commit 758a8187924d53de2d2cb778f6f1efa2d890dbca
parent 514f38bb9347f21fb8514ad62af40df9722a7149
Author: Wilson Gheen <wilson@wilsonrgheen.com>
Date: Sat, 26 Nov 2022 04:52:28 -0600
Substitute book of Ezechiel, mistakenly duplicated under the name of Ezra, for the real book of Ezra
Diffstat:
1 file changed, 280 insertions(+), 1272 deletions(-)
diff --git a/readings/bibles/vul.tsv b/readings/bibles/vul.tsv
@@ -12039,1278 +12039,286 @@ Ruth Ruth 8 4 22 Obed genuit Isai, Isai genuit David.
2 Paralipomena 2Par 14 36 22 Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum : qui jussit praedicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens :
2 Paralipomena 2Par 14 36 23 Haec dicit Cyrus rex Persarum : Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quae est in Judaea : quis ex vobis est in omni populo ejus ? sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat.
# Ezra Ezra Liber Primus Esdrae
-Ezra Ezra 15 1 1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei.
-Ezra Ezra 15 1 2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin,
-Ezra Ezra 15 1 3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldaeorum, secus flumen Chobar : et facta est super eum ibi manus Domini.
-Ezra Ezra 15 1 4 Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus : et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis :
-Ezra Ezra 15 1 5 et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.
-Ezra Ezra 15 1 6 Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni.
-Ezra Ezra 15 1 7 Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli : et scintillae quasi aspectus aeris candentis.
-Ezra Ezra 15 1 8 Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus : et facies et pennas per quatuor partes habebant.
-Ezra Ezra 15 1 9 Junctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum : non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.
-Ezra Ezra 15 1 10 Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae desuper ipsorum quatuor.
-Ezra Ezra 15 1 11 Facies eorum et pennae eorum extentae desuper : duae pennae singulorum jungebantur, et duae tegebant corpora eorum.
-Ezra Ezra 15 1 12 Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat : ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.
-Ezra Ezra 15 1 13 Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum : haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.
-Ezra Ezra 15 1 14 Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.
-Ezra Ezra 15 1 15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.
-Ezra Ezra 15 1 16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris : et una similitudo ipsarum quatuor : et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotae.
-Ezra Ezra 15 1 17 Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.
-Ezra Ezra 15 1 18 Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus : et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor.
-Ezra Ezra 15 1 19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea : et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae.
-Ezra Ezra 15 1 20 Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotae pariter elevabantur sequentes eum : spiritus enim vitae erat in rotis.
-Ezra Ezra 15 1 21 Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant : et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotae sequentes ea, quia spiritus vitae erat in rotis.
-Ezra Ezra 15 1 22 Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.
-Ezra Ezra 15 1 23 Sub firmamento autem pennae eorum rectae alterius ad alterum : unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.
-Ezra Ezra 15 1 24 Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei : cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum : cumque starent, demittebantur pennae eorum.
-Ezra Ezra 15 1 25 Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas.
-Ezra Ezra 15 1 26 Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni : et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.
-Ezra Ezra 15 1 27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum : a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu,
-Ezra Ezra 15 1 28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.
-Ezra Ezra 15 2 1 Haec visio similitudinis gloriae Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me : Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.
-Ezra Ezra 15 2 2 Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos : et audivi loquentem ad me,
-Ezra Ezra 15 2 3 et dicentem : Fili hominis, mitto ego te ad filios Israël, ad gentes apostatrices quae recesserunt a me : ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc :
-Ezra Ezra 15 2 4 et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus :
-Ezra Ezra 15 2 5 si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est : et scient quia propheta fuerit in medio eorum.
-Ezra Ezra 15 2 6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
-Ezra Ezra 15 2 7 Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant : quoniam irritatores sunt.
-Ezra Ezra 15 2 8 Tu autem, fili hominis, audi quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est : aperi os tuum, et comede quaecumque ego do tibi.
-Ezra Ezra 15 2 9 Et vidi : et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber : et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris : et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae.
-Ezra Ezra 15 3 1 Et dixit ad me : Fili hominis, quodcumque inveneris, comede : comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël.
-Ezra Ezra 15 3 2 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo :
-Ezra Ezra 15 3 3 et dixit ad me : Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
-Ezra Ezra 15 3 4 Et dixit ad me : Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos.
-Ezra Ezra 15 3 5 Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris ad domum Israël :
-Ezra Ezra 15 3 6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones : et si ad illos mittereris, ipsi audirent te :
-Ezra Ezra 15 3 7 domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me : omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde.
-Ezra Ezra 15 3 8 Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum :
-Ezra Ezra 15 3 9 ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam : ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.
-Ezra Ezra 15 3 10 Et dixit ad me : Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi :
-Ezra Ezra 15 3 11 et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos : et dices eis : Haec dicit Dominus Deus : si forte audiant et quiescant.
-Ezra Ezra 15 3 12 Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae : Benedicta gloria Domini de loco suo :
-Ezra Ezra 15 3 13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae.
-Ezra Ezra 15 3 14 Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me : et abii amarus in indignatione spiritus mei : manus enim Domini erat mecum, confortans me.
-Ezra Ezra 15 3 15 Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar : et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus moerens in medio eorum.
-Ezra Ezra 15 3 16 Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 3 17 Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
-Ezra Ezra 15 3 18 Si, dicente me ad impium : Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
-Ezra Ezra 15 3 19 Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur : tu autem animam tuam liberasti.
-Ezra Ezra 15 3 20 Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo : ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit : sanguinem vero ejus de manu tua requiram.
-Ezra Ezra 15 3 21 Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.
-Ezra Ezra 15 3 22 Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me : Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum.
-Ezra Ezra 15 3 23 Et surgens egressus sum in campum : et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar : et cecidi in faciem meam.
-Ezra Ezra 15 3 24 Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me : Ingredere, et includere in medio domus tuae.
-Ezra Ezra 15 3 25 Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum.
-Ezra Ezra 15 3 26 Et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.
-Ezra Ezra 15 3 27 Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat : quia domus exasperans est.
-Ezra Ezra 15 4 1 Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem.
-Ezra Ezra 15 4 2 Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro.
-Ezra Ezra 15 4 3 Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem : et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam : signum est domui Israël.
-Ezra Ezra 15 4 4 Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israël super eo, numero dierum quibus dormies super illud : et assumes iniquitatem eorum.
-Ezra Ezra 15 4 5 Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies : et portabis iniquitatem domus Israël.
-Ezra Ezra 15 4 6 Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dexterum secundo, et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus : diem pro anno, diem, inquam, pro anno, dedi tibi.
-Ezra Ezra 15 4 7 Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum : et prophetabis adversus eam.
-Ezra Ezra 15 4 8 Ecce circumdedi te vinculis : et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae.
-Ezra Ezra 15 4 9 Et tu, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam : et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum : trecentis et nonaginta diebus comedes illud.
-Ezra Ezra 15 4 10 Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die : a tempore usque ad tempus comedes illud.
-Ezra Ezra 15 4 11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin : a tempore usque ad tempus bibes illud.
-Ezra Ezra 15 4 12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore quod egreditur de homine operies illud in oculis eorum.
-Ezra Ezra 15 4 13 Et dixit Dominus : Sic comedent filii Israël panem suum pollutum inter gentes ad quas ejiciam eos. Et dixi :
-Ezra Ezra 15 4 14 A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta : et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda.
-Ezra Ezra 15 4 15 Et dixit ad me : Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo.
-Ezra Ezra 15 4 16 Et dixit ad me : Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent,
-Ezra Ezra 15 4 17 ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis.
-Ezra Ezra 15 5 1 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos.
-Ezra Ezra 15 5 2 Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus : tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.
-Ezra Ezra 15 5 3 Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui :
-Ezra Ezra 15 5 4 et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël.
-Ezra Ezra 15 5 5 Haec dicit Dominus Deus : Ista est Jerusalem : in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.
-Ezra Ezra 15 5 6 Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt : judicia enim mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt.
-Ezra Ezra 15 5 7 Idcirco haec dicit Dominus Deus : Quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt non estis operati,
-Ezra Ezra 15 5 8 ideo haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium :
-Ezra Ezra 15 5 9 et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas.
-Ezra Ezra 15 5 10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos : et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.
-Ezra Ezra 15 5 11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam : et non parcet oculus meus, et non miserebor.
-Ezra Ezra 15 5 12 Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo : tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.
-Ezra Ezra 15 5 13 Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor : et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.
-Ezra Ezra 15 5 14 Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis :
-Ezra Ezra 15 5 15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus irae.
-Ezra Ezra 15 5 16 Ego Dominus locutus sum : quando misero sagittas famis pessimas in eos, quae erunt mortiferae, et quas mittam ut disperdam vos : et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis :
-Ezra Ezra 15 5 17 et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem : et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum.
-Ezra Ezra 15 6 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 6 2 Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israël, et prophetabis ad eos,
-Ezra Ezra 15 6 3 et dices : [Montes Israël, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus : Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra,
-Ezra Ezra 15 6 4 et demoliar aras vestras, et confringentur simulacra vestra, et dejiciam interfectos vestros ante idola vestra :
-Ezra Ezra 15 6 5 et dabo cadavera filiorum Israël ante faciem simulacrorum vestrorum, et dispergam ossa vestra circum aras vestras :
-Ezra Ezra 15 6 6 in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur et dissipabuntur : et interibunt arae vestrae, et confringentur, et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra :
-Ezra Ezra 15 6 7 et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego sum Dominus.
-Ezra Ezra 15 6 8 Et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris :
-Ezra Ezra 15 6 9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt : quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua : et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis.
-Ezra Ezra 15 6 10 Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc.
-Ezra Ezra 15 6 11 Haec dicit Dominus Deus : Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic : Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël : quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
-Ezra Ezra 15 6 12 Qui longe est, peste morietur : qui autem prope, gladio corruet : et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur : et complebo indignationem meam in eis.
-Ezra Ezra 15 6 13 Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis.
-Ezra Ezra 15 6 14 Et extendam manum meam super eos : et faciam terram desolatam et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum : et scient quia ego Dominus.]
-Ezra Ezra 15 7 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 7 2 Et tu, fili hominis, haec dicit Dominus Deus terrae Israël : [Finis venit : venit finis super quatuor plagas terrae.
-Ezra Ezra 15 7 3 Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te : et judicabo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas.
-Ezra Ezra 15 7 4 Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor : sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.
-Ezra Ezra 15 7 5 Haec dicit Dominus Deus : Afflictio una, afflictio ecce venit.
-Ezra Ezra 15 7 6 Finis venit, venit finis : evigilavit adversum te, ecce venit.
-Ezra Ezra 15 7 7 Venit contritio super te, qui habitas in terra : venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriae montium.
-Ezra Ezra 15 7 8 Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te : et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua,
-Ezra Ezra 15 7 9 et non parcet oculus meus, nec miserebor : sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens.
-Ezra Ezra 15 7 10 Ecce dies, ecce venit : egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia,
-Ezra Ezra 15 7 11 iniquitas surrexit in virga impietatis : non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum : et non erit requies in eis.
-Ezra Ezra 15 7 12 Venit tempus, appropinquavit dies : qui emit, non laetetur, et qui vendit, non lugeat : quia ira super omnem populum ejus.
-Ezra Ezra 15 7 13 Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur : et adhuc in viventibus vita eorum : visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur, et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur.]
-Ezra Ezra 15 7 14 [Canite tuba, praeparentur omnes : et non est qui vadat ad praelium : ira enim mea super universum populum ejus.
-Ezra Ezra 15 7 15 Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus : qui in agro est, gladio morietur, et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur.
-Ezra Ezra 15 7 16 Et salvabuntur qui fugerint ex eis : et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua.
-Ezra Ezra 15 7 17 Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis.
-Ezra Ezra 15 7 18 Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido : et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium.
-Ezra Ezra 15 7 19 Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit : argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini : animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est.
-Ezra Ezra 15 7 20 Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo : propter hoc dedi eis illud in immunditiam.
-Ezra Ezra 15 7 21 Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud.
-Ezra Ezra 15 7 22 Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt arcanum meum : et introibunt in illud emissarii, et contaminabunt illud.
-Ezra Ezra 15 7 23 Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate.
-Ezra Ezra 15 7 24 Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum : et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum.
-Ezra Ezra 15 7 25 Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit.
-Ezra Ezra 15 7 26 Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum : et quaerent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus.
-Ezra Ezra 15 7 27 Rex lugebit, et princeps induetur moerore, et manus populi terrae conturbabuntur : secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus.]
-Ezra Ezra 15 8 1 Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me, et cecidit ibi super me manus Domini Dei.
-Ezra Ezra 15 8 2 Et vidi : et ecce similitudo quasi aspectus ignis : ab aspectu lumborum ejus et deorsum, ignis : et a lumbis ejus et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri.
-Ezra Ezra 15 8 3 Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et caelum : et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem.
-Ezra Ezra 15 8 4 Et ecce ibi gloria Dei Israël, secundum visionem quam videram in campo.
-Ezra Ezra 15 8 5 Et dixit ad me : Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis. Et levavi oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu.
-Ezra Ezra 15 8 6 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo ? et adhuc conversus videbis abominationes majores.
-Ezra Ezra 15 8 7 Et introduxit me ad ostium atrii, et vidi, et ecce foramen unum in pariete.
-Ezra Ezra 15 8 8 Et dixit ad me : Fili hominis, fode parietem. Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum.
-Ezra Ezra 15 8 9 Et dixit ad me : Ingredere, et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic.
-Ezra Ezra 15 8 10 Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio, et universa idola domus Israël, depicta erant in pariete in circuitu per totum :
-Ezra Ezra 15 8 11 et septuaginta viri de senioribus domus Israël : et Jezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas : et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulae de thure consurgebat.
-Ezra Ezra 15 8 12 Et dixit ad me : Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israël faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui : dicunt enim : Non videt Dominus nos ; dereliquit Dominus terram.
-Ezra Ezra 15 8 13 Et dixit ad me : Adhuc conversus videbis abominationes majores, quas isti faciunt.
-Ezra Ezra 15 8 14 Et introduxit me per ostium portae domus Domini quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem.
-Ezra Ezra 15 8 15 Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis : adhuc conversus videbis abominationes majores his.
-Ezra Ezra 15 8 16 Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem : et adorabant ad ortum solis.
-Ezra Ezra 15 8 17 Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis : numquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me ? et ecce applicant ramum ad nares suas.
-Ezra Ezra 15 8 18 Ergo et ego faciam in furore : non parcet oculus meus, nec miserebor : et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos.
-Ezra Ezra 15 9 1 Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.
-Ezra Ezra 15 9 2 Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus : et ingressi sunt, et steterunt juxta altare aereum.
-Ezra Ezra 15 9 3 Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quae erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis :
-Ezra Ezra 15 9 4 et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus.
-Ezra Ezra 15 9 5 Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini :
-Ezra Ezra 15 9 6 senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis : et a sanctuario meo incipite. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
-Ezra Ezra 15 9 7 Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.
-Ezra Ezra 15 9 8 Et caede completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus : ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem ?
-Ezra Ezra 15 9 9 Et dixit ad me : Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione : dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.
-Ezra Ezra 15 9 10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor : viam eorum super caput eorum reddam.
-Ezra Ezra 15 9 11 Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbum, dicens : Feci sicut praecepisti mihi.
-Ezra Ezra 15 10 1 Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
-Ezra Ezra 15 10 2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.
-Ezra Ezra 15 10 3 Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.
-Ezra Ezra 15 10 4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini.
-Ezra Ezra 15 10 5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
-Ezra Ezra 15 10 6 Cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.
-Ezra Ezra 15 10 7 Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis : qui accipiens egressus est.
-Ezra Ezra 15 10 8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.
-Ezra Ezra 15 10 9 Et vidi : et ecce quatuor rotae juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :
-Ezra Ezra 15 10 10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotae.
-Ezra Ezra 15 10 11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae, nec convertebantur.
-Ezra Ezra 15 10 12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.
-Ezra Ezra 15 10 13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.
-Ezra Ezra 15 10 14 Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilae.
-Ezra Ezra 15 10 15 Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.
-Ezra Ezra 15 10 16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotae juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotae, sed et ipsae juxta erant.
-Ezra Ezra 15 10 17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitae erat in eis.
-Ezra Ezra 15 10 18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.
-Ezra Ezra 15 10 19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt : et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.
-Ezra Ezra 15 10 20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.
-Ezra Ezra 15 10 21 Quatuor vultus uni, et quatuor alae uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.
-Ezra Ezra 15 10 22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.
-Ezra Ezra 15 11 1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portae viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi.
-Ezra Ezra 15 11 2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,
-Ezra Ezra 15 11 3 dicentes : Nonne dudum aedificatae sunt domus ? haec est lebes, nos autem carnes.
-Ezra Ezra 15 11 4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.
-Ezra Ezra 15 11 5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Haec dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.
-Ezra Ezra 15 11 6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.
-Ezra Ezra 15 11 7 Propterea haec dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes : et educam vos de medio ejus.
-Ezra Ezra 15 11 8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 11 9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.
-Ezra Ezra 15 11 10 Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
-Ezra Ezra 15 11 11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos,
-Ezra Ezra 15 11 12 et scietis quia ego Dominus : quia in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati.
