuratióne.
  35315 1 Petri	1Pet	62	4	10	Unusquísque, sicut accépit grátiam, in altérutrum illam administrántes, sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei.
  35316 1 Petri	1Pet	62	4	11	Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei: si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam adminístrat Deus: ut in ómnibus honorificétur Deus per Jesum Christum: cui est glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
  35317 1 Petri	1Pet	62	4	12	Caríssimi, nolíte peregrinári in fervóre, qui ad tentatiónem vobis fit, quasi novi áliquid vobis contíngat:	b
  35318 1 Petri	1Pet	62	4	13	sed communicántes Christi passiónibus gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ ejus gaudeátis exsultántes.
  35319 1 Petri	1Pet	62	4	14	Si exprobrámini in nómine Christi, beáti éritis: quóniam quod est honóris, glóriæ, et virtútis Dei, et qui est ejus Spíritus, super vos requiéscit.
  35320 1 Petri	1Pet	62	4	15	Nemo autem vestrum patiátur ut homicída, aut fur, aut maledícus, aut alienórum appetítor.
  35321 1 Petri	1Pet	62	4	16	Si autem ut christiánus, non erubéscat: gloríficet autem Deum in isto nómine:
  35322 1 Petri	1Pet	62	4	17	quóniam tempus est ut incípiat judícium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eórum, qui non credunt Dei Evangélio?
  35323 1 Petri	1Pet	62	4	18	et si justus vix salvábitur, ímpius et peccátor ubi parébunt?
  35324 1 Petri	1Pet	62	4	19	Ítaque et hi, qui patiúntur secúndum voluntátem Dei, fidéli Creatóri comméndent ánimas suas in benefáctis.
  35325 1 Petri	1Pet	62	5	1	Senióres ergo, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum: qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor:
  35326 1 Petri	1Pet	62	5	2	páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum: neque turpis lucri grátia, sed voluntárie:
  35327 1 Petri	1Pet	62	5	3	neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo.
  35328 1 Petri	1Pet	62	5	4	Et cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.
  35329 1 Petri	1Pet	62	5	5	Simíliter adolescéntes súbditi estóte senióribus. Omnes autem ínvicem humilitátem insinuáte, quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam.
  35330 1 Petri	1Pet	62	5	6	Humiliámini ígitur sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore visitatiónis:	b
  35331 1 Petri	1Pet	62	5	7	omnem sollicitúdinem vestram projiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis.
  35332 1 Petri	1Pet	62	5	8	Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret:
  35333 1 Petri	1Pet	62	5	9	cui resístite fortes in fide: sciéntes eámdem passiónem ei quæ in mundo est vestræ fraternitáti fíeri.
  35334 1 Petri	1Pet	62	5	10	Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit, solidabítque.
  35335 1 Petri	1Pet	62	5	11	Ipsi glória, et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
  35336 1 Petri	1Pet	62	5	12	Per Silvánum fidélem fratrem vobis, ut árbitror, bréviter scripsi: óbsecrans et contéstans, hanc esse veram grátiam Dei, in qua statis.	b
  35337 1 Petri	1Pet	62	5	13	Salútat vos ecclésia quæ est in Babylóne coëlécta, et Marcus fílius meus.
  35338 1 Petri	1Pet	62	5	14	Salutáte ínvicem in ósculo sancto. Grátia vobis ómnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.
  35339 #	2 Petri	2Pet	Epístola Secúnda Beáti: Petri Apóstoli
  35340 2 Petri	2Pet	63	1	1	Simon Petrus, servus et apóstolus Jesu Christi, iis qui coæquálem nobíscum sortíti sunt fidem in justítia Dei nostri, et Salvatóris Jesu Christi.
  35341 2 Petri	2Pet	63	1	2	Grátia vobis, et pax adimpleátur in cognitióne Dei, et Christi Jesu Dómini nostri:
  35342 2 Petri	2Pet	63	1	3	Quómodo ómnia nobis divínæ virtútis suæ, quæ ad vitam et pietátem donáta sunt, per cognitiónem ejus, qui vocávit nos própria glória, et virtúte,	b
  35343 2 Petri	2Pet	63	1	4	per quem máxima, et pretiósa nobis promíssa donávit: ut per hæc efficiámini divínæ consórtes natúræ: fugiéntes ejus, quæ in mundo est, concupiscéntiæ corruptiónem.
  35344 2 Petri	2Pet	63	1	5	Vos autem curam omnem subinferéntes, ministráte in fide vestra virtútem, in virtúte autem sciéntiam,
  35345 2 Petri	2Pet	63	1	6	in sciéntia autem abstinéntiam, in abstinéntia autem patiéntiam, in patiéntia autem pietátem,
  35346 2 Petri	2Pet	63	1	7	in pietáte autem amórem fraternitátis, in amóre autem fraternitátis caritátem.
  35347 2 Petri	2Pet	63	1	8	Hæc enim si vobíscum adsint, et súperent, non vácuos nec sine fructu vos constítuent in Dómini nostri Jesu Christi cognitióne.
  35348 2 Petri	2Pet	63	1	9	Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, obliviónem accípiens purgatiónis véterum suórum delictórum.
  35349 2 Petri	2Pet	63	1	10	Quaprópter fratres, magis satágite ut per bona ópera certam vestram vocatiónem, et electiónem faciátis: hæc enim faciéntes, non peccábitis aliquándo.
  35350 2 Petri	2Pet	63	1	11	Sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri et Salvatóris Jesu Christi.
  35351 2 Petri	2Pet	63	1	12	Propter quod incípiam vos semper commonére de his: et quidem sciéntes et confirmátos vos in præsénti veritáte.	b
  35352 2 Petri	2Pet	63	1	13	Justum autem árbitror quámdiu sum in hoc tabernáculo, suscitáre vos in commonitióne:
  35353 2 Petri	2Pet	63	1	14	certus quod velox est deposítio tabernáculi mei secúndum quod et Dóminus noster Jesus Christus significávit mihi.
  35354 2 Petri	2Pet	63	1	15	Dabo autem óperam et frequénter habére vos post óbitum meum, ut horum memóriam faciátis.
  35355 2 Petri	2Pet	63	1	16	Non enim doctas fábulas secúti notam fécimus vobis Dómini nostri Jesu Christi virtútem et præséntiam: sed speculatóres facti illíus magnitúdinis.
  35356 2 Petri	2Pet	63	1	17	Accípiens enim a Deo Patre honórem et glóriam, voce delápsa ad eum hujuscémodi a magnífica glória: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui, ipsum audíte.
  35357 2 Petri	2Pet	63	1	18	Et hanc vocem nos audívimus de cælo allátam, cum essémus cum ipso in monte sancto.
  35358 2 Petri	2Pet	63	1	19	Et habémus firmiórem prophéticum sermónem: cui benefácitis attendéntes quasi lucérnæ lucénti in caliginóso loco donec dies elucéscat, et lúcifer oriátur in córdibus vestris:
  35359 2 Petri	2Pet	63	1	20	hoc primum intelligéntes quod omnis prophetía Scriptúræ própria interpretatióne non fit.
  35360 2 Petri	2Pet	63	1	21	Non enim voluntáte humána alláta est aliquándo prophetía: sed Spíritu Sancto inspiráti, locúti sunt sancti Dei hómines.
  35361 2 Petri	2Pet	63	2	1	Fuérunt vero et pseudoprophétæ in pópulo, sicut et in vobis erunt magístri mendáces, qui introdúcent sectas perditiónis: et eum qui emit eos, Dóminum negant, superducéntes sibi célerem perditiónem.
  35362 2 Petri	2Pet	63	2	2	Et multi sequéntur eórum luxúrias, per quos via veritátis blasphemábitur:
  35363 2 Petri	2Pet	63	2	3	et in avarítia fictis verbis de vobis negotiabúntur: quibus judícium jam olim non cessat: et perdítio eórum non dormítat.
  35364 2 Petri	2Pet	63	2	4	Si enim Deus ángelis peccántibus non pepércit, sed rudéntibus inférni detráctos in tártarum trádidit cruciándos, in judícium reservári.
  35365 2 Petri	2Pet	63	2	5	Et origináli mundo non pepércit, sed octávum Noë justítiæ præcónem custodívit, dilúvium mundo impiórum indúcens.
  35366 2 Petri	2Pet	63	2	6	Et civitátes Sodomórum et Gomorrhæórum in cínerem rédigens, eversióne damnávit: exémplum eórum, qui ímpie actúri sunt, ponens:
  35367 2 Petri	2Pet	63	2	7	et justum Lot oppréssum a nefandórum injúria, ac luxuriósa conversatióne erípuit:
  35368 2 Petri	2Pet	63	2	8	aspéctu enim, et audítu justus erat: hábitans apud eos, qui de die in diem ánimam justam iníquis opéribus cruciábant.
  35369 2 Petri	2Pet	63	2	9	Novit Dóminus pios de tentatióne erípere: iníquos vero in diem judícii reserváre cruciándos.
  35370 2 Petri	2Pet	63	2	10	Magis autem eos, qui post carnem in concupiscéntia immundítiæ ámbulant, dominationémque contémnunt, audáces, sibi placéntes, sectas non métuunt introdúcere blasphemántes:
  35371 2 Petri	2Pet	63	2	11	ubi ángeli fortitúdine, et virtúte cum sint majóres, non portant advérsum se execrábile judícium.
  35372 2 Petri	2Pet	63	2	12	Hi vero velut irrationabília pécora, naturáliter in captiónem, et in perníciem in his quæ ignórant blasphemántes in corruptióne sua períbunt,	b
  35373 2 Petri	2Pet	63	2	13	percipiéntes mercédem injustítiæ, voluptátem existimántes diéi delícias: coinquinatiónes, et máculæ delíciis affluéntes, in convíviis suis luxuriántes vobíscum,
  35374 2 Petri	2Pet	63	2	14	óculos habéntes plenos adultérii, et incessábilis delícti. Pelliciéntes ánimas instábiles, cor exercitátum avarítia habéntes, maledictiónis fílii:
  35375 2 Petri	2Pet	63	2	15	derelinquéntes rectam viam erravérunt, secúti viam Bálaam ex Bosor, qui mercédem iniquitátis amávit:
  35376 2 Petri	2Pet	63	2	16	correptiónem vero hábuit suæ vesániæ: subjugále mutum ánimal, hóminis voce loquens, prohíbuit prophétæ insipiéntiam.
  35377 2 Petri	2Pet	63	2	17	Hi sunt fontes sine aqua, et nébulæ turbínibus exagitátæ, quibus calígo tenebrárum reservátur.
  35378 2 Petri	2Pet	63	2	18	Supérba enim vanitátis loquéntes, pellíciunt in desidériis carnis luxúriæ eos, qui páululum effúgiunt, qui in erróre conversántur:
  35379 2 Petri	2Pet	63	2	19	libertátem illis promitténtes, cum ipsi servi sint corruptiónem: a quo enim quis superátus est, hujus et servus est.
  35380 2 Petri	2Pet	63	2	20	Si enim refugiéntes coinquinatiónes mundi in cognitióne Dómini nostri, et Salvatóris Jesu Christi, his rursus implicáti superántur: facta sunt eis posterióra deterióra prióribus.
  35381 2 Petri	2Pet	63	2	21	Mélius enim erat illis non cognóscere viam justítiæ, quam post agnitiónem, retrórsum convérti ab eo, quod illis tráditum est, sancto mandáto.
  35382 2 Petri	2Pet	63	2	22	Cóntigit enim eis illud veri provérbii: Canis revérsus ad suum vómitum: et, Sus lota in volutábro luti.
  35383 2 Petri	2Pet	63	3	1	Hanc ecce vobis, caríssimi, secúndam scribo epístolam, in quibus vestram éxcito in commonitióne sincéram mentem:
  35384 2 Petri	2Pet	63	3	2	ut mémores sitis eórum, quæ prædíxi, verbórum, a sanctis prophétis et apostolórum vestrórum, præceptórum Dómini et Salvatóris.
  35385 2 Petri	2Pet	63	3	3	Hoc primum sciéntes, quod vénient in novíssimis diébus in deceptióne illusóres, juxta próprias concupiscéntias ambulántes,
  35386 2 Petri	2Pet	63	3	4	dicéntes: Ubi est promíssio, aut advéntus ejus? ex quo enim patres dormiérunt, ómnia sic persevérant ab inítio creatúræ.
  35387 2 Petri	2Pet	63	3	5	Latet enim eos hoc voléntes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consístens Dei verbo:
  35388 2 Petri	2Pet	63	3	6	per quæ, ille tunc mundus aqua inundátus, périit.
  35389 2 Petri	2Pet	63	3	7	Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eódem verbo repósiti sunt, igni reserváti in diem judícii, et perditiónis impiórum hóminum.
  35390 2 Petri	2Pet	63	3	8	Unum vero hoc non láteat vos, caríssimi, quia unus dies apud Dóminum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
  35391 2 Petri	2Pet	63	3	9	Non tardat Dóminus promissiónem suam, sicut quidam exístimant: sed patiénter agit propter vos, nolens áliquos períre, sed omnes ad pœniténtiam revérti.
  35392 2 Petri	2Pet	63	3	10	Advéniet autem dies Dómini ut fur: in quo cæli magno ímpetu tránsient, eleménta vero calóre solvéntur, terra autem et quæ in ipsa sunt ópera, exuréntur.
  35393 2 Petri	2Pet	63	3	11	Cum ígitur hæc ómnia dissolvénda sunt, quales opórtet vos esse in sanctis conversatiónibus, et pietátibus,	b
  35394 2 Petri	2Pet	63	3	12	exspectántes, et properántes in advéntum diéi Dómini, per quem cæli ardéntes solvéntur, et eleménta ignis ardóre tabéscent?
  35395 2 Petri	2Pet	63	3	13	Novos vero cælos, et novam terram secúndum promíssa ipsíus exspectámus, in quibus justítia hábitat.
  35396 2 Petri	2Pet	63	3	14	Propter quod, caríssimi, hæc exspectántes, satágite immaculáti, et invioláti ei inveníri in pace:
  35397 2 Petri	2Pet	63	3	15	et Dómini nostri longanimitátem, salútem arbitrémini: sicut et caríssimus frater noster Paulus secúndum datam sibi sapiéntiam scripsit vobis,
  35398 2 Petri	2Pet	63	3	16	sicut et ómnibus epístolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficília intelléctu, quæ indócti et instábiles deprávant, sicut et céteras Scriptúras, ad suam ipsórum perditiónem.
  35399 2 Petri	2Pet	63	3	17	Vos ígitur fratres, præsciéntes custodíte, ne insipiéntium erróre tradúcti excidátis a própria firmitáte:
  35400 2 Petri	2Pet	63	3	18	créscite vero in grátia, et in cognitióne Dómini nostri, et Salvatóris Jesu Christi. Ipsi glória et nunc, et in diem æternitátis. Amen.
  35401 #	1 Joánnis	1Jn	Epístola Prima Beáti: Joánnis Apóstoli
  35402 1 Joánnis	1Jn	64	1	1	Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus, et manus nostræ contrectavérunt de verbo vitæ:
  35403 1 Joánnis	1Jn	64	1	2	et vita manifestáta est, et vídimus, et testámur, et annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat apud Patrem, et appáruit nobis:
  35404 1 Joánnis	1Jn	64	1	3	quod vídimus et audívimus, annuntiámus vobis, ut et vos societátem habeátis nobíscum, et socíetas nostra sit cum Patre, et cum Fílio ejus Jesu Christo.