-Ezra Ezra 15 11 13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?
-Ezra Ezra 15 11 14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 11 15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino : nobis data est terra in possessionem.
-Ezra Ezra 15 11 16 Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.
-Ezra Ezra 15 11 17 Propterea loquere : Haec dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.
-Ezra Ezra 15 11 18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.
-Ezra Ezra 15 11 19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,
-Ezra Ezra 15 11 20 ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
-Ezra Ezra 15 11 21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 11 22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :
-Ezra Ezra 15 11 23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.
-Ezra Ezra 15 11 24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.
-Ezra Ezra 15 11 25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi.
-Ezra Ezra 15 12 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 12 2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas : qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt : quia domus exasperans est.
-Ezra Ezra 15 12 3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :
-Ezra Ezra 15 12 4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
-Ezra Ezra 15 12 5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum.
-Ezra Ezra 15 12 6 In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.
-Ezra Ezra 15 12 7 Feci ergo sicut praeceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu : et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.
-Ezra Ezra 15 12 8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 12 9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?
-Ezra Ezra 15 12 10 Dic ad eos : [Haec dicit Dominus Deus : Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quae est in medio eorum.]
-Ezra Ezra 15 12 11 Dic : [Ego portentum vestrum : quomodo feci, sic fiet illis : in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
-Ezra Ezra 15 12 12 Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur ; in caligine egredietur : parietem perfodient, ut educant eum ; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.
-Ezra Ezra 15 12 13 Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit : ibique morietur.
-Ezra Ezra 15 12 14 Et omnes qui circa eum sunt, praesidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.
-Ezra Ezra 15 12 15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.
-Ezra Ezra 15 12 16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.]
-Ezra Ezra 15 12 17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 12 18 [Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et moerore bibe.
-Ezra Ezra 15 12 19 Et dices ad populum terrae : Haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël : Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent : ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.
-Ezra Ezra 15 12 20 Et civitates quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.]
-Ezra Ezra 15 12 21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 12 22 [Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium : In longum differentur dies, et peribit omnis visio ?
-Ezra Ezra 15 12 23 Ideo dic ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël : et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.
-Ezra Ezra 15 12 24 Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël :
-Ezra Ezra 15 12 25 quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius : sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 12 26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 12 27 [Fili hominis, ecce domus Israël dicentium : Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat.
-Ezra Ezra 15 12 28 Propterea dic ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 13 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 13 2 Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo : [Audite verbum Domini.
-Ezra Ezra 15 13 3 Haec dicit Dominus Deus : Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident !
-Ezra Ezra 15 13 4 Quasi vulpes in desertis prophetae tui, Israël, erant.
-Ezra Ezra 15 13 5 Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in praelio in die Domini.
-Ezra Ezra 15 13 6 Vident vana, et divinant mendacium, dicentes : Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos : et perseveraverunt confirmare sermonem.
-Ezra Ezra 15 13 7 Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis : Ait Dominus, cum ego non sim locutus ?
-Ezra Ezra 15 13 8 Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 13 9 Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium : in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus :
-Ezra Ezra 15 13 10 eo quod deceperint populum meum, dicentes : Pax, et non est pax : et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.
-Ezra Ezra 15 13 11 Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit : erit enim imber inundans, et dabo lapides praegrandes desuper irruentes, et ventum procellae dissipantem.
-Ezra Ezra 15 13 12 Siquidem ecce cecidit paries : numquid non dicetur vobis : Ubi est litura quam linistis ?
-Ezra Ezra 15 13 13 Propterea haec dicit Dominus Deus : Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem.
-Ezra Ezra 15 13 14 Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adaequabo eum terrae, et revelabitur fundamentum ejus : et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus.
-Ezra Ezra 15 13 15 Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento : dicamque vobis : Non est paries, et non sunt qui liniunt eum :
-Ezra Ezra 15 13 16 prophetae Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 13 17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quae prophetant de corde suo : et vaticinare super eas,
-Ezra Ezra 15 13 18 et dic : [Haec dicit Dominus Deus : Vae quae consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas : et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum !
-Ezra Ezra 15 13 19 Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis.
-Ezra Ezra 15 13 20 Propter hoc haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes : et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum.
-Ezra Ezra 15 13 21 Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum : et scietis quia ego Dominus.
-Ezra Ezra 15 13 22 Pro eo quod moerere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret :
-Ezra Ezra 15 13 23 propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra : et scietis quia ego Dominus.]
-Ezra Ezra 15 14 1 Et venerunt ad me viri seniorum Israël, et sederunt coram me.
-Ezra Ezra 15 14 2 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 14 3 Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam : numquid interrogatus respondebo eis ?
-Ezra Ezra 15 14 4 Propter hoc loquere eis, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Homo, homo de domo Israël, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me : ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum,
-Ezra Ezra 15 14 5 ut capiatur domus Israël in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis.
-Ezra Ezra 15 14 6 Propterea dic ad domum Israël : Haec dicit Dominus Deus : Convertimini, et recedite ab idolis vestris, et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras.
-Ezra Ezra 15 14 7 Quia homo, homo de domo Israël, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me : ego Dominus respondebo ei per me :
-Ezra Ezra 15 14 8 et ponam faciem meam super hominem illum, et faciam eum in exemplum et in proverbium, et disperdam eum de medio populi mei : et scietis quia ego Dominus.
-Ezra Ezra 15 14 9 Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israël.
-Ezra Ezra 15 14 10 Et portabunt iniquitatem suam : juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetae erit :
-Ezra Ezra 15 14 11 ut non erret ultra domus Israël a me, neque polluatur in universis praevaricationibus suis : sed sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum.
-Ezra Ezra 15 14 12 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 14 13 [Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis ejus, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et jumentum.
-Ezra Ezra 15 14 14 Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum.
-Ezra Ezra 15 14 15 Quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias :
-Ezra Ezra 15 14 16 tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur.
-Ezra Ezra 15 14 17 Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio : Transi per terram : et interfecero de ea hominem et jumentum,
-Ezra Ezra 15 14 18 et tres viri isti fuerint in medio ejus : vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur.
-Ezra Ezra 15 14 19 Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et jumentum,
-Ezra Ezra 15 14 20 et Noë, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus : vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas.
-Ezra Ezra 15 14 21 Quoniam haec dicit Dominus Deus : Quod etsi quatuor judicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam, immisero in Jerusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus,
-Ezra Ezra 15 14 22 tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias : ecce ipsi ingredientur ad vos, et videbitis viam eorum et adinventiones eorum, et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem, in omnibus quae importavi super eam.
-Ezra Ezra 15 14 23 Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum et adinventiones eorum : et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quae feci in ea, ait Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 15 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 15 2 [Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum ?
-Ezra Ezra 15 15 3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas ?
-Ezra Ezra 15 15 4 Ecce igni datum est in escam : utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam : numquid utile erit ad opus ?
-Ezra Ezra 15 15 5 Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus : quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis ?
-Ezra Ezra 15 15 6 Propterea haec dicit Dominus Deus : Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem.
-Ezra Ezra 15 15 7 Et ponam faciem meam in eos : de igne egredientur, et ignis consumet eos : et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos,
-Ezra Ezra 15 15 8 et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 16 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 16 2 Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas,
-Ezra Ezra 15 16 3 et dices : Haec dicit Dominus Deus Jerusalem : Radix tua et generatio tua de terra Chanaan : pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea.
-Ezra Ezra 15 16 4 Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis.
-Ezra Ezra 15 16 5 Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui : sed projecta es super faciem terrae in abjectione animae tuae in die qua nata es.
-Ezra Ezra 15 16 6 Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo : et dixi tibi cum esses in sanguine tuo : Vive, dixi, inquam, tibi : in sanguine tuo vive.
-Ezra Ezra 15 16 7 Multiplicatam quasi germen agri dedi te : et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem : ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit : et eras nuda, et confusione plena.
-Ezra Ezra 15 16 8 Et transivi per te, et vidi te : et ecce tempus tuum, tempus amantium : et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam : et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi.
-Ezra Ezra 15 16 9 Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo.
-Ezra Ezra 15 16 10 Et vestivi te discoloribus, et calceavi te janthino, et cinxi te bysso, et indui te subtilibus :
-Ezra Ezra 15 16 11 et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum :
-Ezra Ezra 15 16 12 et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo.
-Ezra Ezra 15 16 13 Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus : similam, et mel, et oleum comedisti : et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum.
-Ezra Ezra 15 16 14 Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te, dicit Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 16 15 Et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo : et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres.
-Ezra Ezra 15 16 16 Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est.
-Ezra Ezra 15 16 17 Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis.
-Ezra Ezra 15 16 18 Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas, et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis.
-Ezra Ezra 15 16 19 Et panem meum quem dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis : et factum est, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 16 20 Et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi, et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua ?
-Ezra Ezra 15 16 21 Immolasti filios meos, et dedisti, illos consecrans, eis.
-Ezra Ezra 15 16 22 Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiae tuae, quando eras nuda et confusione plena, conculcata in sanguine tuo.
-Ezra Ezra 15 16 23 Et accidit post omnem malitiam tuam (vae, vae tibi ! ait Dominus Deus),
-Ezra Ezra 15 16 24 et aedificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis.
-Ezra Ezra 15 16 25 Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum : et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas :
-Ezra Ezra 15 16 26 et fornicata es cum filiis Aegypti, vicinis tuis, magnarum carnium : et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me.
-Ezra Ezra 15 16 27 Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te in animas odientium te filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata.
-Ezra Ezra 15 16 28 Et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta : et postquam fornicata es, nec sic es satiata :
-Ezra Ezra 15 16 29 et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldaeis, et nec sic satiata es.
-Ezra Ezra 15 16 30 In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia haec opera mulieris meretricis et procacis ?
-Ezra Ezra 15 16 31 Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum fecisti in omni platea : nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium,
-Ezra Ezra 15 16 32 sed quasi mulier adultera, quae super virum suum inducit alienos.
-Ezra Ezra 15 16 33 Omnibus meretricibus dantur mercedes : tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum.
-Ezra Ezra 15 16 34 Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio : in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium.
-Ezra Ezra 15 16 35 Propterea, meretrix, audi verbum Domini.
-Ezra Ezra 15 16 36 Haec dicit Dominus Deus : Quia effusum est aes tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum, in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis,
-Ezra Ezra 15 16 37 ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commista es, et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas : et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam.
-Ezra Ezra 15 16 38 Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem : et dabo te in sanguinem furoris et zeli.
-Ezra Ezra 15 16 39 Et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum : et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui, et derelinquent te nudam, plenamque ignominia :
-Ezra Ezra 15 16 40 et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis :
-Ezra Ezra 15 16 41 et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum. Et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis :
-Ezra Ezra 15 16 42 et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te : et quiescam, nec irascar amplius.
-Ezra Ezra 15 16 43 Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiae tuae, et provocasti me in omnibus his, quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis.
-Ezra Ezra 15 16 44 Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens : Sicut mater, ita et filia ejus.
-Ezra Ezra 15 16 45 Filia matris tuae es tu, quae projecit virum suum et filios suos : et soror sororum tuarum es tu, quae projecerunt viros suos et filios suos : mater vestra Cethaea, et pater vester Amorrhaeus.
-Ezra Ezra 15 16 46 Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiae ejus, quae habitant ad sinistram tuam : soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiae ejus.
-Ezra Ezra 15 16 47 Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus : pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis.
-Ezra Ezra 15 16 48 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae ejus, sicut fecisti tu et filiae tuae.
-Ezra Ezra 15 16 49 Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae : superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus : et manum egeno et pauperi non porrigebant :
-Ezra Ezra 15 16 50 et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me : et abstuli eas sicut vidisti.
-Ezra Ezra 15 16 51 Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit : sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.
-Ezra Ezra 15 16 52 Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis : justificatae sunt enim a te : ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quae justificasti sorores tuas.
-Ezra Ezra 15 16 53 Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariae et filiarum ejus, et convertam reversionem tuam in medio earum,
-Ezra Ezra 15 16 54 ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus quae fecisti consolans eas.
-Ezra Ezra 15 16 55 Et soror tua Sodoma et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filiae tuae revertemini ad antiquitatem vestram.
-Ezra Ezra 15 16 56 Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiae tuae,
-Ezra Ezra 15 16 57 antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriae, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaestinarum quae ambiunt te per gyrum.
-Ezra Ezra 15 16 58 Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 16 59 Quia haec dicit Dominus Deus : Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum :
-Ezra Ezra 15 16 60 et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi pactum sempiternum.
-Ezra Ezra 15 16 61 Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis, cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis : et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo.
-Ezra Ezra 15 16 62 Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus :
-Ezra Ezra 15 16 63 ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 17 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 17 2 Fili hominis, propone aenigma, et narra parabolam ad domum Israël,
-Ezra Ezra 15 17 3 et dices : Haec dicit Dominus Deus : Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri.
-Ezra Ezra 15 17 4 Summitatem frondium ejus avulsit, et transportavit eam in terram Chanaan : in urbe negotiatorum posuit illam.
-Ezra Ezra 15 17 5 Et tulit de semine terrae, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas : in superficie posuit illud.
-Ezra Ezra 15 17 6 Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem, humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam, et radices ejus sub illa erant : facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines.
-Ezra Ezra 15 17 7 Et facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis : et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui.
-Ezra Ezra 15 17 8 In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes, et portet fructum, ut sit in vineam grandem.
-Ezra Ezra 15 17 9 Dic : Haec dicit Dominus Deus : Ergone prosperabitur ? nonne radices ejus evellet, et fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet, et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut evelleret eam radicitus ?
-Ezra Ezra 15 17 10 Ecce plantata est : ergone prosperabitur ? nonne, cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur, et in areis germinis sui arescet ?
-Ezra Ezra 15 17 11 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 17 12 Dic ad domum exasperantem : Nescitis quid ista significent ? Dic : Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem.
-Ezra Ezra 15 17 13 Et tollet de semine regni, ferietque cum eo foedus, et ab eo accipiet jusjurandum. Sed et fortes terrae tollet,
-Ezra Ezra 15 17 14 ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum ejus, et servet illud.
-Ezra Ezra 15 17 15 Qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum : numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit haec ? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet ?
-Ezra Ezra 15 17 16 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur.
-Ezra Ezra 15 17 17 Et non in exercitu grandi, neque in populo multo, faciet contra eum Pharao praelium : in jactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas.
-Ezra Ezra 15 17 18 Spreverat enim juramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam : et cum omnia haec fecerit, non effugiet.
-Ezra Ezra 15 17 19 Propterea haec dicit Dominus Deus : Vivo ego, quoniam juramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput ejus.
-Ezra Ezra 15 17 20 Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum ibi in praevaricatione qua despexit me.
-Ezra Ezra 15 17 21 Et omnes profugi ejus, cum universo agmine suo, gladio cadent : residui autem in omnem ventum dispergentur : et scietis quia ego Dominus locutus sum.
-Ezra Ezra 15 17 22 Haec dicit Dominus Deus : Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam : de vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem.
-Ezra Ezra 15 17 23 In monte sublimi Israël plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam : et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit :
-Ezra Ezra 15 17 24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile ; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.
-Ezra Ezra 15 18 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 18 2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ?
-Ezra Ezra 15 18 3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israël.
-Ezra Ezra 15 18 4 Ecce omnes animae meae sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est : anima quae peccaverit, ipsa morietur.
-Ezra Ezra 15 18 5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,
-Ezra Ezra 15 18 6 in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël : et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit :
-Ezra Ezra 15 18 7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :
-Ezra Ezra 15 18 8 ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit : ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum :
-Ezra Ezra 15 18 9 in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem : hic justus est ; vita vivet, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 18 10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis :
-Ezra Ezra 15 18 11 et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem :
-Ezra Ezra 15 18 12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem :
-Ezra Ezra 15 18 13 ad usuram dantem, et amplius accipientem : numquid vivet ? Non vivet : cum universa haec detestanda fecerit, morte morietur ; sanguis ejus in ipso erit.
-Ezra Ezra 15 18 14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit simile eis :
-Ezra Ezra 15 18 15 super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit :
-Ezra Ezra 15 18 16 et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :
-Ezra Ezra 15 18 17 a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit : hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.
-Ezra Ezra 15 18 18 Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.
-Ezra Ezra 15 18 19 Et dicitis : Quare non portavit filius iniquitatem patris ? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.
-Ezra Ezra 15 18 20 Anima quae peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.
-Ezra Ezra 15 18 21 Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur.
-Ezra Ezra 15 18 22 Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor : in justitia sua quam operatus est, vivet.
-Ezra Ezra 15 18 23 Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?
-Ezra Ezra 15 18 24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet ? Omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur : in praevaricatione qua praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur.
-Ezra Ezra 15 18 25 Et dixistis : Non est aequa via Domini ! Audite ergo, domus Israël : numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt ?
-Ezra Ezra 15 18 26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis : in injustitia quam operatus est morietur.
-Ezra Ezra 15 18 27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit :
-Ezra Ezra 15 18 28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.
-Ezra Ezra 15 18 29 Et dicunt filii Israël : Non est aequa via Domini ! Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israël, et non magis viae vestrae pravae ?
-Ezra Ezra 15 18 30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.
-Ezra Ezra 15 18 31 Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum : et quare moriemini, domus Israël ?
-Ezra Ezra 15 18 32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite.
-Ezra Ezra 15 19 1 Et tu assume planctum super principes Israël,
-Ezra Ezra 15 19 2 et dices : [Quare mater tua leaena inter leones cubavit ? in medio leunculorum enutrivit catulos suos ?
-Ezra Ezra 15 19 3 Et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est : et didicit capere praedam, hominemque comedere.
-Ezra Ezra 15 19 4 Et audierunt de eo gentes : et non absque vulneribus suis ceperunt eum, et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti.
-Ezra Ezra 15 19 5 Quae cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus, tulit unum de leunculis suis ; leonem constituit eum.
-Ezra Ezra 15 19 6 Qui incedebat inter leones, et factus est leo : et didicit praedam capere, et homines devorare :
-Ezra Ezra 15 19 7 didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere : et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius.
-Ezra Ezra 15 19 8 Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis, et expanderunt super eum rete suum : in vulneribus earum captus est,
-Ezra Ezra 15 19 9 et miserunt eum in caveam : in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël.
-Ezra Ezra 15 19 10 Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est : fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis.
-Ezra Ezra 15 19 11 Et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura ejus inter frondes, et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum.
-Ezra Ezra 15 19 12 Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus : marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris ejus : ignis comedit eam.
-Ezra Ezra 15 19 13 Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti.
-Ezra Ezra 15 19 14 Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit : et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium.] Planctus est, et erit in planctum.
-Ezra Ezra 15 20 1 Et factum est in anno septimo, in quinto, in decima mensis, venerunt viri de senioribus Israël ut interrogarent Dominum, et sederunt coram me.
-Ezra Ezra 15 20 2 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 20 3 Fili hominis, loquere senioribus Israël, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Numquid ad interrogandum me vos venistis ? vivo ego quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 20 4 Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis.
-Ezra Ezra 15 20 5 Et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : In die qua elegi Israël, et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, et apparui eis in terra Aegypti, et levavi manum meam pro eis, dicens : Ego Dominus Deus vester :
-Ezra Ezra 15 20 6 in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Aegypti, in terram quam provideram eis, fluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes terras.
-Ezra Ezra 15 20 7 Et dixi ad eos : Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui : ego Dominus Deus vester.
-Ezra Ezra 15 20 8 Et irritaverunt me, nolueruntque me audire : unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Aegypti reliquerunt. Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terrae Aegypti.
-Ezra Ezra 15 20 9 Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti.
-Ezra Ezra 15 20 10 Ejeci ergo eos de terra Aegypti, et eduxi eos in desertum.
-Ezra Ezra 15 20 11 Et dedi eis praecepta mea, et judicia mea ostendi eis, quae faciens homo vivet in eis.
-Ezra Ezra 15 20 12 Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.
-Ezra Ezra 15 20 13 Et irritaverunt me domus Israël in deserto : in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quae faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos :
-Ezra Ezra 15 20 14 et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum.
-Ezra Ezra 15 20 15 Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum omnium :
-Ezra Ezra 15 20 16 quia judicia mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt : post idola enim cor eorum gradiebatur.
-Ezra Ezra 15 20 17 Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos : nec consumpsi eos in deserto.
-Ezra Ezra 15 20 18 Dixi autem ad filios eorum in solitudine : In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec judicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini.
-Ezra Ezra 15 20 19 Ego Dominus Deus vester : in praeceptis meis ambulate : judicia mea custodite, et facite ea,
-Ezra Ezra 15 20 20 et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester.
-Ezra Ezra 15 20 21 Et exacerbaverunt me filii : in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea, quae cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto.
-Ezra Ezra 15 20 22 Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum.
-Ezra Ezra 15 20 23 Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras,
-Ezra Ezra 15 20 24 eo quod judicia mea non fecissent, et praecepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum.
-Ezra Ezra 15 20 25 Ergo et ego dedi eis praecepta non bona, et judicia in quibus non vivent.
-Ezra Ezra 15 20 26 Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua : et scient quia ego Dominus.
-Ezra Ezra 15 20 27 Quam ob rem loquere ad domum Israël, fili hominis, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes,
-Ezra Ezra 15 20 28 et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis : viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas, et dederunt ibi irritationem oblationis suae, et posuerunt ibi odorem suavitatis suae, et libaverunt libationes suas.
-Ezra Ezra 15 20 29 Et dixi ad eos : Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini ? et vocatum est nomen ejus Excelsum usque ad hanc diem.
-Ezra Ezra 15 20 30 Propterea dic ad domum Israël : Haec dicit Dominus Deus : Certe in via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini :
-Ezra Ezra 15 20 31 et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie : et ego respondebo vobis, domus Israël ? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.
-Ezra Ezra 15 20 32 Neque cogitatio mentis vestrae fiet, dicentium : Erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae, ut colamus ligna et lapides.
-Ezra Ezra 15 20 33 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
-Ezra Ezra 15 20 34 Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis : in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
-Ezra Ezra 15 20 35 Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem.
-Ezra Ezra 15 20 36 Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 20 37 Et subjiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis foederis.
-Ezra Ezra 15 20 38 Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israël non ingredientur : et scietis quia ego Dominus.
-Ezra Ezra 15 20 39 Et vos, domus Israël, haec dicit Dominus Deus : Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris :
-Ezra Ezra 15 20 40 in monte sancto meo, in monte excelso Israël, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israël : omnes, inquam, in terra in qua placebunt mihi : et ibi quaeram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris.
-Ezra Ezra 15 20 41 In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero vos de terris in quas dispersi estis : et sanctificabor in vobis in oculis nationum.
-Ezra Ezra 15 20 42 Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israël, in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris.
-Ezra Ezra 15 20 43 Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis : et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis.
-Ezra Ezra 15 20 44 Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israël, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 20 45 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 20 46 [Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri, et stilla ad africum, et propheta ad saltum agri meridiani.
-Ezra Ezra 15 20 47 Et dices saltui meridiano : Audi verbum Domini : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum : non extinguetur flamma succensionis : et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem,
-Ezra Ezra 15 20 48 et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec extinguetur.]
-Ezra Ezra 15 20 49 Et dixi : A, a, a, Domine Deus : ipsi dicunt de me : Numquid non per parabolas loquitur iste ?
-Ezra Ezra 15 21 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 21 2 [Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israël.
-Ezra Ezra 15 21 3 Et dices terrae Israël : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.
-Ezra Ezra 15 21 4 Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem :
-Ezra Ezra 15 21 5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
-Ezra Ezra 15 21 6 Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
-Ezra Ezra 15 21 7 Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ? dices : Pro auditu : quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae : ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 21 8 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 21 9 Fili hominis, propheta, et dices : Haec dicit Dominus Deus : loquere : [Gladius, gladius exacutus est, et limatus :
-Ezra Ezra 15 21 10 ut caedat victimas, exacutus est : ut splendeat, limatus est : qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.
-Ezra Ezra 15 21 11 Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu : iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis.
-Ezra Ezra 15 21 12 Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant : gladio traditi sunt cum populo meo : idcirco plaude super femur,
-Ezra Ezra 15 21 13 quia probatus est : et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 21 14 Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum : et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum : hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos facit
-Ezra Ezra 15 21 15 et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad caedem.
-Ezra Ezra 15 21 16 Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuae est appetitus.
-Ezra Ezra 15 21 17 Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam : ego Dominus locutus sum.]
-Ezra Ezra 15 21 18 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 21 19 Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis : de terra una egredientur ambae : et manu capiet conjecturam ; in capite viae civitatis conjiciet.
-Ezra Ezra 15 21 20 Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.
-Ezra Ezra 15 21 21 Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas : interrogavit idola, exta consuluit.
-Ezra Ezra 15 21 22 Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in caede, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones.
-Ezra Ezra 15 21 23 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans : ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.
-Ezra Ezra 15 21 24 Idcirco haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae, et revelastis praevaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.
-Ezra Ezra 15 21 25 Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita :
-Ezra Ezra 15 21 26 haec dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam : nonne haec est quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit ?
-Ezra Ezra 15 21 27 Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam : et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.
-Ezra Ezra 15 21 28 Et tu, fili hominis, propheta, et dic : Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum : et dices : [Mucro, mucro, evaginate ad occidendum : limate ut interficias et fulgeas :
-Ezra Ezra 15 21 29 cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita.
-Ezra Ezra 15 21 30 Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es : in terra nativitatis tuae judicabo te.
-Ezra Ezra 15 21 31 Et effundam super te indignationem meam ; in igne furoris mei sufflabo in te : daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.
-Ezra Ezra 15 21 32 Igni eris cibus ; sanguis tuus erit in medio terrae ; oblivioni traderis : quia ego Dominus locutus sum.]
-Ezra Ezra 15 22 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 22 2 Et tu, fili hominis, nonne judicas, nonne judicas civitatem sanguinum ?
-Ezra Ezra 15 22 3 Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices : Haec dicit Dominus Deus : Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus ejus : et quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur.
-Ezra Ezra 15 22 4 In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es : et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum : propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris.
-Ezra Ezra 15 22 5 Quae juxta sunt, et quae procul a te, triumphabunt de te, sordida, nobilis, grandis interitu.
-Ezra Ezra 15 22 6 Ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te, ad effundendum sanguinem.
-Ezra Ezra 15 22 7 Patrem et matrem contumeliis affecerunt : in te advenam calumniati sunt in medio tui : pupillum et viduam contristaverunt apud te.
-Ezra Ezra 15 22 8 Sanctuaria mea sprevisti, et sabbata mea polluisti.
-Ezra Ezra 15 22 9 Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te : scelus operati sunt in medio tui.
-Ezra Ezra 15 22 10 Verecundiora patris discooperuerunt in te ; immunditiam menstruatae humiliaverunt in te :
-Ezra Ezra 15 22 11 et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie : frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.
-Ezra Ezra 15 22 12 Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem : usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris : meique oblita es, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 22 13 Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui.
-Ezra Ezra 15 22 14 Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae, in diebus quos ego faciam tibi ? Ego Dominus locutus sum, et faciam.
-Ezra Ezra 15 22 15 Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te.
-Ezra Ezra 15 22 16 Et possidebo te in conspectu gentium : et scies quia ego Dominus.
-Ezra Ezra 15 22 17 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 22 18 Fili hominis, versa est mihi domus Israël in scoriam : omnes isti aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis : scoria argenti facti sunt.
-Ezra Ezra 15 22 19 Propterea haec dicit Dominus Deus : Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem,
-Ezra Ezra 15 22 20 congregatione argenti, et aeris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea : et requiescam, et conflabo vos.
-Ezra Ezra 15 22 21 Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus.
-Ezra Ezra 15 22 22 Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus : et scietis quia ego Dominus cum effuderim indignationem meam super vos.
-Ezra Ezra 15 22 23 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 22 24 Fili hominis, dic ei : Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris.
-Ezra Ezra 15 22 25 Conjuratio prophetarum in medio ejus : sicut leo rugiens, rapiensque praedam, animas devoraverunt : opes et pretium acceperunt : viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.
-Ezra Ezra 15 22 26 Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea : inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt : et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
-Ezra Ezra 15 22 27 Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.
-Ezra Ezra 15 22 28 Prophetae autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes : Haec dicit Dominus Deus : cum Dominus non sit locutus.
-Ezra Ezra 15 22 29 Populi terrae calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter : egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio.
-Ezra Ezra 15 22 30 Et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam : et non inveni.
-Ezra Ezra 15 22 31 Et effudi super eos indignationem meam ; in igne irae meae consumpsi eos : viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 23 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 23 2 [Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt :
-Ezra Ezra 15 23 3 et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum.
-Ezra Ezra 15 23 4 Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.
-Ezra Ezra 15 23 5 Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,
-Ezra Ezra 15 23 6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.
-Ezra Ezra 15 23 7 Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.
-Ezra Ezra 15 23 8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.
-Ezra Ezra 15 23 9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.
-Ezra Ezra 15 23 10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factae sunt famosae mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.
-Ezra Ezra 15 23 11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suae :
-Ezra Ezra 15 23 12 ad filios Assyriorum praebuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.
-Ezra Ezra 15 23 13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum.
-Ezra Ezra 15 23 14 Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus,
-Ezra Ezra 15 23 15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terraeque Chaldaeorum, in qua orti sunt,
-Ezra Ezra 15 23 16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam.
-Ezra Ezra 15 23 17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.
-Ezra Ezra 15 23 18 Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :
-Ezra Ezra 15 23 19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti.
-Ezra Ezra 15 23 20 Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
-Ezra Ezra 15 23 21 Et visitasti scelus adolescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae sunt mammae pubertatis tuae.]
-Ezra Ezra 15 23 22 [Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :
-Ezra Ezra 15 23 23 filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :
-Ezra Ezra 15 23 24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.
-Ezra Ezra 15 23 25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas praecident, et quae remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :
-Ezra Ezra 15 23 26 et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae.
-Ezra Ezra 15 23 27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Aegypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius.]
-Ezra Ezra 15 23 28 [Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.
-Ezra Ezra 15 23 29 Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuae.
-Ezra Ezra 15 23 30 Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.
-Ezra Ezra 15 23 31 In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.
-Ezra Ezra 15 23 32 Haec dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuae bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quae est capacissima.
-Ezra Ezra 15 23 33 Ebrietate et dolore repleberis : calice moeroris et tristitiae, calice sororis tuae Samariae.
-Ezra Ezra 15 23 34 Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 23 35 Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.]
-Ezra Ezra 15 23 36 Et ait Dominus ad me, dicens : [Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum ?
-Ezra Ezra 15 23 37 Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.
-Ezra Ezra 15 23 38 Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.
-Ezra Ezra 15 23 39 Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam haec fecerunt in medio domus meae.
-Ezra Ezra 15 23 40 Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri.
-Ezra Ezra 15 23 41 Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
-Ezra Ezra 15 23 42 Et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.
-Ezra Ezra 15 23 43 Et dixi ei, quae attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec.
-Ezra Ezra 15 23 44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.
-Ezra Ezra 15 23 45 Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem : quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum.
-Ezra Ezra 15 23 46 Haec enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.
-Ezra Ezra 15 23 47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.
-Ezra Ezra 15 23 48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.
-Ezra Ezra 15 23 49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis : et scietis quia ego Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 24 1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :
-Ezra Ezra 15 24 2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.
-Ezra Ezra 15 24 3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.
-Ezra Ezra 15 24 4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.
-Ezra Ezra 15 24 5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.
-Ezra Ezra 15 24 6 Propterea haec dicit Dominus Deus : Vae civitati sanguinum, ollae cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.
-Ezra Ezra 15 24 7 Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petram effudit illum : non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere.
-Ezra Ezra 15 24 8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.
-Ezra Ezra 15 24 9 Propterea haec dicit Dominus Deus : Vae civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !
-Ezra Ezra 15 24 10 Congere ossa, quae igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.
-Ezra Ezra 15 24 11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.
-Ezra Ezra 15 24 12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.
-Ezra Ezra 15 24 13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
-Ezra Ezra 15 24 14 Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.
-Ezra Ezra 15 24 15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 24 16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae.
-Ezra Ezra 15 24 17 Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
-Ezra Ezra 15 24 18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut praeceperat mihi.
-Ezra Ezra 15 24 19 Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis ?
-Ezra Ezra 15 24 20 Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 24 21 Loquere domui Israël : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri et filiae vestrae quas reliquistis, gladio cadent.
-Ezra Ezra 15 24 22 Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :
-Ezra Ezra 15 24 23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
-Ezra Ezra 15 24 24 Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quae fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 24 25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animae eorum, filios et filias eorum :
-Ezra Ezra 15 24 26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :
-Ezra Ezra 15 24 27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.
-Ezra Ezra 15 25 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 25 2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.
-Ezra Ezra 15 25 3 Et dices filiis Ammon : [Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixisti : Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est ; et super terram Israël, quoniam desolata est ; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :
-Ezra Ezra 15 25 4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in haereditatem : et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua : ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.
-Ezra Ezra 15 25 5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum : et scietis quia ego Dominus.
-Ezra Ezra 15 25 6 Quia haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,
-Ezra Ezra 15 25 7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram : et scies quia ego Dominus.]
-Ezra Ezra 15 25 8 [Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixerunt Moab et Seir : Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :
-Ezra Ezra 15 25 9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terrae Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
-Ezra Ezra 15 25 10 filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in haereditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.
-Ezra Ezra 15 25 11 Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.]
-Ezra Ezra 15 25 12 [Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecit Idumaea ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis :
-Ezra Ezra 15 25 13 idcirco haec dicit Dominus Deus : Extendam manum meam super Idumaeam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro : et qui sunt in Dedan, gladio cadent.
-Ezra Ezra 15 25 14 Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israël : et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 25 15 [Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecerunt Palaestini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres,
-Ezra Ezra 15 25 16 propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimae regionis,
-Ezra Ezra 15 25 17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore : et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.]
-Ezra Ezra 15 26 1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 26 2 [Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem : Euge, confractae sunt portae populorum, conversa est ad me : implebor ; deserta est :
-Ezra Ezra 15 26 3 propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.
-Ezra Ezra 15 26 4 Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus : et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.
-Ezra Ezra 15 26 5 Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus : et erit in direptionem gentibus.
-Ezra Ezra 15 26 6 Filiae quoque ejus quae sunt in agro, gladio interficientur : et scient quia ego Dominus.]