  35405 1 Joánnis	1Jn	64	1	4	Et hæc scríbimus vobis ut gaudeátis, et gáudium vestrum sit plenum.
  35406 1 Joánnis	1Jn	64	1	5	Et hæc est annuntiátio, quam audívimus ab eo, et annuntiámus vobis: quóniam Deus lux est, et ténebræ in eo non sunt ullæ.
  35407 1 Joánnis	1Jn	64	1	6	Si dixérimus quóniam societátem habémus cum eo, et in ténebris ambulámus, mentímur, et veritátem non fácimus.
  35408 1 Joánnis	1Jn	64	1	7	Si autem in luce ambulámus sicut et ipse est in luce, societátem habémus ad ínvicem, et sanguis Jesu Christi, Fílii ejus, emúndat nos ab omni peccáto.
  35409 1 Joánnis	1Jn	64	1	8	Si dixérimus quóniam peccátum non habémus, ipsi nos sedúcimus, et véritas in nobis non est.
  35410 1 Joánnis	1Jn	64	1	9	Si confiteámur peccáta nostra: fidélis est, et justus, ut remíttat nobis peccáta nostra, et emúndet nos ab omni iniquitáte.
  35411 1 Joánnis	1Jn	64	1	10	Si dixérimus quóniam non peccávimus, mendácem fácimus eum, et verbum ejus non est in nobis.
  35412 1 Joánnis	1Jn	64	2	1	Filíoli mei, hæc scribo vobis, ut non peccétis. Sed et si quis peccáverit, advocátum habémus apud Patrem, Jesum Christum justum:
  35413 1 Joánnis	1Jn	64	2	2	et ipse est propitiátio pro peccátis nostris: non pro nostris autem tantum, sed étiam pro totíus mundi.
  35414 1 Joánnis	1Jn	64	2	3	Et in hoc scimus quóniam cognóvimus eum, si mandáta ejus observémus.
  35415 1 Joánnis	1Jn	64	2	4	Qui dicit se nosse eum, et mandáta ejus non custódit, mendax est, et in hoc véritas non est.
  35416 1 Joánnis	1Jn	64	2	5	Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc cáritas Dei perfécta est: et in hoc scimus quóniam in ipso sumus.
  35417 1 Joánnis	1Jn	64	2	6	Qui dicit se in ipso manére, debet, sicut ille ambulávit, et ipse ambuláre.
  35418 1 Joánnis	1Jn	64	2	7	Caríssimi, non mandátum novum scribo vobis, sed mandátum vetus, quod habuístis ab inítio. Mandátum vetus est verbum, quod audístis.
  35419 1 Joánnis	1Jn	64	2	8	Íterum mandátum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia ténebræ transiérunt, et verum lumen jam lucet.
  35420 1 Joánnis	1Jn	64	2	9	Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in ténebris est usque adhuc.
  35421 1 Joánnis	1Jn	64	2	10	Qui díligit fratrem suum, in lúmine manet, et scándalum in eo non est.
  35422 1 Joánnis	1Jn	64	2	11	Qui autem odit fratrem suum, in ténebris est, et in ténebris ámbulat, et nescit quo eat: quia ténebræ obcæcavérunt óculos ejus.
  35423 1 Joánnis	1Jn	64	2	12	Scribo vobis, filíoli, quóniam remittúntur vobis peccáta propter nomen ejus.	b
  35424 1 Joánnis	1Jn	64	2	13	Scribo vobis, patres, quóniam cognovístis eum, qui ab inítio est. Scribo vobis, adolescéntes, quóniam vicístis malígnum.
  35425 1 Joánnis	1Jn	64	2	14	Scribo vobis, infántes, quóniam cognovístis patrem. Scribo vobis júvenes, quóniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicístis malígnum.
  35426 1 Joánnis	1Jn	64	2	15	Nolíte dilígere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis díligit mundum, non est cáritas Patris in eo:
  35427 1 Joánnis	1Jn	64	2	16	quóniam omne quod est in mundo, concupiscéntia carnis est, et concupiscéntia oculórum, et supérbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.
  35428 1 Joánnis	1Jn	64	2	17	Et mundus transit, et concupiscéntia ejus: qui autem facit voluntátem Dei manet in ætérnum.
  35429 1 Joánnis	1Jn	64	2	18	Filíoli, novíssima hora est: et sicut audístis quia antichrístus venit, et nunc antichrísti multi facti sunt; unde scimus, quia novíssima hora est.	b
  35430 1 Joánnis	1Jn	64	2	19	Ex nobis prodiérunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuíssent ex nobis, permansíssent útique nobíscum: sed ut manifésti sint quóniam non sunt omnes ex nobis.
  35431 1 Joánnis	1Jn	64	2	20	Sed vos unctiónem habétis a Sancto, et nostis ómnia.
  35432 1 Joánnis	1Jn	64	2	21	Non scripsi vobis quasi ignorántibus veritátem, sed quasi sciéntibus eam: et quóniam omne mendácium ex veritáte non est.
  35433 1 Joánnis	1Jn	64	2	22	Quis est mendax, nisi is qui negat quóniam Jesus est Christus? Hic est antichrístus, qui negat Patrem, et Fílium.
  35434 1 Joánnis	1Jn	64	2	23	Omnis qui negat Fílium, nec Patrem habet: qui confitétur Fílium, et Patrem habet.
  35435 1 Joánnis	1Jn	64	2	24	Vos quod audístis ab inítio, in vobis permáneat: si in vobis permánserit quod audístis ab inítio, et vos in Fílio et Patre manébitis.
  35436 1 Joánnis	1Jn	64	2	25	Et hæc est repromíssio, quam ipse pollícitus est nobis, vitam ætérnam.
  35437 1 Joánnis	1Jn	64	2	26	Hæc scripsi vobis de his, qui sedúcant vos.
  35438 1 Joánnis	1Jn	64	2	27	Et vos unctiónem, quam accepístis ab eo, máneat in vobis. Et non necésse habétis ut áliquis dóceat vos: sed sicut únctio ejus docet vos de ómnibus, et verum est, et non est mendácium. Et sicut dócuit vos: manéte in eo.
  35439 1 Joánnis	1Jn	64	2	28	Et nunc, filíoli, manéte in eo: ut cum apparúerit, habeámus fidúciam, et non confundámur ab eo in advéntu ejus.
  35440 1 Joánnis	1Jn	64	2	29	Si scitis quóniam justus est, scitóte quóniam et omnis, qui facit justítiam, ex ipso natus est.
  35441 1 Joánnis	1Jn	64	3	1	Vidéte qualem caritátem dedit nobis Pater, ut fílii Dei nominémur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
  35442 1 Joánnis	1Jn	64	3	2	Caríssimi, nunc fílii Dei sumus: et nondum appáruit quid érimus. Scimus quóniam cum apparúerit, símiles ei érimus: quóniam vidébimus eum sícuti est.
  35443 1 Joánnis	1Jn	64	3	3	Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctíficat se, sicut et ille sanctus est.
  35444 1 Joánnis	1Jn	64	3	4	Omnis qui facit peccátum, et iniquitátem facit: et peccátum est iníquitas.	b
  35445 1 Joánnis	1Jn	64	3	5	Et scitis quia ille appáruit ut peccáta nostra tólleret: et peccátum in eo non est.
  35446 1 Joánnis	1Jn	64	3	6	Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognóvit eum.
  35447 1 Joánnis	1Jn	64	3	7	Filíoli, nemo vos sedúcat. Qui facit justítiam, justus est, sicut et ille justus est.
  35448 1 Joánnis	1Jn	64	3	8	Qui facit peccátum, ex diábolo est: quóniam ab inítio diábolus peccat. In hoc appáruit Fílius Dei, ut dissólvat ópera diáboli.
  35449 1 Joánnis	1Jn	64	3	9	Omnis qui natus est ex Deo, peccátum non facit: quóniam semen ipsíus in eo manet, et non potest peccáre, quóniam ex Deo natus est.
  35450 1 Joánnis	1Jn	64	3	10	In hoc manifésti sunt fílii Dei, et fílii diáboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non díligit fratrem suum:	b
  35451 1 Joánnis	1Jn	64	3	11	quóniam hæc est annuntiátio, quam audístis ab inítio, ut diligátis altérutrum.
  35452 1 Joánnis	1Jn	64	3	12	Non sicut Cain, qui ex malígno erat, et occídit fratrem suum. Et propter quid occídit eum? Quóniam ópera ejus malígna erant: fratris autem ejus, justa.
  35453 1 Joánnis	1Jn	64	3	13	Nolíte mirári, fratres, si odit vos mundus.
  35454 1 Joánnis	1Jn	64	3	14	Nos scimus quóniam transláti sumus de morte ad vitam, quóniam dilígimus fratres. Qui non díligit, manet in morte:
  35455 1 Joánnis	1Jn	64	3	15	omnis qui odit fratrem suum, homicída est. Et scitis quóniam omnis homicída non habet vitam ætérnam in semetípso manéntem.
  35456 1 Joánnis	1Jn	64	3	16	In hoc cognóvimus caritátem Dei, quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit: et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.
  35457 1 Joánnis	1Jn	64	3	17	Qui habúerit substántiam hujus mundi, et víderit fratrem suum necessitátem habére, et cláuserit víscera sua ab eo: quómodo cáritas Dei manet in eo?
  35458 1 Joánnis	1Jn	64	3	18	Filíoli mei, non diligámus verbo neque lingua, sed ópere et veritáte:
  35459 1 Joánnis	1Jn	64	3	19	in hoc cognóscimus quóniam ex veritáte sumus: et in conspéctu ejus suadébimus corda nostra.
  35460 1 Joánnis	1Jn	64	3	20	Quóniam si reprehénderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit ómnia.
  35461 1 Joánnis	1Jn	64	3	21	Caríssimi, si cor nostrum non reprehénderit nos, fidúciam habémus ad Deum:
  35462 1 Joánnis	1Jn	64	3	22	et quidquid petiérimus, accipiémus ab eo: quóniam mandáta ejus custodímus, et ea, quæ sunt plácita coram eo, fácimus.
  35463 1 Joánnis	1Jn	64	3	23	Et hoc est mandátum ejus: ut credámus in nómine Fílii ejus Jesu Christi: et diligámus altérutrum, sicut dedit mandátum nobis.
  35464 1 Joánnis	1Jn	64	3	24	Et qui servat mandáta ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quóniam manet in nobis, de Spíritu quem dedit nobis.
  35465 1 Joánnis	1Jn	64	4	1	Caríssimi, nolíte omni spirítui crédere, sed probáte spíritus si ex Deo sint: quóniam multi pseudoprophétæ exiérunt in mundum.
  35466 1 Joánnis	1Jn	64	4	2	In hoc cognóscitur Spíritus Dei: omnis spíritus qui confitétur Jesum Christum in carne venísse, ex Deo est:
  35467 1 Joánnis	1Jn	64	4	3	et omnis spíritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichrístus, de quo audístis quóniam venit, et nunc jam in mundo est.
  35468 1 Joánnis	1Jn	64	4	4	Vos ex Deo estis filíoli, et vicístis eum, quóniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo.
  35469 1 Joánnis	1Jn	64	4	5	Ipsi de mundo sunt: ídeo de mundo loquúntur, et mundus eos audit.
  35470 1 Joánnis	1Jn	64	4	6	Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognóscimus Spíritum veritátis, et spíritum erróris.
  35471 1 Joánnis	1Jn	64	4	7	Caríssimi, diligámus nos ínvicem: quia cáritas ex Deo est. Et omnis qui díligit, ex Deo natus est, et cognóscit Deum.
  35472 1 Joánnis	1Jn	64	4	8	Qui non díligit, non novit Deum: quóniam Deus cáritas est.
  35473 1 Joánnis	1Jn	64	4	9	In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum.	b
  35474 1 Joánnis	1Jn	64	4	10	In hoc est cáritas: non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse prior diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris.
  35475 1 Joánnis	1Jn	64	4	11	Caríssimi, si sic Deus diléxit nos: et nos debémus altérutrum dilígere.
  35476 1 Joánnis	1Jn	64	4	12	Deum nemo vidit umquam. Si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas ejus in nobis perfécta est.
  35477 1 Joánnis	1Jn	64	4	13	In hoc cognóscimus quóniam in eo manémus, et ipse in nobis: quóniam de Spíritu suo dedit nobis.
  35478 1 Joánnis	1Jn	64	4	14	Et nos vídimus, et testificámur quóniam Pater misit Fílium suum Salvatórem mundi.
  35479 1 Joánnis	1Jn	64	4	15	Quisquis conféssus fúerit quóniam Jesus est Fílius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.
  35480 1 Joánnis	1Jn	64	4	16	Et nos cognóvimus, et credídimus caritáti, quam habet Deus in nobis. Deus cáritas est: et qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo.
  35481 1 Joánnis	1Jn	64	4	17	In hoc perfécta est cáritas Dei nobíscum, ut fidúciam habeámus in die judícii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.
  35482 1 Joánnis	1Jn	64	4	18	Timor non est in caritáte: sed perfécta cáritas foras mittit timórem, quóniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perféctus in caritáte.
  35483 1 Joánnis	1Jn	64	4	19	Nos ergo diligámus Deum, quóniam Deus prior diléxit nos.
  35484 1 Joánnis	1Jn	64	4	20	Si quis díxerit: Quóniam díligo Deum, et fratrem suum óderit, mendax est. Qui enim non díligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quómodo potest dilígere?
  35485 1 Joánnis	1Jn	64	4	21	Et hoc mandátum habémus a Deo: ut qui díligit Deum, díligat et fratrem suum.
  35486 1 Joánnis	1Jn	64	5	1	Omnis qui credit quóniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui díligit eum qui génuit, díligit et eum qui natus est ex eo.
  35487 1 Joánnis	1Jn	64	5	2	In hoc cognóscimus quóniam diligámus natos Dei, cum Deum diligámus, et mandáta ejus faciámus.
  35488 1 Joánnis	1Jn	64	5	3	Hæc est enim cáritas Dei, ut mandáta ejus custodiámus: et mandáta ejus grávia non sunt.
  35489 1 Joánnis	1Jn	64	5	4	Quóniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victória, quæ vincit mundum, fides nostra.
  35490 1 Joánnis	1Jn	64	5	5	Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quóniam Jesus est Fílius Dei?
  35491 1 Joánnis	1Jn	64	5	6	Hic est, qui venit per aquam et sánguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sánguine. Et Spíritus est, qui testificátur quóniam Christus est véritas.
  35492 1 Joánnis	1Jn	64	5	7	Quóniam tres sunt, qui testimónium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus: et hi tres unum sunt.
  35493 1 Joánnis	1Jn	64	5	8	Et tres sunt, qui testimónium dant in terra: spíritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.
  35494 1 Joánnis	1Jn	64	5	9	Si testimónium hóminum accípimus, testimónium Dei majus est: quóniam hoc est testimónium Dei, quod majus est, quóniam testificátus est de Fílio suo.