-Ezra Ezra 15 26 7 [Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et coetu, populoque magno.
-Ezra Ezra 15 26 8 Filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro, et elevabit contra te clypeum :
-Ezra Ezra 15 26 9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.
-Ezra Ezra 15 26 10 Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum : a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatae.
-Ezra Ezra 15 26 11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas : populum tuum gladio caedet, et statuae tuae nobiles in terram corruent.
-Ezra Ezra 15 26 12 Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas praeclaras subvertent : et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.
-Ezra Ezra 15 26 13 Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum : et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.
-Ezra Ezra 15 26 14 Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 26 15 Haec dicit Dominus Deus Tyro : Numquid non a sonitu ruinae tuae, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae ?
-Ezra Ezra 15 26 16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore : in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :
-Ezra Ezra 15 26 17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi : Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi ?
-Ezra Ezra 15 26 18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulae in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.
-Ezra Ezra 15 26 19 Quia haec dicit Dominus Deus : Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quae non habitantur ; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae ;
-Ezra Ezra 15 26 20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum ; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris ; porro cum dedero gloriam in terra viventium :
-Ezra Ezra 15 26 21 in nihilum redigam te, et non eris : et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 27 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 27 2 Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum :
-Ezra Ezra 15 27 3 et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas : [Haec dicit Dominus Deus : O Tyre, tu dixisti : Perfecti decoris ego sum,
-Ezra Ezra 15 27 4 et in corde maris sita. Finitimi tui qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum :
-Ezra Ezra 15 27 5 abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris : cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.
-Ezra Ezra 15 27 6 Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et praetoriola de insulis Italiae.
-Ezra Ezra 15 27 7 Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo : hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.
-Ezra Ezra 15 27 8 Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui : sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui.
-Ezra Ezra 15 27 9 Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae : omnes naves maris, et nautae earum, fuerunt in populo negotiationis tuae.
-Ezra Ezra 15 27 10 Persae, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui : clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.
-Ezra Ezra 15 27 11 Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu : sed et Pigmaei qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum : ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
-Ezra Ezra 15 27 12 Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas.
-Ezra Ezra 15 27 13 Graecia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui : mancipia, et vasa aerea advexerunt populo tuo.
-Ezra Ezra 15 27 14 De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum.
-Ezra Ezra 15 27 15 Filii Dedan negotiatores tui ; insulae multae, negotiatio manus tuae : dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.
-Ezra Ezra 15 27 16 Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum : gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo.
-Ezra Ezra 15 27 17 Juda et terra Israël, ipsi institores tui in frumento primo : balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis.
-Ezra Ezra 15 27 18 Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi.
-Ezra Ezra 15 27 19 Dan, et Graecia, et Mosel, in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum : stacte et calamus in negotiatione tua.
-Ezra Ezra 15 27 20 Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.
-Ezra Ezra 15 27 21 Arabia et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuae : cum agnis, et arietibus, et haedis, venerunt ad te negotiatores tui.
-Ezra Ezra 15 27 22 Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui : cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo.
-Ezra Ezra 15 27 23 Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui ; Saba, Assur, et Chelmad venditores tui.
-Ezra Ezra 15 27 24 Ipsi negotiatores tui multifariam, involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quae obvolutae et astrictae erant funibus : cedros quoque habebant in negotiationibus tuis.
-Ezra Ezra 15 27 25 Naves maris, principes tui in negotiatione tua : et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.]
-Ezra Ezra 15 27 26 [In aquis multis adduxerunt te remiges tui : ventus auster contrivit te in corde maris.
-Ezra Ezra 15 27 27 Divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum : nautae tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant : viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae :
-Ezra Ezra 15 27 28 a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.
-Ezra Ezra 15 27 29 Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum : nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt.
-Ezra Ezra 15 27 30 Et ejulabunt super te voce magna : et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur.
-Ezra Ezra 15 27 31 Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis : et plorabunt te in amaritudine animae, ploratu amarissimo.
-Ezra Ezra 15 27 32 Et assument super te carmen lugubre, et plangent te : Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris ?
-Ezra Ezra 15 27 33 Quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos : in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges terrae.
-Ezra Ezra 15 27 34 Nunc contrita es a mari : in profundis aquarum opes tuae, et omnis multitudo tua quae erat in medio tui, ceciderunt.
-Ezra Ezra 15 27 35 Universi habitatores insularum obstupuerunt super te, et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.
-Ezra Ezra 15 27 36 Negotiatores populorum sibilaverunt super te : ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.]
-Ezra Ezra 15 28 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 28 2 Fili hominis, dic principi Tyri : [Haec dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti : Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus : et dedisti cor tuum quasi cor Dei :
-Ezra Ezra 15 28 3 ecce sapientior es tu Daniele : omne secretum non est absconditum a te :
-Ezra Ezra 15 28 4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis :
-Ezra Ezra 15 28 5 in multitudine sapientiae tuae, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo :
-Ezra Ezra 15 28 6 propterea haec dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei,
-Ezra Ezra 15 28 7 idcirco ecce ego adducam super te alienos, robustissimos gentium : et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et polluent decorem tuum.
-Ezra Ezra 15 28 8 Interficient, et detrahent te : et morieris in interitu occisorum in corde maris.
-Ezra Ezra 15 28 9 Numquid dicens loqueris : Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non deus, in manu occidentium te ?
-Ezra Ezra 15 28 10 Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 28 11 Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, leva planctum super regem Tyri,
-Ezra Ezra 15 28 12 et dices ei : [Haec dicit Dominus Deus : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore.
-Ezra Ezra 15 28 13 In deliciis paradisi Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus : aurum, opus decoris tui : et foramina tua, in die qua conditus es, praeparata sunt.
-Ezra Ezra 15 28 14 Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei : in medio lapidum ignitorum ambulasti,
-Ezra Ezra 15 28 15 perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te.
-Ezra Ezra 15 28 16 In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti : et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.
-Ezra Ezra 15 28 17 Et elevatum est cor tuum in decore tuo ; perdidisti sapientiam tuam in decore tuo : in terram projeci te ; ante faciem regum dedi te ut cernerent te.
-Ezra Ezra 15 28 18 In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam : producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te.
-Ezra Ezra 15 28 19 Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te : nihili factus es, et non eris in perpetuum.]
-Ezra Ezra 15 28 20 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 28 21 Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea :
-Ezra Ezra 15 28 22 et dices : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui : et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea.
-Ezra Ezra 15 28 23 Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus : et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus.
-Ezra Ezra 15 28 24 Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis : et scient quia ego Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 28 25 Haec dicit Dominus Deus : Quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus : et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob :
-Ezra Ezra 15 28 26 et habitabunt in ea securi, et aedificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum : et scient quia ego Dominus Deus eorum.]
-Ezra Ezra 15 29 1 In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 29 2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti, et prophetabis de eo, et de Aegypto universa.
-Ezra Ezra 15 29 3 Loquere, et dices : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis : Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.
-Ezra Ezra 15 29 4 Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt.
-Ezra Ezra 15 29 5 Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui : super faciem terrae cades ; non colligeris, neque congregaberis : bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum.
-Ezra Ezra 15 29 6 Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël :
-Ezra Ezra 15 29 7 quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum : et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum.
-Ezra Ezra 15 29 8 Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum.
-Ezra Ezra 15 29 9 Et erit terra Aegypti in desertum et in solitudinem : et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris : Fluvius meus est, et ego feci eum.
-Ezra Ezra 15 29 10 Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua : daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Aethiopiae.
-Ezra Ezra 15 29 11 Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis.
-Ezra Ezra 15 29 12 Daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatae quadraginta annis : et dispergam Aegyptios in nationes, et ventilabo eos in terras.
-Ezra Ezra 15 29 13 Quia haec dicit Dominus Deus : Post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptum de populis in quibus dispersi fuerant.
-Ezra Ezra 15 29 14 Et reducam captivitatem Aegypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suae, et erunt ibi in regnum humile.
-Ezra Ezra 15 29 15 Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus.
-Ezra Ezra 15 29 16 Neque erunt ultra domui Israël in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos : et scient quia ego Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 29 17 Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 29 18 [Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum : omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est : et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam.
-Ezra Ezra 15 29 19 Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti : et accipiet multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus : et erit merces exercitui illius,
-Ezra Ezra 15 29 20 et operi quo servivit adversus eam : dedi ei terram Aegypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 29 21 In die illo pullulabit cornu domui Israël, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus.]
-Ezra Ezra 15 30 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 30 2 Fili hominis, propheta, et dic : [Haec dicit Dominus Deus : Ululate : Vae, vae diei !
-Ezra Ezra 15 30 3 quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis : tempus gentium erit.
-Ezra Ezra 15 30 4 Et veniet gladius in Aegyptum, et erit pavor in Aethiopia, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus.
-Ezra Ezra 15 30 5 Aethiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terrae foederis, cum eis gladio cadent.
-Ezra Ezra 15 30 6 Haec dicit Dominus Deus : Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia imperii ejus : a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum.
-Ezra Ezra 15 30 7 Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt :
-Ezra Ezra 15 30 8 et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Aegypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus.
-Ezra Ezra 15 30 9 In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam : et erit pavor in eis in die Aegypti, quia absque dubio veniet.
-Ezra Ezra 15 30 10 Haec dicit Dominus Deus : Cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis.
-Ezra Ezra 15 30 11 Ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium, adducentur ad disperdendam terram : et evaginabunt gladios suos super Aegyptum, et implebunt terram interfectis.
-Ezra Ezra 15 30 12 Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum : et dissipabo terram et plenitudinem ejus manu alienorum : ego Dominus locutus sum.
-Ezra Ezra 15 30 13 Haec dicit Dominus Deus : Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis : et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti.
-Ezra Ezra 15 30 14 Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria.
-Ezra Ezra 15 30 15 Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur Aegypti, et interficiam multitudinem Alexandriae.
-Ezra Ezra 15 30 16 Et dabo ignem in Aegypto : quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiae quotidianae.
-Ezra Ezra 15 30 17 Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur.
-Ezra Ezra 15 30 18 Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae ejus : ipsam nubes operiet, filiae autem ejus in captivitatem ducentur.
-Ezra Ezra 15 30 19 Et judicia faciam in Aegypto : et scient quia ego Dominus.]
-Ezra Ezra 15 30 20 Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 30 21 [Fili hominis, brachium Pharaonis regis Aegypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.
-Ezra Ezra 15 30 22 Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad Pharaonem regem Aegypti, et comminuam brachium ejus forte, sed confractum : et dejiciam gladium de manu ejus,
-Ezra Ezra 15 30 23 et dispergam Aegyptum in gentibus, et ventilabo eos in terris.
-Ezra Ezra 15 30 24 Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie ejus.
-Ezra Ezra 15 30 25 Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident : et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti.
-Ezra Ezra 15 30 26 Et dispergam Aegyptum in nationes, et ventilabo eos in terras : et scient quia ego Dominus.]
-Ezra Ezra 15 31 1 Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 31 2 Fili hominis, dic Pharaoni regi Aegypti et populo ejus : [Cui similis factus es in magnitudine tua ?
-Ezra Ezra 15 31 3 ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.
-Ezra Ezra 15 31 4 Aquae nutrierunt illum ; abyssus exaltavit illum : flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
-Ezra Ezra 15 31 5 Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis, et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus prae aquis multis.
-Ezra Ezra 15 31 6 Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia caeli : et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiae saltuum, et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum.
-Ezra Ezra 15 31 7 Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum : erat enim radix illius juxta aquas multas.
-Ezra Ezra 15 31 8 Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei ; abietes non adaequaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt aequae frondibus illius : omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus.
-Ezra Ezra 15 31 9 Quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus, et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei.]
-Ezra Ezra 15 31 10 [Propterea haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua :
-Ezra Ezra 15 31 11 tradidi eum in manu fortissimi gentium : faciens faciet ei : juxta impietatem ejus ejeci eum.
-Ezra Ezra 15 31 12 Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum, et projicient eum super montes : et in cunctis convallibus corruent rami ejus, et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terrae : et recedent de umbraculo ejus omnes populi terrae, et relinquent eum.
-Ezra Ezra 15 31 13 In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia caeli, et in ramis ejus fuerunt universae bestiae regionis.
-Ezra Ezra 15 31 14 Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia quae irrigantur aquis : quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum.
-Ezra Ezra 15 31 15 Haec dicit Dominus Deus : In die quando descendit ad inferos, induxi luctum : operui eum abysso, et prohibui flumina ejus, et coërcui aquas multas : contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt.
-Ezra Ezra 15 31 16 A sonitu ruinae ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum : et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano, universa quae irrigabantur aquis.
-Ezra Ezra 15 31 17 Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio : et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum.
-Ezra Ezra 15 31 18 Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis ? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam : in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio : ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 32 1 Et factum est, duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 32 2 Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Aegypti, et dices ad eum : [Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari : et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum.
-Ezra Ezra 15 32 3 Propterea haec dicit Dominus Deus : Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea.
-Ezra Ezra 15 32 4 Et projiciam te in terram ; super faciem agri abjiciam te : et habitare faciam super te omnia volatilia caeli, et saturabo de te bestias universae terrae.
-Ezra Ezra 15 32 5 Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua.
-Ezra Ezra 15 32 6 Et irrigabo terram foetore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te.
-Ezra Ezra 15 32 7 Et operiam, cum extinctus fueris, caelum, et nigrescere faciam stellas ejus : solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum.
-Ezra Ezra 15 32 8 Omnia luminaria caeli moerere faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terrae, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 32 9 Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis.
-Ezra Ezra 15 32 10 Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus super facies eorum : et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae tuae.
-Ezra Ezra 15 32 11 Quia haec dicit Dominus Deus : Gladius regis Babylonis veniet tibi.
-Ezra Ezra 15 32 12 In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam : inexpugnabiles omnes gentes hae, et vastabunt superbiam Aegypti, et dissipabitur multitudo ejus.
-Ezra Ezra 15 32 13 Et perdam omnia jumenta ejus, quae erant super aquas plurimas : et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit eas.
-Ezra Ezra 15 32 14 Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus,
-Ezra Ezra 15 32 15 cum dedero terram Aegypti desolatam : deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores ejus : et scient quia ego Dominus.
-Ezra Ezra 15 32 16 Planctus est, et plangent eum : filiae gentium plangent eum : super Aegyptum et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 32 17 Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 32 18 [Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Aegypti : et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam, cum his qui descendunt in lacum.
-Ezra Ezra 15 32 19 Quo pulchrior es ? descende, et dormi cum incircumcisis.
-Ezra Ezra 15 32 20 In medio interfectorum gladio cadent ; gladius datus est : attraxerunt eam et omnes populos ejus.
-Ezra Ezra 15 32 21 Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt, et dormierunt incircumcisi interfecti gladio.
-Ezra Ezra 15 32 22 Ibi Assur, et omnis multitudo ejus : in circuitu illius sepulchra ejus, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio.
-Ezra Ezra 15 32 23 Quorum data sunt sepulchra in novissimis laci, et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus : universi interfecti, cadentesque gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium.
-Ezra Ezra 15 32 24 Ibi Aelam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui : omnes hi interfecti, ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam ; qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum.
-Ezra Ezra 15 32 25 In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus : in circuitu ejus sepulchrum illius : omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. Dederunt enim terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum : in medio interfectorum positi sunt.
-Ezra Ezra 15 32 26 Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus : in circuitu ejus sepulchra illius : omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio, quia dederunt formidinem suam in terra viventium.
-Ezra Ezra 15 32 27 Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum : quia terror fortium facti sunt in terra viventium.
-Ezra Ezra 15 32 28 Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio.
-Ezra Ezra 15 32 29 Ibi Idumaea, et reges ejus, et omnes duces ejus, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio, et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descendunt in lacum.
-Ezra Ezra 15 32 30 Ibi principes aquilonis omnes, et universi venatores, qui deducti sunt cum interfectis, paventes, et in sua fortitudine confusi : qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum.
-Ezra Ezra 15 32 31 Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua, quae interfecta est gladio : Pharao, et omnis exercitus ejus, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 32 32 Quia dedi terrorem meum in terra viventium, et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio : Pharao, et omnis multitudo ejus, ait Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 33 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 33 2 Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos : Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem :
-Ezra Ezra 15 33 3 et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo :
-Ezra Ezra 15 33 4 audiens autem quisquis ille est sonitum buccinae, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum : sanguis ipsius super caput ejus erit.
-Ezra Ezra 15 33 5 Sonum buccinae audivit, et non se observavit : sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit.
-Ezra Ezra 15 33 6 Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam : ille quidem in iniquitate sua captus est ; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram.
-Ezra Ezra 15 33 7 Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël : audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.
-Ezra Ezra 15 33 8 Si me dicente ad impium : Impie, morte morieris : non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur ; sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
-Ezra Ezra 15 33 9 Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.
-Ezra Ezra 15 33 10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël : Sic locuti estis, dicentes : Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus : quomodo ergo vivere poterimus ?
-Ezra Ezra 15 33 11 Dic ad eos : Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israël ?
-Ezra Ezra 15 33 12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui : Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua : et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit.
-Ezra Ezra 15 33 13 Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur.
-Ezra Ezra 15 33 14 Si autem dixero impio : Morte morieris : et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam,
-Ezra Ezra 15 33 15 et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum : vita vivet, et non morietur.
-Ezra Ezra 15 33 16 Omnia peccata ejus quae peccavit, non imputabuntur ei : judicium et justitiam fecit : vita vivet.
-Ezra Ezra 15 33 17 Et dixerunt filii populi tui : Non est aequi ponderis via Domini : et ipsorum via injusta est.
-Ezra Ezra 15 33 18 Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis.
-Ezra Ezra 15 33 19 Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis.
-Ezra Ezra 15 33 20 Et dicitis : Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël.
-Ezra Ezra 15 33 21 Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostrae, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens : Vastata est civitas.
-Ezra Ezra 15 33 22 Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat : aperuitque os meum donec veniret ad me mane : et aperto ore meo, non silui amplius.
-Ezra Ezra 15 33 23 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 33 24 Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt : Unus erat Abraham, et haereditate possedit terram : nos autem multi sumus : nobis data est terra in possessionem.
-Ezra Ezra 15 33 25 Idcirco dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram haereditate possidebitis ?
-Ezra Ezra 15 33 26 stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit : et terram haereditate possidebitis ?
-Ezra Ezra 15 33 27 Haec dices ad eos : Sic dicit Dominus Deus : Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent : et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum : qui autem in praesidiis et speluncis sunt, peste morientur.
-Ezra Ezra 15 33 28 Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus : et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat :
-Ezra Ezra 15 33 29 et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas quas operati sunt.
-Ezra Ezra 15 33 30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes : Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.
-Ezra Ezra 15 33 31 Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus : et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos : quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
-Ezra Ezra 15 33 32 Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur : et audiunt verba tua, et non faciunt ea.
-Ezra Ezra 15 33 33 Et cum venerit quod praedictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.
-Ezra Ezra 15 34 1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 34 2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : [Haec dicit Dominus Deus : Vae pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur ?
-Ezra Ezra 15 34 3 Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis : gregem autem meum non pascebatis.
-Ezra Ezra 15 34 4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quaesistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
-Ezra Ezra 15 34 5 Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor : et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt.
-Ezra Ezra 15 34 6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso : et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret : non erat, inquam, qui requireret.
-Ezra Ezra 15 34 7 Propterea, pastores, audite verbum Domini.
-Ezra Ezra 15 34 8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor : neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant :
-Ezra Ezra 15 34 9 propterea, pastores, audite verbum Domini.
-Ezra Ezra 15 34 10 Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos : et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.]
-Ezra Ezra 15 34 11 [Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.
-Ezra Ezra 15 34 12 Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis.
-Ezra Ezra 15 34 13 Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terrae.
-Ezra Ezra 15 34 14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.
-Ezra Ezra 15 34 15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 34 16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.
-Ezra Ezra 15 34 17 Vos autem, greges mei, haec dicit Dominus Deus : Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.
-Ezra Ezra 15 34 18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis :
-Ezra Ezra 15 34 19 et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur : et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant.
-Ezra Ezra 15 34 20 Propterea haec dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :
-Ezra Ezra 15 34 21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
-Ezra Ezra 15 34 22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.]
-Ezra Ezra 15 34 23 [Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.
-Ezra Ezra 15 34 24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.
-Ezra Ezra 15 34 25 Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.
-Ezra Ezra 15 34 26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem, et deducam imbrem in tempore suo : pluviae benedictionis erunt.
-Ezra Ezra 15 34 27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore : et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.
-Ezra Ezra 15 34 28 Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos : sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.
-Ezra Ezra 15 34 29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.
-Ezra Ezra 15 34 30 Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 34 31 Vos autem, greges mei, greges pascuae meae, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 35 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 35 2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :
-Ezra Ezra 15 35 3 [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, mons Seir : et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
-Ezra Ezra 15 35 4 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris : et scies quia ego Dominus.
-Ezra Ezra 15 35 5 Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae :
-Ezra Ezra 15 35 6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur : et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.
-Ezra Ezra 15 35 7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem.
-Ezra Ezra 15 35 8 Et implebo montes ejus occisorum suorum : in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.
-Ezra Ezra 15 35 9 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur : et scietis quia ego Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 35 10 Eo quod dixeris : Duae gentes et duae terrae meae erunt, et haereditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi :
-Ezra Ezra 15 35 11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos : et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
-Ezra Ezra 15 35 12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quae locutus es de montibus Israël, dicens : Deserti nobis ad devorandum dati sunt.
-Ezra Ezra 15 35 13 Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra : ego audivi.
-Ezra Ezra 15 35 14 Haec dicit Dominus Deus : Laetante universa terra, in solitudinem te redigam :
-Ezra Ezra 15 35 15 sicuti gavisus es super haereditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi : dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis : et scient quia ego Dominus.]
-Ezra Ezra 15 36 1 Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : [Montes Israël, audite verbum Domini.
-Ezra Ezra 15 36 2 Haec dicit Dominus Deus : Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge, altitudines sempiternae in haereditatem datae sunt nobis :
-Ezra Ezra 15 36 3 propterea vaticinare, et dic : Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in haereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi,
-Ezra Ezra 15 36 4 propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum.
-Ezra Ezra 15 36 5 Propterea haec dicit Dominus Deus : Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gaudio, et toto corde et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent :
-Ezra Ezra 15 36 6 idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis.
-Ezra Ezra 15 36 7 Idcirco haec dicit Dominus Deus : Ego levavi manum meam, ut gentes quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portent.
-Ezra Ezra 15 36 8 Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël : prope enim est ut veniat.
-Ezra Ezra 15 36 9 Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos : et arabimini, et accipietis sementem.
-Ezra Ezra 15 36 10 Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël : et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
-Ezra Ezra 15 36 11 Et replebo vos hominibus et jumentis, et multiplicabuntur, et crescent : et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio : et scietis quia ego Dominus.
-Ezra Ezra 15 36 12 Et adducam super vos homines, populum meum Israël, et haereditate possidebunt te : et eris eis in haereditatem, et non addes ultra ut absque eis sis.
-Ezra Ezra 15 36 13 Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dicunt de vobis : Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam :
-Ezra Ezra 15 36 14 propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 36 15 Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis : et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 36 16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 36 17 [Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis : juxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me.
-Ezra Ezra 15 36 18 Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam.
-Ezra Ezra 15 36 19 Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras : juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.
-Ezra Ezra 15 36 20 Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt : et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis : Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt.
-Ezra Ezra 15 36 21 Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.
-Ezra Ezra 15 36 22 Idcirco dices domui Israël : Haec dicit Dominus Deus : Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.
-Ezra Ezra 15 36 23 Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum : ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
-Ezra Ezra 15 36 24 Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.
-Ezra Ezra 15 36 25 Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
-Ezra Ezra 15 36 26 Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri : et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.
-Ezra Ezra 15 36 27 Et spiritum meum ponam in medio vestri : et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini.
-Ezra Ezra 15 36 28 Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris : et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
-Ezra Ezra 15 36 29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris : et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem.
-Ezra Ezra 15 36 30 Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
-Ezra Ezra 15 36 31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum : et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra.
-Ezra Ezra 15 36 32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis : confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.]
-Ezra Ezra 15 36 33 [Haec dicit Dominus Deus : In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa,
-Ezra Ezra 15 36 34 et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,
-Ezra Ezra 15 36 35 dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis : et civitates desertae, et destitutae atque suffossae, munitae sederunt.
-Ezra Ezra 15 36 36 Et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata, plantavique inculta : ego Dominus locutus sim, et fecerim.
-Ezra Ezra 15 36 37 Haec dicit Dominus Deus : Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis : multiplicabo eos sicut gregem hominum,
-Ezra Ezra 15 36 38 ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus : sic erunt civitates desertae, plenae gregibus hominum : et scient quia ego Dominus.]
-Ezra Ezra 15 37 1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus.
-Ezra Ezra 15 37 2 Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.
-Ezra Ezra 15 37 3 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista ? Et dixi : Domine Deus, tu nosti.
-Ezra Ezra 15 37 4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis, et dices eis : Ossa arida, audite verbum Domini.
-Ezra Ezra 15 37 5 Haec dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.
-Ezra Ezra 15 37 6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis : et scietis quia ego Dominus.
-Ezra Ezra 15 37 7 Et prophetavi sicut praeceperat mihi : factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio : et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.
-Ezra Ezra 15 37 8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper : et spiritum non habebant.
-Ezra Ezra 15 37 9 Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum : vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum : Haec dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.
-Ezra Ezra 15 37 10 Et prophetavi sicut praeceperat mihi : et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt : steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.
-Ezra Ezra 15 37 11 Et dixit ad me : Fili hominis, ossa haec universa, domus Israël est. Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.
-Ezra Ezra 15 37 12 Propterea vaticinare, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël.
-Ezra Ezra 15 37 13 Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,
-Ezra Ezra 15 37 14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis : et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 37 15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 37 16 Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud : Judae, et filiorum Israël sociorum ejus : et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph, ligno Ephraim, et cunctae domui Israël sociorumque ejus.
-Ezra Ezra 15 37 17 Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum : et erunt in unionem in manu tua.
-Ezra Ezra 15 37 18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?
-Ezra Ezra 15 37 19 loqueris ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quae sunt ei adjunctae, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum : et erunt unum in manu ejus.
-Ezra Ezra 15 37 20 Erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis eorum.
-Ezra Ezra 15 37 21 Et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt : et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.
-Ezra Ezra 15 37 22 Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna,
-Ezra Ezra 15 37 23 neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis : et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos : et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.
-Ezra Ezra 15 37 24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea :
-Ezra Ezra 15 37 25 et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri : et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum : et David servus meus princeps eorum in perpetuum.
-Ezra Ezra 15 37 26 Et percutiam illis foedus pacis : pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.
-Ezra Ezra 15 37 27 Et erit tabernaculum meum in eis : et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.
-Ezra Ezra 15 37 28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.
-Ezra Ezra 15 38 1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
-Ezra Ezra 15 38 2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo.
-Ezra Ezra 15 38 3 Et dices ad eum : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
-Ezra Ezra 15 38 4 Et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis : et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium.
-Ezra Ezra 15 38 5 Persae, Aethiopes, et Libyes cum eis, omnes scutati et galeati.
-Ezra Ezra 15 38 6 Gomer et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum.
-Ezra Ezra 15 38 7 Praepara et instrue te, et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te : et esto eis in praeceptum.
-Ezra Ezra 15 38 8 Post dies multos visitaberis : in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israël, qui fuerunt deserti jugiter : haec de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi.
-Ezra Ezra 15 38 9 Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram : tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum.]
-Ezra Ezra 15 38 10 [Haec dicit Dominus Deus : In die illa, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam :
-Ezra Ezra 15 38 11 et dices : Ascendam ad terram absque muro : veniam ad quiescentes habitantesque secure : hi omnes habitant sine muro ; vectes et portae non sunt eis :
-Ezra Ezra 15 38 12 ut diripias spolia, et invadas praedam ; ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae.
-Ezra Ezra 15 38 13 Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus, dicent tibi : Numquid ad sumenda spolia tu venis ? ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas.
-Ezra Ezra 15 38 14 Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog : Haec dicit Dominus Deus : Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israël confidenter, scies ?
-Ezra Ezra 15 38 15 Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi : coetus magnus, et exercitus vehemens.
-Ezra Ezra 15 38 16 Et ascendes super populum meum Israël quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam : ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog !]
-Ezra Ezra 15 38 17 [Haec dicit Dominus Deus : Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos.
-Ezra Ezra 15 38 18 Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israël, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo.
-Ezra Ezra 15 38 19 Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israël :
-Ezra Ezra 15 38 20 et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres caeli, et bestiae agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terrae : et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram.
-Ezra Ezra 15 38 21 Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus : gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur.
-Ezra Ezra 15 38 22 Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis : ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo.
-Ezra Ezra 15 38 23 Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium : et scient quia ego Dominus.]
-Ezra Ezra 15 39 1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
-Ezra Ezra 15 39 2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.
-Ezra Ezra 15 39 3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
-Ezra Ezra 15 39 4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrae dedi te ad devorandum.
-Ezra Ezra 15 39 5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 39 6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.
-Ezra Ezra 15 39 7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.
-Ezra Ezra 15 39 8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : haec est dies de qua locutus sum.
-Ezra Ezra 15 39 9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.
-Ezra Ezra 15 39 10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus : quoniam arma succendent igni, et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 39 11 [Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quae obstupescere faciet praetereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.
-Ezra Ezra 15 39 12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.
-Ezra Ezra 15 39 13 Sepeliet autem eum omnis populus terrae : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 39 14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam : post menses autem septem quaerere incipient.
-Ezra Ezra 15 39 15 Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.
-Ezra Ezra 15 39 16 Nomen autem civitatis Amona : et mundabunt terram.
-Ezra Ezra 15 39 17 Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.
-Ezra Ezra 15 39 18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis : arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
-Ezra Ezra 15 39 19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :
-Ezra Ezra 15 39 20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 39 21 Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.
-Ezra Ezra 15 39 22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.
-Ezra Ezra 15 39 23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.
-Ezra Ezra 15 39 24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.]
-Ezra Ezra 15 39 25 [Propterea haec dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.
-Ezra Ezra 15 39 26 Et portabunt confusionem suam, et omnem praevaricationem qua praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :
-Ezra Ezra 15 39 27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.
-Ezra Ezra 15 39 28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
-Ezra Ezra 15 39 29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.]
-Ezra Ezra 15 40 1 In vigesimo quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.
-Ezra Ezra 15 40 2 In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum.
-Ezra Ezra 15 40 3 Et introduxit me illuc : et ecce vir cujus erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus : stabat autem in porta.
-Ezra Ezra 15 40 4 Et locutus est ad me idem vir : Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quae tu vides domui Israël.
-Ezra Ezra 15 40 5 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique : et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo : et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.
-Ezra Ezra 15 40 6 Et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus : et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.
-Ezra Ezra 15 40 7 Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum : et inter thalamos, quinque cubitos.
-Ezra Ezra 15 40 8 Et limen portae, juxta vestibulum portae intrinsecus, calamo uno.
-Ezra Ezra 15 40 9 Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis : vestibulum autem portae erat intrinsecus.
-Ezra Ezra 15 40 10 Porro thalami portae ad viam orientalem, tres hinc et tres inde : mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.
-Ezra Ezra 15 40 11 Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum.
-Ezra Ezra 15 40 12 Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque : thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.
-Ezra Ezra 15 40 13 Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium.
-Ezra Ezra 15 40 14 Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum.
-Ezra Ezra 15 40 15 Et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos.
-Ezra Ezra 15 40 16 Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quae erant intra portam undique per circuitum : similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.
-Ezra Ezra 15 40 17 Et eduxit me ad atrium exterius : et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum : triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.
-Ezra Ezra 15 40 18 Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius.
-Ezra Ezra 15 40 19 Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus : centum cubitos ad orientem et ad aquilonem.
-Ezra Ezra 15 40 20 Portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.
-Ezra Ezra 15 40 21 Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum.
-Ezra Ezra 15 40 22 Fenestrae autem ejus, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem : et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam.
-Ezra Ezra 15 40 23 Et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem : et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.
-Ezra Ezra 15 40 24 Et eduxit me ad viam australem : et ecce porta quae respiciebat ad austrum : et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus juxta mensuras superiores.
-Ezra Ezra 15 40 25 Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras : quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum.
-Ezra Ezra 15 40 26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum ante fores ejus : et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus.
-Ezra Ezra 15 40 27 Et porta atrii interioris in via australi : et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos.
-Ezra Ezra 15 40 28 Et introduxit me in atrium interius ad portam australem : et mensus est portam juxta mensuras superiores.
-Ezra Ezra 15 40 29 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos.
-Ezra Ezra 15 40 30 Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum :
-Ezra Ezra 15 40 31 et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte : et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.
-Ezra Ezra 15 40 32 Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem : et mensus est portam secundum mensuras superiores.
-Ezra Ezra 15 40 33 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra : et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.
-Ezra Ezra 15 40 34 Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmae caelatae in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.
-Ezra Ezra 15 40 35 Et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem : et mensus est secundum mensuras superiores.
-Ezra Ezra 15 40 36 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.
-Ezra Ezra 15 40 37 Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius : et caelatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.
-Ezra Ezra 15 40 38 Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum : ibi lavabant holocaustum.
-Ezra Ezra 15 40 39 Et in vestibulo portae, duae mensae hinc, et duae mensae inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto.
-Ezra Ezra 15 40 40 Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem, duae mensae : et ad latus alterum, ante vestibulum portae, duae mensae :
-Ezra Ezra 15 40 41 quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde : per latera portae octo mensae erant, super quas immolabant.
-Ezra Ezra 15 40 42 Quatuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius : super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima.
-Ezra Ezra 15 40 43 Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum : super mensas autem carnes oblationis.
-Ezra Ezra 15 40 44 Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem : et facies eorum contra viam australem : una ex latere portae orientalis, quae respiciebat ad viam aquilonis.
-Ezra Ezra 15 40 45 Et dixit ad me : Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam : sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.
-Ezra Ezra 15 40 46 Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris : isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.
-Ezra Ezra 15 40 47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum : et altare ante faciem templi.
-Ezra Ezra 15 40 48 Et introduxit me in vestibulum templi : et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.