  35495 1 Joánnis	1Jn	64	5	10	Qui credit in Fílium Dei, habet testimónium Dei in se. Qui non credit Fílio, mendácem facit eum: quia non credit in testimónium quod testificátus est Deus de Fílio suo.
  35496 1 Joánnis	1Jn	64	5	11	Et hoc est testimónium, quóniam vitam ætérnam dedit nobis Deus: et hæc vita in Fílio ejus est.
  35497 1 Joánnis	1Jn	64	5	12	Qui habet Fílium, habet vitam: qui non habet Fílium, vitam non habet.
  35498 1 Joánnis	1Jn	64	5	13	Hæc scribo vobis ut sciátis quóniam vitam habétis ætérnam, qui créditis in nómine Fílii Dei.
  35499 1 Joánnis	1Jn	64	5	14	Et hæc est fidúcia, quam habémus ad eum: quia quodcúmque petiérimus, secúndum voluntátem ejus, audit nos.	b
  35500 1 Joánnis	1Jn	64	5	15	Et scimus quia audit nos quidquid petiérimus: scimus quóniam habémus petitiónes quas postulámus ab eo.
  35501 1 Joánnis	1Jn	64	5	16	Qui scit fratrem suum peccáre peccátum non ad mortem, petat, et dábitur ei vita peccánti non ad mortem. Est peccátum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis.
  35502 1 Joánnis	1Jn	64	5	17	Omnis iníquitas, peccátum est: et est peccátum ad mortem.
  35503 1 Joánnis	1Jn	64	5	18	Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generátio Dei consérvat eum, et malígnus non tangit eum.
  35504 1 Joánnis	1Jn	64	5	19	Scimus quóniam ex Deo sumus: et mundus totus in malígno pósitus est.
  35505 1 Joánnis	1Jn	64	5	20	Et scimus quóniam Fílius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscámus verum Deum, et simus in vero Fílio ejus. Hic est verus Deus, et vita ætérna.
  35506 1 Joánnis	1Jn	64	5	21	Filíoli, custodíte vos a simulácris. Amen.
  35507 #	2 Joánnis	2Jn	Epístola Secúnda Beáti: Joánnis Apóstoli
  35508 2 Joánnis	2Jn	65	1	1	Sénior Eléctæ dóminæ, et natis ejus, quos ego díligo in veritáte, et non ego solus, sed et omnes qui cognovérunt veritátem,
  35509 2 Joánnis	2Jn	65	1	2	propter veritátem, quæ pérmanet in nobis, et nobíscum erit in ætérnum.
  35510 2 Joánnis	2Jn	65	1	3	Sit vobíscum grátia, misericórdia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Fílio Patris in veritáte, et caritáte.
  35511 2 Joánnis	2Jn	65	1	4	Gavísus sum valde, quóniam invéni de fíliis tuis ambulántes in veritáte, sicut mandátum accépimus a Patre.
  35512 2 Joánnis	2Jn	65	1	5	Et nunc rogo te dómina, non tamquam mandátum novum scribens tibi, sed quod habúimus ab inítio, ut diligámus altérutrum.
  35513 2 Joánnis	2Jn	65	1	6	Et hæc est cáritas, ut ambulémus secúndum mandáta ejus. Hoc est enim mandátum, ut quemádmodum audístis ab inítio, in eo ambulétis.
  35514 2 Joánnis	2Jn	65	1	7	Quóniam multi seductóres exiérunt in mundum, qui non confiténtur Jesum Christum venísse in carnem: hic est sedúctor, et antichrístus.
  35515 2 Joánnis	2Jn	65	1	8	Vidéte vosmetípsos, ne perdátis quæ operáti estis: sed ut mercédem plenam accipiátis.
  35516 2 Joánnis	2Jn	65	1	9	Omnis qui recédit, et non pérmanet in doctrína Christi, Deum non habet: qui pérmanet in doctrína, hic et Patrem et Fílium habet.
  35517 2 Joánnis	2Jn	65	1	10	Si quis venit ad vos, et hanc doctrínam non affert, nolíte recípere eum in domum, nec Ave ei dixéritis.
  35518 2 Joánnis	2Jn	65	1	11	Qui enim dicit illi Ave, commúnicat opéribus ejus malígnis.
  35519 2 Joánnis	2Jn	65	1	12	Plura habens vobis scríbere, nólui per cartam et atraméntum: spero enim me futúrum apud vos, et os ad os loqui: ut gáudium vestrum plenum sit.	b
  35520 2 Joánnis	2Jn	65	1	13	Salútant te fílii soróris tuæ Eléctæ.
  35521 #	3 Joánnis	3Jn	Epístola Tértia Beáti: Joánnis Apóstoli
  35522 3 Joánnis	3Jn	66	1	1	Sénior Gajo caríssimo, quem ego díligo in veritáte.
  35523 3 Joánnis	3Jn	66	1	2	Caríssime, de ómnibus oratiónem fácio próspere te íngredi, et valére sicut próspere agit ánima tua.
  35524 3 Joánnis	3Jn	66	1	3	Gavísus sum valde veniéntibus frátribus, et testimónium perhibéntibus veritáti tuæ, sicut tu in veritáte ámbulas.
  35525 3 Joánnis	3Jn	66	1	4	Majórem horum non hábeo grátiam, quam ut áudiam fílios meos in veritáte ambuláre.
  35526 3 Joánnis	3Jn	66	1	5	Caríssime, fidéliter facis quidquid operáris in fratres, et hoc in peregrínos,
  35527 3 Joánnis	3Jn	66	1	6	qui testimónium reddidérunt caritáti tuæ in conspéctu ecclésiæ: quos, benefáciens, dedúces digne Deo.
  35528 3 Joánnis	3Jn	66	1	7	Pro nómine enim ejus profécti sunt, nihil accipiéntes a géntibus.
  35529 3 Joánnis	3Jn	66	1	8	Nos ergo debémus suscípere hujúsmodi, ut cooperatóres simus veritátis.
  35530 3 Joánnis	3Jn	66	1	9	Scripsíssem fórsitan ecclésiæ: sed is qui amat primátum gérere in eis, Diótrephes, non récipit nos:
  35531 3 Joánnis	3Jn	66	1	10	propter hoc si vénero, commonébo ejus ópera, quæ facit, verbis malígnis gárriens in nos: et quasi non ei ista suffíciant, neque ipse súscipit fratres: et eos qui suscípiunt, próhibet, et de ecclésia éjicit.
  35532 3 Joánnis	3Jn	66	1	11	Caríssime, noli imitári malum, sed quod bonum est. Qui benefácit, ex Deo est: qui maléfacit, non vidit Deum.
  35533 3 Joánnis	3Jn	66	1	12	Demétrio testimónium rédditur ab ómnibus, et ab ipsa veritáte, sed et nos testimónium perhibémus: et nosti quóniam testimónium nostrum verum est.
  35534 3 Joánnis	3Jn	66	1	13	Multa hábui tibi scríbere: sed nólui per atraméntum et cálamum scríbere tibi.
  35535 3 Joánnis	3Jn	66	1	14	Spero autem prótinus te vidére, et os ad os loquémur. Pax tibi. Salútant te amíci. Salúta amícos nominátim.
  35536 #	Judæ	Jude	Epístola Cathólica Beáti: Judæ Apóstoli
  35537 Judæ	Jude	67	1	1	Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacóbi, his qui sunt in Deo Patre diléctis, et Christo Jesu conservátis, et vocátis.
  35538 Judæ	Jude	67	1	2	Misericórdia vobis, et pax, et cáritas adimpleátur.
  35539 Judæ	Jude	67	1	3	Caríssimi, omnem sollicitúdinem fáciens scribéndi vobis de commúni vestra salúte, necésse hábui scríbere vobis: déprecans supercertári semel tráditæ sanctis fídei.
  35540 Judæ	Jude	67	1	4	Subintroiérunt enim quidam hómines (qui olim præscrípti sunt in hoc judícium) ímpii, Dei nostri grátiam transferéntes in luxúriam, et solum Dominatórem, et Dóminum nostrum Jesum Christum negántes.
  35541 Judæ	Jude	67	1	5	Commonére autem vos volo, sciéntes semel ómnia, quóniam Jesus pópulum de terra Ægýpti salvans, secúndo eos, qui non credidérunt, pérdidit:
  35542 Judæ	Jude	67	1	6	ángelos vero, qui non servavérunt suum principátum, sed dereliquérunt suum domicílium, in judícium magni diéi, vínculis ætérnis sub calígine reservávit.
  35543 Judæ	Jude	67	1	7	Sicut Sódoma, et Gomórrha, et finítimæ civitátes símili modo exfornicátæ, et abeúntes post carnem álteram, factæ sunt exémplum, ignis ætérni pœnam sustinéntes.
  35544 Judæ	Jude	67	1	8	Simíliter et hi carnem quidem máculant, dominatiónem autem spernunt, majestátem autem blasphémant.
  35545 Judæ	Jude	67	1	9	Cum Míchaël Archángelus cum diábolo dísputans altercarétur de Móysi córpore, non est ausus judícium inférre blasphémiæ: sed dixit: Ímperet tibi Dóminus.
  35546 Judæ	Jude	67	1	10	Hi autem quæcúmque quidem ignórant, blasphémant: quæcúmque autem naturáliter, tamquam muta animália, norunt, in his corrumpúntur.	b
  35547 Judæ	Jude	67	1	11	Væ illis, quia in via Cain abiérunt, et erróre Bálaam mercéde effúsi sunt, et in contradictióne Core periérunt!
  35548 Judæ	Jude	67	1	12	Hi sunt in épulis suis máculæ, convivántes sine timóre, semetípsos pascéntes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferéntur, árbores autumnáles, infructuósæ, bis mórtuæ, eradicátæ,
  35549 Judæ	Jude	67	1	13	fluctus feri maris, despumántes suas confusiónes, sídera errántia: quibus procélla tenebrárum serváta est in ætérnum.
  35550 Judæ	Jude	67	1	14	Prophetávit autem et de his séptimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dóminus in sanctis míllibus suis
  35551 Judæ	Jude	67	1	15	fácere judícium contra omnes, et argúere omnes ímpios de ómnibus opéribus impietátis eórum, quibus ímpie egérunt, et de ómnibus duris, quæ locúti sunt contra Deum peccatóres ímpii.
  35552 Judæ	Jude	67	1	16	Hi sunt murmuratóres querulósi, secúndum desidéria sua ambulántes, et os eórum lóquitur supérba, mirántes persónas quæstus causa.
  35553 Judæ	Jude	67	1	17	Vos autem caríssimi, mémores estóte verbórum, quæ prædícta sunt ab apóstolis Dómini nostri Jesu Christi,	b
  35554 Judæ	Jude	67	1	18	qui dicébant vobis, quóniam in novíssimo témpore vénient illusóres, secúndum desidéria sua ambulántes in impietátibus.
  35555 Judæ	Jude	67	1	19	Hi sunt, qui ségregant semetípsos, animáles, Spíritum non habéntes.
  35556 Judæ	Jude	67	1	20	Vos autem caríssimi superædificántes vosmetípsos sanctíssimæ vestræ fídei, in Spíritu Sancto orántes,
  35557 Judæ	Jude	67	1	21	vosmetípsos in dilectióne Dei serváte, exspectántes misericórdiam Dómini nostri Jesu Christi in vitam ætérnam.
  35558 Judæ	Jude	67	1	22	Et hos quidem argúite judicátos:
  35559 Judæ	Jude	67	1	23	illos vero salváte, de igne rapiéntes. Áliis autem miserémini in timóre: odiéntes et eam, quæ carnális est, maculátam túnicam.
  35560 Judæ	Jude	67	1	24	Ei autem qui potens est vos conserváre sine peccáto et constitúere ante conspéctum glóriæ suæ immaculátos in exsultatióne in advéntu Dómini nostri Jesu Christi,
  35561 Judæ	Jude	67	1	25	soli Deo Salvatóri nostro, per Jesum Christum Dóminum nostrum, glória et magnificéntia, impérium et potéstas ante omne sǽculum, et nunc, et in ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
  35562 #	Apocalýpsis	Rev	Apocalýpsis Beáti: Joánnis Apóstoli
  35563 Apocalýpsis	Rev	68	1	1	Apocalýpsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam fácere servis suis, quæ opórtet fíeri cito: et significávit, mittens per ángelum suum servo suo Joánni,
  35564 Apocalýpsis	Rev	68	1	2	qui testimónium perhíbuit verbo Dei, et testimónium Jesu Christi, quæcúmque vidit.
  35565 Apocalýpsis	Rev	68	1	3	Beátus qui legit, et audit verba prophetíæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est.
  35566 Apocalýpsis	Rev	68	1	4	Joánnes septem ecclésiis, quæ sunt in Ásia. Grátia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui ventúrus est: et a septem spirítibus qui in conspéctu throni ejus sunt:
  35567 Apocalýpsis	Rev	68	1	5	et a Jesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum, et princeps regum terræ, qui diléxit nos, et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo,
  35568 Apocalýpsis	Rev	68	1	6	et fecit nos regnum, et sacerdótes Deo et Patri suo: ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
  35569 Apocalýpsis	Rev	68	1	7	Ecce venit cum núbibus, et vidébit eum omnis óculus, et qui eum pupugérunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Étiam: amen.
  35570 Apocalýpsis	Rev	68	1	8	Ego sum alpha et oméga, princípium et finis, dicit Dóminus Deus: qui est, et qui erat, et qui ventúrus est, omnípotens.
  35571 Apocalýpsis	Rev	68	1	9	Ego Joánnes frater vester, et párticeps in tribulatióne, et regno, et patiéntia in Christo Jesu: fui in ínsula, quæ appellátur Patmos, propter verbum Dei, et testimónium Jesu:	b
  35572 Apocalýpsis	Rev	68	1	10	fui in spíritu in Domínica die, et audívi post me vocem magnam tamquam tubæ,
  35573 Apocalýpsis	Rev	68	1	11	dicéntis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclésiis, quæ sunt in Ásia, Épheso, et Smyrnæ, et Pérgamo, et Thyatíræ, et Sardis, et Philadelphíæ, et Laodicíæ.
  35574 Apocalýpsis	Rev	68	1	12	Et convérsus sum ut vidérem vocem, quæ loquebátur mecum: et convérsus vidi septem candelábra áurea:
  35575 Apocalýpsis	Rev	68	1	13	et in médio septem candelabrórum aureórum, símilem Fílio hóminis vestítum podére, et præcínctum ad mamíllas zona áurea:
  35576 Apocalýpsis	Rev	68	1	14	caput autem ejus, et capílli erant cándidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et óculi ejus tamquam flamma ignis:
  35577 Apocalýpsis	Rev	68	1	15	et pedes ejus símiles auricálco, sicut in camíno ardénti, et vox illíus tamquam vox aquárum multárum:
  35578 Apocalýpsis	Rev	68	1	16	et habébat in déxtera sua stellas septem: et de ore ejus gládius utráque parte acútus exíbat: et fácies ejus sicut sol lucet in virtúte sua.
  35579 Apocalýpsis	Rev	68	1	17	Et cum vidíssem eum, cécidi ad pedes ejus tamquam mórtuus. Et pósuit déxteram suam super me, dicens: Noli timére: ego sum primus, et novíssimus,
  35580 Apocalýpsis	Rev	68	1	18	et vivus, et fui mórtuus, et ecce sum vivens in sǽcula sæculórum: et hábeo claves mortis, et inférni.