-Ezra Ezra 15 40 49 Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnae erant in frontibus : una hinc, et altera inde.
-Ezra Ezra 15 41 1 Et introduxit me in templum, et mensus est frontes : sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi.
-Ezra Ezra 15 41 2 Et latitudo portae decem cubitorum erat : et latera portae, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum.
-Ezra Ezra 15 41 3 Et introgressus intrinsecus, mensus est in fronte portae duos cubitos : et portam, sex cubitorum : et latitudinem portae septem cubitorum.
-Ezra Ezra 15 41 4 Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum, et latitudinem ejus viginti cubitorum, ante faciem templi. Et dixit ad me : Hoc est Sanctum sanctorum.
-Ezra Ezra 15 41 5 Et mensus est parietem domus sex cubitorum : et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus.
-Ezra Ezra 15 41 6 Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria : et erant eminentia, quae ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi.
-Ezra Ezra 15 41 7 Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum : idcirco latius erat templum in superioribus : et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium.
-Ezra Ezra 15 41 8 Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio :
-Ezra Ezra 15 41 9 et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum : et erat interior domus in lateribus domus.
-Ezra Ezra 15 41 10 Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique,
-Ezra Ezra 15 41 11 et ostium lateris ad orationem : ostium unum ad viam aquilonis, et ostium unum ad viam australem : et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu.
-Ezra Ezra 15 41 12 Et aedificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum : paries autem aedificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum : et longitudo ejus nonaginta cubitorum.
-Ezra Ezra 15 41 13 Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum : et quod separatum erat aedificium, et parietes ejus, longitudinis centum cubitorum.
-Ezra Ezra 15 41 14 Latitudo autem ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra orientem, centum cubitorum.
-Ezra Ezra 15 41 15 Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum : ethecas ex utraque parte centum cubitorum : et templum interius, et vestibula atrii.
-Ezra Ezra 15 41 16 Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu : terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia.
-Ezra Ezra 15 41 17 Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram.
-Ezra Ezra 15 41 18 Et fabrefacta cherubim et palmae : et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub.
-Ezra Ezra 15 41 19 Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte : expressam per omnem domum in circuitu.
-Ezra Ezra 15 41 20 De terra usque ad superiora portae, cherubim et palmae caelatae erant in pariete templi.
-Ezra Ezra 15 41 21 Limen quadrangulum, et facies sanctuarii, aspectus contra aspectum.
-Ezra Ezra 15 41 22 Altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum : et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me : Haec est mensa coram Domino.
-Ezra Ezra 15 41 23 Et duo ostia erant in templo et in sanctuario.
-Ezra Ezra 15 41 24 Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur : bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum.
-Ezra Ezra 15 41 25 Et caelata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressae erant : quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus.
-Ezra Ezra 15 41 26 Super quae fenestrae obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus, latitudinemque parietum.
-Ezra Ezra 15 42 1 Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad aquilonem.
-Ezra Ezra 15 42 2 In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos,
-Ezra Ezra 15 42 3 contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.
-Ezra Ezra 15 42 4 Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viae cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem :
-Ezra Ezra 15 42 5 ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii.
-Ezra Ezra 15 42 6 Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnae atriorum : propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.
-Ezra Ezra 15 42 7 Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia : longitudo ejus quinquaginta cubitorum :
-Ezra Ezra 15 42 8 quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.
-Ezra Ezra 15 42 9 Et erat subter gazophylacia haec introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori.
-Ezra Ezra 15 42 10 In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem aedificii separati, et erant ante aedificium gazophylacia.
-Ezra Ezra 15 42 11 Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quae erant in via aquilonis : secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.
-Ezra Ezra 15 42 12 Secundum ostia gazophylaciorum, quae erant in via respiciente ad notum : ostium in capite viae, quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.
-Ezra Ezra 15 42 13 Et dixit ad me : Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quae sunt ante aedificium separatum, haec sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum : ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto : locus enim sanctus est.
-Ezra Ezra 15 42 14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius : et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis : et sic procedent ad populum.
-Ezra Ezra 15 42 15 Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem : et mensus est eam undique per circuitum.
-Ezra Ezra 15 42 16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae, quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
-Ezra Ezra 15 42 17 Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum.
-Ezra Ezra 15 42 18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
-Ezra Ezra 15 42 19 Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae.
-Ezra Ezra 15 42 20 Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.
-Ezra Ezra 15 43 1 Et duxit me ad portam quae respiciebat ad viam orientalem.
-Ezra Ezra 15 43 2 Et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem : et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus.
-Ezra Ezra 15 43 3 Et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar : et cecidi super faciem meam.
-Ezra Ezra 15 43 4 Et majestas Domini ingressa est templum per viam portae quae respiciebat ad orientem.
-Ezra Ezra 15 43 5 Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius : et ecce repleta erat gloria Domini domus.
-Ezra Ezra 15 43 6 Et audivi loquentem ad me de domo : et vir qui stabat juxta me
-Ezra Ezra 15 43 7 dixit ad me : Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israël in aeternum : et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis.
-Ezra Ezra 15 43 8 Qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos : et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt : propter quod consumpsi eos in ira mea.
-Ezra Ezra 15 43 9 Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper.
-Ezra Ezra 15 43 10 Tu autem, fili hominis, ostende domui Israël templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam,
-Ezra Ezra 15 43 11 et erubescant ex omnibus quae fecerunt. Figuram domus, et fabricae ejus, exitus et introitus, et omnem descriptionem ejus, et universa praecepta ejus, cunctumque ordinem ejus, et omnes leges ejus ostende eis, et scribes in oculis eorum, ut custodiant omnes descriptiones ejus, et praecepta illius, et faciant ea.
-Ezra Ezra 15 43 12 Ista est lex domus in summitate montis : omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Haec est ergo lex domus.
-Ezra Ezra 15 43 13 Istae autem mensurae altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum : in sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine : et definitio ejus usque ad labium ejus, et in circuitu palmus unus : haec quoque erat fossa altaris.
-Ezra Ezra 15 43 14 Et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius : et a crepidine minore usque ad crepidinem majorem quatuor cubiti, et latitudo cubiti unius.
-Ezra Ezra 15 43 15 Ipse autem ariel quatuor cubitorum, et ab ariel usque ad sursum cornua quatuor.
-Ezra Ezra 15 43 16 Et ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum aequis lateribus.
-Ezra Ezra 15 43 17 Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus : et corona in circuitu ejus dimidii cubiti, et sinus ejus unius cubiti per circuitum : gradus autem ejus versi ad orientem.
-Ezra Ezra 15 43 18 Et dixit ad me : Fili hominis, haec dicit Dominus Deus : Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis.
-Ezra Ezra 15 43 19 Et dabis sacerdotibus et Levitis qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato.
-Ezra Ezra 15 43 20 Et assumens de sanguine ejus, pones super quatuor cornua ejus, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu : et mundabis illud et expiabis.
-Ezra Ezra 15 43 21 Et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures eum in separato loco domus, extra sanctuarium.
-Ezra Ezra 15 43 22 Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato : et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo.
-Ezra Ezra 15 43 23 Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum.
-Ezra Ezra 15 43 24 Et offeres eos in conspectu Domini : et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino.
-Ezra Ezra 15 43 25 Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie : et vitulum de armento, et arietem de pecoribus immaculatos offerent.
-Ezra Ezra 15 43 26 Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud, et implebunt manum ejus.
-Ezra Ezra 15 43 27 Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quae pro pace offerunt : et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 44 1 Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem : et erat clausa.
-Ezra Ezra 15 44 2 Et dixit Dominus ad me : Porta haec clausa erit : non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam : eritque clausa
-Ezra Ezra 15 44 3 principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino : per viam portae vestibuli ingredietur, et per viam ejus egredietur.
-Ezra Ezra 15 44 4 Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus : et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini : et cecidi in faciem meam.
-Ezra Ezra 15 44 5 Et dixit ad me Dominus : Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini, et de cunctis legibus ejus : et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii.
-Ezra Ezra 15 44 6 Et dices ad exasperantem me domum Israël : Haec dicit Dominus Deus : Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israël :
-Ezra Ezra 15 44 7 eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam : et offertis panes meos, adipem et sanguinem, et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris.
-Ezra Ezra 15 44 8 Et non servastis praecepta sanctuarii mei, et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis.
-Ezra Ezra 15 44 9 Haec dicit Dominus Deus : Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum : omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël.
-Ezra Ezra 15 44 10 Sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israël, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam,
-Ezra Ezra 15 44 11 erunt in sanctuario meo aeditui, et janitores portarum domus, et ministri domus : ipsi mactabunt holocausta et victimas populi, et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis.
-Ezra Ezra 15 44 12 Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis : idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam.
-Ezra Ezra 15 44 13 Et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta Sancta sanctorum : sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quae fecerunt.
-Ezra Ezra 15 44 14 Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et in universis quae fient in ea.
-Ezra Ezra 15 44 15 Sacerdotes autem et Levitae, filii Sadoc, qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israël a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi : et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 44 16 Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et custodiant caeremonias meas.
-Ezra Ezra 15 44 17 Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur : nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus.
-Ezra Ezra 15 44 18 Vittae lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore.
-Ezra Ezra 15 44 19 Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii : et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis.
-Ezra Ezra 15 44 20 Caput autem suum non radent, neque comam nutrient : sed tondentes attondent capita sua.
-Ezra Ezra 15 44 21 Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius.
-Ezra Ezra 15 44 22 Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël : sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote, accipient.
-Ezra Ezra 15 44 23 Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis.
-Ezra Ezra 15 44 24 Et cum fuerit controversia, stabunt in judiciis meis, et judicabunt : leges meas et praecepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, et sabbata mea sanctificabunt.
-Ezra Ezra 15 44 25 Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem, et filium et filiam, et fratrem, et sororem quae alterum virum non habuerit : in quibus contaminabuntur.
-Ezra Ezra 15 44 26 Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei.
-Ezra Ezra 15 44 27 Et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 44 28 Non erit autem eis haereditas : ego haereditas eorum. Et possessionem non dabitis eis in Israël : ego enim possessio eorum.
-Ezra Ezra 15 44 29 Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne votum in Israël ipsorum erit.
-Ezra Ezra 15 44 30 Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur, sacerdotum erunt : et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuae.
-Ezra Ezra 15 44 31 Omne morticinum, et captum a bestia, de avibus et de pecoribus, non comedent sacerdotes.
-Ezra Ezra 15 45 1 Cumque coeperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque millia, et latitudine decem millia : sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum.
-Ezra Ezra 15 45 2 Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitis in suburbana ejus per gyrum.
-Ezra Ezra 15 45 3 Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque millium, et latitudinem decem millium : et in ipso erit templum, Sanctumque sanctorum.
-Ezra Ezra 15 45 4 Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini : et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis.
-Ezra Ezra 15 45 5 Viginti quinque autem millia longitudinis, et decem millia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui : ipsi possidebunt viginti gazophylacia.
-Ezra Ezra 15 45 6 Et possessionem civitatis dabitis quinque millia latitudinis, et longitudinis viginti quinque millia, secundum separationem sanctuarii, omni domui Israël.
-Ezra Ezra 15 45 7 Principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii, et in possessionem civitatis, contra faciem separationis sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis, a latere maris usque ad mare, et a latere orientis usque ad orientem : longitudinis autem juxta unamquamque partem, a termino occidentali usque ad terminum orientalem.
-Ezra Ezra 15 45 8 De terra erit ei possessio in Israël, et non depopulabuntur ultra principes populum meum : sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum.
-Ezra Ezra 15 45 9 Haec dicit Dominus Deus : Sufficiat vobis, principes Israël : iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite : separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 45 10 Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis.
-Ezra Ezra 15 45 11 Ephi et batus aequalia et unius mensurae erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi : juxta mensuram cori erit aequa libratio eorum.
-Ezra Ezra 15 45 12 Siclus autem viginti obolos habet : porro viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli, mnam faciunt.
-Ezra Ezra 15 45 13 Et hae sunt primitiae quas tolletis : sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei.
-Ezra Ezra 15 45 14 Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est : et decem bati corum faciunt, quia decem bati implent corum.
-Ezra Ezra 15 45 15 Et arietem unum de grege ducentorum, de his quae nutriunt Israël, in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 45 16 Omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israël.
-Ezra Ezra 15 45 17 Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël : ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël.
-Ezra Ezra 15 45 18 Haec dicit Dominus Deus : In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium.
-Ezra Ezra 15 45 19 Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portae atrii interioris.
-Ezra Ezra 15 45 20 Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est : et expiabis pro domo.
-Ezra Ezra 15 45 21 In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Paschae solemnitas : septem diebus azyma comedentur.
-Ezra Ezra 15 45 22 Et faciet princeps in die illa, pro se et pro universo populo terrae, vitulum pro peccato.
-Ezra Ezra 15 45 23 Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino, septem vitulos et septem arietes immaculatos, quotidie septem diebus : et pro peccato hircum caprarum quotidie.
-Ezra Ezra 15 45 24 Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet, et olei hin per singula ephi.
-Ezra Ezra 15 45 25 Septimo mense, quintadecima die mensis, in solemnitate, faciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo.
-Ezra Ezra 15 46 1 Haec dicit Dominus Deus : Porta atrii interioris quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit : die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur.
-Ezra Ezra 15 46 2 Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et stabit in limine portae : et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus : et adorabit super limen portae, et egredietur : porta autem non claudetur usque ad vesperam.
-Ezra Ezra 15 46 3 Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in calendis coram Domino.
-Ezra Ezra 15 46 4 Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino : in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,
-Ezra Ezra 15 46 5 et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
-Ezra Ezra 15 46 6 In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.
-Ezra Ezra 15 46 7 Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium : de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
-Ezra Ezra 15 46 8 Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur, et per eamdem viam exeat.
-Ezra Ezra 15 46 9 Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae : porro qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae aquilonis. Non revertetur per viam portae per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.
-Ezra Ezra 15 46 10 Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur.
-Ezra Ezra 15 46 11 Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem : agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
-Ezra Ezra 15 46 12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quae respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati : et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.
-Ezra Ezra 15 46 13 Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino : semper mane faciet illud.
-Ezra Ezra 15 46 14 Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similae : sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.
-Ezra Ezra 15 46 15 Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.
-Ezra Ezra 15 46 16 Haec dicit Dominus Deus : Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, haereditas ejus filiorum suorum erit : possidebunt eam haereditarie.
-Ezra Ezra 15 46 17 Si autem dederit legatum de haereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem : haereditas autem ejus filiis ejus erit.
-Ezra Ezra 15 46 18 Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam, et de possessione eorum : sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.
-Ezra Ezra 15 46 19 Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quae respiciebant ad aquilonem : et erat ibi locus vergens ad occidentem.
-Ezra Ezra 15 46 20 Et dixit ad me : Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto : ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.
-Ezra Ezra 15 46 21 Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii : et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.
-Ezra Ezra 15 46 22 In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum : mensurae unius quatuor erant.
-Ezra Ezra 15 46 23 Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola : et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum.
-Ezra Ezra 15 46 24 Et dixit ad me : Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.
-Ezra Ezra 15 47 1 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem : facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris.
-Ezra Ezra 15 47 2 Et eduxit me per viam portae aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad orientem : et ecce aquae redundantes a latere dextro.
-Ezra Ezra 15 47 3 Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et traduxit me per aquam usque ad talos.
-Ezra Ezra 15 47 4 Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua.
-Ezra Ezra 15 47 5 Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari.
-Ezra Ezra 15 47 6 Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis.
-Ezra Ezra 15 47 7 Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.
-Ezra Ezra 15 47 8 Et ait ad me : Aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt : et sanabuntur aquae.
-Ezra Ezra 15 47 9 Et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens, vivet : et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae : et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens.
-Ezra Ezra 15 47 10 Et stabunt super illas piscatores : ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit : plurimae species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae.
-Ezra Ezra 15 47 11 In littoribus autem ejus et in palustribus, non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.
-Ezra Ezra 15 47 12 Et super torrentem orietur in ripis ejus, ex utraque parte, omne lignum pomiferum : non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus : per singulos menses afferet primitiva, quia aquae ejus de sanctuario egredientur : et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam.
-Ezra Ezra 15 47 13 Haec dicit Dominus Deus : Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël : quia Joseph duplicem funiculum habet.
-Ezra Ezra 15 47 14 Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris : et cadet terra haec vobis in possessionem.
-Ezra Ezra 15 47 15 Hic est autem terminus terrae : ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,
-Ezra Ezra 15 47 16 Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quae est juxta terminum Auran.
-Ezra Ezra 15 47 17 Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci : et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis.
-Ezra Ezra 15 47 18 Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israël, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem.
-Ezra Ezra 15 47 19 Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum : et haec est plaga ad meridiem australis.
-Ezra Ezra 15 47 20 Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath : haec est plaga maris.
-Ezra Ezra 15 47 21 Et dividetis terram istam vobis per tribus Israël :
-Ezra Ezra 15 47 22 et mittetis eam in haereditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum : et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israël : vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël.
-Ezra Ezra 15 47 23 In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 48 1 Et haec nomina tribuum a finibus aquilonis, juxta viam Hethalon, pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem, juxta viam Emath : et erit ei plaga orientalis mare, Dan una.
-Ezra Ezra 15 48 2 Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una.
-Ezra Ezra 15 48 3 Et super terminum Aser, a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una.
-Ezra Ezra 15 48 4 Et super terminum Nephthali, a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una.
-Ezra Ezra 15 48 5 Et super terminum Manasse, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una.
-Ezra Ezra 15 48 6 Et super terminum Ephraim, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una.
-Ezra Ezra 15 48 7 Et super terminum Ruben, a plaga orientali usque ad plagam maris, Juda una.
-Ezra Ezra 15 48 8 Et super terminum Juda, a plaga orientali usque ad plagam maris, erunt primitiae quas separabitis, viginti quinque millibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris : et erit sanctuarium in medio ejus.
-Ezra Ezra 15 48 9 Primitiae quas separabitis Domino, longitudo viginti quinque millibus, et latitudo decem millibus.
-Ezra Ezra 15 48 10 Hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum, ad aquilonem longitudinis viginti quinque millia, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad orientem latitudinis decem millia, et ad meridiem longitudinis viginti quinque millia : et erit sanctuarium Domini in medio ejus.
-Ezra Ezra 15 48 11 Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israël, sicut erraverunt et Levitae.
-Ezra Ezra 15 48 12 Et erunt eis primitiae de primitiis terrae Sanctum sanctorum, juxta terminum Levitarum.
-Ezra Ezra 15 48 13 Sed et Levitis similiter, juxta fines sacerdotum, viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium.
-Ezra Ezra 15 48 14 Et non venundabunt ex eo, neque mutabunt : neque transferentur primitiae terrae, quia sanctificatae sunt Domino.
-Ezra Ezra 15 48 15 Quinque millia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque millia, profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana : et erit civitas in medio ejus.
-Ezra Ezra 15 48 16 Et hae mensurae ejus : ad plagam septentrionalem, quingenta et quatuor millia : et ad plagam meridianam, quingenta et quatuor millia : et ad plagam orientalem, quingenta et quatuor millia : et ad plagam occidentalem, quingenta et quatuor millia.
-Ezra Ezra 15 48 17 Erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem, ducenta quinquaginta : et ad meridiem, ducenta quinquaginta : et ad orientem, ducenta quinquaginta : et ad mare, ducenta quinquaginta.
-Ezra Ezra 15 48 18 Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiae sanctuarii : et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati.
-Ezra Ezra 15 48 19 Servientes autem civitati, operabuntur ex omnibus tribubus Israël.
-Ezra Ezra 15 48 20 Omnes primitiae viginti quinque millium, per viginti quinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii, et in possessionem civitatis.
-Ezra Ezra 15 48 21 Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem : sed et ad mare, e regione viginti quinque millium, usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit : et erunt primitiae sanctuarii, et sanctuarium templi, in medio ejus.
-Ezra Ezra 15 48 22 De possessione autem Levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principis, erit inter terminum Juda et inter terminum Benjamin, et ad principem pertinebit.
-Ezra Ezra 15 48 23 Et reliquis tribubus, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Benjamin una.
-Ezra Ezra 15 48 24 Et contra terminum Benjamin, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una.
-Ezra Ezra 15 48 25 Et super terminum Simeonis, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una.
-Ezra Ezra 15 48 26 Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una.
-Ezra Ezra 15 48 27 Et super terminum Zabulon, a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una.
-Ezra Ezra 15 48 28 Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie : et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades : haereditas contra mare magnum.
-Ezra Ezra 15 48 29 Haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus.
-Ezra Ezra 15 48 30 Et hi egressus civitatis : a plaga septentrionali, quingentos et quatuor millia mensurabis.
-Ezra Ezra 15 48 31 Et portae civitatis ex nominibus tribuum Israël : portae tres a septentrione : porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una.
-Ezra Ezra 15 48 32 Et ad plagam orientalem, quingentos et quatuor millia, et portae tres : porta Joseph una, porta Benjamin una, porta Dan una.
-Ezra Ezra 15 48 33 Et ad plagam meridianam, quingentos et quatuor millia metieris, et portae tres : porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una.
-Ezra Ezra 15 48 34 Et ad plagam occidentalem, quingentos et quatuor millia, et portae eorum tres : porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una.
-Ezra Ezra 15 48 35 Per circuitum, decem et octo millia : et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.
+Ezra Ezra 15 1 1 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum : et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens :
+Ezra Ezra 15 1 2 Haec dicit Cyrus rex Persarum : Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quae est in Judaea.
+Ezra Ezra 15 1 3 Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quae est in Judaea, et aedificet domum Domini Dei Israel : ipse est Deus qui est in Jerusalem.
+Ezra Ezra 15 1 4 Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem.
+Ezra Ezra 15 1 5 Et surrexerunt principes patrum de Juda, et Benjamin, et sacerdotes, et Levitae, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad aedificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem.
+Ezra Ezra 15 1 6 Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis in supellectili, exceptis his quae sponte obtulerant.
+Ezra Ezra 15 1 7 Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo dei sui.
+Ezra Ezra 15 1 8 Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda.
+Ezra Ezra 15 1 9 Et hic est numerus eorum : phialae aureae triginta, phialae argenteae mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
+Ezra Ezra 15 1 10 scyphi argentei secundi quadringenti decem : vasa alia mille.
+Ezra Ezra 15 1 11 Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta : universa tulit Sassabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem.
+Ezra Ezra 15 2 1 Hi sunt autem provinciae filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Jerusalem et Judam, unusquisque in civitatem suam.
+Ezra Ezra 15 2 2 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israel :
+Ezra Ezra 15 2 3 Filii Pharos duo millia centum septuaginta duo.
+Ezra Ezra 15 2 4 Filii Sephatia, trecenti septuaginta duo.
+Ezra Ezra 15 2 5 Filii Area, septingenti septuaginta quinque.
+Ezra Ezra 15 2 6 Filii Phahath Moab, filiorum Josue : Joab, duo millia octingenti duodecim.
+Ezra Ezra 15 2 7 Filii Aelam, mille ducenti quinquaginta quatuor.
+Ezra Ezra 15 2 8 Filii Zethua, nongenti quadraginta quinque.
+Ezra Ezra 15 2 9 Filii Zachai, septingenti sexaginta.
+Ezra Ezra 15 2 10 Filii Bani, sexcenti quadraginta duo.
+Ezra Ezra 15 2 11 Filii Bebai, sexcenti viginti tres.
+Ezra Ezra 15 2 12 Filii Azgad, mille ducenti viginti duo.
+Ezra Ezra 15 2 13 Filii Adonicam, sexcenti sexaginta sex.
+Ezra Ezra 15 2 14 Filii Beguai, duo millia quinquaginta sex.
+Ezra Ezra 15 2 15 Filii Adin, quadringenti quinquaginta quatuor.
+Ezra Ezra 15 2 16 Filii Ather, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo.
+Ezra Ezra 15 2 17 Filii Besai, trecenti viginti tres.
+Ezra Ezra 15 2 18 Filii Jora, centum duodecim.
+Ezra Ezra 15 2 19 Filii Hasum, ducenti viginti tres.
+Ezra Ezra 15 2 20 Filii Gebbar, nonaginta quinque.
+Ezra Ezra 15 2 21 Filii Bethlehem, centum viginti tres.
+Ezra Ezra 15 2 22 Viri Netupha, quinquaginta sex.
+Ezra Ezra 15 2 23 Viri Anathoth, centum viginti octo.
+Ezra Ezra 15 2 24 Filii Azmaveth, quadraginta duo.
+Ezra Ezra 15 2 25 Filii Cariathiarim, Cephira et Beroth, septingenti quadraginta tres.
+Ezra Ezra 15 2 26 Filii Rama et Gabaa, sexcenti viginti unus.
+Ezra Ezra 15 2 27 Viri Machmas, centum viginti duo.
+Ezra Ezra 15 2 28 Viri Bethel et Hai, ducenti viginti tres.
+Ezra Ezra 15 2 29 Filii Nebo, quinquaginta duo.
+Ezra Ezra 15 2 30 Filii Megbis, centum quinquaginta sex.
+Ezra Ezra 15 2 31 Filii Aelam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.
+Ezra Ezra 15 2 32 Filii Harim, trecenti viginti.
+Ezra Ezra 15 2 33 Filii Lod Hadid, et Ono, septingenti viginti quinque.
+Ezra Ezra 15 2 34 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.
+Ezra Ezra 15 2 35 Filii Senaa, tria millia sexcenti triginta.
+Ezra Ezra 15 2 36 Sacerdotes : filii Jadaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.
+Ezra Ezra 15 2 37 Filii Emmer, mille quinquaginta duo.
+Ezra Ezra 15 2 38 Filii Pheshur, mille ducenti quadraginta septem.
+Ezra Ezra 15 2 39 Filii Harim, mille decem et septem.
+Ezra Ezra 15 2 40 Levitae : filii Josue et Cedmihel filiorum Odoviae, septuaginta quatuor.
+Ezra Ezra 15 2 41 Cantores : filii Asaph, centum viginti octo.
+Ezra Ezra 15 2 42 Filii janitorum : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatitha, filii Sobai : universi centum triginta novem.
+Ezra Ezra 15 2 43 Nathinaei : filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,
+Ezra Ezra 15 2 44 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon,
+Ezra Ezra 15 2 45 filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub,
+Ezra Ezra 15 2 46 filii Hagab, filii Semlai, filii Hanan,
+Ezra Ezra 15 2 47 filii Gaddel, filii Gaher, filii Raaia,
+Ezra Ezra 15 2 48 filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam,
+Ezra Ezra 15 2 49 filii Aza, filii Phasea, filii Besee,
+Ezra Ezra 15 2 50 filii Asena, filii Munim, filii Nephusim,
+Ezra Ezra 15 2 51 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
+Ezra Ezra 15 2 52 filii Besluth, filii Mahida, filii Harsa,
+Ezra Ezra 15 2 53 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
+Ezra Ezra 15 2 54 filii Nasia, filii Hatipha,
+Ezra Ezra 15 2 55 filii servorum Salomonis, filii Sotai, filii Sophereth, filii Pharuda,
+Ezra Ezra 15 2 56 filii Jala, filii Dercon, filii Geddel,
+Ezra Ezra 15 2 57 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erant de Asebaim, filii Ami :
+Ezra Ezra 15 2 58 omnes Nathinaei, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
+Ezra Ezra 15 2 59 Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent.
+Ezra Ezra 15 2 60 Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquaginta duo.
+Ezra Ezra 15 2 61 Et de filiis sacerdotum : filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum :
+Ezra Ezra 15 2 62 hi quaesierunt scripturam genealogiae suae, et non invenerunt, et ejecti sunt de sacerdotio.
+Ezra Ezra 15 2 63 Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus.
+Ezra Ezra 15 2 64 Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta :
+Ezra Ezra 15 2 65 exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti triginta septem : et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti.
+Ezra Ezra 15 2 66 Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque,
+Ezra Ezra 15 2 67 cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti.
+Ezra Ezra 15 2 68 Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo.
+Ezra Ezra 15 2 69 Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum.
+Ezra Ezra 15 2 70 Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitae, et de populo, et cantores, et janitores, et Nathinaei, in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suis.
+Ezra Ezra 15 3 1 Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Israel in civitatibus suis : congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem.
+Ezra Ezra 15 3 2 Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et aedificaverunt altare Dei Israel ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.
+Ezra Ezra 15 3 3 Collocaverunt autem altare Dei super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere.
+Ezra Ezra 15 3 4 Feceruntque solemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die suo.
+Ezra Ezra 15 3 5 Et post haec holocaustum juge, tam in calendis quam in universis solemnitatibus Domini, quae erant consecratae, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino.
+Ezra Ezra 15 3 6 A primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino : porro templum Dei nondum fundatum erat.
+Ezra Ezra 15 3 7 Dederunt autem pecunias latomis et caementariis : cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum eis.
+Ezra Ezra 15 3 8 Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, coeperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitae, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini.
+Ezra Ezra 15 3 9 Stetitque Josue et filii ejus et fratres ejus, Cedmihel et filii ejus, et filii Juda, quasi vir unus, ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei : filii Henadad, et filii eorum, et fratres eorum Levitae.
+Ezra Ezra 15 3 10 Fundato igitur a caementariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis : et Levitae filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israel.
+Ezra Ezra 15 3 11 Et concinebant in hymnis, et confessione Domino : Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
+Ezra Ezra 15 3 12 Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum in oculis eorum, flebant voce magna : et multi vociferantes in laetitia, elevabant vocem.
+Ezra Ezra 15 3 13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium, et vocem fletus populi : commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.
+Ezra Ezra 15 4 1 Audierunt autem hostes Judae et Benjamin, quia filii captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israel :
+Ezra Ezra 15 4 2 et accedentes ad Zorobabel, et ad principes patrum, dixerunt eis : Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos, quaerimus Deum vestrum : ecce nos immolavimus victimas a diebus Asor Haddan regis Assur, qui adduxit nos huc.
+Ezra Ezra 15 4 3 Et dixit eis Zorobabel, et Josue, et reliqui principes patrum Israel : Non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum.
+Ezra Ezra 15 4 4 Factum est igitur ut populus terrae impediret manus populi Judae, et turbaret eos in aedificando.
+Ezra Ezra 15 4 5 Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum.
+Ezra Ezra 15 4 6 In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt accusationem adversus habitatores Judae et Jerusalem.
+Ezra Ezra 15 4 7 Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates, et Thabeel, et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum : epistola autem accusationis scripta erat syriace, et legebatur sermone syro.
+Ezra Ezra 15 4 8 Reum Beelteem, et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Jerusalem Artaxerxi regi, hujuscemodi :
+Ezra Ezra 15 4 9 Reum Beelteem, et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinaei, et Apharsathachaei, Terphalaei, Apharsaei, Erchuaei, Babylonii, Susanechaei, Dievi, et Aelamitae,
+Ezra Ezra 15 4 10 et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus : et habitare eas fecit in civitatibus Samariae, et in reliquis regionibus trans flumen in pace.
+Ezra Ezra 15 4 11 ( Hoc est exemplar epistolae, quam miserunt ad eum.) Artaxerxi regi, servi tui, viri qui sunt trans fluvium, salutem dicunt.
+Ezra Ezra 15 4 12 Notum sit regi quia Judaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Jerusalem civitatem rebellem et pessimam, quam aedificant exstruentes muros ejus, et parietes componentes.
+Ezra Ezra 15 4 13 Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa aedificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges haec noxa perveniet.
+Ezra Ezra 15 4 14 Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,
+Ezra Ezra 15 4 15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis : et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis : quam ob rem et civitas ipsa destructa est.
+Ezra Ezra 15 4 16 Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa aedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis.
+Ezra Ezra 15 4 17 Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samariae, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem.
+Ezra Ezra 15 4 18 Accusatio, quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me,
+Ezra Ezra 15 4 19 et a me praeceptum est : et recensuerunt, inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones, et praelia concitantur in ea :
+Ezra Ezra 15 4 20 nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni, quae trans fluvium est : tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant.
+Ezra Ezra 15 4 21 Nunc ergo audite sententiam : prohibeatis viros illos ut urbs illa non aedificetur, donec si forte a me jussum fuerit
+Ezra Ezra 15 4 22 Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.
+Ezra Ezra 15 4 23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum Beelteem, et Samsai scriba, et consiliariis eorum : et abierunt festini in Jerusalem ad Judaeos, et prohibuerunt eos in brachio et robore.
+Ezra Ezra 15 4 24 Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.
+Ezra Ezra 15 5 1 Prophetaverunt autem Aggaeus propheta, et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judaeos, qui erant in Judaea et Jerusalem, in nomine Dei Israel.
+Ezra Ezra 15 5 2 Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et coeperunt aedificare templum Dei in Jerusalem, et cum eis prophetae Dei adjuvantes eos.
+Ezra Ezra 15 5 3 In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum : sicque dixerunt eis : Quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis, et muros ejus instauraretis?
+Ezra Ezra 15 5 4 Ad quod respondimus eis, quae essent nomina hominum auctorum aedificationis illius.
+Ezra Ezra 15 5 5 Oculus autem Dei eorum factus est super senes Judaeorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuique ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam.
+Ezra Ezra 15 5 6 Exemplar epistolae, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliatores ejus Arphasachaei, qui erant trans flumen, ad Darium regem.
+Ezra Ezra 15 5 7 Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat : Dario regi pax omnis.
+Ezra Ezra 15 5 8 Notum sit regi, isse nos ad Judaeam provinciam, ad domum Dei magni, quae aedificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus : opusque illud diligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum.
+Ezra Ezra 15 5 9 Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis : Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc aedificaretis, et muros hos instauraretis?
+Ezra Ezra 15 5 10 Sed et nomina eorum quaesivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi : scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis.
+Ezra Ezra 15 5 11 Hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes : Nos sumus servi Dei caeli et terrae, et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat, et exstruxerat.
+Ezra Ezra 15 5 12 Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, domum quoque hanc destruxit, et populum ejus transtulit in Babylonem.
+Ezra Ezra 15 5 13 Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei haec aedificaretur.
+Ezra Ezra 15 5 14 Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Jerusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt Sassabasar vocabulo, quem et principem constituit,
+Ezra Ezra 15 5 15 dixitque ei : Haec vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Jerusalem, et domus Dei aedificetur in loco suo.