  35581 Apocalýpsis	Rev	68	1	19	Scribe ergo quæ vidísti, et quæ sunt, et quæ opórtet fíeri post hæc.
  35582 Apocalýpsis	Rev	68	1	20	Sacraméntum septem stellárum, quas vidísti in déxtera mea, et septem candelábra áurea: septem stellæ, ángeli sunt septem ecclesiárum: et candelábra septem, septem ecclésiæ sunt.
  35583 Apocalýpsis	Rev	68	2	1	Ángelo Éphesi ecclésiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in déxtera sua, qui ámbulat in médio septem candelabrórum aureórum:
  35584 Apocalýpsis	Rev	68	2	2	Scio ópera tua, et labórem, et patiéntiam tuam, et quia non potes sustinére malos: et tentásti eos, qui se dicunt apóstolos esse, et non sunt: et invenísti eos mendáces:
  35585 Apocalýpsis	Rev	68	2	3	et patiéntiam habes, et sustinuísti propter nomen meum, et non defecísti.
  35586 Apocalýpsis	Rev	68	2	4	Sed hábeo advérsum te, quod caritátem tuam primam reliquísti.
  35587 Apocalýpsis	Rev	68	2	5	Memor esto ítaque unde excíderis: et age pœniténtiam, et prima ópera fac: sin autem, vénio tibi, et movébo candelábrum tuum de loco suo, nisi pœniténtiam égeris.
  35588 Apocalýpsis	Rev	68	2	6	Sed hoc habes, quia odísti facta Nicolaitárum, quæ et ego odi.
  35589 Apocalýpsis	Rev	68	2	7	Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis: Vincénti dabo édere de ligno vitæ, quod est in paradíso Dei mei.
  35590 Apocalýpsis	Rev	68	2	8	Et ángelo Smyrnæ ecclésiæ scribe: Hæc dicit primus, et novíssimus, qui fuit mórtuus, et vivit:	b
  35591 Apocalýpsis	Rev	68	2	9	Scio tribulatiónem tuam, et paupertátem tuam, sed dives es: et blasphemáris ab his, qui se dicunt Judǽos esse, et non sunt, sed sunt synagóga Sátanæ.
  35592 Apocalýpsis	Rev	68	2	10	Nihil horum tímeas quæ passúrus es. Ecce missúrus est diábolus áliquos ex vobis in cárcerem ut tentémini: et habébitis tribulatiónem diébus decem. Esto fidélis usque ad mortem, et dabo tibi corónam vitæ.
  35593 Apocalýpsis	Rev	68	2	11	Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis: Qui vícerit, non lædétur a morte secúnda.
  35594 Apocalýpsis	Rev	68	2	12	Et ángelo Pérgami ecclésiæ scribe: Hæc dicit qui habet rhomphǽam utráque parte acútam:	b
  35595 Apocalýpsis	Rev	68	2	13	Scio ubi hábitas, ubi sedes est Sátanæ: et tenes nomen meum, et non negásti fidem meam. Et in diébus illis Ántipas testis meus fidélis, qui occísus est apud vos ubi Sátanas hábitat.
  35596 Apocalýpsis	Rev	68	2	14	Sed hábeo advérsus te pauca: quia habes illic tenéntes doctrínam Bálaam, qui docébat Balac míttere scándalum coram fíliis Ísraël, édere, et fornicári:
  35597 Apocalýpsis	Rev	68	2	15	ita habes et tu tenéntes doctrínam Nicolaitárum.
  35598 Apocalýpsis	Rev	68	2	16	Simíliter pœniténtiam age: si quóminus véniam tibi cito, et pugnábo cum illis in gládio oris mei.
  35599 Apocalýpsis	Rev	68	2	17	Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis: Vincénti dabo manna abscónditum, et dabo illi cálculum cándidum: et in cálculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui áccipit.
  35600 Apocalýpsis	Rev	68	2	18	Et ángelo Thyatíræ ecclésiæ scribe: Hæc dicit Fílius Dei, qui habet óculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus símiles auricálco:	b
  35601 Apocalýpsis	Rev	68	2	19	Novi ópera tua, et fidem, et caritátem tuam, et ministérium, et patiéntiam tuam, et ópera tua novíssima plura prióribus.
  35602 Apocalýpsis	Rev	68	2	20	Sed hábeo advérsus te pauca: quia permíttis mulíerem Jézabel, quæ se dicit prophéten, docére, et sedúcere servos meos, fornicári, et manducáre de idolóthytis.
  35603 Apocalýpsis	Rev	68	2	21	Et dedi illi tempus ut pœniténtiam ágeret: et non vult pœnitére a fornicatióne sua.
  35604 Apocalýpsis	Rev	68	2	22	Ecce mittam eam in lectum: et qui mœchántur cum ea, in tribulatióne máxima erunt, nisi pœniténtiam ab opéribus suis égerint.
  35605 Apocalýpsis	Rev	68	2	23	Et fílios ejus interfíciam in morte, et scient omnes ecclésiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuíque vestrum secúndum ópera sua. Vobis autem dico,
  35606 Apocalýpsis	Rev	68	2	24	et céteris qui Thyatíræ estis: quicúmque non habent doctrínam hanc, et qui non cognovérunt altitúdines Sátanæ, quemádmodum dicunt, non mittam super vos áliud pondus:
  35607 Apocalýpsis	Rev	68	2	25	tamen id quod habétis, tenéte donec véniam.
  35608 Apocalýpsis	Rev	68	2	26	Et qui vícerit, et custodíerit usque in finem ópera mea, dabo illi potestátem super gentes,
  35609 Apocalýpsis	Rev	68	2	27	et reget eas in virga férrea, et tamquam vas fíguli confringéntur,
  35610 Apocalýpsis	Rev	68	2	28	sicut et ego accépi a Patre meo: et dabo illi stellam matutínam.
  35611 Apocalýpsis	Rev	68	2	29	Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.
  35612 Apocalýpsis	Rev	68	3	1	Et ángelo ecclésiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem spíritus Dei, et septem stellas: Scio ópera tua, quia nomen habes quod vivas, et mórtuus es.
  35613 Apocalýpsis	Rev	68	3	2	Esto vígilans, et confírma cétera, quæ moritúra erant. Non enim invénio ópera tua plena coram Deo meo.
  35614 Apocalýpsis	Rev	68	3	3	In mente ergo habe quáliter accéperis, et audíeris, et serva, et pœniténtiam age. Si ergo non vigiláveris, véniam ad te tamquam fur et néscies qua hora véniam ad te.
  35615 Apocalýpsis	Rev	68	3	4	Sed habes pauca nómina in Sardis qui non inquinavérunt vestiménta sua: et ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt.
  35616 Apocalýpsis	Rev	68	3	5	Qui vícerit, sic vestiétur vestiméntis albis, et non delébo nomen ejus de libro vitæ, et confitébor nomen ejus coram Patre meo, et coram ángelis ejus.
  35617 Apocalýpsis	Rev	68	3	6	Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.
  35618 Apocalýpsis	Rev	68	3	7	Et ángelo Philadelphíæ ecclésiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui áperit, et nemo claudit: claudit, et nemo áperit:	b
  35619 Apocalýpsis	Rev	68	3	8	Scio ópera tua. Ecce dedi coram te óstium apértum, quod nemo potest cláudere: quia módicam habes virtútem, et servásti verbum meum, et non negásti nomen meum.
  35620 Apocalýpsis	Rev	68	3	9	Ecce dabo de synagóga Sátanæ, qui dicunt se Judǽos esse, et non sunt, sed mentiúntur: ecce fáciam illos ut véniant, et adórent ante pedes tuos: et scient quia ego diléxi te,
  35621 Apocalýpsis	Rev	68	3	10	quóniam servásti verbum patiéntiæ meæ, et ego servábo te ab hora tentatiónis, quæ ventúra est in orbem univérsum tentáre habitántes in terra.
  35622 Apocalýpsis	Rev	68	3	11	Ecce vénio cito: tene quod habes, ut nemo accípiat corónam tuam.
  35623 Apocalýpsis	Rev	68	3	12	Qui vícerit, fáciam illum colúmnam in templo Dei mei, et foras non egrediétur ámplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitátis Dei mei novæ Jerúsalem, quæ descéndit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum.
  35624 Apocalýpsis	Rev	68	3	13	Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.
  35625 Apocalýpsis	Rev	68	3	14	Et ángelo Laodicíæ ecclésiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidélis et verus, qui est princípium creatúræ Dei.	b
  35626 Apocalýpsis	Rev	68	3	15	Scio ópera tua: quia neque frígidus es, neque cálidus: útinam frígidus esses, aut cálidus:
  35627 Apocalýpsis	Rev	68	3	16	sed quia tépidus es, et nec frígidus, nec cálidus, incípiam te evómere ex ore meo:
  35628 Apocalýpsis	Rev	68	3	17	quia dicis: Quod dives sum, et locupletátus, et nullíus égeo: et nescis quia tu es miser, et miserábilis, et pauper, et cæcus, et nudus.
  35629 Apocalýpsis	Rev	68	3	18	Suádeo tibi émere a me aurum ignítum probátum, ut lócuples fias, et vestiméntis albis induáris, et non appáreat confúsio nuditátis tuæ, et collýrio inúnge óculos tuos ut vídeas.
  35630 Apocalýpsis	Rev	68	3	19	Ego quos amo, árguo, et castígo. Æmuláre ergo, et pœniténtiam age.
  35631 Apocalýpsis	Rev	68	3	20	Ecce sto ad óstium, et pulso: si quis audíerit vocem meam, et aperúerit mihi jánuam, intrábo ad illum, et cœnábo cum illo, et ipse mecum.
  35632 Apocalýpsis	Rev	68	3	21	Qui vícerit, dabo ei sedére mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.
  35633 Apocalýpsis	Rev	68	3	22	Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.
  35634 Apocalýpsis	Rev	68	4	1	Post hæc vidi: et ecce óstium apértum in cælo, et vox prima, quam audívi tamquam tubæ loquéntis mecum, dicens: Ascénde huc, et osténdam tibi quæ opórtet fíeri post hæc.
  35635 Apocalýpsis	Rev	68	4	2	Et statim fui in spíritu: et ecce sedes pósita erat in cælo, et supra sedem sedens.
  35636 Apocalýpsis	Rev	68	4	3	Et qui sedébat símilis erat aspéctui lápidis jáspidis, et sardínis: et iris erat in circúitu sedis símilis visióni smarágdinæ.
  35637 Apocalýpsis	Rev	68	4	4	Et in circúitu sedis sedília vigínti quátuor: et super thronos vigínti quátuor senióres sedéntes, circumamícti vestiméntis albis, et in capítibus eórum corónæ áureæ.
  35638 Apocalýpsis	Rev	68	4	5	Et de throno procedébant fúlgura, et voces, et tonítrua: et septem lámpades ardéntes ante thronum, qui sunt septem spíritus Dei.
  35639 Apocalýpsis	Rev	68	4	6	Et in conspéctu sedis tamquam mare vítreum símile crystállo: et in médio sedis, et in circúitu sedis quátuor animália plena óculis ante et retro.
  35640 Apocalýpsis	Rev	68	4	7	Et ánimal primum símile leóni, et secúndum ánimal símile vítulo, et tértium ánimal habens fáciem quasi hóminis, et quartum ánimal símile áquilæ volánti.
  35641 Apocalýpsis	Rev	68	4	8	Et quátuor animália, síngula eórum habébant alas senas: et in circúitu, et intus plena sunt óculis: et réquiem non habébant die ac nocte, dicéntia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat, et qui est, et qui ventúrus est.
  35642 Apocalýpsis	Rev	68	4	9	Et cum darent illa animália glóriam, et honórem, et benedictiónem sedénti super thronum, vivénti in sǽcula sæculórum,
  35643 Apocalýpsis	Rev	68	4	10	procidébant vigínti quátuor senióres ante sedéntem in throno, et adorábant vivéntem in sǽcula sæculórum, et mittébant corónas suas ante thronum, dicéntes:
  35644 Apocalýpsis	Rev	68	4	11	Dignus es Dómine Deus noster accípere glóriam, et honórem, et virtútem: quia tu creásti ómnia, et propter voluntátem tuam erant, et creáta sunt.
  35645 Apocalýpsis	Rev	68	5	1	Et vidi in déxtera sedéntis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signátum sigíllis septem.
  35646 Apocalýpsis	Rev	68	5	2	Et vidi ángelum fortem, prædicántem voce magna: Quis est dignus aperíre librum, et sólvere signácula ejus?
  35647 Apocalýpsis	Rev	68	5	3	Et nemo póterat neque in cælo, neque in terra, neque subtus terram aperíre librum, neque respícere illum.
  35648 Apocalýpsis	Rev	68	5	4	Et ego flebam multum, quóniam nemo dignus invéntus est aperíre librum, nec vidére eum.
  35649 Apocalýpsis	Rev	68	5	5	Et unus de senióribus dixit mihi: Ne fléveris: ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperíre librum, et sólvere septem signácula ejus.
  35650 Apocalýpsis	Rev	68	5	6	Et vidi: et ecce in médio throni et quátuor animálium, et in médio seniórum, Agnum stantem tamquam occísum, habéntem córnua septem, et óculos septem: qui sunt septem spíritus Dei, missi in omnem terram.
  35651 Apocalýpsis	Rev	68	5	7	Et venit: et accépit de déxtera sedéntis in throno librum.
  35652 Apocalýpsis	Rev	68	5	8	Et cum aperuísset librum, quátuor animália, et vigínti quátuor senióres cecidérunt coram Agno, habéntes sínguli cítharas, et phíalas áureas plenas odoramentórum, quæ sunt oratiónes sanctórum:
  35653 Apocalýpsis	Rev	68	5	9	et cantábant cánticum novum, dicéntes: Dignus es, Dómine, accípere librum, et aperíre signácula ejus: quóniam occísus es, et redemísti nos Deo in sánguine tuo ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne:
  35654 Apocalýpsis	Rev	68	5	10	et fecísti nos Deo nostro regnum, et sacerdótes: et regnábimus super terram.
  35655 Apocalýpsis	Rev	68	5	11	Et vidi, et audívi vocem angelórum multórum in circúitu throni, et animálium, et seniórum: et erat númerus eórum míllia míllium,
  35656 Apocalýpsis	Rev	68	5	12	dicéntium voce magna: Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem, et glóriam, et benedictiónem.
  35657 Apocalýpsis	Rev	68	5	13	Et omnem creatúram, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audívi dicéntes: Sedénti in throno, et Agno, benedíctio et honor, et glória, et potéstas in sǽcula sæculórum.
  35658 Apocalýpsis	Rev	68	5	14	Et quátuor animália dicébant: Amen. Et vigínti quátuor senióres cecidérunt in fácies suas: et adoravérunt vivéntem in sǽcula sæculórum.
  35659 Apocalýpsis	Rev	68	6	1	Et vidi quod aperuísset Agnus unum de septem sigíllis, et audívi unum de quátuor animálibus, dicens tamquam vocem tonítrui: Veni, et vide.
  35660 Apocalýpsis	Rev	68	6	2	Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedébat super illum, habébat arcum, et data est ei coróna, et exívit vincens ut vínceret.
  35661 Apocalýpsis	Rev	68	6	3	Et cum aperuísset sigíllum secúndum, audívi secúndum ánimal, dicens: Veni, et vide.
  35662 Apocalýpsis	Rev	68	6	4	Et exívit álius equus rufus: et qui sedébat super illum, datum est ei ut súmeret pacem de terra, et ut ínvicem se interfíciant, et datus est ei gládius magnus.
  35663 Apocalýpsis	Rev	68	6	5	Et cum aperuísset sigíllum tértium, audívi tértium ánimal, dicens: Veni, et vide. Et ecce equus niger: et qui sedébat super illum, habébat statéram in manu sua.
  35664 Apocalýpsis	Rev	68	6	6	Et audívi tamquam vocem in médio quátuor animálium dicéntium: Bílibris trítici denário et tres bílibres hórdei denário, et vinum, et óleum ne lǽseris.
  35665 Apocalýpsis	Rev	68	6	7	Et cum aperuísset sigíllum quartum, audívi vocem quarti animális dicéntis: Veni, et vide.
  35666 Apocalýpsis	Rev	68	6	8	Et ecce equus pállidus: et qui sedébat super eum, nomen illi Mors, et inférnus sequebátur eum, et data est illi potéstas super quátuor partes terræ, interfícere gládio, fame, et morte, et béstiis terræ.
  35667 Apocalýpsis	Rev	68	6	9	Et cum aperuísset sigíllum quintum, vidi subtus altáre ánimas interfectórum propter verbum Dei, et propter testimónium, quod habébant:
  35668 Apocalýpsis	Rev	68	6	10	et clamábant voce magna, dicéntes: Úsquequo Dómine (sanctus et verus), non júdicas, et non víndicas sánguinem nostrum de iis qui hábitant in terra?
  35669 Apocalýpsis	Rev	68	6	11	Et datæ sunt illis síngulæ stolæ albæ: et dictum est illis ut requiéscerent adhuc tempus módicum donec compleántur consérvi eórum, et fratres eórum, qui interficiéndi sunt sicut et illi.
  35670 Apocalýpsis	Rev	68	6	12	Et vidi cum aperuísset sigíllum sextum: et ecce terræmótus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicínus: et luna tota facta est sicut sanguis:
  35671 Apocalýpsis	Rev	68	6	13	et stellæ de cælo cecidérunt super terram, sicut ficus emíttit grossos suos cum a vento magno movétur:
  35672 Apocalýpsis	Rev	68	6	14	et cælum recéssit sicut liber involútus: et omnis mons, et ínsulæ de locis suis motæ sunt:
  35673 Apocalýpsis	Rev	68	6	15	et reges terræ, et príncipes, et tribúni, et dívites, et fortes, et omnis servus, et liber abscondérunt se in spelúncis, et in petris móntium:
  35674 Apocalýpsis	Rev	68	6	16	et dicunt móntibus, et petris: Cádite super nos, et abscóndite nos a fácie sedéntis super thronum, et ab ira Agni:
  35675 Apocalýpsis	Rev	68	6	17	quóniam venit dies magnus iræ ipsórum: et quis póterit stare?
  35676 Apocalýpsis	Rev	68	7	1	Post hæc vidi quátuor ángelos stantes super quátuor ángulos terræ, tenéntes quátuor ventos terræ, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam árborem.
  35677 Apocalýpsis	Rev	68	7	2	Et vidi álterum ángelum ascendéntem ab ortu solis, habéntem signum Dei vivi: et clamávit voce magna quátuor ángelis, quibus datum est nocére terræ et mari,
  35678 Apocalýpsis	Rev	68	7	3	dicens: Nolíte nocére terræ, et mari, neque arbóribus, quoadúsque signémus servos Dei nostri in fróntibus eórum.
  35679 Apocalýpsis	Rev	68	7	4	Et audívi númerum signatórum, centum quadragínta quátuor míllia signáti, ex omni tribu filiórum Ísraël.
  35680 Apocalýpsis	Rev	68	7	5	Ex tribu Juda duódecim míllia signáti: ex tribu Ruben duódecim míllia signáti: ex tribu Gad duódecim míllia signáti:
  35681 Apocalýpsis	Rev	68	7	6	ex tribu Aser duódecim míllia signáti: ex tribu Néphthali duódecim míllia signáti: ex tribu Manásse duódecim míllia signáti:
  35682 Apocalýpsis	Rev	68	7	7	ex tribu Símeon duódecim míllia signáti: ex tribu Levi duódecim míllia signáti: ex tribu Íssachar duódecim míllia signáti:
  35683 Apocalýpsis	Rev	68	7	8	ex tribu Zábulon duódecim míllia signáti: ex tribu Joseph duódecim míllia signáti: ex tribu Bénjamin duódecim míllia signáti.
  35684 Apocalýpsis	Rev	68	7	9	Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus, et tríbubus, et pópulis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspéctu Agni, amícti stolis albis, et palmæ in mánibus eórum:
  35685 Apocalýpsis	Rev	68	7	10	et clamábant voce magna, dicéntes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno.
  35686 Apocalýpsis	Rev	68	7	11	Et omnes ángeli stabant in circúitu throni, et seniórum, et quátuor animálium: et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas, et adoravérunt Deum,
  35687 Apocalýpsis	Rev	68	7	12	dicéntes: Amen. Benedíctio, et cláritas, et sapiéntia, et gratiárum áctio, honor, et virtus, et fortitúdo Deo nostro in sǽcula sæculórum. Amen.
  35688 Apocalýpsis	Rev	68	7	13	Et respóndit unus de senióribus et dixit mihi: Hi, qui amícti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venérunt?
  35689 Apocalýpsis	Rev	68	7	14	Et dixi illi: Dómine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venérunt de tribulatióne magna, et lavérunt stolas suas, et dealbavérunt eas in sánguine Agni.
  35690 Apocalýpsis	Rev	68	7	15	Ídeo sunt ante thronum Dei, et sérviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitábit super illos:
  35691 Apocalýpsis	Rev	68	7	16	non esúrient, neque sítient ámplius, nec cadet super illos sol, neque ullus æstus:
  35692 Apocalýpsis	Rev	68	7	17	quóniam Agnus, qui in médio throni est, reget illos et dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum, et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum.
  35693 Apocalýpsis	Rev	68	8	1	Et cum aperuísset sigíllum séptimum, factum est siléntium in cælo, quasi média hora.
  35694 Apocalýpsis	Rev	68	8	2	Et vidi septem ángelos stantes in conspéctu Dei: et datæ sunt illis septem tubæ.	b
  35695 Apocalýpsis	Rev	68	8	3	Et álius ángelus venit, et stetit ante altáre habens thuríbulum áureum: et data sunt illi incénsa multa, ut daret de oratiónibus sanctórum ómnium super altáre áureum, quod est ante thronum Dei.
  35696 Apocalýpsis	Rev	68	8	4	Et ascéndit fumus incensórum de oratiónibus sanctórum de manu ángeli coram Deo.
  35697 Apocalýpsis	Rev	68	8	5	Et accépit ángelus thuríbulum, et implévit illud de igne altáris, et misit in terram: et facta sunt tonítrua, et voces, et fúlgura, et terræmótus magnus.
  35698 Apocalýpsis	Rev	68	8	6	Et septem ángeli, qui habébant septem tubas, præparavérunt se ut tuba cánerent.
  35699 Apocalýpsis	Rev	68	8	7	Et primus ángelus tuba cécinit, et facta est grando, et ignis, mista in sánguine, et missum est in terram, et tértia pars terræ combústa est, et tértia pars árborum concremáta est, et omne fœnum víride combústum est.
  35700 Apocalýpsis	Rev	68	8	8	Et secúndus ángelus tuba cécinit: et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tértia pars maris sanguis,
  35701 Apocalýpsis	Rev	68	8	9	et mórtua est tértia pars creatúræ eórum, quæ habébant ánimas in mari, et tértia pars návium intériit.
  35702 Apocalýpsis	Rev	68	8	10	Et tértius ángelus tuba cécinit: et cécidit de cælo stella magna, ardens tamquam fácula, et cécidit in tértiam partem flúminum, et in fontes aquárum:
  35703 Apocalýpsis	Rev	68	8	11	et nomen stellæ dícitur Absínthium, et facta est tértia pars aquárum in absínthium; et multi hóminum mórtui sunt de aquis, quia amáræ factæ sunt.
  35704 Apocalýpsis	Rev	68	8	12	Et quartus ángelus tuba cécinit: et percússa est tértia pars solis, et tértia pars lunæ, et tértia pars stellárum, ita ut obscurarétur tértia pars eórum, et diéi non lucéret pars tértia, et noctis simíliter.
  35705 Apocalýpsis	Rev	68	8	13	Et vidi, et audívi vocem uníus áquilæ volántis per médium cæli dicéntis voce magna: Væ, væ, væ habitántibus in terra de céteris vócibus trium angelórum, qui erant tuba canitúri.
  35706 Apocalýpsis	Rev	68	9	1	Et quintus ángelus tuba cécinit: et vidi stellam de cælo cecidísse in terram, et data est ei clavis pútei abýssi.
  35707 Apocalýpsis	Rev	68	9	2	Et apéruit púteum abýssi: et ascéndit fumus pútei, sicut fumus fornácis magnæ: et obscurátus est sol, et aër de fumo pútei:
  35708 Apocalýpsis	Rev	68	9	3	et de fumo pútei exiérunt locústæ in terram, et data est illis potéstas, sicut habent potestátem scorpiónes terræ:
  35709 Apocalýpsis	Rev	68	9	4	et præcéptum est illis ne lǽderent fœnum terræ, neque omne víride, neque omnem árborem: nisi tantum hómines, qui non habent signum Dei in fróntibus suis:
  35710 Apocalýpsis	Rev	68	9	5	et datum est illis ne occíderent eos: sed ut cruciárent ménsibus quinque: et cruciátus eórum, ut cruciátus scórpii cum pércutit hóminem.
  35711 Apocalýpsis	Rev	68	9	6	Et in diébus illis quærent hómines mortem, et non invénient eam: et desiderábunt mori, et fúgiet mors ab eis.
  35712 Apocalýpsis	Rev	68	9	7	Et similitúdines locustárum, símiles equis parátis in prœ́lium: et super cápita eárum tamquam corónæ símiles auro: et fácies eárum tamquam fácies hóminum.
  35713 Apocalýpsis	Rev	68	9	8	Et habébant capíllos sicut capíllos mulíerum. Et dentes eárum, sicut dentes leónum erant:
  35714 Apocalýpsis	Rev	68	9	9	et habébant lorícas sicut lorícas férreas, et vox alárum eárum sicut vox cúrruum equórum multórum curréntium in bellum:
  35715 Apocalýpsis	Rev	68	9	10	et habébant caudas símiles scorpiónum, et acúlei erant in caudis eárum: et potéstas eárum nocére homínibus ménsibus quinque:
  35716 Apocalýpsis	Rev	68	9	11	et habébant super se regem ángelum abýssi cui nomen hebráice Abáddon, græce autem Apóllyon, latíne habens nomen Extérminans.
  35717 Apocalýpsis	Rev	68	9	12	Væ unum ábiit, et ecce véniunt adhuc duo væ post hæc.
  35718 Apocalýpsis	Rev	68	9	13	Et sextus ángelus tuba cécinit: et audívi vocem unam ex quátuor córnibus altáris áurei, quod est ante óculos Dei,	b
  35719 Apocalýpsis	Rev	68	9	14	dicéntem sexto ángelo, qui habébat tubam: Solve quátuor ángelos, qui alligáti sunt in flúmine magno Euphráte.
  35720 Apocalýpsis	Rev	68	9	15	Et solúti sunt quátuor ángeli, qui paráti erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occíderent tértiam partem hóminum.
  35721 Apocalýpsis	Rev	68	9	16	Et númerus equéstris exércitus vícies míllies dena míllia. Et audívi númerum eórum.
  35722 Apocalýpsis	Rev	68	9	17	Et ita vidi equos in visióne: et qui sedébant super eos, habébant lorícas ígneas, et hyacínthinas, et sulphúreas, et cápita equórum erant tamquam cápita leónum: et de ore eórum procédit ignis, et fumus, et sulphur.
  35723 Apocalýpsis	Rev	68	9	18	Et ab his tribus plagis occísa est tértia pars hóminum de igne, et de fumo, et súlphure, quæ procedébant de ore ipsórum.
  35724 Apocalýpsis	Rev	68	9	19	Potéstas enim equórum in ore eórum est, et in caudis eórum, nam caudæ eórum símiles serpéntibus, habéntes cápita: et in his nocent.
  35725 Apocalýpsis	Rev	68	9	20	Et céteri hómines, qui non sunt occísi in his plagis, neque pœniténtiam egérunt de opéribus mánuum suárum, ut non adorárent dæmónia, et simulácra áurea, et argéntea, et ǽrea, et lapídea, et lígnea, quæ neque vidére possunt, neque audíre, neque ambuláre,
  35726 Apocalýpsis	Rev	68	9	21	et non egérunt pœniténtiam ab homicídiis suis, neque a venefíciis suis, neque a fornicatióne sua, neque a furtis suis.
  35727 Apocalýpsis	Rev	68	10	1	Et vidi álium ángelum fortem descendéntem de cælo amíctum nube, et iris in cápite ejus, et fácies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam colúmnæ ignis:
  35728 Apocalýpsis	Rev	68	10	2	et habébat in manu sua libéllum apértum: et pósuit pedem suum dextrum super mare, sinístrum autem super terram:
  35729 Apocalýpsis	Rev	68	10	3	et clamávit voce magna, quemádmodum cum leo rugit. Et cum clamásset, locúta sunt septem tonítrua voces suas.
  35730 Apocalýpsis	Rev	68	10	4	Et cum locúta fuíssent septem tonítrua voces suas, ego scriptúrus eram: et audívi vocem de cælo dicéntem mihi: Signa quæ locúta sunt septem tonítrua: et noli ea scríbere.
  35731 Apocalýpsis	Rev	68	10	5	Et ángelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levávit manum suam ad cælum:
  35732 Apocalýpsis	Rev	68	10	6	et jurávit per vivéntem in sǽcula sæculórum, qui creávit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit ámplius:
  35733 Apocalýpsis	Rev	68	10	7	sed in diébus vocis séptimi ángeli, cum cœ́perit tuba cánere, consummábitur mystérium Dei sicut evangelizávit per servos suos prophétas.
  35734 Apocalýpsis	Rev	68	10	8	Et audívi vocem de cælo íterum loquéntem mecum, et dicéntem: Vade, et áccipe librum apértum de manu ángeli stantis super mare, et super terram.
  35735 Apocalýpsis	Rev	68	10	9	Et ábii ad ángelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Áccipe librum, et dévora illum: et fáciet amaricári ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.
  35736 Apocalýpsis	Rev	68	10	10	Et accépi librum de manu ángeli, et devorávi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorássem eum, amaricátus est venter meus:
  35737 Apocalýpsis	Rev	68	10	11	et dixit mihi: Opórtet te íterum prophetáre géntibus, et pópulis, et linguis, et régibus multis.
  35738 Apocalýpsis	Rev	68	11	1	Et datus est mihi cálamus símilis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metíre templum Dei, et altáre, et adorántes in eo:
  35739 Apocalýpsis	Rev	68	11	2	átrium autem, quod est foris templum, éjice foras, et ne metiáris illud: quóniam datum est géntibus, et civitátem sanctam calcábunt ménsibus quadragínta duóbus:
  35740 Apocalýpsis	Rev	68	11	3	et dabo duóbus téstibus meis, et prophetábunt diébus mille ducéntis sexagínta, amícti saccis.
  35741 Apocalýpsis	Rev	68	11	4	Hi sunt duæ olívæ et duo candelábra in conspéctu Dómini terræ stantes.
  35742 Apocalýpsis	Rev	68	11	5	Et si quis volúerit eos nocére, ignis éxiet de ore eórum, et devorábit inimícos eórum: et si quis volúerit eos lǽdere, sic opórtet eum occídi.
  35743 Apocalýpsis	Rev	68	11	6	Hi habent potestátem claudéndi cælum, ne pluat diébus prophetíæ ipsórum: et potestátem habent super aquas converténdi eas in sánguinem, et percútere terram omni plaga quotiescúmque volúerint.
  35744 Apocalýpsis	Rev	68	11	7	Et cum finíerint testimónium suum, béstia, quæ ascéndit de abýsso, fáciet advérsum eos bellum, et vincet illos, et occídet eos.
  35745 Apocalýpsis	Rev	68	11	8	Et córpora eórum jacébunt in platéis civitátis magnæ, quæ vocátur spirituáliter Sódoma, et Ægýptus, ubi et Dóminus eórum crucifíxus est.
  35746 Apocalýpsis	Rev	68	11	9	Et vidébunt de tríbubus, et pópulis, et linguis, et géntibus córpora eórum per tres dies et dimídium: et córpora eórum non sinent poni in monuméntis:
  35747 Apocalýpsis	Rev	68	11	10	et inhabitántes terram gaudébunt super illos, et jucundabúntur: et múnera mittent ínvicem, quóniam hi duo prophétæ cruciavérunt eos, qui habitábant super terram.
  35748 Apocalýpsis	Rev	68	11	11	Et post dies tres et dimídium, spíritus vitæ a Deo intrávit in eos. Et stetérunt super pedes suos, et timor magnus cécidit super eos qui vidérunt eos.
  35749 Apocalýpsis	Rev	68	11	12	Et audiérunt vocem magnam de cælo, dicéntem eis: Ascéndite huc. Et ascendérunt in cælum in nube: et vidérunt illos inimíci eórum.
  35750 Apocalýpsis	Rev	68	11	13	Et in illa hora factus est terræmótus magnus, et décima pars civitátis cécidit: et occísa sunt in terræmótu nómina hóminum septem míllia: et réliqui in timórem sunt missi, et dedérunt glóriam Deo cæli.
  35751 Apocalýpsis	Rev	68	11	14	Væ secúndum ábiit: et ecce væ tértium véniet cito.
  35752 Apocalýpsis	Rev	68	11	15	Et séptimus ángelus tuba cécinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicéntes: Factum est regnum hujus mundi, Dómini nostri et Christi ejus, et regnábit in sǽcula sæculórum. Amen.	b
  35753 Apocalýpsis	Rev	68	11	16	Et vigínti quátuor senióres, qui in conspéctu Dei sedent in sédibus suis, cecidérunt in fácies suas, et adoravérunt Deum, dicéntes:
  35754 Apocalýpsis	Rev	68	11	17	Grátias ágimus tibi, Dómine Deus omnípotens, qui es, et qui eras, et qui ventúrus es: quia accepísti virtútem tuam magnam, et regnásti.
  35755 Apocalýpsis	Rev	68	11	18	Et irátæ sunt gentes, et advénit ira tua et tempus mortuórum judicári, et réddere mercédem servis tuis prophétis, et sanctis, et timéntibus nomen tuum pusíllis et magnis, et exterminándi eos qui corrupérunt terram.
  35756 Apocalýpsis	Rev	68	11	19	Et apértum est templum Dei in cælo: et visa est arca testaménti ejus in templo ejus, et facta sunt fúlgura, et voces, et terræmótus, et grando magna.
  35757 Apocalýpsis	Rev	68	12	1	Et signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus ejus, et in cápite ejus coróna stellárum duódecim:
  35758 Apocalýpsis	Rev	68	12	2	et in útero habens, clamábat partúriens, et cruciabátur ut páriat.
  35759 Apocalýpsis	Rev	68	12	3	Et visum est áliud signum in cælo: et ecce draco magnus rufus habens cápita septem, et córnua decem: et in capítibus ejus diadémata septem,
  35760 Apocalýpsis	Rev	68	12	4	et cauda ejus trahébat tértiam partem stellárum cæli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulíerem, quæ erat paritúra, ut cum peperísset, fílium ejus devoráret.
  35761 Apocalýpsis	Rev	68	12	5	Et péperit fílium másculum, qui rectúrus erat omnes gentes in virga férrea: et raptus est fílius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,
  35762 Apocalýpsis	Rev	68	12	6	et múlier fugit in solitúdinem ubi habébat locum parátum a Deo, ut ibi pascant eam diébus mille ducéntis sexagínta.
  35763 Apocalýpsis	Rev	68	12	7	Et factum est prœ́lium magnum in cælo: Míchaël et ángeli ejus prœliabántur cum dracóne, et draco pugnábat, et ángeli ejus:	b
  35764 Apocalýpsis	Rev	68	12	8	et non valuérunt, neque locus invéntus est eórum ámplius in cælo.
  35765 Apocalýpsis	Rev	68	12	9	Et projéctus est draco ille magnus, serpens antíquus, qui vocátur diábolus, et Sátanas, qui sedúcit univérsum orbem: et projéctus est in terram, et ángeli ejus cum illo missi sunt.
  35766 Apocalýpsis	Rev	68	12	10	Et audívi vocem magnam in cælo dicéntem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potéstas Christi ejus: quia projéctus est accusátor fratrum nostrórum, qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte.
  35767 Apocalýpsis	Rev	68	12	11	Et ipsi vicérunt eum propter sánguinem Agni, et propter verbum testimónii sui, et non dilexérunt ánimas suas usque ad mortem.
  35768 Apocalýpsis	Rev	68	12	12	Proptérea lætámini cæli, et qui habitátis in eis. Væ terræ, et mari, quia descéndit diábolus ad vos habens iram magnam, sciens quod módicum tempus habet.
  35769 Apocalýpsis	Rev	68	12	13	Et postquam vidit draco quod projéctus esset in terram, persecútus est mulíerem, quæ péperit másculum:
  35770 Apocalýpsis	Rev	68	12	14	et datæ sunt mulíeri alæ duæ áquilæ magnæ ut voláret in desértum in locum suum, ubi álitur per tempus et témpora, et dimídium témporis a fácie serpéntis.
  35771 Apocalýpsis	Rev	68	12	15	Et misit serpens ex ore suo post mulíerem, aquam tamquam flumen, ut eam fáceret trahi a flúmine.
  35772 Apocalýpsis	Rev	68	12	16	Et adjúvit terra mulíerem, et apéruit terra os suum, et absórbuit flumen, quod misit draco de ore suo.
  35773 Apocalýpsis	Rev	68	12	17	Et irátus est draco in mulíerem: et ábiit fácere prœ́lium cum réliquis de sémine ejus, qui custódiunt mandáta Dei, et habent testimónium Jesu Christi.
  35774 Apocalýpsis	Rev	68	12	18	Et stetit supra arénam maris.
  35775 Apocalýpsis	Rev	68	13	1	Et vidi de mari béstiam ascendéntem habéntem cápita septem, et córnua decem, et super córnua ejus decem diadémata, et super cápita ejus nómina blasphémiæ.
  35776 Apocalýpsis	Rev	68	13	2	Et béstia, quam vidi, símilis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leónis. Et dedit illi draco virtútem suam, et potestátem magnam.
  35777 Apocalýpsis	Rev	68	13	3	Et vidi unum de capítibus suis quasi occísum in mortem: et plaga mortis ejus curáta est. Et admiráta est univérsa terra post béstiam.
  35778 Apocalýpsis	Rev	68	13	4	Et adoravérunt dracónem, qui dedit potestátem béstiæ: et adoravérunt béstiam, dicéntes: Quis símilis béstiæ? et quis póterit pugnáre cum ea?
  35779 Apocalýpsis	Rev	68	13	5	Et datum est ei os loquens magna et blasphémias: et data est ei potéstas fácere menses quadragínta duos.
  35780 Apocalýpsis	Rev	68	13	6	Et apéruit os suum in blasphémias ad Deum, blasphemáre nomen ejus, et tabernáculum ejus, et eos qui in cælo hábitant.
  35781 Apocalýpsis	Rev	68	13	7	Et est datum illi bellum fácere cum sanctis, et víncere eos. Et data est illi potéstas in omnem tribum, et pópulum, et linguam, et gentem,
  35782 Apocalýpsis	Rev	68	13	8	et adoravérunt eam omnes, qui inhábitant terram: quorum non sunt scripta nómina in libro vitæ Agni, qui occísus est ab orígine mundi.
  35783 Apocalýpsis	Rev	68	13	9	Si quis habet aurem, áudiat.
  35784 Apocalýpsis	Rev	68	13	10	Qui in captivitátem dúxerit, in captivitátem vadet: qui in gládio occíderit, opórtet eum gládio occídi. Hic est patiéntia, et fides sanctórum.
  35785 Apocalýpsis	Rev	68	13	11	Et vidi áliam béstiam ascendéntem de terra, et habébat córnua duo simília Agni, et loquebátur sicut draco.	b
  35786 Apocalýpsis	Rev	68	13	12	Et potestátem prióris béstiæ omnem faciébat in conspéctu ejus: et fecit terram, et habitántes in ea, adoráre béstiam primam, cujus curáta est plaga mortis.
  35787 Apocalýpsis	Rev	68	13	13	Et fecit signa magna, ut étiam ignem fáceret de cælo descéndere in terram in conspéctu hóminum.
  35788 Apocalýpsis	Rev	68	13	14	Et sedúxit habitántes in terra propter signa, quæ data sunt illi fácere in conspéctu béstiæ, dicens habitántibus in terra, ut fáciant imáginem béstiæ, quæ habet plagam gládii, et vixit.
  35789 Apocalýpsis	Rev	68	13	15	Et datum est illi ut daret spíritum imágini béstiæ, et ut loquátur imágo béstiæ: et fáciat ut quicúmque non adoráverint imáginem béstiæ, occidántur.
  35790 Apocalýpsis	Rev	68	13	16	Et fáciet omnes pusíllos, et magnos, et dívites, et páuperes, et líberos, et servos habére caractérem in déxtera manu sua, aut in fróntibus suis:
  35791 Apocalýpsis	Rev	68	13	17	et nequis possit émere, aut véndere, nisi qui habet caractérem, aut nomen béstiæ, aut númerum nóminis ejus.
  35792 Apocalýpsis	Rev	68	13	18	Hic sapiéntia est. Qui habet intelléctum, cómputet númerum béstiæ. Númerus enim hóminis est: et númerus ejus sexcénti sexagínta sex.
  35793 Apocalýpsis	Rev	68	14	1	Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadragínta quátuor míllia, habéntes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in fróntibus suis.
  35794 Apocalýpsis	Rev	68	14	2	Et audívi vocem de cælo, tamquam vocem aquárum multárum, et tamquam vocem tonítrui magni: et vocem, quam audívi, sicut citharœdórum citharizántium in cítharis suis.
  35795 Apocalýpsis	Rev	68	14	3	Et cantábant quasi cánticum novum ante sedem, et ante quátuor animália, et senióres: et nemo póterat dícere cánticum, nisi illa centum quadragínta quátuor míllia, qui empti sunt de terra.
  35796 Apocalýpsis	Rev	68	14	4	Hi sunt, qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt. Hi sequúntur Agnum quocúmque íerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo, et Agno:
  35797 Apocalýpsis	Rev	68	14	5	et in ore eórum non est invéntum mendácium: sine mácula enim sunt ante thronum Dei.
  35798 Apocalýpsis	Rev	68	14	6	Et vidi álterum ángelum volántem per médium cæli, habéntem Evangélium ætérnum, ut evangelizáret sedéntibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et pópulum:	b
  35799 Apocalýpsis	Rev	68	14	7	dicens magna voce: Timéte Dóminum, et date illi honórem, quia venit hora judícii ejus: et adoráte eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquárum.
  35800 Apocalýpsis	Rev	68	14	8	Et álius ángelus secútus est dicens: Cécidit, cécidit Bábylon illa magna: quæ a vino iræ fornicatiónis suæ potávit omnes gentes.
  35801 Apocalýpsis	Rev	68	14	9	Et tértius ángelus secútus est illos, dicens voce magna: Si quis adoráverit béstiam, et imáginem ejus, et accéperit caractérem in fronte sua, aut in manu sua:
  35802 Apocalýpsis	Rev	68	14	10	et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum est mero in cálice iræ ipsíus, et cruciábitur igne, et súlphure in conspéctu angelórum sanctórum, et ante conspéctum Agni:
  35803 Apocalýpsis	Rev	68	14	11	et fumus tormentórum eórum ascéndet in sǽcula sæculórum: nec habent réquiem die ac nocte, qui adoravérunt béstiam, et imáginem ejus, et si quis accéperit caractérem nóminis ejus.
  35804 Apocalýpsis	Rev	68	14	12	Hic patiéntia sanctórum est, qui custódiunt mandáta Dei, et fidem Jesu.
  35805 Apocalýpsis	Rev	68	14	13	Et audívi vocem de cælo, dicéntem mihi: Scribe: Beáti mórtui qui in Dómino moriúntur. Ámodo jam dicit Spíritus, ut requiéscant a labóribus suis: ópera enim illórum sequúntur illos.
  35806 Apocalýpsis	Rev	68	14	14	Et vidi: et ecce nubem cándidam, et super nubem sedéntem símilem Fílio hóminis, habéntem in cápite suo corónam áuream, et in manu sua falcem acútam.	b
  35807 Apocalýpsis	Rev	68	14	15	Et álius ángelus exívit de templo, clamans voce magna ad sedéntem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metátur, quóniam áruit messis terræ.
  35808 Apocalýpsis	Rev	68	14	16	Et misit qui sedébat super nubem, falcem suam in terram, et deméssa est terra.
  35809 Apocalýpsis	Rev	68	14	17	Et álius ángelus exívit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acútam.
  35810 Apocalýpsis	Rev	68	14	18	Et álius ángelus exívit de altári, qui habébat potestátem supra ignem: et clamávit voce magna ad eum qui habébat falcem acútam, dicens: Mitte falcem tuam acútam, et vindémia botros víneæ terræ: quóniam matúræ sunt uvæ ejus.
  35811 Apocalýpsis	Rev	68	14	19	Et misit ángelus falcem suam acútam in terram, et vindemiávit víneam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum:
  35812 Apocalýpsis	Rev	68	14	20	et calcátus est lacus extra civitátem, et exívit sanguis de lacu usque ad frenos equórum per stádia mille sexcénta.
  35813 Apocalýpsis	Rev	68	15	1	Et vidi áliud signum in cælo magnum et mirábile, ángelos septem, habéntes plagas septem novíssimas: quóniam in illis consummáta est ira Dei.
  35814 Apocalýpsis	Rev	68	15	2	Et vidi tamquam mare vítreum mistum igne, et eos, qui vicérunt béstiam, et imáginem ejus, et númerum nóminis ejus, stantes super mare vítreum, habéntes cítharas Dei:
  35815 Apocalýpsis	Rev	68	15	3	et cantántes cánticum Móysi servi Dei, et cánticum Agni, dicéntes: Magna et mirabília sunt ópera tua, Dómine Deus omnípotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculórum.
  35816 Apocalýpsis	Rev	68	15	4	Quis non timébit te, Dómine, et magnificábit nomen tuum? quia solus pius es: quóniam omnes gentes vénient, et adorábunt in conspéctu tuo, quóniam judícia tua manifésta sunt.
  35817 Apocalýpsis	Rev	68	15	5	Et post hæc vidi: et ecce apértum est templum tabernáculi testimónii in cælo,
  35818 Apocalýpsis	Rev	68	15	6	et exiérunt septem ángeli habéntes septem plagas de templo, vestíti lino mundo et cándido, et præcíncti circa péctora zonis áureis.
  35819 Apocalýpsis	Rev	68	15	7	Et unum de quátuor animálibus dedit septem ángelis septem phíalas áureas, plenas iracúndiæ Dei vivéntis in sǽcula sæculórum.
  35820 Apocalýpsis	Rev	68	15	8	Et implétum est templum fumo a majestáte Dei, et de virtúte ejus: et nemo póterat introíre in templum, donec consummaréntur septem plagæ septem angelórum.
  35821 Apocalýpsis	Rev	68	16	1	Et audívi vocem magnam de templo, dicéntem septem ángelis: Ite, et effúndite septem phíalas iræ Dei in terram.
  35822 Apocalýpsis	Rev	68	16	2	Et ábiit primus, et effúdit phíalam suam in terram, et factum est vulnus sævum et péssimum in hómines, qui habébant caractérem béstiæ, et in eos qui adoravérunt imáginem ejus.
  35823 Apocalýpsis	Rev	68	16	3	Et secúndus ángelus effúdit phíalam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mórtui: et omnis ánima vivens mórtua est in mari.
  35824 Apocalýpsis	Rev	68	16	4	Et tértius effúdit phíalam suam super flúmina, et super fontes aquárum, et factus est sanguis.
  35825 Apocalýpsis	Rev	68	16	5	Et audívi ángelum aquárum dicéntem: Justus es, Dómine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicásti:
  35826 Apocalýpsis	Rev	68	16	6	quia sánguinem sanctórum et prophetárum effudérunt, et sánguinem eis dedísti bíbere: digni enim sunt.
  35827 Apocalýpsis	Rev	68	16	7	Et audívi álterum ab altári dicéntem: Étiam Dómine Deus omnípotens, vera et justa judícia tua.
  35828 Apocalýpsis	Rev	68	16	8	Et quartus ángelus effúdit phíalam suam in solem, et datum est illi æstu afflígere hómines, et igni:
  35829 Apocalýpsis	Rev	68	16	9	et æstuavérunt hómines æstu magno, et blasphemavérunt nomen Dei habéntis potestátem super has plagas, neque egérunt pœniténtiam ut darent illi glóriam.
  35830 Apocalýpsis	Rev	68	16	10	Et quintus ángelus effúdit phíalam suam super sedem béstiæ: et factum est regnum ejus tenebrósum, et commanducavérunt linguas suas præ dolóre:
  35831 Apocalýpsis	Rev	68	16	11	et blasphemavérunt Deum cæli præ dolóribus, et vulnéribus suis, et non egérunt pœniténtiam ex opéribus suis.
  35832 Apocalýpsis	Rev	68	16	12	Et sextus ángelus effúdit phíalam suam in flumen illud magnum Euphráten: et siccávit aquam ejus, ut præpararétur via régibus ab ortu solis.
  35833 Apocalýpsis	Rev	68	16	13	Et vidi de ore dracónis, et de ore béstiæ, et de ore pseudoprophétæ spíritus tres immúndos in modum ranárum.	b
  35834 Apocalýpsis	Rev	68	16	14	Sunt enim spíritus dæmoniórum faciéntes signa, et procédunt ad reges totíus terræ congregáre illos in prœ́lium ad diem magnum omnipoténtis Dei.
  35835 Apocalýpsis	Rev	68	16	15	Ecce vénio sicut fur. Beátus qui vígilat, et custódit vestiménta sua, ne nudus ámbulet, et vídeant turpitúdinem ejus.
  35836 Apocalýpsis	Rev	68	16	16	Et congregábit illos in locum qui vocátur hebráice Armagédon.
  35837 Apocalýpsis	Rev	68	16	17	Et séptimus ángelus effúdit phíalam suam in áërem, et exívit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est.	b
  35838 Apocalýpsis	Rev	68	16	18	Et facta sunt fúlgura, et voces, et tonítrua, et terræmótus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo hómines fuérunt super terram: talis terræmótus, sic magnus.
  35839 Apocalýpsis	Rev	68	16	19	Et facta est cívitas magna in tres partes: et civitátes géntium cecidérunt. Et Bábylon magna venit in memóriam ante Deum, dare illi cálicem vini indignatiónis iræ ejus.
  35840 Apocalýpsis	Rev	68	16	20	Et omnis ínsula fugit, et montes non sunt invénti.
  35841 Apocalýpsis	Rev	68	16	21	Et grando magna sicut taléntum descéndit de cælo in hómines: et blasphemavérunt Deum hómines propter plagam grándinis: quóniam magna facta est veheménter.
  35842 Apocalýpsis	Rev	68	17	1	Et venit unus de septem ángelis, qui habébant septem phíalas, et locútus est mecum, dicens: Veni, osténdam tibi damnatiónem meretrícis magnæ, quæ sedet super aquas multas,
  35843 Apocalýpsis	Rev	68	17	2	cum qua fornicáti sunt reges terræ, et inebriáti sunt qui inhábitant terram de vino prostitutiónis ejus.
  35844 Apocalýpsis	Rev	68	17	3	Et ábstulit me in spíritu in desértum. Et vidi mulíerem sedéntem super béstiam coccíneam, plenam nomínibus blasphémiæ, habéntem cápita septem, et córnua decem.
  35845 Apocalýpsis	Rev	68	17	4	Et múlier erat circúmdata púrpura, et cóccino, et inauráta auro, et lápide pretióso, et margarítis, habens póculum áureum in manu sua, plenum abominatióne, et immundítia fornicatiónis ejus.
  35846 Apocalýpsis	Rev	68	17	5	Et in fronte ejus nomen scriptum: Mystérium: Bábylon magna, mater fornicatiónum, et abominatiónum terræ.
  35847 Apocalýpsis	Rev	68	17	6	Et vidi mulíerem ébriam de sánguine sanctórum, et de sánguine mártyrum Jesu. Et mirátus sum cum vidíssem illam admiratióne magna.
  35848 Apocalýpsis	Rev	68	17	7	Et dixit mihi ángelus: Quare miráris? ego dicam tibi sacraméntum mulíeris, et béstiæ, quæ portat eam, quæ habet cápita septem, et córnua decem.
  35849 Apocalýpsis	Rev	68	17	8	Béstia, quam vidísti, fuit, et non est, et ascensúra est de abýsso, et in intéritum ibit: et mirabúntur inhabitántes terram (quorum non sunt scripta nómina in libro vitæ a constitutióne mundi) vidéntes béstiam, quæ erat, et non est.
  35850 Apocalýpsis	Rev	68	17	9	Et hic est sensus, qui habet sapiéntiam. Septem cápita, septem montes sunt, super quos múlier sedet, et reges septem sunt.
  35851 Apocalýpsis	Rev	68	17	10	Quinque cecidérunt, unus est, et álius nondum venit: et cum vénerit, opórtet illum breve tempus manére.
  35852 Apocalýpsis	Rev	68	17	11	Et béstia, quæ erat, et non est: et ipsa octáva est: et de septem est, et in intéritum vadit.
  35853 Apocalýpsis	Rev	68	17	12	Et decem córnua, quæ vidísti, decem reges sunt: qui regnum nondum accepérunt, sed potestátem tamquam reges una hora accípient post béstiam.
  35854 Apocalýpsis	Rev	68	17	13	Hi unum consílium habent, et virtútem, et potestátem suam béstiæ tradent.
  35855 Apocalýpsis	Rev	68	17	14	Hi cum Agno pugnábunt, et Agnus vincet illos: quóniam Dóminus dominórum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocáti, elécti, et fidéles.
  35856 Apocalýpsis	Rev	68	17	15	Et dixit mihi: Aquæ, quas vidísti ubi méretrix sedet, pópuli sunt, et gentes, et linguæ.
  35857 Apocalýpsis	Rev	68	17	16	Et decem córnua, quæ vidísti in béstia: hi ódient fornicáriam, et desolátam fácient illam, et nudam, et carnes ejus manducábunt, et ipsam igni concremábunt.
  35858 Apocalýpsis	Rev	68	17	17	Deus enim dedit in corda eórum ut fáciant quod plácitum est illi: ut dent regnum suum béstiæ donec consumméntur verba Dei.
  35859 Apocalýpsis	Rev	68	17	18	Et múlier, quam vidísti, est cívitas magna, quæ habet regnum super reges terræ.
  35860 Apocalýpsis	Rev	68	18	1	Et post hæc vidi álium ángelum descendéntem de cælo, habéntem potestátem magnam: et terra illumináta est a glória ejus.
  35861 Apocalýpsis	Rev	68	18	2	Et exclamávit in fortitúdine, dicens: Cécidit, cécidit Bábylon magna: et facta est habitátio dæmoniórum, et custódia omnis spíritus immúndi, et custódia omnis vólucris immúndæ, et odíbilis:
  35862 Apocalýpsis	Rev	68	18	3	quia de vino iræ fornicatiónis ejus bibérunt omnes gentes: et reges terræ cum illa fornicáti sunt: et mercatóres terræ de virtúte deliciárum ejus dívites facti sunt.
  35863 Apocalýpsis	Rev	68	18	4	Et audívi áliam vocem de cælo, dicéntem: Exíte de illa pópulus meus: ut ne partícipes sitis delictórum ejus, et de plagis ejus non accipiátis.
  35864 Apocalýpsis	Rev	68	18	5	Quóniam pervenérunt peccáta ejus usque ad cælum, et recordátus est Dóminus iniquitátum ejus.
  35865 Apocalýpsis	Rev	68	18	6	Réddite illi sicut et ipsa réddidit vobis: et duplicáte duplícia secúndum ópera ejus: in póculo, quo míscuit, miscéte illi duplum.
  35866 Apocalýpsis	Rev	68	18	7	Quantum glorificávit se, et in delíciis fuit, tantum date illi torméntum et luctum: quia in corde suo dicit: Sédeo regína: et vídua non sum, et luctum non vidébo.
  35867 Apocalýpsis	Rev	68	18	8	Ídeo in una die vénient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburétur: quia fortis est Deus, qui judicábit illam.
  35868 Apocalýpsis	Rev	68	18	9	Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicáti sunt, et in delíciis vixérunt, cum víderint fumum incéndii ejus:
  35869 Apocalýpsis	Rev	68	18	10	longe stantes propter timórem tormentórum ejus, dicéntes: Væ, væ cívitas illa magna Bábylon, cívitas illa fortis: quóniam una hora venit judícium tuum.
  35870 Apocalýpsis	Rev	68	18	11	Et negotiatóres terræ flebunt, et lugébunt super illam: quóniam merces eórum nemo emet ámplius:
  35871 Apocalýpsis	Rev	68	18	12	merces auri, et argénti, et lápidis pretiósi, et margarítæ, et byssi, et purpúræ, et sérici, et cocci (et omne lignum thýinum, et ómnia vasa ebóris, et ómnia vasa de lápide pretióso, et æraménto, et ferro, et mármore,
  35872 Apocalýpsis	Rev	68	18	13	et cinnamómum) et odoramentórum, et unguénti, et thuris, et vini, et ólei, et símilæ, et trítici, et jumentórum, et óvium, et equórum, et rhedárum, et mancipiórum, et animárum hóminum.
  35873 Apocalýpsis	Rev	68	18	14	Et poma desidérii ánimæ tuæ discessérunt a te, et ómnia pínguia et præclára periérunt a te, et ámplius illa jam non invénient.
  35874 Apocalýpsis	Rev	68	18	15	Mercatóres horum, qui dívites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timórem tormentórum ejus, flentes, ac lugéntes,
  35875 Apocalýpsis	Rev	68	18	16	et dicéntes: Væ, væ cívitas illa magna, quæ amícta erat bysso, et púrpura, et cocco, et deauráta erat auro, et lápide pretióso, et margarítis:
  35876 Apocalýpsis	Rev	68	18	17	quóniam una hora destitútæ sunt tantæ divítiæ, et omnis gubernátor, et omnis qui in lacum návigat, et nautæ, et qui in mari operántur, longe stetérunt,
  35877 Apocalýpsis	Rev	68	18	18	et clamavérunt vidéntes locum incéndii ejus, dicéntes: Quæ símilis civitáti huic magnæ?
  35878 Apocalýpsis	Rev	68	18	19	et misérunt púlverem super cápita sua, et clamavérunt flentes, et lugéntes, dicéntes: Væ, væ cívitas illa magna, in qua dívites facti sunt omnes, qui habébant naves in mari de prétiis ejus: quóniam una hora desoláta est.
  35879 Apocalýpsis	Rev	68	18	20	Exsúlta super eam cælum, et sancti apóstoli, et prophétæ: quóniam judicávit Deus judícium vestrum de illa.
  35880 Apocalýpsis	Rev	68	18	21	Et sústulit unus ángelus fortis lápidem quasi molárem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc ímpetu mittétur Bábylon cívitas illa magna, et ultra jam non inveniétur.	b
  35881 Apocalýpsis	Rev	68	18	22	Et vox citharœdórum, et musicórum, et tíbia canéntium, et tuba non audiétur in te ámplius: et omnis ártifex omnis artis non inveniétur in te ámplius: et vox molæ non audiétur in te ámplius:
  35882 Apocalýpsis	Rev	68	18	23	et lux lucérnæ non lucébit in te ámplius: et vox sponsi et sponsæ non audiétur adhuc in te: quia mercatóres tui erant príncipes terræ, quia in venefíciis tuis erravérunt omnes gentes.
  35883 Apocalýpsis	Rev	68	18	24	Et in ea sanguis prophetárum et sanctórum invéntus est: et ómnium qui interfécti sunt in terra.
  35884 Apocalýpsis	Rev	68	19	1	Post hæc audívi quasi vocem turbárum multárum in cælo dicéntium: Allelúja: salus, et glória, et virtus Deo nostro est:
  35885 Apocalýpsis	Rev	68	19	2	quia vera et justa judícia sunt ejus, qui judicávit de meretríce magna, quæ corrúpit terram in prostitutióne sua, et vindicávit sánguinem servórum suórum de mánibus ejus.
  35886 Apocalýpsis	Rev	68	19	3	Et íterum dixérunt: Allelúja. Et fumus ejus ascéndit in sǽcula sæculórum.
  35887 Apocalýpsis	Rev	68	19	4	Et cecidérunt senióres vigínti quátuor, et quátuor animália, et adoravérunt Deum sedéntem super thronum, dicéntes: Amen: allelúja.
  35888 Apocalýpsis	Rev	68	19	5	Et vox de throno exívit, dicens: Laudem dícite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timétis eum pusílli et magni.
  35889 Apocalýpsis	Rev	68	19	6	Et audívi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquárum multárum, et sicut vocem tonitruórum magnórum, dicéntium: Allelúja: quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens.
  35890 Apocalýpsis	Rev	68	19	7	Gaudeámus, et exsultémus: et demus glóriam ei: quia venérunt núptiæ Agni, et uxor ejus præparávit se.
  35891 Apocalýpsis	Rev	68	19	8	Et datum est illi ut coopériat se býssino splendénti et cándido. Býssinum enim justificatiónes sunt sanctórum.
  35892 Apocalýpsis	Rev	68	19	9	Et dixit mihi: Scribe: Beáti qui ad cœnam nuptiárum Agni vocáti sunt; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt.	b
  35893 Apocalýpsis	Rev	68	19	10	Et cécidi ante pedes ejus, ut adorárem eum. Et dicit mihi: Vide ne féceris: consérvus tuus sum, et fratrum tuórum habéntium testimónium Jesu. Deum adóra. Testimónium enim Jesu est spíritus prophetíæ.
  35894 Apocalýpsis	Rev	68	19	11	Et vidi cælum apértum, et ecce equus albus, et qui sedébat super eum, vocabátur Fidélis, et Verax, et cum justítia júdicat et pugnat.	b
  35895 Apocalýpsis	Rev	68	19	12	Óculi autem ejus sicut flamma ignis, et in cápite ejus diadémata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
  35896 Apocalýpsis	Rev	68	19	13	Et vestítus erat veste aspérsa sánguine: et vocátur nomen ejus: Verbum Dei.
  35897 Apocalýpsis	Rev	68	19	14	Et exércitus qui sunt in cælo, sequebántur eum in equis albis, vestíti býssino albo et mundo.
  35898 Apocalýpsis	Rev	68	19	15	Et de ore ejus procédit gládius ex utráque parte acútus, ut in ipso percútiat gentes. Et ipse reget eas in virga férrea: et ipse calcat tórcular vini furóris iræ Dei omnipoténtis.
  35899 Apocalýpsis	Rev	68	19	16	Et habet in vestiménto et in fémore suo scriptum: Rex regum et Dóminus dominántium.
  35900 Apocalýpsis	Rev	68	19	17	Et vidi unum ángelum stantem in sole, et clamávit voce magna, dicens ómnibus ávibus, quæ volábant per médium cæli: Veníte, et congregámini ad cœnam magnam Dei:	b
  35901 Apocalýpsis	Rev	68	19	18	ut manducétis carnes regum, et carnes tribunórum, et carnes fórtium, et carnes equórum, et sedéntium in ipsis, et carnes ómnium liberórum, et servórum, et pusillórum et magnórum.
  35902 Apocalýpsis	Rev	68	19	19	Et vidi béstiam, et reges terræ, et exércitus eórum congregátos ad faciéndum prœ́lium cum illo, qui sedébat in equo, et cum exércitu ejus.
  35903 Apocalýpsis	Rev	68	19	20	Et apprehénsa est béstia, et cum ea pseudoprophéta: qui fecit signa coram ipso, quibus sedúxit eos, qui accepérunt caractérem béstiæ, et qui adoravérunt imáginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardéntis súlphure:
  35904 Apocalýpsis	Rev	68	19	21	et céteri occísi sunt in gládio sedéntis super equum, qui procédit de ore ipsíus: et omnes aves saturátæ sunt cárnibus eórum.
  35905 Apocalýpsis	Rev	68	20	1	Et vidi ángelum descendéntem de cælo, habéntem clavem abýssi, et caténam magnam in manu sua.
  35906 Apocalýpsis	Rev	68	20	2	Et apprehéndit dracónem, serpéntem antíquum, qui est diábolus, et Sátanas, et ligávit eum per annos mille:
  35907 Apocalýpsis	Rev	68	20	3	et misit eum in abýssum, et clausit, et signávit super illum ut non sedúcat ámplius gentes, donec consumméntur mille anni: et post hæc opórtet illum solvi módico témpore.
  35908 Apocalýpsis	Rev	68	20	4	Et vidi sedes, et sedérunt super eas, et judícium datum est illis: et ánimas decollatórum propter testimónium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoravérunt béstiam, neque imáginem ejus, nec accepérunt caractérem ejus in fróntibus, aut in mánibus suis, et vixérunt, et regnavérunt cum Christo mille annis.
  35909 Apocalýpsis	Rev	68	20	5	Céteri mortuórum non vixérunt, donec consumméntur mille anni. Hæc est resurréctio prima.
  35910 Apocalýpsis	Rev	68	20	6	Beátus, et sanctus, qui habet partem in resurrectióne prima: in his secúnda mors non habet potestátem: sed erunt sacerdótes Dei et Christi, et regnábunt cum illo mille annis.
  35911 Apocalýpsis	Rev	68	20	7	Et cum consummáti fúerint mille anni, solvétur Sátanas de cárcere suo, et exíbit, et sedúcet gentes, quæ sunt super quátuor ángulos terræ, Gog, et Magog, et congregábit eos in prœ́lium, quorum númerus est sicut aréna maris.
  35912 Apocalýpsis	Rev	68	20	8	Et ascendérunt super latitúdinem terræ, et circuiérunt castra sanctórum, et civitátem diléctam.	b
  35913 Apocalýpsis	Rev	68	20	9	Et descéndit ignis a Deo de cælo, et devorávit eos: et diábolus, qui seducébat eos, missus est in stagnum ignis, et súlphuris, ubi et béstia
  35914 Apocalýpsis	Rev	68	20	10	et pseudoprophéta cruciabúntur die ac nocte in sǽcula sæculórum.
  35915 Apocalýpsis	Rev	68	20	11	Et vidi thronum magnum cándidum, et sedéntem super eum, a cujus conspéctu fugit terra, et cælum, et locus non est invéntus eis.	b
  35916 Apocalýpsis	Rev	68	20	12	Et vidi mórtuos, magnos et pusíllos, stantes in conspéctu throni, et libri apérti sunt: et álius liber apértus est, qui est vitæ: et judicáti sunt mórtui ex his, quæ scripta erant in libris, secúndum ópera ipsórum:
  35917 Apocalýpsis	Rev	68	20	13	et dedit mare mórtuos, qui in eo erant: et mors et inférnus dedérunt mórtuos suos, qui in ipsis erant: et judicátum est de síngulis secúndum ópera ipsórum.
  35918 Apocalýpsis	Rev	68	20	14	Et inférnus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secúnda.
  35919 Apocalýpsis	Rev	68	20	15	Et qui non invéntus est in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis.
  35920 Apocalýpsis	Rev	68	21	1	Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra ábiit, et mare jam non est.
  35921 Apocalýpsis	Rev	68	21	2	Et ego Joánnes vidi sanctam civitátem Jerúsalem novam descendéntem de cælo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo.
  35922 Apocalýpsis	Rev	68	21	3	Et audívi vocem magnam de throno dicéntem: Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis. Et ipsi pópulus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus:
  35923 Apocalýpsis	Rev	68	21	4	et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt.
  35924 Apocalýpsis	Rev	68	21	5	Et dixit qui sedébat in throno: Ecce nova fácio ómnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelíssima sunt, et vera.
  35925 Apocalýpsis	Rev	68	21	6	Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et oméga, inítium et finis. Ego sitiénti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis.
  35926 Apocalýpsis	Rev	68	21	7	Qui vícerit, possidébit hæc: et ero illi Deus, et ille erit mihi fílius.
  35927 Apocalýpsis	Rev	68	21	8	Tímidis autem, et incrédulis, et execrátis, et homicídis, et fornicatóribus, et venéficis, et idólatris, et ómnibus mendácibus, pars illórum erit in stagno ardénti igne et súlphure: quod est mors secúnda.
  35928 Apocalýpsis	Rev	68	21	9	Et venit unus de septem ángelis habéntibus phíalas plenas septem plagis novíssimis, et locútus est mecum, dicens: Veni, et osténdam tibi sponsam, uxórem Agni.	b
  35929 Apocalýpsis	Rev	68	21	10	Et sústulit me in spíritu in montem magnum et altum, et osténdit mihi civitátem sanctam Jerúsalem descendéntem de cælo a Deo,
  35930 Apocalýpsis	Rev	68	21	11	habéntem claritátem Dei: et lumen ejus símile lápidi pretióso tamquam lápidi jáspidis, sicut crystállum.
  35931 Apocalýpsis	Rev	68	21	12	Et habébat murum magnum, et altum, habéntem portas duódecim: et in portis ángelos duódecim, et nómina inscrípta, quæ sunt nómina duódecim tríbuum filiórum Ísraël:
  35932 Apocalýpsis	Rev	68	21	13	ab oriénte portæ tres, et ab aquilóne portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occásu portæ tres.
  35933 Apocalýpsis	Rev	68	21	14	Et murus civitátis habens fundaménta duódecim, et in ipsis duódecim nómina duódecim apostolórum Agni.
  35934 Apocalýpsis	Rev	68	21	15	Et qui loquebátur mecum, habébat mensúram arundíneam áuream, ut metirétur civitátem, et portas ejus, et murum.
  35935 Apocalýpsis	Rev	68	21	16	Et cívitas in quadro pósita est, et longitúdo ejus tanta est quanta et latitúdo: et mensus est civitátem de arúndine áurea per stádia duódecim míllia: et longitúdo, et altitúdo, et latitúdo ejus æquália sunt.
  35936 Apocalýpsis	Rev	68	21	17	Et mensus est murum ejus centum quadragínta quátuor cubitórum, mensúra hóminis, quæ est ángeli.
  35937 Apocalýpsis	Rev	68	21	18	Et erat structúra muri ejus ex lápide jáspide: ipsa vero cívitas aurum mundum símile vitro mundo.
  35938 Apocalýpsis	Rev	68	21	19	Et fundaménta muri civitátis omni lápide pretióso ornáta. Fundaméntum primum, jaspis: secúndum, sapphírus: tértium, calcedónius: quartum, smarágdus:
  35939 Apocalýpsis	Rev	68	21	20	quintum, sardónyx: sextum, sárdius: séptimum, chrysólithus: octávum, berýllus: nonum, topázius: décimum, chrysóprasus: undécimum, hyacínthus: duodécimum, amethýstus.
  35940 Apocalýpsis	Rev	68	21	21	Et duódecim portæ, duódecim margarítæ sunt, per síngulas: et síngulæ portæ erant ex síngulis margarítis: et platéa civitátis aurum mundum, tamquam vitrum perlúcidum.
  35941 Apocalýpsis	Rev	68	21	22	Et templum non vidi in ea: Dóminus enim Deus omnípotens templum illíus est, et Agnus.
  35942 Apocalýpsis	Rev	68	21	23	Et cívitas non eget sole neque luna ut lúceant in ea, nam cláritas Dei illuminávit eam, et lucérna ejus est Agnus.
  35943 Apocalýpsis	Rev	68	21	24	Et ambulábunt gentes in lúmine ejus: et reges terræ áfferent glóriam suam et honórem in illam.
  35944 Apocalýpsis	Rev	68	21	25	Et portæ ejus non claudéntur per diem: nox enim non erit illic.
  35945 Apocalýpsis	Rev	68	21	26	Et áfferent glóriam et honórem géntium in illam.
  35946 Apocalýpsis	Rev	68	21	27	Non intrábit in eam áliquod coinquinátum, aut abominatiónem fáciens et mendácium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.
  35947 Apocalýpsis	Rev	68	22	1	Et osténdit mihi flúvium aquæ vitæ, spléndidum tamquam crystállum, procedéntem de sede Dei et Agni.
  35948 Apocalýpsis	Rev	68	22	2	In médio platéæ ejus, et ex utráque parte flúminis, lignum vitæ, áfferens fructus duódecim per menses síngulos, reddens fructum suum et fólia ligni ad sanitátem géntium.
  35949 Apocalýpsis	Rev	68	22	3	Et omne maledíctum non erit ámplius: sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus sérvient illi.
  35950 Apocalýpsis	Rev	68	22	4	Et vidébunt fáciem ejus: et nomen ejus in fróntibus eórum.
  35951 Apocalýpsis	Rev	68	22	5	Et nox ultra non erit: et non egébunt lúmine lucérnæ, neque lúmine solis, quóniam Dóminus Deus illuminábit illos, et regnábunt in sǽcula sæculórum.
  35952 Apocalýpsis	Rev	68	22	6	Et dixit mihi: Hæc verba fidelíssima sunt, et vera. Et Dóminus Deus spirítuum prophetárum misit ángelum suum osténdere servis suis quæ opórtet fíeri cito.	b
  35953 Apocalýpsis	Rev	68	22	7	Et ecce vénio velóciter. Beátus, qui custódit verba prophetíæ libri hujus.
  35954 Apocalýpsis	Rev	68	22	8	Et ego Joánnes, qui audívi, et vidi hæc. Et postquam audíssem, et vidíssem, cécidi ut adorárem ante pedes ángeli, qui mihi hæc ostendébat:
  35955 Apocalýpsis	Rev	68	22	9	et dixit mihi: Vide ne féceris: consérvus enim tuus sum, et fratrum tuórum prophetárum, et eórum qui servant verba prophetíæ libri hujus: Deum adóra.
  35956 Apocalýpsis	Rev	68	22	10	Et dicit mihi: Ne signáveris verba prophetíæ libri hujus: tempus enim prope est.	b
  35957 Apocalýpsis	Rev	68	22	11	Qui nocet, nóceat adhuc: et qui in sórdibus est, sordéscat adhuc: et qui justus est, justificétur adhuc: et sanctus, sanctificétur adhuc.
  35958 Apocalýpsis	Rev	68	22	12	Ecce vénio cito, et merces mea mecum est, réddere unicuíque secúndum ópera sua.
  35959 Apocalýpsis	Rev	68	22	13	Ego sum alpha et oméga, primus et novíssimus, princípium et finis.	b
  35960 Apocalýpsis	Rev	68	22	14	Beáti, qui lavant stolas suas in sánguine Agni: ut sit potéstas eórum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitátem.
  35961 Apocalýpsis	Rev	68	22	15	Foris canes, et venéfici, et impudíci, et homicídæ, et idólis serviéntes, et omnis qui amat et facit mendácium.
  35962 Apocalýpsis	Rev	68	22	16	Ego Jesus misi ángelum meum testificári vobis hæc in ecclésiis. Ego sum radix, et genus David, stella spléndida et matutína.
  35963 Apocalýpsis	Rev	68	22	17	Et spíritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, véniat: et qui vult, accípiat aquam vitæ, gratis.
  35964 Apocalýpsis	Rev	68	22	18	Contéstor enim omni audiénti verba prophetíæ libri hujus: si quis apposúerit ad hæc, appónet Deus super illum plagas scriptas in libro isto.	b
  35965 Apocalýpsis	Rev	68	22	19	Et si quis diminúerit de verbis libri prophetíæ hujus, áuferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitáte sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto:
  35966 Apocalýpsis	Rev	68	22	20	dicit qui testimónium pérhibet istórum. Étiam vénio cito: amen. Veni, Dómine Jesu.
  35967 Apocalýpsis	Rev	68	22	21	Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum ómnibus vobis. Amen.