+Ezra Ezra 15 5 16 Tunc itaque Sassabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Jerusalem, et ex eo tempore usque nunc aedificatur, et necdum completum est.
+Ezra Ezra 15 5 17 Nunc ergo, si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis, quae est in Babylone, utrumnam a Cyro rege jussum fuerit ut aedificaretur domus Dei in Jerusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos.
+Ezra Ezra 15 6 1 Tunc Darius rex praecepit : et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone,
+Ezra Ezra 15 6 2 et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia volumen unum, talisque scriptus erat in eo commentarius :
+Ezra Ezra 15 6 3 Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei aedificaretur, quae est in Jerusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta,
+Ezra Ezra 15 6 4 ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis : sumptus autem de domo regis dabuntur.
+Ezra Ezra 15 6 5 Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo Jerusalem, et attulerat ea in Babylonem, reddantur, et referantur in templum in Jerusalem in locum suum, quae et posita sunt in templo Dei.
+Ezra Ezra 15 6 6 Nunc ergo Thathanai dux regionis, quae est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachaei, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis,
+Ezra Ezra 15 6 7 et dimittite fieri templum Dei illud a duce Judaeorum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam aedificent in loco suo.
+Ezra Ezra 15 6 8 Sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judaeorum illis ut aedificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus.
+Ezra Ezra 15 6 9 Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et haedos in holocaustum Deo caeli, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia.
+Ezra Ezra 15 6 10 Et offerant oblationes Deo caeli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus.
+Ezra Ezra 15 6 11 A me ergo positum est decretum : ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur.
+Ezra Ezra 15 6 12 Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quae est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo.
+Ezra Ezra 15 6 13 Igitur Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii ejus, secundum quod praeceperat Darius rex, sic diligenter executi sunt.
+Ezra Ezra 15 6 14 Seniores autem Judaeorum aedificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggaei prophetae, et Zachariae filii Addo : et aedificaverunt et construxerunt, jubente Deo Israel, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum :
+Ezra Ezra 15 6 15 et compleverunt domum Dei istam, usque ad diem terium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis.
+Ezra Ezra 15 6 16 Fecerunt autem filii Israel sacerdotes et Levitae, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio.
+Ezra Ezra 15 6 17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel duodecim, juxta numerum tribuum Israel.
+Ezra Ezra 15 6 18 Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Moysi.
+Ezra Ezra 15 6 19 Fecerunt autem filii Israel transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi.
+Ezra Ezra 15 6 20 Purificati enim fuerant sacerdotes et Levitae quasi unus : omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi.
+Ezra Ezra 15 6 21 Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione gentium terrae ad eos, ut quaererent Dominum Deum Israel.
+Ezra Ezra 15 6 22 Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in laetitia, quoniam laetificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israel.
+Ezra Ezra 15 7 1 Post haec autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius Saraiae, filii Azariae, filii Helciae,
+Ezra Ezra 15 7 2 filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob,
+Ezra Ezra 15 7 3 filii Amariae, filii Azariae, filii Maraioth,
+Ezra Ezra 15 7 4 filii Zarahiae, filii Ozi, filii Bocci,
+Ezra Ezra 15 7 5 filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio.
+Ezra Ezra 15 7 6 Ipse Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi, quam Dominus Deus dedit Israel : et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum, omnem petitionem ejus.
+Ezra Ezra 15 7 7 Et ascenderunt de filiis Israel, et de filiis sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de janitoribus, et de Nathinaeis, in Jerusalem, anno septimo Artaxerxis regis.
+Ezra Ezra 15 7 8 Et venerunt in Jerusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis.
+Ezra Ezra 15 7 9 Quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone, et in primo die mensis quinti venit in Jerusalem, juxta manum Dei sui bonam super se.
+Ezra Ezra 15 7 10 Esdras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Israel praeceptum et judicium.
+Ezra Ezra 15 7 11 Hoc est autem exemplar epistolae edicti, quod dedit rex Artaxerxes Esdrae sacerdoti, scribae erudito in sermonibus et praeceptis Domini, et caeremoniis ejus in Israel.
+Ezra Ezra 15 7 12 Artaxerxes rex regum Esdrae sacerdoti scribae legis Dei caeli doctissimo, salutem.
+Ezra Ezra 15 7 13 A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel, et de sacerdotibus ejus, et de Levitis, ire in Jerusalem, tecum vadat.
+Ezra Ezra 15 7 14 A facie enim regis, et septem consiliatorum ejus, missus es, ut visites Judaeam et Jerusalem in lege Dei tui, quae est in manu tua :
+Ezra Ezra 15 7 15 et ut feras argentum et aurum quod rex, et consiliatores ejus, sponte obtulerunt Deo Israel, cujus in Jerusalem tabernaculum est.
+Ezra Ezra 15 7 16 Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et populus offerre voluerit, et de sacerdotibus quae sponte obtulerint domui Dei sui, quae est in Jerusalem,
+Ezra Ezra 15 7 17 libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos, et sacrificia, et libamina eorum, et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Jerusalem.
+Ezra Ezra 15 7 18 Sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis, juxta voluntatem Dei vestri facite.
+Ezra Ezra 15 7 19 Vasa quoque, quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Jerusalem.
+Ezra Ezra 15 7 20 Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur de thesauro, et de fisco regis,
+Ezra Ezra 15 7 21 et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei caeli, absque mora detis,
+Ezra Ezra 15 7 22 usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura.
+Ezra Ezra 15 7 23 Omne quod ad ritum Dei caeli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei caeli : ne forte irascatur contra regnum regis, et filiorum ejus.
+Ezra Ezra 15 7 24 Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et janitoribus, Nathinaeis, et ministris domus Dei hujus, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos.
+Ezra Ezra 15 7 25 Tu autem Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quae est in manu tua, constitue judices et praesides ut judicent omni populo, qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui, sed et imperitos docete libere.
+Ezra Ezra 15 7 26 Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, diligenter, judicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantiae ejus, vel certe in carcerem.
+Ezra Ezra 15 7 27 Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quae est in Jerusalem,
+Ezra Ezra 15 7 28 et in me inclinavit misericordiam suam coram rege et consiliatoribus ejus, et universis principibus regis potentibus : et ego confortatus manu Domini Dei mei, quae erat in me, congregavi de Israel principes qui ascenderent mecum.
+Ezra Ezra 15 8 1 Hi sunt ergo principes familiarum, et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone.
+Ezra Ezra 15 8 2 De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus.
+Ezra Ezra 15 8 3 De filiis Secheniae, filiis Pharos, Zacharias : et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta.
+Ezra Ezra 15 8 4 De filiis Phahath Moab, Elioenai filius Zarehe, et cum eo ducenti viri.
+Ezra Ezra 15 8 5 De filiis Secheniae, filius Ezechiel, et cum eo trecenti viri.
+Ezra Ezra 15 8 6 De filiis Adan, Abed filius Jonathan, et cum eo quinquaginta viri.
+Ezra Ezra 15 8 7 De filiis Alam, Isaias filius Athaliae, et cum eo septuaginta viri.
+Ezra Ezra 15 8 8 De filiis Saphatiae, Zebedia filius Michael, et cum eo octoginta viri.
+Ezra Ezra 15 8 9 De filiis Joab, Obedia filius Jahiel, et cum eo ducenti decem et octo viri.
+Ezra Ezra 15 8 10 De filiis Selomith, filius Josphiae, et cum eo centum sexaginta viri.
+Ezra Ezra 15 8 11 De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo viginti octo viri.
+Ezra Ezra 15 8 12 De filiis Azgad, Johanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri.
+Ezra Ezra 15 8 13 De filiis Adonicam, qui erant novissimi : et haec nomina eorum : Elipheleth, et Jehiel, et Samaias, et cum eis sexaginta viri.
+Ezra Ezra 15 8 14 De filii Begui, Uthai et Zachur, et cum eis septuaginta viri.
+Ezra Ezra 15 8 15 Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus : quaesivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi, et non inveni ibi.
+Ezra Ezra 15 8 16 Itaque misi Eliezer, et Ariel, et Semeiam, et Elnathan, et Jarib, et alterum Elnathan, et Nathan, et Zachariam, et Mosollam principes : et Joiarib, et Elnathan sapientes.
+Ezra Ezra 15 8 17 Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiae loco, et posui in ore eorum verba, quae loquerentur ad Eddo, et fratres ejus Nathinaeos in loco Chasphiae, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri.
+Ezra Ezra 15 8 18 Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos, virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi, filii Israel, et Sarabiam et filios ejus et fratres ejus decem et octo,
+Ezra Ezra 15 8 19 et Hasabiam, et cum eo Isaiam de filiis Merari, fratresque ejus, et filios ejus viginti :
+Ezra Ezra 15 8 20 et de Nathinaeis, quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum, Nathinaeos ducentos viginti : omnes hi suis nominibus vocabantur.
+Ezra Ezra 15 8 21 Et praedicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahava ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris, universaeque substantiae nostrae.
+Ezra Ezra 15 8 22 Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via : quia dixeramus regi : Manus Dei nostri est super omnes, qui quaerunt eum in bonitates : et imperium ejus et fortitudo ejus, et furor super omnes, qui derelinquunt eum.
+Ezra Ezra 15 8 23 Jejunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum per hoc : et evenit nobis prospere.
+Ezra Ezra 15 8 24 Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Sarabiam, et Hasabiam, et cum eis de fratribus eorum decem :
+Ezra Ezra 15 8 25 appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quae obtulerat rex et consiliatores ejus, et principes ejus, universusque Israel eorum, qui inventi fuerant :
+Ezra Ezra 15 8 26 et appendi in manibus eorum argenti talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea centum, auri centum talenta :
+Ezra Ezra 15 8 27 et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa aeris fulgentis optimi duo, pulchra, ut aurum.
+Ezra Ezra 15 8 28 Et dixi eis : Vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum, quod sponte oblatum est Domino Deo patrum nostrorum :
+Ezra Ezra 15 8 29 vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israel in Jerusalem, in thesaurum domus Domini.
+Ezra Ezra 15 8 30 Susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti, et auri, et vasorum, ut deferrent Jerusalem in domum Dei nostri.
+Ezra Ezra 15 8 31 Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi ut pergeremus Jerusalem : et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via.
+Ezra Ezra 15 8 32 Et venimus Jerusalem, et mansimus ibi tribus diebus.
+Ezra Ezra 15 8 33 Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis Jozabed filius Josue, et Noadaia filius Bennoi Levitae,
+Ezra Ezra 15 8 34 juxta numerum et pondus omnium : descriptumque est omne pondus in tempore illo.
+Ezra Ezra 15 8 35 Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim : omnia in holocaustum Domino.
+Ezra Ezra 15 8 36 Dederunt autem edicta regis satrapis, qui erant de conspectu regis et ducibus trans flumen, et elevaverunt populum et domum Dei.
+Ezra Ezra 15 9 1 Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes : Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae, a populis terrarum, et abominationibus eorum : Chananaei videlicet, et Hethaei, et Pherezaei, et Jebusaei, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Aegyptiorum, et Amorrhaeorum :
+Ezra Ezra 15 9 2 tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum : manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
+Ezra Ezra 15 9 3 Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbae, et sedi moerens.
+Ezra Ezra 15 9 4 Convenerunt autem ad me omnes, qui timebant verbum Dei Israel, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum :
+Ezra Ezra 15 9 5 et in sacrificio vespertino, surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
+Ezra Ezra 15 9 6 Et dixi : Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te : quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad caelum,
+Ezra Ezra 15 9 7 a diebus patrum nostrorum : sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac.
+Ezra Ezra 15 9 8 Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiae, et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra,
+Ezra Ezra 15 9 9 quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerusalem.
+Ezra Ezra 15 9 10 Et nunc quid dicemus, Deus noster, post haec? Quia dereliquimus mandata tua,
+Ezra Ezra 15 9 11 quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens : Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est juxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua.
+Ezra Ezra 15 9 12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non quaeratis pacem eorum, et prosperitatem eorum usque in aeternum : ut confortemini, et comedatis quae bona sunt terrae, et haeredes habeatis filios vestros usque in saeculum.
+Ezra Ezra 15 9 13 Et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie,
+Ezra Ezra 15 9 14 ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias ad salutem?
+Ezra Ezra 15 9 15 Domine Deus Israel, justus es tu : quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro : non enim stari potest coram te super hoc.
+Ezra Ezra 15 10 1 Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo.
+Ezra Ezra 15 10 2 Et respondit Sechenias filius Jehiel de filiis Aelam, et dixit Esdrae : Nos praevaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terrae : et nunc, si est poenitentia in Israel super hoc,
+Ezra Ezra 15 10 3 percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem Domini, et eorum qui timent praeceptum Domini Dei nostri : secundum legem fiat.
+Ezra Ezra 15 10 4 Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum : confortare, et fac.
+Ezra Ezra 15 10 5 Surrexit ergo Esdras, et adjuravit principes sacerdotum et Levitarum, et omnem Israel, ut facerent secundum verbum hoc : et juraverunt.
+Ezra Ezra 15 10 6 Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib, et ingressus est illuc : panem non comedit, et aquam non bibit : lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.
+Ezra Ezra 15 10 7 Et missa est vos in Juda et in Jerusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Jerusalem :
+Ezra Ezra 15 10 8 et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de coetu transmigrationis.
+Ezra Ezra 15 10 9 Convenerunt igitur omnes viri Juda et Benjamin in Jerusalem tribus diebus : ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis : et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis.
+Ezra Ezra 15 10 10 Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos : Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel.
+Ezra Ezra 15 10 11 Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terrae, et ab uxoribus alienigenis.
+Ezra Ezra 15 10 12 Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna : Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
+Ezra Ezra 15 10 13 Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviae, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum ( vehementer quippe peccavimus in sermone isto),
+Ezra Ezra 15 10 14 constituantur principes in universa multitudine : et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et judices ejus, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc.
+Ezra Ezra 15 10 15 Igitur Jonathan filius Azahel, et Jaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Messollam et Sebethai Levites adjuverunt eos :
+Ezra Ezra 15 10 16 feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras sacerdos, et viri principes familiarum, in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem.
+Ezra Ezra 15 10 17 Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi.
+Ezra Ezra 15 10 18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Josue filii Josedec, et fratres ejus, Maasia, et Eliezer, et Jarib, et Godolia.
+Ezra Ezra 15 10 19 Et dederunt manus suas ut ejicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent.
+Ezra Ezra 15 10 20 Et de filiis Emmer, Hanani, et Zebedia.
+Ezra Ezra 15 10 21 Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Jehiel, et Ozias.
+Ezra Ezra 15 10 22 Et de filiis Pheshur, Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Jozabed, et Elasa.
+Ezra Ezra 15 10 23 Et de filiis Levitarum, Jozabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Juda, et Eliezer.
+Ezra Ezra 15 10 24 Et de cantoribus, Eliasib. Et de janitoribus, Sellum, et Telem, et Uri.
+Ezra Ezra 15 10 25 Et ex Israel, de filiis Pharos, Remeia, et Jesia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer, et Melchia, et Banea.
+Ezra Ezra 15 10 26 Et de filiis Aelam, Mathania, Zacharias, et Jehiel, et Abdi, et Jerimoth, et Elia.
+Ezra Ezra 15 10 27 Et de filiis Zethua, Elioenai, Eliasib, Mathania, et Jerimuth, et Zabad, et Aziza.
+Ezra Ezra 15 10 28 Et de filiis Bebai, Johanan, Hanania, Zabbai, Athalai.
+Ezra Ezra 15 10 29 Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Jasub, et Saal, et Ramoth.
+Ezra Ezra 15 10 30 Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse.
+Ezra Ezra 15 10 31 Et de filiis Herem, Eliezer, Josue, Melchias, Semeias, Simeon,
+Ezra Ezra 15 10 32 Benjamin, Maloch, Samarias.
+Ezra Ezra 15 10 33 Et de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Jermai, Manasse, Semei.
+Ezra Ezra 15 10 34 De filiis Bani, Maadi, Amram, et Vel,
+Ezra Ezra 15 10 35 Baneas, et Badaias, Cheliau,
+Ezra Ezra 15 10 36 Vania, Marimuth, et Eliasib,
+Ezra Ezra 15 10 37 Mathanias, Mathanai, et Jasi,
+Ezra Ezra 15 10 38 et Bani, et Bennui, Semei,
+Ezra Ezra 15 10 39 et Salmias, et Nathan, et Adaias,
+Ezra Ezra 15 10 40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai,
+Ezra Ezra 15 10 41 Ezrel, et Selemiau, Semeria,
+Ezra Ezra 15 10 42 Sellum, Amaria, Joseph.
+Ezra Ezra 15 10 43 De filiis Nebo, Jehiel, Mathathias, Zabad, Zabina, Jeddu, et Joel, et Banaia.
+Ezra Ezra 15 10 44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quae pepererant filios.
# Nehemiah Neh Liber Secundus Esdrae: Liber Nehemiae
Nehemiah Neh 16 1 1 Verba Nehemiae filii Helchiae. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro.
Nehemiah Neh 16 1 2 Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda : et interrogavi eos de Judaeis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem.