commit 66ce50e2cd9f2688f31ac56901268001c1a349b8
parent 0792bc8f667da12992cdccc89f6fa94419e29579
Author: Wilson Gheen <wilson@wilsonrgheen.com>
Date: Thu, 16 Mar 2023 15:09:19 -0500
Add accents to all titles as well
Diffstat:
1 file changed, 12840 insertions(+), 12840 deletions(-)
diff --git a/readings/bibles/vul.tsv b/readings/bibles/vul.tsv
@@ -1,4909 +1,4909 @@
-# Genesis Gen Liber Genesis
-Genesis Gen 1 1 1 In princípio creávit Deus cælum et terram.
-Genesis Gen 1 1 2 Terra autem erat inánis et vácua, et ténebræ erant super fáciem abýssi: et spíritus Dei ferebátur super aquas.
-Genesis Gen 1 1 3 Dixítque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.
-Genesis Gen 1 1 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divísit lucem a ténebris.
-Genesis Gen 1 1 5 Appellavítque lucem Diem, et ténebras Noctem: factúmque est véspere et mane, dies unus.
-Genesis Gen 1 1 6 Dixit quoque Deus: Fiat firmaméntum in médio aquárum: et dívidat aquas ab aquis.
-Genesis Gen 1 1 7 Et fecit Deus firmaméntum, divisítque aquas, quæ erant sub firmaménto, ab his, quæ erant super firmaméntum. Et factum est ita.
-Genesis Gen 1 1 8 Vocavítque Deus firmaméntum, Cælum: et factum est véspere et mane, dies secúndus.
-Genesis Gen 1 1 9 Dixit vero Deus: Congregéntur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appáreat árida. Et factum est ita. b
-Genesis Gen 1 1 10 Et vocávit Deus áridam Terram, congregationésque aquárum appellávit María. Et vidit Deus quod esset bonum.
-Genesis Gen 1 1 11 Et ait: Gérminet terra herbam viréntem, et faciéntem semen, et lignum pomíferum fáciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetípso sit super terram. Et factum est ita.
-Genesis Gen 1 1 12 Et prótulit terra herbam viréntem, et faciéntem semen juxta genus suum, lignúmque fáciens fructum, et habens unumquódque seméntem secúndum spéciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
-Genesis Gen 1 1 13 Et factum est véspere et mane, dies tértius.
-Genesis Gen 1 1 14 Dixit autem Deus: Fiant luminária in firmaménto cæli, et dívidant diem ac noctem, et sint in signa et témpora, et dies et annos: b
-Genesis Gen 1 1 15 ut lúceant in firmaménto cæli, et illúminent terram. Et factum est ita.
-Genesis Gen 1 1 16 Fecítque Deus duo luminária magna: lumináre majus, ut præésset diéi: et lumináre minus, ut præésset nocti: et stellas. b
-Genesis Gen 1 1 17 Et pósuit eas in firmaménto cæli, ut lucérent super terram,
-Genesis Gen 1 1 18 et præéssent diéi ac nocti, et divíderent lucem ac ténebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
-Genesis Gen 1 1 19 Et factum est véspere et mane, dies quartus.
-Genesis Gen 1 1 20 Dixit étiam Deus: Prodúcant aquæ réptile ánimæ vivéntis, et volátile super terram sub firmaménto cæli. b
-Genesis Gen 1 1 21 Creavítque Deus cete grándia, et omnem ánimam vivéntem atque motábilem, quam prodúxerant aquæ in spécies suas, et omne volátile secúndum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
-Genesis Gen 1 1 22 Benedixítque eis, dicens: Créscite, et multiplicámini, et repléte aquas maris: avésque multiplicéntur super terram.
-Genesis Gen 1 1 23 Et factum est véspere et mane, dies quintus.
-Genesis Gen 1 1 24 Dixit quoque Deus: Prodúcat terra ánimam vivéntem in génere suo, juménta, et reptília, et béstias terræ secúndum spécies suas. Factúmque est ita.
-Genesis Gen 1 1 25 Et fecit Deus béstias terræ juxta spécies suas, et juménta, et omne réptile terræ in génere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.
-Genesis Gen 1 1 26 Et ait: Faciámus hóminem ad imáginem et similitúdinem nostram: et præsit píscibus maris, et volatílibus cæli, et béstiis, universǽque terræ, omníque réptili, quod movétur in terra. b
-Genesis Gen 1 1 27 Et creávit Deus hóminem ad imáginem suam: ad imáginem Dei creávit illum, másculum et féminam creávit eos.
-Genesis Gen 1 1 28 Benedixítque illis Deus, et ait: Créscite et multiplicámini, et repléte terram, et subjícite eam, et dominámini píscibus maris, et volatílibus cæli, et univérsis animántibus, quæ movéntur super terram.
-Genesis Gen 1 1 29 Dixítque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferéntem semen super terram, et univérsa ligna quæ habent in semetípsis seméntem géneris sui, ut sint vobis in escam:
-Genesis Gen 1 1 30 et cunctis animántibus terræ, omníque vólucri cæli, et univérsis quæ movéntur in terra, et in quibus est ánima vivens, ut hábeant ad vescéndum. Et factum est ita.
-Genesis Gen 1 1 31 Vidítque Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona. Et factum est véspere et mane, dies sextus.
-Genesis Gen 1 2 1 Ígitur perfécti sunt cæli et terra, et omnis ornátus eórum.
-Genesis Gen 1 2 2 Complevítque Deus die séptimo opus suum quod fécerat: et requiévit die séptimo ab univérso ópere quod patrárat.
-Genesis Gen 1 2 3 Et benedíxit diéi séptimo, et sanctificávit illum, quia in ipso cessáverat ab omni ópere suo quod creávit Deus ut fáceret.
-Genesis Gen 1 2 4 Istæ sunt generatiónes cæli et terræ, quando creáta sunt, in die quo fecit Dóminus Deus cælum et terram, b
-Genesis Gen 1 2 5 et omne virgúltum agri ántequam orirétur in terra, omnémque herbam regiónis priúsquam germináret: non enim plúerat Dóminus Deus super terram, et homo non erat qui operarétur terram:
-Genesis Gen 1 2 6 sed fons ascendébat e terra, írrigans univérsam superfíciem terræ.
-Genesis Gen 1 2 7 Formávit ígitur Dóminus Deus hóminem de limo terræ, et inspirávit in fáciem ejus spiráculum vitæ, et factus est homo in ánimam vivéntem.
-Genesis Gen 1 2 8 Plantáverat autem Dóminus Deus paradísum voluptátis a princípio, in quo pósuit hóminem quem formáverat.
-Genesis Gen 1 2 9 Produxítque Dóminus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescéndum suáve lignum étiam vitæ in médio paradísi, lignúmque sciéntiæ boni et mali.
-Genesis Gen 1 2 10 Et flúvius egrediebátur de loco voluptátis ad irrigándum paradísum, qui inde divíditur in quátuor cápita.
-Genesis Gen 1 2 11 Nomen uni Phison: ipse est qui círcuit omnem terram Hévilath, ubi náscitur aurum:
-Genesis Gen 1 2 12 et aurum terræ illíus óptimum est; ibi invenítur bdéllium, et lapis onýchinus.
-Genesis Gen 1 2 13 Et nomen flúvii secúndi Gehon; ipse est qui círcumit omnem terram Æthiópiæ.
-Genesis Gen 1 2 14 Nomen vero flúminis tértii, Tigris: ipse vadit contra Assýrios. Flúvius autem quartus, ipse est Euphrátes.
-Genesis Gen 1 2 15 Tulit ergo Dóminus Deus hóminem, et pósuit eum in paradíso voluptátis, ut operarétur, et custodíret illum:
-Genesis Gen 1 2 16 præcepítque ei, dicens: Ex omni ligno paradísi cómede;
-Genesis Gen 1 2 17 de ligno autem sciéntiæ boni et mali ne cómedas: in quocúmque enim die coméderis ex eo, morte moriéris.
-Genesis Gen 1 2 18 Dixit quoque Dóminus Deus: Non est bonum esse hóminem solum: faciámus ei adjutórium símile sibi. b
-Genesis Gen 1 2 19 Formátis ígitur Dóminus Deus de humo cunctis animántibus terræ, et univérsis volatílibus cæli, addúxit ea ad Adam, ut vidéret quid vocáret ea: omne enim quod vocávit Adam ánimæ vivéntis, ipsum est nomen ejus.
-Genesis Gen 1 2 20 Appellavítque Adam nomínibus suis cuncta animántia, et univérsa volatília cæli, et omnes béstias terræ: Adæ vero non inveniebátur adjútor símilis ejus.
-Genesis Gen 1 2 21 Immísit ergo Dóminus Deus sopórem in Adam: cumque obdormísset, tulit unam de costis ejus, et replévit carnem pro ea.
-Genesis Gen 1 2 22 Et ædificávit Dóminus Deus costam, quam túlerat de Adam, in mulíerem: et addúxit eam ad Adam.
-Genesis Gen 1 2 23 Dixítque Adam: Hoc nunc os ex óssibus meis, et caro de carne mea: hæc vocábitur Virágo, quóniam de viro sumpta est.
-Genesis Gen 1 2 24 Quam ob rem relínquet homo patrem suum, et matrem, et adhærébit uxóri suæ: et erunt duo in carne una.
-Genesis Gen 1 2 25 Erat autem utérque nudus, Adam scílicet et uxor ejus: et non erubescébant.
-Genesis Gen 1 3 1 Sed et serpens erat callídior cunctis animántibus terræ quæ fécerat Dóminus Deus. Qui dixit ad mulíerem: Cur præcépit vobis Deus ut non comederétis de omni ligno paradísi?
-Genesis Gen 1 3 2 Cui respóndit múlier: De fructu lignórum, quæ sunt in paradíso, véscimur:
-Genesis Gen 1 3 3 de fructu vero ligni quod est in médio paradísi, præcépit nobis Deus ne comederémus, et ne tangerémus illud, ne forte moriámur.
-Genesis Gen 1 3 4 Dixit autem serpens ad mulíerem: Nequáquam morte moriémini.
-Genesis Gen 1 3 5 Scit enim Deus quod in quocúmque die comedéritis ex eo, aperiéntur óculi vestri, et éritis sicut dii, sciéntes bonum et malum.
-Genesis Gen 1 3 6 Vidit ígitur múlier quod bonum esset lignum ad vescéndum, et pulchrum óculis, aspectúque delectábile: et tulit de fructu illíus, et comédit: dedítque viro suo, qui comédit.
-Genesis Gen 1 3 7 Et apérti sunt óculi ambórum; cumque cognovíssent se esse nudos, consuérunt fólia ficus, et fecérunt sibi perizómata.
-Genesis Gen 1 3 8 Et cum audíssent vocem Dómini Dei deambulántis in paradíso ad auram post merídiem, abscóndit se Adam et uxor ejus a fácie Dómini Dei in médio ligni paradísi. b
-Genesis Gen 1 3 9 Vocavítque Dóminus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?
-Genesis Gen 1 3 10 Qui ait: Vocem tuam audívi in paradíso, et tímui, eo quod nudus essem, et abscóndi me.
-Genesis Gen 1 3 11 Cui dixit: Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præcéperam tibi ne coméderes, comedísti?
-Genesis Gen 1 3 12 Dixítque Adam: Múlier, quam dedísti mihi sóciam, dedit mihi de ligno, et comédi.
-Genesis Gen 1 3 13 Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem: Quare hoc fecísti? Quæ respóndit: Serpens decépit me, et comédi.
-Genesis Gen 1 3 14 Et ait Dóminus Deus ad serpéntem: Quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia animántia, et béstias terræ: super pectus tuum gradiéris, et terram cómedes cunctis diébus vitæ tuæ. b
-Genesis Gen 1 3 15 Inimicítias ponam inter te et mulíerem, et semen tuum et semen illíus: ipsa cónteret caput tuum, et tu insidiáberis calcáneo ejus.
-Genesis Gen 1 3 16 Mulíeri quoque dixit: Multiplicábo ærúmnas tuas, et concéptus tuos: in dolóre páries fílios, et sub viri potestáte eris, et ipse dominábitur tui.
-Genesis Gen 1 3 17 Adæ vero dixit: Quia audísti vocem uxóris tuæ, et comedísti de ligno, ex quo præcéperam tibi ne coméderes, maledícta terra in ópere tuo: in labóribus cómedes ex ea cunctis diébus vitæ tuæ.
-Genesis Gen 1 3 18 Spinas et tríbulos germinábit tibi, et cómedes herbam terræ.
-Genesis Gen 1 3 19 In sudóre vultus tui vescéris pane, donec revertáris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in púlverem revertéris.
-Genesis Gen 1 3 20 Et vocávit Adam nomen uxóris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctórum vivéntium. b
-Genesis Gen 1 3 21 Fecit quoque Dóminus Deus Adæ et uxóri ejus túnicas pellíceas, et índuit eos: b
-Genesis Gen 1 3 22 et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat étiam de ligno vitæ, et cómedat, et vivat in ætérnum.
-Genesis Gen 1 3 23 Et emísit eum Dóminus Deus de paradíso voluptátis, ut operarétur terram de qua sumptus est.
-Genesis Gen 1 3 24 Ejecítque Adam: et collocávit ante paradísum voluptátis chérubim, et flámmeum gládium, atque versátilem, ad custodiéndam viam ligni vitæ.
-Genesis Gen 1 4 1 Adam vero cognóvit uxórem suam Hevam, quæ concépit et péperit Cain, dicens: Possédi hóminem per Deum.
-Genesis Gen 1 4 2 Rursúmque péperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor óvium, et Cain agrícola.
-Genesis Gen 1 4 3 Factum est autem post multos dies ut offérret Cain de frúctibus terræ múnera Dómino.
-Genesis Gen 1 4 4 Abel quoque óbtulit de primogénitis gregis sui, et de adípibus eórum: et respéxit Dóminus ad Abel, et ad múnera ejus.
-Genesis Gen 1 4 5 Ad Cain vero, et ad múnera illíus non respéxit: iratúsque est Cain veheménter, et cóncidit vultus ejus.
-Genesis Gen 1 4 6 Dixítque Dóminus ad eum: Quare irátus es? et cur cóncidit fácies tua?
-Genesis Gen 1 4 7 nonne si bene égeris, recípies: sin autem male, statim in fóribus peccátum áderit? sed sub te erit appetítus ejus, et tu domináberis illíus.
-Genesis Gen 1 4 8 Dixítque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediámur foras. Cumque essent in agro, consurréxit Cain advérsus fratrem suum Abel, et interfécit eum.
-Genesis Gen 1 4 9 Et ait Dóminus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respóndit: Néscio: num custos fratris mei sum ego? b
-Genesis Gen 1 4 10 Dixítque ad eum: Quid fecísti? vox sánguinis fratris tui clamat ad me de terra.
-Genesis Gen 1 4 11 Nunc ígitur maledíctus eris super terram, quæ apéruit os suum, et suscépit sánguinem fratris tui de manu tua.
-Genesis Gen 1 4 12 Cum operátus fúeris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et prófugus eris super terram.
-Genesis Gen 1 4 13 Dixítque Cain ad Dóminum: Major est iníquitas mea, quam ut véniam mérear.
-Genesis Gen 1 4 14 Ecce éjicis me hódie a fácie terræ, et a fácie tua abscóndar, et ero vagus et prófugus in terra: omnis ígitur qui invénerit me, occídet me.
-Genesis Gen 1 4 15 Dixítque ei Dóminus: Nequáquam ita fiet: sed omnis qui occíderit Cain, séptuplum puniétur. Posuítque Dóminus Cain signum, ut non interfíceret eum omnis qui invenísset eum.
-Genesis Gen 1 4 16 Egressúsque Cain a fácie Dómini, habitávit prófugus in terra ad orientálem plagam Eden. b
-Genesis Gen 1 4 17 Cognóvit autem Cain uxórem suam, quæ concépit, et péperit Henoch: et ædificávit civitátem, vocavítque nomen ejus ex nómine fílii sui, Henoch.
-Genesis Gen 1 4 18 Porro Henoch génuit Irad, et Irad génuit Mavíaël, et Mavíaël génuit Mathúsaël, et Mathúsaël génuit Lamech.
-Genesis Gen 1 4 19 Qui accépit duas uxóres, nomen uni Ada, et nomen álteri Sella.
-Genesis Gen 1 4 20 Genuítque Ada Jabel, qui fuit pater habitántium in tentóriis, atque pastórum.
-Genesis Gen 1 4 21 Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canéntium cíthara et órgano.
-Genesis Gen 1 4 22 Sella quoque génuit Tubálcain, qui fuit malleátor et faber in cuncta ópera æris et ferri. Soror vero Tubálcain, Nóema.
-Genesis Gen 1 4 23 Dixítque Lamech uxóribus suis Adæ et Sellæ: Audíte vocem meam, uxóres Lamech; auscultáte sermónem meum: quóniam occídi virum in vulnus meum, et adolescéntulum in livórem meum.
-Genesis Gen 1 4 24 Séptuplum últio dábitur de Cain: de Lamech vero septuágies sépties.
-Genesis Gen 1 4 25 Cognóvit quoque adhuc Adam uxórem suam: et péperit fílium, vocavítque nomen ejus Seth, dicens: Pósuit mihi Deus semen áliud pro Abel, quem occídit Cain. b
-Genesis Gen 1 4 26 Sed et Seth natus est fílius, quem vocávit Enos: iste cœpit invocáre nomen Dómini.
-Genesis Gen 1 5 1 Hic est liber generatiónis Adam. In die qua creávit Deus hóminem, ad similitúdinem Dei fecit illum.
-Genesis Gen 1 5 2 Másculum et féminam creávit eos, et benedíxit illis: et vocávit nomen eórum Adam, in die quo creáti sunt.
-Genesis Gen 1 5 3 Vixit autem Adam centum trigínta annis: et génuit ad imáginem et similitúdinem suam, vocavítque nomen ejus Seth.
-Genesis Gen 1 5 4 Et facti sunt dies Adam, postquam génuit Seth, octingénti anni: genuítque fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 5 5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongénti trigínta, et mórtuus est.
-Genesis Gen 1 5 6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et génuit Enos.
-Genesis Gen 1 5 7 Vixítque Seth, postquam génuit Enos, octingéntis septem annis, genuítque fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 5 8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentórum duódecim annórum, et mórtuus est.
-Genesis Gen 1 5 9 Vixit vero Enos nonagínta annis, et génuit Cáinan.
-Genesis Gen 1 5 10 Post cujus ortum vixit octingéntis quíndecim annis, et génuit fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 5 11 Factíque sunt omnes dies Enos nongénti quinque anni, et mórtuus est.
-Genesis Gen 1 5 12 Vixit quoque Cáinan septuagínta annis, et génuit Maláleel.
-Genesis Gen 1 5 13 Et vixit Cáinan, postquam génuit Maláleel, octingéntis quadragínta annis, genuítque fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 5 14 Et facti sunt omnes dies Cáinan nongénti decem anni, et mórtuus est.
-Genesis Gen 1 5 15 Vixit autem Maláleel sexagínta quinque annis, et génuit Jared.
-Genesis Gen 1 5 16 Et vixit Maláleel, postquam génuit Jared, octingéntis trigínta annis, et génuit fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 5 17 Et facti sunt omnes dies Maláleel octingénti nonagínta quinque anni, et mórtuus est.
-Genesis Gen 1 5 18 Vixítque Jared centum sexagínta duóbus annis, et génuit Henoch.
-Genesis Gen 1 5 19 Et vixit Jared, postquam génuit Henoch, octingéntis annis, et génuit fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 5 20 Et facti sunt omnes dies Jared nongénti sexagínta duo anni, et mórtuus est.
-Genesis Gen 1 5 21 Porro Henoch vixit sexagínta quinque annis, et génuit Mathúsalam. b
-Genesis Gen 1 5 22 Et ambulávit Henoch cum Deo: et vixit, postquam génuit Mathúsalam, trecéntis annis, et génuit fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 5 23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecénti sexagínta quinque anni.
-Genesis Gen 1 5 24 Ambulavítque cum Deo, et non appáruit: quia tulit eum Deus.
-Genesis Gen 1 5 25 Vixit quoque Mathúsala centum octogínta septem annis, et génuit Lamech.
-Genesis Gen 1 5 26 Et vixit Mathúsala, postquam génuit Lamech, septingéntis octogínta duóbus annis, et génuit fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 5 27 Et facti sunt omnes dies Mathúsala nongénti sexagínta novem anni, et mórtuus est.
-Genesis Gen 1 5 28 Vixit autem Lamech centum octogínta duóbus annis, et génuit fílium:
-Genesis Gen 1 5 29 vocavítque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolábitur nos ab opéribus et labóribus mánuum nostrárum in terra, cui maledíxit Dóminus.
-Genesis Gen 1 5 30 Vixítque Lamech, postquam génuit Noë, quingéntis nonagínta quinque annis, et génuit fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 5 31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingénti septuagínta septem anni, et mórtuus est. Noë vero cum quingentórum esset annórum, génuit Sem, Cham et Japheth.
-Genesis Gen 1 6 1 Cumque cœpíssent hómines multiplicári super terram, et fílias procreássent,
-Genesis Gen 1 6 2 vidéntes fílii Dei fílias hóminum quod essent pulchræ, accepérunt sibi uxóres ex ómnibus, quas elégerant.
-Genesis Gen 1 6 3 Dixítque Deus: Non permanébit spíritus meus in hómine in ætérnum, quia caro est: erúntque dies illíus centum vigínti annórum.
-Genesis Gen 1 6 4 Gigántes autem erant super terram in diébus illis: postquam enim ingréssi sunt fílii Dei ad fílias hóminum, illǽque genuérunt, isti sunt poténtes a sǽculo viri famósi.
-Genesis Gen 1 6 5 Videns autem Deus quod multa malítia hóminum esset in terra, et cuncta cogitátio cordis inténta esset ad malum omni témpore, b
-Genesis Gen 1 6 6 pœnítuit eum quod hóminum fecísset in terra. Et tactus dolóre cordis intrínsecus,
-Genesis Gen 1 6 7 Delébo, inquit, hóminem, quem creávi, a fácie terræ, ab hómine usque ad animántia, a réptili usque ad vólucres cæli: pœ́nitet enim me fecísse eos.
-Genesis Gen 1 6 8 Noë vero invénit grátiam coram Dómino.
-Genesis Gen 1 6 9 Hæ sunt generatiónes Noë: Noë vir justus atque perféctus fuit in generatiónibus suis; cum Deo ambulávit.
-Genesis Gen 1 6 10 Et génuit tres fílios, Sem, Cham et Japheth.
-Genesis Gen 1 6 11 Corrúpta est autem terra coram Deo, et repléta est iniquitáte. b
-Genesis Gen 1 6 12 Cumque vidísset Deus terram esse corrúptam (omnis quippe caro corrúperat viam suam super terram),
-Genesis Gen 1 6 13 dixit ad Noë: Finis univérsæ carnis venit coram me: repléta est terra iniquitáte a fácie eórum, et ego dispérdam eos cum terra.
-Genesis Gen 1 6 14 Fac tibi arcam de lignis lævigátis; mansiúnculas in arca fácies, et bitúmine línies intrínsecus et extrínsecus.
-Genesis Gen 1 6 15 Et sic fácies eam: trecentórum cubitórum erit longitúdo arcæ, quinquagínta cubitórum latitúdo, et trigínta cubitórum altitúdo illíus.
-Genesis Gen 1 6 16 Fenéstram in arca fácies, et in cúbito consummábis summitátem ejus: óstium autem arcæ pones ex látere; deórsum, cœnácula et trístega fácies in ea.
-Genesis Gen 1 6 17 Ecce ego addúcam aquas dilúvii super terram, ut interfíciam omnem carnem, in qua spíritus vitæ est subter cælum: univérsa quæ in terra sunt, consuméntur.
-Genesis Gen 1 6 18 Ponámque fœdus meum tecum: et ingrediéris arcam tu et fílii tui, uxor tua, et uxóres filiórum tuórum tecum.
-Genesis Gen 1 6 19 Et ex cunctis animántibus univérsæ carnis bina indúces in arcam, ut vivant tecum: masculíni sexus et feminíni.
-Genesis Gen 1 6 20 De volúcribus juxta genus suum, et de juméntis in génere suo, et ex omni réptili terræ secúndum genus suum: bina de ómnibus ingrediéntur tecum, ut possint vívere.
-Genesis Gen 1 6 21 Tolles ígitur tecum ex ómnibus escis, quæ mandi possunt, et comportábis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
-Genesis Gen 1 6 22 Fecit ígitur Noë ómnia quæ præcéperat illi Deus.
-Genesis Gen 1 7 1 Dixítque Dóminus ad eum: Ingrédere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatióne hac.
-Genesis Gen 1 7 2 Ex ómnibus animántibus mundis tolle septéna et septéna, másculum et féminam: de animántibus vero immúndis duo et duo, másculum et féminam.
-Genesis Gen 1 7 3 Sed et de volatílibus cæli septéna et septéna, másculum et féminam: ut salvétur semen super fáciem univérsæ terræ.
-Genesis Gen 1 7 4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadragínta diébus et quadragínta nóctibus: et delébo omnem substántiam, quam feci, de superfície terræ.
-Genesis Gen 1 7 5 Fecit ergo Noë ómnia quæ mandáverat ei Dóminus.
-Genesis Gen 1 7 6 Erátque sexcentórum annórum quando dilúvii aquæ inundavérunt super terram.
-Genesis Gen 1 7 7 Et ingréssus est Noë et fílii ejus, uxor ejus et uxóres filiórum ejus cum eo in arcam propter aquas dilúvii.
-Genesis Gen 1 7 8 De animántibus quoque mundis et immúndis, et de volúcribus, et ex omni quod movétur super terram,
-Genesis Gen 1 7 9 duo et duo ingréssa sunt ad Noë in arcam, másculus et fémina, sicut præcéperat Dóminus Noë.
-Genesis Gen 1 7 10 Cumque transíssent septem dies, aquæ dilúvii inundavérunt super terram. b
-Genesis Gen 1 7 11 Anno sexcentésimo vitæ Noë, mense secúndo, septimodécimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abýssi magnæ, et cataráctæ cæli apértæ sunt:
-Genesis Gen 1 7 12 et facta est plúvia super terram quadragínta diébus et quadragínta nóctibus.
-Genesis Gen 1 7 13 In artículo diéi illíus ingréssus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth fílii ejus; uxor illíus, et tres uxóres filiórum ejus cum eis in arcam:
-Genesis Gen 1 7 14 ipsi et omne ánimal secúndum genus suum, universáque juménta in génere suo, et omne quod movétur super terram in génere suo, cunctúmque volátile secúndum genus suum, univérsæ aves, omnésque vólucres,
-Genesis Gen 1 7 15 ingréssæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spíritus vitæ.
-Genesis Gen 1 7 16 Et quæ ingréssa sunt, másculus et fémina ex omni carne introiérunt, sicut præcéperat ei Deus: et inclúsit eum Dóminus déforis.
-Genesis Gen 1 7 17 Factúmque est dilúvium quadragínta diébus super terram: et multiplicátæ sunt aquæ, et elevavérunt arcam in sublíme a terra.
-Genesis Gen 1 7 18 Veheménter enim inundavérunt, et ómnia replevérunt in superfície terræ: porro arca ferebátur super aquas.
-Genesis Gen 1 7 19 Et aquæ prævaluérunt nimis super terram: opertíque sunt omnes montes excélsi sub univérso cælo.
-Genesis Gen 1 7 20 Quíndecim cúbitis áltior fuit aqua super montes, quos operúerat.
-Genesis Gen 1 7 21 Consumptáque est omnis caro quæ movebátur super terram, vólucrum, animántium, bestiárum, omniúmque reptílium, quæ reptant super terram: univérsi hómines,
-Genesis Gen 1 7 22 et cuncta, in quibus spiráculum vitæ est in terra, mórtua sunt.
-Genesis Gen 1 7 23 Et delévit omnem substántiam quæ erat super terram, ab hómine usque ad pecus, tam réptile quam vólucres cæli: et deléta sunt de terra. Remánsit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.
-Genesis Gen 1 7 24 Obtinuerúntque aquæ terram centum quinquagínta diébus.
-Genesis Gen 1 8 1 Recordátus autem Deus Noë, cunctorúmque animántium, et ómnium jumentórum, quæ erant cum eo in arca, addúxit spíritum super terram, et imminútæ sunt aquæ.
-Genesis Gen 1 8 2 Et clausi sunt fontes abýssi, et cataráctæ cæli: et prohíbitæ sunt plúviæ de cælo.
-Genesis Gen 1 8 3 Reversǽque sunt aquæ de terra eúntes et redeúntes: et cœpérunt mínui post centum quinquagínta dies.
-Genesis Gen 1 8 4 Requievítque arca mense séptimo, vigésimo séptimo die mensis, super montes Arméniæ.
-Genesis Gen 1 8 5 At vero aquæ ibant et decrescébant usque ad décimum mensem: décimo enim mense, primo die mensis, apparuérunt cacúmina móntium.
-Genesis Gen 1 8 6 Cumque transíssent quadragínta dies, apériens Noë fenéstram arcæ, quam fécerat, dimísit corvum,
-Genesis Gen 1 8 7 qui egrediebátur, et non revertebátur, donec siccaréntur aquæ super terram.
-Genesis Gen 1 8 8 Emísit quoque colúmbam post eum, ut vidéret si jam cessássent aquæ super fáciem terræ.
-Genesis Gen 1 8 9 Quæ cum non invenísset ubi requiésceret pes ejus, revérsa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super univérsam terram: extendítque manum, et apprehénsam íntulit in arcam.
-Genesis Gen 1 8 10 Expectátis autem ultra septem diébus áliis, rursum dimísit colúmbam ex arca.
-Genesis Gen 1 8 11 At illa venit ad eum ad vésperam, portans ramum olívæ viréntibus fóliis in ore suo: intelléxit ergo Noë quod cessássent aquæ super terram.
-Genesis Gen 1 8 12 Expectavítque nihilóminus septem álios dies: et emísit colúmbam, quæ non est revérsa ultra ad eum.
-Genesis Gen 1 8 13 Ígitur sexcentésimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminútæ sunt aquæ super terram: et apériens Noë tectum arcæ, aspéxit, vidítque quod exsiccáta esset superfícies terræ.
-Genesis Gen 1 8 14 Mense secúndo, séptimo et vigésimo die mensis arefácta est terra.
-Genesis Gen 1 8 15 Locútus est autem Deus ad Noë, dicens: b
-Genesis Gen 1 8 16 Egrédere de arca, tu et uxor tua, fílii tui et uxóres filiórum tuórum tecum.
-Genesis Gen 1 8 17 Cuncta animántia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatílibus quam in béstiis et univérsis reptílibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredímini super terram: créscite et multiplicámini super eam.
-Genesis Gen 1 8 18 Egréssus est ergo Noë, et fílii ejus: uxor illíus, et uxóres filiórum ejus cum eo.
-Genesis Gen 1 8 19 Sed et ómnia animántia, juménta, et reptília quæ reptant super terram, secúndum genus suum, egréssa sunt de arca.
-Genesis Gen 1 8 20 Ædificávit autem Noë altáre Dómino: et tollens de cunctis pecóribus et volúcribus mundis, óbtulit holocáusta super altáre.
-Genesis Gen 1 8 21 Odoratúsque est Dóminus odórem suavitátis, et ait: Nequáquam ultra maledícam terræ propter hómines: sensus enim et cogitátio humáni cordis in malum prona sunt ab adolescéntia sua: non ígitur ultra percútiam omnem ánimam vivéntem sicut feci.
-Genesis Gen 1 8 22 Cunctis diébus terræ, seméntis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiéscent.
-Genesis Gen 1 9 1 Benedixítque Deus Noë et fíliis ejus. Et dixit ad eos: Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.
-Genesis Gen 1 9 2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animália terræ, et super omnes vólucres cæli, cum univérsis quæ movéntur super terram: omnes pisces maris mánui vestræ tráditi sunt.
-Genesis Gen 1 9 3 Et omne, quod movétur et vivit, erit vobis in cibum: quasi ólera viréntia trádidi vobis ómnia.
-Genesis Gen 1 9 4 Excépto, quod carnem cum sánguine non comedétis.
-Genesis Gen 1 9 5 Sánguinem enim animárum vestrárum requíram de manu cunctárum bestiárum: et de manu hóminis, de manu viri, et fratris ejus requíram ánimam hóminis.
-Genesis Gen 1 9 6 Quicúmque effúderit humánum sánguinem, fundétur sanguis illíus: ad imáginem quippe Dei factus est homo.
-Genesis Gen 1 9 7 Vos autem créscite et multiplicámini, et ingredímini super terram, et impléte eam.
-Genesis Gen 1 9 8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad fílios ejus cum eo: b
-Genesis Gen 1 9 9 Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos:
-Genesis Gen 1 9 10 et ad omnem ánimam vivéntem, quæ est vobíscum, tam in volúcribus quam in juméntis et pecúdibus terræ cunctis, quæ egréssa sunt de arca, et univérsis béstiis terræ.
-Genesis Gen 1 9 11 Státuam pactum meum vobíscum, et nequáquam ultra interficiétur omnis caro aquis dilúvii, neque erit deínceps dilúvium díssipans terram.
-Genesis Gen 1 9 12 Dixítque Deus: Hoc signum fœ́deris quod do inter me et vos, et ad omnem ánimam vivéntem, quæ est vobíscum in generatiónes sempitérnas:
-Genesis Gen 1 9 13 arcum meum ponam in núbibus, et erit signum fœ́deris inter me et inter terram.
-Genesis Gen 1 9 14 Cumque obdúxero núbibus cælum, apparébit arcus meus in núbibus:
-Genesis Gen 1 9 15 et recordábor fœ́deris mei vobíscum, et cum omni ánima vivénte quæ carnem végetat: et non erunt ultra aquæ dilúvii ad deléndum univérsam carnem.
-Genesis Gen 1 9 16 Erítque arcus in núbibus, et vidébo illum, et recordábor fœ́deris sempitérni quod pactum est inter Deum et omnem ánimam vivéntem univérsæ carnis quæ est super terram.
-Genesis Gen 1 9 17 Dixítque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœ́deris, quod constítui inter me et omnem carnem super terram.
-Genesis Gen 1 9 18 Erant ergo fílii Noë, qui egréssi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chánaan. b
-Genesis Gen 1 9 19 Tres isti fílii sunt Noë: et ab his disseminátum est omne genus hóminum super univérsam terram.
-Genesis Gen 1 9 20 Cœpítque Noë vir agrícola exercére terram, et plantávit víneam.
-Genesis Gen 1 9 21 Bibénsque vinum inebriátus est, et nudátus in tabernáculo suo.
-Genesis Gen 1 9 22 Quod cum vidísset Cham, pater Chánaan, verénda scílicet patris sui esse nudáta, nuntiávit duóbus frátribus suis foras.
-Genesis Gen 1 9 23 At vero Sem et Japheth pállium imposuérunt húmeris suis, et incedéntes retrórsum, operuérunt verénda patris sui: faciésque eórum avérsæ erant, et patris virília non vidérunt.
-Genesis Gen 1 9 24 Evígilans autem Noë ex vino, cum didicísset quæ fécerat ei fílius suus minor,
-Genesis Gen 1 9 25 ait: Maledíctus Chánaan, servus servórum erit frátribus suis.
-Genesis Gen 1 9 26 Dixítque: Benedíctus Dóminus Deus Sem, sit Chánaan servus ejus.
-Genesis Gen 1 9 27 Dilátet Deus Japheth, et hábitet in tabernáculis Sem, sitque Chánaan servus ejus.
-Genesis Gen 1 9 28 Vixit autem Noë post dilúvium trecéntis quinquagínta annis.
-Genesis Gen 1 9 29 Et impléti sunt omnes dies ejus nongentórum quinquagínta annórum: et mórtuus est.
-Genesis Gen 1 10 1 Hæ sunt generatiónes filiórum Noë, Sem, Cham et Japheth: natíque sunt eis fílii post dilúvium.
-Genesis Gen 1 10 2 Fílii Japheth: Gomer, et Magog, et Mádai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
-Genesis Gen 1 10 3 Porro fílii Gomer: Áscenez et Riphath et Thogórma.
-Genesis Gen 1 10 4 Fílii autem Javan: Elísa et Tharsis, Cetthim et Dódanim.
-Genesis Gen 1 10 5 Ab his divísæ sunt ínsulæ géntium in regiónibus suis, unusquísque secúndum linguam suam et famílias suas in natiónibus suis.
-Genesis Gen 1 10 6 Fílii autem Cham: Chus, et Mésraim, et Phuth, et Chánaan. b
-Genesis Gen 1 10 7 Fílii Chus: Saba, et Hevíla, et Sábatha, et Regma, et Sabátacha. Fílii Regma: Saba et Dadan.
-Genesis Gen 1 10 8 Porro Chus génuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra,
-Genesis Gen 1 10 9 et erat robústus venátor coram Dómino. Ob hoc exívit provérbium: Quasi Nemrod robústus venátor coram Dómino.
-Genesis Gen 1 10 10 Fuit autem princípium regni ejus Bábylon, et Arach et Achad, et Chalánne, in terra Sénnaar.
-Genesis Gen 1 10 11 De terra illa egréssus est Assur, et ædificávit Níniven, et platéas civitátis, et Chale.
-Genesis Gen 1 10 12 Resen quoque inter Níniven et Chale: hæc est cívitas magna.
-Genesis Gen 1 10 13 At vero Mésraim génuit Ludim, et Anámim et Láabim, Néphthuim,
-Genesis Gen 1 10 14 et Phétrusim, et Chásluim: de quibus egréssi sunt Philísthiim et Cáphtorim.
-Genesis Gen 1 10 15 Chánaan autem génuit Sidónem primogénitum suum. Hethǽum,
-Genesis Gen 1 10 16 et Jebusǽum, et Amorrhǽum, Gergesǽum,
-Genesis Gen 1 10 17 Hevǽum, et Aracǽum: Sinǽum,
-Genesis Gen 1 10 18 et Arádium, Samarǽum, et Amathǽum: et post hæc dissemináti sunt pópuli Chananæórum.
-Genesis Gen 1 10 19 Factíque sunt términi Chánaan veniéntibus a Sidóne Geráram usque Gazam, donec ingrediáris Sódomam et Gomórrham, et Ádamam, et Séboim usque Lesa.
-Genesis Gen 1 10 20 Hi sunt fílii Cham in cognatiónibus, et linguis, et generatiónibus, terrísque et géntibus suis.
-Genesis Gen 1 10 21 De Sem quoque nati sunt, patre ómnium filiórum Heber, fratre Japheth majóre. b
-Genesis Gen 1 10 22 Fílii Sem: Ælam, et Assur, et Arpháxad, et Lud, et Aram.
-Genesis Gen 1 10 23 Fílii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes.
-Genesis Gen 1 10 24 At vero Arpháxad génuit Sale, de quo ortus est Heber.
-Genesis Gen 1 10 25 Natíque sunt Heber fílii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diébus ejus divísa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan.
-Genesis Gen 1 10 26 Qui Jectan génuit Elmódad, et Saleph, et Asármoth, Jare,
-Genesis Gen 1 10 27 et Adúram, et Uzal, et Decla,
-Genesis Gen 1 10 28 et Ebal, et Abímaël, Saba,
-Genesis Gen 1 10 29 et Ophir, et Hevíla, et Jobab: omnes isti, fílii Jectan.
-Genesis Gen 1 10 30 Et facta est habitátio eórum de Messa pergéntibus usque Sephar montem orientálem.
-Genesis Gen 1 10 31 Isti fílii Sem secúndum cognatiónes, et linguas, et regiónes in géntibus suis.
-Genesis Gen 1 10 32 Hæ famíliæ Noë juxta pópulos et natiónes suas. Ab his divísæ sunt gentes in terra post dilúvium. b
-Genesis Gen 1 11 1 Erat autem terra lábii uníus, et sermónum eorúmdem.
-Genesis Gen 1 11 2 Cumque proficisceréntur de oriénte, invenérunt campum in terra Sénnaar, et habitavérunt in eo.
-Genesis Gen 1 11 3 Dixítque alter ad próximum suum: Veníte, faciámus láteres, et coquámus eos igni. Habuerúntque láteres pro saxis, et bitúmen pro cæménto:
-Genesis Gen 1 11 4 et dixérunt: Veníte, faciámus nobis civitátem et turrim, cujus culmen pertíngat ad cælum: et celebrémus nomen nostrum ántequam dividámur in univérsas terras.
-Genesis Gen 1 11 5 Descéndit autem Dóminus ut vidéret civitátem et turrim, quam ædificábant fílii Adam,
-Genesis Gen 1 11 6 et dixit: Ecce, unus est pópulus, et unum lábium ómnibus: cœperúntque hoc fácere, nec desístent a cogitatiónibus suis, donec eas ópere cómpleant.
-Genesis Gen 1 11 7 Veníte ígitur, descendámus, et confundámus ibi linguam eórum, ut non áudiat unusquísque vocem próximi sui.
-Genesis Gen 1 11 8 Atque ita divísit eos Dóminus ex illo loco in univérsas terras, et cessavérunt ædificáre civitátem.
-Genesis Gen 1 11 9 Et idcírco vocátum est nomen ejus Babel, quia ibi confúsum est lábium univérsæ terræ: et inde dispérsit eos Dóminus super fáciem cunctárum regiónum.
-Genesis Gen 1 11 10 Hæ sunt generatiónes Sem: Sem erat centum annórum quando génuit Arpháxad, biénnio post dilúvium. b
-Genesis Gen 1 11 11 Vixítque Sem, postquam génuit Arpháxad, quingéntis annis: et génuit fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 11 12 Porro Arpháxad vixit trigínta quinque annis, et génuit Sale.
-Genesis Gen 1 11 13 Vixítque Arpháxad, postquam génuit Sale, trecéntis tribus annis: et génuit fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 11 14 Sale quoque vixit trigínta annis, et génuit Heber.
-Genesis Gen 1 11 15 Vixítque Sale, postquam génuit Heber, quadringéntis tribus annis: et génuit fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 11 16 Vixit autem Heber trigínta quátuor annis, et génuit Phaleg.
-Genesis Gen 1 11 17 Et vixit Heber postquam génuit Phaleg, quadringéntis trigínta annis: et génuit fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 11 18 Vixit quoque Phaleg trigínta annis, et génuit Reu.
-Genesis Gen 1 11 19 Vixítque Phaleg, postquam génuit Reu, ducéntis novem annis: et génuit fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 11 20 Vixit autem Reu trigínta duóbus annis, et génuit Sarug.
-Genesis Gen 1 11 21 Vixit quoque Reu, postquam génuit Sarug, ducéntis septem annis: et génuit fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 11 22 Vixit vero Sarug trigínta annis, et génuit Nachor.
-Genesis Gen 1 11 23 Vixítque Sarug, postquam génuit Nachor, ducéntis annis: et génuit fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 11 24 Vixit autem Nachor vigínti novem annis, et génuit Thare.
-Genesis Gen 1 11 25 Vixítque Nachor, postquam génuit Thare, centum decem et novem annis: et génuit fílios et fílias.
-Genesis Gen 1 11 26 Vixítque Thare septuagínta annis, et génuit Abram, et Nachor, et Aran.
-Genesis Gen 1 11 27 Hæ sunt autem generatiónes Thare: Thare génuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran génuit Lot. b
-Genesis Gen 1 11 28 Mortuúsque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitátis suæ, in Ur Chaldæórum.
-Genesis Gen 1 11 29 Duxérunt autem Abram et Nachor uxóres: nomen uxóris Abram, Sárai: et nomen uxóris Nachor, Melcha fília Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.
-Genesis Gen 1 11 30 Erat autem Sárai stérilis, nec habébat líberos.
-Genesis Gen 1 11 31 Tulit ítaque Thare Abram fílium suum, et Lot fílium Aran, fílium fílii sui, et Sárai nurum suam, uxórem Abram fílii sui, et edúxit eos de Ur Chaldæórum, ut irent in terram Chánaan: venerúntque usque Haran, et habitavérunt ibi.
-Genesis Gen 1 11 32 Et facti sunt dies Thare ducentórum quinque annórum, et mórtuus est in Haran.
-Genesis Gen 1 12 1 Dixit autem Dóminus ad Abram: Egrédere de terra tua, et de cognatióne tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrábo tibi.
-Genesis Gen 1 12 2 Faciámque te in gentem magnam, et benedícam tibi, et magnificábo nomen tuum, erísque benedíctus.
-Genesis Gen 1 12 3 Benedícam benedicéntibus tibi, et maledícam maledicéntibus tibi, atque in te benedicéntur univérsæ cognatiónes terræ.
-Genesis Gen 1 12 4 Egréssus est ítaque Abram sicut præcéperat ei Dóminus, et ivit cum eo Lot: septuagínta quinque annórum erat Abram cum egrederétur de Haran.
-Genesis Gen 1 12 5 Tulítque Sárai uxórem suam, et Lot fílium fratris sui, universámque substántiam quam posséderant, et ánimas quas fécerant in Haran: et egréssi sunt ut irent in terram Chánaan. Cumque veníssent in eam,
-Genesis Gen 1 12 6 pertransívit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convállem illústrem: Chananǽus autem tunc erat in terra.
-Genesis Gen 1 12 7 Appáruit autem Dóminus Abram, et dixit ei: Sémini tuo dabo terram hanc. Qui ædificávit ibi altáre Dómino, qui apparúerat ei.
-Genesis Gen 1 12 8 Et inde transgrédiens ad montem, qui erat contra oriéntem Bethel, teténdit ibi tabernáculum suum, ab occidénte habens Bethel, et ab oriénte Hai: ædificávit quoque ibi altáre Dómino, et invocávit nomen ejus.
-Genesis Gen 1 12 9 Perrexítque Abram vadens, et ultra progrédiens ad merídiem. b
-Genesis Gen 1 12 10 Facta est autem fames in terra: descendítque Abram in Ægýptum, ut peregrinarétur ibi: prævalúerat enim fames in terra.
-Genesis Gen 1 12 11 Cumque prope esset ut ingrederétur Ægýptum, dixit Sárai uxóri suæ: Novi quod pulchra sis múlier:
-Genesis Gen 1 12 12 et quod cum víderint te Ægýptii, dictúri sunt: Uxor ipsíus est: et interfícient me, et te reservábunt.
-Genesis Gen 1 12 13 Dic ergo, óbsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat ánima mea ob grátiam tui.
-Genesis Gen 1 12 14 Cum ítaque ingréssus esset Abram Ægýptum, vidérunt Ægýptii mulíerem quod esset pulchra nimis.
-Genesis Gen 1 12 15 Et nuntiavérunt príncipes Pharaóni, et laudavérunt eam apud illum: et subláta est múlier in domum Pharaónis.
-Genesis Gen 1 12 16 Abram vero bene usi sunt propter illam: fuerúntque ei oves et boves et ásini, et servi et fámulæ, et ásinæ et caméli.
-Genesis Gen 1 12 17 Flagellávit autem Dóminus Pharaónem plagis máximis, et domum ejus, propter Sárai uxórem Abram.
-Genesis Gen 1 12 18 Vocavítque Phárao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecísti mihi? quare non indicásti quod uxor tua esset?
-Genesis Gen 1 12 19 quam ob causam dixísti esse sorórem tuam, ut tóllerem eam mihi in uxórem? Nunc ígitur ecce conjux tua, áccipe eam, et vade.
-Genesis Gen 1 12 20 Præcepítque Phárao super Abram viris: et deduxérunt eum, et uxórem illíus, et ómnia quæ habébat.
-Genesis Gen 1 13 1 Ascéndit ergo Abram de Ægýpto, ipse et uxor ejus, et ómnia quæ habébat, et Lot cum eo, ad austrálem plagam.
-Genesis Gen 1 13 2 Erat autem dives valde in possessióne auri et argénti.
-Genesis Gen 1 13 3 Reversúsque est per iter, quo vénerat, a merídie in Bethel, usque ad locum ubi prius fíxerat tabernáculum inter Bethel et Hai,
-Genesis Gen 1 13 4 in loco altáris quod fécerat prius: et invocávit ibi nomen Dómini.
-Genesis Gen 1 13 5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuérunt greges óvium, et arménta, et tabernácula.
-Genesis Gen 1 13 6 Nec póterat eos cápere terra, ut habitárent simul: erat quippe substántia eórum multa, et nequíbant habitáre commúniter.
-Genesis Gen 1 13 7 Unde et facta est rixa inter pastóres gregum Abram et Lot. Eo autem témpore Chananǽus et Pherezǽus habitábant in terra illa.
-Genesis Gen 1 13 8 Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit júrgium inter me et te, et inter pastóres meos et pastóres tuos: fratres enim sumus.
-Genesis Gen 1 13 9 Ecce univérsa terra coram te est: recéde a me, óbsecro: si ad sinístram íeris, ego déxteram tenébo: si tu déxteram elégeris, ego ad sinístram pergam.
-Genesis Gen 1 13 10 Elevátis ítaque Lot óculis, vidit omnem circa regiónem Jordánis, quæ univérsa irrigabátur ántequam subvérteret Dóminus Sódomam et Gomórrham, sicut paradísus Dómini, et sicut Ægýptus veniéntibus in Segor.
-Genesis Gen 1 13 11 Elegítque sibi Lot regiónem circa Jordánem, et recéssit ab oriénte: divisíque sunt altérutrum a fratre suo.
-Genesis Gen 1 13 12 Abram habitávit in terra Chánaan; Lot vero morátus est in óppidis, quæ erant circa Jordánem, et habitávit in Sódomis.
-Genesis Gen 1 13 13 Hómines autem Sodomítæ péssimi erant, et peccatóres coram Dómino nimis.
-Genesis Gen 1 13 14 Dixítque Dóminus ad Abram, postquam divísus est ab eo Lot: Leva óculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilónem et merídiem, ad oriéntem et occidéntem. b
-Genesis Gen 1 13 15 Omnem terram, quam cónspicis, tibi dabo, et sémini tuo usque in sempitérnum.
-Genesis Gen 1 13 16 Faciámque semen tuum sicut púlverem terræ: si quis potest hóminum numeráre púlverem terræ, semen quoque tuum numeráre póterit.
-Genesis Gen 1 13 17 Surge, et perámbula terram in longitúdine et in latitúdine sua: quia tibi datúrus sum eam.
-Genesis Gen 1 13 18 Movens ígitur tabernáculum suum Abram, venit, et habitávit juxta convállem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavítque ibi altáre Dómino.
-Genesis Gen 1 14 1 Factum est autem in illo témpore, ut Ámraphel rex Sénnaar, et Árioch rex Ponti, et Chodorláhomor rex Elamitárum, et Thadal rex géntium
-Genesis Gen 1 14 2 inírent bellum contra Bara regem Sodomórum, et contra Bersa regem Gomórrhæ, et contra Sénnaab regem Ádamæ, et contra Sémeber regem Séboim, contráque regem Balæ, ipsa est Segor.
-Genesis Gen 1 14 3 Omnes hi convenérunt in vallem Silvéstrem, quæ nunc est mare salis.
-Genesis Gen 1 14 4 Duódecim enim annis serviérunt Chodorláhomor, et tertiodécimo anno recessérunt ab eo.
-Genesis Gen 1 14 5 Ígitur quartodécimo anno venit Chodorláhomor, et reges qui erant cum eo: percusserúntque Ráphaim in Astarothcárnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariáthaim,
-Genesis Gen 1 14 6 et Chorrǽos in móntibus Seir, usque ad Campéstria Pharan, quæ est in solitúdine.
-Genesis Gen 1 14 7 Reversíque sunt, et venérunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percussérunt omnem regiónem Amalecitárum, et Amorrhǽum, qui habitábat in Asasónthamar.
-Genesis Gen 1 14 8 Et egréssi sunt rex Sodomórum, et rex Gomórrhæ, rexque Ádamæ, et rex Séboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxérunt áciem contra eos in valle Silvéstri:
-Genesis Gen 1 14 9 scílicet advérsus Chodorláhomor regem Elamitárum, et Thadal regem Géntium, et Ámraphel regem Sénnaar, et Árioch regem Ponti: quátuor reges advérsus quinque.
-Genesis Gen 1 14 10 Vallis autem Silvéstris habébat púteos multos bitúminis. Ítaque rex Sodomórum, et Gomórrhæ, terga vertérunt, ceciderúntque ibi: et qui remánserant, fugérunt ad montem.
-Genesis Gen 1 14 11 Tulérunt autem omnem substántiam Sodomórum et Gomórrhæ, et univérsa quæ ad cibum pértinent, et abiérunt:
-Genesis Gen 1 14 12 necnon et Lot, et substántiam ejus, fílium fratris Abram, qui habitábat in Sódomis.
-Genesis Gen 1 14 13 Et ecce unus, qui eváserat, nuntiávit Abram Hebrǽo, qui habitábat in conválle Mambre Amorrhǽi, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepígerant fœdus cum Abram. b
-Genesis Gen 1 14 14 Quod cum audísset Abram, captum vidélicet Lot fratrem suum, numerávit expedítos vernáculos suos trecéntos decem et octo: et persecútus est usque Dan.
-Genesis Gen 1 14 15 Et divísis sóciis, írruit super eos nocte: percussítque eos, et persecútus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damásci.
-Genesis Gen 1 14 16 Reduxítque omnem substántiam, et Lot fratrem suum cum substántia illíus, mulíeres quoque et pópulum.
-Genesis Gen 1 14 17 Egréssus est autem rex Sodomórum in occúrsum ejus postquam revérsus est a cæde Chodorláhomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis. b
-Genesis Gen 1 14 18 At vero Melchísedech rex Salem, próferens panem et vinum, erat enim sacérdos Dei altíssimi,
-Genesis Gen 1 14 19 benedíxit ei, et ait: Benedíctus Abram Deo excélso, qui creávit cælum et terram:
-Genesis Gen 1 14 20 et benedíctus Deus excélsus, quo protegénte, hostes in mánibus tuis sunt. Et dedit ei décimas ex ómnibus.
-Genesis Gen 1 14 21 Dixit autem rex Sodomórum ad Abram: Da mihi ánimas, cétera tolle tibi.
-Genesis Gen 1 14 22 Qui respóndit ei: Levo manum meam ad Dóminum Deum excélsum possessórem cæli et terræ,
-Genesis Gen 1 14 23 quod a filo subtégminis usque ad corrígiam cáligæ, non accípiam ex ómnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditávi Abram:
-Genesis Gen 1 14 24 excéptis his, quæ comedérunt júvenes, et pártibus virórum, qui venérunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accípient partes suas.
-Genesis Gen 1 15 1 His ítaque transáctis, factus est sermo Dómini ad Abram per visiónem dicens: Noli timére, Abram: ego protéctor tuus sum, et merces tua magna nimis.
-Genesis Gen 1 15 2 Dixítque Abram: Dómine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque líberis, et fílius procuratóris domus meæ iste Damáscus Eliézer.
-Genesis Gen 1 15 3 Addidítque Abram: Mihi autem non dedísti semen, et ecce vernáculus meus, hæres meus erit.
-Genesis Gen 1 15 4 Statímque sermo Dómini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egrediétur de útero tuo, ipsum habébis hærédem.
-Genesis Gen 1 15 5 Eduxítque eum foras, et ait illi: Súspice cælum, et númera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum.
-Genesis Gen 1 15 6 Crédidit Abram Deo, et reputátum est illi ad justítiam.
-Genesis Gen 1 15 7 Dixítque ad eum: Ego Dóminus qui edúxi te de Ur Chaldæórum ut darem tibi terram istam, et possidéres eam. b
-Genesis Gen 1 15 8 At ille ait: Dómine Deus, unde scire possum quod possessúrus sim eam?
-Genesis Gen 1 15 9 Et respóndens Dóminus: Sume, inquit, mihi vaccam triénnem, et capram trimam, et aríetem annórum trium, túrturem quoque et colúmbam.
-Genesis Gen 1 15 10 Qui tollens univérsa hæc, divísit ea per médium, et utrásque partes contra se altrínsecus pósuit; aves autem non divísit.
-Genesis Gen 1 15 11 Descenderúntque vólucres super cadávera, et abigébat eas Abram.
-Genesis Gen 1 15 12 Cumque sol occúmberet, sopor írruit super Abram, et horror magnus et tenebrósus invásit eum.
-Genesis Gen 1 15 13 Dictúmque est ad eum: Scito prænóscens quod peregrínum futúrum sit semen tuum in terra non sua, et subjícient eos servitúti, et afflígent quadringéntis annis.
-Genesis Gen 1 15 14 Verúmtamen gentem, cui servitúri sunt, ego judicábo: et post hæc egrediéntur cum magna substántia.
-Genesis Gen 1 15 15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepúltus in senectúte bona.
-Genesis Gen 1 15 16 Generatióne autem quarta reverténtur huc: necdum enim complétæ sunt iniquitátes Amorrhæórum usque ad præsens tempus.
-Genesis Gen 1 15 17 Cum ergo occubuísset sol, facta est calígo tenebrósa, et appáruit clíbanus fumans, et lampas ignis tránsiens inter divisiónes illas. b
-Genesis Gen 1 15 18 In illo die pépigit Dóminus fœdus cum Abram, dicens: Sémini tuo dabo terram hanc a flúvio Ægýpti usque ad flúvium magnum Euphráten,
-Genesis Gen 1 15 19 Cinǽos, et Cenezǽos, Cedmonǽos,
-Genesis Gen 1 15 20 et Hethǽos, et Pherezǽos, Ráphaim quoque,
-Genesis Gen 1 15 21 et Amorrhǽos, et Chananǽos, et Gergesǽos, et Jebusǽos.
-Genesis Gen 1 16 1 Ígitur Sárai, uxor Abram, non genúerat líberos: sed habens ancíllam ægýptiam nómine Agar,
-Genesis Gen 1 16 2 dixit maríto suo: Ecce, conclúsit me Dóminus, ne párerem. Ingrédere ad ancíllam meam, si forte saltem ex illa suscípiam fílios. Cumque ille acquiésceret deprecánti,
-Genesis Gen 1 16 3 tulit Agar ægýptiam ancíllam suam post annos decem quam habitáre cœ́perant in terra Chánaan: et dedit eam viro suo uxórem.
-Genesis Gen 1 16 4 Qui ingréssus est ad eam. At illa concepísse se videns, despéxit dóminam suam.
-Genesis Gen 1 16 5 Dixítque Sárai ad Abram: Iníque agis contra me: ego dedi ancíllam meam in sinum tuum, quæ videns quod concéperit, despéctui me habet: júdicet Dóminus inter me et te.
-Genesis Gen 1 16 6 Cui respóndens Abram: Ecce, ait, ancílla tua in manu tua est, útere ea ut libet. Affligénte ígitur eam Sárai, fugam íniit.
-Genesis Gen 1 16 7 Cumque invenísset eam ángelus Dómini juxta fontem aquæ in solitúdine, qui est in via Sur in desérto, b
-Genesis Gen 1 16 8 dixit ad illam: Agar ancílla Sárai, unde venis? et quo vadis? Quæ respóndit: A fácie Sárai dóminæ meæ ego fúgio.
-Genesis Gen 1 16 9 Dixítque ei ángelus Dómini: Revértere ad dóminam tuam, et humiliáre sub manu illíus.
-Genesis Gen 1 16 10 Et rursum: Multíplicans, inquit, multiplicábo semen tuum, et non numerábitur præ multitúdine.
-Genesis Gen 1 16 11 Ac deínceps: Ecce, ait, concepísti, et páries fílium: vocabísque nomen ejus Ísmaël, eo quod audíerit Dóminus afflictiónem tuam.
-Genesis Gen 1 16 12 Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus ómnium contra eum: et e regióne universórum fratrum suórum figet tabernácula.
-Genesis Gen 1 16 13 Vocávit autem nomen Dómini qui loquebátur ad eam: Tu Deus qui vidísti me. Dixit enim: Profécto hic vidi posterióra vidéntis me.
-Genesis Gen 1 16 14 Proptérea appellávit púteum illum Púteum vivéntis et vidéntis me. Ipse est inter Cades et Barad.
-Genesis Gen 1 16 15 Peperítque Agar Abræ fílium: qui vocávit nomen ejus Ísmaël.
-Genesis Gen 1 16 16 Octogínta et sex annórum erat Abram quando péperit ei Agar Ismaélem.
-Genesis Gen 1 17 1 Postquam vero nonagínta et novem annórum esse cœ́perat, appáruit ei Dóminus, dixítque ad eum: Ego Deus omnípotens: ámbula coram me, et esto perféctus.
-Genesis Gen 1 17 2 Ponámque fœdus meum inter me et te, et multiplicábo te veheménter nimis.
-Genesis Gen 1 17 3 Cécidit Abram pronus in fáciem.
-Genesis Gen 1 17 4 Dixítque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erísque pater multárum géntium.
-Genesis Gen 1 17 5 Nec ultra vocábitur nomen tuum Abram, sed appelláberis Ábraham: quia patrem multárum géntium constítui te.
-Genesis Gen 1 17 6 Faciámque te créscere vehementíssime, et ponam te in géntibus, regésque ex te egrediéntur.
-Genesis Gen 1 17 7 Et státuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generatiónibus suis, fœ́dere sempitérno: ut sim Deus tuus, et séminis tui post te.
-Genesis Gen 1 17 8 Dabóque tibi et sémini tuo terram peregrinatiónis tuæ, omnem terram Chánaan in possessiónem ætérnam, eróque Deus eórum.
-Genesis Gen 1 17 9 Dixit íterum Deus ad Ábraham: Et tu ergo custódies pactum meum, et semen tuum post te in generatiónibus suis. b
-Genesis Gen 1 17 10 Hoc est pactum meum quod observábitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidétur ex vobis omne masculínum:
-Genesis Gen 1 17 11 et circumcidétis carnem præpútii vestri, ut sit in signum fœ́deris inter me et vos.
-Genesis Gen 1 17 12 Infans octo diérum circumcidétur in vobis, omne masculínum in generatiónibus vestris: tam vernáculus, quam emptítius circumcidétur, et quicúmque non fúerit de stirpe vestra:
-Genesis Gen 1 17 13 erítque pactum meum in carne vestra in fœdus ætérnum.
-Genesis Gen 1 17 14 Másculus, cujus præpútii caro circumcísa non fúerit, delébitur ánima illa de pópulo suo: quia pactum meum írritum fecit.
-Genesis Gen 1 17 15 Dixit quoque Deus ad Ábraham: Sárai uxórem tuam non vocábis Sárai, sed Saram. b
-Genesis Gen 1 17 16 Et benedícam ei, et ex illa dabo tibi fílium cui benedictúrus sum: erítque in natiónes, et reges populórum oriéntur ex eo.
-Genesis Gen 1 17 17 Cécidit Ábraham in fáciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putásne centenário nascétur fílius? et Sara nonagenária páriet? b
-Genesis Gen 1 17 18 Dixítque ad Deum: Útinam Ísmaël vivat coram te.
-Genesis Gen 1 17 19 Et ait Deus ad Ábraham: Sara uxor tua páriet tibi fílium, vocabísque nomen ejus Ísaac, et constítuam pactum meum illi in fœdus sempitérnum, et sémini ejus post eum.
-Genesis Gen 1 17 20 Super Ísmaël quoque exaudívi te: ecce, benedícam ei, et augébo, et multiplicábo eum valde: duódecim duces generábit, et fáciam illum in gentem magnam.
-Genesis Gen 1 17 21 Pactum vero meum státuam ad Ísaac, quem páriet tibi Sara témpore isto in anno áltero.
-Genesis Gen 1 17 22 Cumque finítus esset sermo loquéntis cum eo, ascéndit Deus ab Ábraham. b
-Genesis Gen 1 17 23 Tulit autem Ábraham Ísmaël fílium suum, et omnes vernáculos domus suæ, universósque quos émerat, cunctos mares ex ómnibus viris domus suæ: et circumcídit carnem præpútii eórum statim in ipsa die, sicut præcéperat ei Deus.
-Genesis Gen 1 17 24 Ábraham nonagínta et novem erat annórum quando circumcídit carnem præpútii sui.
-Genesis Gen 1 17 25 Et Ísmaël fílius trédecim annos impléverat témpore circumcisiónis suæ.
-Genesis Gen 1 17 26 Eádem die circumcísus est Ábraham et Ísmaël fílius ejus:
-Genesis Gen 1 17 27 et omnes viri domus illíus, tam vernáculi, quam emptítii et alienígenæ páriter circumcísi sunt.
-Genesis Gen 1 18 1 Appáruit autem ei Dóminus in conválle Mambre sedénti in óstio tabernáculi sui in ipso fervóre diéi.
-Genesis Gen 1 18 2 Cumque elevásset óculos, apparuérunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidísset, cucúrrit in occúrsum eórum de óstio tabernáculi, et adorávit in terram.
-Genesis Gen 1 18 3 Et dixit: Dómine, si invéni grátiam in óculis tuis, ne tránseas servum tuum:
-Genesis Gen 1 18 4 sed áfferam pauxíllum aquæ, et laváte pedes vestros, et requiéscite sub árbore.
-Genesis Gen 1 18 5 Ponámque buccéllam panis, et confortáte cor vestrum: póstea transíbitis: idcírco enim declinástis ad servum vestrum. Qui dixérunt: Fac ut locútus es.
-Genesis Gen 1 18 6 Festinávit Ábraham in tabernáculum ad Saram, dixítque ei: Accélera, tria sata símilæ commísce, et fac subcinerícios panes.
-Genesis Gen 1 18 7 Ipse vero ad arméntum cucúrrit, et tulit inde vítulum tenérrimum et óptimum, dedítque púero: qui festinávit et coxit illum.
-Genesis Gen 1 18 8 Tulit quoque butýrum et lac, et vítulum quem cóxerat, et pósuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub árbore.
-Genesis Gen 1 18 9 Cumque comedíssent, dixérunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respóndit: Ecce in tabernáculo est. b
-Genesis Gen 1 18 10 Cui dixit: Revértens véniam ad te témpore isto, vita cómite, et habébit fílium Sara uxor tua. Quo audíto, Sara risit post óstium tabernáculi.
-Genesis Gen 1 18 11 Erant autem ambo senes, provectǽque ætátis, et desíerant Saræ fíeri muliébria.
-Genesis Gen 1 18 12 Quæ risit occúlte dicens: Postquam consénui, et dóminus meus vétulus est, voluptáti óperam dabo?
-Genesis Gen 1 18 13 Dixit autem Dóminus ad Ábraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritúra sum anus?
-Genesis Gen 1 18 14 Numquid Deo quidquam est diffícile? juxta condíctum revértar ad te hoc eódem témpore, vita cómite, et habébit Sara fílium.
-Genesis Gen 1 18 15 Negávit Sara, dicens: Non risi, timóre pertérrita. Dóminus autem: Non est, inquit, ita: sed risísti.
-Genesis Gen 1 18 16 Cum ergo surrexíssent inde viri, direxérunt óculos contra Sódomam: et Ábraham simul gradiebátur, dedúcens eos. b
-Genesis Gen 1 18 17 Dixítque Dóminus: Num celáre pótero Ábraham quæ gestúrus sum:
-Genesis Gen 1 18 18 cum futúrus sit in gentem magnam, ac robustíssimam, et benedicéndæ sint in illo omnes natiónes terræ?
-Genesis Gen 1 18 19 Scio enim quod præceptúrus sit fíliis suis, et dómui suæ post se ut custódiant viam Dómini, et fáciant judícium et justítiam: ut addúcat Dóminus propter Ábraham ómnia quæ locútus est ad eum.
-Genesis Gen 1 18 20 Dixit ítaque Dóminus: Clamor Sodomórum et Gomórrhæ multiplicátus est, et peccátum eórum aggravátum est nimis.
-Genesis Gen 1 18 21 Descéndam, et vidébo utrum clamórem qui venit ad me, ópere compléverint; an non est ita, ut sciam.
-Genesis Gen 1 18 22 Converterúntque se inde, et abiérunt Sódomam: Ábraham vero adhuc stabat coram Dómino.
-Genesis Gen 1 18 23 Et appropínquans ait: Numquid perdes justum cum ímpio? b
-Genesis Gen 1 18 24 si fúerint quinquagínta justi in civitáte, períbunt simul? et non parces loco illi propter quinquagínta justos, si fúerint in eo?
-Genesis Gen 1 18 25 Absit a te ut rem hanc fácias, et occídas justum cum ímpio, fiátque justus sicut ímpius, non est hoc tuum: qui júdicas omnem terram, nequáquam fácies judícium hoc.
-Genesis Gen 1 18 26 Dixítque Dóminus ad eum: Si invénero Sódomis quinquagínta justos in médio civitátis, dimíttam omni loco propter eos.
-Genesis Gen 1 18 27 Respondénsque Ábraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dóminum meum, cum sim pulvis et cinis.
-Genesis Gen 1 18 28 Quid si minus quinquagínta justis quinque fúerint? delébis, propter quadragínta quinque, univérsam urbem? Et ait: Non delébo, si invénero ibi quadragínta quinque.
-Genesis Gen 1 18 29 Rursúmque locútus est ad eum: Sin autem quadragínta ibi invénti fúerint, quid fácies? Ait: Non percútiam propter quadragínta.
-Genesis Gen 1 18 30 Ne quæso, inquit, indignéris, Dómine, si loquar: quid si ibi invénti fúerint trigínta? Respóndit: Non fáciam, si invénero ibi trigínta.
-Genesis Gen 1 18 31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dóminum meum: quid si ibi invénti fúerint vigínti? Ait: Non interfíciam propter vigínti.
-Genesis Gen 1 18 32 Óbsecro, inquit, ne irascáris, Dómine, si loquar adhuc semel: quid si invénti fúerint ibi decem? Et dixit: Non delébo propter decem.
-Genesis Gen 1 18 33 Abiítque Dóminus, postquam cessávit loqui ad Ábraham: et ille revérsus est in locum suum.
-Genesis Gen 1 19 1 Venerúntque duo ángeli Sódomam véspere, et sedénte Lot in fóribus civitátis. Qui cum vidísset eos, surréxit, et ivit óbviam eis: adoravítque pronus in terram,
-Genesis Gen 1 19 2 et dixit: Óbsecro, dómini, declináte in domum púeri vestri, et manéte ibi: laváte pedes vestros, et mane proficiscémini in viam vestram. Qui dixérunt: Mínime, sed in platéa manébimus.
-Genesis Gen 1 19 3 Cómpulit illos óppido ut divérterent ad eum: ingressísque domum illíus fecit convívium, et coxit ázyma, et comedérunt.
-Genesis Gen 1 19 4 Prius autem quam irent cúbitum, viri civitátis vallavérunt domum a púero usque ad senem, omnis pópulus simul.
-Genesis Gen 1 19 5 Vocaverúntque Lot, et dixérunt ei: Ubi sunt viri qui introiérunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscámus eos.
-Genesis Gen 1 19 6 Egréssus ad eos Lot, post tergum occlúdens óstium, ait:
-Genesis Gen 1 19 7 Nolíte, quæso, fratres mei, nolíte malum hoc fácere.
-Genesis Gen 1 19 8 Hábeo duas fílias, quæ necdum cognovérunt virum: edúcam eas ad vos, et abutímini eis sicut vobis placúerit, dúmmodo viris istis nihil mali faciátis, quia ingréssi sunt sub umbra cúlminis mei.
-Genesis Gen 1 19 9 At illi dixérunt: Recéde illuc. Et rursus: Ingréssus es, ínquiunt, ut ádvena; numquid ut júdices? te ergo ipsum magis quam hos affligémus. Vimque faciébant Lot vehementíssime: jamque prope erat ut effríngerent fores.
-Genesis Gen 1 19 10 Et ecce misérunt manum viri, et introduxérunt ad se Lot, clauserúntque óstium:
-Genesis Gen 1 19 11 et eos, qui foris erant, percussérunt cæcitáte a mínimo usque ad máximum, ita ut óstium inveníre non possent.
-Genesis Gen 1 19 12 Dixérunt autem ad Lot: Habes hic quémpiam tuórum? génerum, aut fílios, aut fílias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: b
-Genesis Gen 1 19 13 delébimus enim locum istum, eo quod incréverit clamor eórum coram Dómino, qui misit nos ut perdámus illos.
-Genesis Gen 1 19 14 Egréssus ítaque Lot, locútus est ad géneros suos qui acceptúri erant fílias ejus, et dixit: Súrgite, egredímini de loco isto: quia delébit Dóminus civitátem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
-Genesis Gen 1 19 15 Cumque esset mane, cogébant eum ángeli, dicéntes: Surge, tolle uxórem tuam, et duas fílias quas habes: ne et tu páriter péreas in scélere civitátis.
-Genesis Gen 1 19 16 Dissimulánte illo, apprehendérunt manum ejus, et manum uxóris, ac duárum filiárum ejus, eo quod párceret Dóminus illi.
-Genesis Gen 1 19 17 Eduxerúntque eum, et posuérunt extra civitátem: ibíque locúti sunt ad eum, dicéntes: Salva ánimam tuam: noli respícere post tergum, nec stes in omni circa regióne: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul péreas.
-Genesis Gen 1 19 18 Dixítque Lot ad eos: Quæso, dómine mi, b
-Genesis Gen 1 19 19 quia invénit servus tuus grátiam coram te, et magnificásti misericórdiam tuam quam fecísti mecum, ut salváres ánimam meam, nec possum in monte salvári, ne forte apprehéndat me malum, et móriar:
-Genesis Gen 1 19 20 est cívitas hæc juxta, ad quam possum fúgere, parva, et salvábor in ea: numquid non módica est, et vivet ánima mea?
-Genesis Gen 1 19 21 Dixítque ad eum: Ecce étiam in hoc suscépi preces tuas, ut non subvértam urbem pro qua locútus es.
-Genesis Gen 1 19 22 Festína, et salváre ibi: quia non pótero fácere quidquam donec ingrediáris illuc. Idcírco vocátum est nomen urbis illíus Segor.
-Genesis Gen 1 19 23 Sol egréssus est super terram, et Lot ingréssus est Segor.
-Genesis Gen 1 19 24 Ígitur Dóminus pluit super Sódomam et Gomórrham sulphur et ignem a Dómino de cælo:
-Genesis Gen 1 19 25 et subvértit civitátes has, et omnem circa regiónem, univérsos habitatóres úrbium, et cuncta terræ viréntia.
-Genesis Gen 1 19 26 Respiciénsque uxor ejus post se, versa est in státuam salis.
-Genesis Gen 1 19 27 Ábraham autem consúrgens mane, ubi stéterat prius cum Dómino,
-Genesis Gen 1 19 28 intúitus est Sódomam et Gomórrham, et univérsam terram regiónis illíus: vidítque ascendéntem favíllam de terra quasi fornácis fumum.
-Genesis Gen 1 19 29 Cum enim subvérteret Deus civitátes regiónis illíus, recordátus Ábrahæ, liberávit Lot de subversióne úrbium in quibus habitáverat.
-Genesis Gen 1 19 30 Ascendítque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque fíliæ ejus cum eo (timúerat enim manére in Segor) et mansit in spelúnca ipse, et duæ fíliæ ejus cum eo. b
-Genesis Gen 1 19 31 Dixítque major ad minórem: Pater noster senex est, et nullus virórum remánsit in terra, qui possit íngredi ad nos juxta morem univérsæ terræ.
-Genesis Gen 1 19 32 Veni, inebriémus eum vino, dormiamúsque cum eo, ut serváre possímus ex patre nostro semen.
-Genesis Gen 1 19 33 Dedérunt ítaque patri suo bíbere vinum nocte illa. Et ingréssa est major, dormivítque cum patre; at ille non sensit, nec quando accúbuit fília, nec quando surréxit.
-Genesis Gen 1 19 34 Áltera quoque die dixit major ad minórem: Ecce dormívi heri cum patre meo, demus ei bíbere vinum étiam hac nocte, et dórmies cum eo, ut salvémus semen de patre nostro.
-Genesis Gen 1 19 35 Dedérunt étiam et illa nocte patri suo bíbere vinum, ingressáque minor fília, dormívit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubúerit, vel quando illa surréxerit.
-Genesis Gen 1 19 36 Concepérunt ergo duæ fíliæ Lot de patre suo.
-Genesis Gen 1 19 37 Peperítque major fílium, et vocávit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitárum usque in præséntem diem.
-Genesis Gen 1 19 38 Minor quoque péperit fílium, et vocávit nomen ejus Ammon, id est, Fílius pópuli mei: ipse est pater Ammonitárum usque hódie.
-Genesis Gen 1 20 1 Proféctus inde Ábraham in terram austrálem, habitávit inter Cades et Sur: et peregrinátus est in Geráris.
-Genesis Gen 1 20 2 Dixítque de Sara uxóre suo: Soror mea est. Misit ergo Abímelech rex Geráræ, et tulit eam.
-Genesis Gen 1 20 3 Venit autem Deus ad Abímelech per sómnium nocte, et ait illi: En moriéris propter mulíerem quam tulísti: habet enim virum.
-Genesis Gen 1 20 4 Abímelech vero non tetígerat eam, et ait: Dómine, num gentem ignorántem et justam interfícies?
-Genesis Gen 1 20 5 nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitáte cordis mei, et mundítia mánuum meárum feci hoc.
-Genesis Gen 1 20 6 Dixítque ad eum Deus: Et ego scio quod símplici corde féceris: et ídeo custodívi te ne peccáres in me, et non dimísi ut tángeres eam.
-Genesis Gen 1 20 7 Nunc ergo redde viro suo uxórem, quia prophéta est: et orábit pro te, et vives: si autem nolúeris réddere, scito quod morte moriéris tu, et ómnia quæ tua sunt.
-Genesis Gen 1 20 8 Statímque de nocte consúrgens Abímelech, vocávit omnes servos suos: et locútus est univérsa verba hæc in áuribus eórum, timuerúntque omnes viri valde.
-Genesis Gen 1 20 9 Vocávit autem Abímelech étiam Ábraham, et dixit ei: Quid fecísti nobis? quid peccávimus in te, quia induxísti super me et super regnum meum peccátum grande? quæ non debuísti fácere, fecísti nobis.
-Genesis Gen 1 20 10 Rursúmque expóstulans, ait: Quid vidísti, ut hoc fáceres?
-Genesis Gen 1 20 11 Respóndit Ábraham: Cogitávi mecum, dicens: Fórsitan non est timor Dei in loco isto: et interfícient me propter uxórem meam:
-Genesis Gen 1 20 12 álias autem et vere soror mea est, fília patris mei, et non fília matris meæ, et duxi eam in uxórem.
-Genesis Gen 1 20 13 Postquam autem edúxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericórdiam fácies mecum: in omni loco, ad quem ingrediémur, dices quod frater tuus sim.
-Genesis Gen 1 20 14 Tulit ígitur Abímelech oves et boves, et servos et ancíllas, et dedit Ábraham: reddidítque illi Saram uxórem suam, b
-Genesis Gen 1 20 15 et ait: Terra coram vobis est, ubicúmque tibi placúerit hábita.
-Genesis Gen 1 20 16 Saræ autem dixit: Ecce mille argénteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velámen oculórum ad omnes qui tecum sunt, et quocúmque perréxeris: mementóque te deprehénsam.
-Genesis Gen 1 20 17 Oránte autem Ábraham, sanávit Deus Abímelech et uxórem, ancillásque ejus, et peperérunt:
-Genesis Gen 1 20 18 conclúserat enim Dóminus omnem vulvam domus Abímelech propter Saram uxórem Ábrahæ.
-Genesis Gen 1 21 1 Visitávit autem Dóminus Saram, sicut promíserat: et implévit quæ locútus est.
-Genesis Gen 1 21 2 Concepítque et péperit fílium in senectúte sua, témpore quo prædíxerat ei Deus.
-Genesis Gen 1 21 3 Vocavítque Ábraham nomen fílii sui, quem génuit ei Sara, Ísaac:
-Genesis Gen 1 21 4 et circumcídit eum octávo die, sicut præcéperat ei Deus,
-Genesis Gen 1 21 5 cum centum esset annórum: hac quippe ætáte patris, natus est Ísaac.
-Genesis Gen 1 21 6 Dixítque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicúmque audíerit, corridébit mihi.
-Genesis Gen 1 21 7 Rursúmque ait: Quis auditúrus créderet Ábraham quod Sara lactáret fílium, quem péperit ei jam seni?
-Genesis Gen 1 21 8 Crevit ígitur puer, et ablactátus est: fecítque Ábraham grande convívium in die ablactatiónis ejus. b
-Genesis Gen 1 21 9 Cumque vidísset Sara fílium Agar Ægýptiæ ludéntem cum Ísaac fílio suo, dixit ad Ábraham:
-Genesis Gen 1 21 10 Éjice ancíllam hanc, et fílium ejus: non enim erit hæres fílius ancíllæ cum fílio meo Ísaac.
-Genesis Gen 1 21 11 Dure accépit hoc Ábraham pro fílio suo.
-Genesis Gen 1 21 12 Cui dixit Deus: Non tibi videátur ásperum super púero, et super ancílla tua: ómnia quæ díxerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Ísaac vocábitur tibi semen.
-Genesis Gen 1 21 13 Sed et fílium ancíllæ fáciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
-Genesis Gen 1 21 14 Surréxit ítaque Ábraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, impósuit scápulæ ejus, tradidítque púerum, et dimísit eam. Quæ cum abiísset, errábat in solitúdine Bersabée.
-Genesis Gen 1 21 15 Cumque consúmpta esset aqua in utre, abjécit púerum subter unam árborum, quæ ibi erant.
-Genesis Gen 1 21 16 Et ábiit, sedítque e regióne procul quantum potest arcus jacére: dixit enim: Non vidébo moriéntem púerum: et sedens contra, levávit vocem suam et flevit.
-Genesis Gen 1 21 17 Exaudívit autem Deus vocem púeri: vocavítque ángelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timére: exaudívit enim Deus vocem púeri de loco in quo est.
-Genesis Gen 1 21 18 Surge, tolle púerum, et tene manum illíus: quia in gentem magnam fáciam eum.
-Genesis Gen 1 21 19 Aperuítque óculos ejus Deus: quæ videns púteum aquæ, ábiit, et implévit utrem, dedítque púero bíbere.
-Genesis Gen 1 21 20 Et fuit cum eo: qui crevit, et morátus est in solitúdine, factúsque est júvenis sagittárius.
-Genesis Gen 1 21 21 Habitavítque in desérto Pharan, et accépit illi mater sua uxórem de terra Ægýpti.
-Genesis Gen 1 21 22 Eódem témpore dixit Abímelech, et Phicol princeps exércitus ejus, ad Ábraham: Deus tecum est in univérsis quæ agis. b
-Genesis Gen 1 21 23 Jura ergo per Deum, ne nóceas mihi, et pósteris meis, stirpíque meæ: sed juxta misericórdiam, quam feci tibi, fácies mihi, et terræ in qua versátus es ádvena.
-Genesis Gen 1 21 24 Dixítque Ábraham: Ego jurábo.
-Genesis Gen 1 21 25 Et increpávit Abímelech propter púteum aquæ quem vi abstulérunt servi ejus.
-Genesis Gen 1 21 26 Respondítque Abímelech: Nescívi quis fécerit hanc rem: sed et tu non indicásti mihi, et ego non audívi præter hódie.
-Genesis Gen 1 21 27 Tulit ítaque Ábraham oves et boves, et dedit Abímelech: percusserúntque ambo fœdus.
-Genesis Gen 1 21 28 Et státuit Ábraham septem agnas gregis seórsum.
-Genesis Gen 1 21 29 Cui dixit Abímelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecísti seórsum?
-Genesis Gen 1 21 30 At ille: Septem, inquit, agnas accípies de manu mea: ut sint mihi in testimónium, quóniam ego fodi púteum istum.
-Genesis Gen 1 21 31 Idcírco vocátus est locus ille Bersabée: quia ibi utérque jurávit.
-Genesis Gen 1 21 32 Et iniérunt fœdus pro púteo juraménti.
-Genesis Gen 1 21 33 Surréxit autem Abímelech, et Phicol princeps exércitus ejus, reversíque sunt in terram Palæstinórum. Ábraham vero plantávit nemus in Bersabée, et invocávit ibi nomen Dómini Dei ætérni.
-Genesis Gen 1 21 34 Et fuit colónus terræ Palæstinórum diébus multis.
-Genesis Gen 1 22 1 Quæ postquam gesta sunt, tentávit Deus Ábraham, et dixit ad eum: Ábraham, Ábraham. At ille respóndit: Adsum.
-Genesis Gen 1 22 2 Ait illi: Tolle fílium tuum unigénitum, quem díligis, Ísaac, et vade in terram visiónis, atque ibi ófferes eum in holocáustum super unum móntium quem monstrávero tibi.
-Genesis Gen 1 22 3 Ígitur Ábraham de nocte consúrgens, stravit ásinum suum, ducens secum duos júvenes, et Ísaac fílium suum: cumque concidísset ligna in holocáustum, ábiit ad locum quem præcéperat ei Deus.
-Genesis Gen 1 22 4 Die autem tértio, elevátis óculis, vidit locum procul:
-Genesis Gen 1 22 5 dixítque ad púeros suos: Expectáte hic cum ásino: ego et puer illuc usque properántes, postquam adoravérimus, revertémur ad vos.
-Genesis Gen 1 22 6 Tulit quoque ligna holocáusti, et impósuit super Ísaac fílium suum: ipse vero portábat in mánibus ignem et gládium. Cumque duo pérgerent simul,
-Genesis Gen 1 22 7 dixit Ísaac patri suo: Pater mi. At ille respóndit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est víctima holocáusti?
-Genesis Gen 1 22 8 Dixit autem Ábraham: Deus providébit sibi víctimam holocáusti, fili mi. Pergébant ergo páriter.
-Genesis Gen 1 22 9 Et venérunt ad locum quem osténderat ei Deus, in quo ædificávit altáre, et désuper ligna compósuit; cumque alligásset Ísaac fílium suum, pósuit eum in altáre super struem lignórum.
-Genesis Gen 1 22 10 Extendítque manum, et arrípuit gládium, ut immoláret fílium suum.
-Genesis Gen 1 22 11 Et ecce ángelus Dómini de cælo clamávit, dicens: Ábraham, Ábraham. Qui respóndit: Adsum. b
-Genesis Gen 1 22 12 Dixítque ei: Non exténdas manum tuam super púerum, neque fácias illi quidquam: nunc cognóvi quod times Deum, et non pepercísti unigénito fílio tuo propter me.
-Genesis Gen 1 22 13 Levávit Ábraham óculos suos, vidítque post tergum aríetem inter vepres hæréntem córnibus, quem assúmens óbtulit holocáustum pro fílio.
-Genesis Gen 1 22 14 Appellavítque nomen loci illíus, Dóminus videt. Unde usque hódie dícitur: In monte Dóminus vidébit.
-Genesis Gen 1 22 15 Vocávit autem ángelus Dómini Ábraham secúndo de cælo, dicens: b
-Genesis Gen 1 22 16 Per memetípsum jurávi, dicit Dóminus: quia fecísti hanc rem, et non pepercísti fílio tuo unigénito propter me:
-Genesis Gen 1 22 17 benedícam tibi, et multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arénam quæ est in líttore maris: possidébit semen tuum portas inimicórum suórum,
-Genesis Gen 1 22 18 et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terræ, quia obedísti voci meæ.
-Genesis Gen 1 22 19 Revérsus est Ábraham ad púeros suos, abierúntque Bersabée simul, et habitávit ibi.
-Genesis Gen 1 22 20 His ita gestis, nuntiátum est Ábrahæ quod Melcha quoque genuísset fílios Nachor fratri suo: b
-Genesis Gen 1 22 21 Hus primogénitum, et Buz fratrem ejus, et Cámuel patrem Syrórum,
-Genesis Gen 1 22 22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,
-Genesis Gen 1 22 23 ac Báthuel, de quo nata est Rebécca: octo istos génuit Melcha, Nachor fratri Ábrahæ.
-Genesis Gen 1 22 24 Concubína vero illíus, nómine Roma, péperit Tábee, et Gaham, et Thahas, et Máacha.
-Genesis Gen 1 23 1 Vixit autem Sara centum vigínti septem annis.
-Genesis Gen 1 23 2 Et mórtua est in civitáte Arbée, quæ est Hebron, in terra Chánaan: venítque Ábraham ut plángeret et fleret eam.
-Genesis Gen 1 23 3 Cumque surrexísset ab offício fúneris, locútus est ad fílios Heth, dicens:
-Genesis Gen 1 23 4 Ádvena sum et peregrínus apud vos: date mihi jus sepúlchri vobíscum, ut sepéliam mórtuum meum.
-Genesis Gen 1 23 5 Respondérunt fílii Heth, dicéntes:
-Genesis Gen 1 23 6 Audi nos, dómine: princeps Dei es apud nos: in eléctis sepúlchris nostris sépeli mórtuum tuum, nullúsque te prohibére póterit quin in monuménto ejus sepélias mórtuum tuum.
-Genesis Gen 1 23 7 Surréxit Ábraham, et adorávit pópulum terræ, fílios vidélicet Heth:
-Genesis Gen 1 23 8 dixítque ad eos: Si placet ánimæ vestræ ut sepéliam mórtuum meum, audíte me, et intercédite pro me apud Ephron fílium Seor:
-Genesis Gen 1 23 9 ut det mihi spelúncam dúplicem, quam habet in extréma parte agri sui: pecúnia digna tradat eam mihi coram vobis in possessiónem sepúlchri.
-Genesis Gen 1 23 10 Habitábat autem Ephron in médio filiórum Heth. Respondítque Ephron ad Ábraham, cunctis audiéntibus qui ingrediebántur portam civitátis illíus, dicens:
-Genesis Gen 1 23 11 Nequáquam ita fiat, dómine mi, sed tu magis auscúlta quod loquor. Agrum trado tibi, et spelúncam quæ in eo est, præséntibus fíliis pópuli mei; sépeli mórtuum tuum.
-Genesis Gen 1 23 12 Adorávit Ábraham coram pópulo terræ.
-Genesis Gen 1 23 13 Et locútus est ad Ephron circumstánte plebe: Quæso ut áudias me: dabo pecúniam pro agro: súscipe eam, et sic sepéliam mórtuum meum in eo.
-Genesis Gen 1 23 14 Respondítque Ephron:
-Genesis Gen 1 23 15 Dómine mi, audi me: terra, quam póstulas, quadringéntis siclis argénti valet: istud est prétium inter me et te: sed quantum est hoc? sépeli mórtuum tuum.
-Genesis Gen 1 23 16 Quod cum audísset Ábraham, appéndit pecúniam, quam Ephron postuláverat, audiéntibus fíliis Heth, quadringéntos siclos argénti probátæ monétæ públicæ.
-Genesis Gen 1 23 17 Confirmatúsque est ager quondam Ephrónis, in quo erat spelúnca duplex, respíciens Mambre, tam ipse, quam spelúnca, et omnes árbores ejus in cunctis términis ejus per circúitum,
-Genesis Gen 1 23 18 Ábrahæ in possessiónem, vidéntibus fíliis Heth, et cunctis qui intrábant portam civitátis illíus.
-Genesis Gen 1 23 19 Atque ita sepelívit Ábraham Saram uxórem suam in spelúnca agri dúplici, quæ respiciébat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chánaan.
-Genesis Gen 1 23 20 Et confirmátus est ager, et antrum quod erat in eo, Ábrahæ in possessiónem monuménti a fíliis Heth.
-Genesis Gen 1 24 1 Erat autem Ábraham senex, dierúmque multórum: et Dóminus in cunctis benedíxerat ei.
-Genesis Gen 1 24 2 Dixítque ad servum seniórem domus suæ, qui prǽerat ómnibus quæ habébat: Pone manum tuam subter femur meum,
-Genesis Gen 1 24 3 ut adjúrem te per Dóminum Deum cæli et terræ, ut non accípias uxórem fílio meo de filiábus Chananæórum, inter quos hábito:
-Genesis Gen 1 24 4 sed ad terram et cognatiónem meam proficiscáris et inde accípias uxórem fílio meo Ísaac.
-Genesis Gen 1 24 5 Respóndit servus: Si nolúerit múlier veníre mecum in terram hanc, numquid redúcere débeo fílium tuum ad locum, de quo egréssus es?
-Genesis Gen 1 24 6 Dixítque Ábraham: Cave nequándo redúcas fílium meum illuc.
-Genesis Gen 1 24 7 Dóminus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitátis meæ, qui locútus est mihi, et jurávit mihi, dicens: Sémini tuo dabo terram hanc: ipse mittet ángelum suum coram te, et accípies inde uxórem fílio meo:
-Genesis Gen 1 24 8 sin autem múlier nolúerit sequi te, non tenéberis juraménto: fílium meum tantum ne redúcas illuc.
-Genesis Gen 1 24 9 Pósuit ergo servus manum sub fémore Ábraham dómini sui, et jurávit illi super sermóne hoc. b
-Genesis Gen 1 24 10 Tulítque decem camélos de grege dómini sui, et ábiit, ex ómnibus bonis ejus portans secum, profectúsque perréxit in Mesopotámiam ad urbem Nachor.
-Genesis Gen 1 24 11 Cumque camélos fecísset accúmbere extra óppidum juxta púteum aquæ véspere, témpore quo solent mulíeres égredi ad hauriéndam aquam, dixit:
-Genesis Gen 1 24 12 Dómine Deus dómini mei Ábraham, occúrre, óbsecro, mihi hódie, et fac misericórdiam cum dómino meo Ábraham.
-Genesis Gen 1 24 13 Ecce ego sto prope fontem aquæ, et fíliæ habitatórum hujus civitátis egrediéntur ad hauriéndam aquam.
-Genesis Gen 1 24 14 Ígitur puélla, cui ego díxero: Inclína hýdriam tuam ut bibam: et illa respónderit: Bibe, quin et camélis tuis dabo potum: ipsa est quam præparásti servo tuo Ísaac: et per hoc intélligam quod féceris misericórdiam cum dómino meo.
-Genesis Gen 1 24 15 Necdum intra se verba compléverat, et ecce Rebécca egrediebátur, fília Báthuel, fílii Melchæ uxóris Nachor fratris Ábraham, habens hýdriam in scápula sua: b
-Genesis Gen 1 24 16 puélla decóra nimis, virgóque pulchérrima, et incógnita viro: descénderat autem ad fontem, et impléverat hýdriam, ac revertebátur.
-Genesis Gen 1 24 17 Occurrítque ei servus, et ait: Pauxíllum aquæ mihi ad bibéndum præbe de hýdria tua.
-Genesis Gen 1 24 18 Quæ respóndit: Bibe, dómine mi: celeritérque depósuit hýdriam super ulnam suam, et dedit ei potum.
-Genesis Gen 1 24 19 Cumque ille bibísset, adjécit: Quin et camélis tuis háuriam aquam, donec cuncti bibant.
-Genesis Gen 1 24 20 Effundénsque hýdriam in canálibus, recúrrit ad púteum ut hauríret aquam: et haustam ómnibus camélis dedit.
-Genesis Gen 1 24 21 Ipse autem contemplabátur eam tácitus, scire volens utrum prósperum iter suum fecísset Dóminus, an non.
-Genesis Gen 1 24 22 Postquam autem bibérunt caméli, prótulit vir ináures áureas, appendéntes siclos duos, et armíllas tótidem pondo siclórum decem.
-Genesis Gen 1 24 23 Dixítque ad eam: Cujus es fília? índica mihi, est in domo patris tui locus ad manéndum?
-Genesis Gen 1 24 24 Quæ respóndit: Fília sum Bathuélis, fílii Melchæ, quem péperit ipsi Nachor.
-Genesis Gen 1 24 25 Et áddidit, dicens: Paleárum quoque et fœni plúrimum est apud nos, et locus spatiósus ad manéndum.
-Genesis Gen 1 24 26 Inclinávit se homo, et adorávit Dóminum, b
-Genesis Gen 1 24 27 dicens: Benedíctus Dóminus Deus dómini mei Ábraham, qui non ábstulit misericórdiam et veritátem suam a dómino meo, et recto itínere me perdúxit in domum fratris dómini mei.
-Genesis Gen 1 24 28 Cucúrrit ítaque puélla, et nuntiávit in domum matris suæ ómnia quæ audíerat.
-Genesis Gen 1 24 29 Habébat autem Rebécca fratrem nómine Laban, qui festínus egréssus est ad hóminem, ubi erat fons.
-Genesis Gen 1 24 30 Cumque vidísset ináures et armíllas in mánibus soróris suæ, et audísset cuncta verba referéntis: Hæc locútus est mihi homo: venit ad virum qui stabat juxta camélos, et prope fontem aquæ:
-Genesis Gen 1 24 31 dixítque ad eum: Ingrédere, benedícte Dómini: cur foris stas? præparávi domum, et locum camélis.
-Genesis Gen 1 24 32 Et introdúxit eum in hospítium: ac destrávit camélos, dedítque páleas et fœnum, et aquam ad lavándos pedes ejus, et virórum qui vénerant cum eo.
-Genesis Gen 1 24 33 Et appósitus est in conspéctu ejus panis. Qui ait: Non cómedam, donec loquar sermónes meos. Respóndit ei: Lóquere. b
-Genesis Gen 1 24 34 At ille: Servus, inquit, Ábraham sum:
-Genesis Gen 1 24 35 et Dóminus benedíxit dómino meo valde, magnificatúsque est: et dedit ei oves et boves, argéntum et aurum, servos et ancíllas, camélos et ásinos.
-Genesis Gen 1 24 36 Et péperit Sara uxor dómini mei fílium dómino meo in senectúte sua, dedítque illi ómnia quæ habúerat.
-Genesis Gen 1 24 37 Et adjurávit me dóminus meus, dicens: Non accípies uxórem fílio meo de filiábus Chananæórum, in quorum terra hábito:
-Genesis Gen 1 24 38 sed ad domum patris mei perges, et de cognatióne mea accípies uxórem fílio meo.
-Genesis Gen 1 24 39 Ego vero respóndi dómino meo: Quid si nolúerit veníre mecum múlier?
-Genesis Gen 1 24 40 Dóminus, ait, in cujus conspéctu ámbulo, mittet ángelum suum tecum, et díriget viam tuam: accipiésque uxórem fílio meo de cognatióne mea, et de domo patris mei.
-Genesis Gen 1 24 41 Ínnocens eris a maledictióne mea, cum véneris ad propínquos meos, et non déderint tibi.
-Genesis Gen 1 24 42 Veni ergo hódie ad fontem aquæ, et dixi: Dómine Deus dómini mei Ábraham, si direxísti viam meam, in qua nunc ámbulo, b
-Genesis Gen 1 24 43 ecce sto juxta fontem aquæ, et virgo, quæ egrediétur ad hauriéndam aquam, audíerit a me: Da mihi pauxíllum aquæ ad bibéndum ex hýdria tua:
-Genesis Gen 1 24 44 et díxerit mihi: Et tu bibe, et camélis tuis háuriam: ipsa est múlier, quam præparávit Dóminus fílio dómini mei.
-Genesis Gen 1 24 45 Dumque hæc tácitus mecum vólverem, appáruit Rebécca véniens cum hýdria, quam portábat in scápula: descendítque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi páululum bíbere.
-Genesis Gen 1 24 46 Quæ festínans depósuit hýdriam de húmero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camélis tuis tríbuam potum. Bibi, et adaquávit camélos.
-Genesis Gen 1 24 47 Interrogavíque eam, et dixi: Cujus es fília? Quæ respóndit: Fília Bathuélis sum, fílii Nachor, quem péperit ei Melcha. Suspéndi ítaque ináures ad ornándam fáciem ejus, et armíllas pósui in mánibus ejus.
-Genesis Gen 1 24 48 Pronúsque adorávi Dóminum, benedícens Dómino Deo dómini mei Ábraham, qui perdúxit me recto itínere, ut súmerem fíliam fratris dómini mei fílio ejus.
-Genesis Gen 1 24 49 Quam ob rem si fácitis misericórdiam et veritátem cum dómino meo, indicáte mihi: sin autem áliud placet, et hoc dícite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinístram.
-Genesis Gen 1 24 50 Responderúntque Laban et Báthuel: A Dómino egréssus est sermo: non póssumus extra plácitum ejus quidquam áliud loqui tecum. b
-Genesis Gen 1 24 51 En Rebécca coram te est, tolle eam, et proficíscere, et sit uxor fílii dómini tui, sicut locútus est Dóminus.
-Genesis Gen 1 24 52 Quod cum audísset puer Ábraham, prócidens adorávit in terram Dóminum.
-Genesis Gen 1 24 53 Prolatísque vasis argénteis, et áureis, ac véstibus, dedit ea Rebéccæ pro múnere: frátribus quoque ejus et matri dona óbtulit.
-Genesis Gen 1 24 54 Ínito convívio, vescéntes páriter et bibéntes mansérunt ibi. Surgens autem mane, locútus est puer: Dimítte me, ut vadam ad dóminum meum.
-Genesis Gen 1 24 55 Responderúntque fratres ejus et mater: Máneat puélla saltem decem dies apud nos, et póstea proficiscétur.
-Genesis Gen 1 24 56 Nolíte, ait, me retinére, quia Dóminus diréxit viam meam: dimíttite me ut pergam ad dóminum meum.
-Genesis Gen 1 24 57 Et dixérunt: Vocémus puéllam, et quærámus ipsíus voluntátem.
-Genesis Gen 1 24 58 Cumque vocáta venísset, sciscitáti sunt: Vis ire cum hómine isto? Quæ ait: Vadam.
-Genesis Gen 1 24 59 Dimisérunt ergo eam, et nutrícem illíus, servúmque Ábraham, et cómites ejus,
-Genesis Gen 1 24 60 imprecántes próspera soróri suæ, atque dicéntes: Soror nostra es, crescas in mille míllia, et possídeat semen tuum portas inimicórum suórum.
-Genesis Gen 1 24 61 Ígitur Rebécca et puéllæ illíus, ascénsis camélis, secútæ sunt virum: qui festínus revertebátur ad dóminum suum. b
-Genesis Gen 1 24 62 Eo autem témpore deambulábat Ísaac per viam quæ ducit ad púteum, cujus nomen est Vivéntis et vidéntis: habitábat enim in terra austráli:
-Genesis Gen 1 24 63 et egréssus fúerat ad meditándum in agro, inclináta jam die: cumque elevásset óculos, vidit camélos veniéntes procul.
-Genesis Gen 1 24 64 Rebécca quoque, conspécto Ísaac, descéndit de camélo,
-Genesis Gen 1 24 65 et ait ad púerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occúrsum nobis? Dixítque ei: Ipse est dóminus meus. At illa tollens cito pállium, opéruit se.
-Genesis Gen 1 24 66 Servus autem cuncta, quæ gésserat, narrávit Ísaac.
-Genesis Gen 1 24 67 Qui introdúxit eam in tabernáculum Saræ matris suæ, et accépit eam uxórem: et in tantum diléxit eam, ut dolórem, qui ex morte matris ejus accíderat, temperáret.
-Genesis Gen 1 25 1 Ábraham vero áliam duxit uxórem nómine Cetúram:
-Genesis Gen 1 25 2 quæ péperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Mádian, et Jesboc, et Sue.
-Genesis Gen 1 25 3 Jecsan quoque génuit Saba et Dadan. Fílii Dadan fuérunt Ássurim, et Latúsim, et Lóomin.
-Genesis Gen 1 25 4 At vero ex Mádian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abída, et Éldaa: omnes hi fílii Cetúræ.
-Genesis Gen 1 25 5 Dedítque Ábraham cuncta quæ posséderat, Ísaac:
-Genesis Gen 1 25 6 fíliis autem concubinárum largítus est múnera, et separávit eos ab Ísaac fílio suo, dum adhuc ipse víveret, ad plagam orientálem.
-Genesis Gen 1 25 7 Fuérunt autem dies vitæ Ábrahæ, centum septuagínta quinque anni.
-Genesis Gen 1 25 8 Et defíciens mórtuus est in senectúte bona, provectǽque ætátis et plenus diérum: congregatúsque est ad pópulum suum.
-Genesis Gen 1 25 9 Et sepeliérunt eum Ísaac et Ísmaël fílii sui in spelúnca dúplici, quæ sita est in agro Ephron fílii Seor Hethǽi, e regióne Mambre,
-Genesis Gen 1 25 10 quem émerat a fíliis Heth: ibi sepúltus est ipse, et Sara uxor ejus.
-Genesis Gen 1 25 11 Et post óbitum illíus benedíxit Deus Ísaac fílio ejus, qui habitábat juxta púteum nómine Vivéntis et vidéntis.
-Genesis Gen 1 25 12 Hæ sunt generatiónes Ísmaël fílii Ábrahæ, quem péperit ei Agar Ægýptia, fámula Saræ: et b
-Genesis Gen 1 25 13 hæc nómina filiórum ejus in vocábulis et generatiónibus suis. Primogénitus Ismaélis Nábaioth, deínde Cedar, et Ádbeel, et Mabsam,
-Genesis Gen 1 25 14 Masma quoque, et Duma, et Massa,
-Genesis Gen 1 25 15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.
-Genesis Gen 1 25 16 Isti sunt fílii Ismaélis: et hæc nómina per castélla et óppida eórum, duódecim príncipes tríbuum suárum.
-Genesis Gen 1 25 17 Et facti sunt anni vitæ Ismaélis centum trigínta septem, deficiénsque mórtuus est, et appósitus ad pópulum suum.
-Genesis Gen 1 25 18 Habitávit autem ab Hevíla usque Sur, quæ réspicit Ægýptum introëúntibus Assýrios; coram cunctis frátribus suis óbiit.
-Genesis Gen 1 25 19 Hæ quoque sunt generatiónes Ísaac fílii Ábraham: Ábraham génuit Ísaac: b
-Genesis Gen 1 25 20 qui cum quadragínta esset annórum, duxit uxórem Rebéccam fíliam Bathuélis Syri de Mesopotámia, sorórem Laban.
-Genesis Gen 1 25 21 Deprecatúsque est Ísaac Dóminum pro uxóre sua, eo quod esset stérilis: qui exaudívit eum, et dedit concéptum Rebéccæ.
-Genesis Gen 1 25 22 Sed collidebántur in útero ejus párvuli; quæ ait: Si sic mihi futúrum erat, quid necésse fuit concípere? perrexítque ut consúleret Dóminum.
-Genesis Gen 1 25 23 Qui respóndens ait: Duæ gentes sunt in útero tuo, et duo pópuli ex ventre tuo dividéntur, populúsque pópulum superábit, et major sérviet minóri.
-Genesis Gen 1 25 24 Jam tempus pariéndi advénerat, et ecce gémini in útero ejus repérti sunt.
-Genesis Gen 1 25 25 Qui prior egréssus est, rufus erat, et totus in morem pellis híspidus: vocatúmque est nomen ejus Esau. Prótinus alter egrédiens, plantam fratris tenébat manu: et idcírco appellávit eum Jacob.
-Genesis Gen 1 25 26 Sexagenárius erat Ísaac quando nati sunt ei párvuli.
-Genesis Gen 1 25 27 Quibus adúltis, factus est Esau vir gnarus venándi, et homo agrícola: Jacob autem vir simplex habitábat in tabernáculis. b
-Genesis Gen 1 25 28 Ísaac amábat Esau, eo quod de venatiónibus illíus vescerétur: et Rebécca diligébat Jacob.
-Genesis Gen 1 25 29 Coxit autem Jacob pulméntum: ad quem cum venísset Esau de agro lassus,
-Genesis Gen 1 25 30 ait: Da mihi de coctióne hac rufa, quia óppido lassus sum. Quam ob causam vocátum est nomen ejus Edom.
-Genesis Gen 1 25 31 Cui dixit Jacob: Vende mihi primogénita tua.
-Genesis Gen 1 25 32 Ille respóndit: En mórior, quid mihi próderunt primogénita?
-Genesis Gen 1 25 33 Ait Jacob: Jura ergo mihi. Jurávit ei Esau et véndidit primogénita.
-Genesis Gen 1 25 34 Et sic, accépto pane et lentis edúlio, comédit et bibit, et ábiit, parvipéndens quod primogénita vendidísset.
-Genesis Gen 1 26 1 Orta autem fame super terram post eam sterilitátem, quæ accíderat in diébus Ábraham, ábiit Ísaac ad Abímelech regem Palæstinórum in Gerára.
-Genesis Gen 1 26 2 Apparuítque ei Dóminus, et ait: Ne descéndas in Ægýptum, sed quiésce in terra quam díxero tibi,
-Genesis Gen 1 26 3 et peregrináre in ea: eróque tecum, et benedícam tibi: tibi enim et sémini tuo dabo univérsas regiónes has, complens juraméntum quod spopóndi Ábraham patri tuo.
-Genesis Gen 1 26 4 Et multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli: dabóque pósteris tuis univérsas regiónes has: et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terræ,
-Genesis Gen 1 26 5 eo quod obedíerit Ábraham voci meæ, et custodíerit præcépta et mandáta mea, et cæremónias legésque serváverit.
-Genesis Gen 1 26 6 Mansit ítaque Ísaac in Geráris.
-Genesis Gen 1 26 7 Qui cum interrogarétur a viris loci illíus super uxóre sua, respóndit: Soror mea est: timúerat enim confitéri quod sibi esset sociáta conjúgio, réputans ne forte interfícerent eum propter illíus pulchritúdinem.
-Genesis Gen 1 26 8 Cumque pertransíssent dies plúrimi, et ibídem morarétur, prospíciens Abímelech rex Palæstinórum per fenéstram, vidit eum jocántem cum Rebécca uxóre sua.
-Genesis Gen 1 26 9 Et accersíto eo, ait: Perspícuum est quod uxor tua sit: cur mentítus es eam sorórem tuam esse? Respóndit: Tímui ne mórerer propter eam.
-Genesis Gen 1 26 10 Dixítque Abímelech: Quare imposuísti nobis? pótuit coíre quíspiam de pópulo cum uxóre tua, et indúxeras super nos grande peccátum. Præcepítque omni pópulo, dicens:
-Genesis Gen 1 26 11 Qui tetígerit hóminis hujus uxórem, morte moriétur.
-Genesis Gen 1 26 12 Sevit autem Ísaac in terra illa, et invénit in ipso anno céntuplum: benedixítque ei Dóminus. b
-Genesis Gen 1 26 13 Et locupletátus est homo, et ibat profíciens atque succréscens, donec magnus veheménter efféctus est:
-Genesis Gen 1 26 14 hábuit quoque possessiónes óvium et armentórum, et famíliæ plúrimum. Ob hoc invidéntes ei Palæstíni,
-Genesis Gen 1 26 15 omnes púteos, quos fóderant servi patris illíus Ábraham, illo témpore obstruxérunt, impléntes humo:
-Genesis Gen 1 26 16 in tantum, ut ipse Abímelech díceret ad Ísaac: Recéde a nobis, quóniam poténtior nobis factus es valde.
-Genesis Gen 1 26 17 Et ille discédens, ut veníret ad torréntem Geráræ, habitarétque ibi,
-Genesis Gen 1 26 18 rursum fodit álios púteos, quos fóderant servi patris sui Ábraham, et quos, illo mórtuo, olim obstrúxerant Philísthiim: appellavítque eos eísdem nomínibus quibus ante pater vocáverat.
-Genesis Gen 1 26 19 Foderúntque in torrénte, et reperérunt aquam vivam.
-Genesis Gen 1 26 20 Sed et ibi júrgium fuit pastórum Geráræ advérsus pastóres Ísaac, dicéntium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen pútei ex eo, quod accíderat, vocávit Calúmniam.
-Genesis Gen 1 26 21 Fodérunt autem et álium: et pro illo quoque rixáti sunt, appellavítque eum Inimicítias.
-Genesis Gen 1 26 22 Proféctus inde fodit álium púteum, pro quo non contendérunt: ítaque vocávit nomen ejus Latitúdo, dicens: Nunc dilatávit nos Dóminus, et fecit créscere super terram.
-Genesis Gen 1 26 23 Ascéndit autem ex illo loco in Bersabée,
-Genesis Gen 1 26 24 ubi appáruit ei Dóminus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Ábraham patris tui: noli timére, quia ego tecum sum: benedícam tibi, et multiplicábo semen tuum propter servum meum Ábraham.
-Genesis Gen 1 26 25 Ítaque ædificávit ibi altáre: et invocáto nómine Dómini, exténdit tabernáculum, præcepítque servis suis ut fóderent púteum.
-Genesis Gen 1 26 26 Ad quem locum cum veníssent de Geráris Abímelech, et Óchozath amícus illíus, et Phicol dux mílitum, b
-Genesis Gen 1 26 27 locútus est eis Ísaac: Quid venístis ad me, hóminem quem odístis, et expulístis a vobis?
-Genesis Gen 1 26 28 Qui respondérunt: Vídimus tecum esse Dóminum, et idcírco nos díximus: Sit juraméntum inter nos, et ineámus fœdus,
-Genesis Gen 1 26 29 ut non fácias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuórum attígimus, nec fécimus quod te lǽderet: sed cum pace dimísimus auctum benedictióne Dómini.
-Genesis Gen 1 26 30 Fecit ergo eis convívium, et post cibum et potum
-Genesis Gen 1 26 31 surgéntes mane, juravérunt sibi mútuo: dimisítque eos Ísaac pacífice in locum suum.
-Genesis Gen 1 26 32 Ecce autem venérunt in ipso die servi Ísaac annuntiántes ei de púteo, quem fóderant, atque dicéntes: Invénimus aquam.
-Genesis Gen 1 26 33 Unde appellávit eum Abundántiam: et nomen urbi impósitum est Bersabée, usque in præséntem diem.
-Genesis Gen 1 26 34 Esau vero quadragenárius duxit uxóres, Judith fíliam Beéri Hethǽi, et Básemath fíliam Elon ejúsdem loci: b
-Genesis Gen 1 26 35 quæ ambæ offénderant ánimum Ísaac et Rebéccæ.
-Genesis Gen 1 27 1 Sénuit autem Ísaac, et caligavérunt óculi ejus, et vidére non póterat: vocavítque Esau fílium suum majórem, et dixit ei: Fili mi? Qui respóndit: Adsum.
-Genesis Gen 1 27 2 Cui pater: Vides, inquit, quod senúerim, et ignórem diem mortis meæ.
-Genesis Gen 1 27 3 Sume arma tua, pháretram, et arcum, et egrédere foras: cumque venátu áliquid apprehénderis,
-Genesis Gen 1 27 4 fac mihi inde pulméntum sicut velle me nosti, et affer ut cómedam: et benedícat tibi ánima mea ántequam móriar.
-Genesis Gen 1 27 5 Quod cum audísset Rebécca, et ille abiísset in agrum ut jussiónem patris impléret, b
-Genesis Gen 1 27 6 dixit fílio suo Jacob: Audívi patrem tuum loquéntem cum Esau fratre tuo, et dicéntem ei:
-Genesis Gen 1 27 7 Affer mihi de venatióne tua, et fac cibos ut cómedam, et benedícam tibi coram Dómino ántequam móriar.
-Genesis Gen 1 27 8 Nunc ergo, fili mi, acquiésce consíliis meis:
-Genesis Gen 1 27 9 et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos óptimos, ut fáciam ex eis escas patri tuo, quibus libénter véscitur:
-Genesis Gen 1 27 10 quas cum intúleris, et coméderit, benedícat tibi priúsquam moriátur.
-Genesis Gen 1 27 11 Cui ille respóndit: Nosti quod Esau frater meus homo pilósus sit, et ego lenis:
-Genesis Gen 1 27 12 si attrectáverit me pater meus, et sénserit, tímeo ne putet me sibi voluísse illúdere, et indúcam super me maledictiónem pro benedictióne.
-Genesis Gen 1 27 13 Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledíctio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.
-Genesis Gen 1 27 14 Ábiit, et áttulit, dedítque matri. Parávit illa cibos, sicut velle nóverat patrem illíus.
-Genesis Gen 1 27 15 Et véstibus Esau valde bonis, quas apud se habébat domi, índuit eum:
-Genesis Gen 1 27 16 pelliculásque hædórum circumdédit mánibus, et colli nuda protéxit:
-Genesis Gen 1 27 17 dedítque pulméntum, et panes, quos cóxerat, trádidit.
-Genesis Gen 1 27 18 Quibus illátis, dixit: Pater mi? At ille respóndit: Áudio. Quis es tu, fili mi? b
-Genesis Gen 1 27 19 Dixítque Jacob: Ego sum primogénitus tuus Esau: feci sicut præcepísti mihi: surge, sede, et cómede de venatióne mea, ut benedícat mihi ánima tua.
-Genesis Gen 1 27 20 Rursúmque Ísaac ad fílium suum: Quómodo, inquit, tam cito inveníre potuísti, fili mi? Qui respóndit: Volúntas Dei fuit ut cito occúrreret mihi quod volébam.
-Genesis Gen 1 27 21 Dixítque Ísaac: Accéde huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis fílius meus Esau, an non.
-Genesis Gen 1 27 22 Accéssit ille ad patrem, et palpáto eo, dixit Ísaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau.
-Genesis Gen 1 27 23 Et non cognóvit eum, quia pilósæ manus similitúdinem majóris exprésserant. Benedícens ergo illi, b
-Genesis Gen 1 27 24 ait: Tu es fílius meus Esau? Respóndit: Ego sum.
-Genesis Gen 1 27 25 At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatióne tua, fili mi, ut benedícat tibi ánima mea. Quos cum oblátos comedísset, óbtulit ei étiam vinum. Quo hausto,
-Genesis Gen 1 27 26 dixit ad eum: Accéde ad me, et da mihi ósculum, fili mi.
-Genesis Gen 1 27 27 Accéssit, et osculátus est eum. Statímque ut sensit vestimentórum illíus fragrántiam, benedícens illi, ait: Ecce odor fílii mei sicut odor agri pleni, cui benedíxit Dóminus.
-Genesis Gen 1 27 28 Det tibi Deus de rore cæli et de pinguédine terræ abundántiam fruménti et vini.
-Genesis Gen 1 27 29 Et sérviant tibi pópuli, et adórent te tribus: esto dóminus fratrum tuórum, et incurvéntur ante te fílii matris tuæ: qui maledíxerit tibi, sit ille maledíctus, et qui benedíxerit tibi, benedictiónibus repleátur.
-Genesis Gen 1 27 30 Vix Ísaac sermónem impléverat, et egrésso Jacob foras, venit Esau,
-Genesis Gen 1 27 31 coctósque de venatióne cibos íntulit patri, dicens: Surge, pater mi, et cómede de venatióne fílii tui, ut benedícat mihi ánima tua.
-Genesis Gen 1 27 32 Dixítque illi Ísaac: Quis enim es tu? Qui respóndit: Ego sum fílius tuus primogénitus Esau.
-Genesis Gen 1 27 33 Expávit Ísaac stupóre veheménti: et ultra quam credi potest admírans, ait: Quis ígitur ille est qui dudum captam venatiónem áttulit mihi, et comédi ex ómnibus priúsquam tu veníres; benedixíque ei, et erit benedíctus?
-Genesis Gen 1 27 34 Audítis Esau sermónibus patris, irrúgiit clamóre magno: et consternátus, ait: Bénedic étiam et mihi, pater mi. b
-Genesis Gen 1 27 35 Qui ait: Venit germánus tuus fraudulénter, et accépit benedictiónem tuam.
-Genesis Gen 1 27 36 At ille subjúnxit: Juste vocátum est nomen ejus Jacob: supplantávit enim me en áltera vice: primogénita mea ante tulit, et nunc secúndo surrípuit benedictiónem meam. Rursúmque ad patrem: Numquid non reservásti, ait, et mihi benedictiónem?
-Genesis Gen 1 27 37 Respóndit Ísaac: Dóminum tuum illum constítui, et omnes fratres ejus servitúti illíus subjugávi; fruménto et vino stabilívi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid fáciam?
-Genesis Gen 1 27 38 Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictiónem habes, pater? mihi quoque óbsecro ut benedícas. Cumque ejulátu magno fleret,
-Genesis Gen 1 27 39 motus Ísaac, dixit ad eum: In pinguédine terræ, et in rore cæli désuper,
-Genesis Gen 1 27 40 erit benedíctio tua. Vives in gládio, et fratri tuo sérvies: tempúsque véniet, cum excútias et solvas jugum ejus de cervícibus tuis.
-Genesis Gen 1 27 41 Óderat ergo semper Esau Jacob pro benedictióne qua benedíxerat ei pater: dixítque in corde suo: Vénient dies luctus patris mei, et occídam Jacob fratrem meum. b
-Genesis Gen 1 27 42 Nuntiáta sunt hæc Rebéccæ: quæ mittens et vocans Jacob fílium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minátur ut occídat te.
-Genesis Gen 1 27 43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consúrgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:
-Genesis Gen 1 27 44 habitabísque cum eo dies paucos, donec requiéscat furor fratris tui,
-Genesis Gen 1 27 45 et cesset indignátio ejus, obliviscatúrque eórum quæ fecísti in eum: póstea mittam, et addúcam te inde huc: cur utróque orbábor fílio in uno die?
-Genesis Gen 1 27 46 Dixítque Rebécca ad Ísaac: Tædet me vitæ meæ propter fílias Heth: si accéperit Jacob uxórem de stirpe hujus terræ, nolo vívere.
-Genesis Gen 1 28 1 Vocávit ítaque Ísaac Jacob, et benedíxit eum, præcepítque ei dicens: Noli accípere cónjugem de génere Chánaan:
-Genesis Gen 1 28 2 sed vade, et proficíscere in Mesopotámiam Sýriæ, ad domum Báthuel patris matris tuæ, et áccipe tibi inde uxórem de filiábus Laban avúnculi tui.
-Genesis Gen 1 28 3 Deus autem omnípotens benedícat tibi, et créscere te fáciat, atque multíplicet, ut sis in turbas populórum.
-Genesis Gen 1 28 4 Et det tibi benedictiónes Ábrahæ, et sémini tuo post te: ut possídeas terram peregrinatiónis tuæ, quam pollícitus est avo tuo.
-Genesis Gen 1 28 5 Cumque dimisísset eum Ísaac, proféctus venit in Mesopotámiam Sýriæ ad Laban fílium Báthuel Syri, fratrem Rebéccæ matris suæ.
-Genesis Gen 1 28 6 Videns autem Esau quod benedixísset pater suus Jacob, et misísset eum in Mesopotámiam Sýriæ, ut inde uxórem dúceret; et quod post benedictiónem præcepísset ei, dicens: Non accípies uxórem de filiábus Chánaan:
-Genesis Gen 1 28 7 quodque obédiens Jacob paréntibus suis isset in Sýriam:
-Genesis Gen 1 28 8 probans quoque quod non libénter aspíceret fílias Chánaan pater suus:
-Genesis Gen 1 28 9 ivit ad Ismaélem, et duxit uxórem absque iis, quas prius habébat, Máheleth fíliam Ísmaël fílii Ábraham, sorórem Nábaioth.
-Genesis Gen 1 28 10 Ígitur egréssus Jacob de Bersabée, pergébat Haran. b
-Genesis Gen 1 28 11 Cumque venísset ad quemdam locum, et vellet in eo requiéscere post solis occúbitum, tulit de lapídibus qui jacébant, et suppónens cápiti suo, dormívit in eódem loco.
-Genesis Gen 1 28 12 Vidítque in somnis scalam stantem super terram, et cacúmen illíus tangens cælum: ángelos quoque Dei ascendéntes et descendéntes per eam,
-Genesis Gen 1 28 13 et Dóminum inníxum scalæ dicéntem sibi: Ego sum Dóminus Deus Ábraham patris tui, et Deus Ísaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et sémini tuo.
-Genesis Gen 1 28 14 Erítque semen tuum quasi pulvis terræ: dilatáberis ad occidéntem, et oriéntem, et septentriónem, et merídiem: et benedicéntur in te et in sémine tuo cunctæ tribus terræ.
-Genesis Gen 1 28 15 Et ero custos tuus quocúmque perréxeris, et redúcam te in terram hanc: nec dimíttam nisi complévero univérsa quæ dixi.
-Genesis Gen 1 28 16 Cumque evigilásset Jacob de somno, ait: Vere Dóminus est in loco isto, et ego nesciébam. b
-Genesis Gen 1 28 17 Pavénsque, Quam terríbilis est, inquit, locus iste! non est hic áliud nisi domus Dei, et porta cæli.
-Genesis Gen 1 28 18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lápidem quem supposúerat cápiti suo, et eréxit in títulum, fundens óleum désuper.
-Genesis Gen 1 28 19 Appellavítque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabátur.
-Genesis Gen 1 28 20 Vovit étiam votum, dicens: Si fúerit Deus mecum, et custodíerit me in via, per quam ego ámbulo, et déderit mihi panem ad vescéndum, et vestiméntum ad induéndum,
-Genesis Gen 1 28 21 reversúsque fúero próspere ad domum patris mei: erit mihi Dóminus in Deum,
-Genesis Gen 1 28 22 et lapis iste, quem eréxi in títulum, vocábitur Domus Dei: cunctorúmque quæ déderis mihi, décimas ófferam tibi.
-Genesis Gen 1 29 1 Proféctus ergo Jacob venit in terram orientálem.
-Genesis Gen 1 29 2 Et vidit púteum in agro, tres quoque greges óvium accubántes juxta eum: nam ex illo adaquabántur pécora, et os ejus grandi lápide claudebátur.
-Genesis Gen 1 29 3 Morísque erat ut cunctis óvibus congregátis devólverent lápidem, et reféctis grégibus rursum super os pútei pónerent.
-Genesis Gen 1 29 4 Dixítque ad pastóres: Fratres, unde estis? Qui respondérunt: De Haran.
-Genesis Gen 1 29 5 Quos intérrogans, Numquid, ait, nostis Laban fílium Nachor? Dixérunt: Nóvimus.
-Genesis Gen 1 29 6 Sanúsne est? inquit. Valet, ínquiunt: et ecce Rachel fília ejus venit cum grege suo.
-Genesis Gen 1 29 7 Dixítque Jacob: Adhuc multum diéi súperest, nec est tempus ut reducántur ad caulas greges: date ante potum óvibus, et sic eas ad pastum redúcite.
-Genesis Gen 1 29 8 Qui respondérunt: Non póssumus, donec ómnia pécora congregéntur, et amoveámus lápidem de ore pútei, ut adaquémus greges.
-Genesis Gen 1 29 9 Adhuc loquebántur, et ecce Rachel veniébat cum óvibus patris sui: nam gregem ipsa pascébat.
-Genesis Gen 1 29 10 Quam cum vidísset Jacob, et sciret consobrínam suam, ovésque Laban avúnculi sui, amóvit lápidem quo púteus claudebátur.
-Genesis Gen 1 29 11 Et adaquáto grege, osculátus est eam: et eleváta voce flevit,
-Genesis Gen 1 29 12 et indicávit ei quod frater esset patris sui, et fílius Rebéccæ: at illa festínans nuntiávit patri suo.
-Genesis Gen 1 29 13 Qui cum audísset venísse Jacob fílium soróris suæ, cucúrrit óbviam ei: complexúsque eum, et in óscula ruens, duxit in domum suam. Audítis autem causis itíneris, b
-Genesis Gen 1 29 14 respóndit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impléti sunt dies mensis uníus,
-Genesis Gen 1 29 15 dixit ei: Num quia frater meus es, gratis sérvies mihi? dic quid mercédis accípias.
-Genesis Gen 1 29 16 Habébat vero duas fílias: nomen majóris Lia, minor vero appellabátur Rachel.
-Genesis Gen 1 29 17 Sed Lia lippis erat óculis: Rachel decóra fácie, et venústo aspéctu.
-Genesis Gen 1 29 18 Quam díligens Jacob, ait: Sérviam tibi pro Rachel fília tua minóre, septem annis.
-Genesis Gen 1 29 19 Respóndit Laban: Mélius est ut tibi eam dem quam álteri viro: mane apud me.
-Genesis Gen 1 29 20 Servívit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbántur illi pauci dies præ amóris magnitúdine.
-Genesis Gen 1 29 21 Dixítque ad Laban: Da mihi uxórem meam: quia jam tempus implétum est, ut ingrédiar ad illam. b
-Genesis Gen 1 29 22 Qui vocátis multis amicórum turbis ad convívium, fecit núptias.
-Genesis Gen 1 29 23 Et véspere Liam fíliam suam introdúxit ad eum,
-Genesis Gen 1 29 24 dans ancíllam fíliæ, Zelpham nómine. Ad quam cum ex more Jacob fuísset ingréssus, facto mane vidit Liam:
-Genesis Gen 1 29 25 et dixit ad sócerum suum: Quid est quod fácere voluísti? nonne pro Rachel servívi tibi? quare imposuísti mihi?
-Genesis Gen 1 29 26 Respóndit Laban: Non est in loco nostro consuetúdinis, ut minóres ante tradámus ad núptias.
-Genesis Gen 1 29 27 Imple hebdómadam diérum hujus cópulæ: et hanc quoque dabo tibi pro ópere quo servitúrus es mihi septem annis áliis.
-Genesis Gen 1 29 28 Acquiévit plácito: et hebdómada transácta, Rachel duxit uxórem:
-Genesis Gen 1 29 29 cui pater servam Balam tradíderat.
-Genesis Gen 1 29 30 Tandémque potítus optátis núptiis, amórem sequéntis prióri prǽtulit, sérviens apud eum septem annis áliis.
-Genesis Gen 1 29 31 Videns autem Dóminus quod despíceret Liam, apéruit vulvam ejus, soróre stérili permanénte. b
-Genesis Gen 1 29 32 Quæ concéptum génuit fílium, vocavítque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dóminus humilitátem meam: nunc amábit me vir meus.
-Genesis Gen 1 29 33 Rursúmque concépit et péperit fílium, et ait: Quóniam audívit me Dóminus habéri contémptui, dedit étiam istum mihi; vocavítque nomen ejus Símeon.
-Genesis Gen 1 29 34 Concepítque tértio, et génuit álium fílium: dixítque: Nunc quoque copulábitur mihi marítus meus: eo quod pepérerim ei tres fílios: et idcírco appellávit nomen ejus Levi.
-Genesis Gen 1 29 35 Quarto concépit, et péperit fílium, et ait: Modo confitébor Dómino, et ob hoc vocávit eum Judam: cessavítque párere.
-Genesis Gen 1 30 1 Cernens autem Rachel quod infecúnda esset, invídit soróri suæ, et ait maríto suo: Da mihi líberos, alióquin móriar.
-Genesis Gen 1 30 2 Cui irátus respóndit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privávit te fructu ventris tui?
-Genesis Gen 1 30 3 At illa: Hábeo, inquit, fámulam Balam: ingrédere ad illam, ut páriat super génua mea, et hábeam ex illa fílios.
-Genesis Gen 1 30 4 Dedítque illi Balam in conjúgium: quæ,
-Genesis Gen 1 30 5 ingrésso ad se viro, concépit, et péperit fílium.
-Genesis Gen 1 30 6 Dixítque Rachel: Judicávit mihi Dóminus, et exaudívit vocem meam, dans mihi fílium, et idcírco appellávit nomen ejus Dan.
-Genesis Gen 1 30 7 Rursúmque Bala concípiens, péperit álterum,
-Genesis Gen 1 30 8 pro quo ait Rachel: Comparávit me Deus cum soróre mea, et inválui: vocavítque eum Néphthali.
-Genesis Gen 1 30 9 Séntiens Lia quod párere desiísset, Zelpham ancíllam suam maríto trádidit.
-Genesis Gen 1 30 10 Qua post concéptum edénte fílium,
-Genesis Gen 1 30 11 dixit: Felíciter, et idcírco vocávit nomen ejus Gad.
-Genesis Gen 1 30 12 Péperit quoque Zelpha álterum.
-Genesis Gen 1 30 13 Dixítque Lia: Hoc pro beatitúdine mea: beátam quippe me dicent mulíeres: proptérea appellávit eum Aser.
-Genesis Gen 1 30 14 Egréssus autem Ruben témpore messis tritíceæ in agrum, réperit mandrágoras, quas matri Liæ détulit. Dixítque Rachel: Da mihi partem de mandrágoris fílii tui. b
-Genesis Gen 1 30 15 Illa respóndit: Parúmne tibi vidétur quod præripúeris marítum mihi, nisi étiam mandrágoras fílii mei túleris? Ait Rachel: Dórmiat tecum hac nocte pro mandrágoris fílii tui.
-Genesis Gen 1 30 16 Redeuntíque ad vésperam Jacob de agro, egréssa est in occúrsum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrábis: quia mercéde condúxi te pro mandrágoris fílii mei. Dormivítque cum ea nocte illa.
-Genesis Gen 1 30 17 Et exaudívit Deus preces ejus, concepítque et péperit fílium quintum,
-Genesis Gen 1 30 18 et ait: Dedit Deus mercédem mihi, quia dedi ancíllam meam viro meo: appellavítque nomen ejus Íssachar.
-Genesis Gen 1 30 19 Rursum Lia concípiens, péperit sextum fílium,
-Genesis Gen 1 30 20 et ait: Dotávit me Deus dote bona: étiam hac vice mecum erit marítus meus, eo quod genúerim ei sex fílios: et idcírco appellávit nomen ejus Zábulon.
-Genesis Gen 1 30 21 Post quem péperit fíliam, nómine Dinam.
-Genesis Gen 1 30 22 Recordátus quoque Dóminus Rachélis, exaudívit eam, et apéruit vulvam ejus.
-Genesis Gen 1 30 23 Quæ concépit, et péperit fílium, dicens: Ábstulit Deus oppróbrium meum.
-Genesis Gen 1 30 24 Et vocávit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dóminus fílium álterum.
-Genesis Gen 1 30 25 Nato autem Joseph, dixit Jacob sócero suo: Dimítte me ut revértar in pátriam, et ad terram meam. b
-Genesis Gen 1 30 26 Da mihi uxóres, et líberos meos, pro quibus servívi tibi, ut ábeam: tu nosti servitútem qua servívi tibi.
-Genesis Gen 1 30 27 Ait illi Laban: Invéniam grátiam in conspéctu tuo, experiménto dídici, quia benedíxerit mihi Deus propter te:
-Genesis Gen 1 30 28 constítue mercédem tuam quam dem tibi.
-Genesis Gen 1 30 29 At ille respóndit: Tu nosti quómodo servíerim tibi, et quanta in mánibus meis fúerit posséssio tua.
-Genesis Gen 1 30 30 Módicum habuísti ántequam venírem ad te, et nunc dives efféctus es: benedixítque tibi Dóminus ad intróitum meum. Justum est ígitur ut aliquándo provídeam étiam dómui meæ.
-Genesis Gen 1 30 31 Dixítque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si féceris quod póstulo, íterum pascam, et custódiam pécora tua.
-Genesis Gen 1 30 32 Gyra omnes greges tuos, et sépara cunctas oves várias, et sparso véllere; quodcúmque furvum, et maculósum, variúmque fúerit, tam in óvibus quam in capris, erit merces mea.
-Genesis Gen 1 30 33 Respondebítque mihi cras justítia mea, quando pláciti tempus advénerit coram te: et ómnia quæ non fúerint vária, et maculósa, et furva, tam in óvibus quam in capris, furti me árguent.
-Genesis Gen 1 30 34 Dixítque Laban: Gratum hábeo quod petis.
-Genesis Gen 1 30 35 Et separávit in die illa capras, et oves, et hircos, et aríetes vários, atque maculósos: cunctum autem gregem unicolórem, id est albi et nigri vélleris, trádidit in manu filiórum suórum.
-Genesis Gen 1 30 36 Et pósuit spátium itíneris trium diérum inter se et génerum, qui pascébat réliquos greges ejus.
-Genesis Gen 1 30 37 Tollens ergo Jacob virgas popúleas vírides, et amygdálinas, et ex plátanis, ex parte decorticávit eas: detractísque cortícibus, in his, quæ spoliáta fúerant, candor appáruit: illa vero quæ íntegra fúerant, virídia permansérunt: atque in hunc modum color efféctus est várius. b
-Genesis Gen 1 30 38 Posuítque eas in canálibus, ubi effundebátur aqua: ut cum veníssent greges ad bibéndum, ante óculos habérent virgas, et in aspéctu eárum concíperent.
-Genesis Gen 1 30 39 Factúmque est ut in ipso calóre cóitus, oves intueréntur virgas, et párerent maculósa, et vária, et divérso colóre respérsa.
-Genesis Gen 1 30 40 Divisítque gregem Jacob, et pósuit virgas in canálibus ante óculos aríetum: erant autem alba et nigra quæque, Laban; cétera vero, Jacob, separátis inter se grégibus. b
-Genesis Gen 1 30 41 Ígitur quando primo témpore ascendebántur oves, ponébat Jacob virgas in canálibus aquárum ante óculos aríetum et óvium, ut in eárum contemplatióne concíperent:
-Genesis Gen 1 30 42 quando vero serótina admissúra erat, et concéptus extrémus, non ponébat eas. Factáque sunt ea quæ erant serótina, Laban: et quæ primi témporis, Jacob.
-Genesis Gen 1 30 43 Ditatúsque est homo ultra modum, et hábuit greges multos, ancíllas et servos, camélos et ásinos.
-Genesis Gen 1 31 1 Postquam autem audívit verba filiórum Laban dicéntium: Tulit Jacob ómnia quæ fuérunt patris nostri, et de illíus facultáte ditátus, factus est ínclytus:
-Genesis Gen 1 31 2 animadvértit quoque fáciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustértius,
-Genesis Gen 1 31 3 máxime dicénte sibi Dómino: Revértere in terram patrum tuórum, et ad generatiónem tuam, eróque tecum.
-Genesis Gen 1 31 4 Misit, et vocávit Rachel et Liam in agrum, ubi pascébat greges,
-Genesis Gen 1 31 5 dixítque eis: Vídeo fáciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustértius: Deus autem patris mei fuit mecum.
-Genesis Gen 1 31 6 Et ipsæ nostis quod totis víribus meis servíerim patri vestro.
-Genesis Gen 1 31 7 Sed et pater vester circumvénit me et mutávit mercédem meam decem vícibus: et tamen non dimísit eum Deus ut nocéret mihi.
-Genesis Gen 1 31 8 Si quando dixit: Váriæ erunt mercédes tuæ: pariébant omnes oves vários fœtus; quando vero e contrário, ait: Alba quæque accípies pro mercéde: omnes greges alba peperérunt.
-Genesis Gen 1 31 9 Tulítque Deus substántiam patris vestri, et dedit mihi.
-Genesis Gen 1 31 10 Postquam enim concéptus óvium tempus advénerat, levávi óculos meos, et vidi in somnis ascendéntes mares super féminas, vários et maculósos, et diversórum colórum.
-Genesis Gen 1 31 11 Dixítque ángelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respóndi: Adsum.
-Genesis Gen 1 31 12 Qui ait: Leva óculos tuos, et vide univérsos másculos ascendéntes super féminas, vários, maculósos, atque respérsos. Vidi enim ómnia quæ fecit tibi Laban.
-Genesis Gen 1 31 13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxísti lápidem, et votum vovísti mihi. Nunc ergo surge, et egrédere de terra hac, revértens in terram nativitátis tuæ.
-Genesis Gen 1 31 14 Responderúntque Rachel et Lia: Numquid habémus resídui quidquam in facultátibus et hæreditáte domus patris nostri?
-Genesis Gen 1 31 15 nonne quasi aliénas reputávit nos, et véndidit, comedítque prétium nostrum?
-Genesis Gen 1 31 16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas trádidit nobis, ac fíliis nostris: unde ómnia quæ præcépit tibi Deus, fac.
-Genesis Gen 1 31 17 Surréxit ítaque Jacob, et impósitis líberis ac conjúgibus suis super camélos, ábiit. b
-Genesis Gen 1 31 18 Tulítque omnem substántiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotámia acquisíerat, pergens ad Ísaac patrem suum in terram Chánaan.
-Genesis Gen 1 31 19 Eo témpore íerat Laban ad tondéndas oves, et Rachel furáta est idóla patris sui.
-Genesis Gen 1 31 20 Noluítque Jacob confitéri sócero suo quod fúgeret.
-Genesis Gen 1 31 21 Cumque abiísset tam ipse quam ómnia quæ juris sui erant, et amne transmísso pérgeret contra montem Gálaad,
-Genesis Gen 1 31 22 nuntiátum est Laban die tértio quod fúgeret Jacob.
-Genesis Gen 1 31 23 Qui, assúmptis frátribus suis, persecútus est eum diébus septem: et comprehéndit eum in monte Gálaad.
-Genesis Gen 1 31 24 Vidítque in somnis dicéntem sibi Deum: Cave ne quidquam áspere loquáris contra Jacob.
-Genesis Gen 1 31 25 Jamque Jacob exténderat in monte tabernáculum: cumque ille consecútus fuísset eum cum frátribus suis, in eódem monte Gálaad fixit tentórium.
-Genesis Gen 1 31 26 Et dixit ad Jacob: Quare ita egísti, ut clam me abígeres fílias meas quasi captívas gládio?
-Genesis Gen 1 31 27 cur ignoránte me fúgere voluísti, nec indicáre mihi, ut proséquerer te cum gáudio, et cánticis, et týmpanis, et cítharis?
-Genesis Gen 1 31 28 Non es passus ut osculárer fílios meos et fílias: stulte operátus es: et nunc quidem
-Genesis Gen 1 31 29 valet manus mea réddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquáris contra Jacob quidquam dúrius.
-Genesis Gen 1 31 30 Esto, ad tuos ire cupiébas, et desidério erat tibi domus patris tui: cur furátus es deos meos?
-Genesis Gen 1 31 31 Respóndit Jacob: Quod ínscio te proféctus sum, tímui ne violénter auférres fílias tuas.
-Genesis Gen 1 31 32 Quod autem furti me árguis: apud quemcúmque invéneris deos tuos, necétur coram frátribus nostris: scrutáre, quidquid tuórum apud me invéneris, et aufer. Hæc dicens, ignorábat quod Rachel furáta esset idóla.
-Genesis Gen 1 31 33 Ingréssus ítaque Laban tabernáculum Jacob, et Liæ, et utriúsque fámulæ, non invénit. Cumque intrásset tentórium Rachélis, b
-Genesis Gen 1 31 34 illa festínans abscóndit idóla subter straménta caméli, et sedit désuper: scrutantíque omne tentórium, et nihil inveniénti,
-Genesis Gen 1 31 35 ait: Ne irascátur dóminus meus quod coram te assúrgere néqueo: quia juxta consuetúdinem feminárum nunc áccidit mihi: sic delúsa sollicitúdo quæréntis est.
-Genesis Gen 1 31 36 Tuménsque Jacob, cum júrgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccátum meum sic exarsísti post me,
-Genesis Gen 1 31 37 et scrutátus es omnem supelléctilem meam? quid invenísti de cuncta substántia domus tuæ? pone hic coram frátribus meis, et frátribus tuis, et júdicent inter me et te.
-Genesis Gen 1 31 38 Idcírco vigínti annis fui tecum? oves tuæ et capræ stériles non fuérunt, aríetes gregis tui non comédi:
-Genesis Gen 1 31 39 nec captum a béstia osténdi tibi, ego damnum omne reddébam: quidquid furto períbat, a me exigébas:
-Genesis Gen 1 31 40 die noctúque æstu urébar, et gelu, fugiebátque somnus ab óculis meis.
-Genesis Gen 1 31 41 Sicque per vigínti annos in domo tua servívi tibi, quatuórdecim pro filiábus, et sex pro grégibus tuis: immutásti quoque mercédem meam decem vícibus.
-Genesis Gen 1 31 42 Nisi Deus patris mei Ábraham, et timor Ísaac affuísset mihi, fórsitan modo nudum me dimisísses: afflictiónem meam et labórem mánuum meárum respéxit Deus, et árguit te heri.
-Genesis Gen 1 31 43 Respóndit ei Laban: Fíliæ meæ et fílii, et greges tui, et ómnia quæ cernis, mea sunt: quid possum fácere fíliis et nepótibus meis?
-Genesis Gen 1 31 44 Veni ergo, et ineámus fœdus, ut sit in testimónium inter me et te.
-Genesis Gen 1 31 45 Tulit ítaque Jacob lápidem, et eréxit illum in títulum: b
-Genesis Gen 1 31 46 dixítque frátribus suis: Afférte lápides. Qui congregántes fecérunt túmulum, comederúntque super eum:
-Genesis Gen 1 31 47 quem vocávit Laban Túmulum testis: et Jacob, Acérvum testimónii, utérque juxta proprietátem linguæ suæ.
-Genesis Gen 1 31 48 Dixítque Laban: Túmulus iste erit testis inter me et te hódie, et idcírco appellátum est nomen ejus Gálaad, id est, Túmulus testis.
-Genesis Gen 1 31 49 Intueátur et júdicet Dóminus inter nos quando recessérimus a nobis,
-Genesis Gen 1 31 50 si afflíxeris fílias meas, et si introdúxeris álias uxóres super eas: nullus sermónis nostri testis est absque Deo, qui præsens réspicit.
-Genesis Gen 1 31 51 Dixítque rursus ad Jacob: En túmulus hic, et lapis quem eréxi inter me et te,
-Genesis Gen 1 31 52 testis erit: túmulus, inquam, iste et lapis sint in testimónium, si aut ego transíero illum pergens ad te, aut tu præteríeris, malum mihi cógitans.
-Genesis Gen 1 31 53 Deus Ábraham, et Deus Nachor, júdicet inter nos, Deus patris eórum. Jurávit ergo Jacob per timórem patris sui Ísaac:
-Genesis Gen 1 31 54 immolatísque víctimis in monte, vocávit fratres suos ut éderent panem. Qui cum comedíssent, mansérunt ibi:
-Genesis Gen 1 31 55 Laban vero de nocte consúrgens, osculátus est fílios, et fílias suas, et benedíxit illis: reversúsque est in locum suum.
-Genesis Gen 1 32 1 Jacob quoque ábiit itínere quo cœ́perat: fuerúntque ei óbviam ángeli Dei.
-Genesis Gen 1 32 2 Quos cum vidísset, ait: Castra Dei sunt hæc: et appellávit nomen loci illíus Mahanáim, id est, Castra.
-Genesis Gen 1 32 3 Misit autem et núntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regiónem Edom: b
-Genesis Gen 1 32 4 præcepítque eis, dicens: Sic loquímini dómino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinátus sum, et fui usque in præséntem diem.
-Genesis Gen 1 32 5 Hábeo boves, et ásinos, et oves, et servos, et ancíllas: mittóque nunc legatiónem ad dóminum meum, ut invéniam grátiam in conspéctu tuo.
-Genesis Gen 1 32 6 Reversíque sunt núntii ad Jacob, dicéntes: Vénimus ad Esau fratrem tuum, et ecce próperat tibi in occúrsum cum quadringéntis viris.
-Genesis Gen 1 32 7 Tímuit Jacob valde: et pertérritus divísit pópulum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camélos, in duas turmas,
-Genesis Gen 1 32 8 dicens: Si vénerit Esau ad unam turmam, et percússerit eam, ália turma, quæ relícta est, salvábitur.
-Genesis Gen 1 32 9 Dixítque Jacob: Deus patris mei Ábraham, et Deus patris mei Ísaac: Dómine qui dixísti mihi: Revértere in terram tuam, et in locum nativitátis tuæ, et benefáciam tibi:
-Genesis Gen 1 32 10 minor sum cunctis miseratiónibus tuis, et veritáte tua quam explevísti servo tuo. In báculo meo transívi Jordánem istum: et nunc cum duábus turmis regrédior.
-Genesis Gen 1 32 11 Érue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum tímeo: ne forte véniens percútiat matrem cum fíliis.
-Genesis Gen 1 32 12 Tu locútus es quod benefáceres mihi, et dilatáres semen meum sicut arénam maris, quæ præ multitúdine numerári non potest.
-Genesis Gen 1 32 13 Cumque dormísset ibi nocte illa, separávit de his quæ habébat, múnera Esau fratri suo, b
-Genesis Gen 1 32 14 capras ducéntas, hircos vigínti, oves ducéntas, et aríetes vigínti,
-Genesis Gen 1 32 15 camélos fœtas cum pullis suis trigínta, vaccas quadragínta, et táuros vigínti, ásinas vigínti et pullos eárum decem.
-Genesis Gen 1 32 16 Et misit per manus servórum suórum síngulos seórsum greges, dixítque púeris suis: Antecédite me, et sit spátium inter gregem et gregem.
-Genesis Gen 1 32 17 Et præcépit prióri, dicens: Si óbvium habúeris fratrem meum Esau, et interrogáverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quæ séqueris?
-Genesis Gen 1 32 18 respondébis: Servi tui Jacob, múnera misit dómino meo Esau, ipse quoque post nos venit.
-Genesis Gen 1 32 19 Simíliter dedit mandáta secúndo, et tértio, et cunctis qui sequebántur greges, dicens: Iísdem verbis loquímini ad Esau cum invenéritis eum.
-Genesis Gen 1 32 20 Et addétis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum inséquitur. Dixit enim: Placábo illum munéribus quæ præcédunt, et póstea vidébo illum: fórsitan propitiábitur mihi.
-Genesis Gen 1 32 21 Præcessérunt ítaque múnera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. b
-Genesis Gen 1 32 22 Cumque matúre surrexísset, tulit duas uxóres suas, et tótidem fámulas cum úndecim fíliis, et transívit vadum Jaboc.
-Genesis Gen 1 32 23 Traductísque ómnibus quæ ad se pertinébant,
-Genesis Gen 1 32 24 mansit solus: et ecce vir luctabátur cum eo usque mane.
-Genesis Gen 1 32 25 Qui cum vidéret quod eum superáre non posset, tétigit nervum fémoris ejus, et statim emárcuit.
-Genesis Gen 1 32 26 Dixítque ad eum: Dimítte me: jam enim ascéndit auróra. Respóndit: Non dimíttam te, nisi benedíxeris mihi.
-Genesis Gen 1 32 27 Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respóndit: Jacob.
-Genesis Gen 1 32 28 At ille: Nequáquam, inquit, Jacob appellábitur nomen tuum, sed Israël: quóniam si contra Deum fortis fuísti, quanto magis contra hómines prævalébis?
-Genesis Gen 1 32 29 Interrogávit eum Jacob: Dic mihi, quo appelláris nómine? Respóndit: Cur quæris nomen meum? Et benedíxit ei in eódem loco.
-Genesis Gen 1 32 30 Vocavítque Jacob nomen loci illíus Phánuel, dicens: Vidi Deum fácie ad fáciem, et salva facta est ánima mea.
-Genesis Gen 1 32 31 Ortúsque est ei statim sol, postquam transgréssus est Phánuel: ipse vero claudicábat pede.
-Genesis Gen 1 32 32 Quam ob causam non cómedunt nervum fílii Israël, qui emárcuit in fémore Jacob, usque in præséntem diem: eo quod tetígerit nervum fémoris ejus, et obstupúerit.
-Genesis Gen 1 33 1 Élevans autem Jacob óculos suos, vidit veniéntem Esau, et cum eo quadringéntos viros: divisítque fílios Liæ et Rachel, ambarúmque famulárum:
-Genesis Gen 1 33 2 et pósuit utrámque ancíllam, et líberos eárum, in princípio: Liam vero, et fílios ejus, in secúndo loco: Rachel autem et Joseph novíssimos.
-Genesis Gen 1 33 3 Et ipse progrédiens adorávit pronus in terram sépties, donec appropinquáret frater ejus.
-Genesis Gen 1 33 4 Currens ítaque Esau óbviam fratri suo, amplexátus est eum: stringénsque collum ejus, et ósculans flevit.
-Genesis Gen 1 33 5 Levatísque óculis, vidit mulíeres et párvulos eárum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pértinent? Respóndit: Párvuli sunt quos donávit mihi Deus servo tuo.
-Genesis Gen 1 33 6 Et appropinquántes ancíllæ et fílii eárum, incurváti sunt.
-Genesis Gen 1 33 7 Accéssit quoque Lia cum púeris suis: et cum simíliter adorássent, extrémi Joseph et Rachel adoravérunt.
-Genesis Gen 1 33 8 Dixítque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas óbviam hábui? Respóndit: Ut invenírem grátiam coram dómino meo. b
-Genesis Gen 1 33 9 At ille ait: Hábeo plúrima, frater mi, sint tua tibi.
-Genesis Gen 1 33 10 Dixítque Jacob: Noli ita, óbsecro: sed si invéni grátiam in óculis tuis, áccipe munúsculum de mánibus meis. Sic enim vidi fáciem tuam, quasi víderim vultum Dei: esto mihi propítius,
-Genesis Gen 1 33 11 et súscipe benedictiónem quam áttuli tibi, et quam donávit mihi Deus tríbuens ómnia. Vix fratre compellénte, suscípiens,
-Genesis Gen 1 33 12 ait: Gradiámur simul, eróque sócius itíneris tui.
-Genesis Gen 1 33 13 Dixítque Jacob: Nosti, dómine mi, quod párvulos hábeam téneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulándo fécero laboráre, moriéntur una die cuncti greges.
-Genesis Gen 1 33 14 Præcédat dóminus meus ante servum suum: et ego sequar paulátim vestígia ejus, sicut vídero párvulos meos posse, donec véniam ad dóminum meum in Seir.
-Genesis Gen 1 33 15 Respóndit Esau: Oro te, ut de pópulo qui mecum est, saltem sócii remáneant viæ tuæ. Non est, inquit, necésse: hoc uno tantum indígeo, ut invéniam grátiam in conspéctu tuo, dómine mi.
-Genesis Gen 1 33 16 Revérsus est ítaque illo die Esau itínere quo vénerat in Seir. b
-Genesis Gen 1 33 17 Et Jacob venit in Socoth: ubi ædificáta domo et fixis tentóriis appellávit nomen loci illíus Socoth, id est, Tabernácula.
-Genesis Gen 1 33 18 Transivítque in Salem urbem Sichimórum, quæ est in terra Chánaan, postquam revérsus est de Mesopotámia Sýriæ: et habitávit juxta óppidum.
-Genesis Gen 1 33 19 Emítque partem agri, in qua fíxerat tabernácula, a fíliis Hemor patris Sichem centum agnis.
-Genesis Gen 1 33 20 Et erécto ibi altári, invocávit super illud fortíssimum Deum Israël.
-Genesis Gen 1 34 1 Egréssa est autem Dina fília Liæ ut vidéret mulíeres regiónis illíus.
-Genesis Gen 1 34 2 Quam cum vidísset Sichem fílius Hemor Hevǽi, princeps terræ illíus, adamávit eam: et rápuit, et dormívit cum illa, vi ópprimens vírginem.
-Genesis Gen 1 34 3 Et conglutináta est ánima ejus cum ea, tristémque delinívit blandítiis.
-Genesis Gen 1 34 4 Et pergens ad Hemor patrem suum: Áccipe, inquit, mihi puéllam hanc cónjugem.
-Genesis Gen 1 34 5 Quod cum audísset Jacob abséntibus fíliis, et in pastu pécorum occupátis, síluit donec redírent.
-Genesis Gen 1 34 6 Egrésso autem Hemor patre Sichem ut loquerétur ad Jacob,
-Genesis Gen 1 34 7 ecce fílii ejus veniébant de agro: auditóque quod accíderat, iráti sunt valde, eo quod fœdam rem operátus esset in Israël et, violáta fília Jacob, rem illícitam perpetrásset.
-Genesis Gen 1 34 8 Locútus est ítaque Hemor ad eos: Sichem fílii mei adhǽsit ánima fíliæ vestræ: date eam illi uxórem: b
-Genesis Gen 1 34 9 et jungámus vicíssim connúbia: fílias vestras trádite nobis, et fílias nostras accípite,
-Genesis Gen 1 34 10 et habitáte nobíscum: terra in potestáte vestra est: exercéte, negotiámini, et possidéte eam.
-Genesis Gen 1 34 11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait: Invéniam grátiam coram vobis: et quæcúmque statuéritis, dabo:
-Genesis Gen 1 34 12 augéte dotem, et múnera postuláte, et libénter tríbuam quod petiéritis: tantum date mihi puéllam hanc uxórem.
-Genesis Gen 1 34 13 Respondérunt fílii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sæviéntes ob stuprum soróris:
-Genesis Gen 1 34 14 Non póssumus fácere quod pétitis, nec dare sorórem nostram hómini incircumcíso: quod illícitum et nefárium est apud nos.
-Genesis Gen 1 34 15 Sed in hoc valébimus fœderári, si voluéritis esse símiles nostri, et circumcidátur in vobis omne masculíni sexus;
-Genesis Gen 1 34 16 tunc dábimus et accipiémus mútuo fílias vestras ac nostras: et habitábimus vobíscum, erimúsque unus pópulus.
-Genesis Gen 1 34 17 Si autem circumcídi noluéritis, tollémus fíliam nostram, et recedémus.
-Genesis Gen 1 34 18 Plácuit oblátio eórum Hemor, et Sichem fílio ejus,
-Genesis Gen 1 34 19 nec dístulit adoléscens quin statim quod petebátur expléret: amábat enim puéllam valde, et ipse erat ínclytus in omni domo patris sui.
-Genesis Gen 1 34 20 Ingressíque portam urbis, locúti sunt ad pópulum:
-Genesis Gen 1 34 21 Viri isti pacífici sunt, et volunt habitáre nobíscum: negotiéntur in terra, et exérceant eam, quæ spatiósa et lata cultóribus índiget: fílias eórum accipiémus uxóres, et nostras illis dábimus.
-Genesis Gen 1 34 22 Unum est quo différtur tantum bonum: si circumcidámus másculos nostros, ritum gentis imitántes.
-Genesis Gen 1 34 23 Et substántia eórum, et pécora, et cuncta quæ póssident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescámus, et habitántes simul, unum efficiémus pópulum.
-Genesis Gen 1 34 24 Assensíque sunt omnes, circumcísis cunctis máribus.
-Genesis Gen 1 34 25 Et ecce, die tértio, quando gravíssimus vúlnerum dolor est: arréptis duo fílii Jacob, Símeon et Levi fratres Dinæ, gládiis, ingréssi sunt urbem confidénter: interfectísque ómnibus másculis, b
-Genesis Gen 1 34 26 Hemor et Sichem páriter necavérunt, tolléntes Dinam de domo Sichem sorórem suam.
-Genesis Gen 1 34 27 Quibus egréssis, irruérunt super occísos céteri fílii Jacob: et depopuláti sunt urbem in ultiónem stupri.
-Genesis Gen 1 34 28 Oves eórum, et arménta, et ásinos, cunctáque vastántes quæ in dómibus et in agris erant,
-Genesis Gen 1 34 29 párvulos quoque eórum et uxóres duxérunt captívas.
-Genesis Gen 1 34 30 Quibus patrátis audácter, Jacob dixit ad Símeon et Levi: Turbástis me, et odiósum fecístis me Chananǽis, et Pherezǽis habitatóribus terræ hujus: nos pauci sumus; illi congregáti percútient me, et delébor ego, et domus mea.
-Genesis Gen 1 34 31 Respondérunt: Numquid ut scorto abúti debuére soróre nostra?
-Genesis Gen 1 35 1 Intérea locútus est Deus ad Jacob: Surge, et ascénde Bethel, et hábita ibi, facque altáre Deo qui appáruit tibi quando fugiébas Esau fratrem tuum.
-Genesis Gen 1 35 2 Jacob vero convocáta omni domo sua, ait: Abjícite deos aliénos qui in médio vestri sunt, et mundámini, ac mutáte vestiménta vestra.
-Genesis Gen 1 35 3 Súrgite, et ascendámus in Bethel, ut faciámus ibi altáre Deo: qui exaudívit me in die tribulatiónis meæ, et sócius fuit itíneris mei.
-Genesis Gen 1 35 4 Dedérunt ergo ei omnes deos aliénos quos habébant, et ináures quæ erant in áuribus eórum: at ille infódit ea subter terebínthum, quæ est post urbem Sichem.
-Genesis Gen 1 35 5 Cumque profécti essent, terror Dei invásit omnes per circúitum civitátes, et non sunt ausi pérsequi recedéntes.
-Genesis Gen 1 35 6 Venit ígitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chánaan, cognoménto Bethel: ipse et omnis pópulus cum eo. b
-Genesis Gen 1 35 7 Ædificavítque ibi altáre, et appellávit nomen loci illíus, Domus Dei: ibi enim appáruit ei Deus cum fúgeret fratrem suum.
-Genesis Gen 1 35 8 Eódem témpore mórtua est Débora nutrix Rebéccæ, et sepúlta est ad radíces Bethel subter quercum: vocatúmque est nomen loci illíus, Quercus fletus.
-Genesis Gen 1 35 9 Appáruit autem íterum Deus Jacob postquam revérsus est de Mesopotámia Sýriæ, benedixítque ei
-Genesis Gen 1 35 10 dicens: Non vocáberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellávit eum Israël,
-Genesis Gen 1 35 11 dixítque ei: Ego Deus omnípotens: cresce, et multiplicáre: gentes et pópuli natiónum ex te erunt, reges de lumbis tuis egrediéntur,
-Genesis Gen 1 35 12 terrámque quam dedi Ábraham et Ísaac, dabo tibi et sémini tuo post te.
-Genesis Gen 1 35 13 Et recéssit ab eo.
-Genesis Gen 1 35 14 Ille vero eréxit títulum lapídeum in loco quo locútus fúerat ei Deus: libans super eum libámina, et effúndens óleum:
-Genesis Gen 1 35 15 vocánsque nomen loci illíus Bethel.
-Genesis Gen 1 35 16 Egréssus autem inde, venit verno témpore ad terram quæ ducit Éphratam: in qua cum parturíret Rachel,
-Genesis Gen 1 35 17 ob difficultátem partus periclitári cœpit. Dixítque ei obstétrix: Noli timére, quia et hunc habébis fílium.
-Genesis Gen 1 35 18 Egrediénte autem ánima præ dolóre, et imminénte jam morte, vocávit nomen fílii sui Bénoni, id est, Fílius dolóris mei: pater vero appellávit eum Bénjamin, id est, Fílius dextræ.
-Genesis Gen 1 35 19 Mórtua est ergo Rachel, et sepúlta est in via quæ ducit Éphratam, hæc est Béthlehem.
-Genesis Gen 1 35 20 Erexítque Jacob títulum super sepúlchrum ejus: hic est títulus monuménti Rachel, usque in præséntem diem.
-Genesis Gen 1 35 21 Egréssus inde, fixit tabernáculum trans Turrem gregis.
-Genesis Gen 1 35 22 Cumque habitáret in illa regióne, ábiit Ruben, et dormívit cum Bala concubína patris sui: quod illum mínime látuit. Erant autem fílii Jacob duódecim. b
-Genesis Gen 1 35 23 Fílii Liæ: primogénitus Ruben, et Símeon, et Levi, et Judas, et Íssachar, et Zábulon.
-Genesis Gen 1 35 24 Fílii Rachel: Joseph et Bénjamin.
-Genesis Gen 1 35 25 Fílii Balæ ancíllæ Rachélis: Dan et Néphthali.
-Genesis Gen 1 35 26 Fílii Zelphæ ancíllæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt fílii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotámia Sýriæ.
-Genesis Gen 1 35 27 Venit étiam ad Ísaac patrem suum in Mambre, civitátem Arbée, hæc est Hebron, in qua peregrinátus est Ábraham et Ísaac. b
-Genesis Gen 1 35 28 Et compléti sunt dies Ísaac centum octogínta annórum.
-Genesis Gen 1 35 29 Consumptúsque ætáte mórtuus est: et appósitus est pópulo suo senex et plenus diérum: et sepeliérunt eum Esau et Jacob fílii sui.
-Genesis Gen 1 36 1 Hæ sunt autem generatiónes Esau, ipse est Edom.
-Genesis Gen 1 36 2 Esau accépit uxóres de filiábus Chánaan: Ada fíliam Elon Hethǽi, et Oolíbama fíliam Anæ fíliæ Sébeon Hevǽi:
-Genesis Gen 1 36 3 Básemath quoque fíliam Ísmaël sorórem Nábaioth.
-Genesis Gen 1 36 4 Péperit autem Ada Éliphaz: Básemath génuit Ráhuel:
-Genesis Gen 1 36 5 Oolíbama génuit Jehus et Íhelon et Core. Hi fílii Esau qui nati sunt ei in terra Chánaan.
-Genesis Gen 1 36 6 Tulit autem Esau uxóres suas et fílios et fílias, et omnem ánimam domus suæ, et substántiam, et pécora, et cuncta quæ habére póterat in terra Chánaan: et ábiit in álteram regiónem, recessítque a fratre suo Jacob.
-Genesis Gen 1 36 7 Dívites enim erant valde, et simul habitáre non póterant: nec sustinébat eos terra peregrinatiónis eórum præ multitúdine gregum.
-Genesis Gen 1 36 8 Habitavítque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
-Genesis Gen 1 36 9 Hæ autem sunt generatiónes Esau patris Edom in monte Seir, b
-Genesis Gen 1 36 10 et hæc nómina filiórum ejus: Éliphaz fílius Ada uxóris Esau: Ráhuel quoque fílius Básemath uxóris ejus.
-Genesis Gen 1 36 11 Fuerúntque Éliphaz fílii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
-Genesis Gen 1 36 12 Erat autem Thamna concubína Éliphaz fílii Esau: quæ péperit ei Ámalech. Hi sunt fílii Ada uxóris Esau.
-Genesis Gen 1 36 13 Fílii autem Ráhuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi fílii Básemath uxóris Esau.
-Genesis Gen 1 36 14 Isti quoque erant fílii Oolíbama fíliæ Anæ fíliæ Sébeon, uxóris Esau, quos génuit ei, Jehus et Íhelon et Core.
-Genesis Gen 1 36 15 Hi duces filiórum Esau: fílii Éliphaz primogéniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, b
-Genesis Gen 1 36 16 dux Core, dux Gathan, dux Ámalech. Hi fílii Éliphaz in terra Edom, et hi fílii Ada.
-Genesis Gen 1 36 17 Hi quoque fílii Ráhuel fílii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Ráhuel in terra Edom: isti fílii Básemath uxóris Esau.
-Genesis Gen 1 36 18 Hi autem fílii Oolíbama uxóris Esau: dux Jehus, dux Íhelon, dux Core: hi duces Oolíbama fíliæ Anæ uxóris Esau.
-Genesis Gen 1 36 19 Isti sunt fílii Esau, et hi duces eórum: ipse est Edom.
-Genesis Gen 1 36 20 Isti sunt fílii Seir Horrǽi, habitatóres terræ: Lotan, et Sobal, et Sébeon, et Ana, b
-Genesis Gen 1 36 21 et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horrǽi, fílii Seir in terra Edom.
-Genesis Gen 1 36 22 Facti sunt autem fílii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
-Genesis Gen 1 36 23 Et isti fílii Sobal: Alvan et Mánahat et Ebal, et Sepho et Onam.
-Genesis Gen 1 36 24 Et hi fílii Sébeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invénit aquas cálidas in solitúdine, cum pásceret ásinos Sébeon patris sui:
-Genesis Gen 1 36 25 habuítque fílium Dison, et fíliam Oolíbama.
-Genesis Gen 1 36 26 Et isti fílii Dison: Hamdan, et Éseban, et Jethram, et Charan.
-Genesis Gen 1 36 27 Hi quoque fílii Eser: Bálaan, et Zavan, et Acan.
-Genesis Gen 1 36 28 Hábuit autem fílios Disan: Hus et Aram.
-Genesis Gen 1 36 29 Hi duces Horræórum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sébeon, dux Ana,
-Genesis Gen 1 36 30 dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræórum qui imperavérunt in terra Seir.
-Genesis Gen 1 36 31 Reges autem qui regnavérunt in terra Edom ántequam habérent regem fílii Israël, fuérunt hi: b
-Genesis Gen 1 36 32 Bela fílius Beor, noménque urbis ejus Dénaba.
-Genesis Gen 1 36 33 Mórtuus est autem Bela, et regnávit pro eo Jobab fílius Zaræ de Bosra.
-Genesis Gen 1 36 34 Cumque mórtuus esset Jobab, regnávit pro eo Husam de terra Themanórum.
-Genesis Gen 1 36 35 Hoc quoque mórtuo, regnávit pro eo Adad fílius Badad, qui percússit Mádian in regióne Moab: et nomen urbis ejus Avith.
-Genesis Gen 1 36 36 Cumque mórtuus esset Adad, regnávit pro eo Semla de Másreca.
-Genesis Gen 1 36 37 Hoc quoque mórtuo regnávit pro eo Saul de flúvio Róhoboth.
-Genesis Gen 1 36 38 Cumque et hic obiísset, succéssit in regnum Bálanan fílius Áchobor.
-Genesis Gen 1 36 39 Isto quoque mórtuo regnávit pro eo Adar, noménque urbis ejus Phau: et appellabátur uxor ejus Meétabel, fília Matred fíliæ Mézaab.
-Genesis Gen 1 36 40 Hæc ergo nómina ducum Esau in cognatiónibus, et locis, et vocábulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, b
-Genesis Gen 1 36 41 dux Oolíbama, dux Ela, dux Phinon,
-Genesis Gen 1 36 42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
-Genesis Gen 1 36 43 dux Mágdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitántes in terra impérii sui, ipse est Esau pater Idumæórum.
-Genesis Gen 1 37 1 Habitávit autem Jacob in terra Chánaan, in qua pater suus peregrinátus est.
-Genesis Gen 1 37 2 Et hæ sunt generatiónes ejus: Joseph cum sédecim esset annórum, pascébat gregem cum frátribus suis adhuc puer: et erat cum fíliis Balæ et Zelphæ uxórum patris sui: accusavítque fratres suos apud patrem crímine péssimo.
-Genesis Gen 1 37 3 Israël autem diligébat Joseph super omnes fílios suos, eo quod in senectúte genuísset eum: fecítque ei túnicam polýmitam.
-Genesis Gen 1 37 4 Vidéntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis fíliis amarétur, óderant eum, nec póterant ei quidquam pacífice loqui.
-Genesis Gen 1 37 5 Áccidit quoque ut visum sómnium reférret frátribus suis: quæ causa majóris ódii seminárium fuit.
-Genesis Gen 1 37 6 Dixítque ad eos: Audíte sómnium meum quod vidi:
-Genesis Gen 1 37 7 putábam nos ligáre manípulos in agro: et quasi consúrgere manípulum meum, et stare, vestrósque manípulos circumstántes adoráre manípulum meum.
-Genesis Gen 1 37 8 Respondérunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciémur ditióni tuæ? Hæc ergo causa somniórum atque sermónum, invídiæ et ódii fómitem ministrávit.
-Genesis Gen 1 37 9 Áliud quoque vidit sómnium, quod narrans frátribus, ait: Vidi per sómnium, quasi solem, et lunam, et stellas úndecim adoráre me.
-Genesis Gen 1 37 10 Quod cum patri suo, et frátribus retulísset, increpávit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc sómnium quod vidísti? num ego et mater tua, et fratres tui adorábimus te super terram?
-Genesis Gen 1 37 11 Invidébant ei ígitur fratres sui: pater vero rem tácitus considerábat.
-Genesis Gen 1 37 12 Cumque fratres illíus in pascéndis grégibus patris moraréntur in Sichem, b
-Genesis Gen 1 37 13 dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Síchimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondénte,
-Genesis Gen 1 37 14 Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta próspera sint erga fratres tuos, et pécora: et renúntia mihi quid agátur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem:
-Genesis Gen 1 37 15 invenítque eum vir errántem in agro, et interrogávit quid quǽreret.
-Genesis Gen 1 37 16 At ille respóndit: Fratres meos quæro: índica mihi ubi pascant greges.
-Genesis Gen 1 37 17 Dixítque ei vir: Recessérunt de loco isto: audívi autem eos dicéntes: Eámus in Dóthain. Perréxit ergo Joseph post fratres suos, et invénit eos in Dóthain.
-Genesis Gen 1 37 18 Qui cum vidíssent eum procul, ántequam accéderet ad eos, cogitavérunt illum occídere:
-Genesis Gen 1 37 19 et mútuo loquebántur: Ecce somniátor venit:
-Genesis Gen 1 37 20 veníte, occidámus eum, et mittámus in cistérnam véterem: dicemúsque: Fera péssima devorávit eum: et tunc apparébit quid illi prosint sómnia sua.
-Genesis Gen 1 37 21 Áudiens autem hoc Ruben, nitebátur liberáre eum de mánibus eórum, et dicébat:
-Genesis Gen 1 37 22 Non interficiátis ánimam ejus, nec effundátis sánguinem: sed projícite eum in cistérnam hanc, quæ est in solitúdine, manúsque vestras serváte innóxias: hoc autem dicébat, volens erípere eum de mánibus eórum, et réddere patri suo.
-Genesis Gen 1 37 23 Conféstim ígitur ut pervénit ad fratres suos, nudavérunt eum túnica talári et polýmita:
-Genesis Gen 1 37 24 miserúntque eum in cistérnam véterem, quæ non habébat aquam.
-Genesis Gen 1 37 25 Et sedéntes ut coméderent panem, vidérunt Ismaëlítas viatóres veníre de Gálaad, et camélos eórum portántes arómata, et resínam, et stacten in Ægýptum. b
-Genesis Gen 1 37 26 Dixit ergo Judas frátribus suis: Quid nobis prodest si occidérimus fratrem nostrum, et celavérimus sánguinem ipsíus?
-Genesis Gen 1 37 27 mélius est ut venundétur Ismaëlítis, et manus nostræ non polluántur: frater enim et caro nostra est. Acquievérunt fratres sermónibus illíus.
-Genesis Gen 1 37 28 Et prætereúntibus Madianítis negotiatóribus, extrahéntes eum de cistérna, vendidérunt eum Ismaëlítis, vigínti argénteis: qui duxérunt eum in Ægýptum.
-Genesis Gen 1 37 29 Reversúsque Ruben ad cistérnam, non invénit púerum:
-Genesis Gen 1 37 30 et scissis véstibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non compáret, et ego quo ibo?
-Genesis Gen 1 37 31 Tulérunt autem túnicam ejus, et in sánguine hædi, quem occíderant, tinxérunt: b
-Genesis Gen 1 37 32 mitténtes qui ferrent ad patrem, et dícerent: Hanc invénimus: vide utrum túnica fílii tui sit, an non.
-Genesis Gen 1 37 33 Quam cum agnovísset pater, ait: Túnica fílii mei est: fera péssima comédit eum, béstia devorávit Joseph.
-Genesis Gen 1 37 34 Scissísque véstibus, indútus est cilício, lugens fílium suum multo témpore.
-Genesis Gen 1 37 35 Congregátis autem cunctis líberis ejus ut lenírent dolórem patris, nóluit consolatiónem accípere, sed ait: Descéndam ad fílium meum lugens in inférnum. Et illo perseveránte in fletu,
-Genesis Gen 1 37 36 Madianítæ vendidérunt Joseph in Ægýpto Putíphari eunúcho Pharaónis, magístro mílitum.
-Genesis Gen 1 38 1 Eódem témpore, descéndens Judas a frátribus suis, divértit ad virum Odollamítem, nómine Hiram.
-Genesis Gen 1 38 2 Vidítque ibi fíliam hóminis Chananǽi, vocábulo Sue: et accépta uxóre, ingréssus est ad eam.
-Genesis Gen 1 38 3 Quæ concépit, et péperit fílium, et vocávit nomen ejus Her.
-Genesis Gen 1 38 4 Rursúmque concépto fœtu, natum fílium vocávit Onan.
-Genesis Gen 1 38 5 Tértium quoque péperit: quem appellávit Sela; quo nato, párere ultra cessávit.
-Genesis Gen 1 38 6 Dedit autem Judas uxórem primogénito suo Her, nómine Thamar.
-Genesis Gen 1 38 7 Fuit quoque Her primogénitus Judæ nequam in conspéctu Dómini: et ab eo occísus est.
-Genesis Gen 1 38 8 Dixit ergo Judas ad Onan fílium suum: Ingrédere uxórem fratris tui, et sociáre illi, ut súscites semen fratri tuo.
-Genesis Gen 1 38 9 Ille sciens non sibi nasci fílios, intróiens ad uxórem fratris sui, semen fundébat in terram, ne líberi fratris nómine nasceréntur.
-Genesis Gen 1 38 10 Et idcírco percússit eum Dóminus, quod rem detestábilem fáceret.
-Genesis Gen 1 38 11 Quam ob rem dixit Judas Thamar núrui suæ: Esto vídua in domo patris tui, donec crescat Sela fílius meus: timébat enim ne et ipse morerétur, sicut fratres ejus. Quæ ábiit, et habitávit in domo patris sui.
-Genesis Gen 1 38 12 Evolútis autem multis diébus, mórtua est fília Sue uxor Judæ: qui, post luctum consolatióne suscépta, ascendébat ad tonsóres óvium suárum, ipse et Hiras opílio gregis Odollamítes, in Thamnas. b
-Genesis Gen 1 38 13 Nuntiatúmque est Thamar quod socer illíus ascénderet in Thamnas ad tondéndas oves.
-Genesis Gen 1 38 14 Quæ, depósitis viduitátis véstibus, assúmpsit therístrum: et mutáto hábitu, sedit in bívio itíneris, quod ducit Thamnam: eo quod crevísset Sela, et non eum accepísset marítum.
-Genesis Gen 1 38 15 Quam cum vidísset Judas, suspicátus est esse meretrícem: operúerat enim vultum suum, ne agnoscerétur.
-Genesis Gen 1 38 16 Ingrediénsque ad eam, ait: Dimítte me ut cóeam tecum: nesciébat enim quod nurus sua esset. Qua respondénte: Quid dabis mihi ut fruáris concúbitu meo?
-Genesis Gen 1 38 17 dixit: Mittam tibi hædum de grégibus. Rursúmque illa dicénte: Pátiar quod vis, si déderis mihi arrhabónem, donec mittas quod pollicéris.
-Genesis Gen 1 38 18 Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabóne dari? Respóndit: Ánnulum tuum, et armíllam, et báculum quem manu tenes. Ad unum ígitur cóitum múlier concépit,
-Genesis Gen 1 38 19 et surgens ábiit: depositóque hábitu quem súmpserat, indúta est viduitátis véstibus.
-Genesis Gen 1 38 20 Misit autem Judas hædum per pastórem suum Odollamítem, ut recíperet pignus quod déderat mulíeri: qui cum non invenísset eam, b
-Genesis Gen 1 38 21 interrogávit hómines loci illíus: Ubi est múlier quæ sedébat in bívio? Respondéntibus cunctis: Non fuit in loco ista méretrix.
-Genesis Gen 1 38 22 Revérsus est ad Judam, et dixit ei: Non invéni eam: sed et hómines loci illíus dixérunt mihi, numquam sedísse ibi scortum.
-Genesis Gen 1 38 23 Ait Judas: Hábeat sibi, certe mendácii argúere nos non potest, ego misi hædum quem promíseram: et tu non invenísti eam.
-Genesis Gen 1 38 24 Ecce autem post tres menses nuntiavérunt Judæ, dicéntes: Fornicáta est Thamar nurus tua, et vidétur úterus illíus intuméscere. Dixítque Judas: Prodúcite eam ut comburátur.
-Genesis Gen 1 38 25 Quæ cum ducerétur ad pœnam, misit ad sócerum suum, dicens: De viro, cujus hæc sunt, concépi: cognósce cujus sit ánnulus, et armílla, et báculus.
-Genesis Gen 1 38 26 Qui, ágnitis munéribus, ait: Jústior me est: quia non trádidi eam Sela fílio meo. Áttamen ultra non cognóvit eam.
-Genesis Gen 1 38 27 Instánte autem partu, apparuérunt gémini in útero: atque in ipsa effusióne infántium unus prótulit manum, in qua obstétrix ligávit cóccinum, dicens: b
-Genesis Gen 1 38 28 Iste egrediétur prior.
-Genesis Gen 1 38 29 Illo vero retrahénte manum, egréssus est alter: dixítque múlier: Quare divísa est propter te macéria? et ob hanc causam, vocávit nomen ejus Phares.
-Genesis Gen 1 38 30 Póstea egréssus est frater ejus, in cujus manu erat cóccinum: quem appellávit Zara.
-Genesis Gen 1 39 1 Ígitur Joseph ductus est in Ægýptum, emítque eum Putíphar eunúchus Pharaónis, princeps exércitus, vir ægýptius, de manu Ismaëlitárum, a quibus perdúctus erat.
-Genesis Gen 1 39 2 Fuítque Dóminus cum eo, et erat vir in cunctis próspere agens: habitavítque in domo dómini sui,
-Genesis Gen 1 39 3 qui óptime nóverat Dóminum esse cum eo, et ómnia, quæ gerébat, ab eo dírigi in manu illíus.
-Genesis Gen 1 39 4 Invenítque Joseph grátiam coram dómino suo, et ministrábat ei: a quo præpósitus ómnibus gubernábat créditam sibi domum, et univérsa quæ ei trádita fúerant:
-Genesis Gen 1 39 5 benedixítque Dóminus dómui Ægýptii propter Joseph, et multiplicávit tam in ǽdibus quam in agris cunctam ejus substántiam:
-Genesis Gen 1 39 6a nec quidquam áliud nóverat, nisi panem quo vescebátur.
-Genesis Gen 1 39 6b Erat autem Joseph pulchra fácie, et decórus aspéctu. b
-Genesis Gen 1 39 7 Post multos ítaque dies injécit dómina sua óculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum.
-Genesis Gen 1 39 8 Qui nequáquam acquiéscens óperi nefário, dixit ad eam: Ecce dóminus meus, ómnibus mihi tráditis, ignórat quid hábeat in domo sua:
-Genesis Gen 1 39 9 nec quidquam est quod non in mea sit potestáte, vel non tradíderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quómodo ergo possum hoc malum fácere, et peccáre in Deum meum?
-Genesis Gen 1 39 10 Hujuscémodi verbis per síngulos dies, et múlier molésta erat adolescénti: et ille recusábat stuprum.
-Genesis Gen 1 39 11 Áccidit autem quadam die ut intráret Joseph domum, et óperis quíppiam absque árbitris fáceret:
-Genesis Gen 1 39 12 et illa, apprehénsa lacínia vestiménti ejus, díceret: Dormi mecum. Qui relícto in manu ejus pállio fugit, et egréssus est foras.
-Genesis Gen 1 39 13 Cumque vidísset múlier vestem in mánibus suis, et se esse contémptam, b
-Genesis Gen 1 39 14 vocávit ad se hómines domus suæ, et ait ad eos: En introdúxit virum hebrǽum, ut illúderet nobis: ingréssus est ad me, ut coíret mecum: cumque ego succlamássem,
-Genesis Gen 1 39 15 et audísset vocem meam, relíquit pállium quod tenébam, et fugit foras.
-Genesis Gen 1 39 16 In arguméntum ergo fídei reténtum pállium osténdit maríto reverténti domum,
-Genesis Gen 1 39 17 et ait: Ingréssus est ad me servus hebrǽus quem adduxísti, ut illúderet mihi:
-Genesis Gen 1 39 18 cumque audísset me clamáre, relíquit pállium quod tenébam, et fugit foras.
-Genesis Gen 1 39 19 His audítis dóminus, et nímium crédulus verbis cónjugis, irátus est valde:
-Genesis Gen 1 39 20 tradidítque Joseph in cárcerem, ubi vincti regis custodiebántur, et erat ibi clausus.
-Genesis Gen 1 39 21 Fuit autem Dóminus cum Joseph, et misértus illíus dedit ei grátiam in conspéctu príncipis cárceris.
-Genesis Gen 1 39 22 Qui trádidit in manu illíus univérsos vinctos qui in custódia tenebántur: et quidquid fiébat, sub ipso erat.
-Genesis Gen 1 39 23 Nec nóverat áliquid, cunctis ei créditis: Dóminus enim erat cum illo, et ómnia ópera ejus dirigébat.
-Genesis Gen 1 40 1 His ita gestis, áccidit ut peccárent duo eunúchi, pincérna regis Ægýpti, et pistor, dómino suo.
-Genesis Gen 1 40 2 Iratúsque contra eos Phárao (nam alter pincérnis prǽerat, alter pistóribus),
-Genesis Gen 1 40 3 misit eos in cárcerem príncipis mílitum, in quo erat vinctus et Joseph.
-Genesis Gen 1 40 4 At custos cárceris trádidit eos Joseph, qui et ministrábat eis: aliquántulum témporis flúxerat, et illi in custódia tenebántur.
-Genesis Gen 1 40 5 Viderúntque ambo sómnium nocte una, juxta interpretatiónem cóngruam sibi:
-Genesis Gen 1 40 6 ad quos cum introísset Joseph mane, et vidísset eos tristes,
-Genesis Gen 1 40 7 sciscitátus est eos, dicens: Cur trístior est hódie sólito fácies vestra?
-Genesis Gen 1 40 8 Qui respondérunt: Sómnium vídimus, et non est qui interpretétur nobis. Dixítque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretátio? reférte mihi quid vidéritis.
-Genesis Gen 1 40 9 Narrávit prior, præpósitus pincernárum, sómnium suum: Vidébam coram me vitem, b
-Genesis Gen 1 40 10 in qua erant tres propágines, créscere paulátim in gemmas, et post flores uvas maturéscere:
-Genesis Gen 1 40 11 calicémque Pharaónis in manu mea: tuli ergo uvas, et expréssi in cálicem quem tenébam, et trádidi póculum Pharaóni.
-Genesis Gen 1 40 12 Respóndit Joseph: Hæc est interpretátio sómnii: tres propágines, tres adhuc dies sunt:
-Genesis Gen 1 40 13 post quos recordábitur Phárao ministérii tui, et restítuet te in gradum prístinum: dabísque ei cálicem juxta offícium tuum, sicut ante fácere consuéveras.
-Genesis Gen 1 40 14 Tantum meménto mei, cum bene tibi fúerit, et fácias mecum misericórdiam: ut súggeras Pharaóni ut edúcat me de isto cárcere:
-Genesis Gen 1 40 15 quia furto sublátus sum de terra Hebræórum, et hic ínnocens in lacum missus sum.
-Genesis Gen 1 40 16 Videns pistórum magíster quod prudénter sómnium dissolvísset, ait: Et ego vidi sómnium: quod tria canístra farínæ habérem super caput meum: b
-Genesis Gen 1 40 17 et in uno canístro quod erat excélsius, portáre me omnes cibos qui fiunt arte pistória, avésque comédere ex eo.
-Genesis Gen 1 40 18 Respóndit Joseph: Hæc est interpretátio sómnii: tria canístra, tres adhuc dies sunt:
-Genesis Gen 1 40 19 post quos áuferet Phárao caput tuum, ac suspéndet te in cruce, et lacerábunt vólucres carnes tuas.
-Genesis Gen 1 40 20 Exínde dies tértius natalítius Pharaónis erat: qui fáciens grande convívium púeris suis, recordátus est inter épulas magístri pincernárum, et pistórum príncipis. b
-Genesis Gen 1 40 21 Restituítque álterum in locum suum, ut porrígeret ei póculum:
-Genesis Gen 1 40 22 álterum suspéndit in patíbulo, ut conjectóris véritas probarétur.
-Genesis Gen 1 40 23 Et tamen succedéntibus prósperis, præpósitus pincernárum oblítus est intérpretis sui.
-Genesis Gen 1 41 1 Post duos annos vidit Phárao sómnium. Putábat se stare super flúvium,
-Genesis Gen 1 41 2 de quo ascendébant septem boves, pulchræ et crassæ nimis: et pascebántur in locis palústribus.
-Genesis Gen 1 41 3 Áliæ quoque septem emergébant de flúmine, fœdæ confectǽque mácie: et pascebántur in ipsa amnis ripa in locis viréntibus:
-Genesis Gen 1 41 4 devoraverúntque eas, quarum mira spécies et habitúdo córporum erat. Expergefáctus Phárao,
-Genesis Gen 1 41 5 rursum dormívit, et vidit álterum sómnium: septem spicæ pullulábant in culmo uno plenæ atque formósæ:
-Genesis Gen 1 41 6 áliæ quoque tótidem spicæ ténues, et percússæ urédine oriebántur,
-Genesis Gen 1 41 7 devorántes ómnium priórum pulchritúdinem. Evígilans Phárao post quiétem,
-Genesis Gen 1 41 8 et facto mane, pavóre pertérritus, misit ad omnes conjectóres Ægýpti, cunctósque sapiéntes, et accersítis narrávit sómnium, nec erat qui interpretarétur.
-Genesis Gen 1 41 9 Tunc demum reminíscens pincernárum magíster, ait: Confíteor peccátum meum: b
-Genesis Gen 1 41 10 irátus rex servis suis, me et magístrum pistórum retrúdi jussit in cárcerem príncipis mílitum:
-Genesis Gen 1 41 11 ubi una nocte utérque vídimus sómnium præságum futurórum.
-Genesis Gen 1 41 12 Erat ibi puer hebrǽus, ejúsdem ducis mílitum fámulus: cui narrántes sómnia,
-Genesis Gen 1 41 13 audívimus quidquid póstea rei probávit evéntus; ego enim rédditus sum offício meo, et ille suspénsus est in cruce.
-Genesis Gen 1 41 14 Prótinus ad regis impérium edúctum de cárcere Joseph totondérunt: ac veste mutáta obtulérunt ei.
-Genesis Gen 1 41 15 Cui ille ait: Vidi sómnia, nec est qui edísserat: quæ audívi te sapientíssime conjícere.
-Genesis Gen 1 41 16 Respóndit Joseph: Absque me Deus respondébit próspera Pharaóni.
-Genesis Gen 1 41 17 Narrávit ergo Phárao quod víderat: Putábam me stare super ripam flúminis, b
-Genesis Gen 1 41 18 et septem boves de amne conscéndere, pulchras nimis, et obésis cárnibus: quæ in pastu palúdis virécta carpébant.
-Genesis Gen 1 41 19 Et ecce, has sequebántur áliæ septem boves, in tantum defórmes et maciléntæ, ut numquam tales in terra Ægýpti víderim:
-Genesis Gen 1 41 20 quæ, devorátis et consúmptis prióribus,
-Genesis Gen 1 41 21 nullum saturitátis dedére vestígium: sed símili mácie et squalóre torpébant. Evígilans, rursus sopóre depréssus,
-Genesis Gen 1 41 22 vidi sómnium. Septem spicæ pullulábant in culmo uno plenæ atque pulchérrimæ.
-Genesis Gen 1 41 23 Áliæ quoque septem ténues et percússæ urédine, oriebántur e stípula:
-Genesis Gen 1 41 24 quæ priórum pulchritúdinem devoravérunt. Narrávi conjectóribus sómnium, et nemo est qui edísserat.
-Genesis Gen 1 41 25 Respóndit Joseph: Sómnium regis unum est: quæ factúrus est Deus, osténdit Pharaóni. b
-Genesis Gen 1 41 26 Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertátis anni sunt: eamdémque vim sómnii comprehéndunt.
-Genesis Gen 1 41 27 Septem quoque boves ténues atque maciléntæ, quæ ascendérunt post eas, et septem spicæ ténues, et vento urénte percússæ, septem anni ventúræ sunt famis.
-Genesis Gen 1 41 28 Qui hoc órdine complebúntur:
-Genesis Gen 1 41 29 ecce septem anni vénient fertilitátis magnæ in univérsa terra Ægýpti,
-Genesis Gen 1 41 30 quos sequéntur septem anni álii tantæ sterilitátis, ut oblivióni tradátur cuncta retro abundántia: consumptúra est enim fames omnem terram,
-Genesis Gen 1 41 31 et ubertátis magnitúdinem perditúra est inópiæ magnitúdo.
-Genesis Gen 1 41 32 Quod autem vidísti secúndo ad eámdem rem pértinens sómnium: firmitátis indícium est, eo quod fiat sermo Dei, et velócius impleátur.
-Genesis Gen 1 41 33 Nunc ergo provídeat rex virum sapiéntem et indústrium, et præfíciat eum terræ Ægýpti:
-Genesis Gen 1 41 34 qui constítuat præpósitos per cunctas regiónes: et quintam partem frúctuum per septem annos fertilitátis,
-Genesis Gen 1 41 35 qui jam nunc futúri sunt, cóngreget in hórrea: et omne fruméntum sub Pharaónis potestáte condátur, servetúrque in úrbibus.
-Genesis Gen 1 41 36 Et præparétur futúræ septem annórum fami, quæ oppressúra est Ægýptum, et non consumétur terra inópia.
-Genesis Gen 1 41 37 Plácuit Pharaóni consílium et cunctis minístris ejus: b
-Genesis Gen 1 41 38 locutúsque est ad eos: Num inveníre potérimus talem virum, qui spíritu Dei plenus sit?
-Genesis Gen 1 41 39 Dixit ergo ad Joseph: Quia osténdit tibi Deus ómnia quæ locútus es, numquid sapientiórem et consímilem tui inveníre pótero?
-Genesis Gen 1 41 40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris impérium cunctus pópulus obédiet: uno tantum regni sólio te præcédam.
-Genesis Gen 1 41 41 Dixítque rursus Phárao ad Joseph: Ecce, constítui te super univérsam terram Ægýpti.
-Genesis Gen 1 41 42 Tulítque ánnulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivítque eum stola býssina, et collo torquem áuream circumpósuit.
-Genesis Gen 1 41 43 Fecítque eum ascéndere super currum suum secúndum, clamánte præcóne, ut omnes coram eo genu flécterent, et præpósitum esse scirent univérsæ terræ Ægýpti.
-Genesis Gen 1 41 44 Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Phárao: absque tuo império non movébit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægýpti.
-Genesis Gen 1 41 45a Vertítque nomen ejus, et vocávit eum, lingua ægyptíaca, Salvatórem mundi. Dedítque illi uxórem Áseneth fíliam Putíphare sacerdótis Heliopóleos.
-Genesis Gen 1 41 45b Egréssus est ítaque Joseph ad terram Ægýpti
-Genesis Gen 1 41 46 (trigínta autem annórum erat quando stetit in conspéctu regis Pharaónis), et circuívit omnes regiónes Ægýpti.
-Genesis Gen 1 41 47 Venítque fertílitas septem annórum: et in manípulos redáctæ ségetes congregátæ sunt in hórrea Ægýpti.
-Genesis Gen 1 41 48 Omnis étiam frugum abundántia in síngulis úrbibus cóndita est.
-Genesis Gen 1 41 49 Tantáque fuit abundántia trítici, ut arénæ maris coæquarétur, et cópia mensúram excéderet.
-Genesis Gen 1 41 50 Nati sunt autem Joseph fílii duo ántequam veníret fames: quos péperit ei Áseneth fília Putíphare sacerdótis Heliopóleos.
-Genesis Gen 1 41 51 Vocavítque nomen primogéniti Manásses, dicens: Oblivísci me fecit Deus ómnium labórum meórum, et domus patris mei.
-Genesis Gen 1 41 52 Nomen quoque secúndi appellávit Éphraim, dicens: Créscere me fecit Deus in terra paupertátis meæ.
-Genesis Gen 1 41 53 Ígitur transáctis septem ubertátis annis, qui fúerant in Ægýpto, b
-Genesis Gen 1 41 54 cœpérunt veníre septem anni inópiæ, quos prædíxerat Joseph: et in univérso orbe fames præváluit, in cuncta autem terra Ægýpti panis erat.
-Genesis Gen 1 41 55 Qua esuriénte, clamávit pópulus ad Pharaónem, aliménta petens. Quibus ille respóndit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis díxerit, fácite.
-Genesis Gen 1 41 56 Crescébat autem quotídie fames in omni terra: aperuítque Joseph univérsa hórrea, et vendébat Ægýptiis: nam et illos opprésserat fames.
-Genesis Gen 1 41 57 Omnésque provínciæ veniébant in Ægýptum, ut émerent escas, et malum inópiæ temperárent.
-Genesis Gen 1 42 1 Áudiens autem Jacob quod aliménta venderéntur in Ægýpto, dixit fíliis suis: Quare neglígitis?
-Genesis Gen 1 42 2 audívi quod tríticum venundétur in Ægýpto: descéndite, et émite nobis necessária, ut possímus vívere, et non consumámur inópia.
-Genesis Gen 1 42 3 Descendéntes ígitur fratres Joseph decem, ut émerent fruménta in Ægýpto,
-Genesis Gen 1 42 4 Bénjamin domi reténto a Jacob, qui díxerat frátribus ejus: Ne forte in itínere quidquam patiátur mali:
-Genesis Gen 1 42 5 ingréssi sunt terram Ægýpti cum áliis qui pergébant ad eméndum. Erat autem fames in terra Chánaan.
-Genesis Gen 1 42 6 Et Joseph erat princeps in terra Ægýpti, atque ad ejus nutum fruménta pópulis vendebántur. Cumque adorássent eum fratres sui, b
-Genesis Gen 1 42 7 et agnovísset eos, quasi ad aliénos dúrius loquebátur, intérrogans eos: Unde venístis? Qui respondérunt: De terra Chánaan, ut emámus víctui necessária.
-Genesis Gen 1 42 8 Et tamen fratres ipse cognóscens, non est cógnitus ab eis.
-Genesis Gen 1 42 9 Recordatúsque somniórum, quæ aliquándo víderat, ait ad eos: Exploratóres estis: ut videátis infirmióra terræ venístis.
-Genesis Gen 1 42 10 Qui dixérunt: Non est ita, dómine, sed servi tui venérunt ut émerent cibos.
-Genesis Gen 1 42 11 Omnes fílii uníus viri sumus: pacífici venímus, nec quidquam fámuli tui machinántur mali.
-Genesis Gen 1 42 12 Quibus ille respóndit: Áliter est: immuníta terræ hujus consideráre venístis.
-Genesis Gen 1 42 13 At illi: Duódecim, ínquiunt, servi tui, fratres sumus, fílii viri uníus in terra Chánaan: mínimus cum patre nostro est, álius non est super.
-Genesis Gen 1 42 14 Hoc est, ait, quod locútus sum: exploratóres estis.
-Genesis Gen 1 42 15 Jam nunc experiméntum vestri cápiam: per salútem Pharaónis non egrediémini hinc, donec véniat frater vester mínimus.
-Genesis Gen 1 42 16 Míttite ex vobis unum, et addúcat eum: vos autem éritis in vínculis, donec probéntur quæ dixístis utrum vera an falsa sint: alióquin per salútem Pharaónis exploratóres estis.
-Genesis Gen 1 42 17 Trádidit ergo illos custódiæ tribus diébus. b
-Genesis Gen 1 42 18 Die autem tértio edúctis de cárcere, ait: Fácite quæ dixi, et vivétis: Deum enim tímeo.
-Genesis Gen 1 42 19 Si pacífici estis, frater vester unus ligétur in cárcere: vos autem abíte, et ferte fruménta quæ emístis, in domos vestras,
-Genesis Gen 1 42 20 et fratrem vestrum mínimum ad me addúcite, ut possim vestros probáre sermónes, et non moriámini. Fecérunt ut díxerat,
-Genesis Gen 1 42 21 et locúti sunt ad ínvicem: Mérito hæc pátimur, quia peccávimus in fratrem nostrum, vidéntes angústiam ánimæ illíus, dum deprecarétur nos, et non audívimus: idcírco venit super nos ista tribulátio.
-Genesis Gen 1 42 22 E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolíte peccáre in púerum: et non audístis me? en sanguis ejus exquíritur.
-Genesis Gen 1 42 23 Nesciébant autem quod intellígeret Joseph, eo quod per intérpretem loquerétur ad eos.
-Genesis Gen 1 42 24 Avertítque se parúmper, et flevit: et revérsus locútus est ad eos.
-Genesis Gen 1 42 25 Tollénsque Símeon, et ligans illis præséntibus, jussit minístris ut implérent eórum saccos trítico, et repónerent pecúnias singulórum in sácculis suis, datis supra cibáriis in viam: qui fecérunt ita.
-Genesis Gen 1 42 26 At illi portántes fruménta in ásinis suis, profécti sunt.
-Genesis Gen 1 42 27 Apertóque unus sacco, ut daret juménto pábulum in diversório, contemplátus pecúniam in ore sácculi,
-Genesis Gen 1 42 28 dixit frátribus suis: Réddita est mihi pecúnia, en habétur in sacco. Et obstupefácti, turbatíque, mútuo dixérunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
-Genesis Gen 1 42 29 Venerúntque ad Jacob patrem suum in terram Chánaan, et narravérunt ei ómnia quæ accidíssent sibi, dicéntes: b
-Genesis Gen 1 42 30 Locútus est nobis dóminus terræ dure, et putávit nos exploratóres esse provínciæ.
-Genesis Gen 1 42 31 Cui respóndimus: Pacífici sumus, nec ullas molímur insídias.
-Genesis Gen 1 42 32 Duódecim fratres uno patre géniti sumus: unus non est super, mínimus cum patre nostro est in terra Chánaan.
-Genesis Gen 1 42 33 Qui ait nobis: Sic probábo quod pacífici sitis: fratrem vestrum unum dimíttite apud me, et cibária dómibus vestris necessária súmite, et abíte,
-Genesis Gen 1 42 34 fratrémque vestrum mínimum addúcite ad me, ut sciam quod non sitis exploratóres: et istum, qui tenétur in vínculis, recípere possítis: ac deínceps quæ vultis, eméndi habeátis licéntiam.
-Genesis Gen 1 42 35 His dictis, cum fruménta effúnderent, sínguli reperérunt in ore saccórum ligátas pecúnias, exterritísque simul ómnibus,
-Genesis Gen 1 42 36 dixit pater Jacob: Absque líberis me esse fecístis: Joseph non est super, Símeon tenétur in vínculis, et Bénjamin auferétis: in me hæc ómnia mala recidérunt.
-Genesis Gen 1 42 37 Cui respóndit Ruben: Duos fílios meos intérfice, si non redúxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restítuam.
-Genesis Gen 1 42 38 At ille: Non descéndet, inquit, fílius meus vobíscum: frater ejus mórtuus est, et ipse solus remánsit: si quid ei advérsi accíderit in terra ad quam pérgitis, deducétis canos meos cum dolóre ad ínferos.
-Genesis Gen 1 43 1 Ínterim fames omnem terram veheménter premébat.
-Genesis Gen 1 43 2 Consumptísque cibis quos ex Ægýpto detúlerant, dixit Jacob ad fílios suos: Revertímini, et émite nobis pauxíllum escárum.
-Genesis Gen 1 43 3 Respóndit Judas: Denuntiávit nobis vir ille sub attestatióne jurisjurándi, dicens: Non vidébitis fáciem meam, nisi fratrem vestrum mínimum adduxéritis vobíscum.
-Genesis Gen 1 43 4 Si ergo vis eum míttere nobíscum, pergémus páriter, et emémus tibi necessária:
-Genesis Gen 1 43 5 sin autem non vis, non íbimus: vir enim, ut sæpe díximus, denuntiávit nobis, dicens: Non vidébitis fáciem meam absque fratre vestro mínimo.
-Genesis Gen 1 43 6 Dixit eis Israël: In meam hoc fecístis misériam, ut indicarétis ei et álium habére vos fratrem.
-Genesis Gen 1 43 7 At illi respondérunt: Interrogávit nos homo per órdinem nostram progéniem: si pater víveret: si haberémus fratrem: et nos respóndimus ei consequénter juxta id quod fúerat sciscitátus: numquid scire poterámus quod dictúrus esset: Addúcite fratrem vestrum vobíscum?
-Genesis Gen 1 43 8 Judas quoque dixit patri suo: Mitte púerum mecum, ut proficiscámur, et possímus vívere: ne moriámur nos et párvuli nostri.
-Genesis Gen 1 43 9 Ego suscípio púerum: de manu mea requíre illum: nisi redúxero, et reddídero eum tibi, ero peccáti reus in te omni témpore.
-Genesis Gen 1 43 10 Si non intercessísset dilátio, jam vice alter venissémus.
-Genesis Gen 1 43 11 Ígitur Israël pater eórum dixit ad eos: Si sic necésse est, fácite quod vultis: súmite de óptimis terræ frúctibus in vasis vestris, et deférte viro múnera, módicum resínæ, et mellis, et stóracis, stactes, et terebínthi, et amygdalárum. b
-Genesis Gen 1 43 12 Pecúniam quoque dúplicem ferte vobíscum: et illam, quam invenístis in sácculis, reportáte, ne forte erróre factum sit:
-Genesis Gen 1 43 13 sed et fratrem vestrum tóllite, et ite ad virum.
-Genesis Gen 1 43 14 Deus autem meus omnípotens fáciat vobis eum placábilem: et remíttat vobíscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Bénjamin: ego autem quasi orbátus absque líberis ero.
-Genesis Gen 1 43 15 Tulérunt ergo viri múnera, et pecúniam dúplicem, et Bénjamin: descenderúntque in Ægýptum, et stetérunt coram Joseph.
-Genesis Gen 1 43 16 Quos cum ille vidísset et Bénjamin simul, præcépit dispensatóri domus suæ, dicens: Intróduc viros domum, et occíde víctimas, et ínstrue convívium: quóniam mecum sunt comestúri merídie. b
-Genesis Gen 1 43 17 Fecit ille quod sibi fúerat imperátum, et introdúxit viros domum.
-Genesis Gen 1 43 18 Ibíque extérriti, dixérunt mútuo: Propter pecúniam, quam retúlimus prius in saccis nostris, introdúcti sumus: ut devólvat in nos calúmniam, et violénter subjíciat servitúti et nos, et ásinos nostros.
-Genesis Gen 1 43 19 Quam ob rem in ipsis fóribus accedéntes ad dispensatórem domus,
-Genesis Gen 1 43 20 locúti sunt: Orámus, dómine, ut áudias nos. Jam ante descéndimus ut emerémus escas:
-Genesis Gen 1 43 21 quibus emptis, cum venissémus ad diversórium, aperúimus saccos nostros, et invénimus pecúniam in ore saccórum: quam nunc eódem póndere reportávimus.
-Genesis Gen 1 43 22 Sed et áliud attúlimus argéntum, ut emámus quæ nobis necessária sunt: non est in nostra consciéntia quis posúerit eam in marsúpiis nostris.
-Genesis Gen 1 43 23 At ille respóndit: Pax vobíscum, nolíte timére: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesáuros in saccis vestris: nam pecúniam, quam dedístis mihi, probátam ego hábeo. Eduxítque ad eos Símeon.
-Genesis Gen 1 43 24 Et introdúctis domum, áttulit aquam, et lavérunt pedes suos, dedítque pábulum ásinis eórum.
-Genesis Gen 1 43 25 Illi vero parábant múnera, donec ingrederétur Joseph merídie: audíerant enim quod ibi comestúri essent panem. b
-Genesis Gen 1 43 26 Ígitur ingréssus est Joseph domum suam, obtulerúntque ei múnera, tenéntes in mánibus suis: et adoravérunt proni in terram.
-Genesis Gen 1 43 27 At ille, cleménter resalutátis eis, interrogávit eos, dicens: Salvúsne est pater vester senex, de quo dixerátis mihi? adhuc vivit?
-Genesis Gen 1 43 28 Qui respondérunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurváti, adoravérunt eum.
-Genesis Gen 1 43 29 Attóllens autem Joseph óculos, vidit Bénjamin fratrem suum uterínum, et ait: Iste est frater vester párvulus, de quo dixerátis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereátur tui, fili mi.
-Genesis Gen 1 43 30 Festinavítque, quia commóta fúerant víscera ejus super fratre suo, et erumpébant lácrimæ: et intróiens cubículum flevit.
-Genesis Gen 1 43 31 Rursúmque lota fácie egréssus, contínuit se, et ait: Pónite panes.
-Genesis Gen 1 43 32 Quibus appósitis, seórsum Joseph, et seórsum frátribus, Ægýptiis quoque qui vescebántur simul, seórsum (illícitum est enim Ægýptiis comédere cum Hebrǽis, et profánum putant hujuscémodi convívium)
-Genesis Gen 1 43 33 sedérunt coram eo, primogénitus juxta primogénita sua, et mínimus juxta ætátem suam. Et mirabántur nimis,
-Genesis Gen 1 43 34 sumptis pártibus quas ab eo accéperant: majórque pars venit Bénjamin, ita ut quinque pártibus excéderet. Biberúntque et inebriáti sunt cum eo.
-Genesis Gen 1 44 1 Præcépit autem Joseph dispensatóri domus suæ, dicens: Imple saccos eórum fruménto, quantum possunt cápere: et pone pecúniam singulórum in summitáte sacci.
-Genesis Gen 1 44 2 Scyphum autem meum argénteum, et prétium quod dedit trítici, pone in ore sacci junióris. Factúmque est ita.
-Genesis Gen 1 44 3 Et orto mane, dimíssi sunt cum ásinis suis.
-Genesis Gen 1 44 4 Jamque urbem exíerant, et procésserant páululum: tunc Joseph accersíto dispensatóre domus, Surge, inquit, et perséquere viros: et apprehénsis dícito: Quare reddidístis malum pro bono?
-Genesis Gen 1 44 5 scyphus, quem furáti estis, ipse est in quo bibit dóminus meus, et in quo augurári solet: péssimam rem fecístis.
-Genesis Gen 1 44 6 Fecit ille ut jússerat: et apprehénsis per órdinem locútus est.
-Genesis Gen 1 44 7 Qui respondérunt: Quare sic lóquitur dóminus noster, ut servi tui tantum flagítii commíserint?
-Genesis Gen 1 44 8 pecúniam, quam invénimus in summitáte saccórum, reportávimus ad te de terra Chánaan: et quómodo cónsequens est ut furáti simus de domo dómini tui aurum vel argéntum?
-Genesis Gen 1 44 9 apud quemcúmque fúerit invéntum servórum tuórum quod quæris, moriátur, et nos érimus servi dómini nostri.
-Genesis Gen 1 44 10 Qui dixit eis: Fiat juxta vestram senténtiam: apud quemcúmque fúerit invéntum, ipse sit servus meus, vos autem éritis innóxii.
-Genesis Gen 1 44 11 Ítaque festináto deponéntes in terram saccos, aperuérunt sínguli.
-Genesis Gen 1 44 12 Quos scrutátus, incípiens a majóre usque ad mínimum, invénit scyphum in sacco Bénjamin.
-Genesis Gen 1 44 13 At illi, scissis véstibus, oneratísque rursum ásinis, revérsi sunt in óppidum. b
-Genesis Gen 1 44 14 Primúsque Judas cum frátribus ingréssus est ad Joseph (necdum enim de loco abíerat) omnésque ante eum páriter in terram corruérunt.
-Genesis Gen 1 44 15 Quibus ille ait: Cur sic ágere voluístis? an ignorátis quod non sit símilis mei in augurándi sciéntia?
-Genesis Gen 1 44 16 Cui Judas: Quid respondébimus, inquit, dómino meo? vel quid loquémur, aut juste potérimus obténdere? Deus invénit iniquitátem servórum tuórum: en omnes servi sumus dómini mei, et nos, et apud quem invéntus est scyphus.
-Genesis Gen 1 44 17 Respóndit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furátus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abíte líberi ad patrem vestrum.
-Genesis Gen 1 44 18 Accédens autem própius Judas, confidénter ait: Oro, dómine mi, loquátur servus tuus verbum in áuribus tuis, et ne irascáris fámulo tuo: tu es enim post Pharaónem b
-Genesis Gen 1 44 19 dóminus meus. Interrogásti prius servos tuos: Habétis patrem aut fratrem?
-Genesis Gen 1 44 20 et nos respóndimus tibi dómino meo: Est nobis pater senex, et puer párvulus, qui in senectúte illíus natus est: cujus uterínus frater mórtuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero ténere díligit eum.
-Genesis Gen 1 44 21 Dixistíque servis tuis: Addúcite eum ad me, et ponam óculos meos super illum.
-Genesis Gen 1 44 22 Suggéssimus dómino meo: Non potest puer relínquere patrem suum: si enim illum dimíserit, moriétur.
-Genesis Gen 1 44 23 Et dixísti servis tuis: Nisi vénerit frater vester mínimus vobíscum, non vidébitis ámplius fáciem meam.
-Genesis Gen 1 44 24 Cum ergo ascendissémus ad fámulum tuum patrem nostrum, narrávimus ei ómnia quæ locútus est dóminus meus. b
-Genesis Gen 1 44 25 Et dixit pater noster: Revertímini, et émite nobis parum trítici.
-Genesis Gen 1 44 26 Cui díximus: Ire non póssumus: si frater noster mínimus descénderit nobíscum, proficiscémur simul: alióquin illo absénte, non audémus vidére fáciem viri.
-Genesis Gen 1 44 27 Ad quæ ille respóndit: Vos scitis quod duos genúerit mihi uxor mea.
-Genesis Gen 1 44 28 Egréssus est unus, et dixístis: Béstia devorávit eum: et hucúsque non compáret.
-Genesis Gen 1 44 29 Si tuléritis et istum, et áliquid ei in via contígerit, deducétis canos meos cum mœróre ad ínferos.
-Genesis Gen 1 44 30 Ígitur si intrávero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defúerit (cum ánima illíus ex hujus ánima péndeat),
-Genesis Gen 1 44 31 viderítque eum non esse nobíscum, moriétur, et dedúcent fámuli tui canos ejus cum dolóre ad ínferos.
-Genesis Gen 1 44 32 Ego próprie servus tuus sim qui in meam hunc recépi fidem, et spopóndi dicens: Nisi redúxero eum, peccáti reus ero in patrem meum omni témpore.
-Genesis Gen 1 44 33 Manébo ítaque servus tuus pro púero in ministério dómini mei, et puer ascéndat cum frátribus suis.
-Genesis Gen 1 44 34 Non enim possum redíre ad patrem meum, absénte púero: ne calamitátis, quæ oppressúra est patrem meum, testis assístam.
-Genesis Gen 1 45 1 Non se póterat ultra cohibére Joseph multis coram astántibus: unde præcépit ut egrederéntur cuncti foras, et nullus interésset aliénus agnitióni mútuæ.
-Genesis Gen 1 45 2 Elevavítque vocem cum fletu, quam audiérunt Ægýptii, omnísque domus Pharaónis.
-Genesis Gen 1 45 3 Et dixit frátribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non póterant respondére fratres nímio terróre pertérriti.
-Genesis Gen 1 45 4 Ad quos ille cleménter: Accédite, inquit, ad me. Et cum accessíssent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidístis in Ægýptum.
-Genesis Gen 1 45 5 Nolíte pavére, neque vobis durum esse videátur quod vendidístis me in his regiónibus: pro salúte enim vestra misit me Deus ante vos in Ægýptum.
-Genesis Gen 1 45 6 Biénnium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arári póterit, nec meti.
-Genesis Gen 1 45 7 Præmisítque me Deus ut reservémini super terram, et escas ad vivéndum habére possítis.
-Genesis Gen 1 45 8 Non vestro consílio, sed Dei voluntáte huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaónis, et dóminum univérsæ domus ejus, ac príncipem in omni terra Ægýpti.
-Genesis Gen 1 45 9 Festináte, et ascéndite ad patrem meum, et dicétis ei: Hæc mandat fílius tuus Joseph: Deus fecit me dóminum univérsæ terræ Ægýpti: descénde ad me, ne moréris, b
-Genesis Gen 1 45 10 et habitábis in terra Gessen: erísque juxta me tu, et fílii tui, et fílii filiórum tuórum, oves tuæ, et arménta tua, et univérsa quæ póssides:
-Genesis Gen 1 45 11 ibíque te pascam (adhuc enim quinque anni resídui sunt famis) ne et tu péreas, et domus tua, et ómnia quæ póssides.
-Genesis Gen 1 45 12 En óculi vestri, et óculi fratris mei Bénjamin, vident quod os meum loquátur ad vos.
-Genesis Gen 1 45 13 Nuntiáte patri meo univérsam glóriam meam, et cuncta quæ vidístis in Ægýpto: festináte, et addúcite eum ad me.
-Genesis Gen 1 45 14 Cumque amplexátus recidísset in collum Bénjamin fratris sui, flevit: illo quoque simíliter flente super collum ejus. b
-Genesis Gen 1 45 15 Osculatúsque est Joseph omnes fratres suos, et plorávit super síngulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum.
-Genesis Gen 1 45 16 Auditúmque est, et célebri sermóne vulgátum in aula regis: Venérunt fratres Joseph: et gavísus est Phárao, atque omnis família ejus.
-Genesis Gen 1 45 17 Dixítque ad Joseph ut imperáret frátribus suis, dicens: Onerántes juménta, ite in terram Chánaan,
-Genesis Gen 1 45 18 et tóllite inde patrem vestrum et cognatiónem, et veníte ad me: et ego dabo vobis ómnia bona Ægýpti, ut comedátis medúllam terræ.
-Genesis Gen 1 45 19 Prǽcipe étiam ut tollant plaustra de terra Ægýpti, ad subvectiónem parvulórum suórum ac cónjugum: et dícito: Tóllite patrem vestrum, et properáte quantócius veniéntes.
-Genesis Gen 1 45 20 Nec dimittátis quidquam de supelléctili vestra: quia omnes opes Ægýpti vestræ erunt.
-Genesis Gen 1 45 21 Fecerúntque fílii Israël ut eis mandátum fúerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secúndum Pharaónis impérium, et cibária in itínere. b
-Genesis Gen 1 45 22 Síngulis quoque proférri jussit binas stolas: Bénjamin vero dedit trecéntos argénteos cum quinque stolis óptimis:
-Genesis Gen 1 45 23 tantúmdem pecúniæ et véstium mittens patri suo, addens et ásinos decem, qui subvéherent ex ómnibus divítiis Ægýpti, et tótidem ásinas, tríticum in itínere, panésque portántes.
-Genesis Gen 1 45 24 Dimísit ergo fratres suos, et proficiscéntibus ait: Ne irascámini in via.
-Genesis Gen 1 45 25 Qui ascendéntes ex Ægýpto, venérunt in terram Chánaan ad patrem suum Jacob.
-Genesis Gen 1 45 26 Et nuntiavérunt ei, dicéntes: Joseph fílius tuus vivit: et ipse dominátur in omni terra Ægýpti. Quo audíto Jacob, quasi de gravi somno evígilans, tamen non credébat eis.
-Genesis Gen 1 45 27 Illi e contra referébant omnem órdinem rei. Cumque vidísset plaustra et univérsa quæ míserat, revíxit spíritus ejus,
-Genesis Gen 1 45 28 et ait: Súfficit mihi si adhuc Joseph fílius meus vivit: vadam, et vidébo illum ántequam móriar.
-Genesis Gen 1 46 1 Profectúsque Israël cum ómnibus quæ habébat, venit ad Púteum juraménti: et mactátis ibi víctimis Deo patris sui Ísaac,
-Genesis Gen 1 46 2 audívit eum per visiónem noctis vocántem se, et dicéntem sibi: Jacob, Jacob. Cui respóndit: Ecce adsum.
-Genesis Gen 1 46 3 Ait illi Deus: Ego sum fortíssimus Deus patris tui: noli timére, descénde in Ægýptum, quia in gentem magnam fáciam te ibi.
-Genesis Gen 1 46 4 Ego descéndam tecum illuc, et ego inde addúcam te reverténtem: Joseph quoque ponet manus suas super óculos tuos.
-Genesis Gen 1 46 5 Surréxit autem Jacob a Púteo juraménti: tulerúntque eum fílii cum párvulis et uxóribus suis in plaustris quæ míserat Phárao ad portándum senem,
-Genesis Gen 1 46 6 et ómnia quæ posséderat in terra Chánaan: venítque in Ægýptum cum omni sémine suo,
-Genesis Gen 1 46 7 fílii ejus, et nepótes, fíliæ, et cuncta simul progénies.
-Genesis Gen 1 46 8 Hæc sunt autem nómina filiórum Israël, qui ingréssi sunt in Ægýptum, ipse cum líberis suis. Primogénitus Ruben. b
-Genesis Gen 1 46 9 Fílii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
-Genesis Gen 1 46 10 Fílii Símeon: Jámuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul fílius Chanaanítidis.
-Genesis Gen 1 46 11 Fílii Levi: Gerson et Caath et Merári.
-Genesis Gen 1 46 12 Fílii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mórtui sunt autem Her et Onan in terra Chánaan. Natíque sunt fílii Phares: Hesron et Hamul.
-Genesis Gen 1 46 13 Fílii Íssachar: Thola et Phua et Job et Semron.
-Genesis Gen 1 46 14 Fílii Zábulon: Sared et Elon et Jáhelel.
-Genesis Gen 1 46 15 Hi fílii Liæ quos génuit in Mesopotámia Sýriæ cum Dina fília sua: omnes ánimæ filiórum ejus et filiárum, trigínta tres.
-Genesis Gen 1 46 16 Fílii Gad: Séphion et Haggi et Suni et Ésebon et Heri et Aródi et Aréli.
-Genesis Gen 1 46 17 Fílii Aser: Jamne et Jésua et Jéssui et Béria, Sara quoque soror eórum. Fílii Béria: Heber et Mélchiel.
-Genesis Gen 1 46 18 Hi fílii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ fíliæ suæ: et hos génuit Jacob sédecim ánimas.
-Genesis Gen 1 46 19 Fílii Rachel uxóris Jacob: Joseph et Bénjamin.
-Genesis Gen 1 46 20 Natíque sunt Joseph fílii in terra Ægýpti, quos génuit ei Áseneth fília Putíphare sacerdótis Heliopóleos: Manásses et Éphraim.
-Genesis Gen 1 46 21 Fílii Bénjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Náaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
-Genesis Gen 1 46 22 Hi fílii Rachel quos génuit Jacob: omnes ánimæ, quatuórdecim.
-Genesis Gen 1 46 23 Fílii Dan: Husim.
-Genesis Gen 1 46 24 Fílii Néphthali: Jásiel et Guni et Jeser et Sallem.
-Genesis Gen 1 46 25 Hi fílii Balæ, quam dedit Laban Rachéli fíliæ suæ: et hos génuit Jacob: omnes ánimæ, septem.
-Genesis Gen 1 46 26 Cunctæ ánimæ, quæ ingréssæ sunt cum Jacob in Ægýptum, et egréssæ sunt de fémore illíus, absque uxóribus filiórum ejus, sexagínta sex.
-Genesis Gen 1 46 27 Fílii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægýpti, ánimæ duæ. Omnes ánimæ domus Jacob, quæ ingréssæ sunt in Ægýptum, fuére septuagínta.
-Genesis Gen 1 46 28 Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiáret ei, et occúrreret in Gessen. b
-Genesis Gen 1 46 29 Quo cum pervenísset, juncto Joseph curro suo, ascéndit óbviam patri suo ad eúmdem locum: vidénsque eum, írruit super collum ejus, et inter ampléxus flevit.
-Genesis Gen 1 46 30 Dixítque pater ad Joseph: Jam lætus móriar, quia vidi fáciem tuam, et supérstitem te relínquo.
-Genesis Gen 1 46 31 At ille locútus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascéndam, et nuntiábo Pharaóni, dicámque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chánaan, venérunt ad me:
-Genesis Gen 1 46 32 et sunt viri pastóres óvium, curámque habent alendórum gregum: pécora sua, et arménta, et ómnia quæ habére potuérunt, adduxérunt secum.
-Genesis Gen 1 46 33 Cumque vocáverit vos, et díxerit: Quod est opus vestrum?
-Genesis Gen 1 46 34 respondébitis: Viri pastóres sumus servi tui, ab infántia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicétis, ut habitáre possítis in terra Gessen: quia detestántur Ægýptii omnes pastóres óvium.
-Genesis Gen 1 47 1 Ingréssus ergo Joseph nuntiávit Pharaóni, dicens: Pater meus et fratres, oves eórum et arménta, et cuncta quæ póssident, venérunt de terra Chánaan: et ecce consístunt in terra Gessen.
-Genesis Gen 1 47 2 Extrémos quoque fratrum suórum quinque viros constítuit coram rege:
-Genesis Gen 1 47 3 quos ille interrogávit: Quid habétis óperis? Respondérunt: Pastóres óvium sumus servi tui, et nos et patres nostri.
-Genesis Gen 1 47 4 Ad peregrinándum in terra tua venímus: quóniam non est herba grégibus servórum tuórum, ingravescénte fame in terra Chánaan: petimúsque ut esse nos júbeas servos tuos in terra Gessen.
-Genesis Gen 1 47 5 Dixit ítaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venérunt ad te.
-Genesis Gen 1 47 6 Terra Ægýpti in conspéctu tuo est: in óptimo loco fac eos habitáre, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros indústrios, constítue illos magístros pécorum meórum.
-Genesis Gen 1 47 7 Post hæc introdúxit Joseph patrem suum ad regem, et státuit eum coram eo: qui benedícens illi,
-Genesis Gen 1 47 8 et interrogátus ab eo: Quot sunt dies annórum vitæ tuæ?
-Genesis Gen 1 47 9 respóndit: Dies peregrinatiónis meæ centum trigínta annórum sunt, parvi et mali, et non pervenérunt usque ad dies patrum meórum quibus peregrináti sunt.
-Genesis Gen 1 47 10 Et benedícto rege, egréssus est foras.
-Genesis Gen 1 47 11 Joseph vero patri et frátribus suis dedit possessiónem in Ægýpto in óptimo terræ loco, Ramésses, ut præcéperat Phárao. b
-Genesis Gen 1 47 12 Et alébat eos, omnémque domum patris sui, præbens cibária síngulis.
-Genesis Gen 1 47 13 In toto enim orbe panis déerat, et opprésserat fames terram, máxime Ægýpti et Chánaan.
-Genesis Gen 1 47 14 E quibus omnem pecúniam congregávit pro venditióne fruménti, et íntulit eam in ærárium regis.
-Genesis Gen 1 47 15 Cumque defecísset emptóribus prétium, venit cuncta Ægýptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare mórimur coram te, deficiénte pecúnia?
-Genesis Gen 1 47 16 Quibus ille respóndit: Addúcite pécora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si prétium non habétis.
-Genesis Gen 1 47 17 Quæ cum adduxíssent, dedit eis aliménta pro equis, et óvibus, et bobus, et ásinis: sustentavítque eos illo anno pro commutatióne pécorum.
-Genesis Gen 1 47 18 Venérunt quoque anno secúndo, et dixérunt ei: Non celábimus dóminum nostrum quod deficiénte pecúnia, pécora simul defecérunt: nec clam te est, quod absque corpóribus et terra nihil habeámus.
-Genesis Gen 1 47 19 Cur ergo moriémur te vidénte? et nos et terra nostra tui érimus: eme nos in servitútem régiam, et præbe sémina, ne pereúnte cultóre redigátur terra in solitúdinem.
-Genesis Gen 1 47 20 Emit ígitur Joseph omnem terram Ægýpti, vendéntibus síngulis possessiónes suas præ magnitúdine famis. Subjecítque eam Pharaóni,
-Genesis Gen 1 47 21 et cunctos pópulos ejus a novíssimis términis Ægýpti usque ad extrémos fines ejus,
-Genesis Gen 1 47 22 præter terram sacerdótum, quæ a rege trádita fúerat eis: quibus et statúta cibária ex hórreis públicis præbebántur, et idcírco non sunt compúlsi véndere possessiónes suas.
-Genesis Gen 1 47 23 Dixit ergo Joseph ad pópulos: En ut cérnitis, et vos et terram vestram Phárao póssidet: accípite sémina, et sérite agros, b
-Genesis Gen 1 47 24 ut fruges habére possítis. Quintam partem regi dábitis: quátuor réliquas permítto vobis in seméntem, et in cibum famíliis et líberis vestris.
-Genesis Gen 1 47 25 Qui respondérunt: Salus nostra in manu tua est: respíciat nos tantum dóminus noster, et læti serviémus regi.
-Genesis Gen 1 47 26 Ex eo témpore usque in præséntem diem, in univérsa terra Ægýpti régibus quinta pars sólvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotáli, quæ líbera ab hac conditióne fuit.
-Genesis Gen 1 47 27 Habitávit ergo Israël in Ægýpto, id est, in terra Gessen, et possédit eam: auctúsque est, et multiplicátus nimis. b
-Genesis Gen 1 47 28 Et vixit in ea decem et septem annis: factíque sunt omnes dies vitæ illíus, centum quadragínta septem annórum.
-Genesis Gen 1 47 29 Cumque appropinquáre cérneret diem mortis suæ, vocávit fílium suum Joseph, et dixit ad eum: Si invéni grátiam in conspéctu tuo, pone manum tuam sub fémore meo: et fácies mihi misericórdiam et veritátem, ut non sepélias me in Ægýpto:
-Genesis Gen 1 47 30 sed dórmiam cum pátribus meis, et áuferas me de terra hac, condásque in sepúlchro majórum meórum. Cui respóndit Joseph: Ego fáciam quod jussísti.
-Genesis Gen 1 47 31 Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo juránte, adorávit Israël Deum, convérsus ad léctuli caput.
-Genesis Gen 1 48 1 His ita transáctis, nuntiátum est Joseph quod ægrotáret pater suus: qui, assúmptis duóbus fíliis Manásse et Éphraim, ire perréxit.
-Genesis Gen 1 48 2 Dictúmque est seni: Ecce fílius tuus Joseph venit ad te. Qui confortátus sedit in léctulo.
-Genesis Gen 1 48 3 Et ingrésso ad se ait: Deus omnípotens appáruit mihi in Luza, quæ est in terra Chánaan: benedixítque mihi,
-Genesis Gen 1 48 4 et ait: Ego te augébo et multiplicábo, et fáciam te in turbas populórum: dabóque tibi terram hanc, et sémini tuo post te in possessiónem sempitérnam.
-Genesis Gen 1 48 5 Duo ergo fílii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægýpti ántequam huc venírem ad te, mei erunt: Éphraim et Manásses, sicut Ruben et Símeon reputabúntur mihi.
-Genesis Gen 1 48 6 Réliquos autem quos genúeris post eos, tui erunt, et nómine fratrum suórum vocabúntur in possessiónibus suis.
-Genesis Gen 1 48 7 Mihi enim, quando veniébam de Mesopotámia, mórtua est Rachel in terra Chánaan in ipso itínere, erátque vernum tempus: et ingrediébar Éphratam, et sepelívi eam juxta viam Éphratæ, quæ álio nómine appellátur Béthlehem.
-Genesis Gen 1 48 8 Videns autem fílios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti?
-Genesis Gen 1 48 9 Respóndit: Fílii mei sunt, quos donávit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedícam illis.
-Genesis Gen 1 48 10a Óculi enim Israël caligábant præ nímia senectúte, et clare vidére non póterat.
-Genesis Gen 1 48 10b Applicitósque ad se, deosculátus et circumpléxus eos,
-Genesis Gen 1 48 11 dixit ad fílium suum: Non sum fraudátus aspéctu tuo: ínsuper osténdit mihi Deus semen tuum.
-Genesis Gen 1 48 12 Cumque tulísset eos Joseph de grémio patris, adorávit pronus in terram.
-Genesis Gen 1 48 13 Et pósuit Éphraim ad déxteram suam, id est, ad sinístram Israël: Manássen vero in sinístra sua, ad déxteram scílicet patris, applicuítque ambos ad eum.
-Genesis Gen 1 48 14 Qui exténdens manum déxteram, pósuit super caput Éphraim minóris fratris: sinístram autem super caput Manásse qui major natu erat, commútans manus.
-Genesis Gen 1 48 15 Benedixítque Jacob fíliis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspéctu ambulavérunt patres mei Ábraham, et Ísaac; Deus qui pascit me ab adolescéntia mea usque in præséntem diem:
-Genesis Gen 1 48 16 ángelus, qui éruit me de cunctis malis, benedícat púeris istis: et invocétur super eos nomen meum, nómina quoque patrum meórum Ábraham et Ísaac, et crescant in multitúdinem super terram.
-Genesis Gen 1 48 17 Videns autem Joseph quod posuísset pater suus déxteram manum super caput Éphraim, gráviter accépit: et apprehénsam manum patris leváre conátus est de cápite Éphraim, et transférre super caput Manásse.
-Genesis Gen 1 48 18 Dixítque ad patrem: Non ita cónvenit, pater: quia hic est primogénitus, pone déxteram tuam super caput ejus.
-Genesis Gen 1 48 19 Qui rénuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in pópulos, et multiplicábitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illíus crescet in gentes.
-Genesis Gen 1 48 20 Benedixítque eis in témpore illo, dicens: In te benedicétur Israël, atque dicétur: Fáciat tibi Deus sicut Éphraim, et sicut Manásse. Constituítque Éphraim ante Manássen.
-Genesis Gen 1 48 21 Et ait ad Joseph fílium suum: En ego mórior, et erit Deus vobíscum, reducétque vos ad terram patrum vestrórum.
-Genesis Gen 1 48 22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhǽi in gládio et arcu meo.
-Genesis Gen 1 49 1 Vocávit autem Jacob fílios suos, et ait eis: Congregámini, ut annúntiem quæ ventúra sunt vobis in diébus novíssimis.
-Genesis Gen 1 49 2 Congregámini, et audíte, fílii Jacob, audíte Israël patrem vestrum:
-Genesis Gen 1 49 3 Ruben, primogénitus meus, tu fortitúdo mea, et princípium dolóris mei; prior in donis, major in império.
-Genesis Gen 1 49 4 Effúsus es sicut aqua, non crescas: quia ascendísti cubíle patris tui, et maculásti stratum ejus.
-Genesis Gen 1 49 5 Símeon et Levi fratres vasa iniquitátis bellántia.
-Genesis Gen 1 49 6 In consílium eórum non véniat ánima mea, et in cœtu illórum non sit glória mea: quia in furóre suo occidérunt virum, et in voluntáte sua suffodérunt murum.
-Genesis Gen 1 49 7 Maledíctus furor eórum, quia pértinax: et indignátio eórum, quia dura: dívidam eos in Jacob, et dispérgam eos in Israël.
-Genesis Gen 1 49 8 Juda, te laudábunt fratres tui: manus tua in cervícibus inimicórum tuórum, adorábunt te fílii patris tui.
-Genesis Gen 1 49 9 Cátulus leónis Juda: ad prædam, fili mi, ascendísti: requiéscens accubuísti ut leo, et quasi leǽna: quis suscitábit eum?
-Genesis Gen 1 49 10 Non auferétur sceptrum de Juda, et dux de fémore ejus, donec véniat qui mitténdus est, et ipse erit expectátio géntium.
-Genesis Gen 1 49 11 Ligans ad víneam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, ásinam suam, lavábit in vino stolam suam et in sánguine uvæ pállium suum.
-Genesis Gen 1 49 12 Pulchrióres sunt óculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidióres.
-Genesis Gen 1 49 13 Zábulon in líttore maris habitábit, et in statióne návium pertíngens usque ad Sidónem. b
-Genesis Gen 1 49 14 Íssachar ásinus fortis áccubans inter términos.
-Genesis Gen 1 49 15 Vidit réquiem, quod esset bona et terram, quod óptima: et suppósuit húmerum suum ad portándum, factúsque est tribútis sérviens.
-Genesis Gen 1 49 16 Dan judicábit pópulum suum sicut et ália tribus in Israël.
-Genesis Gen 1 49 17 Fiat Dan cóluber in via, cerástes in sémita, mordens úngulas equi, ut cadat ascénsor ejus retro.
-Genesis Gen 1 49 18 Salutáre tuum expectábo, Dómine.
-Genesis Gen 1 49 19 Gad, accínctus prœliábitur ante eum: et ipse accingétur retrórsum.
-Genesis Gen 1 49 20 Aser, pinguis panis ejus, et præbébit delícias régibus.
-Genesis Gen 1 49 21 Néphthali, cervus emíssus, et dans elóquia pulchritúdinis.
-Genesis Gen 1 49 22 Fílius accréscens Joseph, fílius accréscens et decórus aspéctu: fíliæ discurrérunt super murum. b
-Genesis Gen 1 49 23 Sed exasperavérunt eum et jurgáti sunt, inviderúntque illi habéntes jácula.
-Genesis Gen 1 49 24 Sedit in forti arcus ejus, et dissolúta sunt víncula brachiórum et mánuum illíus per manus poténtis Jacob: inde pastor egréssus est, lapis Israël.
-Genesis Gen 1 49 25 Deus patris tui erit adjútor tuus, et omnípotens benedícet tibi benedictiónibus cæli désuper, benedictiónibus abýssi jacéntis deórsum, benedictiónibus úberum et vulvæ.
-Genesis Gen 1 49 26 Benedictiónes patris tui confortátæ sunt benedictiónibus patrum ejus, donec veníret desidérium cóllium æternórum: fiant in cápite Joseph, et in vértice Nazarǽi inter fratres suos.
-Genesis Gen 1 49 27 Bénjamin lupus rapax, mane cómedat prædam, et véspere dívidet spólia.
-Genesis Gen 1 49 28 Omnes hi in tríbubus Israël duódecim: hæc locútus est eis pater suus, benedixítque síngulis benedictiónibus própriis. b
-Genesis Gen 1 49 29 Et præcépit eis, dicens: Ego cóngregor ad pópulum meum: sepelíte me cum pátribus meis in spelúnca dúplici quæ est in agro Ephron Hethǽi,
-Genesis Gen 1 49 30 contra Mambre in terra Chánaan, quam emit Ábraham cum agro ab Ephron Hethǽo in possessiónem sepúlchri.
-Genesis Gen 1 49 31 Ibi sepeliérunt eum, et Saram uxórem ejus: ibi sepúltus est Ísaac cum Rebécca cónjuge sua: ibi et Lia cóndita jacet.
-Genesis Gen 1 49 32 Finitísque mandátis quibus fílios instruébat, collégit pedes suos super léctulum, et óbiit: appositúsque est ad pópulum suum.
-Genesis Gen 1 50 1 Quod cernens Joseph, ruit super fáciem patris, flens et deósculans eum.
-Genesis Gen 1 50 2 Præcepítque servis suis médicis ut aromátibus condírent patrem.
-Genesis Gen 1 50 3 Quibus jussa expléntibus, transiérunt quadragínta dies: iste quippe mos erat cadáverum conditórum: flevítque eum Ægýptus septuagínta diébus.
-Genesis Gen 1 50 4 Et expléto planctus témpore, locútus est Joseph ad famíliam Pharaónis: Si invéni grátiam in conspéctu vestro, loquímini in áuribus Pharaónis:
-Genesis Gen 1 50 5 eo quod pater meus adjuráverit me dicens: En mórior: in sepúlchro meo, quod fodi mihi in terra Chánaan, sepélies me. Ascéndam ígitur, et sepéliam patrem meum, ac revértar.
-Genesis Gen 1 50 6 Dixítque ei Phárao: Ascénde, et sépeli patrem tuum sicut adjurátus es.
-Genesis Gen 1 50 7 Quo ascendénte, iérunt cum eo omnes senes domus Pharaónis, cunctíque majóres natu terræ Ægýpti:
-Genesis Gen 1 50 8 domus Joseph cum frátribus suis, absque párvulis, et grégibus atque arméntis, quæ derelíquerant in terra Gessen.
-Genesis Gen 1 50 9 Hábuit quoque in comitátu currus et équites: et facta est turba non módica.
-Genesis Gen 1 50 10 Venerúntque ad Áream Atad, quæ sita est trans Jordánem: ubi celebrántes exéquias planctu magno atque veheménti implevérunt septem dies.
-Genesis Gen 1 50 11 Quod cum vidíssent habitatóres terræ Chánaan, dixérunt: Planctus magnus est iste Ægýptiis. Et idcírco vocátum est nomen loci illíus, Planctus Ægýpti.
-Genesis Gen 1 50 12 Fecérunt ergo fílii Jacob sicut præcéperat eis:
-Genesis Gen 1 50 13 et portántes eum in terram Chánaan, sepeliérunt eum in spelúnca dúplici, quam émerat Ábraham cum agro in possessiónem sepúlchri ab Ephron Hethǽo, contra fáciem Mambre.
-Genesis Gen 1 50 14 Reversúsque est Joseph in Ægýptum cum frátribus suis, et omni comitátu, sepúlto patre. b
-Genesis Gen 1 50 15 Quo mórtuo, timéntes fratres ejus, et mútuo colloquéntes: Ne forte memor sit injúriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fécimus,
-Genesis Gen 1 50 16 mandavérunt ei dicéntes: Pater tuus præcépit nobis ántequam morerétur,
-Genesis Gen 1 50 17 ut hæc tibi verbis illíus dicerémus: Óbsecro ut obliviscáris scéleris fratrum tuórum, et peccáti atque malítiæ quam exercuérunt in te: nos quoque orámus ut servis Dei patris tui dimíttas iniquitátem hanc. Quibus audítis flevit Joseph.
-Genesis Gen 1 50 18 Venerúntque ad eum fratres sui: et proni adorántes in terram, dixérunt: Servi tui sumus.
-Genesis Gen 1 50 19 Quibus ille respóndit: Nolíte timére: num Dei póssumus resístere voluntáti?
-Genesis Gen 1 50 20 Vos cogitástis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltáret me, sicut in præsentiárum cérnitis, et salvos fáceret multos pópulos.
-Genesis Gen 1 50 21 Nolíte timére: ego pascam vos et párvulos vestros: consolatúsque est eos, et blande ac léniter est locútus.
-Genesis Gen 1 50 22 Et habitávit in Ægýpto cum omni domo patris sui: vixítque centum decem annis. Et vidit Éphraim fílios usque ad tértiam generatiónem. Fílii quoque Machir fílii Manásse nati sunt in génibus Joseph. b
-Genesis Gen 1 50 23 Quibus transáctis, locútus est frátribus suis: Post mortem meam Deus visitábit vos, et ascéndere vos fáciet de terra ista ad terram quam jurávit Ábraham, Ísaac et Jacob.
-Genesis Gen 1 50 24 Cumque adjurásset eos atque dixísset: Deus visitábit vos, asportáte ossa mea vobíscum de loco isto:
-Genesis Gen 1 50 25 mórtuus est, explétis centum decem vitæ suæ annis. Et cónditus aromátibus, repósitus est in lóculo in Ægýpto.
-# Exodus Exo Liber Exodi
-Exodus Exo 2 1 1 Hæc sunt nómina filiórum Israël qui ingréssi sunt in Ægýptum cum Jacob: sínguli cum dómibus suis introiérunt:
-Exodus Exo 2 1 2 Ruben, Símeon, Levi, Judas,
-Exodus Exo 2 1 3 Íssachar, Zábulon et Bénjamin,
-Exodus Exo 2 1 4 Dan et Néphthali, Gad et Aser.
-Exodus Exo 2 1 5 Erant ígitur omnes ánimæ eórum qui egréssi sunt de fémore Jacob, septuagínta: Joseph autem in Ægýpto erat.
-Exodus Exo 2 1 6 Quo mórtuo, et univérsis frátribus ejus, omníque cognatióne illa,
-Exodus Exo 2 1 7 fílii Israël crevérunt, et quasi germinántes multiplicáti sunt: ac roboráti nimis, implevérunt terram.
-Exodus Exo 2 1 8 Surréxit intérea rex novus super Ægýptum, qui ignorábat Joseph.
-Exodus Exo 2 1 9 Et ait ad pópulum suum: Ecce, pópulus filiórum Israël multus, et fórtior nobis est.
-Exodus Exo 2 1 10 Veníte, sapiénter opprimámus eum, ne forte multiplicétur: et si ingrúerit contra nos bellum, addátur inimícis nostris, expugnatísque nobis egrediátur de terra.
-Exodus Exo 2 1 11 Præpósuit ítaque eis magístros óperum, ut afflígerent eos onéribus: ædificaverúntque urbes tabernaculórum Pharaóni, Phithom et Ramésses.
-Exodus Exo 2 1 12 Quantóque opprimébant eos, tanto magis multiplicabántur, et crescébant:
-Exodus Exo 2 1 13 oderántque fílios Israël Ægýptii, et affligébant illudéntes eis,
-Exodus Exo 2 1 14 atque ad amaritúdinem perducébant vitam eórum opéribus duris luti et láteris, omníque famulátu, quo in terræ opéribus premebántur.
-Exodus Exo 2 1 15 Dixit autem rex Ægýpti obstetrícibus Hebræórum, quarum una vocabátur Séphora, áltera Phua, b
-Exodus Exo 2 1 16 præcípiens eis: Quando obstetricábitis Hebrǽas, et partus tempus advénerit: si másculus fúerit, interfícite eum: si fémina, reserváte.
-Exodus Exo 2 1 17 Timuérunt autem obstetríces Deum, et non fecérunt juxta præcéptum regis Ægýpti, sed conservábant mares.
-Exodus Exo 2 1 18 Quibus ad se accersítis, rex ait: Quidnam est hoc quod fácere voluístis, ut púeros servarétis?
-Exodus Exo 2 1 19 Quæ respondérunt: Non sunt Hebrǽæ sicut ægýptiæ mulíeres: ipsæ enim obstetricándi habent sciéntiam, et priúsquam veniámus ad eas, páriunt.
-Exodus Exo 2 1 20 Bene ergo fecit Deus obstetrícibus: et crevit pópulus, confortatúsque est nimis.
-Exodus Exo 2 1 21 Et quia timuérunt obstetríces Deum, ædificávit eis domos.
-Exodus Exo 2 1 22 Præcépit ergo Phárao omni pópulo suo, dicens: Quidquid masculíni sexus natum fúerit, in flumen projícite: quidquid feminíni, reserváte.
-Exodus Exo 2 2 1 Egréssus est post hæc vir de domo Levi: et accépit uxórem stirpis suæ.
-Exodus Exo 2 2 2 Quæ concépit, et péperit fílium: et videns eum elegántem, abscóndit tribus ménsibus.
-Exodus Exo 2 2 3 Cumque jam celáre non posset, sumpsit fiscéllam scírpeam, et linívit eam bitúmine ac pice: posuítque intus infántulum, et expósuit eum in carécto ripæ flúminis,
-Exodus Exo 2 2 4 stante procul soróre ejus, et consideránte evéntum rei.
-Exodus Exo 2 2 5 Ecce autem descendébat fília Pharaónis ut lavarétur in flúmine: et puéllæ ejus gradiebántur per crepídinem álvei. Quæ cum vidísset fiscéllam in papyrióne, misit unam e famulábus suis: et allátam
-Exodus Exo 2 2 6 apériens, cernénsque in ea párvulum vagiéntem, misérta ejus, ait: De infántibus Hebræórum est hic.
-Exodus Exo 2 2 7 Cui soror púeri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulíerem hebrǽam, quæ nutríre possit infántulum?
-Exodus Exo 2 2 8 Respóndit: Vade. Perréxit puélla et vocávit matrem suam.
-Exodus Exo 2 2 9 Ad quam locúta fília Pharaónis: Áccipe, ait, púerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercédem tuam. Suscépit múlier, et nutrívit púerum: adultúmque trádidit fíliæ Pharaónis.
-Exodus Exo 2 2 10 Quem illa adoptávit in locum fílii, vocavítque nomen ejus Móyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.
-Exodus Exo 2 2 11 In diébus illis postquam créverat Móyses, egréssus est ad fratres suos: vidítque afflictiónem eórum, et virum ægýptium percutiéntem quemdam de Hebrǽis frátribus suis. b
-Exodus Exo 2 2 12 Cumque circumspexísset huc atque illuc, et nullum adésse vidísset, percússum Ægýptium abscóndit sábulo.
-Exodus Exo 2 2 13 Et egréssus die áltero conspéxit duos Hebrǽos rixántes: dixítque ei qui faciébat injúriam: Quare pércutis próximum tuum?
-Exodus Exo 2 2 14 Qui respóndit: Quis te constítuit príncipem et júdicem super nos? num occídere me tu vis, sicut heri occidísti Ægýptium? Tímuit Móyses, et ait: Quómodo palam factum est verbum istud?
-Exodus Exo 2 2 15 Audivítque Phárao sermónem hunc, et quærébat occídere Móysen: qui fúgiens de conspéctu ejus, morátus est in terra Mádian, et sedit juxta púteum.
-Exodus Exo 2 2 16 Erant autem sacerdóti Mádian septem fíliæ, quæ venérunt ad hauriéndam aquam: et implétis canálibus adaquáre cupiébant greges patris sui.
-Exodus Exo 2 2 17 Supervenére pastóres, et ejecérunt eas: surrexítque Móyses, et defénsis puéllis, adaquávit oves eárum.
-Exodus Exo 2 2 18 Quæ cum revertíssent ad Ráguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velócius venístis sólito?
-Exodus Exo 2 2 19 Respondérunt: Vir ægýptius liberávit nos de manu pastórum: ínsuper et hausit aquam nobíscum, potúmque dedit óvibus.
-Exodus Exo 2 2 20 At ille: Ubi est? inquit: quare dimisístis hóminem? vocáte eum ut cómedat panem.
-Exodus Exo 2 2 21 Jurávit ergo Móyses quod habitáret cum eo. Accepétque Séphoram fíliam ejus uxórem: b
-Exodus Exo 2 2 22 quæ péperit ei fílium, quem vocávit Gersam, dicens: Ádvena fui in terra aliéna. Álterum vero péperit, quem vocávit Eliézer, dicens: Deus enim patris mei adjútor meus erípuit me de manu Pharaónis.
-Exodus Exo 2 2 23 Post multum vero témpore mórtuus est rex Ægýpti: et ingemiscéntes fílii Israël, propter ópera vociferáti sunt: ascendítque clamor eórum ad Deum ab opéribus. b
-Exodus Exo 2 2 24 Et audívit gémitum eórum, ac recordátus est fœ́deris quod pépigit cum Ábraham, Ísaac et Jacob.
-Exodus Exo 2 2 25 Et respéxit Dóminus fílios Israël et cognóvit eos.
-Exodus Exo 2 3 1 Móyses autem pascébat oves Jethro sóceri sui sacerdótis Mádian: cumque minásset gregem ad interióra desérti, venit ad montem Dei Horeb.
-Exodus Exo 2 3 2 Apparuítque ei Dóminus in flamma ignis de médio rubi: et vidébat quod rubus ardéret, et non comburerétur.
-Exodus Exo 2 3 3 Dixit ergo Móyses: Vadam, et vidébo visiónem hanc magnam, quare non comburátur rubus.
-Exodus Exo 2 3 4 Cernens autem Dóminus quod pérgeret ad vidéndum, vocávit eum de médio rubi, et ait: Móyses, Móyses. Qui respóndit: Adsum.
-Exodus Exo 2 3 5 At ille: Ne apprópies, inquit, huc: solve calceaméntum de pédibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.
-Exodus Exo 2 3 6 Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Ábraham, Deus Ísaac et Deus Jacob. Abscóndit Móyses fáciem suam: non enim audébat aspícere contra Deum. b
-Exodus Exo 2 3 7 Cui ait Dóminus: Vidi afflictiónem pópuli mei in Ægýpto, et clamórem ejus audívi propter durítiam eórum qui præsunt opéribus:
-Exodus Exo 2 3 8 et sciens dolórem ejus, descéndi ut líberem eum de mánibus Ægyptiórum, et edúcam de terra illa in terram bonam, et spatiósam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananǽi et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi.
-Exodus Exo 2 3 9 Clamor ergo filiórum Israël venit ad me: vidíque afflictiónem eórum, qua ab Ægýptiis opprimúntur.
-Exodus Exo 2 3 10 Sed veni, et mittam te ad Pharaónem, ut edúcas pópulum meum, fílios Israël, de Ægýpto.
-Exodus Exo 2 3 11 Dixítque Móyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaónem, et edúcam fílios Israël de Ægýpto? b
-Exodus Exo 2 3 12 Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habébis signum, quod míserim te: cum edúxeris pópulum meum de Ægýpto, immolábis Deo super montem istum.
-Exodus Exo 2 3 13 Ait Móyses ad Deum: Ecce ego vadam ad fílios Israël, et dicam eis: Deus patrum vestrórum misit me ad vos. Si díxerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?
-Exodus Exo 2 3 14 Dixit Deus ad Móysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices fíliis Israël: Qui est, misit me ad vos.
-Exodus Exo 2 3 15 Dixítque íterum Deus ad Móysen: Hæc dices fíliis Israël: Dóminus Deus patrum vestrórum, Deus Ábraham, Deus Ísaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in ætérnum, et hoc memoriále meum in generatiónem et generatiónem.
-Exodus Exo 2 3 16 Vade, et cóngrega senióres Israël, et dices ad eos: Dóminus Deus patrum vestrórum appáruit mihi, Deus Ábraham, Deus Ísaac et Deus Jacob, dicens: Vísitans visitávi vos: et vidi ómnia quæ accidérunt vobis in Ægýpto. b
-Exodus Exo 2 3 17 Et dixi ut edúcam vos de afflictióne Ægýpti in terram Chananǽi, et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi, ad terram fluéntem lacte et melle.
-Exodus Exo 2 3 18 Et áudient vocem tuam: ingredierísque tu, et senióres Israël, ad regem Ægýpti, et dices ad eum: Dóminus Deus Hebræórum vocávit nos: íbimus viam trium diérum in solitúdinem, ut immolémus Dómino Deo nostro.
-Exodus Exo 2 3 19 Sed ego scio quod non dimíttet vos rex Ægýpti ut eátis nisi per manum válidam.
-Exodus Exo 2 3 20 Exténdam enim manum meam, et percútiam Ægýptum in cunctis mirabílibus meis, quæ factúrus sum in médio eórum: post hæc dimíttet vos.
-Exodus Exo 2 3 21 Dabóque grátiam pópulo huic coram Ægýptiis: et cum egrediémini, non exíbitis vácui:
-Exodus Exo 2 3 22 sed postulábit múlier a vicína sua et ab hóspita sua, vasa argéntea et áurea, ac vestes: ponetísque eas super fílios et fílias vestras, et spoliábitis Ægýptum.
-Exodus Exo 2 4 1 Respóndens Móyses ait: Non credent mihi, neque áudient vocem meam, sed dicent: Non appáruit tibi Dóminus.
-Exodus Exo 2 4 2 Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respóndit: Virga.
-Exodus Exo 2 4 3 Dixítque Dóminus: Prójice eam in terram. Projécit, et versa est in cólubrum, ita ut fúgeret Móyses.
-Exodus Exo 2 4 4 Dixítque Dóminus: Exténde manum tuam, et apprehénde caudam ejus. Exténdit, et ténuit, versáque est in virgam.
-Exodus Exo 2 4 5 Ut credant, inquit, quod apparúerit tibi Dóminus Deus patrum suórum, Deus Ábraham, Deus Ísaac et Deus Jacob.
-Exodus Exo 2 4 6 Dixítque Dóminus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misísset in sinum, prótulit leprósam instar nivis.
-Exodus Exo 2 4 7 Rétrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retráxit, et prótulit íterum, et erat símilis carni réliquæ.
-Exodus Exo 2 4 8 Si non credíderint, inquit, tibi, neque audíerint sermónem signi prióris, credent verbo signi sequéntis.
-Exodus Exo 2 4 9 Quod si nec duóbus quidem his signis credíderint, neque audíerint vocem tuam: sume aquam flúminis, et effúnde eam super áridam, et quidquid háuseris de flúvio, vertétur in sánguinem.
-Exodus Exo 2 4 10 Ait Móyses: Óbsecro, Dómine, non sum éloquens ab heri et nudiustértius: et ex quo locútus es ad servum tuum, impeditióris et tardióris linguæ sum. b
-Exodus Exo 2 4 11 Dixit Dóminus ad eum: Quis fecit os hóminis? aut quis fabricátus est mutum et surdum, vidéntem et cæcum? nonne ego?
-Exodus Exo 2 4 12 Perge, ígitur, et ego ero in ore tuo: docebóque te quid loquáris.
-Exodus Exo 2 4 13 At ille: Óbsecro, inquit, Dómine, mitte quem missúrus es.
-Exodus Exo 2 4 14 Irátus Dóminus in Móysen, ait: Áaron frater tuus Levítes, scio quod éloquens sit: ecce ipse egréditur in occúrsum tuum, vidénsque te lætábitur corde.
-Exodus Exo 2 4 15 Lóquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus: et ego ero in ore tuo, et in ore illíus, et osténdam vobis quid ágere debeátis.
-Exodus Exo 2 4 16 Ipse loquétur pro te ad pópulum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quæ ad Deum pértinent.
-Exodus Exo 2 4 17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua factúrus es signa.
-Exodus Exo 2 4 18 Ábiit Móyses, et revérsus est ad Jethro sócerum suum, dixítque ei: Vadam et revértar ad fratres meos in Ægýptum, ut vídeam si adhuc vivant. Cui ait Jethro: Vade in pace. b
-Exodus Exo 2 4 19 Dixit ergo Dóminus ad Móysen in Mádian: Vade, et revértere in Ægýptum, mórtui sunt enim omnes qui quærébant ánimam tuam.
-Exodus Exo 2 4 20 Tulit ergo Móyses uxórem suam, et fílios suos, et impósuit eos super ásinum: reversúsque est in Ægýptum, portans virgam Dei in manu sua.
-Exodus Exo 2 4 21 Dixítque ei Dóminus reverténti in Ægýptum: Vide ut ómnia osténta quæ pósui in manu tua, fácias coram Pharaóne: ego indurábo cor ejus, et non dimíttet pópulum.
-Exodus Exo 2 4 22 Dicésque ad eum: Hæc dicit Dóminus: Fílius meus primogénitus Israël.
-Exodus Exo 2 4 23 Dixi tibi: Dimítte fílium meum ut sérviat mihi; et noluísti dimíttere eum: ecce ego interfíciam fílium tuum primogénitum.
-Exodus Exo 2 4 24 Cumque esset in itínere, in diversório occúrrit ei Dóminus, et volébat occídere eum. b
-Exodus Exo 2 4 25 Tulit idcírco Séphora acutíssimam petram, et circumcídit præpútium fílii sui, tetigítque pedes ejus, et ait: Sponsus sánguinum tu mihi es.
-Exodus Exo 2 4 26 Et dimísit eum postquam díxerat: Sponsus sánguinum ob circumcisiónem.
-Exodus Exo 2 4 27 Dixit autem Dóminus ad Áaron: Vade in occúrsum Móysi in desértum. Qui perréxit óbviam ei in montem Dei, et osculátus est eum. b
-Exodus Exo 2 4 28 Narravítque Móyses Áaron ómnia verba Dómini quibus míserat eum, et signa quæ mandáverat.
-Exodus Exo 2 4 29 Venerúntque simul, et congregavérunt cunctos senióres filiórum Israël.
-Exodus Exo 2 4 30 Locutúsque est Áaron ómnia verba quæ díxerat Dóminus ad Móysen: et fecit signa coram pópulo,
-Exodus Exo 2 4 31 et crédidit pópulus. Audierúntque quod visitásset Dóminus fílios Israël, et respexísset afflictiónem illórum: et proni adoravérunt.
-Exodus Exo 2 5 1 Post hæc ingréssi sunt Móyses et Áaron, et dixérunt Pharaóni: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi in desérto.
-Exodus Exo 2 5 2 At ille respóndit: Quis est Dóminus, ut áudiam vocem ejus, et dimíttam Israël? néscio Dóminum, et Israël non dimíttam.
-Exodus Exo 2 5 3 Dixerúntque: Deus Hebræórum vocávit nos, ut eámus viam trium diérum in solitúdinem, et sacrificémus Dómino Deo nostro: ne forte áccidat nobis pestis aut gládius.
-Exodus Exo 2 5 4 Ait ad eos rex Ægýpti: Quare Móyses et Áaron sollicitátis pópulum ab opéribus suis? ite ad ónera vestra.
-Exodus Exo 2 5 5 Dixítque Phárao: Multus est pópulus terræ: vidétis quod turba succréverit: quanto magis si dedéritis eis réquiem ab opéribus? b
-Exodus Exo 2 5 6 Præcépit ergo in die illo præféctis óperum et exactóribus pópuli, dicens:
-Exodus Exo 2 5 7 Nequáquam ultra dábitis páleas pópulo ad conficiéndos láteres, sicut prius: sed ipsi vadant, et cólligant stípulas.
-Exodus Exo 2 5 8 Et mensúram láterum, quam prius faciébant, imponétis super eos, nec minuétis quidquam: vacant enim, et idcírco vociferántur, dicéntes: Eámus, et sacrificémus Deo nostro.
-Exodus Exo 2 5 9 Opprimántur opéribus, et éxpleant ea: ut non acquiéscant verbis mendácibus.
-Exodus Exo 2 5 10 Ígitur egréssi præfécti óperum et exactóres ad pópulum, dixérunt: Sic dicit Phárao: Non do vobis páleas: b
-Exodus Exo 2 5 11 ite, et collígite sícubi inveníre potéritis, nec minuétur quidquam de ópere vestro.
-Exodus Exo 2 5 12 Dispersúsque est pópulus per omnem terram Ægýpti ad colligéndas páleas.
-Exodus Exo 2 5 13 Præfécti quoque óperum instábant, dicéntes: Compléte opus vestrum quotídie, ut prius fácere solebátis quando dabántur vobis páleæ.
-Exodus Exo 2 5 14 Flagellatíque sunt qui prǽerant opéribus filiórum Israël, ab exactóribus Pharaónis, dicéntibus: Quare non implétis mensúram láterum sicut prius, nec heri, nec hódie?
-Exodus Exo 2 5 15 Venerúntque præpósiti filiórum Israël, et vociferáti sunt ad Pharaónem dicéntes: Cur ita agis contra servos tuos?
-Exodus Exo 2 5 16 páleæ non dantur nobis, et láteres simíliter imperántur: en fámuli tui flagéllis cǽdimur, et injúste ágitur contra pópulum tuum.
-Exodus Exo 2 5 17 Qui ait: Vacátis ótio, et idcírco dícitis: Eámus, et sacrificémus Dómino.
-Exodus Exo 2 5 18 Ite ergo, et operámini: páleæ non dabúntur vobis, et reddétis consuétum númerum láterum.
-Exodus Exo 2 5 19 Videbántque se præpósiti filiórum Israël in malo, eo quod dicerétur eis: Non minuétur quidquam de latéribus per síngulos dies. b
-Exodus Exo 2 5 20 Occurrerúntque Móysi et Áaron, qui stabant ex advérso, egrediéntibus a Pharaóne:
-Exodus Exo 2 5 21 et dixérunt ad eos: Vídeat Dóminus et júdicet, quóniam fœtére fecístis odórem nostrum coram Pharaóne et servis ejus, et præbuístis ei gládium, ut occíderet nos.
-Exodus Exo 2 5 22 Reversúsque est Móyses ad Dóminum, et ait: Dómine, cur afflixísti pópulum istum? quare misísti me?
-Exodus Exo 2 5 23 ex eo enim quo ingréssus sum ad Pharaónem ut lóquerer in nómine tuo, afflíxit pópulum tuum: et non liberásti eos.
-Exodus Exo 2 6 1 Dixítque Dóminus ad Móysen: Nunc vidébis quæ factúrus sim Pharaóni: per manum enim fortem dimíttet eos, et in manu robústa ejíciet illos de terra sua.
-Exodus Exo 2 6 2 Locutúsque est Dóminus ad Móysen dicens: Ego Dóminus b
-Exodus Exo 2 6 3 qui appárui Ábraham, Ísaac et Jacob in Deo omnipoténte: et nomen meum Adonái non indicávi eis.
-Exodus Exo 2 6 4 Pepigíque fœdus cum eis, ut darem eis terram Chánaan, terram peregrinatiónis eórum, in qua fuérunt ádvenæ.
-Exodus Exo 2 6 5 Ego audívi gémitum filiórum Israël, quo Ægýptii oppressérunt eos: et recordátus sum pacti mei.
-Exodus Exo 2 6 6 Ídeo dic fíliis Israël: Ego Dóminus qui edúcam vos de ergástulo Ægyptiórum, et éruam de servitúte, ac rédimam in bráchio excélso et judíciis magnis.
-Exodus Exo 2 6 7 Et assúmam vos mihi in pópulum, et ero vester Deus: et sciétis quod ego sum Dóminus Deus vester qui edúxerim vos de ergástulo Ægyptiórum,
-Exodus Exo 2 6 8 et indúxerim in terram, super quam levávi manum meam ut darem eam Ábraham, Ísaac et Jacob: dabóque illam vobis possidéndam. Ego Dóminus.
-Exodus Exo 2 6 9 Narrávit ergo Móyses ómnia fíliis Israël: qui non acquievérunt ei propter angústiam spíritus, et opus duríssimum.
-Exodus Exo 2 6 10 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Exodus Exo 2 6 11 Ingrédere, et lóquere ad Pharaónem regem Ægýpti, ut dimíttat fílios Israël de terra sua.
-Exodus Exo 2 6 12 Respóndit Móyses coram Dómino: Ecce fílii Israël non áudiunt me: et quómodo áudiet Phárao, præsértim cum incircumcísus sim lábiis?
-Exodus Exo 2 6 13 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, et dedit mandátum ad fílios Israël, et ad Pharaónem regem Ægýpti ut edúcerent fílios Israël de terra Ægýpti. b
-Exodus Exo 2 6 14 Isti sunt príncipes domórum per famílias suas. Fílii Ruben primogéniti Israélis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi:
-Exodus Exo 2 6 15 hæ cognatiónes Ruben. Fílii Símeon: Jámuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul fílius Chananítidis: hæ progénies Símeon.
-Exodus Exo 2 6 16 Et hæc nómina filiórum Levi per cognatiónes suas: Gerson, et Caath, et Merári. Anni autem vitæ Levi fuérunt centum trigínta septem.
-Exodus Exo 2 6 17 Fílii Gerson: Lobni et Sémei, per cognatiónes suas.
-Exodus Exo 2 6 18 Fílii Caath: Amram, et Ísaar, et Hebron, et Óziel; anni quoque vitæ Caath, centum trigínta tres.
-Exodus Exo 2 6 19 Fílii Merári: Móholi et Musi: hæ cognatiónes Levi per famílias suas.
-Exodus Exo 2 6 20 Accépit autem Amram uxórem Jóchabed patruélem suam: quæ péperit ei Áaron et Móysen. Fuerúntque anni vitæ Amram, centum trigínta septem. b
-Exodus Exo 2 6 21 Fílii quoque Ísaar: Core, et Nepheg, et Zechri.
-Exodus Exo 2 6 22 Fílii quoque Óziel: Mísaël, et Elísaphan, et Sethri.
-Exodus Exo 2 6 23 Accépit autem Áaron uxórem Elísabeth fíliam Amínadab, sorórem Naháson, quæ péperit ei Nadab, et Ábiu, et Eleázar, et Íthamar.
-Exodus Exo 2 6 24 Fílii quoque Core: Aser, et Élcana, et Abíasaph: hæ sunt cognatiónes Coritárum.
-Exodus Exo 2 6 25 At vero Eleázar fílius Áaron accépit uxórem de filiábus Phútiel: quæ péperit ei Phínees. Hi sunt príncipes familiárum Leviticárum per cognatiónes suas.
-Exodus Exo 2 6 26 Iste est Áaron et Móyses, quibus præcépit Dóminus ut edúcerent fílios Israël de terra Ægýpti per turmas suas. b
-Exodus Exo 2 6 27 Hi sunt, qui loquúntur ad Pharaónem regem Ægýpti, ut edúcant fílios Israël de Ægýpto: iste est Móyses et Áaron,
-Exodus Exo 2 6 28 in die qua locútus est Dóminus ad Móysen, in terra Ægýpti.
-Exodus Exo 2 6 29 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Ego Dóminus: lóquere ad Pharaónem regem Ægýpti, ómnia quæ ego loquor tibi.
-Exodus Exo 2 6 30 Et ait Móyses coram Dómino: En incircumcísus lábiis sum, quómodo áudiet me Phárao?
-Exodus Exo 2 7 1 Dixítque Dóminus ad Móysen: Ecce constítui te Deum Pharaónis: et Áaron frater tuus erit prophéta tuus.
-Exodus Exo 2 7 2 Tu loquéris ei ómnia quæ mando tibi: et ille loquétur ad Pharaónem, ut dimíttat fílios Israël de terra sua.
-Exodus Exo 2 7 3 Sed ego indurábo cor ejus, et multiplicábo signa et osténta mea in terra Ægýpti,
-Exodus Exo 2 7 4 et non áudiet vos: immittámque manum meam super Ægýptum, et edúcam exércitum et pópulum meum fílios Israël de terra Ægýpti per judícia máxima.
-Exodus Exo 2 7 5 Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus qui exténderim manum meam super Ægýptum, et edúxerim fílios Israël de médio eórum.
-Exodus Exo 2 7 6 Fecit ítaque Móyses et Áaron sicut præcéperat Dóminus: ita egérunt.
-Exodus Exo 2 7 7 Erat autem Móyses octogínta annórum, et Áaron octogínta trium, quando locúti sunt ad Pharaónem.
-Exodus Exo 2 7 8 Dixítque Dóminus ad Móysen et Áaron: b
-Exodus Exo 2 7 9 Cum díxerit vobis Phárao, Osténdite signa: dices ad Áaron: Tolle virgam tuam, et prójice eam coram Pharaóne, ac vertétur in cólubrum.
-Exodus Exo 2 7 10 Ingréssi ítaque Móyses et Áaron ad Pharaónem, fecérunt sicut præcéperat Dóminus: tulítque Áaron virgam coram Pharaóne et servis ejus, quæ versa est in cólubrum.
-Exodus Exo 2 7 11 Vocávit autem Phárao sapiéntes et maléficos: et fecérunt étiam ipsi per incantatiónes ægyptíacas et arcána quædam simíliter.
-Exodus Exo 2 7 12 Projecerúntque sínguli virgas suas, quæ versæ sunt in dracónes: sed devorávit virga Áaron virgas eórum.
-Exodus Exo 2 7 13 Induratúmque est cor Pharaónis, et non audívit eos, sicut præcéperat Dóminus.
-Exodus Exo 2 7 14 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ingravátum est cor Pharaónis: non vult dimíttere pópulum. b
-Exodus Exo 2 7 15 Vade ad eum mane, ecce egrediétur ad aquas: et stabis in occúrsum ejus super ripam flúminis: et virgam quæ convérsa est in dracónem, tolles in manu tua.
-Exodus Exo 2 7 16 Dicésque ad eum: Dóminus Deus Hebræórum misit me ad te, dicens: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi in desérto: et usque ad præsens audíre noluísti.
-Exodus Exo 2 7 17 Hæc ígitur dicit Dóminus: In hoc scies quod sim Dóminus: ecce percútiam virga, quæ in manu mea est, aquam flúminis, et vertétur in sánguinem.
-Exodus Exo 2 7 18 Pisces quoque, qui sunt in flúvio, moriéntur, et computréscent aquæ, et affligéntur Ægýptii bibéntes aquam flúminis.
-Exodus Exo 2 7 19 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Dic ad Áaron: Tolle virgam tuam, et exténde manum tuam super aquas Ægýpti, et super flúvios eórum, et rivos ac palúdes, et omnes lacus aquárum, ut vertántur in sánguinem: et sit cruor in omni terra Ægýpti, tam in lígneis vasis quam in sáxeis.
-Exodus Exo 2 7 20 Fecerúntque Móyses et Áaron sicut præcéperat Dóminus: et élevans virgam percússit aquam flúminis coram Pharaóne et servis ejus: quæ versa est in sánguinem.
-Exodus Exo 2 7 21 Et pisces, qui erant in flúmine, mórtui sunt: computruítque flúvius, et non póterant Ægýptii bíbere aquam flúminis, et fuit sanguis in tota terra Ægýpti.
-Exodus Exo 2 7 22 Fecerúntque simíliter maléfici Ægyptiórum incantatiónibus suis: et indurátum est cor Pharaónis, nec audívit eos, sicut præcéperat Dóminus.
-Exodus Exo 2 7 23 Avertítque se, et ingréssus est domum suam, nec appósuit cor étiam hac vice.
-Exodus Exo 2 7 24 Fodérunt autem omnes Ægýptii per circúitum flúminis aquam ut bíberent: non enim póterant bíbere de aqua flúminis.
-Exodus Exo 2 7 25 Impletíque sunt septem dies, postquam percússit Dóminus flúvium.
-Exodus Exo 2 8 1 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Ingrédere ad Pharaónem, et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus: Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi:
-Exodus Exo 2 8 2 sin autem nolúeris dimíttere, ecce ego percútiam omnes términos tuos ranis,
-Exodus Exo 2 8 3 et ebúlliet flúvius ranas: quæ ascéndent, et ingrediéntur domum tuam, et cubículum léctuli tui, et super stratum tuum, et in domos servórum tuórum, et in pópulum tuum, et in furnos tuos, et in relíquias cibórum tuórum:
-Exodus Exo 2 8 4 et ad te, et ad pópulum tuum, et ad omnes servos tuos intrábunt ranæ.
-Exodus Exo 2 8 5 Dixítque Dóminus ad Móysen: Dic ad Áaron: Exténde manum tuam super flúvios ac super rivos et palúdes, et educ ranas super terram Ægýpti.
-Exodus Exo 2 8 6 Et exténdit Áaron manum super aquas Ægýpti, et ascendérunt ranæ, operuerúntque terram Ægýpti.
-Exodus Exo 2 8 7 Fecérunt autem et maléfici per incantatiónes suas simíliter, eduxerúntque ranas super terram Ægýpti.
-Exodus Exo 2 8 8 Vocávit autem Phárao Móysen et Áaron, et dixit eis: Oráte Dóminum ut áuferat ranas a me et a pópulo meo, et dimíttam pópulum ut sacríficet Dómino. b
-Exodus Exo 2 8 9 Dixítque Móyses ad Pharaónem: Constítue mihi quando déprecer pro te, et pro servis tuis, et pro pópulo tuo, ut abigántur ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a pópulo tuo: et tantum in flúmine remáneant.
-Exodus Exo 2 8 10 Qui respóndit: Cras. At ille: Juxta, inquit, verbum tuum fáciam: ut scias quóniam non est sicut Dóminus Deus noster.
-Exodus Exo 2 8 11 Et recédent ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a pópulo tuo: et tantum in flúmine remanébunt.
-Exodus Exo 2 8 12 Egressíque sunt Móyses et Áaron a Pharaóne: et clamávit Móyses ad Dóminum pro sponsióne ranárum quam condíxerat Pharaóni.
-Exodus Exo 2 8 13 Fecítque Dóminus juxta verbum Móysi: et mórtuæ sunt ranæ de dómibus, et de villis, et de agris.
-Exodus Exo 2 8 14 Congregaverúntque eas in imménsos ággeres, et compútruit terra.
-Exodus Exo 2 8 15 Videns autem Phárao quod data esset réquies, ingravávit cor suum, et non audívit eos, sicut præcéperat Dóminus. b
-Exodus Exo 2 8 16 Dixítque Dóminus ad Móysen: Lóquere ad Áaron: Exténde virgam tuam, et pércute púlverem terræ: et sint scíniphes in univérsa terra Ægýpti.
-Exodus Exo 2 8 17 Fecerúntque ita. Et exténdit Áaron manum, virgam tenens: percussítque púlverem terræ, et facti sunt scíniphes in homínibus, et in juméntis: omnis pulvis terræ versus est in scíniphes per totam terram Ægýpti.
-Exodus Exo 2 8 18 Fecerúntque simíliter maléfici incantatiónibus suis, ut edúcerent scíniphes, et non potuérunt: erántque scíniphes tam in homínibus quam in juméntis.
-Exodus Exo 2 8 19 Et dixérunt maléfici ad Pharaónem: Dígitus Dei est hic; induratúmque est cor Pharaónis, et non audívit eos sicut præcéperat Dóminus.
-Exodus Exo 2 8 20 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Consúrge dilúculo, et sta coram Pharaóne: egrediétur enim ad aquas: et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi. b
-Exodus Exo 2 8 21 Quod si non dimíseris eum, ecce ego immíttam in te, et in servos tuos, et in pópulum tuum, et in domos tuas, omne genus muscárum: et implebúntur domus Ægyptiórum muscis divérsi géneris, et univérsa terra in qua fúerint.
-Exodus Exo 2 8 22 Faciámque mirábilem in die illa terram Gessen, in qua pópulus meus est, ut non sint ibi muscæ: et scias quóniam ego Dóminus in médio terræ.
-Exodus Exo 2 8 23 Ponámque divisiónem inter pópulum meum et pópulum tuum: cras erit signum istud.
-Exodus Exo 2 8 24 Fecítque Dóminus ita. Et venit musca gravíssima in domos Pharaónis et servórum ejus, et in omnem terram Ægýpti: corruptáque est terra ab hujuscémodi muscis.
-Exodus Exo 2 8 25 Vocavítque Phárao Móysen et Áaron, et ait eis: Ite et sacrificáte Deo vestro in terra hac. b
-Exodus Exo 2 8 26 Et ait Móyses: Non potest ita fíeri: abominatiónes enim Ægyptiórum immolábimus Dómino Deo nostro: quod si mactavérimus ea quæ colunt Ægýptii coram eis, lapídibus nos óbruent.
-Exodus Exo 2 8 27 Viam trium diérum pergémus in solitúdinem: et sacrificábimus Dómino Deo nostro, sicut præcépit nobis.
-Exodus Exo 2 8 28 Dixítque Phárao: Ego dimíttam vos ut sacrificétis Dómino Deo vestro in desérto: verúmtamen lóngius ne abeátis, rogáte pro me.
-Exodus Exo 2 8 29 At ait Móyses: Egréssus a te, orábo Dóminum: et recédet musca a Pharaóne, et a servis suis, et a pópulo ejus cras: verúmtamen noli ultra fállere, ut non dimíttas pópulum sacrificáre Dómino.
-Exodus Exo 2 8 30 Egressúsque Móyses a Pharaóne, orávit Dóminum.
-Exodus Exo 2 8 31 Qui fecit juxta verbum illíus, et ábstulit muscas a Pharaóne, et a servis suis, et a pópulo ejus: non supérfuit ne una quidem.
-Exodus Exo 2 8 32 Et ingravátum est cor Pharaónis, ita ut nec hac quidem vice dimítteret pópulum.
-Exodus Exo 2 9 1 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ingrédere ad Pharaónem, et lóquere ad eum: Hæc dicit Dóminus Deus Hebræórum: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi.
-Exodus Exo 2 9 2 Quod si adhuc rénuis, et rétines eos,
-Exodus Exo 2 9 3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et ásinos, et camélos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
-Exodus Exo 2 9 4 Et fáciet Dóminus mirábile inter possessiónes Israël et possessiónes Ægyptiórum, ut nihil omníno péreat ex eis quæ pértinent ad fílios Israël.
-Exodus Exo 2 9 5 Constituítque Dóminus tempus, dicens: Cras fáciet Dóminus verbum istud in terra.
-Exodus Exo 2 9 6 Fecit ergo Dóminus verbum hoc áltera die: mortuáque sunt ómnia animántia Ægyptiórum; de animálibus vero filiórum Israël, nihil omníno périit.
-Exodus Exo 2 9 7 Et misit Phárao ad vidéndum: nec erat quidquam mórtuum de his quæ possidébat Israël. Ingravatúmque est cor Pharaónis, et non dimísit pópulum.
-Exodus Exo 2 9 8 Et dixit Dóminus ad Móysen et Áaron: Tóllite plenas manus cíneris de camíno, et spargat illum Móyses in cælum coram Pharaóne. b
-Exodus Exo 2 9 9 Sitque pulvis super omnem terram Ægýpti: erunt enim in homínibus et juméntis úlcera, et vesícæ turgéntes in univérsa terra Ægýpti.
-Exodus Exo 2 9 10 Tulerúntque cínerem de camíno, et stetérunt coram Pharaóne, et sparsit illum Móyses in cælum: factáque sunt úlcera vesicárum turgéntium in homínibus et juméntis:
-Exodus Exo 2 9 11 nec póterant maléfici stare coram Móyse propter úlcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægýpti.
-Exodus Exo 2 9 12 Induravítque Dóminus cor Pharaónis, et non audívit eos, sicut locútus est Dóminus ad Móysen.
-Exodus Exo 2 9 13 Dixítque Dóminus ad Móysen: Mane consúrge, et sta coram Pharaóne, et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus Deus Hebræórum: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi. b
-Exodus Exo 2 9 14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super pópulum tuum: ut scias quod non sit símilis mei in omni terra.
-Exodus Exo 2 9 15 Nunc enim exténdens manum percútiam te, et pópulum tuum peste, peribísque de terra.
-Exodus Exo 2 9 16 Idcírco autem pósui te, ut osténdam in te fortitúdinem meam, et narrétur nomen meum in omni terra.
-Exodus Exo 2 9 17 Adhuc rétines pópulum meum, et non vis dimíttere eum?
-Exodus Exo 2 9 18 En pluam cras hac ipsa hora grándinem multam nimis, qualis non fuit in Ægýpto a die qua fundáta est, usque in præsens tempus.
-Exodus Exo 2 9 19 Mitte ergo jam nunc, et cóngrega juménta tua, et ómnia quæ habes in agro: hómines enim, et juménta, et univérsa quæ invénta fúerint foris, nec congregáta de agris, ceciderítque super ea grando, moriéntur.
-Exodus Exo 2 9 20 Qui tímuit verbum Dómini de servis Pharaónis, facit confúgere servos suos et juménta in domos:
-Exodus Exo 2 9 21 qui autem negléxit sermónem Dómini, dimísit servos suos et juménta in agris.
-Exodus Exo 2 9 22 Et dixit Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam in cælum, ut fiat grando in univérsa terra Ægýpti super hómines, et super juménta, et super omnem herbam agri in terra Ægýpti. b
-Exodus Exo 2 9 23 Extendítque Móyses virgam in cælum, et Dóminus dedit tonítrua, et grándinem, ac discurréntia fúlgura super terram: pluítque Dóminus grándinem super terram Ægýpti.
-Exodus Exo 2 9 24 Et grando et ignis mista páriter ferebántur: tantǽque fuit magnitúdinis, quanta ante numquam appáruit in univérsa terra Ægýpti ex quo gens illa cóndita est.
-Exodus Exo 2 9 25 Et percússit grando in omni terra Ægýpti cuncta quæ fuérunt in agris, ab hómine usque ad juméntum: cunctámque herbam agri percússit grando, et omne lignum regiónis confrégit.
-Exodus Exo 2 9 26 Tantum in terra Gessen, ubi erant fílii Israël, grando non cécidit.
-Exodus Exo 2 9 27 Misítque Phárao, et vocávit Móysen et Áaron, dicens ad eos: Peccávi étiam nunc: Dóminus justus; ego et pópulus meus, ímpii. b
-Exodus Exo 2 9 28 Oráte Dóminum ut désinant tonítrua Dei, et grando: ut dimíttam vos, et nequáquam hic ultra maneátis.
-Exodus Exo 2 9 29 Ait Móyses: Cum egréssus fúero de urbe, exténdam palmas meas ad Dóminum, et cessábunt tonítrua, et grando non erit, ut scias quia Dómini est terra:
-Exodus Exo 2 9 30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeátis Dóminum Deum.
-Exodus Exo 2 9 31 Linum ergo et hórdeum læsum est, eo quod hórdeum esset virens, et linum jam follículos germináret:
-Exodus Exo 2 9 32 tríticum autem et far non sunt læsa, quia serótina erant.
-Exodus Exo 2 9 33 Egressúsque Móyses a Pharaóne ex urbe, teténdit manus ad Dóminum: et cessavérunt tonítrua et grando, nec ultra stillávit plúvia super terram.
-Exodus Exo 2 9 34 Videns autem Phárao quod cessásset plúvia, et grando, et tonítrua, auxit peccátum:
-Exodus Exo 2 9 35 et ingravátum est cor ejus, et servórum illíus, et indurátum nimis: nec dimísit fílios Israël, sicut præcéperat Dóminus per manum Móysi.
-Exodus Exo 2 10 1 Et dixit Dóminus ad Móysen: Ingrédere ad Pharaónem: ego enim indurávi cor ejus, et servórum illíus, ut fáciam signa mea hæc in eo:
-Exodus Exo 2 10 2 et narres in áuribus fílii tui, et nepótum tuórum, quóties contríverim Ægýptios, et signa mea fécerim in eis: et sciátis quia ego Dóminus.
-Exodus Exo 2 10 3 Introiérunt ergo Móyses et Áaron ad Pharaónem, et dixérunt ei: Hæc dicit Dóminus Deus Hebræórum: Úsquequo non vis súbjici mihi? dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi.
-Exodus Exo 2 10 4 Sin autem resístis, et non vis dimíttere eum: ecce ego indúcam cras locústam in fines tuos:
-Exodus Exo 2 10 5 quæ opériat superfíciem terræ, ne quidquam ejus appáreat, sed comedátur quod resíduum fúerit grándini: corródet enim ómnia ligna quæ gérminant in agris.
-Exodus Exo 2 10 6 Et implébunt domos tuas, et servórum tuórum, et ómnium Ægyptiórum, quantam non vidérunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præséntem diem. Avertítque se, et egréssus est a Pharaóne.
-Exodus Exo 2 10 7 Dixérunt autem servi Pharaónis ad eum: Úsquequo patiémur hoc scándalum? dimítte hómines, ut sacríficent Dómino Deo suo; nonne vides quod períerit Ægýptus? b
-Exodus Exo 2 10 8 Revocaverúntque Móysen et Áaron ad Pharaónem: qui dixit eis: Ite, sacrificáte Dómino Deo vestro: quinam sunt qui itúri sunt?
-Exodus Exo 2 10 9 Ait Móyses: Cum párvulis nostris, et senióribus pergémus, cum fíliis et filiábus, cum óvibus et arméntis: est enim solémnitas Dómini Dei nostri.
-Exodus Exo 2 10 10 Et respóndit Phárao: Sic Dóminus sit vobíscum, quómodo ego dimíttam vos, et párvulos vestros, cui dúbium est quod péssime cogitétis?
-Exodus Exo 2 10 11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificáte Dómino: hoc enim et ipsi petístis. Statímque ejécti sunt de conspéctu Pharaónis.
-Exodus Exo 2 10 12 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam super terram Ægýpti ad locústam, ut ascéndat super eam, et dévoret omnem herbam quæ resídua fúerit grándini. b
-Exodus Exo 2 10 13 Et exténdit Móyses virgam super terram Ægýpti: et Dóminus indúxit ventum uréntem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levávit locústas.
-Exodus Exo 2 10 14 Quæ ascendérunt super univérsam terram Ægýpti: et sedérunt in cunctis fínibus Ægyptiórum innumerábiles, quales ante illud tempus non fúerant, nec póstea futúræ sunt.
-Exodus Exo 2 10 15 Operuerúntque univérsam superfíciem terræ, vastántes ómnia. Devoráta est ígitur herba terræ, et quidquid pomórum in arbóribus fuit, quæ grando dimíserat: nihílque omníno virens relíctum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægýpto.
-Exodus Exo 2 10 16 Quam ob rem festínus Phárao vocávit Móysen et Áaron, et dixit eis: Peccávi in Dóminum Deum vestrum, et in vos.
-Exodus Exo 2 10 17 Sed nunc dimíttite peccátum mihi étiam hac vice, et rogáte Dóminum Deum vestrum, ut áuferat a me mortem istam.
-Exodus Exo 2 10 18 Egressúsque Móyses de conspéctu Pharaónis, orávit Dóminum.
-Exodus Exo 2 10 19 Qui flare fecit ventum ab occidénte vehementíssimum, et arréptam locústam projécit in mare Rubrum: non remánsit ne una quidem in cunctis fínibus Ægýpti.
-Exodus Exo 2 10 20 Et indurávit Dóminus cor Pharaónis, nec dimísit fílios Israël. b
-Exodus Exo 2 10 21 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam in cælum: et sint ténebræ super terram Ægýpti tam densæ, ut palpári queant.
-Exodus Exo 2 10 22 Extendítque Móyses manum in cælum: et factæ sunt ténebræ horríbiles in univérsa terra Ægýpti tribus diébus.
-Exodus Exo 2 10 23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicúmque autem habitábant fílii Israël, lux erat.
-Exodus Exo 2 10 24 Vocavítque Phárao Móysen et Áaron, et dixit eis: Ite, sacrificáte Dómino: oves tantum vestræ et arménta remáneant, párvuli vestri eant vobíscum.
-Exodus Exo 2 10 25 Ait Móyses: Hóstias quoque et holocáusta dabis nobis, quæ offerámus Dómino Deo nostro.
-Exodus Exo 2 10 26 Cuncti greges pergent nobíscum; non remanébit ex eis úngula: quæ necessária sunt in cultum Dómini Dei nostri: præsértim cum ignorémus quid débeat immolári, donec ad ipsum locum perveniámus.
-Exodus Exo 2 10 27 Indurávit autem Dóminus cor Pharaónis, et nóluit dimíttere eos. b
-Exodus Exo 2 10 28 Dixítque Phárao ad Móysen: Recéde a me, et cave ne ultra vídeas fáciem meam: quocúmque die apparúeris mihi, moriéris.
-Exodus Exo 2 10 29 Respóndit Móyses: Ita fiet ut locútus es: non vidébo ultra fáciem tuam.
-Exodus Exo 2 11 1 Et dixit Dóminus ad Móysen: Adhuc una plaga tangam Pharaónem et Ægýptum, et post hæc dimíttet vos, et exíre compéllet.
-Exodus Exo 2 11 2 Dices ergo omni plebi ut póstulet vir ab amíco suo, et múlier a vicína sua, vasa argéntea et áurea.
-Exodus Exo 2 11 3a Dabit autem Dóminus grátiam pópulo suo coram Ægýptiis.
-Exodus Exo 2 11 3b Fuítque Móyses vir magnus valde in terra Ægýpti coram servis Pharaónis et omni pópulo.
-Exodus Exo 2 11 4 Et ait: Hæc dicit Dóminus: Média nocte egrédiar in Ægýptum:
-Exodus Exo 2 11 5 et moriétur omne primogénitum in terra Ægyptiórum, a primogénito Pharaónis, qui sedet in sólio ejus, usque ad primogénitum ancíllæ quæ est ad molam, et ómnia primogénita jumentórum.
-Exodus Exo 2 11 6 Erítque clamor magnus in univérsa terra Ægýpti, qualis nec ante fuit, nec póstea futúrus est.
-Exodus Exo 2 11 7 Apud omnes autem fílios Israël non mútiet canis ab hómine usque ad pecus: ut sciátis quanto miráculo dívidat Dóminus Ægýptios et Israël.
-Exodus Exo 2 11 8 Descendéntque omnes servi tui isti ad me, et adorábunt me, dicéntes: Egrédere tu, et omnis pópulus qui subjéctus est tibi: post hæc egrediémur.
-Exodus Exo 2 11 9 Et exívit a Pharaóne irátus nimis. Dixit autem Dóminus ad Móysen: Non áudiet vos Phárao ut multa signa fiant in terra Ægýpti.
-Exodus Exo 2 11 10 Móyses autem et Áaron fecérunt ómnia osténta, quæ scripta sunt, coram Pharaóne. Et indurávit Dóminus cor Pharaónis, nec dimísit fílios Israël de terra sua.
-Exodus Exo 2 12 1 Dixit quoque Dóminus ad Móysen et Áaron in terra Ægýpti:
-Exodus Exo 2 12 2 Mensis iste, vobis princípium ménsium: primus erit in ménsibus anni.
-Exodus Exo 2 12 3 Loquímini ad univérsum cœtum filiórum Israël, et dícite eis: Décima die mensis hujus tollat unusquísque agnum per famílias et domos suas.
-Exodus Exo 2 12 4 Sin autem minor est númerus ut suffícere possit ad vescéndum agnum, assúmet vicínum suum qui junctus est dómui suæ, juxta númerum animárum quæ suffícere possunt ad esum agni.
-Exodus Exo 2 12 5 Erit autem agnus absque mácula, másculus, annículus: juxta quem ritum tollétis et hædum.
-Exodus Exo 2 12 6 Et servábitis eum usque ad quartamdécimam diem mensis hujus: immolabítque eum univérsa multitúdo filiórum Israël ad vésperam.
-Exodus Exo 2 12 7 Et sument de sánguine ejus, ac ponent super utrúmque postem, et in superlimináribus domórum, in quibus cómedent illum.
-Exodus Exo 2 12 8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et ázymos panes cum lactúcis agréstibus.
-Exodus Exo 2 12 9 Non comedétis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pédibus ejus et intestínis vorábitis.
-Exodus Exo 2 12 10 Nec remanébit quidquam ex eo usque mane; si quid resíduum fúerit, igne comburétis.
-Exodus Exo 2 12 11 Sic autem comedétis illum: renes vestros accingétis, et calceaménta habébitis in pédibus, tenéntes báculos in mánibus, et comedétis festinánter: est enim Phase (id est, tránsitus) Dómini.
-Exodus Exo 2 12 12 Et transíbo per terram Ægýpti nocte illa, percutiámque omne primogénitum in terra Ægýpti ab hómine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægýpti fáciam judícia. Ego Dóminus.
-Exodus Exo 2 12 13 Erit autem sanguis vobis in signum in ǽdibus in quibus éritis: et vidébo sánguinem, et transíbo vos: nec erit in vobis plaga dispérdens quando percússero terram Ægýpti.
-Exodus Exo 2 12 14 Habébitis autem hunc diem in monuméntum: et celebrábitis eam solémnem Dómino in generatiónibus vestris cultu sempitérno. b
-Exodus Exo 2 12 15 Septem diébus ázyma comedétis: in die primo non erit ferméntum in dómibus vestris: quicúmque coméderit fermentátum, períbit ánima illa de Israël, a primo die usque ad diem séptimum.
-Exodus Exo 2 12 16 Dies prima erit sancta atque solémnis, et dies séptima eádem festivitáte venerábilis: nihil óperis faciétis in eis, excéptis his, quæ ad vescéndum pértinent.
-Exodus Exo 2 12 17 Et observábitis ázyma: in eádem enim ipsa die edúcam exércitum vestrum de terra Ægýpti, et custodiétis diem istum in generatiónes vestras ritu perpétuo.
-Exodus Exo 2 12 18 Primo mense, quartadécima die mensis ad vésperam, comedétis ázyma usque ad diem vigésimam primam ejúsdem mensis ad vésperam.
-Exodus Exo 2 12 19 Septem diébus ferméntum non inveniétur in dómibus vestris: qui coméderit fermentátum, períbit ánima ejus de cœtu Israël, tam de ádvenis quam de indígenis terræ.
-Exodus Exo 2 12 20 Omne fermentátum non comedétis: in cunctis habitáculis vestris edétis ázyma.
-Exodus Exo 2 12 21 Vocávit autem Móyses omnes senióres filiórum Israël, et dixit ad eos: Ite tolléntes ánimal per famílias vestras, et immoláte Phase. b
-Exodus Exo 2 12 22 Fasciculúmque hyssópi tíngite in sánguine qui est in límine, et aspérgite ex eo superlimináre, et utrúmque postem: nullus vestrum egrediátur óstium domus suæ usque mane.
-Exodus Exo 2 12 23 Transíbit enim Dóminus percútiens Ægýptios: cumque víderit sánguinem in superliminári, et in utróque poste, transcéndet óstium domus, et non sinet percussórem íngredi domos vestras et lǽdere.
-Exodus Exo 2 12 24 Custódi verbum istud legítimum tibi et fíliis tuis usque in ætérnum.
-Exodus Exo 2 12 25 Cumque introiéritis terram, quam Dóminus datúrus est vobis ut pollícitus est, observábitis cæremónias istas.
-Exodus Exo 2 12 26 Et cum díxerint vobis fílii vestri: Quæ est ista relígio?
-Exodus Exo 2 12 27 Dicétis eis: Víctima tránsitus Dómini est, quando transívit super domos filiórum Israël in Ægýpto, percútiens Ægýptios, et domos nostras líberans. Incurvatúsque pópulus adorávit.
-Exodus Exo 2 12 28 Et egréssi fílii Israël fecérunt sicut præcéperat Dóminus Móysi et Áaron.
-Exodus Exo 2 12 29 Factum est autem in noctis médio, percússit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito Pharaónis, qui in sólio ejus sedébat, usque ad primogénitum captívæ quæ erat in cárcere, et omne primogénitum jumentórum. b
-Exodus Exo 2 12 30 Surrexítque Phárao nocte, et omnes servi ejus, cunctáque Ægýptus: et ortus est clamor magnus in Ægýpto: neque enim erat domus in qua non jacéret mórtuus.
-Exodus Exo 2 12 31 Vocatísque Phárao Móyse et Áaron nocte, ait: Súrgite et egredímini a pópulo meo, vos et fílii Israël: ite, immoláte Dómino sicut dícitis.
-Exodus Exo 2 12 32 Oves vestras et arménta assúmite ut petierátis, et abeúntes benedícite mihi.
-Exodus Exo 2 12 33 Urgebántque Ægýptii pópulum de terra exíre velóciter, dicéntes: Omnes moriémur. b
-Exodus Exo 2 12 34 Tulit ígitur pópulus conspérsam farínam ántequam fermentarétur: et ligans in pálliis, pósuit super húmeros suos.
-Exodus Exo 2 12 35 Fecerúntque fílii Israël sicut præcéperat Móyses: et petiérunt ab Ægýptiis vasa argéntea et áurea, vestémque plúrimam.
-Exodus Exo 2 12 36 Dóminus autem dedit grátiam pópulo coram Ægýptiis ut commodárent eis: et spoliavérunt Ægýptios.
-Exodus Exo 2 12 37 Profectíque sunt fílii Israël de Ramésse in Socoth, sexcénta fere míllia péditum virórum, absque párvulis.
-Exodus Exo 2 12 38 Sed et vulgus promíscuum innumerábile ascéndit cum eis, oves et arménta et animántia divérsi géneris multa nimis.
-Exodus Exo 2 12 39 Coxerúntque farínam, quam dudum de Ægýpto conspérsam túlerant: et fecérunt subcinerícios panes ázymos: neque enim póterant fermentári, cogéntibus exíre Ægýptiis, et nullam fácere sinéntibus moram: nec pulménti quidquam occúrrerat præparáre.
-Exodus Exo 2 12 40 Habitátio autem filiórum Israël qua mansérunt in Ægýpto, fuit quadringentórum trigínta annórum.
-Exodus Exo 2 12 41 Quibus explétis, eádem die egréssus est omnis exércitus Dómini de terra Ægýpti.
-Exodus Exo 2 12 42 Nox ista est observábilis Dómini, quando edúxit eos de terra Ægýpti: hanc observáre debent omnes fílii Israël in generatiónibus suis. b
-Exodus Exo 2 12 43 Dixítque Dóminus ad Móysen et Áaron: Hæc est relígio Phase: omnis alienígena non cómedet ex eo.
-Exodus Exo 2 12 44 Omnis autem servus emptítius circumcidétur, et sic cómedet.
-Exodus Exo 2 12 45 Ádvena et mercenárius non edent ex eo.
-Exodus Exo 2 12 46 In una domo comedétur, nec efferétis de cárnibus ejus foras, nec os illíus confringétis.
-Exodus Exo 2 12 47 Omnis cœtus filiórum Israël fáciet illud.
-Exodus Exo 2 12 48 Quod si quis peregrinórum in vestram volúerit transíre colóniam, et fácere Phase Dómini, circumcidétur prius omne masculínum ejus, et tunc rite celebrábit: erítque sicut indígena terræ: si quis autem circumcísus non fúerit, non vescétur ex eo.
-Exodus Exo 2 12 49 Éadem lex erit indígenæ et colóno qui peregrinátur apud vos.
-Exodus Exo 2 12 50 Fecerúntque omnes fílii Israël sicut præcéperat Dóminus Móysi et Áaron. b
-Exodus Exo 2 12 51 Et eádem die edúxit Dóminus fílios Israël de terra Ægýpti per turmas suas.
-Exodus Exo 2 13 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Exodus Exo 2 13 2 Sanctífica mihi omne primogénitum quod áperit vulvam in fíliis Israël, tam de homínibus quam de juméntis: mea sunt enim ómnia.
-Exodus Exo 2 13 3 Et ait Móyses ad pópulum: Mementóte diéi hujus in qua egréssi estis de Ægýpto et de domo servitútis, quóniam in manu forti edúxit vos Dóminus de loco isto: ut non comedátis fermentátum panem. b
-Exodus Exo 2 13 4 Hódie egredímini mense novárum frugum.
-Exodus Exo 2 13 5 Cumque introdúxerit te Dóminus in terram Chananǽi, et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi, quam jurávit pátribus tuis ut daret tibi, terram fluéntem lacte et melle, celebrábis hunc morem sacrórum mense isto.
-Exodus Exo 2 13 6 Septem diébus vescéris ázymis: et in die séptimo erit solémnitas Dómini.
-Exodus Exo 2 13 7 Ázyma comedétis septem diébus: non apparébit apud te áliquid fermentátum, nec in cunctis fínibus tuis.
-Exodus Exo 2 13 8 Narrabísque fílio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dóminus quando egréssus sum de Ægýpto.
-Exodus Exo 2 13 9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi moniméntum ante óculos tuos: et ut lex Dómini semper sit in ore tuo, in manu enim forti edúxit te Dóminus de Ægýpto.
-Exodus Exo 2 13 10 Custódies hujuscémodi cultum statúto témpore a diébus in dies.
-Exodus Exo 2 13 11 Cumque introdúxerit te Dóminus in terram Chananǽi, sicut jurávit tibi et pátribus tuis, et déderit tibi eam: b
-Exodus Exo 2 13 12 separábis omne quod áperit vulvam Dómino, et quod primitívum est in pecóribus tuis: quidquid habúeris masculíni sexus, consecrábis Dómino.
-Exodus Exo 2 13 13 Primogénitum ásini mutábis ove: quod si non redémeris, interfícies. Omne autem primogénitum hóminis de fíliis tuis, prétio rédimes.
-Exodus Exo 2 13 14 Cumque interrogáverit te fílius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondébis ei: In manu forti edúxit nos Dóminus de terra Ægýpti, de domo servitútis.
-Exodus Exo 2 13 15 Nam cum indurátus esset Phárao, et nollet nos dimíttere, occídit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito hóminis usque ad primogénitum jumentórum: idcírco ímmolo Dómino omne quod áperit vulvam masculíni sexus, et ómnia primogénita filiórum meórum rédimo.
-Exodus Exo 2 13 16 Erit ígitur quasi signum in manu tua, et quasi appénsum quid, ob recordatiónem, inter óculos tuos: eo quod in manu forti edúxit nos Dóminus de Ægýpto.
-Exodus Exo 2 13 17 Ígitur cum emisísset Phárao pópulum, non eos duxit Deus per viam terræ Philísthiim quæ vicína est: réputans ne forte pœnitéret eum, si vidísset advérsum se bella consúrgere, et reverterétur in Ægýptum. b
-Exodus Exo 2 13 18 Sed circumdúxit per viam desérti, quæ est juxta mare Rubrum: et armáti ascendérunt fílii Israël de terra Ægýpti.
-Exodus Exo 2 13 19 Tulit quoque Móyses ossa Joseph secum: eo quod adjurásset fílios Israël, dicens: Visitábit vos Deus; efférte ossa mea hinc vobíscum.
-Exodus Exo 2 13 20 Profectíque de Socoth castrametáti sunt in Etham, in extrémis fínibus solitúdinis.
-Exodus Exo 2 13 21 Dóminus autem præcedébat eos ad ostendéndam viam per diem in colúmna nubis, et per noctem in colúmna ignis: ut dux esset itíneris utróque témpore.
-Exodus Exo 2 13 22 Numquam défuit colúmna nubis per diem, nec colúmna ignis per noctem, coram pópulo.
-Exodus Exo 2 14 1 Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens:
-Exodus Exo 2 14 2 Lóquere fíliis Israël: Revérsi castrameténtur e regióne Phiháhiroth, quæ est inter Mágdalum et mare contra Beélsephon: in conspéctu ejus castra ponétis super mare.
-Exodus Exo 2 14 3 Dicturúsque est Phárao super fíliis Israël: Coarctáti sunt in terra; conclúsit eos desértum.
-Exodus Exo 2 14 4a Et indurábo cor ejus, ac persequétur vos: et glorificábor in Pharaóne, et in omni exércitu ejus; sciéntque Ægýptii quia ego sum Dóminus.
-Exodus Exo 2 14 4b Fecerúntque ita.
-Exodus Exo 2 14 5 Et nuntiátum est regi Ægyptiórum quod fugísset pópulus: immutatúmque est cor Pharaónis et servórum ejus super pópulo, et dixérunt: Quid volúimus fácere ut dimitterémus Israël, ne servíret nobis?
-Exodus Exo 2 14 6 Junxit ergo currum, et omnem pópulum suum assúmpsit secum.
-Exodus Exo 2 14 7 Tulítque sexcéntos currus eléctos, et quidquid in Ægýpto cúrruum fuit: et duces totíus exércitus.
-Exodus Exo 2 14 8 Induravítque Dóminus cor Pharaónis regis Ægýpti, et persecútus est fílios Israël: at illi egréssi sunt in manu excélsa.
-Exodus Exo 2 14 9 Cumque persequeréntur Ægýptii vestígia præcedéntium, reperérunt eos in castris super mare: omnis equitátus et currus Pharaónis, et univérsus exércitus, erant in Phiháhiroth contra Beélsephon.
-Exodus Exo 2 14 10 Cumque appropinquásset Phárao, levántes fílii Israël óculos, vidérunt Ægýptios post se, et timuérunt valde: clamaverúntque ad Dóminum,
-Exodus Exo 2 14 11 et dixérunt ad Móysen: Fórsitan non erant sepúlchra in Ægýpto, ídeo tulísti nos ut morerémur in solitúdine: quid hoc fácere voluísti, ut edúceres nos ex Ægýpto?
-Exodus Exo 2 14 12 nonne iste est sermo, quem loquebámur ad te in Ægýpto, dicéntes: Recéde a nobis, ut serviámus Ægýptiis? multo enim mélius erat servíre eis, quam mori in solitúdine.
-Exodus Exo 2 14 13 Et ait Móyses ad pópulum: Nolíte timére: state, et vidéte magnália Dómini quæ factúrus est hódie: Ægýptios enim, quos nunc vidétis, nequáquam ultra vidébitis usque in sempitérnum.
-Exodus Exo 2 14 14 Dóminus pugnábit pro vobis, et vos tacébitis.
-Exodus Exo 2 14 15 Dixítque Dóminus ad Móysen: Quid clamas ad me? lóquere fíliis Israël ut proficiscántur. b
-Exodus Exo 2 14 16 Tu autem éleva virgam tuam, et exténde manum tuam super mare, et dívide illud: ut gradiántur fílii Israël in médio mari per siccum.
-Exodus Exo 2 14 17 Ego autem indurábo cor Ægyptiórum ut persequántur vos: et glorificábor in Pharaóne, et in omni exércitu ejus, et in cúrribus et in equítibus illíus.
-Exodus Exo 2 14 18 Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus cum glorificátus fúero in Pharaóne, et in cúrribus atque in equítibus ejus.
-Exodus Exo 2 14 19 Tollénsque se ángelus Dei, qui præcedébat castra Israël, ábiit post eos: et cum eo páriter colúmna nubis, prióra dimíttens, post tergum
-Exodus Exo 2 14 20 stetit, inter castra Ægyptiórum et castra Israël: et erat nubes tenebrósa, et illúminans noctem, ita ut ad se ínvicem toto noctis témpore accédere non valérent.
-Exodus Exo 2 14 21 Cumque extendísset Móyses manum super mare, ábstulit illud Dóminus flante vento veheménti et urénte tota nocte, et vertit in siccum: divisáque est aqua.
-Exodus Exo 2 14 22 Et ingréssi sunt fílii Israël per médium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eórum et læva.
-Exodus Exo 2 14 23 Persequentésque Ægýptii ingréssi sunt post eos, et omnis equitátus Pharaónis, currus ejus et équites per médium maris. b
-Exodus Exo 2 14 24 Jamque advénerat vigília matutína, et ecce respíciens Dóminus super castra Ægyptiórum per colúmnam ignis et nubis, interfécit exércitum eórum,
-Exodus Exo 2 14 25 et subvértit rotas cúrruum, ferebantúrque in profúndum. Dixérunt ergo Ægýptii: Fugiámus Israélem: Dóminus enim pugnat pro eis contra nos.
-Exodus Exo 2 14 26 Et ait Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam super mare, ut revertántur aquæ ad Ægýptios super currus et équites eórum.
-Exodus Exo 2 14 27 Cumque extendísset Móyses manum contra mare, revérsum est primo dilúculo ad priórem locum: fugientibúsque Ægýptiis occurrérunt aquæ, et invólvit eos Dóminus in médiis flúctibus.
-Exodus Exo 2 14 28 Reversǽque sunt aquæ, et operuérunt currus et équites cuncti exércitus Pharaónis, qui sequéntes ingréssi fúerant mare: nec unus quidem supérfuit ex eis.
-Exodus Exo 2 14 29 Fílii autem Israël perrexérunt per médium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinístris:
-Exodus Exo 2 14 30 liberavítque Dóminus in die illa Israël de manu Ægyptiórum.
-Exodus Exo 2 14 31 Et vidérunt Ægýptios mórtuos super littus maris, et manum magnam quam exercúerat Dóminus contra eos: timuítque pópulus Dóminum, et credidérunt Dómino, et Móysi servo ejus. b
-Exodus Exo 2 15 1 Tunc cécinit Móyses et fílii Israël carmen hoc Dómino, et dixérunt: Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, equum et ascensórem dejécit in mare.
-Exodus Exo 2 15 2 Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem: iste Deus meus, et glorificábo eum: Deus patris mei, et exaltábo eum.
-Exodus Exo 2 15 3 Dóminus quasi vir pugnátor, Omnípotens nomen ejus,
-Exodus Exo 2 15 4 currus Pharaónis et exércitum ejus projécit in mare: elécti príncipes ejus submérsi sunt in mari Rubro.
-Exodus Exo 2 15 5 Abýssi operuérunt eos; descendérunt in profúndum quasi lapis.
-Exodus Exo 2 15 6 Déxtera tua, Dómine, magnificáta est in fortitúdine: déxtera tua, Dómine, percússit inimícum.
-Exodus Exo 2 15 7 Et in multitúdine glóriæ tuæ deposuísti adversários tuos: misísti iram tuam, quæ devorávit eos sicut stípulam.
-Exodus Exo 2 15 8 Et in spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregáta sunt abýssi in médio mari.
-Exodus Exo 2 15 9 Dixit inimícus: Pérsequar et comprehéndam, dívidam spólia, implébitur ánima mea: evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea. b
-Exodus Exo 2 15 10 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare: submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus.
-Exodus Exo 2 15 11 Quis símilis tui in fórtibus, Dómine? quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília?
-Exodus Exo 2 15 12 Extendísti manum tuam, et devorávit eos terra.
-Exodus Exo 2 15 13 Dux fuísti in misericórdia tua pópulo quem redemísti: et portásti eum in fortitúdine tua, ad habitáculum sanctum tuum. b
-Exodus Exo 2 15 14 Ascendérunt pópuli, et iráti sunt: dolóres obtinuérunt habitatóres Philísthiim.
-Exodus Exo 2 15 15 Tunc conturbáti sunt príncipes Edom, robústos Moab obtínuit tremor: obriguérunt omnes habitatóres Chánaan.
-Exodus Exo 2 15 16 Írruat super eos formído et pavor, in magnitúdine bráchii tui: fiant immóbiles quasi lapis, donec pertránseat pópulus tuus, Dómine, donec pertránseat pópulus tuus iste, quem possedísti.
-Exodus Exo 2 15 17 Introdúces eos, et plantábis in monte hæreditátis tuæ, firmíssimo habitáculo tuo quod operátus es, Dómine: sanctuárium tuum, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.
-Exodus Exo 2 15 18 Dóminus regnábit in ætérnum et ultra.
-Exodus Exo 2 15 19 Ingréssus est enim eques Phárao cum cúrribus et equítibus ejus in mare: et redúxit super eos Dóminus aquas maris: fílii autem Israël ambulavérunt per siccum in médio ejus.
-Exodus Exo 2 15 20 Sumpsit ergo María prophetíssa, soror Áaron, týmpanum in manu sua: egressǽque sunt omnes mulíeres post eam cum týmpanis et choris, b
-Exodus Exo 2 15 21 quibus præcinébat, dicens: Cantémus Dómino, glorióse enim magnificátus est: equum et ascensórem ejus dejécit in mare.
-Exodus Exo 2 15 22 Tulit autem Móyses Israël de mari Rubro, et egréssi sunt in desértum Sur: ambulaverúntque tribus diébus per solitúdinem, et non inveniébant aquam. b
-Exodus Exo 2 15 23 Et venérunt in Mara, nec póterant bíbere aquas de Mara, eo quod essent amáræ: unde et cóngruum loco nomen impósuit, vocans illum Mara, id est, amaritúdinem.
-Exodus Exo 2 15 24 Et murmurávit pópulus contra Móysen, dicens: Quid bibémus?
-Exodus Exo 2 15 25 At ille clamávit ad Dóminum, qui osténdit ei lignum: quod cum misísset in aquas, in dulcédinem versæ sunt: ibi constítuit ei præcépta, atque judícia, et ibi tentávit eum,
-Exodus Exo 2 15 26 dicens: Si audíeris vocem Dómini Dei tui, et quod rectum est coram eo féceris, et obedíeris mandátis ejus, custodierísque ómnia præcépta illíus, cunctum languórem, quem pósui in Ægýpto, non indúcam super te: ego enim Dóminus sanátor tuus.
-Exodus Exo 2 15 27 Venérunt autem in Elim fílii Israël, ubi erant duódecim fontes aquárum, et septuagínta palmæ: et castrametáti sunt juxta aquas.
-Exodus Exo 2 16 1 Profectíque sunt de Elim, et venit omnis multitúdo filiórum Israël in desértum Sin, quod est inter Elim et Sínai, quintodécimo die mensis secúndi, postquam egréssi sunt de terra Ægýpti.
-Exodus Exo 2 16 2 Et murmurávit omnis congregátio filiórum Israël contra Móysen et Áaron in solitúdine.
-Exodus Exo 2 16 3 Dixerúntque fílii Israël ad eos: Útinam mórtui essémus per manum Dómini in terra Ægýpti, quando sedebámus super ollas cárnium, et comedebámus panem in saturitáte: cur eduxístis nos in desértum istud, ut occiderétis omnem multitúdinem fame?
-Exodus Exo 2 16 4 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ecce ego pluam vobis panes de cælo: egrediátur pópulus, et cólligat quæ suffíciunt per síngulos dies: ut tentem eum utrum ámbulet in lege mea, an non.
-Exodus Exo 2 16 5 Die autem sexto parent quod ínferant: et sit duplum quam collígere solébant per síngulos dies.
-Exodus Exo 2 16 6 Dixerúntque Móyses et Áaron ad omnes fílios Israël: Véspere sciétis quod Dóminus edúxerit vos de terra Ægýpti, b
-Exodus Exo 2 16 7 et mane vidébitis glóriam Dómini: audívit enim murmur vestrum contra Dóminum: nos vero quid sumus, quia mussitástis contra nos?
-Exodus Exo 2 16 8 Et ait Móyses: Dabit vobis Dóminus véspere carnes édere, et mane panes in saturitáte: eo quod audíerit murmuratiónes vestras quibus murmuráti estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dóminum.
-Exodus Exo 2 16 9 Dixit quoque Móyses ad Áaron: Dic univérsæ congregatióni filiórum Israël: Accédite coram Dómino: audívit enim murmur vestrum.
-Exodus Exo 2 16 10 Cumque loquerétur Áaron ad omnem cœtum filiórum Israël, respexérunt ad solitúdinem: et ecce glória Dómini appáruit in nube.
-Exodus Exo 2 16 11 Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens:
-Exodus Exo 2 16 12 Audívi murmuratiónes filiórum Israël. Lóquere ad eos: Véspere comedétis carnes, et mane saturabímini pánibus: scietísque quod ego sum Dóminus Deus vester.
-Exodus Exo 2 16 13 Factum est ergo véspere, et ascéndens cotúrnix, coopéruit castra: mane quoque ros jácuit per circúitum castrórum. b
-Exodus Exo 2 16 14 Cumque operuísset superfíciem terræ, appáruit in solitúdine minútum, et quasi pilo tusum in similitúdinem pruínæ super terram.
-Exodus Exo 2 16 15 Quod cum vidíssent fílii Israël, dixérunt ad ínvicem: Manhu? quod signíficat: Quid est hoc? ignorábant enim quid esset. Quibus ait Móyses: Iste est panis quem Dóminus dedit vobis ad vescéndum.
-Exodus Exo 2 16 16 Hic est sermo, quem præcépit Dóminus: Cólligat unusquísque ex eo quantum súfficit ad vescéndum: gomor per síngula cápita, juxta númerum animárum vestrárum quæ hábitant in tabernáculo sic tollétis.
-Exodus Exo 2 16 17 Fecerúntque ita fílii Israël: et collegérunt, álius plus, álius minus.
-Exodus Exo 2 16 18 Et mensi sunt ad mensúram gomor: nec qui plus collégerat, hábuit ámplius: nec qui minus paráverat, réperit minus: sed sínguli juxta id quod édere póterant, congregavérunt.
-Exodus Exo 2 16 19 Dixítque Móyses ad eos: Nullus relínquat ex eo in mane.
-Exodus Exo 2 16 20 Qui non audiérunt eum, sed dimisérunt quidam ex eis usque mane, et scatére cœpit vérmibus, atque compútruit: et irátus est contra eos Móyses.
-Exodus Exo 2 16 21 Colligébant autem mane sínguli, quantum suffícere póterat ad vescéndum: cumque incaluísset sol, liquefiébat.
-Exodus Exo 2 16 22 In die autem sexta collegérunt cibos dúplices, id est, duo gomor per síngulos hómines: venérunt autem omnes príncipes multitúdinis, et narravérunt Móysi. b
-Exodus Exo 2 16 23 Qui ait eis: Hoc est quod locútus est Dóminus: Réquies sábbati sanctificáta est Dómino cras: quodcúmque operándum est, fácite, et quæ coquénda sunt cóquite: quidquid autem réliquum fúerit, repónite usque in mane.
-Exodus Exo 2 16 24 Fecerúntque ita ut præcéperat Móyses, et non compútruit, neque vermis invéntus est in eo.
-Exodus Exo 2 16 25 Dixítque Móyses: Comédite illud hódie, quia sábbatum est Dómini: non inveniétur hódie in agro.
-Exodus Exo 2 16 26 Sex diébus collígite: in die autem séptimo sábbatum est Dómini, idcírco non inveniétur.
-Exodus Exo 2 16 27 Venítque séptima dies: et egréssi de pópulo ut collígerent, non invenérunt.
-Exodus Exo 2 16 28 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Úsquequo non vultis custodíre mandáta mea et legem meam?
-Exodus Exo 2 16 29 vidéte quod Dóminus déderit vobis sábbatum, et propter hoc die sexta tríbuit vobis cibos dúplices: máneat unusquísque apud semetípsum; nullus egrediátur de loco suo die séptimo.
-Exodus Exo 2 16 30 Et sabbatizávit pópulus die séptimo.
-Exodus Exo 2 16 31 Appellavítque domus Israël nomen ejus Man: quod erat quasi semen coriándri album, gustúsque ejus quasi símilæ cum melle. b
-Exodus Exo 2 16 32 Dixit autem Móyses: Iste est sermo, quem præcépit Dóminus: Imple gomor ex eo, et custodiátur in futúras retro generatiónes: ut nóverint panem, quo álui vos in solitúdine, quando edúcti estis de terra Ægýpti.
-Exodus Exo 2 16 33 Dixítque Móyses ad Áaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest cápere gomor, et repóne coram Dómino ad servándum in generatiónes vestras,
-Exodus Exo 2 16 34 sicut præcépit Dóminus Móysi. Posuítque illud Áaron in tabernáculo reservándum.
-Exodus Exo 2 16 35 Fílii autem Israël comedérunt man quadragínta annis, donec venírent in terram habitábilem: hoc cibo áliti sunt, úsquequo tángerent fines terræ Chánaan.
-Exodus Exo 2 16 36 Gomor autem décima pars est ephi.
-Exodus Exo 2 17 1 Ígitur profécta omnis multitúdo filiórum Israël de desérto Sin per mansiónes suas, juxta sermónem Dómini, castrametáti sunt in Ráphidim, ubi non erat aqua ad bibéndum pópulo.
-Exodus Exo 2 17 2 Qui jurgátus contra Móysen, ait: Da nobis aquam, ut bibámus. Quibus respóndit Móyses: Quid jurgámini contra me? cur tentátis Dóminum?
-Exodus Exo 2 17 3 Sitívit ergo ibi pópulus præ aquæ penúria, et murmurávit contra Móysen, dicens: Cur fecísti nos exíre de Ægýpto, ut occíderes nos, et líberos nostros, ac juménta siti?
-Exodus Exo 2 17 4 Clamávit autem Móyses ad Dóminum, dicens: Quid fáciam pópulo huic? adhuc páululum, et lapidábit me.
-Exodus Exo 2 17 5 Et ait Dóminus ad Móysen: Antecéde pópulum, et sume tecum de senióribus Israël: et virgam qua percussísti flúvium, tolle in manu tua, et vade.
-Exodus Exo 2 17 6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiésque petram, et exíbit ex ea aqua, ut bibat pópulus. Fecit Móyses ita coram senióribus Israël:
-Exodus Exo 2 17 7 et vocávit nomen loci illíus, Tentátio, propter júrgium filiórum Israël, et quia tentavérunt Dóminum, dicéntes: Estne Dóminus in nobis, an non?
-Exodus Exo 2 17 8 Venit autem Ámalec, et pugnábat contra Israël in Ráphidim. b
-Exodus Exo 2 17 9 Dixítque Móyses ad Jósue: Élige viros: et egréssus, pugna contra Ámalec: cras ego stabo in vértice collis, habens virgam Dei in manu mea.
-Exodus Exo 2 17 10 Fecit Jósue ut locútus erat Móyses, et pugnávit contra Ámalec: Móyses autem et Áaron et Hur ascendérunt super vérticem collis.
-Exodus Exo 2 17 11 Cumque leváret Móyses manus, vincébat Israël: sin autem páululum remisísset, superábat Ámalec.
-Exodus Exo 2 17 12 Manus autem Móysi erant graves: suméntes ígitur lápidem, posuérunt subter eum, in quo sedit: Áaron autem et Hur sustentábant manus ejus ex utráque parte. Et factum est ut manus illíus non lassaréntur usque ad occásum solis.
-Exodus Exo 2 17 13 Fugavítque Jósue Ámalec, et pópulum ejus in ore gládii.
-Exodus Exo 2 17 14 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Scribe hoc ob moniméntum in libro, et trade áuribus Jósue: delébo enim memóriam Ámalec sub cælo.
-Exodus Exo 2 17 15 Ædificavítque Móyses altáre: et vocávit nomen ejus, Dóminus exaltátio mea, dicens:
-Exodus Exo 2 17 16 Quia manus sólii Dómini, et bellum Dómini erit contra Ámalec, a generatióne in generatiónem.
-Exodus Exo 2 18 1 Cumque audísset Jethro, sacérdos Mádian, cognátus Móysi, ómnia quæ fécerat Deus Móysi, et Israéli pópulo suo, et quod eduxísset Dóminus Israël de Ægýpto,
-Exodus Exo 2 18 2 tulit Séphoram uxórem Móysi quam remíserat,
-Exodus Exo 2 18 3 et duos fílios ejus: quorum unus vocabátur Gersam, dicénte patre: Ádvena fui in terra aliéna;
-Exodus Exo 2 18 4 alter vero Eliézer: Deus enim, ait, patris mei adjútor meus, et éruit me de gládio Pharaónis.
-Exodus Exo 2 18 5 Venit ergo Jethro cognátus Móysi, et fílii ejus, et uxor ejus ad Móysen in desértum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.
-Exodus Exo 2 18 6 Et mandávit Móysi, dicens: Ego Jethro cognátus tuus vénio ad te, et uxor tua, et duo fílii cum ea.
-Exodus Exo 2 18 7 Qui egréssus in occúrsum cognáti sui, adorávit, et osculátus est eum: salutaverúntque se mútuo verbis pacíficis. Cumque intrásset tabernáculum,
-Exodus Exo 2 18 8 narrávit Móyses cognáto suo cuncta quæ fécerat Dóminus Pharaóni et Ægýptiis propter Israël: universúmque labórem, qui accidísset eis in itínere, et quod liberáverat eos Dóminus.
-Exodus Exo 2 18 9 Lætatúsque est Jethro super ómnibus bonis, quæ fécerat Dóminus Israéli, eo quod eruísset eum de manu Ægyptiórum.
-Exodus Exo 2 18 10 Et ait: Benedíctus Dóminus, qui liberávit vos de manu Ægyptiórum, et de manu Pharaónis; qui éruit pópulum suum de manu Ægýpti.
-Exodus Exo 2 18 11 Nunc cognóvi, quia magnus Dóminus super omnes deos: eo quod supérbe égerint contra illos.
-Exodus Exo 2 18 12 Óbtulit ergo Jethro cognátus Móysi holocáusta et hóstias Deo: venerúntque Áaron et omnes senióres Israël, ut coméderent panem cum eo coram Deo.
-Exodus Exo 2 18 13 Áltera autem die sedit Móyses ut judicáret pópulum, qui assistébat Móysi a mane usque ad vésperam. b
-Exodus Exo 2 18 14 Quod cum vidísset cognátus ejus, ómnia scílicet quæ agébat in pópulo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis pópulus præstolátur de mane usque ad vésperam?
-Exodus Exo 2 18 15 Cui respóndit Móyses: Venit ad me pópulus quærens senténtiam Dei:
-Exodus Exo 2 18 16 cumque accíderit eis áliqua disceptátio, véniunt ad me ut júdicem inter eos, et osténdam præcépta Dei, et leges ejus.
-Exodus Exo 2 18 17 At ille: Non bonam, inquit, rem facis.
-Exodus Exo 2 18 18 Stulto labóre consúmeris et tu, et pópulus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negótium; solus illud non póteris sustinére.
-Exodus Exo 2 18 19 Sed audi verba mea atque consília, et erit Deus tecum. Esto tu pópulo in his quæ ad Deum pértinent, ut réferas quæ dicúntur ad eum:
-Exodus Exo 2 18 20 ostendásque pópulo cæremónias et ritum coléndi, viámque per quam íngredi débeant, et opus quod fácere débeant.
-Exodus Exo 2 18 21 Próvide autem de omni plebe viros poténtes, et timéntes Deum, in quibus sit véritas, et qui óderint avarítiam, et constítue ex eis tribúnos, et centuriónes, et quinquagenários, et decános,
-Exodus Exo 2 18 22 qui júdicent pópulum omni témpore: quidquid autem majus fúerit, réferant ad te, et ipsi minóra tantúmmodo júdicent: leviúsque sit tibi, partíto in álios ónere.
-Exodus Exo 2 18 23 Si hoc féceris, implébis impérium Dei, et præcépta ejus póteris sustentáre: et omnis hic pópulus revertétur ad loca sua cum pace.
-Exodus Exo 2 18 24 Quibus audítis, Móyses fecit ómnia quæ ille suggésserat. b
-Exodus Exo 2 18 25 Et eléctis viris strénuis de cuncto Israël, constítuit eos príncipes pópuli, tribúnos, et centuriónes, et quinquagenários, et decános.
-Exodus Exo 2 18 26 Qui judicábant plebem omni témpore: quidquid autem grávius erat, referébant ad eum, facilióra tantúmmodo judicántes.
-Exodus Exo 2 18 27 Dimisítque cognátum suum: qui revérsus ábiit in terram suam.
-Exodus Exo 2 19 1 Mense tértio egressiónis Israël de terra Ægýpti, in die hac venérunt in solitúdinem Sínai.
-Exodus Exo 2 19 2 Nam profécti de Ráphidim, et perveniéntes usque in desértum Sínai, castrametáti sunt in eódem loco, ibíque Israël fixit tentória e regióne montis.
-Exodus Exo 2 19 3 Móyses autem ascéndit ad Deum: vocavítque eum Dóminus de monte, et ait: Hæc dices dómui Jacob, et annuntiábis fíliis Israël:
-Exodus Exo 2 19 4 Vos ipsi vidístis quæ fécerim Ægýptiis, quómodo portáverim vos super alas aquilárum, et assúmpserim mihi.
-Exodus Exo 2 19 5 Si ergo audiéritis vocem meam, et custodiéritis pactum meum, éritis mihi in pecúlium de cunctis pópulis: mea est enim omnis terra:
-Exodus Exo 2 19 6 et vos éritis mihi in regnum sacerdotále, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loquéris ad fílios Israël.
-Exodus Exo 2 19 7 Venit Móyses: et convocátis majóribus natu pópuli, expósuit omnes sermónes quos mandáverat Dóminus. b
-Exodus Exo 2 19 8 Respondítque omnis pópulus simul: Cuncta quæ locútus est Dóminus, faciémus. Cumque retulísset Móyses verba pópuli ad Dóminum,
-Exodus Exo 2 19 9 ait ei Dóminus: Jam nunc véniam ad te in calígine nubis, ut áudiat me pópulus loquéntem ad te, et credat tibi in perpétuum. Nuntiávit ergo Móyses verba pópuli ad Dóminum.
-Exodus Exo 2 19 10 Qui dixit ei: Vade ad pópulum, et sanctífica illos hódie, et cras, lavéntque vestiménta sua.
-Exodus Exo 2 19 11 Et sint paráti in diem tértium: in die enim tértia descéndet Dóminus coram omni plebe super montem Sínai.
-Exodus Exo 2 19 12 Constituésque términos pópulo per circúitum, et dices ad eos: Cavéte ne ascendátis in montem, nec tangátis fines illíus: omnis qui tetígerit montem, morte moriétur.
-Exodus Exo 2 19 13 Manus non tanget eum, sed lapídibus opprimétur, aut confodiétur jáculis: sive juméntum fúerit, sive homo, non vivet: cum cœ́perit clángere búccina, tunc ascéndant in montem.
-Exodus Exo 2 19 14 Descendítque Móyses de monte ad pópulum, et sanctificávit eum. Cumque lavíssent vestiménta sua,
-Exodus Exo 2 19 15 ait ad eos: Estóte paráti in diem tértium, et ne appropinquétis uxóribus vestris.
-Exodus Exo 2 19 16 Jamque advénerat tértius dies, et mane inclarúerat: et ecce cœpérunt audíri tonítrua, ac micáre fúlgura, et nubes densíssima operíre montem, clangórque búccinæ veheméntius perstrepébat: et tímuit pópulus qui erat in castris. b
-Exodus Exo 2 19 17 Cumque eduxísset eos Móyses in occúrsum Dei de loco castrórum, stetérunt ad radíces montis.
-Exodus Exo 2 19 18 Totus autem mons Sínai fumábat, eo quod descendísset Dóminus super eum in igne: et ascénderet fumus ex eo quasi de fornáce, erátque omnis mons terríbilis.
-Exodus Exo 2 19 19 Et sónitus búccinæ paulátim crescébat in majus, et prolíxius tendebátur: Móyses loquebátur, et Deus respondébat ei.
-Exodus Exo 2 19 20 Descendítque Dóminus super montem Sínai in ipso montis vértice, et vocávit Móysen in cacúmen ejus. Quo cum ascendísset,
-Exodus Exo 2 19 21 dixit ad eum: Descénde, et contestáre pópulum: ne forte velit transcéndere términos ad vidéndum Dóminum, et péreat ex eis plúrima multitúdo.
-Exodus Exo 2 19 22 Sacerdótes quoque qui accédunt ad Dóminum, sanctificéntur, ne percútiat eos.
-Exodus Exo 2 19 23 Dixítque Móyses ad Dóminum: Non póterit vulgus ascéndere in montem Sínai: tu enim testificátus es, et jussísti, dicens: Pone términos circa montem, et sanctífica illum.
-Exodus Exo 2 19 24 Cui ait Dóminus: Vade, descénde: ascendésque tu, et Áaron tecum: sacerdótes autem et pópulus ne tránseant términos, nec ascéndant ad Dóminum, ne forte interfíciat illos.
-Exodus Exo 2 19 25 Descendítque Móyses ad pópulum, et ómnia narrávit eis.
-Exodus Exo 2 20 1 Locutúsque est Dóminus cunctos sermónes hos:
-Exodus Exo 2 20 2 Ego sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti, de domo servitútis.
-Exodus Exo 2 20 3 Non habébis deos aliénos coram me.
-Exodus Exo 2 20 4 Non fácies tibi scúlptile, neque omnem similitúdinem quæ est in cælo désuper, et quæ in terra deórsum, nec eórum quæ sunt in aquis sub terra.
-Exodus Exo 2 20 5 Non adorábis ea, neque coles: ego sum Dóminus Deus tuus fortis, zelótes, vísitans iniquitátem patrum in fílios, in tértiam et quartam generatiónem eórum qui odérunt me:
-Exodus Exo 2 20 6 et fáciens misericórdiam in míllia his qui díligunt me, et custódiunt præcépta mea.
-Exodus Exo 2 20 7 Non assúmes nomen Dómini Dei tui in vanum: nec enim habébit insóntem Dóminus eum qui assúmpserit nomen Dómini Dei sui frustra. b
-Exodus Exo 2 20 8 Meménto ut diem sábbati sanctífices. b
-Exodus Exo 2 20 9 Sex diébus operáberis, et fácies ómnia ópera tua.
-Exodus Exo 2 20 10 Séptimo autem die sábbatum Dómini Dei tui est: non fácies omne opus in eo, tu, et fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua, juméntum tuum, et ádvena qui est intra portas tuas.
-Exodus Exo 2 20 11 Sex enim diébus fecit Dóminus cælum et terram, et mare, et ómnia quæ in eis sunt, et requiévit in die séptimo: idcírco benedíxit Dóminus diéi sábbati, et sanctificávit eum.
-Exodus Exo 2 20 12 Honóra patrem tuum et matrem tuam, ut sis longǽvus super terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi. b
-Exodus Exo 2 20 13 Non occídes. b
-Exodus Exo 2 20 14 Non mœcháberis. b
-Exodus Exo 2 20 15 Non furtum fácies. b
-Exodus Exo 2 20 16 Non loquéris contra próximum tuum falsum testimónium. b
-Exodus Exo 2 20 17 Non concupísces domum próximi tui, nec desiderábis uxórem ejus, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum, nec ómnia quæ illíus sunt. b
-Exodus Exo 2 20 18 Cunctus autem pópulus vidébat voces et lámpades, et sónitum búccinæ, montémque fumántem: et pertérriti ac pavóre concússi, stetérunt procul, b
-Exodus Exo 2 20 19 dicéntes Móysi: Lóquere tu nobis, et audiémus: non loquátur nobis Dóminus, ne forte moriámur.
-Exodus Exo 2 20 20 Et ait Móyses ad pópulum: Nolíte timére: ut enim probáret vos venit Deus, et ut terror illíus esset in vobis, et non peccarétis.
-Exodus Exo 2 20 21 Stetítque pópulus de longe. Móyses autem accéssit ad calíginem in qua erat Deus.
-Exodus Exo 2 20 22 Dixit prætérea Dóminus ad Móysen: Hæc dices fíliis Israël: Vos vidístis quod de cælo locútus sim vobis. b
-Exodus Exo 2 20 23 Non faciétis deos argénteos, nec deos áureos faciétis vobis.
-Exodus Exo 2 20 24 Altáre de terra faciétis mihi, et offerétis super eo holocáusta et pacífica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memória fúerit nóminis mei: véniam ad te, et benedícam tibi.
-Exodus Exo 2 20 25 Quod si altáre lapídeum féceris mihi, non ædificábis illud de sectis lapídibus: si enim leváveris cultrum super eo, polluétur.
-Exodus Exo 2 20 26 Non ascéndes per gradus ad altáre meum, ne revelétur turpitúdo tua.
-Exodus Exo 2 21 1 Hæc sunt judícia quæ propónes eis.
-Exodus Exo 2 21 2 Si émeris servum hebrǽum, sex annis sérviet tibi: in séptimo egrediétur liber gratis.
-Exodus Exo 2 21 3 Cum quali veste intráverit, cum tali éxeat: si habens uxórem, et uxor egrediétur simul.
-Exodus Exo 2 21 4 Sin autem dóminus déderit illi uxórem, et pepérerit fílios et fílias: múlier et líberi ejus erunt dómini sui, ipse vero exíbit cum vestítu suo.
-Exodus Exo 2 21 5 Quod si díxerit servus: Díligo dóminum meum et uxórem ac líberos; non egrédiar liber:
-Exodus Exo 2 21 6 ófferet eum dóminus diis, et applicábitur ad óstium et postes, perforabítque aurem ejus súbula: et erit ei servus in sǽculum.
-Exodus Exo 2 21 7 Si quis vendíderit fíliam suam in fámulam, non egrediétur sicut ancíllæ exíre consuevérunt.
-Exodus Exo 2 21 8 Si displicúerit óculis dómini sui cui trádita fúerat, dimíttet eam: pópulo autem aliéno vendéndi non habébit potestátem, si spréverit eam.
-Exodus Exo 2 21 9 Sin autem fílio suo despónderit eam, juxta morem filiárum fáciet illi.
-Exodus Exo 2 21 10 Quod si álteram ei accéperit, providébit puéllæ núptias, et vestiménta, et prétium pudicítiæ non negábit.
-Exodus Exo 2 21 11 Si tria ista non fécerit, egrediétur gratis absque pecúnia.
-Exodus Exo 2 21 12 Qui percússerit hóminem volens occídere, morte moriátur. b
-Exodus Exo 2 21 13 Qui autem non est insidiátus, sed Deus illum trádidit in manus ejus, constítuam tibi locum in quem fúgere débeat.
-Exodus Exo 2 21 14 Si quis per indústriam occíderit próximum suum, et per insídias: ab altári meo evélles eum, ut moriátur.
-Exodus Exo 2 21 15 Qui percússerit patrem suum aut matrem, morte moriátur.
-Exodus Exo 2 21 16 Qui furátus fúerit hóminem, et vendíderit eum, convíctus noxæ, morte moriátur.
-Exodus Exo 2 21 17 Qui maledíxerit patri suo, vel matri, morte moriátur.
-Exodus Exo 2 21 18 Si rixáti fúerint viri, et percússerit alter próximum suum lápide vel pugno, et ille mórtuus non fúerit, sed jacúerit in léctulo: b
-Exodus Exo 2 21 19 si surréxerit, et ambuláverit foris super báculum suum, ínnocens erit qui percússerit, ita tamen ut óperas ejus et impénsas in médicos restítuat.
-Exodus Exo 2 21 20 Qui percússerit servum suum, vel ancíllam virga, et mórtui fúerint in mánibus ejus, críminis reus erit.
-Exodus Exo 2 21 21 Sin autem uno die vel duóbus supervíxerit, non subjacébit pœnæ, quia pecúnia illíus est.
-Exodus Exo 2 21 22 Si rixáti fúerint viri, et percússerit quis mulíerem prægnántem, et abortívum quidem fécerit, sed ipsa víxerit: subjacébit damno quantum marítus mulíeris expetíerit, et árbitri judicáverint.
-Exodus Exo 2 21 23 Sin autem mors ejus fúerit subsecúta, reddet ánimam pro ánima,
-Exodus Exo 2 21 24 óculum pro óculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
-Exodus Exo 2 21 25 adustiónem pro adustióne, vulnus pro vúlnere, livórem pro livóre.
-Exodus Exo 2 21 26 Si percússerit quíspiam óculum servi sui aut ancíllæ, et luscos eos fécerit, dimíttet eos líberos pro óculo quem éruit.
-Exodus Exo 2 21 27 Dentem quoque si excússerit servo vel ancíllæ suæ, simíliter dimíttet eos líberos.
-Exodus Exo 2 21 28 Si bos cornu percússerit virum aut mulíerem, et mórtui fúerint, lapídibus obruétur: et non comedéntur carnes ejus, dóminus quoque bovis ínnocens erit. b
-Exodus Exo 2 21 29 Quod si bos cornúpeta fúerit ab heri et nudiustértius, et contestáti sunt dóminum ejus, nec reclúserit eum, occiderítque virum aut mulíerem: et bos lapídibus obruétur, et dóminum ejus occídent.
-Exodus Exo 2 21 30 Quod si prétium fúerit ei impósitum, dabit pro ánima sua quidquid fúerit postulátus.
-Exodus Exo 2 21 31 Fílium quoque et fíliam si cornu percússerit, símili senténtiæ subjacébit.
-Exodus Exo 2 21 32 Si servum ancillámque inváserit, trigínta siclos argénti dómino dabit, bos vero lapídibus opprimétur.
-Exodus Exo 2 21 33 Si quis aperúerit cistérnam, et fóderit, et non operúerit eam, ceciderítque bos aut ásinus in eam,
-Exodus Exo 2 21 34 reddet dóminus cistérnæ prétium jumentórum: quod autem mórtuum est, ipsíus erit.
-Exodus Exo 2 21 35 Si bos aliénus bovem altérius vulneráverit, et ille mórtuus fúerit: vendent bovem vivum, et dívident prétium, cadáver autem mórtui inter se dispértient.
-Exodus Exo 2 21 36 Sin autem sciébat quod bos cornúpeta esset ab heri et nudiustértius, et non custodívit eum dóminus suus: reddet bovem pro bove, et cadáver íntegrum accípiet.
-Exodus Exo 2 22 1 Si quis furátus fúerit bovem aut ovem, et occíderit vel vendíderit: quinque boves pro uno bove restítuet, et quátuor oves pro una ove.
-Exodus Exo 2 22 2 Si effríngens fur domum sive suffódiens fúerit invéntus, et accépto vúlnere mórtuus fúerit, percússor non erit reus sánguinis. b
-Exodus Exo 2 22 3a Quod si orto sole hoc fécerit, homicídium perpetrávit, et ipse moriétur.
-Exodus Exo 2 22 3b Si non habúerit quod pro furto reddat, ipse venundábitur.
-Exodus Exo 2 22 4 Si invéntum fúerit apud eum quod furátus est, vivens: sive bos, sive ásinus, sive ovis, duplum restítuet. b
-Exodus Exo 2 22 5 Si lǽserit quíspiam agrum vel víneam, et dimíserit juméntum suum ut depascátur aliéna: quidquid óptimum habúerit in agro suo, vel in vínea, pro damni æstimatióne restítuet. b
-Exodus Exo 2 22 6 Si egréssus ignis invénerit spinas, et comprehénderit acérvos frugum, sive stantes ségetes in agris, reddet damnum qui ignem succénderit.
-Exodus Exo 2 22 7 Si quis commendáverit amíco pecúniam aut vas in custódiam, et ab eo, qui suscéperat, furto abláta fúerint: si invenítur fur, duplum reddet: b
-Exodus Exo 2 22 8 si latet fur, dóminus domus applicábitur ad deos, et jurábit quod non exténderit manum in rem próximi sui,
-Exodus Exo 2 22 9 ad perpetrándam fraudem, tam in bove quam in ásino, et ove ac vestiménto, et quidquid damnum inférre potest: ad deos utriúsque causa pervéniet, et si illi judicáverint, duplum restítuet próximo suo.
-Exodus Exo 2 22 10 Si quis commendáverit próximo suo ásinum, bovem, ovem, et omne juméntum ad custódiam, et mórtuum fúerit, aut debilitátum, vel captum ab hóstibus, nullúsque hoc víderit:
-Exodus Exo 2 22 11 jusjurándum erit in médio, quod non exténderit manum ad rem próximi sui: suscipiétque dóminus juraméntum, et ille réddere non cogétur.
-Exodus Exo 2 22 12 Quod si furto ablátum fúerit, restítuet damnum dómino;
-Exodus Exo 2 22 13 si coméstum a béstia, déferat ad eum quod occísum est, et non restítuet.
-Exodus Exo 2 22 14 Qui a próximo suo quidquam horum mútuo postuláverit, et debilitátum aut mórtuum fúerit dómino non præsénte, réddere compellétur.
-Exodus Exo 2 22 15 Quod si impræsentiárum dóminus fúerit, non restítuet, máxime si condúctum vénerat pro mercéde óperis sui.
-Exodus Exo 2 22 16 Si sedúxerit quis vírginem necdum desponsátam, dormierítque cum ea: dotábit eam, et habébit eam uxórem. b
-Exodus Exo 2 22 17 Si pater vírginis dare nolúerit, reddet pecúniam juxta modum dotis, quam vírgines accípere consuevérunt.
-Exodus Exo 2 22 18 Maléficos non patiéris vívere. b
-Exodus Exo 2 22 19 Qui coíerit cum juménto, morte moriátur.
-Exodus Exo 2 22 20 Qui ímmolat diis, occidétur, prætérquam Dómino soli.
-Exodus Exo 2 22 21 Ádvenam non contristábis, neque afflíges eum: ádvenæ enim et ipsi fuístis in terra Ægýpti. b
-Exodus Exo 2 22 22 Víduæ et pupíllo non nocébitis.
-Exodus Exo 2 22 23 Si læséritis eos, vociferabúntur ad me, et ego áudiam clamórem eórum:
-Exodus Exo 2 22 24 et indignábitur furor meus, percutiámque vos gládio, et erunt uxóres vestræ víduæ, et fílii vestri pupílli.
-Exodus Exo 2 22 25 Si pecúniam mútuam déderis pópulo meo páuperi qui hábitat tecum, non urgébis eum quasi exáctor, nec usúris ópprimes. b
-Exodus Exo 2 22 26 Si pignus a próximo tuo accéperis vestiméntum, ante solis occásum reddes ei.
-Exodus Exo 2 22 27 Ipsum enim est solum, quo operítur, induméntum carnis ejus, nec habet áliud in quo dórmiat: si clamáverit ad me, exáudiam eum, quia miséricors sum.
-Exodus Exo 2 22 28 Diis non dátrahes, et príncipi pópuli tui non maledíces. b
-Exodus Exo 2 22 29 Décimas tuas et primítias tuas non tardábis réddere: primogénitum filiórum tuórum dabis mihi. b
-Exodus Exo 2 22 30 De bobus quoque, et óvibus simíliter fácies: septem diébus sit cum matre sua, die octáva reddes illum mihi.
-Exodus Exo 2 22 31 Viri sancti éritis mihi: carnem, quæ a béstiis fúerit prægustáta, non comedétis, sed projiciétis cánibus. b
-Exodus Exo 2 23 1 Non suscípies vocem mendácii, nec junges manum tuam ut pro ímpio dicas falsum testimónium.
-Exodus Exo 2 23 2 Non sequéris turbam ad faciéndum malum: nec in judício, plurimórum acquiésces senténtiæ, ut a vero dévies.
-Exodus Exo 2 23 3 Páuperis quoque non miseréberis in judício.
-Exodus Exo 2 23 4 Si occúrreris bovi inimíci tui, aut ásino erránti, reduc ad eum. b
-Exodus Exo 2 23 5 Si víderis ásinum odiéntis te jacére sub ónere, non pertransíbis, sed sublevábis cum eo.
-Exodus Exo 2 23 6 Non declinábis in judícium páuperis. b
-Exodus Exo 2 23 7 Mendácium fúgies. Insóntem et justum non occídes: quia avérsor ímpium.
-Exodus Exo 2 23 8 Nec accípies múnera, quæ étiam excǽcant prudéntes, et subvértunt verba justórum.
-Exodus Exo 2 23 9 Peregríno moléstus non eris. Scitis enim advenárum ánimas: quia et ipsi peregríni fuístis in terra Ægýpti.
-Exodus Exo 2 23 10 Sex annis seminábis terram tuam, et congregábis fruges ejus: b
-Exodus Exo 2 23 11 anno autem séptimo dimíttes eam, et requiéscere fácies, ut cómedant páuperes pópuli tui: et quidquid réliquum fúerit, edant béstiæ agri: ita fácies in vínea et in olivéto tuo.
-Exodus Exo 2 23 12 Sex diébus operáberis: séptimo die cessábis, ut requiéscat bos et ásinus tuus, et refrigerétur fílius ancíllæ tuæ, et ádvena.
-Exodus Exo 2 23 13 Ómnia quæ dixi vobis, custodíte. Et per nomen externórum deórum non jurábitis, neque audiétur ex ore vestro. b
-Exodus Exo 2 23 14 Tribus vícibus per síngulos annos mihi festa celebrábitis. b
-Exodus Exo 2 23 15 Solemnitátem azymórum custódies. Septem diébus cómedes ázyma, sicut præcépi tibi, témpore mensis novórum, quando egréssus es de Ægýpto: non apparébis in conspéctu meo vácuus.
-Exodus Exo 2 23 16 Et solemnitátem messis primitivórum óperis tui, quæcúmque semináveris in agro: solemnitátem quoque in éxitu anni, quando congregáveris omnes fruges tuas de agro.
-Exodus Exo 2 23 17 Ter in anno apparébit omne masculínum tuum coram Dómino Deo tuo.
-Exodus Exo 2 23 18 Non immolábis super ferménto sánguinem víctimæ meæ, nec remanébit adeps solemnitátis meæ usque mane. b
-Exodus Exo 2 23 19a Primítias frugum terræ tuæ déferes in domum Dómini Dei tui.
-Exodus Exo 2 23 19b Non coques hædum in lacte matris suæ.
-Exodus Exo 2 23 20 Ecce ego mittam ángelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et introdúcat in locum quem parávi. b
-Exodus Exo 2 23 21 Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet cum peccáveris, et est nomen meum in illo.
-Exodus Exo 2 23 22 Quod si audíeris vocem ejus, et féceris ómnia quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis, et afflígam affligéntes te.
-Exodus Exo 2 23 23 Præcedétque te ángelus meus, et introdúcet te ad Amorrhǽum, et Hethǽum, et Pherezǽum, Chananæúmque, et Hevǽum, et Jebusǽum, quos ego cónteram.
-Exodus Exo 2 23 24 Non adorábis deos eórum, nec coles eos: non fácies ópera eórum, sed déstrues eos, et confrínges státuas eórum.
-Exodus Exo 2 23 25 Servietísque Dómino Deo vestro, ut benedícam pánibus tuis et aquis, et áuferam infirmitátem de médio tui.
-Exodus Exo 2 23 26 Non erit infœcúnda, nec stérilis in terra tua: númerum diérum tuórum implébo.
-Exodus Exo 2 23 27 Terrórem meum mittam in præcúrsum tuum, et occídam omnem pópulum, ad quem ingrediéris: cunctorúmque inimicórum tuórum coram te terga vertam: b
-Exodus Exo 2 23 28 emíttens crabrónes prius, qui fugábunt Hevǽum, et Chananǽum, et Hethǽum, ántequam intróëas.
-Exodus Exo 2 23 29 Non ejíciam eos a fácie tua anno uno: ne terra in solitúdinem redigátur, et crescant contra te béstiæ.
-Exodus Exo 2 23 30 Paulátim expéllam eos de conspéctu tuo, donec augeáris, et possídeas terram.
-Exodus Exo 2 23 31 Ponam autem términos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinórum, et a desérto usque ad flúvium: tradam in mánibus vestris habitatóres terræ, et ejíciam eos de conspéctu vestro.
-Exodus Exo 2 23 32 Non iníbis cum eis fœdus, nec cum diis eórum.
-Exodus Exo 2 23 33 Non hábitent in terra tua, ne forte peccáre te fáciant in me, si servíeris diis eórum: quod tibi certe erit in scándalum.
-Exodus Exo 2 24 1 Móysi quoque dixit: Ascénde ad Dóminum tu, et Áaron, Nadab et Ábiu, et septuagínta senes ex Israël, et adorábitis procul.
-Exodus Exo 2 24 2 Solúsque Móyses ascéndet ad Dóminum, et illi non appropinquábunt: nec pópulus ascéndet cum eo.
-Exodus Exo 2 24 3 Venit ergo Móyses et narrávit plebi ómnia verba Dómini, atque judícia: respondítque omnis pópulus una voce: Ómnia verba Dómini, quæ locútus est, faciémus.
-Exodus Exo 2 24 4 Scripsit autem Móyses univérsos sermónes Dómini: et mane consúrgens, ædificávit altáre ad radíces montis, et duódecim títulos per duódecim tribus Israël.
-Exodus Exo 2 24 5 Misítque júvenes de fíliis Israël, et obtulérunt holocáusta, immolaverúntque víctimas pacíficas Dómino, vítulos.
-Exodus Exo 2 24 6 Tulit ítaque Móyses dimídiam partem sánguinis, et misit in cratéras: partem autem resíduam fudit super altáre.
-Exodus Exo 2 24 7 Assuménsque volúmen fœ́deris, legit audiénte pópulo: qui dixérunt: Ómnia quæ locútus est Dóminus, faciémus, et érimus obediéntes.
-Exodus Exo 2 24 8 Ille vero sumptum sánguinem respérsit in pópulum, et ait: Hic est sanguis fœ́deris quod pépigit Dóminus vobíscum super cunctis sermónibus his.
-Exodus Exo 2 24 9 Ascenderúntque Móyses et Áaron, Nadab et Ábiu, et septuagínta de senióribus Israël: b
-Exodus Exo 2 24 10 et vidérunt Deum Israël: et sub pédibus ejus quasi opus lápidis sapphírini, et quasi cælum, cum serénum est.
-Exodus Exo 2 24 11 Nec super eos qui procul recésserant de fíliis Israël, misit manum suam, viderúntque Deum, et comedérunt, ac bibérunt.
-Exodus Exo 2 24 12 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ascénde ad me in montem, et esto ibi: dabóque tibi tábulas lapídeas, et legem, ac mandáta quæ scripsi: ut dóceas eos.
-Exodus Exo 2 24 13 Surrexérunt Móyses et Jósue miníster ejus: ascendénsque Móyses in montem Dei,
-Exodus Exo 2 24 14 senióribus ait: Expectáte hic donec revertámur ad vos. Habétis Áaron et Hur vobíscum: si quid natum fúerit quæstiónis, referétis ad eos.
-Exodus Exo 2 24 15 Cumque ascendísset Móyses, opéruit nubes montem,
-Exodus Exo 2 24 16 et habitávit glória Dómini super Sínai, tegens illum nube sex diébus: séptimo autem die vocávit eum de médio calíginis.
-Exodus Exo 2 24 17 Erat autem spécies glóriæ Dómini quasi ignis ardens super vérticem montis in conspéctu filiórum Israël.
-Exodus Exo 2 24 18 Ingressúsque Móyses médium nébulæ, ascéndit in montem: et fuit ibi quadragínta diébus, et quadragínta nóctibus.
-Exodus Exo 2 25 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Exodus Exo 2 25 2 Lóquere fíliis Israël, ut tollant mihi primítias: ab omni hómine qui ófferet ultróneus, accipiétis eas.
-Exodus Exo 2 25 3 Hæc sunt autem quæ accípere debeátis: aurum, et argéntum, et æs,
-Exodus Exo 2 25 4 hyacínthum et púrpuram, coccúmque bis tinctum, et byssum, pilos caprárum,
-Exodus Exo 2 25 5 et pelles aríetum rubricátas, pellésque jánthinas, et ligna setim:
-Exodus Exo 2 25 6 óleum ad luminária concinnánda: arómata in unguéntum, et thymiamáta boni odóris:
-Exodus Exo 2 25 7 lápides onýchinos, et gemmas ad ornándum ephod, ac rationále.
-Exodus Exo 2 25 8 Faciéntque mihi sanctuárium, et habitábo in médio eórum:
-Exodus Exo 2 25 9a juxta omnem similitúdinem tabernáculi quod osténdam tibi, et ómnium vasórum in cultum ejus.
-Exodus Exo 2 25 9b Sicque faciétis illud:
-Exodus Exo 2 25 10 arcam de lignis setim compíngite, cujus longitúdo hábeat duos et semis cúbitos: latitúdo, cúbitum et dimídium: altitúdo, cúbitum simíliter ac semíssem.
-Exodus Exo 2 25 11 Et deaurábis eam auro mundíssimo intus et foris: faciésque supra, corónam áuream per circúitum:
-Exodus Exo 2 25 12 et quátuor círculos áureos, quos pones per quátuor arcæ ángulos: duo círculi sint in látere uno, et duo in áltero.
-Exodus Exo 2 25 13 Fácies quoque vectes de lignis setim, et opéries eos auro.
-Exodus Exo 2 25 14 Inducésque per círculos qui sunt in arcæ latéribus, ut portétur in eis:
-Exodus Exo 2 25 15 qui semper erunt in círculis, nec umquam extrahéntur ab eis.
-Exodus Exo 2 25 16 Ponésque in arca testificatiónem quam dabo tibi.
-Exodus Exo 2 25 17 Fácies et propitiatórium de auro mundíssimo: duos cúbitos et dimídium tenébit longitúdo ejus, et cúbitum ac semíssem latitúdo. b
-Exodus Exo 2 25 18 Duos quoque chérubim áureos et prodúctiles fácies, ex utráque parte oráculi.
-Exodus Exo 2 25 19 Cherub unus sit in látere uno, et alter in áltero.
-Exodus Exo 2 25 20 Utrúmque latus propitiatórii tegant expandéntes alas, et operiéntes oráculum, respiciántque se mútuo versis vúltibus in propitiatórium quo operiénda est arca,
-Exodus Exo 2 25 21 in qua pones testimónium quod dabo tibi.
-Exodus Exo 2 25 22 Inde præcípiam, et loquar ad te supra propitiatórium, ac de médio duórum chérubim, qui erunt super arcam testimónii, cuncta quæ mandábo per te fíliis Israël.
-Exodus Exo 2 25 23 Fácies et mensam de lignis setim, habéntem duos cúbitos longitúdinis, et in latitúdine cúbitum, et in altitúdine cúbitum et semíssem. b
-Exodus Exo 2 25 24 Et inaurábis eam auro puríssimo: faciésque illi lábium áureum per circúitum,
-Exodus Exo 2 25 25 et ipsi lábio corónam interrásilem altam quátuor dígitis: et super illam, álteram corónam auréolam.
-Exodus Exo 2 25 26 Quátuor quoque círculos áureos præparábis, et pones eis in quátuor ángulis ejúsdem mensæ per síngulos pedes.
-Exodus Exo 2 25 27 Subter corónam erunt círculi áurei, ut mittántur vectes per eos, et possit mensa portári.
-Exodus Exo 2 25 28 Ipsos quoque vectes fácies de lignis setim, et circúmdabis auro ad subvehéndam mensam.
-Exodus Exo 2 25 29 Parábis et acetábula, ac phíalas, thuríbula, et cýathos, in quibus offerénda sunt libámina, ex auro puríssimo.
-Exodus Exo 2 25 30 Et pones super mensam panes propositiónis in conspéctu meo semper.
-Exodus Exo 2 25 31 Fácies et candelábrum dúctile de auro mundíssimo, hastíle ejus, et cálamos, scyphos, et sphǽrulas, ac lília ex ipso procedéntia. b
-Exodus Exo 2 25 32 Sex cálami egrediéntur de latéribus, tres ex uno látere, et tres ex áltero.
-Exodus Exo 2 25 33 Tres scyphi quasi in nucis modum per cálamos síngulos, sphæruláque simul, et lílium: et tres simíliter scyphi instar nucis in cálamo áltero, sphæruláque simul et lílium. Hoc erit opus sex calamórum, qui producéndi sunt de hastíli:
-Exodus Exo 2 25 34 in ipso autem candelábro erunt quátuor scyphi in nucis modum, sphærulǽque per síngulos, et lília.
-Exodus Exo 2 25 35 Sphǽrulæ sub duóbus cálamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedéntes de hastíli uno.
-Exodus Exo 2 25 36 Et sphǽrulæ ígitur et cálami ex ipso erunt, univérsa ductília de auro puríssimo.
-Exodus Exo 2 25 37 Fácies et lucérnas septem, et pones eas super candelábrum, ut lúceant ex advérso.
-Exodus Exo 2 25 38 Emunctória quoque, et ubi quæ emúncta sunt extinguántur, fiant de auro puríssimo.
-Exodus Exo 2 25 39 Omne pondus candelábri cum univérsis vasis suis habébit taléntum auri puríssimi.
-Exodus Exo 2 25 40 Ínspice, et fac secúndum exémplar quod tibi in monte monstrátum est. b
-Exodus Exo 2 26 1 Tabernáculum vero ita fácies: decem cortínas de bysso retórta, et hyacíntho, ac púrpura, coccóque bis tincto, variátas ópere plumário fácies.
-Exodus Exo 2 26 2 Longitúdo cortínæ uníus habébit vigínti octo cúbitos: latitúdo, quátuor cubitórum erit. Uníus mensúræ fient univérsa tentória.
-Exodus Exo 2 26 3 Quinque cortínæ sibi jungéntur mútuo, et áliæ quinque nexu símili cohærébunt.
-Exodus Exo 2 26 4 Ánsulas hyacínthinas in latéribus ac summitátibus fácies cortinárum, ut possint ínvicem copulári.
-Exodus Exo 2 26 5 Quinquagénas ánsulas cortína habébit in utráque parte, ita insértas ut ansa contra ansam véniat, et áltera álteri possit aptári.
-Exodus Exo 2 26 6 Fácies et quinquagínta círculos áureos quibus cortinárum vela jungénda sunt, ut unum tabernáculum fiat.
-Exodus Exo 2 26 7 Fácies et saga cilicína úndecim, ad operiéndum tectum tabernáculi. b
-Exodus Exo 2 26 8 Longitúdo sagi uníus habébit trigínta cúbitos, et latitúdo, quátuor: æqua erit mensúra sagórum ómnium.
-Exodus Exo 2 26 9 E quibus quinque junges seórsum, et sex sibi mútuo copulábis, ita ut sextum sagum in fronte tecti dúplices.
-Exodus Exo 2 26 10 Fácies et quinquagínta ansas in ora sagi uníus, ut conjúngi cum áltero queat, et quinquagínta ansas in ora sagi altérius, ut cum áltero copulétur.
-Exodus Exo 2 26 11 Fácies et quinquagínta fíbulas ǽneas quibus jungántur ansæ, ut unum ex ómnibus operiméntum fiat.
-Exodus Exo 2 26 12 Quod autem superfúerit in sagis quæ parántur tecto, id est unum sagum quod ámplius est, ex medietáte ejus opéries posterióra tabernáculi.
-Exodus Exo 2 26 13 Et cúbitus ex una parte pendébit, et alter ex áltera qui plus est in sagórum longitúdine, utrúmque latus tabernáculi prótegens.
-Exodus Exo 2 26 14 Fácies et operiméntum áliud tecto de péllibus aríetum rubricátis: et super hoc rursum áliud operiméntum de jánthinis péllibus.
-Exodus Exo 2 26 15 Fácies et tábulas stantes tabernáculi de lignis setim, b
-Exodus Exo 2 26 16 quæ síngulæ denos cúbitos in longitúdine hábeant, et in latitúdine síngulos ac semíssem.
-Exodus Exo 2 26 17 In latéribus tábulæ, duæ incastratúræ fient, quibus tábula álteri tábulæ connectátur: atque in hunc modum cunctæ tábulæ parabúntur.
-Exodus Exo 2 26 18 Quarum vigínti erunt in látere meridiáno quod vergit ad austrum.
-Exodus Exo 2 26 19 Quibus quadragínta bases argénteas fundes, ut binæ bases síngulis tábulis per duos ángulos subjiciántur.
-Exodus Exo 2 26 20 In látere quoque secúndo tabernáculi quod vergit ad aquilónem, vigínti tábulæ erunt,
-Exodus Exo 2 26 21 quadragínta habéntes bases argénteas, binæ bases síngulis tábulis supponéntur.
-Exodus Exo 2 26 22 Ad occidentálem vero plagam tabernáculi fácies sex tábulas,
-Exodus Exo 2 26 23 et rursum álias duas quæ in ángulis erigántur post tergum tabernáculi.
-Exodus Exo 2 26 24 Erúntque conjúnctæ a deórsum usque sursum, et una omnes compágo retinébit. Duábus quoque tábulis quæ in ángulis ponéndæ sunt, símilis junctúra servábitur.
-Exodus Exo 2 26 25 Et erunt simul tábulæ octo, bases eárum argénteæ sédecim, duábus básibus per unam tábulam supputátis.
-Exodus Exo 2 26 26 Fácies et vectes de lignis setim quinque ad continéndas tábulas in uno látere tabernáculi, b
-Exodus Exo 2 26 27 et quinque álios in áltero, et ejúsdem númeri ad occidentálem plagam:
-Exodus Exo 2 26 28 qui mitténtur per médias tábulas a summo usque ad summum.
-Exodus Exo 2 26 29 Ipsas quoque tábulas deaurábis, et fundes in eis ánnulos áureos per quos vectes tabuláta contíneant: quos opéries láminis áureis.
-Exodus Exo 2 26 30 Et ériges tabernáculum juxta exémplar quod tibi in monte monstrátum est.
-Exodus Exo 2 26 31 Fácies et velum de hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere plumário et pulchra varietáte contéxtum: b
-Exodus Exo 2 26 32 quod appéndes ante quátuor colúmnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deaurátæ erunt, et habébunt cápita áurea, sed bases argénteas.
-Exodus Exo 2 26 33 Inserétur autem velum per círculos, intra quod pones arcam testimónii, quo et sanctuárium, et sanctuárii sanctuária dividéntur.
-Exodus Exo 2 26 34 Pones et propitiatórium super arcam testimónii in Sancto sanctórum,
-Exodus Exo 2 26 35 mensámque extra velum, et contra mensam candelábrum in látere tabernáculi meridiáno: mensa enim stabit in parte aquilónis.
-Exodus Exo 2 26 36 Fácies et tentórium in intróitu tabernáculi de hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere plumárii. b
-Exodus Exo 2 26 37 Et quinque colúmnas deaurábis lignórum setim, ante quas ducétur tentórium: quarum erunt cápita áurea, et bases æneæ.
-Exodus Exo 2 27 1 Fácies et altáre de lignis setim, quod habébit quinque cúbitus in longitúdine, et tótidem in latitúdine, id est, quadrum, et tres cúbitos in altitúdine.
-Exodus Exo 2 27 2 Córnua autem per quátuor ángulos ex ipso erunt: et opéries illud áëre.
-Exodus Exo 2 27 3 Faciésque in usus ejus lebétes ad suscipiéndos cíneres, et fórcipes atque fuscínulas, et ígnium receptácula; ómnia vasa ex áëre fabricábis.
-Exodus Exo 2 27 4 Craticulámque in modum retis ænéam: per cujus quátuor ángulos erunt quátuor ánnuli ǽnei.
-Exodus Exo 2 27 5 Quos pones subter árulam altáris: erítque cratícula usque ad altáris médium.
-Exodus Exo 2 27 6 Fácies et vectes altáris de lignis setim duos, quos opéries láminis ǽneis:
-Exodus Exo 2 27 7 et indúces per círculos, erúntque ex utróque látere altáris ad portándum.
-Exodus Exo 2 27 8 Non sólidum, sed ináne et cavum intrínsecus fácies illud, sicut tibi in monte monstrátum est.
-Exodus Exo 2 27 9 Fácies et átrium tabernáculi, in cujus austráli plaga contra merídiem erunt tentória de bysso retórta: centum cúbitos unum latus tenébit in longitúdine. b
-Exodus Exo 2 27 10 Et colúmnas vigínti cum básibus tótidem ǽneis, quæ cápita cum cælatúris suis habébunt argéntea.
-Exodus Exo 2 27 11 Simíliter et in látere aquilónis per longum erunt tentória centum cubitórum, colúmnæ vigínti, et bases æneæ ejúsdem númeri, et cápita eárum cum cælatúris suis argéntea.
-Exodus Exo 2 27 12 In latitúdine vero átrii, quod réspicit ad occidéntem, erunt tentória per quinquagínta cúbitos, et colúmnæ decem, basésque tótidem.
-Exodus Exo 2 27 13 In ea quoque átrii latitúdine, quæ réspicit ad oriéntem, quinquagínta cúbiti erunt.
-Exodus Exo 2 27 14 In quibus quíndecim cubitórum tentória láteri uno deputabúntur, columnǽque tres et bases tótidem:
-Exodus Exo 2 27 15 et in látere áltero erunt tentória cúbitos obtinéntia quíndecim, colúmnæ tres, et bases tótidem.
-Exodus Exo 2 27 16 In intróitu vero átrii fiet tentórium cubitórum vigínti ex hyacíntho et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere plumárii: colúmnas habébit quátuor, cum básibus tótidem.
-Exodus Exo 2 27 17 Omnes colúmnæ átrii per circúitum vestítæ erunt argénteis láminis, capítibus argénteis, et básibus ǽneis.
-Exodus Exo 2 27 18 In longitúdine occupábit átrium cúbitos centum, in latitúdine quinquagínta, altitúdo quinque cubitórum erit: fiétque de bysso retórta, et habébit bases ǽneas.
-Exodus Exo 2 27 19 Cuncta vasa tabernáculi in omnes usus et cæremónias, tam paxíllos ejus quam átrii, ex áëre fácies. b
-Exodus Exo 2 27 20 Prǽcipe fíliis Israël ut áfferant tibi óleum de arbóribus olivárum puríssimum, pilóque contúsum, ut árdeat lucérna semper b
-Exodus Exo 2 27 21 in tabernáculo testimónii, extra velum quod oppánsum est testimónio. Et collocábunt eam Áaron et fílii ejus, ut usque mane lúceat coram Dómino. Perpétuus erit cultus per successiónes eórum a fíliis Israël.
-Exodus Exo 2 28 1 Ápplica quoque ad te Áaron fratrem tuum cum fíliis suis de médio filiórum Israël, ut sacerdótio fungántur mihi: Áaron, Nadab, et Ábiu, Eleázar, et Íthamar.
-Exodus Exo 2 28 2 Faciésque vestem sanctam Áaron fratri tuo in glóriam et decórem.
-Exodus Exo 2 28 3 Et loquéris cunctis sapiéntibus corde quos replévi spíritu prudéntiæ, ut fáciant vestes Áaron, in quibus sanctificátus minístret mihi.
-Exodus Exo 2 28 4 Hæc autem erunt vestiménta quæ fáciet: rationále et superhumerále, túnicam et líneam strictam, cídarim et bálteum. Fácient vestiménta sancta fratri tuo Áaron et fíliis ejus, ut sacerdótio fungántur mihi.
-Exodus Exo 2 28 5 Accipiéntque aurum, et hyacínthum, et púrpuram, coccúmque bis tinctum, et byssum. b
-Exodus Exo 2 28 6 Fácient autem superhumerále de auro et hyacíntho et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere polýmito.
-Exodus Exo 2 28 7 Duas oras junctas habébit in utróque látere summitátum, ut in unum rédeant.
-Exodus Exo 2 28 8 Ipsa quoque textúra et cuncta óperis varíetas erit ex auro et hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta.
-Exodus Exo 2 28 9 Sumésque duos lápides onýchinos, et sculpes in eis nómina filiórum Israël:
-Exodus Exo 2 28 10 sex nómina in lápide uno, et sex réliqua in áltero, juxta órdinem nativitátis eórum.
-Exodus Exo 2 28 11 Ópere sculptóris et cælatúra gemmárii, sculpes eos nomínibus filiórum Israël, inclúsos auro atque circúmdatos:
-Exodus Exo 2 28 12 et pones in utróque látere superhumerális, memoriále fíliis Israël. Portabítque Áaron nómina eórum coram Dómino super utrúmque húmerum, ob recordatiónem.
-Exodus Exo 2 28 13 Fácies et uncínos ex auro, b
-Exodus Exo 2 28 14 et duas caténulas ex auro puríssimo sibi ínvicem cohæréntes, quas ínseres uncínis.
-Exodus Exo 2 28 15 Rationále quoque judícii fácies ópere polýmito juxta textúram superhumerális, ex auro, hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta.
-Exodus Exo 2 28 16 Quadrángulum erit et duplex: mensúram palmi habébit tam in longitúdine quam in latitúdine.
-Exodus Exo 2 28 17 Ponésque in eo quátuor órdines lápidum: in primo versu erit lapis sárdius, et topázius, et smarágdus:
-Exodus Exo 2 28 18 in secúndo carbúnculus, sapphírus, et jaspis:
-Exodus Exo 2 28 19 in tértio ligúrius, achátes, et amethýstus:
-Exodus Exo 2 28 20 in quarto chrysólithus, onýchinus, et berýllus. Inclúsi auro erunt per órdines suos.
-Exodus Exo 2 28 21 Habebúntque nómina filiórum Israël: duódecim nomínibus cælabúntur, sínguli lápides nomínibus singulórum per duódecim tribus.
-Exodus Exo 2 28 22 Fácies in rationáli caténas sibi ínvicem cohæréntes ex auro puríssimo, b
-Exodus Exo 2 28 23 et duos ánnulos áureos, quos pones in utráque rationális summitáte:
-Exodus Exo 2 28 24 catenásque áureas junges ánnulis, qui sunt in margínibus ejus,
-Exodus Exo 2 28 25 et ipsárum catenárum extréma duóbus copulábis uncínis in utróque látere superhumerális quod rationále réspicit.
-Exodus Exo 2 28 26 Fácies et duos ánnulos áureos, quos pones in summitátibus rationális, in oris, quæ e regióne sunt superhumerális, et posterióra ejus aspíciunt.
-Exodus Exo 2 28 27 Necnon et álios duos ánnulos áureos, qui ponéndi sunt in utróque látere superhumerális deórsum, quod réspicit contra fáciem junctúræ inferióris, ut aptári possit cum superhumeráli,
-Exodus Exo 2 28 28 et stringátur rationále ánnulis suis cum ánnulis superhumerális vitta hyacínthina, ut máneat junctúra fabrefácta, et a se ínvicem rationále et superhumerále néqueant separári.
-Exodus Exo 2 28 29 Portabítque Áaron nómina filiórum Israël in rationáli judícii super pectus suum, quando ingrediétur Sanctuárium, memoriále coram Dómino in ætérnum.
-Exodus Exo 2 28 30 Pones autem in rationáli judícii Doctrínam et Veritátem, quæ erunt in péctore Áaron, quando ingrediétur coram Dómino: et gestábit judícium filiórum Israël in péctore suo, in conspéctu Dómini semper. b
-Exodus Exo 2 28 31 Fácies et túnicam superhumerális totam hyacínthinam, b
-Exodus Exo 2 28 32 in cujus médio supra erit capítium, et ora per gyrum ejus téxtilis, sicut fíeri solet in extrémis véstium pártibus, ne fácile rumpátur.
-Exodus Exo 2 28 33 Deórsum vero, ad pedes ejúsdem túnicæ, per circúitum, quasi mala púnica fácies, ex hyacíntho, et púrpura, et cocco bis tincto, mistis in médio tintinnábulis,
-Exodus Exo 2 28 34 ita ut tintinnábulum sit áureum et malum púnicum: rursúmque tintinnábulum áliud áureum et malum púnicum.
-Exodus Exo 2 28 35 Et vestiétur ea Áaron in offício ministérii, ut audiátur sónitus quando ingréditur et egréditur sanctuárium in conspéctu Dómini, et non moriátur.
-Exodus Exo 2 28 36 Fácies et láminam de auro puríssimo, in qua sculpes ópere cælatóris, Sanctum Dómino. b
-Exodus Exo 2 28 37 Ligabísque eam vitta hyacínthina, et erit super tiáram,
-Exodus Exo 2 28 38 ímminens fronti pontíficis. Portabítque Áaron iniquitátes eórum, quæ obtulérunt et sanctificavérunt fílii Israël, in cunctis munéribus et donáriis suis. Erit autem lámina semper in fronte ejus, ut placátus sit eis Dóminus.
-Exodus Exo 2 28 39 Stringésque túnicam bysso, et tiáram býssinam fácies, et bálteum ópere plumárii. b
-Exodus Exo 2 28 40 Porro fíliis Áaron túnicas líneas parábis et bálteos ac tiáras in glóriam et decórem:
-Exodus Exo 2 28 41 vestiésque his ómnibus Áaron fratrem tuum et fílios ejus cum eo. Et cunctórum consecrábis manus, sanctificabísque illos, ut sacerdótio fungántur mihi.
-Exodus Exo 2 28 42 Fácies et feminália línea, ut opériant carnem turpitúdinis suæ, a rénibus usque ad fémora:
-Exodus Exo 2 28 43 et uténtur eis Áaron et fílii ejus quando ingrediéntur tabernáculum testimónii, vel quando appropínquant ad altáre ut minístrent in sanctuário, ne iniquitátis rei moriántur. Legítimum sempitérnum erit Áaron, et sémini ejus post eum.
-Exodus Exo 2 29 1 Sed et hoc fácies, ut mihi in sacerdótio consecréntur. Tolle vítulum de arménto, et aríetes duos immaculátos,
-Exodus Exo 2 29 2 panésque ázymos, et crústulam absque ferménto, quæ conspérsa sit óleo, lágana quoque ázyma óleo lita: de símila tritícea cuncta fácies.
-Exodus Exo 2 29 3 Et pósita in canístro ófferes: vítulum autem et duos aríetes.
-Exodus Exo 2 29 4 Et Áaron ac fílios ejus applicábis ad óstium tabernáculi testimónii. Cumque láveris patrem cum fíliis suis aqua,
-Exodus Exo 2 29 5 índues Áaron vestiméntis suis, id est, línea et túnica, et superhumeráli et rationáli, quod constrínges bálteo.
-Exodus Exo 2 29 6 Et pones tiáram in cápite ejus, et láminam sanctam super tiáram,
-Exodus Exo 2 29 7 et óleum unctiónis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrábitur.
-Exodus Exo 2 29 8 Fílios quoque illíus applicábis, et índues túnicis líneis, cingésque bálteo,
-Exodus Exo 2 29 9a Áaron scílicet et líberos ejus, et impónes eis mitras: erúntque sacerdótes mihi religióne perpétua.
-Exodus Exo 2 29 9b Postquam initiáveris manus eórum,
-Exodus Exo 2 29 10 applicábis et vítulum coram tabernáculo testimónii. Imponéntque Áaron et fílii ejus manus super caput illíus,
-Exodus Exo 2 29 11 et mactábis eum in conspéctu Dómini, juxta óstium tabernáculi testimónii.
-Exodus Exo 2 29 12 Sumptúmque de sánguine vítuli, pones super córnua altáris dígito tuo, réliquum autem sánguinem fundes juxta basim ejus.
-Exodus Exo 2 29 13 Sumes et ádipem totum qui óperit intestína, et retículum jécoris, ac duos renes, et ádipem qui super eos est, et ófferes incénsum super altáre:
-Exodus Exo 2 29 14 carnes vero vítuli et córium et fimum combúres foris extra castra, eo quod pro peccáto sit.
-Exodus Exo 2 29 15 Unum quoque aríetem sumes, super cujus caput ponent Áaron et fílii ejus manus. b
-Exodus Exo 2 29 16 Quem cum mactáveris, tolles de sánguine ejus, et fundes circa altáre.
-Exodus Exo 2 29 17 Ipsum autem aríetem secábis in frustra: lotáque intestína ejus ac pedes, pones super concísas carnes, et super caput illíus.
-Exodus Exo 2 29 18 Et ófferes totum aríetem in incénsum super altáre: oblátio est Dómino, odor suavíssimus víctimæ Dómini.
-Exodus Exo 2 29 19 Tolles quoque aríetem álterum, super cujus caput Áaron et fílii ejus ponent manus.
-Exodus Exo 2 29 20 Quem cum immoláveris, sumes de sánguine ejus, et pones super extrémum aurículæ dextræ Áaron et filiórum ejus, et super póllices manus eórum ac pedis dextri, fundésque sánguinem super altáre per circúitum.
-Exodus Exo 2 29 21a Cumque túleris de sánguine qui est super altáre, et de óleo unctiónis, aspérges Áaron et vestes ejus, fílios et vestiménta eórum.
-Exodus Exo 2 29 21b Consecratísque ipsis et véstibus,
-Exodus Exo 2 29 22 tolles ádipem de aríete, et caudam et arvínam, quæ óperit vitália, ac retículum jécoris, et duos renes, atque ádipem, qui super eos est, armúmque dextrum, eo quod sit áries consecratiónis:
-Exodus Exo 2 29 23 tortámque panis uníus, crústulam conspérsam óleo, láganum de canístro azymórum, quod pósitum est in conspéctu Dómini:
-Exodus Exo 2 29 24 ponésque ómnia super manus Áaron et filiórum ejus, et sanctificábis eos élevans coram Dómino.
-Exodus Exo 2 29 25 Suscipiésque univérsa de mánibus eórum: et incéndes super altáre in holocáustum, odórem suavíssimum in conspéctu Dómini, quia oblátio ejus est.
-Exodus Exo 2 29 26 Sumes quoque pectúsculum de aríete, quo initiátus est Áaron, sanctificabísque illud elevátum coram Dómino, et cedet in partem tuam.
-Exodus Exo 2 29 27 Sanctificabísque et pectúsculum consecrátum, et armum quem de aríete separásti, b
-Exodus Exo 2 29 28 quo initiátus est Áaron et fílii ejus, cedéntque in partem Áaron et filiórum ejus jure perpétuo a fíliis Israël: quia primitíva sunt et inítia de víctimis eórum pacíficis quæ ófferunt Dómino.
-Exodus Exo 2 29 29 Vestem autem sanctam, qua utétur Áaron, habébunt fílii ejus post eum, ut ungántur in ea, et consecrántur manus eórum.
-Exodus Exo 2 29 30 Septem diébus utétur illa qui póntifex pro eo fúerit constitútus de fíliis ejus, et qui ingrediétur tabernáculum testimónii ut minístret in sanctuário.
-Exodus Exo 2 29 31 Aríetem autem consecratiónis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto:
-Exodus Exo 2 29 32 quibus vescétur Áaron et fílii ejus. Panes quoque, qui sunt in canístro, in vestíbulo tabernáculi testimónii cómedent,
-Exodus Exo 2 29 33 ut sit placábile sacrifícium, et sanctificéntur offeréntium manus. Alienígena non vescétur ex eis, quia sancti sunt.
-Exodus Exo 2 29 34 Quod si remánserit de cárnibus consecrátis, sive de pánibus usque mane, combúres relíquias igni: non comedéntur, quia sanctificáta sunt.
-Exodus Exo 2 29 35 Ómnia, quæ præcépi tibi, fácies super Áaron et fíliis ejus. Septem diébus consecrábis manus eórum:
-Exodus Exo 2 29 36 et vítulum pro peccáto ófferes per síngulos dies ad expiándum. Mundabísque altáre cum immoláveris expiatiónis hóstiam, et unges illud in sanctificatiónem.
-Exodus Exo 2 29 37 Septem diébus expiábis altáre, et sanctificábis, et erit Sanctum sanctórum: omnis, qui tetígerit illud, sanctificábitur.
-Exodus Exo 2 29 38 Hoc est quod fácies in altári: agnos annículos duos per síngulos dies júgiter, b
-Exodus Exo 2 29 39 unum agnum mane, et álterum véspere,
-Exodus Exo 2 29 40 décimam partem símilæ conspérsæ óleo tuso, quod hábeat mensúram quartam partem hin, et vinum ad libándum ejúsdem mensúræ in agno uno.
-Exodus Exo 2 29 41 Álterum vero agnum ófferes ad vésperam juxta ritum matutínæ oblatiónis, et juxta ea quæ díximus, in odórem suavitátis:
-Exodus Exo 2 29 42 sacrifícium est Dómino, oblatióne perpétua in generatiónes vestras, ad óstium tabernáculi testimónii coram Dómino, ubi constítuam ut loquar ad te.
-Exodus Exo 2 29 43 Ibíque præcípiam fíliis Israël, et sanctificábitur altáre in glória mea.
-Exodus Exo 2 29 44 Sanctificábo et tabernáculum testimónii cum altári, et Áaron cum fíliis suis, ut sacerdótio fungántur mihi.
-Exodus Exo 2 29 45 Et habitábo in médio filiórum Israël, eróque eis Deus,
-Exodus Exo 2 29 46 et scient quia ego Dóminus Deus eórum, qui edúxi eos de terra Ægýpti, ut manérem inter illos, ego Dóminus Deus ipsórum.
-Exodus Exo 2 30 1 Fácies quoque altáre ad adoléndum thymiáma, de lignis setim,
-Exodus Exo 2 30 2 habens cúbitum longitúdinis, et álterum latitúdinis, id est, quadrángulum, et duos cúbitos in altitúdine. Córnua ex ipso procédent.
-Exodus Exo 2 30 3 Vestiésque illud auro puríssimo, tam cratículam ejus, quam paríetes per circúitum, et córnua. Faciésque ei corónam auréolam per gyrum,
-Exodus Exo 2 30 4 et duos ánnulos áureos sub coróna per síngula látera, ut mittántur in eos vectes, et altáre portétur.
-Exodus Exo 2 30 5 Ipsos quoque vectes fácies de lignis setim, et inaurábis.
-Exodus Exo 2 30 6 Ponésque altáre contra velum, quod ante arcum pendet testimónii coram propitiatório quo tégitur testimónium, ubi loquar tibi.
-Exodus Exo 2 30 7 Et adolébit incénsum super eo Áaron, suáve fragrans, mane. Quando compónet lucérnas, incéndet illud:
-Exodus Exo 2 30 8 et quando collocábit eas ad vésperum, uret thymiáma sempitérnum coram Dómino in generatiónes vestras.
-Exodus Exo 2 30 9 Non offerétis super eo thymiáma compositiónis altérius, nec oblatiónem, et víctimam, nec libábitis libámina.
-Exodus Exo 2 30 10 Et deprecábitur Áaron super córnua ejus semel per annum, in sánguine quod oblátum est pro peccáto, et placábit super eo in generatiónibus vestris. Sanctum sanctórum erit Dómino.
-Exodus Exo 2 30 11 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Exodus Exo 2 30 12 Quando túleris summam filiórum Israël juxta númerum, dabunt sínguli prétium pro animábus suis Dómino, et non erit plaga in eis, cum fúerint recensíti.
-Exodus Exo 2 30 13 Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimídium sicli juxta mensúram templi (siclus vigínti óbolos habet); média pars sicli offerétur Dómino.
-Exodus Exo 2 30 14 Qui habétur in número, a vigínti annis et supra, dabit prétium.
-Exodus Exo 2 30 15 Dives non addet ad médium sicli, et pauper nihil mínuet.
-Exodus Exo 2 30 16 Susceptámque pecúniam, quæ colláta est a fíliis Israël, trades in usus tabernáculi testimónii, ut sit moniméntum eórum coram Dómino, et propitiétur animábus eórum.
-Exodus Exo 2 30 17 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Exodus Exo 2 30 18 Fácies et labrum ǽneum cum basi sua ad lavándum: ponésque illud inter tabernáculum testimónii et altáre. Et missa aqua,
-Exodus Exo 2 30 19 lavábunt in ea Áaron et fílii ejus manus suas ac pedes,
-Exodus Exo 2 30 20 quando ingressúri sunt tabernáculum testimónii, et quando accessúri sunt ad altáre, ut ófferant in eo thymiáma Dómino,
-Exodus Exo 2 30 21 ne forte moriántur; legítimum sempitérnum erit ipsi, et sémini ejus per successiónes.
-Exodus Exo 2 30 22 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, b
-Exodus Exo 2 30 23 dicens: Sume tibi arómata, primæ myrrhæ et eléctæ quingéntos siclos, et cinnamómi médium, id est, ducéntos quinquagínta siclos, cálami simíliter ducéntos quinquagínta,
-Exodus Exo 2 30 24 cásiæ autem quingéntos siclos, in póndere sanctuárii, ólei de olivétis mensúram hin:
-Exodus Exo 2 30 25 faciésque unctiónis óleum sanctum, unguéntum compósitum ópere unguentárii,
-Exodus Exo 2 30 26 et unges ex eo tabernáculum testimónii, et arcam testaménti,
-Exodus Exo 2 30 27 mensámque cum vasis suis, et candelábrum, et utensília ejus, altária thymiámatis,
-Exodus Exo 2 30 28 et holocáusti, et univérsam supelléctilem quæ ad cultum eórum pértinet.
-Exodus Exo 2 30 29 Sanctificabísque ómnia, et erunt Sancta sanctórum; qui tetígerit ea, sanctificábitur.
-Exodus Exo 2 30 30 Áaron et fílios ejus unges, sanctificabísque eos, ut sacerdótio fungántur mihi.
-Exodus Exo 2 30 31 Fíliis quoque Israël dices: Hoc óleum unctiónis sanctum erit mihi in generatiónes vestras. b
-Exodus Exo 2 30 32 Caro hóminis non ungétur ex eo, et juxta compositiónem ejus non faciétis áliud, quia sanctificátum est, et sanctum erit vobis.
-Exodus Exo 2 30 33 Homo quicúmque tale composúerit, et déderit ex eo aliéno, exterminábitur de pópulo suo.
-Exodus Exo 2 30 34 Dixítque Dóminus ad Móysen: Sume tibi arómata, stacten et ónycha, gálbanum boni odóris, et thus lucidíssimum; æquális pónderis erunt ómnia: b
-Exodus Exo 2 30 35 faciésque thymiáma compósitum ópere unguentárii, mistum diligénter, et purum, et sanctificatióne digníssimum.
-Exodus Exo 2 30 36 Cumque in tenuíssimum púlverem univérsa contúderis, pones ex eo coram tabernáculo testimónii, in quo loco apparébo tibi. Sanctum sanctórum erit vobis thymiáma.
-Exodus Exo 2 30 37 Talem compositiónem non faciétis in usus vestros, quia sanctum est Dómino.
-Exodus Exo 2 30 38 Homo quicúmque fécerit símile, ut odóre illíus perfruátur, períbit de pópulis suis.
-Exodus Exo 2 31 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Exodus Exo 2 31 2 Ecce, vocávi ex nómine Beséleel fílium Uri fílii Hur de tribu Juda,
-Exodus Exo 2 31 3 et implévi spíritu Dei, sapiéntia, et intelligéntia et sciéntia in omni ópere,
-Exodus Exo 2 31 4 ad excogitándum quidquid fabrefíeri potest ex auro, et argénto, et áëre,
-Exodus Exo 2 31 5 mármore, et gemmis, et diversitáte lignórum.
-Exodus Exo 2 31 6 Dedíque ei sócium Oóliab fílium Achísamech de tribu Dan. Et in corde omnis erudíti pósui sapiéntiam: ut fáciant cuncta quæ præcépi tibi,
-Exodus Exo 2 31 7 tabernáculum fœ́deris, et arcam testimónii, et propitiatórium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernáculi,
-Exodus Exo 2 31 8 mensámque et vasa ejus, candelábrum puríssimum cum vasis suis, et altáris thymiámatis,
-Exodus Exo 2 31 9 et holocáusti, et ómnia vasa eórum, labrum cum basi sua,
-Exodus Exo 2 31 10 vestes sanctas in ministério Áaron sacerdóti, et fíliis ejus, ut fungántur offício suo in sacris:
-Exodus Exo 2 31 11 óleum unctiónis, et thymiáma arómatum in sanctuário, ómnia quæ præcépi tibi, fácient.
-Exodus Exo 2 31 12 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Exodus Exo 2 31 13 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Vidéte ut sábbatum meum custodiátis: quia signum est inter me et vos in generatiónibus vestris: ut sciátis quia ego Dóminus, qui sanctífico vos.
-Exodus Exo 2 31 14 Custodíte sábbatum meum, sanctum est enim vobis: qui pollúerit illud, morte moriétur; qui fécerit in eo opus, períbit ánima illíus de médio pópuli sui.
-Exodus Exo 2 31 15 Sex diébus faciétis opus: in die séptimo sábbatum est, réquies sancta Dómino; omnis qui fécerit opus in hac die, moriétur.
-Exodus Exo 2 31 16 Custódiant fílii Israël sábbatum, et célebrent illud in generatiónibus suis. Pactum est sempitérnum
-Exodus Exo 2 31 17 inter me et fílios Israël, signúmque perpétuum; sex enim diébus fecit Dóminus cælum et terram, et in séptimo ab ópere cessávit.
-Exodus Exo 2 31 18 Dedítque Dóminus Móysi, complétis hujuscémodi sermónibus in monte Sínai, duas tábulas testimónii lapídeas, scriptas dígito Dei. b
-Exodus Exo 2 32 1 Videns autem pópulus quod moram fáceret descendéndi de monte Móyses, congregátus advérsus Áaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcédant: Móysi enim huic viro, qui nos edúxit de terra Ægýpti, ignorámus quid accíderit.
-Exodus Exo 2 32 2 Dixítque ad eos Áaron: Tóllite ináures áureas de uxórum, filiorúmque et filiárum vestrárum áuribus, et afférte ad me.
-Exodus Exo 2 32 3 Fecítque pópulus quæ jússerat, déferens ináures ad Áaron.
-Exodus Exo 2 32 4 Quas cum ille accepísset, formávit ópere fusório, et fecit ex eis vítulum conflátilem: dixerúntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxérunt de terra Ægýpti.
-Exodus Exo 2 32 5 Quod cum vidísset Áaron, ædificávit altáre coram eo, et præcónis voce clamávit dicens: Cras solémnitas Dómini est.
-Exodus Exo 2 32 6 Surgentésque mane, obtulérunt holocáusta, et hóstias pacíficas, et sedit pópulus manducáre, et bíbere, et surrexérunt lúdere.
-Exodus Exo 2 32 7 Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens: Vade, descénde: peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de terra Ægýpti. b
-Exodus Exo 2 32 8 Recessérunt cito de via, quam ostendísti eis: fecerúntque sibi vítulum conflátilem, et adoravérunt, atque immolántes ei hóstias, dixérunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxérunt de terra Ægýpti.
-Exodus Exo 2 32 9 Rursúmque ait Dóminus ad Móysen: Cerno quod pópulus iste duræ cervícis sit:
-Exodus Exo 2 32 10 dimítte me, ut irascátur furor meus contra eos, et déleam eos, faciámque te in gentem magnam.
-Exodus Exo 2 32 11 Móyses autem orábat Dóminum Deum suum, dicens: Cur, Dómine, iráscitur furor tuus contra pópulum tuum, quem eduxísti de terra Ægýpti, in fortitúdine magna, et in manu robústa?
-Exodus Exo 2 32 12 Ne quæso dicant Ægýptii: Cállide edúxit eos, ut interfíceret in móntibus, et deléret e terra: quiéscat ira tua, et esto placábilis super nequítia pópuli tui.
-Exodus Exo 2 32 13 Recordáre Ábraham, Ísaac, et Israël servórum tuórum, quibus jurásti per temetípsum, dicens: Multiplicábo semen vestrum sicut stellas cæli; et univérsam terram hanc, de qua locútus sum, dabo sémini vestro, et possidébitis eam semper.
-Exodus Exo 2 32 14 Placatúsque est Dóminus ne fáceret malum quod locútus fúerat advérsus pópulum suum.
-Exodus Exo 2 32 15 Et revérsus est Móyses de monte, portans duas tábulas testimónii in manu sua, scriptas ex utráque parte, b
-Exodus Exo 2 32 16 et factas ópere Dei: scriptúra quoque Dei erat sculpta in tábulis.
-Exodus Exo 2 32 17 Áudiens autem Jósue tumúltum pópuli vociferántis, dixit ad Móysen: Ululátus pugnæ audítur in castris.
-Exodus Exo 2 32 18 Qui respóndit: Non est clamor adhortántium ad pugnam, neque vociferátio compelléntium ad fugam: sed vocem cantántium ego áudio.
-Exodus Exo 2 32 19 Cumque appropinquásset ad castra, vidit vítulum, et choros: iratúsque valde, projécit de manu tábulas, et confrégit eas ad radícem montis:
-Exodus Exo 2 32 20 arripiénsque vítulum quem fécerant, combússit, et contrívit usque ad púlverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum fíliis Israël.
-Exodus Exo 2 32 21 Dixítque ad Áaron: Quid tibi fecit hic pópulus, ut indúceres super eum peccátum máximum?
-Exodus Exo 2 32 22 Cui ille respóndit: Ne indignétur dóminus meus: tu enim nosti pópulum istum, quod pronus sit ad malum:
-Exodus Exo 2 32 23 dixérunt mihi: Fac nobis deos, qui nos præcédant: huic enim Móysi, qui nos edúxit de terra Ægýpti, nescímus quid accíderit.
-Exodus Exo 2 32 24 Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulérunt, et dedérunt mihi: et projéci illud in ignem, egressúsque est hic vítulus.
-Exodus Exo 2 32 25 Videns ergo Móyses pópulum quod esset nudátus (spoliáverat enim eum Áaron propter ignomíniam sordis, et inter hostes nudum constitúerat), b
-Exodus Exo 2 32 26 et stans in porta castrórum, ait: Si quis est Dómini, jungátur mihi. Congregatíque sunt ad eum omnes fílii Levi:
-Exodus Exo 2 32 27 quibus ait: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ponat vir gládium super femur suum: ite, et redíte de porta usque ad portam per médium castrórum, et occídat unusquísque fratrem, et amícum, et próximum suum.
-Exodus Exo 2 32 28 Fecerúntque fílii Levi juxta sermónem Móysi, ceciderúntque in die illa quasi vigínti tria míllia hóminum.
-Exodus Exo 2 32 29 Et ait Móyses: Consecrástis manus vestras hódie Dómino, unusquísque in fílio, et in fratre suo, ut detur vobis benedíctio.
-Exodus Exo 2 32 30 Facto autem áltero die, locútus est Móyses ad pópulum: Peccástis peccátum máximum: ascéndam ad Dóminum, si quómodo quívero eum deprecári pro scélere vestro. b
-Exodus Exo 2 32 31 Reversúsque ad Dóminum, ait: Óbsecro, peccávit pópulus iste peccátum máximum, fecerúntque sibi deos áureos: aut dimítte eis hanc noxam,
-Exodus Exo 2 32 32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsísti.
-Exodus Exo 2 32 33 Cui respóndit Dóminus: Qui peccáverit mihi, delébo eum de libro meo:
-Exodus Exo 2 32 34 tu autem vade, et duc pópulum istum quo locútus sum tibi: ángelus meus præcédet te. Ego autem in die ultiónis visitábo et hoc peccátum eórum.
-Exodus Exo 2 32 35 Percússit ergo Dóminus pópulum pro reátu vítuli, quem fécerat Áaron. b
-Exodus Exo 2 33 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Vade, ascénde de loco isto tu, et pópulus tuus quem eduxísti de terra Ægýpti, in terram quam jurávi Ábraham, Ísaac et Jacob, dicens: Sémini tuo dabo eam:
-Exodus Exo 2 33 2 et mittam præcursórem tui ángelum, ut ejíciam Chananǽum, et Amorrhǽum, et Hethǽum, et Pherezǽum, et Hevǽum, et Jebusǽum,
-Exodus Exo 2 33 3 et intres in terram fluéntem lacte et melle. Non enim ascéndam tecum, quia pópulus duræ cervícis es: ne forte dispérdam te in via.
-Exodus Exo 2 33 4 Audiénsque pópulus sermónem hunc péssimum, luxit: et nullus ex more indútus est cultu suo. b
-Exodus Exo 2 33 5 Dixítque Dóminus ad Móysen: Lóquere fíliis Israël: Pópulus duræ cervícis es: semel ascéndam in médio tui, et delébo te. Jam nunc depóne ornátum tuum, ut sciam quid fáciam tibi.
-Exodus Exo 2 33 6 Deposuérunt ergo fílii Israël ornátum suum a monte Horeb.
-Exodus Exo 2 33 7 Móyses quoque tollens tabernáculum, teténdit extra castra procul, vocavítque nomen ejus, Tabernáculum fœ́deris. Et omnis pópulus, qui habébat áliquam quæstiónem, egrediebátur ad tabernáculum fœ́deris, extra castra.
-Exodus Exo 2 33 8 Cumque egrederétur Móyses ad tabernáculum, surgébat univérsa plebs, et stabat unusquísque in óstio papiliónis sui, aspiciebántque tergum Móysi, donec ingrederétur tentórium.
-Exodus Exo 2 33 9 Ingrésso autem illo tabernáculum fœ́deris, descendébat colúmna nubis, et stabat ad óstium, loquebatúrque cum Móyse,
-Exodus Exo 2 33 10 cernéntibus univérsis quod colúmna nubis staret ad óstium tabernáculi. Stabántque ipsi, et adorábant per fores tabernaculórum suórum.
-Exodus Exo 2 33 11 Loquebátur autem Dóminus ad Móysen fácie ad fáciem, sicut solet loqui homo ad amícum suum. Cumque ille reverterétur in castra, miníster ejus Jósue fílius Nun, puer, non recedébat de tabernáculo.
-Exodus Exo 2 33 12 Dixit autem Móyses ad Dóminum: Prǽcipis ut edúcam pópulum istum: et non índicas mihi quem missúrus es mecum, præsértim cum díxeris: Novi te ex nómine, et invenísti grátiam coram me. b
-Exodus Exo 2 33 13 Si ergo invéni grátiam in conspéctu tuo, osténde mihi fáciem tuam, ut sciam te, et invéniam grátiam ante óculos tuos: réspice pópulum tuum gentem hanc.
-Exodus Exo 2 33 14 Dixítque Dóminus: Fácies mea præcédet te, et réquiem dabo tibi.
-Exodus Exo 2 33 15 Et ait Móyses: Si non tu ipse præcédas, ne edúcas nos de loco isto.
-Exodus Exo 2 33 16 In quo enim scire potérimus ego et pópulus tuus invenísse nos grátiam in conspéctu tuo, nisi ambuláveris nobíscum, ut glorificémur ab ómnibus pópulis qui hábitant super terram?
-Exodus Exo 2 33 17 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Et verbum istud, quod locútus es, fáciam: invenísti enim grátiam coram me, et teípsum novi ex nómine.
-Exodus Exo 2 33 18 Qui ait: Osténde mihi glóriam tuam. b
-Exodus Exo 2 33 19 Respóndit: Ego osténdam omne bonum tibi, et vocábo in nómine Dómini coram te: et miserébor cui volúero, et clemens ero in quem mihi placúerit.
-Exodus Exo 2 33 20 Rursúmque ait: Non póteris vidére fáciem meam: non enim vidébit me homo et vivet.
-Exodus Exo 2 33 21 Et íterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
-Exodus Exo 2 33 22 Cumque transíbit glória mea, ponam te in forámine petræ, et prótegam déxtera mea, donec tránseam:
-Exodus Exo 2 33 23 tollámque manum meam, et vidébis posterióra mea: fáciem autem meam vidére non póteris.
-Exodus Exo 2 34 1 Ac deínceps: Præcíde, ait, tibi duas tábulas lapídeas instar priórum, et scribam super eas verba, quæ habuérunt tábulæ quas fregísti.
-Exodus Exo 2 34 2 Esto parátus mane, ut ascéndas statim in montem Sínai, stabísque mecum super vérticem montis.
-Exodus Exo 2 34 3 Nullus ascéndat tecum, nec videátur quíspiam per totum montem: boves quoque et oves non pascántur e contra.
-Exodus Exo 2 34 4 Excídit ergo duas tábulas lapídeas, quales ántea fúerant: et de nocte consúrgens ascéndit in montem Sínai, sicut præcéperat ei Dóminus, portans secum tábulas.
-Exodus Exo 2 34 5 Cumque descendísset Dóminus per nubem, stetit Móyses cum eo, ínvocans nomen Dómini.
-Exodus Exo 2 34 6 Quo transeúnte coram eo, ait: Dominátor Dómine Deus, miséricors et clemens, pátiens et multæ miseratiónis, ac verax,
-Exodus Exo 2 34 7 qui custódis misericórdiam in míllia; qui aufers iniquitátem, et scélera, atque peccáta, nullúsque apud te per se ínnocens est; qui reddis iniquitátem patrum fíliis, ac nepótibus in tértiam et quartam progéniem.
-Exodus Exo 2 34 8 Festinúsque Móyses, curvátus est pronus in terram, et adórans
-Exodus Exo 2 34 9 ait: Si invéni grátiam in conspéctu tuo, Dómine, óbsecro ut gradiáris nobíscum (pópulus enim duræ cervícis est) et áuferas iniquitátes nostras atque peccáta, nosque possídeas.
-Exodus Exo 2 34 10 Respóndit Dóminus: Ego iníbo pactum vidéntibus cunctis: signa fáciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis géntibus, ut cernat pópulus iste, in cujus es médio, opus Dómini terríbile quod factúrus sum. b
-Exodus Exo 2 34 11 Obsérva cuncta quæ hódie mando tibi: ego ipse ejíciam ante fáciem tuam Amorrhǽum, et Chananǽum, et Hethǽum, Pherezǽum quoque, et Hevǽum, et Jebusǽum. b
-Exodus Exo 2 34 12 Cave ne umquam cum habitatóribus terræ illíus jungas amicítias, quæ sint tibi in ruínam:
-Exodus Exo 2 34 13 sed aras eórum déstrue, confrínge státuas, lucósque succíde:
-Exodus Exo 2 34 14 noli adoráre deum aliénum. Dóminus zelótes nomen ejus; Deus est æmulátor.
-Exodus Exo 2 34 15 Ne íneas pactum cum homínibus illárum regiónum: ne, cum fornicáti fúerint cum diis suis, et adoráverint simulácra eórum, vocet te quíspiam ut cómedas de immolátis.
-Exodus Exo 2 34 16 Nec uxórem de filiábus eórum accípies fíliis tuis: ne, postquam ipsæ fúerint fornicátæ, fornicári fáciant et fílios tuos in deos suos.
-Exodus Exo 2 34 17 Deos conflátiles non fácies tibi.
-Exodus Exo 2 34 18 Solemnitátem azymórum custódies. Septem diébus vescéris ázymis, sicut præcépi tibi, in témpore mensis novórum: mense enim verni témporis egréssus es de Ægýpto. b
-Exodus Exo 2 34 19 Omne quod áperit vulvam géneris masculíni, meum erit. De cunctis animántibus, tam de bobus, quam de óvibus, meum erit. b
-Exodus Exo 2 34 20 Primogénitum ásini rédimes ove: sin autem nec prétium pro eo déderis, occidétur. Primogénitum filiórum tuórum rédimes: nec apparébis in conspéctu meo vácuus.
-Exodus Exo 2 34 21 Sex diébus operáberis; die séptimo cessábis aráre et métere. b
-Exodus Exo 2 34 22 Solemnitátem hebdomadárum fácies tibi in primítiis frugum messis tuæ tritíceæ, et solemnitátem, quando redeúnte anni témpore cuncta condúntur. b
-Exodus Exo 2 34 23 Tribus tempóribus anni apparébit omne masculínum tuum in conspéctu omnipoténtis Dómini Dei Israël.
-Exodus Exo 2 34 24 Cum enim túlero gentes a fácie tua, et dilatávero términos tuos, nullus insidiábitur terræ tuæ, ascendénte te, et apparénte in conspéctu Dómini Dei tui ter in anno.
-Exodus Exo 2 34 25 Non immolábis super ferménto sánguinem hóstiæ meæ: neque residébit mane de víctima solemnitátis Phase. b
-Exodus Exo 2 34 26 Primítias frugum terræ tuæ ófferes in domo Dómini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.
-Exodus Exo 2 34 27 Dixítque Dóminus ad Móysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pépigi fœdus. b
-Exodus Exo 2 34 28 Fuit ergo ibi cum Dómino quadragínta dies et quadragínta noctes: panem non comédit, et aquam non bibit, et scripsit in tábulis verba fœ́deris decem.
-Exodus Exo 2 34 29 Cumque descénderet Móyses de monte Sínai, tenébat duas tábulas testimónii, et ignorábat quod cornúta esset fácies sua ex consórtio sermónis Dómini.
-Exodus Exo 2 34 30 Vidéntes autem Áaron et fílii Israël cornútam Móysi fáciem, timuérunt prope accédere.
-Exodus Exo 2 34 31 Vocatíque ab eo, revérsi sunt tam Áaron, quam príncipes synagógæ. Et postquam locútus est ad eos,
-Exodus Exo 2 34 32 venérunt ad eum étiam omnes fílii Israël: quibus præcépit cuncta quæ audíerat a Dómino in monte Sínai.
-Exodus Exo 2 34 33 Impletísque sermónibus, pósuit velámen super fáciem suam.
-Exodus Exo 2 34 34 Quod ingréssus ad Dóminum, et loquens cum eo, auferébat donec exíret, et tunc loquebátur ad fílios Israël ómnia quæ sibi fúerant imperáta.
-Exodus Exo 2 34 35 Qui vidébant fáciem egrediéntis Móysi esse cornútam, sed operiébat ille rursus fáciem suam, siquándo loquebátur ad eos.
-Exodus Exo 2 35 1 Ígitur congregáta omni turba filiórum Israël, dixit ad eos: Hæc sunt quæ jussit Dóminus fíeri.
-Exodus Exo 2 35 2 Sex diébus faciétis opus: séptimus dies erit vobis sanctus, sábbatum, et réquies Dómini: qui fécerit opus in eo, occidétur.
-Exodus Exo 2 35 3 Non succendétis ignem in ómnibus habitáculis vestris per diem sábbati.
-Exodus Exo 2 35 4 Et ait Móyses ad omnem catérvam filiórum Israël: Iste est sermo quem præcépit Dóminus, dicens:
-Exodus Exo 2 35 5 Separáte apud vos primítias Dómino. Omnis voluntárius et prono ánimo ófferat eas Dómino: aurum et argéntum, et æs,
-Exodus Exo 2 35 6 hyacínthum et púrpuram, coccúmque bis tinctum, et byssum, pilos caprárum,
-Exodus Exo 2 35 7 pellésque aríetum rubricátas, et jánthinas, ligna setim,
-Exodus Exo 2 35 8 et óleum ad luminária concinnánda, et ut conficiátur unguéntum, et thymiáma suavíssimum,
-Exodus Exo 2 35 9 lápides onýchinos, et gemmas ad ornátum superhumerális et rationális.
-Exodus Exo 2 35 10 Quisque vestrum sápiens est, véniat, et fáciat quod Dóminus imperávit: b
-Exodus Exo 2 35 11 tabernáculum scílicet, et tectum ejus, atque operiméntum, ánnulos, et tabuláta cum véctibus, paxíllos, et bases:
-Exodus Exo 2 35 12 arcam et vectes, propitiatórium, et velum, quod ante illud oppánditur:
-Exodus Exo 2 35 13 mensam cum véctibus et vasis, et propositiónis pánibus:
-Exodus Exo 2 35 14 candelábrum ad luminária sustentánda, vasa illíus et lucérnas, et óleum ad nutriménta ígnium:
-Exodus Exo 2 35 15 altáre thymiámatis, et vectes, et óleum unctiónis et thymiáma ex aromátibus: tentórium ad óstium tabernáculi:
-Exodus Exo 2 35 16 altáre holocáusti, et cratículam ejus ænéam cum véctibus et vasis suis: labrum et basim ejus:
-Exodus Exo 2 35 17 cortínas átrii cum colúmnis et básibus, tentórium in fóribus vestíbuli,
-Exodus Exo 2 35 18 paxíllos tabernáculi et átrii cum funículis suis:
-Exodus Exo 2 35 19 vestiménta, quorum usus est in ministério sanctuárii, vestes Áaron pontíficis ac filiórum ejus, ut sacerdótio fungántur mihi.
-Exodus Exo 2 35 20 Egressáque omnis multitúdo filiórum Israël de conspéctu Móysi, b
-Exodus Exo 2 35 21 obtulérunt mente promptíssima atque devóta primítias Dómino, ad faciéndum opus tabernáculi testimónii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessárium erat,
-Exodus Exo 2 35 22 viri cum muliéribus præbuérunt, armíllas et ináures, ánnulos et dextrália: omne vas áureum in donária Dómini separátum est.
-Exodus Exo 2 35 23 Si quis habébat hyacínthum, et púrpuram, coccúmque bis tinctum, byssum et pilos caprárum, pelles aríetum rubricátas, et jánthinas,
-Exodus Exo 2 35 24 argénti, ærísque metálla, obtulérunt Dómino, lignáque setim in vários usus.
-Exodus Exo 2 35 25 Sed et mulíeres doctæ, quæ néverant, dedérunt hyacínthum, púrpuram, et vermículum, ac byssum,
-Exodus Exo 2 35 26 et pilos caprárum, sponte própria cuncta tribuéntes.
-Exodus Exo 2 35 27 Príncipes vero obtulérunt lápides onýchinos, et gemmas ad superhumerále et rationále,
-Exodus Exo 2 35 28 aromatáque et óleum ad luminária concinnánda, et ad præparándum unguéntum, ac thymiáma odóris suavíssimi componéndum.
-Exodus Exo 2 35 29 Omnes viri et mulíeres mente devóta obtulérunt donária, ut fíerent ópera, quæ jússerat Dóminus per manum Móysi. Cuncti fílii Israël voluntária Dómino dedicavérunt.
-Exodus Exo 2 35 30 Dixítque Móyses ad fílios Israël: Ecce, vocávit Dóminus ex nómine Beséleel fílium Uri, fílii Hur de tribu Juda, b
-Exodus Exo 2 35 31 implevítque eum spíritu Dei, sapiéntia et intelligéntia, et sciéntia et omni doctrína,
-Exodus Exo 2 35 32 ad excogitándum, et faciéndum opus in auro, et argénto, et áëre,
-Exodus Exo 2 35 33 sculpendísque lapídibus, et ópere carpentário, quidquid fabre adinveníri potest,
-Exodus Exo 2 35 34 dedit in corde ejus: Oóliab quoque fílium Achísamech de tribu Dan:
-Exodus Exo 2 35 35 ambos erudívit sapiéntia, ut fáciant ópera abietárii, polymitárii, ac plumárii, de hyacíntho ac púrpura, coccóque bis tincto, et bysso, et texant ómnia, ac nova quæque repériant.
-Exodus Exo 2 36 1 Fecit ergo Beséleel, et Oóliab, et omnis vir sápiens, quibus dedit Dóminus sapiéntiam et intelléctum, ut scirent fabre operári quæ in usus sanctuárii necessária sunt, et quæ præcépit Dóminus.
-Exodus Exo 2 36 2 Cumque vocásset eos Móyses et omnem erudítum virum, cui déderat Dóminus sapiéntiam, et qui sponte sua obtúlerant se ad faciéndum opus,
-Exodus Exo 2 36 3 trádidit eis univérsa donária filiórum Israël. Qui cum instárent óperi, quotídie mane vota pópulus offerébat.
-Exodus Exo 2 36 4 Unde artífices veníre compúlsi,
-Exodus Exo 2 36 5 dixérunt Móysi: Plus offert pópulus quam necessárium est.
-Exodus Exo 2 36 6 Jussit ergo Móyses præcónis voce cantári: Nec vir, nec múlier quidquam ófferat ultra in ópere sanctuárii. Sicque cessátum est a munéribus offeréndis,
-Exodus Exo 2 36 7 eo quod obláta suffícerent et superabundárent.
-Exodus Exo 2 36 8 Fecerúntque omnes corde sapiéntes ad expléndum opus tabernáculi, cortínas decem de bysso retórta, et hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, ópere vário, et arte polýmita: b
-Exodus Exo 2 36 9 quarum una habébat in longitúdine vigínti octo cúbitos, et in latitúdine quátuor; una mensúra erat ómnium cortinárum.
-Exodus Exo 2 36 10 Conjunxítque cortínas quinque, álteram álteri, et álias quinque sibi ínvicem copulávit.
-Exodus Exo 2 36 11 Fecit et ansas hyacínthinas in ora cortínæ uníus ex utróque látere, et in ora cortínæ altérius simíliter,
-Exodus Exo 2 36 12 ut contra se ínvicem venírent ansæ, et mútuo jungeréntur.
-Exodus Exo 2 36 13 Unde et quinquagínta fudit círculos áureos, qui mordérent cortinárum ansas, et fíeret unum tabernáculum.
-Exodus Exo 2 36 14 Fecit et saga úndecim de pilis caprárum ad operiéndum tectum tabernáculi:
-Exodus Exo 2 36 15 unum sagum in longitúdine habébat cúbitos trigínta, et in latitúdine cúbitos quátuor: uníus mensúræ erant ómnia saga:
-Exodus Exo 2 36 16 quorum quinque junxit seórsum, et sex ália separátim.
-Exodus Exo 2 36 17 Fecítque ansas quinquagínta in ora sagi uníus, et quinquagínta in ora sagi altérius, ut sibi ínvicem jungeréntur.
-Exodus Exo 2 36 18 Et fíbulas ǽneas quinquagínta, quibus necterétur tectum, ut unum pállium ex ómnibus sagis fíeret.
-Exodus Exo 2 36 19 Fecit et opertórium tabernáculi de péllibus aríetum rubricátis: aliúdque désuper velaméntum de péllibus jánthinis.
-Exodus Exo 2 36 20 Fecit et tábulas tabernáculi de lignis setim stantes. b
-Exodus Exo 2 36 21 Decem cubitórum erat longitúdo tábulæ uníus: et unum ac semis cúbitum latitúdo retinébat.
-Exodus Exo 2 36 22 Binæ incastratúræ erant per síngulas tábulas, ut áltera álteri jungerétur. Sic fecit in ómnibus tabernáculi tábulis.
-Exodus Exo 2 36 23 E quibus vigínti ad plagam meridiánam erant contra austrum,
-Exodus Exo 2 36 24 cum quadragínta básibus argénteis. Duæ bases sub una tábula ponebántur ex utráque parte angulórum, ubi incastratúræ láterum in ángulis terminántur.
-Exodus Exo 2 36 25 Ad plagam quoque tabernáculi, quæ réspicit ad aquilónem, fecit vigínti tábulas,
-Exodus Exo 2 36 26 cum quadragínta básibus argénteis, duas bases per síngulas tábulas.
-Exodus Exo 2 36 27 Contra occidéntem vero, id est, ad eam partem tabernáculi quæ mare réspicit, fecit sex tábulas,
-Exodus Exo 2 36 28 et duas álias per síngulos ángulos tabernáculi retro:
-Exodus Exo 2 36 29 quæ junctæ erant a deórsum usque sursum, et in unam compáginem páriter ferebántur. Ita fecit ex utráque parte per ángulos:
-Exodus Exo 2 36 30 ut octo essent simul tábulæ, et habérent bases argénteas sédecim, binas scílicet bases sub síngulis tábulis.
-Exodus Exo 2 36 31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continéndas tábulas uníus láteris tabernáculi, b
-Exodus Exo 2 36 32 et quinque álios ad altérius láteris coaptándas tábulas: et extra hos, quinque álios vectes ad occidentálem plagam tabernáculi contra mare.
-Exodus Exo 2 36 33 Fecit quoque vectem álium, qui per médias tábulas ab ángulo usque ad ángulum perveníret.
-Exodus Exo 2 36 34 Ipsa autem tabuláta deaurávit, fusis básibus eárum argénteis. Et círculos eórum fecit áureos, per quos vectes indúci possent: quos et ipsos láminis áureis opéruit.
-Exodus Exo 2 36 35 Fecit et velum de hyacíntho, et púrpura, vermículo, ac bysso retórta, ópere polymitário, várium atque distínctum: b
-Exodus Exo 2 36 36 et quátuor colúmnas de lignis setim, quas cum capítibus deaurávit, fusis básibus eárum argénteis.
-Exodus Exo 2 36 37 Fecit et tentórium in intróitu tabernáculi ex hyacíntho, púrpura, vermículo, byssóque retórta, ópere plumárii:
-Exodus Exo 2 36 38 et colúmnas quinque cum capítibus suis, quas opéruit auro, basésque eárum fudit ǽneas.
-Exodus Exo 2 37 1 Fecit autem Beséleel et arcam de lignis setim, habéntem duos semis cúbitos in longitúdine, et cúbitum ac semíssem in latitúdine, altitúdo quoque uníus cúbiti fuit et dimídii: vestivítque eam auro puríssimo intus ac foris.
-Exodus Exo 2 37 2 Et fecit illi corónam áuream per gyrum,
-Exodus Exo 2 37 3 conflans quátuor ánnulos áureos per quátuor ángulos ejus: duos ánnulos in látere uno, et duos in áltero.
-Exodus Exo 2 37 4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestívit auro,
-Exodus Exo 2 37 5 et quos misit in ánnulos, qui erant in latéribus arcæ ad portándum eam.
-Exodus Exo 2 37 6 Fecit et propitiatórium, id est, oráculum, de auro mundíssimo, duórum cubitórum et dimídii in longitúdine, et cúbiti ac semis in latitúdine. b
-Exodus Exo 2 37 7 Duos étiam chérubim ex auro dúctili, quos pósuit ex utráque parte propitiatórii:
-Exodus Exo 2 37 8 cherub unum in summitáte uníus partis, et cherub álterum in summitáte partis altérius: duos chérubim in síngulis summitátibus propitiatórii,
-Exodus Exo 2 37 9 extendéntes alas, et tegéntes propitiatórium, seque mútuo et illud respiciéntes.
-Exodus Exo 2 37 10 Fecit et mensam de lignis setim in longitúdine duórum cubitórum, et in latitúdine uníus cúbiti, quæ habébat in altitúdine cúbitum ac semíssem. b
-Exodus Exo 2 37 11 Circumdedítque eam auro mundíssimo, et fecit illi lábium áureum per gyrum,
-Exodus Exo 2 37 12 ipsíque lábio corónam áuream interrásilem quátuor digitórum, et super eámdem, álteram corónam áuream.
-Exodus Exo 2 37 13 Fudit et quátuor círculos áureos, quos pósuit in quátuor ángulis per síngulos pedes mensæ
-Exodus Exo 2 37 14 contra corónam: misítque in eos vectes, ut possit mensa portári.
-Exodus Exo 2 37 15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdédit eos auro.
-Exodus Exo 2 37 16 Et vasa ad divérsos usus mensæ, acetábula, phíalas, et cýathos, et thuríbula, ex auro puro, in quibus offerénda sunt libámina.
-Exodus Exo 2 37 17 Fecit et candelábrum dúctile de auro mundíssimo, de cujus vecte cálami, scyphi, sphærulǽque, ac lília procedébant: b
-Exodus Exo 2 37 18 sex in utróque látere, tres cálami ex parte una, et tres ex áltera:
-Exodus Exo 2 37 19 tres scyphi in nucis modum per cálamos síngulos, sphærulǽque simul et lília: et tres scyphi instar nucis in cálamo áltero, sphærulǽque simul et lília. Æquum erat opus sex calamórum, qui procedébant de stípite candelábri.
-Exodus Exo 2 37 20 In ipso autem vecte erant quátuor scyphi in nucis modum, sphærulǽque per síngulos simul et lília:
-Exodus Exo 2 37 21 et sphǽrulæ sub duóbus cálamis per loca tria, qui simul sex fiunt cálami procedéntes de vecte uno.
-Exodus Exo 2 37 22 Et sphǽrulæ ígitur, et cálami ex ipso erant, univérsa ductília ex auro puríssimo.
-Exodus Exo 2 37 23 Fecit et lucérnas septem cum emunctóriis suis, et vasa ubi ea, quæ emúncta sunt, extinguántur, de auro mundíssimo.
-Exodus Exo 2 37 24 Taléntum auri appendébat candelábrum cum ómnibus vasis suis.
-Exodus Exo 2 37 25 Fecit et altáre thymiámatis de lignis setim, per quadrum síngulos habens cúbitos, et in altitúdine duos: e cujus ángulis procedébant córnua. b
-Exodus Exo 2 37 26 Vestivítque illud auro puríssimo cum cratícula ac pariétibus et córnibus.
-Exodus Exo 2 37 27 Fecítque ei corónam auréolam per gyrum, et duos ánnulos áureos sub coróna per síngula látera, ut mittántur in eos vectes, et possit altáre portári.
-Exodus Exo 2 37 28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et opéruit láminis áureis.
-Exodus Exo 2 37 29 Compósuit et óleum ad sanctificatiónis unguéntum, et thymiáma de aromátibus mundíssimis ópere pigmentárii. b
-Exodus Exo 2 38 1 Fecit et altáre holocáusti de lignis setim, quinque cubitórum per quadrum, et trium in altitúdine:
-Exodus Exo 2 38 2 cujus córnua de ángulis procedébant, operuítque illum láminis ǽneis.
-Exodus Exo 2 38 3 Et in usus ejus parávit ex áëre vasa divérsa, lebétes, fórcipes, fuscínulas, uncínos, et ígnium receptácula.
-Exodus Exo 2 38 4 Craticulámque ejus in modum retis fecit ænéam, et subter eam in altáris médio árulam,
-Exodus Exo 2 38 5 fusis quátuor ánnulis per tótidem retiáculi summitátes, ad immitténdos vectes ad portándum:
-Exodus Exo 2 38 6 quos et ipsos fecit de lignis setim, et opéruit láminis ǽneis:
-Exodus Exo 2 38 7 induxítque in círculos, qui in latéribus altáris eminébant. Ipsum autem altáre non erat sólidum, sed cavum ex tábulis, et intus vácuum.
-Exodus Exo 2 38 8 Fecit et labrum ǽneum cum basi sua de spéculis mulíerum, quæ excubábant in óstio tabernáculi. b
-Exodus Exo 2 38 9 Fecit et átrium, in cujus austráli plaga erant tentória de bysso retórta, cubitórum centum, b
-Exodus Exo 2 38 10 colúmnæ æneæ vigínti cum básibus suis, cápita columnárum, et tota óperis cælatúra, argéntea.
-Exodus Exo 2 38 11 Æque ad septentrionálem plagam tentória colúmnæ, basésque et cápita columnárum ejúsdem mensúræ, et óperis ac metálli, erant.
-Exodus Exo 2 38 12 In ea vero plaga, quæ ad occidéntem réspicit, fuérunt tentória cubitórum quinquagínta, colúmnæ decem cum básibus suis æneæ, et cápita columnárum, et tota óperis cælatúra, argéntea.
-Exodus Exo 2 38 13 Porro contra oriéntem quinquagínta cubitórum parávit tentória:
-Exodus Exo 2 38 14 e quibus, quíndecim cúbitos columnárum trium, cum básibus suis, unum tenébat latus:
-Exodus Exo 2 38 15 et in parte áltera (quia inter útraque intróitum tabernáculi fecit) quíndecim æque cubitórum erant tentória, columnǽque tres, et bases tótidem.
-Exodus Exo 2 38 16 Cuncta átrii tentória byssus retórta texúerat.
-Exodus Exo 2 38 17 Bases columnárum fuére æneæ, cápita autem eárum cum cunctis cælatúris suis argéntea: sed et ipsas colúmnas átrii vestívit argénto.
-Exodus Exo 2 38 18 Et in intróitu ejus ópere plumário fecit tentórium ex hyacíntho, púrpura, vermículo, ac bysso retórta, quod habébat vigínti cúbitos in longitúdine, altitúdo vero quinque cubitórum erat juxta mensúram, quam cuncta átrii tentória habébant.
-Exodus Exo 2 38 19 Colúmnæ autem in ingréssu fuére quátuor cum básibus ǽneis, capitáque eárum et cælatúræ argénteæ.
-Exodus Exo 2 38 20 Paxíllos quoque tabernáculi et átrii per gyrum fecit ǽneos.
-Exodus Exo 2 38 21 Hæc sunt instruménta tabernáculi testimónii, quæ enumeráta sunt juxta præcéptum Móysi in cæremóniis Levitárum per manum Íthamar fílii Áaron sacerdótis: b
-Exodus Exo 2 38 22 quæ Beséleel fílius Uri fílii Hur de tribu Juda, Dómino per Móysen jubénte, compléverat,
-Exodus Exo 2 38 23 juncto sibi sócio Oóliab fílio Achísamech de tribu Dan: qui et ipse ártifex lignórum egrégius fuit, et polymitárius atque plumárius ex hyacíntho, púrpura, vermículo et bysso.
-Exodus Exo 2 38 24 Omne aurum quod expénsum est in ópere sanctuárii, et quod oblátum est in donáriis, vigínti novem talentórum fuit, et septingentórum trigínta siclórum ad mensúram sanctuárii.
-Exodus Exo 2 38 25 Oblátum est autem ab his qui transiérunt ad númerum a vigínti annis et supra, de sexcéntis tribus míllibus et quingéntis quinquagínta armatórum.
-Exodus Exo 2 38 26 Fuérunt prætérea centum talénta argénti e quibus conflátæ sunt bases sanctuárii, et intróitus, ubi velum pendet.
-Exodus Exo 2 38 27 Centum bases factæ sunt de taléntis centum, síngulis taléntis per bases síngulas supputátis.
-Exodus Exo 2 38 28 De mille autem septingéntis et septuagínta quinque, fecit cápita columnárum, quas et ipsas vestívit argénto.
-Exodus Exo 2 38 29 Áëris quoque obláta sunt talénta septuagínta duo míllia, et quadringénti supra sicli,
-Exodus Exo 2 38 30 ex quibus fusæ sunt bases in intróitu tabernáculi testimónii, et altáre ǽneum cum cratícula sua, omniáque vasa quæ ad usum ejus pértinent,
-Exodus Exo 2 38 31 et bases átrii tam in circúitu quam in ingréssu ejus, et paxílli tabernáculi atque átrii per gyrum.
-Exodus Exo 2 39 1 De hyacíntho vero et púrpura, vermículo ac bysso, fecit vestes, quibus induerétur Áaron quando ministrábat in sanctis, sicut præcépit Dóminus Móysi.
-Exodus Exo 2 39 2 Fecit ígitur superhumerále de auro, hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta,
-Exodus Exo 2 39 3 ópere polymitário: incidítque brácteas áureas, et extenuávit in fila, ut possent torquéri cum priórum colórum subtégmine,
-Exodus Exo 2 39 4 duásque oras sibi ínvicem copulátas in utróque látere summitátum,
-Exodus Exo 2 39 5 et bálteum ex eísdem colóribus, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
-Exodus Exo 2 39 6 Parávit et duos lápides onýchinos, astríctos et inclúsos auro, et sculptos arte gemmária nomínibus filiórum Israël:
-Exodus Exo 2 39 7 posuítque eos in latéribus superhumerális in moniméntum filiórum Israël, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
-Exodus Exo 2 39 8 Fecit et rationále ópere polýmito juxta opus superhumerális, ex auro, hyacíntho, púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta: b
-Exodus Exo 2 39 9 quadrángulum, duplex, mensúræ palmi.
-Exodus Exo 2 39 10 Et pósuit in eo gemmárum órdines quátuor. In primo versu erat sárdius, topázius, smarágdus.
-Exodus Exo 2 39 11 In secúndo, carbúnculus, sapphírus, et jaspis.
-Exodus Exo 2 39 12 In tértio, ligúrius, achátes, et amethýstus.
-Exodus Exo 2 39 13 In quarto, chrysólithus, onýchinus, et berýllus, circúmdati et inclúsi auro per órdines suos.
-Exodus Exo 2 39 14 Ipsíque lápides duódecim sculpti erant nomínibus duódecim tríbuum Israël, sínguli per nómina singulórum.
-Exodus Exo 2 39 15 Fecérunt in rationáli et caténulas sibi ínvicem cohæréntes, de auro puríssimo:
-Exodus Exo 2 39 16 et duos uncínos, totidémque ánnulos áureos. Porro ánnulos posuérunt in utróque látere rationális,
-Exodus Exo 2 39 17 e quibus pendérent duæ caténæ áureæ, quas inseruérunt uncínis, qui in superhumerális ángulis eminébant.
-Exodus Exo 2 39 18 Hæc et ante et retro ita conveniébant sibi, ut superhumerále et rationále mútuo necteréntur,
-Exodus Exo 2 39 19 stricta ad bálteum et ánnulis fórtius copuláta, quos jungébat vitta hyacínthina, ne laxa flúerent, et a se ínvicem moveréntur, sicut præcépit Dóminus Móysi.
-Exodus Exo 2 39 20 Fecerúntque quoque túnicam superhumerális totam hyacínthinam, b
-Exodus Exo 2 39 21 et capítium in superióri parte contra médium, orámque per gyrum capítii téxtilem:
-Exodus Exo 2 39 22 deórsum autem ad pedes mala púnica ex hyacíntho, púrpura, vermículo, ac bysso retórta:
-Exodus Exo 2 39 23 et tintinnábula de auro puríssimo, quæ posuérunt inter malogranáta, in extréma parte túnicæ per gyrum:
-Exodus Exo 2 39 24 tintinnábulum autem áureum, et malum púnicum, quibus ornátus incedébat póntifex quando ministério fungebátur, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
-Exodus Exo 2 39 25 Fecérunt et túnicas býssinas ópere téxtili Áaron et fíliis ejus:
-Exodus Exo 2 39 26 et mitras cum corónulis suis ex bysso:
-Exodus Exo 2 39 27 feminália quoque línea, býssina:
-Exodus Exo 2 39 28 cíngulum vero de bysso retórta, hyacíntho, púrpura, ac vermículo bis tincto, arte plumária, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
-Exodus Exo 2 39 29 Fecérunt et láminam sacræ veneratiónis de auro puríssimo, scripserúntque in ea ópere gemmário, Sanctum Dómini:
-Exodus Exo 2 39 30 et strinxérunt eam cum mitra vitta hyacínthina, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
-Exodus Exo 2 39 31 Perféctum est ígitur omne opus tabernáculi et tecti testimónii: fecerúntque fílii Israël cuncta quæ præcéperat Dóminus Móysi. b
-Exodus Exo 2 39 32 Et obtulérunt tabernáculum et tectum et univérsam supelléctilem, ánnulos, tábulas, vectes, colúmnas ac bases,
-Exodus Exo 2 39 33 opertórium de péllibus aríetum rubricátis, et áliud operiméntum de jánthinis péllibus,
-Exodus Exo 2 39 34 velum; arcam, vectes, propitiatórium,
-Exodus Exo 2 39 35 mensam cum vasis suis et propositiónis pánibus;
-Exodus Exo 2 39 36 candelábrum, lucérnas, et utensília eárum cum óleo;
-Exodus Exo 2 39 37 altáre áureum, et unguéntum, et thymiáma ex aromátibus,
-Exodus Exo 2 39 38 et tentórium in intróitu tabernáculi;
-Exodus Exo 2 39 39 altáre ǽneum, retiáculum, vectes, et vasa ejus ómnia; labrum cum basi sua; tentória átrii, et colúmnas cum básibus suis;
-Exodus Exo 2 39 40 tentórium in intróitu átrii, funiculósque illíus et paxíllos. Nihil ex vasis défuit, quæ in ministérium tabernáculi, et in tectum fœ́deris jussa sunt fíeri.
-Exodus Exo 2 39 41 Vestes quoque, quibus sacerdótes utúntur in sanctuário, Áaron scílicet et fílii ejus,
-Exodus Exo 2 39 42 obtulérunt fílii Israël, sicut præcéperat Dóminus.
-Exodus Exo 2 39 43 Quæ postquam Móyses cuncta vidit compléta, benedíxit eis.
-Exodus Exo 2 40 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Exodus Exo 2 40 2 Mense primo, prima die mensis, ériges tabernáculum testimónii,
-Exodus Exo 2 40 3 et pones in eo arcam, dimittésque ante illam velum:
-Exodus Exo 2 40 4 et illáta mensa, pones super eam quæ rite præcépta sunt. Candelábrum stabit cum lucérnis suis,
-Exodus Exo 2 40 5 et altáre áureum, in quo adolétur incénsum, coram arca testimónii. Tentórium in intróitu tabernáculi pones,
-Exodus Exo 2 40 6 et ante illud altáre holocáusti:
-Exodus Exo 2 40 7 labrum inter altáre et tabernáculum, quod implébis aqua.
-Exodus Exo 2 40 8 Circumdabísque átrium tentóriis, et ingréssum ejus.
-Exodus Exo 2 40 9 Et assúmpto unctiónis óleo unges tabernáculum cum vasis suis, ut sanctificéntur:
-Exodus Exo 2 40 10 altáre holocáusti et ómnia vasa ejus,
-Exodus Exo 2 40 11 labrum cum basi sua: ómnia unctiónis óleo consecrábis, ut sint Sancta sanctórum.
-Exodus Exo 2 40 12 Applicabísque Áaron et fílios ejus ad fores tabernáculi testimónii, et lotos aqua
-Exodus Exo 2 40 13 índues sanctis véstibus, ut minístrent mihi, et únctio eórum in sacerdótium sempitérnum profíciat.
-Exodus Exo 2 40 14 Fecítque Móyses ómnia quæ præcéperat Dóminus. b
-Exodus Exo 2 40 15 Ígitur mense primo anni secúndi, prima die mensis, collocátum est tabernáculum.
-Exodus Exo 2 40 16 Erexítque Móyses illud, et pósuit tábulas ac bases et vectes, statuítque colúmnas,
-Exodus Exo 2 40 17 et expándit tectum super tabernáculum, impósito désuper operiménto, sicut Dóminus imperáverat.
-Exodus Exo 2 40 18 Pósuit et testimónium in arca, súbditis infra véctibus, et oráculum désuper.
-Exodus Exo 2 40 19 Cumque intulísset arcam in tabernáculum, appéndit ante eam velum ut expléret Dómini jussiónem.
-Exodus Exo 2 40 20 Pósuit et mensam in tabernáculo testimónii ad plagam septentrionálem extra velum,
-Exodus Exo 2 40 21 ordinátis coram propositiónis pánibus, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
-Exodus Exo 2 40 22 Pósuit et candelábrum in tabernáculo testimónii e regióne mensæ in parte austráli,
-Exodus Exo 2 40 23 locátis per órdinem lucérnis, juxta præcéptum Dómini.
-Exodus Exo 2 40 24 Pósuit et altáre áureum sub tecto testimónii contra velum,
-Exodus Exo 2 40 25 et adolévit super eo incénsum arómatum, sicut jússerat Dóminus Móysi.
-Exodus Exo 2 40 26 Pósuit et tentórium in intróitu tabernáculi testimónii, b
-Exodus Exo 2 40 27 et altáre holocáusti in vestíbulo testimónii, ófferens in eo holocáustum, et sacrifícia, ut Dóminus imperáverat.
-Exodus Exo 2 40 28 Labrum quoque státuit inter tabernáculum testimónii et altáre, implens illud aqua.
-Exodus Exo 2 40 29 Laverúntque Móyses et Áaron ac fílii ejus manus suas et pedes,
-Exodus Exo 2 40 30 cum ingrederéntur tectum fœ́deris, et accéderent ad altáre, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
-Exodus Exo 2 40 31a Eréxit et átrium per gyrum tabernáculi et altáris, ducto in intróitu ejus tentório.
-Exodus Exo 2 40 31b Postquam ómnia perfécta sunt,
-Exodus Exo 2 40 32 opéruit nubes tabernáculum testimónii, et glória Dómini implévit illud.
-Exodus Exo 2 40 33 Nec póterat Móyses íngredi tectum fœ́deris, nube operiénte ómnia, et majestáte Dómini coruscánte, quia cuncta nubes operúerat.
-Exodus Exo 2 40 34 Siquándo nubes tabernáculum deserébat, proficiscebántur fílii Israël per turmas suas:
-Exodus Exo 2 40 35 si pendébat désuper, manébant in eódem loco.
-Exodus Exo 2 40 36 Nubes quippe Dómini incubábat per diem tabernáculo, et ignis in nocte, vidéntibus cunctis pópulis Israël per cunctas mansiónes suas.
-# Leviticus Lev Liber Levítici
-Leviticus Lev 3 1 1 Vocávit autem Móysen, et locútus est ei Dóminus de tabernáculo testimónii, dicens:
-Leviticus Lev 3 1 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Homo, qui obtúlerit ex vobis hóstiam Dómino de pecóribus, id est, de bobus et óvibus ófferens víctimas,
-Leviticus Lev 3 1 3 si holocáustum fúerit ejus oblátio, ac de arménto: másculum immaculátum ófferet ad óstium tabernáculi testimónii, ad placándum sibi Dóminum:
-Leviticus Lev 3 1 4 ponétque manum super caput hóstiæ, et acceptábilis erit, atque in expiatiónem ejus profíciens.
-Leviticus Lev 3 1 5 Immolabítque vítulum coram Dómino, et ófferent fílii Áaron sacerdótes sánguinem ejus, fundéntes per altáris circúitum, quod est ante óstium tabernáculi:
-Leviticus Lev 3 1 6 detractáque pelle hóstiæ, artus in frusta concídent.
-Leviticus Lev 3 1 7 Et subjícient in altári ignem, strue lignórum ante compósita:
-Leviticus Lev 3 1 8 et membra quæ sunt cæsa, désuper ordinántes, caput vidélicet, et cuncta quæ adhǽrent jécori,
-Leviticus Lev 3 1 9 intestínis et pédibus lotis aqua: adolebítque ea sacérdos super altáre in holocáustum et suávem odórem Dómino.
-Leviticus Lev 3 1 10 Quod si de pecóribus oblátio est, de óvibus sive de capris holocáustum, másculum absque mácula ófferet: b
-Leviticus Lev 3 1 11 immolabítque ad latus altáris, quod réspicit ad aquilónem, coram Dómino: sánguinem vero illíus fundent super altáre fílii Áaron per circúitum:
-Leviticus Lev 3 1 12 dividéntque membra, caput, et ómnia quæ adhǽrent jécori, et ponent super ligna, quibus subjiciéndus est ignis:
-Leviticus Lev 3 1 13 intestína vero et pedes lavábunt aqua. Et obláta ómnia adolébit sacérdos super altáre in holocáustum et odórem suavíssimum Dómino.
-Leviticus Lev 3 1 14 Si autem de ávibus, holocáusti oblátio fúerit Dómino, de turtúribus, aut pullis colúmbæ, b
-Leviticus Lev 3 1 15 ófferet eam sacérdos ad altáre: et retórto ad collum cápite, ac rupto vúlneris loco, decúrrere fáciet sánguinem super crepídinem altáris:
-Leviticus Lev 3 1 16 vesículam vero gútturis, et plumas projíciet prope altáre ad orientálem plagam, in loco in quo cíneres effúndi solent,
-Leviticus Lev 3 1 17 confringétque ascéllas ejus, et non secábit, neque ferro dívidet eam, et adolébit super altáre, lignis igne suppósito. Holocáustum est et oblátio suavíssimi odóris Dómino.
-Leviticus Lev 3 2 1 Ánima cum obtúlerit oblatiónem sacrifícii Dómino, símila erit ejus oblátio; fundétque super eam óleum, et ponet thus,
-Leviticus Lev 3 2 2 ac déferet ad fílios Áaron sacerdótes: quorum unus tollet pugíllum plenum símilæ et ólei, ac totum thus, et ponet memoriále super altáre in odórem suavíssimum Dómino.
-Leviticus Lev 3 2 3 Quod autem réliquum fúerit de sacrifício, erit Áaron et filiórum ejus, Sanctum sanctórum de oblatiónibus Dómini.
-Leviticus Lev 3 2 4 Cum autem obtúleris sacrifícium coctum in clíbano: de símila, panes scílicet absque ferménto, conspérsos óleo, et lágana ázyma óleo lita. b
-Leviticus Lev 3 2 5 Si oblátio tua fúerit de sartágine, símilæ conspérsæ óleo et absque ferménto,
-Leviticus Lev 3 2 6 dívides eam minutátim, et fundes super eam óleum.
-Leviticus Lev 3 2 7 Sin autem de cratícula fúerit sacrifícium, æque símila óleo conspergétur:
-Leviticus Lev 3 2 8 quam ófferens Dómino, trades mánibus sacerdótis.
-Leviticus Lev 3 2 9 Qui cum obtúlerit eam, tollet memoriále de sacrifício, et adolébit super altáre in odórem suavitátis Dómino:
-Leviticus Lev 3 2 10 quidquid autem réliquum est, erit Áaron, et filiórum ejus, Sanctum sanctórum de oblatiónibus Dómini.
-Leviticus Lev 3 2 11 Omnis oblátio quæ offerétur Dómino, absque ferménto fiet, nec quidquam ferménti ac mellis adolébitur in sacrifício Dómino. b
-Leviticus Lev 3 2 12 Primítias tantum eórum offerétis ac múnera: super altáre vero non imponéntur in odórem suavitátis.
-Leviticus Lev 3 2 13 Quidquid obtúleris sacrifícii, sale cóndies, nec áuferes sal fœ́deris Dei tui de sacrifício tuo: in omni oblatióne tua ófferes sal.
-Leviticus Lev 3 2 14 Si autem obtúleris munus primárum frugum tuárum Dómino de spicis adhuc viréntibus, torrébis igni, et confrínges in morem farris, et sic ófferes primítias tuas Dómino,
-Leviticus Lev 3 2 15 fundens supra óleum, et thus impónens, quia oblátio Dómini est:
-Leviticus Lev 3 2 16 de qua adolébit sacérdos in memóriam múneris partem farris fracti, et ólei, ac totum thus.
-Leviticus Lev 3 3 1 Quod si hóstia pacificórum fúerit ejus oblátio, et de bobus volúerit offérre, marem sive féminam, immaculáta ófferet coram Dómino.
-Leviticus Lev 3 3 2 Ponétque manum super caput víctimæ suæ, quæ immolábitur in intróitu tabernáculi testimónii, fundéntque fílii Áaron sacerdótes sánguinem per altáris circúitum.
-Leviticus Lev 3 3 3 Et ófferent de hóstia pacificórum in oblatiónem Dómino, ádipem qui óperit vitália, et quidquid pinguédinis est intrínsecus:
-Leviticus Lev 3 3 4 duos renes cum ádipe quo tegúntur ília, et retículum jécoris cum renúnculis.
-Leviticus Lev 3 3 5 Adolebúntque ea super altáre in holocáustum, lignis igne suppósito, in oblatiónem suavíssimi odóris Dómino.
-Leviticus Lev 3 3 6 Si vero de óvibus fúerit ejus oblátio et pacificórum hóstia, sive másculum obtúlerit, sive féminam, immaculáta erunt. b
-Leviticus Lev 3 3 7 Si agnum obtúlerit coram Dómino,
-Leviticus Lev 3 3 8 ponet manum suam super caput víctimæ suæ: quæ immolábitur in vestíbulo tabernáculi testimónii: fundéntque fílii Áaron sánguinem ejus per circúitum altáris.
-Leviticus Lev 3 3 9 Et ófferent de pacificórum hóstia sacrifícium Dómino: ádipem et caudam totam
-Leviticus Lev 3 3 10 cum rénibus, et pinguédinem quæ óperit ventrem atque univérsa vitália, et utrúmque renúnculum cum ádipe qui est juxta ília, reticulúmque jécoris cum renúnculis.
-Leviticus Lev 3 3 11 Et adolébit ea sacérdos super altáre in pábulum ignis et oblatiónis Dómini.
-Leviticus Lev 3 3 12 Si capra fúerit ejus oblátio, et obtúlerit eam Dómino,
-Leviticus Lev 3 3 13 ponet manum suam super caput ejus: immolabítque eam in intróitu tabernáculi testimónii, et fundent fílii Áaron sánguinem ejus per altáris circúitum.
-Leviticus Lev 3 3 14 Tolléntque ex ea in pastum ignis domínici, ádipem qui óperit ventrem, et qui tegit univérsa vitália:
-Leviticus Lev 3 3 15 duos renúnculos cum retículo, quod est super eos juxta ília, et arvínam jécoris cum renúnculis:
-Leviticus Lev 3 3 16 adolebítque ea super altáre sacérdos in alimóniam ignis, et suavíssimi odóris. Omnis adeps, Dómini erit
-Leviticus Lev 3 3 17 jure perpétuo in generatiónibus, et cunctis habitáculis vestris: nec sánguinem nec ádipem omníno comedétis.
-Leviticus Lev 3 4 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Leviticus Lev 3 4 2 Lóquere fíliis Israël: Ánima, quæ peccáverit per ignorántiam, et de univérsis mandátis Dómini, quæ præcépit ut non fíerent, quíppiam fécerit:
-Leviticus Lev 3 4 3 si sacérdos, qui unctus est, peccáverit, delínquere fáciens pópulum, ófferet pro peccáto suo vítulum immaculátum Dómino:
-Leviticus Lev 3 4 4 et addúcet illum ad óstium tabernáculi testimónii coram Dómino, ponétque manum super caput ejus, et immolábit eum Dómino.
-Leviticus Lev 3 4 5 Háuriet quoque de sánguine vítuli, ínferens illum in tabernáculum testimónii.
-Leviticus Lev 3 4 6 Cumque intínxerit dígitum in sánguine, aspérget eo sépties coram Dómino contra velum sanctuárii.
-Leviticus Lev 3 4 7 Ponétque de eódem sánguine super córnua altáris thymiámatis gratíssimi Dómino, quod est in tabernáculo testimónii: omnem autem réliquum sánguinem fundet in basim altáris holocáusti in intróitu tabernáculi.
-Leviticus Lev 3 4 8 Et ádipem vítuli áuferet pro peccáto, tam eum qui vitália óperit quam ómnia quæ intrínsecus sunt:
-Leviticus Lev 3 4 9 duos renúnculos et retículum quod est super eos juxta ília, et ádipem jécoris cum renúnculis,
-Leviticus Lev 3 4 10 sicut aufértur de vítulo hóstiæ pacificórum: et adolébit ea super altáre holocáusti.
-Leviticus Lev 3 4 11 Pellem vero et omnes carnes, cum cápite et pédibus et intestínis et fimo,
-Leviticus Lev 3 4 12 et réliquo córpore, éfferet extra castra in locum mundum, ubi cíneres effúndi solent: incendétque ea super lignórum struem, quæ in loco effusórum cínerum cremabúntur.
-Leviticus Lev 3 4 13 Quod si omnis turba Israël ignoráverit, et per imperítiam fécerit quod contra mandátum Dómini est, b
-Leviticus Lev 3 4 14 et póstea intelléxerit peccátum suum, ófferet pro peccáto suo vítulum, adducétque eum ad óstium tabernáculi.
-Leviticus Lev 3 4 15 Et ponent senióres pópuli manus super caput ejus coram Dómino. Immolatóque vítulo in conspéctu Dómini,
-Leviticus Lev 3 4 16 ínferet sacérdos, qui unctus est, de sánguine ejus in tabernáculum testimónii,
-Leviticus Lev 3 4 17 tincto dígito aspérgens sépties contra velum.
-Leviticus Lev 3 4 18 Ponétque de eódem sánguine in córnibus altáris, quod est coram Dómino in tabernáculo testimónii: réliquum autem sánguinem fundet juxta basim altáris holocaustórum, quod est in óstio tabernáculi testimónii.
-Leviticus Lev 3 4 19 Omnémque ejus ádipem tollet, et adolébit super altáre:
-Leviticus Lev 3 4 20 sic fáciens et de hoc vítulo quómodo fecit et prius: et rogánte pro eis sacerdóte, propítius erit eis Dóminus.
-Leviticus Lev 3 4 21 Ipsum autem vítulum éfferet extra castra, atque combúret sicut et priórem vítulum: quia est pro peccáto multitúdinis.
-Leviticus Lev 3 4 22 Si peccáverit princeps, et fécerit unum e plúribus per ignorántiam, quod Dómini lege prohibétur: b
-Leviticus Lev 3 4 23 et póstea intelléxerit peccátum suum, ófferet hóstiam Dómino, hircum de capris immaculátum.
-Leviticus Lev 3 4 24 Ponétque manum suam super caput ejus: cumque immoláverit eum loco ubi solet mactári holocáustum coram Dómino, quia pro peccáto est,
-Leviticus Lev 3 4 25 tinget sacérdos dígitum in sánguine hóstiæ pro peccáto, tangens córnua altáris holocáusti, et réliquum fundens ad basim ejus.
-Leviticus Lev 3 4 26 Ádipem vero adolébit supra, sicut in víctimis pacificórum fíeri solet: rogabítque pro eo sacérdos, et pro peccáto ejus, et dimittétur ei.
-Leviticus Lev 3 4 27 Quod si peccáverit ánima per ignorántiam, de pópulo terræ, ut fáciat quidquam de his, quæ Dómini lege prohibéntur, atque delínquat, b
-Leviticus Lev 3 4 28 et cognóverit peccátum suum, ófferet capram immaculátam.
-Leviticus Lev 3 4 29 Ponétque manum super caput hóstiæ quæ pro peccáto est, et immolábit eam in loco holocáusti.
-Leviticus Lev 3 4 30 Tollétque sacérdos de sánguine in dígito suo: et tangens córnua altáris holocáusti, réliquum fundet ad basim ejus.
-Leviticus Lev 3 4 31 Omnem autem ádipem áuferens, sicut auférri solet de víctimis pacificórum, adolébit super altáre in odórem suavitátis Dómino: rogabítque pro eo, et dimittétur ei.
-Leviticus Lev 3 4 32 Sin autem de pecóribus obtúlerit víctimam pro peccáto, ovem scílicet immaculátam:
-Leviticus Lev 3 4 33 ponet manum super caput ejus, et immolábit eam in loco ubi solent cædi holocaustórum hóstiæ.
-Leviticus Lev 3 4 34 Sumétque sacérdos de sánguine ejus dígito suo, et tangens córnua altáris holocáusti, réliquum fundet ad basim ejus.
-Leviticus Lev 3 4 35 Omnem quoque ádipem áuferens, sicut auférri solet adeps aríetis, qui immolátur pro pacíficis, cremábit super altáre in incénsum Dómini: rogabítque pro eo, et pro peccáto ejus, et dimittétur ei.
-Leviticus Lev 3 5 1 Si peccáverit ánima, et audíerit vocem jurántis, testísque fúerit quod aut ipse vidit, aut cónscius est: nisi indicáverit, portábit iniquitátem suam.
-Leviticus Lev 3 5 2 Ánima quæ tetígerit áliquid immúndum, sive quod occísum a béstia est, aut per se mórtuum, aut quódlibet áliud réptile: et oblíta fúerit immundítiæ suæ, rea est, et delíquit: b
-Leviticus Lev 3 5 3 et si tetígerit quidquam de immundítia hóminis juxta omnem impuritátem, qua póllui solet, oblitáque cognóverit póstea, subjacébit delícto.
-Leviticus Lev 3 5 4 Ánima, quæ juráverit, et protúlerit lábiis suis, ut vel male quid fáceret, vel bene, et idípsum juraménto et sermóne firmáverit, oblitáque póstea intelléxerit delíctum suum,
-Leviticus Lev 3 5 5 agat pœniténtiam pro peccáto,
-Leviticus Lev 3 5 6 et ófferat de grégibus agnam sive capram, orabítque pro ea sacérdos et pro peccáto ejus.
-Leviticus Lev 3 5 7 Sin autem non potúerit offérre pecus, ófferat duos túrtures, vel duos pullos columbárum Dómino, unum pro peccáto, et álterum in holocáustum,
-Leviticus Lev 3 5 8 dabítque eos sacerdóti: qui primum ófferens pro peccáto, retorquébit caput ejus ad pénnulas, ita ut collo hǽreat, et non pénitus abrumpátur.
-Leviticus Lev 3 5 9 Et aspérget de sánguine ejus paríetem altáris; quidquid autem réliquum fúerit, fáciet distilláre ad fundaméntum ejus, quia pro peccáto est.
-Leviticus Lev 3 5 10 Álterum vero adolébit in holocáustum, ut fíeri solet: rogabítque pro eo sacérdos et pro peccáto ejus, et dimittétur ei.
-Leviticus Lev 3 5 11 Quod si non quíverit manus ejus duos offérre túrtures, aut duos pullos columbárum, ófferet pro peccáto suo símilæ partem ephi décimam: non mittet in eam óleum, nec thuris áliquid impónet, quia pro peccáto est.
-Leviticus Lev 3 5 12 Tradétque eam sacerdóti: qui plenum ex ea pugíllum háuriens, cremábit super altáre in moniméntum ejus qui obtúlerit,
-Leviticus Lev 3 5 13 rogans pro illo et éxpians: réliquam vero partem ipse habébit in múnere.
-Leviticus Lev 3 5 14 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Leviticus Lev 3 5 15 Ánima si præváricans cæremónias, per errórem, in his quæ Dómino sunt sanctificáta, peccáverit, ófferet pro delícto suo aríetem immaculátum de grégibus, qui emi potest duóbus siclis, juxta pondus sanctuárii:
-Leviticus Lev 3 5 16 ipsúmque quod íntulit damni restítuet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdóti, qui rogábit pro eo ófferens aríetem, et dimittétur ei.
-Leviticus Lev 3 5 17 Ánima si peccáverit per ignorántiam, fecerítque unum ex his quæ Dómini lege prohibéntur, et peccáti rea intelléxerit iniquitátem suam,
-Leviticus Lev 3 5 18 ófferet aríetem immaculátum de grégibus sacerdóti, juxta mensúram æstimationémque peccáti: qui orábit pro eo, quia nésciens fécerit: et dimittétur ei,
-Leviticus Lev 3 5 19 quia per errórem delíquit in Dóminum.
-Leviticus Lev 3 6 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Leviticus Lev 3 6 2 Ánima quæ peccáverit, et contémpto Dómino, negáverit próximo suo depósitum quod fídei ejus créditum fúerat, vel vi áliquid extórserit, aut calúmniam fécerit,
-Leviticus Lev 3 6 3 sive rem pérditam invénerit, et infícians ínsuper pejeráverit, et quódlibet áliud ex plúribus fécerit, in quibus solent peccáre hómines,
-Leviticus Lev 3 6 4 convícta delícti,
-Leviticus Lev 3 6 5 reddet ómnia, quæ per fraudem vóluit obtinére, íntegra, et quintam ínsuper partem dómino cui damnum intúlerat.
-Leviticus Lev 3 6 6 Pro peccáto autem suo ófferet aríetem immaculátum de grege, et dabit eum sacerdóti, juxta æstimatiónem mensurámque delícti:
-Leviticus Lev 3 6 7 qui rogábit pro eo coram Dómino, et dimittétur illi pro síngulis quæ faciéndo peccávit.
-Leviticus Lev 3 6 8 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Leviticus Lev 3 6 9 Prǽcipe Áaron et fíliis ejus: Hæc est lex holocáusti: cremábitur in altári tota nocte usque mane: ignis ex eódem altári erit.
-Leviticus Lev 3 6 10 Vestiétur túnica sacérdos et feminálibus líneis: tollétque cíneres, quos vorans ignis exússit, et ponens juxta altáre,
-Leviticus Lev 3 6 11 spoliábitur prióribus vestiméntis, indutúsque áliis, efférret eos extra castra, et in loco mundíssimo usque ad favíllam consúmi fáciet.
-Leviticus Lev 3 6 12 Ignis autem in altári semper ardébit, quem nútriet sacérdos subjíciens ligna mane per síngulos dies, et impósito holocáusto, désuper adolébit ádipes pacificórum.
-Leviticus Lev 3 6 13 Ignis est iste perpétuus, qui numquam defíciet in altári.
-Leviticus Lev 3 6 14 Hæc est lex sacrifícii et libamentórum, quæ ófferent fílii Áaron coram Dómino, et coram altári.
-Leviticus Lev 3 6 15 Tollet sacérdos pugíllum símilæ, quæ conspérsa est óleo, et totum thus, quod super símilam pósitum est: adolebítque illud in altári in moniméntum odóris suavíssimi Dómino:
-Leviticus Lev 3 6 16 réliquam autem partem símilæ cómedet Áaron cum fíliis suis, absque ferménto: et cómedet in loco sancto átrii tabernáculi.
-Leviticus Lev 3 6 17 Ídeo autem non fermentábitur, quia pars ejus in Dómini offértur incénsum. Sanctum sanctórum erit, sicut pro peccáto atque delícto.
-Leviticus Lev 3 6 18 Mares tantum stirpis Áaron cómedent illud. Legítimum ac sempitérnum erit in generatiónibus vestris de sacrifíciis Dómini: omnis qui tetígerit illa, sanctificábitur.
-Leviticus Lev 3 6 19 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Leviticus Lev 3 6 20 Hæc est oblátio Áaron, et filiórum ejus, quam offérre debent Dómino in die unctiónis suæ. Décimam partem ephi ófferent símilæ in sacrifício sempitérno, médium ejus mane, et médium ejus véspere:
-Leviticus Lev 3 6 21 quæ in sartágine óleo conspérsa frigétur. Ófferet autem eam cálidam in odórem suavíssimum Dómino
-Leviticus Lev 3 6 22 sacérdos, qui jure patri succésserit, et tota cremábitur in altári.
-Leviticus Lev 3 6 23 Omne enim sacrifícium sacerdótum igne consumétur, nec quisquam cómedet ex eo.
-Leviticus Lev 3 6 24 Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Leviticus Lev 3 6 25 Lóquere Áaron et fíliis ejus: Ista est lex hóstiæ pro peccáto: in loco ubi offértur holocáustum, immolábitur coram Dómino. Sanctum sanctórum est.
-Leviticus Lev 3 6 26 Sacérdos, qui offert, cómedet eam in loco sancto, in átrio tabernáculi.
-Leviticus Lev 3 6 27 Quidquid tetígerit carnes ejus, sanctificábitur. Si de sánguine illíus vestis fúerit aspérsa, lavábitur in loco sancto.
-Leviticus Lev 3 6 28 Vas autem fíctile, in quo cocta est, confringétur; quod si vas ǽneum fúerit, defricábitur, et lavábitur aqua.
-Leviticus Lev 3 6 29 Omnis másculus de génere sacerdotáli vescétur de cárnibus ejus, quia Sanctum sanctórum est.
-Leviticus Lev 3 6 30 Hóstia enim quæ cǽditur pro peccáto, cujus sanguis infértur in tabernáculum testimónii ad expiándum in sanctuário, non comedétur, sed comburétur igni.
-Leviticus Lev 3 7 1 Hæc quoque lex hóstiæ pro delícto, Sancta sanctórum est:
-Leviticus Lev 3 7 2 idcírco ubi immolábitur holocáustum, mactábitur et víctima pro delícto: sanguis ejus per gyrum altáris fundétur.
-Leviticus Lev 3 7 3 Ófferent ex ea caudam et ádipem qui óperit vitália:
-Leviticus Lev 3 7 4 duos renúnculos, et pinguédinem quæ juxta ília est, reticulúmque jécoris cum renúnculis.
-Leviticus Lev 3 7 5 Et adolébit ea sacérdos super altáre: incénsum est Dómini pro delícto.
-Leviticus Lev 3 7 6 Omnis másculus de sacerdotáli génere, in loco sancto vescétur his cárnibus, quia Sanctum sanctórum est.
-Leviticus Lev 3 7 7 Sicut pro peccáto offértur hóstia, ita et pro delícto: utriúsque hóstiæ lex una erit: ad sacerdótem, qui eam obtúlerit, pertinébit.
-Leviticus Lev 3 7 8 Sacérdos qui offert holocáusti víctimam, habébit pellem ejus. b
-Leviticus Lev 3 7 9 Et omne sacrifícium símilæ, quod cóquitur in clíbano, et quidquid in cratícula, vel in sartágine præparátur, ejus erit sacerdótis a quo offértur:
-Leviticus Lev 3 7 10 sive óleo conspérsa, sive árida fúerint, cunctis fíliis Áaron mensúra æqua per síngulos dividétur.
-Leviticus Lev 3 7 11 Hæc est lex hóstiæ pacificórum quæ offértur Dómino. b
-Leviticus Lev 3 7 12 Si pro gratiárum actióne oblátio fúerit, ófferent panes absque ferménto conspérsos óleo, et lágana ázyma uncta óleo, coctámque símilam, et collýridas ólei admistióne conspérsas:
-Leviticus Lev 3 7 13 panes quoque fermentátos cum hóstia gratiárum, quæ immolátur pro pacíficis:
-Leviticus Lev 3 7 14 ex quibus unus pro primítiis offerétur Dómino, et erit sacerdótis qui fundet hóstiæ sánguinem,
-Leviticus Lev 3 7 15 cujus carnes eádem comedéntur die, nec remanébit ex eis quidquam usque mane.
-Leviticus Lev 3 7 16 Si voto, vel sponte quíspiam obtúlerit hóstiam, eádem simíliter edétur die: sed et si quid in crástinum remánserit, vesci lícitum est:
-Leviticus Lev 3 7 17 quidquid autem tértius invénerit dies, ignis absúmet.
-Leviticus Lev 3 7 18 Si quis de cárnibus víctimæ pacificórum die tértio coméderit, írrita fiet oblátio, nec próderit offerénti: quin pótius quæcúmque ánima tali se edúlio contamináverit, prævaricatiónis rea erit.
-Leviticus Lev 3 7 19 Caro, quæ áliquid tetígerit immúndum, non comedétur, sed comburétur igni: qui fúerit mundus, vescétur ex ea.
-Leviticus Lev 3 7 20 Ánima pollúta quæ éderit de cárnibus hóstiæ pacificórum, quæ obláta est Dómino, períbit de pópulis suis.
-Leviticus Lev 3 7 21 Et quæ tetígerit immundítiam hóminis, vel juménti, sive omnis rei quæ pollúere potest, et coméderit de hujuscémodi cárnibus, interíbit de pópulis suis.
-Leviticus Lev 3 7 22 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Leviticus Lev 3 7 23 Lóquere fíliis Israël: Ádipem ovis, et bovis, et capræ non comedétis.
-Leviticus Lev 3 7 24 Ádipem cadáveris morticíni, et ejus animális, quod a béstia captum est, habébitis in vários usus.
-Leviticus Lev 3 7 25 Si quis ádipem, qui offérri debet in incénsum Dómini, coméderit, períbit de pópulo suo.
-Leviticus Lev 3 7 26 Sánguinem quoque omnis animális non sumétis in cibo, tam de ávibus quam de pecóribus.
-Leviticus Lev 3 7 27 Omnis ánima, quæ éderit sánguinem, períbit de pópulis suis.
-Leviticus Lev 3 7 28 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Leviticus Lev 3 7 29 Lóquere fíliis Israël, dicens: Qui offert víctimam pacificórum Dómino, ófferat simul et sacrifícium, id est, libaménta ejus.
-Leviticus Lev 3 7 30 Tenébit mánibus ádipem hóstiæ, et pectúsculum: cumque ambo obláta Dómino consecráverit, tradet sacerdóti,
-Leviticus Lev 3 7 31 qui adolébit ádipem super altáre, pectúsculum autem erit Áaron et filiórum ejus.
-Leviticus Lev 3 7 32 Armus quoque dexter de pacificórum hóstiis cedet in primítias sacerdótis.
-Leviticus Lev 3 7 33 Qui obtúlerit sánguinem et ádipem filiórum Áaron, ipse habébit et armum dextrum in portióne sua.
-Leviticus Lev 3 7 34 Pectúsculum enim elevatiónis, et armum separatiónis, tuli a fíliis Israël de hóstiis eórum pacíficis, et dedi Áaron sacerdóti, et fíliis ejus, lege perpétua, ab omni pópulo Israël.
-Leviticus Lev 3 7 35 Hæc est únctio Áaron et filiórum ejus in cæremóniis Dómini die qua óbtulit eos Móyses, ut sacerdótio fungeréntur, b
-Leviticus Lev 3 7 36 et quæ præcépit eis dari Dóminus a fíliis Israël religióne perpétua in generatiónibus suis.
-Leviticus Lev 3 7 37 Ista est lex holocáusti, et sacrifícii pro peccáto atque delícto, et pro consecratióne et pacificórum víctimis, b
-Leviticus Lev 3 7 38 quam constítuit Dóminus Móysi in monte Sínai, quando mandábit fíliis Israël ut offérrent oblatiónes suas Dómino in desérto Sínai.
-Leviticus Lev 3 8 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Leviticus Lev 3 8 2 Tolle Áaron cum fíliis suis, vestes eórum, et unctiónis óleum, vítulum pro peccáto, duos aríetes, canístrum cum ázymis:
-Leviticus Lev 3 8 3 et congregábis omnem cœtum ad óstium tabernáculi.
-Leviticus Lev 3 8 4 Fecit Móyses ut Dóminus imperáverat. Congregatáque omni turba ante fores tabernáculi,
-Leviticus Lev 3 8 5 ait: Iste est sermo, quem jussit Dóminus fíeri.
-Leviticus Lev 3 8 6 Statímque óbtulit Áaron et fílios ejus. Cumque lavísset eos, b
-Leviticus Lev 3 8 7 vestívit pontíficem subúcula línea, accíngens eum bálteo, et índuens eum túnica hyacínthina, et désuper humerále impósuit,
-Leviticus Lev 3 8 8 quod astríngens cíngulo aptávit rationáli, in quo erat Doctrína et Véritas.
-Leviticus Lev 3 8 9 Cídari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, pósuit láminam áuream consecrátam in sanctificatióne, sicut præcéperat ei Dóminus.
-Leviticus Lev 3 8 10 Tulit et unctiónis óleum, quo linívit tabernáculum cum omni supelléctili sua.
-Leviticus Lev 3 8 11 Cumque sanctíficans aspersísset altáre septem vícibus, unxit illud, et ómnia vasa ejus, labrúmque cum basi sua sanctificávit óleo.
-Leviticus Lev 3 8 12 Quod fundens super caput Áaron, unxit eum, et consecrávit:
-Leviticus Lev 3 8 13 fílios quoque ejus oblátos vestívit túnicis líneis, et cinxit bálteis, imposuítque mitras, ut jússerat Dóminus.
-Leviticus Lev 3 8 14 Óbtulit et vítulum pro peccáto: cumque super caput ejus posuísset Áaron et fílii ejus manus suas, b
-Leviticus Lev 3 8 15 immolávit eum, háuriens sánguinem, et tincto dígito, tétigit córnua altáris per gyrum: quo expiáto et sanctificáto, fudit réliquum sánguinem ad fundaménta ejus.
-Leviticus Lev 3 8 16 Ádipem vero qui erat super vitália, et retículum jécoris, duósque renúnculos, cum arvínulis suis, adolévit super altáre:
-Leviticus Lev 3 8 17 vítulum cum pelle, et cárnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præcéperat Dóminus.
-Leviticus Lev 3 8 18 Óbtulit et aríetem in holocáustum: super cujus caput cum imposuíssent Áaron et fílii ejus manus suas, b
-Leviticus Lev 3 8 19 immolávit eum, et fudit sánguinem ejus per circúitum altáris.
-Leviticus Lev 3 8 20 Ipsúmque aríetem in frusta concídens, caput ejus, et artus, et ádipem adolévit igni,
-Leviticus Lev 3 8 21 lotis prius intestínis et pédibus: totúmque simul aríetem incéndit super altáre, eo quod esset holocáustum suavíssimi odóris Dómino, sicut præcéperat ei.
-Leviticus Lev 3 8 22 Óbtulit et aríetem secúndum in consecratióne sacerdótum, posuerúntque super caput ejus Áaron et fílii ejus manus suas: b
-Leviticus Lev 3 8 23 quem cum immolásset Móyses, sumens de sánguine ejus, tétigit extrémum aurículæ dextræ Áaron, et póllicem manus ejus dextræ, simíliter et pedis.
-Leviticus Lev 3 8 24 Óbtulit et fílios Áaron: cumque de sánguine aríetis immoláti tetigísset extrémum aurículæ singulórum dextræ, et póllices manus ac pedis dextri, réliquum fudit super altáre per circúitum:
-Leviticus Lev 3 8 25 ádipem vero, et caudam, omnémque pinguédinem quæ óperit intestína, reticulúmque jécoris, et duos renes cum adípibus suis et armo dextro separávit.
-Leviticus Lev 3 8 26 Tollens autem de canístro azymórum, quod erat coram Dómino, panem absque ferménto, et collýridam conspérsam óleo, laganúmque, pósuit super ádipes, et armum dextrum,
-Leviticus Lev 3 8 27 tradens simul ómnia Áaron et fíliis ejus. Qui postquam levavérunt ea coram Dómino,
-Leviticus Lev 3 8 28 rursum suscépta de mánibus eórum, adolévit super altáre holocáusti, eo quod consecratiónis esset oblátio, in odórem suavitátis, sacrifícii Dómino.
-Leviticus Lev 3 8 29 Tulítque pectúsculum, élevans illud coram Dómino, de aríete consecratiónis in partem suam, sicut præcéperat ei Dóminus.
-Leviticus Lev 3 8 30 Assuménsque unguéntum, et sánguinem qui erat in altári, aspérsit super Áaron et vestiménta ejus, et super fílios illíus ac vestes eórum. b
-Leviticus Lev 3 8 31 Cumque sanctificásset eos in vestítu suo, præcépit eis, dicens: Cóquite carnes ante fores tabernáculi, et ibi comédite eas; panes quoque consecratiónis édite, qui pósiti sunt in canístro, sicut præcépit mihi Dóminus, dicens: Áaron et fílii ejus cómedent eos:
-Leviticus Lev 3 8 32 quidquid autem réliquum fúerit de carne et pánibus, ignis absúmet.
-Leviticus Lev 3 8 33 De óstio quoque tabernáculi non exíbitis septem diébus, usque ad diem quo complébitur tempus consecratiónis vestræ; septem enim diébus fínitur consecrátio:
-Leviticus Lev 3 8 34 sicut et impræsentiárum factum est, ut ritus sacrifícii complerétur.
-Leviticus Lev 3 8 35 Die ac nocte manébitis in tabernáculo observántes custódias Dómini, ne moriámini: sic enim mihi præcéptum est.
-Leviticus Lev 3 8 36 Fecerúntque Áaron et fílii ejus cuncta quæ locútus est Dóminus per manum Móysi. b
-Leviticus Lev 3 9 1 Facto autem octávo die, vocávit Móyses Áaron, et fílios ejus, ac majóres natu Israël, dixítque ad Áaron:
-Leviticus Lev 3 9 2 Tolle de arménto vítulum pro peccáto, et aríetem in holocáustum, utrúmque immaculátum, et offer illos coram Dómino.
-Leviticus Lev 3 9 3 Et ad fílios Israël loquéris: Tóllite hircum pro peccáto, et vítulum, atque agnum, annículos, et sine mácula in holocáustum,
-Leviticus Lev 3 9 4 bovem et aríetem pro pacíficis: et immoláte eos coram Dómino, in sacrifício singulórum símilam conspérsam óleo offeréntes: hódie enim Dóminus apparébit vobis.
-Leviticus Lev 3 9 5 Tulérunt ergo cuncta quæ jússerat Móyses ad óstium tabernáculi: ubi cum omnis multitúdo astáret,
-Leviticus Lev 3 9 6 ait Móyses: Iste est sermo, quem præcépit Dóminus: fácite, et apparébit vobis glória ejus.
-Leviticus Lev 3 9 7 Et dixit ad Áaron: Accéde ad altáre, et ímmola pro peccáto tuo: offer holocáustum, et deprecáre pro te et pro pópulo: cumque mactáveris hóstiam pópuli, ora pro eo, sicut præcépit Dóminus.
-Leviticus Lev 3 9 8 Statímque Áaron accédens ad altáre, immolávit vítulum pro peccáto suo: b
-Leviticus Lev 3 9 9 cujus sánguinem obtulérunt ei fílii sui: in quo tingens dígitum, tétigit córnua altáris, et fudit resíduum ad basim ejus.
-Leviticus Lev 3 9 10 Adipémque, et renúnculos, ac retículum jécoris, quæ sunt pro peccáto, adolévit super altáre, sicut præcéperat Dóminus Móysi:
-Leviticus Lev 3 9 11 carnes vero et pellem ejus extra castra combússit igni.
-Leviticus Lev 3 9 12 Immolávit et holocáusti víctimam: obtulerúntque ei fílii sui sánguinem ejus, quem fudit per altáris circúitum.
-Leviticus Lev 3 9 13 Ipsam étiam hóstiam in frusta concísam, cum cápite et membris síngulis obtulérunt; quæ ómnia super altáre cremávit igni,
-Leviticus Lev 3 9 14 lotis aqua prius intestínis et pédibus.
-Leviticus Lev 3 9 15 Et pro peccáto pópuli ófferens, mactávit hircum: expiatóque altári, b
-Leviticus Lev 3 9 16 fecit holocáustum,
-Leviticus Lev 3 9 17 addens in sacrifício libaménta, quæ páriter offerúntur, et ádolens ea super altáre, absque cæremóniis holocáusti matutíni.
-Leviticus Lev 3 9 18 Immolávit et bovem atque aríetem, hóstias pacíficas pópuli: obtulerúntque ei fílii sui sánguinem, quem fudit super altáre in circúitum.
-Leviticus Lev 3 9 19 Ádipem autem bovis, et caudam aríetis, renunculósque cum adípibus suis, et retículum jécoris,
-Leviticus Lev 3 9 20 posuérunt super péctora: cumque cremáti essent ádipes super altáre,
-Leviticus Lev 3 9 21 péctora eórum, et armos dextros separávit Áaron, élevans coram Dómino, sicut præcéperat Móyses.
-Leviticus Lev 3 9 22 Et exténdens manus ad pópulum, benedíxit ei. Sicque complétis hóstiis pro peccáto, et holocáustis, et pacíficis, descéndit.
-Leviticus Lev 3 9 23 Ingréssi autem Móyses et Áaron in tabernáculum testimónii, et deínceps egréssi, benedixérunt pópulo. Apparuítque glória Dómini omni multitúdini: b
-Leviticus Lev 3 9 24 et ecce egréssus ignis a Dómino, devorávit holocáustum, et ádipes qui erant super altáre. Quod cum vidíssent turbæ, laudavérunt Dóminum, ruéntes in fácies suas.
-Leviticus Lev 3 10 1 Arreptísque Nadab et Ábiu fílii Áaron thuríbulis, posuérunt ignem, et incénsum désuper, offeréntes coram Dómino ignem aliénum: quod eis præcéptum non erat.
-Leviticus Lev 3 10 2 Egressúsque ignis a Dómino, devorávit eos, et mórtui sunt coram Dómino.
-Leviticus Lev 3 10 3 Dixítque Móyses ad Áaron: Hoc est quod locútus est Dóminus: Sanctificábor in iis qui appropínquant mihi, et in conspéctu omnis pópuli glorificábor. Quod áudiens tácuit Áaron.
-Leviticus Lev 3 10 4 Vocátis autem Móyses Misaéle et Elísaphan fíliis Óziel, pátrui Áaron, ait ad eos: Ite, et tóllite fratres vestros de conspéctu sanctuárii, et asportáte extra castra.
-Leviticus Lev 3 10 5 Confestímque pergéntes, tulérunt eos sicut jacébant, vestítos líneis túnicis, et ejecérunt foras, ut sibi fúerat imperátum.
-Leviticus Lev 3 10 6 Locutúsque est Móyses ad Áaron, et ad Eleázar, et Íthamar, fílios ejus: Cápita vestra nolíte nudáre, et vestiménta nolíte scíndere, ne forte moriámini, et super omnem cœtum oriátur indignátio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incéndium quod Dóminus suscitávit:
-Leviticus Lev 3 10 7 vos autem non egrediémini fores tabernáculi, alióquin períbitis: óleum quippe sanctæ unctiónis est super vos. Qui fecérunt ómnia juxta præcéptum Móysi.
-Leviticus Lev 3 10 8 Dixit quoque Dóminus ad Áaron:
-Leviticus Lev 3 10 9 Vinum, et omne quod inebriáre potest, non bibétis tu et fílii tui, quando intrátis in tabernáculum testimónii, ne moriámini: quia præcéptum sempitérnum est in generatiónes vestras:
-Leviticus Lev 3 10 10 et ut habeátis sciéntiam discernéndi inter sanctum et profánum, inter pollútum et mundum;
-Leviticus Lev 3 10 11 doceatísque fílios Israël ómnia legítima mea quæ locútus est Dóminus ad eos per manum Móysi.
-Leviticus Lev 3 10 12 Locutúsque est Móyses ad Áaron, et ad Eleázar, et Íthamar, fílios ejus, qui erant resídui: Tóllite sacrifícium, quod remánsit de oblatióne Dómini, et comédite illud absque ferménto juxta altáre, quia Sanctum sanctórum est. b
-Leviticus Lev 3 10 13 Comedétis autem in loco sancto: quod datum est tibi et fíliis tuis de oblatiónibus Dómini, sicut præcéptum est mihi.
-Leviticus Lev 3 10 14 Pectúsculum quoque quod oblátum est, et armum qui separátus est, edétis in loco mundíssimo tu et fílii tui, et fíliæ tuæ tecum: tibi enim ac líberis tuis repósita sunt de hóstiis salutáribus filiórum Israël:
-Leviticus Lev 3 10 15 eo quod armum et pectus, et ádipes qui cremántur in altári, elevavérunt coram Dómino, et pertíneant ad te, et ad fílios tuos, lege perpétua, sicut præcépit Dóminus.
-Leviticus Lev 3 10 16 Inter hæc, hircum, qui oblátus fúerat pro peccáto, cum quǽreret Móyses, exústum réperit: iratúsque contra Eleázar et Íthamar fílios Áaron, qui remánserant, ait: b
-Leviticus Lev 3 10 17 Cur non comedístis hóstiam pro peccáto in loco sancto, quæ Sancta sanctórum est, et data vobis ut portétis iniquitátem multitúdinis, et rogétis pro ea in conspéctu Dómini,
-Leviticus Lev 3 10 18 præsértim cum de sánguine illíus non sit illátum intra sancta, et comédere debuéritis eam in Sanctuário, sicut præcéptum est mihi?
-Leviticus Lev 3 10 19 Respóndit Áaron: Obláta est hódie víctima pro peccáto, et holocáustum coram Dómino: mihi autem áccidit quod vides; quómodo pótui comédere eam, aut placére Dómino in cæremóniis mente lúgubri?
-Leviticus Lev 3 10 20 Quod cum audísset Móyses, recépit satisfactiónem.
-Leviticus Lev 3 11 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
-Leviticus Lev 3 11 2 Dícite fíliis Israël: Hæc sunt animália quæ comédere debétis de cunctis animántibus terræ:
-Leviticus Lev 3 11 3 omne quod habet divísam úngulam, et rúminat in pecóribus, comedétis.
-Leviticus Lev 3 11 4 Quidquid autem rúminat quidem, et habet úngulam, sed non dívidit eam, sicut camélus et cétera, non comedétis illud, et inter immúnda reputábitis.
-Leviticus Lev 3 11 5 Chœrogrýllus qui rúminat, ungulámque non dívidit, immúndus est.
-Leviticus Lev 3 11 6 Lepus quoque: nam et ipse rúminat, sed úngulam non dívidit.
-Leviticus Lev 3 11 7 Et sus: qui cum úngulam dívidat, non rúminat.
-Leviticus Lev 3 11 8 Horum cárnibus non vescémini, nec cadávera contingétis, quia immúnda sunt vobis.
-Leviticus Lev 3 11 9 Hæc sunt quæ gignúntur in aquis, et vesci lícitum est: omne quod habet pínnulas et squamas, tam in mari quam in flumínibus et stagnis, comedétis. b
-Leviticus Lev 3 11 10 Quidquid autem pínnulas et squamas non habet, eórum quæ in aquis movéntur et vivunt, abominábile vobis,
-Leviticus Lev 3 11 11 execrandúmque erit: carnes eórum non comedétis, et morticína vitábitis.
-Leviticus Lev 3 11 12 Cuncta quæ non habent pínnulas et squamas in aquis, pollúta erunt.
-Leviticus Lev 3 11 13 Hæc sunt quæ de ávibus comédere non debétis, et vitánda sunt vobis: áquilam, et gryphem, et haliǽetum, b
-Leviticus Lev 3 11 14 et milvum ac vúlturem juxta genus suum,
-Leviticus Lev 3 11 15 et omne corvíni géneris in similitúdinem suam,
-Leviticus Lev 3 11 16 struthiónem, et nóctuam, et larum, et accípitrem juxta genus suum:
-Leviticus Lev 3 11 17 bubónem, et mérgulum, et ibin,
-Leviticus Lev 3 11 18 et cygnum, et onocrótalum, et porphyriónem,
-Leviticus Lev 3 11 19 herodiónem, et charádrion juxta genus suum, úpupam quoque, et vespertiliónem.
-Leviticus Lev 3 11 20 Omne de volúcribus quod gráditur super quátuor pedes, abominábile erit vobis. b
-Leviticus Lev 3 11 21 Quidquid autem ámbulat quidem super quátuor pedes, sed habet longióra retro crura, per quæ salit super terram,
-Leviticus Lev 3 11 22 comédere debétis, ut est bruchus in génere suo, et áttacus atque ophiómachus, ac locústa, síngula juxta genus suum.
-Leviticus Lev 3 11 23 Quidquid autem ex volúcribus quátuor tantum habet pedes, execrábile erit vobis:
-Leviticus Lev 3 11 24 et quicúmque morticína eórum tetígerit, polluétur, et erit immúndus usque ad vésperum:
-Leviticus Lev 3 11 25 et si necésse fúerit ut portet quíppiam horum mórtuum, lavábit vestiménta sua, et immúndus erit usque ad occásum solis.
-Leviticus Lev 3 11 26 Omne ánimal quod habet quidem úngulam, sed non dívidit eam, nec rúminat, immúndum erit: et qui tetígerit illud, contaminábitur. b
-Leviticus Lev 3 11 27 Quod ámbulat super manus ex cunctis animántibus, quæ incédunt quadrupédia, immúndum erit: qui tetígerit morticína eórum, polluétur usque ad vésperum.
-Leviticus Lev 3 11 28 Et qui portáverit hujuscémodi cadávera, lavábit vestiménta sua, et immúndus erit usque ad vésperum: quia ómnia hæc immúnda sunt vobis.
-Leviticus Lev 3 11 29 Hæc quoque inter pollúta reputabúntur de his quæ movéntur in terra, mustéla et mus et crocodílus, síngula juxta genus suum, b
-Leviticus Lev 3 11 30 mýgale, et chamǽleon, et stéllio, et lacérta, et talpa.
-Leviticus Lev 3 11 31 Ómnia hæc immúnda sunt. Qui tetígerit morticína eórum, immúndus erit usque ad vésperum:
-Leviticus Lev 3 11 32 et super quod cecíderit quidquam de morticínis eórum, polluétur, tam vas lígneum et vestiméntum, quam pelles et cilícia: et in quocúmque fit opus, tingéntur aqua, et pollúta erunt usque ad vésperum, et sic póstea mundabúntur.
-Leviticus Lev 3 11 33 Vas autem fíctile, in quod horum quidquam intro cécidit, polluétur, et idcírco frangéndum est.
-Leviticus Lev 3 11 34 Omnis cibus, quem comedétis, si fusa fúerit super eum aqua, immúndus erit: et omne liquens quod bíbitur de univérso vase, immúndum erit.
-Leviticus Lev 3 11 35 Et quidquid de morticínis hujuscémodi cecíderit super illud, immúndum erit: sive clíbani, sive chytrópodes, destruéntur, et immúndi erunt.
-Leviticus Lev 3 11 36 Fontes vero et cistérnæ, et omnis aquárum congregátio munda erit. Qui morticínum eórum tetígerit, polluétur.
-Leviticus Lev 3 11 37 Si cecíderit super seméntem, non pólluet eam.
-Leviticus Lev 3 11 38 Si autem quíspiam aqua seméntem perfúderit, et póstea morticínis tacta fúerit, íllico polluétur.
-Leviticus Lev 3 11 39 Si mórtuum fúerit ánimal, quod licet vobis comédere, qui cadáver ejus tetígerit, immúndus erit usque ad vésperum: b
-Leviticus Lev 3 11 40 et qui coméderit ex eo quíppiam, sive portáverit, lavábit vestiménta sua, et immúndus erit usque ad vésperum.
-Leviticus Lev 3 11 41 Omne quod reptat super terram, abominábile erit, nec assumétur in cibum. b
-Leviticus Lev 3 11 42 Quidquid super pectus quádrupes gráditur, et multos habet pedes, sive per humum tráhitur, non comedétis, quia abominábile est.
-Leviticus Lev 3 11 43 Nolíte contamináre ánimas vestras, nec tangátis quidquam eórum, ne immúndi sitis.
-Leviticus Lev 3 11 44 Ego enim sum Dóminus Deus vester: sancti estóte, quia ego sanctus sum. Ne polluátis ánimas vestras in omni réptili quod movétur super terram.
-Leviticus Lev 3 11 45 Ego enim sum Dóminus, qui edúxi vos de terra Ægýpti, ut essem vobis in Deum. Sancti éritis, quia ego sanctus sum.
-Leviticus Lev 3 11 46 Ista est lex animántium ac vólucrum, et omnis ánimæ vivéntis, quæ movétur in aqua, et reptat in terra, b
-Leviticus Lev 3 11 47 ut differéntias novéritis mundi et immúndi, et sciátis quid comédere et quid respúere debeátis.
-Leviticus Lev 3 12 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Leviticus Lev 3 12 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Múlier, si suscépto sémine pepérerit másculum, immúnda erit septem diébus juxta dies separatiónis ménstruæ.
-Leviticus Lev 3 12 3 Et die octávo circumcidétur infántulus:
-Leviticus Lev 3 12 4 ipsa vero trigínta tribus diébus manébit in sánguine purificatiónis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingrediétur in sanctuárium, donec impleántur dies purificatiónis suæ.
-Leviticus Lev 3 12 5 Sin autem féminam pepérerit, immúnda erit duábus hebdomádibus juxta ritum fluxus ménstrui, et sexagínta sex diébus manébit in sánguine purificatiónis suæ.
-Leviticus Lev 3 12 6 Cumque expléti fúerint dies purificatiónis suæ, pro fílio sive pro fília, déferet agnum annículum in holocáustum, et pullum colúmbæ sive túrturem pro peccáto, ad óstium tabernáculi testimónii, et tradet sacerdóti,
-Leviticus Lev 3 12 7 qui ófferet illa coram Dómino, et orábit pro ea, et sic mundábitur a proflúvio sánguinis sui: ista est lex pariéntis másculum aut féminam.
-Leviticus Lev 3 12 8 Quod si non invénerit manus ejus, nec potúerit offérre agnum, sumet duos túrtures vel duos pullos columbárum, unum in holocáustum, et álterum pro peccáto: orabítque pro ea sacérdos, et sic mundábitur.
-Leviticus Lev 3 13 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, et Áaron, dicens:
-Leviticus Lev 3 13 2 Homo, in cujus cute et carne ortus fúerit divérsus color, sive pústula, aut quasi lucens quíppiam, id est, plaga lepræ, adducétur ad Áaron sacerdótem, vel ad unum quémlibet filiórum ejus.
-Leviticus Lev 3 13 3 Qui cum víderit lepram in cute, et pilos in album mutátos colórem, ipsámque spéciem lepræ humiliórem cute et carne réliqua: plaga lepræ est, et ad arbítrium ejus separábitur.
-Leviticus Lev 3 13 4 Sin autem lucens candor fúerit in cute, nec humílior carne réliqua, et pili colóris prístini, reclúdet eum sacérdos septem diébus:
-Leviticus Lev 3 13 5 et considerábit die séptimo: et si quidem lepra ultra non créverit, nec transíerit in cute prióres términos, rursum reclúdet eum septem diébus áliis.
-Leviticus Lev 3 13 6 Et die séptimo contemplábitur: si obscúrior fúerit lepra, et non créverit in cute, mundábit eum, quia scábies est: lavabítque homo vestiménta sua, et mundus erit.
-Leviticus Lev 3 13 7 Quod si postquam a sacerdóte visus est, et rédditus mundítiæ, íterum lepra créverit: adducétur ad eum,
-Leviticus Lev 3 13 8 et immundítiæ condemnábitur.
-Leviticus Lev 3 13 9 Plaga lepræ si fúerit in hómine, adducétur ad sacerdótem, b
-Leviticus Lev 3 13 10 et vidébit eum. Cumque color albus in cute fúerit, et capillórum mutáverit aspéctum, ipsa quoque caro viva apparúerit:
-Leviticus Lev 3 13 11 lepra vetustíssima judicábitur, atque inólita cuti. Contaminábit ítaque eum sacérdos, et non reclúdet, quia perspícuæ immundítiæ est.
-Leviticus Lev 3 13 12 Sin autem efflorúerit discúrrens lepra in cute, et operúerit omnem cutem a cápite usque ad pedes, quidquid sub aspéctum oculórum cadit,
-Leviticus Lev 3 13 13 considerábit eum sacérdos, et tenéri lepra mundíssima judicábit: eo quod omnis in candórem versa sit, et idcírco homo mundus erit.
-Leviticus Lev 3 13 14 Quando vero caro vivens in eo apparúerit,
-Leviticus Lev 3 13 15 tunc sacerdótis judício polluétur, et inter immúndos reputábitur: caro enim viva, si lepra aspérgitur, immúnda est.
-Leviticus Lev 3 13 16 Quod si rursum versa fúerit in albórem, et totum hóminem operúerit,
-Leviticus Lev 3 13 17 considerábit eum sacérdos, et mundum esse decérnet.
-Leviticus Lev 3 13 18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanátum, b
-Leviticus Lev 3 13 19 et in loco úlceris cicátrix alba apparúerit, sive subrúfa, adducétur homo ad sacerdótem.
-Leviticus Lev 3 13 20 Qui cum víderit locum lepræ humiliórem carne réliqua, et pilos versos in candórem, contaminábit eum: plaga enim lepræ orta est in úlcere.
-Leviticus Lev 3 13 21 Quod si pilus colóris est prístini, et cicátrix subobscúra, et vicína carne non est humílior, reclúdet eum septem diébus:
-Leviticus Lev 3 13 22 et si quidem créverit, adjudicábit eum lepræ;
-Leviticus Lev 3 13 23 sin autem stéterit in loco suo, úlceris est cicátrix, et homo mundus erit.
-Leviticus Lev 3 13 24 Caro autem et cutis, quam ignis exússerit, et sanáta albam sive rufam habúerit cicatrícem, b
-Leviticus Lev 3 13 25 considerábit eam sacérdos: et ecce versa est in albórem, et locus ejus réliqua cute est humílior, contaminábit eum, quia plaga lepræ in cicatríce orta est.
-Leviticus Lev 3 13 26 Quod si pilórum color non fúerit immutátus, nec humílior plaga carne réliqua, et ipsa lepræ spécies fúerit subobscúra, reclúdet eum septem diébus,
-Leviticus Lev 3 13 27 et die séptimo contemplábitur: si créverit in cute lepra, contaminábit eum.
-Leviticus Lev 3 13 28 Sin autem in loco suo candor stéterit non satis clarus, plaga combustiónis est, et idcírco mundábitur, quia cicátrix est combustúræ.
-Leviticus Lev 3 13 29 Vir, sive múlier, in cujus cápite vel barba germináverit lepra, vidébit eos sacérdos. b
-Leviticus Lev 3 13 30 Et si quidem humílior fúerit locus carne réliqua, et capíllus flavus, solitóque subtílior, contaminábit eos, quia lepra cápitis ac barbæ est.
-Leviticus Lev 3 13 31 Sin autem víderit locum máculæ æquálem vicínæ carni, et capíllum nigrum: reclúdet eum septem diébus,
-Leviticus Lev 3 13 32 et die séptimo intuébitur. Si non créverit mácula, et capíllus sui colóris est, et locus plagæ carni réliquæ æquális:
-Leviticus Lev 3 13 33 radétur homo absque loco máculæ, et includétur septem diébus áliis.
-Leviticus Lev 3 13 34 Si die séptimo visa fúerit stetísse plaga in loco suo, nec humílior carne réliqua, mundábit eum: lotísque véstibus suis, mundus erit.
-Leviticus Lev 3 13 35 Sin autem post emundatiónem rursus créverit mácula in cute,
-Leviticus Lev 3 13 36 non quæret ámplius utrum capíllus in flavum colórem sit immutátus, quia apérte immúndus est.
-Leviticus Lev 3 13 37 Porro si stéterit mácula, et capílli nigri fúerint, nóverit hóminem sanátum esse, et confidénter eum pronúntiet mundum.
-Leviticus Lev 3 13 38 Vir, sive múlier, in cujus cute candor apparúerit, b
-Leviticus Lev 3 13 39 intuébitur eos sacérdos. Si deprehénderit subobscúrum albórem lucére in cute, sciat non esse lepram, sed máculam colóris cándidi, et hóminem mundum.
-Leviticus Lev 3 13 40 Vir, de cujus cápite capílli fluunt, calvus et mundus est: b
-Leviticus Lev 3 13 41 et si a fronte cecíderint pili, recalváster et mundus est.
-Leviticus Lev 3 13 42 Sin autem in calvítio sive in recalvatióne albus vel rufus color fúerit exórtus,
-Leviticus Lev 3 13 43 et hoc sacérdos víderit, condemnábit eum haud dúbie lepræ, quæ orta est in calvítio.
-Leviticus Lev 3 13 44 Quicúmque ergo maculátus fúerit lepra, et separátus est ad arbítrium sacerdótis, b
-Leviticus Lev 3 13 45 habébit vestiménta dissúta, caput nudum, os veste contéctum, contaminátum ac sórdidum se clamábit.
-Leviticus Lev 3 13 46 Omni témpore quo leprósus est et immúndus, solus habitábit extra castra.
-Leviticus Lev 3 13 47 Vestis lánea sive línea, quæ lepram habúerit, b
-Leviticus Lev 3 13 48 in stámine atque subtégmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle conféctum est,
-Leviticus Lev 3 13 49 si alba vel rufa mácula fúerit infécta, lepra reputábitur, ostendetúrque sacerdóti:
-Leviticus Lev 3 13 50 qui considerátam reclúdet septem diébus:
-Leviticus Lev 3 13 51 et die séptimo rursus aspíciens, si deprehénderit crevísse, lepra persevérans est: pollútum judicábit vestiméntum, et omne in quo fúerit invénta:
-Leviticus Lev 3 13 52 et idcírco comburétur flammis.
-Leviticus Lev 3 13 53 Quod si eam víderit non crevísse,
-Leviticus Lev 3 13 54 præcípiet, et lavábunt id in quo lepra est, recludétque illud septem diébus áliis.
-Leviticus Lev 3 13 55 Et cum víderit fáciem quidem prístinam non revérsam, nec tamen crevísse lepram, immúndum judicábit, et igne combúret, eo quod infúsa sit in superfície vestiménti, vel per totum, lepra.
-Leviticus Lev 3 13 56 Sin autem obscúrior fúerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrúmpet eum, et a sólido dívidet.
-Leviticus Lev 3 13 57 Quod si ultra apparúerit in his locis, quæ prius immaculáta erant, lepra volátilis et vaga, debet igne combúri.
-Leviticus Lev 3 13 58 Si cessáverit, lavábit aqua ea, quæ pura sunt, secúndo, et munda erunt.
-Leviticus Lev 3 13 59 Ista est lex lepræ vestiménti lánei et línei, stáminis, atque subtégminis, omnísque supelléctilis pellíceæ, quómodo mundári débeat, vel contaminári.
-Leviticus Lev 3 14 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Leviticus Lev 3 14 2 Hic est ritus leprósi, quando mundándus est. Adducétur ad sacerdótem:
-Leviticus Lev 3 14 3 qui egréssus de castris, cum invénerit lepram esse mundátam,
-Leviticus Lev 3 14 4 præcípiet ei, qui purificátur, ut ófferat duos pásseres vivos pro se, quibus vesci lícitum est, et lignum cédrinum, vermiculúmque et hyssópum.
-Leviticus Lev 3 14 5 Et unum ex passéribus immolári jubébit in vase fíctili super aquas vivéntes:
-Leviticus Lev 3 14 6 álium autem vivum cum ligno cédrino, et cocco et hyssópo, tinget in sánguine pásseris immoláti,
-Leviticus Lev 3 14 7 quo aspérget illum, qui mundándus est, sépties, ut jure purgétur: et dimíttet pásserem vivum, ut in agrum ávolet.
-Leviticus Lev 3 14 8 Cumque láverit homo vestiménta sua, radet omnes pilos córporis, et lavábitur aqua: purificatúsque ingrediétur castra, ita dumtáxat ut máneat extra tabernáculum suum septem diébus.
-Leviticus Lev 3 14 9 Et die séptimo radet capíllos cápitis, barbámque et supercília, ac totíus córporis pilos. Et lotis rursum véstibus et córpore, b
-Leviticus Lev 3 14 10 die octávo assúmet duos agnos immaculátos, et ovem annículam absque mácula, et tres décimas símilæ in sacrifícium, quæ conspérsa sit óleo, et seórsum ólei sextárium.
-Leviticus Lev 3 14 11 Cumque sacérdos puríficans hóminem, statúerit eum, et hæc ómnia coram Dómino in óstio tabernáculi testimónii,
-Leviticus Lev 3 14 12 tollet agnum et ófferet eum pro delícto, oleíque sextárium: et oblátis ante Dóminum ómnibus,
-Leviticus Lev 3 14 13 immolábit agnum, ubi solet immolári hóstia pro peccáto, et holocáustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccáto, ita et pro delícto ad sacerdótem pértinet hóstia: Sancta sanctórum est.
-Leviticus Lev 3 14 14 Assuménsque sacérdos de sánguine hóstiæ, quæ immoláta est pro delícto, ponet super extrémum aurículæ dextræ ejus qui mundátur, et super póllices manus dextræ et pedis: b
-Leviticus Lev 3 14 15 et de ólei sextário mittet in manum suam sinístram,
-Leviticus Lev 3 14 16 tingétque dígitum dextrum in eo, et aspérget coram Dómino sépties.
-Leviticus Lev 3 14 17 Quod autem réliquum est ólei in læva manu, fundet super extrémum aurículæ dextræ ejus qui mundátur, et super póllices manus ac pedis dextri, et super sánguinem qui effúsus est pro delícto,
-Leviticus Lev 3 14 18 et super caput ejus.
-Leviticus Lev 3 14 19 Rogabítque pro eo coram Dómino, et fáciet sacrifícium pro peccáto: tunc immolábit holocáustum,
-Leviticus Lev 3 14 20 et ponet illud in altári cum libaméntis suis, et homo rite mundábitur.
-Leviticus Lev 3 14 21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus inveníre quæ dicta sunt pro delícto, assúmet agnum ad oblatiónem, ut roget pro eo sacérdos, decimámque partem símilæ conspérsæ óleo in sacrifícium, et ólei sextárium, b
-Leviticus Lev 3 14 22 duósque túrtures sive duos pullos colúmbæ, quorum unus sit pro peccáto, et alter in holocáustum:
-Leviticus Lev 3 14 23 offerétque ea die octávo purificatiónis suæ sacerdóti, ad óstium tabernáculi testimónii coram Dómino.
-Leviticus Lev 3 14 24 Qui suscípiens agnum pro delícto et sextárium ólei, levábit simul:
-Leviticus Lev 3 14 25 immolatóque agno, de sánguine ejus ponet super extrémum aurículæ dextræ illíus qui mundátur, et super póllices manus ejus ac pedis dextri:
-Leviticus Lev 3 14 26 ólei vero partem mittet in manum suam sinístram,
-Leviticus Lev 3 14 27 in quo tingens dígitum dextræ manus aspérget sépties coram Dómino:
-Leviticus Lev 3 14 28 tangétque extrémum dextræ aurículæ illíus qui mundátur, et póllices manus ac pedis dextri, in loco sánguinis qui effúsus est pro delícto:
-Leviticus Lev 3 14 29 réliquam autem partem ólei, quæ est in sinístra manu, mittet super caput purificáti, ut placet pro eo Dóminum:
-Leviticus Lev 3 14 30 et túrturem sive pullum colúmbæ ófferet,
-Leviticus Lev 3 14 31 unum pro delícto, et álterum in holocáustum cum libaméntis suis.
-Leviticus Lev 3 14 32 Hoc est sacrifícium leprósi, qui habére non potest ómnia in emundatiónem sui.
-Leviticus Lev 3 14 33 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens: b
-Leviticus Lev 3 14 34 Cum ingréssi fuéritis terram Chánaan, quam ego dabo vobis in possessiónem, si fúerit plaga lepræ in ǽdibus,
-Leviticus Lev 3 14 35 ibit cujus est domus, núntians sacerdóti, et dicet: Quasi plaga lepræ vidétur mihi esse in domo mea.
-Leviticus Lev 3 14 36 At ille præcípiet ut éfferant univérsa de domo, priúsquam ingrediátur eam, et vídeat utrum leprósa sit, ne immúnda fiant ómnia quæ in domo sunt. Intrabítque póstea ut consíderet lepram domus:
-Leviticus Lev 3 14 37 et cum víderit in pariétibus illíus quasi vallículas pallóre sive rubóre defórmes, et humilióres superfície réliqua,
-Leviticus Lev 3 14 38 egrediétur óstium domus, et statim claudet illam septem diébus.
-Leviticus Lev 3 14 39 Reversúsque die séptimo, considerábit eam: si invénerit crevísse lepram,
-Leviticus Lev 3 14 40 jubébit érui lápides in quibus lepra est, et prójici eos extra civitátem in locum immúndum:
-Leviticus Lev 3 14 41 domum autem ipsam radi intrínsecus per circúitum, et spargi púlverem rasúræ extra urbem in locum immúndum,
-Leviticus Lev 3 14 42 lapidésque álios repóni pro his qui abláti fúerint, et luto álio liníri domum.
-Leviticus Lev 3 14 43 Sin autem postquam éruti sunt lápides, et pulvis erásus, et ália terra lita, b
-Leviticus Lev 3 14 44 ingréssus sacérdos víderit revérsam lepram, et paríetes respérsos máculis, lepra est persevérans, et immúnda domus:
-Leviticus Lev 3 14 45 quam statim déstruent, et lápides ejus ac ligna, atque univérsum púlverem projícient extra óppidum in locum immúndum.
-Leviticus Lev 3 14 46 Qui intráverit domum quando clausa est, immúndus erit usque ad vésperum:
-Leviticus Lev 3 14 47 et qui dormíerit in ea, et coméderit quíppiam, lavábit vestiménta sua.
-Leviticus Lev 3 14 48 Quod si intróiens sacérdos víderit lepram non crevísse in domo, postquam dénuo lita fúerit, purificábit eam réddita sanitáte: b
-Leviticus Lev 3 14 49 et in purificatiónem ejus sumet duos pásseres, lignúmque cédrinum, et vermículum atque hyssópum:
-Leviticus Lev 3 14 50 et immoláto uno pássere in vase fíctili super aquas vivas,
-Leviticus Lev 3 14 51 tollet lignum cédrinum, et hyssópum, et coccum, et pásserem vivum, et tinget ómnia in sánguine pásseris immoláti, atque in aquis vivéntibus, et aspérget domum sépties,
-Leviticus Lev 3 14 52 purificabítque eam tam in sánguine pásseris quam in aquis vivéntibus, et in pássere vivo, lignóque cédrino et hyssópo atque vermículo.
-Leviticus Lev 3 14 53 Cumque dimíserit pásserem avoláre in agrum líbere, orábit pro domo, et jure mundábitur.
-Leviticus Lev 3 14 54 Ista est lex omnis lepræ et percussúræ, b
-Leviticus Lev 3 14 55 lepræ véstium et domórum,
-Leviticus Lev 3 14 56 cicatrícis et erumpéntium papulárum, lucéntis máculæ, et in várias spécies, colóribus immutátis,
-Leviticus Lev 3 14 57 ut possit sciri quo témpore mundum quid, vel immúndum sit.
-Leviticus Lev 3 15 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
-Leviticus Lev 3 15 2 Loquímini fíliis Israël, et dícite eis: Vir, qui pátitur fluxum séminis, immúndus erit.
-Leviticus Lev 3 15 3 Et tunc judicábitur huic vítio subjacére, cum per síngula moménta adhǽserit carni ejus, atque concréverit fœdus humor.
-Leviticus Lev 3 15 4 Omne stratum, in quo dormíerit, immúndum erit, et ubicúmque séderit.
-Leviticus Lev 3 15 5 Si quis hóminum tetígerit lectum ejus, lavábit vestiménta sua, et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
-Leviticus Lev 3 15 6 Si séderit ubi ille séderat, et ipse lavábit vestiménta sua: et lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
-Leviticus Lev 3 15 7 Qui tetígerit carnem ejus, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
-Leviticus Lev 3 15 8 Si salívam hujuscémodi homo jécerit super eum qui mundus est, lavábit vestiménta sua: et lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
-Leviticus Lev 3 15 9 Sagma, super quo séderit, immúndum erit:
-Leviticus Lev 3 15 10 et quidquid sub eo fúerit, qui fluxum séminis pátitur, pollútum erit usque ad vésperum. Qui portáverit horum áliquid, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
-Leviticus Lev 3 15 11 Omnis, quem tetígerit qui talis est, non lotis ante mánibus, lavábit vestiménta sua, et lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
-Leviticus Lev 3 15 12 Vas fíctile quod tetígerit confringétur: vas autem lígneum lavábitur aqua.
-Leviticus Lev 3 15 13 Si sanátus fúerit qui hujuscémodi sústinet passiónem, numerábit septem dies post emundatiónem sui, et lotis véstibus et toto córpore in aquis vivéntibus, erit mundus. b
-Leviticus Lev 3 15 14 Die autem octávo sumet duos túrtures, aut duos pullos colúmbæ, et véniet in conspéctum Dómini ad óstium tabernáculi testimónii, dabítque eos sacerdóti:
-Leviticus Lev 3 15 15 qui fáciet unum pro peccáto et álterum in holocáustum: rogabítque pro eo coram Dómino, ut emundétur a fluxi séminis sui.
-Leviticus Lev 3 15 16 Vir de quo egréditur semen cóitus, lavábit aqua omne corpus suum: et immúndus erit usque ad vésperum. b
-Leviticus Lev 3 15 17 Vestem et pellem, quam habúerit, lavábit aqua, et immúnda erit usque ad vésperum.
-Leviticus Lev 3 15 18 Múlier, cum qua coíerit, lavábitur aqua, et immúnda erit usque ad vésperum.
-Leviticus Lev 3 15 19 Múlier, quæ redeúnte mense pátitur fluxum sánguinis, septem diébus separábitur. b
-Leviticus Lev 3 15 20 Omnis qui tetígerit eam, immúndus erit usque ad vésperum:
-Leviticus Lev 3 15 21 et in quo dormíerit vel séderit diébus separatiónis suæ, polluétur.
-Leviticus Lev 3 15 22 Qui tetígerit lectum ejus, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
-Leviticus Lev 3 15 23 Omne vas, super quo illa séderit, quisquis attígerit, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, pollútus erit usque ad vésperum.
-Leviticus Lev 3 15 24 Si coíerit cum ea vir témpore sánguinis menstruális, immúndus erit septem diébus: et omne stratum, in quo dormíerit, polluétur.
-Leviticus Lev 3 15 25 Múlier, quæ pátitur multis diébus fluxum sánguinis non in témpore menstruáli, vel quæ post ménstruum sánguinem flúere non cessat, quámdiu súbjacet huic passióni, immúnda erit quasi sit in témpore ménstruo. b
-Leviticus Lev 3 15 26 Omne stratum, in quo dormíerit, et vas in quo séderit, pollútum erit.
-Leviticus Lev 3 15 27 Quicúmque tetígerit ea, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperam.
-Leviticus Lev 3 15 28 Si stéterit sanguis, et flúere cessáverit, numerábit septem dies purificatiónis suæ:
-Leviticus Lev 3 15 29 et die octávo ófferet pro se sacerdóti duos túrtures, aut duos pullos columbárum, ad óstium tabernáculi testimónii:
-Leviticus Lev 3 15 30 qui unum fáciet pro peccáto, et álterum in holocáustum, rogabítque pro ea coram Dómino, et pro fluxu immundítiæ ejus.
-Leviticus Lev 3 15 31 Docébitis ergo fílios Israël ut cáveant immundítiam, et non moriántur in sórdibus suis, cum pollúerint tabernáculum meum quod est inter eos. b
-Leviticus Lev 3 15 32 Ista est lex ejus, qui pátitur fluxum séminis, et qui pollúitur cóitu,
-Leviticus Lev 3 15 33 et quæ ménstruis tempóribus separátur, vel quæ jugi fluit sánguine, et hóminis qui dormíerit cum ea.
-Leviticus Lev 3 16 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen post mortem duórum filiórum Áaron, quando offeréntes ignem aliénum interfécti sunt:
-Leviticus Lev 3 16 2 et præcépit ei, dicens: Lóquere ad Áaron fratrem tuum, ne omni témpore ingrediátur sanctuárium, quod est intra velum coram propitiatório quo tégitur arca, ut non moriátur (quia in nube apparébo super oráculum),
-Leviticus Lev 3 16 3 nisi hæc ante fécerit: vítulum pro peccáto ófferet, et aríetem in holocáustum.
-Leviticus Lev 3 16 4 Túnica línea vestiétur, feminálibus líneis verénda celábit: accingétur zona línea, cídarim líneam impónet cápiti: hæc enim vestiménta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fúerit, induétur.
-Leviticus Lev 3 16 5 Suscipiétque ab univérsa multitúdine filiórum Israël duos hircos pro peccáto, et unum aríetem in holocáustum.
-Leviticus Lev 3 16 6 Cumque obtúlerit vítulum, et oráverit pro se et pro domo sua, b
-Leviticus Lev 3 16 7 duos hircos stare fáciet coram Dómino in óstio tabernáculi testimónii:
-Leviticus Lev 3 16 8 mitténsque super utrúmque sortem, unam Dómino, álteram capro emissário:
-Leviticus Lev 3 16 9 cujus exíerit sors Dómino, ófferet illum pro peccáto:
-Leviticus Lev 3 16 10 cujus autem in caprum emissárium, státuet eum vivum coram Dómino, ut fundat preces super eo, et emíttat eum in solitúdinem.
-Leviticus Lev 3 16 11 His rite celebrátis, ófferet vítulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolábit eum: b
-Leviticus Lev 3 16 12 assumptóque thuríbulo, quod de prunis altáris impléverit, et háuriens manu compósitum thymiáma in incénsum, ultra velum intrábit in sancta:
-Leviticus Lev 3 16 13 ut, pósitis super ignem aromátibus, nébula eórum et vapor opériat oráculum quod est supra testimónium, et non moriátur.
-Leviticus Lev 3 16 14 Tollet quoque de sánguine vítuli, et aspérget dígito sépties contra propitiatórium ad oriéntem.
-Leviticus Lev 3 16 15 Cumque mactáverit hircum pro peccáto pópuli, ínferet sánguinem ejus intra velum, sicut præcéptum est de sánguine vítuli, ut aspérgat e regióne oráculi,
-Leviticus Lev 3 16 16 et éxpiet sanctuárium ab immundítiis filiórum Israël, et a prævaricatiónibus eórum, cunctísque peccátis. Juxta hunc ritum fáciet tabernáculo testimónii, quod fixum est inter eos, in médio sórdium habitatiónis eórum.
-Leviticus Lev 3 16 17 Nullus hóminum sit in tabernáculo, quando póntifex sanctuárium ingréditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro univérso cœtu Israël, donec egrediátur. b
-Leviticus Lev 3 16 18 Cum autem exíerit ad altáre quod coram Dómino est, oret pro se, et sumptum sánguinem vítuli atque hirci fundat super córnua ejus per gyrum:
-Leviticus Lev 3 16 19 aspergénsque dígito sépties, éxpiet, et sanctíficet illud ab immundítiis filiórum Israël.
-Leviticus Lev 3 16 20 Postquam emundáverit sanctuárium, et tabernáculum, et altáre, tunc ófferat hircum vivéntem: b
-Leviticus Lev 3 16 21 et pósita utráque manu super caput ejus, confiteátur omnes iniquitátes filiórum Israël, et univérsa delícta atque peccáta eórum: quæ ímprecans cápiti ejus, emíttet illum per hóminem parátum, in desértum.
-Leviticus Lev 3 16 22 Cumque portáverit hircus omnes iniquitátes eórum in terram solitáriam, et dimíssus fúerit in desérto, b
-Leviticus Lev 3 16 23 revertétur Áaron in tabernáculum testimónii, et depósitis véstibus, quibus prius indútus erat, cum intráret sanctuárium, relictísque ibi,
-Leviticus Lev 3 16 24 lavábit carnem suam in loco sancto, induetúrque véstibus suis. Et postquam egréssus obtúlerit holocáustum suum, ac plebis, rogábit tam pro se quam pro pópulo:
-Leviticus Lev 3 16 25 et ádipem, qui oblátus est pro peccátis, adolébit super altáre.
-Leviticus Lev 3 16 26 Ille vero, qui dimíserit caprum emissárium, lavábit vestiménta sua, et corpus aqua, et sic ingrediétur in castra.
-Leviticus Lev 3 16 27 Vítulum autem, et hircum, qui pro peccáto fúerant immoláti, et quorum sanguis illátus est in sanctuárium, ut expiátio complerétur, asportábunt foras castra, et combúrent igni tam pelles quam carnes eórum, ac fimum:
-Leviticus Lev 3 16 28 et quicúmque combússerit ea, lavábit vestiménta sua et carnem aqua, et sic ingrediétur in castra.
-Leviticus Lev 3 16 29 Erítque vobis hoc legítimum sempitérnum: mense séptimo, décima die mensis, affligétis ánimas vestras, nullúmque opus faciétis, sive indígena, sive ádvena qui peregrinátur inter vos. b
-Leviticus Lev 3 16 30 In hac die expiátio erit vestri, atque mundátio ab ómnibus peccátis vestris: coram Dómino mundabímini.
-Leviticus Lev 3 16 31 Sábbatum enim requietiónis est, et affligétis ánimas vestras religióne perpétua.
-Leviticus Lev 3 16 32 Expiábit autem sacérdos, qui unctus fúerit, et cujus manus initiátæ sunt ut sacerdótio fungátur pro patre suo: induetúrque stola línea et véstibus sanctis,
-Leviticus Lev 3 16 33 et expiábit sanctuárium et tabernáculum testimónii atque altáre, sacerdótes quoque et univérsum pópulum.
-Leviticus Lev 3 16 34a Erítque vobis hoc legítimum sempitérnum, ut orétis pro fíliis Israël, et pro cunctis peccátis eórum semel in anno.
-Leviticus Lev 3 16 34b Fecit ígitur sicut præcéperat Dóminus Móysi.
-Leviticus Lev 3 17 1 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Leviticus Lev 3 17 2 Lóquere Áaron et fíliis ejus, et cunctis fíliis Israël, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandávit Dóminus, dicens:
-Leviticus Lev 3 17 3 Homo quílibet de domo Israël, si occíderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra,
-Leviticus Lev 3 17 4 et non obtúlerit ad óstium tabernáculi oblatiónem Dómino, sánguinis reus erit: quasi si sánguinem fúderit, sic períbit de médio pópuli sui.
-Leviticus Lev 3 17 5 Ídeo sacerdóti offérre debent fílii Israël hóstias suas, quas occídent in agro, ut sanctificéntur Dómino ante óstium tabernáculi testimónii, et ímmolent eas hóstias pacíficas Dómino.
-Leviticus Lev 3 17 6 Fundétque sacérdos sánguinem super altáre Dómini ad óstium tabernáculi testimónii, et adolébit ádipem in odórem suavitátis Dómino:
-Leviticus Lev 3 17 7 et nequáquam ultra immolábunt hóstias suas dæmónibus, cum quibus fornicáti sunt. Legítimum sempitérnum erit illis et pósteris eórum.
-Leviticus Lev 3 17 8 Et ad ipsos dices: Homo de domo Israël, et de ádvenis qui peregrinántur apud vos, qui obtúlerit holocáustum sive víctimam,
-Leviticus Lev 3 17 9 et ad óstium tabernáculi testimónii non addúxerit eam, ut offerátur Dómino, interíbit de pópulo suo.
-Leviticus Lev 3 17 10 Homo quílibet de domo Israël et de ádvenis qui peregrinántur inter eos, si coméderit sánguinem, obfirmábo fáciem meam contra ánimam illíus, et dispérdam eam de pópulo suo, b
-Leviticus Lev 3 17 11 quia ánima carnis in sánguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altáre in eo expiétis pro animábus vestris, et sanguis pro ánimæ piáculo sit.
-Leviticus Lev 3 17 12 Idcírco dixi fíliis Israël: Omnis ánima ex vobis non cómedet sánguinem, nec ex ádvenis qui peregrinántur apud vos.
-Leviticus Lev 3 17 13 Homo quicúmque de fíliis Israël, et de ádvenis qui peregrinántur apud vos, si venatióne atque aucúpio céperit feram, vel avem, quibus vesci lícitum est, fundat sánguinem ejus, et opériat illum terra.
-Leviticus Lev 3 17 14 Ánima enim omnis carnis in sánguine est: unde dixi fíliis Israël: Sánguinem univérsæ carnis non comedétis, quia ánima carnis in sánguine est: et quicúmque coméderit illum, interíbit.
-Leviticus Lev 3 17 15 Ánima, quæ coméderit morticínum, vel captum a béstia, tam de indígenis, quam de ádvenis, lavábit vestiménta sua et semetípsum aqua, et contaminátus erit usque ad vésperum: et hoc órdine mundus fiet.
-Leviticus Lev 3 17 16 Quod si non láverit vestiménta sua et corpus, portábit iniquitátem suam.
-Leviticus Lev 3 18 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Leviticus Lev 3 18 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Ego Dóminus Deus vester:
-Leviticus Lev 3 18 3 juxta consuetúdinem terræ Ægýpti, in qua habitástis, non faciétis: et juxta morem regiónis Chánaan, ad quam ego introductúrus sum vos, non agétis, nec in legítimis eórum ambulábitis.
-Leviticus Lev 3 18 4 Faciétis judícia mea, et præcépta mea servábitis, et ambulábitis in eis. Ego Dóminus Deus vester.
-Leviticus Lev 3 18 5 Custodíte leges meas atque judícia, quæ fáciens homo, vivet in eis. Ego Dóminus.
-Leviticus Lev 3 18 6 Omnis homo ad próximam sánguinis sui non accédet, ut revélet turpitúdinem ejus. Ego Dóminus.
-Leviticus Lev 3 18 7 Turpitúdinem patris tui et turpitúdinem matris tuæ non discoopéries: mater tua est: non revelábis turpitúdinem ejus. b
-Leviticus Lev 3 18 8 Turpitúdinem uxóris patris tui non discoopéries: turpitúdo enim patris tui est.
-Leviticus Lev 3 18 9 Turpitúdinem soróris tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris génita est, non revelábis.
-Leviticus Lev 3 18 10 Turpitúdinem fíliæ fílii tui vel neptis ex fília non revelábis: quia turpitúdo tua est.
-Leviticus Lev 3 18 11 Turpitúdinem fíliæ uxóris patris tui, quam péperit patri tuo, et est soror tua, non revelábis.
-Leviticus Lev 3 18 12 Turpitúdinem soróris patris tui non discoopéries: quia caro est patris tui.
-Leviticus Lev 3 18 13 Turpitúdinem soróris matris tuæ non revelábis, eo quod caro sit matris tuæ.
-Leviticus Lev 3 18 14 Turpitúdinem pátrui tui non revelábis, nec accédes ad uxórem ejus, quæ tibi affinitáte conjúngitur.
-Leviticus Lev 3 18 15 Turpitúdinem nurus tuæ non revelábis, quia uxor fílii tui est: nec discoopéries ignomíniam ejus.
-Leviticus Lev 3 18 16 Turpitúdinem uxóris fratris tui non revelábis: quia turpitúdo fratris tui est.
-Leviticus Lev 3 18 17 Turpitúdinem uxóris tuæ et fíliæ ejus non revelábis. Fíliam fílii ejus, et fíliam fíliæ illíus non sumes, ut revéles ignomíniam ejus: quia caro illíus sunt, et talis cóitus incéstus est.
-Leviticus Lev 3 18 18 Sorórem uxóris tuæ in pellicátum illíus non accípies, nec revelábis turpitúdinem ejus adhuc illa vivénte.
-Leviticus Lev 3 18 19 Ad mulíerem quæ pátitur ménstrua non accédes, nec revelábis fœditátem ejus.
-Leviticus Lev 3 18 20 Cum uxóre próximi tui non coíbis, nec séminis commistióne maculáberis.
-Leviticus Lev 3 18 21 De sémine tuo non dabis ut consecrétur idólo Moloch, nec póllues nomen Dei tui. Ego Dóminus. b
-Leviticus Lev 3 18 22 Cum másculo non commisceáris cóitu femíneo, quia abominátio est.
-Leviticus Lev 3 18 23 Cum omni pécore non coíbis, nec maculáberis cum eo. Múlier non succúmbet juménto, nec miscébitur ei, quia scelus est.
-Leviticus Lev 3 18 24 Nec polluámini in ómnibus his quibus contaminátæ sunt univérsæ gentes, quas ego ejíciam ante conspéctum vestrum, b
-Leviticus Lev 3 18 25 et quibus pollúta est terra: cujus ego scélera visitábo, ut évomat habitatóres suos.
-Leviticus Lev 3 18 26 Custodíte legítima mea atque judícia, et non faciátis ex ómnibus abominatiónibus istis, tam indígena quam colónus qui peregrinántur apud vos.
-Leviticus Lev 3 18 27 Omnes enim execratiónes istas fecérunt áccolæ terræ qui fuérunt ante vos, et polluérunt eam.
-Leviticus Lev 3 18 28 Cavéte ergo ne et vos simíliter évomat, cum pária fecéritis, sicut evómuit gentem, quæ fuit ante vos.
-Leviticus Lev 3 18 29 Omnis ánima, quæ fécerit de abominatiónibus his quíppiam, períbit de médio pópuli sui.
-Leviticus Lev 3 18 30 Custodíte mandáta mea. Nolíte fácere quæ fecérunt hi qui fuérunt ante vos, et ne polluámini in eis. Ego Dóminus Deus vester.
-Leviticus Lev 3 19 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Leviticus Lev 3 19 2 Lóquere ad omnem cœtum filiórum Israël, et dices ad eos: Sancti estóte, quia ego sanctus sum, Dóminus Deus vester.
-Leviticus Lev 3 19 3 Unusquísque patrem suum, et matrem suam tímeat. Sábbata mea custodíte. Ego Dóminus Deus vester.
-Leviticus Lev 3 19 4 Nolíte convérti ad idóla, nec deos conflátiles faciátis vobis. Ego Dóminus Deus vester.
-Leviticus Lev 3 19 5 Si immolavéritis hóstiam pacificórum Dómino, ut sit placábilis, b
-Leviticus Lev 3 19 6 eo die quo fúerit immoláta, comedétis eam, et die áltero: quidquid autem resíduum fúerit in diem tértium, igne comburétis.
-Leviticus Lev 3 19 7 Si quis post bíduum coméderit ex ea, profánus erit, et impietátis reus:
-Leviticus Lev 3 19 8 portabítque iniquitátem suam, quia sanctum Dómini pólluit, et períbit ánima illa de pópulo suo.
-Leviticus Lev 3 19 9 Cumque messúeris ségetes terræ tuæ, non tondébis usque ad solum superfíciem terræ, nec remanéntes spicas cólliges, b
-Leviticus Lev 3 19 10 neque in vínea tua racémos et grana decidéntia congregábis: sed paupéribus et peregrínis carpénda dimíttes. Ego Dóminus Deus vester.
-Leviticus Lev 3 19 11 Non faciétis furtum. Non mentiémini, nec decípiet unusquísque próximum suum. b
-Leviticus Lev 3 19 12 Non perjurábis in nómine meo, nec póllues nomen Dei tui. Ego Dóminus.
-Leviticus Lev 3 19 13 Non fácies calúmniam próximo tuo nec vi ópprimes eum. Non morábitur opus mercenárii tui apud te usque mane.
-Leviticus Lev 3 19 14 Non maledíces surdo, nec coram cæco pones offendículum: sed timébis Dóminum Deum tuum, quia ego sum Dóminus.
-Leviticus Lev 3 19 15 Non fácies quod iníquum est, nec injúste judicábis. Non consíderes persónam páuperis, nec honóres vultum poténtis. Juste júdica próximo tuo.
-Leviticus Lev 3 19 16 Non eris criminátor, nec susúrro in pópulo. Non stabis contra sánguinem próximi tui. Ego Dóminus.
-Leviticus Lev 3 19 17 Non óderis fratrem tuum in corde tuo, sed públice árgue eum, ne hábeas super illo peccátum.
-Leviticus Lev 3 19 18 Non quæras ultiónem, nec memor eris injúriæ cívium tuórum. Díliges amícum tuum sicut teípsum. Ego Dóminus.
-Leviticus Lev 3 19 19 Leges meas custodíte. Juméntum tuum non fácies coíre cum altérius géneris animántibus. Agrum tuum non seres divérso sémine. Veste, quæ ex duóbus texta est, non induéris. b
-Leviticus Lev 3 19 20 Homo, si dormíerit cum mulíere cóitu séminis, quæ sit ancílla étiam núbilis, et tamen prétio non redémpta, nec libertáte donáta: vapulábunt ambo, et non moriéntur, quia non fuit líbera. b
-Leviticus Lev 3 19 21 Pro delícto autem suo ófferet Dómino ad óstium tabernáculi testimónii aríetem:
-Leviticus Lev 3 19 22 orabítque pro eo sacérdos, et pro peccáto ejus coram Dómino, et repropitiábitur ei, dimittetúrque peccátum.
-Leviticus Lev 3 19 23 Quando ingréssi fuéritis terram, et plantavéritis in ea ligna pomífera, auferétis præpútia eórum: poma, quæ gérminant, immúnda erunt vobis, nec edétis ex eis. b
-Leviticus Lev 3 19 24 Quarto autem anno omnis fructus eórum sanctificábitur, laudábilis Dómino.
-Leviticus Lev 3 19 25 Quinto autem anno comedétis fructus, congregántes poma, quæ proférunt. Ego Dóminus Deus vester.
-Leviticus Lev 3 19 26a Non comedétis cum sánguine.
-Leviticus Lev 3 19 26b Non augurabímini, nec observábitis sómnia.
-Leviticus Lev 3 19 27 Neque in rotúndum attondébitis comam, nec radétis barbam.
-Leviticus Lev 3 19 28 Et super mórtuo non incidétis carnem vestram, neque figúras áliquas aut stígmata faciétis vobis. Ego Dóminus.
-Leviticus Lev 3 19 29 Ne prostítuas fíliam tuam, ne contaminétur terra et impleátur piáculo.
-Leviticus Lev 3 19 30 Sábbata mea custodíte, et sanctuárium meum metúite. Ego Dóminus.
-Leviticus Lev 3 19 31 Non declinétis ad magos, nec ab aríolis áliquid sciscitémini, ut polluámini per eos. Ego Dóminus Deus vester.
-Leviticus Lev 3 19 32 Coram cano cápite consúrge, et honóra persónam senis: et time Dóminum Deum tuum. Ego sum Dóminus. b
-Leviticus Lev 3 19 33 Si habitáverit ádvena in terra vestra, et morátus fúerit inter vos, non exprobrétis ei:
-Leviticus Lev 3 19 34 sed sit inter vos quasi indígena, et diligétis eum quasi vosmetípsos: fuístis enim et vos ádvenæ in terra Ægýpti. Ego Dóminus Deus vester.
-Leviticus Lev 3 19 35 Nolíte fácere iníquum áliquid in judício, in régula, in póndere, in mensúra.
-Leviticus Lev 3 19 36 Statéra justa, et æqua sint póndera, justus módius, æquusque sextárius. Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti.
-Leviticus Lev 3 19 37 Custodíte ómnia præcépta mea, et univérsa judícia, et fácite ea. Ego Dóminus. b
-Leviticus Lev 3 20 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Leviticus Lev 3 20 2 Hæc loquéris fíliis Israël: Homo de fíliis Israël, et de ádvenis qui hábitant in Israël, si quis déderit de sémine suo idólo Moloch, morte moriátur: pópulus terræ lapidábit eum.
-Leviticus Lev 3 20 3 Et ego ponam fáciem meam contra illum: succidámque eum de médio pópuli sui, eo quod déderit de sémine suo Moloch, et contamináverit sanctuárium meum, ac pollúerit nomen sanctum meum.
-Leviticus Lev 3 20 4 Quod si négligens pópulus terræ, et quasi parvipéndens impérium meum, dimíserit hóminem qui dedit de sémine suo Moloch, nec volúerit eum occídere:
-Leviticus Lev 3 20 5 ponam fáciem meam super hóminem illum, et super cognatiónem ejus, succidámque et ipsum, et omnes qui consensérunt ei ut fornicaréntur cum Moloch, de médio pópuli sui.
-Leviticus Lev 3 20 6 Ánima, quæ declináverit ad magos et aríolos, et fornicáta fúerit cum eis, ponam fáciem meam contra eam, et interfíciam illam de médio pópuli sui.
-Leviticus Lev 3 20 7 Sanctificámini et estóte sancti, quia ego sum Dóminus Deus vester.
-Leviticus Lev 3 20 8 Custodíte præcépta mea, et fácite ea: ego Dóminus qui sanctífico vos.
-Leviticus Lev 3 20 9 Qui maledíxerit patri suo, aut matri, morte moriátur: patri matríque maledíxit: sanguis ejus sit super eum. b
-Leviticus Lev 3 20 10 Si mœchátus quis fúerit cum uxóre altérius, et adultérium perpetráverit cum cónjuge próximi sui, morte moriántur et mœchus et adúltera. b
-Leviticus Lev 3 20 11 Qui dormíerit cum novérca sua, et reveláverit ignomíniam patris sui, morte moriántur ambo: sanguis eórum sit super eos.
-Leviticus Lev 3 20 12 Si quis dormíerit cum nuru sua, utérque moriátur, quia scelus operáti sunt: sanguis eórum sit super eos.
-Leviticus Lev 3 20 13 Qui dormíerit cum másculo cóitu femíneo, utérque operátus est nefas: morte moriántur: sit sanguis eórum super eos.
-Leviticus Lev 3 20 14 Qui supra uxórem fíliam, dúxerit matrem ejus, scelus operátus est: vivus ardébit cum eis, nec permanébit tantum nefas in médio vestri.
-Leviticus Lev 3 20 15 Qui cum juménto et pécore coíerit, morte moriátur: pecus quoque occídite.
-Leviticus Lev 3 20 16 Múlier, quæ succubúerit cuílibet juménto, simul interficiétur cum eo: sanguis eórum sit super eos.
-Leviticus Lev 3 20 17 Qui accéperit sorórem suam fíliam patris sui, vel fíliam matris suæ, et víderit turpitúdinem ejus, illáque conspéxerit fratris ignomíniam, nefáriam rem operáti sunt: occidéntur in conspéctu pópuli sui, eo quod turpitúdinem suam mútuo reveláverint, et portábunt iniquitátem suam.
-Leviticus Lev 3 20 18 Qui coíerit cum mulíere in fluxu ménstruo, et reveláverit turpitúdinem ejus, ipsáque aperúerit fontem sánguinis sui, interficiéntur ambo de médio pópuli sui.
-Leviticus Lev 3 20 19 Turpitúdinem matérteræ et ámitæ tuæ non discoopéries: qui hoc fécerit, ignomíniam carnis suæ nudávit; portábunt ambo iniquitátem suam. b
-Leviticus Lev 3 20 20 Qui coíerit cum uxóre pátrui vel avúnculi sui, et reveláverit ignomíniam cognatiónis suæ, portábunt ambo peccátum suum: absque líberis moriéntur.
-Leviticus Lev 3 20 21 Qui dúxerit uxórem fratris sui, rem facit illícitam: turpitúdinem fratris sui revelávit: absque líberis erunt.
-Leviticus Lev 3 20 22 Custodíte leges meas, atque judícia, et fácite ea: ne et vos évomat terra quam intratúri estis et habitatúri. b
-Leviticus Lev 3 20 23 Nolíte ambuláre in legítimis natiónum, quas ego expulsúrus sum ante vos. Ómnia enim hæc fecérunt, et abominátus sum eas.
-Leviticus Lev 3 20 24 Vobis autem loquor. Possidéte terram eórum, quam dabo vobis in hæreditátem, terram fluéntem lacte et melle. Ego Dóminus Deus vester, qui separávi vos a céteris pópulis.
-Leviticus Lev 3 20 25 Separáte ergo et vos juméntum mundum ab immúndo, et avem mundam ab immúnda: ne polluátis ánimas vestras in pécore, et ávibus, et cunctis quæ movéntur in terra, et quæ vobis osténdi esse pollúta.
-Leviticus Lev 3 20 26 Éritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dóminus, et separávi vos a céteris pópulis, ut essétis mei.
-Leviticus Lev 3 20 27 Vir, sive múlier, in quibus pythónicus, vel divinatiónis fúerit spíritus, morte moriántur: lapídibus óbruent eos: sanguis eórum sit super illos. b
-Leviticus Lev 3 21 1 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Lóquere ad sacerdótes fílios Áaron, et dices ad eos: Ne contaminétur sacérdos in mórtibus cívium suórum,
-Leviticus Lev 3 21 2 nisi tantum in consanguíneis, ac propínquis, id est, super patre et matre, et fílio, et fília, fratre quoque,
-Leviticus Lev 3 21 3 et soróre vírgine quæ non est nupta viro:
-Leviticus Lev 3 21 4 sed nec in príncipe pópuli sui contaminábitur.
-Leviticus Lev 3 21 5 Non radent caput, nec barbam, neque in cárnibus suis fácient incisúras. b
-Leviticus Lev 3 21 6 Sancti erunt Deo suo, et non pólluent nomen ejus: incénsum enim Dómini, et panes Dei sui ófferunt, et ídeo sancti erunt.
-Leviticus Lev 3 21 7 Scortum et vile prostíbulum non ducent uxórem, nec eam quæ repudiáta est a maríto: quia consecráti sunt Deo suo,
-Leviticus Lev 3 21 8 et panes propositiónis ófferunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dóminus qui sanctífico eos.
-Leviticus Lev 3 21 9 Sacerdótis fília si deprehénsa fúerit in stupro, et violáverit nomen patris sui, flammis exurétur.
-Leviticus Lev 3 21 10 Póntifex, id est, sacérdos máximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctiónis óleum, et cujus manus in sacerdótio consecrátæ sunt, vestitúsque est sanctis véstibus, caput suum non discoopériet, vestiménta non scindet: b
-Leviticus Lev 3 21 11 et ad omnem mórtuum non ingrediétur omníno: super patre quoque suo et matre non contaminábitur.
-Leviticus Lev 3 21 12 Nec egrediétur de sanctis, ne pólluat sanctuárium Dómini, quia óleum sanctæ unctiónis Dei sui super eum est. Ego Dóminus.
-Leviticus Lev 3 21 13 Vírginem ducet uxórem:
-Leviticus Lev 3 21 14 víduam autem et repudiátam, et sórdidam, atque meretrícem non accípiet, sed puéllam de pópulo suo:
-Leviticus Lev 3 21 15 ne commísceat stirpem géneris sui vulgo gentis suæ: quia ego Dóminus, qui sanctífico eum.
-Leviticus Lev 3 21 16 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Leviticus Lev 3 21 17 Lóquere ad Áaron: Homo de sémine tuo per famílias qui habúerit máculam, non ófferet panes Deo suo,
-Leviticus Lev 3 21 18 nec accédet ad ministérium ejus: si cæcus fúerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,
-Leviticus Lev 3 21 19 si fracto pede, si manu,
-Leviticus Lev 3 21 20 si gibbus, si lippus, si albúginem habens in óculo, si jugem scábiem, si impetíginem in córpore, vel herniósus.
-Leviticus Lev 3 21 21 Omnis qui habúerit máculam de sémine Áaron sacerdótis, non accédet offérre hóstias Dómino, nec panes Deo suo:
-Leviticus Lev 3 21 22 vescétur tamen pánibus qui offerúntur in sanctuário,
-Leviticus Lev 3 21 23 ita dumtáxat, ut intra velum non ingrediátur, nec accédat ad altáre, quia máculam habet, et contamináre non debet sanctuárium meum. Ego Dóminus qui sanctífico eos.
-Leviticus Lev 3 21 24 Locútus est ergo Móyses ad Áaron, et ad fílios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fúerant sibi imperáta. b
-Leviticus Lev 3 22 1 Locútus quoque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Leviticus Lev 3 22 2 Lóquere ad Áaron et ad fílios ejus, ut cáveant ab his quæ consecráta sunt filiórum Israël, et non contáminent nomen sanctificatórum mihi, quæ ipsi ófferunt. Ego Dóminus.
-Leviticus Lev 3 22 3 Dic ad eos, et ad pósteros eórum: Omnis homo qui accésserit de stirpe vestra ad ea quæ consecráta sunt, et quæ obtulérunt fílii Israël Dómino, in quo est immundítia, períbit coram Dómino. Ego sum Dóminus.
-Leviticus Lev 3 22 4 Homo de sémine Áaron, qui fúerit leprósus, aut pátiens fluxum séminis, non vescétur de his quæ sanctificáta sunt mihi, donec sanétur. Qui tetígerit immúndum super mórtuo, et ex quo egréditur semen quasi cóitus,
-Leviticus Lev 3 22 5 et qui tangit réptile, et quódlibet immúndum cujus tactus est sórdidus,
-Leviticus Lev 3 22 6 immúndus erit usque ad vésperum, et non vescétur his quæ sanctificáta sunt: sed cum láverit carnem suam aqua,
-Leviticus Lev 3 22 7 et occubúerit sol, tunc mundátus vescétur de sanctificátis, quia cibus illíus est.
-Leviticus Lev 3 22 8 Morticínum et captum a béstia non cómedent, nec polluéntur in eis. Ego sum Dóminus.
-Leviticus Lev 3 22 9 Custódiant præcépta mea, ut non subjáceant peccáto, et moriántur in sanctuário, cum pollúerint illud. Ego Dóminus qui sanctífico eos.
-Leviticus Lev 3 22 10 Omnis alienígena non cómedet de sanctificátis; inquilínus sacerdótis et mercenárius non vescéntur ex eis. b
-Leviticus Lev 3 22 11 Quem autem sacérdos émerit, et qui vernáculus domus ejus fúerit, his cómedent ex eis.
-Leviticus Lev 3 22 12 Si fília sacerdótis cuílibet ex pópulo nupta fúerit, de his quæ sanctificáta sunt, et de primítiis non vescétur.
-Leviticus Lev 3 22 13 Sin autem vídua, vel repudiáta, et absque líberis revérsa fúerit ad domum patris sui: sicut puélla consuéverat, alétur cibis patris sui. Omnis alienígena comedéndi ex eis non habet potestátem.
-Leviticus Lev 3 22 14 Qui coméderit de sanctificátis per ignorántiam, addet quintam partem cum eo quod comédit, et dabit sacerdóti in sanctuárium.
-Leviticus Lev 3 22 15 Nec contaminábunt sanctificáta filiórum Israël, quæ ófferunt Dómino:
-Leviticus Lev 3 22 16 ne forte sustíneant iniquitátem delícti sui, cum sanctificáta coméderint. Ego Dóminus qui sanctífico eos.
-Leviticus Lev 3 22 17 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Leviticus Lev 3 22 18 Lóquere ad Áaron et fílios ejus, et ad omnes fílios Israël, dicésque ad eos: Homo de domo Israël, et de ádvenis qui hábitant apud vos, qui obtúlerit oblatiónem suam, vel vota solvens, vel sponte ófferens, quidquid illud obtúlerit in holocáustum Dómini,
-Leviticus Lev 3 22 19 ut offerátur per vos, másculus immaculátus erit ex bobus, et óvibus, et ex capris:
-Leviticus Lev 3 22 20 si máculam habúerit, non offerétis, neque erit acceptábile.
-Leviticus Lev 3 22 21 Homo qui obtúlerit víctimam pacificórum Dómino, vel vota solvens, vel sponte ófferens, tam de bobus quam de óvibus, immaculátum ófferet ut acceptábile sit: omnis mácula non erit in eo.
-Leviticus Lev 3 22 22 Si cæcum fúerit, si fractum, si cicatrícem habens, si pápulas, aut scábiem, aut impetíginem: non offerétis ea Dómino, nec adolébitis ex eis super altáre Dómini.
-Leviticus Lev 3 22 23 Bovem et ovem, aure et cauda amputátis, voluntárie offérre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
-Leviticus Lev 3 22 24 Omne ánimal, quod vel contrítis, vel tusis, vel sectis ablatísque testículis est, non offerétis Dómino, et in terra vestra hoc omníno ne faciátis.
-Leviticus Lev 3 22 25 De manu alienígenæ non offerétis panes Deo vestro, et quidquid áliud dare volúerit, quia corrúpta, et maculáta sunt ómnia: non suscipiétis ea.
-Leviticus Lev 3 22 26 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Leviticus Lev 3 22 27 Bos, ovis et capra, cum génita fúerint, septem diébus erunt sub úbere matris suæ: die autem octávo, et deínceps, offérri póterunt Dómino.
-Leviticus Lev 3 22 28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabúntur una die cum fœ́tibus suis.
-Leviticus Lev 3 22 29 Si immolavéritis hóstiam pro gratiárum actióne Dómino, ut possit esse placábilis,
-Leviticus Lev 3 22 30 eódem die comedétis eam: non remanébit quidquam in mane altérius diéi. Ego Dóminus.
-Leviticus Lev 3 22 31 Custodíte mandáta mea, et fácite ea. Ego Dóminus.
-Leviticus Lev 3 22 32 Ne polluátis nomen meum sanctum, ut sanctíficer in médio filiórum Israël. Ego Dóminus qui sanctífico vos,
-Leviticus Lev 3 22 33 et edúxi de terra Ægýpti, ut essem vobis in Deum. Ego Dóminus.
-Leviticus Lev 3 23 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Leviticus Lev 3 23 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Hæ sunt fériæ Dómini, quas vocábitis sanctas.
-Leviticus Lev 3 23 3 Sex diébus faciétis opus: dies séptimus, quia sábbati réquies est, vocábitur sanctus: omne opus non faciétis in eo: sábbatum Dómini est in cunctis habitatiónibus vestris.
-Leviticus Lev 3 23 4 Hæ sunt ergo fériæ Dómini sanctæ, quas celebráre debétis tempóribus suis.
-Leviticus Lev 3 23 5 Mense primo, quartadécima die mensis ad vésperum, Phase Dómini est: b
-Leviticus Lev 3 23 6 et quintadécima die mensis hujus, solémnitas azymórum Dómini est. Septem diébus ázyma comedétis.
-Leviticus Lev 3 23 7 Dies primus erit vobis celebérrimus, sanctúsque: omne opus servíle non faciétis in eo,
-Leviticus Lev 3 23 8 sed offerétis sacrifícium in igne Dómino septem diébus. Dies autem séptimus erit celébrior et sánctior: nullúmque servíle opus faciétis in eo.
-Leviticus Lev 3 23 9 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Leviticus Lev 3 23 10 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram, quam ego dabo vobis, et messuéritis ségetem, ferétis manípulos spicárum, primítias messis vestræ, ad sacerdótem:
-Leviticus Lev 3 23 11 qui elevábit fascículum coram Dómino, ut acceptábile sit pro vobis, áltero die sábbati, et sanctificábit illum.
-Leviticus Lev 3 23 12 Atque in eódem die quo manípulus consecrátur, cædétur agnus immaculátus annículus in holocáustum Dómini.
-Leviticus Lev 3 23 13 Et libaménta offeréntur cum eo, duæ décimæ símilæ conspérsæ óleo in incénsum Dómini, odorémque suavíssimum: liba quoque vini, quarta pars hin.
-Leviticus Lev 3 23 14 Panem, et poléntam, et pultes non comedétis ex ségete, usque ad diem qua offerétis ex ea Deo vestro. Præcéptum est sempitérnum in generatiónibus, cunctísque habitáculis vestris.
-Leviticus Lev 3 23 15 Numerábitis ergo ab áltero die sábbati, in quo obtulístis manípulum primitiárum, septem hebdómadas plenas, b
-Leviticus Lev 3 23 16 usque ad álteram diem expletiónis hebdómadæ séptimæ, id est, quinquagínta dies: et sic offerétis sacrifícium novum Dómino
-Leviticus Lev 3 23 17 ex ómnibus habitáculis vestris, panes primitiárum duos de duábus décimis símilæ fermentátæ, quos coquétis in primítias Dómini.
-Leviticus Lev 3 23 18 Offeretísque cum pánibus septem agnos immaculátos annículos, et vítulum de arménto unum, et aríetes duos, et erunt in holocáustum cum libaméntis suis, in odórem suavíssimum Dómini.
-Leviticus Lev 3 23 19 Faciétis et hircum pro peccáto, duósque agnos annículos hóstias pacificórum.
-Leviticus Lev 3 23 20 Cumque eleváverit eos sacérdos cum pánibus primitiárum coram Dómino, cedent in usum ejus.
-Leviticus Lev 3 23 21 Et vocábitis hunc diem celebérrimum, atque sanctíssimum: omne opus servíle non faciétis in eo. Legítimum sempitérnum erit in cunctis habitáculis, et generatiónibus vestris.
-Leviticus Lev 3 23 22 Postquam autem messuéritis ségetem terræ vestræ, nec secábitis eam usque ad solum, nec remanéntes spicas colligétis: sed paupéribus et peregrínis dimittétis eas. Ego sum Dóminus Deus vester.
-Leviticus Lev 3 23 23 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Leviticus Lev 3 23 24 Lóquere fíliis Israël: Mense séptimo, prima die mensis, erit vobis sábbatum, memoriále, clangéntibus tubis, et vocábitur sanctum:
-Leviticus Lev 3 23 25 omne opus servíle non faciétis in eo, et offerétis holocáustum Dómino.
-Leviticus Lev 3 23 26 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Leviticus Lev 3 23 27 Décimo die mensis hujus séptimi, dies expiatiónum erit celebérrimus, et vocábitur sanctus: affligetísque ánimas vestras in eo, et offerétis holocáustum Dómino.
-Leviticus Lev 3 23 28 Omne opus servíle non faciétis in témpore diéi hujus: quia dies propitiatiónis est, ut propitiétur vobis Dóminus Deus vester.
-Leviticus Lev 3 23 29 Omnis ánima, quæ afflícta non fúerit die hac, períbit de pópulis suis:
-Leviticus Lev 3 23 30 et quæ óperis quíppiam fécerit, delébo eam de pópulo suo.
-Leviticus Lev 3 23 31 Nihil ergo óperis faciétis in eo: legítimum sempitérnum erit vobis in cunctis generatiónibus, et habitatiónibus vestris.
-Leviticus Lev 3 23 32 Sábbatum requietiónis est, et affligétis ánimas vestras die nono mensis: a véspera usque ad vésperam celebrábitis sábbata vestra.
-Leviticus Lev 3 23 33 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Leviticus Lev 3 23 34 Lóquere fíliis Israël: A quintodécimo die mensis hujus séptimi, erunt fériæ tabernaculórum septem diébus Dómino.
-Leviticus Lev 3 23 35 Dies primus vocábitur celebérrimus atque sanctíssimus: omne opus servíle non faciétis in eo.
-Leviticus Lev 3 23 36 Et septem diébus offerétis holocáusta Dómino. Dies quoque octávus erit celebérrimus, atque sanctíssimus, et offerétis holocáustum Dómino: est enim cœtus atque colléctæ: omne opus servíle non faciétis in eo.
-Leviticus Lev 3 23 37 Hæ sunt fériæ Dómini, quas vocábitis celebérrimas atque sanctíssimas, offeretísque in eis oblatiónes Dómino, holocáusta et libaménta juxta ritum uniuscujúsque diéi: b
-Leviticus Lev 3 23 38 excéptis sábbatis Dómini, donísque vestris, et quæ offerétis ex voto, vel quæ sponte tribuétis Dómino.
-Leviticus Lev 3 23 39 A quintodécimo ergo die mensis séptimi, quando congregavéritis omnes fructus terræ vestræ, celebrábitis férias Dómini septem diébus: die primo et die octávo erit sábbatum, id est, réquies. b
-Leviticus Lev 3 23 40 Sumetísque vobis die primo fructus árboris pulchérrimæ, spatulásque palmárum, et ramos ligni densárum fróndium, et sálices de torrénte, et lætabímini coram Dómino Deo vestro.
-Leviticus Lev 3 23 41 Celebrabitísque solemnitátem ejus septem diébus per annum: legítimum sempitérnum erit in generatiónibus vestris. Mense séptimo festa celebrábitis,
-Leviticus Lev 3 23 42 et habitábitis in umbráculis septem diébus: omnis, qui de génere est Israël, manébit in tabernáculis,
-Leviticus Lev 3 23 43 ut discant pósteri vestri quod in tabernáculis habitáre fécerim fílios Israël, cum edúcerem eos de terra Ægýpti. Ego Dóminus Deus vester.
-Leviticus Lev 3 23 44 Locutúsque est Móyses super solemnitátibus Dómini ad fílios Israël. b
-Leviticus Lev 3 24 1 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Leviticus Lev 3 24 2 Prǽcipe fíliis Israël, ut áfferant tibi óleum de olívis puríssimum, ac lúcidum, ad concinnándas lucérnas júgiter,
-Leviticus Lev 3 24 3 extra velum testimónii in tabernáculo fœ́deris. Ponétque eas Áaron a véspere usque ad mane coram Dómino, cultu ritúque perpétuo in generatiónibus vestris.
-Leviticus Lev 3 24 4 Super candelábrum mundíssimum ponéntur semper in conspéctu Dómini.
-Leviticus Lev 3 24 5 Accípies quoque símilam, et coques ex ea duódecim panes, qui sínguli habébunt duas décimas: b
-Leviticus Lev 3 24 6 quorum senos altrínsecus super mensam puríssimam coram Dómino státues:
-Leviticus Lev 3 24 7 et pones super eos thus lucidíssimum, ut sit panis in moniméntum oblatiónis Dómini.
-Leviticus Lev 3 24 8 Per síngula sábbata mutabúntur coram Dómino suscépti a fíliis Israël fœ́dere sempitérno:
-Leviticus Lev 3 24 9 erúntque Áaron et filiórum ejus, ut cómedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctórum est de sacrifíciis Dómini jure perpétuo.
-Leviticus Lev 3 24 10 Ecce autem egréssus fílius mulíeris Israëlítidis, quem pepérerat de viro ægýptio inter fílios Israël, jurgátus est in castris cum viro Israëlíta. b
-Leviticus Lev 3 24 11 Cumque blasphemásset nomen, et maledixísset ei, addúctus est ad Móysen. (Vocabátur autem mater ejus Salúmith, fília Dabri de tribu Dan.)
-Leviticus Lev 3 24 12 Miserúntque eum in cárcerem, donec nossent quid jubéret Dóminus.
-Leviticus Lev 3 24 13 Qui locútus est ad Móysen, b
-Leviticus Lev 3 24 14 dicens: Educ blasphémum extra castra, et ponant omnes qui audiérunt, manus suas super caput ejus, et lápidet eum pópulus univérsus.
-Leviticus Lev 3 24 15 Et ad fílios Israël loquéris: Homo, qui maledíxerit Deo suo, portábit peccátum suum;
-Leviticus Lev 3 24 16 et qui blasphemáverit nomen Dómini, morte moriátur: lapídibus ópprimet eum omnis multitúdo, sive ille civis, sive peregrínus fúerit. Qui blasphemáverit nomen Dómini, morte moriátur.
-Leviticus Lev 3 24 17 Qui percússerit, et occíderit hóminem, morte moriátur.
-Leviticus Lev 3 24 18 Qui percússerit ánimal, reddet vicárium, id est, ánimam pro ánima.
-Leviticus Lev 3 24 19 Qui irrogáverit máculam cuílibet cívium suórum, sicut fecit, sic fiet ei:
-Leviticus Lev 3 24 20 fractúram pro fractúra, óculum pro óculo, dentem pro dente restítuet: qualem inflíxerit máculam, talem sustinére cogétur.
-Leviticus Lev 3 24 21 Qui percússerit juméntum, reddet áliud. Qui percússerit hóminem, puniétur.
-Leviticus Lev 3 24 22 Æquum judícium sit inter vos, sive peregrínus, sive civis peccáverit: quia ego sum Dóminus Deus vester.
-Leviticus Lev 3 24 23 Locutúsque est Móyses ad fílios Israël: et eduxérunt eum, qui blasphemáverat, extra castra, ac lapídibus oppressérunt. Fecerúntque fílii Israël sicut præcéperat Dóminus Móysi. b
-Leviticus Lev 3 25 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen in monte Sínai, dicens:
-Leviticus Lev 3 25 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Quando ingréssi fuéritis terram quam ego dabo vobis, sabbatízes sábbatum Dómino.
-Leviticus Lev 3 25 3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putábis víneam tuam, colligésque fructus ejus:
-Leviticus Lev 3 25 4 séptimo autem anno sábbatum erit terræ, requietiónis Dómini: agrum non seres, et víneam non putábis.
-Leviticus Lev 3 25 5 Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiárum tuárum non cólliges quasi vindémiam: annus enim requietiónis terræ est:
-Leviticus Lev 3 25 6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancíllæ et mercenário tuo, et ádvenæ qui peregrinántur apud te:
-Leviticus Lev 3 25 7 juméntis tuis et pecóribus, ómnia quæ nascúntur præbébunt cibum.
-Leviticus Lev 3 25 8 Numerábis quoque tibi septem hebdómadas annórum, id est, sépties septem, quæ simul fáciunt annos quadragínta novem: b
-Leviticus Lev 3 25 9 et clanges búccina mense séptimo, décima die mensis, propitiatiónis témpore, in univérsa terra vestra.
-Leviticus Lev 3 25 10 Sanctificabísque annum quinquagésimum, et vocábis remissiónem cunctis habitatóribus terræ tuæ: ipse est enim jubilǽus. Revertétur homo ad possessiónem suam, et unusquísque rédiet ad famíliam prístinam:
-Leviticus Lev 3 25 11 quia jubilǽus est, et quinquagésimus annus. Non serétis neque metétis sponte in agro nascéntia, et primítias vindémiæ non colligétis,
-Leviticus Lev 3 25 12 ob sanctificatiónem jubilǽi: sed statim obláta comedétis.
-Leviticus Lev 3 25 13 Anno jubilǽi, rédient omnes ad possessiónes suas. b
-Leviticus Lev 3 25 14 Quando vendes quíppiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contrístes fratrem tuum, sed juxta númerum annórum jubilǽi emes ab eo,
-Leviticus Lev 3 25 15 et juxta supputatiónem frugum vendet tibi.
-Leviticus Lev 3 25 16 Quanto plures anni remánserint post jubilǽum, tanto crescet et prétium: et quanto minus témporis numeráveris, tanto minóris et émptio constábit: tempus enim frugum vendet tibi.
-Leviticus Lev 3 25 17 Nolíte afflígere contribúles vestros, sed tímeat unusquísque Deum suum, quia ego Dóminus Deus vester.
-Leviticus Lev 3 25 18 Fácite præcépta mea, et judícia custodíte, et impléte ea: ut habitáre possítis in terra absque ullo pavóre, b
-Leviticus Lev 3 25 19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescámini usque ad saturitátem, nullíus ímpetum formidántes.
-Leviticus Lev 3 25 20 Quod si dixéritis: Quid comedémus anno séptimo, si non sevérimus, neque collegérimus fruges nostras?
-Leviticus Lev 3 25 21 dabo benedictiónem meam vobis anno sexto, et fáciet fructus trium annórum:
-Leviticus Lev 3 25 22 seretísque anno octávo, et comedétis véteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascántur, edétis vétera.
-Leviticus Lev 3 25 23 Terra quoque non vendétur in perpétuum, quia mea est, et vos ádvenæ et colóni mei estis: b
-Leviticus Lev 3 25 24 unde cuncta régio possessiónis vestræ sub redemptiónis conditióne vendétur.
-Leviticus Lev 3 25 25 Si attenuátus frater tuus vendíderit possessiúnculam suam, et volúerit propínquus ejus, potest redímere quod ille vendíderat.
-Leviticus Lev 3 25 26 Sin autem non habúerit próximum, et ipse prétium ad rediméndum potúerit inveníre,
-Leviticus Lev 3 25 27 computabúntur fructus ex eo témpore quo véndidit: et quod réliquum est, reddet emptóri, sicque recípiet possessiónem suam.
-Leviticus Lev 3 25 28 Quod si non invénerit manus ejus ut reddat prétium, habébit emptor quod émerat, usque ad annum jubilǽum. In ipso enim omnis vendítio redíbit ad dóminum et ad possessórem prístinum.
-Leviticus Lev 3 25 29 Qui vendíderit domum intra urbis muros, habébit licéntiam rediméndi, donec unus impleátur annus. b
-Leviticus Lev 3 25 30 Si non redémerit, et anni círculus fúerit evolútus, emptor possidébit eam, et pósteri ejus in perpétuum, et rédimi non póterit, étiam in jubilǽo.
-Leviticus Lev 3 25 31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrórum jure vendétur: si ante redémpta non fúerit, in jubilǽo revertétur ad dóminum.
-Leviticus Lev 3 25 32 Ædes Levitárum quæ in úrbibus sunt, semper possunt rédimi:
-Leviticus Lev 3 25 33 si redémptæ non fúerint, in jubilǽo reverténtur ad dóminos, quia domus úrbium Levitárum pro possessiónibus sunt inter fílios Israël.
-Leviticus Lev 3 25 34 Suburbána autem eórum non véneant, quia posséssio sempitérna est.
-Leviticus Lev 3 25 35 Si attenuátus fúerit frater tuus, et infírmus manu, et suscéperis eum quasi ádvenam et peregrínum, et víxerit tecum, b
-Leviticus Lev 3 25 36 ne accípias usúras ab eo, nec ámplius quam dedísti: time Deum tuum, ut vívere possit frater tuus apud te.
-Leviticus Lev 3 25 37 Pecúniam tuam non dabis ei ad usúram, et frugum superabundántiam non éxiges.
-Leviticus Lev 3 25 38 Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti, ut darem vobis terram Chánaan, et essem vester Deus.
-Leviticus Lev 3 25 39 Si paupertáte compúlsus vendíderit se tibi frater tuus, non eum ópprimes servitúte famulórum, b
-Leviticus Lev 3 25 40 sed quasi mercenárius et colónus erit: usque ad annum jubilǽum operábitur apud te,
-Leviticus Lev 3 25 41 et póstea egrediétur cum líberis suis, et revertétur ad cognatiónem, ad possessiónem patrum suórum.
-Leviticus Lev 3 25 42 Mei enim servi sunt, et ego edúxi eos de terra Ægýpti: non véneant conditióne servórum:
-Leviticus Lev 3 25 43 ne afflígas eum per poténtiam, sed metúito Deum tuum.
-Leviticus Lev 3 25 44 Servus et ancílla sint vobis de natiónibus quæ in circúitu vestro sunt:
-Leviticus Lev 3 25 45 et de ádvenis qui peregrinántur apud vos, vel qui ex his nati fúerint in terra vestra, hos habébitis fámulos:
-Leviticus Lev 3 25 46 et hæreditário jure transmittétis ad pósteros, ac possidébitis in ætérnum: fratres autem vestros fílios Israël ne opprimátis per poténtiam.
-Leviticus Lev 3 25 47 Si invalúerit apud vos manus ádvenæ atque peregríni, et attenuátus frater tuus vendíderit se ei, aut cuíquam de stirpe ejus: b
-Leviticus Lev 3 25 48 post venditiónem potest rédimi. Qui volúerit ex frátribus suis, rédimet eum,
-Leviticus Lev 3 25 49 et pátruus, et patruélis, et consanguíneus, et affínis. Sin autem et ipse potúerit, rédimet se,
-Leviticus Lev 3 25 50 supputátis dumtáxat annis a témpore venditiónis suæ usque ad annum jubilǽum: et pecúnia, qua vénditus fúerat, juxta annórum númerum, et ratiónem mercenárii supputáta.
-Leviticus Lev 3 25 51 Si plures fúerint anni qui rémanent usque ad jubilǽum, secúndum hos reddet et prétium:
-Leviticus Lev 3 25 52 si pauci, ponet ratiónem cum eo juxta annórum númerum, et reddet emptóri quod réliquum est annórum,
-Leviticus Lev 3 25 53 quibus ante servívit mercédibus imputátis: non afflíget eum violénter in conspéctu tuo.
-Leviticus Lev 3 25 54 Quod si per hæc rédimi non potúerit, anno jubilǽo egrediétur cum líberis suis.
-Leviticus Lev 3 25 55 Mei enim sunt servi fílii Israël, quos edúxi de terra Ægýpti.
-Leviticus Lev 3 26 1 Ego Dóminus Deus vester: non faciétis vobis idólum, et scúlptile, nec títulos erigétis, nec insígnem lápidem ponétis in terra vestra, ut adorétis eum. Ego enim sum Dóminus Deus vester.
-Leviticus Lev 3 26 2 Custodíte sábbata mea, et pavéte ad sanctuárium meum. Ego Dóminus.
-Leviticus Lev 3 26 3 Si in præcéptis meis ambulavéritis, et mandáta mea custodiéritis, et fecéritis ea, dabo vobis plúvias tempóribus suis,
-Leviticus Lev 3 26 4 et terra gignet germen suum, et pomis árbores replebúntur.
-Leviticus Lev 3 26 5 Apprehéndet méssium tritúra vindémiam, et vindémia occupábit seméntem: et comedétis panem vestrum in saturitáte, et absque pavóre habitábitis in terra vestra.
-Leviticus Lev 3 26 6 Dabo pacem in fínibus vestris: dormiétis, et non erit qui extérreat. Áuferam malas béstias, et gládius non transíbit términos vestros.
-Leviticus Lev 3 26 7 Persequémini inimícos vestros, et córruent coram vobis.
-Leviticus Lev 3 26 8 Persequéntur quinque de vestris centum aliénos, et centum de vobis decem míllia: cadent inimíci vestri gládio in conspéctu vestro.
-Leviticus Lev 3 26 9 Respíciam vos, et créscere fáciam: multiplicabímini, et firmábo pactum meum vobíscum.
-Leviticus Lev 3 26 10 Comedétis vetustíssima véterum, et vétera novis superveniéntibus projiciétis.
-Leviticus Lev 3 26 11 Ponam tabernáculum meum in médio vestri, et non abjíciet vos ánima mea.
-Leviticus Lev 3 26 12 Ambulábo inter vos, et ero Deus vester, vosque éritis pópulus meus.
-Leviticus Lev 3 26 13 Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægyptiórum, ne servirétis eis: et qui confrégi caténas cervícum vestrárum, ut incederétis erécti.
-Leviticus Lev 3 26 14 Quod si non audiéritis me, nec fecéritis ómnia mandáta mea, b
-Leviticus Lev 3 26 15 si sprevéritis leges meas, et judícia mea contempséritis, ut non faciátis ea quæ a me constitúta sunt, et ad írritum perducátis pactum meum:
-Leviticus Lev 3 26 16 ego quoque hæc fáciam vobis: visitábo vos velóciter in egestáte, et ardóre, qui confíciat óculos vestros, et consúmat ánimas vestras. Frustra serétis seméntem, quæ ab hóstibus devorábitur.
-Leviticus Lev 3 26 17 Ponam fáciem meam contra vos, et corruétis coram hóstibus vestris, et subjiciémini his qui odérunt vos: fugiétis, némine persequénte.
-Leviticus Lev 3 26 18 Sin autem nec sic obediéritis mihi, addam correptiónes vestras séptuplum propter peccáta vestra, b
-Leviticus Lev 3 26 19 et cónteram supérbiam durítiæ vestræ. Dabóque vobis cælum désuper sicut ferrum, et terram ænéam.
-Leviticus Lev 3 26 20 Consumétur incássum labor vester, non próferet terra germen, nec árbores poma præbébunt.
-Leviticus Lev 3 26 21 Si ambulavéritis ex advérso mihi, nec voluéritis audíre me, addam plagas vestras in séptuplum propter peccáta vestra:
-Leviticus Lev 3 26 22 immittámque in vos béstias agri, quæ consúmant vos, et pécora vestra, et ad paucitátem cuncta rédigant, desertǽque fiant viæ vestræ.
-Leviticus Lev 3 26 23 Quod si nec sic voluéritis recípere disciplínam, sed ambulavéritis ex advérso mihi:
-Leviticus Lev 3 26 24 ego quoque contra vos advérsus incédam, et percútiam vos sépties propter peccáta vestra,
-Leviticus Lev 3 26 25 inducámque super vos gládium ultórem fœ́deris mei. Cumque confugéritis in urbes, mittam pestiléntiam in médio vestri, et tradémini in mánibus hóstium,
-Leviticus Lev 3 26 26 postquam confrégero báculum panis vestri: ita ut decem mulíeres in uno clíbano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedétis, et non saturabímini.
-Leviticus Lev 3 26 27 Sin autem nec per hæc audiéritis me, sed ambulavéritis contra me: b
-Leviticus Lev 3 26 28 et ego incédam advérsus vos in furóre contrário, et corrípiam vos septem plagis propter peccáta vestra:
-Leviticus Lev 3 26 29 ita ut comedátis carnes filiórum vestrórum et filiárum vestrárum.
-Leviticus Lev 3 26 30 Déstruam excélsa vestra, et simulácra confríngam. Cadétis inter ruínas idolórum vestrórum, et abominábitur vos ánima mea,
-Leviticus Lev 3 26 31 in tantum ut urbes vestras rédigam in solitúdinem, et desérta fáciam sanctuária vestra, nec recípiam ultra odórem suavíssimum.
-Leviticus Lev 3 26 32 Disperdámque terram vestram, et stupébunt super ea inimíci vestri, cum habitatóres illíus fúerint.
-Leviticus Lev 3 26 33 Vos autem dispérgam in gentes, et evaginábo post vos gládium, erítque terra vestra desérta, et civitátes vestræ dírutæ.
-Leviticus Lev 3 26 34 Tunc placébunt terræ sábbata sua cunctis diébus solitúdinis suæ: quando fuéritis
-Leviticus Lev 3 26 35 in terra hostíli, sabbatizábit, et requiéscet in sábbatis solitúdinis suæ, eo quod non requiéverit in sábbatis vestris quando habitabátis in ea.
-Leviticus Lev 3 26 36 Et qui de vobis remánserint, dabo pavórem in córdibus eórum in regiónibus hóstium, terrébit eos sónitus fólii volántis, et ita fúgient quasi gládium: cadent, nullo persequénte,
-Leviticus Lev 3 26 37 et córruent sínguli super fratres suos, quasi bella fugiéntes, nemo vestrum inimícis audébit resístere.
-Leviticus Lev 3 26 38 Períbitis inter gentes, et hostílis vos terra consúmet.
-Leviticus Lev 3 26 39 Quod si et de iis áliqui remánserint, tabéscent in iniquitátibus suis, in terra inimicórum suórum, et propter peccáta patrum suórum et sua affligéntur:
-Leviticus Lev 3 26 40 donec confiteántur iniquitátes suas, et majórum suórum, quibus prævaricáti sunt in me, et ambulavérunt ex advérso mihi.
-Leviticus Lev 3 26 41 Ambulábo ígitur et ego contra eos, et indúcam illos in terram hostílem, donec erubéscat incircumcísa mens eórum: tunc orábunt pro impietátibus suis.
-Leviticus Lev 3 26 42 Et recordábor fœ́deris mei, quod pépigi cum Jacob, et Ísaac, et Ábraham. Terræ quoque memor ero: b
-Leviticus Lev 3 26 43 quæ cum relícta fúerit ab eis, complacébit sibi in sábbatis suis, pátiens solitúdinem propter illos. Ipsi vero rogábunt pro peccátis suis, eo quod abjécerint judícia mea, et leges meas despéxerint.
-Leviticus Lev 3 26 44 Et tamen étiam cum essent in terra hostíli, non pénitus abjéci eos, neque sic despéxi ut consumeréntur, et írritum fácerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dóminus Deus eórum,
-Leviticus Lev 3 26 45a et recordábor fœ́deris mei prístini, quando edúxi eos de terra Ægýpti in conspéctu géntium, ut essem Deus eórum. Ego Dóminus.
-Leviticus Lev 3 26 45b Hæc sunt judícia atque præcépta et leges quas dedit Dóminus inter se et fílios Israël in monte Sínai per manum Móysi.
-Leviticus Lev 3 27 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Leviticus Lev 3 27 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Homo qui votum fécerit, et spopónderit Deo ánimam suam, sub æstimatióne dabit prétium.
-Leviticus Lev 3 27 3 Si fúerit másculus a vigésimo anno usque ad sexagésimum annum, dabit quinquagínta siclos argénti ad mensúram sanctuárii:
-Leviticus Lev 3 27 4 si múlier, trigínta.
-Leviticus Lev 3 27 5 A quinto autem anno usque ad vigésimum, másculus dabit vigínti siclos: fémina, decem.
-Leviticus Lev 3 27 6 Ab uno mense usque ad annum quintum, pro másculo dabúntur quinque sicli: pro fémina, tres.
-Leviticus Lev 3 27 7 Sexagenárius et ultra másculus dabit quíndecim siclos: fémina, decem.
-Leviticus Lev 3 27 8 Si pauper fúerit, et æstimatiónem réddere non valébit, stabit coram sacerdóte: et quantum ille æstimáverit, et víderit eum posse réddere, tantum dabit.
-Leviticus Lev 3 27 9 Ánimal autem, quod immolári potest Dómino, si quis vóverit, sanctum erit, b
-Leviticus Lev 3 27 10 et mutári non póterit, id est, nec mélius malo, nec pejus bono: quod si mutáverit, et ipsum quod mutátum est, et illud pro quo mutátum est, consecrátum erit Dómino.
-Leviticus Lev 3 27 11 Ánimal immúndum, quod immolári Dómino non potest, si quis vóverit, adducétur ante sacerdótem:
-Leviticus Lev 3 27 12 qui júdicans utrum bonum an malum sit, státuet prétium.
-Leviticus Lev 3 27 13 Quod si dare volúerit is qui offert, addet supra æstimatiónem quintam partem.
-Leviticus Lev 3 27 14 Homo si vóverit domum suam, et sanctificáverit Dómino, considerábit eam sacérdos utrum bona an mala sit, et juxta prétium, quod ab eo fúerit constitútum, venundábitur: b
-Leviticus Lev 3 27 15 sin autem ille qui vóverat, volúerit redímere eam, dabit quintam partem æstimatiónis supra, et habébit domum.
-Leviticus Lev 3 27 16 Quod si agrum possessiónis suæ vóverit, et consecráverit Dómino, juxta mensúram seméntis æstimábitur prétium: si trigínta módiis hórdei séritur terra, quinquagínta siclis venundétur argénti. b
-Leviticus Lev 3 27 17 Si statim ab anno incipiéntis jubilǽi vóverit agrum, quanto valére potest, tanto æstimábitur.
-Leviticus Lev 3 27 18 Sin autem post aliquántum témporis, supputábit sacérdos pecúniam juxta annórum, qui réliqui sunt, númerum usque ad jubilǽum, et detrahétur ex prétio.
-Leviticus Lev 3 27 19 Quod si volúerit redímere agrum ille qui vóverat, addet quintam partem æstimátæ pecúniæ, et possidébit eum.
-Leviticus Lev 3 27 20 Sin autem nolúerit redímere, sed álteri cuílibet fúerit venúndatus, ultra eum qui vóverat redímere non póterit.
-Leviticus Lev 3 27 21 Quia cum jubilǽi vénerit dies, sanctificátus erit Dómino, et posséssio consecráta ad jus pértinet sacerdótum.
-Leviticus Lev 3 27 22 Si ager emptus est, et non de possessióne majórum sanctificátus fúerit Dómino,
-Leviticus Lev 3 27 23 supputábit sacérdos juxta annórum númerum usque ad jubilǽum, prétium: et dabit ille qui vóverat eum, Dómino.
-Leviticus Lev 3 27 24 In jubilǽo autem revertétur ad priórem dóminum, qui vendíderat eum, et habúerat in sorte possessiónis suæ.
-Leviticus Lev 3 27 25 Omnis æstimátio siclo sanctuárii ponderábitur. Siclus vigínti óbolos habet.
-Leviticus Lev 3 27 26 Primogénita, quæ ad Dóminum pértinent, nemo sanctificáre póterit et vovére: sive bos, sive ovis fúerit, Dómini sunt. b
-Leviticus Lev 3 27 27 Quod si immúndum est ánimal, rédimet qui óbtulit, juxta æstimatiónem tuam, et addet quintam partem prétii: si redímere nolúerit, vendétur álteri quantocúmque a te fúerit æstimátum.
-Leviticus Lev 3 27 28 Omne quod Dómino consecrátur, sive homo fúerit, sive ánimal, sive ager, non vendétur, nec rédimi póterit. Quidquid semel fúerit consecrátum, Sanctum sanctórum erit Dómino: b
-Leviticus Lev 3 27 29 et omnis consecrátio, quæ offértur ab hómine, non redimétur, sed morte moriétur.
-Leviticus Lev 3 27 30 Omnes décimæ terræ, sive de frúgibus, sive de pomis árborum, Dómini sunt, et illi sanctificántur. b
-Leviticus Lev 3 27 31 Si quis autem volúerit redímere décimas suas, addet quintam partem eárum.
-Leviticus Lev 3 27 32 Ómnium decimárum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastóris virga tránseunt, quidquid décimum vénerit, sanctificábitur Dómino.
-Leviticus Lev 3 27 33 Non eligétur nec bonum nec malum, nec áltero commutábitur, si quis mutáverit: et quod mutátum est, et pro quo mutátum est, sanctificábitur Dómino, et non redimétur.
-Leviticus Lev 3 27 34 Hæc sunt præcépta, quæ mandávit Dóminus Móysi ad fílios Israël in monte Sínai. b
-# Numeri Num Liber Numerorum
-Numeri Num 4 1 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen in desérto Sínai in tabernáculo fœ́deris, prima die mensis secúndi, anno áltero egressiónis eórum ex Ægýpto, dicens:
-Numeri Num 4 1 2 Tóllite summam univérsæ congregatiónis filiórum Israël per cognatiónes et domos suas, et nómina singulórum, quidquid sexus est masculíni
-Numeri Num 4 1 3 a vigésimo anno et supra, ómnium virórum fórtium ex Israël, et numerábitis eos per turmas suas, tu et Áaron.
-Numeri Num 4 1 4 Erúntque vobíscum príncipes tríbuum ac domórum in cognatiónibus suis,
-Numeri Num 4 1 5 quorum ista sunt nómina: de Ruben, Élisur, fílius Sédeur;
-Numeri Num 4 1 6 de Símeon, Salámiel fílius Surisáddai;
-Numeri Num 4 1 7 de Juda, Nahásson fílius Amínadab;
-Numeri Num 4 1 8 de Íssachar, Nathánaël fílius Suar;
-Numeri Num 4 1 9 de Zábulon, Éliab fílius Helon;
-Numeri Num 4 1 10 filiórum autem Joseph, de Éphraim, Elísama fílius Ámmiud; de Manásse, Gamáliel fílius Phadássur;
-Numeri Num 4 1 11 de Bénjamin, Ábidan fílius Gedeónis;
-Numeri Num 4 1 12 de Dan, Ahiézer fílius Ammisáddai;
-Numeri Num 4 1 13 de Aser, Phégiel fílius Ochran;
-Numeri Num 4 1 14 de Gad, Elíasaph fílius Duel;
-Numeri Num 4 1 15 de Néphthali, Ahíra fílius Enan.
-Numeri Num 4 1 16 Hi nobilíssimi príncipes multitúdinis per tribus et cognatiónes suas, et cápita exércitus Israël,
-Numeri Num 4 1 17 quos tulérunt Móyses et Áaron cum omni vulgi multitúdine:
-Numeri Num 4 1 18 et congregavérunt primo die mensis secúndi, recenséntes eos per cognatiónes, et domos, ac famílias, et cápita, et nómina singulórum a vigésimo anno et supra,
-Numeri Num 4 1 19 sicut præcéperat Dóminus Móysi. Numeratíque sunt in desérto Sínai.
-Numeri Num 4 1 20 De Ruben primogénito Israélis per generatiónes et famílias ac domos suas, et nómina cápitum singulórum, omne quod sexus est masculíni a vigésimo anno et supra, procedéntium ad bellum, b
-Numeri Num 4 1 21 quadragínta sex míllia quingénti.
-Numeri Num 4 1 22 De fíliis Símeon per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina et cápita singulórum, omne quod sexus est masculíni a vigésimo anno et supra, procedéntium ad bellum,
-Numeri Num 4 1 23 quinquagínta novem míllia trecénti.
-Numeri Num 4 1 24 De fíliis Gad per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigínti annis et supra, omnes qui ad bella procéderent,
-Numeri Num 4 1 25 quadragínta quinque míllia sexcénti quinquagínta.
-Numeri Num 4 1 26 De fíliis Juda per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum, per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
-Numeri Num 4 1 27 recensíti sunt septuagínta quátuor míllia sexcénti.
-Numeri Num 4 1 28 De fíliis Íssachar, per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum, per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui ad bella procéderent,
-Numeri Num 4 1 29 recensíti sunt quinquagínta quátuor míllia quadringénti.
-Numeri Num 4 1 30 De fíliis Zábulon per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
-Numeri Num 4 1 31 quinquagínta septem míllia quadringénti.
-Numeri Num 4 1 32 De fíliis Joseph, filiórum Éphraim per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
-Numeri Num 4 1 33 quadragínta míllia quingénti.
-Numeri Num 4 1 34 Porro filiórum Manásse per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigínti annis et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
-Numeri Num 4 1 35 trigínta duo míllia ducénti.
-Numeri Num 4 1 36 De fíliis Bénjamin per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt nomínibus singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
-Numeri Num 4 1 37 trigínta quinque míllia quadringénti.
-Numeri Num 4 1 38 De fíliis Dan per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt nomínibus singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
-Numeri Num 4 1 39 sexagínta duo míllia septingénti.
-Numeri Num 4 1 40 De fíliis Aser per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
-Numeri Num 4 1 41 quadragínta míllia et mille quingénti.
-Numeri Num 4 1 42 De fíliis Néphthali per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt nomínibus singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
-Numeri Num 4 1 43 quinquagínta tria míllia quadringénti.
-Numeri Num 4 1 44 Hi sunt, quos numeravérunt Móyses et Áaron, et duódecim príncipes Israël, síngulos per domos cognatiónum suárum.
-Numeri Num 4 1 45 Fuerúntque omnis númerus filiórum Israël per domos et famílias suas a vigésimo anno et supra, qui póterant ad bella procédere,
-Numeri Num 4 1 46 sexcénta tria míllia virórum quingénti quinquagínta.
-Numeri Num 4 1 47 Levítæ autem in tribu familiárum suárum non sunt numeráti cum eis. b
-Numeri Num 4 1 48 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Numeri Num 4 1 49 Tribum Levi noli numeráre, neque pones summam eórum cum fíliis Israël:
-Numeri Num 4 1 50 sed constítue eos super tabernáculum testimónii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremónias pértinet. Ipsi portábunt tabernáculum et ómnia utensília ejus: et erunt in ministério, ac per gyrum tabernáculi metabúntur.
-Numeri Num 4 1 51 Cum proficiscéndum fúerit, depónent Levítæ tabernáculum; cum castrametándum, érigent. Quisquis externórum accésserit, occidétur.
-Numeri Num 4 1 52 Metabúntur autem castra fílii Israël unusquísque per turmas et cúneos atque exércitum suum.
-Numeri Num 4 1 53 Porro Levítæ per gyrum tabernáculi figent tentória, ne fiat indignátio super multitúdinem filiórum Israël, et excubábunt in custódiis tabernáculi testimónii.
-Numeri Num 4 1 54 Fecérunt ergo fílii Israël juxta ómnia quæ præcéperat Dóminus Móysi.
-Numeri Num 4 2 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
-Numeri Num 4 2 2 Sínguli per turmas, signa, atque vexílla, et domos cognatiónum suárum, castrametabúntur fílii Israël, per gyrum tabernáculi fœ́deris.
-Numeri Num 4 2 3 Ad oriéntem Judas figet tentória per turmas exércitus sui: erítque princeps filiórum ejus Nahásson fílius Amínadab.
-Numeri Num 4 2 4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnántium, septuagínta quátuor míllia sexcénti.
-Numeri Num 4 2 5 Juxta eum castrametáti sunt de tribu Íssachar, quorum princeps fuit Nathánaël fílius Suar.
-Numeri Num 4 2 6 Et omnis númerus pugnatórum ejus quinquagínta quátuor míllia quadringénti.
-Numeri Num 4 2 7 In tribu Zábulon princeps fuit Éliab fílius Helon.
-Numeri Num 4 2 8 Omnis de stirpe ejus exércitus pugnatórum, quinquagínta septem míllia quadringénti.
-Numeri Num 4 2 9 Univérsi qui in castris Judæ enumeráti sunt, fuérunt centum octogínta sex míllia quadringénti: et per turmas suas primi egrediéntur.
-Numeri Num 4 2 10 In castris filiórum Ruben ad meridiánam plagam erit princeps Élisur fílius Sédeur. b
-Numeri Num 4 2 11 Et cunctus exércitus pugnatórum ejus qui numeráti sunt, quadragínta sex míllia quingénti.
-Numeri Num 4 2 12 Juxta eum castrametáti sunt de tribu Símeon: quorum princeps fuit Salámiel fílius Surisáddai.
-Numeri Num 4 2 13 Et cunctus exércitus pugnatórum ejus qui numeráti sunt, quinquagínta novem míllia trecénti.
-Numeri Num 4 2 14 In tribu Gad princeps fuit Elíasaph fílius Duel.
-Numeri Num 4 2 15 Et cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, quadragínta quinque míllia sexcénti quinquagínta.
-Numeri Num 4 2 16 Omnes qui recensíti sunt in castris Ruben, centum quinquagínta míllia et mille quadringénti quinquagínta per turmas suas: in secúndo loco proficiscéntur.
-Numeri Num 4 2 17 Levábitur autem tabernáculum testimónii per offícia Levitárum, et turmas eórum: quómodo erigétur, ita et deponétur. Sínguli per loca et órdines suos proficiscéntur.
-Numeri Num 4 2 18 Ad occidentálem plagam erunt castra filiórum Éphraim, quorum princeps fuit Elísama fílius Ámmiud.
-Numeri Num 4 2 19 Cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, quadragínta míllia quingénti.
-Numeri Num 4 2 20 Et cum eis tribus filiórum Manásse, quorum princeps fuit Gamáliel fílius Phadássur.
-Numeri Num 4 2 21 Cunctúsque exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, trigínta duo míllia ducénti.
-Numeri Num 4 2 22 In tribu filiórum Bénjamin princeps fuit Ábidan fílius Gedeónis.
-Numeri Num 4 2 23 Et cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui recensíti sunt, trigínta quinque míllia quadringénti.
-Numeri Num 4 2 24 Omnes qui numeráti sunt in castris Éphraim, centum octo míllia centum per turmas suas: tértii proficiscéntur.
-Numeri Num 4 2 25 Ad aquilónis partem castrametáti sunt fílii Dan: quorum princeps fuit Ahiézer fílius Ammisáddai.
-Numeri Num 4 2 26 Cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, sexagínta duo míllia septingénti.
-Numeri Num 4 2 27 Juxta eum fixére tentória de tribu Aser: quorum princeps fuit Phégiel fílius Ochran.
-Numeri Num 4 2 28 Cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, quadragínta míllia et mille quingénti.
-Numeri Num 4 2 29 De tribu filiórum Néphthali princeps fuit Ahíra fílius Enan.
-Numeri Num 4 2 30 Cunctus exércitus pugnatórum ejus, quinquagínta tria míllia quadringénti.
-Numeri Num 4 2 31 Omnes qui numeráti sunt in castris Dan, fuérunt centum quinquagínta septem míllia sexcénti: et novíssimi proficiscéntur.
-Numeri Num 4 2 32 Hic númerus filiórum Israël, per domos cognatiónum suárum et turmas divísi exércitus, sexcénta tria míllia quingénti quinquagínta.
-Numeri Num 4 2 33 Levítæ autem non sunt numeráti inter fílios Israël: sic enim præcéperat Dóminus Móysi.
-Numeri Num 4 2 34 Fecerúntque fílii Israël juxta ómnia quæ mandáverat Dóminus. Castrametáti sunt per turmas suas, et profécti per famílias ac domos patrum suórum.
-Numeri Num 4 3 1 Hæ sunt generatiónes Áaron et Móysi in die qua locútus est Dóminus ad Móysen in monte Sínai.
-Numeri Num 4 3 2 Et hæc nómina filiórum Áaron: primogénitus ejus Nadab, deínde Ábiu, et Eleázar, et Íthamar.
-Numeri Num 4 3 3 Hæc nómina filiórum Áaron sacerdótum qui uncti sunt, et quorum replétæ et consecrátæ manus ut sacerdótio fungeréntur.
-Numeri Num 4 3 4 Mórtui sunt enim Nadab et Ábiu cum offérrent ignem aliénum in conspéctu Dómini in desérto Sínai, absque líberis: functíque sunt sacerdótio Eleázar et Íthamar coram Áaron patre suo.
-Numeri Num 4 3 5 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Numeri Num 4 3 6 Ápplica tribum Levi, et fac stare in conspéctu Áaron sacerdótis ut minístrent ei, et éxcubent,
-Numeri Num 4 3 7 et obsérvent quidquid ad cultum pértinet multitúdinis coram tabernáculo testimónii,
-Numeri Num 4 3 8 et custódiant vasa tabernáculi, serviéntes in ministério ejus.
-Numeri Num 4 3 9 Dabísque dono Levítas
-Numeri Num 4 3 10 Áaron et fíliis ejus, quibus tráditi sunt a fíliis Israël. Áaron autem et fílios ejus constítues super cultum sacerdótii. Extérnus, qui ad ministrándum accésserit, moriétur.
-Numeri Num 4 3 11 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Numeri Num 4 3 12 Ego tuli Levítas a fíliis Israël pro omni primogénito, qui áperit vulvam in fíliis Israël, erúntque Levítæ mei.
-Numeri Num 4 3 13 Meum est enim omne primogénitum: ex quo percússi primogénitos in terra Ægýpti, sanctificávi mihi quidquid primum náscitur in Israël: ab hómine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dóminus.
-Numeri Num 4 3 14 Locutúsque est Dóminus ad Móysen in desérto Sínai, dicens: b
-Numeri Num 4 3 15 Númera fílios Levi per domos patrum suórum et famílias, omnem másculum ab uno mense et supra.
-Numeri Num 4 3 16 Numerávit Móyses, ut præcéperat Dóminus,
-Numeri Num 4 3 17 et invénti sunt fílii Levi per nómina sua, Gerson et Caath et Merári.
-Numeri Num 4 3 18 Fílii Gerson: Lebni et Sémei.
-Numeri Num 4 3 19 Fílii Caath: Amram et Jésaar, Hebron et Óziel.
-Numeri Num 4 3 20 Fílii Merári: Móholi et Musi.
-Numeri Num 4 3 21 De Gerson fuére famíliæ duæ, Lebnítica, et Semeítica:
-Numeri Num 4 3 22 quarum numerátus est pópulus sexus masculíni ab uno mense et supra, septem míllia quingénti.
-Numeri Num 4 3 23 Hi post tabernáculum metabúntur ad occidéntem,
-Numeri Num 4 3 24 sub príncipe Elíasaph fílio Laël.
-Numeri Num 4 3 25 Et habébunt excúbias in tabernáculo fœ́deris,
-Numeri Num 4 3 26 ipsum tabernáculum et operiméntum ejus, tentórium quod tráhitur ante fores tecti fœ́deris, et cortínas átrii: tentórium quoque quod appénditur in intróitu átrii tabernáculi, et quidquid ad ritum altáris pértinet, funes tabernáculi et ómnia utensília ejus.
-Numeri Num 4 3 27 Cognátio Caath habébit pópulos Amramítas et Jesaarítas et Hebronítas et Ozielítas. Hæ sunt famíliæ Caathitárum recensítæ per nómina sua. b
-Numeri Num 4 3 28 Omnes géneris masculíni ab uno mense et supra, octo míllia sexcénti habébunt excúbias sanctuárii,
-Numeri Num 4 3 29 et castrametabúntur ad meridiánam plagam.
-Numeri Num 4 3 30 Princépsque eórum erit Elísaphan fílius Óziel:
-Numeri Num 4 3 31 et custódient arcam, mensámque et candelábrum, altária et vasa sanctuárii, in quibus ministrátur, et velum, cunctámque hujuscémodi supelléctilem.
-Numeri Num 4 3 32 Princeps autem príncipum Levitárum Eleázar fílius Áaron sacerdótis, erit super excubitóres custódiæ sanctuárii.
-Numeri Num 4 3 33 At vero de Merári erunt pópuli Moholítæ et Musítæ recensíti per nómina sua:
-Numeri Num 4 3 34 omnes géneris masculíni ab uno mense et supra, sex míllia ducénti.
-Numeri Num 4 3 35 Princeps eórum Súriel fílius Abiháiel: in plaga septentrionáli castrametabúntur.
-Numeri Num 4 3 36 Erunt sub custódia eórum tábulæ tabernáculi et vectes, et colúmnæ ac bases eárum, et ómnia quæ ad cultum hujuscémodi pértinent:
-Numeri Num 4 3 37 columnǽque átrii per circúitum cum básibus suis, et paxílli cum fúnibus.
-Numeri Num 4 3 38 Castrametabúntur ante tabernáculum fœ́deris, id est, ad orientálem plagam, Móyses et Áaron cum fíliis suis, habéntes custódiam sanctuárii in médio filiórum Israël. Quisquis aliénus accésserit, moriétur.
-Numeri Num 4 3 39 Omnes Levítæ, quos numeravérunt Móyses et Áaron juxta præcéptum Dómini per famílias suas in génere masculíno a mense uno et supra, fuérunt vigínti duo míllia.
-Numeri Num 4 3 40 Et ait Dóminus ad Móysen: Númera primogénitos sexus masculíni de fíliis Israël ab uno mense et supra, et habébis summam eórum. b
-Numeri Num 4 3 41 Tollésque Levítas mihi pro omni primogénito filiórum Israël: ego sum Dóminus: et pécora eórum pro univérsis primogénitis pécorum filiórum Israël.
-Numeri Num 4 3 42 Recénsuit Móyses, sicut præcéperat Dóminus, primogénitos filiórum Israël:
-Numeri Num 4 3 43 et fuérunt másculi per nómina sua, a mense uno et supra, vigínti duo míllia ducénti septuagínta tres.
-Numeri Num 4 3 44 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Numeri Num 4 3 45 Tolle Levítas pro primogénitis filiórum Israël, et pécora Levitárum pro pecóribus eórum, erúntque Levítæ mei. Ego sum Dóminus.
-Numeri Num 4 3 46 In prétio autem ducentórum septuagínta trium, qui excédunt númerum Levitárum de primogénitis filiórum Israël,
-Numeri Num 4 3 47 accípies quinque siclos per síngula cápita ad mensúram sanctuárii (siclus habet vigínti óbolos):
-Numeri Num 4 3 48 dabísque pecúniam Áaron et fíliis ejus prétium eórum qui supra sunt.
-Numeri Num 4 3 49 Tulit ígitur Móyses pecúniam eórum, qui fúerant ámplius, et quos redémerant a Levítis,
-Numeri Num 4 3 50 pro primogénitis filiórum Israël, mille trecentórum sexagínta quinque siclórum juxta pondus sanctuárii:
-Numeri Num 4 3 51 et dedit eam Áaron et fíliis ejus juxta verbum quod præcéperat sibi Dóminus.
-Numeri Num 4 4 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
-Numeri Num 4 4 2 Tolle summam filiórum Caath de médio Levitárum per domos et famílias suas,
-Numeri Num 4 4 3 a trigésimo anno et supra, usque ad quinquagésimum annum, ómnium qui ingrediúntur ut stent et minístrent in tabernáculo fœ́deris.
-Numeri Num 4 4 4 Hic est cultus filiórum Caath: tabernáculum fœ́deris, et Sanctum sanctórum
-Numeri Num 4 4 5 ingrediéntur Áaron et fílii ejus, quando movénda sunt castra, et depónent velum quod pendet ante fores, involvéntque eo arcam testimónii,
-Numeri Num 4 4 6 et opérient rursum velámine janthinárum péllium, extendéntque désuper pállium totum hyacínthinum, et indúcent vectes.
-Numeri Num 4 4 7 Mensam quoque propositiónis invólvent hyacínthino pállio, et ponent cum ea thuríbula et mortaríola, cýathos et cratéras ad liba fundénda: panes semper in ea erunt:
-Numeri Num 4 4 8 extendéntque désuper pállium coccíneum, quod rursum opérient velaménto janthinárum péllium, et indúcent vectes.
-Numeri Num 4 4 9 Sument et pállium hyacínthinum, quo opérient candelábrum cum lucérnis et forcípibus suis et emunctóriis et cunctis vasis ólei, quæ ad concinnándas lucérnas necessária sunt:
-Numeri Num 4 4 10 et super ómnia ponent operiméntum janthinárum péllium, et indúcent vectes.
-Numeri Num 4 4 11 Necnon et altáre áureum invólvent hyacínthino vestiménto, et exténdent désuper operiméntum janthinárum péllium, inducéntque vectes.
-Numeri Num 4 4 12 Ómnia vasa, quibus ministrátur in sanctuário, invólvent hyacínthino pállio, et exténdent désuper operiméntum janthinárum péllium, inducéntque vectes.
-Numeri Num 4 4 13 Sed et altáre mundábunt cínere, et invólvent illud purpúreo vestiménto,
-Numeri Num 4 4 14 ponéntque cum eo ómnia vasa, quibus in ministério ejus utúntur, id est, ígnium receptácula, fuscínulas ac tridéntes, uncínos et batílla. Cuncta vasa altáris opérient simul velámine janthinárum péllium, et indúcent vectes.
-Numeri Num 4 4 15 Cumque invólverint Áaron et fílii ejus sanctuárium et ómnia vasa ejus in commotióne castrórum, tunc intrábunt fílii Caath ut portent involúta: et non tangent vasa sanctuárii, ne moriántur. Ista sunt ónera filiórum Caath in tabernáculo fœ́deris:
-Numeri Num 4 4 16 super quos erit Eleázar fílius Áaron sacerdótis, ad cujus curam pértinet óleum ad concinnándas lucérnas, et compositiónis incénsum, et sacrifícium, quod semper offértur, et óleum unctiónis, et quidquid ad cultum tabernáculi pértinet, omniúmque vasórum, quæ in sanctuário sunt.
-Numeri Num 4 4 17 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
-Numeri Num 4 4 18 Nolíte pérdere pópulum Caath de médio Levitárum:
-Numeri Num 4 4 19 sed hoc fácite eis, ut vivant, et non moriántur, si tetígerint Sancta sanctórum. Áaron et fílii ejus intrábunt, ipsíque dispónent ópera singulórum, et dívident quid portáre quis débeat.
-Numeri Num 4 4 20 Álii nulla curiositáte vídeant quæ sunt in sanctuário priúsquam involvántur, alióquin moriéntur.
-Numeri Num 4 4 21 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Numeri Num 4 4 22 Tolle summam étiam filiórum Gerson per domos ac famílias et cognatiónes suas,
-Numeri Num 4 4 23 a trigínta annis et supra, usque ad annos quinquagínta. Númera omnes qui ingrediúntur et minístrant in tabernáculo fœ́deris.
-Numeri Num 4 4 24 Hoc est offícium famíliæ Gersonitárum,
-Numeri Num 4 4 25 ut portent cortínas tabernáculi et tectum fœ́deris, operiméntum áliud, et super ómnia velámen jánthinum tentoriúmque quod pendet in intróitu tabernáculi fœ́deris,
-Numeri Num 4 4 26 cortínas átrii, et velum in intróitu quod est ante tabernáculum. Ómnia quæ ad altáre pértinent, funículos, et vasa ministérii,
-Numeri Num 4 4 27 jubénte Áaron et fíliis ejus, portábunt fílii Gerson: et scient sínguli cui débeant óneri mancipári.
-Numeri Num 4 4 28 Hic est cultus famíliæ Gersonitárum in tabernáculo fœ́deris, erúntque sub manu Íthamar fílii Áaron sacerdótis.
-Numeri Num 4 4 29 Fílios quoque Merári per famílias et domos patrum suórum recensébis,
-Numeri Num 4 4 30 a trigínta annis et supra, usque ad annos quinquagínta, omnes qui ingrediúntur ad offícium ministérii sui et cultum fœ́deris testimónii.
-Numeri Num 4 4 31 Hæc sunt ónera eórum: portábunt tábulas tabernáculi et vectes ejus, colúmnas ac bases eárum,
-Numeri Num 4 4 32 colúmnas quoque átrii per circúitum cum básibus et paxíllis et fúnibus suis. Ómnia vasa et supelléctilem ad númerum accípient, sicque portábunt.
-Numeri Num 4 4 33 Hoc est offícium famíliæ Meraritárum et ministérium in tabernáculo fœ́deris: erúntque sub manu Íthamar fílii Áaron sacerdótis.
-Numeri Num 4 4 34 Recensuérunt ígitur Móyses et Áaron et príncipes synagógæ fílios Caath per cognatiónes et domos patrum suórum, b
-Numeri Num 4 4 35 a trigínta annis et supra, usque ad annum quinquagésimum, omnes qui ingrediúntur ad ministérium tabernáculi fœ́deris:
-Numeri Num 4 4 36 et invénti sunt duo míllia septingénti quinquagínta.
-Numeri Num 4 4 37 Hic est númerus pópuli Caath qui intrant tabernáculum fœ́deris: hos numerávit Móyses et Áaron juxta sermónem Dómini per manum Móysi.
-Numeri Num 4 4 38 Numeráti sunt et fílii Gerson per cognatiónes et domos patrum suórum,
-Numeri Num 4 4 39 a trigínta annos et supra, usque ad quinquagésimum annum, omnes qui ingrediúntur ut minístrent in tabernáculo fœ́deris:
-Numeri Num 4 4 40 et invénti sunt duo míllia sexcénti trigínta.
-Numeri Num 4 4 41 Hic est pópulus Gersonitárum, quos numeravérunt Móyses et Áaron juxta verbum Dómini.
-Numeri Num 4 4 42 Numeráti sunt et fílii Merári per cognatiónes et domos patrum suórum,
-Numeri Num 4 4 43 a trigínta annis et supra, usque ad annum quinquagésimum, omnes qui ingrediúntur ad expléndos ritus tabernáculi fœ́deris:
-Numeri Num 4 4 44 et invénti sunt tria míllia ducénti.
-Numeri Num 4 4 45 Hic est númerus filiórum Merári, quos recensuérunt Móyses et Áaron juxta impérium Dómini per manum Móysi.
-Numeri Num 4 4 46 Omnes qui recensíti sunt de Levítis, et quos recenséri fecit ad nomen Móyses et Áaron, et príncipes Israël per cognatiónes et domos patrum suórum,
-Numeri Num 4 4 47 a trigínta annis et supra, usque ad annum quinquagésimum, ingrediéntes ad ministérium tabernáculi, et ónera portánda,
-Numeri Num 4 4 48 fuérunt simul octo míllia quingénti octogínta.
-Numeri Num 4 4 49 Juxta verbum Dómini recénsuit eos Móyses, unumquémque juxta offícium et ónera sua, sicut præcéperat ei Dóminus.
-Numeri Num 4 5 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Numeri Num 4 5 2 Prǽcipe fíliis Israël, ut ejíciant de castris omnem leprósum, et qui sémine fluit, pollutúsque est super mórtuo:
-Numeri Num 4 5 3 tam másculum quam féminam ejícite de castris, ne contáminent ea cum habitáverint vobíscum.
-Numeri Num 4 5 4 Fecerúntque ita fílii Israël, et ejecérunt eos extra castra, sicut locútus erat Dóminus Móysi.
-Numeri Num 4 5 5 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Numeri Num 4 5 6 Lóquere ad fílios Israël: Vir, sive múlier, cum fécerint ex ómnibus peccátis, quæ solent homínibus accídere, et per negligéntiam transgréssi fúerint mandátum Dómini, atque delíquerint,
-Numeri Num 4 5 7 confitebúntur peccátum suum, et reddent ipsum caput, quintámque partem désuper, ei in quem peccáverint.
-Numeri Num 4 5 8 Sin autem non fúerit qui recípiat, dabunt Dómino, et erit sacerdótis, excépto aríete, qui offértur pro expiatióne, ut sit placábilis hóstia.
-Numeri Num 4 5 9 Omnes quoque primítiæ, quas ófferunt fílii Israël, ad sacerdótem pértinent:
-Numeri Num 4 5 10 et quidquid in sanctuárium offértur a síngulis, et tráditur mánibus sacerdótis, ipsíus erit.
-Numeri Num 4 5 11 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Numeri Num 4 5 12 Lóquere ad fílios Israël, et dices ad eos: Vir cujus uxor erráverit, maritúmque contémnens
-Numeri Num 4 5 13 dormíerit cum áltero viro, et hoc marítus deprehéndere non quíverit, sed latet adultérium, et téstibus árgui non potest, quia non est invénta in stupro:
-Numeri Num 4 5 14 si spíritus zelotýpiæ concitáverit virum contra uxórem suam, quæ vel pollúta est, vel falsa suspicióne appétitur:
-Numeri Num 4 5 15 addúcet eam ad sacerdótem, et ófferet oblatiónem pro illa, décimam partem sati farínæ hordeáceæ: non fundet super eam óleum, nec impónet thus: quia sacrifícium zelotýpiæ est, et oblátio investígans adultérium.
-Numeri Num 4 5 16 Ófferet ígitur eam sacérdos, et státuet coram Dómino,
-Numeri Num 4 5 17 assumétque aquam sanctam in vase fíctili, et pauxíllum terræ de paviménto tabernáculi mittet in eam.
-Numeri Num 4 5 18 Cumque stéterit múlier in conspéctu Dómini, discoopériet caput ejus, et ponet super manus illíus sacrifícium recordatiónis, et oblatiónem zelotýpiæ: ipse autem tenébit aquas amaríssimas, in quibus cum execratióne maledícta congéssit.
-Numeri Num 4 5 19 Adjurabítque eam, et dicet: Si non dormívit vir aliénus tecum, et si non pollúta es desérto maríti thoro, non te nocébunt aquæ istæ amaríssimæ, in quas maledícta congéssi.
-Numeri Num 4 5 20 Sin autem declinásti a viro tuo, atque pollúta es, et concubuísti cum áltero viro:
-Numeri Num 4 5 21 his maledictiónibus subjacébis: det te Dóminus in maledictiónem, exemplúmque cunctórum in pópulo suo: putréscere fáciat femur tuum, et tumens úterus tuus disrumpátur.
-Numeri Num 4 5 22 Ingrediántur aquæ maledíctæ in ventrem tuum, et útero tumescénte putréscat femur. Et respondébit múlier: Amen, amen.
-Numeri Num 4 5 23 Scribétque sacérdos in libéllo ista maledícta, et delébit ea aquis amaríssimis, in quas maledícta congéssit,
-Numeri Num 4 5 24 et dabit ei bíbere. Quas cum exháuserit,
-Numeri Num 4 5 25 tollet sacérdos de manu ejus sacrifícium zelotýpiæ, et elevábit illud coram Dómino, imponétque illud super altáre, ita dumtáxat ut prius:
-Numeri Num 4 5 26 pugíllum sacrifícii tollat de eo, quod offértur, et incéndat super altáre: et sic potum det mulíeri aquas amaríssimas.
-Numeri Num 4 5 27 Quas cum bíberit, si pollúta est, et contémpto viro adultérii rea, pertransíbunt eam aquæ maledictiónis, et infláto ventre, computréscet femur: erítque múlier in maledictiónem, et in exémplum omni pópulo. b
-Numeri Num 4 5 28 Quod si pollúta non fúerit, erit innóxia, et fáciet líberos.
-Numeri Num 4 5 29 Ista est lex zelotýpiæ. Si declináverit múlier a viro suo, et si pollúta fúerit,
-Numeri Num 4 5 30 maritúsque zelotýpiæ spíritu concitátus addúxerit eam in conspéctu Dómini, et fécerit ei sacérdos juxta ómnia quæ scripta sunt:
-Numeri Num 4 5 31 marítus absque culpa erit, et illa recípiet iniquitátem suam.
-Numeri Num 4 6 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Numeri Num 4 6 2 Lóquere ad fílios Israël, et dices ad eos: Vir, sive múlier, cum fécerint votum ut sanctificéntur, et se volúerint Dómino consecráre:
-Numeri Num 4 6 3 a vino, et omni quod inebriáre potest, abstinébunt. Acétum ex vino, et ex quálibet ália potióne, et quidquid de uva exprímitur, non bibent: uvas recéntes siccásque non cómedent
-Numeri Num 4 6 4 cunctis diébus quibus ex voto Dómino consecrántur: quidquid ex vínea esse potest, ab uva passa usque ad ácinum non cómedent.
-Numeri Num 4 6 5 Omni témpore separatiónis suæ novácula non transíbit per caput ejus usque ad complétum diem, quo Dómino consecrátur. Sanctus erit, crescénte cæsárie cápitis ejus. b
-Numeri Num 4 6 6 Omni témpore consecratiónis suæ, super mórtuum non ingrediétur,
-Numeri Num 4 6 7 nec super patris quidem et matris et fratris sororísque fúnere contaminábitur, quia consecrátio Dei sui super caput ejus est.
-Numeri Num 4 6 8 Ómnibus diébus separatiónis suæ sanctus erit Dómino.
-Numeri Num 4 6 9 Sin autem mórtuus fúerit súbito quíspiam coram eo, polluétur caput consecratiónis ejus: quod radet íllico in eádem die purgatiónis suæ, et rursum séptima.
-Numeri Num 4 6 10 In octáva autem die ófferet duos túrtures, vel duos pullos colúmbæ sacerdóti in intróitu fœ́deris testimónii.
-Numeri Num 4 6 11 Faciétque sacérdos unum pro peccáto, et álterum in holocáustum, et deprecábitur pro eo, quia peccávit super mórtuo: sanctificabítque caput ejus in die illo:
-Numeri Num 4 6 12 et consecrábit Dómino dies separatiónis illíus, ófferens agnum annículum pro peccáto: ita tamen ut dies prióres írriti fiant, quóniam pollúta est sanctificátio ejus.
-Numeri Num 4 6 13 Ista est lex consecratiónis. Cum dies, quos ex voto decréverat, complebúntur, addúcet eum ad óstium tabernáculi fœ́deris, b
-Numeri Num 4 6 14 et ófferet oblatiónes ejus Dómino, agnum annículum immaculátum in holocáustum, et ovem annículam immaculátam pro peccáto, et aríetem immaculátum, hóstiam pacíficam,
-Numeri Num 4 6 15 canístrum quoque panum azymórum qui conspérsi sint óleo, et lágana absque ferménto uncta óleo, ac libámina singulórum:
-Numeri Num 4 6 16 quæ ófferet sacérdos coram Dómino, et fáciet tam pro peccáto, quam in holocáustum.
-Numeri Num 4 6 17 Aríetem vero immolábit hóstiam pacíficam Dómino, ófferens simul canístrum azymórum, et libaménta quæ ex more debéntur.
-Numeri Num 4 6 18 Tunc radétur nazarǽus ante óstium tabernáculi fœ́deris cæsárie consecratiónis suæ: tollétque capíllos ejus, et ponet super ignem, qui est suppósitus sacrifício pacificórum:
-Numeri Num 4 6 19 et armum coctum aríetis, tortámque absque ferménto unam de canístro, et láganum ázymum unum, et tradet in manus nazarǽi, postquam rasum fúerit caput ejus.
-Numeri Num 4 6 20 Susceptáque rursum ab eo, elevábit in conspéctu Dómini: et sanctificáta sacerdótis erunt, sicut pectúsculum, quod separári jussum est, et femur. Post hæc, potest bíbere nazarǽus vinum.
-Numeri Num 4 6 21 Ista est lex nazarǽi, cum vóverit oblatiónem suam Dómino témpore consecratiónis suæ, excéptis his, quæ invénerit manus ejus: juxta quod mente devóverat, ita fáciet ad perfectiónem sanctificatiónis suæ.
-Numeri Num 4 6 22 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Numeri Num 4 6 23 Lóquere Áaron et fíliis ejus: Sic benedicétis fíliis Israël, et dicétis eis:
-Numeri Num 4 6 24 Benedícat tibi Dóminus, et custódiat te.
-Numeri Num 4 6 25 Osténdat Dóminus fáciem suam tibi, et misereátur tui.
-Numeri Num 4 6 26 Convértat Dóminus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
-Numeri Num 4 6 27 Invocabúntque nomen meum super fílios Israël, et ego benedícam eis.
-Numeri Num 4 7 1 Factum est autem in die qua complévit Móyses tabernáculum, et eréxit illud, unxítque et sanctificávit cum ómnibus vasis suis, altáre simíliter et ómnia vasa ejus:
-Numeri Num 4 7 2 obtulérunt príncipes Israël et cápita familiárum, qui erant per síngulas tribus, præfectíque eórum, qui numeráti fúerant,
-Numeri Num 4 7 3 múnera coram Dómino sex plaustra tecta cum duódecim bobus. Unum plaustrum obtulére duo duces, et unum bovem sínguli, obtulerúntque ea in conspéctu tabernáculi.
-Numeri Num 4 7 4 Ait autem Dóminus ad Móysen:
-Numeri Num 4 7 5 Súscipe ab eis ut sérviant in ministério tabernáculi, et trades ea Levítis juxta órdinem ministérii sui.
-Numeri Num 4 7 6 Ítaque cum suscepísset Móyses plaustra et boves, trádidit eos Levítis.
-Numeri Num 4 7 7 Duo plaustra et quátuor boves dedit fíliis Gerson, juxta id quod habébant necessárium.
-Numeri Num 4 7 8 Quátuor ália plaustra et octo boves dedit fíliis Merári secúndum offícia et cultum suum, sub manu Íthamar fílii Áaron sacerdótis.
-Numeri Num 4 7 9 Fíliis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuário sérviunt, et ónera própriis portant húmeris.
-Numeri Num 4 7 10 Ígitur obtulérunt duces in dedicatiónem altáris, die qua unctum est, oblatiónem suam ante altáre. b
-Numeri Num 4 7 11 Dixítque Dóminus ad Móysen: Sínguli duces per síngulos dies ófferant múnera in dedicatiónem altáris.
-Numeri Num 4 7 12 Primo die óbtulit oblatiónem suam Nahásson fílius Amínadab de tribu Juda:
-Numeri Num 4 7 13 fuerúntque in ea acetábulum argénteum pondo centum trigínta siclórum, phíala argéntea habens septuagínta siclos, juxta pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacrifícium:
-Numeri Num 4 7 14 mortaríolum ex decem siclis áureis plenum incénso:
-Numeri Num 4 7 15 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
-Numeri Num 4 7 16 hircúmque pro peccáto:
-Numeri Num 4 7 17 et in sacrifício pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc est oblátio Nahásson fílii Amínadab.
-Numeri Num 4 7 18 Secúndo die óbtulit Nathánaël fílius Suar, dux de tribu Íssachar,
-Numeri Num 4 7 19 acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, juxta pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacrifícium:
-Numeri Num 4 7 20 mortaríolum áureum habens decem siclos plenum incénso:
-Numeri Num 4 7 21 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
-Numeri Num 4 7 22 hircúmque pro peccáto:
-Numeri Num 4 7 23 et in sacrifício pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Nathánaël fílii Suar.
-Numeri Num 4 7 24 Tértio die princeps filiórum Zábulon, Éliab fílius Helon,
-Numeri Num 4 7 25 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacrifícium:
-Numeri Num 4 7 26 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
-Numeri Num 4 7 27 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
-Numeri Num 4 7 28 hircúmque pro peccáto:
-Numeri Num 4 7 29 et in sacrifício pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc est oblátio Éliab fílii Helon.
-Numeri Num 4 7 30 Die quarto princeps filiórum Ruben, Élisur fílius Sédeur,
-Numeri Num 4 7 31 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
-Numeri Num 4 7 32 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
-Numeri Num 4 7 33 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
-Numeri Num 4 7 34 hircúmque pro peccáto:
-Numeri Num 4 7 35 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Élisur fílii Sédeur.
-Numeri Num 4 7 36 Die quinto princeps filiórum Símeon, Salámiel fílius Surisáddai,
-Numeri Num 4 7 37 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
-Numeri Num 4 7 38 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
-Numeri Num 4 7 39 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
-Numeri Num 4 7 40 hircúmque pro peccáto:
-Numeri Num 4 7 41 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Salámiel fílii Surisáddai.
-Numeri Num 4 7 42 Die sexto princeps filiórum Gad, Elíasaph fílius Duel,
-Numeri Num 4 7 43 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
-Numeri Num 4 7 44 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
-Numeri Num 4 7 45 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
-Numeri Num 4 7 46 hircúmque pro peccáto:
-Numeri Num 4 7 47 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Elíasaph fílii Duel.
-Numeri Num 4 7 48 Die séptimo princeps filiórum Éphraim, Elísama fílius Ámmiud,
-Numeri Num 4 7 49 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
-Numeri Num 4 7 50 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
-Numeri Num 4 7 51 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
-Numeri Num 4 7 52 hircúmque pro peccáto:
-Numeri Num 4 7 53 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Elísama fílii Ámmiud.
-Numeri Num 4 7 54 Die octávo, princeps filiórum Manásse, Gamáliel fílius Phadássur,
-Numeri Num 4 7 55 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
-Numeri Num 4 7 56 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
-Numeri Num 4 7 57 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
-Numeri Num 4 7 58 hircúmque pro peccáto:
-Numeri Num 4 7 59 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Gamáliel fílii Phadássur.
-Numeri Num 4 7 60 Die nono princeps filiórum Bénjamin, Ábidan fílius Gedeónis,
-Numeri Num 4 7 61 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
-Numeri Num 4 7 62 et mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
-Numeri Num 4 7 63 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
-Numeri Num 4 7 64 hircúmque pro peccáto:
-Numeri Num 4 7 65 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Ábidan fílii Gedeónis.
-Numeri Num 4 7 66 Die décimo princeps filiórum Dan, Ahiézer fílius Ammisáddai,
-Numeri Num 4 7 67 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
-Numeri Num 4 7 68 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
-Numeri Num 4 7 69 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
-Numeri Num 4 7 70 hircúmque pro peccáto:
-Numeri Num 4 7 71 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Ahiézer fílii Ammisáddai.
-Numeri Num 4 7 72 Die undécimo princeps filiórum Aser, Phégiel fílius Ochran,
-Numeri Num 4 7 73 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
-Numeri Num 4 7 74 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
-Numeri Num 4 7 75 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
-Numeri Num 4 7 76 hircúmque pro peccáto:
-Numeri Num 4 7 77 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Phégiel fílii Ochran.
-Numeri Num 4 7 78 Die duodécimo princeps filiórum Néphthali, Ahíra fílius Enan,
-Numeri Num 4 7 79 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila óleo conspérsa in sacríficum:
-Numeri Num 4 7 80 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
-Numeri Num 4 7 81 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
-Numeri Num 4 7 82 hircúmque pro peccáto:
-Numeri Num 4 7 83 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Ahíra fílii Enan.
-Numeri Num 4 7 84 Hæc in dedicatióne altáris obláta sunt a princípibus Israël, in die qua consecrátum est: acetábula argéntea duódecim: phíalæ argénteæ duódecim: mortaríola áurea duódecim: b
-Numeri Num 4 7 85 ita ut centum trigínta siclos argénti habéret unum acetábulum, et septuagínta siclos habéret una phíala: id est, in commúne vasórum ómnium ex argénto sicli duo míllia quadringénti, póndere sanctuárii:
-Numeri Num 4 7 86 mortaríola áurea duódecim plena incénso, denos siclos appendéntia póndere sanctuárii: id est, simul auri sicli centum vigínti:
-Numeri Num 4 7 87 boves de arménto in holocáustum duódecim, aríetes duódecim, agni annículi duódecim, et libaménta eórum: hirci duódecim pro peccáto.
-Numeri Num 4 7 88 In hóstias pacificórum, boves vigínti quátuor, aríetes sexagínta, hirci sexagínta, agni annículi sexagínta. Hæc obláta sunt in dedicatióne altáris, quando unctum est.
-Numeri Num 4 7 89 Cumque ingrederétur Móyses tabernáculum fœ́deris, ut consúleret oráculum, audiébat vocem loquéntis ad se de propitiatório quod erat super arcam testimónii inter duos chérubim, unde et loquebátur ei. b
-Numeri Num 4 8 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Numeri Num 4 8 2 Lóquere Áaron, et dices ad eum: Cum posúeris septem lucérnas, candelábrum in austráli parte erigátur. Hoc ígitur prǽcipe ut lucérnæ contra bóream e regióne respíciant ad mensam panum propositiónis, contra eam partem, quam candelábrum réspicit, lucére debébunt.
-Numeri Num 4 8 3 Fecítque Áaron, et impósuit lucérnas super candelábrum, ut præcéperat Dóminus Móysi.
-Numeri Num 4 8 4 Hæc autem erat factúra candelábri, ex auro dúctili, tam médius stipes, quam cuncta quæ ex utróque calamórum látere nascebántur: juxta exémplum quod osténdit Dóminus Móysi, ita operátus est candelábrum.
-Numeri Num 4 8 5 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Numeri Num 4 8 6 Tolle Levítas de médio filiórum Israël, et purificábis eos
-Numeri Num 4 8 7 juxta hunc ritum: aspergántur aqua lustratiónis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque láverint vestiménta sua, et mundáti fúerint,
-Numeri Num 4 8 8 tollent bovem de arméntis, et libaméntum ejus símilam óleo conspérsam: bovem autem álterum de arménto tu accípies pro peccáto:
-Numeri Num 4 8 9 et applicábis Levítas coram tabernáculo fœ́deris, convocáta omni multitúdine filiórum Israël.
-Numeri Num 4 8 10 Cumque Levítæ fúerint coram Dómino, ponent fílii Israël manus suas super eos.
-Numeri Num 4 8 11 Et ófferet Áaron Levítas, munus in conspéctu Dómini a fíliis Israël, ut sérviant in ministério ejus.
-Numeri Num 4 8 12 Levítæ quoque ponent manus suas super cápita boum, e quibus unum fácies pro peccáto, et álterum in holocáustum Dómini, ut deprecéris pro eis.
-Numeri Num 4 8 13 Statuésque Levítas in conspéctu Áaron et filiórum ejus, et consecrábis oblátos Dómino,
-Numeri Num 4 8 14 ac separábis de médio filiórum Israël, ut sint mei.
-Numeri Num 4 8 15 Et póstea ingrediéntur tabernáculum fœ́deris, ut sérviant mihi. Sicque purificábis et consecrábis eos in oblatiónem Dómini: quóniam dono donáti sunt mihi a fíliis Israël.
-Numeri Num 4 8 16 Pro primogénitis quæ apériunt omnem vulvam in Israël, accépi eos.
-Numeri Num 4 8 17 Mea sunt enim ómnia primogénita filiórum Israël, tam ex homínibus quam ex juméntis. Ex die quo percússi omne primogénitum in terra Ægýpti, sanctificávi eos mihi:
-Numeri Num 4 8 18 et tuli Levítas pro cunctis primogénitis filiórum Israël,
-Numeri Num 4 8 19 tradidíque eos dono Áaron et fíliis ejus de médio pópuli, ut sérviant mihi pro Israël in tabernáculo fœ́deris, et orent pro eis ne sit in pópulo plaga, si ausi fúerint accédere ad sanctuárium.
-Numeri Num 4 8 20 Fecerúntque Móyses et Áaron et omnis multitúdo filiórum Israël super Levítas quæ præcéperat Dóminus Móysi:
-Numeri Num 4 8 21 purificatíque sunt, et lavérunt vestiménta sua. Elevavítque eos Áaron in conspéctu Dómini, et orávit pro eis,
-Numeri Num 4 8 22 ut purificáti ingrederéntur ad offícia sua in tabernáculum fœ́deris coram Áaron et fíliis ejus. Sicut præcéperat Dóminus Móysi de Levítis, ita factum est.
-Numeri Num 4 8 23 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Numeri Num 4 8 24 Hæc est lex Levitárum: a vigínti quinque annis et supra, ingrediéntur ut minístrent in tabernáculo fœ́deris.
-Numeri Num 4 8 25 Cumque quinquagésimum annum ætátis impléverint, servíre cessábunt,
-Numeri Num 4 8 26 erúntque minístri fratrum suórum in tabernáculo fœ́deris, ut custódiant quæ sibi fuérunt commendáta: ópera autem ipsa non fáciant. Sic dispónes Levítis in custódiis suis.
-Numeri Num 4 9 1 Locútus est Dóminus ad Móysen in desérto Sínai anno secúndo, postquam egréssi sunt de terra Ægýpti, mense primo, dicens:
-Numeri Num 4 9 2 Fáciant fílii Israël Phase in témpore suo,
-Numeri Num 4 9 3 quartadécima die mensis hujus ad vésperam, juxta omnes cæremónias et justificatiónes ejus.
-Numeri Num 4 9 4 Præcepítque Móyses fíliis Israël ut fácerent Phase.
-Numeri Num 4 9 5 Qui fecérunt témpore suo, quartadécima die mensis ad vésperam, in monte Sínai. Juxta ómnia quæ mandáverat Dóminus Móysi, fecérunt fílii Israël.
-Numeri Num 4 9 6 Ecce autem quidam immúndi super ánima hóminis, qui non póterant fácere Phase in die illo, accedéntes ad Móysen et Áaron,
-Numeri Num 4 9 7 dixérunt eis: Immúndi sumus super ánima hóminis: quare fraudámur ut non valeámus oblatiónem offérre Dómino in témpore suo inter fílios Israël?
-Numeri Num 4 9 8 Quibus respóndit Móyses: State ut cónsulam quid præcípiat Dóminus de vobis.
-Numeri Num 4 9 9 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Numeri Num 4 9 10 Lóquere fíliis Israël: Homo, qui fúerit immúndus super ánima, sive in via procul in gente vestra, fáciat Phase Dómino
-Numeri Num 4 9 11 in mense secúndo, quartadécima die mensis ad vésperam. Cum ázymis et lactúcis agréstibus cómedent illud:
-Numeri Num 4 9 12 non relínquent ex eo quíppiam usque mane, et os ejus non confríngent: omnem ritum Phase observábunt.
-Numeri Num 4 9 13 Si quis autem et mundus est, et in itínere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminábitur ánima illa de pópulis suis, quia sacrifícium Dómino non óbtulit témpore suo: peccátum suum ipse portábit.
-Numeri Num 4 9 14 Peregrínus quoque et ádvena si fúerint apud vos, fácient Phase Dómino juxta cæremónias et justificatiónes ejus. Præcéptum idem erit apud vos tam ádvenæ quam indígenæ.
-Numeri Num 4 9 15 Ígitur die qua eréctum est tabernáculum, opéruit illud nubes. A véspere autem super tentórium erat quasi spécies ignis usque mane. b
-Numeri Num 4 9 16 Sic fiébat júgiter: per diem operiébat illud nubes, et per noctem quasi spécies ignis.
-Numeri Num 4 9 17 Cumque abláta fuísset nubes, quæ tabernáculum protegébat, tunc proficiscebántur fílii Israël: et in loco ubi stetísset nubes, ibi castrametabántur.
-Numeri Num 4 9 18 Ad impérium Dómini proficiscebántur, et ad impérium illíus figébant tabernáculum. Cunctis diébus quibus stabat nubes super tabernáculum, manébant in eódem loco:
-Numeri Num 4 9 19 et si evenísset ut multo témpore manéret super illud, erant fílii Israël in excúbiis Dómini, et non proficiscebántur
-Numeri Num 4 9 20 quot diébus fuísset nubes super tabernáculum. Ad impérium Dómini erigébant tentória, et ad impérium illíus deponébant.
-Numeri Num 4 9 21 Si fuísset nubes a véspere usque mane, et statim dilúculo tabernáculum reliquísset, proficiscebántur: et si post diem et noctem recessísset, dissipábant tentória.
-Numeri Num 4 9 22 Si vero bíduo aut uno mense vel longióri témpore fuísset super tabernáculum, manébant fílii Israël in eódem loco, et non proficiscebántur: statim autem ut recessísset, movébant castra.
-Numeri Num 4 9 23 Per verbum Dómini figébant tentória, et per verbum illíus proficiscebántur: erántque in excúbiis Dómini juxta impérium ejus per manum Móysi.
-Numeri Num 4 10 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Numeri Num 4 10 2 Fac tibi duas tubas argénteas dúctiles, quibus convocáre possis multitúdinem quando movénda sunt castra.
-Numeri Num 4 10 3 Cumque increpúeris tubis, congregábitur ad te omnis turba ad óstium tabernáculi fœ́deris.
-Numeri Num 4 10 4 Si semel clangúeris, vénient ad te príncipes, et cápita multitúdinis Israël.
-Numeri Num 4 10 5 Si autem prolíxior atque concísus clangor increpúerit, movébunt castra primi qui sunt ad orientálem plagam.
-Numeri Num 4 10 6 In secúndo autem sónitu et pari ululátu tubæ, levábunt tentória qui hábitant ad merídiem; et juxta hunc modum réliqui fácient, ululántibus tubis in profectiónem.
-Numeri Num 4 10 7 Quando autem congregándus est pópulus, simplex tubárum clangor erit, et non concíse ululábunt.
-Numeri Num 4 10 8 Fílii autem Áaron sacerdótes clangent tubis: erítque hoc legítimum sempitérnum in generatiónibus vestris.
-Numeri Num 4 10 9 Si exiéritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dímicant advérsum vos, clangétis ululántibus tubis, et erit recordátio vestri coram Dómino Deo vestro, ut eruámini de mánibus inimicórum vestrórum.
-Numeri Num 4 10 10 Siquándo habébitis épulum, et dies festos, et caléndas, canétis tubis super holocáustis, et pacíficis víctimis, ut sint vobis in recordatiónem Dei vestri. Ego Dóminus Deus vester.
-Numeri Num 4 10 11 Anno secúndo, mense secúndo, vigésima die mensis, eleváta est nubes de tabernáculo fœ́deris: b
-Numeri Num 4 10 12 profectíque sunt fílii Israël per turmas suas de desérto Sínai, et recúbuit nubes in solitúdine Pharan.
-Numeri Num 4 10 13 Moverúntque castra primi juxta impérium Dómini in manu Móysi.
-Numeri Num 4 10 14 Fílii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahásson fílius Amínadab.
-Numeri Num 4 10 15 In tribu filiórum Íssachar fuit princeps Nathánaël fílius Suar.
-Numeri Num 4 10 16 In tribu Zábulon erat princeps Éliab fílius Helon.
-Numeri Num 4 10 17 Depositúmque est tabernáculum, quod portántes egréssi sunt fílii Gerson et Merári.
-Numeri Num 4 10 18 Profectíque sunt et fílii Ruben, per turmas et órdinem suum: quorum princeps erat Hélisur fílius Sédeur.
-Numeri Num 4 10 19 In tribu autem filiórum Símeon, princeps fuit Salámiel fílius Surisáddai.
-Numeri Num 4 10 20 Porro in tribu Gad erat princeps Elíasaph fílius Duel.
-Numeri Num 4 10 21 Profectíque sunt et Caathítæ portántes sanctuárium. Támdiu tabernáculum portabátur, donec venírent ad erectiónis locum.
-Numeri Num 4 10 22 Movérunt castra et fílii Éphraim per turmas suas, in quorum exércitu princeps erat Elísama fílius Ámmiud.
-Numeri Num 4 10 23 In tribu autem filiórum Manásse princeps fuit Gamáliel fílius Phadássur.
-Numeri Num 4 10 24 Et in tribu Bénjamin erat dux Ábidan fílius Gedeónis.
-Numeri Num 4 10 25 Novíssimi castrórum ómnium profécti sunt fílii Dan per turmas suas, in quorum exércitu princeps fuit Ahiézer fílius Ammisáddai.
-Numeri Num 4 10 26 In tribu autem filiórum Aser erat princeps Phégiel fílius Ochran.
-Numeri Num 4 10 27 Et in tribu filiórum Néphthali princeps fuit Ahíra fílius Enan.
-Numeri Num 4 10 28 Hæc sunt castra, et profectiónes filiórum Israël per turmas suas quando egrediebántur.
-Numeri Num 4 10 29 Dixítque Móyses Hobab fílio Ráguel Madianítæ, cognáto suo: Proficíscimur ad locum quem Dóminus datúrus est nobis: veni nobíscum, ut benefaciámus tibi, quia Dóminus bona promísit Israéli. b
-Numeri Num 4 10 30 Cui ille respóndit: Non vadam tecum, sed revértar in terram meam, in qua natus sum.
-Numeri Num 4 10 31 Et ille: Noli, inquit, nos relínquere: tu enim nosti in quibus locis per desértum castra pónere debeámus, et eris ductor noster.
-Numeri Num 4 10 32 Cumque nobíscum véneris, quidquid óptimum fúerit ex ópibus, quas nobis traditúrus est Dóminus, dábimus tibi.
-Numeri Num 4 10 33 Profécti sunt ergo de monte Dómini viam trium diérum, arcáque fœ́deris Dómini præcedébat eos, per dies tres próvidens castrórum locum. b
-Numeri Num 4 10 34 Nubes quoque Dómini super eos erat per diem cum incéderent.
-Numeri Num 4 10 35 Cumque elevarétur arca, dicébat Móyses: Surge, Dómine, et dissipéntur inimíci tui, et fúgiant qui odérunt te, a fácie tua.
-Numeri Num 4 10 36 Cum autem deponerétur, aiébat: Revértere, Dómine, ad multitúdinem exércitus Israël.
-Numeri Num 4 11 1 Intérea ortum est murmur pópuli, quasi doléntium pro labóre, contra Dóminum. Quod cum audísset Dóminus, irátus est. Et accénsus in eos ignis Dómini, devorávit extrémam castrórum partem.
-Numeri Num 4 11 2 Cumque clamásset pópulus ad Móysen, orávit Móyses ad Dóminum, et absórptus est ignis.
-Numeri Num 4 11 3 Vocavítque nomen loci illíus, Incénsio: eo quod incénsus fuísset contra eos ignis Dómini.
-Numeri Num 4 11 4 Vulgus quippe promíscuum, quod ascénderat cum eis, flagrávit desidério, sedens et flens, junctis sibi páriter fíliis Israël, et ait: Quis dabit nobis ad vescéndum carnes? b
-Numeri Num 4 11 5 recordámur píscium quos comedebámus in Ægýpto gratis: in mentem nobis véniunt cucúmeres, et pépones, porríque, et cæpe, et állia.
-Numeri Num 4 11 6 Ánima nostra árida est: nihil áliud respíciunt óculi nostri nisi man.
-Numeri Num 4 11 7 Erat autem man quasi semen coriándri, colóris bdéllii.
-Numeri Num 4 11 8 Circuibátque pópulus, et cólligens illud, frangébat mola, sive terébat in mortário, coquens in olla, et fáciens ex eo tórtulas sapóris quasi panis oleáti.
-Numeri Num 4 11 9 Cumque descénderet nocte super castra ros, descendébat páriter et man.
-Numeri Num 4 11 10 Audívit ergo Móyses flentem pópulum per famílias, síngulos per óstia tentórii sui. Iratúsque est furor Dómini valde: sed et Móysi intoleránda res visa est, b
-Numeri Num 4 11 11 et ait ad Dóminum: Cur afflixísti servum tuum? quare non invénio grátiam coram te? et cur imposuísti pondus univérsi pópuli hujus super me?
-Numeri Num 4 11 12 Numquid ego concépi omnem hanc multitúdinem, vel génui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portáre solet nutrix infántulum, et defer in terram, pro qua jurásti pátribus eórum?
-Numeri Num 4 11 13 Unde mihi carnes ut dem tantæ multitúdini? flent contra me, dicéntes: Da nobis carnes ut comedámus.
-Numeri Num 4 11 14 Non possum solus sustinére omnem hunc pópulum, quia gravis est mihi.
-Numeri Num 4 11 15 Sin áliter tibi vidétur, óbsecro ut interfícias me, et invéniam grátiam in óculis tuis, ne tantis affíciar malis.
-Numeri Num 4 11 16 Et dixit Dóminus ad Móysen: Cóngrega mihi septuagínta viros de sénibus Israël, quos tu nosti quod senes pópuli sint ac magístri: et duces eos ad óstium tabernáculi fœ́deris, faciésque ibi stare tecum, b
-Numeri Num 4 11 17 ut descéndam et loquar tibi: et áuferam de spíritu tuo, tradámque eis, ut susténtent tecum onus pópuli, et non tu solus gravéris.
-Numeri Num 4 11 18 Pópulo quoque dices: Sanctificámini (cras comedétis carnes: ego enim audívi vos dícere: Quis dabit nobis escas cárnium? bene nobis erat in Ægýpto), ut det vobis Dóminus carnes, et comedátis:
-Numeri Num 4 11 19 non uno die, nec duóbus, vel quinque aut decem, nec vigínti quidem,
-Numeri Num 4 11 20 sed usque ad mensem diérum, donec éxeat per nares vestras, et vertátur in náuseam, eo quod repuléritis Dóminum, qui in médio vestri est, et flevéritis coram eo, dicéntes: Quare egréssi sumus ex Ægýpto?
-Numeri Num 4 11 21 Et ait Móyses: Sexcénta míllia péditum hujus pópuli sunt: et tu dicis: Dabo eis esum cárnium mense íntegro?
-Numeri Num 4 11 22 numquid óvium et boum multitúdo cædétur, ut possit suffícere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabúntur, ut eos sátient?
-Numeri Num 4 11 23 Cui respóndit Dóminus: Numquid manus Dómini inválida est? jam nunc vidébis utrum meus sermo ópere compleátur.
-Numeri Num 4 11 24 Venit ígitur Móyses, et narrávit pópulo verba Dómini, cóngregans septuagínta viros de sénibus Israël, quos stare fecit circa tabernáculum. b
-Numeri Num 4 11 25 Descendítque Dóminus per nubem, et locútus est ad eum, áuferens de spíritu qui erat in Móyse, et dans septuagínta viris. Cumque requievísset in eis spíritus, prophetavérunt, nec ultra cessavérunt.
-Numeri Num 4 11 26 Remánserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabátur Eldad, et alter Medad, super quos requiévit spíritus. Nam et ipsi descrípti fúerant, et non exíerant ad tabernáculum.
-Numeri Num 4 11 27 Cumque prophetárent in castris, cucúrrit puer, et nuntiávit Móysi, dicens: Eldad et Medad prophétant in castris.
-Numeri Num 4 11 28 Statim Jósue fílius Nun, miníster Móysi, et eléctus e plúribus, ait: Dómine mi Móyses, próhibe eos.
-Numeri Num 4 11 29 At ille: Quid, inquit æmuláris pro me? quis tríbuat ut omnis pópulus prophétet, et det eis Dóminus spíritum suum?
-Numeri Num 4 11 30 Reversúsque est Móyses, et majóres natu Israël in castra.
-Numeri Num 4 11 31 Ventus autem egrédiens a Dómino, arréptans trans mare coturníces détulit, et demísit in castra itínere quantum uno die cónfici potest, ex omni parte castrórum per circúitum, volabántque in áëre duóbus cúbitis altitúdine super terram. b
-Numeri Num 4 11 32 Surgens ergo pópulus toto die illo, et nocte, ac die áltero, congregávit coturnícum: qui parum, decem coros: et siccavérunt eas per gyrum castrórum.
-Numeri Num 4 11 33 Adhuc carnes erant in déntibus eórum, nec defécerat hujuscémodi cibus: et ecce furor Dómini concitátus in pópulum, percússit eum plaga magna nimis.
-Numeri Num 4 11 34 Vocatúsque est ille locus, Sepúlchra concupiscéntiæ: ibi enim sepeliérunt pópulum qui desideráverat. Egréssi autem de Sepúlchris concupiscéntiæ, venérunt in Háseroth, et mansérunt ibi.
-Numeri Num 4 12 1 Locutáque est María et Áaron contra Móysen propter uxórem ejus Æthiopíssam,
-Numeri Num 4 12 2 et dixérunt: Num per solum Móysen locútus est Dóminus? nonne et nobis simíliter est locútus? Quod cum audísset Dóminus
-Numeri Num 4 12 3 (erat enim Móyses vir mitíssimus super omnes hómines qui morabántur in terra),
-Numeri Num 4 12 4 statim locútus est ad eum, et ad Áaron et Maríam: Egredímini vos tantum tres ad tabernáculum fœ́deris. Cumque fuíssent egréssi,
-Numeri Num 4 12 5 descéndit Dóminus in colúmna nubis, et stetit in intróitu tabernáculi, vocans Áaron et Maríam. Qui cum issent,
-Numeri Num 4 12 6 dixit ad eos: Audíte sermónes meos: si quis fúerit inter vos prophéta Dómini, in visióne apparébo ei, vel per sómnium loquar ad illum.
-Numeri Num 4 12 7 At non talis servus meus Móyses, qui in omni domo mea fidelíssimus est:
-Numeri Num 4 12 8 ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænígmata et figúras Dóminum videt. Quare ergo non timuístis detráhere servo meo Móysi?
-Numeri Num 4 12 9 Iratúsque contra eos, ábiit:
-Numeri Num 4 12 10 nubes quoque recéssit quæ erat super tabernáculum: et ecce María appáruit candens lepra quasi nix. Cumque respexísset eam Áaron, et vidísset perfúsam lepra,
-Numeri Num 4 12 11 ait ad Móysen: Óbsecro, dómine mi, ne impónas nobis hoc peccátum quod stulte commísimus,
-Numeri Num 4 12 12 ne fiat hæc quasi mórtua, et ut abortívum quod projícitur de vulva matris suæ: ecce jam médium carnis ejus devorátum est a lepra.
-Numeri Num 4 12 13 Clamavítque Móyses ad Dóminum, dicens: Deus, óbsecro, sana eam.
-Numeri Num 4 12 14 Cui respóndit Dóminus: Si pater ejus spuísset in fáciem illíus, nonne debúerat saltem septem diébus rubóre suffúndi? separétur septem diébus extra castra, et póstea revocábitur.
-Numeri Num 4 12 15 Exclúsa est ítaque María extra castra septem diébus: et pópulus non est motus de loco illo, donec revocáta est María.
-Numeri Num 4 13 1 Profectúsque est pópulus de Háseroth, fixis tentóriis in desérto Pharan.
-Numeri Num 4 13 2 Ibíque locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Numeri Num 4 13 3 Mitte viros, qui consíderent terram Chánaan, quam datúrus sum fíliis Israël, síngulos de síngulis tríbubus, ex princípibus.
-Numeri Num 4 13 4 Fecit Móyses quod Dóminus imperáverat, de desérto Pharan mittens príncipes viros, quorum ista sunt nómina.
-Numeri Num 4 13 5 De tribu Ruben, Sámmua fílium Zechur.
-Numeri Num 4 13 6 De tribu Símeon, Saphat fílium Huri.
-Numeri Num 4 13 7 De tribu Juda, Caleb fílium Jéphone.
-Numeri Num 4 13 8 De tribu Íssachar, Igal fílium Joseph.
-Numeri Num 4 13 9 De tribu Éphraim, Osée fílium Nun.
-Numeri Num 4 13 10 De tribu Bénjamin, Phalti fílium Raphu.
-Numeri Num 4 13 11 De tribu Zábulon, Géddiel fílium Sodi.
-Numeri Num 4 13 12 De tribu Joseph, sceptri Manásse, Gaddi fílium Susi.
-Numeri Num 4 13 13 De tribu Dan, Ámmiel fílium Gemálli.
-Numeri Num 4 13 14 De tribu Aser, Sthur fílium Míchaël.
-Numeri Num 4 13 15 De tribu Néphthali, Náhabi fílium Vapsi.
-Numeri Num 4 13 16 De tribu Gad, Guel fílium Machi.
-Numeri Num 4 13 17 Hæc sunt nómina virórum, quos misit Móyses ad considerándam terram: vocavítque Osée fílium Nun, Jósue.
-Numeri Num 4 13 18 Misit ergo eos Móyses ad considerándam terram Chánaan, et dixit ad eos: Ascéndite per meridiánam plagam. Cumque venéritis ad montes, b
-Numeri Num 4 13 19 consideráte terram, qualis sit: et pópulum qui habitátor est ejus, utrum fortis sit an infírmus: si pauci número an plures:
-Numeri Num 4 13 20 ipsa terra, bona an mala: urbes quales, murátæ an absque muris:
-Numeri Num 4 13 21 humus, pinguis an stérilis, nemorósa an absque arbóribus. Confortámini, et afférte nobis de frúctibus terræ. Erat autem tempus quando jam prǽcoquæ uvæ vesci possunt.
-Numeri Num 4 13 22 Cumque ascendíssent, exploravérunt terram a desérto Sin, usque Rohob intrántibus Emath. b
-Numeri Num 4 13 23 Ascenderúntque ad merídiem, et venérunt in Hebron, ubi erant Áchiman et Sísai et Thólmai fílii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægýpti cóndita est.
-Numeri Num 4 13 24 Pergentésque usque ad Torréntem botri, abscidérunt pálmitem cum uva sua, quem portavérunt in vecte duo viri. De malis quoque granátis et de ficis loci illíus tulérunt:
-Numeri Num 4 13 25 qui appellátus est Neheléscol, id est Torrens botri, eo quod botrum portássent inde fílii Israël.
-Numeri Num 4 13 26 Reversíque exploratóres terræ post quadragínta dies, omni regióne circúita, b
-Numeri Num 4 13 27 venérunt ad Móysen et Áaron et ad omnem cœtum filiórum Israël in desértum Pharan, quod est in Cades. Locutíque eis et omni multitúdini ostendérunt fructus terræ:
-Numeri Num 4 13 28 et narravérunt, dicéntes: Vénimus in terram, ad quam misísti nos, quæ revéra fluit lacte et melle, ut ex his frúctibus cognósci potest:
-Numeri Num 4 13 29 sed cultóres fortíssimos habet, et urbes grandes atque murátas. Stirpem Enac vídimus ibi.
-Numeri Num 4 13 30 Ámalec hábitat in merídie, Hethǽus et Jebusǽus et Amorrhǽus in montánis: Chananǽus vero morátur juxta mare et circa fluénta Jordánis.
-Numeri Num 4 13 31 Inter hæc Caleb compéscens murmur pópuli, qui oriebátur contra Móysen, ait: Ascendámus, et possideámus terram, quóniam potérimus obtinére eam.
-Numeri Num 4 13 32 Álii vero, qui fúerant cum eo, dicébant: Nequáquam ad hunc pópulum valémus ascéndere, quia fórtior nobis est.
-Numeri Num 4 13 33 Detraxerúntque terræ, quam inspéxerant, apud fílios Israël, dicéntes: Terra, quam lustrávimus, dévorat habitatóres suos: pópulus, quem aspéximus, procéræ statúræ est.
-Numeri Num 4 13 34 Ibi vídimus monstra quædam filiórum Enac de génere gigánteo: quibus comparáti, quasi locústæ videbámur.
-Numeri Num 4 14 1 Ígitur vocíferans omnis turba flevit nocte illa,
-Numeri Num 4 14 2 et murmuráti sunt contra Móysen et Áaron cuncti fílii Israël, dicéntes:
-Numeri Num 4 14 3 Útinam mórtui essémus in Ægýpto: et in hac vasta solitúdine útinam pereámus, et non indúcat nos Dóminus in terram istam, ne cadámus gládio, et uxóres ac líberi nostri ducántur captívi. Nonne mélius est revérti in Ægýptum?
-Numeri Num 4 14 4 Dixerúntque alter ad álterum: Constituámus nobis ducem, et revertámur in Ægýptum.
-Numeri Num 4 14 5 Quo audíto, Móyses et Áaron cecidérunt proni in terram coram omni multitúdine filiórum Israël.
-Numeri Num 4 14 6 At vero Jósue fílius Nun et Caleb fílius Jéphone, qui et ipsi lustráverant terram, scidérunt vestiménta sua,
-Numeri Num 4 14 7 et ad omnem multitúdinem filiórum Israël locúti sunt: Terra, quam circuívimus, valde bona est.
-Numeri Num 4 14 8 Si propítius fúerit Dóminus, indúcet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manántem.
-Numeri Num 4 14 9 Nolíte rebélles esse contra Dóminum: neque timeátis pópulum terræ hujus, quia sicut panem ita eos póssumus devoráre. Recéssit ab eis omne præsídium: Dóminus nobíscum est, nolíte metúere.
-Numeri Num 4 14 10 Cumque clamáret omnis multitúdo, et lapídibus eos vellet opprímere, appáruit glória Dómini super tectum fœ́deris cunctis fíliis Israël. b
-Numeri Num 4 14 11 Et dixit Dóminus ad Móysen: Úsquequo dátrahet mihi pópulus iste? quoúsque non credent mihi, in ómnibus signis quæ feci coram eis?
-Numeri Num 4 14 12 Fériam ígitur eos pestiléntia, atque consúmam: te autem fáciam príncipem super gentem magnam, et fortiórem quam hæc est.
-Numeri Num 4 14 13 Et ait Móyses ad Dóminum: Ut áudiant Ægýptii, de quorum médio eduxísti pópulum istum, b
-Numeri Num 4 14 14 et habitatóres terræ hujus, qui audiérunt quod tu, Dómine, in pópulo isto sis, et fácie videáris ad fáciem, et nubes tua prótegat illos, et in colúmna nubis præcédas eos per diem, et in colúmna ignis per noctem:
-Numeri Num 4 14 15 quod occíderis tantam multitúdinem quasi unum hóminem, et dicant:
-Numeri Num 4 14 16 Non póterat introdúcere pópulum in terram pro qua juráverat: idcírco occídit eos in solitúdine?
-Numeri Num 4 14 17 Magnificétur ergo fortitúdo Dómini sicut jurásti, dicens:
-Numeri Num 4 14 18 Dóminus pátiens et multæ misericórdiæ, áuferens iniquitátem et scélera, nullúmque innóxium derelínquens, qui vísitas peccáta patrum in fílios in tértiam et quartam generatiónem.
-Numeri Num 4 14 19 Dimítte, óbsecro, peccátum pópuli hujus secúndum magnitúdinem misericórdiæ tuæ, sicut propítius fuísti egrediéntibus de Ægýpto usque ad locum istum.
-Numeri Num 4 14 20 Dixítque Dóminus: Dimísi juxta verbum tuum. b
-Numeri Num 4 14 21 Vivo ego: et implébitur glória Dómini univérsa terra.
-Numeri Num 4 14 22 Áttamen omnes hómines qui vidérunt majestátem meam, et signa quæ feci in Ægýpto et in solitúdine, et tentavérunt me jam per decem vices, nec obediérunt voci meæ,
-Numeri Num 4 14 23 non vidébunt terram pro qua jurávi pátribus eórum, nec quisquam ex illis qui detráxit mihi, intuébitur eam.
-Numeri Num 4 14 24 Servum meum Caleb, qui plenus álio spíritu secútus est me, indúcam in terram hanc, quam circuívit; et semen ejus possidébit eam.
-Numeri Num 4 14 25 Quóniam Amalecítes et Chananǽus hábitant in vállibus. Cras movéte castra, et revertímini in solitúdinem per viam maris Rubri.
-Numeri Num 4 14 26 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens: b
-Numeri Num 4 14 27 Úsquequo multitúdo hæc péssima múrmurat contra me? querélas filiórum Israël audívi.
-Numeri Num 4 14 28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dóminus: sicut locúti estis audiénte me, sic fáciam vobis.
-Numeri Num 4 14 29 In solitúdine hac jacébunt cadávera vestra. Omnes qui numeráti estis a vigínti annis et supra, et murmurástis contra me,
-Numeri Num 4 14 30 non intrábitis terram, super quam levávi manum meam ut habitáre vos fácerem, præter Caleb fílium Jéphone, et Jósue fílium Nun.
-Numeri Num 4 14 31 Párvulos autem vestros, de quibus dixístis quod prædæ hóstibus forent, introdúcam, ut vídeant terram, quæ vobis displícuit.
-Numeri Num 4 14 32 Vestra cadávera jacébunt in solitúdine.
-Numeri Num 4 14 33 Fílii vestri erunt vagi in desérto annis quadragínta, et portábunt fornicatiónem vestram, donec consumántur cadávera patrum in desérto,
-Numeri Num 4 14 34 juxta númerum quadragínta diérum, quibus considerástis terram: annus pro die imputábitur. Et quadragínta annis recipiétis iniquitátes vestras, et sciétis ultiónem meam:
-Numeri Num 4 14 35 quóniam sicut locútus sum, ita fáciam omni multitúdini huic péssimæ, quæ consurréxit advérsum me: in solitúdine hac defíciet, et moriétur.
-Numeri Num 4 14 36 Ígitur omnes viri, quos míserat Móyses ad contemplándam terram, et qui revérsi murmuráre fécerant contra eum omnem multitúdinem, detrahéntes terræ quod esset mala, b
-Numeri Num 4 14 37 mórtui sunt atque percússi in conspéctu Dómini.
-Numeri Num 4 14 38 Jósue autem fílius Nun, et Caleb fílius Jéphone, vixérunt ex ómnibus qui perréxerant ad considerándam terram.
-Numeri Num 4 14 39 Locutúsque est Móyses univérsa verba hæc ad omnes fílios Israël, et luxit pópulus nimis. b
-Numeri Num 4 14 40 Et ecce mane primo surgéntes ascendérunt vérticem montis, atque dixérunt: Paráti sumus ascéndere ad locum, de quo Dóminus locútus est: quia peccávimus.
-Numeri Num 4 14 41 Quibus Móyses: Cur, inquit, transgredímini verbum Dómini, quod vobis non cedet in prósperum?
-Numeri Num 4 14 42 nolíte ascéndere: non enim est Dóminus vobíscum: ne corruátis coram inimícis vestris.
-Numeri Num 4 14 43 Amalecítes et Chananǽus ante vos sunt, quorum gládio corruétis, eo quod noluéritis acquiéscere Dómino: nec erit Dóminus vobíscum.
-Numeri Num 4 14 44 At illi contenebráti ascendérunt in vérticem montis. Arca autem testaménti Dómini et Móyses non recessérunt de castris.
-Numeri Num 4 14 45 Descendítque Amalecítes et Chananǽus, qui habitábat in monte: et percútiens eos atque concídens, persecútus est eos usque Horma.
-Numeri Num 4 15 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Numeri Num 4 15 2 Lóquere ad fílios Israël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram habitatiónis vestræ, quam ego dabo vobis,
-Numeri Num 4 15 3 et fecéritis oblatiónem Dómino in holocáustum, aut víctimam, vota solvéntes, vel sponte offeréntes múnera, aut in solemnitátibus vestris adoléntes odórem suavitátis Dómino, de bobus sive de óvibus:
-Numeri Num 4 15 4 ófferet quicúmque immoláverit víctimam, sacrifícium símilæ, décimam partem ephi, conspérsæ óleo, quod mensúram habébit quartam partem hin:
-Numeri Num 4 15 5 et vinum ad liba fundénda ejúsdem mensúræ dabit in holocáustum sive in víctimam. Per agnos síngulos
-Numeri Num 4 15 6 et aríetes erit sacrifícium símilæ duárum decimárum, quæ conspérsa sit óleo tértiæ partis hin:
-Numeri Num 4 15 7 et vinum ad libaméntum tértiæ partis ejúsdem mensúræ ófferet in odórem suavitátis Dómino.
-Numeri Num 4 15 8 Quando vero de bobus féceris holocáustum aut hóstiam, ut ímpleas votum vel pacíficas víctimas,
-Numeri Num 4 15 9 dabis per síngulos boves símilæ tres décimas conspérsæ óleo, quod hábeat médium mensúræ hin:
-Numeri Num 4 15 10 et vinum ad liba fundénda ejúsdem mensúræ in oblatiónem suavíssimi odóris Dómino.
-Numeri Num 4 15 11 Sic fácies
-Numeri Num 4 15 12 per síngulos boves et aríetis et agnos et hædos.
-Numeri Num 4 15 13 Tam indígenæ quam peregríni
-Numeri Num 4 15 14 eódem ritu ófferent sacrifícia.
-Numeri Num 4 15 15 Unum præcéptum erit atque judícium tam vobis quam ádvenis terræ.
-Numeri Num 4 15 16 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Numeri Num 4 15 17 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos:
-Numeri Num 4 15 18 Cum venéritis in terram, quam dabo vobis,
-Numeri Num 4 15 19 et comedéritis de pánibus regiónis illíus, separábitis primítias Dómino
-Numeri Num 4 15 20 de cibis vestris. Sicut de áreis primítias separátis,
-Numeri Num 4 15 21 ita et de pulméntis dábitis primitíva Dómino.
-Numeri Num 4 15 22 Quod si per ignorántiam præteriéritis quidquam horum, quæ locútus est Dóminus ad Móysen, b
-Numeri Num 4 15 23 et mandávit per eum ad vos, a die qua cœpit jubére et ultra,
-Numeri Num 4 15 24 oblitáque fúerit fácere multitúdo: ófferet vítulum de arménto, holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, et sacríficum ejus ac liba, ut cæremóniæ póstulant, hircúmque pro peccáto:
-Numeri Num 4 15 25 et rogábit sacérdos pro omni multitúdine filiórum Israël, et dimittétur eis, quóniam non sponte peccavérunt, nihilóminus offeréntes incénsum Dómino pro se et pro peccáto atque erróre suo:
-Numeri Num 4 15 26 et dimittétur univérsæ plebi filiórum Israël, et ádvenis qui peregrinántur inter eos: quóniam culpa est omnis pópuli per ignorántiam.
-Numeri Num 4 15 27 Quod si ánima una nésciens peccáverit, ófferet capram annículam pro peccáto suo:
-Numeri Num 4 15 28 et deprecábitur pro ea sacérdos, quod ínscia peccáverit coram Dómino: impetrabítque ei véniam, et dimittétur illi.
-Numeri Num 4 15 29 Tam indígenis quam ádvenis una lex erit ómnium, qui peccáverint ignorántes.
-Numeri Num 4 15 30 Ánima vero, quæ per supérbiam áliquid commíserit, sive civis sit ille, sive peregrínus (quóniam advérsus Dóminum rebéllis fuit), períbit de pópulo suo:
-Numeri Num 4 15 31 verbum enim Dómini contémpsit, et præcéptum illíus fecit írritum: idcírco delébitur, et portábit iniquitátem suam.
-Numeri Num 4 15 32 Factum est autem, cum essent fílii Israël in solitúdine, et inveníssent hóminem colligéntem ligna in die sábbati, b
-Numeri Num 4 15 33 obtulérunt eum Móysi et Áaron et univérsæ multitúdini.
-Numeri Num 4 15 34 Qui reclusérunt eum in cárcerem, nesciéntes quid super eo fácere debérent.
-Numeri Num 4 15 35 Dixítque Dóminus ad Móysen: Morte moriátur homo iste: óbruat eum lapídibus omnis turba extra castra.
-Numeri Num 4 15 36 Cumque eduxíssent eum foras, obruérunt lapídibus, et mórtuus est, sicut præcéperat Dóminus.
-Numeri Num 4 15 37 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: b
-Numeri Num 4 15 38 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos ut fáciant sibi fímbrias per ángulos palliórum, ponéntes in eis vittas hyacínthinas:
-Numeri Num 4 15 39 quas cum víderint, recordéntur ómnium mandatórum Dómini, nec sequántur cogitatiónes suas et óculos per res várias fornicántes,
-Numeri Num 4 15 40 sed magis mémores præceptórum Dómini fáciant ea, sintque sancti Deo suo.
-Numeri Num 4 15 41 Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti, ut essem Deus vester.
-Numeri Num 4 16 1 Ecce autem Core fílius Ísaar, fílii Caath, fílii Levi, et Dathan atque Abíron fílii Éliab, Hon quoque fílius Pheleth de fíliis Ruben,
-Numeri Num 4 16 2 surrexérunt contra Móysen, aliíque filiórum Israël ducénti quinquagínta viri próceres synagógæ, et qui témpore concílii per nómina vocabántur.
-Numeri Num 4 16 3 Cumque stetíssent advérsum Móysen et Áaron, dixérunt: Suffíciat vobis, quia omnis multitúdo sanctórum est, et in ipsis est Dóminus: cur elevámini super pópulum Dómini?
-Numeri Num 4 16 4 Quod cum audísset Móyses, cécidit pronus in fáciem: b
-Numeri Num 4 16 5 locutúsque ad Core et ad omnem multitúdinem: Mane, inquit, notum fáciet Dóminus qui ad se pertíneant, et sanctos applicábit sibi: et quos elégerit, appropinquábunt ei.
-Numeri Num 4 16 6 Hoc ígitur fácite: tollat unusquísque thuríbula sua, tu Core, et omne concílium tuum:
-Numeri Num 4 16 7 et hausto cras igne, pónite désuper thymiáma coram Dómino: et quemcúmque elégerit, ipse erit sanctus: multum erigímini fílii Levi.
-Numeri Num 4 16 8 Dixítque rursum ad Core: Audíte, fílii Levi:
-Numeri Num 4 16 9 num parum vobis est quod separávit vos Deus Israël ab omni pópulo, et junxit sibi, ut servirétis ei in cultu tabernáculi, et starétis coram frequéntia pópuli, et ministrarétis ei?
-Numeri Num 4 16 10 idcírco ad se fecit accédere te et omnes fratres tuos fílios Levi, ut vobis étiam sacerdótium vindicétis,
-Numeri Num 4 16 11 et omnis globus tuus stet contra Dóminum? quid est enim Áaron ut murmurétis contra eum?
-Numeri Num 4 16 12 Misit ergo Móyses ut vocáret Dathan et Abíron fílios Éliab. Qui respondérunt: Non venímus. b
-Numeri Num 4 16 13 Numquid parum est tibi quod eduxísti nos de terra, quæ lacte et melle manábat, ut occíderes in desérto, nisi et dominátus fúeris nostri?
-Numeri Num 4 16 14 Revéra induxísti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedísti nobis possessiónes agrórum et vineárum: an et óculos nostros vis erúere? non venímus.
-Numeri Num 4 16 15 Iratúsque Móyses valde, ait ad Dóminum: Ne respícias sacrifícia eórum: tu scis quod ne aséllum quidem umquam accéperim ab eis, nec afflíxerim quémpiam eórum.
-Numeri Num 4 16 16 Dixítque ad Core: Tu, et omnis congregátio tua, state seórsum coram Dómino, et Áaron die crástino separátim.
-Numeri Num 4 16 17 Tóllite sínguli thuríbula vestra, et pónite super ea incénsum, offeréntes Dómino ducénta quinquagínta thuríbula: Áaron quoque téneat thuríbulum suum.
-Numeri Num 4 16 18 Quod cum fecíssent, stántibus Móyses et Áaron, b
-Numeri Num 4 16 19 et coacervássent advérsum eos omnem multitúdinem ad óstium tabernáculi, appáruit cunctis glória Dómini.
-Numeri Num 4 16 20 Locutúsque Dóminus ad Móysen et Áaron, ait:
-Numeri Num 4 16 21 Separámini de médio congregatiónis hujus, ut eos repénte dispérdam.
-Numeri Num 4 16 22 Qui cecidérunt proni in fáciem, atque dixérunt: Fortíssime Deus spirítuum univérsæ carnis, num uno peccánte, contra omnes ira tua desǽviet?
-Numeri Num 4 16 23 Et ait Dóminus ad Móysen:
-Numeri Num 4 16 24 Prǽcipe univérso pópulo ut separétur a tabernáculis Core et Dathan et Abíron.
-Numeri Num 4 16 25 Surrexítque Móyses, et ábiit ad Dathan et Abíron: et sequéntibus eum senióribus Israël,
-Numeri Num 4 16 26 dixit ad turbam: Recédite a tabernáculis hóminum impiórum, et nolíte tángere quæ ad eos pértinent, ne involvámini in peccátis eórum.
-Numeri Num 4 16 27 Cumque recessíssent a tentóriis eórum per circúitum, Dathan et Abíron egréssi stabant in intróitu papiliónum suórum cum uxóribus et líberis, omníque frequéntia.
-Numeri Num 4 16 28 Et ait Móyses: In hoc sciétis quod Dóminus míserit me ut fácerem univérsa quæ cérnitis, et non ex próprio ea corde protúlerim:
-Numeri Num 4 16 29 si consuéta hóminum morte interíerint, et visitáverit eos plaga, qua et céteri visitári solent, non misit me Dóminus:
-Numeri Num 4 16 30 sin autem novam rem fécerit Dóminus, ut apériens terra os suum deglútiat eos et ómnia quæ ad illos pértinent, descenderíntque vivéntes in inférnum, sciétis quod blasphemáverint Dóminum.
-Numeri Num 4 16 31 Conféstim ígitur ut cessávit loqui, dirúpta est terra sub pédibus eórum: b
-Numeri Num 4 16 32 et apériens os suum, devorávit illos cum tabernáculis suis et univérsa substántia eórum,
-Numeri Num 4 16 33 descenderúntque vivi in inférnum opérti humo, et periérunt de médio multitúdinis.
-Numeri Num 4 16 34 At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamórem pereúntium, dicens: Ne forte et nos terra deglútiat.
-Numeri Num 4 16 35 Sed et ignis egréssus a Dómino interfécit ducéntos quinquagínta viros, qui offerébant incénsum.
-Numeri Num 4 16 36 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Numeri Num 4 16 37 Prǽcipe Eleázaro fílio Áaron sacerdóti ut tollat thuríbula quæ jacent in incéndio, et ignem huc illúcque dispérgat: quóniam sanctificáta sunt
-Numeri Num 4 16 38 in mórtibus peccatórum: producátque ea in láminas, et affígat altári, eo quod oblátum sit in eis incénsum Dómino, et sanctificáta sint, ut cernant ea pro signo et moniménto fílii Israël.
-Numeri Num 4 16 39 Tulit ergo Eleázar sacérdos thuríbula ænéa, in quibus obtúlerant hi quos incéndium devorávit, et prodúxit ea in láminas, affígens altári:
-Numeri Num 4 16 40 ut habérent póstea fílii Israël, quibus commoneréntur ne quis accédat alienígena, et qui non est de sémine Áaron ad offeréndum incénsum Dómino, ne patiátur sicut passus est Core, et omnis congregátio ejus, loquénte Dómino ad Móysen.
-Numeri Num 4 16 41 Murmurávit autem omnis multitúdo filiórum Israël sequénti die contra Móysen et Áaron, dicens: Vos interfecístis pópulum Dómini. b
-Numeri Num 4 16 42 Cumque orirétur sedítio, et tumúltus incrésceret,
-Numeri Num 4 16 43 Móyses et Áaron fugérunt ad tabernáculum fœ́deris. Quod, postquam ingréssi sunt, opéruit nubes, et appáruit glória Dómini.
-Numeri Num 4 16 44 Dixítque Dóminus ad Móysen:
-Numeri Num 4 16 45 Recédite de médio hujus multitúdinis, étiam nunc delébo eos. Cumque jacérent in terra,
-Numeri Num 4 16 46 dixit Móyses ad Áaron: Tolle thuríbulum, et hausto igne de altári, mitte incénsum désuper, pergens cito ad pópulum, ut roges pro eis: jam enim egréssa est ira a Dómino, et plaga desǽvit.
-Numeri Num 4 16 47 Quod cum fecísset Áaron, et cucurrísset ad médiam multitúdinem, quam jam vastábat incéndium, óbtulit thymiáma:
-Numeri Num 4 16 48 et stans inter mórtuos ac vivéntes, pro pópulo deprecátus est, et plaga cessávit.
-Numeri Num 4 16 49 Fuérunt autem qui percússi sunt, quatuórdecim míllia hóminum, et septingénti, absque his qui períerant in seditióne Core.
-Numeri Num 4 16 50 Reversúsque est Áaron ad Móysen ad óstium tabernáculi fœ́deris postquam quiévit intéritus.
-Numeri Num 4 17 1 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Numeri Num 4 17 2 Lóquere ad fílios Israël, et áccipe ab eis virgas síngulas per cognatiónes suas, a cunctis princípibus tríbuum, virgas duódecim, et uniuscujúsque nomen superscríbes virgæ suæ.
-Numeri Num 4 17 3 Nomen autem Áaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seórsum famílias continébit:
-Numeri Num 4 17 4 ponésque eas in tabernáculo fœ́deris coram testimónio, ubi loquar ad te.
-Numeri Num 4 17 5 Quem ex his elégero, germinábit virga ejus: et cohibébo a me querimónias filiórum Israël, quibus contra vos múrmurant.
-Numeri Num 4 17 6 Locutúsque est Móyses ad fílios Israël: et dedérunt ei omnes príncipes virgas per síngulas tribus: fuerúntque virgæ duódecim absque virga Áaron. b
-Numeri Num 4 17 7 Quas cum posuísset Móyses coram Dómino in tabernáculo testimónii,
-Numeri Num 4 17 8 sequénti die regréssus invénit germinásse virgam Áaron in domo Levi: et turgéntibus gemmis erúperant flores, qui, fóliis dilatátis, in amýgdalas deformáti sunt.
-Numeri Num 4 17 9 Prótulit ergo Móyses omnes virgas de conspéctu Dómini ad cunctos fílios Israël: viderúntque, et recepérunt sínguli virgas suas.
-Numeri Num 4 17 10 Dixítque Dóminus ad Móysen: Refer virgam Áaron in tabernáculum testimónii, ut servétur ibi in signum rebéllium filiórum Israël, et quiéscant querélæ eórum a me, ne moriántur.
-Numeri Num 4 17 11 Fecítque Móyses sicut præcéperat Dóminus.
-Numeri Num 4 17 12 Dixérunt autem fílii Israël ad Móysen: Ecce consúmpti sumus, omnes perívimus.
-Numeri Num 4 17 13 Quicúmque accédit ad tabernáculum Dómini, móritur. Num usque ad interneciónem cuncti deléndi sumus?
-Numeri Num 4 18 1 Dixítque Dóminus ad Áaron: Tu, et fílii tui, et domus patris tui tecum, portábitis iniquitátem sanctuárii: et tu et fílii tui simul sustinébitis peccáta sacerdótii vestri.
-Numeri Num 4 18 2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstóque sint, et minístrent tibi: tu autem et fílii tui ministrábitis in tabernáculo testimónii.
-Numeri Num 4 18 3 Excubabúntque Levítæ ad præcépta tua, et ad cuncta ópera tabernáculi: ita dumtáxat ut ad vasa sanctuárii et ad altáre non accédant, ne et illi moriántur, et vos pereátis simul.
-Numeri Num 4 18 4 Sint autem tecum, et éxcubent in custódiis tabernáculi, et in ómnibus cæremóniis ejus. Alienígena non miscébitur vobis.
-Numeri Num 4 18 5 Excubáte in custódia sanctuárii, et in ministério altáris: ne oriátur indignátio super fílios Israël.
-Numeri Num 4 18 6 Ego dedi vobis fratres vestros Levítas de médio filiórum Israël, et trádidi donum Dómino, ut sérviant in ministériis tabernáculi ejus.
-Numeri Num 4 18 7 Tu autem et fílii tui custodíte sacerdótium vestrum: et ómnia quæ ad cultum altáris pértinent, et intra velum sunt, per sacerdótes administrabúntur: si quis extérnus accésserit, occidétur.
-Numeri Num 4 18 8 Locutúsque est Dóminus ad Áaron: Ecce dedi tibi custódiam primitiárum meárum. Ómnia quæ sanctificántur a fíliis Israël, trádidi tibi et fíliis tuis pro offício sacerdotáli legítima sempitérna. b
-Numeri Num 4 18 9 Hæc ergo accípies de his, quæ sanctificántur et obláta sunt Dómino. Omnis oblátio, et sacrifícium, et quidquid pro peccáto atque delícto rédditur mihi, et cedit in Sancta sanctórum, tuum erit, et filiórum tuórum.
-Numeri Num 4 18 10 In sanctuário cómedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecrátum est tibi.
-Numeri Num 4 18 11 Primítias autem, quas vóverint et obtúlerint fílii Israël, tibi dedi, et fíliis tuis, ac filiábus tuis, jure perpétuo: qui mundus est in domo tua, vescétur eis.
-Numeri Num 4 18 12 Omnem medúllam ólei, et vini, ac fruménti, quidquid ófferunt primitiárum Dómino, tibi dedi.
-Numeri Num 4 18 13 Univérsa frugum inítia, quas gignit humus, et Dómino deportántur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescétur eis.
-Numeri Num 4 18 14 Omne quod ex voto reddíderint fílii Israël, tuum erit.
-Numeri Num 4 18 15 Quidquid primum erúmpit e vulva cunctæ carnis, quam ófferunt Dómino, sive ex homínibus, sive de pecóribus fúerit, tui juris erit: ita dumtáxat ut pro hóminis primogénito prétium accípias, et omne ánimal quod immúndum est rédimi fácias,
-Numeri Num 4 18 16 cujus redémptio erit post unum mensem, siclis argénti quinque, póndere sanctuárii. Siclus vigínti óbolos habet.
-Numeri Num 4 18 17 Primogénitum autem bovis, et ovis, et capræ, non fácies rédimi, quia sanctificáta sunt Dómino. Sánguinem tantum eórum fundes super altáre, et ádipes adolébis in suavíssimum odórem Dómino.
-Numeri Num 4 18 18 Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectúsculum consecrátum, et armus dexter: tua erunt.
-Numeri Num 4 18 19 Omnes primítias sanctuárii, quas ófferunt fílii Israël Dómino, tibi dedi, et fíliis, ac filiábus tuis, jure perpétuo. Pactum salis est sempitérnum coram Dómino, tibi ac fíliis tuis.
-Numeri Num 4 18 20 Dixítque Dóminus ad Áaron: In terra eórum nihil possidébitis, nec habébitis partem inter eos: ego pars et hæréditas tua in médio filiórum Israël. b
-Numeri Num 4 18 21 Fíliis autem Levi dedi omnes décimas Israélis in possessiónem, pro ministério, quo sérviunt mihi in tabernáculo fœ́deris:
-Numeri Num 4 18 22 ut non accédant ultra fílii Israël ad tabernáculum, nec commíttant peccátum mortíferum,
-Numeri Num 4 18 23 solis fíliis Levi mihi in tabernáculo serviéntibus, et portántibus peccáta pópuli. Legítimum sempitérnum erit in generatiónibus vestris. Nihil áliud possidébunt,
-Numeri Num 4 18 24 decimárum oblatióne conténti, quas in usus eórum et necessária separávi.
-Numeri Num 4 18 25 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Numeri Num 4 18 26 Prǽcipe Levítis, atque denúntia: Cum accepéritis a fíliis Israël décimas, quas dedi vobis, primítias eárum offérte Dómino, id est, décimam partem décimæ,
-Numeri Num 4 18 27 ut reputétur vobis in oblatiónem primitivórum, tam de áreis quam de torculáribus:
-Numeri Num 4 18 28 et univérsis quorum accípitis primítias, offérte Dómino, et date Áaron sacerdóti.
-Numeri Num 4 18 29 Ómnia quæ offerétis ex décimis, et in donária Dómini separábitis, óptima et elécta erunt.
-Numeri Num 4 18 30 Dicésque ad eos: Si præclára et melióra quæque obtuléritis ex décimis, reputábitur vobis quasi de área, et torculári dedéritis primítias:
-Numeri Num 4 18 31 et comedétis eas in ómnibus locis vestris, tam vos quam famíliæ vestræ: quia prétium est pro ministério, quo servítis in tabernáculo testimónii.
-Numeri Num 4 18 32 Et non peccábitis super hoc, egrégia vobis et pínguia reservántes, ne polluátis oblatiónes filiórum Israël, et moriámini.
-Numeri Num 4 19 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
-Numeri Num 4 19 2 Ista est relígio víctimæ, quam constítuit Dóminus. Prǽcipe fíliis Israël, ut addúcant ad te vaccam rufam ætátis íntegræ, in qua nulla sit mácula, nec portáverit jugum:
-Numeri Num 4 19 3 tradetísque eam Eleázaro sacerdóti, qui edúctam extra castra, immolábit in conspéctu ómnium:
-Numeri Num 4 19 4 et tingens dígitum in sánguine ejus, aspérget contra fores tabernáculi septem vícibus,
-Numeri Num 4 19 5 comburétque eam cunctis vidéntibus, tam pelle et cárnibus ejus quam sánguine et fimo flammæ tráditis.
-Numeri Num 4 19 6 Lignum quoque cédrinum, et hyssópum, coccúmque bis tinctum sacérdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat.
-Numeri Num 4 19 7 Et tunc demum, lotis véstibus et córpore suo, ingrediétur in castra, commaculatúsque erit usque ad vésperum.
-Numeri Num 4 19 8 Sed et ille qui combússerit eam, lavábit vestiménta sua et corpus, et immúndus erit usque ad vésperum.
-Numeri Num 4 19 9 Cólliget autem vir mundus cíneres vaccæ, et effúndet eos extra castra in loco puríssimo, ut sint multitúdini filiórum Israël in custódiam, et in aquam aspersiónis: quia pro peccáto vacca combústa est.
-Numeri Num 4 19 10 Cumque láverit qui vaccæ portáverat cíneres vestiménta sua, immúndus erit usque ad vésperum. Habébunt hoc fílii Israël, et ádvenæ qui hábitant inter eos, sanctum jure perpétuo.
-Numeri Num 4 19 11 Qui tetígerit cadáver hóminis, et propter hoc septem diébus fúerit immúndus, b
-Numeri Num 4 19 12 aspergétur ex hac aqua die tértio et séptimo, et sic mundábitur. Si die tértio aspérsus non fúerit, séptimo non póterit emundári.
-Numeri Num 4 19 13 Omnis qui tetígerit humánæ ánimæ morticínum, et aspérsus hac commistióne non fúerit, pólluet tabernáculum Dómini et períbit ex Israël: quia aqua expiatiónis non est aspérsus, immúndus erit, et manébit spurcítia ejus super eum.
-Numeri Num 4 19 14 Ista est lex hóminis qui móritur in tabernáculo: omnes qui ingrediúntur tentórium illíus, et univérsa vasa quæ ibi sunt, pollúta erunt septem diébus. b
-Numeri Num 4 19 15 Vas, quod non habúerit opérculum nec ligatúram désuper, immúndum erit.
-Numeri Num 4 19 16 Si quis in agro tetígerit cadáver occísi hóminis, aut per se mórtui, sive os illíus, vel sepúlchrum, immúndus erit septem diébus.
-Numeri Num 4 19 17 Tolléntque de cinéribus combustiónis atque peccáti, et mittent aquas vivas super eos in vas:
-Numeri Num 4 19 18 in quibus cum homo mundus tínxerit hyssópum, aspérget ex eo omne tentórium, et cunctam supelléctilem, et hómines hujuscémodi contagióne pollútos:
-Numeri Num 4 19 19 atque hoc modo mundus lustrábit immúndum tértio et séptimo die: expiatúsque die séptimo, lavábit et se et vestiménta sua, et immúndus erit usque ad vésperum.
-Numeri Num 4 19 20 Si quis hoc ritu non fúerit expiátus, períbit ánima illíus de médio ecclésiæ: quia sanctuárium Dómini pólluit, et non est aqua lustratiónis aspérsus.
-Numeri Num 4 19 21 Erit hoc præcéptum legítimum sempitérnum. Ipse quoque qui aspérgit aquas, lavábit vestiménta sua. Omnis qui tetígerit aquas expiatiónis, immúndus erit usque ad vésperum.
-Numeri Num 4 19 22 Quidquid tetígerit immúndus, immúndum fáciet: et ánima, quæ horum quíppiam tetígerit, immúnda erit usque ad vésperum.
-Numeri Num 4 20 1 Venerúntque fílii Israël et omnis multitúdo in desértum Sin, mense primo, et mansit pópulus in Cades. Mortuáque est ibi María, et sepúlta in eódem loco.
-Numeri Num 4 20 2 Cumque indigéret aqua pópulus, convenérunt advérsum Móysen et Áaron:
-Numeri Num 4 20 3 et versi in seditiónem, dixérunt: Útinam periissémus inter fratres nostros coram Dómino.
-Numeri Num 4 20 4 Cur eduxístis ecclésiam Dómini in solitúdinem, ut et nos et nostra juménta moriámur?
-Numeri Num 4 20 5 quare nos fecístis ascéndere de Ægýpto, et adduxístis in locum istum péssimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec víneas, nec malogranáta, ínsuper et aquam non habet ad bibéndum?
-Numeri Num 4 20 6 Ingressúsque Móyses et Áaron, dimíssa multitúdine, tabernáculum fœ́deris, corruérunt proni in terram, clamaverúntque ad Dóminum, atque dixérunt: Dómine Deus, audi clamórem hujus pópuli, et áperi eis thesáurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiáti, cesset murmurátio eórum. Et appáruit glória Dómini super eos. b
-Numeri Num 4 20 7 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Numeri Num 4 20 8 Tolle virgam, et cóngrega pópulum, tu et Áaron frater tuus, et loquímini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque edúxeris aquam de petra, bibet omnis multitúdo et juménta ejus.
-Numeri Num 4 20 9 Tulit ígitur Móyses virgam, quæ erat in conspéctu Dómini, sicut præcéperat ei,
-Numeri Num 4 20 10 congregáta multitúdine ante petram: dixítque eis: Audíte, rebélles et incréduli: num de petra hac vobis aquam potérimus ejícere?
-Numeri Num 4 20 11 Cumque elevásset Móyses manum, percútiens virga bis sílicem, egréssæ sunt aquæ largíssimæ, ita ut pópulus bíberet et juménta.
-Numeri Num 4 20 12 Dixítque Dóminus ad Móysen et Áaron: Quia non credidístis mihi, ut sanctificarétis me coram fíliis Israël, non introducétis hos pópulos in terram, quam dabo eis.
-Numeri Num 4 20 13 Hæc est aqua contradictiónis, ubi jurgáti sunt fílii Israël contra Dóminum, et sanctificátus est in eis.
-Numeri Num 4 20 14 Misit intérea núntios Móyses de Cades ad regem Edom, qui dícerent: Hæc mandat frater tuus Israël: Nosti omnem labórem qui apprehéndit nos, b
-Numeri Num 4 20 15 quómodo descénderint patres nostri in Ægýptum, et habitavérimus ibi multo témpore, afflixeríntque nos Ægýptii, et patres nostros:
-Numeri Num 4 20 16 et quómodo clamavérimus ad Dóminum, et exaudíerit nos, miserítque ángelum, qui edúxerit nos de Ægýpto. Ecce in urbe Cades, quæ est in extrémis fínibus tuis, pósiti,
-Numeri Num 4 20 17 obsecrámus ut nobis transíre líceat per terram tuam. Non íbimus per agros, nec per víneas; non bibémus aquas de púteis tuis: sed gradiémur via pública, nec ad déxteram nec ad sinístram declinántes, donec transeámus términos tuos.
-Numeri Num 4 20 18 Cui respóndit Edom: Non transíbis per me, alióquin armátus occúrram tibi.
-Numeri Num 4 20 19 Dixerúntque fílii Israël: Per tritam gradiémur viam: et si bibérimus aquas tuas, nos et pécora nostra, dábimus quod justum est: nulla erit in prétio difficúltas, tantum velóciter transeámus.
-Numeri Num 4 20 20 At ille respóndit: Non transíbis. Statímque egréssus est óbvius, cum infiníta multitúdo, et manu forti,
-Numeri Num 4 20 21 nec vóluit acquiéscere deprecánti, ut concéderet tránsitum per fines suos. Quam ob rem divértit ab eo Israël.
-Numeri Num 4 20 22 Cumque castra movíssent de Cades, venérunt in montem Hor, qui est in fínibus terræ Edom: b
-Numeri Num 4 20 23 ubi locútus est Dóminus ad Móysen:
-Numeri Num 4 20 24 Pergat, inquit, Áaron ad pópulos suos: non enim intrábit terram, quam dedi fíliis Israël, eo quod incrédulus fúerit ori meo, ad aquas contradictiónis.
-Numeri Num 4 20 25 Tolle Áaron et fílium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor.
-Numeri Num 4 20 26 Cumque nudáveris patrem veste sua, índues ea Eleázarum fílium ejus: Áaron colligétur, et moriétur ibi.
-Numeri Num 4 20 27 Fecit Móyses ut præcéperat Dóminus: et ascendérunt in montem Hor coram omni multitúdine.
-Numeri Num 4 20 28 Cumque Áaron spoliásset véstibus suis, índuit eis Eleázarum fílium ejus.
-Numeri Num 4 20 29 Illo mórtuo in montis supercílio, descéndit cum Eleázaro.
-Numeri Num 4 20 30 Omnis autem multitúdo videns occubuísse Áaron, flevit super eo trigínta diébus per cunctas famílias suas.
-Numeri Num 4 21 1 Quod cum audísset Chananǽus rex Arad, qui habitábat ad merídiem, venísse scílicet Israël per exploratórum viam, pugnávit contra illum, et victor exístens, duxit ex eo prædam.
-Numeri Num 4 21 2 At Israël voto se Dómino óbligans, ait: Si tradíderis pópulum istum in manu mea, delébo urbes ejus.
-Numeri Num 4 21 3 Exaudivítque Dóminus preces Israël, et trádidit Chananǽum, quem ille interfécit subvérsis úrbibus ejus: et vocávit nomen loci illíus Horma, id est, anáthema.
-Numeri Num 4 21 4 Profécti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumírent terram Edom. Et tædére cœpit pópulum itíneris ac labóris: b
-Numeri Num 4 21 5 locutúsque contra Deum et Móysen, ait: Cur eduxísti nos de Ægýpto, ut morerémur in solitúdine? deest panis, non sunt aquæ: ánima nostra jam náuseat super cibo isto levíssimo.
-Numeri Num 4 21 6 Quam ob rem misit Dóminus in pópulum ignítos serpéntes, ad quorum plagas et mortes plurimórum,
-Numeri Num 4 21 7 venérunt ad Móysen, atque dixérunt: Peccávimus, quia locúti sumus contra Dóminum et te: ora ut tollat a nobis serpéntes. Oravítque Móyses pro pópulo,
-Numeri Num 4 21 8 et locútus est Dóminus ad eum: Fac serpéntem ǽneum, et pone eum pro signo: qui percússus aspéxerit eum, vivet.
-Numeri Num 4 21 9 Fecit ergo Móyses serpéntem ǽneum, et pósuit eum pro signo: quem cum percússi aspícerent, sanabántur.
-Numeri Num 4 21 10 Profectíque fílii Israël castrametáti sunt in Oboth. b
-Numeri Num 4 21 11 Unde egréssi fixére tentória in Jeábarim, in solitúdine quæ réspicit Moab contra orientálem plagam.
-Numeri Num 4 21 12 Et inde movéntes, venérunt ad torréntem Zared.
-Numeri Num 4 21 13 Quem relinquéntes castrametáti sunt contra Arnon, quæ est in desérto, et próminet in fínibus Amorrhǽi. Síquidem Arnon términus est Moab, dívidens Moabítas et Amorrhǽos.
-Numeri Num 4 21 14 Unde dícitur in libro bellórum Dómini: Sicut fecit in mari Rubro, sic fáciet in torréntibus Arnon.
-Numeri Num 4 21 15 Scópuli torréntium inclináti sunt, ut requiéscerent in Ar, et recúmberent in fínibus Moabitárum.
-Numeri Num 4 21 16 Ex eo loco appáruit púteus, super quo locútus est Dóminus ad Móysen: Cóngrega pópulum, et dabo ei aquam.
-Numeri Num 4 21 17 Tunc cécinit Israël carmen istud: Ascéndat púteus. Concinébant:
-Numeri Num 4 21 18 Púteus, quem fodérunt príncipes et paravérunt duces multitúdinis in datóre legis, et in báculis suis. De solitúdine, Matthána.
-Numeri Num 4 21 19 De Matthána in Naháliel: de Naháliel in Bamoth.
-Numeri Num 4 21 20 De Bamoth, vallis est in regióne Moab, in vértice Phasga, quod réspicit contra desértum.
-Numeri Num 4 21 21 Misit autem Israël núntios ad Sehon regem Amorrhæórum, dicens: b
-Numeri Num 4 21 22 Óbsecro ut transíre mihi líceat per terram tuam: non declinábimus in agros et víneas; non bibémus aquas ex púteis: via régia gradiémur, donec transeámus términos tuos.
-Numeri Num 4 21 23 Qui concédere nóluit ut transíret Israël per fines suos: quin pótius exércitu congregáto, egréssus est óbviam in desértum, et venit in Jasa, pugnavítque contra eum.
-Numeri Num 4 21 24 A quo percússus est in ore gládii, et posséssa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et fílios Ammon: quia forti præsídio tenebántur términi Ammonitárum.
-Numeri Num 4 21 25 Tulit ergo Israël omnes civitátes ejus, et habitávit in úrbibus Amorrhǽi, in Hésebon scílicet, et vículis ejus.
-Numeri Num 4 21 26 Urbs Hésebon fuit Sehon regis Amorrhǽi, qui pugnávit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditiónis illíus fúerat usque Arnon.
-Numeri Num 4 21 27 Idcírco dícitur in provérbio: Veníte in Hésebon: ædificétur, et construátur cívitas Sehon: b
-Numeri Num 4 21 28 ignis egréssus est de Hésebon, flamma de óppido Sehon, et devorávit Ar Moabitárum, et habitatóres excelsórum Arnon.
-Numeri Num 4 21 29 Væ tibi Moab; perísti pópule Chamos. Dedit fílios ejus in fugam, et fílias in captivitátem regi Amorrhæórum Sehon.
-Numeri Num 4 21 30 Jugum ipsórum dispériit ad Hésebon usque Dibon: lassi pervenérunt in Nophe, et usque Médaba.
-Numeri Num 4 21 31 Habitávit ítaque Israël in terra Amorrhǽi. b
-Numeri Num 4 21 32 Misítque Móyses qui explorárent Jazer: cujus cepérunt vículos, et possedérunt habitatóres.
-Numeri Num 4 21 33 Verterúntque se, et ascendérunt per viam Basan, et occúrrit eis Og, rex Basan, cum omni pópulo suo, pugnatúrus in Édrai.
-Numeri Num 4 21 34 Dixítque Dóminus ad Móysen: Ne tímeas eum, quia in manu tua trádidi illum, et omnem pópulum ac terram ejus: faciésque illi sicut fecísti Sehon, regi Amorrhæórum habitatóri Hésebon.
-Numeri Num 4 21 35 Percussérunt ígitur et hunc cum fíliis suis, universúmque pópulum ejus usque ad interneciónem, et possedérunt terram illíus.
-Numeri Num 4 22 1 Profectíque castrametáti sunt in campéstribus Moab, ubi trans Jordánem Jéricho sita est.
-Numeri Num 4 22 2 Videns autem Balac fílius Sephor ómnia quæ fécerat Israël Amorrhǽo, b
-Numeri Num 4 22 3 et quod pertimuíssent eum Moabítæ, et ímpetum ejus ferre non possent,
-Numeri Num 4 22 4 dixit ad majóres natu Mádian: Ita delébit hic pópulus omnes, qui in nostris fínibus commorántur, quómodo solet bos herbas usque ad radíces cárpere. Ipse erat eo témpore rex in Moab.
-Numeri Num 4 22 5 Misit ergo núntios ad Bálaam fílium Beor aríolum, qui habitábat super flumen terræ filiórum Ammon, ut vocárent eum, et dícerent: Ecce egréssus est pópulus ex Ægýpto, qui opéruit superfíciem terræ, sedens contra me.
-Numeri Num 4 22 6 Veni ígitur, et máledic pópulo huic, quia fórtior me est: si quómodo possim percútere et ejícere eum de terra mea. Novi enim quod benedíctus sit cui benedíxeris, et maledíctus in quem maledícta congésseris.
-Numeri Num 4 22 7 Perrexerúntque senióres Moab, et majóres natu Mádian, habéntes divinatiónis prétium in mánibus. Cumque veníssent ad Bálaam, et narrássent ei ómnia verba Balac, b
-Numeri Num 4 22 8 ille respóndit: Manéte hic nocte, et respondébo quidquid mihi díxerit Dóminus. Manéntibus illis apud Bálaam, venit Deus, et ait ad eum:
-Numeri Num 4 22 9 Quid sibi volunt hómines isti apud te?
-Numeri Num 4 22 10 Respóndit: Balac fílius Sephor rex Moabitárum misit ad me,
-Numeri Num 4 22 11 dicens: Ecce pópulus qui egréssus est de Ægýpto, opéruit superfíciem terræ: veni, et máledic ei, si quómodo possim pugnans abígere eum.
-Numeri Num 4 22 12 Dixítque Deus ad Bálaam: Noli ire cum eis, neque maledícas pópulo: quia benedíctus est.
-Numeri Num 4 22 13 Qui mane consúrgens dixit ad príncipes: Ite in terram vestram, quia prohíbuit me Dóminus veníre vobíscum.
-Numeri Num 4 22 14 Revérsi príncipes dixérunt ad Balac: Nóluit Bálaam veníre nobíscum.
-Numeri Num 4 22 15 Rursum ille multo plures et nobilióres quam ante míserat, misit.
-Numeri Num 4 22 16 Qui cum veníssent ad Bálaam, dixérunt: Sic dicit Balac fílius Sephor: Ne cunctéris veníre ad me:
-Numeri Num 4 22 17 parátus sum honoráre te, et quidquid volúeris, dabo tibi: veni, et máledic pópulo isti.
-Numeri Num 4 22 18 Respóndit Bálaam: Si déderit mihi Balac plenam domum suam argénti et auri, non pótero immutáre verbum Dómini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.
-Numeri Num 4 22 19 Óbsecro ut hic maneátis étiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respóndeat Dóminus.
-Numeri Num 4 22 20 Venit ergo Deus ad Bálaam nocte, et ait ei: Si vocáre te venérunt hómines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtáxat, ut quod tibi præcépero, fácias.
-Numeri Num 4 22 21 Surréxit Bálaam mane, et strata ásina sua proféctus est cum eis. b
-Numeri Num 4 22 22 Et irátus est Deus. Stetítque ángelus Dómini in via contra Bálaam, qui insidébat ásinæ, et duos púeros habébat secum.
-Numeri Num 4 22 23 Cernens ásina ángelum stantem in via, evagináto gládio, avértit se de itínere, et ibat per agrum. Quam cum verberáret Bálaam, et vellet ad sémitam redúcere,
-Numeri Num 4 22 24 stetit ángelus in angústiis duárum maceriárum, quibus víneæ cingebántur.
-Numeri Num 4 22 25 Quem videns ásina, junxit se paríeti, et attrívit sedéntis pedem. At ille íterum verberábat eam:
-Numeri Num 4 22 26 et nihilóminus ángelus ad locum angústum tránsiens, ubi nec ad déxteram, nec ad sinístram póterat deviáre, óbvius stetit.
-Numeri Num 4 22 27 Cumque vidísset ásina stantem ángelum, cóncidit sub pédibus sedéntis: qui irátus, veheméntius cædébat fuste látera ejus.
-Numeri Num 4 22 28 Aperuítque Dóminus os ásinæ, et locúta est: Quid feci tibi? cur pércutis me ecce jam tértio?
-Numeri Num 4 22 29 Respóndit Bálaam: Quia commeruísti, et illusísti mihi: útinam habérem gládium, ut te percúterem!
-Numeri Num 4 22 30 Dixit ásina: Nonne ánimal tuum sum, cui semper sedére consuevísti usque in præséntem diem? dic quid símile umquam fécerim tibi. At ille ait: Numquam.
-Numeri Num 4 22 31 Prótinus apéruit Dóminus óculos Bálaam, et vidit ángelum stantem in via, evagináto gládio, adoravítque eum pronus in terram.
-Numeri Num 4 22 32 Cui ángelus: Cur, inquit, tértio vérberas ásinam tuam? ego veni ut adversárer tibi, quia pervérsa est via tua, mihíque contrária: b
-Numeri Num 4 22 33 et nisi ásina declinásset de via, dans locum resisténti, te occidíssem, et illa víveret.
-Numeri Num 4 22 34 Dixit Bálaam: Peccávi, nésciens quod tu stares contra me: et nunc si dísplicet tibi ut vadam, revértar.
-Numeri Num 4 22 35 Ait ángelus: Vade cum istis, et cave ne áliud quam præcépero tibi loquáris. Ivit ígitur cum princípibus.
-Numeri Num 4 22 36 Quod cum audísset Balac, egréssus est in occúrsum ejus in óppido Moabitárum, quod situm est in extrémis fínibus Arnon.
-Numeri Num 4 22 37 Dixítque ad Bálaam: Misi núntios ut vocárent te: cur non statim venísti ad me? an quia mercédem advéntui tuo réddere néqueo?
-Numeri Num 4 22 38 Cui ille respóndit: Ecce adsum: numquid loqui pótero áliud, nisi quod Deus posúerit in ore meo?
-Numeri Num 4 22 39 Perrexérunt ergo simul, et venérunt in urbem, quæ in extrémis regni ejus fínibus erat.
-Numeri Num 4 22 40 Cumque occidísset Balac boves et oves, misit ad Bálaam, et príncipes qui cum eo erant, múnera.
-Numeri Num 4 22 41 Mane autem facto, duxit eum ad excélsa Baal, et intúitus est extrémam partem pópuli.
-Numeri Num 4 23 1 Dixítque Bálaam ad Balac: Ædífica mihi hic septem aras, et para tótidem vítulos, ejusdémque númeri aríetes.
-Numeri Num 4 23 2 Cumque fecísset juxta sermónem Bálaam, imposuérunt simul vítulum et aríetem super aram.
-Numeri Num 4 23 3 Dixítque Bálaam ad Balac: Sta paulísper juxta holocáustum tuum, donec vadam, si forte occúrrat mihi Dóminus, et quodcúmque imperáverit, loquar tibi.
-Numeri Num 4 23 4 Cumque abiísset velóciter, occúrrit illi Deus. Locutúsque ad eum Bálaam: Septem, inquit, aras eréxi, et impósui vítulum et aríetem désuper.
-Numeri Num 4 23 5 Dóminus autem pósuit verbum in ore ejus, et ait: Revértere ad Balac, et hæc loquéris.
-Numeri Num 4 23 6 Revérsus invénit stantem Balac juxta holocáustum suum, et omnes príncipes Moabitárum.
-Numeri Num 4 23 7 Assumptáque parábola sua, dixit: De Aram addúxit me Balac rex Moabitárum, de móntibus oriéntis: Veni, inquit, et máledic Jacob; própera, et detestáre Israël. b
-Numeri Num 4 23 8 Quómodo maledícam, cui non maledíxit Deus? qua ratióne detéster, quem Dóminus non detestátur?
-Numeri Num 4 23 9 De summis silícibus vidébo eum, et de cóllibus considerábo illum. Pópulus solus habitábit, et inter gentes non reputábitur.
-Numeri Num 4 23 10 Quis dinumeráre possit púlverem Jacob, et nosse númerum stirpis Israël? Moriátur ánima mea morte justórum, et fiant novíssima mea horum simília.
-Numeri Num 4 23 11 Dixítque Balac ad Bálaam: Quid est hoc quod agis? ut maledíceres inimícis meis vocávi te, et tu e contrário benedícis eis. b
-Numeri Num 4 23 12 Cui ille respóndit: Num áliud possum loqui, nisi quod jússerit Dóminus?
-Numeri Num 4 23 13 Dixit ergo Balac: Veni mecum in álterum locum unde partem Israël vídeas, et totum vidére non possis: inde maledícito ei.
-Numeri Num 4 23 14 Cumque duxísset eum in locum sublímem, super vérticem montis Phasga, ædificávit Bálaam septem aras, et impósitis supra vítulo atque aríete,
-Numeri Num 4 23 15 dixit ad Balac: Sta hic juxta holocáustum tuum, donec ego óbvius pergam.
-Numeri Num 4 23 16 Cui cum Dóminus occurrísset, posuissétque verbum in ore ejus, ait: Revértere ad Balac, et hæc loquéris ei.
-Numeri Num 4 23 17 Revérsus invénit eum stantem juxta holocáustum suum, et príncipes Moabitárum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locútus est Dóminus?
-Numeri Num 4 23 18 At ille, assúmpta parábola sua, ait: Sta, Balac, et auscúlta; audi, fili Sephor: b
-Numeri Num 4 23 19 non est Deus quasi homo, ut mentiátur, nec ut fílius hóminis, ut mutétur. Dixit ergo, et non fáciet? locútus est, et non implébit?
-Numeri Num 4 23 20 Ad benedicéndum addúctus sum: benedictiónem prohibére non váleo.
-Numeri Num 4 23 21 Non est idólum in Jacob, nec vidétur simulácrum in Israël. Dóminus Deus ejus cum eo est, et clangor victóriæ regis in illo.
-Numeri Num 4 23 22 Deus edúxit illum de Ægýpto, cujus fortitúdo símilis est rhinocerótis.
-Numeri Num 4 23 23 Non est augúrium in Jacob, nec divinátio in Israël: tempóribus suis dicétur Jacob et Israéli quid operátus sit Deus.
-Numeri Num 4 23 24 Ecce pópulus ut leǽna consúrget, et quasi leo erigétur: non accubábit donec dévoret prædam, et occisórum sánguinem bibat.
-Numeri Num 4 23 25 Dixítque Balac ad Bálaam: Nec maledícas ei, nec benedícas. b
-Numeri Num 4 23 26 Et ille ait: Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperáret, hoc fácerem?
-Numeri Num 4 23 27 Et ait Balac ad eum: Veni, et ducam te ad álium locum: si forte pláceat Deo ut inde maledícas eis.
-Numeri Num 4 23 28 Cumque duxísset eum super vérticem montis Phogor, qui réspicit solitúdinem,
-Numeri Num 4 23 29 dixit ei Bálaam: Ædífica mihi hic septem aras, et para tótidem vítulos, ejusdémque númeri aríetes.
-Numeri Num 4 23 30 Fecit Balac ut Bálaam díxerat: imposuítque vítulos et aríetes per síngulas aras.
-Numeri Num 4 24 1 Cumque vidísset Bálaam quod placéret Dómino ut benedíceret Israéli, nequáquam ábiit ut ante perréxerat, ut augúrium quǽreret: sed dírigens contra desértum vultum suum,
-Numeri Num 4 24 2 et élevans óculos, vidit Israël in tentóriis commorántem per tribus suas: et irruénte in se spíritu Dei,
-Numeri Num 4 24 3 assúmpta parábola, ait: Dixit Bálaam fílius Beor: dixit homo, cujus obturátus est óculus:
-Numeri Num 4 24 4 dixit audítor sermónum Dei, qui visiónem Omnipoténtis intúitus est, qui cadit, et sic aperiúntur óculi ejus:
-Numeri Num 4 24 5 Quam pulchra tabernácula tua, Jacob, et tentória tua, Israël!
-Numeri Num 4 24 6 ut valles nemorósæ, ut horti juxta flúvios irrígui, ut tabernácula quæ fixit Dóminus, quasi cedri prope aquas.
-Numeri Num 4 24 7 Fluet aqua de sítula ejus, et semen illíus erit in aquas multas. Tollétur propter Agag, rex ejus, et auferétur regnum illíus.
-Numeri Num 4 24 8 Deus edúxit illum de Ægýpto, cujus fortitúdo símilis est rhinocerótis. Devorábunt gentes hostes illíus, ossáque eórum confríngent, et perforábunt sagíttis.
-Numeri Num 4 24 9 Áccubans dormívit ut leo, et quasi leǽna, quam suscitáre nullus audébit. Qui benedíxerit tibi, erit et ipse benedíctus: qui maledíxerit, in maledictióne reputábitur.
-Numeri Num 4 24 10 Iratúsque Balac contra Bálaam, complósis mánibus ait: Ad maledicéndum inimícis meis vocávi te, quibus e contrário tértio benedixísti: b
-Numeri Num 4 24 11 revértere ad locum tuum. Decréveram quidem magnífice honoráre te, sed Dóminus privávit te honóre dispósito.
-Numeri Num 4 24 12 Respóndit Bálaam ad Balac: Nonne núntiis tuis, quos misísti ad me, dixi:
-Numeri Num 4 24 13 Si déderit mihi Balac plenam domum suam argénti et auri, non pótero præteríre sermónem Dómini Dei mei, ut vel boni quid vel mali próferam ex corde meo: sed quidquid Dóminus díxerit, hoc loquar?
-Numeri Num 4 24 14 verúmtamen pergens ad pópulum meum, dabo consílium, quid pópulus tuus pópulo huic fáciat extrémo témpore.
-Numeri Num 4 24 15 Sumpta ígitur parábola, rursum ait: Dixit Bálaam fílius Beor: dixit homo, cujus obturátus est óculus: b
-Numeri Num 4 24 16 dixit audítor sermónum Dei, qui novit doctrínam Altíssimi, et visiónes Omnipoténtis videt, qui cadens apértos habet óculos:
-Numeri Num 4 24 17 Vidébo eum, sed non modo: intuébor illum, sed non prope. Oriétur stella ex Jacob, et consúrget virga de Israël: et percútiet duces Moab, vastabítque omnes fílios Seth.
-Numeri Num 4 24 18 Et erit Idumǽa posséssio ejus: hæréditas Seir cedet inimícis suis: Israël vero fórtiter aget.
-Numeri Num 4 24 19 De Jacob erit qui dominétur, et perdat relíquias civitátis.
-Numeri Num 4 24 20 Cumque vidísset Ámalec, assúmens parábolam, ait: Princípium géntium Ámalec, cujus extréma perdéntur.
-Numeri Num 4 24 21 Vidit quoque Cinǽum: et assúmpta parábola, ait: Robústum quidem est habitáculum tuum: sed si in petra posúeris nidum tuum,
-Numeri Num 4 24 22 et fúeris eléctus de stirpe Cin, quámdiu póteris permanére? Assur enim cápiet te.
-Numeri Num 4 24 23 Assumptáque parábola íterum locútus est: Heu! quis victúrus est, quando ista fáciet Deus?
-Numeri Num 4 24 24 Vénient in triéribus de Itália: superábunt Assýrios, vastabúntque Hebrǽos, et ad extrémum étiam ipsi períbunt.
-Numeri Num 4 24 25 Surrexítque Bálaam, et revérsus est in locum suum: Balac quoque via, qua vénerat, rédiit. b
-Numeri Num 4 25 1 Morabátur autem eo témpore Israël in Settim, et fornicátus est pópulus cum filiábus Moab,
-Numeri Num 4 25 2 quæ vocavérunt eos ad sacrifícia sua. At ille comedérunt et adoravérunt deos eárum.
-Numeri Num 4 25 3 Initiatúsque est Israël Beélphegor: et irátus Dóminus,
-Numeri Num 4 25 4 ait ad Móysen: Tolle cunctos príncipes pópuli, et suspénde eos contra solem in patíbulis, ut avertátur furor meus ab Israël.
-Numeri Num 4 25 5 Dixítque Móyses ad júdices Israël: Occídat unusquísque próximos suos, qui initiáti sunt Beélphegor.
-Numeri Num 4 25 6 Et ecce unus de fíliis Israël intrávit coram frátribus suis ad scortum Madianítidem, vidénte Móyse, et omni turba filiórum Israël, qui flebant ante fores tabernáculi. b
-Numeri Num 4 25 7 Quod cum vidísset Phínees fílius Eleázari fílii Áaron sacerdótis, surréxit de médio multitúdinis, et arrépto pugióne,
-Numeri Num 4 25 8 ingréssus est post virum Israëlítem in lupánar, et perfódit ambos simul, virum scílicet et mulíerem in locis genitálibus. Cessavítque plaga a fíliis Israël:
-Numeri Num 4 25 9 et occísi sunt vigínti quátuor míllia hóminum.
-Numeri Num 4 25 10 Dixítque Dóminus ad Móysen:
-Numeri Num 4 25 11 Phínees fílius Eleázari fílii Áaron sacerdótis avértit iram meam a fíliis Israël: quia zelo meo commótus est contra eos, ut non ipse delérem fílios Israël in zelo meo.
-Numeri Num 4 25 12 Idcírco lóquere ad eum: Ecce do ei pacem fœ́deris mei,
-Numeri Num 4 25 13 et erit tam ipsi quam sémini ejus pactum sacerdótii sempitérnum: quia zelátus est pro Deo suo, et expiávit scelus filiórum Israël.
-Numeri Num 4 25 14 Erat autem nomen viri Israëlítæ, qui occísus est cum Madianítide, Zambri fílius Salu, dux de cognatióne et tribu Simeónis.
-Numeri Num 4 25 15 Porro múlier Madianítis, quæ páriter interfécta est, vocabátur Cozbi fília Sur príncipis nobilíssimi Madianitárum.
-Numeri Num 4 25 16 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Numeri Num 4 25 17 Hostes vos séntiant Madianítæ, et percútite eos:
-Numeri Num 4 25 18 quia et ipsi hostíliter egérunt contra vos, et decepére insídiis per idólum Phogor, et Cozbi fíliam ducis Mádian sorórem suam, quæ percússa est in die plagæ pro sacrilégio Phogor.
-Numeri Num 4 26 1 Postquam noxiórum sanguis effúsus est, dixit Dóminus ad Móysen et Eleázarum fílium Áaron sacerdótem:
-Numeri Num 4 26 2 Numeráte omnem summam filiórum Israël a vigínti annis et supra, per domos et cognatiónes suas, cunctos qui possunt ad bella procédere.
-Numeri Num 4 26 3 Locúti sunt ítaque Móyses et Eleázar sacérdos, in campéstribus Moab super Jordánem contra Jéricho, ad eos qui erant
-Numeri Num 4 26 4 a vigínti annis et supra, sicut Dóminus imperáverat, quorum iste est númerus.
-Numeri Num 4 26 5 Ruben primogénitus Israël: hujus fílius, Henoch, a quo família Henochitárum: et Phallu, a quo família Phalluitárum: b
-Numeri Num 4 26 6 et Hesron, a quo família Hesronitárum: et Charmi, a quo família Charmitárum.
-Numeri Num 4 26 7 Hæ sunt famíliæ de stirpe Ruben: quarum númerus invéntus est quadragínta tria míllia, et septingénti trigínta.
-Numeri Num 4 26 8 Fílius Phallu, Éliab:
-Numeri Num 4 26 9 hujus fílii, Námuel et Dathan et Abíron: isti sunt Dathan et Abíron príncipes pópuli, qui surrexérunt contra Móysen et Áaron in seditióne Core, quando advérsus Dóminum rebellavérunt:
-Numeri Num 4 26 10 et apériens terra os suum devorávit Core, moriéntibus plúrimis, quando combússit ignis ducéntos quinquagínta viros. Et factum est grande miráculum,
-Numeri Num 4 26 11 ut, Core pereúnte, fílii illíus non perírent.
-Numeri Num 4 26 12 Fílii Símeon per cognatiónes suas: Námuel, ab hoc família Namuelitárum: Jamin, ab hoc família Jaminitárum: Jachin, ab hoc família Jachinitárum: b
-Numeri Num 4 26 13 Zare, ab hoc família Zareitárum: Saul, ab hoc família Saulitárum.
-Numeri Num 4 26 14 Hæ sunt famíliæ de stirpe Símeon, quarum omnis númerus fuit vigínti duo míllia ducénti.
-Numeri Num 4 26 15 Fílii Gad per cognatiónes suas: Sephon, ab hoc família Sephonitárum: Aggi, ab hoc família Aggitárum: Suni, ab hoc família Sunitárum:
-Numeri Num 4 26 16 Ozni, ab hoc família Oznitárum: Her, ab hoc família Heritárum:
-Numeri Num 4 26 17 Arod, ab hoc família Aroditárum: Áriel, ab hoc família Arielitárum.
-Numeri Num 4 26 18 Istæ sunt famíliæ Gad, quarum omnis númerus fuit quadragínta míllia quingénti.
-Numeri Num 4 26 19 Fílii Juda, Her et Onan, qui ambo mórtui sunt in terra Chánaan.
-Numeri Num 4 26 20 Fuerúntque fílii Juda per cognatiónes suas: Sela, a quo família Selaitárum: Phares, a quo família Pharesitárum: Zare, a quo família Zareitárum.
-Numeri Num 4 26 21 Porro fílii Phares: Hesron, a quo família Hesronitárum: et Hamul, a quo família Hamulitárum.
-Numeri Num 4 26 22 Istæ sunt famíliæ Juda, quarum omnis númerus fuit septuagínta sex míllia quingénti.
-Numeri Num 4 26 23 Fílii Íssachar per cognatiónes suas: Thola, a quo família Tholaitárum: Phua, a quo família Phuaitárum:
-Numeri Num 4 26 24 Jasub, a quo família Jasubitárum: Semran, a quo família Semranitárum.
-Numeri Num 4 26 25 Hæ sunt cognatiónes Íssachar, quarum númerus fuit sexagínta quátuor míllia trecénti.
-Numeri Num 4 26 26 Fílii Zábulon per cognatiónes suas: Sared, a quo família Sareditárum: Elon, a quo família Elonitárum: Jalel, a quo família Jalelitárum.
-Numeri Num 4 26 27 Hæ sunt cognatiónes Zábulon, quarum númerus fuit sexagínta míllia quingénti.
-Numeri Num 4 26 28 Fílii Joseph per cognatiónes suas, Manásse et Éphraim.
-Numeri Num 4 26 29 De Manásse ortus est Machir, a quo família Machiritárum. Machir génuit Gálaad, a quo família Galaaditárum.
-Numeri Num 4 26 30 Gálaad hábuit fílios: Jezer, a quo família Jezeritárum: et Helec, a quo família Helecitárum:
-Numeri Num 4 26 31 et Ásriel, a quo família Asrielitárum: et Sechem, a quo família Sechemitárum:
-Numeri Num 4 26 32 et Semída, a quo família Semidaitárum: et Hepher, a quo família Hepheritárum.
-Numeri Num 4 26 33 Fuit autem Hepher pater Sálphaad, qui fílios non habébat, sed tantum fílias: quarum ista sunt nómina: Máala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
-Numeri Num 4 26 34 Hæ sunt famíliæ Manásse, et númerus eárum quinquagínta duo míllia septingénti.
-Numeri Num 4 26 35 Fílii autem Éphraim per cognatiónes suas fuérunt hi: Súthala, a quo família Suthalaitárum: Becher, a quo família Becheritárum: Thehen, a quo família Thehenitárum.
-Numeri Num 4 26 36 Porro fílius Súthala fuit Heran, a quo família Heranitárum.
-Numeri Num 4 26 37 Hæ sunt cognatiónes filiórum Éphraim: quarum númerus fuit trigínta duo míllia quingénti.
-Numeri Num 4 26 38 Isti sunt fílii Joseph per famílias suas. Fílii Bénjamin in cognatiónibus suis: Bela, a quo família Belaitárum: Asbel, a quo família Asbelitárum: Ahíram, a quo família Ahiramitárum:
-Numeri Num 4 26 39 Supham, a quo família Suphamitárum: Hupham, a quo família Huphamitárum.
-Numeri Num 4 26 40 Fílii Bela: Hered, et Nóeman. De Hered, família Hereditárum: de Nóeman, família Noëmanitárum.
-Numeri Num 4 26 41 Hi sunt fílii Bénjamin per cognatiónes suas: quorum númerus fuit quadragínta quinque míllia sexcénti.
-Numeri Num 4 26 42 Fílii Dan per cognatiónes suas: Suham, a quo família Suhamitárum. Hæ sunt cognatiónes Dan per famílias suas. b
-Numeri Num 4 26 43 Omnes fuére Suhamítæ, quorum númerus erat sexagínta quátuor míllia quadringénti.
-Numeri Num 4 26 44 Fílii Aser per cognatiónes suas: Jemna, a quo família Jemnaitárum: Jéssui, a quo família Jessuitárum: Brie, a quo família Brieitárum.
-Numeri Num 4 26 45 Fílii Brie: Heber, a quo família Heberitárum: et Mélchiel, a quo família Melchielitárum.
-Numeri Num 4 26 46 Nomen autem fíliæ Aser fuit Sara.
-Numeri Num 4 26 47 Hæ cognatiónes filiórum Aser, et númerus eórum quinquagínta tria míllia quadringénti.
-Numeri Num 4 26 48 Fílii Néphthali per cognatiónes suas: Jésiel, a quo família Jesielitárum: Guni, a quo família Gunitárum:
-Numeri Num 4 26 49 Jeser, a quo família Jeseritárum: Sellem, a quo família Sellemitárum.
-Numeri Num 4 26 50 Hæ sunt cognatiónes filiórum Néphthali per famílias suas: quorum númerus quadragínta quinque míllia quadringénti.
-Numeri Num 4 26 51 Ista est summa filiórum Israël, qui recensíti sunt, sexcénta míllia, et mille septingénti trigínta.
-Numeri Num 4 26 52 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
-Numeri Num 4 26 53 Istis dividétur terra juxta númerum vocabulórum in possessiónes suas.
-Numeri Num 4 26 54 Plúribus majórem partem dabis, et paucióribus minórem: síngulis, sicut nunc recensíti sunt, tradétur posséssio:
-Numeri Num 4 26 55 ita dumtáxat ut sors terram tríbubus dívidat et famíliis.
-Numeri Num 4 26 56 Quidquid sorte contígerit, hoc vel plures accípiant, vel paucióres.
-Numeri Num 4 26 57 Hic quoque est númerus filiórum Levi per famílias suas: Gerson, a quo família Gersonitárum: Caath, a quo família Caathitárum: Merári, a quo família Meraritárum. b
-Numeri Num 4 26 58 Hæ sunt famíliæ Levi: família Lobni, família Hebróni, família Móholi, família Musi, família Core. At vero Caath génuit Amram:
-Numeri Num 4 26 59 qui hábuit uxórem Jóchabed fíliam Levi, quæ nata est ei in Ægýpto. Hæc génuit Amram viro suo fílios, Áaron, et Móysen, et Maríam sorórem eórum.
-Numeri Num 4 26 60 De Áaron orti sunt Nadab et Ábiu, et Eleázar et Íthamar:
-Numeri Num 4 26 61 quorum Nadab et Ábiu mórtui sunt, cum obtulíssent ignem aliénum coram Dómino.
-Numeri Num 4 26 62 Fuerúntque omnes qui numeráti sunt, vigínti tria míllia géneris masculíni ab uno mense et supra: quia non sunt recensíti inter fílios Israël, nec eis cum céteris data posséssio est.
-Numeri Num 4 26 63 Hic est númerus filiórum Israël, qui descrípti sunt a Móyse et Eleázaro sacerdóte, in campéstribus Moab supra Jordánem contra Jéricho: b
-Numeri Num 4 26 64 inter quos, nullus fuit eórum qui ante numeráti sunt a Móyse et Áaron in desérto Sínai:
-Numeri Num 4 26 65 prædíxerat enim Dóminus quod omnes moreréntur in solitúdine. Nullúsque remánsit ex eis, nisi Caleb fílius Jéphone, et Jósue fílius Nun.
-Numeri Num 4 27 1 Accessérunt autem fíliæ Sálphaad, fílii Hepher, fílii Gálaad, fílii Machir, fílii Manásse, qui fuit fílius Joseph: quarum sunt nómina, Máala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
-Numeri Num 4 27 2 Steterúntque coram Móyse et Eleázaro sacerdóte et cunctis princípibus pópuli ad óstium tabernáculi fœ́deris, atque dixérunt:
-Numeri Num 4 27 3 Pater noster mórtuus est in desérto, nec fuit in seditióne, quæ concitáta est contra Dóminum sub Core, sed in peccáto suo mórtuus est: hic non hábuit mares fílios. Cur tóllitur nomen illíus de família sua, quia non hábuit fílium? date nobis possessiónem inter cognátos patris nostri.
-Numeri Num 4 27 4 Retulítque Móyses causam eárum ad judícium Dómini.
-Numeri Num 4 27 5 Qui dixit ad eum:
-Numeri Num 4 27 6 Justam rem póstulant fíliæ Sálphaad: da eis possessiónem inter cognátos patris sui, et ei in hæreditátem succédant.
-Numeri Num 4 27 7 Ad fílios autem Israël loquéris hæc:
-Numeri Num 4 27 8 Homo cum mórtuus fúerit absque fílio, ad fíliam ejus transíbit hæréditas.
-Numeri Num 4 27 9 Si fíliam non habúerit, habébit successóres fratres suos.
-Numeri Num 4 27 10 Quod si et fratres non fúerint, dábitis hæreditátem frátribus patris ejus.
-Numeri Num 4 27 11 Sin autem nec pátruos habúerit, dábitur hæréditas his qui ei próximi sunt. Erítque hoc fíliis Israël sanctum lege perpétua, sicut præcépit Dóminus Móysi.
-Numeri Num 4 27 12 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Ascénde in montem istum Ábarim, et contempláre inde terram, quam datúrus sum fíliis Israël. b
-Numeri Num 4 27 13 Cumque víderis eam, ibis et tu ad pópulum tuum, sicut ivit frater tuus Áaron:
-Numeri Num 4 27 14 quia offendístis me in desérto Sin in contradictióne multitúdinis, nec sanctificáre me voluístis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictiónis in Cades desérti Sin.
-Numeri Num 4 27 15 Cui respóndit Móyses:
-Numeri Num 4 27 16 Provídeat Dóminus Deus spirítuum omnis carnis hóminem, qui sit super multitúdinem hanc:
-Numeri Num 4 27 17 et possit exíre et intráre ante eos, et edúcere eos vel introdúcere: ne sit pópulus Dómini sicut oves absque pastóre.
-Numeri Num 4 27 18 Dixítque Dóminus ad eum: Tolle Jósue fílium Nun, virum in quo est spíritus, et pone manum tuam super eum.
-Numeri Num 4 27 19 Qui stabit coram Eleázaro sacerdóte et omni multitúdine:
-Numeri Num 4 27 20 et dabis ei præcépta cunctis vidéntibus, et partem glóriæ tuæ, ut áudiat eum omnis synagóga filiórum Israël.
-Numeri Num 4 27 21 Pro hoc, si quid agéndum erit, Eleázar sacérdos cónsulet Dóminum. Ad verbum ejus egrediétur et ingrediétur ipse, et omnes fílii Israël cum eo, et cétera multitúdo.
-Numeri Num 4 27 22 Fecit Móyses ut præcéperat Dóminus: cumque tulísset Jósue, státuit eum coram Eleázaro sacerdóte et omni frequéntia pópuli.
-Numeri Num 4 27 23 Et impósitis cápiti ejus mánibus, cuncta replicávit quæ mandáverat Dóminus.
-Numeri Num 4 28 1 Dixit quoque Dóminus ad Móysen:
-Numeri Num 4 28 2 Prǽcipe fíliis Israël, et dices ad eos: Oblatiónem meam et panes, et incénsum odóris suavíssimi offérte per témpora sua.
-Numeri Num 4 28 3 Hæc sunt sacrifícia quæ offérre debétis: agnos annículos immaculátos duos quotídie in holocáustum sempitérnum:
-Numeri Num 4 28 4 unum offerétis mane, et álterum ad vésperum:
-Numeri Num 4 28 5 décimam partem ephi símilæ, quæ conspérsa sit óleo puríssimo, et hábeat quartam partem hin.
-Numeri Num 4 28 6 Holocáustum juge est quod obtulístis in monte Sínai in odórem suavíssimum incénsi Dómini.
-Numeri Num 4 28 7 Et libábitis vini quartam partem hin per agnos síngulos in sanctuário Dómini.
-Numeri Num 4 28 8 Alterúmque agnum simíliter offerétis ad vésperam juxta omnem ritum sacrifícii matutíni, et libamentórum ejus, oblatiónem suavíssimi odóris Dómino.
-Numeri Num 4 28 9 Die autem sábbati offerétis duos agnos annículos immaculátos, et duas décimas símilæ óleo conspérsæ in sacrifício, et liba: b
-Numeri Num 4 28 10 quæ rite fundúntur per síngula sábbata in holocáustum sempitérnum.
-Numeri Num 4 28 11 In caléndis autem offerétis holocáustum Dómino, vítulos de arménto duos, aríetem unum, agnos annículos septem immaculátos,
-Numeri Num 4 28 12 et tres décimas símilæ óleo conspérsæ in sacrifício per síngulos vítulos: et duas décimas símilæ óleo conspérsæ per síngulos aríetes:
-Numeri Num 4 28 13 et décimam décimæ símilæ ex óleo in sacrifício per agnos síngulos: holocáustum suavíssimi odóris atque incénsi est Dómino.
-Numeri Num 4 28 14 Libaménta autem vini, quæ per síngulas fundénda sunt víctimas, ista erunt: média pars hin per síngulos vítulos, tértia per aríetem, quarta per agnum. Hoc erit holocáustum per omnes menses, qui sibi anno verténte succédunt.
-Numeri Num 4 28 15 Hircus quoque offerétur Dómino pro peccátis in holocáustum sempitérnum cum libaméntis suis.
-Numeri Num 4 28 16 Mense autem primo, quartadécima die mensis, Phase Dómini erit, b
-Numeri Num 4 28 17 et quintadécima die solémnitas: septem diébus vescéntur ázymis.
-Numeri Num 4 28 18 Quarum dies prima venerábilis et sancta erit: omne opus servíle non faciétis in ea.
-Numeri Num 4 28 19 Offeretísque incénsum holocáustum Dómino, vítulos de arménto duos, aríetem unum, agnos annículos immaculátos septem:
-Numeri Num 4 28 20 et sacrifícia singulórum ex símila quæ conspérsa sit óleo, tres décimas per síngulos vítulos, et duas décimas per aríetem,
-Numeri Num 4 28 21 et décimam décimæ per agnos síngulos, id est, per septem agnos.
-Numeri Num 4 28 22 Et hircum pro peccáto unum, ut expiétur pro vobis,
-Numeri Num 4 28 23 præter holocáustum matutínum, quod semper offerétis.
-Numeri Num 4 28 24 Ita faciétis per síngulos dies septem diérum in fómitem ignis, et in odórem suavíssimum Dómino, qui surget de holocáusto, et de libatiónibus singulórum.
-Numeri Num 4 28 25 Dies quoque séptimus celebérrimus et sanctus erit vobis: omne opus servíle non faciétis in eo.
-Numeri Num 4 28 26 Dies étiam primitivórum, quando offerétis novas fruges Dómino, explétis hebdomádibus, venerábilis et sancta erit: omne opus servíle non faciétis in ea. b
-Numeri Num 4 28 27 Offeretísque holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulos de arménto duos, aríetem unum, et agnos annículos immaculátos septem:
-Numeri Num 4 28 28 atque in sacrifíciis eórum, símilæ óleo conspérsæ tres décimas per síngulos vítulos, per aríetes duas,
-Numeri Num 4 28 29 per agnos décimam décimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
-Numeri Num 4 28 30 qui mactátur pro expiatióne: præter holocáustum sempitérnum et liba ejus.
-Numeri Num 4 28 31 Immaculáta offerétis ómnia cum libatiónibus suis.
-Numeri Num 4 29 1 Mensis étiam séptimi prima dies venerábilis et sancta erit vobis. Omne opus servíle non faciétis in ea, quia dies clangóris est et tubárum.
-Numeri Num 4 29 2 Offeretísque holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulum de arménto unum, aríetem unum, et agnos annículos immaculátos septem:
-Numeri Num 4 29 3 et in sacrifíciis eórum, símilæ óleo conspérsæ tres décimas per síngulos vítulos, duas décimas per aríetem,
-Numeri Num 4 29 4 unam décimam per agnum, qui simul sunt agni septem:
-Numeri Num 4 29 5 et hircum pro peccáto, qui offértur in expiatiónem pópuli,
-Numeri Num 4 29 6 præter holocáustum calendárum cum sacrifíciis suis, et holocáustum sempitérnum cum libatiónibus sólitis: eísdem cæremóniis offerétis in odórem suavíssimum incénsum Dómino.
-Numeri Num 4 29 7 Décima quoque dies mensis hujus séptimi erit vobis sancta atque venerábilis, et affligétis ánimas vestras: omne opus servíle non faciétis in ea. b
-Numeri Num 4 29 8 Offeretísque holocáustum Dómino in odórem suavíssimum, vítulum de arménto unum, aríetem unum, agnos annículos immaculátos septem:
-Numeri Num 4 29 9 et in sacrifíciis eórum símilæ óleo conspérsæ tres décimas per síngulos vítulos, duas décimas per aríetem,
-Numeri Num 4 29 10 décimam décimæ per agnos síngulos, qui sunt simul agni septem:
-Numeri Num 4 29 11 et hircum pro peccáto, absque his quæ offérri pro delícto solent in expiatiónem, et holocáustum sempitérnum, cum sacrifício et libamínibus eórum.
-Numeri Num 4 29 12 Quintadécima vero die mensis séptimi, quæ vobis sancta erit atque venerábilis, omne opus servíle non faciétis in ea, sed celebrábitis solemnitátem Dómino septem diébus. b
-Numeri Num 4 29 13 Offeretísque holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulos de arménto trédecim, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
-Numeri Num 4 29 14 et in libaméntis eórum, símilæ óleo conspérsæ tres décimas per vítulos síngulos, qui sunt simul vítuli trédecim, et duas décimas aríeti uno, id est, simul ariétibus duóbus,
-Numeri Num 4 29 15 et décimam décimæ agnis síngulis, qui sunt simul agni quatuórdecim:
-Numeri Num 4 29 16 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, et sacrifício, et libámine ejus.
-Numeri Num 4 29 17 In die áltero offerétis vítulos de arménto duódecim, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
-Numeri Num 4 29 18 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
-Numeri Num 4 29 19 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque et libámine ejus.
-Numeri Num 4 29 20 Die tértio offerétis vítulos úndecim, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
-Numeri Num 4 29 21 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
-Numeri Num 4 29 22 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque et libámine ejus.
-Numeri Num 4 29 23 Die quarto offerétis vítulos decem, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
-Numeri Num 4 29 24 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
-Numeri Num 4 29 25 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine.
-Numeri Num 4 29 26 Die quinto offerétis vítulos novem, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
-Numeri Num 4 29 27 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
-Numeri Num 4 29 28 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine.
-Numeri Num 4 29 29 Die sexto offerétis vítulos octo, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
-Numeri Num 4 29 30 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
-Numeri Num 4 29 31 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine.
-Numeri Num 4 29 32 Die séptimo offerétis vítulos septem, et aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
-Numeri Num 4 29 33 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
-Numeri Num 4 29 34 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine.
-Numeri Num 4 29 35 Die octávo, qui est celebérrimus, omne opus servíle non faciétis,
-Numeri Num 4 29 36 offeréntes holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulum unum, aríetem unum, agnos annículos immaculátos septem:
-Numeri Num 4 29 37 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
-Numeri Num 4 29 38 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine.
-Numeri Num 4 29 39 Hæc offerétis Dómino in solemnitátibus vestris: præter vota et oblatiónes spontáneas in holocáusto, in sacrifício, in libámine, et in hóstiis pacíficis.
-Numeri Num 4 30 1 Narravítque Móyses fíliis Israël ómnia quæ ei Dóminus imperárat.
-Numeri Num 4 30 2 Et locútus est ad príncipes tríbuum filiórum Israël: Iste est sermo quem præcépit Dóminus:
-Numeri Num 4 30 3 Si quis virórum votum Dómino vóverit, aut se constrínxerit juraménto: non fáciet írritum verbum suum, sed omne quod promísit, implébit.
-Numeri Num 4 30 4 Múlier si quíppiam vóverit, et se constrínxerit juraménto, quæ est in domo patris sui, et in ætáte adhuc puellári: si cognóverit pater votum quod pollícita est, et juraméntum quo obligávit ánimam suam, et tacúerit, voti rea erit:
-Numeri Num 4 30 5 quidquid pollícita est, et jurávit, ópere complébit.
-Numeri Num 4 30 6 Sin autem statim ut audíerit, contradíxerit pater: et vota et juraménta ejus írrita erunt, nec obnóxia tenébitur sponsióni, eo quod contradíxerit pater.
-Numeri Num 4 30 7 Si marítum habúerit, et vóverit áliquid, et semel de ore ejus verbum egrédiens ánimam ejus obligáverit juraménto:
-Numeri Num 4 30 8 quo die audíerit vir, et non contradíxerit, voti rea erit, reddétque quodcúmque promíserat.
-Numeri Num 4 30 9 Sin autem áudiens statim contradíxerit, et írritas fécerit pollicitatiónes ejus, verbáque quibus obstrínxerat ánimam suam, propítius erit ei Dóminus.
-Numeri Num 4 30 10 Vídua et repudiáta quidquid vóverint, reddent.
-Numeri Num 4 30 11 Uxor in domo viri cum se voto constrínxerit et juraménto,
-Numeri Num 4 30 12 si audíerit vir, et tacúerit, nec contradíxerit sponsióni, reddet quodcúmque promíserat.
-Numeri Num 4 30 13 Sin autem extémplo contradíxerit, non tenébitur promissiónis rea: quia marítus contradíxit, et Dóminus ei propítius erit.
-Numeri Num 4 30 14 Si vóverit, et juraménto se constrínxerit, ut per jejúnium, vel ceterárum rerum abstinéntiam afflígat ánimam suam, in arbítrio viri erit ut fáciat, sive non fáciat. b
-Numeri Num 4 30 15 Quod si áudiens vir tacúerit, et in álteram diem distúlerit senténtiam, quidquid vóverat atque promíserat, reddet: quia statim ut audívit, tácuit.
-Numeri Num 4 30 16 Sin autem contradíxerit postquam rescívit, portábit ipse iniquitátem ejus.
-Numeri Num 4 30 17 Istæ sunt leges, quas constítuit Dóminus Móysi inter virum et uxórem, inter patrem et fíliam, quæ in puellári adhuc ætáte est, vel quæ manet in paréntis domo. b
-Numeri Num 4 31 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Numeri Num 4 31 2 Ulcíscere prius fílios Israël de Madianítis, et sic colligéris ad pópulum tuum.
-Numeri Num 4 31 3 Statímque Móyses: Armáte, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultiónem Dómini expétere de Madianítis.
-Numeri Num 4 31 4 Mille viri de síngulis tríbubus eligántur ex Israël qui mittántur ad bellum.
-Numeri Num 4 31 5 Dederúntque millénos de síngulis tríbubus, id est, duódecim míllia expeditórum ad pugnam:
-Numeri Num 4 31 6 quos misit Móyses cum Phínees fílio Eleázari sacerdótis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangéndum trádidit ei.
-Numeri Num 4 31 7 Cumque pugnássent contra Madianítas atque vicíssent, omnes mares occidérunt,
-Numeri Num 4 31 8 et reges eórum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque príncipes gentis: Bálaam quoque fílium Beor interfecérunt gládio.
-Numeri Num 4 31 9 Ceperúntque mulíeres eórum, et párvulos, omniáque pécora, et cunctam supelléctilem: quidquid habére potúerant depopuláti sunt:
-Numeri Num 4 31 10 tam urbes quam vículos et castélla flamma consúmpsit.
-Numeri Num 4 31 11 Et tulérunt prædam, et univérsa quæ céperant tam ex homínibus quam ex juméntis,
-Numeri Num 4 31 12 et adduxérunt ad Móysen, et Eleázarum sacerdótem, et ad omnem multitúdinem filiórum Israël: réliqua autem utensília portavérunt ad castra in campéstribus Moab juxta Jordánem contra Jéricho.
-Numeri Num 4 31 13 Egréssi sunt autem Móyses et Eleázar sacérdos, et omnes príncipes synagógæ, in occúrsum eórum extra castra. b
-Numeri Num 4 31 14 Iratúsque Móyses princípibus exércitus, tribúnis, et centuriónibus qui vénerant de bello,
-Numeri Num 4 31 15 ait: Cur féminas reservástis?
-Numeri Num 4 31 16 nonne istæ sunt, quæ decepérunt fílios Israël ad suggestiónem Bálaam, et prævaricári vos fecérunt in Dómino super peccáto Phogor, unde et percússus est pópulus?
-Numeri Num 4 31 17 ergo cunctos interfícite quidquid est géneris masculíni, étiam in párvulis: et mulíeres, quæ novérunt viros in cóitu, juguláte:
-Numeri Num 4 31 18 puéllas autem et omnes féminas vírgines reserváte vobis.
-Numeri Num 4 31 19 Et manéte extra castra septem diébus. Qui occíderit hóminem, vel occísum tetígerit, lustrábitur die tértio et séptimo. b
-Numeri Num 4 31 20 Et de omni præda, sive vestiméntum fúerit, sive vas, et áliquid in utensília præparátum, de caprárum péllibus, et pilis, et ligno, expiábitur.
-Numeri Num 4 31 21 Eleázar quoque sacérdos ad viros exércitus, qui pugnavérunt, sic locútus est: Hoc est præcéptum legis, quod mandávit Dóminus Móysi:
-Numeri Num 4 31 22 aurum, et argéntum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,
-Numeri Num 4 31 23 et omne, quod potest transíre per flammas, igne purgábitur: quidquid autem ignem non potest sustinére, aqua expiatiónis sanctificábitur:
-Numeri Num 4 31 24 et lavábitis vestiménta vestra die séptimo, et purificáti póstea castra intrábitis.
-Numeri Num 4 31 25 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: b
-Numeri Num 4 31 26 Tóllite summam eórum quæ capta sunt, ab hómine usque ad pecus, tu et Eleázar sacérdos et príncipes vulgi:
-Numeri Num 4 31 27 dividésque ex æquo prædam inter eos qui pugnavérunt egressíque sunt ad bellum, et inter omnem réliquam multitúdinem.
-Numeri Num 4 31 28 Et separábis partem Dómino ab his qui pugnavérunt et fuérunt in bello, unam ánimam de quingéntis, tam ex homínibus quam ex bobus et ásinis et óvibus,
-Numeri Num 4 31 29 et dabis eam Eleázaro sacerdóti, quia primítiæ Dómini sunt.
-Numeri Num 4 31 30 Ex média quoque parte filiórum Israël accípies quinquagésimum caput hóminum, et boum, et asinórum, et óvium, cunctórum animántium, et dabis ea Levítis, qui éxcubant in custódiis tabernáculi Dómini.
-Numeri Num 4 31 31 Fecerúntque Móyses et Eleázar sicut præcéperat Dóminus. b
-Numeri Num 4 31 32 Fuit autem præda, quam exércitus céperat, óvium sexcénta septuagínta quinque míllia,
-Numeri Num 4 31 33 boum septuagínta duo míllia,
-Numeri Num 4 31 34 asinórum sexagínta míllia et mille:
-Numeri Num 4 31 35 ánimæ hóminum sexus femínei, quæ non cognóverant viros, trigínta duo míllia.
-Numeri Num 4 31 36 Datáque est média pars his qui in prœ́lio fúerant, óvium trecénta trigínta septem míllia quingéntæ:
-Numeri Num 4 31 37 e quibus in partem Dómini supputátæ sunt oves sexcéntæ septuagínta quinque:
-Numeri Num 4 31 38 et de bobus trigínta sex míllibus, boves septuagínta et duo:
-Numeri Num 4 31 39 de ásinis trigínta míllibus quingéntis, ásini sexagínta unus:
-Numeri Num 4 31 40 de animábus hóminum sédecim míllibus, cessérunt in partem Dómini trigínta duæ ánimæ.
-Numeri Num 4 31 41 Tradidítque Móyses númerum primitiárum Dómini Eleázaro sacerdóti, sicut fúerat ei imperátum,
-Numeri Num 4 31 42 ex média parte filiórum Israël, quam separáverat his qui in prœ́lio fúerant.
-Numeri Num 4 31 43 De média vero parte, quæ contígerat réliquæ multitúdini, id est, de óvibus trecéntis trigínta septem míllibus quingéntis,
-Numeri Num 4 31 44 et de bobus trigínta sex míllibus,
-Numeri Num 4 31 45 et de ásinis trigínta míllibus quingéntis,
-Numeri Num 4 31 46 et de homínibus sédecim míllibus,
-Numeri Num 4 31 47 tulit Móyses quinquagésimum caput, et dedit Levítis, qui excubábant in tabernáculo Dómini, sicut præcéperat Dóminus.
-Numeri Num 4 31 48 Cumque accessíssent príncipes exércitus ad Móysen, et tribúni, centurionésque, dixérunt: b
-Numeri Num 4 31 49 Nos servi tui recensúimus númerum pugnatórum, quos habúimus sub manu nostra: et ne unus quidem défuit.
-Numeri Num 4 31 50 Ob hanc causam offérimus in donáriis Dómini sínguli quod in præda auri potúimus inveníre, periscélides et armíllas, ánnulos et dextrália, ac murǽnulas, ut deprecéris pro nobis Dóminum.
-Numeri Num 4 31 51 Susceperúntque Móyses et Eleázar sacérdos omne aurum in divérsis speciébus,
-Numeri Num 4 31 52 pondo sédecim míllia septingéntos quinquagínta siclos, a tribúnis et centuriónibus.
-Numeri Num 4 31 53 Unusquísque enim quod in præda rapúerat, suum erat.
-Numeri Num 4 31 54 Et suscéptum intulérunt in tabernáculum testimónii, in moniméntum filiórum Israël coram Dómino.
-Numeri Num 4 32 1 Fílii autem Ruben et Gad habébant pécora multa, et erat illis in juméntis infiníta substántia. Cumque vidíssent Jazer et Gálaad aptas animálibus aléndis terras,
-Numeri Num 4 32 2 venérunt ad Móysen, et ad Eleázarum sacerdótem, et príncipes multitúdinis, atque dixérunt:
-Numeri Num 4 32 3 Átaroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hésebon, et Eleále, et Saban, et Nebo, et Beon,
-Numeri Num 4 32 4 terra, quam percússit Dóminus in conspéctu filiórum Israël, régio ubérrima est ad pastum animálium: et nos servi tui habémus juménta plúrima,
-Numeri Num 4 32 5 precamúrque si invénimus grátiam coram te, ut des nobis fámulis tuis eam in possessiónem, nec fácias nos transíre Jordánem.
-Numeri Num 4 32 6 Quibus respóndit Móyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedébitis? b
-Numeri Num 4 32 7 cur subvértitis mentes filiórum Israël, ne transíre áudeant in locum, quem eis datúrus est Dóminus?
-Numeri Num 4 32 8 Nonne ita egérunt patres vestri, quando misi de Cadesbárne ad explorándam terram?
-Numeri Num 4 32 9 cumque veníssent usque ad Vallem botri, lustráta omni regióne, subvertérunt cor filiórum Israël, ut non intrárent fines, quos eis Dóminus dedit.
-Numeri Num 4 32 10 Qui irátus jurávit, dicens:
-Numeri Num 4 32 11 Si vidébunt hómines isti, qui ascendérunt ex Ægýpto a vigínti annis et supra, terram, quam sub juraménto pollícitus sum Ábraham, Ísaac, et Jacob: et noluérunt sequi me,
-Numeri Num 4 32 12 præter Caleb fílium Jéphone Cenezǽum, et Jósue fílium Nun: isti implevérunt voluntátem meam.
-Numeri Num 4 32 13 Iratúsque Dóminus advérsum Israël, circumdúxit eum per desértum quadragínta annis, donec consumerétur univérsa generátio, quæ fécerat malum in conspéctu ejus.
-Numeri Num 4 32 14 Et ecce, inquit, vos surrexístis pro pátribus vestris, increménta et alúmni hóminum peccatórum, ut augerétis furórem Dómini contra Israël.
-Numeri Num 4 32 15 Quod si noluéritis sequi eum, in solitúdine pópulum derelínquet, et vos causa éritis necis ómnium.
-Numeri Num 4 32 16 At illi prope accedéntes, dixérunt: Caulas óvium fabricábimus, et stábula jumentórum, párvulis quoque nostris urbes munítas: b
-Numeri Num 4 32 17 nos autem ipsi armáti et accíncti pergémus ad prœ́lium ante fílios Israël, donec introducámus eos ad loca sua. Párvuli nostri, et quidquid habére póssumus, erunt in úrbibus murátis, propter habitatórum insídias.
-Numeri Num 4 32 18 Non revertémur in domos nostras, usque dum possídeant fílii Israël hæreditátem suam:
-Numeri Num 4 32 19 nec quidquam quærémus trans Jordánem, quia jam habémus nostram possessiónem in orientáli ejus plaga.
-Numeri Num 4 32 20 Quibus Móyses ait: Si fácitis quod promíttitis, expedíti pérgite coram Dómino ad pugnam:
-Numeri Num 4 32 21 et omnis vir bellátor armátus Jordánem tránseat, donec subvértat Dóminus inimícos suos,
-Numeri Num 4 32 22 et subjiciátur ei omnis terra: tunc éritis inculpábiles apud Dóminum et apud Israël, et obtinébitis regiónes, quas vultis, coram Dómino.
-Numeri Num 4 32 23 Sin autem quod dícitis, non fecéritis, nulli dúbium est quin peccétis in Deum: et scitóte quóniam peccátum vestrum apprehéndet vos.
-Numeri Num 4 32 24 Ædificáte ergo urbes párvulis vestris, et caulas, et stábula óvibus ac juméntis: et quod pollíciti estis, impléte.
-Numeri Num 4 32 25 Dixerúntque fílii Gad et Ruben ad Móysen: Servi tui sumus: faciémus quod jubet dóminus noster.
-Numeri Num 4 32 26 Párvulos nostros, et mulíeres, et pécora, ac juménta relinquémus in úrbibus Gálaad:
-Numeri Num 4 32 27 nos autem fámuli tui omnes expedíti pergémus ad bellum, sicut tu, dómine, loquéris.
-Numeri Num 4 32 28 Præcépit ergo Móyses Eleázaro sacerdóti, et Jósue fílio Nun, et princípibus familiárum per tribus Israël, et dixit ad eos: b
-Numeri Num 4 32 29 Si transíerint fílii Gad et fílii Ruben vobíscum Jordánem omnes armáti ad bellum coram Dómino, et vobis fúerit terra subjécta, date eis Gálaad in possessiónem.
-Numeri Num 4 32 30 Sin autem nolúerint transíre armáti vobíscum in terram Chánaan, inter vos habitándi accípiant loca.
-Numeri Num 4 32 31 Responderúntque fílii Gad et fílii Ruben: Sicut locútus est Dóminus servis suis, ita faciémus:
-Numeri Num 4 32 32 ipsi armáti pergémus coram Dómino in terram Chánaan, et possessiónem jam suscepísse nos confitémur trans Jordánem.
-Numeri Num 4 32 33 Dedit ítaque Móyses fíliis Gad et Ruben, et dimídiæ tríbui Manásse fílii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhǽi, et regnum Og regis Basan, et terram eórum cum úrbibus suis per circúitum.
-Numeri Num 4 32 34 Ígitur exstruxérunt fílii Gad, Dibon, et Átaroth, et Ároër,
-Numeri Num 4 32 35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jégbaa,
-Numeri Num 4 32 36 et Bethnémra, et Bétharan, urbes munítas, et caulas pecóribus suis.
-Numeri Num 4 32 37 Fílii vero Ruben ædificavérunt Hésebon, et Eleále, et Cariáthaim,
-Numeri Num 4 32 38 et Nabo, et Baálmeon versis nomínibus, Sábama quoque: imponéntes vocábula úrbibus, quas exstruxérunt.
-Numeri Num 4 32 39 Porro fílii Machir fílii Manásse, perrexérunt in Gálaad, et vastavérunt eam interfécto Amorrhǽo habitatóre ejus.
-Numeri Num 4 32 40 Dedit ergo Móyses terram Gálaad Machir fílio Manásse, qui habitávit in ea.
-Numeri Num 4 32 41 Jair autem fílius Manásse ábiit, et occupávit vicos ejus, quos appellávit Havoth Jair, id est, Villas Jair.
-Numeri Num 4 32 42 Nobe quoque perréxit, et apprehéndit Chanath cum vículis suis: vocavítque eam ex nómine suo Nobe.
-Numeri Num 4 33 1 Hæ sunt mansiónes filiórum Israël, qui egréssi sunt de Ægýpto per turmas suas in manu Móysi et Áaron,
-Numeri Num 4 33 2 quas descrípsit Móyses juxta castrórum loca, quæ Dómini jussióne mutábant.
-Numeri Num 4 33 3 Profécti ígitur de Ramésse mense primo, quintadécima die mensis primi, áltera die Phase, fílii Israël in manu excélsa, vidéntibus cunctis Ægýptiis,
-Numeri Num 4 33 4 et sepeliéntibus primogénitos, quos percússerat Dóminus (nam et in diis eórum exercúerat ultiónem),
-Numeri Num 4 33 5 castrametáti sunt in Soccoth.
-Numeri Num 4 33 6 Et de Soccoth venérunt in Etham, quæ est in extrémis fínibus solitúdinis. b
-Numeri Num 4 33 7 Inde egréssi venérunt contra Phiháhiroth, quæ réspicit Beélsephon, et castrametáti sunt ante Mágdalum.
-Numeri Num 4 33 8 Profectíque de Phiháhiroth, transiérunt per médium mare in solitúdinem: et ambulántes tribus diébus per desértum Etham, castrametáti sunt in Mara.
-Numeri Num 4 33 9 Profectíque de Mara, venérunt in Elim, ubi erant duódecim fontes aquárum, et palmæ septuagínta: ibíque castrametáti sunt.
-Numeri Num 4 33 10 Sed et inde egréssi, fixérunt tentória super mare Rubrum. Profectíque de mari Rubro,
-Numeri Num 4 33 11 castrametáti sunt in desérto Sin.
-Numeri Num 4 33 12 Unde egréssi, venérunt in Daphca.
-Numeri Num 4 33 13 Profectíque de Daphca, castrametáti sunt in Alus.
-Numeri Num 4 33 14 Egressíque de Alus, in Ráphidim fixére tentória, ubi pópulo défuit aqua ad bibéndum.
-Numeri Num 4 33 15 Profectíque de Ráphidim, castrametáti sunt in desérto Sínai.
-Numeri Num 4 33 16 Sed et de solitúdine Sínai egréssi, venérunt ad sepúlchra concupiscéntiæ.
-Numeri Num 4 33 17 Profectíque de sepúlchris concupiscéntiæ, castrametáti sunt in Háseroth.
-Numeri Num 4 33 18 Et de Háseroth venérunt in Rethma.
-Numeri Num 4 33 19 Profectíque de Rethma, castrametáti sunt in Remmómphares.
-Numeri Num 4 33 20 Unde egréssi venérunt in Lebna.
-Numeri Num 4 33 21 De Lebna castrametáti sunt in Ressa.
-Numeri Num 4 33 22 Egressíque de Ressa, venérunt in Ceélatha.
-Numeri Num 4 33 23 Unde profécti, castrametáti sunt in monte Sepher.
-Numeri Num 4 33 24 Egréssi de monte Sepher, venérunt in Aráda.
-Numeri Num 4 33 25 Inde proficiscéntes, castrametáti sunt in Máceloth.
-Numeri Num 4 33 26 Profectíque de Máceloth, venérunt in Thahath.
-Numeri Num 4 33 27 De Thahath, castrametáti sunt in Thare.
-Numeri Num 4 33 28 Unde egréssi, fixére tentória in Methca.
-Numeri Num 4 33 29 Et de Methca, castrametáti sunt in Hésmona.
-Numeri Num 4 33 30 Profectíque de Hésmona, venérunt in Móseroth.
-Numeri Num 4 33 31 Et de Móseroth, castrametáti sunt in Benejáacan.
-Numeri Num 4 33 32 Profectíque de Benejáacan, venérunt in montem Gadgad.
-Numeri Num 4 33 33 Unde profécti, castrametáti sunt in Jetébatha.
-Numeri Num 4 33 34 Et de Jetébatha venérunt in Hebróna.
-Numeri Num 4 33 35 Egressíque de Hebróna, castrametáti sunt in Asióngaber.
-Numeri Num 4 33 36 Inde profécti, venérunt in desértum Sin, hæc est Cades.
-Numeri Num 4 33 37 Egressíque de Cades, castrametáti sunt in monte Hor, in extrémis fínibus terræ Edom.
-Numeri Num 4 33 38 Ascendítque Áaron sacérdos in montem Hor jubénte Dómino: et ibi mórtuus est anno quadragésimo egressiónis filiórum Israël ex Ægýpto, mense quinto, prima die mensis,
-Numeri Num 4 33 39 cum esset annórum centum vigínti trium.
-Numeri Num 4 33 40 Audivítque Chananǽus rex Arad, qui habitábat ad merídiem, in terram Chánaan venísse fílios Israël.
-Numeri Num 4 33 41 Et profécti de monte Hor, castrametáti sunt in Salmóna. b
-Numeri Num 4 33 42 Unde egréssi, venérunt in Phunon.
-Numeri Num 4 33 43 Profectíque de Phunon, castrametáti sunt in Oboth.
-Numeri Num 4 33 44 Et de Oboth venérunt in Ijeábarim, quæ est in fínibus Moabitárum.
-Numeri Num 4 33 45 Profectíque de Ijeábarim, fixére tentória in Dibóngad.
-Numeri Num 4 33 46 Unde egréssi, castrametáti sunt in Helmondebláthaim.
-Numeri Num 4 33 47 Egressíque de Helmondebláthaim, venérunt ad montes Ábarim contra Nabo.
-Numeri Num 4 33 48 Profectíque de móntibus Ábarim, transiérunt ad campéstria Moab, supra Jordánem, contra Jéricho.
-Numeri Num 4 33 49 Ibíque castrametáti sunt de Béthsimoth usque ad Abélsatim in planióribus locis Moabitárum.
-Numeri Num 4 33 50 Ubi locútus est Dóminus ad Móysen: b
-Numeri Num 4 33 51 Prǽcipe fíliis Israël, et dic ad eos: Quando transiéritis Jordánem, intrántes terram Chánaan,
-Numeri Num 4 33 52 dispérdite cunctos habitatóres terræ illíus: confríngite títulos, et státuas comminúite, atque ómnia excélsa vastáte,
-Numeri Num 4 33 53 mundántes terram, et habitántes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessiónem,
-Numeri Num 4 33 54 quam dividétis vobis sorte. Plúribus dábitis latiórem, et paucis angustiórem. Síngulis ut sors cecíderit, ita tribuétur hæréditas. Per tribus et famílias posséssio dividétur.
-Numeri Num 4 33 55 Sin autem noluéritis interfícere habitatóres terræ: qui remánserint, erunt vobis quasi clavi in óculis, et lánceæ in latéribus, et adversabúntur vobis in terra habitatiónis vestræ:
-Numeri Num 4 33 56 et quidquid illis cogitáveram fácere, vobis fáciam.
-Numeri Num 4 34 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
-Numeri Num 4 34 2 Prǽcipe fíliis Israël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram Chánaan, et in possessiónem vobis sorte cecíderit, his fínibus terminábitur.
-Numeri Num 4 34 3 Pars meridiána incípiet a solitúdine Sin, quæ est juxta Edom: et habébit términos contra oriéntem mare salsíssimum.
-Numeri Num 4 34 4 Qui circuíbunt austrálem plagam per ascénsum Scorpiónis, ita ut tránseant in Senna, et pervéniant a merídie usque ad Cadesbárne, unde egrediéntur confínia ad villam nómine Adar, et tendent usque ad Asemóna.
-Numeri Num 4 34 5 Ibítque per gyrum términus ab Asemóna usque ad torréntem Ægýpti, et maris magni líttore finiétur.
-Numeri Num 4 34 6 Plaga autem occidentális a mari magno incípiet, et ipso fine claudétur.
-Numeri Num 4 34 7 Porro ad septentrionálem plagam a mari magno términi incípient, perveniéntes usque ad montem altíssimum,
-Numeri Num 4 34 8 a quo vénient in Emath usque ad términos Sedáda:
-Numeri Num 4 34 9 ibúntque confínia usque ad Zephróna, et villam Enan. Hi erunt términi in parte aquilónis.
-Numeri Num 4 34 10 Inde metabúntur fines contra orientálem plagam de villa Enan usque Sepháma,
-Numeri Num 4 34 11 et de Sepháma descéndent términi in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervénient contra oriéntem ad mare Cénereth,
-Numeri Num 4 34 12 et tendent usque ad Jordánem, et ad últimum salsíssimo claudéntur mari. Hanc habébitis terram per fines suos in circúitu.
-Numeri Num 4 34 13 Præcepítque Móyses fíliis Israël, dicens: Hæc erit terra, quam possidébitis sorte, et quam jussit Dóminus dari novem tríbubus, et dimídiæ tríbui. b
-Numeri Num 4 34 14 Tribus enim filiórum Ruben per famílias suas, et tribus filiórum Gad juxta cognatiónum númerum, média quoque tribus Manásse,
-Numeri Num 4 34 15 id est, duæ semis tribus, accepérunt partem suam trans Jordánem contra Jéricho ad orientálem plagam.
-Numeri Num 4 34 16 Et ait Dóminus ad Móysen: b
-Numeri Num 4 34 17 Hæc sunt nómina virórum qui terram vobis dívident, Eleázar sacérdos, et Jósue fílius Nun,
-Numeri Num 4 34 18 et sínguli príncipes de tríbubus síngulis,
-Numeri Num 4 34 19 quorum ista sunt vocábula. De tribu Juda, Caleb fílius Jéphone.
-Numeri Num 4 34 20 De tribu Símeon, Sámuel fílius Ámmiud.
-Numeri Num 4 34 21 De tribu Bénjamin, Elídad fílius Cháselon.
-Numeri Num 4 34 22 De tribu filiórum Dan, Bocci fílius Jogli.
-Numeri Num 4 34 23 Filiórum Joseph de tribu Manásse, Hánniel fílius Ephod.
-Numeri Num 4 34 24 De tribu Éphraim, Cámuel fílius Sephthan.
-Numeri Num 4 34 25 De tribu Zábulon, Elísaphan fílius Pharnach.
-Numeri Num 4 34 26 De tribu Íssachar, dux Pháltiel fílius Ozan.
-Numeri Num 4 34 27 De tribu Aser, Áhiud fílius Salómi.
-Numeri Num 4 34 28 De tribu Néphthali, Phédaël fílius Ámmiud.
-Numeri Num 4 34 29 Hi sunt, quibus præcépit Dóminus ut divíderent fíliis Israël terram Chánaan.
-Numeri Num 4 35 1 Hæc quoque locútus est Dóminus ad Móysen in campéstribus Moab supra Jordánem, contra Jéricho:
-Numeri Num 4 35 2 Prǽcipe fíliis Israël ut dent Levítis de possessiónibus suis
-Numeri Num 4 35 3 urbes ad habitándum, et suburbána eárum per circúitum: ut ipsi in óppidis máneant, et suburbána sint pecóribus ac juméntis:
-Numeri Num 4 35 4 quæ a muris civitátum forínsecus, per circúitum, mille pássuum spátio tendéntur.
-Numeri Num 4 35 5 Contra oriéntem duo míllia erunt cúbiti, et contra merídiem simíliter erunt duo míllia: ad mare quoque, quod réspicit ad occidéntem, éadem mensúra erit, et septentrionális plaga æquáli término finiétur, erúntque urbes in médio, et foris suburbána.
-Numeri Num 4 35 6 De ipsis autem óppidis, quæ Levítis dábitis, sex erunt in fugitivórum auxília separáta, ut fúgiat ad ea qui fúderit sánguinem: et excéptis his, ália quadragínta duo óppida,
-Numeri Num 4 35 7 id est, simul quadragínta octo cum suburbánis suis.
-Numeri Num 4 35 8 Ipsǽque urbes, quæ dabúntur de possessiónibus filiórum Israël, ab his qui plus habent, plures auferéntur: et qui minus, paucióres: sínguli juxta mensúram hæreditátis suæ dabunt óppida Levítis.
-Numeri Num 4 35 9 Ait Dóminus ad Móysen: b
-Numeri Num 4 35 10 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Quando transgréssi fuéritis Jordánem in terram Chánaan,
-Numeri Num 4 35 11 decérnite quæ urbes esse débeant in præsídia fugitivórum, qui noléntes sánguinem fúderint:
-Numeri Num 4 35 12 in quibus cum fúerit prófugus, cognátus occísi non póterit eum occídere, donec stet in conspéctu multitúdinis, et causa illíus judicétur.
-Numeri Num 4 35 13 De ipsis autem úrbibus, quæ ad fugitivórum subsídia separántur,
-Numeri Num 4 35 14 tres erunt trans Jordánem, et tres in terra Chánaan,
-Numeri Num 4 35 15 tam fíliis Israël quam ádvenis atque peregrínis, ut confúgiat ad eas qui nolens sánguinem fúderit.
-Numeri Num 4 35 16 Si quis ferro percússerit, et mórtuus fúerit qui percússus est, reus erit homicídii, et ipse moriétur. b
-Numeri Num 4 35 17 Si lápidem jécerit, et ictus occubúerit, simíliter puniétur.
-Numeri Num 4 35 18 Si ligno percússus interíerit, percussóris sánguine vindicábitur.
-Numeri Num 4 35 19 Propínquus occísi, homicídam interfíciet: statim ut apprehénderit eum, interfíciet.
-Numeri Num 4 35 20 Si per ódium quis hóminem impúlerit, vel jécerit quíppiam in eum per insídias:
-Numeri Num 4 35 21 aut cum esset inimícus, manu percússerit, et ille mórtuus fúerit: percússor homicídii reus erit: cognátus occísi statim ut invénerit eum, jugulábit.
-Numeri Num 4 35 22 Quod si fortúitu, et absque ódio
-Numeri Num 4 35 23 et inimicítiis quidquam horum fécerit,
-Numeri Num 4 35 24 et hoc audiénte pópulo fúerit comprobátum, atque inter percussórem et propínquum sánguinis quǽstio ventiláta:
-Numeri Num 4 35 25 liberábitur ínnocens de ultóris manu, et reducétur per senténtiam in urbem, ad quam confúgerat, manebítque ibi, donec sacérdos magnus, qui óleo sancto unctus est, moriátur.
-Numeri Num 4 35 26 Si interféctor extra fines úrbium, quæ exúlibus deputátæ sunt,
-Numeri Num 4 35 27 fúerit invéntus, et percússus ab eo qui ultor est sánguinis: absque noxa erit qui eum occíderit.
-Numeri Num 4 35 28 Debúerat enim prófugus usque ad mortem pontíficis in urbe residére. Postquam autem ille obíerit, homicída revertétur in terram suam.
-Numeri Num 4 35 29 Hæc sempitérna erunt, et legítima in cunctis habitatiónibus vestris.
-Numeri Num 4 35 30 Homicída sub téstibus puniétur: ad uníus testimónium nullus condemnábitur. b
-Numeri Num 4 35 31 Non accipiétis prétium ab eo qui reus est sánguinis, statim et ipse moriétur.
-Numeri Num 4 35 32 Éxules et prófugi ante mortem pontíficis nullo modo in urbes suas revérti póterunt,
-Numeri Num 4 35 33 ne polluátis terram habitatiónis vestræ, quæ insóntium cruóre maculátur: nec áliter expiári potest, nisi per ejus sánguinem, qui altérius sánguinem fúderit.
-Numeri Num 4 35 34 Atque ita emundábitur vestra posséssio me commoránte vobíscum. Ego enim sum Dóminus qui hábito inter fílios Israël.
-Numeri Num 4 36 1 Accessérunt autem et príncipes familiárum Gálaad fílii Machir fílii Manásse, de stirpe filiórum Joseph: locutíque sunt Móysi coram princípibus Israël, atque dixérunt:
-Numeri Num 4 36 2 Tibi dómino nostro præcépit Dóminus ut terram sorte divíderes fíliis Israël, et ut filiábus Sálphaad fratris nostri dares possessiónem débitam patri:
-Numeri Num 4 36 3 quas si altérius tribus hómines uxóres accéperint, sequétur posséssio sua, et transláta ad áliam tribum, de nostra hæreditáte minuétur.
-Numeri Num 4 36 4 Atque ita fiet, ut cum jubilǽus, id est, quinquagésimus annus remissiónis advénerit, confundátur sórtium distribútio, et aliórum posséssio ad álios tránseat.
-Numeri Num 4 36 5 Respóndit Móyses fíliis Israël, et Dómino præcipiénte ait: Recte tribus filiórum Joseph locúta est. b
-Numeri Num 4 36 6 Et hæc lex super filiábus Sálphaad a Dómino promulgáta est: nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus homínibus:
-Numeri Num 4 36 7 ne commisceátur posséssio filiórum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxóres de tribu et cognatióne sua:
-Numeri Num 4 36 8 et cunctæ féminæ de eádem tribu marítos accípient: ut hæréditas permáneat in famíliis,
-Numeri Num 4 36 9 nec sibi misceántur tribus, sed ita máneant
-Numeri Num 4 36 10 ut a Dómino separátæ sunt. Fecerúntque fíliæ Sálphaad ut fúerat imperátum:
-Numeri Num 4 36 11 et nupsérunt Máala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, fíliis pátrui sui
-Numeri Num 4 36 12 de família Manásse, qui fuit fílius Joseph: et posséssio, quæ illis fúerat attribúta, mansit in tribu et família patris eárum.
-Numeri Num 4 36 13 Hæc sunt mandáta atque judícia, quæ mandávit Dóminus per manum Móysi ad fílios Israël, in campéstribus Moab supra Jordánem contra Jéricho. b
-# Deuteronómium Deu Liber Deuteronomii
+# Génesis Gen Liber Génesis
+Génesis Gen 1 1 1 In princípio creávit Deus cælum et terram.
+Génesis Gen 1 1 2 Terra autem erat inánis et vácua, et ténebræ erant super fáciem abýssi: et spíritus Dei ferebátur super aquas.
+Génesis Gen 1 1 3 Dixítque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.
+Génesis Gen 1 1 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divísit lucem a ténebris.
+Génesis Gen 1 1 5 Appellavítque lucem Diem, et ténebras Noctem: factúmque est véspere et mane, dies unus.
+Génesis Gen 1 1 6 Dixit quoque Deus: Fiat firmaméntum in médio aquárum: et dívidat aquas ab aquis.
+Génesis Gen 1 1 7 Et fecit Deus firmaméntum, divisítque aquas, quæ erant sub firmaménto, ab his, quæ erant super firmaméntum. Et factum est ita.
+Génesis Gen 1 1 8 Vocavítque Deus firmaméntum, Cælum: et factum est véspere et mane, dies secúndus.
+Génesis Gen 1 1 9 Dixit vero Deus: Congregéntur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appáreat árida. Et factum est ita. b
+Génesis Gen 1 1 10 Et vocávit Deus áridam Terram, congregationésque aquárum appellávit María. Et vidit Deus quod esset bonum.
+Génesis Gen 1 1 11 Et ait: Gérminet terra herbam viréntem, et faciéntem semen, et lignum pomíferum fáciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetípso sit super terram. Et factum est ita.
+Génesis Gen 1 1 12 Et prótulit terra herbam viréntem, et faciéntem semen juxta genus suum, lignúmque fáciens fructum, et habens unumquódque seméntem secúndum spéciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
+Génesis Gen 1 1 13 Et factum est véspere et mane, dies tértius.
+Génesis Gen 1 1 14 Dixit autem Deus: Fiant luminária in firmaménto cæli, et dívidant diem ac noctem, et sint in signa et témpora, et dies et annos: b
+Génesis Gen 1 1 15 ut lúceant in firmaménto cæli, et illúminent terram. Et factum est ita.
+Génesis Gen 1 1 16 Fecítque Deus duo luminária magna: lumináre majus, ut præésset diéi: et lumináre minus, ut præésset nocti: et stellas. b
+Génesis Gen 1 1 17 Et pósuit eas in firmaménto cæli, ut lucérent super terram,
+Génesis Gen 1 1 18 et præéssent diéi ac nocti, et divíderent lucem ac ténebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
+Génesis Gen 1 1 19 Et factum est véspere et mane, dies quartus.
+Génesis Gen 1 1 20 Dixit étiam Deus: Prodúcant aquæ réptile ánimæ vivéntis, et volátile super terram sub firmaménto cæli. b
+Génesis Gen 1 1 21 Creavítque Deus cete grándia, et omnem ánimam vivéntem atque motábilem, quam prodúxerant aquæ in spécies suas, et omne volátile secúndum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
+Génesis Gen 1 1 22 Benedixítque eis, dicens: Créscite, et multiplicámini, et repléte aquas maris: avésque multiplicéntur super terram.
+Génesis Gen 1 1 23 Et factum est véspere et mane, dies quintus.
+Génesis Gen 1 1 24 Dixit quoque Deus: Prodúcat terra ánimam vivéntem in génere suo, juménta, et reptília, et béstias terræ secúndum spécies suas. Factúmque est ita.
+Génesis Gen 1 1 25 Et fecit Deus béstias terræ juxta spécies suas, et juménta, et omne réptile terræ in génere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.
+Génesis Gen 1 1 26 Et ait: Faciámus hóminem ad imáginem et similitúdinem nostram: et præsit píscibus maris, et volatílibus cæli, et béstiis, universǽque terræ, omníque réptili, quod movétur in terra. b
+Génesis Gen 1 1 27 Et creávit Deus hóminem ad imáginem suam: ad imáginem Dei creávit illum, másculum et féminam creávit eos.
+Génesis Gen 1 1 28 Benedixítque illis Deus, et ait: Créscite et multiplicámini, et repléte terram, et subjícite eam, et dominámini píscibus maris, et volatílibus cæli, et univérsis animántibus, quæ movéntur super terram.
+Génesis Gen 1 1 29 Dixítque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferéntem semen super terram, et univérsa ligna quæ habent in semetípsis seméntem géneris sui, ut sint vobis in escam:
+Génesis Gen 1 1 30 et cunctis animántibus terræ, omníque vólucri cæli, et univérsis quæ movéntur in terra, et in quibus est ánima vivens, ut hábeant ad vescéndum. Et factum est ita.
+Génesis Gen 1 1 31 Vidítque Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona. Et factum est véspere et mane, dies sextus.
+Génesis Gen 1 2 1 Ígitur perfécti sunt cæli et terra, et omnis ornátus eórum.
+Génesis Gen 1 2 2 Complevítque Deus die séptimo opus suum quod fécerat: et requiévit die séptimo ab univérso ópere quod patrárat.
+Génesis Gen 1 2 3 Et benedíxit diéi séptimo, et sanctificávit illum, quia in ipso cessáverat ab omni ópere suo quod creávit Deus ut fáceret.
+Génesis Gen 1 2 4 Istæ sunt generatiónes cæli et terræ, quando creáta sunt, in die quo fecit Dóminus Deus cælum et terram, b
+Génesis Gen 1 2 5 et omne virgúltum agri ántequam orirétur in terra, omnémque herbam regiónis priúsquam germináret: non enim plúerat Dóminus Deus super terram, et homo non erat qui operarétur terram:
+Génesis Gen 1 2 6 sed fons ascendébat e terra, írrigans univérsam superfíciem terræ.
+Génesis Gen 1 2 7 Formávit ígitur Dóminus Deus hóminem de limo terræ, et inspirávit in fáciem ejus spiráculum vitæ, et factus est homo in ánimam vivéntem.
+Génesis Gen 1 2 8 Plantáverat autem Dóminus Deus paradísum voluptátis a princípio, in quo pósuit hóminem quem formáverat.
+Génesis Gen 1 2 9 Produxítque Dóminus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescéndum suáve lignum étiam vitæ in médio paradísi, lignúmque sciéntiæ boni et mali.
+Génesis Gen 1 2 10 Et flúvius egrediebátur de loco voluptátis ad irrigándum paradísum, qui inde divíditur in quátuor cápita.
+Génesis Gen 1 2 11 Nomen uni Phison: ipse est qui círcuit omnem terram Hévilath, ubi náscitur aurum:
+Génesis Gen 1 2 12 et aurum terræ illíus óptimum est; ibi invenítur bdéllium, et lapis onýchinus.
+Génesis Gen 1 2 13 Et nomen flúvii secúndi Gehon; ipse est qui círcumit omnem terram Æthiópiæ.
+Génesis Gen 1 2 14 Nomen vero flúminis tértii, Tigris: ipse vadit contra Assýrios. Flúvius autem quartus, ipse est Euphrátes.
+Génesis Gen 1 2 15 Tulit ergo Dóminus Deus hóminem, et pósuit eum in paradíso voluptátis, ut operarétur, et custodíret illum:
+Génesis Gen 1 2 16 præcepítque ei, dicens: Ex omni ligno paradísi cómede;
+Génesis Gen 1 2 17 de ligno autem sciéntiæ boni et mali ne cómedas: in quocúmque enim die coméderis ex eo, morte moriéris.
+Génesis Gen 1 2 18 Dixit quoque Dóminus Deus: Non est bonum esse hóminem solum: faciámus ei adjutórium símile sibi. b
+Génesis Gen 1 2 19 Formátis ígitur Dóminus Deus de humo cunctis animántibus terræ, et univérsis volatílibus cæli, addúxit ea ad Adam, ut vidéret quid vocáret ea: omne enim quod vocávit Adam ánimæ vivéntis, ipsum est nomen ejus.
+Génesis Gen 1 2 20 Appellavítque Adam nomínibus suis cuncta animántia, et univérsa volatília cæli, et omnes béstias terræ: Adæ vero non inveniebátur adjútor símilis ejus.
+Génesis Gen 1 2 21 Immísit ergo Dóminus Deus sopórem in Adam: cumque obdormísset, tulit unam de costis ejus, et replévit carnem pro ea.
+Génesis Gen 1 2 22 Et ædificávit Dóminus Deus costam, quam túlerat de Adam, in mulíerem: et addúxit eam ad Adam.
+Génesis Gen 1 2 23 Dixítque Adam: Hoc nunc os ex óssibus meis, et caro de carne mea: hæc vocábitur Virágo, quóniam de viro sumpta est.
+Génesis Gen 1 2 24 Quam ob rem relínquet homo patrem suum, et matrem, et adhærébit uxóri suæ: et erunt duo in carne una.
+Génesis Gen 1 2 25 Erat autem utérque nudus, Adam scílicet et uxor ejus: et non erubescébant.
+Génesis Gen 1 3 1 Sed et serpens erat callídior cunctis animántibus terræ quæ fécerat Dóminus Deus. Qui dixit ad mulíerem: Cur præcépit vobis Deus ut non comederétis de omni ligno paradísi?
+Génesis Gen 1 3 2 Cui respóndit múlier: De fructu lignórum, quæ sunt in paradíso, véscimur:
+Génesis Gen 1 3 3 de fructu vero ligni quod est in médio paradísi, præcépit nobis Deus ne comederémus, et ne tangerémus illud, ne forte moriámur.
+Génesis Gen 1 3 4 Dixit autem serpens ad mulíerem: Nequáquam morte moriémini.
+Génesis Gen 1 3 5 Scit enim Deus quod in quocúmque die comedéritis ex eo, aperiéntur óculi vestri, et éritis sicut dii, sciéntes bonum et malum.
+Génesis Gen 1 3 6 Vidit ígitur múlier quod bonum esset lignum ad vescéndum, et pulchrum óculis, aspectúque delectábile: et tulit de fructu illíus, et comédit: dedítque viro suo, qui comédit.
+Génesis Gen 1 3 7 Et apérti sunt óculi ambórum; cumque cognovíssent se esse nudos, consuérunt fólia ficus, et fecérunt sibi perizómata.
+Génesis Gen 1 3 8 Et cum audíssent vocem Dómini Dei deambulántis in paradíso ad auram post merídiem, abscóndit se Adam et uxor ejus a fácie Dómini Dei in médio ligni paradísi. b
+Génesis Gen 1 3 9 Vocavítque Dóminus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?
+Génesis Gen 1 3 10 Qui ait: Vocem tuam audívi in paradíso, et tímui, eo quod nudus essem, et abscóndi me.
+Génesis Gen 1 3 11 Cui dixit: Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præcéperam tibi ne coméderes, comedísti?
+Génesis Gen 1 3 12 Dixítque Adam: Múlier, quam dedísti mihi sóciam, dedit mihi de ligno, et comédi.
+Génesis Gen 1 3 13 Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem: Quare hoc fecísti? Quæ respóndit: Serpens decépit me, et comédi.
+Génesis Gen 1 3 14 Et ait Dóminus Deus ad serpéntem: Quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia animántia, et béstias terræ: super pectus tuum gradiéris, et terram cómedes cunctis diébus vitæ tuæ. b
+Génesis Gen 1 3 15 Inimicítias ponam inter te et mulíerem, et semen tuum et semen illíus: ipsa cónteret caput tuum, et tu insidiáberis calcáneo ejus.
+Génesis Gen 1 3 16 Mulíeri quoque dixit: Multiplicábo ærúmnas tuas, et concéptus tuos: in dolóre páries fílios, et sub viri potestáte eris, et ipse dominábitur tui.
+Génesis Gen 1 3 17 Adæ vero dixit: Quia audísti vocem uxóris tuæ, et comedísti de ligno, ex quo præcéperam tibi ne coméderes, maledícta terra in ópere tuo: in labóribus cómedes ex ea cunctis diébus vitæ tuæ.
+Génesis Gen 1 3 18 Spinas et tríbulos germinábit tibi, et cómedes herbam terræ.
+Génesis Gen 1 3 19 In sudóre vultus tui vescéris pane, donec revertáris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in púlverem revertéris.
+Génesis Gen 1 3 20 Et vocávit Adam nomen uxóris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctórum vivéntium. b
+Génesis Gen 1 3 21 Fecit quoque Dóminus Deus Adæ et uxóri ejus túnicas pellíceas, et índuit eos: b
+Génesis Gen 1 3 22 et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat étiam de ligno vitæ, et cómedat, et vivat in ætérnum.
+Génesis Gen 1 3 23 Et emísit eum Dóminus Deus de paradíso voluptátis, ut operarétur terram de qua sumptus est.
+Génesis Gen 1 3 24 Ejecítque Adam: et collocávit ante paradísum voluptátis chérubim, et flámmeum gládium, atque versátilem, ad custodiéndam viam ligni vitæ.
+Génesis Gen 1 4 1 Adam vero cognóvit uxórem suam Hevam, quæ concépit et péperit Cain, dicens: Possédi hóminem per Deum.
+Génesis Gen 1 4 2 Rursúmque péperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor óvium, et Cain agrícola.
+Génesis Gen 1 4 3 Factum est autem post multos dies ut offérret Cain de frúctibus terræ múnera Dómino.
+Génesis Gen 1 4 4 Abel quoque óbtulit de primogénitis gregis sui, et de adípibus eórum: et respéxit Dóminus ad Abel, et ad múnera ejus.
+Génesis Gen 1 4 5 Ad Cain vero, et ad múnera illíus non respéxit: iratúsque est Cain veheménter, et cóncidit vultus ejus.
+Génesis Gen 1 4 6 Dixítque Dóminus ad eum: Quare irátus es? et cur cóncidit fácies tua?
+Génesis Gen 1 4 7 nonne si bene égeris, recípies: sin autem male, statim in fóribus peccátum áderit? sed sub te erit appetítus ejus, et tu domináberis illíus.
+Génesis Gen 1 4 8 Dixítque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediámur foras. Cumque essent in agro, consurréxit Cain advérsus fratrem suum Abel, et interfécit eum.
+Génesis Gen 1 4 9 Et ait Dóminus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respóndit: Néscio: num custos fratris mei sum ego? b
+Génesis Gen 1 4 10 Dixítque ad eum: Quid fecísti? vox sánguinis fratris tui clamat ad me de terra.
+Génesis Gen 1 4 11 Nunc ígitur maledíctus eris super terram, quæ apéruit os suum, et suscépit sánguinem fratris tui de manu tua.
+Génesis Gen 1 4 12 Cum operátus fúeris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et prófugus eris super terram.
+Génesis Gen 1 4 13 Dixítque Cain ad Dóminum: Major est iníquitas mea, quam ut véniam mérear.
+Génesis Gen 1 4 14 Ecce éjicis me hódie a fácie terræ, et a fácie tua abscóndar, et ero vagus et prófugus in terra: omnis ígitur qui invénerit me, occídet me.
+Génesis Gen 1 4 15 Dixítque ei Dóminus: Nequáquam ita fiet: sed omnis qui occíderit Cain, séptuplum puniétur. Posuítque Dóminus Cain signum, ut non interfíceret eum omnis qui invenísset eum.
+Génesis Gen 1 4 16 Egressúsque Cain a fácie Dómini, habitávit prófugus in terra ad orientálem plagam Eden. b
+Génesis Gen 1 4 17 Cognóvit autem Cain uxórem suam, quæ concépit, et péperit Henoch: et ædificávit civitátem, vocavítque nomen ejus ex nómine fílii sui, Henoch.
+Génesis Gen 1 4 18 Porro Henoch génuit Irad, et Irad génuit Mavíaël, et Mavíaël génuit Mathúsaël, et Mathúsaël génuit Lamech.
+Génesis Gen 1 4 19 Qui accépit duas uxóres, nomen uni Ada, et nomen álteri Sella.
+Génesis Gen 1 4 20 Genuítque Ada Jabel, qui fuit pater habitántium in tentóriis, atque pastórum.
+Génesis Gen 1 4 21 Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canéntium cíthara et órgano.
+Génesis Gen 1 4 22 Sella quoque génuit Tubálcain, qui fuit malleátor et faber in cuncta ópera æris et ferri. Soror vero Tubálcain, Nóema.
+Génesis Gen 1 4 23 Dixítque Lamech uxóribus suis Adæ et Sellæ: Audíte vocem meam, uxóres Lamech; auscultáte sermónem meum: quóniam occídi virum in vulnus meum, et adolescéntulum in livórem meum.
+Génesis Gen 1 4 24 Séptuplum últio dábitur de Cain: de Lamech vero septuágies sépties.
+Génesis Gen 1 4 25 Cognóvit quoque adhuc Adam uxórem suam: et péperit fílium, vocavítque nomen ejus Seth, dicens: Pósuit mihi Deus semen áliud pro Abel, quem occídit Cain. b
+Génesis Gen 1 4 26 Sed et Seth natus est fílius, quem vocávit Enos: iste cœpit invocáre nomen Dómini.
+Génesis Gen 1 5 1 Hic est liber generatiónis Adam. In die qua creávit Deus hóminem, ad similitúdinem Dei fecit illum.
+Génesis Gen 1 5 2 Másculum et féminam creávit eos, et benedíxit illis: et vocávit nomen eórum Adam, in die quo creáti sunt.
+Génesis Gen 1 5 3 Vixit autem Adam centum trigínta annis: et génuit ad imáginem et similitúdinem suam, vocavítque nomen ejus Seth.
+Génesis Gen 1 5 4 Et facti sunt dies Adam, postquam génuit Seth, octingénti anni: genuítque fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 5 5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongénti trigínta, et mórtuus est.
+Génesis Gen 1 5 6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et génuit Enos.
+Génesis Gen 1 5 7 Vixítque Seth, postquam génuit Enos, octingéntis septem annis, genuítque fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 5 8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentórum duódecim annórum, et mórtuus est.
+Génesis Gen 1 5 9 Vixit vero Enos nonagínta annis, et génuit Cáinan.
+Génesis Gen 1 5 10 Post cujus ortum vixit octingéntis quíndecim annis, et génuit fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 5 11 Factíque sunt omnes dies Enos nongénti quinque anni, et mórtuus est.
+Génesis Gen 1 5 12 Vixit quoque Cáinan septuagínta annis, et génuit Maláleel.
+Génesis Gen 1 5 13 Et vixit Cáinan, postquam génuit Maláleel, octingéntis quadragínta annis, genuítque fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 5 14 Et facti sunt omnes dies Cáinan nongénti decem anni, et mórtuus est.
+Génesis Gen 1 5 15 Vixit autem Maláleel sexagínta quinque annis, et génuit Jared.
+Génesis Gen 1 5 16 Et vixit Maláleel, postquam génuit Jared, octingéntis trigínta annis, et génuit fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 5 17 Et facti sunt omnes dies Maláleel octingénti nonagínta quinque anni, et mórtuus est.
+Génesis Gen 1 5 18 Vixítque Jared centum sexagínta duóbus annis, et génuit Henoch.
+Génesis Gen 1 5 19 Et vixit Jared, postquam génuit Henoch, octingéntis annis, et génuit fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 5 20 Et facti sunt omnes dies Jared nongénti sexagínta duo anni, et mórtuus est.
+Génesis Gen 1 5 21 Porro Henoch vixit sexagínta quinque annis, et génuit Mathúsalam. b
+Génesis Gen 1 5 22 Et ambulávit Henoch cum Deo: et vixit, postquam génuit Mathúsalam, trecéntis annis, et génuit fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 5 23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecénti sexagínta quinque anni.
+Génesis Gen 1 5 24 Ambulavítque cum Deo, et non appáruit: quia tulit eum Deus.
+Génesis Gen 1 5 25 Vixit quoque Mathúsala centum octogínta septem annis, et génuit Lamech.
+Génesis Gen 1 5 26 Et vixit Mathúsala, postquam génuit Lamech, septingéntis octogínta duóbus annis, et génuit fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 5 27 Et facti sunt omnes dies Mathúsala nongénti sexagínta novem anni, et mórtuus est.
+Génesis Gen 1 5 28 Vixit autem Lamech centum octogínta duóbus annis, et génuit fílium:
+Génesis Gen 1 5 29 vocavítque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolábitur nos ab opéribus et labóribus mánuum nostrárum in terra, cui maledíxit Dóminus.
+Génesis Gen 1 5 30 Vixítque Lamech, postquam génuit Noë, quingéntis nonagínta quinque annis, et génuit fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 5 31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingénti septuagínta septem anni, et mórtuus est. Noë vero cum quingentórum esset annórum, génuit Sem, Cham et Japheth.
+Génesis Gen 1 6 1 Cumque cœpíssent hómines multiplicári super terram, et fílias procreássent,
+Génesis Gen 1 6 2 vidéntes fílii Dei fílias hóminum quod essent pulchræ, accepérunt sibi uxóres ex ómnibus, quas elégerant.
+Génesis Gen 1 6 3 Dixítque Deus: Non permanébit spíritus meus in hómine in ætérnum, quia caro est: erúntque dies illíus centum vigínti annórum.
+Génesis Gen 1 6 4 Gigántes autem erant super terram in diébus illis: postquam enim ingréssi sunt fílii Dei ad fílias hóminum, illǽque genuérunt, isti sunt poténtes a sǽculo viri famósi.
+Génesis Gen 1 6 5 Videns autem Deus quod multa malítia hóminum esset in terra, et cuncta cogitátio cordis inténta esset ad malum omni témpore, b
+Génesis Gen 1 6 6 pœnítuit eum quod hóminum fecísset in terra. Et tactus dolóre cordis intrínsecus,
+Génesis Gen 1 6 7 Delébo, inquit, hóminem, quem creávi, a fácie terræ, ab hómine usque ad animántia, a réptili usque ad vólucres cæli: pœ́nitet enim me fecísse eos.
+Génesis Gen 1 6 8 Noë vero invénit grátiam coram Dómino.
+Génesis Gen 1 6 9 Hæ sunt generatiónes Noë: Noë vir justus atque perféctus fuit in generatiónibus suis; cum Deo ambulávit.
+Génesis Gen 1 6 10 Et génuit tres fílios, Sem, Cham et Japheth.
+Génesis Gen 1 6 11 Corrúpta est autem terra coram Deo, et repléta est iniquitáte. b
+Génesis Gen 1 6 12 Cumque vidísset Deus terram esse corrúptam (omnis quippe caro corrúperat viam suam super terram),
+Génesis Gen 1 6 13 dixit ad Noë: Finis univérsæ carnis venit coram me: repléta est terra iniquitáte a fácie eórum, et ego dispérdam eos cum terra.
+Génesis Gen 1 6 14 Fac tibi arcam de lignis lævigátis; mansiúnculas in arca fácies, et bitúmine línies intrínsecus et extrínsecus.
+Génesis Gen 1 6 15 Et sic fácies eam: trecentórum cubitórum erit longitúdo arcæ, quinquagínta cubitórum latitúdo, et trigínta cubitórum altitúdo illíus.
+Génesis Gen 1 6 16 Fenéstram in arca fácies, et in cúbito consummábis summitátem ejus: óstium autem arcæ pones ex látere; deórsum, cœnácula et trístega fácies in ea.
+Génesis Gen 1 6 17 Ecce ego addúcam aquas dilúvii super terram, ut interfíciam omnem carnem, in qua spíritus vitæ est subter cælum: univérsa quæ in terra sunt, consuméntur.
+Génesis Gen 1 6 18 Ponámque fœdus meum tecum: et ingrediéris arcam tu et fílii tui, uxor tua, et uxóres filiórum tuórum tecum.
+Génesis Gen 1 6 19 Et ex cunctis animántibus univérsæ carnis bina indúces in arcam, ut vivant tecum: masculíni sexus et feminíni.
+Génesis Gen 1 6 20 De volúcribus juxta genus suum, et de juméntis in génere suo, et ex omni réptili terræ secúndum genus suum: bina de ómnibus ingrediéntur tecum, ut possint vívere.
+Génesis Gen 1 6 21 Tolles ígitur tecum ex ómnibus escis, quæ mandi possunt, et comportábis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
+Génesis Gen 1 6 22 Fecit ígitur Noë ómnia quæ præcéperat illi Deus.
+Génesis Gen 1 7 1 Dixítque Dóminus ad eum: Ingrédere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatióne hac.
+Génesis Gen 1 7 2 Ex ómnibus animántibus mundis tolle septéna et septéna, másculum et féminam: de animántibus vero immúndis duo et duo, másculum et féminam.
+Génesis Gen 1 7 3 Sed et de volatílibus cæli septéna et septéna, másculum et féminam: ut salvétur semen super fáciem univérsæ terræ.
+Génesis Gen 1 7 4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadragínta diébus et quadragínta nóctibus: et delébo omnem substántiam, quam feci, de superfície terræ.
+Génesis Gen 1 7 5 Fecit ergo Noë ómnia quæ mandáverat ei Dóminus.
+Génesis Gen 1 7 6 Erátque sexcentórum annórum quando dilúvii aquæ inundavérunt super terram.
+Génesis Gen 1 7 7 Et ingréssus est Noë et fílii ejus, uxor ejus et uxóres filiórum ejus cum eo in arcam propter aquas dilúvii.
+Génesis Gen 1 7 8 De animántibus quoque mundis et immúndis, et de volúcribus, et ex omni quod movétur super terram,
+Génesis Gen 1 7 9 duo et duo ingréssa sunt ad Noë in arcam, másculus et fémina, sicut præcéperat Dóminus Noë.
+Génesis Gen 1 7 10 Cumque transíssent septem dies, aquæ dilúvii inundavérunt super terram. b
+Génesis Gen 1 7 11 Anno sexcentésimo vitæ Noë, mense secúndo, septimodécimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abýssi magnæ, et cataráctæ cæli apértæ sunt:
+Génesis Gen 1 7 12 et facta est plúvia super terram quadragínta diébus et quadragínta nóctibus.
+Génesis Gen 1 7 13 In artículo diéi illíus ingréssus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth fílii ejus; uxor illíus, et tres uxóres filiórum ejus cum eis in arcam:
+Génesis Gen 1 7 14 ipsi et omne ánimal secúndum genus suum, universáque juménta in génere suo, et omne quod movétur super terram in génere suo, cunctúmque volátile secúndum genus suum, univérsæ aves, omnésque vólucres,
+Génesis Gen 1 7 15 ingréssæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spíritus vitæ.
+Génesis Gen 1 7 16 Et quæ ingréssa sunt, másculus et fémina ex omni carne introiérunt, sicut præcéperat ei Deus: et inclúsit eum Dóminus déforis.
+Génesis Gen 1 7 17 Factúmque est dilúvium quadragínta diébus super terram: et multiplicátæ sunt aquæ, et elevavérunt arcam in sublíme a terra.
+Génesis Gen 1 7 18 Veheménter enim inundavérunt, et ómnia replevérunt in superfície terræ: porro arca ferebátur super aquas.
+Génesis Gen 1 7 19 Et aquæ prævaluérunt nimis super terram: opertíque sunt omnes montes excélsi sub univérso cælo.
+Génesis Gen 1 7 20 Quíndecim cúbitis áltior fuit aqua super montes, quos operúerat.
+Génesis Gen 1 7 21 Consumptáque est omnis caro quæ movebátur super terram, vólucrum, animántium, bestiárum, omniúmque reptílium, quæ reptant super terram: univérsi hómines,
+Génesis Gen 1 7 22 et cuncta, in quibus spiráculum vitæ est in terra, mórtua sunt.
+Génesis Gen 1 7 23 Et delévit omnem substántiam quæ erat super terram, ab hómine usque ad pecus, tam réptile quam vólucres cæli: et deléta sunt de terra. Remánsit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.
+Génesis Gen 1 7 24 Obtinuerúntque aquæ terram centum quinquagínta diébus.
+Génesis Gen 1 8 1 Recordátus autem Deus Noë, cunctorúmque animántium, et ómnium jumentórum, quæ erant cum eo in arca, addúxit spíritum super terram, et imminútæ sunt aquæ.
+Génesis Gen 1 8 2 Et clausi sunt fontes abýssi, et cataráctæ cæli: et prohíbitæ sunt plúviæ de cælo.
+Génesis Gen 1 8 3 Reversǽque sunt aquæ de terra eúntes et redeúntes: et cœpérunt mínui post centum quinquagínta dies.
+Génesis Gen 1 8 4 Requievítque arca mense séptimo, vigésimo séptimo die mensis, super montes Arméniæ.
+Génesis Gen 1 8 5 At vero aquæ ibant et decrescébant usque ad décimum mensem: décimo enim mense, primo die mensis, apparuérunt cacúmina móntium.
+Génesis Gen 1 8 6 Cumque transíssent quadragínta dies, apériens Noë fenéstram arcæ, quam fécerat, dimísit corvum,
+Génesis Gen 1 8 7 qui egrediebátur, et non revertebátur, donec siccaréntur aquæ super terram.
+Génesis Gen 1 8 8 Emísit quoque colúmbam post eum, ut vidéret si jam cessássent aquæ super fáciem terræ.
+Génesis Gen 1 8 9 Quæ cum non invenísset ubi requiésceret pes ejus, revérsa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super univérsam terram: extendítque manum, et apprehénsam íntulit in arcam.
+Génesis Gen 1 8 10 Expectátis autem ultra septem diébus áliis, rursum dimísit colúmbam ex arca.
+Génesis Gen 1 8 11 At illa venit ad eum ad vésperam, portans ramum olívæ viréntibus fóliis in ore suo: intelléxit ergo Noë quod cessássent aquæ super terram.
+Génesis Gen 1 8 12 Expectavítque nihilóminus septem álios dies: et emísit colúmbam, quæ non est revérsa ultra ad eum.
+Génesis Gen 1 8 13 Ígitur sexcentésimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminútæ sunt aquæ super terram: et apériens Noë tectum arcæ, aspéxit, vidítque quod exsiccáta esset superfícies terræ.
+Génesis Gen 1 8 14 Mense secúndo, séptimo et vigésimo die mensis arefácta est terra.
+Génesis Gen 1 8 15 Locútus est autem Deus ad Noë, dicens: b
+Génesis Gen 1 8 16 Egrédere de arca, tu et uxor tua, fílii tui et uxóres filiórum tuórum tecum.
+Génesis Gen 1 8 17 Cuncta animántia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatílibus quam in béstiis et univérsis reptílibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredímini super terram: créscite et multiplicámini super eam.
+Génesis Gen 1 8 18 Egréssus est ergo Noë, et fílii ejus: uxor illíus, et uxóres filiórum ejus cum eo.
+Génesis Gen 1 8 19 Sed et ómnia animántia, juménta, et reptília quæ reptant super terram, secúndum genus suum, egréssa sunt de arca.
+Génesis Gen 1 8 20 Ædificávit autem Noë altáre Dómino: et tollens de cunctis pecóribus et volúcribus mundis, óbtulit holocáusta super altáre.
+Génesis Gen 1 8 21 Odoratúsque est Dóminus odórem suavitátis, et ait: Nequáquam ultra maledícam terræ propter hómines: sensus enim et cogitátio humáni cordis in malum prona sunt ab adolescéntia sua: non ígitur ultra percútiam omnem ánimam vivéntem sicut feci.
+Génesis Gen 1 8 22 Cunctis diébus terræ, seméntis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiéscent.
+Génesis Gen 1 9 1 Benedixítque Deus Noë et fíliis ejus. Et dixit ad eos: Créscite, et multiplicámini, et repléte terram.
+Génesis Gen 1 9 2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animália terræ, et super omnes vólucres cæli, cum univérsis quæ movéntur super terram: omnes pisces maris mánui vestræ tráditi sunt.
+Génesis Gen 1 9 3 Et omne, quod movétur et vivit, erit vobis in cibum: quasi ólera viréntia trádidi vobis ómnia.
+Génesis Gen 1 9 4 Excépto, quod carnem cum sánguine non comedétis.
+Génesis Gen 1 9 5 Sánguinem enim animárum vestrárum requíram de manu cunctárum bestiárum: et de manu hóminis, de manu viri, et fratris ejus requíram ánimam hóminis.
+Génesis Gen 1 9 6 Quicúmque effúderit humánum sánguinem, fundétur sanguis illíus: ad imáginem quippe Dei factus est homo.
+Génesis Gen 1 9 7 Vos autem créscite et multiplicámini, et ingredímini super terram, et impléte eam.
+Génesis Gen 1 9 8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad fílios ejus cum eo: b
+Génesis Gen 1 9 9 Ecce ego státuam pactum meum vobíscum, et cum sémine vestro post vos:
+Génesis Gen 1 9 10 et ad omnem ánimam vivéntem, quæ est vobíscum, tam in volúcribus quam in juméntis et pecúdibus terræ cunctis, quæ egréssa sunt de arca, et univérsis béstiis terræ.
+Génesis Gen 1 9 11 Státuam pactum meum vobíscum, et nequáquam ultra interficiétur omnis caro aquis dilúvii, neque erit deínceps dilúvium díssipans terram.
+Génesis Gen 1 9 12 Dixítque Deus: Hoc signum fœ́deris quod do inter me et vos, et ad omnem ánimam vivéntem, quæ est vobíscum in generatiónes sempitérnas:
+Génesis Gen 1 9 13 arcum meum ponam in núbibus, et erit signum fœ́deris inter me et inter terram.
+Génesis Gen 1 9 14 Cumque obdúxero núbibus cælum, apparébit arcus meus in núbibus:
+Génesis Gen 1 9 15 et recordábor fœ́deris mei vobíscum, et cum omni ánima vivénte quæ carnem végetat: et non erunt ultra aquæ dilúvii ad deléndum univérsam carnem.
+Génesis Gen 1 9 16 Erítque arcus in núbibus, et vidébo illum, et recordábor fœ́deris sempitérni quod pactum est inter Deum et omnem ánimam vivéntem univérsæ carnis quæ est super terram.
+Génesis Gen 1 9 17 Dixítque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœ́deris, quod constítui inter me et omnem carnem super terram.
+Génesis Gen 1 9 18 Erant ergo fílii Noë, qui egréssi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chánaan. b
+Génesis Gen 1 9 19 Tres isti fílii sunt Noë: et ab his disseminátum est omne genus hóminum super univérsam terram.
+Génesis Gen 1 9 20 Cœpítque Noë vir agrícola exercére terram, et plantávit víneam.
+Génesis Gen 1 9 21 Bibénsque vinum inebriátus est, et nudátus in tabernáculo suo.
+Génesis Gen 1 9 22 Quod cum vidísset Cham, pater Chánaan, verénda scílicet patris sui esse nudáta, nuntiávit duóbus frátribus suis foras.
+Génesis Gen 1 9 23 At vero Sem et Japheth pállium imposuérunt húmeris suis, et incedéntes retrórsum, operuérunt verénda patris sui: faciésque eórum avérsæ erant, et patris virília non vidérunt.
+Génesis Gen 1 9 24 Evígilans autem Noë ex vino, cum didicísset quæ fécerat ei fílius suus minor,
+Génesis Gen 1 9 25 ait: Maledíctus Chánaan, servus servórum erit frátribus suis.
+Génesis Gen 1 9 26 Dixítque: Benedíctus Dóminus Deus Sem, sit Chánaan servus ejus.
+Génesis Gen 1 9 27 Dilátet Deus Japheth, et hábitet in tabernáculis Sem, sitque Chánaan servus ejus.
+Génesis Gen 1 9 28 Vixit autem Noë post dilúvium trecéntis quinquagínta annis.
+Génesis Gen 1 9 29 Et impléti sunt omnes dies ejus nongentórum quinquagínta annórum: et mórtuus est.
+Génesis Gen 1 10 1 Hæ sunt generatiónes filiórum Noë, Sem, Cham et Japheth: natíque sunt eis fílii post dilúvium.
+Génesis Gen 1 10 2 Fílii Japheth: Gomer, et Magog, et Mádai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
+Génesis Gen 1 10 3 Porro fílii Gomer: Áscenez et Riphath et Thogórma.
+Génesis Gen 1 10 4 Fílii autem Javan: Elísa et Tharsis, Cetthim et Dódanim.
+Génesis Gen 1 10 5 Ab his divísæ sunt ínsulæ géntium in regiónibus suis, unusquísque secúndum linguam suam et famílias suas in natiónibus suis.
+Génesis Gen 1 10 6 Fílii autem Cham: Chus, et Mésraim, et Phuth, et Chánaan. b
+Génesis Gen 1 10 7 Fílii Chus: Saba, et Hevíla, et Sábatha, et Regma, et Sabátacha. Fílii Regma: Saba et Dadan.
+Génesis Gen 1 10 8 Porro Chus génuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra,
+Génesis Gen 1 10 9 et erat robústus venátor coram Dómino. Ob hoc exívit provérbium: Quasi Nemrod robústus venátor coram Dómino.
+Génesis Gen 1 10 10 Fuit autem princípium regni ejus Bábylon, et Arach et Achad, et Chalánne, in terra Sénnaar.
+Génesis Gen 1 10 11 De terra illa egréssus est Assur, et ædificávit Níniven, et platéas civitátis, et Chale.
+Génesis Gen 1 10 12 Resen quoque inter Níniven et Chale: hæc est cívitas magna.
+Génesis Gen 1 10 13 At vero Mésraim génuit Ludim, et Anámim et Láabim, Néphthuim,
+Génesis Gen 1 10 14 et Phétrusim, et Chásluim: de quibus egréssi sunt Philísthiim et Cáphtorim.
+Génesis Gen 1 10 15 Chánaan autem génuit Sidónem primogénitum suum. Hethǽum,
+Génesis Gen 1 10 16 et Jebusǽum, et Amorrhǽum, Gergesǽum,
+Génesis Gen 1 10 17 Hevǽum, et Aracǽum: Sinǽum,
+Génesis Gen 1 10 18 et Arádium, Samarǽum, et Amathǽum: et post hæc dissemináti sunt pópuli Chananæórum.
+Génesis Gen 1 10 19 Factíque sunt términi Chánaan veniéntibus a Sidóne Geráram usque Gazam, donec ingrediáris Sódomam et Gomórrham, et Ádamam, et Séboim usque Lesa.
+Génesis Gen 1 10 20 Hi sunt fílii Cham in cognatiónibus, et linguis, et generatiónibus, terrísque et géntibus suis.
+Génesis Gen 1 10 21 De Sem quoque nati sunt, patre ómnium filiórum Heber, fratre Japheth majóre. b
+Génesis Gen 1 10 22 Fílii Sem: Ælam, et Assur, et Arpháxad, et Lud, et Aram.
+Génesis Gen 1 10 23 Fílii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes.
+Génesis Gen 1 10 24 At vero Arpháxad génuit Sale, de quo ortus est Heber.
+Génesis Gen 1 10 25 Natíque sunt Heber fílii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diébus ejus divísa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan.
+Génesis Gen 1 10 26 Qui Jectan génuit Elmódad, et Saleph, et Asármoth, Jare,
+Génesis Gen 1 10 27 et Adúram, et Uzal, et Decla,
+Génesis Gen 1 10 28 et Ebal, et Abímaël, Saba,
+Génesis Gen 1 10 29 et Ophir, et Hevíla, et Jobab: omnes isti, fílii Jectan.
+Génesis Gen 1 10 30 Et facta est habitátio eórum de Messa pergéntibus usque Sephar montem orientálem.
+Génesis Gen 1 10 31 Isti fílii Sem secúndum cognatiónes, et linguas, et regiónes in géntibus suis.
+Génesis Gen 1 10 32 Hæ famíliæ Noë juxta pópulos et natiónes suas. Ab his divísæ sunt gentes in terra post dilúvium. b
+Génesis Gen 1 11 1 Erat autem terra lábii uníus, et sermónum eorúmdem.
+Génesis Gen 1 11 2 Cumque proficisceréntur de oriénte, invenérunt campum in terra Sénnaar, et habitavérunt in eo.
+Génesis Gen 1 11 3 Dixítque alter ad próximum suum: Veníte, faciámus láteres, et coquámus eos igni. Habuerúntque láteres pro saxis, et bitúmen pro cæménto:
+Génesis Gen 1 11 4 et dixérunt: Veníte, faciámus nobis civitátem et turrim, cujus culmen pertíngat ad cælum: et celebrémus nomen nostrum ántequam dividámur in univérsas terras.
+Génesis Gen 1 11 5 Descéndit autem Dóminus ut vidéret civitátem et turrim, quam ædificábant fílii Adam,
+Génesis Gen 1 11 6 et dixit: Ecce, unus est pópulus, et unum lábium ómnibus: cœperúntque hoc fácere, nec desístent a cogitatiónibus suis, donec eas ópere cómpleant.
+Génesis Gen 1 11 7 Veníte ígitur, descendámus, et confundámus ibi linguam eórum, ut non áudiat unusquísque vocem próximi sui.
+Génesis Gen 1 11 8 Atque ita divísit eos Dóminus ex illo loco in univérsas terras, et cessavérunt ædificáre civitátem.
+Génesis Gen 1 11 9 Et idcírco vocátum est nomen ejus Babel, quia ibi confúsum est lábium univérsæ terræ: et inde dispérsit eos Dóminus super fáciem cunctárum regiónum.
+Génesis Gen 1 11 10 Hæ sunt generatiónes Sem: Sem erat centum annórum quando génuit Arpháxad, biénnio post dilúvium. b
+Génesis Gen 1 11 11 Vixítque Sem, postquam génuit Arpháxad, quingéntis annis: et génuit fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 11 12 Porro Arpháxad vixit trigínta quinque annis, et génuit Sale.
+Génesis Gen 1 11 13 Vixítque Arpháxad, postquam génuit Sale, trecéntis tribus annis: et génuit fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 11 14 Sale quoque vixit trigínta annis, et génuit Heber.
+Génesis Gen 1 11 15 Vixítque Sale, postquam génuit Heber, quadringéntis tribus annis: et génuit fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 11 16 Vixit autem Heber trigínta quátuor annis, et génuit Phaleg.
+Génesis Gen 1 11 17 Et vixit Heber postquam génuit Phaleg, quadringéntis trigínta annis: et génuit fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 11 18 Vixit quoque Phaleg trigínta annis, et génuit Reu.
+Génesis Gen 1 11 19 Vixítque Phaleg, postquam génuit Reu, ducéntis novem annis: et génuit fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 11 20 Vixit autem Reu trigínta duóbus annis, et génuit Sarug.
+Génesis Gen 1 11 21 Vixit quoque Reu, postquam génuit Sarug, ducéntis septem annis: et génuit fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 11 22 Vixit vero Sarug trigínta annis, et génuit Nachor.
+Génesis Gen 1 11 23 Vixítque Sarug, postquam génuit Nachor, ducéntis annis: et génuit fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 11 24 Vixit autem Nachor vigínti novem annis, et génuit Thare.
+Génesis Gen 1 11 25 Vixítque Nachor, postquam génuit Thare, centum decem et novem annis: et génuit fílios et fílias.
+Génesis Gen 1 11 26 Vixítque Thare septuagínta annis, et génuit Abram, et Nachor, et Aran.
+Génesis Gen 1 11 27 Hæ sunt autem generatiónes Thare: Thare génuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran génuit Lot. b
+Génesis Gen 1 11 28 Mortuúsque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitátis suæ, in Ur Chaldæórum.
+Génesis Gen 1 11 29 Duxérunt autem Abram et Nachor uxóres: nomen uxóris Abram, Sárai: et nomen uxóris Nachor, Melcha fília Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.
+Génesis Gen 1 11 30 Erat autem Sárai stérilis, nec habébat líberos.
+Génesis Gen 1 11 31 Tulit ítaque Thare Abram fílium suum, et Lot fílium Aran, fílium fílii sui, et Sárai nurum suam, uxórem Abram fílii sui, et edúxit eos de Ur Chaldæórum, ut irent in terram Chánaan: venerúntque usque Haran, et habitavérunt ibi.
+Génesis Gen 1 11 32 Et facti sunt dies Thare ducentórum quinque annórum, et mórtuus est in Haran.
+Génesis Gen 1 12 1 Dixit autem Dóminus ad Abram: Egrédere de terra tua, et de cognatióne tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrábo tibi.
+Génesis Gen 1 12 2 Faciámque te in gentem magnam, et benedícam tibi, et magnificábo nomen tuum, erísque benedíctus.
+Génesis Gen 1 12 3 Benedícam benedicéntibus tibi, et maledícam maledicéntibus tibi, atque in te benedicéntur univérsæ cognatiónes terræ.
+Génesis Gen 1 12 4 Egréssus est ítaque Abram sicut præcéperat ei Dóminus, et ivit cum eo Lot: septuagínta quinque annórum erat Abram cum egrederétur de Haran.
+Génesis Gen 1 12 5 Tulítque Sárai uxórem suam, et Lot fílium fratris sui, universámque substántiam quam posséderant, et ánimas quas fécerant in Haran: et egréssi sunt ut irent in terram Chánaan. Cumque veníssent in eam,
+Génesis Gen 1 12 6 pertransívit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convállem illústrem: Chananǽus autem tunc erat in terra.
+Génesis Gen 1 12 7 Appáruit autem Dóminus Abram, et dixit ei: Sémini tuo dabo terram hanc. Qui ædificávit ibi altáre Dómino, qui apparúerat ei.
+Génesis Gen 1 12 8 Et inde transgrédiens ad montem, qui erat contra oriéntem Bethel, teténdit ibi tabernáculum suum, ab occidénte habens Bethel, et ab oriénte Hai: ædificávit quoque ibi altáre Dómino, et invocávit nomen ejus.
+Génesis Gen 1 12 9 Perrexítque Abram vadens, et ultra progrédiens ad merídiem. b
+Génesis Gen 1 12 10 Facta est autem fames in terra: descendítque Abram in Ægýptum, ut peregrinarétur ibi: prævalúerat enim fames in terra.
+Génesis Gen 1 12 11 Cumque prope esset ut ingrederétur Ægýptum, dixit Sárai uxóri suæ: Novi quod pulchra sis múlier:
+Génesis Gen 1 12 12 et quod cum víderint te Ægýptii, dictúri sunt: Uxor ipsíus est: et interfícient me, et te reservábunt.
+Génesis Gen 1 12 13 Dic ergo, óbsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat ánima mea ob grátiam tui.
+Génesis Gen 1 12 14 Cum ítaque ingréssus esset Abram Ægýptum, vidérunt Ægýptii mulíerem quod esset pulchra nimis.
+Génesis Gen 1 12 15 Et nuntiavérunt príncipes Pharaóni, et laudavérunt eam apud illum: et subláta est múlier in domum Pharaónis.
+Génesis Gen 1 12 16 Abram vero bene usi sunt propter illam: fuerúntque ei oves et boves et ásini, et servi et fámulæ, et ásinæ et caméli.
+Génesis Gen 1 12 17 Flagellávit autem Dóminus Pharaónem plagis máximis, et domum ejus, propter Sárai uxórem Abram.
+Génesis Gen 1 12 18 Vocavítque Phárao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecísti mihi? quare non indicásti quod uxor tua esset?
+Génesis Gen 1 12 19 quam ob causam dixísti esse sorórem tuam, ut tóllerem eam mihi in uxórem? Nunc ígitur ecce conjux tua, áccipe eam, et vade.
+Génesis Gen 1 12 20 Præcepítque Phárao super Abram viris: et deduxérunt eum, et uxórem illíus, et ómnia quæ habébat.
+Génesis Gen 1 13 1 Ascéndit ergo Abram de Ægýpto, ipse et uxor ejus, et ómnia quæ habébat, et Lot cum eo, ad austrálem plagam.
+Génesis Gen 1 13 2 Erat autem dives valde in possessióne auri et argénti.
+Génesis Gen 1 13 3 Reversúsque est per iter, quo vénerat, a merídie in Bethel, usque ad locum ubi prius fíxerat tabernáculum inter Bethel et Hai,
+Génesis Gen 1 13 4 in loco altáris quod fécerat prius: et invocávit ibi nomen Dómini.
+Génesis Gen 1 13 5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuérunt greges óvium, et arménta, et tabernácula.
+Génesis Gen 1 13 6 Nec póterat eos cápere terra, ut habitárent simul: erat quippe substántia eórum multa, et nequíbant habitáre commúniter.
+Génesis Gen 1 13 7 Unde et facta est rixa inter pastóres gregum Abram et Lot. Eo autem témpore Chananǽus et Pherezǽus habitábant in terra illa.
+Génesis Gen 1 13 8 Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit júrgium inter me et te, et inter pastóres meos et pastóres tuos: fratres enim sumus.
+Génesis Gen 1 13 9 Ecce univérsa terra coram te est: recéde a me, óbsecro: si ad sinístram íeris, ego déxteram tenébo: si tu déxteram elégeris, ego ad sinístram pergam.
+Génesis Gen 1 13 10 Elevátis ítaque Lot óculis, vidit omnem circa regiónem Jordánis, quæ univérsa irrigabátur ántequam subvérteret Dóminus Sódomam et Gomórrham, sicut paradísus Dómini, et sicut Ægýptus veniéntibus in Segor.
+Génesis Gen 1 13 11 Elegítque sibi Lot regiónem circa Jordánem, et recéssit ab oriénte: divisíque sunt altérutrum a fratre suo.
+Génesis Gen 1 13 12 Abram habitávit in terra Chánaan; Lot vero morátus est in óppidis, quæ erant circa Jordánem, et habitávit in Sódomis.
+Génesis Gen 1 13 13 Hómines autem Sodomítæ péssimi erant, et peccatóres coram Dómino nimis.
+Génesis Gen 1 13 14 Dixítque Dóminus ad Abram, postquam divísus est ab eo Lot: Leva óculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilónem et merídiem, ad oriéntem et occidéntem. b
+Génesis Gen 1 13 15 Omnem terram, quam cónspicis, tibi dabo, et sémini tuo usque in sempitérnum.
+Génesis Gen 1 13 16 Faciámque semen tuum sicut púlverem terræ: si quis potest hóminum numeráre púlverem terræ, semen quoque tuum numeráre póterit.
+Génesis Gen 1 13 17 Surge, et perámbula terram in longitúdine et in latitúdine sua: quia tibi datúrus sum eam.
+Génesis Gen 1 13 18 Movens ígitur tabernáculum suum Abram, venit, et habitávit juxta convállem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavítque ibi altáre Dómino.
+Génesis Gen 1 14 1 Factum est autem in illo témpore, ut Ámraphel rex Sénnaar, et Árioch rex Ponti, et Chodorláhomor rex Elamitárum, et Thadal rex géntium
+Génesis Gen 1 14 2 inírent bellum contra Bara regem Sodomórum, et contra Bersa regem Gomórrhæ, et contra Sénnaab regem Ádamæ, et contra Sémeber regem Séboim, contráque regem Balæ, ipsa est Segor.
+Génesis Gen 1 14 3 Omnes hi convenérunt in vallem Silvéstrem, quæ nunc est mare salis.
+Génesis Gen 1 14 4 Duódecim enim annis serviérunt Chodorláhomor, et tertiodécimo anno recessérunt ab eo.
+Génesis Gen 1 14 5 Ígitur quartodécimo anno venit Chodorláhomor, et reges qui erant cum eo: percusserúntque Ráphaim in Astarothcárnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariáthaim,
+Génesis Gen 1 14 6 et Chorrǽos in móntibus Seir, usque ad Campéstria Pharan, quæ est in solitúdine.
+Génesis Gen 1 14 7 Reversíque sunt, et venérunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percussérunt omnem regiónem Amalecitárum, et Amorrhǽum, qui habitábat in Asasónthamar.
+Génesis Gen 1 14 8 Et egréssi sunt rex Sodomórum, et rex Gomórrhæ, rexque Ádamæ, et rex Séboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxérunt áciem contra eos in valle Silvéstri:
+Génesis Gen 1 14 9 scílicet advérsus Chodorláhomor regem Elamitárum, et Thadal regem Géntium, et Ámraphel regem Sénnaar, et Árioch regem Ponti: quátuor reges advérsus quinque.
+Génesis Gen 1 14 10 Vallis autem Silvéstris habébat púteos multos bitúminis. Ítaque rex Sodomórum, et Gomórrhæ, terga vertérunt, ceciderúntque ibi: et qui remánserant, fugérunt ad montem.
+Génesis Gen 1 14 11 Tulérunt autem omnem substántiam Sodomórum et Gomórrhæ, et univérsa quæ ad cibum pértinent, et abiérunt:
+Génesis Gen 1 14 12 necnon et Lot, et substántiam ejus, fílium fratris Abram, qui habitábat in Sódomis.
+Génesis Gen 1 14 13 Et ecce unus, qui eváserat, nuntiávit Abram Hebrǽo, qui habitábat in conválle Mambre Amorrhǽi, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepígerant fœdus cum Abram. b
+Génesis Gen 1 14 14 Quod cum audísset Abram, captum vidélicet Lot fratrem suum, numerávit expedítos vernáculos suos trecéntos decem et octo: et persecútus est usque Dan.
+Génesis Gen 1 14 15 Et divísis sóciis, írruit super eos nocte: percussítque eos, et persecútus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damásci.
+Génesis Gen 1 14 16 Reduxítque omnem substántiam, et Lot fratrem suum cum substántia illíus, mulíeres quoque et pópulum.
+Génesis Gen 1 14 17 Egréssus est autem rex Sodomórum in occúrsum ejus postquam revérsus est a cæde Chodorláhomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis. b
+Génesis Gen 1 14 18 At vero Melchísedech rex Salem, próferens panem et vinum, erat enim sacérdos Dei altíssimi,
+Génesis Gen 1 14 19 benedíxit ei, et ait: Benedíctus Abram Deo excélso, qui creávit cælum et terram:
+Génesis Gen 1 14 20 et benedíctus Deus excélsus, quo protegénte, hostes in mánibus tuis sunt. Et dedit ei décimas ex ómnibus.
+Génesis Gen 1 14 21 Dixit autem rex Sodomórum ad Abram: Da mihi ánimas, cétera tolle tibi.
+Génesis Gen 1 14 22 Qui respóndit ei: Levo manum meam ad Dóminum Deum excélsum possessórem cæli et terræ,
+Génesis Gen 1 14 23 quod a filo subtégminis usque ad corrígiam cáligæ, non accípiam ex ómnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditávi Abram:
+Génesis Gen 1 14 24 excéptis his, quæ comedérunt júvenes, et pártibus virórum, qui venérunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accípient partes suas.
+Génesis Gen 1 15 1 His ítaque transáctis, factus est sermo Dómini ad Abram per visiónem dicens: Noli timére, Abram: ego protéctor tuus sum, et merces tua magna nimis.
+Génesis Gen 1 15 2 Dixítque Abram: Dómine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque líberis, et fílius procuratóris domus meæ iste Damáscus Eliézer.
+Génesis Gen 1 15 3 Addidítque Abram: Mihi autem non dedísti semen, et ecce vernáculus meus, hæres meus erit.
+Génesis Gen 1 15 4 Statímque sermo Dómini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egrediétur de útero tuo, ipsum habébis hærédem.
+Génesis Gen 1 15 5 Eduxítque eum foras, et ait illi: Súspice cælum, et númera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum.
+Génesis Gen 1 15 6 Crédidit Abram Deo, et reputátum est illi ad justítiam.
+Génesis Gen 1 15 7 Dixítque ad eum: Ego Dóminus qui edúxi te de Ur Chaldæórum ut darem tibi terram istam, et possidéres eam. b
+Génesis Gen 1 15 8 At ille ait: Dómine Deus, unde scire possum quod possessúrus sim eam?
+Génesis Gen 1 15 9 Et respóndens Dóminus: Sume, inquit, mihi vaccam triénnem, et capram trimam, et aríetem annórum trium, túrturem quoque et colúmbam.
+Génesis Gen 1 15 10 Qui tollens univérsa hæc, divísit ea per médium, et utrásque partes contra se altrínsecus pósuit; aves autem non divísit.
+Génesis Gen 1 15 11 Descenderúntque vólucres super cadávera, et abigébat eas Abram.
+Génesis Gen 1 15 12 Cumque sol occúmberet, sopor írruit super Abram, et horror magnus et tenebrósus invásit eum.
+Génesis Gen 1 15 13 Dictúmque est ad eum: Scito prænóscens quod peregrínum futúrum sit semen tuum in terra non sua, et subjícient eos servitúti, et afflígent quadringéntis annis.
+Génesis Gen 1 15 14 Verúmtamen gentem, cui servitúri sunt, ego judicábo: et post hæc egrediéntur cum magna substántia.
+Génesis Gen 1 15 15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepúltus in senectúte bona.
+Génesis Gen 1 15 16 Generatióne autem quarta reverténtur huc: necdum enim complétæ sunt iniquitátes Amorrhæórum usque ad præsens tempus.
+Génesis Gen 1 15 17 Cum ergo occubuísset sol, facta est calígo tenebrósa, et appáruit clíbanus fumans, et lampas ignis tránsiens inter divisiónes illas. b
+Génesis Gen 1 15 18 In illo die pépigit Dóminus fœdus cum Abram, dicens: Sémini tuo dabo terram hanc a flúvio Ægýpti usque ad flúvium magnum Euphráten,
+Génesis Gen 1 15 19 Cinǽos, et Cenezǽos, Cedmonǽos,
+Génesis Gen 1 15 20 et Hethǽos, et Pherezǽos, Ráphaim quoque,
+Génesis Gen 1 15 21 et Amorrhǽos, et Chananǽos, et Gergesǽos, et Jebusǽos.
+Génesis Gen 1 16 1 Ígitur Sárai, uxor Abram, non genúerat líberos: sed habens ancíllam ægýptiam nómine Agar,
+Génesis Gen 1 16 2 dixit maríto suo: Ecce, conclúsit me Dóminus, ne párerem. Ingrédere ad ancíllam meam, si forte saltem ex illa suscípiam fílios. Cumque ille acquiésceret deprecánti,
+Génesis Gen 1 16 3 tulit Agar ægýptiam ancíllam suam post annos decem quam habitáre cœ́perant in terra Chánaan: et dedit eam viro suo uxórem.
+Génesis Gen 1 16 4 Qui ingréssus est ad eam. At illa concepísse se videns, despéxit dóminam suam.
+Génesis Gen 1 16 5 Dixítque Sárai ad Abram: Iníque agis contra me: ego dedi ancíllam meam in sinum tuum, quæ videns quod concéperit, despéctui me habet: júdicet Dóminus inter me et te.
+Génesis Gen 1 16 6 Cui respóndens Abram: Ecce, ait, ancílla tua in manu tua est, útere ea ut libet. Affligénte ígitur eam Sárai, fugam íniit.
+Génesis Gen 1 16 7 Cumque invenísset eam ángelus Dómini juxta fontem aquæ in solitúdine, qui est in via Sur in desérto, b
+Génesis Gen 1 16 8 dixit ad illam: Agar ancílla Sárai, unde venis? et quo vadis? Quæ respóndit: A fácie Sárai dóminæ meæ ego fúgio.
+Génesis Gen 1 16 9 Dixítque ei ángelus Dómini: Revértere ad dóminam tuam, et humiliáre sub manu illíus.
+Génesis Gen 1 16 10 Et rursum: Multíplicans, inquit, multiplicábo semen tuum, et non numerábitur præ multitúdine.
+Génesis Gen 1 16 11 Ac deínceps: Ecce, ait, concepísti, et páries fílium: vocabísque nomen ejus Ísmaël, eo quod audíerit Dóminus afflictiónem tuam.
+Génesis Gen 1 16 12 Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus ómnium contra eum: et e regióne universórum fratrum suórum figet tabernácula.
+Génesis Gen 1 16 13 Vocávit autem nomen Dómini qui loquebátur ad eam: Tu Deus qui vidísti me. Dixit enim: Profécto hic vidi posterióra vidéntis me.
+Génesis Gen 1 16 14 Proptérea appellávit púteum illum Púteum vivéntis et vidéntis me. Ipse est inter Cades et Barad.
+Génesis Gen 1 16 15 Peperítque Agar Abræ fílium: qui vocávit nomen ejus Ísmaël.
+Génesis Gen 1 16 16 Octogínta et sex annórum erat Abram quando péperit ei Agar Ismaélem.
+Génesis Gen 1 17 1 Postquam vero nonagínta et novem annórum esse cœ́perat, appáruit ei Dóminus, dixítque ad eum: Ego Deus omnípotens: ámbula coram me, et esto perféctus.
+Génesis Gen 1 17 2 Ponámque fœdus meum inter me et te, et multiplicábo te veheménter nimis.
+Génesis Gen 1 17 3 Cécidit Abram pronus in fáciem.
+Génesis Gen 1 17 4 Dixítque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erísque pater multárum géntium.
+Génesis Gen 1 17 5 Nec ultra vocábitur nomen tuum Abram, sed appelláberis Ábraham: quia patrem multárum géntium constítui te.
+Génesis Gen 1 17 6 Faciámque te créscere vehementíssime, et ponam te in géntibus, regésque ex te egrediéntur.
+Génesis Gen 1 17 7 Et státuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generatiónibus suis, fœ́dere sempitérno: ut sim Deus tuus, et séminis tui post te.
+Génesis Gen 1 17 8 Dabóque tibi et sémini tuo terram peregrinatiónis tuæ, omnem terram Chánaan in possessiónem ætérnam, eróque Deus eórum.
+Génesis Gen 1 17 9 Dixit íterum Deus ad Ábraham: Et tu ergo custódies pactum meum, et semen tuum post te in generatiónibus suis. b
+Génesis Gen 1 17 10 Hoc est pactum meum quod observábitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidétur ex vobis omne masculínum:
+Génesis Gen 1 17 11 et circumcidétis carnem præpútii vestri, ut sit in signum fœ́deris inter me et vos.
+Génesis Gen 1 17 12 Infans octo diérum circumcidétur in vobis, omne masculínum in generatiónibus vestris: tam vernáculus, quam emptítius circumcidétur, et quicúmque non fúerit de stirpe vestra:
+Génesis Gen 1 17 13 erítque pactum meum in carne vestra in fœdus ætérnum.
+Génesis Gen 1 17 14 Másculus, cujus præpútii caro circumcísa non fúerit, delébitur ánima illa de pópulo suo: quia pactum meum írritum fecit.
+Génesis Gen 1 17 15 Dixit quoque Deus ad Ábraham: Sárai uxórem tuam non vocábis Sárai, sed Saram. b
+Génesis Gen 1 17 16 Et benedícam ei, et ex illa dabo tibi fílium cui benedictúrus sum: erítque in natiónes, et reges populórum oriéntur ex eo.
+Génesis Gen 1 17 17 Cécidit Ábraham in fáciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putásne centenário nascétur fílius? et Sara nonagenária páriet? b
+Génesis Gen 1 17 18 Dixítque ad Deum: Útinam Ísmaël vivat coram te.
+Génesis Gen 1 17 19 Et ait Deus ad Ábraham: Sara uxor tua páriet tibi fílium, vocabísque nomen ejus Ísaac, et constítuam pactum meum illi in fœdus sempitérnum, et sémini ejus post eum.
+Génesis Gen 1 17 20 Super Ísmaël quoque exaudívi te: ecce, benedícam ei, et augébo, et multiplicábo eum valde: duódecim duces generábit, et fáciam illum in gentem magnam.
+Génesis Gen 1 17 21 Pactum vero meum státuam ad Ísaac, quem páriet tibi Sara témpore isto in anno áltero.
+Génesis Gen 1 17 22 Cumque finítus esset sermo loquéntis cum eo, ascéndit Deus ab Ábraham. b
+Génesis Gen 1 17 23 Tulit autem Ábraham Ísmaël fílium suum, et omnes vernáculos domus suæ, universósque quos émerat, cunctos mares ex ómnibus viris domus suæ: et circumcídit carnem præpútii eórum statim in ipsa die, sicut præcéperat ei Deus.
+Génesis Gen 1 17 24 Ábraham nonagínta et novem erat annórum quando circumcídit carnem præpútii sui.
+Génesis Gen 1 17 25 Et Ísmaël fílius trédecim annos impléverat témpore circumcisiónis suæ.
+Génesis Gen 1 17 26 Eádem die circumcísus est Ábraham et Ísmaël fílius ejus:
+Génesis Gen 1 17 27 et omnes viri domus illíus, tam vernáculi, quam emptítii et alienígenæ páriter circumcísi sunt.
+Génesis Gen 1 18 1 Appáruit autem ei Dóminus in conválle Mambre sedénti in óstio tabernáculi sui in ipso fervóre diéi.
+Génesis Gen 1 18 2 Cumque elevásset óculos, apparuérunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidísset, cucúrrit in occúrsum eórum de óstio tabernáculi, et adorávit in terram.
+Génesis Gen 1 18 3 Et dixit: Dómine, si invéni grátiam in óculis tuis, ne tránseas servum tuum:
+Génesis Gen 1 18 4 sed áfferam pauxíllum aquæ, et laváte pedes vestros, et requiéscite sub árbore.
+Génesis Gen 1 18 5 Ponámque buccéllam panis, et confortáte cor vestrum: póstea transíbitis: idcírco enim declinástis ad servum vestrum. Qui dixérunt: Fac ut locútus es.
+Génesis Gen 1 18 6 Festinávit Ábraham in tabernáculum ad Saram, dixítque ei: Accélera, tria sata símilæ commísce, et fac subcinerícios panes.
+Génesis Gen 1 18 7 Ipse vero ad arméntum cucúrrit, et tulit inde vítulum tenérrimum et óptimum, dedítque púero: qui festinávit et coxit illum.
+Génesis Gen 1 18 8 Tulit quoque butýrum et lac, et vítulum quem cóxerat, et pósuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub árbore.
+Génesis Gen 1 18 9 Cumque comedíssent, dixérunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respóndit: Ecce in tabernáculo est. b
+Génesis Gen 1 18 10 Cui dixit: Revértens véniam ad te témpore isto, vita cómite, et habébit fílium Sara uxor tua. Quo audíto, Sara risit post óstium tabernáculi.
+Génesis Gen 1 18 11 Erant autem ambo senes, provectǽque ætátis, et desíerant Saræ fíeri muliébria.
+Génesis Gen 1 18 12 Quæ risit occúlte dicens: Postquam consénui, et dóminus meus vétulus est, voluptáti óperam dabo?
+Génesis Gen 1 18 13 Dixit autem Dóminus ad Ábraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritúra sum anus?
+Génesis Gen 1 18 14 Numquid Deo quidquam est diffícile? juxta condíctum revértar ad te hoc eódem témpore, vita cómite, et habébit Sara fílium.
+Génesis Gen 1 18 15 Negávit Sara, dicens: Non risi, timóre pertérrita. Dóminus autem: Non est, inquit, ita: sed risísti.
+Génesis Gen 1 18 16 Cum ergo surrexíssent inde viri, direxérunt óculos contra Sódomam: et Ábraham simul gradiebátur, dedúcens eos. b
+Génesis Gen 1 18 17 Dixítque Dóminus: Num celáre pótero Ábraham quæ gestúrus sum:
+Génesis Gen 1 18 18 cum futúrus sit in gentem magnam, ac robustíssimam, et benedicéndæ sint in illo omnes natiónes terræ?
+Génesis Gen 1 18 19 Scio enim quod præceptúrus sit fíliis suis, et dómui suæ post se ut custódiant viam Dómini, et fáciant judícium et justítiam: ut addúcat Dóminus propter Ábraham ómnia quæ locútus est ad eum.
+Génesis Gen 1 18 20 Dixit ítaque Dóminus: Clamor Sodomórum et Gomórrhæ multiplicátus est, et peccátum eórum aggravátum est nimis.
+Génesis Gen 1 18 21 Descéndam, et vidébo utrum clamórem qui venit ad me, ópere compléverint; an non est ita, ut sciam.
+Génesis Gen 1 18 22 Converterúntque se inde, et abiérunt Sódomam: Ábraham vero adhuc stabat coram Dómino.
+Génesis Gen 1 18 23 Et appropínquans ait: Numquid perdes justum cum ímpio? b
+Génesis Gen 1 18 24 si fúerint quinquagínta justi in civitáte, períbunt simul? et non parces loco illi propter quinquagínta justos, si fúerint in eo?
+Génesis Gen 1 18 25 Absit a te ut rem hanc fácias, et occídas justum cum ímpio, fiátque justus sicut ímpius, non est hoc tuum: qui júdicas omnem terram, nequáquam fácies judícium hoc.
+Génesis Gen 1 18 26 Dixítque Dóminus ad eum: Si invénero Sódomis quinquagínta justos in médio civitátis, dimíttam omni loco propter eos.
+Génesis Gen 1 18 27 Respondénsque Ábraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dóminum meum, cum sim pulvis et cinis.
+Génesis Gen 1 18 28 Quid si minus quinquagínta justis quinque fúerint? delébis, propter quadragínta quinque, univérsam urbem? Et ait: Non delébo, si invénero ibi quadragínta quinque.
+Génesis Gen 1 18 29 Rursúmque locútus est ad eum: Sin autem quadragínta ibi invénti fúerint, quid fácies? Ait: Non percútiam propter quadragínta.
+Génesis Gen 1 18 30 Ne quæso, inquit, indignéris, Dómine, si loquar: quid si ibi invénti fúerint trigínta? Respóndit: Non fáciam, si invénero ibi trigínta.
+Génesis Gen 1 18 31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dóminum meum: quid si ibi invénti fúerint vigínti? Ait: Non interfíciam propter vigínti.
+Génesis Gen 1 18 32 Óbsecro, inquit, ne irascáris, Dómine, si loquar adhuc semel: quid si invénti fúerint ibi decem? Et dixit: Non delébo propter decem.
+Génesis Gen 1 18 33 Abiítque Dóminus, postquam cessávit loqui ad Ábraham: et ille revérsus est in locum suum.
+Génesis Gen 1 19 1 Venerúntque duo ángeli Sódomam véspere, et sedénte Lot in fóribus civitátis. Qui cum vidísset eos, surréxit, et ivit óbviam eis: adoravítque pronus in terram,
+Génesis Gen 1 19 2 et dixit: Óbsecro, dómini, declináte in domum púeri vestri, et manéte ibi: laváte pedes vestros, et mane proficiscémini in viam vestram. Qui dixérunt: Mínime, sed in platéa manébimus.
+Génesis Gen 1 19 3 Cómpulit illos óppido ut divérterent ad eum: ingressísque domum illíus fecit convívium, et coxit ázyma, et comedérunt.
+Génesis Gen 1 19 4 Prius autem quam irent cúbitum, viri civitátis vallavérunt domum a púero usque ad senem, omnis pópulus simul.
+Génesis Gen 1 19 5 Vocaverúntque Lot, et dixérunt ei: Ubi sunt viri qui introiérunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscámus eos.
+Génesis Gen 1 19 6 Egréssus ad eos Lot, post tergum occlúdens óstium, ait:
+Génesis Gen 1 19 7 Nolíte, quæso, fratres mei, nolíte malum hoc fácere.
+Génesis Gen 1 19 8 Hábeo duas fílias, quæ necdum cognovérunt virum: edúcam eas ad vos, et abutímini eis sicut vobis placúerit, dúmmodo viris istis nihil mali faciátis, quia ingréssi sunt sub umbra cúlminis mei.
+Génesis Gen 1 19 9 At illi dixérunt: Recéde illuc. Et rursus: Ingréssus es, ínquiunt, ut ádvena; numquid ut júdices? te ergo ipsum magis quam hos affligémus. Vimque faciébant Lot vehementíssime: jamque prope erat ut effríngerent fores.
+Génesis Gen 1 19 10 Et ecce misérunt manum viri, et introduxérunt ad se Lot, clauserúntque óstium:
+Génesis Gen 1 19 11 et eos, qui foris erant, percussérunt cæcitáte a mínimo usque ad máximum, ita ut óstium inveníre non possent.
+Génesis Gen 1 19 12 Dixérunt autem ad Lot: Habes hic quémpiam tuórum? génerum, aut fílios, aut fílias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: b
+Génesis Gen 1 19 13 delébimus enim locum istum, eo quod incréverit clamor eórum coram Dómino, qui misit nos ut perdámus illos.
+Génesis Gen 1 19 14 Egréssus ítaque Lot, locútus est ad géneros suos qui acceptúri erant fílias ejus, et dixit: Súrgite, egredímini de loco isto: quia delébit Dóminus civitátem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
+Génesis Gen 1 19 15 Cumque esset mane, cogébant eum ángeli, dicéntes: Surge, tolle uxórem tuam, et duas fílias quas habes: ne et tu páriter péreas in scélere civitátis.
+Génesis Gen 1 19 16 Dissimulánte illo, apprehendérunt manum ejus, et manum uxóris, ac duárum filiárum ejus, eo quod párceret Dóminus illi.
+Génesis Gen 1 19 17 Eduxerúntque eum, et posuérunt extra civitátem: ibíque locúti sunt ad eum, dicéntes: Salva ánimam tuam: noli respícere post tergum, nec stes in omni circa regióne: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul péreas.
+Génesis Gen 1 19 18 Dixítque Lot ad eos: Quæso, dómine mi, b
+Génesis Gen 1 19 19 quia invénit servus tuus grátiam coram te, et magnificásti misericórdiam tuam quam fecísti mecum, ut salváres ánimam meam, nec possum in monte salvári, ne forte apprehéndat me malum, et móriar:
+Génesis Gen 1 19 20 est cívitas hæc juxta, ad quam possum fúgere, parva, et salvábor in ea: numquid non módica est, et vivet ánima mea?
+Génesis Gen 1 19 21 Dixítque ad eum: Ecce étiam in hoc suscépi preces tuas, ut non subvértam urbem pro qua locútus es.
+Génesis Gen 1 19 22 Festína, et salváre ibi: quia non pótero fácere quidquam donec ingrediáris illuc. Idcírco vocátum est nomen urbis illíus Segor.
+Génesis Gen 1 19 23 Sol egréssus est super terram, et Lot ingréssus est Segor.
+Génesis Gen 1 19 24 Ígitur Dóminus pluit super Sódomam et Gomórrham sulphur et ignem a Dómino de cælo:
+Génesis Gen 1 19 25 et subvértit civitátes has, et omnem circa regiónem, univérsos habitatóres úrbium, et cuncta terræ viréntia.
+Génesis Gen 1 19 26 Respiciénsque uxor ejus post se, versa est in státuam salis.
+Génesis Gen 1 19 27 Ábraham autem consúrgens mane, ubi stéterat prius cum Dómino,
+Génesis Gen 1 19 28 intúitus est Sódomam et Gomórrham, et univérsam terram regiónis illíus: vidítque ascendéntem favíllam de terra quasi fornácis fumum.
+Génesis Gen 1 19 29 Cum enim subvérteret Deus civitátes regiónis illíus, recordátus Ábrahæ, liberávit Lot de subversióne úrbium in quibus habitáverat.
+Génesis Gen 1 19 30 Ascendítque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque fíliæ ejus cum eo (timúerat enim manére in Segor) et mansit in spelúnca ipse, et duæ fíliæ ejus cum eo. b
+Génesis Gen 1 19 31 Dixítque major ad minórem: Pater noster senex est, et nullus virórum remánsit in terra, qui possit íngredi ad nos juxta morem univérsæ terræ.
+Génesis Gen 1 19 32 Veni, inebriémus eum vino, dormiamúsque cum eo, ut serváre possímus ex patre nostro semen.
+Génesis Gen 1 19 33 Dedérunt ítaque patri suo bíbere vinum nocte illa. Et ingréssa est major, dormivítque cum patre; at ille non sensit, nec quando accúbuit fília, nec quando surréxit.
+Génesis Gen 1 19 34 Áltera quoque die dixit major ad minórem: Ecce dormívi heri cum patre meo, demus ei bíbere vinum étiam hac nocte, et dórmies cum eo, ut salvémus semen de patre nostro.
+Génesis Gen 1 19 35 Dedérunt étiam et illa nocte patri suo bíbere vinum, ingressáque minor fília, dormívit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubúerit, vel quando illa surréxerit.
+Génesis Gen 1 19 36 Concepérunt ergo duæ fíliæ Lot de patre suo.
+Génesis Gen 1 19 37 Peperítque major fílium, et vocávit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitárum usque in præséntem diem.
+Génesis Gen 1 19 38 Minor quoque péperit fílium, et vocávit nomen ejus Ammon, id est, Fílius pópuli mei: ipse est pater Ammonitárum usque hódie.
+Génesis Gen 1 20 1 Proféctus inde Ábraham in terram austrálem, habitávit inter Cades et Sur: et peregrinátus est in Geráris.
+Génesis Gen 1 20 2 Dixítque de Sara uxóre suo: Soror mea est. Misit ergo Abímelech rex Geráræ, et tulit eam.
+Génesis Gen 1 20 3 Venit autem Deus ad Abímelech per sómnium nocte, et ait illi: En moriéris propter mulíerem quam tulísti: habet enim virum.
+Génesis Gen 1 20 4 Abímelech vero non tetígerat eam, et ait: Dómine, num gentem ignorántem et justam interfícies?
+Génesis Gen 1 20 5 nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitáte cordis mei, et mundítia mánuum meárum feci hoc.
+Génesis Gen 1 20 6 Dixítque ad eum Deus: Et ego scio quod símplici corde féceris: et ídeo custodívi te ne peccáres in me, et non dimísi ut tángeres eam.
+Génesis Gen 1 20 7 Nunc ergo redde viro suo uxórem, quia prophéta est: et orábit pro te, et vives: si autem nolúeris réddere, scito quod morte moriéris tu, et ómnia quæ tua sunt.
+Génesis Gen 1 20 8 Statímque de nocte consúrgens Abímelech, vocávit omnes servos suos: et locútus est univérsa verba hæc in áuribus eórum, timuerúntque omnes viri valde.
+Génesis Gen 1 20 9 Vocávit autem Abímelech étiam Ábraham, et dixit ei: Quid fecísti nobis? quid peccávimus in te, quia induxísti super me et super regnum meum peccátum grande? quæ non debuísti fácere, fecísti nobis.
+Génesis Gen 1 20 10 Rursúmque expóstulans, ait: Quid vidísti, ut hoc fáceres?
+Génesis Gen 1 20 11 Respóndit Ábraham: Cogitávi mecum, dicens: Fórsitan non est timor Dei in loco isto: et interfícient me propter uxórem meam:
+Génesis Gen 1 20 12 álias autem et vere soror mea est, fília patris mei, et non fília matris meæ, et duxi eam in uxórem.
+Génesis Gen 1 20 13 Postquam autem edúxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericórdiam fácies mecum: in omni loco, ad quem ingrediémur, dices quod frater tuus sim.
+Génesis Gen 1 20 14 Tulit ígitur Abímelech oves et boves, et servos et ancíllas, et dedit Ábraham: reddidítque illi Saram uxórem suam, b
+Génesis Gen 1 20 15 et ait: Terra coram vobis est, ubicúmque tibi placúerit hábita.
+Génesis Gen 1 20 16 Saræ autem dixit: Ecce mille argénteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velámen oculórum ad omnes qui tecum sunt, et quocúmque perréxeris: mementóque te deprehénsam.
+Génesis Gen 1 20 17 Oránte autem Ábraham, sanávit Deus Abímelech et uxórem, ancillásque ejus, et peperérunt:
+Génesis Gen 1 20 18 conclúserat enim Dóminus omnem vulvam domus Abímelech propter Saram uxórem Ábrahæ.
+Génesis Gen 1 21 1 Visitávit autem Dóminus Saram, sicut promíserat: et implévit quæ locútus est.
+Génesis Gen 1 21 2 Concepítque et péperit fílium in senectúte sua, témpore quo prædíxerat ei Deus.
+Génesis Gen 1 21 3 Vocavítque Ábraham nomen fílii sui, quem génuit ei Sara, Ísaac:
+Génesis Gen 1 21 4 et circumcídit eum octávo die, sicut præcéperat ei Deus,
+Génesis Gen 1 21 5 cum centum esset annórum: hac quippe ætáte patris, natus est Ísaac.
+Génesis Gen 1 21 6 Dixítque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicúmque audíerit, corridébit mihi.
+Génesis Gen 1 21 7 Rursúmque ait: Quis auditúrus créderet Ábraham quod Sara lactáret fílium, quem péperit ei jam seni?
+Génesis Gen 1 21 8 Crevit ígitur puer, et ablactátus est: fecítque Ábraham grande convívium in die ablactatiónis ejus. b
+Génesis Gen 1 21 9 Cumque vidísset Sara fílium Agar Ægýptiæ ludéntem cum Ísaac fílio suo, dixit ad Ábraham:
+Génesis Gen 1 21 10 Éjice ancíllam hanc, et fílium ejus: non enim erit hæres fílius ancíllæ cum fílio meo Ísaac.
+Génesis Gen 1 21 11 Dure accépit hoc Ábraham pro fílio suo.
+Génesis Gen 1 21 12 Cui dixit Deus: Non tibi videátur ásperum super púero, et super ancílla tua: ómnia quæ díxerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Ísaac vocábitur tibi semen.
+Génesis Gen 1 21 13 Sed et fílium ancíllæ fáciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
+Génesis Gen 1 21 14 Surréxit ítaque Ábraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, impósuit scápulæ ejus, tradidítque púerum, et dimísit eam. Quæ cum abiísset, errábat in solitúdine Bersabée.
+Génesis Gen 1 21 15 Cumque consúmpta esset aqua in utre, abjécit púerum subter unam árborum, quæ ibi erant.
+Génesis Gen 1 21 16 Et ábiit, sedítque e regióne procul quantum potest arcus jacére: dixit enim: Non vidébo moriéntem púerum: et sedens contra, levávit vocem suam et flevit.
+Génesis Gen 1 21 17 Exaudívit autem Deus vocem púeri: vocavítque ángelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timére: exaudívit enim Deus vocem púeri de loco in quo est.
+Génesis Gen 1 21 18 Surge, tolle púerum, et tene manum illíus: quia in gentem magnam fáciam eum.
+Génesis Gen 1 21 19 Aperuítque óculos ejus Deus: quæ videns púteum aquæ, ábiit, et implévit utrem, dedítque púero bíbere.
+Génesis Gen 1 21 20 Et fuit cum eo: qui crevit, et morátus est in solitúdine, factúsque est júvenis sagittárius.
+Génesis Gen 1 21 21 Habitavítque in desérto Pharan, et accépit illi mater sua uxórem de terra Ægýpti.
+Génesis Gen 1 21 22 Eódem témpore dixit Abímelech, et Phicol princeps exércitus ejus, ad Ábraham: Deus tecum est in univérsis quæ agis. b
+Génesis Gen 1 21 23 Jura ergo per Deum, ne nóceas mihi, et pósteris meis, stirpíque meæ: sed juxta misericórdiam, quam feci tibi, fácies mihi, et terræ in qua versátus es ádvena.
+Génesis Gen 1 21 24 Dixítque Ábraham: Ego jurábo.
+Génesis Gen 1 21 25 Et increpávit Abímelech propter púteum aquæ quem vi abstulérunt servi ejus.
+Génesis Gen 1 21 26 Respondítque Abímelech: Nescívi quis fécerit hanc rem: sed et tu non indicásti mihi, et ego non audívi præter hódie.
+Génesis Gen 1 21 27 Tulit ítaque Ábraham oves et boves, et dedit Abímelech: percusserúntque ambo fœdus.
+Génesis Gen 1 21 28 Et státuit Ábraham septem agnas gregis seórsum.
+Génesis Gen 1 21 29 Cui dixit Abímelech: Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecísti seórsum?
+Génesis Gen 1 21 30 At ille: Septem, inquit, agnas accípies de manu mea: ut sint mihi in testimónium, quóniam ego fodi púteum istum.
+Génesis Gen 1 21 31 Idcírco vocátus est locus ille Bersabée: quia ibi utérque jurávit.
+Génesis Gen 1 21 32 Et iniérunt fœdus pro púteo juraménti.
+Génesis Gen 1 21 33 Surréxit autem Abímelech, et Phicol princeps exércitus ejus, reversíque sunt in terram Palæstinórum. Ábraham vero plantávit nemus in Bersabée, et invocávit ibi nomen Dómini Dei ætérni.
+Génesis Gen 1 21 34 Et fuit colónus terræ Palæstinórum diébus multis.
+Génesis Gen 1 22 1 Quæ postquam gesta sunt, tentávit Deus Ábraham, et dixit ad eum: Ábraham, Ábraham. At ille respóndit: Adsum.
+Génesis Gen 1 22 2 Ait illi: Tolle fílium tuum unigénitum, quem díligis, Ísaac, et vade in terram visiónis, atque ibi ófferes eum in holocáustum super unum móntium quem monstrávero tibi.
+Génesis Gen 1 22 3 Ígitur Ábraham de nocte consúrgens, stravit ásinum suum, ducens secum duos júvenes, et Ísaac fílium suum: cumque concidísset ligna in holocáustum, ábiit ad locum quem præcéperat ei Deus.
+Génesis Gen 1 22 4 Die autem tértio, elevátis óculis, vidit locum procul:
+Génesis Gen 1 22 5 dixítque ad púeros suos: Expectáte hic cum ásino: ego et puer illuc usque properántes, postquam adoravérimus, revertémur ad vos.
+Génesis Gen 1 22 6 Tulit quoque ligna holocáusti, et impósuit super Ísaac fílium suum: ipse vero portábat in mánibus ignem et gládium. Cumque duo pérgerent simul,
+Génesis Gen 1 22 7 dixit Ísaac patri suo: Pater mi. At ille respóndit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est víctima holocáusti?
+Génesis Gen 1 22 8 Dixit autem Ábraham: Deus providébit sibi víctimam holocáusti, fili mi. Pergébant ergo páriter.
+Génesis Gen 1 22 9 Et venérunt ad locum quem osténderat ei Deus, in quo ædificávit altáre, et désuper ligna compósuit; cumque alligásset Ísaac fílium suum, pósuit eum in altáre super struem lignórum.
+Génesis Gen 1 22 10 Extendítque manum, et arrípuit gládium, ut immoláret fílium suum.
+Génesis Gen 1 22 11 Et ecce ángelus Dómini de cælo clamávit, dicens: Ábraham, Ábraham. Qui respóndit: Adsum. b
+Génesis Gen 1 22 12 Dixítque ei: Non exténdas manum tuam super púerum, neque fácias illi quidquam: nunc cognóvi quod times Deum, et non pepercísti unigénito fílio tuo propter me.
+Génesis Gen 1 22 13 Levávit Ábraham óculos suos, vidítque post tergum aríetem inter vepres hæréntem córnibus, quem assúmens óbtulit holocáustum pro fílio.
+Génesis Gen 1 22 14 Appellavítque nomen loci illíus, Dóminus videt. Unde usque hódie dícitur: In monte Dóminus vidébit.
+Génesis Gen 1 22 15 Vocávit autem ángelus Dómini Ábraham secúndo de cælo, dicens: b
+Génesis Gen 1 22 16 Per memetípsum jurávi, dicit Dóminus: quia fecísti hanc rem, et non pepercísti fílio tuo unigénito propter me:
+Génesis Gen 1 22 17 benedícam tibi, et multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arénam quæ est in líttore maris: possidébit semen tuum portas inimicórum suórum,
+Génesis Gen 1 22 18 et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terræ, quia obedísti voci meæ.
+Génesis Gen 1 22 19 Revérsus est Ábraham ad púeros suos, abierúntque Bersabée simul, et habitávit ibi.
+Génesis Gen 1 22 20 His ita gestis, nuntiátum est Ábrahæ quod Melcha quoque genuísset fílios Nachor fratri suo: b
+Génesis Gen 1 22 21 Hus primogénitum, et Buz fratrem ejus, et Cámuel patrem Syrórum,
+Génesis Gen 1 22 22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,
+Génesis Gen 1 22 23 ac Báthuel, de quo nata est Rebécca: octo istos génuit Melcha, Nachor fratri Ábrahæ.
+Génesis Gen 1 22 24 Concubína vero illíus, nómine Roma, péperit Tábee, et Gaham, et Thahas, et Máacha.
+Génesis Gen 1 23 1 Vixit autem Sara centum vigínti septem annis.
+Génesis Gen 1 23 2 Et mórtua est in civitáte Arbée, quæ est Hebron, in terra Chánaan: venítque Ábraham ut plángeret et fleret eam.
+Génesis Gen 1 23 3 Cumque surrexísset ab offício fúneris, locútus est ad fílios Heth, dicens:
+Génesis Gen 1 23 4 Ádvena sum et peregrínus apud vos: date mihi jus sepúlchri vobíscum, ut sepéliam mórtuum meum.
+Génesis Gen 1 23 5 Respondérunt fílii Heth, dicéntes:
+Génesis Gen 1 23 6 Audi nos, dómine: princeps Dei es apud nos: in eléctis sepúlchris nostris sépeli mórtuum tuum, nullúsque te prohibére póterit quin in monuménto ejus sepélias mórtuum tuum.
+Génesis Gen 1 23 7 Surréxit Ábraham, et adorávit pópulum terræ, fílios vidélicet Heth:
+Génesis Gen 1 23 8 dixítque ad eos: Si placet ánimæ vestræ ut sepéliam mórtuum meum, audíte me, et intercédite pro me apud Ephron fílium Seor:
+Génesis Gen 1 23 9 ut det mihi spelúncam dúplicem, quam habet in extréma parte agri sui: pecúnia digna tradat eam mihi coram vobis in possessiónem sepúlchri.
+Génesis Gen 1 23 10 Habitábat autem Ephron in médio filiórum Heth. Respondítque Ephron ad Ábraham, cunctis audiéntibus qui ingrediebántur portam civitátis illíus, dicens:
+Génesis Gen 1 23 11 Nequáquam ita fiat, dómine mi, sed tu magis auscúlta quod loquor. Agrum trado tibi, et spelúncam quæ in eo est, præséntibus fíliis pópuli mei; sépeli mórtuum tuum.
+Génesis Gen 1 23 12 Adorávit Ábraham coram pópulo terræ.
+Génesis Gen 1 23 13 Et locútus est ad Ephron circumstánte plebe: Quæso ut áudias me: dabo pecúniam pro agro: súscipe eam, et sic sepéliam mórtuum meum in eo.
+Génesis Gen 1 23 14 Respondítque Ephron:
+Génesis Gen 1 23 15 Dómine mi, audi me: terra, quam póstulas, quadringéntis siclis argénti valet: istud est prétium inter me et te: sed quantum est hoc? sépeli mórtuum tuum.
+Génesis Gen 1 23 16 Quod cum audísset Ábraham, appéndit pecúniam, quam Ephron postuláverat, audiéntibus fíliis Heth, quadringéntos siclos argénti probátæ monétæ públicæ.
+Génesis Gen 1 23 17 Confirmatúsque est ager quondam Ephrónis, in quo erat spelúnca duplex, respíciens Mambre, tam ipse, quam spelúnca, et omnes árbores ejus in cunctis términis ejus per circúitum,
+Génesis Gen 1 23 18 Ábrahæ in possessiónem, vidéntibus fíliis Heth, et cunctis qui intrábant portam civitátis illíus.
+Génesis Gen 1 23 19 Atque ita sepelívit Ábraham Saram uxórem suam in spelúnca agri dúplici, quæ respiciébat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chánaan.
+Génesis Gen 1 23 20 Et confirmátus est ager, et antrum quod erat in eo, Ábrahæ in possessiónem monuménti a fíliis Heth.
+Génesis Gen 1 24 1 Erat autem Ábraham senex, dierúmque multórum: et Dóminus in cunctis benedíxerat ei.
+Génesis Gen 1 24 2 Dixítque ad servum seniórem domus suæ, qui prǽerat ómnibus quæ habébat: Pone manum tuam subter femur meum,
+Génesis Gen 1 24 3 ut adjúrem te per Dóminum Deum cæli et terræ, ut non accípias uxórem fílio meo de filiábus Chananæórum, inter quos hábito:
+Génesis Gen 1 24 4 sed ad terram et cognatiónem meam proficiscáris et inde accípias uxórem fílio meo Ísaac.
+Génesis Gen 1 24 5 Respóndit servus: Si nolúerit múlier veníre mecum in terram hanc, numquid redúcere débeo fílium tuum ad locum, de quo egréssus es?
+Génesis Gen 1 24 6 Dixítque Ábraham: Cave nequándo redúcas fílium meum illuc.
+Génesis Gen 1 24 7 Dóminus Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitátis meæ, qui locútus est mihi, et jurávit mihi, dicens: Sémini tuo dabo terram hanc: ipse mittet ángelum suum coram te, et accípies inde uxórem fílio meo:
+Génesis Gen 1 24 8 sin autem múlier nolúerit sequi te, non tenéberis juraménto: fílium meum tantum ne redúcas illuc.
+Génesis Gen 1 24 9 Pósuit ergo servus manum sub fémore Ábraham dómini sui, et jurávit illi super sermóne hoc. b
+Génesis Gen 1 24 10 Tulítque decem camélos de grege dómini sui, et ábiit, ex ómnibus bonis ejus portans secum, profectúsque perréxit in Mesopotámiam ad urbem Nachor.
+Génesis Gen 1 24 11 Cumque camélos fecísset accúmbere extra óppidum juxta púteum aquæ véspere, témpore quo solent mulíeres égredi ad hauriéndam aquam, dixit:
+Génesis Gen 1 24 12 Dómine Deus dómini mei Ábraham, occúrre, óbsecro, mihi hódie, et fac misericórdiam cum dómino meo Ábraham.
+Génesis Gen 1 24 13 Ecce ego sto prope fontem aquæ, et fíliæ habitatórum hujus civitátis egrediéntur ad hauriéndam aquam.
+Génesis Gen 1 24 14 Ígitur puélla, cui ego díxero: Inclína hýdriam tuam ut bibam: et illa respónderit: Bibe, quin et camélis tuis dabo potum: ipsa est quam præparásti servo tuo Ísaac: et per hoc intélligam quod féceris misericórdiam cum dómino meo.
+Génesis Gen 1 24 15 Necdum intra se verba compléverat, et ecce Rebécca egrediebátur, fília Báthuel, fílii Melchæ uxóris Nachor fratris Ábraham, habens hýdriam in scápula sua: b
+Génesis Gen 1 24 16 puélla decóra nimis, virgóque pulchérrima, et incógnita viro: descénderat autem ad fontem, et impléverat hýdriam, ac revertebátur.
+Génesis Gen 1 24 17 Occurrítque ei servus, et ait: Pauxíllum aquæ mihi ad bibéndum præbe de hýdria tua.
+Génesis Gen 1 24 18 Quæ respóndit: Bibe, dómine mi: celeritérque depósuit hýdriam super ulnam suam, et dedit ei potum.
+Génesis Gen 1 24 19 Cumque ille bibísset, adjécit: Quin et camélis tuis háuriam aquam, donec cuncti bibant.
+Génesis Gen 1 24 20 Effundénsque hýdriam in canálibus, recúrrit ad púteum ut hauríret aquam: et haustam ómnibus camélis dedit.
+Génesis Gen 1 24 21 Ipse autem contemplabátur eam tácitus, scire volens utrum prósperum iter suum fecísset Dóminus, an non.
+Génesis Gen 1 24 22 Postquam autem bibérunt caméli, prótulit vir ináures áureas, appendéntes siclos duos, et armíllas tótidem pondo siclórum decem.
+Génesis Gen 1 24 23 Dixítque ad eam: Cujus es fília? índica mihi, est in domo patris tui locus ad manéndum?
+Génesis Gen 1 24 24 Quæ respóndit: Fília sum Bathuélis, fílii Melchæ, quem péperit ipsi Nachor.
+Génesis Gen 1 24 25 Et áddidit, dicens: Paleárum quoque et fœni plúrimum est apud nos, et locus spatiósus ad manéndum.
+Génesis Gen 1 24 26 Inclinávit se homo, et adorávit Dóminum, b
+Génesis Gen 1 24 27 dicens: Benedíctus Dóminus Deus dómini mei Ábraham, qui non ábstulit misericórdiam et veritátem suam a dómino meo, et recto itínere me perdúxit in domum fratris dómini mei.
+Génesis Gen 1 24 28 Cucúrrit ítaque puélla, et nuntiávit in domum matris suæ ómnia quæ audíerat.
+Génesis Gen 1 24 29 Habébat autem Rebécca fratrem nómine Laban, qui festínus egréssus est ad hóminem, ubi erat fons.
+Génesis Gen 1 24 30 Cumque vidísset ináures et armíllas in mánibus soróris suæ, et audísset cuncta verba referéntis: Hæc locútus est mihi homo: venit ad virum qui stabat juxta camélos, et prope fontem aquæ:
+Génesis Gen 1 24 31 dixítque ad eum: Ingrédere, benedícte Dómini: cur foris stas? præparávi domum, et locum camélis.
+Génesis Gen 1 24 32 Et introdúxit eum in hospítium: ac destrávit camélos, dedítque páleas et fœnum, et aquam ad lavándos pedes ejus, et virórum qui vénerant cum eo.
+Génesis Gen 1 24 33 Et appósitus est in conspéctu ejus panis. Qui ait: Non cómedam, donec loquar sermónes meos. Respóndit ei: Lóquere. b
+Génesis Gen 1 24 34 At ille: Servus, inquit, Ábraham sum:
+Génesis Gen 1 24 35 et Dóminus benedíxit dómino meo valde, magnificatúsque est: et dedit ei oves et boves, argéntum et aurum, servos et ancíllas, camélos et ásinos.
+Génesis Gen 1 24 36 Et péperit Sara uxor dómini mei fílium dómino meo in senectúte sua, dedítque illi ómnia quæ habúerat.
+Génesis Gen 1 24 37 Et adjurávit me dóminus meus, dicens: Non accípies uxórem fílio meo de filiábus Chananæórum, in quorum terra hábito:
+Génesis Gen 1 24 38 sed ad domum patris mei perges, et de cognatióne mea accípies uxórem fílio meo.
+Génesis Gen 1 24 39 Ego vero respóndi dómino meo: Quid si nolúerit veníre mecum múlier?
+Génesis Gen 1 24 40 Dóminus, ait, in cujus conspéctu ámbulo, mittet ángelum suum tecum, et díriget viam tuam: accipiésque uxórem fílio meo de cognatióne mea, et de domo patris mei.
+Génesis Gen 1 24 41 Ínnocens eris a maledictióne mea, cum véneris ad propínquos meos, et non déderint tibi.
+Génesis Gen 1 24 42 Veni ergo hódie ad fontem aquæ, et dixi: Dómine Deus dómini mei Ábraham, si direxísti viam meam, in qua nunc ámbulo, b
+Génesis Gen 1 24 43 ecce sto juxta fontem aquæ, et virgo, quæ egrediétur ad hauriéndam aquam, audíerit a me: Da mihi pauxíllum aquæ ad bibéndum ex hýdria tua:
+Génesis Gen 1 24 44 et díxerit mihi: Et tu bibe, et camélis tuis háuriam: ipsa est múlier, quam præparávit Dóminus fílio dómini mei.
+Génesis Gen 1 24 45 Dumque hæc tácitus mecum vólverem, appáruit Rebécca véniens cum hýdria, quam portábat in scápula: descendítque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi páululum bíbere.
+Génesis Gen 1 24 46 Quæ festínans depósuit hýdriam de húmero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camélis tuis tríbuam potum. Bibi, et adaquávit camélos.
+Génesis Gen 1 24 47 Interrogavíque eam, et dixi: Cujus es fília? Quæ respóndit: Fília Bathuélis sum, fílii Nachor, quem péperit ei Melcha. Suspéndi ítaque ináures ad ornándam fáciem ejus, et armíllas pósui in mánibus ejus.
+Génesis Gen 1 24 48 Pronúsque adorávi Dóminum, benedícens Dómino Deo dómini mei Ábraham, qui perdúxit me recto itínere, ut súmerem fíliam fratris dómini mei fílio ejus.
+Génesis Gen 1 24 49 Quam ob rem si fácitis misericórdiam et veritátem cum dómino meo, indicáte mihi: sin autem áliud placet, et hoc dícite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinístram.
+Génesis Gen 1 24 50 Responderúntque Laban et Báthuel: A Dómino egréssus est sermo: non póssumus extra plácitum ejus quidquam áliud loqui tecum. b
+Génesis Gen 1 24 51 En Rebécca coram te est, tolle eam, et proficíscere, et sit uxor fílii dómini tui, sicut locútus est Dóminus.
+Génesis Gen 1 24 52 Quod cum audísset puer Ábraham, prócidens adorávit in terram Dóminum.
+Génesis Gen 1 24 53 Prolatísque vasis argénteis, et áureis, ac véstibus, dedit ea Rebéccæ pro múnere: frátribus quoque ejus et matri dona óbtulit.
+Génesis Gen 1 24 54 Ínito convívio, vescéntes páriter et bibéntes mansérunt ibi. Surgens autem mane, locútus est puer: Dimítte me, ut vadam ad dóminum meum.
+Génesis Gen 1 24 55 Responderúntque fratres ejus et mater: Máneat puélla saltem decem dies apud nos, et póstea proficiscétur.
+Génesis Gen 1 24 56 Nolíte, ait, me retinére, quia Dóminus diréxit viam meam: dimíttite me ut pergam ad dóminum meum.
+Génesis Gen 1 24 57 Et dixérunt: Vocémus puéllam, et quærámus ipsíus voluntátem.
+Génesis Gen 1 24 58 Cumque vocáta venísset, sciscitáti sunt: Vis ire cum hómine isto? Quæ ait: Vadam.
+Génesis Gen 1 24 59 Dimisérunt ergo eam, et nutrícem illíus, servúmque Ábraham, et cómites ejus,
+Génesis Gen 1 24 60 imprecántes próspera soróri suæ, atque dicéntes: Soror nostra es, crescas in mille míllia, et possídeat semen tuum portas inimicórum suórum.
+Génesis Gen 1 24 61 Ígitur Rebécca et puéllæ illíus, ascénsis camélis, secútæ sunt virum: qui festínus revertebátur ad dóminum suum. b
+Génesis Gen 1 24 62 Eo autem témpore deambulábat Ísaac per viam quæ ducit ad púteum, cujus nomen est Vivéntis et vidéntis: habitábat enim in terra austráli:
+Génesis Gen 1 24 63 et egréssus fúerat ad meditándum in agro, inclináta jam die: cumque elevásset óculos, vidit camélos veniéntes procul.
+Génesis Gen 1 24 64 Rebécca quoque, conspécto Ísaac, descéndit de camélo,
+Génesis Gen 1 24 65 et ait ad púerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occúrsum nobis? Dixítque ei: Ipse est dóminus meus. At illa tollens cito pállium, opéruit se.
+Génesis Gen 1 24 66 Servus autem cuncta, quæ gésserat, narrávit Ísaac.
+Génesis Gen 1 24 67 Qui introdúxit eam in tabernáculum Saræ matris suæ, et accépit eam uxórem: et in tantum diléxit eam, ut dolórem, qui ex morte matris ejus accíderat, temperáret.
+Génesis Gen 1 25 1 Ábraham vero áliam duxit uxórem nómine Cetúram:
+Génesis Gen 1 25 2 quæ péperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Mádian, et Jesboc, et Sue.
+Génesis Gen 1 25 3 Jecsan quoque génuit Saba et Dadan. Fílii Dadan fuérunt Ássurim, et Latúsim, et Lóomin.
+Génesis Gen 1 25 4 At vero ex Mádian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abída, et Éldaa: omnes hi fílii Cetúræ.
+Génesis Gen 1 25 5 Dedítque Ábraham cuncta quæ posséderat, Ísaac:
+Génesis Gen 1 25 6 fíliis autem concubinárum largítus est múnera, et separávit eos ab Ísaac fílio suo, dum adhuc ipse víveret, ad plagam orientálem.
+Génesis Gen 1 25 7 Fuérunt autem dies vitæ Ábrahæ, centum septuagínta quinque anni.
+Génesis Gen 1 25 8 Et defíciens mórtuus est in senectúte bona, provectǽque ætátis et plenus diérum: congregatúsque est ad pópulum suum.
+Génesis Gen 1 25 9 Et sepeliérunt eum Ísaac et Ísmaël fílii sui in spelúnca dúplici, quæ sita est in agro Ephron fílii Seor Hethǽi, e regióne Mambre,
+Génesis Gen 1 25 10 quem émerat a fíliis Heth: ibi sepúltus est ipse, et Sara uxor ejus.
+Génesis Gen 1 25 11 Et post óbitum illíus benedíxit Deus Ísaac fílio ejus, qui habitábat juxta púteum nómine Vivéntis et vidéntis.
+Génesis Gen 1 25 12 Hæ sunt generatiónes Ísmaël fílii Ábrahæ, quem péperit ei Agar Ægýptia, fámula Saræ: et b
+Génesis Gen 1 25 13 hæc nómina filiórum ejus in vocábulis et generatiónibus suis. Primogénitus Ismaélis Nábaioth, deínde Cedar, et Ádbeel, et Mabsam,
+Génesis Gen 1 25 14 Masma quoque, et Duma, et Massa,
+Génesis Gen 1 25 15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.
+Génesis Gen 1 25 16 Isti sunt fílii Ismaélis: et hæc nómina per castélla et óppida eórum, duódecim príncipes tríbuum suárum.
+Génesis Gen 1 25 17 Et facti sunt anni vitæ Ismaélis centum trigínta septem, deficiénsque mórtuus est, et appósitus ad pópulum suum.
+Génesis Gen 1 25 18 Habitávit autem ab Hevíla usque Sur, quæ réspicit Ægýptum introëúntibus Assýrios; coram cunctis frátribus suis óbiit.
+Génesis Gen 1 25 19 Hæ quoque sunt generatiónes Ísaac fílii Ábraham: Ábraham génuit Ísaac: b
+Génesis Gen 1 25 20 qui cum quadragínta esset annórum, duxit uxórem Rebéccam fíliam Bathuélis Syri de Mesopotámia, sorórem Laban.
+Génesis Gen 1 25 21 Deprecatúsque est Ísaac Dóminum pro uxóre sua, eo quod esset stérilis: qui exaudívit eum, et dedit concéptum Rebéccæ.
+Génesis Gen 1 25 22 Sed collidebántur in útero ejus párvuli; quæ ait: Si sic mihi futúrum erat, quid necésse fuit concípere? perrexítque ut consúleret Dóminum.
+Génesis Gen 1 25 23 Qui respóndens ait: Duæ gentes sunt in útero tuo, et duo pópuli ex ventre tuo dividéntur, populúsque pópulum superábit, et major sérviet minóri.
+Génesis Gen 1 25 24 Jam tempus pariéndi advénerat, et ecce gémini in útero ejus repérti sunt.
+Génesis Gen 1 25 25 Qui prior egréssus est, rufus erat, et totus in morem pellis híspidus: vocatúmque est nomen ejus Esau. Prótinus alter egrédiens, plantam fratris tenébat manu: et idcírco appellávit eum Jacob.
+Génesis Gen 1 25 26 Sexagenárius erat Ísaac quando nati sunt ei párvuli.
+Génesis Gen 1 25 27 Quibus adúltis, factus est Esau vir gnarus venándi, et homo agrícola: Jacob autem vir simplex habitábat in tabernáculis. b
+Génesis Gen 1 25 28 Ísaac amábat Esau, eo quod de venatiónibus illíus vescerétur: et Rebécca diligébat Jacob.
+Génesis Gen 1 25 29 Coxit autem Jacob pulméntum: ad quem cum venísset Esau de agro lassus,
+Génesis Gen 1 25 30 ait: Da mihi de coctióne hac rufa, quia óppido lassus sum. Quam ob causam vocátum est nomen ejus Edom.
+Génesis Gen 1 25 31 Cui dixit Jacob: Vende mihi primogénita tua.
+Génesis Gen 1 25 32 Ille respóndit: En mórior, quid mihi próderunt primogénita?
+Génesis Gen 1 25 33 Ait Jacob: Jura ergo mihi. Jurávit ei Esau et véndidit primogénita.
+Génesis Gen 1 25 34 Et sic, accépto pane et lentis edúlio, comédit et bibit, et ábiit, parvipéndens quod primogénita vendidísset.
+Génesis Gen 1 26 1 Orta autem fame super terram post eam sterilitátem, quæ accíderat in diébus Ábraham, ábiit Ísaac ad Abímelech regem Palæstinórum in Gerára.
+Génesis Gen 1 26 2 Apparuítque ei Dóminus, et ait: Ne descéndas in Ægýptum, sed quiésce in terra quam díxero tibi,
+Génesis Gen 1 26 3 et peregrináre in ea: eróque tecum, et benedícam tibi: tibi enim et sémini tuo dabo univérsas regiónes has, complens juraméntum quod spopóndi Ábraham patri tuo.
+Génesis Gen 1 26 4 Et multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli: dabóque pósteris tuis univérsas regiónes has: et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terræ,
+Génesis Gen 1 26 5 eo quod obedíerit Ábraham voci meæ, et custodíerit præcépta et mandáta mea, et cæremónias legésque serváverit.
+Génesis Gen 1 26 6 Mansit ítaque Ísaac in Geráris.
+Génesis Gen 1 26 7 Qui cum interrogarétur a viris loci illíus super uxóre sua, respóndit: Soror mea est: timúerat enim confitéri quod sibi esset sociáta conjúgio, réputans ne forte interfícerent eum propter illíus pulchritúdinem.
+Génesis Gen 1 26 8 Cumque pertransíssent dies plúrimi, et ibídem morarétur, prospíciens Abímelech rex Palæstinórum per fenéstram, vidit eum jocántem cum Rebécca uxóre sua.
+Génesis Gen 1 26 9 Et accersíto eo, ait: Perspícuum est quod uxor tua sit: cur mentítus es eam sorórem tuam esse? Respóndit: Tímui ne mórerer propter eam.
+Génesis Gen 1 26 10 Dixítque Abímelech: Quare imposuísti nobis? pótuit coíre quíspiam de pópulo cum uxóre tua, et indúxeras super nos grande peccátum. Præcepítque omni pópulo, dicens:
+Génesis Gen 1 26 11 Qui tetígerit hóminis hujus uxórem, morte moriétur.
+Génesis Gen 1 26 12 Sevit autem Ísaac in terra illa, et invénit in ipso anno céntuplum: benedixítque ei Dóminus. b
+Génesis Gen 1 26 13 Et locupletátus est homo, et ibat profíciens atque succréscens, donec magnus veheménter efféctus est:
+Génesis Gen 1 26 14 hábuit quoque possessiónes óvium et armentórum, et famíliæ plúrimum. Ob hoc invidéntes ei Palæstíni,
+Génesis Gen 1 26 15 omnes púteos, quos fóderant servi patris illíus Ábraham, illo témpore obstruxérunt, impléntes humo:
+Génesis Gen 1 26 16 in tantum, ut ipse Abímelech díceret ad Ísaac: Recéde a nobis, quóniam poténtior nobis factus es valde.
+Génesis Gen 1 26 17 Et ille discédens, ut veníret ad torréntem Geráræ, habitarétque ibi,
+Génesis Gen 1 26 18 rursum fodit álios púteos, quos fóderant servi patris sui Ábraham, et quos, illo mórtuo, olim obstrúxerant Philísthiim: appellavítque eos eísdem nomínibus quibus ante pater vocáverat.
+Génesis Gen 1 26 19 Foderúntque in torrénte, et reperérunt aquam vivam.
+Génesis Gen 1 26 20 Sed et ibi júrgium fuit pastórum Geráræ advérsus pastóres Ísaac, dicéntium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen pútei ex eo, quod accíderat, vocávit Calúmniam.
+Génesis Gen 1 26 21 Fodérunt autem et álium: et pro illo quoque rixáti sunt, appellavítque eum Inimicítias.
+Génesis Gen 1 26 22 Proféctus inde fodit álium púteum, pro quo non contendérunt: ítaque vocávit nomen ejus Latitúdo, dicens: Nunc dilatávit nos Dóminus, et fecit créscere super terram.
+Génesis Gen 1 26 23 Ascéndit autem ex illo loco in Bersabée,
+Génesis Gen 1 26 24 ubi appáruit ei Dóminus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Ábraham patris tui: noli timére, quia ego tecum sum: benedícam tibi, et multiplicábo semen tuum propter servum meum Ábraham.
+Génesis Gen 1 26 25 Ítaque ædificávit ibi altáre: et invocáto nómine Dómini, exténdit tabernáculum, præcepítque servis suis ut fóderent púteum.
+Génesis Gen 1 26 26 Ad quem locum cum veníssent de Geráris Abímelech, et Óchozath amícus illíus, et Phicol dux mílitum, b
+Génesis Gen 1 26 27 locútus est eis Ísaac: Quid venístis ad me, hóminem quem odístis, et expulístis a vobis?
+Génesis Gen 1 26 28 Qui respondérunt: Vídimus tecum esse Dóminum, et idcírco nos díximus: Sit juraméntum inter nos, et ineámus fœdus,
+Génesis Gen 1 26 29 ut non fácias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuórum attígimus, nec fécimus quod te lǽderet: sed cum pace dimísimus auctum benedictióne Dómini.
+Génesis Gen 1 26 30 Fecit ergo eis convívium, et post cibum et potum
+Génesis Gen 1 26 31 surgéntes mane, juravérunt sibi mútuo: dimisítque eos Ísaac pacífice in locum suum.
+Génesis Gen 1 26 32 Ecce autem venérunt in ipso die servi Ísaac annuntiántes ei de púteo, quem fóderant, atque dicéntes: Invénimus aquam.
+Génesis Gen 1 26 33 Unde appellávit eum Abundántiam: et nomen urbi impósitum est Bersabée, usque in præséntem diem.
+Génesis Gen 1 26 34 Esau vero quadragenárius duxit uxóres, Judith fíliam Beéri Hethǽi, et Básemath fíliam Elon ejúsdem loci: b
+Génesis Gen 1 26 35 quæ ambæ offénderant ánimum Ísaac et Rebéccæ.
+Génesis Gen 1 27 1 Sénuit autem Ísaac, et caligavérunt óculi ejus, et vidére non póterat: vocavítque Esau fílium suum majórem, et dixit ei: Fili mi? Qui respóndit: Adsum.
+Génesis Gen 1 27 2 Cui pater: Vides, inquit, quod senúerim, et ignórem diem mortis meæ.
+Génesis Gen 1 27 3 Sume arma tua, pháretram, et arcum, et egrédere foras: cumque venátu áliquid apprehénderis,
+Génesis Gen 1 27 4 fac mihi inde pulméntum sicut velle me nosti, et affer ut cómedam: et benedícat tibi ánima mea ántequam móriar.
+Génesis Gen 1 27 5 Quod cum audísset Rebécca, et ille abiísset in agrum ut jussiónem patris impléret, b
+Génesis Gen 1 27 6 dixit fílio suo Jacob: Audívi patrem tuum loquéntem cum Esau fratre tuo, et dicéntem ei:
+Génesis Gen 1 27 7 Affer mihi de venatióne tua, et fac cibos ut cómedam, et benedícam tibi coram Dómino ántequam móriar.
+Génesis Gen 1 27 8 Nunc ergo, fili mi, acquiésce consíliis meis:
+Génesis Gen 1 27 9 et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos óptimos, ut fáciam ex eis escas patri tuo, quibus libénter véscitur:
+Génesis Gen 1 27 10 quas cum intúleris, et coméderit, benedícat tibi priúsquam moriátur.
+Génesis Gen 1 27 11 Cui ille respóndit: Nosti quod Esau frater meus homo pilósus sit, et ego lenis:
+Génesis Gen 1 27 12 si attrectáverit me pater meus, et sénserit, tímeo ne putet me sibi voluísse illúdere, et indúcam super me maledictiónem pro benedictióne.
+Génesis Gen 1 27 13 Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledíctio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.
+Génesis Gen 1 27 14 Ábiit, et áttulit, dedítque matri. Parávit illa cibos, sicut velle nóverat patrem illíus.
+Génesis Gen 1 27 15 Et véstibus Esau valde bonis, quas apud se habébat domi, índuit eum:
+Génesis Gen 1 27 16 pelliculásque hædórum circumdédit mánibus, et colli nuda protéxit:
+Génesis Gen 1 27 17 dedítque pulméntum, et panes, quos cóxerat, trádidit.
+Génesis Gen 1 27 18 Quibus illátis, dixit: Pater mi? At ille respóndit: Áudio. Quis es tu, fili mi? b
+Génesis Gen 1 27 19 Dixítque Jacob: Ego sum primogénitus tuus Esau: feci sicut præcepísti mihi: surge, sede, et cómede de venatióne mea, ut benedícat mihi ánima tua.
+Génesis Gen 1 27 20 Rursúmque Ísaac ad fílium suum: Quómodo, inquit, tam cito inveníre potuísti, fili mi? Qui respóndit: Volúntas Dei fuit ut cito occúrreret mihi quod volébam.
+Génesis Gen 1 27 21 Dixítque Ísaac: Accéde huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis fílius meus Esau, an non.
+Génesis Gen 1 27 22 Accéssit ille ad patrem, et palpáto eo, dixit Ísaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau.
+Génesis Gen 1 27 23 Et non cognóvit eum, quia pilósæ manus similitúdinem majóris exprésserant. Benedícens ergo illi, b
+Génesis Gen 1 27 24 ait: Tu es fílius meus Esau? Respóndit: Ego sum.
+Génesis Gen 1 27 25 At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatióne tua, fili mi, ut benedícat tibi ánima mea. Quos cum oblátos comedísset, óbtulit ei étiam vinum. Quo hausto,
+Génesis Gen 1 27 26 dixit ad eum: Accéde ad me, et da mihi ósculum, fili mi.
+Génesis Gen 1 27 27 Accéssit, et osculátus est eum. Statímque ut sensit vestimentórum illíus fragrántiam, benedícens illi, ait: Ecce odor fílii mei sicut odor agri pleni, cui benedíxit Dóminus.
+Génesis Gen 1 27 28 Det tibi Deus de rore cæli et de pinguédine terræ abundántiam fruménti et vini.
+Génesis Gen 1 27 29 Et sérviant tibi pópuli, et adórent te tribus: esto dóminus fratrum tuórum, et incurvéntur ante te fílii matris tuæ: qui maledíxerit tibi, sit ille maledíctus, et qui benedíxerit tibi, benedictiónibus repleátur.
+Génesis Gen 1 27 30 Vix Ísaac sermónem impléverat, et egrésso Jacob foras, venit Esau,
+Génesis Gen 1 27 31 coctósque de venatióne cibos íntulit patri, dicens: Surge, pater mi, et cómede de venatióne fílii tui, ut benedícat mihi ánima tua.
+Génesis Gen 1 27 32 Dixítque illi Ísaac: Quis enim es tu? Qui respóndit: Ego sum fílius tuus primogénitus Esau.
+Génesis Gen 1 27 33 Expávit Ísaac stupóre veheménti: et ultra quam credi potest admírans, ait: Quis ígitur ille est qui dudum captam venatiónem áttulit mihi, et comédi ex ómnibus priúsquam tu veníres; benedixíque ei, et erit benedíctus?
+Génesis Gen 1 27 34 Audítis Esau sermónibus patris, irrúgiit clamóre magno: et consternátus, ait: Bénedic étiam et mihi, pater mi. b
+Génesis Gen 1 27 35 Qui ait: Venit germánus tuus fraudulénter, et accépit benedictiónem tuam.
+Génesis Gen 1 27 36 At ille subjúnxit: Juste vocátum est nomen ejus Jacob: supplantávit enim me en áltera vice: primogénita mea ante tulit, et nunc secúndo surrípuit benedictiónem meam. Rursúmque ad patrem: Numquid non reservásti, ait, et mihi benedictiónem?
+Génesis Gen 1 27 37 Respóndit Ísaac: Dóminum tuum illum constítui, et omnes fratres ejus servitúti illíus subjugávi; fruménto et vino stabilívi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid fáciam?
+Génesis Gen 1 27 38 Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictiónem habes, pater? mihi quoque óbsecro ut benedícas. Cumque ejulátu magno fleret,
+Génesis Gen 1 27 39 motus Ísaac, dixit ad eum: In pinguédine terræ, et in rore cæli désuper,
+Génesis Gen 1 27 40 erit benedíctio tua. Vives in gládio, et fratri tuo sérvies: tempúsque véniet, cum excútias et solvas jugum ejus de cervícibus tuis.
+Génesis Gen 1 27 41 Óderat ergo semper Esau Jacob pro benedictióne qua benedíxerat ei pater: dixítque in corde suo: Vénient dies luctus patris mei, et occídam Jacob fratrem meum. b
+Génesis Gen 1 27 42 Nuntiáta sunt hæc Rebéccæ: quæ mittens et vocans Jacob fílium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minátur ut occídat te.
+Génesis Gen 1 27 43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consúrgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:
+Génesis Gen 1 27 44 habitabísque cum eo dies paucos, donec requiéscat furor fratris tui,
+Génesis Gen 1 27 45 et cesset indignátio ejus, obliviscatúrque eórum quæ fecísti in eum: póstea mittam, et addúcam te inde huc: cur utróque orbábor fílio in uno die?
+Génesis Gen 1 27 46 Dixítque Rebécca ad Ísaac: Tædet me vitæ meæ propter fílias Heth: si accéperit Jacob uxórem de stirpe hujus terræ, nolo vívere.
+Génesis Gen 1 28 1 Vocávit ítaque Ísaac Jacob, et benedíxit eum, præcepítque ei dicens: Noli accípere cónjugem de génere Chánaan:
+Génesis Gen 1 28 2 sed vade, et proficíscere in Mesopotámiam Sýriæ, ad domum Báthuel patris matris tuæ, et áccipe tibi inde uxórem de filiábus Laban avúnculi tui.
+Génesis Gen 1 28 3 Deus autem omnípotens benedícat tibi, et créscere te fáciat, atque multíplicet, ut sis in turbas populórum.
+Génesis Gen 1 28 4 Et det tibi benedictiónes Ábrahæ, et sémini tuo post te: ut possídeas terram peregrinatiónis tuæ, quam pollícitus est avo tuo.
+Génesis Gen 1 28 5 Cumque dimisísset eum Ísaac, proféctus venit in Mesopotámiam Sýriæ ad Laban fílium Báthuel Syri, fratrem Rebéccæ matris suæ.
+Génesis Gen 1 28 6 Videns autem Esau quod benedixísset pater suus Jacob, et misísset eum in Mesopotámiam Sýriæ, ut inde uxórem dúceret; et quod post benedictiónem præcepísset ei, dicens: Non accípies uxórem de filiábus Chánaan:
+Génesis Gen 1 28 7 quodque obédiens Jacob paréntibus suis isset in Sýriam:
+Génesis Gen 1 28 8 probans quoque quod non libénter aspíceret fílias Chánaan pater suus:
+Génesis Gen 1 28 9 ivit ad Ismaélem, et duxit uxórem absque iis, quas prius habébat, Máheleth fíliam Ísmaël fílii Ábraham, sorórem Nábaioth.
+Génesis Gen 1 28 10 Ígitur egréssus Jacob de Bersabée, pergébat Haran. b
+Génesis Gen 1 28 11 Cumque venísset ad quemdam locum, et vellet in eo requiéscere post solis occúbitum, tulit de lapídibus qui jacébant, et suppónens cápiti suo, dormívit in eódem loco.
+Génesis Gen 1 28 12 Vidítque in somnis scalam stantem super terram, et cacúmen illíus tangens cælum: ángelos quoque Dei ascendéntes et descendéntes per eam,
+Génesis Gen 1 28 13 et Dóminum inníxum scalæ dicéntem sibi: Ego sum Dóminus Deus Ábraham patris tui, et Deus Ísaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et sémini tuo.
+Génesis Gen 1 28 14 Erítque semen tuum quasi pulvis terræ: dilatáberis ad occidéntem, et oriéntem, et septentriónem, et merídiem: et benedicéntur in te et in sémine tuo cunctæ tribus terræ.
+Génesis Gen 1 28 15 Et ero custos tuus quocúmque perréxeris, et redúcam te in terram hanc: nec dimíttam nisi complévero univérsa quæ dixi.
+Génesis Gen 1 28 16 Cumque evigilásset Jacob de somno, ait: Vere Dóminus est in loco isto, et ego nesciébam. b
+Génesis Gen 1 28 17 Pavénsque, Quam terríbilis est, inquit, locus iste! non est hic áliud nisi domus Dei, et porta cæli.
+Génesis Gen 1 28 18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lápidem quem supposúerat cápiti suo, et eréxit in títulum, fundens óleum désuper.
+Génesis Gen 1 28 19 Appellavítque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabátur.
+Génesis Gen 1 28 20 Vovit étiam votum, dicens: Si fúerit Deus mecum, et custodíerit me in via, per quam ego ámbulo, et déderit mihi panem ad vescéndum, et vestiméntum ad induéndum,
+Génesis Gen 1 28 21 reversúsque fúero próspere ad domum patris mei: erit mihi Dóminus in Deum,
+Génesis Gen 1 28 22 et lapis iste, quem eréxi in títulum, vocábitur Domus Dei: cunctorúmque quæ déderis mihi, décimas ófferam tibi.
+Génesis Gen 1 29 1 Proféctus ergo Jacob venit in terram orientálem.
+Génesis Gen 1 29 2 Et vidit púteum in agro, tres quoque greges óvium accubántes juxta eum: nam ex illo adaquabántur pécora, et os ejus grandi lápide claudebátur.
+Génesis Gen 1 29 3 Morísque erat ut cunctis óvibus congregátis devólverent lápidem, et reféctis grégibus rursum super os pútei pónerent.
+Génesis Gen 1 29 4 Dixítque ad pastóres: Fratres, unde estis? Qui respondérunt: De Haran.
+Génesis Gen 1 29 5 Quos intérrogans, Numquid, ait, nostis Laban fílium Nachor? Dixérunt: Nóvimus.
+Génesis Gen 1 29 6 Sanúsne est? inquit. Valet, ínquiunt: et ecce Rachel fília ejus venit cum grege suo.
+Génesis Gen 1 29 7 Dixítque Jacob: Adhuc multum diéi súperest, nec est tempus ut reducántur ad caulas greges: date ante potum óvibus, et sic eas ad pastum redúcite.
+Génesis Gen 1 29 8 Qui respondérunt: Non póssumus, donec ómnia pécora congregéntur, et amoveámus lápidem de ore pútei, ut adaquémus greges.
+Génesis Gen 1 29 9 Adhuc loquebántur, et ecce Rachel veniébat cum óvibus patris sui: nam gregem ipsa pascébat.
+Génesis Gen 1 29 10 Quam cum vidísset Jacob, et sciret consobrínam suam, ovésque Laban avúnculi sui, amóvit lápidem quo púteus claudebátur.
+Génesis Gen 1 29 11 Et adaquáto grege, osculátus est eam: et eleváta voce flevit,
+Génesis Gen 1 29 12 et indicávit ei quod frater esset patris sui, et fílius Rebéccæ: at illa festínans nuntiávit patri suo.
+Génesis Gen 1 29 13 Qui cum audísset venísse Jacob fílium soróris suæ, cucúrrit óbviam ei: complexúsque eum, et in óscula ruens, duxit in domum suam. Audítis autem causis itíneris, b
+Génesis Gen 1 29 14 respóndit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impléti sunt dies mensis uníus,
+Génesis Gen 1 29 15 dixit ei: Num quia frater meus es, gratis sérvies mihi? dic quid mercédis accípias.
+Génesis Gen 1 29 16 Habébat vero duas fílias: nomen majóris Lia, minor vero appellabátur Rachel.
+Génesis Gen 1 29 17 Sed Lia lippis erat óculis: Rachel decóra fácie, et venústo aspéctu.
+Génesis Gen 1 29 18 Quam díligens Jacob, ait: Sérviam tibi pro Rachel fília tua minóre, septem annis.
+Génesis Gen 1 29 19 Respóndit Laban: Mélius est ut tibi eam dem quam álteri viro: mane apud me.
+Génesis Gen 1 29 20 Servívit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbántur illi pauci dies præ amóris magnitúdine.
+Génesis Gen 1 29 21 Dixítque ad Laban: Da mihi uxórem meam: quia jam tempus implétum est, ut ingrédiar ad illam. b
+Génesis Gen 1 29 22 Qui vocátis multis amicórum turbis ad convívium, fecit núptias.
+Génesis Gen 1 29 23 Et véspere Liam fíliam suam introdúxit ad eum,
+Génesis Gen 1 29 24 dans ancíllam fíliæ, Zelpham nómine. Ad quam cum ex more Jacob fuísset ingréssus, facto mane vidit Liam:
+Génesis Gen 1 29 25 et dixit ad sócerum suum: Quid est quod fácere voluísti? nonne pro Rachel servívi tibi? quare imposuísti mihi?
+Génesis Gen 1 29 26 Respóndit Laban: Non est in loco nostro consuetúdinis, ut minóres ante tradámus ad núptias.
+Génesis Gen 1 29 27 Imple hebdómadam diérum hujus cópulæ: et hanc quoque dabo tibi pro ópere quo servitúrus es mihi septem annis áliis.
+Génesis Gen 1 29 28 Acquiévit plácito: et hebdómada transácta, Rachel duxit uxórem:
+Génesis Gen 1 29 29 cui pater servam Balam tradíderat.
+Génesis Gen 1 29 30 Tandémque potítus optátis núptiis, amórem sequéntis prióri prǽtulit, sérviens apud eum septem annis áliis.
+Génesis Gen 1 29 31 Videns autem Dóminus quod despíceret Liam, apéruit vulvam ejus, soróre stérili permanénte. b
+Génesis Gen 1 29 32 Quæ concéptum génuit fílium, vocavítque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dóminus humilitátem meam: nunc amábit me vir meus.
+Génesis Gen 1 29 33 Rursúmque concépit et péperit fílium, et ait: Quóniam audívit me Dóminus habéri contémptui, dedit étiam istum mihi; vocavítque nomen ejus Símeon.
+Génesis Gen 1 29 34 Concepítque tértio, et génuit álium fílium: dixítque: Nunc quoque copulábitur mihi marítus meus: eo quod pepérerim ei tres fílios: et idcírco appellávit nomen ejus Levi.
+Génesis Gen 1 29 35 Quarto concépit, et péperit fílium, et ait: Modo confitébor Dómino, et ob hoc vocávit eum Judam: cessavítque párere.
+Génesis Gen 1 30 1 Cernens autem Rachel quod infecúnda esset, invídit soróri suæ, et ait maríto suo: Da mihi líberos, alióquin móriar.
+Génesis Gen 1 30 2 Cui irátus respóndit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privávit te fructu ventris tui?
+Génesis Gen 1 30 3 At illa: Hábeo, inquit, fámulam Balam: ingrédere ad illam, ut páriat super génua mea, et hábeam ex illa fílios.
+Génesis Gen 1 30 4 Dedítque illi Balam in conjúgium: quæ,
+Génesis Gen 1 30 5 ingrésso ad se viro, concépit, et péperit fílium.
+Génesis Gen 1 30 6 Dixítque Rachel: Judicávit mihi Dóminus, et exaudívit vocem meam, dans mihi fílium, et idcírco appellávit nomen ejus Dan.
+Génesis Gen 1 30 7 Rursúmque Bala concípiens, péperit álterum,
+Génesis Gen 1 30 8 pro quo ait Rachel: Comparávit me Deus cum soróre mea, et inválui: vocavítque eum Néphthali.
+Génesis Gen 1 30 9 Séntiens Lia quod párere desiísset, Zelpham ancíllam suam maríto trádidit.
+Génesis Gen 1 30 10 Qua post concéptum edénte fílium,
+Génesis Gen 1 30 11 dixit: Felíciter, et idcírco vocávit nomen ejus Gad.
+Génesis Gen 1 30 12 Péperit quoque Zelpha álterum.
+Génesis Gen 1 30 13 Dixítque Lia: Hoc pro beatitúdine mea: beátam quippe me dicent mulíeres: proptérea appellávit eum Aser.
+Génesis Gen 1 30 14 Egréssus autem Ruben témpore messis tritíceæ in agrum, réperit mandrágoras, quas matri Liæ détulit. Dixítque Rachel: Da mihi partem de mandrágoris fílii tui. b
+Génesis Gen 1 30 15 Illa respóndit: Parúmne tibi vidétur quod præripúeris marítum mihi, nisi étiam mandrágoras fílii mei túleris? Ait Rachel: Dórmiat tecum hac nocte pro mandrágoris fílii tui.
+Génesis Gen 1 30 16 Redeuntíque ad vésperam Jacob de agro, egréssa est in occúrsum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrábis: quia mercéde condúxi te pro mandrágoris fílii mei. Dormivítque cum ea nocte illa.
+Génesis Gen 1 30 17 Et exaudívit Deus preces ejus, concepítque et péperit fílium quintum,
+Génesis Gen 1 30 18 et ait: Dedit Deus mercédem mihi, quia dedi ancíllam meam viro meo: appellavítque nomen ejus Íssachar.
+Génesis Gen 1 30 19 Rursum Lia concípiens, péperit sextum fílium,
+Génesis Gen 1 30 20 et ait: Dotávit me Deus dote bona: étiam hac vice mecum erit marítus meus, eo quod genúerim ei sex fílios: et idcírco appellávit nomen ejus Zábulon.
+Génesis Gen 1 30 21 Post quem péperit fíliam, nómine Dinam.
+Génesis Gen 1 30 22 Recordátus quoque Dóminus Rachélis, exaudívit eam, et apéruit vulvam ejus.
+Génesis Gen 1 30 23 Quæ concépit, et péperit fílium, dicens: Ábstulit Deus oppróbrium meum.
+Génesis Gen 1 30 24 Et vocávit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dóminus fílium álterum.
+Génesis Gen 1 30 25 Nato autem Joseph, dixit Jacob sócero suo: Dimítte me ut revértar in pátriam, et ad terram meam. b
+Génesis Gen 1 30 26 Da mihi uxóres, et líberos meos, pro quibus servívi tibi, ut ábeam: tu nosti servitútem qua servívi tibi.
+Génesis Gen 1 30 27 Ait illi Laban: Invéniam grátiam in conspéctu tuo, experiménto dídici, quia benedíxerit mihi Deus propter te:
+Génesis Gen 1 30 28 constítue mercédem tuam quam dem tibi.
+Génesis Gen 1 30 29 At ille respóndit: Tu nosti quómodo servíerim tibi, et quanta in mánibus meis fúerit posséssio tua.
+Génesis Gen 1 30 30 Módicum habuísti ántequam venírem ad te, et nunc dives efféctus es: benedixítque tibi Dóminus ad intróitum meum. Justum est ígitur ut aliquándo provídeam étiam dómui meæ.
+Génesis Gen 1 30 31 Dixítque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si féceris quod póstulo, íterum pascam, et custódiam pécora tua.
+Génesis Gen 1 30 32 Gyra omnes greges tuos, et sépara cunctas oves várias, et sparso véllere; quodcúmque furvum, et maculósum, variúmque fúerit, tam in óvibus quam in capris, erit merces mea.
+Génesis Gen 1 30 33 Respondebítque mihi cras justítia mea, quando pláciti tempus advénerit coram te: et ómnia quæ non fúerint vária, et maculósa, et furva, tam in óvibus quam in capris, furti me árguent.
+Génesis Gen 1 30 34 Dixítque Laban: Gratum hábeo quod petis.
+Génesis Gen 1 30 35 Et separávit in die illa capras, et oves, et hircos, et aríetes vários, atque maculósos: cunctum autem gregem unicolórem, id est albi et nigri vélleris, trádidit in manu filiórum suórum.
+Génesis Gen 1 30 36 Et pósuit spátium itíneris trium diérum inter se et génerum, qui pascébat réliquos greges ejus.
+Génesis Gen 1 30 37 Tollens ergo Jacob virgas popúleas vírides, et amygdálinas, et ex plátanis, ex parte decorticávit eas: detractísque cortícibus, in his, quæ spoliáta fúerant, candor appáruit: illa vero quæ íntegra fúerant, virídia permansérunt: atque in hunc modum color efféctus est várius. b
+Génesis Gen 1 30 38 Posuítque eas in canálibus, ubi effundebátur aqua: ut cum veníssent greges ad bibéndum, ante óculos habérent virgas, et in aspéctu eárum concíperent.
+Génesis Gen 1 30 39 Factúmque est ut in ipso calóre cóitus, oves intueréntur virgas, et párerent maculósa, et vária, et divérso colóre respérsa.
+Génesis Gen 1 30 40 Divisítque gregem Jacob, et pósuit virgas in canálibus ante óculos aríetum: erant autem alba et nigra quæque, Laban; cétera vero, Jacob, separátis inter se grégibus. b
+Génesis Gen 1 30 41 Ígitur quando primo témpore ascendebántur oves, ponébat Jacob virgas in canálibus aquárum ante óculos aríetum et óvium, ut in eárum contemplatióne concíperent:
+Génesis Gen 1 30 42 quando vero serótina admissúra erat, et concéptus extrémus, non ponébat eas. Factáque sunt ea quæ erant serótina, Laban: et quæ primi témporis, Jacob.
+Génesis Gen 1 30 43 Ditatúsque est homo ultra modum, et hábuit greges multos, ancíllas et servos, camélos et ásinos.
+Génesis Gen 1 31 1 Postquam autem audívit verba filiórum Laban dicéntium: Tulit Jacob ómnia quæ fuérunt patris nostri, et de illíus facultáte ditátus, factus est ínclytus:
+Génesis Gen 1 31 2 animadvértit quoque fáciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustértius,
+Génesis Gen 1 31 3 máxime dicénte sibi Dómino: Revértere in terram patrum tuórum, et ad generatiónem tuam, eróque tecum.
+Génesis Gen 1 31 4 Misit, et vocávit Rachel et Liam in agrum, ubi pascébat greges,
+Génesis Gen 1 31 5 dixítque eis: Vídeo fáciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustértius: Deus autem patris mei fuit mecum.
+Génesis Gen 1 31 6 Et ipsæ nostis quod totis víribus meis servíerim patri vestro.
+Génesis Gen 1 31 7 Sed et pater vester circumvénit me et mutávit mercédem meam decem vícibus: et tamen non dimísit eum Deus ut nocéret mihi.
+Génesis Gen 1 31 8 Si quando dixit: Váriæ erunt mercédes tuæ: pariébant omnes oves vários fœtus; quando vero e contrário, ait: Alba quæque accípies pro mercéde: omnes greges alba peperérunt.
+Génesis Gen 1 31 9 Tulítque Deus substántiam patris vestri, et dedit mihi.
+Génesis Gen 1 31 10 Postquam enim concéptus óvium tempus advénerat, levávi óculos meos, et vidi in somnis ascendéntes mares super féminas, vários et maculósos, et diversórum colórum.
+Génesis Gen 1 31 11 Dixítque ángelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respóndi: Adsum.
+Génesis Gen 1 31 12 Qui ait: Leva óculos tuos, et vide univérsos másculos ascendéntes super féminas, vários, maculósos, atque respérsos. Vidi enim ómnia quæ fecit tibi Laban.
+Génesis Gen 1 31 13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxísti lápidem, et votum vovísti mihi. Nunc ergo surge, et egrédere de terra hac, revértens in terram nativitátis tuæ.
+Génesis Gen 1 31 14 Responderúntque Rachel et Lia: Numquid habémus resídui quidquam in facultátibus et hæreditáte domus patris nostri?
+Génesis Gen 1 31 15 nonne quasi aliénas reputávit nos, et véndidit, comedítque prétium nostrum?
+Génesis Gen 1 31 16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas trádidit nobis, ac fíliis nostris: unde ómnia quæ præcépit tibi Deus, fac.
+Génesis Gen 1 31 17 Surréxit ítaque Jacob, et impósitis líberis ac conjúgibus suis super camélos, ábiit. b
+Génesis Gen 1 31 18 Tulítque omnem substántiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotámia acquisíerat, pergens ad Ísaac patrem suum in terram Chánaan.
+Génesis Gen 1 31 19 Eo témpore íerat Laban ad tondéndas oves, et Rachel furáta est idóla patris sui.
+Génesis Gen 1 31 20 Noluítque Jacob confitéri sócero suo quod fúgeret.
+Génesis Gen 1 31 21 Cumque abiísset tam ipse quam ómnia quæ juris sui erant, et amne transmísso pérgeret contra montem Gálaad,
+Génesis Gen 1 31 22 nuntiátum est Laban die tértio quod fúgeret Jacob.
+Génesis Gen 1 31 23 Qui, assúmptis frátribus suis, persecútus est eum diébus septem: et comprehéndit eum in monte Gálaad.
+Génesis Gen 1 31 24 Vidítque in somnis dicéntem sibi Deum: Cave ne quidquam áspere loquáris contra Jacob.
+Génesis Gen 1 31 25 Jamque Jacob exténderat in monte tabernáculum: cumque ille consecútus fuísset eum cum frátribus suis, in eódem monte Gálaad fixit tentórium.
+Génesis Gen 1 31 26 Et dixit ad Jacob: Quare ita egísti, ut clam me abígeres fílias meas quasi captívas gládio?
+Génesis Gen 1 31 27 cur ignoránte me fúgere voluísti, nec indicáre mihi, ut proséquerer te cum gáudio, et cánticis, et týmpanis, et cítharis?
+Génesis Gen 1 31 28 Non es passus ut osculárer fílios meos et fílias: stulte operátus es: et nunc quidem
+Génesis Gen 1 31 29 valet manus mea réddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquáris contra Jacob quidquam dúrius.
+Génesis Gen 1 31 30 Esto, ad tuos ire cupiébas, et desidério erat tibi domus patris tui: cur furátus es deos meos?
+Génesis Gen 1 31 31 Respóndit Jacob: Quod ínscio te proféctus sum, tímui ne violénter auférres fílias tuas.
+Génesis Gen 1 31 32 Quod autem furti me árguis: apud quemcúmque invéneris deos tuos, necétur coram frátribus nostris: scrutáre, quidquid tuórum apud me invéneris, et aufer. Hæc dicens, ignorábat quod Rachel furáta esset idóla.
+Génesis Gen 1 31 33 Ingréssus ítaque Laban tabernáculum Jacob, et Liæ, et utriúsque fámulæ, non invénit. Cumque intrásset tentórium Rachélis, b
+Génesis Gen 1 31 34 illa festínans abscóndit idóla subter straménta caméli, et sedit désuper: scrutantíque omne tentórium, et nihil inveniénti,
+Génesis Gen 1 31 35 ait: Ne irascátur dóminus meus quod coram te assúrgere néqueo: quia juxta consuetúdinem feminárum nunc áccidit mihi: sic delúsa sollicitúdo quæréntis est.
+Génesis Gen 1 31 36 Tuménsque Jacob, cum júrgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccátum meum sic exarsísti post me,
+Génesis Gen 1 31 37 et scrutátus es omnem supelléctilem meam? quid invenísti de cuncta substántia domus tuæ? pone hic coram frátribus meis, et frátribus tuis, et júdicent inter me et te.
+Génesis Gen 1 31 38 Idcírco vigínti annis fui tecum? oves tuæ et capræ stériles non fuérunt, aríetes gregis tui non comédi:
+Génesis Gen 1 31 39 nec captum a béstia osténdi tibi, ego damnum omne reddébam: quidquid furto períbat, a me exigébas:
+Génesis Gen 1 31 40 die noctúque æstu urébar, et gelu, fugiebátque somnus ab óculis meis.
+Génesis Gen 1 31 41 Sicque per vigínti annos in domo tua servívi tibi, quatuórdecim pro filiábus, et sex pro grégibus tuis: immutásti quoque mercédem meam decem vícibus.
+Génesis Gen 1 31 42 Nisi Deus patris mei Ábraham, et timor Ísaac affuísset mihi, fórsitan modo nudum me dimisísses: afflictiónem meam et labórem mánuum meárum respéxit Deus, et árguit te heri.
+Génesis Gen 1 31 43 Respóndit ei Laban: Fíliæ meæ et fílii, et greges tui, et ómnia quæ cernis, mea sunt: quid possum fácere fíliis et nepótibus meis?
+Génesis Gen 1 31 44 Veni ergo, et ineámus fœdus, ut sit in testimónium inter me et te.
+Génesis Gen 1 31 45 Tulit ítaque Jacob lápidem, et eréxit illum in títulum: b
+Génesis Gen 1 31 46 dixítque frátribus suis: Afférte lápides. Qui congregántes fecérunt túmulum, comederúntque super eum:
+Génesis Gen 1 31 47 quem vocávit Laban Túmulum testis: et Jacob, Acérvum testimónii, utérque juxta proprietátem linguæ suæ.
+Génesis Gen 1 31 48 Dixítque Laban: Túmulus iste erit testis inter me et te hódie, et idcírco appellátum est nomen ejus Gálaad, id est, Túmulus testis.
+Génesis Gen 1 31 49 Intueátur et júdicet Dóminus inter nos quando recessérimus a nobis,
+Génesis Gen 1 31 50 si afflíxeris fílias meas, et si introdúxeris álias uxóres super eas: nullus sermónis nostri testis est absque Deo, qui præsens réspicit.
+Génesis Gen 1 31 51 Dixítque rursus ad Jacob: En túmulus hic, et lapis quem eréxi inter me et te,
+Génesis Gen 1 31 52 testis erit: túmulus, inquam, iste et lapis sint in testimónium, si aut ego transíero illum pergens ad te, aut tu præteríeris, malum mihi cógitans.
+Génesis Gen 1 31 53 Deus Ábraham, et Deus Nachor, júdicet inter nos, Deus patris eórum. Jurávit ergo Jacob per timórem patris sui Ísaac:
+Génesis Gen 1 31 54 immolatísque víctimis in monte, vocávit fratres suos ut éderent panem. Qui cum comedíssent, mansérunt ibi:
+Génesis Gen 1 31 55 Laban vero de nocte consúrgens, osculátus est fílios, et fílias suas, et benedíxit illis: reversúsque est in locum suum.
+Génesis Gen 1 32 1 Jacob quoque ábiit itínere quo cœ́perat: fuerúntque ei óbviam ángeli Dei.
+Génesis Gen 1 32 2 Quos cum vidísset, ait: Castra Dei sunt hæc: et appellávit nomen loci illíus Mahanáim, id est, Castra.
+Génesis Gen 1 32 3 Misit autem et núntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regiónem Edom: b
+Génesis Gen 1 32 4 præcepítque eis, dicens: Sic loquímini dómino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinátus sum, et fui usque in præséntem diem.
+Génesis Gen 1 32 5 Hábeo boves, et ásinos, et oves, et servos, et ancíllas: mittóque nunc legatiónem ad dóminum meum, ut invéniam grátiam in conspéctu tuo.
+Génesis Gen 1 32 6 Reversíque sunt núntii ad Jacob, dicéntes: Vénimus ad Esau fratrem tuum, et ecce próperat tibi in occúrsum cum quadringéntis viris.
+Génesis Gen 1 32 7 Tímuit Jacob valde: et pertérritus divísit pópulum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camélos, in duas turmas,
+Génesis Gen 1 32 8 dicens: Si vénerit Esau ad unam turmam, et percússerit eam, ália turma, quæ relícta est, salvábitur.
+Génesis Gen 1 32 9 Dixítque Jacob: Deus patris mei Ábraham, et Deus patris mei Ísaac: Dómine qui dixísti mihi: Revértere in terram tuam, et in locum nativitátis tuæ, et benefáciam tibi:
+Génesis Gen 1 32 10 minor sum cunctis miseratiónibus tuis, et veritáte tua quam explevísti servo tuo. In báculo meo transívi Jordánem istum: et nunc cum duábus turmis regrédior.
+Génesis Gen 1 32 11 Érue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum tímeo: ne forte véniens percútiat matrem cum fíliis.
+Génesis Gen 1 32 12 Tu locútus es quod benefáceres mihi, et dilatáres semen meum sicut arénam maris, quæ præ multitúdine numerári non potest.
+Génesis Gen 1 32 13 Cumque dormísset ibi nocte illa, separávit de his quæ habébat, múnera Esau fratri suo, b
+Génesis Gen 1 32 14 capras ducéntas, hircos vigínti, oves ducéntas, et aríetes vigínti,
+Génesis Gen 1 32 15 camélos fœtas cum pullis suis trigínta, vaccas quadragínta, et táuros vigínti, ásinas vigínti et pullos eárum decem.
+Génesis Gen 1 32 16 Et misit per manus servórum suórum síngulos seórsum greges, dixítque púeris suis: Antecédite me, et sit spátium inter gregem et gregem.
+Génesis Gen 1 32 17 Et præcépit prióri, dicens: Si óbvium habúeris fratrem meum Esau, et interrogáverit te: Cujus es? aut, Quo vadis? aut, Cujus sunt ista quæ séqueris?
+Génesis Gen 1 32 18 respondébis: Servi tui Jacob, múnera misit dómino meo Esau, ipse quoque post nos venit.
+Génesis Gen 1 32 19 Simíliter dedit mandáta secúndo, et tértio, et cunctis qui sequebántur greges, dicens: Iísdem verbis loquímini ad Esau cum invenéritis eum.
+Génesis Gen 1 32 20 Et addétis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum inséquitur. Dixit enim: Placábo illum munéribus quæ præcédunt, et póstea vidébo illum: fórsitan propitiábitur mihi.
+Génesis Gen 1 32 21 Præcessérunt ítaque múnera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. b
+Génesis Gen 1 32 22 Cumque matúre surrexísset, tulit duas uxóres suas, et tótidem fámulas cum úndecim fíliis, et transívit vadum Jaboc.
+Génesis Gen 1 32 23 Traductísque ómnibus quæ ad se pertinébant,
+Génesis Gen 1 32 24 mansit solus: et ecce vir luctabátur cum eo usque mane.
+Génesis Gen 1 32 25 Qui cum vidéret quod eum superáre non posset, tétigit nervum fémoris ejus, et statim emárcuit.
+Génesis Gen 1 32 26 Dixítque ad eum: Dimítte me: jam enim ascéndit auróra. Respóndit: Non dimíttam te, nisi benedíxeris mihi.
+Génesis Gen 1 32 27 Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respóndit: Jacob.
+Génesis Gen 1 32 28 At ille: Nequáquam, inquit, Jacob appellábitur nomen tuum, sed Israël: quóniam si contra Deum fortis fuísti, quanto magis contra hómines prævalébis?
+Génesis Gen 1 32 29 Interrogávit eum Jacob: Dic mihi, quo appelláris nómine? Respóndit: Cur quæris nomen meum? Et benedíxit ei in eódem loco.
+Génesis Gen 1 32 30 Vocavítque Jacob nomen loci illíus Phánuel, dicens: Vidi Deum fácie ad fáciem, et salva facta est ánima mea.
+Génesis Gen 1 32 31 Ortúsque est ei statim sol, postquam transgréssus est Phánuel: ipse vero claudicábat pede.
+Génesis Gen 1 32 32 Quam ob causam non cómedunt nervum fílii Israël, qui emárcuit in fémore Jacob, usque in præséntem diem: eo quod tetígerit nervum fémoris ejus, et obstupúerit.
+Génesis Gen 1 33 1 Élevans autem Jacob óculos suos, vidit veniéntem Esau, et cum eo quadringéntos viros: divisítque fílios Liæ et Rachel, ambarúmque famulárum:
+Génesis Gen 1 33 2 et pósuit utrámque ancíllam, et líberos eárum, in princípio: Liam vero, et fílios ejus, in secúndo loco: Rachel autem et Joseph novíssimos.
+Génesis Gen 1 33 3 Et ipse progrédiens adorávit pronus in terram sépties, donec appropinquáret frater ejus.
+Génesis Gen 1 33 4 Currens ítaque Esau óbviam fratri suo, amplexátus est eum: stringénsque collum ejus, et ósculans flevit.
+Génesis Gen 1 33 5 Levatísque óculis, vidit mulíeres et párvulos eárum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pértinent? Respóndit: Párvuli sunt quos donávit mihi Deus servo tuo.
+Génesis Gen 1 33 6 Et appropinquántes ancíllæ et fílii eárum, incurváti sunt.
+Génesis Gen 1 33 7 Accéssit quoque Lia cum púeris suis: et cum simíliter adorássent, extrémi Joseph et Rachel adoravérunt.
+Génesis Gen 1 33 8 Dixítque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas óbviam hábui? Respóndit: Ut invenírem grátiam coram dómino meo. b
+Génesis Gen 1 33 9 At ille ait: Hábeo plúrima, frater mi, sint tua tibi.
+Génesis Gen 1 33 10 Dixítque Jacob: Noli ita, óbsecro: sed si invéni grátiam in óculis tuis, áccipe munúsculum de mánibus meis. Sic enim vidi fáciem tuam, quasi víderim vultum Dei: esto mihi propítius,
+Génesis Gen 1 33 11 et súscipe benedictiónem quam áttuli tibi, et quam donávit mihi Deus tríbuens ómnia. Vix fratre compellénte, suscípiens,
+Génesis Gen 1 33 12 ait: Gradiámur simul, eróque sócius itíneris tui.
+Génesis Gen 1 33 13 Dixítque Jacob: Nosti, dómine mi, quod párvulos hábeam téneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulándo fécero laboráre, moriéntur una die cuncti greges.
+Génesis Gen 1 33 14 Præcédat dóminus meus ante servum suum: et ego sequar paulátim vestígia ejus, sicut vídero párvulos meos posse, donec véniam ad dóminum meum in Seir.
+Génesis Gen 1 33 15 Respóndit Esau: Oro te, ut de pópulo qui mecum est, saltem sócii remáneant viæ tuæ. Non est, inquit, necésse: hoc uno tantum indígeo, ut invéniam grátiam in conspéctu tuo, dómine mi.
+Génesis Gen 1 33 16 Revérsus est ítaque illo die Esau itínere quo vénerat in Seir. b
+Génesis Gen 1 33 17 Et Jacob venit in Socoth: ubi ædificáta domo et fixis tentóriis appellávit nomen loci illíus Socoth, id est, Tabernácula.
+Génesis Gen 1 33 18 Transivítque in Salem urbem Sichimórum, quæ est in terra Chánaan, postquam revérsus est de Mesopotámia Sýriæ: et habitávit juxta óppidum.
+Génesis Gen 1 33 19 Emítque partem agri, in qua fíxerat tabernácula, a fíliis Hemor patris Sichem centum agnis.
+Génesis Gen 1 33 20 Et erécto ibi altári, invocávit super illud fortíssimum Deum Israël.
+Génesis Gen 1 34 1 Egréssa est autem Dina fília Liæ ut vidéret mulíeres regiónis illíus.
+Génesis Gen 1 34 2 Quam cum vidísset Sichem fílius Hemor Hevǽi, princeps terræ illíus, adamávit eam: et rápuit, et dormívit cum illa, vi ópprimens vírginem.
+Génesis Gen 1 34 3 Et conglutináta est ánima ejus cum ea, tristémque delinívit blandítiis.
+Génesis Gen 1 34 4 Et pergens ad Hemor patrem suum: Áccipe, inquit, mihi puéllam hanc cónjugem.
+Génesis Gen 1 34 5 Quod cum audísset Jacob abséntibus fíliis, et in pastu pécorum occupátis, síluit donec redírent.
+Génesis Gen 1 34 6 Egrésso autem Hemor patre Sichem ut loquerétur ad Jacob,
+Génesis Gen 1 34 7 ecce fílii ejus veniébant de agro: auditóque quod accíderat, iráti sunt valde, eo quod fœdam rem operátus esset in Israël et, violáta fília Jacob, rem illícitam perpetrásset.
+Génesis Gen 1 34 8 Locútus est ítaque Hemor ad eos: Sichem fílii mei adhǽsit ánima fíliæ vestræ: date eam illi uxórem: b
+Génesis Gen 1 34 9 et jungámus vicíssim connúbia: fílias vestras trádite nobis, et fílias nostras accípite,
+Génesis Gen 1 34 10 et habitáte nobíscum: terra in potestáte vestra est: exercéte, negotiámini, et possidéte eam.
+Génesis Gen 1 34 11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait: Invéniam grátiam coram vobis: et quæcúmque statuéritis, dabo:
+Génesis Gen 1 34 12 augéte dotem, et múnera postuláte, et libénter tríbuam quod petiéritis: tantum date mihi puéllam hanc uxórem.
+Génesis Gen 1 34 13 Respondérunt fílii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sæviéntes ob stuprum soróris:
+Génesis Gen 1 34 14 Non póssumus fácere quod pétitis, nec dare sorórem nostram hómini incircumcíso: quod illícitum et nefárium est apud nos.
+Génesis Gen 1 34 15 Sed in hoc valébimus fœderári, si voluéritis esse símiles nostri, et circumcidátur in vobis omne masculíni sexus;
+Génesis Gen 1 34 16 tunc dábimus et accipiémus mútuo fílias vestras ac nostras: et habitábimus vobíscum, erimúsque unus pópulus.
+Génesis Gen 1 34 17 Si autem circumcídi noluéritis, tollémus fíliam nostram, et recedémus.
+Génesis Gen 1 34 18 Plácuit oblátio eórum Hemor, et Sichem fílio ejus,
+Génesis Gen 1 34 19 nec dístulit adoléscens quin statim quod petebátur expléret: amábat enim puéllam valde, et ipse erat ínclytus in omni domo patris sui.
+Génesis Gen 1 34 20 Ingressíque portam urbis, locúti sunt ad pópulum:
+Génesis Gen 1 34 21 Viri isti pacífici sunt, et volunt habitáre nobíscum: negotiéntur in terra, et exérceant eam, quæ spatiósa et lata cultóribus índiget: fílias eórum accipiémus uxóres, et nostras illis dábimus.
+Génesis Gen 1 34 22 Unum est quo différtur tantum bonum: si circumcidámus másculos nostros, ritum gentis imitántes.
+Génesis Gen 1 34 23 Et substántia eórum, et pécora, et cuncta quæ póssident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescámus, et habitántes simul, unum efficiémus pópulum.
+Génesis Gen 1 34 24 Assensíque sunt omnes, circumcísis cunctis máribus.
+Génesis Gen 1 34 25 Et ecce, die tértio, quando gravíssimus vúlnerum dolor est: arréptis duo fílii Jacob, Símeon et Levi fratres Dinæ, gládiis, ingréssi sunt urbem confidénter: interfectísque ómnibus másculis, b
+Génesis Gen 1 34 26 Hemor et Sichem páriter necavérunt, tolléntes Dinam de domo Sichem sorórem suam.
+Génesis Gen 1 34 27 Quibus egréssis, irruérunt super occísos céteri fílii Jacob: et depopuláti sunt urbem in ultiónem stupri.
+Génesis Gen 1 34 28 Oves eórum, et arménta, et ásinos, cunctáque vastántes quæ in dómibus et in agris erant,
+Génesis Gen 1 34 29 párvulos quoque eórum et uxóres duxérunt captívas.
+Génesis Gen 1 34 30 Quibus patrátis audácter, Jacob dixit ad Símeon et Levi: Turbástis me, et odiósum fecístis me Chananǽis, et Pherezǽis habitatóribus terræ hujus: nos pauci sumus; illi congregáti percútient me, et delébor ego, et domus mea.
+Génesis Gen 1 34 31 Respondérunt: Numquid ut scorto abúti debuére soróre nostra?
+Génesis Gen 1 35 1 Intérea locútus est Deus ad Jacob: Surge, et ascénde Bethel, et hábita ibi, facque altáre Deo qui appáruit tibi quando fugiébas Esau fratrem tuum.
+Génesis Gen 1 35 2 Jacob vero convocáta omni domo sua, ait: Abjícite deos aliénos qui in médio vestri sunt, et mundámini, ac mutáte vestiménta vestra.
+Génesis Gen 1 35 3 Súrgite, et ascendámus in Bethel, ut faciámus ibi altáre Deo: qui exaudívit me in die tribulatiónis meæ, et sócius fuit itíneris mei.
+Génesis Gen 1 35 4 Dedérunt ergo ei omnes deos aliénos quos habébant, et ináures quæ erant in áuribus eórum: at ille infódit ea subter terebínthum, quæ est post urbem Sichem.
+Génesis Gen 1 35 5 Cumque profécti essent, terror Dei invásit omnes per circúitum civitátes, et non sunt ausi pérsequi recedéntes.
+Génesis Gen 1 35 6 Venit ígitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chánaan, cognoménto Bethel: ipse et omnis pópulus cum eo. b
+Génesis Gen 1 35 7 Ædificavítque ibi altáre, et appellávit nomen loci illíus, Domus Dei: ibi enim appáruit ei Deus cum fúgeret fratrem suum.
+Génesis Gen 1 35 8 Eódem témpore mórtua est Débora nutrix Rebéccæ, et sepúlta est ad radíces Bethel subter quercum: vocatúmque est nomen loci illíus, Quercus fletus.
+Génesis Gen 1 35 9 Appáruit autem íterum Deus Jacob postquam revérsus est de Mesopotámia Sýriæ, benedixítque ei
+Génesis Gen 1 35 10 dicens: Non vocáberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellávit eum Israël,
+Génesis Gen 1 35 11 dixítque ei: Ego Deus omnípotens: cresce, et multiplicáre: gentes et pópuli natiónum ex te erunt, reges de lumbis tuis egrediéntur,
+Génesis Gen 1 35 12 terrámque quam dedi Ábraham et Ísaac, dabo tibi et sémini tuo post te.
+Génesis Gen 1 35 13 Et recéssit ab eo.
+Génesis Gen 1 35 14 Ille vero eréxit títulum lapídeum in loco quo locútus fúerat ei Deus: libans super eum libámina, et effúndens óleum:
+Génesis Gen 1 35 15 vocánsque nomen loci illíus Bethel.
+Génesis Gen 1 35 16 Egréssus autem inde, venit verno témpore ad terram quæ ducit Éphratam: in qua cum parturíret Rachel,
+Génesis Gen 1 35 17 ob difficultátem partus periclitári cœpit. Dixítque ei obstétrix: Noli timére, quia et hunc habébis fílium.
+Génesis Gen 1 35 18 Egrediénte autem ánima præ dolóre, et imminénte jam morte, vocávit nomen fílii sui Bénoni, id est, Fílius dolóris mei: pater vero appellávit eum Bénjamin, id est, Fílius dextræ.
+Génesis Gen 1 35 19 Mórtua est ergo Rachel, et sepúlta est in via quæ ducit Éphratam, hæc est Béthlehem.
+Génesis Gen 1 35 20 Erexítque Jacob títulum super sepúlchrum ejus: hic est títulus monuménti Rachel, usque in præséntem diem.
+Génesis Gen 1 35 21 Egréssus inde, fixit tabernáculum trans Turrem gregis.
+Génesis Gen 1 35 22 Cumque habitáret in illa regióne, ábiit Ruben, et dormívit cum Bala concubína patris sui: quod illum mínime látuit. Erant autem fílii Jacob duódecim. b
+Génesis Gen 1 35 23 Fílii Liæ: primogénitus Ruben, et Símeon, et Levi, et Judas, et Íssachar, et Zábulon.
+Génesis Gen 1 35 24 Fílii Rachel: Joseph et Bénjamin.
+Génesis Gen 1 35 25 Fílii Balæ ancíllæ Rachélis: Dan et Néphthali.
+Génesis Gen 1 35 26 Fílii Zelphæ ancíllæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt fílii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotámia Sýriæ.
+Génesis Gen 1 35 27 Venit étiam ad Ísaac patrem suum in Mambre, civitátem Arbée, hæc est Hebron, in qua peregrinátus est Ábraham et Ísaac. b
+Génesis Gen 1 35 28 Et compléti sunt dies Ísaac centum octogínta annórum.
+Génesis Gen 1 35 29 Consumptúsque ætáte mórtuus est: et appósitus est pópulo suo senex et plenus diérum: et sepeliérunt eum Esau et Jacob fílii sui.
+Génesis Gen 1 36 1 Hæ sunt autem generatiónes Esau, ipse est Edom.
+Génesis Gen 1 36 2 Esau accépit uxóres de filiábus Chánaan: Ada fíliam Elon Hethǽi, et Oolíbama fíliam Anæ fíliæ Sébeon Hevǽi:
+Génesis Gen 1 36 3 Básemath quoque fíliam Ísmaël sorórem Nábaioth.
+Génesis Gen 1 36 4 Péperit autem Ada Éliphaz: Básemath génuit Ráhuel:
+Génesis Gen 1 36 5 Oolíbama génuit Jehus et Íhelon et Core. Hi fílii Esau qui nati sunt ei in terra Chánaan.
+Génesis Gen 1 36 6 Tulit autem Esau uxóres suas et fílios et fílias, et omnem ánimam domus suæ, et substántiam, et pécora, et cuncta quæ habére póterat in terra Chánaan: et ábiit in álteram regiónem, recessítque a fratre suo Jacob.
+Génesis Gen 1 36 7 Dívites enim erant valde, et simul habitáre non póterant: nec sustinébat eos terra peregrinatiónis eórum præ multitúdine gregum.
+Génesis Gen 1 36 8 Habitavítque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
+Génesis Gen 1 36 9 Hæ autem sunt generatiónes Esau patris Edom in monte Seir, b
+Génesis Gen 1 36 10 et hæc nómina filiórum ejus: Éliphaz fílius Ada uxóris Esau: Ráhuel quoque fílius Básemath uxóris ejus.
+Génesis Gen 1 36 11 Fuerúntque Éliphaz fílii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
+Génesis Gen 1 36 12 Erat autem Thamna concubína Éliphaz fílii Esau: quæ péperit ei Ámalech. Hi sunt fílii Ada uxóris Esau.
+Génesis Gen 1 36 13 Fílii autem Ráhuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi fílii Básemath uxóris Esau.
+Génesis Gen 1 36 14 Isti quoque erant fílii Oolíbama fíliæ Anæ fíliæ Sébeon, uxóris Esau, quos génuit ei, Jehus et Íhelon et Core.
+Génesis Gen 1 36 15 Hi duces filiórum Esau: fílii Éliphaz primogéniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, b
+Génesis Gen 1 36 16 dux Core, dux Gathan, dux Ámalech. Hi fílii Éliphaz in terra Edom, et hi fílii Ada.
+Génesis Gen 1 36 17 Hi quoque fílii Ráhuel fílii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Ráhuel in terra Edom: isti fílii Básemath uxóris Esau.
+Génesis Gen 1 36 18 Hi autem fílii Oolíbama uxóris Esau: dux Jehus, dux Íhelon, dux Core: hi duces Oolíbama fíliæ Anæ uxóris Esau.
+Génesis Gen 1 36 19 Isti sunt fílii Esau, et hi duces eórum: ipse est Edom.
+Génesis Gen 1 36 20 Isti sunt fílii Seir Horrǽi, habitatóres terræ: Lotan, et Sobal, et Sébeon, et Ana, b
+Génesis Gen 1 36 21 et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horrǽi, fílii Seir in terra Edom.
+Génesis Gen 1 36 22 Facti sunt autem fílii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
+Génesis Gen 1 36 23 Et isti fílii Sobal: Alvan et Mánahat et Ebal, et Sepho et Onam.
+Génesis Gen 1 36 24 Et hi fílii Sébeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invénit aquas cálidas in solitúdine, cum pásceret ásinos Sébeon patris sui:
+Génesis Gen 1 36 25 habuítque fílium Dison, et fíliam Oolíbama.
+Génesis Gen 1 36 26 Et isti fílii Dison: Hamdan, et Éseban, et Jethram, et Charan.
+Génesis Gen 1 36 27 Hi quoque fílii Eser: Bálaan, et Zavan, et Acan.
+Génesis Gen 1 36 28 Hábuit autem fílios Disan: Hus et Aram.
+Génesis Gen 1 36 29 Hi duces Horræórum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sébeon, dux Ana,
+Génesis Gen 1 36 30 dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræórum qui imperavérunt in terra Seir.
+Génesis Gen 1 36 31 Reges autem qui regnavérunt in terra Edom ántequam habérent regem fílii Israël, fuérunt hi: b
+Génesis Gen 1 36 32 Bela fílius Beor, noménque urbis ejus Dénaba.
+Génesis Gen 1 36 33 Mórtuus est autem Bela, et regnávit pro eo Jobab fílius Zaræ de Bosra.
+Génesis Gen 1 36 34 Cumque mórtuus esset Jobab, regnávit pro eo Husam de terra Themanórum.
+Génesis Gen 1 36 35 Hoc quoque mórtuo, regnávit pro eo Adad fílius Badad, qui percússit Mádian in regióne Moab: et nomen urbis ejus Avith.
+Génesis Gen 1 36 36 Cumque mórtuus esset Adad, regnávit pro eo Semla de Másreca.
+Génesis Gen 1 36 37 Hoc quoque mórtuo regnávit pro eo Saul de flúvio Róhoboth.
+Génesis Gen 1 36 38 Cumque et hic obiísset, succéssit in regnum Bálanan fílius Áchobor.
+Génesis Gen 1 36 39 Isto quoque mórtuo regnávit pro eo Adar, noménque urbis ejus Phau: et appellabátur uxor ejus Meétabel, fília Matred fíliæ Mézaab.
+Génesis Gen 1 36 40 Hæc ergo nómina ducum Esau in cognatiónibus, et locis, et vocábulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, b
+Génesis Gen 1 36 41 dux Oolíbama, dux Ela, dux Phinon,
+Génesis Gen 1 36 42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
+Génesis Gen 1 36 43 dux Mágdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitántes in terra impérii sui, ipse est Esau pater Idumæórum.
+Génesis Gen 1 37 1 Habitávit autem Jacob in terra Chánaan, in qua pater suus peregrinátus est.
+Génesis Gen 1 37 2 Et hæ sunt generatiónes ejus: Joseph cum sédecim esset annórum, pascébat gregem cum frátribus suis adhuc puer: et erat cum fíliis Balæ et Zelphæ uxórum patris sui: accusavítque fratres suos apud patrem crímine péssimo.
+Génesis Gen 1 37 3 Israël autem diligébat Joseph super omnes fílios suos, eo quod in senectúte genuísset eum: fecítque ei túnicam polýmitam.
+Génesis Gen 1 37 4 Vidéntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis fíliis amarétur, óderant eum, nec póterant ei quidquam pacífice loqui.
+Génesis Gen 1 37 5 Áccidit quoque ut visum sómnium reférret frátribus suis: quæ causa majóris ódii seminárium fuit.
+Génesis Gen 1 37 6 Dixítque ad eos: Audíte sómnium meum quod vidi:
+Génesis Gen 1 37 7 putábam nos ligáre manípulos in agro: et quasi consúrgere manípulum meum, et stare, vestrósque manípulos circumstántes adoráre manípulum meum.
+Génesis Gen 1 37 8 Respondérunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciémur ditióni tuæ? Hæc ergo causa somniórum atque sermónum, invídiæ et ódii fómitem ministrávit.
+Génesis Gen 1 37 9 Áliud quoque vidit sómnium, quod narrans frátribus, ait: Vidi per sómnium, quasi solem, et lunam, et stellas úndecim adoráre me.
+Génesis Gen 1 37 10 Quod cum patri suo, et frátribus retulísset, increpávit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc sómnium quod vidísti? num ego et mater tua, et fratres tui adorábimus te super terram?
+Génesis Gen 1 37 11 Invidébant ei ígitur fratres sui: pater vero rem tácitus considerábat.
+Génesis Gen 1 37 12 Cumque fratres illíus in pascéndis grégibus patris moraréntur in Sichem, b
+Génesis Gen 1 37 13 dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Síchimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondénte,
+Génesis Gen 1 37 14 Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta próspera sint erga fratres tuos, et pécora: et renúntia mihi quid agátur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem:
+Génesis Gen 1 37 15 invenítque eum vir errántem in agro, et interrogávit quid quǽreret.
+Génesis Gen 1 37 16 At ille respóndit: Fratres meos quæro: índica mihi ubi pascant greges.
+Génesis Gen 1 37 17 Dixítque ei vir: Recessérunt de loco isto: audívi autem eos dicéntes: Eámus in Dóthain. Perréxit ergo Joseph post fratres suos, et invénit eos in Dóthain.
+Génesis Gen 1 37 18 Qui cum vidíssent eum procul, ántequam accéderet ad eos, cogitavérunt illum occídere:
+Génesis Gen 1 37 19 et mútuo loquebántur: Ecce somniátor venit:
+Génesis Gen 1 37 20 veníte, occidámus eum, et mittámus in cistérnam véterem: dicemúsque: Fera péssima devorávit eum: et tunc apparébit quid illi prosint sómnia sua.
+Génesis Gen 1 37 21 Áudiens autem hoc Ruben, nitebátur liberáre eum de mánibus eórum, et dicébat:
+Génesis Gen 1 37 22 Non interficiátis ánimam ejus, nec effundátis sánguinem: sed projícite eum in cistérnam hanc, quæ est in solitúdine, manúsque vestras serváte innóxias: hoc autem dicébat, volens erípere eum de mánibus eórum, et réddere patri suo.
+Génesis Gen 1 37 23 Conféstim ígitur ut pervénit ad fratres suos, nudavérunt eum túnica talári et polýmita:
+Génesis Gen 1 37 24 miserúntque eum in cistérnam véterem, quæ non habébat aquam.
+Génesis Gen 1 37 25 Et sedéntes ut coméderent panem, vidérunt Ismaëlítas viatóres veníre de Gálaad, et camélos eórum portántes arómata, et resínam, et stacten in Ægýptum. b
+Génesis Gen 1 37 26 Dixit ergo Judas frátribus suis: Quid nobis prodest si occidérimus fratrem nostrum, et celavérimus sánguinem ipsíus?
+Génesis Gen 1 37 27 mélius est ut venundétur Ismaëlítis, et manus nostræ non polluántur: frater enim et caro nostra est. Acquievérunt fratres sermónibus illíus.
+Génesis Gen 1 37 28 Et prætereúntibus Madianítis negotiatóribus, extrahéntes eum de cistérna, vendidérunt eum Ismaëlítis, vigínti argénteis: qui duxérunt eum in Ægýptum.
+Génesis Gen 1 37 29 Reversúsque Ruben ad cistérnam, non invénit púerum:
+Génesis Gen 1 37 30 et scissis véstibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non compáret, et ego quo ibo?
+Génesis Gen 1 37 31 Tulérunt autem túnicam ejus, et in sánguine hædi, quem occíderant, tinxérunt: b
+Génesis Gen 1 37 32 mitténtes qui ferrent ad patrem, et dícerent: Hanc invénimus: vide utrum túnica fílii tui sit, an non.
+Génesis Gen 1 37 33 Quam cum agnovísset pater, ait: Túnica fílii mei est: fera péssima comédit eum, béstia devorávit Joseph.
+Génesis Gen 1 37 34 Scissísque véstibus, indútus est cilício, lugens fílium suum multo témpore.
+Génesis Gen 1 37 35 Congregátis autem cunctis líberis ejus ut lenírent dolórem patris, nóluit consolatiónem accípere, sed ait: Descéndam ad fílium meum lugens in inférnum. Et illo perseveránte in fletu,
+Génesis Gen 1 37 36 Madianítæ vendidérunt Joseph in Ægýpto Putíphari eunúcho Pharaónis, magístro mílitum.
+Génesis Gen 1 38 1 Eódem témpore, descéndens Judas a frátribus suis, divértit ad virum Odollamítem, nómine Hiram.
+Génesis Gen 1 38 2 Vidítque ibi fíliam hóminis Chananǽi, vocábulo Sue: et accépta uxóre, ingréssus est ad eam.
+Génesis Gen 1 38 3 Quæ concépit, et péperit fílium, et vocávit nomen ejus Her.
+Génesis Gen 1 38 4 Rursúmque concépto fœtu, natum fílium vocávit Onan.
+Génesis Gen 1 38 5 Tértium quoque péperit: quem appellávit Sela; quo nato, párere ultra cessávit.
+Génesis Gen 1 38 6 Dedit autem Judas uxórem primogénito suo Her, nómine Thamar.
+Génesis Gen 1 38 7 Fuit quoque Her primogénitus Judæ nequam in conspéctu Dómini: et ab eo occísus est.
+Génesis Gen 1 38 8 Dixit ergo Judas ad Onan fílium suum: Ingrédere uxórem fratris tui, et sociáre illi, ut súscites semen fratri tuo.
+Génesis Gen 1 38 9 Ille sciens non sibi nasci fílios, intróiens ad uxórem fratris sui, semen fundébat in terram, ne líberi fratris nómine nasceréntur.
+Génesis Gen 1 38 10 Et idcírco percússit eum Dóminus, quod rem detestábilem fáceret.
+Génesis Gen 1 38 11 Quam ob rem dixit Judas Thamar núrui suæ: Esto vídua in domo patris tui, donec crescat Sela fílius meus: timébat enim ne et ipse morerétur, sicut fratres ejus. Quæ ábiit, et habitávit in domo patris sui.
+Génesis Gen 1 38 12 Evolútis autem multis diébus, mórtua est fília Sue uxor Judæ: qui, post luctum consolatióne suscépta, ascendébat ad tonsóres óvium suárum, ipse et Hiras opílio gregis Odollamítes, in Thamnas. b
+Génesis Gen 1 38 13 Nuntiatúmque est Thamar quod socer illíus ascénderet in Thamnas ad tondéndas oves.
+Génesis Gen 1 38 14 Quæ, depósitis viduitátis véstibus, assúmpsit therístrum: et mutáto hábitu, sedit in bívio itíneris, quod ducit Thamnam: eo quod crevísset Sela, et non eum accepísset marítum.
+Génesis Gen 1 38 15 Quam cum vidísset Judas, suspicátus est esse meretrícem: operúerat enim vultum suum, ne agnoscerétur.
+Génesis Gen 1 38 16 Ingrediénsque ad eam, ait: Dimítte me ut cóeam tecum: nesciébat enim quod nurus sua esset. Qua respondénte: Quid dabis mihi ut fruáris concúbitu meo?
+Génesis Gen 1 38 17 dixit: Mittam tibi hædum de grégibus. Rursúmque illa dicénte: Pátiar quod vis, si déderis mihi arrhabónem, donec mittas quod pollicéris.
+Génesis Gen 1 38 18 Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabóne dari? Respóndit: Ánnulum tuum, et armíllam, et báculum quem manu tenes. Ad unum ígitur cóitum múlier concépit,
+Génesis Gen 1 38 19 et surgens ábiit: depositóque hábitu quem súmpserat, indúta est viduitátis véstibus.
+Génesis Gen 1 38 20 Misit autem Judas hædum per pastórem suum Odollamítem, ut recíperet pignus quod déderat mulíeri: qui cum non invenísset eam, b
+Génesis Gen 1 38 21 interrogávit hómines loci illíus: Ubi est múlier quæ sedébat in bívio? Respondéntibus cunctis: Non fuit in loco ista méretrix.
+Génesis Gen 1 38 22 Revérsus est ad Judam, et dixit ei: Non invéni eam: sed et hómines loci illíus dixérunt mihi, numquam sedísse ibi scortum.
+Génesis Gen 1 38 23 Ait Judas: Hábeat sibi, certe mendácii argúere nos non potest, ego misi hædum quem promíseram: et tu non invenísti eam.
+Génesis Gen 1 38 24 Ecce autem post tres menses nuntiavérunt Judæ, dicéntes: Fornicáta est Thamar nurus tua, et vidétur úterus illíus intuméscere. Dixítque Judas: Prodúcite eam ut comburátur.
+Génesis Gen 1 38 25 Quæ cum ducerétur ad pœnam, misit ad sócerum suum, dicens: De viro, cujus hæc sunt, concépi: cognósce cujus sit ánnulus, et armílla, et báculus.
+Génesis Gen 1 38 26 Qui, ágnitis munéribus, ait: Jústior me est: quia non trádidi eam Sela fílio meo. Áttamen ultra non cognóvit eam.
+Génesis Gen 1 38 27 Instánte autem partu, apparuérunt gémini in útero: atque in ipsa effusióne infántium unus prótulit manum, in qua obstétrix ligávit cóccinum, dicens: b
+Génesis Gen 1 38 28 Iste egrediétur prior.
+Génesis Gen 1 38 29 Illo vero retrahénte manum, egréssus est alter: dixítque múlier: Quare divísa est propter te macéria? et ob hanc causam, vocávit nomen ejus Phares.
+Génesis Gen 1 38 30 Póstea egréssus est frater ejus, in cujus manu erat cóccinum: quem appellávit Zara.
+Génesis Gen 1 39 1 Ígitur Joseph ductus est in Ægýptum, emítque eum Putíphar eunúchus Pharaónis, princeps exércitus, vir ægýptius, de manu Ismaëlitárum, a quibus perdúctus erat.
+Génesis Gen 1 39 2 Fuítque Dóminus cum eo, et erat vir in cunctis próspere agens: habitavítque in domo dómini sui,
+Génesis Gen 1 39 3 qui óptime nóverat Dóminum esse cum eo, et ómnia, quæ gerébat, ab eo dírigi in manu illíus.
+Génesis Gen 1 39 4 Invenítque Joseph grátiam coram dómino suo, et ministrábat ei: a quo præpósitus ómnibus gubernábat créditam sibi domum, et univérsa quæ ei trádita fúerant:
+Génesis Gen 1 39 5 benedixítque Dóminus dómui Ægýptii propter Joseph, et multiplicávit tam in ǽdibus quam in agris cunctam ejus substántiam:
+Génesis Gen 1 39 6a nec quidquam áliud nóverat, nisi panem quo vescebátur.
+Génesis Gen 1 39 6b Erat autem Joseph pulchra fácie, et decórus aspéctu. b
+Génesis Gen 1 39 7 Post multos ítaque dies injécit dómina sua óculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum.
+Génesis Gen 1 39 8 Qui nequáquam acquiéscens óperi nefário, dixit ad eam: Ecce dóminus meus, ómnibus mihi tráditis, ignórat quid hábeat in domo sua:
+Génesis Gen 1 39 9 nec quidquam est quod non in mea sit potestáte, vel non tradíderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quómodo ergo possum hoc malum fácere, et peccáre in Deum meum?
+Génesis Gen 1 39 10 Hujuscémodi verbis per síngulos dies, et múlier molésta erat adolescénti: et ille recusábat stuprum.
+Génesis Gen 1 39 11 Áccidit autem quadam die ut intráret Joseph domum, et óperis quíppiam absque árbitris fáceret:
+Génesis Gen 1 39 12 et illa, apprehénsa lacínia vestiménti ejus, díceret: Dormi mecum. Qui relícto in manu ejus pállio fugit, et egréssus est foras.
+Génesis Gen 1 39 13 Cumque vidísset múlier vestem in mánibus suis, et se esse contémptam, b
+Génesis Gen 1 39 14 vocávit ad se hómines domus suæ, et ait ad eos: En introdúxit virum hebrǽum, ut illúderet nobis: ingréssus est ad me, ut coíret mecum: cumque ego succlamássem,
+Génesis Gen 1 39 15 et audísset vocem meam, relíquit pállium quod tenébam, et fugit foras.
+Génesis Gen 1 39 16 In arguméntum ergo fídei reténtum pállium osténdit maríto reverténti domum,
+Génesis Gen 1 39 17 et ait: Ingréssus est ad me servus hebrǽus quem adduxísti, ut illúderet mihi:
+Génesis Gen 1 39 18 cumque audísset me clamáre, relíquit pállium quod tenébam, et fugit foras.
+Génesis Gen 1 39 19 His audítis dóminus, et nímium crédulus verbis cónjugis, irátus est valde:
+Génesis Gen 1 39 20 tradidítque Joseph in cárcerem, ubi vincti regis custodiebántur, et erat ibi clausus.
+Génesis Gen 1 39 21 Fuit autem Dóminus cum Joseph, et misértus illíus dedit ei grátiam in conspéctu príncipis cárceris.
+Génesis Gen 1 39 22 Qui trádidit in manu illíus univérsos vinctos qui in custódia tenebántur: et quidquid fiébat, sub ipso erat.
+Génesis Gen 1 39 23 Nec nóverat áliquid, cunctis ei créditis: Dóminus enim erat cum illo, et ómnia ópera ejus dirigébat.
+Génesis Gen 1 40 1 His ita gestis, áccidit ut peccárent duo eunúchi, pincérna regis Ægýpti, et pistor, dómino suo.
+Génesis Gen 1 40 2 Iratúsque contra eos Phárao (nam alter pincérnis prǽerat, alter pistóribus),
+Génesis Gen 1 40 3 misit eos in cárcerem príncipis mílitum, in quo erat vinctus et Joseph.
+Génesis Gen 1 40 4 At custos cárceris trádidit eos Joseph, qui et ministrábat eis: aliquántulum témporis flúxerat, et illi in custódia tenebántur.
+Génesis Gen 1 40 5 Viderúntque ambo sómnium nocte una, juxta interpretatiónem cóngruam sibi:
+Génesis Gen 1 40 6 ad quos cum introísset Joseph mane, et vidísset eos tristes,
+Génesis Gen 1 40 7 sciscitátus est eos, dicens: Cur trístior est hódie sólito fácies vestra?
+Génesis Gen 1 40 8 Qui respondérunt: Sómnium vídimus, et non est qui interpretétur nobis. Dixítque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretátio? reférte mihi quid vidéritis.
+Génesis Gen 1 40 9 Narrávit prior, præpósitus pincernárum, sómnium suum: Vidébam coram me vitem, b
+Génesis Gen 1 40 10 in qua erant tres propágines, créscere paulátim in gemmas, et post flores uvas maturéscere:
+Génesis Gen 1 40 11 calicémque Pharaónis in manu mea: tuli ergo uvas, et expréssi in cálicem quem tenébam, et trádidi póculum Pharaóni.
+Génesis Gen 1 40 12 Respóndit Joseph: Hæc est interpretátio sómnii: tres propágines, tres adhuc dies sunt:
+Génesis Gen 1 40 13 post quos recordábitur Phárao ministérii tui, et restítuet te in gradum prístinum: dabísque ei cálicem juxta offícium tuum, sicut ante fácere consuéveras.
+Génesis Gen 1 40 14 Tantum meménto mei, cum bene tibi fúerit, et fácias mecum misericórdiam: ut súggeras Pharaóni ut edúcat me de isto cárcere:
+Génesis Gen 1 40 15 quia furto sublátus sum de terra Hebræórum, et hic ínnocens in lacum missus sum.
+Génesis Gen 1 40 16 Videns pistórum magíster quod prudénter sómnium dissolvísset, ait: Et ego vidi sómnium: quod tria canístra farínæ habérem super caput meum: b
+Génesis Gen 1 40 17 et in uno canístro quod erat excélsius, portáre me omnes cibos qui fiunt arte pistória, avésque comédere ex eo.
+Génesis Gen 1 40 18 Respóndit Joseph: Hæc est interpretátio sómnii: tria canístra, tres adhuc dies sunt:
+Génesis Gen 1 40 19 post quos áuferet Phárao caput tuum, ac suspéndet te in cruce, et lacerábunt vólucres carnes tuas.
+Génesis Gen 1 40 20 Exínde dies tértius natalítius Pharaónis erat: qui fáciens grande convívium púeris suis, recordátus est inter épulas magístri pincernárum, et pistórum príncipis. b
+Génesis Gen 1 40 21 Restituítque álterum in locum suum, ut porrígeret ei póculum:
+Génesis Gen 1 40 22 álterum suspéndit in patíbulo, ut conjectóris véritas probarétur.
+Génesis Gen 1 40 23 Et tamen succedéntibus prósperis, præpósitus pincernárum oblítus est intérpretis sui.
+Génesis Gen 1 41 1 Post duos annos vidit Phárao sómnium. Putábat se stare super flúvium,
+Génesis Gen 1 41 2 de quo ascendébant septem boves, pulchræ et crassæ nimis: et pascebántur in locis palústribus.
+Génesis Gen 1 41 3 Áliæ quoque septem emergébant de flúmine, fœdæ confectǽque mácie: et pascebántur in ipsa amnis ripa in locis viréntibus:
+Génesis Gen 1 41 4 devoraverúntque eas, quarum mira spécies et habitúdo córporum erat. Expergefáctus Phárao,
+Génesis Gen 1 41 5 rursum dormívit, et vidit álterum sómnium: septem spicæ pullulábant in culmo uno plenæ atque formósæ:
+Génesis Gen 1 41 6 áliæ quoque tótidem spicæ ténues, et percússæ urédine oriebántur,
+Génesis Gen 1 41 7 devorántes ómnium priórum pulchritúdinem. Evígilans Phárao post quiétem,
+Génesis Gen 1 41 8 et facto mane, pavóre pertérritus, misit ad omnes conjectóres Ægýpti, cunctósque sapiéntes, et accersítis narrávit sómnium, nec erat qui interpretarétur.
+Génesis Gen 1 41 9 Tunc demum reminíscens pincernárum magíster, ait: Confíteor peccátum meum: b
+Génesis Gen 1 41 10 irátus rex servis suis, me et magístrum pistórum retrúdi jussit in cárcerem príncipis mílitum:
+Génesis Gen 1 41 11 ubi una nocte utérque vídimus sómnium præságum futurórum.
+Génesis Gen 1 41 12 Erat ibi puer hebrǽus, ejúsdem ducis mílitum fámulus: cui narrántes sómnia,
+Génesis Gen 1 41 13 audívimus quidquid póstea rei probávit evéntus; ego enim rédditus sum offício meo, et ille suspénsus est in cruce.
+Génesis Gen 1 41 14 Prótinus ad regis impérium edúctum de cárcere Joseph totondérunt: ac veste mutáta obtulérunt ei.
+Génesis Gen 1 41 15 Cui ille ait: Vidi sómnia, nec est qui edísserat: quæ audívi te sapientíssime conjícere.
+Génesis Gen 1 41 16 Respóndit Joseph: Absque me Deus respondébit próspera Pharaóni.
+Génesis Gen 1 41 17 Narrávit ergo Phárao quod víderat: Putábam me stare super ripam flúminis, b
+Génesis Gen 1 41 18 et septem boves de amne conscéndere, pulchras nimis, et obésis cárnibus: quæ in pastu palúdis virécta carpébant.
+Génesis Gen 1 41 19 Et ecce, has sequebántur áliæ septem boves, in tantum defórmes et maciléntæ, ut numquam tales in terra Ægýpti víderim:
+Génesis Gen 1 41 20 quæ, devorátis et consúmptis prióribus,
+Génesis Gen 1 41 21 nullum saturitátis dedére vestígium: sed símili mácie et squalóre torpébant. Evígilans, rursus sopóre depréssus,
+Génesis Gen 1 41 22 vidi sómnium. Septem spicæ pullulábant in culmo uno plenæ atque pulchérrimæ.
+Génesis Gen 1 41 23 Áliæ quoque septem ténues et percússæ urédine, oriebántur e stípula:
+Génesis Gen 1 41 24 quæ priórum pulchritúdinem devoravérunt. Narrávi conjectóribus sómnium, et nemo est qui edísserat.
+Génesis Gen 1 41 25 Respóndit Joseph: Sómnium regis unum est: quæ factúrus est Deus, osténdit Pharaóni. b
+Génesis Gen 1 41 26 Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertátis anni sunt: eamdémque vim sómnii comprehéndunt.
+Génesis Gen 1 41 27 Septem quoque boves ténues atque maciléntæ, quæ ascendérunt post eas, et septem spicæ ténues, et vento urénte percússæ, septem anni ventúræ sunt famis.
+Génesis Gen 1 41 28 Qui hoc órdine complebúntur:
+Génesis Gen 1 41 29 ecce septem anni vénient fertilitátis magnæ in univérsa terra Ægýpti,
+Génesis Gen 1 41 30 quos sequéntur septem anni álii tantæ sterilitátis, ut oblivióni tradátur cuncta retro abundántia: consumptúra est enim fames omnem terram,
+Génesis Gen 1 41 31 et ubertátis magnitúdinem perditúra est inópiæ magnitúdo.
+Génesis Gen 1 41 32 Quod autem vidísti secúndo ad eámdem rem pértinens sómnium: firmitátis indícium est, eo quod fiat sermo Dei, et velócius impleátur.
+Génesis Gen 1 41 33 Nunc ergo provídeat rex virum sapiéntem et indústrium, et præfíciat eum terræ Ægýpti:
+Génesis Gen 1 41 34 qui constítuat præpósitos per cunctas regiónes: et quintam partem frúctuum per septem annos fertilitátis,
+Génesis Gen 1 41 35 qui jam nunc futúri sunt, cóngreget in hórrea: et omne fruméntum sub Pharaónis potestáte condátur, servetúrque in úrbibus.
+Génesis Gen 1 41 36 Et præparétur futúræ septem annórum fami, quæ oppressúra est Ægýptum, et non consumétur terra inópia.
+Génesis Gen 1 41 37 Plácuit Pharaóni consílium et cunctis minístris ejus: b
+Génesis Gen 1 41 38 locutúsque est ad eos: Num inveníre potérimus talem virum, qui spíritu Dei plenus sit?
+Génesis Gen 1 41 39 Dixit ergo ad Joseph: Quia osténdit tibi Deus ómnia quæ locútus es, numquid sapientiórem et consímilem tui inveníre pótero?
+Génesis Gen 1 41 40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris impérium cunctus pópulus obédiet: uno tantum regni sólio te præcédam.
+Génesis Gen 1 41 41 Dixítque rursus Phárao ad Joseph: Ecce, constítui te super univérsam terram Ægýpti.
+Génesis Gen 1 41 42 Tulítque ánnulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivítque eum stola býssina, et collo torquem áuream circumpósuit.
+Génesis Gen 1 41 43 Fecítque eum ascéndere super currum suum secúndum, clamánte præcóne, ut omnes coram eo genu flécterent, et præpósitum esse scirent univérsæ terræ Ægýpti.
+Génesis Gen 1 41 44 Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Phárao: absque tuo império non movébit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægýpti.
+Génesis Gen 1 41 45a Vertítque nomen ejus, et vocávit eum, lingua ægyptíaca, Salvatórem mundi. Dedítque illi uxórem Áseneth fíliam Putíphare sacerdótis Heliopóleos.
+Génesis Gen 1 41 45b Egréssus est ítaque Joseph ad terram Ægýpti
+Génesis Gen 1 41 46 (trigínta autem annórum erat quando stetit in conspéctu regis Pharaónis), et circuívit omnes regiónes Ægýpti.
+Génesis Gen 1 41 47 Venítque fertílitas septem annórum: et in manípulos redáctæ ségetes congregátæ sunt in hórrea Ægýpti.
+Génesis Gen 1 41 48 Omnis étiam frugum abundántia in síngulis úrbibus cóndita est.
+Génesis Gen 1 41 49 Tantáque fuit abundántia trítici, ut arénæ maris coæquarétur, et cópia mensúram excéderet.
+Génesis Gen 1 41 50 Nati sunt autem Joseph fílii duo ántequam veníret fames: quos péperit ei Áseneth fília Putíphare sacerdótis Heliopóleos.
+Génesis Gen 1 41 51 Vocavítque nomen primogéniti Manásses, dicens: Oblivísci me fecit Deus ómnium labórum meórum, et domus patris mei.
+Génesis Gen 1 41 52 Nomen quoque secúndi appellávit Éphraim, dicens: Créscere me fecit Deus in terra paupertátis meæ.
+Génesis Gen 1 41 53 Ígitur transáctis septem ubertátis annis, qui fúerant in Ægýpto, b
+Génesis Gen 1 41 54 cœpérunt veníre septem anni inópiæ, quos prædíxerat Joseph: et in univérso orbe fames præváluit, in cuncta autem terra Ægýpti panis erat.
+Génesis Gen 1 41 55 Qua esuriénte, clamávit pópulus ad Pharaónem, aliménta petens. Quibus ille respóndit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis díxerit, fácite.
+Génesis Gen 1 41 56 Crescébat autem quotídie fames in omni terra: aperuítque Joseph univérsa hórrea, et vendébat Ægýptiis: nam et illos opprésserat fames.
+Génesis Gen 1 41 57 Omnésque provínciæ veniébant in Ægýptum, ut émerent escas, et malum inópiæ temperárent.
+Génesis Gen 1 42 1 Áudiens autem Jacob quod aliménta venderéntur in Ægýpto, dixit fíliis suis: Quare neglígitis?
+Génesis Gen 1 42 2 audívi quod tríticum venundétur in Ægýpto: descéndite, et émite nobis necessária, ut possímus vívere, et non consumámur inópia.
+Génesis Gen 1 42 3 Descendéntes ígitur fratres Joseph decem, ut émerent fruménta in Ægýpto,
+Génesis Gen 1 42 4 Bénjamin domi reténto a Jacob, qui díxerat frátribus ejus: Ne forte in itínere quidquam patiátur mali:
+Génesis Gen 1 42 5 ingréssi sunt terram Ægýpti cum áliis qui pergébant ad eméndum. Erat autem fames in terra Chánaan.
+Génesis Gen 1 42 6 Et Joseph erat princeps in terra Ægýpti, atque ad ejus nutum fruménta pópulis vendebántur. Cumque adorássent eum fratres sui, b
+Génesis Gen 1 42 7 et agnovísset eos, quasi ad aliénos dúrius loquebátur, intérrogans eos: Unde venístis? Qui respondérunt: De terra Chánaan, ut emámus víctui necessária.
+Génesis Gen 1 42 8 Et tamen fratres ipse cognóscens, non est cógnitus ab eis.
+Génesis Gen 1 42 9 Recordatúsque somniórum, quæ aliquándo víderat, ait ad eos: Exploratóres estis: ut videátis infirmióra terræ venístis.
+Génesis Gen 1 42 10 Qui dixérunt: Non est ita, dómine, sed servi tui venérunt ut émerent cibos.
+Génesis Gen 1 42 11 Omnes fílii uníus viri sumus: pacífici venímus, nec quidquam fámuli tui machinántur mali.
+Génesis Gen 1 42 12 Quibus ille respóndit: Áliter est: immuníta terræ hujus consideráre venístis.
+Génesis Gen 1 42 13 At illi: Duódecim, ínquiunt, servi tui, fratres sumus, fílii viri uníus in terra Chánaan: mínimus cum patre nostro est, álius non est super.
+Génesis Gen 1 42 14 Hoc est, ait, quod locútus sum: exploratóres estis.
+Génesis Gen 1 42 15 Jam nunc experiméntum vestri cápiam: per salútem Pharaónis non egrediémini hinc, donec véniat frater vester mínimus.
+Génesis Gen 1 42 16 Míttite ex vobis unum, et addúcat eum: vos autem éritis in vínculis, donec probéntur quæ dixístis utrum vera an falsa sint: alióquin per salútem Pharaónis exploratóres estis.
+Génesis Gen 1 42 17 Trádidit ergo illos custódiæ tribus diébus. b
+Génesis Gen 1 42 18 Die autem tértio edúctis de cárcere, ait: Fácite quæ dixi, et vivétis: Deum enim tímeo.
+Génesis Gen 1 42 19 Si pacífici estis, frater vester unus ligétur in cárcere: vos autem abíte, et ferte fruménta quæ emístis, in domos vestras,
+Génesis Gen 1 42 20 et fratrem vestrum mínimum ad me addúcite, ut possim vestros probáre sermónes, et non moriámini. Fecérunt ut díxerat,
+Génesis Gen 1 42 21 et locúti sunt ad ínvicem: Mérito hæc pátimur, quia peccávimus in fratrem nostrum, vidéntes angústiam ánimæ illíus, dum deprecarétur nos, et non audívimus: idcírco venit super nos ista tribulátio.
+Génesis Gen 1 42 22 E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolíte peccáre in púerum: et non audístis me? en sanguis ejus exquíritur.
+Génesis Gen 1 42 23 Nesciébant autem quod intellígeret Joseph, eo quod per intérpretem loquerétur ad eos.
+Génesis Gen 1 42 24 Avertítque se parúmper, et flevit: et revérsus locútus est ad eos.
+Génesis Gen 1 42 25 Tollénsque Símeon, et ligans illis præséntibus, jussit minístris ut implérent eórum saccos trítico, et repónerent pecúnias singulórum in sácculis suis, datis supra cibáriis in viam: qui fecérunt ita.
+Génesis Gen 1 42 26 At illi portántes fruménta in ásinis suis, profécti sunt.
+Génesis Gen 1 42 27 Apertóque unus sacco, ut daret juménto pábulum in diversório, contemplátus pecúniam in ore sácculi,
+Génesis Gen 1 42 28 dixit frátribus suis: Réddita est mihi pecúnia, en habétur in sacco. Et obstupefácti, turbatíque, mútuo dixérunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
+Génesis Gen 1 42 29 Venerúntque ad Jacob patrem suum in terram Chánaan, et narravérunt ei ómnia quæ accidíssent sibi, dicéntes: b
+Génesis Gen 1 42 30 Locútus est nobis dóminus terræ dure, et putávit nos exploratóres esse provínciæ.
+Génesis Gen 1 42 31 Cui respóndimus: Pacífici sumus, nec ullas molímur insídias.
+Génesis Gen 1 42 32 Duódecim fratres uno patre géniti sumus: unus non est super, mínimus cum patre nostro est in terra Chánaan.
+Génesis Gen 1 42 33 Qui ait nobis: Sic probábo quod pacífici sitis: fratrem vestrum unum dimíttite apud me, et cibária dómibus vestris necessária súmite, et abíte,
+Génesis Gen 1 42 34 fratrémque vestrum mínimum addúcite ad me, ut sciam quod non sitis exploratóres: et istum, qui tenétur in vínculis, recípere possítis: ac deínceps quæ vultis, eméndi habeátis licéntiam.
+Génesis Gen 1 42 35 His dictis, cum fruménta effúnderent, sínguli reperérunt in ore saccórum ligátas pecúnias, exterritísque simul ómnibus,
+Génesis Gen 1 42 36 dixit pater Jacob: Absque líberis me esse fecístis: Joseph non est super, Símeon tenétur in vínculis, et Bénjamin auferétis: in me hæc ómnia mala recidérunt.
+Génesis Gen 1 42 37 Cui respóndit Ruben: Duos fílios meos intérfice, si non redúxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restítuam.
+Génesis Gen 1 42 38 At ille: Non descéndet, inquit, fílius meus vobíscum: frater ejus mórtuus est, et ipse solus remánsit: si quid ei advérsi accíderit in terra ad quam pérgitis, deducétis canos meos cum dolóre ad ínferos.
+Génesis Gen 1 43 1 Ínterim fames omnem terram veheménter premébat.
+Génesis Gen 1 43 2 Consumptísque cibis quos ex Ægýpto detúlerant, dixit Jacob ad fílios suos: Revertímini, et émite nobis pauxíllum escárum.
+Génesis Gen 1 43 3 Respóndit Judas: Denuntiávit nobis vir ille sub attestatióne jurisjurándi, dicens: Non vidébitis fáciem meam, nisi fratrem vestrum mínimum adduxéritis vobíscum.
+Génesis Gen 1 43 4 Si ergo vis eum míttere nobíscum, pergémus páriter, et emémus tibi necessária:
+Génesis Gen 1 43 5 sin autem non vis, non íbimus: vir enim, ut sæpe díximus, denuntiávit nobis, dicens: Non vidébitis fáciem meam absque fratre vestro mínimo.
+Génesis Gen 1 43 6 Dixit eis Israël: In meam hoc fecístis misériam, ut indicarétis ei et álium habére vos fratrem.
+Génesis Gen 1 43 7 At illi respondérunt: Interrogávit nos homo per órdinem nostram progéniem: si pater víveret: si haberémus fratrem: et nos respóndimus ei consequénter juxta id quod fúerat sciscitátus: numquid scire poterámus quod dictúrus esset: Addúcite fratrem vestrum vobíscum?
+Génesis Gen 1 43 8 Judas quoque dixit patri suo: Mitte púerum mecum, ut proficiscámur, et possímus vívere: ne moriámur nos et párvuli nostri.
+Génesis Gen 1 43 9 Ego suscípio púerum: de manu mea requíre illum: nisi redúxero, et reddídero eum tibi, ero peccáti reus in te omni témpore.
+Génesis Gen 1 43 10 Si non intercessísset dilátio, jam vice alter venissémus.
+Génesis Gen 1 43 11 Ígitur Israël pater eórum dixit ad eos: Si sic necésse est, fácite quod vultis: súmite de óptimis terræ frúctibus in vasis vestris, et deférte viro múnera, módicum resínæ, et mellis, et stóracis, stactes, et terebínthi, et amygdalárum. b
+Génesis Gen 1 43 12 Pecúniam quoque dúplicem ferte vobíscum: et illam, quam invenístis in sácculis, reportáte, ne forte erróre factum sit:
+Génesis Gen 1 43 13 sed et fratrem vestrum tóllite, et ite ad virum.
+Génesis Gen 1 43 14 Deus autem meus omnípotens fáciat vobis eum placábilem: et remíttat vobíscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Bénjamin: ego autem quasi orbátus absque líberis ero.
+Génesis Gen 1 43 15 Tulérunt ergo viri múnera, et pecúniam dúplicem, et Bénjamin: descenderúntque in Ægýptum, et stetérunt coram Joseph.
+Génesis Gen 1 43 16 Quos cum ille vidísset et Bénjamin simul, præcépit dispensatóri domus suæ, dicens: Intróduc viros domum, et occíde víctimas, et ínstrue convívium: quóniam mecum sunt comestúri merídie. b
+Génesis Gen 1 43 17 Fecit ille quod sibi fúerat imperátum, et introdúxit viros domum.
+Génesis Gen 1 43 18 Ibíque extérriti, dixérunt mútuo: Propter pecúniam, quam retúlimus prius in saccis nostris, introdúcti sumus: ut devólvat in nos calúmniam, et violénter subjíciat servitúti et nos, et ásinos nostros.
+Génesis Gen 1 43 19 Quam ob rem in ipsis fóribus accedéntes ad dispensatórem domus,
+Génesis Gen 1 43 20 locúti sunt: Orámus, dómine, ut áudias nos. Jam ante descéndimus ut emerémus escas:
+Génesis Gen 1 43 21 quibus emptis, cum venissémus ad diversórium, aperúimus saccos nostros, et invénimus pecúniam in ore saccórum: quam nunc eódem póndere reportávimus.
+Génesis Gen 1 43 22 Sed et áliud attúlimus argéntum, ut emámus quæ nobis necessária sunt: non est in nostra consciéntia quis posúerit eam in marsúpiis nostris.
+Génesis Gen 1 43 23 At ille respóndit: Pax vobíscum, nolíte timére: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesáuros in saccis vestris: nam pecúniam, quam dedístis mihi, probátam ego hábeo. Eduxítque ad eos Símeon.
+Génesis Gen 1 43 24 Et introdúctis domum, áttulit aquam, et lavérunt pedes suos, dedítque pábulum ásinis eórum.
+Génesis Gen 1 43 25 Illi vero parábant múnera, donec ingrederétur Joseph merídie: audíerant enim quod ibi comestúri essent panem. b
+Génesis Gen 1 43 26 Ígitur ingréssus est Joseph domum suam, obtulerúntque ei múnera, tenéntes in mánibus suis: et adoravérunt proni in terram.
+Génesis Gen 1 43 27 At ille, cleménter resalutátis eis, interrogávit eos, dicens: Salvúsne est pater vester senex, de quo dixerátis mihi? adhuc vivit?
+Génesis Gen 1 43 28 Qui respondérunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurváti, adoravérunt eum.
+Génesis Gen 1 43 29 Attóllens autem Joseph óculos, vidit Bénjamin fratrem suum uterínum, et ait: Iste est frater vester párvulus, de quo dixerátis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereátur tui, fili mi.
+Génesis Gen 1 43 30 Festinavítque, quia commóta fúerant víscera ejus super fratre suo, et erumpébant lácrimæ: et intróiens cubículum flevit.
+Génesis Gen 1 43 31 Rursúmque lota fácie egréssus, contínuit se, et ait: Pónite panes.
+Génesis Gen 1 43 32 Quibus appósitis, seórsum Joseph, et seórsum frátribus, Ægýptiis quoque qui vescebántur simul, seórsum (illícitum est enim Ægýptiis comédere cum Hebrǽis, et profánum putant hujuscémodi convívium)
+Génesis Gen 1 43 33 sedérunt coram eo, primogénitus juxta primogénita sua, et mínimus juxta ætátem suam. Et mirabántur nimis,
+Génesis Gen 1 43 34 sumptis pártibus quas ab eo accéperant: majórque pars venit Bénjamin, ita ut quinque pártibus excéderet. Biberúntque et inebriáti sunt cum eo.
+Génesis Gen 1 44 1 Præcépit autem Joseph dispensatóri domus suæ, dicens: Imple saccos eórum fruménto, quantum possunt cápere: et pone pecúniam singulórum in summitáte sacci.
+Génesis Gen 1 44 2 Scyphum autem meum argénteum, et prétium quod dedit trítici, pone in ore sacci junióris. Factúmque est ita.
+Génesis Gen 1 44 3 Et orto mane, dimíssi sunt cum ásinis suis.
+Génesis Gen 1 44 4 Jamque urbem exíerant, et procésserant páululum: tunc Joseph accersíto dispensatóre domus, Surge, inquit, et perséquere viros: et apprehénsis dícito: Quare reddidístis malum pro bono?
+Génesis Gen 1 44 5 scyphus, quem furáti estis, ipse est in quo bibit dóminus meus, et in quo augurári solet: péssimam rem fecístis.
+Génesis Gen 1 44 6 Fecit ille ut jússerat: et apprehénsis per órdinem locútus est.
+Génesis Gen 1 44 7 Qui respondérunt: Quare sic lóquitur dóminus noster, ut servi tui tantum flagítii commíserint?
+Génesis Gen 1 44 8 pecúniam, quam invénimus in summitáte saccórum, reportávimus ad te de terra Chánaan: et quómodo cónsequens est ut furáti simus de domo dómini tui aurum vel argéntum?
+Génesis Gen 1 44 9 apud quemcúmque fúerit invéntum servórum tuórum quod quæris, moriátur, et nos érimus servi dómini nostri.
+Génesis Gen 1 44 10 Qui dixit eis: Fiat juxta vestram senténtiam: apud quemcúmque fúerit invéntum, ipse sit servus meus, vos autem éritis innóxii.
+Génesis Gen 1 44 11 Ítaque festináto deponéntes in terram saccos, aperuérunt sínguli.
+Génesis Gen 1 44 12 Quos scrutátus, incípiens a majóre usque ad mínimum, invénit scyphum in sacco Bénjamin.
+Génesis Gen 1 44 13 At illi, scissis véstibus, oneratísque rursum ásinis, revérsi sunt in óppidum. b
+Génesis Gen 1 44 14 Primúsque Judas cum frátribus ingréssus est ad Joseph (necdum enim de loco abíerat) omnésque ante eum páriter in terram corruérunt.
+Génesis Gen 1 44 15 Quibus ille ait: Cur sic ágere voluístis? an ignorátis quod non sit símilis mei in augurándi sciéntia?
+Génesis Gen 1 44 16 Cui Judas: Quid respondébimus, inquit, dómino meo? vel quid loquémur, aut juste potérimus obténdere? Deus invénit iniquitátem servórum tuórum: en omnes servi sumus dómini mei, et nos, et apud quem invéntus est scyphus.
+Génesis Gen 1 44 17 Respóndit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furátus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abíte líberi ad patrem vestrum.
+Génesis Gen 1 44 18 Accédens autem própius Judas, confidénter ait: Oro, dómine mi, loquátur servus tuus verbum in áuribus tuis, et ne irascáris fámulo tuo: tu es enim post Pharaónem b
+Génesis Gen 1 44 19 dóminus meus. Interrogásti prius servos tuos: Habétis patrem aut fratrem?
+Génesis Gen 1 44 20 et nos respóndimus tibi dómino meo: Est nobis pater senex, et puer párvulus, qui in senectúte illíus natus est: cujus uterínus frater mórtuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero ténere díligit eum.
+Génesis Gen 1 44 21 Dixistíque servis tuis: Addúcite eum ad me, et ponam óculos meos super illum.
+Génesis Gen 1 44 22 Suggéssimus dómino meo: Non potest puer relínquere patrem suum: si enim illum dimíserit, moriétur.
+Génesis Gen 1 44 23 Et dixísti servis tuis: Nisi vénerit frater vester mínimus vobíscum, non vidébitis ámplius fáciem meam.
+Génesis Gen 1 44 24 Cum ergo ascendissémus ad fámulum tuum patrem nostrum, narrávimus ei ómnia quæ locútus est dóminus meus. b
+Génesis Gen 1 44 25 Et dixit pater noster: Revertímini, et émite nobis parum trítici.
+Génesis Gen 1 44 26 Cui díximus: Ire non póssumus: si frater noster mínimus descénderit nobíscum, proficiscémur simul: alióquin illo absénte, non audémus vidére fáciem viri.
+Génesis Gen 1 44 27 Ad quæ ille respóndit: Vos scitis quod duos genúerit mihi uxor mea.
+Génesis Gen 1 44 28 Egréssus est unus, et dixístis: Béstia devorávit eum: et hucúsque non compáret.
+Génesis Gen 1 44 29 Si tuléritis et istum, et áliquid ei in via contígerit, deducétis canos meos cum mœróre ad ínferos.
+Génesis Gen 1 44 30 Ígitur si intrávero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defúerit (cum ánima illíus ex hujus ánima péndeat),
+Génesis Gen 1 44 31 viderítque eum non esse nobíscum, moriétur, et dedúcent fámuli tui canos ejus cum dolóre ad ínferos.
+Génesis Gen 1 44 32 Ego próprie servus tuus sim qui in meam hunc recépi fidem, et spopóndi dicens: Nisi redúxero eum, peccáti reus ero in patrem meum omni témpore.
+Génesis Gen 1 44 33 Manébo ítaque servus tuus pro púero in ministério dómini mei, et puer ascéndat cum frátribus suis.
+Génesis Gen 1 44 34 Non enim possum redíre ad patrem meum, absénte púero: ne calamitátis, quæ oppressúra est patrem meum, testis assístam.
+Génesis Gen 1 45 1 Non se póterat ultra cohibére Joseph multis coram astántibus: unde præcépit ut egrederéntur cuncti foras, et nullus interésset aliénus agnitióni mútuæ.
+Génesis Gen 1 45 2 Elevavítque vocem cum fletu, quam audiérunt Ægýptii, omnísque domus Pharaónis.
+Génesis Gen 1 45 3 Et dixit frátribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non póterant respondére fratres nímio terróre pertérriti.
+Génesis Gen 1 45 4 Ad quos ille cleménter: Accédite, inquit, ad me. Et cum accessíssent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidístis in Ægýptum.
+Génesis Gen 1 45 5 Nolíte pavére, neque vobis durum esse videátur quod vendidístis me in his regiónibus: pro salúte enim vestra misit me Deus ante vos in Ægýptum.
+Génesis Gen 1 45 6 Biénnium est enim quod cœpit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arári póterit, nec meti.
+Génesis Gen 1 45 7 Præmisítque me Deus ut reservémini super terram, et escas ad vivéndum habére possítis.
+Génesis Gen 1 45 8 Non vestro consílio, sed Dei voluntáte huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaónis, et dóminum univérsæ domus ejus, ac príncipem in omni terra Ægýpti.
+Génesis Gen 1 45 9 Festináte, et ascéndite ad patrem meum, et dicétis ei: Hæc mandat fílius tuus Joseph: Deus fecit me dóminum univérsæ terræ Ægýpti: descénde ad me, ne moréris, b
+Génesis Gen 1 45 10 et habitábis in terra Gessen: erísque juxta me tu, et fílii tui, et fílii filiórum tuórum, oves tuæ, et arménta tua, et univérsa quæ póssides:
+Génesis Gen 1 45 11 ibíque te pascam (adhuc enim quinque anni resídui sunt famis) ne et tu péreas, et domus tua, et ómnia quæ póssides.
+Génesis Gen 1 45 12 En óculi vestri, et óculi fratris mei Bénjamin, vident quod os meum loquátur ad vos.
+Génesis Gen 1 45 13 Nuntiáte patri meo univérsam glóriam meam, et cuncta quæ vidístis in Ægýpto: festináte, et addúcite eum ad me.
+Génesis Gen 1 45 14 Cumque amplexátus recidísset in collum Bénjamin fratris sui, flevit: illo quoque simíliter flente super collum ejus. b
+Génesis Gen 1 45 15 Osculatúsque est Joseph omnes fratres suos, et plorávit super síngulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum.
+Génesis Gen 1 45 16 Auditúmque est, et célebri sermóne vulgátum in aula regis: Venérunt fratres Joseph: et gavísus est Phárao, atque omnis família ejus.
+Génesis Gen 1 45 17 Dixítque ad Joseph ut imperáret frátribus suis, dicens: Onerántes juménta, ite in terram Chánaan,
+Génesis Gen 1 45 18 et tóllite inde patrem vestrum et cognatiónem, et veníte ad me: et ego dabo vobis ómnia bona Ægýpti, ut comedátis medúllam terræ.
+Génesis Gen 1 45 19 Prǽcipe étiam ut tollant plaustra de terra Ægýpti, ad subvectiónem parvulórum suórum ac cónjugum: et dícito: Tóllite patrem vestrum, et properáte quantócius veniéntes.
+Génesis Gen 1 45 20 Nec dimittátis quidquam de supelléctili vestra: quia omnes opes Ægýpti vestræ erunt.
+Génesis Gen 1 45 21 Fecerúntque fílii Israël ut eis mandátum fúerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secúndum Pharaónis impérium, et cibária in itínere. b
+Génesis Gen 1 45 22 Síngulis quoque proférri jussit binas stolas: Bénjamin vero dedit trecéntos argénteos cum quinque stolis óptimis:
+Génesis Gen 1 45 23 tantúmdem pecúniæ et véstium mittens patri suo, addens et ásinos decem, qui subvéherent ex ómnibus divítiis Ægýpti, et tótidem ásinas, tríticum in itínere, panésque portántes.
+Génesis Gen 1 45 24 Dimísit ergo fratres suos, et proficiscéntibus ait: Ne irascámini in via.
+Génesis Gen 1 45 25 Qui ascendéntes ex Ægýpto, venérunt in terram Chánaan ad patrem suum Jacob.
+Génesis Gen 1 45 26 Et nuntiavérunt ei, dicéntes: Joseph fílius tuus vivit: et ipse dominátur in omni terra Ægýpti. Quo audíto Jacob, quasi de gravi somno evígilans, tamen non credébat eis.
+Génesis Gen 1 45 27 Illi e contra referébant omnem órdinem rei. Cumque vidísset plaustra et univérsa quæ míserat, revíxit spíritus ejus,
+Génesis Gen 1 45 28 et ait: Súfficit mihi si adhuc Joseph fílius meus vivit: vadam, et vidébo illum ántequam móriar.
+Génesis Gen 1 46 1 Profectúsque Israël cum ómnibus quæ habébat, venit ad Púteum juraménti: et mactátis ibi víctimis Deo patris sui Ísaac,
+Génesis Gen 1 46 2 audívit eum per visiónem noctis vocántem se, et dicéntem sibi: Jacob, Jacob. Cui respóndit: Ecce adsum.
+Génesis Gen 1 46 3 Ait illi Deus: Ego sum fortíssimus Deus patris tui: noli timére, descénde in Ægýptum, quia in gentem magnam fáciam te ibi.
+Génesis Gen 1 46 4 Ego descéndam tecum illuc, et ego inde addúcam te reverténtem: Joseph quoque ponet manus suas super óculos tuos.
+Génesis Gen 1 46 5 Surréxit autem Jacob a Púteo juraménti: tulerúntque eum fílii cum párvulis et uxóribus suis in plaustris quæ míserat Phárao ad portándum senem,
+Génesis Gen 1 46 6 et ómnia quæ posséderat in terra Chánaan: venítque in Ægýptum cum omni sémine suo,
+Génesis Gen 1 46 7 fílii ejus, et nepótes, fíliæ, et cuncta simul progénies.
+Génesis Gen 1 46 8 Hæc sunt autem nómina filiórum Israël, qui ingréssi sunt in Ægýptum, ipse cum líberis suis. Primogénitus Ruben. b
+Génesis Gen 1 46 9 Fílii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
+Génesis Gen 1 46 10 Fílii Símeon: Jámuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul fílius Chanaanítidis.
+Génesis Gen 1 46 11 Fílii Levi: Gerson et Caath et Merári.
+Génesis Gen 1 46 12 Fílii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mórtui sunt autem Her et Onan in terra Chánaan. Natíque sunt fílii Phares: Hesron et Hamul.
+Génesis Gen 1 46 13 Fílii Íssachar: Thola et Phua et Job et Semron.
+Génesis Gen 1 46 14 Fílii Zábulon: Sared et Elon et Jáhelel.
+Génesis Gen 1 46 15 Hi fílii Liæ quos génuit in Mesopotámia Sýriæ cum Dina fília sua: omnes ánimæ filiórum ejus et filiárum, trigínta tres.
+Génesis Gen 1 46 16 Fílii Gad: Séphion et Haggi et Suni et Ésebon et Heri et Aródi et Aréli.
+Génesis Gen 1 46 17 Fílii Aser: Jamne et Jésua et Jéssui et Béria, Sara quoque soror eórum. Fílii Béria: Heber et Mélchiel.
+Génesis Gen 1 46 18 Hi fílii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ fíliæ suæ: et hos génuit Jacob sédecim ánimas.
+Génesis Gen 1 46 19 Fílii Rachel uxóris Jacob: Joseph et Bénjamin.
+Génesis Gen 1 46 20 Natíque sunt Joseph fílii in terra Ægýpti, quos génuit ei Áseneth fília Putíphare sacerdótis Heliopóleos: Manásses et Éphraim.
+Génesis Gen 1 46 21 Fílii Bénjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Náaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
+Génesis Gen 1 46 22 Hi fílii Rachel quos génuit Jacob: omnes ánimæ, quatuórdecim.
+Génesis Gen 1 46 23 Fílii Dan: Husim.
+Génesis Gen 1 46 24 Fílii Néphthali: Jásiel et Guni et Jeser et Sallem.
+Génesis Gen 1 46 25 Hi fílii Balæ, quam dedit Laban Rachéli fíliæ suæ: et hos génuit Jacob: omnes ánimæ, septem.
+Génesis Gen 1 46 26 Cunctæ ánimæ, quæ ingréssæ sunt cum Jacob in Ægýptum, et egréssæ sunt de fémore illíus, absque uxóribus filiórum ejus, sexagínta sex.
+Génesis Gen 1 46 27 Fílii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægýpti, ánimæ duæ. Omnes ánimæ domus Jacob, quæ ingréssæ sunt in Ægýptum, fuére septuagínta.
+Génesis Gen 1 46 28 Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiáret ei, et occúrreret in Gessen. b
+Génesis Gen 1 46 29 Quo cum pervenísset, juncto Joseph curro suo, ascéndit óbviam patri suo ad eúmdem locum: vidénsque eum, írruit super collum ejus, et inter ampléxus flevit.
+Génesis Gen 1 46 30 Dixítque pater ad Joseph: Jam lætus móriar, quia vidi fáciem tuam, et supérstitem te relínquo.
+Génesis Gen 1 46 31 At ille locútus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascéndam, et nuntiábo Pharaóni, dicámque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chánaan, venérunt ad me:
+Génesis Gen 1 46 32 et sunt viri pastóres óvium, curámque habent alendórum gregum: pécora sua, et arménta, et ómnia quæ habére potuérunt, adduxérunt secum.
+Génesis Gen 1 46 33 Cumque vocáverit vos, et díxerit: Quod est opus vestrum?
+Génesis Gen 1 46 34 respondébitis: Viri pastóres sumus servi tui, ab infántia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicétis, ut habitáre possítis in terra Gessen: quia detestántur Ægýptii omnes pastóres óvium.
+Génesis Gen 1 47 1 Ingréssus ergo Joseph nuntiávit Pharaóni, dicens: Pater meus et fratres, oves eórum et arménta, et cuncta quæ póssident, venérunt de terra Chánaan: et ecce consístunt in terra Gessen.
+Génesis Gen 1 47 2 Extrémos quoque fratrum suórum quinque viros constítuit coram rege:
+Génesis Gen 1 47 3 quos ille interrogávit: Quid habétis óperis? Respondérunt: Pastóres óvium sumus servi tui, et nos et patres nostri.
+Génesis Gen 1 47 4 Ad peregrinándum in terra tua venímus: quóniam non est herba grégibus servórum tuórum, ingravescénte fame in terra Chánaan: petimúsque ut esse nos júbeas servos tuos in terra Gessen.
+Génesis Gen 1 47 5 Dixit ítaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venérunt ad te.
+Génesis Gen 1 47 6 Terra Ægýpti in conspéctu tuo est: in óptimo loco fac eos habitáre, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros indústrios, constítue illos magístros pécorum meórum.
+Génesis Gen 1 47 7 Post hæc introdúxit Joseph patrem suum ad regem, et státuit eum coram eo: qui benedícens illi,
+Génesis Gen 1 47 8 et interrogátus ab eo: Quot sunt dies annórum vitæ tuæ?
+Génesis Gen 1 47 9 respóndit: Dies peregrinatiónis meæ centum trigínta annórum sunt, parvi et mali, et non pervenérunt usque ad dies patrum meórum quibus peregrináti sunt.
+Génesis Gen 1 47 10 Et benedícto rege, egréssus est foras.
+Génesis Gen 1 47 11 Joseph vero patri et frátribus suis dedit possessiónem in Ægýpto in óptimo terræ loco, Ramésses, ut præcéperat Phárao. b
+Génesis Gen 1 47 12 Et alébat eos, omnémque domum patris sui, præbens cibária síngulis.
+Génesis Gen 1 47 13 In toto enim orbe panis déerat, et opprésserat fames terram, máxime Ægýpti et Chánaan.
+Génesis Gen 1 47 14 E quibus omnem pecúniam congregávit pro venditióne fruménti, et íntulit eam in ærárium regis.
+Génesis Gen 1 47 15 Cumque defecísset emptóribus prétium, venit cuncta Ægýptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare mórimur coram te, deficiénte pecúnia?
+Génesis Gen 1 47 16 Quibus ille respóndit: Addúcite pécora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si prétium non habétis.
+Génesis Gen 1 47 17 Quæ cum adduxíssent, dedit eis aliménta pro equis, et óvibus, et bobus, et ásinis: sustentavítque eos illo anno pro commutatióne pécorum.
+Génesis Gen 1 47 18 Venérunt quoque anno secúndo, et dixérunt ei: Non celábimus dóminum nostrum quod deficiénte pecúnia, pécora simul defecérunt: nec clam te est, quod absque corpóribus et terra nihil habeámus.
+Génesis Gen 1 47 19 Cur ergo moriémur te vidénte? et nos et terra nostra tui érimus: eme nos in servitútem régiam, et præbe sémina, ne pereúnte cultóre redigátur terra in solitúdinem.
+Génesis Gen 1 47 20 Emit ígitur Joseph omnem terram Ægýpti, vendéntibus síngulis possessiónes suas præ magnitúdine famis. Subjecítque eam Pharaóni,
+Génesis Gen 1 47 21 et cunctos pópulos ejus a novíssimis términis Ægýpti usque ad extrémos fines ejus,
+Génesis Gen 1 47 22 præter terram sacerdótum, quæ a rege trádita fúerat eis: quibus et statúta cibária ex hórreis públicis præbebántur, et idcírco non sunt compúlsi véndere possessiónes suas.
+Génesis Gen 1 47 23 Dixit ergo Joseph ad pópulos: En ut cérnitis, et vos et terram vestram Phárao póssidet: accípite sémina, et sérite agros, b
+Génesis Gen 1 47 24 ut fruges habére possítis. Quintam partem regi dábitis: quátuor réliquas permítto vobis in seméntem, et in cibum famíliis et líberis vestris.
+Génesis Gen 1 47 25 Qui respondérunt: Salus nostra in manu tua est: respíciat nos tantum dóminus noster, et læti serviémus regi.
+Génesis Gen 1 47 26 Ex eo témpore usque in præséntem diem, in univérsa terra Ægýpti régibus quinta pars sólvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotáli, quæ líbera ab hac conditióne fuit.
+Génesis Gen 1 47 27 Habitávit ergo Israël in Ægýpto, id est, in terra Gessen, et possédit eam: auctúsque est, et multiplicátus nimis. b
+Génesis Gen 1 47 28 Et vixit in ea decem et septem annis: factíque sunt omnes dies vitæ illíus, centum quadragínta septem annórum.
+Génesis Gen 1 47 29 Cumque appropinquáre cérneret diem mortis suæ, vocávit fílium suum Joseph, et dixit ad eum: Si invéni grátiam in conspéctu tuo, pone manum tuam sub fémore meo: et fácies mihi misericórdiam et veritátem, ut non sepélias me in Ægýpto:
+Génesis Gen 1 47 30 sed dórmiam cum pátribus meis, et áuferas me de terra hac, condásque in sepúlchro majórum meórum. Cui respóndit Joseph: Ego fáciam quod jussísti.
+Génesis Gen 1 47 31 Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo juránte, adorávit Israël Deum, convérsus ad léctuli caput.
+Génesis Gen 1 48 1 His ita transáctis, nuntiátum est Joseph quod ægrotáret pater suus: qui, assúmptis duóbus fíliis Manásse et Éphraim, ire perréxit.
+Génesis Gen 1 48 2 Dictúmque est seni: Ecce fílius tuus Joseph venit ad te. Qui confortátus sedit in léctulo.
+Génesis Gen 1 48 3 Et ingrésso ad se ait: Deus omnípotens appáruit mihi in Luza, quæ est in terra Chánaan: benedixítque mihi,
+Génesis Gen 1 48 4 et ait: Ego te augébo et multiplicábo, et fáciam te in turbas populórum: dabóque tibi terram hanc, et sémini tuo post te in possessiónem sempitérnam.
+Génesis Gen 1 48 5 Duo ergo fílii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægýpti ántequam huc venírem ad te, mei erunt: Éphraim et Manásses, sicut Ruben et Símeon reputabúntur mihi.
+Génesis Gen 1 48 6 Réliquos autem quos genúeris post eos, tui erunt, et nómine fratrum suórum vocabúntur in possessiónibus suis.
+Génesis Gen 1 48 7 Mihi enim, quando veniébam de Mesopotámia, mórtua est Rachel in terra Chánaan in ipso itínere, erátque vernum tempus: et ingrediébar Éphratam, et sepelívi eam juxta viam Éphratæ, quæ álio nómine appellátur Béthlehem.
+Génesis Gen 1 48 8 Videns autem fílios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti?
+Génesis Gen 1 48 9 Respóndit: Fílii mei sunt, quos donávit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedícam illis.
+Génesis Gen 1 48 10a Óculi enim Israël caligábant præ nímia senectúte, et clare vidére non póterat.
+Génesis Gen 1 48 10b Applicitósque ad se, deosculátus et circumpléxus eos,
+Génesis Gen 1 48 11 dixit ad fílium suum: Non sum fraudátus aspéctu tuo: ínsuper osténdit mihi Deus semen tuum.
+Génesis Gen 1 48 12 Cumque tulísset eos Joseph de grémio patris, adorávit pronus in terram.
+Génesis Gen 1 48 13 Et pósuit Éphraim ad déxteram suam, id est, ad sinístram Israël: Manássen vero in sinístra sua, ad déxteram scílicet patris, applicuítque ambos ad eum.
+Génesis Gen 1 48 14 Qui exténdens manum déxteram, pósuit super caput Éphraim minóris fratris: sinístram autem super caput Manásse qui major natu erat, commútans manus.
+Génesis Gen 1 48 15 Benedixítque Jacob fíliis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspéctu ambulavérunt patres mei Ábraham, et Ísaac; Deus qui pascit me ab adolescéntia mea usque in præséntem diem:
+Génesis Gen 1 48 16 ángelus, qui éruit me de cunctis malis, benedícat púeris istis: et invocétur super eos nomen meum, nómina quoque patrum meórum Ábraham et Ísaac, et crescant in multitúdinem super terram.
+Génesis Gen 1 48 17 Videns autem Joseph quod posuísset pater suus déxteram manum super caput Éphraim, gráviter accépit: et apprehénsam manum patris leváre conátus est de cápite Éphraim, et transférre super caput Manásse.
+Génesis Gen 1 48 18 Dixítque ad patrem: Non ita cónvenit, pater: quia hic est primogénitus, pone déxteram tuam super caput ejus.
+Génesis Gen 1 48 19 Qui rénuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in pópulos, et multiplicábitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illíus crescet in gentes.
+Génesis Gen 1 48 20 Benedixítque eis in témpore illo, dicens: In te benedicétur Israël, atque dicétur: Fáciat tibi Deus sicut Éphraim, et sicut Manásse. Constituítque Éphraim ante Manássen.
+Génesis Gen 1 48 21 Et ait ad Joseph fílium suum: En ego mórior, et erit Deus vobíscum, reducétque vos ad terram patrum vestrórum.
+Génesis Gen 1 48 22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhǽi in gládio et arcu meo.
+Génesis Gen 1 49 1 Vocávit autem Jacob fílios suos, et ait eis: Congregámini, ut annúntiem quæ ventúra sunt vobis in diébus novíssimis.
+Génesis Gen 1 49 2 Congregámini, et audíte, fílii Jacob, audíte Israël patrem vestrum:
+Génesis Gen 1 49 3 Ruben, primogénitus meus, tu fortitúdo mea, et princípium dolóris mei; prior in donis, major in império.
+Génesis Gen 1 49 4 Effúsus es sicut aqua, non crescas: quia ascendísti cubíle patris tui, et maculásti stratum ejus.
+Génesis Gen 1 49 5 Símeon et Levi fratres vasa iniquitátis bellántia.
+Génesis Gen 1 49 6 In consílium eórum non véniat ánima mea, et in cœtu illórum non sit glória mea: quia in furóre suo occidérunt virum, et in voluntáte sua suffodérunt murum.
+Génesis Gen 1 49 7 Maledíctus furor eórum, quia pértinax: et indignátio eórum, quia dura: dívidam eos in Jacob, et dispérgam eos in Israël.
+Génesis Gen 1 49 8 Juda, te laudábunt fratres tui: manus tua in cervícibus inimicórum tuórum, adorábunt te fílii patris tui.
+Génesis Gen 1 49 9 Cátulus leónis Juda: ad prædam, fili mi, ascendísti: requiéscens accubuísti ut leo, et quasi leǽna: quis suscitábit eum?
+Génesis Gen 1 49 10 Non auferétur sceptrum de Juda, et dux de fémore ejus, donec véniat qui mitténdus est, et ipse erit expectátio géntium.
+Génesis Gen 1 49 11 Ligans ad víneam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, ásinam suam, lavábit in vino stolam suam et in sánguine uvæ pállium suum.
+Génesis Gen 1 49 12 Pulchrióres sunt óculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidióres.
+Génesis Gen 1 49 13 Zábulon in líttore maris habitábit, et in statióne návium pertíngens usque ad Sidónem. b
+Génesis Gen 1 49 14 Íssachar ásinus fortis áccubans inter términos.
+Génesis Gen 1 49 15 Vidit réquiem, quod esset bona et terram, quod óptima: et suppósuit húmerum suum ad portándum, factúsque est tribútis sérviens.
+Génesis Gen 1 49 16 Dan judicábit pópulum suum sicut et ália tribus in Israël.
+Génesis Gen 1 49 17 Fiat Dan cóluber in via, cerástes in sémita, mordens úngulas equi, ut cadat ascénsor ejus retro.
+Génesis Gen 1 49 18 Salutáre tuum expectábo, Dómine.
+Génesis Gen 1 49 19 Gad, accínctus prœliábitur ante eum: et ipse accingétur retrórsum.
+Génesis Gen 1 49 20 Aser, pinguis panis ejus, et præbébit delícias régibus.
+Génesis Gen 1 49 21 Néphthali, cervus emíssus, et dans elóquia pulchritúdinis.
+Génesis Gen 1 49 22 Fílius accréscens Joseph, fílius accréscens et decórus aspéctu: fíliæ discurrérunt super murum. b
+Génesis Gen 1 49 23 Sed exasperavérunt eum et jurgáti sunt, inviderúntque illi habéntes jácula.
+Génesis Gen 1 49 24 Sedit in forti arcus ejus, et dissolúta sunt víncula brachiórum et mánuum illíus per manus poténtis Jacob: inde pastor egréssus est, lapis Israël.
+Génesis Gen 1 49 25 Deus patris tui erit adjútor tuus, et omnípotens benedícet tibi benedictiónibus cæli désuper, benedictiónibus abýssi jacéntis deórsum, benedictiónibus úberum et vulvæ.
+Génesis Gen 1 49 26 Benedictiónes patris tui confortátæ sunt benedictiónibus patrum ejus, donec veníret desidérium cóllium æternórum: fiant in cápite Joseph, et in vértice Nazarǽi inter fratres suos.
+Génesis Gen 1 49 27 Bénjamin lupus rapax, mane cómedat prædam, et véspere dívidet spólia.
+Génesis Gen 1 49 28 Omnes hi in tríbubus Israël duódecim: hæc locútus est eis pater suus, benedixítque síngulis benedictiónibus própriis. b
+Génesis Gen 1 49 29 Et præcépit eis, dicens: Ego cóngregor ad pópulum meum: sepelíte me cum pátribus meis in spelúnca dúplici quæ est in agro Ephron Hethǽi,
+Génesis Gen 1 49 30 contra Mambre in terra Chánaan, quam emit Ábraham cum agro ab Ephron Hethǽo in possessiónem sepúlchri.
+Génesis Gen 1 49 31 Ibi sepeliérunt eum, et Saram uxórem ejus: ibi sepúltus est Ísaac cum Rebécca cónjuge sua: ibi et Lia cóndita jacet.
+Génesis Gen 1 49 32 Finitísque mandátis quibus fílios instruébat, collégit pedes suos super léctulum, et óbiit: appositúsque est ad pópulum suum.
+Génesis Gen 1 50 1 Quod cernens Joseph, ruit super fáciem patris, flens et deósculans eum.
+Génesis Gen 1 50 2 Præcepítque servis suis médicis ut aromátibus condírent patrem.
+Génesis Gen 1 50 3 Quibus jussa expléntibus, transiérunt quadragínta dies: iste quippe mos erat cadáverum conditórum: flevítque eum Ægýptus septuagínta diébus.
+Génesis Gen 1 50 4 Et expléto planctus témpore, locútus est Joseph ad famíliam Pharaónis: Si invéni grátiam in conspéctu vestro, loquímini in áuribus Pharaónis:
+Génesis Gen 1 50 5 eo quod pater meus adjuráverit me dicens: En mórior: in sepúlchro meo, quod fodi mihi in terra Chánaan, sepélies me. Ascéndam ígitur, et sepéliam patrem meum, ac revértar.
+Génesis Gen 1 50 6 Dixítque ei Phárao: Ascénde, et sépeli patrem tuum sicut adjurátus es.
+Génesis Gen 1 50 7 Quo ascendénte, iérunt cum eo omnes senes domus Pharaónis, cunctíque majóres natu terræ Ægýpti:
+Génesis Gen 1 50 8 domus Joseph cum frátribus suis, absque párvulis, et grégibus atque arméntis, quæ derelíquerant in terra Gessen.
+Génesis Gen 1 50 9 Hábuit quoque in comitátu currus et équites: et facta est turba non módica.
+Génesis Gen 1 50 10 Venerúntque ad Áream Atad, quæ sita est trans Jordánem: ubi celebrántes exéquias planctu magno atque veheménti implevérunt septem dies.
+Génesis Gen 1 50 11 Quod cum vidíssent habitatóres terræ Chánaan, dixérunt: Planctus magnus est iste Ægýptiis. Et idcírco vocátum est nomen loci illíus, Planctus Ægýpti.
+Génesis Gen 1 50 12 Fecérunt ergo fílii Jacob sicut præcéperat eis:
+Génesis Gen 1 50 13 et portántes eum in terram Chánaan, sepeliérunt eum in spelúnca dúplici, quam émerat Ábraham cum agro in possessiónem sepúlchri ab Ephron Hethǽo, contra fáciem Mambre.
+Génesis Gen 1 50 14 Reversúsque est Joseph in Ægýptum cum frátribus suis, et omni comitátu, sepúlto patre. b
+Génesis Gen 1 50 15 Quo mórtuo, timéntes fratres ejus, et mútuo colloquéntes: Ne forte memor sit injúriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fécimus,
+Génesis Gen 1 50 16 mandavérunt ei dicéntes: Pater tuus præcépit nobis ántequam morerétur,
+Génesis Gen 1 50 17 ut hæc tibi verbis illíus dicerémus: Óbsecro ut obliviscáris scéleris fratrum tuórum, et peccáti atque malítiæ quam exercuérunt in te: nos quoque orámus ut servis Dei patris tui dimíttas iniquitátem hanc. Quibus audítis flevit Joseph.
+Génesis Gen 1 50 18 Venerúntque ad eum fratres sui: et proni adorántes in terram, dixérunt: Servi tui sumus.
+Génesis Gen 1 50 19 Quibus ille respóndit: Nolíte timére: num Dei póssumus resístere voluntáti?
+Génesis Gen 1 50 20 Vos cogitástis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltáret me, sicut in præsentiárum cérnitis, et salvos fáceret multos pópulos.
+Génesis Gen 1 50 21 Nolíte timére: ego pascam vos et párvulos vestros: consolatúsque est eos, et blande ac léniter est locútus.
+Génesis Gen 1 50 22 Et habitávit in Ægýpto cum omni domo patris sui: vixítque centum decem annis. Et vidit Éphraim fílios usque ad tértiam generatiónem. Fílii quoque Machir fílii Manásse nati sunt in génibus Joseph. b
+Génesis Gen 1 50 23 Quibus transáctis, locútus est frátribus suis: Post mortem meam Deus visitábit vos, et ascéndere vos fáciet de terra ista ad terram quam jurávit Ábraham, Ísaac et Jacob.
+Génesis Gen 1 50 24 Cumque adjurásset eos atque dixísset: Deus visitábit vos, asportáte ossa mea vobíscum de loco isto:
+Génesis Gen 1 50 25 mórtuus est, explétis centum decem vitæ suæ annis. Et cónditus aromátibus, repósitus est in lóculo in Ægýpto.
+# Éxodus Exo Liber Éxodi
+Éxodus Exo 2 1 1 Hæc sunt nómina filiórum Israël qui ingréssi sunt in Ægýptum cum Jacob: sínguli cum dómibus suis introiérunt:
+Éxodus Exo 2 1 2 Ruben, Símeon, Levi, Judas,
+Éxodus Exo 2 1 3 Íssachar, Zábulon et Bénjamin,
+Éxodus Exo 2 1 4 Dan et Néphthali, Gad et Aser.
+Éxodus Exo 2 1 5 Erant ígitur omnes ánimæ eórum qui egréssi sunt de fémore Jacob, septuagínta: Joseph autem in Ægýpto erat.
+Éxodus Exo 2 1 6 Quo mórtuo, et univérsis frátribus ejus, omníque cognatióne illa,
+Éxodus Exo 2 1 7 fílii Israël crevérunt, et quasi germinántes multiplicáti sunt: ac roboráti nimis, implevérunt terram.
+Éxodus Exo 2 1 8 Surréxit intérea rex novus super Ægýptum, qui ignorábat Joseph.
+Éxodus Exo 2 1 9 Et ait ad pópulum suum: Ecce, pópulus filiórum Israël multus, et fórtior nobis est.
+Éxodus Exo 2 1 10 Veníte, sapiénter opprimámus eum, ne forte multiplicétur: et si ingrúerit contra nos bellum, addátur inimícis nostris, expugnatísque nobis egrediátur de terra.
+Éxodus Exo 2 1 11 Præpósuit ítaque eis magístros óperum, ut afflígerent eos onéribus: ædificaverúntque urbes tabernaculórum Pharaóni, Phithom et Ramésses.
+Éxodus Exo 2 1 12 Quantóque opprimébant eos, tanto magis multiplicabántur, et crescébant:
+Éxodus Exo 2 1 13 oderántque fílios Israël Ægýptii, et affligébant illudéntes eis,
+Éxodus Exo 2 1 14 atque ad amaritúdinem perducébant vitam eórum opéribus duris luti et láteris, omníque famulátu, quo in terræ opéribus premebántur.
+Éxodus Exo 2 1 15 Dixit autem rex Ægýpti obstetrícibus Hebræórum, quarum una vocabátur Séphora, áltera Phua, b
+Éxodus Exo 2 1 16 præcípiens eis: Quando obstetricábitis Hebrǽas, et partus tempus advénerit: si másculus fúerit, interfícite eum: si fémina, reserváte.
+Éxodus Exo 2 1 17 Timuérunt autem obstetríces Deum, et non fecérunt juxta præcéptum regis Ægýpti, sed conservábant mares.
+Éxodus Exo 2 1 18 Quibus ad se accersítis, rex ait: Quidnam est hoc quod fácere voluístis, ut púeros servarétis?
+Éxodus Exo 2 1 19 Quæ respondérunt: Non sunt Hebrǽæ sicut ægýptiæ mulíeres: ipsæ enim obstetricándi habent sciéntiam, et priúsquam veniámus ad eas, páriunt.
+Éxodus Exo 2 1 20 Bene ergo fecit Deus obstetrícibus: et crevit pópulus, confortatúsque est nimis.
+Éxodus Exo 2 1 21 Et quia timuérunt obstetríces Deum, ædificávit eis domos.
+Éxodus Exo 2 1 22 Præcépit ergo Phárao omni pópulo suo, dicens: Quidquid masculíni sexus natum fúerit, in flumen projícite: quidquid feminíni, reserváte.
+Éxodus Exo 2 2 1 Egréssus est post hæc vir de domo Levi: et accépit uxórem stirpis suæ.
+Éxodus Exo 2 2 2 Quæ concépit, et péperit fílium: et videns eum elegántem, abscóndit tribus ménsibus.
+Éxodus Exo 2 2 3 Cumque jam celáre non posset, sumpsit fiscéllam scírpeam, et linívit eam bitúmine ac pice: posuítque intus infántulum, et expósuit eum in carécto ripæ flúminis,
+Éxodus Exo 2 2 4 stante procul soróre ejus, et consideránte evéntum rei.
+Éxodus Exo 2 2 5 Ecce autem descendébat fília Pharaónis ut lavarétur in flúmine: et puéllæ ejus gradiebántur per crepídinem álvei. Quæ cum vidísset fiscéllam in papyrióne, misit unam e famulábus suis: et allátam
+Éxodus Exo 2 2 6 apériens, cernénsque in ea párvulum vagiéntem, misérta ejus, ait: De infántibus Hebræórum est hic.
+Éxodus Exo 2 2 7 Cui soror púeri: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulíerem hebrǽam, quæ nutríre possit infántulum?
+Éxodus Exo 2 2 8 Respóndit: Vade. Perréxit puélla et vocávit matrem suam.
+Éxodus Exo 2 2 9 Ad quam locúta fília Pharaónis: Áccipe, ait, púerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercédem tuam. Suscépit múlier, et nutrívit púerum: adultúmque trádidit fíliæ Pharaónis.
+Éxodus Exo 2 2 10 Quem illa adoptávit in locum fílii, vocavítque nomen ejus Móyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.
+Éxodus Exo 2 2 11 In diébus illis postquam créverat Móyses, egréssus est ad fratres suos: vidítque afflictiónem eórum, et virum ægýptium percutiéntem quemdam de Hebrǽis frátribus suis. b
+Éxodus Exo 2 2 12 Cumque circumspexísset huc atque illuc, et nullum adésse vidísset, percússum Ægýptium abscóndit sábulo.
+Éxodus Exo 2 2 13 Et egréssus die áltero conspéxit duos Hebrǽos rixántes: dixítque ei qui faciébat injúriam: Quare pércutis próximum tuum?
+Éxodus Exo 2 2 14 Qui respóndit: Quis te constítuit príncipem et júdicem super nos? num occídere me tu vis, sicut heri occidísti Ægýptium? Tímuit Móyses, et ait: Quómodo palam factum est verbum istud?
+Éxodus Exo 2 2 15 Audivítque Phárao sermónem hunc, et quærébat occídere Móysen: qui fúgiens de conspéctu ejus, morátus est in terra Mádian, et sedit juxta púteum.
+Éxodus Exo 2 2 16 Erant autem sacerdóti Mádian septem fíliæ, quæ venérunt ad hauriéndam aquam: et implétis canálibus adaquáre cupiébant greges patris sui.
+Éxodus Exo 2 2 17 Supervenére pastóres, et ejecérunt eas: surrexítque Móyses, et defénsis puéllis, adaquávit oves eárum.
+Éxodus Exo 2 2 18 Quæ cum revertíssent ad Ráguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velócius venístis sólito?
+Éxodus Exo 2 2 19 Respondérunt: Vir ægýptius liberávit nos de manu pastórum: ínsuper et hausit aquam nobíscum, potúmque dedit óvibus.
+Éxodus Exo 2 2 20 At ille: Ubi est? inquit: quare dimisístis hóminem? vocáte eum ut cómedat panem.
+Éxodus Exo 2 2 21 Jurávit ergo Móyses quod habitáret cum eo. Accepétque Séphoram fíliam ejus uxórem: b
+Éxodus Exo 2 2 22 quæ péperit ei fílium, quem vocávit Gersam, dicens: Ádvena fui in terra aliéna. Álterum vero péperit, quem vocávit Eliézer, dicens: Deus enim patris mei adjútor meus erípuit me de manu Pharaónis.
+Éxodus Exo 2 2 23 Post multum vero témpore mórtuus est rex Ægýpti: et ingemiscéntes fílii Israël, propter ópera vociferáti sunt: ascendítque clamor eórum ad Deum ab opéribus. b
+Éxodus Exo 2 2 24 Et audívit gémitum eórum, ac recordátus est fœ́deris quod pépigit cum Ábraham, Ísaac et Jacob.
+Éxodus Exo 2 2 25 Et respéxit Dóminus fílios Israël et cognóvit eos.
+Éxodus Exo 2 3 1 Móyses autem pascébat oves Jethro sóceri sui sacerdótis Mádian: cumque minásset gregem ad interióra desérti, venit ad montem Dei Horeb.
+Éxodus Exo 2 3 2 Apparuítque ei Dóminus in flamma ignis de médio rubi: et vidébat quod rubus ardéret, et non comburerétur.
+Éxodus Exo 2 3 3 Dixit ergo Móyses: Vadam, et vidébo visiónem hanc magnam, quare non comburátur rubus.
+Éxodus Exo 2 3 4 Cernens autem Dóminus quod pérgeret ad vidéndum, vocávit eum de médio rubi, et ait: Móyses, Móyses. Qui respóndit: Adsum.
+Éxodus Exo 2 3 5 At ille: Ne apprópies, inquit, huc: solve calceaméntum de pédibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.
+Éxodus Exo 2 3 6 Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Ábraham, Deus Ísaac et Deus Jacob. Abscóndit Móyses fáciem suam: non enim audébat aspícere contra Deum. b
+Éxodus Exo 2 3 7 Cui ait Dóminus: Vidi afflictiónem pópuli mei in Ægýpto, et clamórem ejus audívi propter durítiam eórum qui præsunt opéribus:
+Éxodus Exo 2 3 8 et sciens dolórem ejus, descéndi ut líberem eum de mánibus Ægyptiórum, et edúcam de terra illa in terram bonam, et spatiósam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananǽi et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi.
+Éxodus Exo 2 3 9 Clamor ergo filiórum Israël venit ad me: vidíque afflictiónem eórum, qua ab Ægýptiis opprimúntur.
+Éxodus Exo 2 3 10 Sed veni, et mittam te ad Pharaónem, ut edúcas pópulum meum, fílios Israël, de Ægýpto.
+Éxodus Exo 2 3 11 Dixítque Móyses ad Deum: Quis sum ego ut vadam ad Pharaónem, et edúcam fílios Israël de Ægýpto? b
+Éxodus Exo 2 3 12 Qui dixit ei: Ego ero tecum: et hoc habébis signum, quod míserim te: cum edúxeris pópulum meum de Ægýpto, immolábis Deo super montem istum.
+Éxodus Exo 2 3 13 Ait Móyses ad Deum: Ecce ego vadam ad fílios Israël, et dicam eis: Deus patrum vestrórum misit me ad vos. Si díxerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?
+Éxodus Exo 2 3 14 Dixit Deus ad Móysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices fíliis Israël: Qui est, misit me ad vos.
+Éxodus Exo 2 3 15 Dixítque íterum Deus ad Móysen: Hæc dices fíliis Israël: Dóminus Deus patrum vestrórum, Deus Ábraham, Deus Ísaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in ætérnum, et hoc memoriále meum in generatiónem et generatiónem.
+Éxodus Exo 2 3 16 Vade, et cóngrega senióres Israël, et dices ad eos: Dóminus Deus patrum vestrórum appáruit mihi, Deus Ábraham, Deus Ísaac et Deus Jacob, dicens: Vísitans visitávi vos: et vidi ómnia quæ accidérunt vobis in Ægýpto. b
+Éxodus Exo 2 3 17 Et dixi ut edúcam vos de afflictióne Ægýpti in terram Chananǽi, et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi, ad terram fluéntem lacte et melle.
+Éxodus Exo 2 3 18 Et áudient vocem tuam: ingredierísque tu, et senióres Israël, ad regem Ægýpti, et dices ad eum: Dóminus Deus Hebræórum vocávit nos: íbimus viam trium diérum in solitúdinem, ut immolémus Dómino Deo nostro.
+Éxodus Exo 2 3 19 Sed ego scio quod non dimíttet vos rex Ægýpti ut eátis nisi per manum válidam.
+Éxodus Exo 2 3 20 Exténdam enim manum meam, et percútiam Ægýptum in cunctis mirabílibus meis, quæ factúrus sum in médio eórum: post hæc dimíttet vos.
+Éxodus Exo 2 3 21 Dabóque grátiam pópulo huic coram Ægýptiis: et cum egrediémini, non exíbitis vácui:
+Éxodus Exo 2 3 22 sed postulábit múlier a vicína sua et ab hóspita sua, vasa argéntea et áurea, ac vestes: ponetísque eas super fílios et fílias vestras, et spoliábitis Ægýptum.
+Éxodus Exo 2 4 1 Respóndens Móyses ait: Non credent mihi, neque áudient vocem meam, sed dicent: Non appáruit tibi Dóminus.
+Éxodus Exo 2 4 2 Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respóndit: Virga.
+Éxodus Exo 2 4 3 Dixítque Dóminus: Prójice eam in terram. Projécit, et versa est in cólubrum, ita ut fúgeret Móyses.
+Éxodus Exo 2 4 4 Dixítque Dóminus: Exténde manum tuam, et apprehénde caudam ejus. Exténdit, et ténuit, versáque est in virgam.
+Éxodus Exo 2 4 5 Ut credant, inquit, quod apparúerit tibi Dóminus Deus patrum suórum, Deus Ábraham, Deus Ísaac et Deus Jacob.
+Éxodus Exo 2 4 6 Dixítque Dóminus rursum: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misísset in sinum, prótulit leprósam instar nivis.
+Éxodus Exo 2 4 7 Rétrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retráxit, et prótulit íterum, et erat símilis carni réliquæ.
+Éxodus Exo 2 4 8 Si non credíderint, inquit, tibi, neque audíerint sermónem signi prióris, credent verbo signi sequéntis.
+Éxodus Exo 2 4 9 Quod si nec duóbus quidem his signis credíderint, neque audíerint vocem tuam: sume aquam flúminis, et effúnde eam super áridam, et quidquid háuseris de flúvio, vertétur in sánguinem.
+Éxodus Exo 2 4 10 Ait Móyses: Óbsecro, Dómine, non sum éloquens ab heri et nudiustértius: et ex quo locútus es ad servum tuum, impeditióris et tardióris linguæ sum. b
+Éxodus Exo 2 4 11 Dixit Dóminus ad eum: Quis fecit os hóminis? aut quis fabricátus est mutum et surdum, vidéntem et cæcum? nonne ego?
+Éxodus Exo 2 4 12 Perge, ígitur, et ego ero in ore tuo: docebóque te quid loquáris.
+Éxodus Exo 2 4 13 At ille: Óbsecro, inquit, Dómine, mitte quem missúrus es.
+Éxodus Exo 2 4 14 Irátus Dóminus in Móysen, ait: Áaron frater tuus Levítes, scio quod éloquens sit: ecce ipse egréditur in occúrsum tuum, vidénsque te lætábitur corde.
+Éxodus Exo 2 4 15 Lóquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus: et ego ero in ore tuo, et in ore illíus, et osténdam vobis quid ágere debeátis.
+Éxodus Exo 2 4 16 Ipse loquétur pro te ad pópulum, et erit os tuum: tu autem eris ei in his quæ ad Deum pértinent.
+Éxodus Exo 2 4 17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua factúrus es signa.
+Éxodus Exo 2 4 18 Ábiit Móyses, et revérsus est ad Jethro sócerum suum, dixítque ei: Vadam et revértar ad fratres meos in Ægýptum, ut vídeam si adhuc vivant. Cui ait Jethro: Vade in pace. b
+Éxodus Exo 2 4 19 Dixit ergo Dóminus ad Móysen in Mádian: Vade, et revértere in Ægýptum, mórtui sunt enim omnes qui quærébant ánimam tuam.
+Éxodus Exo 2 4 20 Tulit ergo Móyses uxórem suam, et fílios suos, et impósuit eos super ásinum: reversúsque est in Ægýptum, portans virgam Dei in manu sua.
+Éxodus Exo 2 4 21 Dixítque ei Dóminus reverténti in Ægýptum: Vide ut ómnia osténta quæ pósui in manu tua, fácias coram Pharaóne: ego indurábo cor ejus, et non dimíttet pópulum.
+Éxodus Exo 2 4 22 Dicésque ad eum: Hæc dicit Dóminus: Fílius meus primogénitus Israël.
+Éxodus Exo 2 4 23 Dixi tibi: Dimítte fílium meum ut sérviat mihi; et noluísti dimíttere eum: ecce ego interfíciam fílium tuum primogénitum.
+Éxodus Exo 2 4 24 Cumque esset in itínere, in diversório occúrrit ei Dóminus, et volébat occídere eum. b
+Éxodus Exo 2 4 25 Tulit idcírco Séphora acutíssimam petram, et circumcídit præpútium fílii sui, tetigítque pedes ejus, et ait: Sponsus sánguinum tu mihi es.
+Éxodus Exo 2 4 26 Et dimísit eum postquam díxerat: Sponsus sánguinum ob circumcisiónem.
+Éxodus Exo 2 4 27 Dixit autem Dóminus ad Áaron: Vade in occúrsum Móysi in desértum. Qui perréxit óbviam ei in montem Dei, et osculátus est eum. b
+Éxodus Exo 2 4 28 Narravítque Móyses Áaron ómnia verba Dómini quibus míserat eum, et signa quæ mandáverat.
+Éxodus Exo 2 4 29 Venerúntque simul, et congregavérunt cunctos senióres filiórum Israël.
+Éxodus Exo 2 4 30 Locutúsque est Áaron ómnia verba quæ díxerat Dóminus ad Móysen: et fecit signa coram pópulo,
+Éxodus Exo 2 4 31 et crédidit pópulus. Audierúntque quod visitásset Dóminus fílios Israël, et respexísset afflictiónem illórum: et proni adoravérunt.
+Éxodus Exo 2 5 1 Post hæc ingréssi sunt Móyses et Áaron, et dixérunt Pharaóni: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi in desérto.
+Éxodus Exo 2 5 2 At ille respóndit: Quis est Dóminus, ut áudiam vocem ejus, et dimíttam Israël? néscio Dóminum, et Israël non dimíttam.
+Éxodus Exo 2 5 3 Dixerúntque: Deus Hebræórum vocávit nos, ut eámus viam trium diérum in solitúdinem, et sacrificémus Dómino Deo nostro: ne forte áccidat nobis pestis aut gládius.
+Éxodus Exo 2 5 4 Ait ad eos rex Ægýpti: Quare Móyses et Áaron sollicitátis pópulum ab opéribus suis? ite ad ónera vestra.
+Éxodus Exo 2 5 5 Dixítque Phárao: Multus est pópulus terræ: vidétis quod turba succréverit: quanto magis si dedéritis eis réquiem ab opéribus? b
+Éxodus Exo 2 5 6 Præcépit ergo in die illo præféctis óperum et exactóribus pópuli, dicens:
+Éxodus Exo 2 5 7 Nequáquam ultra dábitis páleas pópulo ad conficiéndos láteres, sicut prius: sed ipsi vadant, et cólligant stípulas.
+Éxodus Exo 2 5 8 Et mensúram láterum, quam prius faciébant, imponétis super eos, nec minuétis quidquam: vacant enim, et idcírco vociferántur, dicéntes: Eámus, et sacrificémus Deo nostro.
+Éxodus Exo 2 5 9 Opprimántur opéribus, et éxpleant ea: ut non acquiéscant verbis mendácibus.
+Éxodus Exo 2 5 10 Ígitur egréssi præfécti óperum et exactóres ad pópulum, dixérunt: Sic dicit Phárao: Non do vobis páleas: b
+Éxodus Exo 2 5 11 ite, et collígite sícubi inveníre potéritis, nec minuétur quidquam de ópere vestro.
+Éxodus Exo 2 5 12 Dispersúsque est pópulus per omnem terram Ægýpti ad colligéndas páleas.
+Éxodus Exo 2 5 13 Præfécti quoque óperum instábant, dicéntes: Compléte opus vestrum quotídie, ut prius fácere solebátis quando dabántur vobis páleæ.
+Éxodus Exo 2 5 14 Flagellatíque sunt qui prǽerant opéribus filiórum Israël, ab exactóribus Pharaónis, dicéntibus: Quare non implétis mensúram láterum sicut prius, nec heri, nec hódie?
+Éxodus Exo 2 5 15 Venerúntque præpósiti filiórum Israël, et vociferáti sunt ad Pharaónem dicéntes: Cur ita agis contra servos tuos?
+Éxodus Exo 2 5 16 páleæ non dantur nobis, et láteres simíliter imperántur: en fámuli tui flagéllis cǽdimur, et injúste ágitur contra pópulum tuum.
+Éxodus Exo 2 5 17 Qui ait: Vacátis ótio, et idcírco dícitis: Eámus, et sacrificémus Dómino.
+Éxodus Exo 2 5 18 Ite ergo, et operámini: páleæ non dabúntur vobis, et reddétis consuétum númerum láterum.
+Éxodus Exo 2 5 19 Videbántque se præpósiti filiórum Israël in malo, eo quod dicerétur eis: Non minuétur quidquam de latéribus per síngulos dies. b
+Éxodus Exo 2 5 20 Occurrerúntque Móysi et Áaron, qui stabant ex advérso, egrediéntibus a Pharaóne:
+Éxodus Exo 2 5 21 et dixérunt ad eos: Vídeat Dóminus et júdicet, quóniam fœtére fecístis odórem nostrum coram Pharaóne et servis ejus, et præbuístis ei gládium, ut occíderet nos.
+Éxodus Exo 2 5 22 Reversúsque est Móyses ad Dóminum, et ait: Dómine, cur afflixísti pópulum istum? quare misísti me?
+Éxodus Exo 2 5 23 ex eo enim quo ingréssus sum ad Pharaónem ut lóquerer in nómine tuo, afflíxit pópulum tuum: et non liberásti eos.
+Éxodus Exo 2 6 1 Dixítque Dóminus ad Móysen: Nunc vidébis quæ factúrus sim Pharaóni: per manum enim fortem dimíttet eos, et in manu robústa ejíciet illos de terra sua.
+Éxodus Exo 2 6 2 Locutúsque est Dóminus ad Móysen dicens: Ego Dóminus b
+Éxodus Exo 2 6 3 qui appárui Ábraham, Ísaac et Jacob in Deo omnipoténte: et nomen meum Adonái non indicávi eis.
+Éxodus Exo 2 6 4 Pepigíque fœdus cum eis, ut darem eis terram Chánaan, terram peregrinatiónis eórum, in qua fuérunt ádvenæ.
+Éxodus Exo 2 6 5 Ego audívi gémitum filiórum Israël, quo Ægýptii oppressérunt eos: et recordátus sum pacti mei.
+Éxodus Exo 2 6 6 Ídeo dic fíliis Israël: Ego Dóminus qui edúcam vos de ergástulo Ægyptiórum, et éruam de servitúte, ac rédimam in bráchio excélso et judíciis magnis.
+Éxodus Exo 2 6 7 Et assúmam vos mihi in pópulum, et ero vester Deus: et sciétis quod ego sum Dóminus Deus vester qui edúxerim vos de ergástulo Ægyptiórum,
+Éxodus Exo 2 6 8 et indúxerim in terram, super quam levávi manum meam ut darem eam Ábraham, Ísaac et Jacob: dabóque illam vobis possidéndam. Ego Dóminus.
+Éxodus Exo 2 6 9 Narrávit ergo Móyses ómnia fíliis Israël: qui non acquievérunt ei propter angústiam spíritus, et opus duríssimum.
+Éxodus Exo 2 6 10 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Éxodus Exo 2 6 11 Ingrédere, et lóquere ad Pharaónem regem Ægýpti, ut dimíttat fílios Israël de terra sua.
+Éxodus Exo 2 6 12 Respóndit Móyses coram Dómino: Ecce fílii Israël non áudiunt me: et quómodo áudiet Phárao, præsértim cum incircumcísus sim lábiis?
+Éxodus Exo 2 6 13 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, et dedit mandátum ad fílios Israël, et ad Pharaónem regem Ægýpti ut edúcerent fílios Israël de terra Ægýpti. b
+Éxodus Exo 2 6 14 Isti sunt príncipes domórum per famílias suas. Fílii Ruben primogéniti Israélis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi:
+Éxodus Exo 2 6 15 hæ cognatiónes Ruben. Fílii Símeon: Jámuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul fílius Chananítidis: hæ progénies Símeon.
+Éxodus Exo 2 6 16 Et hæc nómina filiórum Levi per cognatiónes suas: Gerson, et Caath, et Merári. Anni autem vitæ Levi fuérunt centum trigínta septem.
+Éxodus Exo 2 6 17 Fílii Gerson: Lobni et Sémei, per cognatiónes suas.
+Éxodus Exo 2 6 18 Fílii Caath: Amram, et Ísaar, et Hebron, et Óziel; anni quoque vitæ Caath, centum trigínta tres.
+Éxodus Exo 2 6 19 Fílii Merári: Móholi et Musi: hæ cognatiónes Levi per famílias suas.
+Éxodus Exo 2 6 20 Accépit autem Amram uxórem Jóchabed patruélem suam: quæ péperit ei Áaron et Móysen. Fuerúntque anni vitæ Amram, centum trigínta septem. b
+Éxodus Exo 2 6 21 Fílii quoque Ísaar: Core, et Nepheg, et Zechri.
+Éxodus Exo 2 6 22 Fílii quoque Óziel: Mísaël, et Elísaphan, et Sethri.
+Éxodus Exo 2 6 23 Accépit autem Áaron uxórem Elísabeth fíliam Amínadab, sorórem Naháson, quæ péperit ei Nadab, et Ábiu, et Eleázar, et Íthamar.
+Éxodus Exo 2 6 24 Fílii quoque Core: Aser, et Élcana, et Abíasaph: hæ sunt cognatiónes Coritárum.
+Éxodus Exo 2 6 25 At vero Eleázar fílius Áaron accépit uxórem de filiábus Phútiel: quæ péperit ei Phínees. Hi sunt príncipes familiárum Leviticárum per cognatiónes suas.
+Éxodus Exo 2 6 26 Iste est Áaron et Móyses, quibus præcépit Dóminus ut edúcerent fílios Israël de terra Ægýpti per turmas suas. b
+Éxodus Exo 2 6 27 Hi sunt, qui loquúntur ad Pharaónem regem Ægýpti, ut edúcant fílios Israël de Ægýpto: iste est Móyses et Áaron,
+Éxodus Exo 2 6 28 in die qua locútus est Dóminus ad Móysen, in terra Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 6 29 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Ego Dóminus: lóquere ad Pharaónem regem Ægýpti, ómnia quæ ego loquor tibi.
+Éxodus Exo 2 6 30 Et ait Móyses coram Dómino: En incircumcísus lábiis sum, quómodo áudiet me Phárao?
+Éxodus Exo 2 7 1 Dixítque Dóminus ad Móysen: Ecce constítui te Deum Pharaónis: et Áaron frater tuus erit prophéta tuus.
+Éxodus Exo 2 7 2 Tu loquéris ei ómnia quæ mando tibi: et ille loquétur ad Pharaónem, ut dimíttat fílios Israël de terra sua.
+Éxodus Exo 2 7 3 Sed ego indurábo cor ejus, et multiplicábo signa et osténta mea in terra Ægýpti,
+Éxodus Exo 2 7 4 et non áudiet vos: immittámque manum meam super Ægýptum, et edúcam exércitum et pópulum meum fílios Israël de terra Ægýpti per judícia máxima.
+Éxodus Exo 2 7 5 Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus qui exténderim manum meam super Ægýptum, et edúxerim fílios Israël de médio eórum.
+Éxodus Exo 2 7 6 Fecit ítaque Móyses et Áaron sicut præcéperat Dóminus: ita egérunt.
+Éxodus Exo 2 7 7 Erat autem Móyses octogínta annórum, et Áaron octogínta trium, quando locúti sunt ad Pharaónem.
+Éxodus Exo 2 7 8 Dixítque Dóminus ad Móysen et Áaron: b
+Éxodus Exo 2 7 9 Cum díxerit vobis Phárao, Osténdite signa: dices ad Áaron: Tolle virgam tuam, et prójice eam coram Pharaóne, ac vertétur in cólubrum.
+Éxodus Exo 2 7 10 Ingréssi ítaque Móyses et Áaron ad Pharaónem, fecérunt sicut præcéperat Dóminus: tulítque Áaron virgam coram Pharaóne et servis ejus, quæ versa est in cólubrum.
+Éxodus Exo 2 7 11 Vocávit autem Phárao sapiéntes et maléficos: et fecérunt étiam ipsi per incantatiónes ægyptíacas et arcána quædam simíliter.
+Éxodus Exo 2 7 12 Projecerúntque sínguli virgas suas, quæ versæ sunt in dracónes: sed devorávit virga Áaron virgas eórum.
+Éxodus Exo 2 7 13 Induratúmque est cor Pharaónis, et non audívit eos, sicut præcéperat Dóminus.
+Éxodus Exo 2 7 14 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ingravátum est cor Pharaónis: non vult dimíttere pópulum. b
+Éxodus Exo 2 7 15 Vade ad eum mane, ecce egrediétur ad aquas: et stabis in occúrsum ejus super ripam flúminis: et virgam quæ convérsa est in dracónem, tolles in manu tua.
+Éxodus Exo 2 7 16 Dicésque ad eum: Dóminus Deus Hebræórum misit me ad te, dicens: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi in desérto: et usque ad præsens audíre noluísti.
+Éxodus Exo 2 7 17 Hæc ígitur dicit Dóminus: In hoc scies quod sim Dóminus: ecce percútiam virga, quæ in manu mea est, aquam flúminis, et vertétur in sánguinem.
+Éxodus Exo 2 7 18 Pisces quoque, qui sunt in flúvio, moriéntur, et computréscent aquæ, et affligéntur Ægýptii bibéntes aquam flúminis.
+Éxodus Exo 2 7 19 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Dic ad Áaron: Tolle virgam tuam, et exténde manum tuam super aquas Ægýpti, et super flúvios eórum, et rivos ac palúdes, et omnes lacus aquárum, ut vertántur in sánguinem: et sit cruor in omni terra Ægýpti, tam in lígneis vasis quam in sáxeis.
+Éxodus Exo 2 7 20 Fecerúntque Móyses et Áaron sicut præcéperat Dóminus: et élevans virgam percússit aquam flúminis coram Pharaóne et servis ejus: quæ versa est in sánguinem.
+Éxodus Exo 2 7 21 Et pisces, qui erant in flúmine, mórtui sunt: computruítque flúvius, et non póterant Ægýptii bíbere aquam flúminis, et fuit sanguis in tota terra Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 7 22 Fecerúntque simíliter maléfici Ægyptiórum incantatiónibus suis: et indurátum est cor Pharaónis, nec audívit eos, sicut præcéperat Dóminus.
+Éxodus Exo 2 7 23 Avertítque se, et ingréssus est domum suam, nec appósuit cor étiam hac vice.
+Éxodus Exo 2 7 24 Fodérunt autem omnes Ægýptii per circúitum flúminis aquam ut bíberent: non enim póterant bíbere de aqua flúminis.
+Éxodus Exo 2 7 25 Impletíque sunt septem dies, postquam percússit Dóminus flúvium.
+Éxodus Exo 2 8 1 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Ingrédere ad Pharaónem, et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus: Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi:
+Éxodus Exo 2 8 2 sin autem nolúeris dimíttere, ecce ego percútiam omnes términos tuos ranis,
+Éxodus Exo 2 8 3 et ebúlliet flúvius ranas: quæ ascéndent, et ingrediéntur domum tuam, et cubículum léctuli tui, et super stratum tuum, et in domos servórum tuórum, et in pópulum tuum, et in furnos tuos, et in relíquias cibórum tuórum:
+Éxodus Exo 2 8 4 et ad te, et ad pópulum tuum, et ad omnes servos tuos intrábunt ranæ.
+Éxodus Exo 2 8 5 Dixítque Dóminus ad Móysen: Dic ad Áaron: Exténde manum tuam super flúvios ac super rivos et palúdes, et educ ranas super terram Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 8 6 Et exténdit Áaron manum super aquas Ægýpti, et ascendérunt ranæ, operuerúntque terram Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 8 7 Fecérunt autem et maléfici per incantatiónes suas simíliter, eduxerúntque ranas super terram Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 8 8 Vocávit autem Phárao Móysen et Áaron, et dixit eis: Oráte Dóminum ut áuferat ranas a me et a pópulo meo, et dimíttam pópulum ut sacríficet Dómino. b
+Éxodus Exo 2 8 9 Dixítque Móyses ad Pharaónem: Constítue mihi quando déprecer pro te, et pro servis tuis, et pro pópulo tuo, ut abigántur ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a pópulo tuo: et tantum in flúmine remáneant.
+Éxodus Exo 2 8 10 Qui respóndit: Cras. At ille: Juxta, inquit, verbum tuum fáciam: ut scias quóniam non est sicut Dóminus Deus noster.
+Éxodus Exo 2 8 11 Et recédent ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a pópulo tuo: et tantum in flúmine remanébunt.
+Éxodus Exo 2 8 12 Egressíque sunt Móyses et Áaron a Pharaóne: et clamávit Móyses ad Dóminum pro sponsióne ranárum quam condíxerat Pharaóni.
+Éxodus Exo 2 8 13 Fecítque Dóminus juxta verbum Móysi: et mórtuæ sunt ranæ de dómibus, et de villis, et de agris.
+Éxodus Exo 2 8 14 Congregaverúntque eas in imménsos ággeres, et compútruit terra.
+Éxodus Exo 2 8 15 Videns autem Phárao quod data esset réquies, ingravávit cor suum, et non audívit eos, sicut præcéperat Dóminus. b
+Éxodus Exo 2 8 16 Dixítque Dóminus ad Móysen: Lóquere ad Áaron: Exténde virgam tuam, et pércute púlverem terræ: et sint scíniphes in univérsa terra Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 8 17 Fecerúntque ita. Et exténdit Áaron manum, virgam tenens: percussítque púlverem terræ, et facti sunt scíniphes in homínibus, et in juméntis: omnis pulvis terræ versus est in scíniphes per totam terram Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 8 18 Fecerúntque simíliter maléfici incantatiónibus suis, ut edúcerent scíniphes, et non potuérunt: erántque scíniphes tam in homínibus quam in juméntis.
+Éxodus Exo 2 8 19 Et dixérunt maléfici ad Pharaónem: Dígitus Dei est hic; induratúmque est cor Pharaónis, et non audívit eos sicut præcéperat Dóminus.
+Éxodus Exo 2 8 20 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Consúrge dilúculo, et sta coram Pharaóne: egrediétur enim ad aquas: et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi. b
+Éxodus Exo 2 8 21 Quod si non dimíseris eum, ecce ego immíttam in te, et in servos tuos, et in pópulum tuum, et in domos tuas, omne genus muscárum: et implebúntur domus Ægyptiórum muscis divérsi géneris, et univérsa terra in qua fúerint.
+Éxodus Exo 2 8 22 Faciámque mirábilem in die illa terram Gessen, in qua pópulus meus est, ut non sint ibi muscæ: et scias quóniam ego Dóminus in médio terræ.
+Éxodus Exo 2 8 23 Ponámque divisiónem inter pópulum meum et pópulum tuum: cras erit signum istud.
+Éxodus Exo 2 8 24 Fecítque Dóminus ita. Et venit musca gravíssima in domos Pharaónis et servórum ejus, et in omnem terram Ægýpti: corruptáque est terra ab hujuscémodi muscis.
+Éxodus Exo 2 8 25 Vocavítque Phárao Móysen et Áaron, et ait eis: Ite et sacrificáte Deo vestro in terra hac. b
+Éxodus Exo 2 8 26 Et ait Móyses: Non potest ita fíeri: abominatiónes enim Ægyptiórum immolábimus Dómino Deo nostro: quod si mactavérimus ea quæ colunt Ægýptii coram eis, lapídibus nos óbruent.
+Éxodus Exo 2 8 27 Viam trium diérum pergémus in solitúdinem: et sacrificábimus Dómino Deo nostro, sicut præcépit nobis.
+Éxodus Exo 2 8 28 Dixítque Phárao: Ego dimíttam vos ut sacrificétis Dómino Deo vestro in desérto: verúmtamen lóngius ne abeátis, rogáte pro me.
+Éxodus Exo 2 8 29 At ait Móyses: Egréssus a te, orábo Dóminum: et recédet musca a Pharaóne, et a servis suis, et a pópulo ejus cras: verúmtamen noli ultra fállere, ut non dimíttas pópulum sacrificáre Dómino.
+Éxodus Exo 2 8 30 Egressúsque Móyses a Pharaóne, orávit Dóminum.
+Éxodus Exo 2 8 31 Qui fecit juxta verbum illíus, et ábstulit muscas a Pharaóne, et a servis suis, et a pópulo ejus: non supérfuit ne una quidem.
+Éxodus Exo 2 8 32 Et ingravátum est cor Pharaónis, ita ut nec hac quidem vice dimítteret pópulum.
+Éxodus Exo 2 9 1 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ingrédere ad Pharaónem, et lóquere ad eum: Hæc dicit Dóminus Deus Hebræórum: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi.
+Éxodus Exo 2 9 2 Quod si adhuc rénuis, et rétines eos,
+Éxodus Exo 2 9 3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et ásinos, et camélos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
+Éxodus Exo 2 9 4 Et fáciet Dóminus mirábile inter possessiónes Israël et possessiónes Ægyptiórum, ut nihil omníno péreat ex eis quæ pértinent ad fílios Israël.
+Éxodus Exo 2 9 5 Constituítque Dóminus tempus, dicens: Cras fáciet Dóminus verbum istud in terra.
+Éxodus Exo 2 9 6 Fecit ergo Dóminus verbum hoc áltera die: mortuáque sunt ómnia animántia Ægyptiórum; de animálibus vero filiórum Israël, nihil omníno périit.
+Éxodus Exo 2 9 7 Et misit Phárao ad vidéndum: nec erat quidquam mórtuum de his quæ possidébat Israël. Ingravatúmque est cor Pharaónis, et non dimísit pópulum.
+Éxodus Exo 2 9 8 Et dixit Dóminus ad Móysen et Áaron: Tóllite plenas manus cíneris de camíno, et spargat illum Móyses in cælum coram Pharaóne. b
+Éxodus Exo 2 9 9 Sitque pulvis super omnem terram Ægýpti: erunt enim in homínibus et juméntis úlcera, et vesícæ turgéntes in univérsa terra Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 9 10 Tulerúntque cínerem de camíno, et stetérunt coram Pharaóne, et sparsit illum Móyses in cælum: factáque sunt úlcera vesicárum turgéntium in homínibus et juméntis:
+Éxodus Exo 2 9 11 nec póterant maléfici stare coram Móyse propter úlcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 9 12 Induravítque Dóminus cor Pharaónis, et non audívit eos, sicut locútus est Dóminus ad Móysen.
+Éxodus Exo 2 9 13 Dixítque Dóminus ad Móysen: Mane consúrge, et sta coram Pharaóne, et dices ad eum: Hæc dicit Dóminus Deus Hebræórum: Dimítte pópulum meum ut sacríficet mihi. b
+Éxodus Exo 2 9 14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super pópulum tuum: ut scias quod non sit símilis mei in omni terra.
+Éxodus Exo 2 9 15 Nunc enim exténdens manum percútiam te, et pópulum tuum peste, peribísque de terra.
+Éxodus Exo 2 9 16 Idcírco autem pósui te, ut osténdam in te fortitúdinem meam, et narrétur nomen meum in omni terra.
+Éxodus Exo 2 9 17 Adhuc rétines pópulum meum, et non vis dimíttere eum?
+Éxodus Exo 2 9 18 En pluam cras hac ipsa hora grándinem multam nimis, qualis non fuit in Ægýpto a die qua fundáta est, usque in præsens tempus.
+Éxodus Exo 2 9 19 Mitte ergo jam nunc, et cóngrega juménta tua, et ómnia quæ habes in agro: hómines enim, et juménta, et univérsa quæ invénta fúerint foris, nec congregáta de agris, ceciderítque super ea grando, moriéntur.
+Éxodus Exo 2 9 20 Qui tímuit verbum Dómini de servis Pharaónis, facit confúgere servos suos et juménta in domos:
+Éxodus Exo 2 9 21 qui autem negléxit sermónem Dómini, dimísit servos suos et juménta in agris.
+Éxodus Exo 2 9 22 Et dixit Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam in cælum, ut fiat grando in univérsa terra Ægýpti super hómines, et super juménta, et super omnem herbam agri in terra Ægýpti. b
+Éxodus Exo 2 9 23 Extendítque Móyses virgam in cælum, et Dóminus dedit tonítrua, et grándinem, ac discurréntia fúlgura super terram: pluítque Dóminus grándinem super terram Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 9 24 Et grando et ignis mista páriter ferebántur: tantǽque fuit magnitúdinis, quanta ante numquam appáruit in univérsa terra Ægýpti ex quo gens illa cóndita est.
+Éxodus Exo 2 9 25 Et percússit grando in omni terra Ægýpti cuncta quæ fuérunt in agris, ab hómine usque ad juméntum: cunctámque herbam agri percússit grando, et omne lignum regiónis confrégit.
+Éxodus Exo 2 9 26 Tantum in terra Gessen, ubi erant fílii Israël, grando non cécidit.
+Éxodus Exo 2 9 27 Misítque Phárao, et vocávit Móysen et Áaron, dicens ad eos: Peccávi étiam nunc: Dóminus justus; ego et pópulus meus, ímpii. b
+Éxodus Exo 2 9 28 Oráte Dóminum ut désinant tonítrua Dei, et grando: ut dimíttam vos, et nequáquam hic ultra maneátis.
+Éxodus Exo 2 9 29 Ait Móyses: Cum egréssus fúero de urbe, exténdam palmas meas ad Dóminum, et cessábunt tonítrua, et grando non erit, ut scias quia Dómini est terra:
+Éxodus Exo 2 9 30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeátis Dóminum Deum.
+Éxodus Exo 2 9 31 Linum ergo et hórdeum læsum est, eo quod hórdeum esset virens, et linum jam follículos germináret:
+Éxodus Exo 2 9 32 tríticum autem et far non sunt læsa, quia serótina erant.
+Éxodus Exo 2 9 33 Egressúsque Móyses a Pharaóne ex urbe, teténdit manus ad Dóminum: et cessavérunt tonítrua et grando, nec ultra stillávit plúvia super terram.
+Éxodus Exo 2 9 34 Videns autem Phárao quod cessásset plúvia, et grando, et tonítrua, auxit peccátum:
+Éxodus Exo 2 9 35 et ingravátum est cor ejus, et servórum illíus, et indurátum nimis: nec dimísit fílios Israël, sicut præcéperat Dóminus per manum Móysi.
+Éxodus Exo 2 10 1 Et dixit Dóminus ad Móysen: Ingrédere ad Pharaónem: ego enim indurávi cor ejus, et servórum illíus, ut fáciam signa mea hæc in eo:
+Éxodus Exo 2 10 2 et narres in áuribus fílii tui, et nepótum tuórum, quóties contríverim Ægýptios, et signa mea fécerim in eis: et sciátis quia ego Dóminus.
+Éxodus Exo 2 10 3 Introiérunt ergo Móyses et Áaron ad Pharaónem, et dixérunt ei: Hæc dicit Dóminus Deus Hebræórum: Úsquequo non vis súbjici mihi? dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi.
+Éxodus Exo 2 10 4 Sin autem resístis, et non vis dimíttere eum: ecce ego indúcam cras locústam in fines tuos:
+Éxodus Exo 2 10 5 quæ opériat superfíciem terræ, ne quidquam ejus appáreat, sed comedátur quod resíduum fúerit grándini: corródet enim ómnia ligna quæ gérminant in agris.
+Éxodus Exo 2 10 6 Et implébunt domos tuas, et servórum tuórum, et ómnium Ægyptiórum, quantam non vidérunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præséntem diem. Avertítque se, et egréssus est a Pharaóne.
+Éxodus Exo 2 10 7 Dixérunt autem servi Pharaónis ad eum: Úsquequo patiémur hoc scándalum? dimítte hómines, ut sacríficent Dómino Deo suo; nonne vides quod períerit Ægýptus? b
+Éxodus Exo 2 10 8 Revocaverúntque Móysen et Áaron ad Pharaónem: qui dixit eis: Ite, sacrificáte Dómino Deo vestro: quinam sunt qui itúri sunt?
+Éxodus Exo 2 10 9 Ait Móyses: Cum párvulis nostris, et senióribus pergémus, cum fíliis et filiábus, cum óvibus et arméntis: est enim solémnitas Dómini Dei nostri.
+Éxodus Exo 2 10 10 Et respóndit Phárao: Sic Dóminus sit vobíscum, quómodo ego dimíttam vos, et párvulos vestros, cui dúbium est quod péssime cogitétis?
+Éxodus Exo 2 10 11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificáte Dómino: hoc enim et ipsi petístis. Statímque ejécti sunt de conspéctu Pharaónis.
+Éxodus Exo 2 10 12 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam super terram Ægýpti ad locústam, ut ascéndat super eam, et dévoret omnem herbam quæ resídua fúerit grándini. b
+Éxodus Exo 2 10 13 Et exténdit Móyses virgam super terram Ægýpti: et Dóminus indúxit ventum uréntem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levávit locústas.
+Éxodus Exo 2 10 14 Quæ ascendérunt super univérsam terram Ægýpti: et sedérunt in cunctis fínibus Ægyptiórum innumerábiles, quales ante illud tempus non fúerant, nec póstea futúræ sunt.
+Éxodus Exo 2 10 15 Operuerúntque univérsam superfíciem terræ, vastántes ómnia. Devoráta est ígitur herba terræ, et quidquid pomórum in arbóribus fuit, quæ grando dimíserat: nihílque omníno virens relíctum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægýpto.
+Éxodus Exo 2 10 16 Quam ob rem festínus Phárao vocávit Móysen et Áaron, et dixit eis: Peccávi in Dóminum Deum vestrum, et in vos.
+Éxodus Exo 2 10 17 Sed nunc dimíttite peccátum mihi étiam hac vice, et rogáte Dóminum Deum vestrum, ut áuferat a me mortem istam.
+Éxodus Exo 2 10 18 Egressúsque Móyses de conspéctu Pharaónis, orávit Dóminum.
+Éxodus Exo 2 10 19 Qui flare fecit ventum ab occidénte vehementíssimum, et arréptam locústam projécit in mare Rubrum: non remánsit ne una quidem in cunctis fínibus Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 10 20 Et indurávit Dóminus cor Pharaónis, nec dimísit fílios Israël. b
+Éxodus Exo 2 10 21 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam in cælum: et sint ténebræ super terram Ægýpti tam densæ, ut palpári queant.
+Éxodus Exo 2 10 22 Extendítque Móyses manum in cælum: et factæ sunt ténebræ horríbiles in univérsa terra Ægýpti tribus diébus.
+Éxodus Exo 2 10 23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicúmque autem habitábant fílii Israël, lux erat.
+Éxodus Exo 2 10 24 Vocavítque Phárao Móysen et Áaron, et dixit eis: Ite, sacrificáte Dómino: oves tantum vestræ et arménta remáneant, párvuli vestri eant vobíscum.
+Éxodus Exo 2 10 25 Ait Móyses: Hóstias quoque et holocáusta dabis nobis, quæ offerámus Dómino Deo nostro.
+Éxodus Exo 2 10 26 Cuncti greges pergent nobíscum; non remanébit ex eis úngula: quæ necessária sunt in cultum Dómini Dei nostri: præsértim cum ignorémus quid débeat immolári, donec ad ipsum locum perveniámus.
+Éxodus Exo 2 10 27 Indurávit autem Dóminus cor Pharaónis, et nóluit dimíttere eos. b
+Éxodus Exo 2 10 28 Dixítque Phárao ad Móysen: Recéde a me, et cave ne ultra vídeas fáciem meam: quocúmque die apparúeris mihi, moriéris.
+Éxodus Exo 2 10 29 Respóndit Móyses: Ita fiet ut locútus es: non vidébo ultra fáciem tuam.
+Éxodus Exo 2 11 1 Et dixit Dóminus ad Móysen: Adhuc una plaga tangam Pharaónem et Ægýptum, et post hæc dimíttet vos, et exíre compéllet.
+Éxodus Exo 2 11 2 Dices ergo omni plebi ut póstulet vir ab amíco suo, et múlier a vicína sua, vasa argéntea et áurea.
+Éxodus Exo 2 11 3a Dabit autem Dóminus grátiam pópulo suo coram Ægýptiis.
+Éxodus Exo 2 11 3b Fuítque Móyses vir magnus valde in terra Ægýpti coram servis Pharaónis et omni pópulo.
+Éxodus Exo 2 11 4 Et ait: Hæc dicit Dóminus: Média nocte egrédiar in Ægýptum:
+Éxodus Exo 2 11 5 et moriétur omne primogénitum in terra Ægyptiórum, a primogénito Pharaónis, qui sedet in sólio ejus, usque ad primogénitum ancíllæ quæ est ad molam, et ómnia primogénita jumentórum.
+Éxodus Exo 2 11 6 Erítque clamor magnus in univérsa terra Ægýpti, qualis nec ante fuit, nec póstea futúrus est.
+Éxodus Exo 2 11 7 Apud omnes autem fílios Israël non mútiet canis ab hómine usque ad pecus: ut sciátis quanto miráculo dívidat Dóminus Ægýptios et Israël.
+Éxodus Exo 2 11 8 Descendéntque omnes servi tui isti ad me, et adorábunt me, dicéntes: Egrédere tu, et omnis pópulus qui subjéctus est tibi: post hæc egrediémur.
+Éxodus Exo 2 11 9 Et exívit a Pharaóne irátus nimis. Dixit autem Dóminus ad Móysen: Non áudiet vos Phárao ut multa signa fiant in terra Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 11 10 Móyses autem et Áaron fecérunt ómnia osténta, quæ scripta sunt, coram Pharaóne. Et indurávit Dóminus cor Pharaónis, nec dimísit fílios Israël de terra sua.
+Éxodus Exo 2 12 1 Dixit quoque Dóminus ad Móysen et Áaron in terra Ægýpti:
+Éxodus Exo 2 12 2 Mensis iste, vobis princípium ménsium: primus erit in ménsibus anni.
+Éxodus Exo 2 12 3 Loquímini ad univérsum cœtum filiórum Israël, et dícite eis: Décima die mensis hujus tollat unusquísque agnum per famílias et domos suas.
+Éxodus Exo 2 12 4 Sin autem minor est númerus ut suffícere possit ad vescéndum agnum, assúmet vicínum suum qui junctus est dómui suæ, juxta númerum animárum quæ suffícere possunt ad esum agni.
+Éxodus Exo 2 12 5 Erit autem agnus absque mácula, másculus, annículus: juxta quem ritum tollétis et hædum.
+Éxodus Exo 2 12 6 Et servábitis eum usque ad quartamdécimam diem mensis hujus: immolabítque eum univérsa multitúdo filiórum Israël ad vésperam.
+Éxodus Exo 2 12 7 Et sument de sánguine ejus, ac ponent super utrúmque postem, et in superlimináribus domórum, in quibus cómedent illum.
+Éxodus Exo 2 12 8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et ázymos panes cum lactúcis agréstibus.
+Éxodus Exo 2 12 9 Non comedétis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pédibus ejus et intestínis vorábitis.
+Éxodus Exo 2 12 10 Nec remanébit quidquam ex eo usque mane; si quid resíduum fúerit, igne comburétis.
+Éxodus Exo 2 12 11 Sic autem comedétis illum: renes vestros accingétis, et calceaménta habébitis in pédibus, tenéntes báculos in mánibus, et comedétis festinánter: est enim Phase (id est, tránsitus) Dómini.
+Éxodus Exo 2 12 12 Et transíbo per terram Ægýpti nocte illa, percutiámque omne primogénitum in terra Ægýpti ab hómine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægýpti fáciam judícia. Ego Dóminus.
+Éxodus Exo 2 12 13 Erit autem sanguis vobis in signum in ǽdibus in quibus éritis: et vidébo sánguinem, et transíbo vos: nec erit in vobis plaga dispérdens quando percússero terram Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 12 14 Habébitis autem hunc diem in monuméntum: et celebrábitis eam solémnem Dómino in generatiónibus vestris cultu sempitérno. b
+Éxodus Exo 2 12 15 Septem diébus ázyma comedétis: in die primo non erit ferméntum in dómibus vestris: quicúmque coméderit fermentátum, períbit ánima illa de Israël, a primo die usque ad diem séptimum.
+Éxodus Exo 2 12 16 Dies prima erit sancta atque solémnis, et dies séptima eádem festivitáte venerábilis: nihil óperis faciétis in eis, excéptis his, quæ ad vescéndum pértinent.
+Éxodus Exo 2 12 17 Et observábitis ázyma: in eádem enim ipsa die edúcam exércitum vestrum de terra Ægýpti, et custodiétis diem istum in generatiónes vestras ritu perpétuo.
+Éxodus Exo 2 12 18 Primo mense, quartadécima die mensis ad vésperam, comedétis ázyma usque ad diem vigésimam primam ejúsdem mensis ad vésperam.
+Éxodus Exo 2 12 19 Septem diébus ferméntum non inveniétur in dómibus vestris: qui coméderit fermentátum, períbit ánima ejus de cœtu Israël, tam de ádvenis quam de indígenis terræ.
+Éxodus Exo 2 12 20 Omne fermentátum non comedétis: in cunctis habitáculis vestris edétis ázyma.
+Éxodus Exo 2 12 21 Vocávit autem Móyses omnes senióres filiórum Israël, et dixit ad eos: Ite tolléntes ánimal per famílias vestras, et immoláte Phase. b
+Éxodus Exo 2 12 22 Fasciculúmque hyssópi tíngite in sánguine qui est in límine, et aspérgite ex eo superlimináre, et utrúmque postem: nullus vestrum egrediátur óstium domus suæ usque mane.
+Éxodus Exo 2 12 23 Transíbit enim Dóminus percútiens Ægýptios: cumque víderit sánguinem in superliminári, et in utróque poste, transcéndet óstium domus, et non sinet percussórem íngredi domos vestras et lǽdere.
+Éxodus Exo 2 12 24 Custódi verbum istud legítimum tibi et fíliis tuis usque in ætérnum.
+Éxodus Exo 2 12 25 Cumque introiéritis terram, quam Dóminus datúrus est vobis ut pollícitus est, observábitis cæremónias istas.
+Éxodus Exo 2 12 26 Et cum díxerint vobis fílii vestri: Quæ est ista relígio?
+Éxodus Exo 2 12 27 Dicétis eis: Víctima tránsitus Dómini est, quando transívit super domos filiórum Israël in Ægýpto, percútiens Ægýptios, et domos nostras líberans. Incurvatúsque pópulus adorávit.
+Éxodus Exo 2 12 28 Et egréssi fílii Israël fecérunt sicut præcéperat Dóminus Móysi et Áaron.
+Éxodus Exo 2 12 29 Factum est autem in noctis médio, percússit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito Pharaónis, qui in sólio ejus sedébat, usque ad primogénitum captívæ quæ erat in cárcere, et omne primogénitum jumentórum. b
+Éxodus Exo 2 12 30 Surrexítque Phárao nocte, et omnes servi ejus, cunctáque Ægýptus: et ortus est clamor magnus in Ægýpto: neque enim erat domus in qua non jacéret mórtuus.
+Éxodus Exo 2 12 31 Vocatísque Phárao Móyse et Áaron nocte, ait: Súrgite et egredímini a pópulo meo, vos et fílii Israël: ite, immoláte Dómino sicut dícitis.
+Éxodus Exo 2 12 32 Oves vestras et arménta assúmite ut petierátis, et abeúntes benedícite mihi.
+Éxodus Exo 2 12 33 Urgebántque Ægýptii pópulum de terra exíre velóciter, dicéntes: Omnes moriémur. b
+Éxodus Exo 2 12 34 Tulit ígitur pópulus conspérsam farínam ántequam fermentarétur: et ligans in pálliis, pósuit super húmeros suos.
+Éxodus Exo 2 12 35 Fecerúntque fílii Israël sicut præcéperat Móyses: et petiérunt ab Ægýptiis vasa argéntea et áurea, vestémque plúrimam.
+Éxodus Exo 2 12 36 Dóminus autem dedit grátiam pópulo coram Ægýptiis ut commodárent eis: et spoliavérunt Ægýptios.
+Éxodus Exo 2 12 37 Profectíque sunt fílii Israël de Ramésse in Socoth, sexcénta fere míllia péditum virórum, absque párvulis.
+Éxodus Exo 2 12 38 Sed et vulgus promíscuum innumerábile ascéndit cum eis, oves et arménta et animántia divérsi géneris multa nimis.
+Éxodus Exo 2 12 39 Coxerúntque farínam, quam dudum de Ægýpto conspérsam túlerant: et fecérunt subcinerícios panes ázymos: neque enim póterant fermentári, cogéntibus exíre Ægýptiis, et nullam fácere sinéntibus moram: nec pulménti quidquam occúrrerat præparáre.
+Éxodus Exo 2 12 40 Habitátio autem filiórum Israël qua mansérunt in Ægýpto, fuit quadringentórum trigínta annórum.
+Éxodus Exo 2 12 41 Quibus explétis, eádem die egréssus est omnis exércitus Dómini de terra Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 12 42 Nox ista est observábilis Dómini, quando edúxit eos de terra Ægýpti: hanc observáre debent omnes fílii Israël in generatiónibus suis. b
+Éxodus Exo 2 12 43 Dixítque Dóminus ad Móysen et Áaron: Hæc est relígio Phase: omnis alienígena non cómedet ex eo.
+Éxodus Exo 2 12 44 Omnis autem servus emptítius circumcidétur, et sic cómedet.
+Éxodus Exo 2 12 45 Ádvena et mercenárius non edent ex eo.
+Éxodus Exo 2 12 46 In una domo comedétur, nec efferétis de cárnibus ejus foras, nec os illíus confringétis.
+Éxodus Exo 2 12 47 Omnis cœtus filiórum Israël fáciet illud.
+Éxodus Exo 2 12 48 Quod si quis peregrinórum in vestram volúerit transíre colóniam, et fácere Phase Dómini, circumcidétur prius omne masculínum ejus, et tunc rite celebrábit: erítque sicut indígena terræ: si quis autem circumcísus non fúerit, non vescétur ex eo.
+Éxodus Exo 2 12 49 Éadem lex erit indígenæ et colóno qui peregrinátur apud vos.
+Éxodus Exo 2 12 50 Fecerúntque omnes fílii Israël sicut præcéperat Dóminus Móysi et Áaron. b
+Éxodus Exo 2 12 51 Et eádem die edúxit Dóminus fílios Israël de terra Ægýpti per turmas suas.
+Éxodus Exo 2 13 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Éxodus Exo 2 13 2 Sanctífica mihi omne primogénitum quod áperit vulvam in fíliis Israël, tam de homínibus quam de juméntis: mea sunt enim ómnia.
+Éxodus Exo 2 13 3 Et ait Móyses ad pópulum: Mementóte diéi hujus in qua egréssi estis de Ægýpto et de domo servitútis, quóniam in manu forti edúxit vos Dóminus de loco isto: ut non comedátis fermentátum panem. b
+Éxodus Exo 2 13 4 Hódie egredímini mense novárum frugum.
+Éxodus Exo 2 13 5 Cumque introdúxerit te Dóminus in terram Chananǽi, et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi, quam jurávit pátribus tuis ut daret tibi, terram fluéntem lacte et melle, celebrábis hunc morem sacrórum mense isto.
+Éxodus Exo 2 13 6 Septem diébus vescéris ázymis: et in die séptimo erit solémnitas Dómini.
+Éxodus Exo 2 13 7 Ázyma comedétis septem diébus: non apparébit apud te áliquid fermentátum, nec in cunctis fínibus tuis.
+Éxodus Exo 2 13 8 Narrabísque fílio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dóminus quando egréssus sum de Ægýpto.
+Éxodus Exo 2 13 9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi moniméntum ante óculos tuos: et ut lex Dómini semper sit in ore tuo, in manu enim forti edúxit te Dóminus de Ægýpto.
+Éxodus Exo 2 13 10 Custódies hujuscémodi cultum statúto témpore a diébus in dies.
+Éxodus Exo 2 13 11 Cumque introdúxerit te Dóminus in terram Chananǽi, sicut jurávit tibi et pátribus tuis, et déderit tibi eam: b
+Éxodus Exo 2 13 12 separábis omne quod áperit vulvam Dómino, et quod primitívum est in pecóribus tuis: quidquid habúeris masculíni sexus, consecrábis Dómino.
+Éxodus Exo 2 13 13 Primogénitum ásini mutábis ove: quod si non redémeris, interfícies. Omne autem primogénitum hóminis de fíliis tuis, prétio rédimes.
+Éxodus Exo 2 13 14 Cumque interrogáverit te fílius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondébis ei: In manu forti edúxit nos Dóminus de terra Ægýpti, de domo servitútis.
+Éxodus Exo 2 13 15 Nam cum indurátus esset Phárao, et nollet nos dimíttere, occídit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito hóminis usque ad primogénitum jumentórum: idcírco ímmolo Dómino omne quod áperit vulvam masculíni sexus, et ómnia primogénita filiórum meórum rédimo.
+Éxodus Exo 2 13 16 Erit ígitur quasi signum in manu tua, et quasi appénsum quid, ob recordatiónem, inter óculos tuos: eo quod in manu forti edúxit nos Dóminus de Ægýpto.
+Éxodus Exo 2 13 17 Ígitur cum emisísset Phárao pópulum, non eos duxit Deus per viam terræ Philísthiim quæ vicína est: réputans ne forte pœnitéret eum, si vidísset advérsum se bella consúrgere, et reverterétur in Ægýptum. b
+Éxodus Exo 2 13 18 Sed circumdúxit per viam desérti, quæ est juxta mare Rubrum: et armáti ascendérunt fílii Israël de terra Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 13 19 Tulit quoque Móyses ossa Joseph secum: eo quod adjurásset fílios Israël, dicens: Visitábit vos Deus; efférte ossa mea hinc vobíscum.
+Éxodus Exo 2 13 20 Profectíque de Socoth castrametáti sunt in Etham, in extrémis fínibus solitúdinis.
+Éxodus Exo 2 13 21 Dóminus autem præcedébat eos ad ostendéndam viam per diem in colúmna nubis, et per noctem in colúmna ignis: ut dux esset itíneris utróque témpore.
+Éxodus Exo 2 13 22 Numquam défuit colúmna nubis per diem, nec colúmna ignis per noctem, coram pópulo.
+Éxodus Exo 2 14 1 Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens:
+Éxodus Exo 2 14 2 Lóquere fíliis Israël: Revérsi castrameténtur e regióne Phiháhiroth, quæ est inter Mágdalum et mare contra Beélsephon: in conspéctu ejus castra ponétis super mare.
+Éxodus Exo 2 14 3 Dicturúsque est Phárao super fíliis Israël: Coarctáti sunt in terra; conclúsit eos desértum.
+Éxodus Exo 2 14 4a Et indurábo cor ejus, ac persequétur vos: et glorificábor in Pharaóne, et in omni exércitu ejus; sciéntque Ægýptii quia ego sum Dóminus.
+Éxodus Exo 2 14 4b Fecerúntque ita.
+Éxodus Exo 2 14 5 Et nuntiátum est regi Ægyptiórum quod fugísset pópulus: immutatúmque est cor Pharaónis et servórum ejus super pópulo, et dixérunt: Quid volúimus fácere ut dimitterémus Israël, ne servíret nobis?
+Éxodus Exo 2 14 6 Junxit ergo currum, et omnem pópulum suum assúmpsit secum.
+Éxodus Exo 2 14 7 Tulítque sexcéntos currus eléctos, et quidquid in Ægýpto cúrruum fuit: et duces totíus exércitus.
+Éxodus Exo 2 14 8 Induravítque Dóminus cor Pharaónis regis Ægýpti, et persecútus est fílios Israël: at illi egréssi sunt in manu excélsa.
+Éxodus Exo 2 14 9 Cumque persequeréntur Ægýptii vestígia præcedéntium, reperérunt eos in castris super mare: omnis equitátus et currus Pharaónis, et univérsus exércitus, erant in Phiháhiroth contra Beélsephon.
+Éxodus Exo 2 14 10 Cumque appropinquásset Phárao, levántes fílii Israël óculos, vidérunt Ægýptios post se, et timuérunt valde: clamaverúntque ad Dóminum,
+Éxodus Exo 2 14 11 et dixérunt ad Móysen: Fórsitan non erant sepúlchra in Ægýpto, ídeo tulísti nos ut morerémur in solitúdine: quid hoc fácere voluísti, ut edúceres nos ex Ægýpto?
+Éxodus Exo 2 14 12 nonne iste est sermo, quem loquebámur ad te in Ægýpto, dicéntes: Recéde a nobis, ut serviámus Ægýptiis? multo enim mélius erat servíre eis, quam mori in solitúdine.
+Éxodus Exo 2 14 13 Et ait Móyses ad pópulum: Nolíte timére: state, et vidéte magnália Dómini quæ factúrus est hódie: Ægýptios enim, quos nunc vidétis, nequáquam ultra vidébitis usque in sempitérnum.
+Éxodus Exo 2 14 14 Dóminus pugnábit pro vobis, et vos tacébitis.
+Éxodus Exo 2 14 15 Dixítque Dóminus ad Móysen: Quid clamas ad me? lóquere fíliis Israël ut proficiscántur. b
+Éxodus Exo 2 14 16 Tu autem éleva virgam tuam, et exténde manum tuam super mare, et dívide illud: ut gradiántur fílii Israël in médio mari per siccum.
+Éxodus Exo 2 14 17 Ego autem indurábo cor Ægyptiórum ut persequántur vos: et glorificábor in Pharaóne, et in omni exércitu ejus, et in cúrribus et in equítibus illíus.
+Éxodus Exo 2 14 18 Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus cum glorificátus fúero in Pharaóne, et in cúrribus atque in equítibus ejus.
+Éxodus Exo 2 14 19 Tollénsque se ángelus Dei, qui præcedébat castra Israël, ábiit post eos: et cum eo páriter colúmna nubis, prióra dimíttens, post tergum
+Éxodus Exo 2 14 20 stetit, inter castra Ægyptiórum et castra Israël: et erat nubes tenebrósa, et illúminans noctem, ita ut ad se ínvicem toto noctis témpore accédere non valérent.
+Éxodus Exo 2 14 21 Cumque extendísset Móyses manum super mare, ábstulit illud Dóminus flante vento veheménti et urénte tota nocte, et vertit in siccum: divisáque est aqua.
+Éxodus Exo 2 14 22 Et ingréssi sunt fílii Israël per médium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eórum et læva.
+Éxodus Exo 2 14 23 Persequentésque Ægýptii ingréssi sunt post eos, et omnis equitátus Pharaónis, currus ejus et équites per médium maris. b
+Éxodus Exo 2 14 24 Jamque advénerat vigília matutína, et ecce respíciens Dóminus super castra Ægyptiórum per colúmnam ignis et nubis, interfécit exércitum eórum,
+Éxodus Exo 2 14 25 et subvértit rotas cúrruum, ferebantúrque in profúndum. Dixérunt ergo Ægýptii: Fugiámus Israélem: Dóminus enim pugnat pro eis contra nos.
+Éxodus Exo 2 14 26 Et ait Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam super mare, ut revertántur aquæ ad Ægýptios super currus et équites eórum.
+Éxodus Exo 2 14 27 Cumque extendísset Móyses manum contra mare, revérsum est primo dilúculo ad priórem locum: fugientibúsque Ægýptiis occurrérunt aquæ, et invólvit eos Dóminus in médiis flúctibus.
+Éxodus Exo 2 14 28 Reversǽque sunt aquæ, et operuérunt currus et équites cuncti exércitus Pharaónis, qui sequéntes ingréssi fúerant mare: nec unus quidem supérfuit ex eis.
+Éxodus Exo 2 14 29 Fílii autem Israël perrexérunt per médium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinístris:
+Éxodus Exo 2 14 30 liberavítque Dóminus in die illa Israël de manu Ægyptiórum.
+Éxodus Exo 2 14 31 Et vidérunt Ægýptios mórtuos super littus maris, et manum magnam quam exercúerat Dóminus contra eos: timuítque pópulus Dóminum, et credidérunt Dómino, et Móysi servo ejus. b
+Éxodus Exo 2 15 1 Tunc cécinit Móyses et fílii Israël carmen hoc Dómino, et dixérunt: Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, equum et ascensórem dejécit in mare.
+Éxodus Exo 2 15 2 Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem: iste Deus meus, et glorificábo eum: Deus patris mei, et exaltábo eum.
+Éxodus Exo 2 15 3 Dóminus quasi vir pugnátor, Omnípotens nomen ejus,
+Éxodus Exo 2 15 4 currus Pharaónis et exércitum ejus projécit in mare: elécti príncipes ejus submérsi sunt in mari Rubro.
+Éxodus Exo 2 15 5 Abýssi operuérunt eos; descendérunt in profúndum quasi lapis.
+Éxodus Exo 2 15 6 Déxtera tua, Dómine, magnificáta est in fortitúdine: déxtera tua, Dómine, percússit inimícum.
+Éxodus Exo 2 15 7 Et in multitúdine glóriæ tuæ deposuísti adversários tuos: misísti iram tuam, quæ devorávit eos sicut stípulam.
+Éxodus Exo 2 15 8 Et in spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregáta sunt abýssi in médio mari.
+Éxodus Exo 2 15 9 Dixit inimícus: Pérsequar et comprehéndam, dívidam spólia, implébitur ánima mea: evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea. b
+Éxodus Exo 2 15 10 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare: submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus.
+Éxodus Exo 2 15 11 Quis símilis tui in fórtibus, Dómine? quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília?
+Éxodus Exo 2 15 12 Extendísti manum tuam, et devorávit eos terra.
+Éxodus Exo 2 15 13 Dux fuísti in misericórdia tua pópulo quem redemísti: et portásti eum in fortitúdine tua, ad habitáculum sanctum tuum. b
+Éxodus Exo 2 15 14 Ascendérunt pópuli, et iráti sunt: dolóres obtinuérunt habitatóres Philísthiim.
+Éxodus Exo 2 15 15 Tunc conturbáti sunt príncipes Edom, robústos Moab obtínuit tremor: obriguérunt omnes habitatóres Chánaan.
+Éxodus Exo 2 15 16 Írruat super eos formído et pavor, in magnitúdine bráchii tui: fiant immóbiles quasi lapis, donec pertránseat pópulus tuus, Dómine, donec pertránseat pópulus tuus iste, quem possedísti.
+Éxodus Exo 2 15 17 Introdúces eos, et plantábis in monte hæreditátis tuæ, firmíssimo habitáculo tuo quod operátus es, Dómine: sanctuárium tuum, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.
+Éxodus Exo 2 15 18 Dóminus regnábit in ætérnum et ultra.
+Éxodus Exo 2 15 19 Ingréssus est enim eques Phárao cum cúrribus et equítibus ejus in mare: et redúxit super eos Dóminus aquas maris: fílii autem Israël ambulavérunt per siccum in médio ejus.
+Éxodus Exo 2 15 20 Sumpsit ergo María prophetíssa, soror Áaron, týmpanum in manu sua: egressǽque sunt omnes mulíeres post eam cum týmpanis et choris, b
+Éxodus Exo 2 15 21 quibus præcinébat, dicens: Cantémus Dómino, glorióse enim magnificátus est: equum et ascensórem ejus dejécit in mare.
+Éxodus Exo 2 15 22 Tulit autem Móyses Israël de mari Rubro, et egréssi sunt in desértum Sur: ambulaverúntque tribus diébus per solitúdinem, et non inveniébant aquam. b
+Éxodus Exo 2 15 23 Et venérunt in Mara, nec póterant bíbere aquas de Mara, eo quod essent amáræ: unde et cóngruum loco nomen impósuit, vocans illum Mara, id est, amaritúdinem.
+Éxodus Exo 2 15 24 Et murmurávit pópulus contra Móysen, dicens: Quid bibémus?
+Éxodus Exo 2 15 25 At ille clamávit ad Dóminum, qui osténdit ei lignum: quod cum misísset in aquas, in dulcédinem versæ sunt: ibi constítuit ei præcépta, atque judícia, et ibi tentávit eum,
+Éxodus Exo 2 15 26 dicens: Si audíeris vocem Dómini Dei tui, et quod rectum est coram eo féceris, et obedíeris mandátis ejus, custodierísque ómnia præcépta illíus, cunctum languórem, quem pósui in Ægýpto, non indúcam super te: ego enim Dóminus sanátor tuus.
+Éxodus Exo 2 15 27 Venérunt autem in Elim fílii Israël, ubi erant duódecim fontes aquárum, et septuagínta palmæ: et castrametáti sunt juxta aquas.
+Éxodus Exo 2 16 1 Profectíque sunt de Elim, et venit omnis multitúdo filiórum Israël in desértum Sin, quod est inter Elim et Sínai, quintodécimo die mensis secúndi, postquam egréssi sunt de terra Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 16 2 Et murmurávit omnis congregátio filiórum Israël contra Móysen et Áaron in solitúdine.
+Éxodus Exo 2 16 3 Dixerúntque fílii Israël ad eos: Útinam mórtui essémus per manum Dómini in terra Ægýpti, quando sedebámus super ollas cárnium, et comedebámus panem in saturitáte: cur eduxístis nos in desértum istud, ut occiderétis omnem multitúdinem fame?
+Éxodus Exo 2 16 4 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ecce ego pluam vobis panes de cælo: egrediátur pópulus, et cólligat quæ suffíciunt per síngulos dies: ut tentem eum utrum ámbulet in lege mea, an non.
+Éxodus Exo 2 16 5 Die autem sexto parent quod ínferant: et sit duplum quam collígere solébant per síngulos dies.
+Éxodus Exo 2 16 6 Dixerúntque Móyses et Áaron ad omnes fílios Israël: Véspere sciétis quod Dóminus edúxerit vos de terra Ægýpti, b
+Éxodus Exo 2 16 7 et mane vidébitis glóriam Dómini: audívit enim murmur vestrum contra Dóminum: nos vero quid sumus, quia mussitástis contra nos?
+Éxodus Exo 2 16 8 Et ait Móyses: Dabit vobis Dóminus véspere carnes édere, et mane panes in saturitáte: eo quod audíerit murmuratiónes vestras quibus murmuráti estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dóminum.
+Éxodus Exo 2 16 9 Dixit quoque Móyses ad Áaron: Dic univérsæ congregatióni filiórum Israël: Accédite coram Dómino: audívit enim murmur vestrum.
+Éxodus Exo 2 16 10 Cumque loquerétur Áaron ad omnem cœtum filiórum Israël, respexérunt ad solitúdinem: et ecce glória Dómini appáruit in nube.
+Éxodus Exo 2 16 11 Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens:
+Éxodus Exo 2 16 12 Audívi murmuratiónes filiórum Israël. Lóquere ad eos: Véspere comedétis carnes, et mane saturabímini pánibus: scietísque quod ego sum Dóminus Deus vester.
+Éxodus Exo 2 16 13 Factum est ergo véspere, et ascéndens cotúrnix, coopéruit castra: mane quoque ros jácuit per circúitum castrórum. b
+Éxodus Exo 2 16 14 Cumque operuísset superfíciem terræ, appáruit in solitúdine minútum, et quasi pilo tusum in similitúdinem pruínæ super terram.
+Éxodus Exo 2 16 15 Quod cum vidíssent fílii Israël, dixérunt ad ínvicem: Manhu? quod signíficat: Quid est hoc? ignorábant enim quid esset. Quibus ait Móyses: Iste est panis quem Dóminus dedit vobis ad vescéndum.
+Éxodus Exo 2 16 16 Hic est sermo, quem præcépit Dóminus: Cólligat unusquísque ex eo quantum súfficit ad vescéndum: gomor per síngula cápita, juxta númerum animárum vestrárum quæ hábitant in tabernáculo sic tollétis.
+Éxodus Exo 2 16 17 Fecerúntque ita fílii Israël: et collegérunt, álius plus, álius minus.
+Éxodus Exo 2 16 18 Et mensi sunt ad mensúram gomor: nec qui plus collégerat, hábuit ámplius: nec qui minus paráverat, réperit minus: sed sínguli juxta id quod édere póterant, congregavérunt.
+Éxodus Exo 2 16 19 Dixítque Móyses ad eos: Nullus relínquat ex eo in mane.
+Éxodus Exo 2 16 20 Qui non audiérunt eum, sed dimisérunt quidam ex eis usque mane, et scatére cœpit vérmibus, atque compútruit: et irátus est contra eos Móyses.
+Éxodus Exo 2 16 21 Colligébant autem mane sínguli, quantum suffícere póterat ad vescéndum: cumque incaluísset sol, liquefiébat.
+Éxodus Exo 2 16 22 In die autem sexta collegérunt cibos dúplices, id est, duo gomor per síngulos hómines: venérunt autem omnes príncipes multitúdinis, et narravérunt Móysi. b
+Éxodus Exo 2 16 23 Qui ait eis: Hoc est quod locútus est Dóminus: Réquies sábbati sanctificáta est Dómino cras: quodcúmque operándum est, fácite, et quæ coquénda sunt cóquite: quidquid autem réliquum fúerit, repónite usque in mane.
+Éxodus Exo 2 16 24 Fecerúntque ita ut præcéperat Móyses, et non compútruit, neque vermis invéntus est in eo.
+Éxodus Exo 2 16 25 Dixítque Móyses: Comédite illud hódie, quia sábbatum est Dómini: non inveniétur hódie in agro.
+Éxodus Exo 2 16 26 Sex diébus collígite: in die autem séptimo sábbatum est Dómini, idcírco non inveniétur.
+Éxodus Exo 2 16 27 Venítque séptima dies: et egréssi de pópulo ut collígerent, non invenérunt.
+Éxodus Exo 2 16 28 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Úsquequo non vultis custodíre mandáta mea et legem meam?
+Éxodus Exo 2 16 29 vidéte quod Dóminus déderit vobis sábbatum, et propter hoc die sexta tríbuit vobis cibos dúplices: máneat unusquísque apud semetípsum; nullus egrediátur de loco suo die séptimo.
+Éxodus Exo 2 16 30 Et sabbatizávit pópulus die séptimo.
+Éxodus Exo 2 16 31 Appellavítque domus Israël nomen ejus Man: quod erat quasi semen coriándri album, gustúsque ejus quasi símilæ cum melle. b
+Éxodus Exo 2 16 32 Dixit autem Móyses: Iste est sermo, quem præcépit Dóminus: Imple gomor ex eo, et custodiátur in futúras retro generatiónes: ut nóverint panem, quo álui vos in solitúdine, quando edúcti estis de terra Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 16 33 Dixítque Móyses ad Áaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest cápere gomor, et repóne coram Dómino ad servándum in generatiónes vestras,
+Éxodus Exo 2 16 34 sicut præcépit Dóminus Móysi. Posuítque illud Áaron in tabernáculo reservándum.
+Éxodus Exo 2 16 35 Fílii autem Israël comedérunt man quadragínta annis, donec venírent in terram habitábilem: hoc cibo áliti sunt, úsquequo tángerent fines terræ Chánaan.
+Éxodus Exo 2 16 36 Gomor autem décima pars est ephi.
+Éxodus Exo 2 17 1 Ígitur profécta omnis multitúdo filiórum Israël de desérto Sin per mansiónes suas, juxta sermónem Dómini, castrametáti sunt in Ráphidim, ubi non erat aqua ad bibéndum pópulo.
+Éxodus Exo 2 17 2 Qui jurgátus contra Móysen, ait: Da nobis aquam, ut bibámus. Quibus respóndit Móyses: Quid jurgámini contra me? cur tentátis Dóminum?
+Éxodus Exo 2 17 3 Sitívit ergo ibi pópulus præ aquæ penúria, et murmurávit contra Móysen, dicens: Cur fecísti nos exíre de Ægýpto, ut occíderes nos, et líberos nostros, ac juménta siti?
+Éxodus Exo 2 17 4 Clamávit autem Móyses ad Dóminum, dicens: Quid fáciam pópulo huic? adhuc páululum, et lapidábit me.
+Éxodus Exo 2 17 5 Et ait Dóminus ad Móysen: Antecéde pópulum, et sume tecum de senióribus Israël: et virgam qua percussísti flúvium, tolle in manu tua, et vade.
+Éxodus Exo 2 17 6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiésque petram, et exíbit ex ea aqua, ut bibat pópulus. Fecit Móyses ita coram senióribus Israël:
+Éxodus Exo 2 17 7 et vocávit nomen loci illíus, Tentátio, propter júrgium filiórum Israël, et quia tentavérunt Dóminum, dicéntes: Estne Dóminus in nobis, an non?
+Éxodus Exo 2 17 8 Venit autem Ámalec, et pugnábat contra Israël in Ráphidim. b
+Éxodus Exo 2 17 9 Dixítque Móyses ad Jósue: Élige viros: et egréssus, pugna contra Ámalec: cras ego stabo in vértice collis, habens virgam Dei in manu mea.
+Éxodus Exo 2 17 10 Fecit Jósue ut locútus erat Móyses, et pugnávit contra Ámalec: Móyses autem et Áaron et Hur ascendérunt super vérticem collis.
+Éxodus Exo 2 17 11 Cumque leváret Móyses manus, vincébat Israël: sin autem páululum remisísset, superábat Ámalec.
+Éxodus Exo 2 17 12 Manus autem Móysi erant graves: suméntes ígitur lápidem, posuérunt subter eum, in quo sedit: Áaron autem et Hur sustentábant manus ejus ex utráque parte. Et factum est ut manus illíus non lassaréntur usque ad occásum solis.
+Éxodus Exo 2 17 13 Fugavítque Jósue Ámalec, et pópulum ejus in ore gládii.
+Éxodus Exo 2 17 14 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Scribe hoc ob moniméntum in libro, et trade áuribus Jósue: delébo enim memóriam Ámalec sub cælo.
+Éxodus Exo 2 17 15 Ædificavítque Móyses altáre: et vocávit nomen ejus, Dóminus exaltátio mea, dicens:
+Éxodus Exo 2 17 16 Quia manus sólii Dómini, et bellum Dómini erit contra Ámalec, a generatióne in generatiónem.
+Éxodus Exo 2 18 1 Cumque audísset Jethro, sacérdos Mádian, cognátus Móysi, ómnia quæ fécerat Deus Móysi, et Israéli pópulo suo, et quod eduxísset Dóminus Israël de Ægýpto,
+Éxodus Exo 2 18 2 tulit Séphoram uxórem Móysi quam remíserat,
+Éxodus Exo 2 18 3 et duos fílios ejus: quorum unus vocabátur Gersam, dicénte patre: Ádvena fui in terra aliéna;
+Éxodus Exo 2 18 4 alter vero Eliézer: Deus enim, ait, patris mei adjútor meus, et éruit me de gládio Pharaónis.
+Éxodus Exo 2 18 5 Venit ergo Jethro cognátus Móysi, et fílii ejus, et uxor ejus ad Móysen in desértum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.
+Éxodus Exo 2 18 6 Et mandávit Móysi, dicens: Ego Jethro cognátus tuus vénio ad te, et uxor tua, et duo fílii cum ea.
+Éxodus Exo 2 18 7 Qui egréssus in occúrsum cognáti sui, adorávit, et osculátus est eum: salutaverúntque se mútuo verbis pacíficis. Cumque intrásset tabernáculum,
+Éxodus Exo 2 18 8 narrávit Móyses cognáto suo cuncta quæ fécerat Dóminus Pharaóni et Ægýptiis propter Israël: universúmque labórem, qui accidísset eis in itínere, et quod liberáverat eos Dóminus.
+Éxodus Exo 2 18 9 Lætatúsque est Jethro super ómnibus bonis, quæ fécerat Dóminus Israéli, eo quod eruísset eum de manu Ægyptiórum.
+Éxodus Exo 2 18 10 Et ait: Benedíctus Dóminus, qui liberávit vos de manu Ægyptiórum, et de manu Pharaónis; qui éruit pópulum suum de manu Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 18 11 Nunc cognóvi, quia magnus Dóminus super omnes deos: eo quod supérbe égerint contra illos.
+Éxodus Exo 2 18 12 Óbtulit ergo Jethro cognátus Móysi holocáusta et hóstias Deo: venerúntque Áaron et omnes senióres Israël, ut coméderent panem cum eo coram Deo.
+Éxodus Exo 2 18 13 Áltera autem die sedit Móyses ut judicáret pópulum, qui assistébat Móysi a mane usque ad vésperam. b
+Éxodus Exo 2 18 14 Quod cum vidísset cognátus ejus, ómnia scílicet quæ agébat in pópulo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis pópulus præstolátur de mane usque ad vésperam?
+Éxodus Exo 2 18 15 Cui respóndit Móyses: Venit ad me pópulus quærens senténtiam Dei:
+Éxodus Exo 2 18 16 cumque accíderit eis áliqua disceptátio, véniunt ad me ut júdicem inter eos, et osténdam præcépta Dei, et leges ejus.
+Éxodus Exo 2 18 17 At ille: Non bonam, inquit, rem facis.
+Éxodus Exo 2 18 18 Stulto labóre consúmeris et tu, et pópulus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negótium; solus illud non póteris sustinére.
+Éxodus Exo 2 18 19 Sed audi verba mea atque consília, et erit Deus tecum. Esto tu pópulo in his quæ ad Deum pértinent, ut réferas quæ dicúntur ad eum:
+Éxodus Exo 2 18 20 ostendásque pópulo cæremónias et ritum coléndi, viámque per quam íngredi débeant, et opus quod fácere débeant.
+Éxodus Exo 2 18 21 Próvide autem de omni plebe viros poténtes, et timéntes Deum, in quibus sit véritas, et qui óderint avarítiam, et constítue ex eis tribúnos, et centuriónes, et quinquagenários, et decános,
+Éxodus Exo 2 18 22 qui júdicent pópulum omni témpore: quidquid autem majus fúerit, réferant ad te, et ipsi minóra tantúmmodo júdicent: leviúsque sit tibi, partíto in álios ónere.
+Éxodus Exo 2 18 23 Si hoc féceris, implébis impérium Dei, et præcépta ejus póteris sustentáre: et omnis hic pópulus revertétur ad loca sua cum pace.
+Éxodus Exo 2 18 24 Quibus audítis, Móyses fecit ómnia quæ ille suggésserat. b
+Éxodus Exo 2 18 25 Et eléctis viris strénuis de cuncto Israël, constítuit eos príncipes pópuli, tribúnos, et centuriónes, et quinquagenários, et decános.
+Éxodus Exo 2 18 26 Qui judicábant plebem omni témpore: quidquid autem grávius erat, referébant ad eum, facilióra tantúmmodo judicántes.
+Éxodus Exo 2 18 27 Dimisítque cognátum suum: qui revérsus ábiit in terram suam.
+Éxodus Exo 2 19 1 Mense tértio egressiónis Israël de terra Ægýpti, in die hac venérunt in solitúdinem Sínai.
+Éxodus Exo 2 19 2 Nam profécti de Ráphidim, et perveniéntes usque in desértum Sínai, castrametáti sunt in eódem loco, ibíque Israël fixit tentória e regióne montis.
+Éxodus Exo 2 19 3 Móyses autem ascéndit ad Deum: vocavítque eum Dóminus de monte, et ait: Hæc dices dómui Jacob, et annuntiábis fíliis Israël:
+Éxodus Exo 2 19 4 Vos ipsi vidístis quæ fécerim Ægýptiis, quómodo portáverim vos super alas aquilárum, et assúmpserim mihi.
+Éxodus Exo 2 19 5 Si ergo audiéritis vocem meam, et custodiéritis pactum meum, éritis mihi in pecúlium de cunctis pópulis: mea est enim omnis terra:
+Éxodus Exo 2 19 6 et vos éritis mihi in regnum sacerdotále, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loquéris ad fílios Israël.
+Éxodus Exo 2 19 7 Venit Móyses: et convocátis majóribus natu pópuli, expósuit omnes sermónes quos mandáverat Dóminus. b
+Éxodus Exo 2 19 8 Respondítque omnis pópulus simul: Cuncta quæ locútus est Dóminus, faciémus. Cumque retulísset Móyses verba pópuli ad Dóminum,
+Éxodus Exo 2 19 9 ait ei Dóminus: Jam nunc véniam ad te in calígine nubis, ut áudiat me pópulus loquéntem ad te, et credat tibi in perpétuum. Nuntiávit ergo Móyses verba pópuli ad Dóminum.
+Éxodus Exo 2 19 10 Qui dixit ei: Vade ad pópulum, et sanctífica illos hódie, et cras, lavéntque vestiménta sua.
+Éxodus Exo 2 19 11 Et sint paráti in diem tértium: in die enim tértia descéndet Dóminus coram omni plebe super montem Sínai.
+Éxodus Exo 2 19 12 Constituésque términos pópulo per circúitum, et dices ad eos: Cavéte ne ascendátis in montem, nec tangátis fines illíus: omnis qui tetígerit montem, morte moriétur.
+Éxodus Exo 2 19 13 Manus non tanget eum, sed lapídibus opprimétur, aut confodiétur jáculis: sive juméntum fúerit, sive homo, non vivet: cum cœ́perit clángere búccina, tunc ascéndant in montem.
+Éxodus Exo 2 19 14 Descendítque Móyses de monte ad pópulum, et sanctificávit eum. Cumque lavíssent vestiménta sua,
+Éxodus Exo 2 19 15 ait ad eos: Estóte paráti in diem tértium, et ne appropinquétis uxóribus vestris.
+Éxodus Exo 2 19 16 Jamque advénerat tértius dies, et mane inclarúerat: et ecce cœpérunt audíri tonítrua, ac micáre fúlgura, et nubes densíssima operíre montem, clangórque búccinæ veheméntius perstrepébat: et tímuit pópulus qui erat in castris. b
+Éxodus Exo 2 19 17 Cumque eduxísset eos Móyses in occúrsum Dei de loco castrórum, stetérunt ad radíces montis.
+Éxodus Exo 2 19 18 Totus autem mons Sínai fumábat, eo quod descendísset Dóminus super eum in igne: et ascénderet fumus ex eo quasi de fornáce, erátque omnis mons terríbilis.
+Éxodus Exo 2 19 19 Et sónitus búccinæ paulátim crescébat in majus, et prolíxius tendebátur: Móyses loquebátur, et Deus respondébat ei.
+Éxodus Exo 2 19 20 Descendítque Dóminus super montem Sínai in ipso montis vértice, et vocávit Móysen in cacúmen ejus. Quo cum ascendísset,
+Éxodus Exo 2 19 21 dixit ad eum: Descénde, et contestáre pópulum: ne forte velit transcéndere términos ad vidéndum Dóminum, et péreat ex eis plúrima multitúdo.
+Éxodus Exo 2 19 22 Sacerdótes quoque qui accédunt ad Dóminum, sanctificéntur, ne percútiat eos.
+Éxodus Exo 2 19 23 Dixítque Móyses ad Dóminum: Non póterit vulgus ascéndere in montem Sínai: tu enim testificátus es, et jussísti, dicens: Pone términos circa montem, et sanctífica illum.
+Éxodus Exo 2 19 24 Cui ait Dóminus: Vade, descénde: ascendésque tu, et Áaron tecum: sacerdótes autem et pópulus ne tránseant términos, nec ascéndant ad Dóminum, ne forte interfíciat illos.
+Éxodus Exo 2 19 25 Descendítque Móyses ad pópulum, et ómnia narrávit eis.
+Éxodus Exo 2 20 1 Locutúsque est Dóminus cunctos sermónes hos:
+Éxodus Exo 2 20 2 Ego sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti, de domo servitútis.
+Éxodus Exo 2 20 3 Non habébis deos aliénos coram me.
+Éxodus Exo 2 20 4 Non fácies tibi scúlptile, neque omnem similitúdinem quæ est in cælo désuper, et quæ in terra deórsum, nec eórum quæ sunt in aquis sub terra.
+Éxodus Exo 2 20 5 Non adorábis ea, neque coles: ego sum Dóminus Deus tuus fortis, zelótes, vísitans iniquitátem patrum in fílios, in tértiam et quartam generatiónem eórum qui odérunt me:
+Éxodus Exo 2 20 6 et fáciens misericórdiam in míllia his qui díligunt me, et custódiunt præcépta mea.
+Éxodus Exo 2 20 7 Non assúmes nomen Dómini Dei tui in vanum: nec enim habébit insóntem Dóminus eum qui assúmpserit nomen Dómini Dei sui frustra. b
+Éxodus Exo 2 20 8 Meménto ut diem sábbati sanctífices. b
+Éxodus Exo 2 20 9 Sex diébus operáberis, et fácies ómnia ópera tua.
+Éxodus Exo 2 20 10 Séptimo autem die sábbatum Dómini Dei tui est: non fácies omne opus in eo, tu, et fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua, juméntum tuum, et ádvena qui est intra portas tuas.
+Éxodus Exo 2 20 11 Sex enim diébus fecit Dóminus cælum et terram, et mare, et ómnia quæ in eis sunt, et requiévit in die séptimo: idcírco benedíxit Dóminus diéi sábbati, et sanctificávit eum.
+Éxodus Exo 2 20 12 Honóra patrem tuum et matrem tuam, ut sis longǽvus super terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi. b
+Éxodus Exo 2 20 13 Non occídes. b
+Éxodus Exo 2 20 14 Non mœcháberis. b
+Éxodus Exo 2 20 15 Non furtum fácies. b
+Éxodus Exo 2 20 16 Non loquéris contra próximum tuum falsum testimónium. b
+Éxodus Exo 2 20 17 Non concupísces domum próximi tui, nec desiderábis uxórem ejus, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum, nec ómnia quæ illíus sunt. b
+Éxodus Exo 2 20 18 Cunctus autem pópulus vidébat voces et lámpades, et sónitum búccinæ, montémque fumántem: et pertérriti ac pavóre concússi, stetérunt procul, b
+Éxodus Exo 2 20 19 dicéntes Móysi: Lóquere tu nobis, et audiémus: non loquátur nobis Dóminus, ne forte moriámur.
+Éxodus Exo 2 20 20 Et ait Móyses ad pópulum: Nolíte timére: ut enim probáret vos venit Deus, et ut terror illíus esset in vobis, et non peccarétis.
+Éxodus Exo 2 20 21 Stetítque pópulus de longe. Móyses autem accéssit ad calíginem in qua erat Deus.
+Éxodus Exo 2 20 22 Dixit prætérea Dóminus ad Móysen: Hæc dices fíliis Israël: Vos vidístis quod de cælo locútus sim vobis. b
+Éxodus Exo 2 20 23 Non faciétis deos argénteos, nec deos áureos faciétis vobis.
+Éxodus Exo 2 20 24 Altáre de terra faciétis mihi, et offerétis super eo holocáusta et pacífica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memória fúerit nóminis mei: véniam ad te, et benedícam tibi.
+Éxodus Exo 2 20 25 Quod si altáre lapídeum féceris mihi, non ædificábis illud de sectis lapídibus: si enim leváveris cultrum super eo, polluétur.
+Éxodus Exo 2 20 26 Non ascéndes per gradus ad altáre meum, ne revelétur turpitúdo tua.
+Éxodus Exo 2 21 1 Hæc sunt judícia quæ propónes eis.
+Éxodus Exo 2 21 2 Si émeris servum hebrǽum, sex annis sérviet tibi: in séptimo egrediétur liber gratis.
+Éxodus Exo 2 21 3 Cum quali veste intráverit, cum tali éxeat: si habens uxórem, et uxor egrediétur simul.
+Éxodus Exo 2 21 4 Sin autem dóminus déderit illi uxórem, et pepérerit fílios et fílias: múlier et líberi ejus erunt dómini sui, ipse vero exíbit cum vestítu suo.
+Éxodus Exo 2 21 5 Quod si díxerit servus: Díligo dóminum meum et uxórem ac líberos; non egrédiar liber:
+Éxodus Exo 2 21 6 ófferet eum dóminus diis, et applicábitur ad óstium et postes, perforabítque aurem ejus súbula: et erit ei servus in sǽculum.
+Éxodus Exo 2 21 7 Si quis vendíderit fíliam suam in fámulam, non egrediétur sicut ancíllæ exíre consuevérunt.
+Éxodus Exo 2 21 8 Si displicúerit óculis dómini sui cui trádita fúerat, dimíttet eam: pópulo autem aliéno vendéndi non habébit potestátem, si spréverit eam.
+Éxodus Exo 2 21 9 Sin autem fílio suo despónderit eam, juxta morem filiárum fáciet illi.
+Éxodus Exo 2 21 10 Quod si álteram ei accéperit, providébit puéllæ núptias, et vestiménta, et prétium pudicítiæ non negábit.
+Éxodus Exo 2 21 11 Si tria ista non fécerit, egrediétur gratis absque pecúnia.
+Éxodus Exo 2 21 12 Qui percússerit hóminem volens occídere, morte moriátur. b
+Éxodus Exo 2 21 13 Qui autem non est insidiátus, sed Deus illum trádidit in manus ejus, constítuam tibi locum in quem fúgere débeat.
+Éxodus Exo 2 21 14 Si quis per indústriam occíderit próximum suum, et per insídias: ab altári meo evélles eum, ut moriátur.
+Éxodus Exo 2 21 15 Qui percússerit patrem suum aut matrem, morte moriátur.
+Éxodus Exo 2 21 16 Qui furátus fúerit hóminem, et vendíderit eum, convíctus noxæ, morte moriátur.
+Éxodus Exo 2 21 17 Qui maledíxerit patri suo, vel matri, morte moriátur.
+Éxodus Exo 2 21 18 Si rixáti fúerint viri, et percússerit alter próximum suum lápide vel pugno, et ille mórtuus non fúerit, sed jacúerit in léctulo: b
+Éxodus Exo 2 21 19 si surréxerit, et ambuláverit foris super báculum suum, ínnocens erit qui percússerit, ita tamen ut óperas ejus et impénsas in médicos restítuat.
+Éxodus Exo 2 21 20 Qui percússerit servum suum, vel ancíllam virga, et mórtui fúerint in mánibus ejus, críminis reus erit.
+Éxodus Exo 2 21 21 Sin autem uno die vel duóbus supervíxerit, non subjacébit pœnæ, quia pecúnia illíus est.
+Éxodus Exo 2 21 22 Si rixáti fúerint viri, et percússerit quis mulíerem prægnántem, et abortívum quidem fécerit, sed ipsa víxerit: subjacébit damno quantum marítus mulíeris expetíerit, et árbitri judicáverint.
+Éxodus Exo 2 21 23 Sin autem mors ejus fúerit subsecúta, reddet ánimam pro ánima,
+Éxodus Exo 2 21 24 óculum pro óculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
+Éxodus Exo 2 21 25 adustiónem pro adustióne, vulnus pro vúlnere, livórem pro livóre.
+Éxodus Exo 2 21 26 Si percússerit quíspiam óculum servi sui aut ancíllæ, et luscos eos fécerit, dimíttet eos líberos pro óculo quem éruit.
+Éxodus Exo 2 21 27 Dentem quoque si excússerit servo vel ancíllæ suæ, simíliter dimíttet eos líberos.
+Éxodus Exo 2 21 28 Si bos cornu percússerit virum aut mulíerem, et mórtui fúerint, lapídibus obruétur: et non comedéntur carnes ejus, dóminus quoque bovis ínnocens erit. b
+Éxodus Exo 2 21 29 Quod si bos cornúpeta fúerit ab heri et nudiustértius, et contestáti sunt dóminum ejus, nec reclúserit eum, occiderítque virum aut mulíerem: et bos lapídibus obruétur, et dóminum ejus occídent.
+Éxodus Exo 2 21 30 Quod si prétium fúerit ei impósitum, dabit pro ánima sua quidquid fúerit postulátus.
+Éxodus Exo 2 21 31 Fílium quoque et fíliam si cornu percússerit, símili senténtiæ subjacébit.
+Éxodus Exo 2 21 32 Si servum ancillámque inváserit, trigínta siclos argénti dómino dabit, bos vero lapídibus opprimétur.
+Éxodus Exo 2 21 33 Si quis aperúerit cistérnam, et fóderit, et non operúerit eam, ceciderítque bos aut ásinus in eam,
+Éxodus Exo 2 21 34 reddet dóminus cistérnæ prétium jumentórum: quod autem mórtuum est, ipsíus erit.
+Éxodus Exo 2 21 35 Si bos aliénus bovem altérius vulneráverit, et ille mórtuus fúerit: vendent bovem vivum, et dívident prétium, cadáver autem mórtui inter se dispértient.
+Éxodus Exo 2 21 36 Sin autem sciébat quod bos cornúpeta esset ab heri et nudiustértius, et non custodívit eum dóminus suus: reddet bovem pro bove, et cadáver íntegrum accípiet.
+Éxodus Exo 2 22 1 Si quis furátus fúerit bovem aut ovem, et occíderit vel vendíderit: quinque boves pro uno bove restítuet, et quátuor oves pro una ove.
+Éxodus Exo 2 22 2 Si effríngens fur domum sive suffódiens fúerit invéntus, et accépto vúlnere mórtuus fúerit, percússor non erit reus sánguinis. b
+Éxodus Exo 2 22 3a Quod si orto sole hoc fécerit, homicídium perpetrávit, et ipse moriétur.
+Éxodus Exo 2 22 3b Si non habúerit quod pro furto reddat, ipse venundábitur.
+Éxodus Exo 2 22 4 Si invéntum fúerit apud eum quod furátus est, vivens: sive bos, sive ásinus, sive ovis, duplum restítuet. b
+Éxodus Exo 2 22 5 Si lǽserit quíspiam agrum vel víneam, et dimíserit juméntum suum ut depascátur aliéna: quidquid óptimum habúerit in agro suo, vel in vínea, pro damni æstimatióne restítuet. b
+Éxodus Exo 2 22 6 Si egréssus ignis invénerit spinas, et comprehénderit acérvos frugum, sive stantes ségetes in agris, reddet damnum qui ignem succénderit.
+Éxodus Exo 2 22 7 Si quis commendáverit amíco pecúniam aut vas in custódiam, et ab eo, qui suscéperat, furto abláta fúerint: si invenítur fur, duplum reddet: b
+Éxodus Exo 2 22 8 si latet fur, dóminus domus applicábitur ad deos, et jurábit quod non exténderit manum in rem próximi sui,
+Éxodus Exo 2 22 9 ad perpetrándam fraudem, tam in bove quam in ásino, et ove ac vestiménto, et quidquid damnum inférre potest: ad deos utriúsque causa pervéniet, et si illi judicáverint, duplum restítuet próximo suo.
+Éxodus Exo 2 22 10 Si quis commendáverit próximo suo ásinum, bovem, ovem, et omne juméntum ad custódiam, et mórtuum fúerit, aut debilitátum, vel captum ab hóstibus, nullúsque hoc víderit:
+Éxodus Exo 2 22 11 jusjurándum erit in médio, quod non exténderit manum ad rem próximi sui: suscipiétque dóminus juraméntum, et ille réddere non cogétur.
+Éxodus Exo 2 22 12 Quod si furto ablátum fúerit, restítuet damnum dómino;
+Éxodus Exo 2 22 13 si coméstum a béstia, déferat ad eum quod occísum est, et non restítuet.
+Éxodus Exo 2 22 14 Qui a próximo suo quidquam horum mútuo postuláverit, et debilitátum aut mórtuum fúerit dómino non præsénte, réddere compellétur.
+Éxodus Exo 2 22 15 Quod si impræsentiárum dóminus fúerit, non restítuet, máxime si condúctum vénerat pro mercéde óperis sui.
+Éxodus Exo 2 22 16 Si sedúxerit quis vírginem necdum desponsátam, dormierítque cum ea: dotábit eam, et habébit eam uxórem. b
+Éxodus Exo 2 22 17 Si pater vírginis dare nolúerit, reddet pecúniam juxta modum dotis, quam vírgines accípere consuevérunt.
+Éxodus Exo 2 22 18 Maléficos non patiéris vívere. b
+Éxodus Exo 2 22 19 Qui coíerit cum juménto, morte moriátur.
+Éxodus Exo 2 22 20 Qui ímmolat diis, occidétur, prætérquam Dómino soli.
+Éxodus Exo 2 22 21 Ádvenam non contristábis, neque afflíges eum: ádvenæ enim et ipsi fuístis in terra Ægýpti. b
+Éxodus Exo 2 22 22 Víduæ et pupíllo non nocébitis.
+Éxodus Exo 2 22 23 Si læséritis eos, vociferabúntur ad me, et ego áudiam clamórem eórum:
+Éxodus Exo 2 22 24 et indignábitur furor meus, percutiámque vos gládio, et erunt uxóres vestræ víduæ, et fílii vestri pupílli.
+Éxodus Exo 2 22 25 Si pecúniam mútuam déderis pópulo meo páuperi qui hábitat tecum, non urgébis eum quasi exáctor, nec usúris ópprimes. b
+Éxodus Exo 2 22 26 Si pignus a próximo tuo accéperis vestiméntum, ante solis occásum reddes ei.
+Éxodus Exo 2 22 27 Ipsum enim est solum, quo operítur, induméntum carnis ejus, nec habet áliud in quo dórmiat: si clamáverit ad me, exáudiam eum, quia miséricors sum.
+Éxodus Exo 2 22 28 Diis non dátrahes, et príncipi pópuli tui non maledíces. b
+Éxodus Exo 2 22 29 Décimas tuas et primítias tuas non tardábis réddere: primogénitum filiórum tuórum dabis mihi. b
+Éxodus Exo 2 22 30 De bobus quoque, et óvibus simíliter fácies: septem diébus sit cum matre sua, die octáva reddes illum mihi.
+Éxodus Exo 2 22 31 Viri sancti éritis mihi: carnem, quæ a béstiis fúerit prægustáta, non comedétis, sed projiciétis cánibus. b
+Éxodus Exo 2 23 1 Non suscípies vocem mendácii, nec junges manum tuam ut pro ímpio dicas falsum testimónium.
+Éxodus Exo 2 23 2 Non sequéris turbam ad faciéndum malum: nec in judício, plurimórum acquiésces senténtiæ, ut a vero dévies.
+Éxodus Exo 2 23 3 Páuperis quoque non miseréberis in judício.
+Éxodus Exo 2 23 4 Si occúrreris bovi inimíci tui, aut ásino erránti, reduc ad eum. b
+Éxodus Exo 2 23 5 Si víderis ásinum odiéntis te jacére sub ónere, non pertransíbis, sed sublevábis cum eo.
+Éxodus Exo 2 23 6 Non declinábis in judícium páuperis. b
+Éxodus Exo 2 23 7 Mendácium fúgies. Insóntem et justum non occídes: quia avérsor ímpium.
+Éxodus Exo 2 23 8 Nec accípies múnera, quæ étiam excǽcant prudéntes, et subvértunt verba justórum.
+Éxodus Exo 2 23 9 Peregríno moléstus non eris. Scitis enim advenárum ánimas: quia et ipsi peregríni fuístis in terra Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 23 10 Sex annis seminábis terram tuam, et congregábis fruges ejus: b
+Éxodus Exo 2 23 11 anno autem séptimo dimíttes eam, et requiéscere fácies, ut cómedant páuperes pópuli tui: et quidquid réliquum fúerit, edant béstiæ agri: ita fácies in vínea et in olivéto tuo.
+Éxodus Exo 2 23 12 Sex diébus operáberis: séptimo die cessábis, ut requiéscat bos et ásinus tuus, et refrigerétur fílius ancíllæ tuæ, et ádvena.
+Éxodus Exo 2 23 13 Ómnia quæ dixi vobis, custodíte. Et per nomen externórum deórum non jurábitis, neque audiétur ex ore vestro. b
+Éxodus Exo 2 23 14 Tribus vícibus per síngulos annos mihi festa celebrábitis. b
+Éxodus Exo 2 23 15 Solemnitátem azymórum custódies. Septem diébus cómedes ázyma, sicut præcépi tibi, témpore mensis novórum, quando egréssus es de Ægýpto: non apparébis in conspéctu meo vácuus.
+Éxodus Exo 2 23 16 Et solemnitátem messis primitivórum óperis tui, quæcúmque semináveris in agro: solemnitátem quoque in éxitu anni, quando congregáveris omnes fruges tuas de agro.
+Éxodus Exo 2 23 17 Ter in anno apparébit omne masculínum tuum coram Dómino Deo tuo.
+Éxodus Exo 2 23 18 Non immolábis super ferménto sánguinem víctimæ meæ, nec remanébit adeps solemnitátis meæ usque mane. b
+Éxodus Exo 2 23 19a Primítias frugum terræ tuæ déferes in domum Dómini Dei tui.
+Éxodus Exo 2 23 19b Non coques hædum in lacte matris suæ.
+Éxodus Exo 2 23 20 Ecce ego mittam ángelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et introdúcat in locum quem parávi. b
+Éxodus Exo 2 23 21 Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet cum peccáveris, et est nomen meum in illo.
+Éxodus Exo 2 23 22 Quod si audíeris vocem ejus, et féceris ómnia quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis, et afflígam affligéntes te.
+Éxodus Exo 2 23 23 Præcedétque te ángelus meus, et introdúcet te ad Amorrhǽum, et Hethǽum, et Pherezǽum, Chananæúmque, et Hevǽum, et Jebusǽum, quos ego cónteram.
+Éxodus Exo 2 23 24 Non adorábis deos eórum, nec coles eos: non fácies ópera eórum, sed déstrues eos, et confrínges státuas eórum.
+Éxodus Exo 2 23 25 Servietísque Dómino Deo vestro, ut benedícam pánibus tuis et aquis, et áuferam infirmitátem de médio tui.
+Éxodus Exo 2 23 26 Non erit infœcúnda, nec stérilis in terra tua: númerum diérum tuórum implébo.
+Éxodus Exo 2 23 27 Terrórem meum mittam in præcúrsum tuum, et occídam omnem pópulum, ad quem ingrediéris: cunctorúmque inimicórum tuórum coram te terga vertam: b
+Éxodus Exo 2 23 28 emíttens crabrónes prius, qui fugábunt Hevǽum, et Chananǽum, et Hethǽum, ántequam intróëas.
+Éxodus Exo 2 23 29 Non ejíciam eos a fácie tua anno uno: ne terra in solitúdinem redigátur, et crescant contra te béstiæ.
+Éxodus Exo 2 23 30 Paulátim expéllam eos de conspéctu tuo, donec augeáris, et possídeas terram.
+Éxodus Exo 2 23 31 Ponam autem términos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinórum, et a desérto usque ad flúvium: tradam in mánibus vestris habitatóres terræ, et ejíciam eos de conspéctu vestro.
+Éxodus Exo 2 23 32 Non iníbis cum eis fœdus, nec cum diis eórum.
+Éxodus Exo 2 23 33 Non hábitent in terra tua, ne forte peccáre te fáciant in me, si servíeris diis eórum: quod tibi certe erit in scándalum.
+Éxodus Exo 2 24 1 Móysi quoque dixit: Ascénde ad Dóminum tu, et Áaron, Nadab et Ábiu, et septuagínta senes ex Israël, et adorábitis procul.
+Éxodus Exo 2 24 2 Solúsque Móyses ascéndet ad Dóminum, et illi non appropinquábunt: nec pópulus ascéndet cum eo.
+Éxodus Exo 2 24 3 Venit ergo Móyses et narrávit plebi ómnia verba Dómini, atque judícia: respondítque omnis pópulus una voce: Ómnia verba Dómini, quæ locútus est, faciémus.
+Éxodus Exo 2 24 4 Scripsit autem Móyses univérsos sermónes Dómini: et mane consúrgens, ædificávit altáre ad radíces montis, et duódecim títulos per duódecim tribus Israël.
+Éxodus Exo 2 24 5 Misítque júvenes de fíliis Israël, et obtulérunt holocáusta, immolaverúntque víctimas pacíficas Dómino, vítulos.
+Éxodus Exo 2 24 6 Tulit ítaque Móyses dimídiam partem sánguinis, et misit in cratéras: partem autem resíduam fudit super altáre.
+Éxodus Exo 2 24 7 Assuménsque volúmen fœ́deris, legit audiénte pópulo: qui dixérunt: Ómnia quæ locútus est Dóminus, faciémus, et érimus obediéntes.
+Éxodus Exo 2 24 8 Ille vero sumptum sánguinem respérsit in pópulum, et ait: Hic est sanguis fœ́deris quod pépigit Dóminus vobíscum super cunctis sermónibus his.
+Éxodus Exo 2 24 9 Ascenderúntque Móyses et Áaron, Nadab et Ábiu, et septuagínta de senióribus Israël: b
+Éxodus Exo 2 24 10 et vidérunt Deum Israël: et sub pédibus ejus quasi opus lápidis sapphírini, et quasi cælum, cum serénum est.
+Éxodus Exo 2 24 11 Nec super eos qui procul recésserant de fíliis Israël, misit manum suam, viderúntque Deum, et comedérunt, ac bibérunt.
+Éxodus Exo 2 24 12 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Ascénde ad me in montem, et esto ibi: dabóque tibi tábulas lapídeas, et legem, ac mandáta quæ scripsi: ut dóceas eos.
+Éxodus Exo 2 24 13 Surrexérunt Móyses et Jósue miníster ejus: ascendénsque Móyses in montem Dei,
+Éxodus Exo 2 24 14 senióribus ait: Expectáte hic donec revertámur ad vos. Habétis Áaron et Hur vobíscum: si quid natum fúerit quæstiónis, referétis ad eos.
+Éxodus Exo 2 24 15 Cumque ascendísset Móyses, opéruit nubes montem,
+Éxodus Exo 2 24 16 et habitávit glória Dómini super Sínai, tegens illum nube sex diébus: séptimo autem die vocávit eum de médio calíginis.
+Éxodus Exo 2 24 17 Erat autem spécies glóriæ Dómini quasi ignis ardens super vérticem montis in conspéctu filiórum Israël.
+Éxodus Exo 2 24 18 Ingressúsque Móyses médium nébulæ, ascéndit in montem: et fuit ibi quadragínta diébus, et quadragínta nóctibus.
+Éxodus Exo 2 25 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Éxodus Exo 2 25 2 Lóquere fíliis Israël, ut tollant mihi primítias: ab omni hómine qui ófferet ultróneus, accipiétis eas.
+Éxodus Exo 2 25 3 Hæc sunt autem quæ accípere debeátis: aurum, et argéntum, et æs,
+Éxodus Exo 2 25 4 hyacínthum et púrpuram, coccúmque bis tinctum, et byssum, pilos caprárum,
+Éxodus Exo 2 25 5 et pelles aríetum rubricátas, pellésque jánthinas, et ligna setim:
+Éxodus Exo 2 25 6 óleum ad luminária concinnánda: arómata in unguéntum, et thymiamáta boni odóris:
+Éxodus Exo 2 25 7 lápides onýchinos, et gemmas ad ornándum ephod, ac rationále.
+Éxodus Exo 2 25 8 Faciéntque mihi sanctuárium, et habitábo in médio eórum:
+Éxodus Exo 2 25 9a juxta omnem similitúdinem tabernáculi quod osténdam tibi, et ómnium vasórum in cultum ejus.
+Éxodus Exo 2 25 9b Sicque faciétis illud:
+Éxodus Exo 2 25 10 arcam de lignis setim compíngite, cujus longitúdo hábeat duos et semis cúbitos: latitúdo, cúbitum et dimídium: altitúdo, cúbitum simíliter ac semíssem.
+Éxodus Exo 2 25 11 Et deaurábis eam auro mundíssimo intus et foris: faciésque supra, corónam áuream per circúitum:
+Éxodus Exo 2 25 12 et quátuor círculos áureos, quos pones per quátuor arcæ ángulos: duo círculi sint in látere uno, et duo in áltero.
+Éxodus Exo 2 25 13 Fácies quoque vectes de lignis setim, et opéries eos auro.
+Éxodus Exo 2 25 14 Inducésque per círculos qui sunt in arcæ latéribus, ut portétur in eis:
+Éxodus Exo 2 25 15 qui semper erunt in círculis, nec umquam extrahéntur ab eis.
+Éxodus Exo 2 25 16 Ponésque in arca testificatiónem quam dabo tibi.
+Éxodus Exo 2 25 17 Fácies et propitiatórium de auro mundíssimo: duos cúbitos et dimídium tenébit longitúdo ejus, et cúbitum ac semíssem latitúdo. b
+Éxodus Exo 2 25 18 Duos quoque chérubim áureos et prodúctiles fácies, ex utráque parte oráculi.
+Éxodus Exo 2 25 19 Cherub unus sit in látere uno, et alter in áltero.
+Éxodus Exo 2 25 20 Utrúmque latus propitiatórii tegant expandéntes alas, et operiéntes oráculum, respiciántque se mútuo versis vúltibus in propitiatórium quo operiénda est arca,
+Éxodus Exo 2 25 21 in qua pones testimónium quod dabo tibi.
+Éxodus Exo 2 25 22 Inde præcípiam, et loquar ad te supra propitiatórium, ac de médio duórum chérubim, qui erunt super arcam testimónii, cuncta quæ mandábo per te fíliis Israël.
+Éxodus Exo 2 25 23 Fácies et mensam de lignis setim, habéntem duos cúbitos longitúdinis, et in latitúdine cúbitum, et in altitúdine cúbitum et semíssem. b
+Éxodus Exo 2 25 24 Et inaurábis eam auro puríssimo: faciésque illi lábium áureum per circúitum,
+Éxodus Exo 2 25 25 et ipsi lábio corónam interrásilem altam quátuor dígitis: et super illam, álteram corónam auréolam.
+Éxodus Exo 2 25 26 Quátuor quoque círculos áureos præparábis, et pones eis in quátuor ángulis ejúsdem mensæ per síngulos pedes.
+Éxodus Exo 2 25 27 Subter corónam erunt círculi áurei, ut mittántur vectes per eos, et possit mensa portári.
+Éxodus Exo 2 25 28 Ipsos quoque vectes fácies de lignis setim, et circúmdabis auro ad subvehéndam mensam.
+Éxodus Exo 2 25 29 Parábis et acetábula, ac phíalas, thuríbula, et cýathos, in quibus offerénda sunt libámina, ex auro puríssimo.
+Éxodus Exo 2 25 30 Et pones super mensam panes propositiónis in conspéctu meo semper.
+Éxodus Exo 2 25 31 Fácies et candelábrum dúctile de auro mundíssimo, hastíle ejus, et cálamos, scyphos, et sphǽrulas, ac lília ex ipso procedéntia. b
+Éxodus Exo 2 25 32 Sex cálami egrediéntur de latéribus, tres ex uno látere, et tres ex áltero.
+Éxodus Exo 2 25 33 Tres scyphi quasi in nucis modum per cálamos síngulos, sphæruláque simul, et lílium: et tres simíliter scyphi instar nucis in cálamo áltero, sphæruláque simul et lílium. Hoc erit opus sex calamórum, qui producéndi sunt de hastíli:
+Éxodus Exo 2 25 34 in ipso autem candelábro erunt quátuor scyphi in nucis modum, sphærulǽque per síngulos, et lília.
+Éxodus Exo 2 25 35 Sphǽrulæ sub duóbus cálamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedéntes de hastíli uno.
+Éxodus Exo 2 25 36 Et sphǽrulæ ígitur et cálami ex ipso erunt, univérsa ductília de auro puríssimo.
+Éxodus Exo 2 25 37 Fácies et lucérnas septem, et pones eas super candelábrum, ut lúceant ex advérso.
+Éxodus Exo 2 25 38 Emunctória quoque, et ubi quæ emúncta sunt extinguántur, fiant de auro puríssimo.
+Éxodus Exo 2 25 39 Omne pondus candelábri cum univérsis vasis suis habébit taléntum auri puríssimi.
+Éxodus Exo 2 25 40 Ínspice, et fac secúndum exémplar quod tibi in monte monstrátum est. b
+Éxodus Exo 2 26 1 Tabernáculum vero ita fácies: decem cortínas de bysso retórta, et hyacíntho, ac púrpura, coccóque bis tincto, variátas ópere plumário fácies.
+Éxodus Exo 2 26 2 Longitúdo cortínæ uníus habébit vigínti octo cúbitos: latitúdo, quátuor cubitórum erit. Uníus mensúræ fient univérsa tentória.
+Éxodus Exo 2 26 3 Quinque cortínæ sibi jungéntur mútuo, et áliæ quinque nexu símili cohærébunt.
+Éxodus Exo 2 26 4 Ánsulas hyacínthinas in latéribus ac summitátibus fácies cortinárum, ut possint ínvicem copulári.
+Éxodus Exo 2 26 5 Quinquagénas ánsulas cortína habébit in utráque parte, ita insértas ut ansa contra ansam véniat, et áltera álteri possit aptári.
+Éxodus Exo 2 26 6 Fácies et quinquagínta círculos áureos quibus cortinárum vela jungénda sunt, ut unum tabernáculum fiat.
+Éxodus Exo 2 26 7 Fácies et saga cilicína úndecim, ad operiéndum tectum tabernáculi. b
+Éxodus Exo 2 26 8 Longitúdo sagi uníus habébit trigínta cúbitos, et latitúdo, quátuor: æqua erit mensúra sagórum ómnium.
+Éxodus Exo 2 26 9 E quibus quinque junges seórsum, et sex sibi mútuo copulábis, ita ut sextum sagum in fronte tecti dúplices.
+Éxodus Exo 2 26 10 Fácies et quinquagínta ansas in ora sagi uníus, ut conjúngi cum áltero queat, et quinquagínta ansas in ora sagi altérius, ut cum áltero copulétur.
+Éxodus Exo 2 26 11 Fácies et quinquagínta fíbulas ǽneas quibus jungántur ansæ, ut unum ex ómnibus operiméntum fiat.
+Éxodus Exo 2 26 12 Quod autem superfúerit in sagis quæ parántur tecto, id est unum sagum quod ámplius est, ex medietáte ejus opéries posterióra tabernáculi.
+Éxodus Exo 2 26 13 Et cúbitus ex una parte pendébit, et alter ex áltera qui plus est in sagórum longitúdine, utrúmque latus tabernáculi prótegens.
+Éxodus Exo 2 26 14 Fácies et operiméntum áliud tecto de péllibus aríetum rubricátis: et super hoc rursum áliud operiméntum de jánthinis péllibus.
+Éxodus Exo 2 26 15 Fácies et tábulas stantes tabernáculi de lignis setim, b
+Éxodus Exo 2 26 16 quæ síngulæ denos cúbitos in longitúdine hábeant, et in latitúdine síngulos ac semíssem.
+Éxodus Exo 2 26 17 In latéribus tábulæ, duæ incastratúræ fient, quibus tábula álteri tábulæ connectátur: atque in hunc modum cunctæ tábulæ parabúntur.
+Éxodus Exo 2 26 18 Quarum vigínti erunt in látere meridiáno quod vergit ad austrum.
+Éxodus Exo 2 26 19 Quibus quadragínta bases argénteas fundes, ut binæ bases síngulis tábulis per duos ángulos subjiciántur.
+Éxodus Exo 2 26 20 In látere quoque secúndo tabernáculi quod vergit ad aquilónem, vigínti tábulæ erunt,
+Éxodus Exo 2 26 21 quadragínta habéntes bases argénteas, binæ bases síngulis tábulis supponéntur.
+Éxodus Exo 2 26 22 Ad occidentálem vero plagam tabernáculi fácies sex tábulas,
+Éxodus Exo 2 26 23 et rursum álias duas quæ in ángulis erigántur post tergum tabernáculi.
+Éxodus Exo 2 26 24 Erúntque conjúnctæ a deórsum usque sursum, et una omnes compágo retinébit. Duábus quoque tábulis quæ in ángulis ponéndæ sunt, símilis junctúra servábitur.
+Éxodus Exo 2 26 25 Et erunt simul tábulæ octo, bases eárum argénteæ sédecim, duábus básibus per unam tábulam supputátis.
+Éxodus Exo 2 26 26 Fácies et vectes de lignis setim quinque ad continéndas tábulas in uno látere tabernáculi, b
+Éxodus Exo 2 26 27 et quinque álios in áltero, et ejúsdem númeri ad occidentálem plagam:
+Éxodus Exo 2 26 28 qui mitténtur per médias tábulas a summo usque ad summum.
+Éxodus Exo 2 26 29 Ipsas quoque tábulas deaurábis, et fundes in eis ánnulos áureos per quos vectes tabuláta contíneant: quos opéries láminis áureis.
+Éxodus Exo 2 26 30 Et ériges tabernáculum juxta exémplar quod tibi in monte monstrátum est.
+Éxodus Exo 2 26 31 Fácies et velum de hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere plumário et pulchra varietáte contéxtum: b
+Éxodus Exo 2 26 32 quod appéndes ante quátuor colúmnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deaurátæ erunt, et habébunt cápita áurea, sed bases argénteas.
+Éxodus Exo 2 26 33 Inserétur autem velum per círculos, intra quod pones arcam testimónii, quo et sanctuárium, et sanctuárii sanctuária dividéntur.
+Éxodus Exo 2 26 34 Pones et propitiatórium super arcam testimónii in Sancto sanctórum,
+Éxodus Exo 2 26 35 mensámque extra velum, et contra mensam candelábrum in látere tabernáculi meridiáno: mensa enim stabit in parte aquilónis.
+Éxodus Exo 2 26 36 Fácies et tentórium in intróitu tabernáculi de hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere plumárii. b
+Éxodus Exo 2 26 37 Et quinque colúmnas deaurábis lignórum setim, ante quas ducétur tentórium: quarum erunt cápita áurea, et bases æneæ.
+Éxodus Exo 2 27 1 Fácies et altáre de lignis setim, quod habébit quinque cúbitus in longitúdine, et tótidem in latitúdine, id est, quadrum, et tres cúbitos in altitúdine.
+Éxodus Exo 2 27 2 Córnua autem per quátuor ángulos ex ipso erunt: et opéries illud áëre.
+Éxodus Exo 2 27 3 Faciésque in usus ejus lebétes ad suscipiéndos cíneres, et fórcipes atque fuscínulas, et ígnium receptácula; ómnia vasa ex áëre fabricábis.
+Éxodus Exo 2 27 4 Craticulámque in modum retis ænéam: per cujus quátuor ángulos erunt quátuor ánnuli ǽnei.
+Éxodus Exo 2 27 5 Quos pones subter árulam altáris: erítque cratícula usque ad altáris médium.
+Éxodus Exo 2 27 6 Fácies et vectes altáris de lignis setim duos, quos opéries láminis ǽneis:
+Éxodus Exo 2 27 7 et indúces per círculos, erúntque ex utróque látere altáris ad portándum.
+Éxodus Exo 2 27 8 Non sólidum, sed ináne et cavum intrínsecus fácies illud, sicut tibi in monte monstrátum est.
+Éxodus Exo 2 27 9 Fácies et átrium tabernáculi, in cujus austráli plaga contra merídiem erunt tentória de bysso retórta: centum cúbitos unum latus tenébit in longitúdine. b
+Éxodus Exo 2 27 10 Et colúmnas vigínti cum básibus tótidem ǽneis, quæ cápita cum cælatúris suis habébunt argéntea.
+Éxodus Exo 2 27 11 Simíliter et in látere aquilónis per longum erunt tentória centum cubitórum, colúmnæ vigínti, et bases æneæ ejúsdem númeri, et cápita eárum cum cælatúris suis argéntea.
+Éxodus Exo 2 27 12 In latitúdine vero átrii, quod réspicit ad occidéntem, erunt tentória per quinquagínta cúbitos, et colúmnæ decem, basésque tótidem.
+Éxodus Exo 2 27 13 In ea quoque átrii latitúdine, quæ réspicit ad oriéntem, quinquagínta cúbiti erunt.
+Éxodus Exo 2 27 14 In quibus quíndecim cubitórum tentória láteri uno deputabúntur, columnǽque tres et bases tótidem:
+Éxodus Exo 2 27 15 et in látere áltero erunt tentória cúbitos obtinéntia quíndecim, colúmnæ tres, et bases tótidem.
+Éxodus Exo 2 27 16 In intróitu vero átrii fiet tentórium cubitórum vigínti ex hyacíntho et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere plumárii: colúmnas habébit quátuor, cum básibus tótidem.
+Éxodus Exo 2 27 17 Omnes colúmnæ átrii per circúitum vestítæ erunt argénteis láminis, capítibus argénteis, et básibus ǽneis.
+Éxodus Exo 2 27 18 In longitúdine occupábit átrium cúbitos centum, in latitúdine quinquagínta, altitúdo quinque cubitórum erit: fiétque de bysso retórta, et habébit bases ǽneas.
+Éxodus Exo 2 27 19 Cuncta vasa tabernáculi in omnes usus et cæremónias, tam paxíllos ejus quam átrii, ex áëre fácies. b
+Éxodus Exo 2 27 20 Prǽcipe fíliis Israël ut áfferant tibi óleum de arbóribus olivárum puríssimum, pilóque contúsum, ut árdeat lucérna semper b
+Éxodus Exo 2 27 21 in tabernáculo testimónii, extra velum quod oppánsum est testimónio. Et collocábunt eam Áaron et fílii ejus, ut usque mane lúceat coram Dómino. Perpétuus erit cultus per successiónes eórum a fíliis Israël.
+Éxodus Exo 2 28 1 Ápplica quoque ad te Áaron fratrem tuum cum fíliis suis de médio filiórum Israël, ut sacerdótio fungántur mihi: Áaron, Nadab, et Ábiu, Eleázar, et Íthamar.
+Éxodus Exo 2 28 2 Faciésque vestem sanctam Áaron fratri tuo in glóriam et decórem.
+Éxodus Exo 2 28 3 Et loquéris cunctis sapiéntibus corde quos replévi spíritu prudéntiæ, ut fáciant vestes Áaron, in quibus sanctificátus minístret mihi.
+Éxodus Exo 2 28 4 Hæc autem erunt vestiménta quæ fáciet: rationále et superhumerále, túnicam et líneam strictam, cídarim et bálteum. Fácient vestiménta sancta fratri tuo Áaron et fíliis ejus, ut sacerdótio fungántur mihi.
+Éxodus Exo 2 28 5 Accipiéntque aurum, et hyacínthum, et púrpuram, coccúmque bis tinctum, et byssum. b
+Éxodus Exo 2 28 6 Fácient autem superhumerále de auro et hyacíntho et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta, ópere polýmito.
+Éxodus Exo 2 28 7 Duas oras junctas habébit in utróque látere summitátum, ut in unum rédeant.
+Éxodus Exo 2 28 8 Ipsa quoque textúra et cuncta óperis varíetas erit ex auro et hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta.
+Éxodus Exo 2 28 9 Sumésque duos lápides onýchinos, et sculpes in eis nómina filiórum Israël:
+Éxodus Exo 2 28 10 sex nómina in lápide uno, et sex réliqua in áltero, juxta órdinem nativitátis eórum.
+Éxodus Exo 2 28 11 Ópere sculptóris et cælatúra gemmárii, sculpes eos nomínibus filiórum Israël, inclúsos auro atque circúmdatos:
+Éxodus Exo 2 28 12 et pones in utróque látere superhumerális, memoriále fíliis Israël. Portabítque Áaron nómina eórum coram Dómino super utrúmque húmerum, ob recordatiónem.
+Éxodus Exo 2 28 13 Fácies et uncínos ex auro, b
+Éxodus Exo 2 28 14 et duas caténulas ex auro puríssimo sibi ínvicem cohæréntes, quas ínseres uncínis.
+Éxodus Exo 2 28 15 Rationále quoque judícii fácies ópere polýmito juxta textúram superhumerális, ex auro, hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta.
+Éxodus Exo 2 28 16 Quadrángulum erit et duplex: mensúram palmi habébit tam in longitúdine quam in latitúdine.
+Éxodus Exo 2 28 17 Ponésque in eo quátuor órdines lápidum: in primo versu erit lapis sárdius, et topázius, et smarágdus:
+Éxodus Exo 2 28 18 in secúndo carbúnculus, sapphírus, et jaspis:
+Éxodus Exo 2 28 19 in tértio ligúrius, achátes, et amethýstus:
+Éxodus Exo 2 28 20 in quarto chrysólithus, onýchinus, et berýllus. Inclúsi auro erunt per órdines suos.
+Éxodus Exo 2 28 21 Habebúntque nómina filiórum Israël: duódecim nomínibus cælabúntur, sínguli lápides nomínibus singulórum per duódecim tribus.
+Éxodus Exo 2 28 22 Fácies in rationáli caténas sibi ínvicem cohæréntes ex auro puríssimo, b
+Éxodus Exo 2 28 23 et duos ánnulos áureos, quos pones in utráque rationális summitáte:
+Éxodus Exo 2 28 24 catenásque áureas junges ánnulis, qui sunt in margínibus ejus,
+Éxodus Exo 2 28 25 et ipsárum catenárum extréma duóbus copulábis uncínis in utróque látere superhumerális quod rationále réspicit.
+Éxodus Exo 2 28 26 Fácies et duos ánnulos áureos, quos pones in summitátibus rationális, in oris, quæ e regióne sunt superhumerális, et posterióra ejus aspíciunt.
+Éxodus Exo 2 28 27 Necnon et álios duos ánnulos áureos, qui ponéndi sunt in utróque látere superhumerális deórsum, quod réspicit contra fáciem junctúræ inferióris, ut aptári possit cum superhumeráli,
+Éxodus Exo 2 28 28 et stringátur rationále ánnulis suis cum ánnulis superhumerális vitta hyacínthina, ut máneat junctúra fabrefácta, et a se ínvicem rationále et superhumerále néqueant separári.
+Éxodus Exo 2 28 29 Portabítque Áaron nómina filiórum Israël in rationáli judícii super pectus suum, quando ingrediétur Sanctuárium, memoriále coram Dómino in ætérnum.
+Éxodus Exo 2 28 30 Pones autem in rationáli judícii Doctrínam et Veritátem, quæ erunt in péctore Áaron, quando ingrediétur coram Dómino: et gestábit judícium filiórum Israël in péctore suo, in conspéctu Dómini semper. b
+Éxodus Exo 2 28 31 Fácies et túnicam superhumerális totam hyacínthinam, b
+Éxodus Exo 2 28 32 in cujus médio supra erit capítium, et ora per gyrum ejus téxtilis, sicut fíeri solet in extrémis véstium pártibus, ne fácile rumpátur.
+Éxodus Exo 2 28 33 Deórsum vero, ad pedes ejúsdem túnicæ, per circúitum, quasi mala púnica fácies, ex hyacíntho, et púrpura, et cocco bis tincto, mistis in médio tintinnábulis,
+Éxodus Exo 2 28 34 ita ut tintinnábulum sit áureum et malum púnicum: rursúmque tintinnábulum áliud áureum et malum púnicum.
+Éxodus Exo 2 28 35 Et vestiétur ea Áaron in offício ministérii, ut audiátur sónitus quando ingréditur et egréditur sanctuárium in conspéctu Dómini, et non moriátur.
+Éxodus Exo 2 28 36 Fácies et láminam de auro puríssimo, in qua sculpes ópere cælatóris, Sanctum Dómino. b
+Éxodus Exo 2 28 37 Ligabísque eam vitta hyacínthina, et erit super tiáram,
+Éxodus Exo 2 28 38 ímminens fronti pontíficis. Portabítque Áaron iniquitátes eórum, quæ obtulérunt et sanctificavérunt fílii Israël, in cunctis munéribus et donáriis suis. Erit autem lámina semper in fronte ejus, ut placátus sit eis Dóminus.
+Éxodus Exo 2 28 39 Stringésque túnicam bysso, et tiáram býssinam fácies, et bálteum ópere plumárii. b
+Éxodus Exo 2 28 40 Porro fíliis Áaron túnicas líneas parábis et bálteos ac tiáras in glóriam et decórem:
+Éxodus Exo 2 28 41 vestiésque his ómnibus Áaron fratrem tuum et fílios ejus cum eo. Et cunctórum consecrábis manus, sanctificabísque illos, ut sacerdótio fungántur mihi.
+Éxodus Exo 2 28 42 Fácies et feminália línea, ut opériant carnem turpitúdinis suæ, a rénibus usque ad fémora:
+Éxodus Exo 2 28 43 et uténtur eis Áaron et fílii ejus quando ingrediéntur tabernáculum testimónii, vel quando appropínquant ad altáre ut minístrent in sanctuário, ne iniquitátis rei moriántur. Legítimum sempitérnum erit Áaron, et sémini ejus post eum.
+Éxodus Exo 2 29 1 Sed et hoc fácies, ut mihi in sacerdótio consecréntur. Tolle vítulum de arménto, et aríetes duos immaculátos,
+Éxodus Exo 2 29 2 panésque ázymos, et crústulam absque ferménto, quæ conspérsa sit óleo, lágana quoque ázyma óleo lita: de símila tritícea cuncta fácies.
+Éxodus Exo 2 29 3 Et pósita in canístro ófferes: vítulum autem et duos aríetes.
+Éxodus Exo 2 29 4 Et Áaron ac fílios ejus applicábis ad óstium tabernáculi testimónii. Cumque láveris patrem cum fíliis suis aqua,
+Éxodus Exo 2 29 5 índues Áaron vestiméntis suis, id est, línea et túnica, et superhumeráli et rationáli, quod constrínges bálteo.
+Éxodus Exo 2 29 6 Et pones tiáram in cápite ejus, et láminam sanctam super tiáram,
+Éxodus Exo 2 29 7 et óleum unctiónis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrábitur.
+Éxodus Exo 2 29 8 Fílios quoque illíus applicábis, et índues túnicis líneis, cingésque bálteo,
+Éxodus Exo 2 29 9a Áaron scílicet et líberos ejus, et impónes eis mitras: erúntque sacerdótes mihi religióne perpétua.
+Éxodus Exo 2 29 9b Postquam initiáveris manus eórum,
+Éxodus Exo 2 29 10 applicábis et vítulum coram tabernáculo testimónii. Imponéntque Áaron et fílii ejus manus super caput illíus,
+Éxodus Exo 2 29 11 et mactábis eum in conspéctu Dómini, juxta óstium tabernáculi testimónii.
+Éxodus Exo 2 29 12 Sumptúmque de sánguine vítuli, pones super córnua altáris dígito tuo, réliquum autem sánguinem fundes juxta basim ejus.
+Éxodus Exo 2 29 13 Sumes et ádipem totum qui óperit intestína, et retículum jécoris, ac duos renes, et ádipem qui super eos est, et ófferes incénsum super altáre:
+Éxodus Exo 2 29 14 carnes vero vítuli et córium et fimum combúres foris extra castra, eo quod pro peccáto sit.
+Éxodus Exo 2 29 15 Unum quoque aríetem sumes, super cujus caput ponent Áaron et fílii ejus manus. b
+Éxodus Exo 2 29 16 Quem cum mactáveris, tolles de sánguine ejus, et fundes circa altáre.
+Éxodus Exo 2 29 17 Ipsum autem aríetem secábis in frustra: lotáque intestína ejus ac pedes, pones super concísas carnes, et super caput illíus.
+Éxodus Exo 2 29 18 Et ófferes totum aríetem in incénsum super altáre: oblátio est Dómino, odor suavíssimus víctimæ Dómini.
+Éxodus Exo 2 29 19 Tolles quoque aríetem álterum, super cujus caput Áaron et fílii ejus ponent manus.
+Éxodus Exo 2 29 20 Quem cum immoláveris, sumes de sánguine ejus, et pones super extrémum aurículæ dextræ Áaron et filiórum ejus, et super póllices manus eórum ac pedis dextri, fundésque sánguinem super altáre per circúitum.
+Éxodus Exo 2 29 21a Cumque túleris de sánguine qui est super altáre, et de óleo unctiónis, aspérges Áaron et vestes ejus, fílios et vestiménta eórum.
+Éxodus Exo 2 29 21b Consecratísque ipsis et véstibus,
+Éxodus Exo 2 29 22 tolles ádipem de aríete, et caudam et arvínam, quæ óperit vitália, ac retículum jécoris, et duos renes, atque ádipem, qui super eos est, armúmque dextrum, eo quod sit áries consecratiónis:
+Éxodus Exo 2 29 23 tortámque panis uníus, crústulam conspérsam óleo, láganum de canístro azymórum, quod pósitum est in conspéctu Dómini:
+Éxodus Exo 2 29 24 ponésque ómnia super manus Áaron et filiórum ejus, et sanctificábis eos élevans coram Dómino.
+Éxodus Exo 2 29 25 Suscipiésque univérsa de mánibus eórum: et incéndes super altáre in holocáustum, odórem suavíssimum in conspéctu Dómini, quia oblátio ejus est.
+Éxodus Exo 2 29 26 Sumes quoque pectúsculum de aríete, quo initiátus est Áaron, sanctificabísque illud elevátum coram Dómino, et cedet in partem tuam.
+Éxodus Exo 2 29 27 Sanctificabísque et pectúsculum consecrátum, et armum quem de aríete separásti, b
+Éxodus Exo 2 29 28 quo initiátus est Áaron et fílii ejus, cedéntque in partem Áaron et filiórum ejus jure perpétuo a fíliis Israël: quia primitíva sunt et inítia de víctimis eórum pacíficis quæ ófferunt Dómino.
+Éxodus Exo 2 29 29 Vestem autem sanctam, qua utétur Áaron, habébunt fílii ejus post eum, ut ungántur in ea, et consecrántur manus eórum.
+Éxodus Exo 2 29 30 Septem diébus utétur illa qui póntifex pro eo fúerit constitútus de fíliis ejus, et qui ingrediétur tabernáculum testimónii ut minístret in sanctuário.
+Éxodus Exo 2 29 31 Aríetem autem consecratiónis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto:
+Éxodus Exo 2 29 32 quibus vescétur Áaron et fílii ejus. Panes quoque, qui sunt in canístro, in vestíbulo tabernáculi testimónii cómedent,
+Éxodus Exo 2 29 33 ut sit placábile sacrifícium, et sanctificéntur offeréntium manus. Alienígena non vescétur ex eis, quia sancti sunt.
+Éxodus Exo 2 29 34 Quod si remánserit de cárnibus consecrátis, sive de pánibus usque mane, combúres relíquias igni: non comedéntur, quia sanctificáta sunt.
+Éxodus Exo 2 29 35 Ómnia, quæ præcépi tibi, fácies super Áaron et fíliis ejus. Septem diébus consecrábis manus eórum:
+Éxodus Exo 2 29 36 et vítulum pro peccáto ófferes per síngulos dies ad expiándum. Mundabísque altáre cum immoláveris expiatiónis hóstiam, et unges illud in sanctificatiónem.
+Éxodus Exo 2 29 37 Septem diébus expiábis altáre, et sanctificábis, et erit Sanctum sanctórum: omnis, qui tetígerit illud, sanctificábitur.
+Éxodus Exo 2 29 38 Hoc est quod fácies in altári: agnos annículos duos per síngulos dies júgiter, b
+Éxodus Exo 2 29 39 unum agnum mane, et álterum véspere,
+Éxodus Exo 2 29 40 décimam partem símilæ conspérsæ óleo tuso, quod hábeat mensúram quartam partem hin, et vinum ad libándum ejúsdem mensúræ in agno uno.
+Éxodus Exo 2 29 41 Álterum vero agnum ófferes ad vésperam juxta ritum matutínæ oblatiónis, et juxta ea quæ díximus, in odórem suavitátis:
+Éxodus Exo 2 29 42 sacrifícium est Dómino, oblatióne perpétua in generatiónes vestras, ad óstium tabernáculi testimónii coram Dómino, ubi constítuam ut loquar ad te.
+Éxodus Exo 2 29 43 Ibíque præcípiam fíliis Israël, et sanctificábitur altáre in glória mea.
+Éxodus Exo 2 29 44 Sanctificábo et tabernáculum testimónii cum altári, et Áaron cum fíliis suis, ut sacerdótio fungántur mihi.
+Éxodus Exo 2 29 45 Et habitábo in médio filiórum Israël, eróque eis Deus,
+Éxodus Exo 2 29 46 et scient quia ego Dóminus Deus eórum, qui edúxi eos de terra Ægýpti, ut manérem inter illos, ego Dóminus Deus ipsórum.
+Éxodus Exo 2 30 1 Fácies quoque altáre ad adoléndum thymiáma, de lignis setim,
+Éxodus Exo 2 30 2 habens cúbitum longitúdinis, et álterum latitúdinis, id est, quadrángulum, et duos cúbitos in altitúdine. Córnua ex ipso procédent.
+Éxodus Exo 2 30 3 Vestiésque illud auro puríssimo, tam cratículam ejus, quam paríetes per circúitum, et córnua. Faciésque ei corónam auréolam per gyrum,
+Éxodus Exo 2 30 4 et duos ánnulos áureos sub coróna per síngula látera, ut mittántur in eos vectes, et altáre portétur.
+Éxodus Exo 2 30 5 Ipsos quoque vectes fácies de lignis setim, et inaurábis.
+Éxodus Exo 2 30 6 Ponésque altáre contra velum, quod ante arcum pendet testimónii coram propitiatório quo tégitur testimónium, ubi loquar tibi.
+Éxodus Exo 2 30 7 Et adolébit incénsum super eo Áaron, suáve fragrans, mane. Quando compónet lucérnas, incéndet illud:
+Éxodus Exo 2 30 8 et quando collocábit eas ad vésperum, uret thymiáma sempitérnum coram Dómino in generatiónes vestras.
+Éxodus Exo 2 30 9 Non offerétis super eo thymiáma compositiónis altérius, nec oblatiónem, et víctimam, nec libábitis libámina.
+Éxodus Exo 2 30 10 Et deprecábitur Áaron super córnua ejus semel per annum, in sánguine quod oblátum est pro peccáto, et placábit super eo in generatiónibus vestris. Sanctum sanctórum erit Dómino.
+Éxodus Exo 2 30 11 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Éxodus Exo 2 30 12 Quando túleris summam filiórum Israël juxta númerum, dabunt sínguli prétium pro animábus suis Dómino, et non erit plaga in eis, cum fúerint recensíti.
+Éxodus Exo 2 30 13 Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimídium sicli juxta mensúram templi (siclus vigínti óbolos habet); média pars sicli offerétur Dómino.
+Éxodus Exo 2 30 14 Qui habétur in número, a vigínti annis et supra, dabit prétium.
+Éxodus Exo 2 30 15 Dives non addet ad médium sicli, et pauper nihil mínuet.
+Éxodus Exo 2 30 16 Susceptámque pecúniam, quæ colláta est a fíliis Israël, trades in usus tabernáculi testimónii, ut sit moniméntum eórum coram Dómino, et propitiétur animábus eórum.
+Éxodus Exo 2 30 17 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Éxodus Exo 2 30 18 Fácies et labrum ǽneum cum basi sua ad lavándum: ponésque illud inter tabernáculum testimónii et altáre. Et missa aqua,
+Éxodus Exo 2 30 19 lavábunt in ea Áaron et fílii ejus manus suas ac pedes,
+Éxodus Exo 2 30 20 quando ingressúri sunt tabernáculum testimónii, et quando accessúri sunt ad altáre, ut ófferant in eo thymiáma Dómino,
+Éxodus Exo 2 30 21 ne forte moriántur; legítimum sempitérnum erit ipsi, et sémini ejus per successiónes.
+Éxodus Exo 2 30 22 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, b
+Éxodus Exo 2 30 23 dicens: Sume tibi arómata, primæ myrrhæ et eléctæ quingéntos siclos, et cinnamómi médium, id est, ducéntos quinquagínta siclos, cálami simíliter ducéntos quinquagínta,
+Éxodus Exo 2 30 24 cásiæ autem quingéntos siclos, in póndere sanctuárii, ólei de olivétis mensúram hin:
+Éxodus Exo 2 30 25 faciésque unctiónis óleum sanctum, unguéntum compósitum ópere unguentárii,
+Éxodus Exo 2 30 26 et unges ex eo tabernáculum testimónii, et arcam testaménti,
+Éxodus Exo 2 30 27 mensámque cum vasis suis, et candelábrum, et utensília ejus, altária thymiámatis,
+Éxodus Exo 2 30 28 et holocáusti, et univérsam supelléctilem quæ ad cultum eórum pértinet.
+Éxodus Exo 2 30 29 Sanctificabísque ómnia, et erunt Sancta sanctórum; qui tetígerit ea, sanctificábitur.
+Éxodus Exo 2 30 30 Áaron et fílios ejus unges, sanctificabísque eos, ut sacerdótio fungántur mihi.
+Éxodus Exo 2 30 31 Fíliis quoque Israël dices: Hoc óleum unctiónis sanctum erit mihi in generatiónes vestras. b
+Éxodus Exo 2 30 32 Caro hóminis non ungétur ex eo, et juxta compositiónem ejus non faciétis áliud, quia sanctificátum est, et sanctum erit vobis.
+Éxodus Exo 2 30 33 Homo quicúmque tale composúerit, et déderit ex eo aliéno, exterminábitur de pópulo suo.
+Éxodus Exo 2 30 34 Dixítque Dóminus ad Móysen: Sume tibi arómata, stacten et ónycha, gálbanum boni odóris, et thus lucidíssimum; æquális pónderis erunt ómnia: b
+Éxodus Exo 2 30 35 faciésque thymiáma compósitum ópere unguentárii, mistum diligénter, et purum, et sanctificatióne digníssimum.
+Éxodus Exo 2 30 36 Cumque in tenuíssimum púlverem univérsa contúderis, pones ex eo coram tabernáculo testimónii, in quo loco apparébo tibi. Sanctum sanctórum erit vobis thymiáma.
+Éxodus Exo 2 30 37 Talem compositiónem non faciétis in usus vestros, quia sanctum est Dómino.
+Éxodus Exo 2 30 38 Homo quicúmque fécerit símile, ut odóre illíus perfruátur, períbit de pópulis suis.
+Éxodus Exo 2 31 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Éxodus Exo 2 31 2 Ecce, vocávi ex nómine Beséleel fílium Uri fílii Hur de tribu Juda,
+Éxodus Exo 2 31 3 et implévi spíritu Dei, sapiéntia, et intelligéntia et sciéntia in omni ópere,
+Éxodus Exo 2 31 4 ad excogitándum quidquid fabrefíeri potest ex auro, et argénto, et áëre,
+Éxodus Exo 2 31 5 mármore, et gemmis, et diversitáte lignórum.
+Éxodus Exo 2 31 6 Dedíque ei sócium Oóliab fílium Achísamech de tribu Dan. Et in corde omnis erudíti pósui sapiéntiam: ut fáciant cuncta quæ præcépi tibi,
+Éxodus Exo 2 31 7 tabernáculum fœ́deris, et arcam testimónii, et propitiatórium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernáculi,
+Éxodus Exo 2 31 8 mensámque et vasa ejus, candelábrum puríssimum cum vasis suis, et altáris thymiámatis,
+Éxodus Exo 2 31 9 et holocáusti, et ómnia vasa eórum, labrum cum basi sua,
+Éxodus Exo 2 31 10 vestes sanctas in ministério Áaron sacerdóti, et fíliis ejus, ut fungántur offício suo in sacris:
+Éxodus Exo 2 31 11 óleum unctiónis, et thymiáma arómatum in sanctuário, ómnia quæ præcépi tibi, fácient.
+Éxodus Exo 2 31 12 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Éxodus Exo 2 31 13 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Vidéte ut sábbatum meum custodiátis: quia signum est inter me et vos in generatiónibus vestris: ut sciátis quia ego Dóminus, qui sanctífico vos.
+Éxodus Exo 2 31 14 Custodíte sábbatum meum, sanctum est enim vobis: qui pollúerit illud, morte moriétur; qui fécerit in eo opus, períbit ánima illíus de médio pópuli sui.
+Éxodus Exo 2 31 15 Sex diébus faciétis opus: in die séptimo sábbatum est, réquies sancta Dómino; omnis qui fécerit opus in hac die, moriétur.
+Éxodus Exo 2 31 16 Custódiant fílii Israël sábbatum, et célebrent illud in generatiónibus suis. Pactum est sempitérnum
+Éxodus Exo 2 31 17 inter me et fílios Israël, signúmque perpétuum; sex enim diébus fecit Dóminus cælum et terram, et in séptimo ab ópere cessávit.
+Éxodus Exo 2 31 18 Dedítque Dóminus Móysi, complétis hujuscémodi sermónibus in monte Sínai, duas tábulas testimónii lapídeas, scriptas dígito Dei. b
+Éxodus Exo 2 32 1 Videns autem pópulus quod moram fáceret descendéndi de monte Móyses, congregátus advérsus Áaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcédant: Móysi enim huic viro, qui nos edúxit de terra Ægýpti, ignorámus quid accíderit.
+Éxodus Exo 2 32 2 Dixítque ad eos Áaron: Tóllite ináures áureas de uxórum, filiorúmque et filiárum vestrárum áuribus, et afférte ad me.
+Éxodus Exo 2 32 3 Fecítque pópulus quæ jússerat, déferens ináures ad Áaron.
+Éxodus Exo 2 32 4 Quas cum ille accepísset, formávit ópere fusório, et fecit ex eis vítulum conflátilem: dixerúntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxérunt de terra Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 32 5 Quod cum vidísset Áaron, ædificávit altáre coram eo, et præcónis voce clamávit dicens: Cras solémnitas Dómini est.
+Éxodus Exo 2 32 6 Surgentésque mane, obtulérunt holocáusta, et hóstias pacíficas, et sedit pópulus manducáre, et bíbere, et surrexérunt lúdere.
+Éxodus Exo 2 32 7 Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens: Vade, descénde: peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de terra Ægýpti. b
+Éxodus Exo 2 32 8 Recessérunt cito de via, quam ostendísti eis: fecerúntque sibi vítulum conflátilem, et adoravérunt, atque immolántes ei hóstias, dixérunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxérunt de terra Ægýpti.
+Éxodus Exo 2 32 9 Rursúmque ait Dóminus ad Móysen: Cerno quod pópulus iste duræ cervícis sit:
+Éxodus Exo 2 32 10 dimítte me, ut irascátur furor meus contra eos, et déleam eos, faciámque te in gentem magnam.
+Éxodus Exo 2 32 11 Móyses autem orábat Dóminum Deum suum, dicens: Cur, Dómine, iráscitur furor tuus contra pópulum tuum, quem eduxísti de terra Ægýpti, in fortitúdine magna, et in manu robústa?
+Éxodus Exo 2 32 12 Ne quæso dicant Ægýptii: Cállide edúxit eos, ut interfíceret in móntibus, et deléret e terra: quiéscat ira tua, et esto placábilis super nequítia pópuli tui.
+Éxodus Exo 2 32 13 Recordáre Ábraham, Ísaac, et Israël servórum tuórum, quibus jurásti per temetípsum, dicens: Multiplicábo semen vestrum sicut stellas cæli; et univérsam terram hanc, de qua locútus sum, dabo sémini vestro, et possidébitis eam semper.
+Éxodus Exo 2 32 14 Placatúsque est Dóminus ne fáceret malum quod locútus fúerat advérsus pópulum suum.
+Éxodus Exo 2 32 15 Et revérsus est Móyses de monte, portans duas tábulas testimónii in manu sua, scriptas ex utráque parte, b
+Éxodus Exo 2 32 16 et factas ópere Dei: scriptúra quoque Dei erat sculpta in tábulis.
+Éxodus Exo 2 32 17 Áudiens autem Jósue tumúltum pópuli vociferántis, dixit ad Móysen: Ululátus pugnæ audítur in castris.
+Éxodus Exo 2 32 18 Qui respóndit: Non est clamor adhortántium ad pugnam, neque vociferátio compelléntium ad fugam: sed vocem cantántium ego áudio.
+Éxodus Exo 2 32 19 Cumque appropinquásset ad castra, vidit vítulum, et choros: iratúsque valde, projécit de manu tábulas, et confrégit eas ad radícem montis:
+Éxodus Exo 2 32 20 arripiénsque vítulum quem fécerant, combússit, et contrívit usque ad púlverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum fíliis Israël.
+Éxodus Exo 2 32 21 Dixítque ad Áaron: Quid tibi fecit hic pópulus, ut indúceres super eum peccátum máximum?
+Éxodus Exo 2 32 22 Cui ille respóndit: Ne indignétur dóminus meus: tu enim nosti pópulum istum, quod pronus sit ad malum:
+Éxodus Exo 2 32 23 dixérunt mihi: Fac nobis deos, qui nos præcédant: huic enim Móysi, qui nos edúxit de terra Ægýpti, nescímus quid accíderit.
+Éxodus Exo 2 32 24 Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulérunt, et dedérunt mihi: et projéci illud in ignem, egressúsque est hic vítulus.
+Éxodus Exo 2 32 25 Videns ergo Móyses pópulum quod esset nudátus (spoliáverat enim eum Áaron propter ignomíniam sordis, et inter hostes nudum constitúerat), b
+Éxodus Exo 2 32 26 et stans in porta castrórum, ait: Si quis est Dómini, jungátur mihi. Congregatíque sunt ad eum omnes fílii Levi:
+Éxodus Exo 2 32 27 quibus ait: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ponat vir gládium super femur suum: ite, et redíte de porta usque ad portam per médium castrórum, et occídat unusquísque fratrem, et amícum, et próximum suum.
+Éxodus Exo 2 32 28 Fecerúntque fílii Levi juxta sermónem Móysi, ceciderúntque in die illa quasi vigínti tria míllia hóminum.
+Éxodus Exo 2 32 29 Et ait Móyses: Consecrástis manus vestras hódie Dómino, unusquísque in fílio, et in fratre suo, ut detur vobis benedíctio.
+Éxodus Exo 2 32 30 Facto autem áltero die, locútus est Móyses ad pópulum: Peccástis peccátum máximum: ascéndam ad Dóminum, si quómodo quívero eum deprecári pro scélere vestro. b
+Éxodus Exo 2 32 31 Reversúsque ad Dóminum, ait: Óbsecro, peccávit pópulus iste peccátum máximum, fecerúntque sibi deos áureos: aut dimítte eis hanc noxam,
+Éxodus Exo 2 32 32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsísti.
+Éxodus Exo 2 32 33 Cui respóndit Dóminus: Qui peccáverit mihi, delébo eum de libro meo:
+Éxodus Exo 2 32 34 tu autem vade, et duc pópulum istum quo locútus sum tibi: ángelus meus præcédet te. Ego autem in die ultiónis visitábo et hoc peccátum eórum.
+Éxodus Exo 2 32 35 Percússit ergo Dóminus pópulum pro reátu vítuli, quem fécerat Áaron. b
+Éxodus Exo 2 33 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Vade, ascénde de loco isto tu, et pópulus tuus quem eduxísti de terra Ægýpti, in terram quam jurávi Ábraham, Ísaac et Jacob, dicens: Sémini tuo dabo eam:
+Éxodus Exo 2 33 2 et mittam præcursórem tui ángelum, ut ejíciam Chananǽum, et Amorrhǽum, et Hethǽum, et Pherezǽum, et Hevǽum, et Jebusǽum,
+Éxodus Exo 2 33 3 et intres in terram fluéntem lacte et melle. Non enim ascéndam tecum, quia pópulus duræ cervícis es: ne forte dispérdam te in via.
+Éxodus Exo 2 33 4 Audiénsque pópulus sermónem hunc péssimum, luxit: et nullus ex more indútus est cultu suo. b
+Éxodus Exo 2 33 5 Dixítque Dóminus ad Móysen: Lóquere fíliis Israël: Pópulus duræ cervícis es: semel ascéndam in médio tui, et delébo te. Jam nunc depóne ornátum tuum, ut sciam quid fáciam tibi.
+Éxodus Exo 2 33 6 Deposuérunt ergo fílii Israël ornátum suum a monte Horeb.
+Éxodus Exo 2 33 7 Móyses quoque tollens tabernáculum, teténdit extra castra procul, vocavítque nomen ejus, Tabernáculum fœ́deris. Et omnis pópulus, qui habébat áliquam quæstiónem, egrediebátur ad tabernáculum fœ́deris, extra castra.
+Éxodus Exo 2 33 8 Cumque egrederétur Móyses ad tabernáculum, surgébat univérsa plebs, et stabat unusquísque in óstio papiliónis sui, aspiciebántque tergum Móysi, donec ingrederétur tentórium.
+Éxodus Exo 2 33 9 Ingrésso autem illo tabernáculum fœ́deris, descendébat colúmna nubis, et stabat ad óstium, loquebatúrque cum Móyse,
+Éxodus Exo 2 33 10 cernéntibus univérsis quod colúmna nubis staret ad óstium tabernáculi. Stabántque ipsi, et adorábant per fores tabernaculórum suórum.
+Éxodus Exo 2 33 11 Loquebátur autem Dóminus ad Móysen fácie ad fáciem, sicut solet loqui homo ad amícum suum. Cumque ille reverterétur in castra, miníster ejus Jósue fílius Nun, puer, non recedébat de tabernáculo.
+Éxodus Exo 2 33 12 Dixit autem Móyses ad Dóminum: Prǽcipis ut edúcam pópulum istum: et non índicas mihi quem missúrus es mecum, præsértim cum díxeris: Novi te ex nómine, et invenísti grátiam coram me. b
+Éxodus Exo 2 33 13 Si ergo invéni grátiam in conspéctu tuo, osténde mihi fáciem tuam, ut sciam te, et invéniam grátiam ante óculos tuos: réspice pópulum tuum gentem hanc.
+Éxodus Exo 2 33 14 Dixítque Dóminus: Fácies mea præcédet te, et réquiem dabo tibi.
+Éxodus Exo 2 33 15 Et ait Móyses: Si non tu ipse præcédas, ne edúcas nos de loco isto.
+Éxodus Exo 2 33 16 In quo enim scire potérimus ego et pópulus tuus invenísse nos grátiam in conspéctu tuo, nisi ambuláveris nobíscum, ut glorificémur ab ómnibus pópulis qui hábitant super terram?
+Éxodus Exo 2 33 17 Dixit autem Dóminus ad Móysen: Et verbum istud, quod locútus es, fáciam: invenísti enim grátiam coram me, et teípsum novi ex nómine.
+Éxodus Exo 2 33 18 Qui ait: Osténde mihi glóriam tuam. b
+Éxodus Exo 2 33 19 Respóndit: Ego osténdam omne bonum tibi, et vocábo in nómine Dómini coram te: et miserébor cui volúero, et clemens ero in quem mihi placúerit.
+Éxodus Exo 2 33 20 Rursúmque ait: Non póteris vidére fáciem meam: non enim vidébit me homo et vivet.
+Éxodus Exo 2 33 21 Et íterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
+Éxodus Exo 2 33 22 Cumque transíbit glória mea, ponam te in forámine petræ, et prótegam déxtera mea, donec tránseam:
+Éxodus Exo 2 33 23 tollámque manum meam, et vidébis posterióra mea: fáciem autem meam vidére non póteris.
+Éxodus Exo 2 34 1 Ac deínceps: Præcíde, ait, tibi duas tábulas lapídeas instar priórum, et scribam super eas verba, quæ habuérunt tábulæ quas fregísti.
+Éxodus Exo 2 34 2 Esto parátus mane, ut ascéndas statim in montem Sínai, stabísque mecum super vérticem montis.
+Éxodus Exo 2 34 3 Nullus ascéndat tecum, nec videátur quíspiam per totum montem: boves quoque et oves non pascántur e contra.
+Éxodus Exo 2 34 4 Excídit ergo duas tábulas lapídeas, quales ántea fúerant: et de nocte consúrgens ascéndit in montem Sínai, sicut præcéperat ei Dóminus, portans secum tábulas.
+Éxodus Exo 2 34 5 Cumque descendísset Dóminus per nubem, stetit Móyses cum eo, ínvocans nomen Dómini.
+Éxodus Exo 2 34 6 Quo transeúnte coram eo, ait: Dominátor Dómine Deus, miséricors et clemens, pátiens et multæ miseratiónis, ac verax,
+Éxodus Exo 2 34 7 qui custódis misericórdiam in míllia; qui aufers iniquitátem, et scélera, atque peccáta, nullúsque apud te per se ínnocens est; qui reddis iniquitátem patrum fíliis, ac nepótibus in tértiam et quartam progéniem.
+Éxodus Exo 2 34 8 Festinúsque Móyses, curvátus est pronus in terram, et adórans
+Éxodus Exo 2 34 9 ait: Si invéni grátiam in conspéctu tuo, Dómine, óbsecro ut gradiáris nobíscum (pópulus enim duræ cervícis est) et áuferas iniquitátes nostras atque peccáta, nosque possídeas.
+Éxodus Exo 2 34 10 Respóndit Dóminus: Ego iníbo pactum vidéntibus cunctis: signa fáciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis géntibus, ut cernat pópulus iste, in cujus es médio, opus Dómini terríbile quod factúrus sum. b
+Éxodus Exo 2 34 11 Obsérva cuncta quæ hódie mando tibi: ego ipse ejíciam ante fáciem tuam Amorrhǽum, et Chananǽum, et Hethǽum, Pherezǽum quoque, et Hevǽum, et Jebusǽum. b
+Éxodus Exo 2 34 12 Cave ne umquam cum habitatóribus terræ illíus jungas amicítias, quæ sint tibi in ruínam:
+Éxodus Exo 2 34 13 sed aras eórum déstrue, confrínge státuas, lucósque succíde:
+Éxodus Exo 2 34 14 noli adoráre deum aliénum. Dóminus zelótes nomen ejus; Deus est æmulátor.
+Éxodus Exo 2 34 15 Ne íneas pactum cum homínibus illárum regiónum: ne, cum fornicáti fúerint cum diis suis, et adoráverint simulácra eórum, vocet te quíspiam ut cómedas de immolátis.
+Éxodus Exo 2 34 16 Nec uxórem de filiábus eórum accípies fíliis tuis: ne, postquam ipsæ fúerint fornicátæ, fornicári fáciant et fílios tuos in deos suos.
+Éxodus Exo 2 34 17 Deos conflátiles non fácies tibi.
+Éxodus Exo 2 34 18 Solemnitátem azymórum custódies. Septem diébus vescéris ázymis, sicut præcépi tibi, in témpore mensis novórum: mense enim verni témporis egréssus es de Ægýpto. b
+Éxodus Exo 2 34 19 Omne quod áperit vulvam géneris masculíni, meum erit. De cunctis animántibus, tam de bobus, quam de óvibus, meum erit. b
+Éxodus Exo 2 34 20 Primogénitum ásini rédimes ove: sin autem nec prétium pro eo déderis, occidétur. Primogénitum filiórum tuórum rédimes: nec apparébis in conspéctu meo vácuus.
+Éxodus Exo 2 34 21 Sex diébus operáberis; die séptimo cessábis aráre et métere. b
+Éxodus Exo 2 34 22 Solemnitátem hebdomadárum fácies tibi in primítiis frugum messis tuæ tritíceæ, et solemnitátem, quando redeúnte anni témpore cuncta condúntur. b
+Éxodus Exo 2 34 23 Tribus tempóribus anni apparébit omne masculínum tuum in conspéctu omnipoténtis Dómini Dei Israël.
+Éxodus Exo 2 34 24 Cum enim túlero gentes a fácie tua, et dilatávero términos tuos, nullus insidiábitur terræ tuæ, ascendénte te, et apparénte in conspéctu Dómini Dei tui ter in anno.
+Éxodus Exo 2 34 25 Non immolábis super ferménto sánguinem hóstiæ meæ: neque residébit mane de víctima solemnitátis Phase. b
+Éxodus Exo 2 34 26 Primítias frugum terræ tuæ ófferes in domo Dómini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.
+Éxodus Exo 2 34 27 Dixítque Dóminus ad Móysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pépigi fœdus. b
+Éxodus Exo 2 34 28 Fuit ergo ibi cum Dómino quadragínta dies et quadragínta noctes: panem non comédit, et aquam non bibit, et scripsit in tábulis verba fœ́deris decem.
+Éxodus Exo 2 34 29 Cumque descénderet Móyses de monte Sínai, tenébat duas tábulas testimónii, et ignorábat quod cornúta esset fácies sua ex consórtio sermónis Dómini.
+Éxodus Exo 2 34 30 Vidéntes autem Áaron et fílii Israël cornútam Móysi fáciem, timuérunt prope accédere.
+Éxodus Exo 2 34 31 Vocatíque ab eo, revérsi sunt tam Áaron, quam príncipes synagógæ. Et postquam locútus est ad eos,
+Éxodus Exo 2 34 32 venérunt ad eum étiam omnes fílii Israël: quibus præcépit cuncta quæ audíerat a Dómino in monte Sínai.
+Éxodus Exo 2 34 33 Impletísque sermónibus, pósuit velámen super fáciem suam.
+Éxodus Exo 2 34 34 Quod ingréssus ad Dóminum, et loquens cum eo, auferébat donec exíret, et tunc loquebátur ad fílios Israël ómnia quæ sibi fúerant imperáta.
+Éxodus Exo 2 34 35 Qui vidébant fáciem egrediéntis Móysi esse cornútam, sed operiébat ille rursus fáciem suam, siquándo loquebátur ad eos.
+Éxodus Exo 2 35 1 Ígitur congregáta omni turba filiórum Israël, dixit ad eos: Hæc sunt quæ jussit Dóminus fíeri.
+Éxodus Exo 2 35 2 Sex diébus faciétis opus: séptimus dies erit vobis sanctus, sábbatum, et réquies Dómini: qui fécerit opus in eo, occidétur.
+Éxodus Exo 2 35 3 Non succendétis ignem in ómnibus habitáculis vestris per diem sábbati.
+Éxodus Exo 2 35 4 Et ait Móyses ad omnem catérvam filiórum Israël: Iste est sermo quem præcépit Dóminus, dicens:
+Éxodus Exo 2 35 5 Separáte apud vos primítias Dómino. Omnis voluntárius et prono ánimo ófferat eas Dómino: aurum et argéntum, et æs,
+Éxodus Exo 2 35 6 hyacínthum et púrpuram, coccúmque bis tinctum, et byssum, pilos caprárum,
+Éxodus Exo 2 35 7 pellésque aríetum rubricátas, et jánthinas, ligna setim,
+Éxodus Exo 2 35 8 et óleum ad luminária concinnánda, et ut conficiátur unguéntum, et thymiáma suavíssimum,
+Éxodus Exo 2 35 9 lápides onýchinos, et gemmas ad ornátum superhumerális et rationális.
+Éxodus Exo 2 35 10 Quisque vestrum sápiens est, véniat, et fáciat quod Dóminus imperávit: b
+Éxodus Exo 2 35 11 tabernáculum scílicet, et tectum ejus, atque operiméntum, ánnulos, et tabuláta cum véctibus, paxíllos, et bases:
+Éxodus Exo 2 35 12 arcam et vectes, propitiatórium, et velum, quod ante illud oppánditur:
+Éxodus Exo 2 35 13 mensam cum véctibus et vasis, et propositiónis pánibus:
+Éxodus Exo 2 35 14 candelábrum ad luminária sustentánda, vasa illíus et lucérnas, et óleum ad nutriménta ígnium:
+Éxodus Exo 2 35 15 altáre thymiámatis, et vectes, et óleum unctiónis et thymiáma ex aromátibus: tentórium ad óstium tabernáculi:
+Éxodus Exo 2 35 16 altáre holocáusti, et cratículam ejus ænéam cum véctibus et vasis suis: labrum et basim ejus:
+Éxodus Exo 2 35 17 cortínas átrii cum colúmnis et básibus, tentórium in fóribus vestíbuli,
+Éxodus Exo 2 35 18 paxíllos tabernáculi et átrii cum funículis suis:
+Éxodus Exo 2 35 19 vestiménta, quorum usus est in ministério sanctuárii, vestes Áaron pontíficis ac filiórum ejus, ut sacerdótio fungántur mihi.
+Éxodus Exo 2 35 20 Egressáque omnis multitúdo filiórum Israël de conspéctu Móysi, b
+Éxodus Exo 2 35 21 obtulérunt mente promptíssima atque devóta primítias Dómino, ad faciéndum opus tabernáculi testimónii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessárium erat,
+Éxodus Exo 2 35 22 viri cum muliéribus præbuérunt, armíllas et ináures, ánnulos et dextrália: omne vas áureum in donária Dómini separátum est.
+Éxodus Exo 2 35 23 Si quis habébat hyacínthum, et púrpuram, coccúmque bis tinctum, byssum et pilos caprárum, pelles aríetum rubricátas, et jánthinas,
+Éxodus Exo 2 35 24 argénti, ærísque metálla, obtulérunt Dómino, lignáque setim in vários usus.
+Éxodus Exo 2 35 25 Sed et mulíeres doctæ, quæ néverant, dedérunt hyacínthum, púrpuram, et vermículum, ac byssum,
+Éxodus Exo 2 35 26 et pilos caprárum, sponte própria cuncta tribuéntes.
+Éxodus Exo 2 35 27 Príncipes vero obtulérunt lápides onýchinos, et gemmas ad superhumerále et rationále,
+Éxodus Exo 2 35 28 aromatáque et óleum ad luminária concinnánda, et ad præparándum unguéntum, ac thymiáma odóris suavíssimi componéndum.
+Éxodus Exo 2 35 29 Omnes viri et mulíeres mente devóta obtulérunt donária, ut fíerent ópera, quæ jússerat Dóminus per manum Móysi. Cuncti fílii Israël voluntária Dómino dedicavérunt.
+Éxodus Exo 2 35 30 Dixítque Móyses ad fílios Israël: Ecce, vocávit Dóminus ex nómine Beséleel fílium Uri, fílii Hur de tribu Juda, b
+Éxodus Exo 2 35 31 implevítque eum spíritu Dei, sapiéntia et intelligéntia, et sciéntia et omni doctrína,
+Éxodus Exo 2 35 32 ad excogitándum, et faciéndum opus in auro, et argénto, et áëre,
+Éxodus Exo 2 35 33 sculpendísque lapídibus, et ópere carpentário, quidquid fabre adinveníri potest,
+Éxodus Exo 2 35 34 dedit in corde ejus: Oóliab quoque fílium Achísamech de tribu Dan:
+Éxodus Exo 2 35 35 ambos erudívit sapiéntia, ut fáciant ópera abietárii, polymitárii, ac plumárii, de hyacíntho ac púrpura, coccóque bis tincto, et bysso, et texant ómnia, ac nova quæque repériant.
+Éxodus Exo 2 36 1 Fecit ergo Beséleel, et Oóliab, et omnis vir sápiens, quibus dedit Dóminus sapiéntiam et intelléctum, ut scirent fabre operári quæ in usus sanctuárii necessária sunt, et quæ præcépit Dóminus.
+Éxodus Exo 2 36 2 Cumque vocásset eos Móyses et omnem erudítum virum, cui déderat Dóminus sapiéntiam, et qui sponte sua obtúlerant se ad faciéndum opus,
+Éxodus Exo 2 36 3 trádidit eis univérsa donária filiórum Israël. Qui cum instárent óperi, quotídie mane vota pópulus offerébat.
+Éxodus Exo 2 36 4 Unde artífices veníre compúlsi,
+Éxodus Exo 2 36 5 dixérunt Móysi: Plus offert pópulus quam necessárium est.
+Éxodus Exo 2 36 6 Jussit ergo Móyses præcónis voce cantári: Nec vir, nec múlier quidquam ófferat ultra in ópere sanctuárii. Sicque cessátum est a munéribus offeréndis,
+Éxodus Exo 2 36 7 eo quod obláta suffícerent et superabundárent.
+Éxodus Exo 2 36 8 Fecerúntque omnes corde sapiéntes ad expléndum opus tabernáculi, cortínas decem de bysso retórta, et hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, ópere vário, et arte polýmita: b
+Éxodus Exo 2 36 9 quarum una habébat in longitúdine vigínti octo cúbitos, et in latitúdine quátuor; una mensúra erat ómnium cortinárum.
+Éxodus Exo 2 36 10 Conjunxítque cortínas quinque, álteram álteri, et álias quinque sibi ínvicem copulávit.
+Éxodus Exo 2 36 11 Fecit et ansas hyacínthinas in ora cortínæ uníus ex utróque látere, et in ora cortínæ altérius simíliter,
+Éxodus Exo 2 36 12 ut contra se ínvicem venírent ansæ, et mútuo jungeréntur.
+Éxodus Exo 2 36 13 Unde et quinquagínta fudit círculos áureos, qui mordérent cortinárum ansas, et fíeret unum tabernáculum.
+Éxodus Exo 2 36 14 Fecit et saga úndecim de pilis caprárum ad operiéndum tectum tabernáculi:
+Éxodus Exo 2 36 15 unum sagum in longitúdine habébat cúbitos trigínta, et in latitúdine cúbitos quátuor: uníus mensúræ erant ómnia saga:
+Éxodus Exo 2 36 16 quorum quinque junxit seórsum, et sex ália separátim.
+Éxodus Exo 2 36 17 Fecítque ansas quinquagínta in ora sagi uníus, et quinquagínta in ora sagi altérius, ut sibi ínvicem jungeréntur.
+Éxodus Exo 2 36 18 Et fíbulas ǽneas quinquagínta, quibus necterétur tectum, ut unum pállium ex ómnibus sagis fíeret.
+Éxodus Exo 2 36 19 Fecit et opertórium tabernáculi de péllibus aríetum rubricátis: aliúdque désuper velaméntum de péllibus jánthinis.
+Éxodus Exo 2 36 20 Fecit et tábulas tabernáculi de lignis setim stantes. b
+Éxodus Exo 2 36 21 Decem cubitórum erat longitúdo tábulæ uníus: et unum ac semis cúbitum latitúdo retinébat.
+Éxodus Exo 2 36 22 Binæ incastratúræ erant per síngulas tábulas, ut áltera álteri jungerétur. Sic fecit in ómnibus tabernáculi tábulis.
+Éxodus Exo 2 36 23 E quibus vigínti ad plagam meridiánam erant contra austrum,
+Éxodus Exo 2 36 24 cum quadragínta básibus argénteis. Duæ bases sub una tábula ponebántur ex utráque parte angulórum, ubi incastratúræ láterum in ángulis terminántur.
+Éxodus Exo 2 36 25 Ad plagam quoque tabernáculi, quæ réspicit ad aquilónem, fecit vigínti tábulas,
+Éxodus Exo 2 36 26 cum quadragínta básibus argénteis, duas bases per síngulas tábulas.
+Éxodus Exo 2 36 27 Contra occidéntem vero, id est, ad eam partem tabernáculi quæ mare réspicit, fecit sex tábulas,
+Éxodus Exo 2 36 28 et duas álias per síngulos ángulos tabernáculi retro:
+Éxodus Exo 2 36 29 quæ junctæ erant a deórsum usque sursum, et in unam compáginem páriter ferebántur. Ita fecit ex utráque parte per ángulos:
+Éxodus Exo 2 36 30 ut octo essent simul tábulæ, et habérent bases argénteas sédecim, binas scílicet bases sub síngulis tábulis.
+Éxodus Exo 2 36 31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continéndas tábulas uníus láteris tabernáculi, b
+Éxodus Exo 2 36 32 et quinque álios ad altérius láteris coaptándas tábulas: et extra hos, quinque álios vectes ad occidentálem plagam tabernáculi contra mare.
+Éxodus Exo 2 36 33 Fecit quoque vectem álium, qui per médias tábulas ab ángulo usque ad ángulum perveníret.
+Éxodus Exo 2 36 34 Ipsa autem tabuláta deaurávit, fusis básibus eárum argénteis. Et círculos eórum fecit áureos, per quos vectes indúci possent: quos et ipsos láminis áureis opéruit.
+Éxodus Exo 2 36 35 Fecit et velum de hyacíntho, et púrpura, vermículo, ac bysso retórta, ópere polymitário, várium atque distínctum: b
+Éxodus Exo 2 36 36 et quátuor colúmnas de lignis setim, quas cum capítibus deaurávit, fusis básibus eárum argénteis.
+Éxodus Exo 2 36 37 Fecit et tentórium in intróitu tabernáculi ex hyacíntho, púrpura, vermículo, byssóque retórta, ópere plumárii:
+Éxodus Exo 2 36 38 et colúmnas quinque cum capítibus suis, quas opéruit auro, basésque eárum fudit ǽneas.
+Éxodus Exo 2 37 1 Fecit autem Beséleel et arcam de lignis setim, habéntem duos semis cúbitos in longitúdine, et cúbitum ac semíssem in latitúdine, altitúdo quoque uníus cúbiti fuit et dimídii: vestivítque eam auro puríssimo intus ac foris.
+Éxodus Exo 2 37 2 Et fecit illi corónam áuream per gyrum,
+Éxodus Exo 2 37 3 conflans quátuor ánnulos áureos per quátuor ángulos ejus: duos ánnulos in látere uno, et duos in áltero.
+Éxodus Exo 2 37 4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestívit auro,
+Éxodus Exo 2 37 5 et quos misit in ánnulos, qui erant in latéribus arcæ ad portándum eam.
+Éxodus Exo 2 37 6 Fecit et propitiatórium, id est, oráculum, de auro mundíssimo, duórum cubitórum et dimídii in longitúdine, et cúbiti ac semis in latitúdine. b
+Éxodus Exo 2 37 7 Duos étiam chérubim ex auro dúctili, quos pósuit ex utráque parte propitiatórii:
+Éxodus Exo 2 37 8 cherub unum in summitáte uníus partis, et cherub álterum in summitáte partis altérius: duos chérubim in síngulis summitátibus propitiatórii,
+Éxodus Exo 2 37 9 extendéntes alas, et tegéntes propitiatórium, seque mútuo et illud respiciéntes.
+Éxodus Exo 2 37 10 Fecit et mensam de lignis setim in longitúdine duórum cubitórum, et in latitúdine uníus cúbiti, quæ habébat in altitúdine cúbitum ac semíssem. b
+Éxodus Exo 2 37 11 Circumdedítque eam auro mundíssimo, et fecit illi lábium áureum per gyrum,
+Éxodus Exo 2 37 12 ipsíque lábio corónam áuream interrásilem quátuor digitórum, et super eámdem, álteram corónam áuream.
+Éxodus Exo 2 37 13 Fudit et quátuor círculos áureos, quos pósuit in quátuor ángulis per síngulos pedes mensæ
+Éxodus Exo 2 37 14 contra corónam: misítque in eos vectes, ut possit mensa portári.
+Éxodus Exo 2 37 15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdédit eos auro.
+Éxodus Exo 2 37 16 Et vasa ad divérsos usus mensæ, acetábula, phíalas, et cýathos, et thuríbula, ex auro puro, in quibus offerénda sunt libámina.
+Éxodus Exo 2 37 17 Fecit et candelábrum dúctile de auro mundíssimo, de cujus vecte cálami, scyphi, sphærulǽque, ac lília procedébant: b
+Éxodus Exo 2 37 18 sex in utróque látere, tres cálami ex parte una, et tres ex áltera:
+Éxodus Exo 2 37 19 tres scyphi in nucis modum per cálamos síngulos, sphærulǽque simul et lília: et tres scyphi instar nucis in cálamo áltero, sphærulǽque simul et lília. Æquum erat opus sex calamórum, qui procedébant de stípite candelábri.
+Éxodus Exo 2 37 20 In ipso autem vecte erant quátuor scyphi in nucis modum, sphærulǽque per síngulos simul et lília:
+Éxodus Exo 2 37 21 et sphǽrulæ sub duóbus cálamis per loca tria, qui simul sex fiunt cálami procedéntes de vecte uno.
+Éxodus Exo 2 37 22 Et sphǽrulæ ígitur, et cálami ex ipso erant, univérsa ductília ex auro puríssimo.
+Éxodus Exo 2 37 23 Fecit et lucérnas septem cum emunctóriis suis, et vasa ubi ea, quæ emúncta sunt, extinguántur, de auro mundíssimo.
+Éxodus Exo 2 37 24 Taléntum auri appendébat candelábrum cum ómnibus vasis suis.
+Éxodus Exo 2 37 25 Fecit et altáre thymiámatis de lignis setim, per quadrum síngulos habens cúbitos, et in altitúdine duos: e cujus ángulis procedébant córnua. b
+Éxodus Exo 2 37 26 Vestivítque illud auro puríssimo cum cratícula ac pariétibus et córnibus.
+Éxodus Exo 2 37 27 Fecítque ei corónam auréolam per gyrum, et duos ánnulos áureos sub coróna per síngula látera, ut mittántur in eos vectes, et possit altáre portári.
+Éxodus Exo 2 37 28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et opéruit láminis áureis.
+Éxodus Exo 2 37 29 Compósuit et óleum ad sanctificatiónis unguéntum, et thymiáma de aromátibus mundíssimis ópere pigmentárii. b
+Éxodus Exo 2 38 1 Fecit et altáre holocáusti de lignis setim, quinque cubitórum per quadrum, et trium in altitúdine:
+Éxodus Exo 2 38 2 cujus córnua de ángulis procedébant, operuítque illum láminis ǽneis.
+Éxodus Exo 2 38 3 Et in usus ejus parávit ex áëre vasa divérsa, lebétes, fórcipes, fuscínulas, uncínos, et ígnium receptácula.
+Éxodus Exo 2 38 4 Craticulámque ejus in modum retis fecit ænéam, et subter eam in altáris médio árulam,
+Éxodus Exo 2 38 5 fusis quátuor ánnulis per tótidem retiáculi summitátes, ad immitténdos vectes ad portándum:
+Éxodus Exo 2 38 6 quos et ipsos fecit de lignis setim, et opéruit láminis ǽneis:
+Éxodus Exo 2 38 7 induxítque in círculos, qui in latéribus altáris eminébant. Ipsum autem altáre non erat sólidum, sed cavum ex tábulis, et intus vácuum.
+Éxodus Exo 2 38 8 Fecit et labrum ǽneum cum basi sua de spéculis mulíerum, quæ excubábant in óstio tabernáculi. b
+Éxodus Exo 2 38 9 Fecit et átrium, in cujus austráli plaga erant tentória de bysso retórta, cubitórum centum, b
+Éxodus Exo 2 38 10 colúmnæ æneæ vigínti cum básibus suis, cápita columnárum, et tota óperis cælatúra, argéntea.
+Éxodus Exo 2 38 11 Æque ad septentrionálem plagam tentória colúmnæ, basésque et cápita columnárum ejúsdem mensúræ, et óperis ac metálli, erant.
+Éxodus Exo 2 38 12 In ea vero plaga, quæ ad occidéntem réspicit, fuérunt tentória cubitórum quinquagínta, colúmnæ decem cum básibus suis æneæ, et cápita columnárum, et tota óperis cælatúra, argéntea.
+Éxodus Exo 2 38 13 Porro contra oriéntem quinquagínta cubitórum parávit tentória:
+Éxodus Exo 2 38 14 e quibus, quíndecim cúbitos columnárum trium, cum básibus suis, unum tenébat latus:
+Éxodus Exo 2 38 15 et in parte áltera (quia inter útraque intróitum tabernáculi fecit) quíndecim æque cubitórum erant tentória, columnǽque tres, et bases tótidem.
+Éxodus Exo 2 38 16 Cuncta átrii tentória byssus retórta texúerat.
+Éxodus Exo 2 38 17 Bases columnárum fuére æneæ, cápita autem eárum cum cunctis cælatúris suis argéntea: sed et ipsas colúmnas átrii vestívit argénto.
+Éxodus Exo 2 38 18 Et in intróitu ejus ópere plumário fecit tentórium ex hyacíntho, púrpura, vermículo, ac bysso retórta, quod habébat vigínti cúbitos in longitúdine, altitúdo vero quinque cubitórum erat juxta mensúram, quam cuncta átrii tentória habébant.
+Éxodus Exo 2 38 19 Colúmnæ autem in ingréssu fuére quátuor cum básibus ǽneis, capitáque eárum et cælatúræ argénteæ.
+Éxodus Exo 2 38 20 Paxíllos quoque tabernáculi et átrii per gyrum fecit ǽneos.
+Éxodus Exo 2 38 21 Hæc sunt instruménta tabernáculi testimónii, quæ enumeráta sunt juxta præcéptum Móysi in cæremóniis Levitárum per manum Íthamar fílii Áaron sacerdótis: b
+Éxodus Exo 2 38 22 quæ Beséleel fílius Uri fílii Hur de tribu Juda, Dómino per Móysen jubénte, compléverat,
+Éxodus Exo 2 38 23 juncto sibi sócio Oóliab fílio Achísamech de tribu Dan: qui et ipse ártifex lignórum egrégius fuit, et polymitárius atque plumárius ex hyacíntho, púrpura, vermículo et bysso.
+Éxodus Exo 2 38 24 Omne aurum quod expénsum est in ópere sanctuárii, et quod oblátum est in donáriis, vigínti novem talentórum fuit, et septingentórum trigínta siclórum ad mensúram sanctuárii.
+Éxodus Exo 2 38 25 Oblátum est autem ab his qui transiérunt ad númerum a vigínti annis et supra, de sexcéntis tribus míllibus et quingéntis quinquagínta armatórum.
+Éxodus Exo 2 38 26 Fuérunt prætérea centum talénta argénti e quibus conflátæ sunt bases sanctuárii, et intróitus, ubi velum pendet.
+Éxodus Exo 2 38 27 Centum bases factæ sunt de taléntis centum, síngulis taléntis per bases síngulas supputátis.
+Éxodus Exo 2 38 28 De mille autem septingéntis et septuagínta quinque, fecit cápita columnárum, quas et ipsas vestívit argénto.
+Éxodus Exo 2 38 29 Áëris quoque obláta sunt talénta septuagínta duo míllia, et quadringénti supra sicli,
+Éxodus Exo 2 38 30 ex quibus fusæ sunt bases in intróitu tabernáculi testimónii, et altáre ǽneum cum cratícula sua, omniáque vasa quæ ad usum ejus pértinent,
+Éxodus Exo 2 38 31 et bases átrii tam in circúitu quam in ingréssu ejus, et paxílli tabernáculi atque átrii per gyrum.
+Éxodus Exo 2 39 1 De hyacíntho vero et púrpura, vermículo ac bysso, fecit vestes, quibus induerétur Áaron quando ministrábat in sanctis, sicut præcépit Dóminus Móysi.
+Éxodus Exo 2 39 2 Fecit ígitur superhumerále de auro, hyacíntho, et púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta,
+Éxodus Exo 2 39 3 ópere polymitário: incidítque brácteas áureas, et extenuávit in fila, ut possent torquéri cum priórum colórum subtégmine,
+Éxodus Exo 2 39 4 duásque oras sibi ínvicem copulátas in utróque látere summitátum,
+Éxodus Exo 2 39 5 et bálteum ex eísdem colóribus, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
+Éxodus Exo 2 39 6 Parávit et duos lápides onýchinos, astríctos et inclúsos auro, et sculptos arte gemmária nomínibus filiórum Israël:
+Éxodus Exo 2 39 7 posuítque eos in latéribus superhumerális in moniméntum filiórum Israël, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
+Éxodus Exo 2 39 8 Fecit et rationále ópere polýmito juxta opus superhumerális, ex auro, hyacíntho, púrpura, coccóque bis tincto, et bysso retórta: b
+Éxodus Exo 2 39 9 quadrángulum, duplex, mensúræ palmi.
+Éxodus Exo 2 39 10 Et pósuit in eo gemmárum órdines quátuor. In primo versu erat sárdius, topázius, smarágdus.
+Éxodus Exo 2 39 11 In secúndo, carbúnculus, sapphírus, et jaspis.
+Éxodus Exo 2 39 12 In tértio, ligúrius, achátes, et amethýstus.
+Éxodus Exo 2 39 13 In quarto, chrysólithus, onýchinus, et berýllus, circúmdati et inclúsi auro per órdines suos.
+Éxodus Exo 2 39 14 Ipsíque lápides duódecim sculpti erant nomínibus duódecim tríbuum Israël, sínguli per nómina singulórum.
+Éxodus Exo 2 39 15 Fecérunt in rationáli et caténulas sibi ínvicem cohæréntes, de auro puríssimo:
+Éxodus Exo 2 39 16 et duos uncínos, totidémque ánnulos áureos. Porro ánnulos posuérunt in utróque látere rationális,
+Éxodus Exo 2 39 17 e quibus pendérent duæ caténæ áureæ, quas inseruérunt uncínis, qui in superhumerális ángulis eminébant.
+Éxodus Exo 2 39 18 Hæc et ante et retro ita conveniébant sibi, ut superhumerále et rationále mútuo necteréntur,
+Éxodus Exo 2 39 19 stricta ad bálteum et ánnulis fórtius copuláta, quos jungébat vitta hyacínthina, ne laxa flúerent, et a se ínvicem moveréntur, sicut præcépit Dóminus Móysi.
+Éxodus Exo 2 39 20 Fecerúntque quoque túnicam superhumerális totam hyacínthinam, b
+Éxodus Exo 2 39 21 et capítium in superióri parte contra médium, orámque per gyrum capítii téxtilem:
+Éxodus Exo 2 39 22 deórsum autem ad pedes mala púnica ex hyacíntho, púrpura, vermículo, ac bysso retórta:
+Éxodus Exo 2 39 23 et tintinnábula de auro puríssimo, quæ posuérunt inter malogranáta, in extréma parte túnicæ per gyrum:
+Éxodus Exo 2 39 24 tintinnábulum autem áureum, et malum púnicum, quibus ornátus incedébat póntifex quando ministério fungebátur, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
+Éxodus Exo 2 39 25 Fecérunt et túnicas býssinas ópere téxtili Áaron et fíliis ejus:
+Éxodus Exo 2 39 26 et mitras cum corónulis suis ex bysso:
+Éxodus Exo 2 39 27 feminália quoque línea, býssina:
+Éxodus Exo 2 39 28 cíngulum vero de bysso retórta, hyacíntho, púrpura, ac vermículo bis tincto, arte plumária, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
+Éxodus Exo 2 39 29 Fecérunt et láminam sacræ veneratiónis de auro puríssimo, scripserúntque in ea ópere gemmário, Sanctum Dómini:
+Éxodus Exo 2 39 30 et strinxérunt eam cum mitra vitta hyacínthina, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
+Éxodus Exo 2 39 31 Perféctum est ígitur omne opus tabernáculi et tecti testimónii: fecerúntque fílii Israël cuncta quæ præcéperat Dóminus Móysi. b
+Éxodus Exo 2 39 32 Et obtulérunt tabernáculum et tectum et univérsam supelléctilem, ánnulos, tábulas, vectes, colúmnas ac bases,
+Éxodus Exo 2 39 33 opertórium de péllibus aríetum rubricátis, et áliud operiméntum de jánthinis péllibus,
+Éxodus Exo 2 39 34 velum; arcam, vectes, propitiatórium,
+Éxodus Exo 2 39 35 mensam cum vasis suis et propositiónis pánibus;
+Éxodus Exo 2 39 36 candelábrum, lucérnas, et utensília eárum cum óleo;
+Éxodus Exo 2 39 37 altáre áureum, et unguéntum, et thymiáma ex aromátibus,
+Éxodus Exo 2 39 38 et tentórium in intróitu tabernáculi;
+Éxodus Exo 2 39 39 altáre ǽneum, retiáculum, vectes, et vasa ejus ómnia; labrum cum basi sua; tentória átrii, et colúmnas cum básibus suis;
+Éxodus Exo 2 39 40 tentórium in intróitu átrii, funiculósque illíus et paxíllos. Nihil ex vasis défuit, quæ in ministérium tabernáculi, et in tectum fœ́deris jussa sunt fíeri.
+Éxodus Exo 2 39 41 Vestes quoque, quibus sacerdótes utúntur in sanctuário, Áaron scílicet et fílii ejus,
+Éxodus Exo 2 39 42 obtulérunt fílii Israël, sicut præcéperat Dóminus.
+Éxodus Exo 2 39 43 Quæ postquam Móyses cuncta vidit compléta, benedíxit eis.
+Éxodus Exo 2 40 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Éxodus Exo 2 40 2 Mense primo, prima die mensis, ériges tabernáculum testimónii,
+Éxodus Exo 2 40 3 et pones in eo arcam, dimittésque ante illam velum:
+Éxodus Exo 2 40 4 et illáta mensa, pones super eam quæ rite præcépta sunt. Candelábrum stabit cum lucérnis suis,
+Éxodus Exo 2 40 5 et altáre áureum, in quo adolétur incénsum, coram arca testimónii. Tentórium in intróitu tabernáculi pones,
+Éxodus Exo 2 40 6 et ante illud altáre holocáusti:
+Éxodus Exo 2 40 7 labrum inter altáre et tabernáculum, quod implébis aqua.
+Éxodus Exo 2 40 8 Circumdabísque átrium tentóriis, et ingréssum ejus.
+Éxodus Exo 2 40 9 Et assúmpto unctiónis óleo unges tabernáculum cum vasis suis, ut sanctificéntur:
+Éxodus Exo 2 40 10 altáre holocáusti et ómnia vasa ejus,
+Éxodus Exo 2 40 11 labrum cum basi sua: ómnia unctiónis óleo consecrábis, ut sint Sancta sanctórum.
+Éxodus Exo 2 40 12 Applicabísque Áaron et fílios ejus ad fores tabernáculi testimónii, et lotos aqua
+Éxodus Exo 2 40 13 índues sanctis véstibus, ut minístrent mihi, et únctio eórum in sacerdótium sempitérnum profíciat.
+Éxodus Exo 2 40 14 Fecítque Móyses ómnia quæ præcéperat Dóminus. b
+Éxodus Exo 2 40 15 Ígitur mense primo anni secúndi, prima die mensis, collocátum est tabernáculum.
+Éxodus Exo 2 40 16 Erexítque Móyses illud, et pósuit tábulas ac bases et vectes, statuítque colúmnas,
+Éxodus Exo 2 40 17 et expándit tectum super tabernáculum, impósito désuper operiménto, sicut Dóminus imperáverat.
+Éxodus Exo 2 40 18 Pósuit et testimónium in arca, súbditis infra véctibus, et oráculum désuper.
+Éxodus Exo 2 40 19 Cumque intulísset arcam in tabernáculum, appéndit ante eam velum ut expléret Dómini jussiónem.
+Éxodus Exo 2 40 20 Pósuit et mensam in tabernáculo testimónii ad plagam septentrionálem extra velum,
+Éxodus Exo 2 40 21 ordinátis coram propositiónis pánibus, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
+Éxodus Exo 2 40 22 Pósuit et candelábrum in tabernáculo testimónii e regióne mensæ in parte austráli,
+Éxodus Exo 2 40 23 locátis per órdinem lucérnis, juxta præcéptum Dómini.
+Éxodus Exo 2 40 24 Pósuit et altáre áureum sub tecto testimónii contra velum,
+Éxodus Exo 2 40 25 et adolévit super eo incénsum arómatum, sicut jússerat Dóminus Móysi.
+Éxodus Exo 2 40 26 Pósuit et tentórium in intróitu tabernáculi testimónii, b
+Éxodus Exo 2 40 27 et altáre holocáusti in vestíbulo testimónii, ófferens in eo holocáustum, et sacrifícia, ut Dóminus imperáverat.
+Éxodus Exo 2 40 28 Labrum quoque státuit inter tabernáculum testimónii et altáre, implens illud aqua.
+Éxodus Exo 2 40 29 Laverúntque Móyses et Áaron ac fílii ejus manus suas et pedes,
+Éxodus Exo 2 40 30 cum ingrederéntur tectum fœ́deris, et accéderent ad altáre, sicut præcéperat Dóminus Móysi.
+Éxodus Exo 2 40 31a Eréxit et átrium per gyrum tabernáculi et altáris, ducto in intróitu ejus tentório.
+Éxodus Exo 2 40 31b Postquam ómnia perfécta sunt,
+Éxodus Exo 2 40 32 opéruit nubes tabernáculum testimónii, et glória Dómini implévit illud.
+Éxodus Exo 2 40 33 Nec póterat Móyses íngredi tectum fœ́deris, nube operiénte ómnia, et majestáte Dómini coruscánte, quia cuncta nubes operúerat.
+Éxodus Exo 2 40 34 Siquándo nubes tabernáculum deserébat, proficiscebántur fílii Israël per turmas suas:
+Éxodus Exo 2 40 35 si pendébat désuper, manébant in eódem loco.
+Éxodus Exo 2 40 36 Nubes quippe Dómini incubábat per diem tabernáculo, et ignis in nocte, vidéntibus cunctis pópulis Israël per cunctas mansiónes suas.
+# Levíticus Lev Liber Levítici
+Levíticus Lev 3 1 1 Vocávit autem Móysen, et locútus est ei Dóminus de tabernáculo testimónii, dicens:
+Levíticus Lev 3 1 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Homo, qui obtúlerit ex vobis hóstiam Dómino de pecóribus, id est, de bobus et óvibus ófferens víctimas,
+Levíticus Lev 3 1 3 si holocáustum fúerit ejus oblátio, ac de arménto: másculum immaculátum ófferet ad óstium tabernáculi testimónii, ad placándum sibi Dóminum:
+Levíticus Lev 3 1 4 ponétque manum super caput hóstiæ, et acceptábilis erit, atque in expiatiónem ejus profíciens.
+Levíticus Lev 3 1 5 Immolabítque vítulum coram Dómino, et ófferent fílii Áaron sacerdótes sánguinem ejus, fundéntes per altáris circúitum, quod est ante óstium tabernáculi:
+Levíticus Lev 3 1 6 detractáque pelle hóstiæ, artus in frusta concídent.
+Levíticus Lev 3 1 7 Et subjícient in altári ignem, strue lignórum ante compósita:
+Levíticus Lev 3 1 8 et membra quæ sunt cæsa, désuper ordinántes, caput vidélicet, et cuncta quæ adhǽrent jécori,
+Levíticus Lev 3 1 9 intestínis et pédibus lotis aqua: adolebítque ea sacérdos super altáre in holocáustum et suávem odórem Dómino.
+Levíticus Lev 3 1 10 Quod si de pecóribus oblátio est, de óvibus sive de capris holocáustum, másculum absque mácula ófferet: b
+Levíticus Lev 3 1 11 immolabítque ad latus altáris, quod réspicit ad aquilónem, coram Dómino: sánguinem vero illíus fundent super altáre fílii Áaron per circúitum:
+Levíticus Lev 3 1 12 dividéntque membra, caput, et ómnia quæ adhǽrent jécori, et ponent super ligna, quibus subjiciéndus est ignis:
+Levíticus Lev 3 1 13 intestína vero et pedes lavábunt aqua. Et obláta ómnia adolébit sacérdos super altáre in holocáustum et odórem suavíssimum Dómino.
+Levíticus Lev 3 1 14 Si autem de ávibus, holocáusti oblátio fúerit Dómino, de turtúribus, aut pullis colúmbæ, b
+Levíticus Lev 3 1 15 ófferet eam sacérdos ad altáre: et retórto ad collum cápite, ac rupto vúlneris loco, decúrrere fáciet sánguinem super crepídinem altáris:
+Levíticus Lev 3 1 16 vesículam vero gútturis, et plumas projíciet prope altáre ad orientálem plagam, in loco in quo cíneres effúndi solent,
+Levíticus Lev 3 1 17 confringétque ascéllas ejus, et non secábit, neque ferro dívidet eam, et adolébit super altáre, lignis igne suppósito. Holocáustum est et oblátio suavíssimi odóris Dómino.
+Levíticus Lev 3 2 1 Ánima cum obtúlerit oblatiónem sacrifícii Dómino, símila erit ejus oblátio; fundétque super eam óleum, et ponet thus,
+Levíticus Lev 3 2 2 ac déferet ad fílios Áaron sacerdótes: quorum unus tollet pugíllum plenum símilæ et ólei, ac totum thus, et ponet memoriále super altáre in odórem suavíssimum Dómino.
+Levíticus Lev 3 2 3 Quod autem réliquum fúerit de sacrifício, erit Áaron et filiórum ejus, Sanctum sanctórum de oblatiónibus Dómini.
+Levíticus Lev 3 2 4 Cum autem obtúleris sacrifícium coctum in clíbano: de símila, panes scílicet absque ferménto, conspérsos óleo, et lágana ázyma óleo lita. b
+Levíticus Lev 3 2 5 Si oblátio tua fúerit de sartágine, símilæ conspérsæ óleo et absque ferménto,
+Levíticus Lev 3 2 6 dívides eam minutátim, et fundes super eam óleum.
+Levíticus Lev 3 2 7 Sin autem de cratícula fúerit sacrifícium, æque símila óleo conspergétur:
+Levíticus Lev 3 2 8 quam ófferens Dómino, trades mánibus sacerdótis.
+Levíticus Lev 3 2 9 Qui cum obtúlerit eam, tollet memoriále de sacrifício, et adolébit super altáre in odórem suavitátis Dómino:
+Levíticus Lev 3 2 10 quidquid autem réliquum est, erit Áaron, et filiórum ejus, Sanctum sanctórum de oblatiónibus Dómini.
+Levíticus Lev 3 2 11 Omnis oblátio quæ offerétur Dómino, absque ferménto fiet, nec quidquam ferménti ac mellis adolébitur in sacrifício Dómino. b
+Levíticus Lev 3 2 12 Primítias tantum eórum offerétis ac múnera: super altáre vero non imponéntur in odórem suavitátis.
+Levíticus Lev 3 2 13 Quidquid obtúleris sacrifícii, sale cóndies, nec áuferes sal fœ́deris Dei tui de sacrifício tuo: in omni oblatióne tua ófferes sal.
+Levíticus Lev 3 2 14 Si autem obtúleris munus primárum frugum tuárum Dómino de spicis adhuc viréntibus, torrébis igni, et confrínges in morem farris, et sic ófferes primítias tuas Dómino,
+Levíticus Lev 3 2 15 fundens supra óleum, et thus impónens, quia oblátio Dómini est:
+Levíticus Lev 3 2 16 de qua adolébit sacérdos in memóriam múneris partem farris fracti, et ólei, ac totum thus.
+Levíticus Lev 3 3 1 Quod si hóstia pacificórum fúerit ejus oblátio, et de bobus volúerit offérre, marem sive féminam, immaculáta ófferet coram Dómino.
+Levíticus Lev 3 3 2 Ponétque manum super caput víctimæ suæ, quæ immolábitur in intróitu tabernáculi testimónii, fundéntque fílii Áaron sacerdótes sánguinem per altáris circúitum.
+Levíticus Lev 3 3 3 Et ófferent de hóstia pacificórum in oblatiónem Dómino, ádipem qui óperit vitália, et quidquid pinguédinis est intrínsecus:
+Levíticus Lev 3 3 4 duos renes cum ádipe quo tegúntur ília, et retículum jécoris cum renúnculis.
+Levíticus Lev 3 3 5 Adolebúntque ea super altáre in holocáustum, lignis igne suppósito, in oblatiónem suavíssimi odóris Dómino.
+Levíticus Lev 3 3 6 Si vero de óvibus fúerit ejus oblátio et pacificórum hóstia, sive másculum obtúlerit, sive féminam, immaculáta erunt. b
+Levíticus Lev 3 3 7 Si agnum obtúlerit coram Dómino,
+Levíticus Lev 3 3 8 ponet manum suam super caput víctimæ suæ: quæ immolábitur in vestíbulo tabernáculi testimónii: fundéntque fílii Áaron sánguinem ejus per circúitum altáris.
+Levíticus Lev 3 3 9 Et ófferent de pacificórum hóstia sacrifícium Dómino: ádipem et caudam totam
+Levíticus Lev 3 3 10 cum rénibus, et pinguédinem quæ óperit ventrem atque univérsa vitália, et utrúmque renúnculum cum ádipe qui est juxta ília, reticulúmque jécoris cum renúnculis.
+Levíticus Lev 3 3 11 Et adolébit ea sacérdos super altáre in pábulum ignis et oblatiónis Dómini.
+Levíticus Lev 3 3 12 Si capra fúerit ejus oblátio, et obtúlerit eam Dómino,
+Levíticus Lev 3 3 13 ponet manum suam super caput ejus: immolabítque eam in intróitu tabernáculi testimónii, et fundent fílii Áaron sánguinem ejus per altáris circúitum.
+Levíticus Lev 3 3 14 Tolléntque ex ea in pastum ignis domínici, ádipem qui óperit ventrem, et qui tegit univérsa vitália:
+Levíticus Lev 3 3 15 duos renúnculos cum retículo, quod est super eos juxta ília, et arvínam jécoris cum renúnculis:
+Levíticus Lev 3 3 16 adolebítque ea super altáre sacérdos in alimóniam ignis, et suavíssimi odóris. Omnis adeps, Dómini erit
+Levíticus Lev 3 3 17 jure perpétuo in generatiónibus, et cunctis habitáculis vestris: nec sánguinem nec ádipem omníno comedétis.
+Levíticus Lev 3 4 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Levíticus Lev 3 4 2 Lóquere fíliis Israël: Ánima, quæ peccáverit per ignorántiam, et de univérsis mandátis Dómini, quæ præcépit ut non fíerent, quíppiam fécerit:
+Levíticus Lev 3 4 3 si sacérdos, qui unctus est, peccáverit, delínquere fáciens pópulum, ófferet pro peccáto suo vítulum immaculátum Dómino:
+Levíticus Lev 3 4 4 et addúcet illum ad óstium tabernáculi testimónii coram Dómino, ponétque manum super caput ejus, et immolábit eum Dómino.
+Levíticus Lev 3 4 5 Háuriet quoque de sánguine vítuli, ínferens illum in tabernáculum testimónii.
+Levíticus Lev 3 4 6 Cumque intínxerit dígitum in sánguine, aspérget eo sépties coram Dómino contra velum sanctuárii.
+Levíticus Lev 3 4 7 Ponétque de eódem sánguine super córnua altáris thymiámatis gratíssimi Dómino, quod est in tabernáculo testimónii: omnem autem réliquum sánguinem fundet in basim altáris holocáusti in intróitu tabernáculi.
+Levíticus Lev 3 4 8 Et ádipem vítuli áuferet pro peccáto, tam eum qui vitália óperit quam ómnia quæ intrínsecus sunt:
+Levíticus Lev 3 4 9 duos renúnculos et retículum quod est super eos juxta ília, et ádipem jécoris cum renúnculis,
+Levíticus Lev 3 4 10 sicut aufértur de vítulo hóstiæ pacificórum: et adolébit ea super altáre holocáusti.
+Levíticus Lev 3 4 11 Pellem vero et omnes carnes, cum cápite et pédibus et intestínis et fimo,
+Levíticus Lev 3 4 12 et réliquo córpore, éfferet extra castra in locum mundum, ubi cíneres effúndi solent: incendétque ea super lignórum struem, quæ in loco effusórum cínerum cremabúntur.
+Levíticus Lev 3 4 13 Quod si omnis turba Israël ignoráverit, et per imperítiam fécerit quod contra mandátum Dómini est, b
+Levíticus Lev 3 4 14 et póstea intelléxerit peccátum suum, ófferet pro peccáto suo vítulum, adducétque eum ad óstium tabernáculi.
+Levíticus Lev 3 4 15 Et ponent senióres pópuli manus super caput ejus coram Dómino. Immolatóque vítulo in conspéctu Dómini,
+Levíticus Lev 3 4 16 ínferet sacérdos, qui unctus est, de sánguine ejus in tabernáculum testimónii,
+Levíticus Lev 3 4 17 tincto dígito aspérgens sépties contra velum.
+Levíticus Lev 3 4 18 Ponétque de eódem sánguine in córnibus altáris, quod est coram Dómino in tabernáculo testimónii: réliquum autem sánguinem fundet juxta basim altáris holocaustórum, quod est in óstio tabernáculi testimónii.
+Levíticus Lev 3 4 19 Omnémque ejus ádipem tollet, et adolébit super altáre:
+Levíticus Lev 3 4 20 sic fáciens et de hoc vítulo quómodo fecit et prius: et rogánte pro eis sacerdóte, propítius erit eis Dóminus.
+Levíticus Lev 3 4 21 Ipsum autem vítulum éfferet extra castra, atque combúret sicut et priórem vítulum: quia est pro peccáto multitúdinis.
+Levíticus Lev 3 4 22 Si peccáverit princeps, et fécerit unum e plúribus per ignorántiam, quod Dómini lege prohibétur: b
+Levíticus Lev 3 4 23 et póstea intelléxerit peccátum suum, ófferet hóstiam Dómino, hircum de capris immaculátum.
+Levíticus Lev 3 4 24 Ponétque manum suam super caput ejus: cumque immoláverit eum loco ubi solet mactári holocáustum coram Dómino, quia pro peccáto est,
+Levíticus Lev 3 4 25 tinget sacérdos dígitum in sánguine hóstiæ pro peccáto, tangens córnua altáris holocáusti, et réliquum fundens ad basim ejus.
+Levíticus Lev 3 4 26 Ádipem vero adolébit supra, sicut in víctimis pacificórum fíeri solet: rogabítque pro eo sacérdos, et pro peccáto ejus, et dimittétur ei.
+Levíticus Lev 3 4 27 Quod si peccáverit ánima per ignorántiam, de pópulo terræ, ut fáciat quidquam de his, quæ Dómini lege prohibéntur, atque delínquat, b
+Levíticus Lev 3 4 28 et cognóverit peccátum suum, ófferet capram immaculátam.
+Levíticus Lev 3 4 29 Ponétque manum super caput hóstiæ quæ pro peccáto est, et immolábit eam in loco holocáusti.
+Levíticus Lev 3 4 30 Tollétque sacérdos de sánguine in dígito suo: et tangens córnua altáris holocáusti, réliquum fundet ad basim ejus.
+Levíticus Lev 3 4 31 Omnem autem ádipem áuferens, sicut auférri solet de víctimis pacificórum, adolébit super altáre in odórem suavitátis Dómino: rogabítque pro eo, et dimittétur ei.
+Levíticus Lev 3 4 32 Sin autem de pecóribus obtúlerit víctimam pro peccáto, ovem scílicet immaculátam:
+Levíticus Lev 3 4 33 ponet manum super caput ejus, et immolábit eam in loco ubi solent cædi holocaustórum hóstiæ.
+Levíticus Lev 3 4 34 Sumétque sacérdos de sánguine ejus dígito suo, et tangens córnua altáris holocáusti, réliquum fundet ad basim ejus.
+Levíticus Lev 3 4 35 Omnem quoque ádipem áuferens, sicut auférri solet adeps aríetis, qui immolátur pro pacíficis, cremábit super altáre in incénsum Dómini: rogabítque pro eo, et pro peccáto ejus, et dimittétur ei.
+Levíticus Lev 3 5 1 Si peccáverit ánima, et audíerit vocem jurántis, testísque fúerit quod aut ipse vidit, aut cónscius est: nisi indicáverit, portábit iniquitátem suam.
+Levíticus Lev 3 5 2 Ánima quæ tetígerit áliquid immúndum, sive quod occísum a béstia est, aut per se mórtuum, aut quódlibet áliud réptile: et oblíta fúerit immundítiæ suæ, rea est, et delíquit: b
+Levíticus Lev 3 5 3 et si tetígerit quidquam de immundítia hóminis juxta omnem impuritátem, qua póllui solet, oblitáque cognóverit póstea, subjacébit delícto.
+Levíticus Lev 3 5 4 Ánima, quæ juráverit, et protúlerit lábiis suis, ut vel male quid fáceret, vel bene, et idípsum juraménto et sermóne firmáverit, oblitáque póstea intelléxerit delíctum suum,
+Levíticus Lev 3 5 5 agat pœniténtiam pro peccáto,
+Levíticus Lev 3 5 6 et ófferat de grégibus agnam sive capram, orabítque pro ea sacérdos et pro peccáto ejus.
+Levíticus Lev 3 5 7 Sin autem non potúerit offérre pecus, ófferat duos túrtures, vel duos pullos columbárum Dómino, unum pro peccáto, et álterum in holocáustum,
+Levíticus Lev 3 5 8 dabítque eos sacerdóti: qui primum ófferens pro peccáto, retorquébit caput ejus ad pénnulas, ita ut collo hǽreat, et non pénitus abrumpátur.
+Levíticus Lev 3 5 9 Et aspérget de sánguine ejus paríetem altáris; quidquid autem réliquum fúerit, fáciet distilláre ad fundaméntum ejus, quia pro peccáto est.
+Levíticus Lev 3 5 10 Álterum vero adolébit in holocáustum, ut fíeri solet: rogabítque pro eo sacérdos et pro peccáto ejus, et dimittétur ei.
+Levíticus Lev 3 5 11 Quod si non quíverit manus ejus duos offérre túrtures, aut duos pullos columbárum, ófferet pro peccáto suo símilæ partem ephi décimam: non mittet in eam óleum, nec thuris áliquid impónet, quia pro peccáto est.
+Levíticus Lev 3 5 12 Tradétque eam sacerdóti: qui plenum ex ea pugíllum háuriens, cremábit super altáre in moniméntum ejus qui obtúlerit,
+Levíticus Lev 3 5 13 rogans pro illo et éxpians: réliquam vero partem ipse habébit in múnere.
+Levíticus Lev 3 5 14 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Levíticus Lev 3 5 15 Ánima si præváricans cæremónias, per errórem, in his quæ Dómino sunt sanctificáta, peccáverit, ófferet pro delícto suo aríetem immaculátum de grégibus, qui emi potest duóbus siclis, juxta pondus sanctuárii:
+Levíticus Lev 3 5 16 ipsúmque quod íntulit damni restítuet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdóti, qui rogábit pro eo ófferens aríetem, et dimittétur ei.
+Levíticus Lev 3 5 17 Ánima si peccáverit per ignorántiam, fecerítque unum ex his quæ Dómini lege prohibéntur, et peccáti rea intelléxerit iniquitátem suam,
+Levíticus Lev 3 5 18 ófferet aríetem immaculátum de grégibus sacerdóti, juxta mensúram æstimationémque peccáti: qui orábit pro eo, quia nésciens fécerit: et dimittétur ei,
+Levíticus Lev 3 5 19 quia per errórem delíquit in Dóminum.
+Levíticus Lev 3 6 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Levíticus Lev 3 6 2 Ánima quæ peccáverit, et contémpto Dómino, negáverit próximo suo depósitum quod fídei ejus créditum fúerat, vel vi áliquid extórserit, aut calúmniam fécerit,
+Levíticus Lev 3 6 3 sive rem pérditam invénerit, et infícians ínsuper pejeráverit, et quódlibet áliud ex plúribus fécerit, in quibus solent peccáre hómines,
+Levíticus Lev 3 6 4 convícta delícti,
+Levíticus Lev 3 6 5 reddet ómnia, quæ per fraudem vóluit obtinére, íntegra, et quintam ínsuper partem dómino cui damnum intúlerat.
+Levíticus Lev 3 6 6 Pro peccáto autem suo ófferet aríetem immaculátum de grege, et dabit eum sacerdóti, juxta æstimatiónem mensurámque delícti:
+Levíticus Lev 3 6 7 qui rogábit pro eo coram Dómino, et dimittétur illi pro síngulis quæ faciéndo peccávit.
+Levíticus Lev 3 6 8 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Levíticus Lev 3 6 9 Prǽcipe Áaron et fíliis ejus: Hæc est lex holocáusti: cremábitur in altári tota nocte usque mane: ignis ex eódem altári erit.
+Levíticus Lev 3 6 10 Vestiétur túnica sacérdos et feminálibus líneis: tollétque cíneres, quos vorans ignis exússit, et ponens juxta altáre,
+Levíticus Lev 3 6 11 spoliábitur prióribus vestiméntis, indutúsque áliis, efférret eos extra castra, et in loco mundíssimo usque ad favíllam consúmi fáciet.
+Levíticus Lev 3 6 12 Ignis autem in altári semper ardébit, quem nútriet sacérdos subjíciens ligna mane per síngulos dies, et impósito holocáusto, désuper adolébit ádipes pacificórum.
+Levíticus Lev 3 6 13 Ignis est iste perpétuus, qui numquam defíciet in altári.
+Levíticus Lev 3 6 14 Hæc est lex sacrifícii et libamentórum, quæ ófferent fílii Áaron coram Dómino, et coram altári.
+Levíticus Lev 3 6 15 Tollet sacérdos pugíllum símilæ, quæ conspérsa est óleo, et totum thus, quod super símilam pósitum est: adolebítque illud in altári in moniméntum odóris suavíssimi Dómino:
+Levíticus Lev 3 6 16 réliquam autem partem símilæ cómedet Áaron cum fíliis suis, absque ferménto: et cómedet in loco sancto átrii tabernáculi.
+Levíticus Lev 3 6 17 Ídeo autem non fermentábitur, quia pars ejus in Dómini offértur incénsum. Sanctum sanctórum erit, sicut pro peccáto atque delícto.
+Levíticus Lev 3 6 18 Mares tantum stirpis Áaron cómedent illud. Legítimum ac sempitérnum erit in generatiónibus vestris de sacrifíciis Dómini: omnis qui tetígerit illa, sanctificábitur.
+Levíticus Lev 3 6 19 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Levíticus Lev 3 6 20 Hæc est oblátio Áaron, et filiórum ejus, quam offérre debent Dómino in die unctiónis suæ. Décimam partem ephi ófferent símilæ in sacrifício sempitérno, médium ejus mane, et médium ejus véspere:
+Levíticus Lev 3 6 21 quæ in sartágine óleo conspérsa frigétur. Ófferet autem eam cálidam in odórem suavíssimum Dómino
+Levíticus Lev 3 6 22 sacérdos, qui jure patri succésserit, et tota cremábitur in altári.
+Levíticus Lev 3 6 23 Omne enim sacrifícium sacerdótum igne consumétur, nec quisquam cómedet ex eo.
+Levíticus Lev 3 6 24 Locútus est autem Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Levíticus Lev 3 6 25 Lóquere Áaron et fíliis ejus: Ista est lex hóstiæ pro peccáto: in loco ubi offértur holocáustum, immolábitur coram Dómino. Sanctum sanctórum est.
+Levíticus Lev 3 6 26 Sacérdos, qui offert, cómedet eam in loco sancto, in átrio tabernáculi.
+Levíticus Lev 3 6 27 Quidquid tetígerit carnes ejus, sanctificábitur. Si de sánguine illíus vestis fúerit aspérsa, lavábitur in loco sancto.
+Levíticus Lev 3 6 28 Vas autem fíctile, in quo cocta est, confringétur; quod si vas ǽneum fúerit, defricábitur, et lavábitur aqua.
+Levíticus Lev 3 6 29 Omnis másculus de génere sacerdotáli vescétur de cárnibus ejus, quia Sanctum sanctórum est.
+Levíticus Lev 3 6 30 Hóstia enim quæ cǽditur pro peccáto, cujus sanguis infértur in tabernáculum testimónii ad expiándum in sanctuário, non comedétur, sed comburétur igni.
+Levíticus Lev 3 7 1 Hæc quoque lex hóstiæ pro delícto, Sancta sanctórum est:
+Levíticus Lev 3 7 2 idcírco ubi immolábitur holocáustum, mactábitur et víctima pro delícto: sanguis ejus per gyrum altáris fundétur.
+Levíticus Lev 3 7 3 Ófferent ex ea caudam et ádipem qui óperit vitália:
+Levíticus Lev 3 7 4 duos renúnculos, et pinguédinem quæ juxta ília est, reticulúmque jécoris cum renúnculis.
+Levíticus Lev 3 7 5 Et adolébit ea sacérdos super altáre: incénsum est Dómini pro delícto.
+Levíticus Lev 3 7 6 Omnis másculus de sacerdotáli génere, in loco sancto vescétur his cárnibus, quia Sanctum sanctórum est.
+Levíticus Lev 3 7 7 Sicut pro peccáto offértur hóstia, ita et pro delícto: utriúsque hóstiæ lex una erit: ad sacerdótem, qui eam obtúlerit, pertinébit.
+Levíticus Lev 3 7 8 Sacérdos qui offert holocáusti víctimam, habébit pellem ejus. b
+Levíticus Lev 3 7 9 Et omne sacrifícium símilæ, quod cóquitur in clíbano, et quidquid in cratícula, vel in sartágine præparátur, ejus erit sacerdótis a quo offértur:
+Levíticus Lev 3 7 10 sive óleo conspérsa, sive árida fúerint, cunctis fíliis Áaron mensúra æqua per síngulos dividétur.
+Levíticus Lev 3 7 11 Hæc est lex hóstiæ pacificórum quæ offértur Dómino. b
+Levíticus Lev 3 7 12 Si pro gratiárum actióne oblátio fúerit, ófferent panes absque ferménto conspérsos óleo, et lágana ázyma uncta óleo, coctámque símilam, et collýridas ólei admistióne conspérsas:
+Levíticus Lev 3 7 13 panes quoque fermentátos cum hóstia gratiárum, quæ immolátur pro pacíficis:
+Levíticus Lev 3 7 14 ex quibus unus pro primítiis offerétur Dómino, et erit sacerdótis qui fundet hóstiæ sánguinem,
+Levíticus Lev 3 7 15 cujus carnes eádem comedéntur die, nec remanébit ex eis quidquam usque mane.
+Levíticus Lev 3 7 16 Si voto, vel sponte quíspiam obtúlerit hóstiam, eádem simíliter edétur die: sed et si quid in crástinum remánserit, vesci lícitum est:
+Levíticus Lev 3 7 17 quidquid autem tértius invénerit dies, ignis absúmet.
+Levíticus Lev 3 7 18 Si quis de cárnibus víctimæ pacificórum die tértio coméderit, írrita fiet oblátio, nec próderit offerénti: quin pótius quæcúmque ánima tali se edúlio contamináverit, prævaricatiónis rea erit.
+Levíticus Lev 3 7 19 Caro, quæ áliquid tetígerit immúndum, non comedétur, sed comburétur igni: qui fúerit mundus, vescétur ex ea.
+Levíticus Lev 3 7 20 Ánima pollúta quæ éderit de cárnibus hóstiæ pacificórum, quæ obláta est Dómino, períbit de pópulis suis.
+Levíticus Lev 3 7 21 Et quæ tetígerit immundítiam hóminis, vel juménti, sive omnis rei quæ pollúere potest, et coméderit de hujuscémodi cárnibus, interíbit de pópulis suis.
+Levíticus Lev 3 7 22 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Levíticus Lev 3 7 23 Lóquere fíliis Israël: Ádipem ovis, et bovis, et capræ non comedétis.
+Levíticus Lev 3 7 24 Ádipem cadáveris morticíni, et ejus animális, quod a béstia captum est, habébitis in vários usus.
+Levíticus Lev 3 7 25 Si quis ádipem, qui offérri debet in incénsum Dómini, coméderit, períbit de pópulo suo.
+Levíticus Lev 3 7 26 Sánguinem quoque omnis animális non sumétis in cibo, tam de ávibus quam de pecóribus.
+Levíticus Lev 3 7 27 Omnis ánima, quæ éderit sánguinem, períbit de pópulis suis.
+Levíticus Lev 3 7 28 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Levíticus Lev 3 7 29 Lóquere fíliis Israël, dicens: Qui offert víctimam pacificórum Dómino, ófferat simul et sacrifícium, id est, libaménta ejus.
+Levíticus Lev 3 7 30 Tenébit mánibus ádipem hóstiæ, et pectúsculum: cumque ambo obláta Dómino consecráverit, tradet sacerdóti,
+Levíticus Lev 3 7 31 qui adolébit ádipem super altáre, pectúsculum autem erit Áaron et filiórum ejus.
+Levíticus Lev 3 7 32 Armus quoque dexter de pacificórum hóstiis cedet in primítias sacerdótis.
+Levíticus Lev 3 7 33 Qui obtúlerit sánguinem et ádipem filiórum Áaron, ipse habébit et armum dextrum in portióne sua.
+Levíticus Lev 3 7 34 Pectúsculum enim elevatiónis, et armum separatiónis, tuli a fíliis Israël de hóstiis eórum pacíficis, et dedi Áaron sacerdóti, et fíliis ejus, lege perpétua, ab omni pópulo Israël.
+Levíticus Lev 3 7 35 Hæc est únctio Áaron et filiórum ejus in cæremóniis Dómini die qua óbtulit eos Móyses, ut sacerdótio fungeréntur, b
+Levíticus Lev 3 7 36 et quæ præcépit eis dari Dóminus a fíliis Israël religióne perpétua in generatiónibus suis.
+Levíticus Lev 3 7 37 Ista est lex holocáusti, et sacrifícii pro peccáto atque delícto, et pro consecratióne et pacificórum víctimis, b
+Levíticus Lev 3 7 38 quam constítuit Dóminus Móysi in monte Sínai, quando mandábit fíliis Israël ut offérrent oblatiónes suas Dómino in desérto Sínai.
+Levíticus Lev 3 8 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Levíticus Lev 3 8 2 Tolle Áaron cum fíliis suis, vestes eórum, et unctiónis óleum, vítulum pro peccáto, duos aríetes, canístrum cum ázymis:
+Levíticus Lev 3 8 3 et congregábis omnem cœtum ad óstium tabernáculi.
+Levíticus Lev 3 8 4 Fecit Móyses ut Dóminus imperáverat. Congregatáque omni turba ante fores tabernáculi,
+Levíticus Lev 3 8 5 ait: Iste est sermo, quem jussit Dóminus fíeri.
+Levíticus Lev 3 8 6 Statímque óbtulit Áaron et fílios ejus. Cumque lavísset eos, b
+Levíticus Lev 3 8 7 vestívit pontíficem subúcula línea, accíngens eum bálteo, et índuens eum túnica hyacínthina, et désuper humerále impósuit,
+Levíticus Lev 3 8 8 quod astríngens cíngulo aptávit rationáli, in quo erat Doctrína et Véritas.
+Levíticus Lev 3 8 9 Cídari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, pósuit láminam áuream consecrátam in sanctificatióne, sicut præcéperat ei Dóminus.
+Levíticus Lev 3 8 10 Tulit et unctiónis óleum, quo linívit tabernáculum cum omni supelléctili sua.
+Levíticus Lev 3 8 11 Cumque sanctíficans aspersísset altáre septem vícibus, unxit illud, et ómnia vasa ejus, labrúmque cum basi sua sanctificávit óleo.
+Levíticus Lev 3 8 12 Quod fundens super caput Áaron, unxit eum, et consecrávit:
+Levíticus Lev 3 8 13 fílios quoque ejus oblátos vestívit túnicis líneis, et cinxit bálteis, imposuítque mitras, ut jússerat Dóminus.
+Levíticus Lev 3 8 14 Óbtulit et vítulum pro peccáto: cumque super caput ejus posuísset Áaron et fílii ejus manus suas, b
+Levíticus Lev 3 8 15 immolávit eum, háuriens sánguinem, et tincto dígito, tétigit córnua altáris per gyrum: quo expiáto et sanctificáto, fudit réliquum sánguinem ad fundaménta ejus.
+Levíticus Lev 3 8 16 Ádipem vero qui erat super vitália, et retículum jécoris, duósque renúnculos, cum arvínulis suis, adolévit super altáre:
+Levíticus Lev 3 8 17 vítulum cum pelle, et cárnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præcéperat Dóminus.
+Levíticus Lev 3 8 18 Óbtulit et aríetem in holocáustum: super cujus caput cum imposuíssent Áaron et fílii ejus manus suas, b
+Levíticus Lev 3 8 19 immolávit eum, et fudit sánguinem ejus per circúitum altáris.
+Levíticus Lev 3 8 20 Ipsúmque aríetem in frusta concídens, caput ejus, et artus, et ádipem adolévit igni,
+Levíticus Lev 3 8 21 lotis prius intestínis et pédibus: totúmque simul aríetem incéndit super altáre, eo quod esset holocáustum suavíssimi odóris Dómino, sicut præcéperat ei.
+Levíticus Lev 3 8 22 Óbtulit et aríetem secúndum in consecratióne sacerdótum, posuerúntque super caput ejus Áaron et fílii ejus manus suas: b
+Levíticus Lev 3 8 23 quem cum immolásset Móyses, sumens de sánguine ejus, tétigit extrémum aurículæ dextræ Áaron, et póllicem manus ejus dextræ, simíliter et pedis.
+Levíticus Lev 3 8 24 Óbtulit et fílios Áaron: cumque de sánguine aríetis immoláti tetigísset extrémum aurículæ singulórum dextræ, et póllices manus ac pedis dextri, réliquum fudit super altáre per circúitum:
+Levíticus Lev 3 8 25 ádipem vero, et caudam, omnémque pinguédinem quæ óperit intestína, reticulúmque jécoris, et duos renes cum adípibus suis et armo dextro separávit.
+Levíticus Lev 3 8 26 Tollens autem de canístro azymórum, quod erat coram Dómino, panem absque ferménto, et collýridam conspérsam óleo, laganúmque, pósuit super ádipes, et armum dextrum,
+Levíticus Lev 3 8 27 tradens simul ómnia Áaron et fíliis ejus. Qui postquam levavérunt ea coram Dómino,
+Levíticus Lev 3 8 28 rursum suscépta de mánibus eórum, adolévit super altáre holocáusti, eo quod consecratiónis esset oblátio, in odórem suavitátis, sacrifícii Dómino.
+Levíticus Lev 3 8 29 Tulítque pectúsculum, élevans illud coram Dómino, de aríete consecratiónis in partem suam, sicut præcéperat ei Dóminus.
+Levíticus Lev 3 8 30 Assuménsque unguéntum, et sánguinem qui erat in altári, aspérsit super Áaron et vestiménta ejus, et super fílios illíus ac vestes eórum. b
+Levíticus Lev 3 8 31 Cumque sanctificásset eos in vestítu suo, præcépit eis, dicens: Cóquite carnes ante fores tabernáculi, et ibi comédite eas; panes quoque consecratiónis édite, qui pósiti sunt in canístro, sicut præcépit mihi Dóminus, dicens: Áaron et fílii ejus cómedent eos:
+Levíticus Lev 3 8 32 quidquid autem réliquum fúerit de carne et pánibus, ignis absúmet.
+Levíticus Lev 3 8 33 De óstio quoque tabernáculi non exíbitis septem diébus, usque ad diem quo complébitur tempus consecratiónis vestræ; septem enim diébus fínitur consecrátio:
+Levíticus Lev 3 8 34 sicut et impræsentiárum factum est, ut ritus sacrifícii complerétur.
+Levíticus Lev 3 8 35 Die ac nocte manébitis in tabernáculo observántes custódias Dómini, ne moriámini: sic enim mihi præcéptum est.
+Levíticus Lev 3 8 36 Fecerúntque Áaron et fílii ejus cuncta quæ locútus est Dóminus per manum Móysi. b
+Levíticus Lev 3 9 1 Facto autem octávo die, vocávit Móyses Áaron, et fílios ejus, ac majóres natu Israël, dixítque ad Áaron:
+Levíticus Lev 3 9 2 Tolle de arménto vítulum pro peccáto, et aríetem in holocáustum, utrúmque immaculátum, et offer illos coram Dómino.
+Levíticus Lev 3 9 3 Et ad fílios Israël loquéris: Tóllite hircum pro peccáto, et vítulum, atque agnum, annículos, et sine mácula in holocáustum,
+Levíticus Lev 3 9 4 bovem et aríetem pro pacíficis: et immoláte eos coram Dómino, in sacrifício singulórum símilam conspérsam óleo offeréntes: hódie enim Dóminus apparébit vobis.
+Levíticus Lev 3 9 5 Tulérunt ergo cuncta quæ jússerat Móyses ad óstium tabernáculi: ubi cum omnis multitúdo astáret,
+Levíticus Lev 3 9 6 ait Móyses: Iste est sermo, quem præcépit Dóminus: fácite, et apparébit vobis glória ejus.
+Levíticus Lev 3 9 7 Et dixit ad Áaron: Accéde ad altáre, et ímmola pro peccáto tuo: offer holocáustum, et deprecáre pro te et pro pópulo: cumque mactáveris hóstiam pópuli, ora pro eo, sicut præcépit Dóminus.
+Levíticus Lev 3 9 8 Statímque Áaron accédens ad altáre, immolávit vítulum pro peccáto suo: b
+Levíticus Lev 3 9 9 cujus sánguinem obtulérunt ei fílii sui: in quo tingens dígitum, tétigit córnua altáris, et fudit resíduum ad basim ejus.
+Levíticus Lev 3 9 10 Adipémque, et renúnculos, ac retículum jécoris, quæ sunt pro peccáto, adolévit super altáre, sicut præcéperat Dóminus Móysi:
+Levíticus Lev 3 9 11 carnes vero et pellem ejus extra castra combússit igni.
+Levíticus Lev 3 9 12 Immolávit et holocáusti víctimam: obtulerúntque ei fílii sui sánguinem ejus, quem fudit per altáris circúitum.
+Levíticus Lev 3 9 13 Ipsam étiam hóstiam in frusta concísam, cum cápite et membris síngulis obtulérunt; quæ ómnia super altáre cremávit igni,
+Levíticus Lev 3 9 14 lotis aqua prius intestínis et pédibus.
+Levíticus Lev 3 9 15 Et pro peccáto pópuli ófferens, mactávit hircum: expiatóque altári, b
+Levíticus Lev 3 9 16 fecit holocáustum,
+Levíticus Lev 3 9 17 addens in sacrifício libaménta, quæ páriter offerúntur, et ádolens ea super altáre, absque cæremóniis holocáusti matutíni.
+Levíticus Lev 3 9 18 Immolávit et bovem atque aríetem, hóstias pacíficas pópuli: obtulerúntque ei fílii sui sánguinem, quem fudit super altáre in circúitum.
+Levíticus Lev 3 9 19 Ádipem autem bovis, et caudam aríetis, renunculósque cum adípibus suis, et retículum jécoris,
+Levíticus Lev 3 9 20 posuérunt super péctora: cumque cremáti essent ádipes super altáre,
+Levíticus Lev 3 9 21 péctora eórum, et armos dextros separávit Áaron, élevans coram Dómino, sicut præcéperat Móyses.
+Levíticus Lev 3 9 22 Et exténdens manus ad pópulum, benedíxit ei. Sicque complétis hóstiis pro peccáto, et holocáustis, et pacíficis, descéndit.
+Levíticus Lev 3 9 23 Ingréssi autem Móyses et Áaron in tabernáculum testimónii, et deínceps egréssi, benedixérunt pópulo. Apparuítque glória Dómini omni multitúdini: b
+Levíticus Lev 3 9 24 et ecce egréssus ignis a Dómino, devorávit holocáustum, et ádipes qui erant super altáre. Quod cum vidíssent turbæ, laudavérunt Dóminum, ruéntes in fácies suas.
+Levíticus Lev 3 10 1 Arreptísque Nadab et Ábiu fílii Áaron thuríbulis, posuérunt ignem, et incénsum désuper, offeréntes coram Dómino ignem aliénum: quod eis præcéptum non erat.
+Levíticus Lev 3 10 2 Egressúsque ignis a Dómino, devorávit eos, et mórtui sunt coram Dómino.
+Levíticus Lev 3 10 3 Dixítque Móyses ad Áaron: Hoc est quod locútus est Dóminus: Sanctificábor in iis qui appropínquant mihi, et in conspéctu omnis pópuli glorificábor. Quod áudiens tácuit Áaron.
+Levíticus Lev 3 10 4 Vocátis autem Móyses Misaéle et Elísaphan fíliis Óziel, pátrui Áaron, ait ad eos: Ite, et tóllite fratres vestros de conspéctu sanctuárii, et asportáte extra castra.
+Levíticus Lev 3 10 5 Confestímque pergéntes, tulérunt eos sicut jacébant, vestítos líneis túnicis, et ejecérunt foras, ut sibi fúerat imperátum.
+Levíticus Lev 3 10 6 Locutúsque est Móyses ad Áaron, et ad Eleázar, et Íthamar, fílios ejus: Cápita vestra nolíte nudáre, et vestiménta nolíte scíndere, ne forte moriámini, et super omnem cœtum oriátur indignátio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incéndium quod Dóminus suscitávit:
+Levíticus Lev 3 10 7 vos autem non egrediémini fores tabernáculi, alióquin períbitis: óleum quippe sanctæ unctiónis est super vos. Qui fecérunt ómnia juxta præcéptum Móysi.
+Levíticus Lev 3 10 8 Dixit quoque Dóminus ad Áaron:
+Levíticus Lev 3 10 9 Vinum, et omne quod inebriáre potest, non bibétis tu et fílii tui, quando intrátis in tabernáculum testimónii, ne moriámini: quia præcéptum sempitérnum est in generatiónes vestras:
+Levíticus Lev 3 10 10 et ut habeátis sciéntiam discernéndi inter sanctum et profánum, inter pollútum et mundum;
+Levíticus Lev 3 10 11 doceatísque fílios Israël ómnia legítima mea quæ locútus est Dóminus ad eos per manum Móysi.
+Levíticus Lev 3 10 12 Locutúsque est Móyses ad Áaron, et ad Eleázar, et Íthamar, fílios ejus, qui erant resídui: Tóllite sacrifícium, quod remánsit de oblatióne Dómini, et comédite illud absque ferménto juxta altáre, quia Sanctum sanctórum est. b
+Levíticus Lev 3 10 13 Comedétis autem in loco sancto: quod datum est tibi et fíliis tuis de oblatiónibus Dómini, sicut præcéptum est mihi.
+Levíticus Lev 3 10 14 Pectúsculum quoque quod oblátum est, et armum qui separátus est, edétis in loco mundíssimo tu et fílii tui, et fíliæ tuæ tecum: tibi enim ac líberis tuis repósita sunt de hóstiis salutáribus filiórum Israël:
+Levíticus Lev 3 10 15 eo quod armum et pectus, et ádipes qui cremántur in altári, elevavérunt coram Dómino, et pertíneant ad te, et ad fílios tuos, lege perpétua, sicut præcépit Dóminus.
+Levíticus Lev 3 10 16 Inter hæc, hircum, qui oblátus fúerat pro peccáto, cum quǽreret Móyses, exústum réperit: iratúsque contra Eleázar et Íthamar fílios Áaron, qui remánserant, ait: b
+Levíticus Lev 3 10 17 Cur non comedístis hóstiam pro peccáto in loco sancto, quæ Sancta sanctórum est, et data vobis ut portétis iniquitátem multitúdinis, et rogétis pro ea in conspéctu Dómini,
+Levíticus Lev 3 10 18 præsértim cum de sánguine illíus non sit illátum intra sancta, et comédere debuéritis eam in Sanctuário, sicut præcéptum est mihi?
+Levíticus Lev 3 10 19 Respóndit Áaron: Obláta est hódie víctima pro peccáto, et holocáustum coram Dómino: mihi autem áccidit quod vides; quómodo pótui comédere eam, aut placére Dómino in cæremóniis mente lúgubri?
+Levíticus Lev 3 10 20 Quod cum audísset Móyses, recépit satisfactiónem.
+Levíticus Lev 3 11 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
+Levíticus Lev 3 11 2 Dícite fíliis Israël: Hæc sunt animália quæ comédere debétis de cunctis animántibus terræ:
+Levíticus Lev 3 11 3 omne quod habet divísam úngulam, et rúminat in pecóribus, comedétis.
+Levíticus Lev 3 11 4 Quidquid autem rúminat quidem, et habet úngulam, sed non dívidit eam, sicut camélus et cétera, non comedétis illud, et inter immúnda reputábitis.
+Levíticus Lev 3 11 5 Chœrogrýllus qui rúminat, ungulámque non dívidit, immúndus est.
+Levíticus Lev 3 11 6 Lepus quoque: nam et ipse rúminat, sed úngulam non dívidit.
+Levíticus Lev 3 11 7 Et sus: qui cum úngulam dívidat, non rúminat.
+Levíticus Lev 3 11 8 Horum cárnibus non vescémini, nec cadávera contingétis, quia immúnda sunt vobis.
+Levíticus Lev 3 11 9 Hæc sunt quæ gignúntur in aquis, et vesci lícitum est: omne quod habet pínnulas et squamas, tam in mari quam in flumínibus et stagnis, comedétis. b
+Levíticus Lev 3 11 10 Quidquid autem pínnulas et squamas non habet, eórum quæ in aquis movéntur et vivunt, abominábile vobis,
+Levíticus Lev 3 11 11 execrandúmque erit: carnes eórum non comedétis, et morticína vitábitis.
+Levíticus Lev 3 11 12 Cuncta quæ non habent pínnulas et squamas in aquis, pollúta erunt.
+Levíticus Lev 3 11 13 Hæc sunt quæ de ávibus comédere non debétis, et vitánda sunt vobis: áquilam, et gryphem, et haliǽetum, b
+Levíticus Lev 3 11 14 et milvum ac vúlturem juxta genus suum,
+Levíticus Lev 3 11 15 et omne corvíni géneris in similitúdinem suam,
+Levíticus Lev 3 11 16 struthiónem, et nóctuam, et larum, et accípitrem juxta genus suum:
+Levíticus Lev 3 11 17 bubónem, et mérgulum, et ibin,
+Levíticus Lev 3 11 18 et cygnum, et onocrótalum, et porphyriónem,
+Levíticus Lev 3 11 19 herodiónem, et charádrion juxta genus suum, úpupam quoque, et vespertiliónem.
+Levíticus Lev 3 11 20 Omne de volúcribus quod gráditur super quátuor pedes, abominábile erit vobis. b
+Levíticus Lev 3 11 21 Quidquid autem ámbulat quidem super quátuor pedes, sed habet longióra retro crura, per quæ salit super terram,
+Levíticus Lev 3 11 22 comédere debétis, ut est bruchus in génere suo, et áttacus atque ophiómachus, ac locústa, síngula juxta genus suum.
+Levíticus Lev 3 11 23 Quidquid autem ex volúcribus quátuor tantum habet pedes, execrábile erit vobis:
+Levíticus Lev 3 11 24 et quicúmque morticína eórum tetígerit, polluétur, et erit immúndus usque ad vésperum:
+Levíticus Lev 3 11 25 et si necésse fúerit ut portet quíppiam horum mórtuum, lavábit vestiménta sua, et immúndus erit usque ad occásum solis.
+Levíticus Lev 3 11 26 Omne ánimal quod habet quidem úngulam, sed non dívidit eam, nec rúminat, immúndum erit: et qui tetígerit illud, contaminábitur. b
+Levíticus Lev 3 11 27 Quod ámbulat super manus ex cunctis animántibus, quæ incédunt quadrupédia, immúndum erit: qui tetígerit morticína eórum, polluétur usque ad vésperum.
+Levíticus Lev 3 11 28 Et qui portáverit hujuscémodi cadávera, lavábit vestiménta sua, et immúndus erit usque ad vésperum: quia ómnia hæc immúnda sunt vobis.
+Levíticus Lev 3 11 29 Hæc quoque inter pollúta reputabúntur de his quæ movéntur in terra, mustéla et mus et crocodílus, síngula juxta genus suum, b
+Levíticus Lev 3 11 30 mýgale, et chamǽleon, et stéllio, et lacérta, et talpa.
+Levíticus Lev 3 11 31 Ómnia hæc immúnda sunt. Qui tetígerit morticína eórum, immúndus erit usque ad vésperum:
+Levíticus Lev 3 11 32 et super quod cecíderit quidquam de morticínis eórum, polluétur, tam vas lígneum et vestiméntum, quam pelles et cilícia: et in quocúmque fit opus, tingéntur aqua, et pollúta erunt usque ad vésperum, et sic póstea mundabúntur.
+Levíticus Lev 3 11 33 Vas autem fíctile, in quod horum quidquam intro cécidit, polluétur, et idcírco frangéndum est.
+Levíticus Lev 3 11 34 Omnis cibus, quem comedétis, si fusa fúerit super eum aqua, immúndus erit: et omne liquens quod bíbitur de univérso vase, immúndum erit.
+Levíticus Lev 3 11 35 Et quidquid de morticínis hujuscémodi cecíderit super illud, immúndum erit: sive clíbani, sive chytrópodes, destruéntur, et immúndi erunt.
+Levíticus Lev 3 11 36 Fontes vero et cistérnæ, et omnis aquárum congregátio munda erit. Qui morticínum eórum tetígerit, polluétur.
+Levíticus Lev 3 11 37 Si cecíderit super seméntem, non pólluet eam.
+Levíticus Lev 3 11 38 Si autem quíspiam aqua seméntem perfúderit, et póstea morticínis tacta fúerit, íllico polluétur.
+Levíticus Lev 3 11 39 Si mórtuum fúerit ánimal, quod licet vobis comédere, qui cadáver ejus tetígerit, immúndus erit usque ad vésperum: b
+Levíticus Lev 3 11 40 et qui coméderit ex eo quíppiam, sive portáverit, lavábit vestiménta sua, et immúndus erit usque ad vésperum.
+Levíticus Lev 3 11 41 Omne quod reptat super terram, abominábile erit, nec assumétur in cibum. b
+Levíticus Lev 3 11 42 Quidquid super pectus quádrupes gráditur, et multos habet pedes, sive per humum tráhitur, non comedétis, quia abominábile est.
+Levíticus Lev 3 11 43 Nolíte contamináre ánimas vestras, nec tangátis quidquam eórum, ne immúndi sitis.
+Levíticus Lev 3 11 44 Ego enim sum Dóminus Deus vester: sancti estóte, quia ego sanctus sum. Ne polluátis ánimas vestras in omni réptili quod movétur super terram.
+Levíticus Lev 3 11 45 Ego enim sum Dóminus, qui edúxi vos de terra Ægýpti, ut essem vobis in Deum. Sancti éritis, quia ego sanctus sum.
+Levíticus Lev 3 11 46 Ista est lex animántium ac vólucrum, et omnis ánimæ vivéntis, quæ movétur in aqua, et reptat in terra, b
+Levíticus Lev 3 11 47 ut differéntias novéritis mundi et immúndi, et sciátis quid comédere et quid respúere debeátis.
+Levíticus Lev 3 12 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Levíticus Lev 3 12 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Múlier, si suscépto sémine pepérerit másculum, immúnda erit septem diébus juxta dies separatiónis ménstruæ.
+Levíticus Lev 3 12 3 Et die octávo circumcidétur infántulus:
+Levíticus Lev 3 12 4 ipsa vero trigínta tribus diébus manébit in sánguine purificatiónis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingrediétur in sanctuárium, donec impleántur dies purificatiónis suæ.
+Levíticus Lev 3 12 5 Sin autem féminam pepérerit, immúnda erit duábus hebdomádibus juxta ritum fluxus ménstrui, et sexagínta sex diébus manébit in sánguine purificatiónis suæ.
+Levíticus Lev 3 12 6 Cumque expléti fúerint dies purificatiónis suæ, pro fílio sive pro fília, déferet agnum annículum in holocáustum, et pullum colúmbæ sive túrturem pro peccáto, ad óstium tabernáculi testimónii, et tradet sacerdóti,
+Levíticus Lev 3 12 7 qui ófferet illa coram Dómino, et orábit pro ea, et sic mundábitur a proflúvio sánguinis sui: ista est lex pariéntis másculum aut féminam.
+Levíticus Lev 3 12 8 Quod si non invénerit manus ejus, nec potúerit offérre agnum, sumet duos túrtures vel duos pullos columbárum, unum in holocáustum, et álterum pro peccáto: orabítque pro ea sacérdos, et sic mundábitur.
+Levíticus Lev 3 13 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, et Áaron, dicens:
+Levíticus Lev 3 13 2 Homo, in cujus cute et carne ortus fúerit divérsus color, sive pústula, aut quasi lucens quíppiam, id est, plaga lepræ, adducétur ad Áaron sacerdótem, vel ad unum quémlibet filiórum ejus.
+Levíticus Lev 3 13 3 Qui cum víderit lepram in cute, et pilos in album mutátos colórem, ipsámque spéciem lepræ humiliórem cute et carne réliqua: plaga lepræ est, et ad arbítrium ejus separábitur.
+Levíticus Lev 3 13 4 Sin autem lucens candor fúerit in cute, nec humílior carne réliqua, et pili colóris prístini, reclúdet eum sacérdos septem diébus:
+Levíticus Lev 3 13 5 et considerábit die séptimo: et si quidem lepra ultra non créverit, nec transíerit in cute prióres términos, rursum reclúdet eum septem diébus áliis.
+Levíticus Lev 3 13 6 Et die séptimo contemplábitur: si obscúrior fúerit lepra, et non créverit in cute, mundábit eum, quia scábies est: lavabítque homo vestiménta sua, et mundus erit.
+Levíticus Lev 3 13 7 Quod si postquam a sacerdóte visus est, et rédditus mundítiæ, íterum lepra créverit: adducétur ad eum,
+Levíticus Lev 3 13 8 et immundítiæ condemnábitur.
+Levíticus Lev 3 13 9 Plaga lepræ si fúerit in hómine, adducétur ad sacerdótem, b
+Levíticus Lev 3 13 10 et vidébit eum. Cumque color albus in cute fúerit, et capillórum mutáverit aspéctum, ipsa quoque caro viva apparúerit:
+Levíticus Lev 3 13 11 lepra vetustíssima judicábitur, atque inólita cuti. Contaminábit ítaque eum sacérdos, et non reclúdet, quia perspícuæ immundítiæ est.
+Levíticus Lev 3 13 12 Sin autem efflorúerit discúrrens lepra in cute, et operúerit omnem cutem a cápite usque ad pedes, quidquid sub aspéctum oculórum cadit,
+Levíticus Lev 3 13 13 considerábit eum sacérdos, et tenéri lepra mundíssima judicábit: eo quod omnis in candórem versa sit, et idcírco homo mundus erit.
+Levíticus Lev 3 13 14 Quando vero caro vivens in eo apparúerit,
+Levíticus Lev 3 13 15 tunc sacerdótis judício polluétur, et inter immúndos reputábitur: caro enim viva, si lepra aspérgitur, immúnda est.
+Levíticus Lev 3 13 16 Quod si rursum versa fúerit in albórem, et totum hóminem operúerit,
+Levíticus Lev 3 13 17 considerábit eum sacérdos, et mundum esse decérnet.
+Levíticus Lev 3 13 18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanátum, b
+Levíticus Lev 3 13 19 et in loco úlceris cicátrix alba apparúerit, sive subrúfa, adducétur homo ad sacerdótem.
+Levíticus Lev 3 13 20 Qui cum víderit locum lepræ humiliórem carne réliqua, et pilos versos in candórem, contaminábit eum: plaga enim lepræ orta est in úlcere.
+Levíticus Lev 3 13 21 Quod si pilus colóris est prístini, et cicátrix subobscúra, et vicína carne non est humílior, reclúdet eum septem diébus:
+Levíticus Lev 3 13 22 et si quidem créverit, adjudicábit eum lepræ;
+Levíticus Lev 3 13 23 sin autem stéterit in loco suo, úlceris est cicátrix, et homo mundus erit.
+Levíticus Lev 3 13 24 Caro autem et cutis, quam ignis exússerit, et sanáta albam sive rufam habúerit cicatrícem, b
+Levíticus Lev 3 13 25 considerábit eam sacérdos: et ecce versa est in albórem, et locus ejus réliqua cute est humílior, contaminábit eum, quia plaga lepræ in cicatríce orta est.
+Levíticus Lev 3 13 26 Quod si pilórum color non fúerit immutátus, nec humílior plaga carne réliqua, et ipsa lepræ spécies fúerit subobscúra, reclúdet eum septem diébus,
+Levíticus Lev 3 13 27 et die séptimo contemplábitur: si créverit in cute lepra, contaminábit eum.
+Levíticus Lev 3 13 28 Sin autem in loco suo candor stéterit non satis clarus, plaga combustiónis est, et idcírco mundábitur, quia cicátrix est combustúræ.
+Levíticus Lev 3 13 29 Vir, sive múlier, in cujus cápite vel barba germináverit lepra, vidébit eos sacérdos. b
+Levíticus Lev 3 13 30 Et si quidem humílior fúerit locus carne réliqua, et capíllus flavus, solitóque subtílior, contaminábit eos, quia lepra cápitis ac barbæ est.
+Levíticus Lev 3 13 31 Sin autem víderit locum máculæ æquálem vicínæ carni, et capíllum nigrum: reclúdet eum septem diébus,
+Levíticus Lev 3 13 32 et die séptimo intuébitur. Si non créverit mácula, et capíllus sui colóris est, et locus plagæ carni réliquæ æquális:
+Levíticus Lev 3 13 33 radétur homo absque loco máculæ, et includétur septem diébus áliis.
+Levíticus Lev 3 13 34 Si die séptimo visa fúerit stetísse plaga in loco suo, nec humílior carne réliqua, mundábit eum: lotísque véstibus suis, mundus erit.
+Levíticus Lev 3 13 35 Sin autem post emundatiónem rursus créverit mácula in cute,
+Levíticus Lev 3 13 36 non quæret ámplius utrum capíllus in flavum colórem sit immutátus, quia apérte immúndus est.
+Levíticus Lev 3 13 37 Porro si stéterit mácula, et capílli nigri fúerint, nóverit hóminem sanátum esse, et confidénter eum pronúntiet mundum.
+Levíticus Lev 3 13 38 Vir, sive múlier, in cujus cute candor apparúerit, b
+Levíticus Lev 3 13 39 intuébitur eos sacérdos. Si deprehénderit subobscúrum albórem lucére in cute, sciat non esse lepram, sed máculam colóris cándidi, et hóminem mundum.
+Levíticus Lev 3 13 40 Vir, de cujus cápite capílli fluunt, calvus et mundus est: b
+Levíticus Lev 3 13 41 et si a fronte cecíderint pili, recalváster et mundus est.
+Levíticus Lev 3 13 42 Sin autem in calvítio sive in recalvatióne albus vel rufus color fúerit exórtus,
+Levíticus Lev 3 13 43 et hoc sacérdos víderit, condemnábit eum haud dúbie lepræ, quæ orta est in calvítio.
+Levíticus Lev 3 13 44 Quicúmque ergo maculátus fúerit lepra, et separátus est ad arbítrium sacerdótis, b
+Levíticus Lev 3 13 45 habébit vestiménta dissúta, caput nudum, os veste contéctum, contaminátum ac sórdidum se clamábit.
+Levíticus Lev 3 13 46 Omni témpore quo leprósus est et immúndus, solus habitábit extra castra.
+Levíticus Lev 3 13 47 Vestis lánea sive línea, quæ lepram habúerit, b
+Levíticus Lev 3 13 48 in stámine atque subtégmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle conféctum est,
+Levíticus Lev 3 13 49 si alba vel rufa mácula fúerit infécta, lepra reputábitur, ostendetúrque sacerdóti:
+Levíticus Lev 3 13 50 qui considerátam reclúdet septem diébus:
+Levíticus Lev 3 13 51 et die séptimo rursus aspíciens, si deprehénderit crevísse, lepra persevérans est: pollútum judicábit vestiméntum, et omne in quo fúerit invénta:
+Levíticus Lev 3 13 52 et idcírco comburétur flammis.
+Levíticus Lev 3 13 53 Quod si eam víderit non crevísse,
+Levíticus Lev 3 13 54 præcípiet, et lavábunt id in quo lepra est, recludétque illud septem diébus áliis.
+Levíticus Lev 3 13 55 Et cum víderit fáciem quidem prístinam non revérsam, nec tamen crevísse lepram, immúndum judicábit, et igne combúret, eo quod infúsa sit in superfície vestiménti, vel per totum, lepra.
+Levíticus Lev 3 13 56 Sin autem obscúrior fúerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrúmpet eum, et a sólido dívidet.
+Levíticus Lev 3 13 57 Quod si ultra apparúerit in his locis, quæ prius immaculáta erant, lepra volátilis et vaga, debet igne combúri.
+Levíticus Lev 3 13 58 Si cessáverit, lavábit aqua ea, quæ pura sunt, secúndo, et munda erunt.
+Levíticus Lev 3 13 59 Ista est lex lepræ vestiménti lánei et línei, stáminis, atque subtégminis, omnísque supelléctilis pellíceæ, quómodo mundári débeat, vel contaminári.
+Levíticus Lev 3 14 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Levíticus Lev 3 14 2 Hic est ritus leprósi, quando mundándus est. Adducétur ad sacerdótem:
+Levíticus Lev 3 14 3 qui egréssus de castris, cum invénerit lepram esse mundátam,
+Levíticus Lev 3 14 4 præcípiet ei, qui purificátur, ut ófferat duos pásseres vivos pro se, quibus vesci lícitum est, et lignum cédrinum, vermiculúmque et hyssópum.
+Levíticus Lev 3 14 5 Et unum ex passéribus immolári jubébit in vase fíctili super aquas vivéntes:
+Levíticus Lev 3 14 6 álium autem vivum cum ligno cédrino, et cocco et hyssópo, tinget in sánguine pásseris immoláti,
+Levíticus Lev 3 14 7 quo aspérget illum, qui mundándus est, sépties, ut jure purgétur: et dimíttet pásserem vivum, ut in agrum ávolet.
+Levíticus Lev 3 14 8 Cumque láverit homo vestiménta sua, radet omnes pilos córporis, et lavábitur aqua: purificatúsque ingrediétur castra, ita dumtáxat ut máneat extra tabernáculum suum septem diébus.
+Levíticus Lev 3 14 9 Et die séptimo radet capíllos cápitis, barbámque et supercília, ac totíus córporis pilos. Et lotis rursum véstibus et córpore, b
+Levíticus Lev 3 14 10 die octávo assúmet duos agnos immaculátos, et ovem annículam absque mácula, et tres décimas símilæ in sacrifícium, quæ conspérsa sit óleo, et seórsum ólei sextárium.
+Levíticus Lev 3 14 11 Cumque sacérdos puríficans hóminem, statúerit eum, et hæc ómnia coram Dómino in óstio tabernáculi testimónii,
+Levíticus Lev 3 14 12 tollet agnum et ófferet eum pro delícto, oleíque sextárium: et oblátis ante Dóminum ómnibus,
+Levíticus Lev 3 14 13 immolábit agnum, ubi solet immolári hóstia pro peccáto, et holocáustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccáto, ita et pro delícto ad sacerdótem pértinet hóstia: Sancta sanctórum est.
+Levíticus Lev 3 14 14 Assuménsque sacérdos de sánguine hóstiæ, quæ immoláta est pro delícto, ponet super extrémum aurículæ dextræ ejus qui mundátur, et super póllices manus dextræ et pedis: b
+Levíticus Lev 3 14 15 et de ólei sextário mittet in manum suam sinístram,
+Levíticus Lev 3 14 16 tingétque dígitum dextrum in eo, et aspérget coram Dómino sépties.
+Levíticus Lev 3 14 17 Quod autem réliquum est ólei in læva manu, fundet super extrémum aurículæ dextræ ejus qui mundátur, et super póllices manus ac pedis dextri, et super sánguinem qui effúsus est pro delícto,
+Levíticus Lev 3 14 18 et super caput ejus.
+Levíticus Lev 3 14 19 Rogabítque pro eo coram Dómino, et fáciet sacrifícium pro peccáto: tunc immolábit holocáustum,
+Levíticus Lev 3 14 20 et ponet illud in altári cum libaméntis suis, et homo rite mundábitur.
+Levíticus Lev 3 14 21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus inveníre quæ dicta sunt pro delícto, assúmet agnum ad oblatiónem, ut roget pro eo sacérdos, decimámque partem símilæ conspérsæ óleo in sacrifícium, et ólei sextárium, b
+Levíticus Lev 3 14 22 duósque túrtures sive duos pullos colúmbæ, quorum unus sit pro peccáto, et alter in holocáustum:
+Levíticus Lev 3 14 23 offerétque ea die octávo purificatiónis suæ sacerdóti, ad óstium tabernáculi testimónii coram Dómino.
+Levíticus Lev 3 14 24 Qui suscípiens agnum pro delícto et sextárium ólei, levábit simul:
+Levíticus Lev 3 14 25 immolatóque agno, de sánguine ejus ponet super extrémum aurículæ dextræ illíus qui mundátur, et super póllices manus ejus ac pedis dextri:
+Levíticus Lev 3 14 26 ólei vero partem mittet in manum suam sinístram,
+Levíticus Lev 3 14 27 in quo tingens dígitum dextræ manus aspérget sépties coram Dómino:
+Levíticus Lev 3 14 28 tangétque extrémum dextræ aurículæ illíus qui mundátur, et póllices manus ac pedis dextri, in loco sánguinis qui effúsus est pro delícto:
+Levíticus Lev 3 14 29 réliquam autem partem ólei, quæ est in sinístra manu, mittet super caput purificáti, ut placet pro eo Dóminum:
+Levíticus Lev 3 14 30 et túrturem sive pullum colúmbæ ófferet,
+Levíticus Lev 3 14 31 unum pro delícto, et álterum in holocáustum cum libaméntis suis.
+Levíticus Lev 3 14 32 Hoc est sacrifícium leprósi, qui habére non potest ómnia in emundatiónem sui.
+Levíticus Lev 3 14 33 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens: b
+Levíticus Lev 3 14 34 Cum ingréssi fuéritis terram Chánaan, quam ego dabo vobis in possessiónem, si fúerit plaga lepræ in ǽdibus,
+Levíticus Lev 3 14 35 ibit cujus est domus, núntians sacerdóti, et dicet: Quasi plaga lepræ vidétur mihi esse in domo mea.
+Levíticus Lev 3 14 36 At ille præcípiet ut éfferant univérsa de domo, priúsquam ingrediátur eam, et vídeat utrum leprósa sit, ne immúnda fiant ómnia quæ in domo sunt. Intrabítque póstea ut consíderet lepram domus:
+Levíticus Lev 3 14 37 et cum víderit in pariétibus illíus quasi vallículas pallóre sive rubóre defórmes, et humilióres superfície réliqua,
+Levíticus Lev 3 14 38 egrediétur óstium domus, et statim claudet illam septem diébus.
+Levíticus Lev 3 14 39 Reversúsque die séptimo, considerábit eam: si invénerit crevísse lepram,
+Levíticus Lev 3 14 40 jubébit érui lápides in quibus lepra est, et prójici eos extra civitátem in locum immúndum:
+Levíticus Lev 3 14 41 domum autem ipsam radi intrínsecus per circúitum, et spargi púlverem rasúræ extra urbem in locum immúndum,
+Levíticus Lev 3 14 42 lapidésque álios repóni pro his qui abláti fúerint, et luto álio liníri domum.
+Levíticus Lev 3 14 43 Sin autem postquam éruti sunt lápides, et pulvis erásus, et ália terra lita, b
+Levíticus Lev 3 14 44 ingréssus sacérdos víderit revérsam lepram, et paríetes respérsos máculis, lepra est persevérans, et immúnda domus:
+Levíticus Lev 3 14 45 quam statim déstruent, et lápides ejus ac ligna, atque univérsum púlverem projícient extra óppidum in locum immúndum.
+Levíticus Lev 3 14 46 Qui intráverit domum quando clausa est, immúndus erit usque ad vésperum:
+Levíticus Lev 3 14 47 et qui dormíerit in ea, et coméderit quíppiam, lavábit vestiménta sua.
+Levíticus Lev 3 14 48 Quod si intróiens sacérdos víderit lepram non crevísse in domo, postquam dénuo lita fúerit, purificábit eam réddita sanitáte: b
+Levíticus Lev 3 14 49 et in purificatiónem ejus sumet duos pásseres, lignúmque cédrinum, et vermículum atque hyssópum:
+Levíticus Lev 3 14 50 et immoláto uno pássere in vase fíctili super aquas vivas,
+Levíticus Lev 3 14 51 tollet lignum cédrinum, et hyssópum, et coccum, et pásserem vivum, et tinget ómnia in sánguine pásseris immoláti, atque in aquis vivéntibus, et aspérget domum sépties,
+Levíticus Lev 3 14 52 purificabítque eam tam in sánguine pásseris quam in aquis vivéntibus, et in pássere vivo, lignóque cédrino et hyssópo atque vermículo.
+Levíticus Lev 3 14 53 Cumque dimíserit pásserem avoláre in agrum líbere, orábit pro domo, et jure mundábitur.
+Levíticus Lev 3 14 54 Ista est lex omnis lepræ et percussúræ, b
+Levíticus Lev 3 14 55 lepræ véstium et domórum,
+Levíticus Lev 3 14 56 cicatrícis et erumpéntium papulárum, lucéntis máculæ, et in várias spécies, colóribus immutátis,
+Levíticus Lev 3 14 57 ut possit sciri quo témpore mundum quid, vel immúndum sit.
+Levíticus Lev 3 15 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
+Levíticus Lev 3 15 2 Loquímini fíliis Israël, et dícite eis: Vir, qui pátitur fluxum séminis, immúndus erit.
+Levíticus Lev 3 15 3 Et tunc judicábitur huic vítio subjacére, cum per síngula moménta adhǽserit carni ejus, atque concréverit fœdus humor.
+Levíticus Lev 3 15 4 Omne stratum, in quo dormíerit, immúndum erit, et ubicúmque séderit.
+Levíticus Lev 3 15 5 Si quis hóminum tetígerit lectum ejus, lavábit vestiménta sua, et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
+Levíticus Lev 3 15 6 Si séderit ubi ille séderat, et ipse lavábit vestiménta sua: et lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
+Levíticus Lev 3 15 7 Qui tetígerit carnem ejus, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
+Levíticus Lev 3 15 8 Si salívam hujuscémodi homo jécerit super eum qui mundus est, lavábit vestiménta sua: et lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
+Levíticus Lev 3 15 9 Sagma, super quo séderit, immúndum erit:
+Levíticus Lev 3 15 10 et quidquid sub eo fúerit, qui fluxum séminis pátitur, pollútum erit usque ad vésperum. Qui portáverit horum áliquid, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
+Levíticus Lev 3 15 11 Omnis, quem tetígerit qui talis est, non lotis ante mánibus, lavábit vestiménta sua, et lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
+Levíticus Lev 3 15 12 Vas fíctile quod tetígerit confringétur: vas autem lígneum lavábitur aqua.
+Levíticus Lev 3 15 13 Si sanátus fúerit qui hujuscémodi sústinet passiónem, numerábit septem dies post emundatiónem sui, et lotis véstibus et toto córpore in aquis vivéntibus, erit mundus. b
+Levíticus Lev 3 15 14 Die autem octávo sumet duos túrtures, aut duos pullos colúmbæ, et véniet in conspéctum Dómini ad óstium tabernáculi testimónii, dabítque eos sacerdóti:
+Levíticus Lev 3 15 15 qui fáciet unum pro peccáto et álterum in holocáustum: rogabítque pro eo coram Dómino, ut emundétur a fluxi séminis sui.
+Levíticus Lev 3 15 16 Vir de quo egréditur semen cóitus, lavábit aqua omne corpus suum: et immúndus erit usque ad vésperum. b
+Levíticus Lev 3 15 17 Vestem et pellem, quam habúerit, lavábit aqua, et immúnda erit usque ad vésperum.
+Levíticus Lev 3 15 18 Múlier, cum qua coíerit, lavábitur aqua, et immúnda erit usque ad vésperum.
+Levíticus Lev 3 15 19 Múlier, quæ redeúnte mense pátitur fluxum sánguinis, septem diébus separábitur. b
+Levíticus Lev 3 15 20 Omnis qui tetígerit eam, immúndus erit usque ad vésperum:
+Levíticus Lev 3 15 21 et in quo dormíerit vel séderit diébus separatiónis suæ, polluétur.
+Levíticus Lev 3 15 22 Qui tetígerit lectum ejus, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperum.
+Levíticus Lev 3 15 23 Omne vas, super quo illa séderit, quisquis attígerit, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, pollútus erit usque ad vésperum.
+Levíticus Lev 3 15 24 Si coíerit cum ea vir témpore sánguinis menstruális, immúndus erit septem diébus: et omne stratum, in quo dormíerit, polluétur.
+Levíticus Lev 3 15 25 Múlier, quæ pátitur multis diébus fluxum sánguinis non in témpore menstruáli, vel quæ post ménstruum sánguinem flúere non cessat, quámdiu súbjacet huic passióni, immúnda erit quasi sit in témpore ménstruo. b
+Levíticus Lev 3 15 26 Omne stratum, in quo dormíerit, et vas in quo séderit, pollútum erit.
+Levíticus Lev 3 15 27 Quicúmque tetígerit ea, lavábit vestiménta sua: et ipse lotus aqua, immúndus erit usque ad vésperam.
+Levíticus Lev 3 15 28 Si stéterit sanguis, et flúere cessáverit, numerábit septem dies purificatiónis suæ:
+Levíticus Lev 3 15 29 et die octávo ófferet pro se sacerdóti duos túrtures, aut duos pullos columbárum, ad óstium tabernáculi testimónii:
+Levíticus Lev 3 15 30 qui unum fáciet pro peccáto, et álterum in holocáustum, rogabítque pro ea coram Dómino, et pro fluxu immundítiæ ejus.
+Levíticus Lev 3 15 31 Docébitis ergo fílios Israël ut cáveant immundítiam, et non moriántur in sórdibus suis, cum pollúerint tabernáculum meum quod est inter eos. b
+Levíticus Lev 3 15 32 Ista est lex ejus, qui pátitur fluxum séminis, et qui pollúitur cóitu,
+Levíticus Lev 3 15 33 et quæ ménstruis tempóribus separátur, vel quæ jugi fluit sánguine, et hóminis qui dormíerit cum ea.
+Levíticus Lev 3 16 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen post mortem duórum filiórum Áaron, quando offeréntes ignem aliénum interfécti sunt:
+Levíticus Lev 3 16 2 et præcépit ei, dicens: Lóquere ad Áaron fratrem tuum, ne omni témpore ingrediátur sanctuárium, quod est intra velum coram propitiatório quo tégitur arca, ut non moriátur (quia in nube apparébo super oráculum),
+Levíticus Lev 3 16 3 nisi hæc ante fécerit: vítulum pro peccáto ófferet, et aríetem in holocáustum.
+Levíticus Lev 3 16 4 Túnica línea vestiétur, feminálibus líneis verénda celábit: accingétur zona línea, cídarim líneam impónet cápiti: hæc enim vestiménta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fúerit, induétur.
+Levíticus Lev 3 16 5 Suscipiétque ab univérsa multitúdine filiórum Israël duos hircos pro peccáto, et unum aríetem in holocáustum.
+Levíticus Lev 3 16 6 Cumque obtúlerit vítulum, et oráverit pro se et pro domo sua, b
+Levíticus Lev 3 16 7 duos hircos stare fáciet coram Dómino in óstio tabernáculi testimónii:
+Levíticus Lev 3 16 8 mitténsque super utrúmque sortem, unam Dómino, álteram capro emissário:
+Levíticus Lev 3 16 9 cujus exíerit sors Dómino, ófferet illum pro peccáto:
+Levíticus Lev 3 16 10 cujus autem in caprum emissárium, státuet eum vivum coram Dómino, ut fundat preces super eo, et emíttat eum in solitúdinem.
+Levíticus Lev 3 16 11 His rite celebrátis, ófferet vítulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolábit eum: b
+Levíticus Lev 3 16 12 assumptóque thuríbulo, quod de prunis altáris impléverit, et háuriens manu compósitum thymiáma in incénsum, ultra velum intrábit in sancta:
+Levíticus Lev 3 16 13 ut, pósitis super ignem aromátibus, nébula eórum et vapor opériat oráculum quod est supra testimónium, et non moriátur.
+Levíticus Lev 3 16 14 Tollet quoque de sánguine vítuli, et aspérget dígito sépties contra propitiatórium ad oriéntem.
+Levíticus Lev 3 16 15 Cumque mactáverit hircum pro peccáto pópuli, ínferet sánguinem ejus intra velum, sicut præcéptum est de sánguine vítuli, ut aspérgat e regióne oráculi,
+Levíticus Lev 3 16 16 et éxpiet sanctuárium ab immundítiis filiórum Israël, et a prævaricatiónibus eórum, cunctísque peccátis. Juxta hunc ritum fáciet tabernáculo testimónii, quod fixum est inter eos, in médio sórdium habitatiónis eórum.
+Levíticus Lev 3 16 17 Nullus hóminum sit in tabernáculo, quando póntifex sanctuárium ingréditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro univérso cœtu Israël, donec egrediátur. b
+Levíticus Lev 3 16 18 Cum autem exíerit ad altáre quod coram Dómino est, oret pro se, et sumptum sánguinem vítuli atque hirci fundat super córnua ejus per gyrum:
+Levíticus Lev 3 16 19 aspergénsque dígito sépties, éxpiet, et sanctíficet illud ab immundítiis filiórum Israël.
+Levíticus Lev 3 16 20 Postquam emundáverit sanctuárium, et tabernáculum, et altáre, tunc ófferat hircum vivéntem: b
+Levíticus Lev 3 16 21 et pósita utráque manu super caput ejus, confiteátur omnes iniquitátes filiórum Israël, et univérsa delícta atque peccáta eórum: quæ ímprecans cápiti ejus, emíttet illum per hóminem parátum, in desértum.
+Levíticus Lev 3 16 22 Cumque portáverit hircus omnes iniquitátes eórum in terram solitáriam, et dimíssus fúerit in desérto, b
+Levíticus Lev 3 16 23 revertétur Áaron in tabernáculum testimónii, et depósitis véstibus, quibus prius indútus erat, cum intráret sanctuárium, relictísque ibi,
+Levíticus Lev 3 16 24 lavábit carnem suam in loco sancto, induetúrque véstibus suis. Et postquam egréssus obtúlerit holocáustum suum, ac plebis, rogábit tam pro se quam pro pópulo:
+Levíticus Lev 3 16 25 et ádipem, qui oblátus est pro peccátis, adolébit super altáre.
+Levíticus Lev 3 16 26 Ille vero, qui dimíserit caprum emissárium, lavábit vestiménta sua, et corpus aqua, et sic ingrediétur in castra.
+Levíticus Lev 3 16 27 Vítulum autem, et hircum, qui pro peccáto fúerant immoláti, et quorum sanguis illátus est in sanctuárium, ut expiátio complerétur, asportábunt foras castra, et combúrent igni tam pelles quam carnes eórum, ac fimum:
+Levíticus Lev 3 16 28 et quicúmque combússerit ea, lavábit vestiménta sua et carnem aqua, et sic ingrediétur in castra.
+Levíticus Lev 3 16 29 Erítque vobis hoc legítimum sempitérnum: mense séptimo, décima die mensis, affligétis ánimas vestras, nullúmque opus faciétis, sive indígena, sive ádvena qui peregrinátur inter vos. b
+Levíticus Lev 3 16 30 In hac die expiátio erit vestri, atque mundátio ab ómnibus peccátis vestris: coram Dómino mundabímini.
+Levíticus Lev 3 16 31 Sábbatum enim requietiónis est, et affligétis ánimas vestras religióne perpétua.
+Levíticus Lev 3 16 32 Expiábit autem sacérdos, qui unctus fúerit, et cujus manus initiátæ sunt ut sacerdótio fungátur pro patre suo: induetúrque stola línea et véstibus sanctis,
+Levíticus Lev 3 16 33 et expiábit sanctuárium et tabernáculum testimónii atque altáre, sacerdótes quoque et univérsum pópulum.
+Levíticus Lev 3 16 34a Erítque vobis hoc legítimum sempitérnum, ut orétis pro fíliis Israël, et pro cunctis peccátis eórum semel in anno.
+Levíticus Lev 3 16 34b Fecit ígitur sicut præcéperat Dóminus Móysi.
+Levíticus Lev 3 17 1 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Levíticus Lev 3 17 2 Lóquere Áaron et fíliis ejus, et cunctis fíliis Israël, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandávit Dóminus, dicens:
+Levíticus Lev 3 17 3 Homo quílibet de domo Israël, si occíderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra,
+Levíticus Lev 3 17 4 et non obtúlerit ad óstium tabernáculi oblatiónem Dómino, sánguinis reus erit: quasi si sánguinem fúderit, sic períbit de médio pópuli sui.
+Levíticus Lev 3 17 5 Ídeo sacerdóti offérre debent fílii Israël hóstias suas, quas occídent in agro, ut sanctificéntur Dómino ante óstium tabernáculi testimónii, et ímmolent eas hóstias pacíficas Dómino.
+Levíticus Lev 3 17 6 Fundétque sacérdos sánguinem super altáre Dómini ad óstium tabernáculi testimónii, et adolébit ádipem in odórem suavitátis Dómino:
+Levíticus Lev 3 17 7 et nequáquam ultra immolábunt hóstias suas dæmónibus, cum quibus fornicáti sunt. Legítimum sempitérnum erit illis et pósteris eórum.
+Levíticus Lev 3 17 8 Et ad ipsos dices: Homo de domo Israël, et de ádvenis qui peregrinántur apud vos, qui obtúlerit holocáustum sive víctimam,
+Levíticus Lev 3 17 9 et ad óstium tabernáculi testimónii non addúxerit eam, ut offerátur Dómino, interíbit de pópulo suo.
+Levíticus Lev 3 17 10 Homo quílibet de domo Israël et de ádvenis qui peregrinántur inter eos, si coméderit sánguinem, obfirmábo fáciem meam contra ánimam illíus, et dispérdam eam de pópulo suo, b
+Levíticus Lev 3 17 11 quia ánima carnis in sánguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altáre in eo expiétis pro animábus vestris, et sanguis pro ánimæ piáculo sit.
+Levíticus Lev 3 17 12 Idcírco dixi fíliis Israël: Omnis ánima ex vobis non cómedet sánguinem, nec ex ádvenis qui peregrinántur apud vos.
+Levíticus Lev 3 17 13 Homo quicúmque de fíliis Israël, et de ádvenis qui peregrinántur apud vos, si venatióne atque aucúpio céperit feram, vel avem, quibus vesci lícitum est, fundat sánguinem ejus, et opériat illum terra.
+Levíticus Lev 3 17 14 Ánima enim omnis carnis in sánguine est: unde dixi fíliis Israël: Sánguinem univérsæ carnis non comedétis, quia ánima carnis in sánguine est: et quicúmque coméderit illum, interíbit.
+Levíticus Lev 3 17 15 Ánima, quæ coméderit morticínum, vel captum a béstia, tam de indígenis, quam de ádvenis, lavábit vestiménta sua et semetípsum aqua, et contaminátus erit usque ad vésperum: et hoc órdine mundus fiet.
+Levíticus Lev 3 17 16 Quod si non láverit vestiménta sua et corpus, portábit iniquitátem suam.
+Levíticus Lev 3 18 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Levíticus Lev 3 18 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Ego Dóminus Deus vester:
+Levíticus Lev 3 18 3 juxta consuetúdinem terræ Ægýpti, in qua habitástis, non faciétis: et juxta morem regiónis Chánaan, ad quam ego introductúrus sum vos, non agétis, nec in legítimis eórum ambulábitis.
+Levíticus Lev 3 18 4 Faciétis judícia mea, et præcépta mea servábitis, et ambulábitis in eis. Ego Dóminus Deus vester.
+Levíticus Lev 3 18 5 Custodíte leges meas atque judícia, quæ fáciens homo, vivet in eis. Ego Dóminus.
+Levíticus Lev 3 18 6 Omnis homo ad próximam sánguinis sui non accédet, ut revélet turpitúdinem ejus. Ego Dóminus.
+Levíticus Lev 3 18 7 Turpitúdinem patris tui et turpitúdinem matris tuæ non discoopéries: mater tua est: non revelábis turpitúdinem ejus. b
+Levíticus Lev 3 18 8 Turpitúdinem uxóris patris tui non discoopéries: turpitúdo enim patris tui est.
+Levíticus Lev 3 18 9 Turpitúdinem soróris tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris génita est, non revelábis.
+Levíticus Lev 3 18 10 Turpitúdinem fíliæ fílii tui vel neptis ex fília non revelábis: quia turpitúdo tua est.
+Levíticus Lev 3 18 11 Turpitúdinem fíliæ uxóris patris tui, quam péperit patri tuo, et est soror tua, non revelábis.
+Levíticus Lev 3 18 12 Turpitúdinem soróris patris tui non discoopéries: quia caro est patris tui.
+Levíticus Lev 3 18 13 Turpitúdinem soróris matris tuæ non revelábis, eo quod caro sit matris tuæ.
+Levíticus Lev 3 18 14 Turpitúdinem pátrui tui non revelábis, nec accédes ad uxórem ejus, quæ tibi affinitáte conjúngitur.
+Levíticus Lev 3 18 15 Turpitúdinem nurus tuæ non revelábis, quia uxor fílii tui est: nec discoopéries ignomíniam ejus.
+Levíticus Lev 3 18 16 Turpitúdinem uxóris fratris tui non revelábis: quia turpitúdo fratris tui est.
+Levíticus Lev 3 18 17 Turpitúdinem uxóris tuæ et fíliæ ejus non revelábis. Fíliam fílii ejus, et fíliam fíliæ illíus non sumes, ut revéles ignomíniam ejus: quia caro illíus sunt, et talis cóitus incéstus est.
+Levíticus Lev 3 18 18 Sorórem uxóris tuæ in pellicátum illíus non accípies, nec revelábis turpitúdinem ejus adhuc illa vivénte.
+Levíticus Lev 3 18 19 Ad mulíerem quæ pátitur ménstrua non accédes, nec revelábis fœditátem ejus.
+Levíticus Lev 3 18 20 Cum uxóre próximi tui non coíbis, nec séminis commistióne maculáberis.
+Levíticus Lev 3 18 21 De sémine tuo non dabis ut consecrétur idólo Moloch, nec póllues nomen Dei tui. Ego Dóminus. b
+Levíticus Lev 3 18 22 Cum másculo non commisceáris cóitu femíneo, quia abominátio est.
+Levíticus Lev 3 18 23 Cum omni pécore non coíbis, nec maculáberis cum eo. Múlier non succúmbet juménto, nec miscébitur ei, quia scelus est.
+Levíticus Lev 3 18 24 Nec polluámini in ómnibus his quibus contaminátæ sunt univérsæ gentes, quas ego ejíciam ante conspéctum vestrum, b
+Levíticus Lev 3 18 25 et quibus pollúta est terra: cujus ego scélera visitábo, ut évomat habitatóres suos.
+Levíticus Lev 3 18 26 Custodíte legítima mea atque judícia, et non faciátis ex ómnibus abominatiónibus istis, tam indígena quam colónus qui peregrinántur apud vos.
+Levíticus Lev 3 18 27 Omnes enim execratiónes istas fecérunt áccolæ terræ qui fuérunt ante vos, et polluérunt eam.
+Levíticus Lev 3 18 28 Cavéte ergo ne et vos simíliter évomat, cum pária fecéritis, sicut evómuit gentem, quæ fuit ante vos.
+Levíticus Lev 3 18 29 Omnis ánima, quæ fécerit de abominatiónibus his quíppiam, períbit de médio pópuli sui.
+Levíticus Lev 3 18 30 Custodíte mandáta mea. Nolíte fácere quæ fecérunt hi qui fuérunt ante vos, et ne polluámini in eis. Ego Dóminus Deus vester.
+Levíticus Lev 3 19 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Levíticus Lev 3 19 2 Lóquere ad omnem cœtum filiórum Israël, et dices ad eos: Sancti estóte, quia ego sanctus sum, Dóminus Deus vester.
+Levíticus Lev 3 19 3 Unusquísque patrem suum, et matrem suam tímeat. Sábbata mea custodíte. Ego Dóminus Deus vester.
+Levíticus Lev 3 19 4 Nolíte convérti ad idóla, nec deos conflátiles faciátis vobis. Ego Dóminus Deus vester.
+Levíticus Lev 3 19 5 Si immolavéritis hóstiam pacificórum Dómino, ut sit placábilis, b
+Levíticus Lev 3 19 6 eo die quo fúerit immoláta, comedétis eam, et die áltero: quidquid autem resíduum fúerit in diem tértium, igne comburétis.
+Levíticus Lev 3 19 7 Si quis post bíduum coméderit ex ea, profánus erit, et impietátis reus:
+Levíticus Lev 3 19 8 portabítque iniquitátem suam, quia sanctum Dómini pólluit, et períbit ánima illa de pópulo suo.
+Levíticus Lev 3 19 9 Cumque messúeris ségetes terræ tuæ, non tondébis usque ad solum superfíciem terræ, nec remanéntes spicas cólliges, b
+Levíticus Lev 3 19 10 neque in vínea tua racémos et grana decidéntia congregábis: sed paupéribus et peregrínis carpénda dimíttes. Ego Dóminus Deus vester.
+Levíticus Lev 3 19 11 Non faciétis furtum. Non mentiémini, nec decípiet unusquísque próximum suum. b
+Levíticus Lev 3 19 12 Non perjurábis in nómine meo, nec póllues nomen Dei tui. Ego Dóminus.
+Levíticus Lev 3 19 13 Non fácies calúmniam próximo tuo nec vi ópprimes eum. Non morábitur opus mercenárii tui apud te usque mane.
+Levíticus Lev 3 19 14 Non maledíces surdo, nec coram cæco pones offendículum: sed timébis Dóminum Deum tuum, quia ego sum Dóminus.
+Levíticus Lev 3 19 15 Non fácies quod iníquum est, nec injúste judicábis. Non consíderes persónam páuperis, nec honóres vultum poténtis. Juste júdica próximo tuo.
+Levíticus Lev 3 19 16 Non eris criminátor, nec susúrro in pópulo. Non stabis contra sánguinem próximi tui. Ego Dóminus.
+Levíticus Lev 3 19 17 Non óderis fratrem tuum in corde tuo, sed públice árgue eum, ne hábeas super illo peccátum.
+Levíticus Lev 3 19 18 Non quæras ultiónem, nec memor eris injúriæ cívium tuórum. Díliges amícum tuum sicut teípsum. Ego Dóminus.
+Levíticus Lev 3 19 19 Leges meas custodíte. Juméntum tuum non fácies coíre cum altérius géneris animántibus. Agrum tuum non seres divérso sémine. Veste, quæ ex duóbus texta est, non induéris. b
+Levíticus Lev 3 19 20 Homo, si dormíerit cum mulíere cóitu séminis, quæ sit ancílla étiam núbilis, et tamen prétio non redémpta, nec libertáte donáta: vapulábunt ambo, et non moriéntur, quia non fuit líbera. b
+Levíticus Lev 3 19 21 Pro delícto autem suo ófferet Dómino ad óstium tabernáculi testimónii aríetem:
+Levíticus Lev 3 19 22 orabítque pro eo sacérdos, et pro peccáto ejus coram Dómino, et repropitiábitur ei, dimittetúrque peccátum.
+Levíticus Lev 3 19 23 Quando ingréssi fuéritis terram, et plantavéritis in ea ligna pomífera, auferétis præpútia eórum: poma, quæ gérminant, immúnda erunt vobis, nec edétis ex eis. b
+Levíticus Lev 3 19 24 Quarto autem anno omnis fructus eórum sanctificábitur, laudábilis Dómino.
+Levíticus Lev 3 19 25 Quinto autem anno comedétis fructus, congregántes poma, quæ proférunt. Ego Dóminus Deus vester.
+Levíticus Lev 3 19 26a Non comedétis cum sánguine.
+Levíticus Lev 3 19 26b Non augurabímini, nec observábitis sómnia.
+Levíticus Lev 3 19 27 Neque in rotúndum attondébitis comam, nec radétis barbam.
+Levíticus Lev 3 19 28 Et super mórtuo non incidétis carnem vestram, neque figúras áliquas aut stígmata faciétis vobis. Ego Dóminus.
+Levíticus Lev 3 19 29 Ne prostítuas fíliam tuam, ne contaminétur terra et impleátur piáculo.
+Levíticus Lev 3 19 30 Sábbata mea custodíte, et sanctuárium meum metúite. Ego Dóminus.
+Levíticus Lev 3 19 31 Non declinétis ad magos, nec ab aríolis áliquid sciscitémini, ut polluámini per eos. Ego Dóminus Deus vester.
+Levíticus Lev 3 19 32 Coram cano cápite consúrge, et honóra persónam senis: et time Dóminum Deum tuum. Ego sum Dóminus. b
+Levíticus Lev 3 19 33 Si habitáverit ádvena in terra vestra, et morátus fúerit inter vos, non exprobrétis ei:
+Levíticus Lev 3 19 34 sed sit inter vos quasi indígena, et diligétis eum quasi vosmetípsos: fuístis enim et vos ádvenæ in terra Ægýpti. Ego Dóminus Deus vester.
+Levíticus Lev 3 19 35 Nolíte fácere iníquum áliquid in judício, in régula, in póndere, in mensúra.
+Levíticus Lev 3 19 36 Statéra justa, et æqua sint póndera, justus módius, æquusque sextárius. Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti.
+Levíticus Lev 3 19 37 Custodíte ómnia præcépta mea, et univérsa judícia, et fácite ea. Ego Dóminus. b
+Levíticus Lev 3 20 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Levíticus Lev 3 20 2 Hæc loquéris fíliis Israël: Homo de fíliis Israël, et de ádvenis qui hábitant in Israël, si quis déderit de sémine suo idólo Moloch, morte moriátur: pópulus terræ lapidábit eum.
+Levíticus Lev 3 20 3 Et ego ponam fáciem meam contra illum: succidámque eum de médio pópuli sui, eo quod déderit de sémine suo Moloch, et contamináverit sanctuárium meum, ac pollúerit nomen sanctum meum.
+Levíticus Lev 3 20 4 Quod si négligens pópulus terræ, et quasi parvipéndens impérium meum, dimíserit hóminem qui dedit de sémine suo Moloch, nec volúerit eum occídere:
+Levíticus Lev 3 20 5 ponam fáciem meam super hóminem illum, et super cognatiónem ejus, succidámque et ipsum, et omnes qui consensérunt ei ut fornicaréntur cum Moloch, de médio pópuli sui.
+Levíticus Lev 3 20 6 Ánima, quæ declináverit ad magos et aríolos, et fornicáta fúerit cum eis, ponam fáciem meam contra eam, et interfíciam illam de médio pópuli sui.
+Levíticus Lev 3 20 7 Sanctificámini et estóte sancti, quia ego sum Dóminus Deus vester.
+Levíticus Lev 3 20 8 Custodíte præcépta mea, et fácite ea: ego Dóminus qui sanctífico vos.
+Levíticus Lev 3 20 9 Qui maledíxerit patri suo, aut matri, morte moriátur: patri matríque maledíxit: sanguis ejus sit super eum. b
+Levíticus Lev 3 20 10 Si mœchátus quis fúerit cum uxóre altérius, et adultérium perpetráverit cum cónjuge próximi sui, morte moriántur et mœchus et adúltera. b
+Levíticus Lev 3 20 11 Qui dormíerit cum novérca sua, et reveláverit ignomíniam patris sui, morte moriántur ambo: sanguis eórum sit super eos.
+Levíticus Lev 3 20 12 Si quis dormíerit cum nuru sua, utérque moriátur, quia scelus operáti sunt: sanguis eórum sit super eos.
+Levíticus Lev 3 20 13 Qui dormíerit cum másculo cóitu femíneo, utérque operátus est nefas: morte moriántur: sit sanguis eórum super eos.
+Levíticus Lev 3 20 14 Qui supra uxórem fíliam, dúxerit matrem ejus, scelus operátus est: vivus ardébit cum eis, nec permanébit tantum nefas in médio vestri.
+Levíticus Lev 3 20 15 Qui cum juménto et pécore coíerit, morte moriátur: pecus quoque occídite.
+Levíticus Lev 3 20 16 Múlier, quæ succubúerit cuílibet juménto, simul interficiétur cum eo: sanguis eórum sit super eos.
+Levíticus Lev 3 20 17 Qui accéperit sorórem suam fíliam patris sui, vel fíliam matris suæ, et víderit turpitúdinem ejus, illáque conspéxerit fratris ignomíniam, nefáriam rem operáti sunt: occidéntur in conspéctu pópuli sui, eo quod turpitúdinem suam mútuo reveláverint, et portábunt iniquitátem suam.
+Levíticus Lev 3 20 18 Qui coíerit cum mulíere in fluxu ménstruo, et reveláverit turpitúdinem ejus, ipsáque aperúerit fontem sánguinis sui, interficiéntur ambo de médio pópuli sui.
+Levíticus Lev 3 20 19 Turpitúdinem matérteræ et ámitæ tuæ non discoopéries: qui hoc fécerit, ignomíniam carnis suæ nudávit; portábunt ambo iniquitátem suam. b
+Levíticus Lev 3 20 20 Qui coíerit cum uxóre pátrui vel avúnculi sui, et reveláverit ignomíniam cognatiónis suæ, portábunt ambo peccátum suum: absque líberis moriéntur.
+Levíticus Lev 3 20 21 Qui dúxerit uxórem fratris sui, rem facit illícitam: turpitúdinem fratris sui revelávit: absque líberis erunt.
+Levíticus Lev 3 20 22 Custodíte leges meas, atque judícia, et fácite ea: ne et vos évomat terra quam intratúri estis et habitatúri. b
+Levíticus Lev 3 20 23 Nolíte ambuláre in legítimis natiónum, quas ego expulsúrus sum ante vos. Ómnia enim hæc fecérunt, et abominátus sum eas.
+Levíticus Lev 3 20 24 Vobis autem loquor. Possidéte terram eórum, quam dabo vobis in hæreditátem, terram fluéntem lacte et melle. Ego Dóminus Deus vester, qui separávi vos a céteris pópulis.
+Levíticus Lev 3 20 25 Separáte ergo et vos juméntum mundum ab immúndo, et avem mundam ab immúnda: ne polluátis ánimas vestras in pécore, et ávibus, et cunctis quæ movéntur in terra, et quæ vobis osténdi esse pollúta.
+Levíticus Lev 3 20 26 Éritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dóminus, et separávi vos a céteris pópulis, ut essétis mei.
+Levíticus Lev 3 20 27 Vir, sive múlier, in quibus pythónicus, vel divinatiónis fúerit spíritus, morte moriántur: lapídibus óbruent eos: sanguis eórum sit super illos. b
+Levíticus Lev 3 21 1 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Lóquere ad sacerdótes fílios Áaron, et dices ad eos: Ne contaminétur sacérdos in mórtibus cívium suórum,
+Levíticus Lev 3 21 2 nisi tantum in consanguíneis, ac propínquis, id est, super patre et matre, et fílio, et fília, fratre quoque,
+Levíticus Lev 3 21 3 et soróre vírgine quæ non est nupta viro:
+Levíticus Lev 3 21 4 sed nec in príncipe pópuli sui contaminábitur.
+Levíticus Lev 3 21 5 Non radent caput, nec barbam, neque in cárnibus suis fácient incisúras. b
+Levíticus Lev 3 21 6 Sancti erunt Deo suo, et non pólluent nomen ejus: incénsum enim Dómini, et panes Dei sui ófferunt, et ídeo sancti erunt.
+Levíticus Lev 3 21 7 Scortum et vile prostíbulum non ducent uxórem, nec eam quæ repudiáta est a maríto: quia consecráti sunt Deo suo,
+Levíticus Lev 3 21 8 et panes propositiónis ófferunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dóminus qui sanctífico eos.
+Levíticus Lev 3 21 9 Sacerdótis fília si deprehénsa fúerit in stupro, et violáverit nomen patris sui, flammis exurétur.
+Levíticus Lev 3 21 10 Póntifex, id est, sacérdos máximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctiónis óleum, et cujus manus in sacerdótio consecrátæ sunt, vestitúsque est sanctis véstibus, caput suum non discoopériet, vestiménta non scindet: b
+Levíticus Lev 3 21 11 et ad omnem mórtuum non ingrediétur omníno: super patre quoque suo et matre non contaminábitur.
+Levíticus Lev 3 21 12 Nec egrediétur de sanctis, ne pólluat sanctuárium Dómini, quia óleum sanctæ unctiónis Dei sui super eum est. Ego Dóminus.
+Levíticus Lev 3 21 13 Vírginem ducet uxórem:
+Levíticus Lev 3 21 14 víduam autem et repudiátam, et sórdidam, atque meretrícem non accípiet, sed puéllam de pópulo suo:
+Levíticus Lev 3 21 15 ne commísceat stirpem géneris sui vulgo gentis suæ: quia ego Dóminus, qui sanctífico eum.
+Levíticus Lev 3 21 16 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Levíticus Lev 3 21 17 Lóquere ad Áaron: Homo de sémine tuo per famílias qui habúerit máculam, non ófferet panes Deo suo,
+Levíticus Lev 3 21 18 nec accédet ad ministérium ejus: si cæcus fúerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,
+Levíticus Lev 3 21 19 si fracto pede, si manu,
+Levíticus Lev 3 21 20 si gibbus, si lippus, si albúginem habens in óculo, si jugem scábiem, si impetíginem in córpore, vel herniósus.
+Levíticus Lev 3 21 21 Omnis qui habúerit máculam de sémine Áaron sacerdótis, non accédet offérre hóstias Dómino, nec panes Deo suo:
+Levíticus Lev 3 21 22 vescétur tamen pánibus qui offerúntur in sanctuário,
+Levíticus Lev 3 21 23 ita dumtáxat, ut intra velum non ingrediátur, nec accédat ad altáre, quia máculam habet, et contamináre non debet sanctuárium meum. Ego Dóminus qui sanctífico eos.
+Levíticus Lev 3 21 24 Locútus est ergo Móyses ad Áaron, et ad fílios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fúerant sibi imperáta. b
+Levíticus Lev 3 22 1 Locútus quoque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Levíticus Lev 3 22 2 Lóquere ad Áaron et ad fílios ejus, ut cáveant ab his quæ consecráta sunt filiórum Israël, et non contáminent nomen sanctificatórum mihi, quæ ipsi ófferunt. Ego Dóminus.
+Levíticus Lev 3 22 3 Dic ad eos, et ad pósteros eórum: Omnis homo qui accésserit de stirpe vestra ad ea quæ consecráta sunt, et quæ obtulérunt fílii Israël Dómino, in quo est immundítia, períbit coram Dómino. Ego sum Dóminus.
+Levíticus Lev 3 22 4 Homo de sémine Áaron, qui fúerit leprósus, aut pátiens fluxum séminis, non vescétur de his quæ sanctificáta sunt mihi, donec sanétur. Qui tetígerit immúndum super mórtuo, et ex quo egréditur semen quasi cóitus,
+Levíticus Lev 3 22 5 et qui tangit réptile, et quódlibet immúndum cujus tactus est sórdidus,
+Levíticus Lev 3 22 6 immúndus erit usque ad vésperum, et non vescétur his quæ sanctificáta sunt: sed cum láverit carnem suam aqua,
+Levíticus Lev 3 22 7 et occubúerit sol, tunc mundátus vescétur de sanctificátis, quia cibus illíus est.
+Levíticus Lev 3 22 8 Morticínum et captum a béstia non cómedent, nec polluéntur in eis. Ego sum Dóminus.
+Levíticus Lev 3 22 9 Custódiant præcépta mea, ut non subjáceant peccáto, et moriántur in sanctuário, cum pollúerint illud. Ego Dóminus qui sanctífico eos.
+Levíticus Lev 3 22 10 Omnis alienígena non cómedet de sanctificátis; inquilínus sacerdótis et mercenárius non vescéntur ex eis. b
+Levíticus Lev 3 22 11 Quem autem sacérdos émerit, et qui vernáculus domus ejus fúerit, his cómedent ex eis.
+Levíticus Lev 3 22 12 Si fília sacerdótis cuílibet ex pópulo nupta fúerit, de his quæ sanctificáta sunt, et de primítiis non vescétur.
+Levíticus Lev 3 22 13 Sin autem vídua, vel repudiáta, et absque líberis revérsa fúerit ad domum patris sui: sicut puélla consuéverat, alétur cibis patris sui. Omnis alienígena comedéndi ex eis non habet potestátem.
+Levíticus Lev 3 22 14 Qui coméderit de sanctificátis per ignorántiam, addet quintam partem cum eo quod comédit, et dabit sacerdóti in sanctuárium.
+Levíticus Lev 3 22 15 Nec contaminábunt sanctificáta filiórum Israël, quæ ófferunt Dómino:
+Levíticus Lev 3 22 16 ne forte sustíneant iniquitátem delícti sui, cum sanctificáta coméderint. Ego Dóminus qui sanctífico eos.
+Levíticus Lev 3 22 17 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Levíticus Lev 3 22 18 Lóquere ad Áaron et fílios ejus, et ad omnes fílios Israël, dicésque ad eos: Homo de domo Israël, et de ádvenis qui hábitant apud vos, qui obtúlerit oblatiónem suam, vel vota solvens, vel sponte ófferens, quidquid illud obtúlerit in holocáustum Dómini,
+Levíticus Lev 3 22 19 ut offerátur per vos, másculus immaculátus erit ex bobus, et óvibus, et ex capris:
+Levíticus Lev 3 22 20 si máculam habúerit, non offerétis, neque erit acceptábile.
+Levíticus Lev 3 22 21 Homo qui obtúlerit víctimam pacificórum Dómino, vel vota solvens, vel sponte ófferens, tam de bobus quam de óvibus, immaculátum ófferet ut acceptábile sit: omnis mácula non erit in eo.
+Levíticus Lev 3 22 22 Si cæcum fúerit, si fractum, si cicatrícem habens, si pápulas, aut scábiem, aut impetíginem: non offerétis ea Dómino, nec adolébitis ex eis super altáre Dómini.
+Levíticus Lev 3 22 23 Bovem et ovem, aure et cauda amputátis, voluntárie offérre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
+Levíticus Lev 3 22 24 Omne ánimal, quod vel contrítis, vel tusis, vel sectis ablatísque testículis est, non offerétis Dómino, et in terra vestra hoc omníno ne faciátis.
+Levíticus Lev 3 22 25 De manu alienígenæ non offerétis panes Deo vestro, et quidquid áliud dare volúerit, quia corrúpta, et maculáta sunt ómnia: non suscipiétis ea.
+Levíticus Lev 3 22 26 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Levíticus Lev 3 22 27 Bos, ovis et capra, cum génita fúerint, septem diébus erunt sub úbere matris suæ: die autem octávo, et deínceps, offérri póterunt Dómino.
+Levíticus Lev 3 22 28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabúntur una die cum fœ́tibus suis.
+Levíticus Lev 3 22 29 Si immolavéritis hóstiam pro gratiárum actióne Dómino, ut possit esse placábilis,
+Levíticus Lev 3 22 30 eódem die comedétis eam: non remanébit quidquam in mane altérius diéi. Ego Dóminus.
+Levíticus Lev 3 22 31 Custodíte mandáta mea, et fácite ea. Ego Dóminus.
+Levíticus Lev 3 22 32 Ne polluátis nomen meum sanctum, ut sanctíficer in médio filiórum Israël. Ego Dóminus qui sanctífico vos,
+Levíticus Lev 3 22 33 et edúxi de terra Ægýpti, ut essem vobis in Deum. Ego Dóminus.
+Levíticus Lev 3 23 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Levíticus Lev 3 23 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Hæ sunt fériæ Dómini, quas vocábitis sanctas.
+Levíticus Lev 3 23 3 Sex diébus faciétis opus: dies séptimus, quia sábbati réquies est, vocábitur sanctus: omne opus non faciétis in eo: sábbatum Dómini est in cunctis habitatiónibus vestris.
+Levíticus Lev 3 23 4 Hæ sunt ergo fériæ Dómini sanctæ, quas celebráre debétis tempóribus suis.
+Levíticus Lev 3 23 5 Mense primo, quartadécima die mensis ad vésperum, Phase Dómini est: b
+Levíticus Lev 3 23 6 et quintadécima die mensis hujus, solémnitas azymórum Dómini est. Septem diébus ázyma comedétis.
+Levíticus Lev 3 23 7 Dies primus erit vobis celebérrimus, sanctúsque: omne opus servíle non faciétis in eo,
+Levíticus Lev 3 23 8 sed offerétis sacrifícium in igne Dómino septem diébus. Dies autem séptimus erit celébrior et sánctior: nullúmque servíle opus faciétis in eo.
+Levíticus Lev 3 23 9 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Levíticus Lev 3 23 10 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram, quam ego dabo vobis, et messuéritis ségetem, ferétis manípulos spicárum, primítias messis vestræ, ad sacerdótem:
+Levíticus Lev 3 23 11 qui elevábit fascículum coram Dómino, ut acceptábile sit pro vobis, áltero die sábbati, et sanctificábit illum.
+Levíticus Lev 3 23 12 Atque in eódem die quo manípulus consecrátur, cædétur agnus immaculátus annículus in holocáustum Dómini.
+Levíticus Lev 3 23 13 Et libaménta offeréntur cum eo, duæ décimæ símilæ conspérsæ óleo in incénsum Dómini, odorémque suavíssimum: liba quoque vini, quarta pars hin.
+Levíticus Lev 3 23 14 Panem, et poléntam, et pultes non comedétis ex ségete, usque ad diem qua offerétis ex ea Deo vestro. Præcéptum est sempitérnum in generatiónibus, cunctísque habitáculis vestris.
+Levíticus Lev 3 23 15 Numerábitis ergo ab áltero die sábbati, in quo obtulístis manípulum primitiárum, septem hebdómadas plenas, b
+Levíticus Lev 3 23 16 usque ad álteram diem expletiónis hebdómadæ séptimæ, id est, quinquagínta dies: et sic offerétis sacrifícium novum Dómino
+Levíticus Lev 3 23 17 ex ómnibus habitáculis vestris, panes primitiárum duos de duábus décimis símilæ fermentátæ, quos coquétis in primítias Dómini.
+Levíticus Lev 3 23 18 Offeretísque cum pánibus septem agnos immaculátos annículos, et vítulum de arménto unum, et aríetes duos, et erunt in holocáustum cum libaméntis suis, in odórem suavíssimum Dómini.
+Levíticus Lev 3 23 19 Faciétis et hircum pro peccáto, duósque agnos annículos hóstias pacificórum.
+Levíticus Lev 3 23 20 Cumque eleváverit eos sacérdos cum pánibus primitiárum coram Dómino, cedent in usum ejus.
+Levíticus Lev 3 23 21 Et vocábitis hunc diem celebérrimum, atque sanctíssimum: omne opus servíle non faciétis in eo. Legítimum sempitérnum erit in cunctis habitáculis, et generatiónibus vestris.
+Levíticus Lev 3 23 22 Postquam autem messuéritis ségetem terræ vestræ, nec secábitis eam usque ad solum, nec remanéntes spicas colligétis: sed paupéribus et peregrínis dimittétis eas. Ego sum Dóminus Deus vester.
+Levíticus Lev 3 23 23 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Levíticus Lev 3 23 24 Lóquere fíliis Israël: Mense séptimo, prima die mensis, erit vobis sábbatum, memoriále, clangéntibus tubis, et vocábitur sanctum:
+Levíticus Lev 3 23 25 omne opus servíle non faciétis in eo, et offerétis holocáustum Dómino.
+Levíticus Lev 3 23 26 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Levíticus Lev 3 23 27 Décimo die mensis hujus séptimi, dies expiatiónum erit celebérrimus, et vocábitur sanctus: affligetísque ánimas vestras in eo, et offerétis holocáustum Dómino.
+Levíticus Lev 3 23 28 Omne opus servíle non faciétis in témpore diéi hujus: quia dies propitiatiónis est, ut propitiétur vobis Dóminus Deus vester.
+Levíticus Lev 3 23 29 Omnis ánima, quæ afflícta non fúerit die hac, períbit de pópulis suis:
+Levíticus Lev 3 23 30 et quæ óperis quíppiam fécerit, delébo eam de pópulo suo.
+Levíticus Lev 3 23 31 Nihil ergo óperis faciétis in eo: legítimum sempitérnum erit vobis in cunctis generatiónibus, et habitatiónibus vestris.
+Levíticus Lev 3 23 32 Sábbatum requietiónis est, et affligétis ánimas vestras die nono mensis: a véspera usque ad vésperam celebrábitis sábbata vestra.
+Levíticus Lev 3 23 33 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Levíticus Lev 3 23 34 Lóquere fíliis Israël: A quintodécimo die mensis hujus séptimi, erunt fériæ tabernaculórum septem diébus Dómino.
+Levíticus Lev 3 23 35 Dies primus vocábitur celebérrimus atque sanctíssimus: omne opus servíle non faciétis in eo.
+Levíticus Lev 3 23 36 Et septem diébus offerétis holocáusta Dómino. Dies quoque octávus erit celebérrimus, atque sanctíssimus, et offerétis holocáustum Dómino: est enim cœtus atque colléctæ: omne opus servíle non faciétis in eo.
+Levíticus Lev 3 23 37 Hæ sunt fériæ Dómini, quas vocábitis celebérrimas atque sanctíssimas, offeretísque in eis oblatiónes Dómino, holocáusta et libaménta juxta ritum uniuscujúsque diéi: b
+Levíticus Lev 3 23 38 excéptis sábbatis Dómini, donísque vestris, et quæ offerétis ex voto, vel quæ sponte tribuétis Dómino.
+Levíticus Lev 3 23 39 A quintodécimo ergo die mensis séptimi, quando congregavéritis omnes fructus terræ vestræ, celebrábitis férias Dómini septem diébus: die primo et die octávo erit sábbatum, id est, réquies. b
+Levíticus Lev 3 23 40 Sumetísque vobis die primo fructus árboris pulchérrimæ, spatulásque palmárum, et ramos ligni densárum fróndium, et sálices de torrénte, et lætabímini coram Dómino Deo vestro.
+Levíticus Lev 3 23 41 Celebrabitísque solemnitátem ejus septem diébus per annum: legítimum sempitérnum erit in generatiónibus vestris. Mense séptimo festa celebrábitis,
+Levíticus Lev 3 23 42 et habitábitis in umbráculis septem diébus: omnis, qui de génere est Israël, manébit in tabernáculis,
+Levíticus Lev 3 23 43 ut discant pósteri vestri quod in tabernáculis habitáre fécerim fílios Israël, cum edúcerem eos de terra Ægýpti. Ego Dóminus Deus vester.
+Levíticus Lev 3 23 44 Locutúsque est Móyses super solemnitátibus Dómini ad fílios Israël. b
+Levíticus Lev 3 24 1 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Levíticus Lev 3 24 2 Prǽcipe fíliis Israël, ut áfferant tibi óleum de olívis puríssimum, ac lúcidum, ad concinnándas lucérnas júgiter,
+Levíticus Lev 3 24 3 extra velum testimónii in tabernáculo fœ́deris. Ponétque eas Áaron a véspere usque ad mane coram Dómino, cultu ritúque perpétuo in generatiónibus vestris.
+Levíticus Lev 3 24 4 Super candelábrum mundíssimum ponéntur semper in conspéctu Dómini.
+Levíticus Lev 3 24 5 Accípies quoque símilam, et coques ex ea duódecim panes, qui sínguli habébunt duas décimas: b
+Levíticus Lev 3 24 6 quorum senos altrínsecus super mensam puríssimam coram Dómino státues:
+Levíticus Lev 3 24 7 et pones super eos thus lucidíssimum, ut sit panis in moniméntum oblatiónis Dómini.
+Levíticus Lev 3 24 8 Per síngula sábbata mutabúntur coram Dómino suscépti a fíliis Israël fœ́dere sempitérno:
+Levíticus Lev 3 24 9 erúntque Áaron et filiórum ejus, ut cómedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctórum est de sacrifíciis Dómini jure perpétuo.
+Levíticus Lev 3 24 10 Ecce autem egréssus fílius mulíeris Israëlítidis, quem pepérerat de viro ægýptio inter fílios Israël, jurgátus est in castris cum viro Israëlíta. b
+Levíticus Lev 3 24 11 Cumque blasphemásset nomen, et maledixísset ei, addúctus est ad Móysen. (Vocabátur autem mater ejus Salúmith, fília Dabri de tribu Dan.)
+Levíticus Lev 3 24 12 Miserúntque eum in cárcerem, donec nossent quid jubéret Dóminus.
+Levíticus Lev 3 24 13 Qui locútus est ad Móysen, b
+Levíticus Lev 3 24 14 dicens: Educ blasphémum extra castra, et ponant omnes qui audiérunt, manus suas super caput ejus, et lápidet eum pópulus univérsus.
+Levíticus Lev 3 24 15 Et ad fílios Israël loquéris: Homo, qui maledíxerit Deo suo, portábit peccátum suum;
+Levíticus Lev 3 24 16 et qui blasphemáverit nomen Dómini, morte moriátur: lapídibus ópprimet eum omnis multitúdo, sive ille civis, sive peregrínus fúerit. Qui blasphemáverit nomen Dómini, morte moriátur.
+Levíticus Lev 3 24 17 Qui percússerit, et occíderit hóminem, morte moriátur.
+Levíticus Lev 3 24 18 Qui percússerit ánimal, reddet vicárium, id est, ánimam pro ánima.
+Levíticus Lev 3 24 19 Qui irrogáverit máculam cuílibet cívium suórum, sicut fecit, sic fiet ei:
+Levíticus Lev 3 24 20 fractúram pro fractúra, óculum pro óculo, dentem pro dente restítuet: qualem inflíxerit máculam, talem sustinére cogétur.
+Levíticus Lev 3 24 21 Qui percússerit juméntum, reddet áliud. Qui percússerit hóminem, puniétur.
+Levíticus Lev 3 24 22 Æquum judícium sit inter vos, sive peregrínus, sive civis peccáverit: quia ego sum Dóminus Deus vester.
+Levíticus Lev 3 24 23 Locutúsque est Móyses ad fílios Israël: et eduxérunt eum, qui blasphemáverat, extra castra, ac lapídibus oppressérunt. Fecerúntque fílii Israël sicut præcéperat Dóminus Móysi. b
+Levíticus Lev 3 25 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen in monte Sínai, dicens:
+Levíticus Lev 3 25 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Quando ingréssi fuéritis terram quam ego dabo vobis, sabbatízes sábbatum Dómino.
+Levíticus Lev 3 25 3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putábis víneam tuam, colligésque fructus ejus:
+Levíticus Lev 3 25 4 séptimo autem anno sábbatum erit terræ, requietiónis Dómini: agrum non seres, et víneam non putábis.
+Levíticus Lev 3 25 5 Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiárum tuárum non cólliges quasi vindémiam: annus enim requietiónis terræ est:
+Levíticus Lev 3 25 6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancíllæ et mercenário tuo, et ádvenæ qui peregrinántur apud te:
+Levíticus Lev 3 25 7 juméntis tuis et pecóribus, ómnia quæ nascúntur præbébunt cibum.
+Levíticus Lev 3 25 8 Numerábis quoque tibi septem hebdómadas annórum, id est, sépties septem, quæ simul fáciunt annos quadragínta novem: b
+Levíticus Lev 3 25 9 et clanges búccina mense séptimo, décima die mensis, propitiatiónis témpore, in univérsa terra vestra.
+Levíticus Lev 3 25 10 Sanctificabísque annum quinquagésimum, et vocábis remissiónem cunctis habitatóribus terræ tuæ: ipse est enim jubilǽus. Revertétur homo ad possessiónem suam, et unusquísque rédiet ad famíliam prístinam:
+Levíticus Lev 3 25 11 quia jubilǽus est, et quinquagésimus annus. Non serétis neque metétis sponte in agro nascéntia, et primítias vindémiæ non colligétis,
+Levíticus Lev 3 25 12 ob sanctificatiónem jubilǽi: sed statim obláta comedétis.
+Levíticus Lev 3 25 13 Anno jubilǽi, rédient omnes ad possessiónes suas. b
+Levíticus Lev 3 25 14 Quando vendes quíppiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contrístes fratrem tuum, sed juxta númerum annórum jubilǽi emes ab eo,
+Levíticus Lev 3 25 15 et juxta supputatiónem frugum vendet tibi.
+Levíticus Lev 3 25 16 Quanto plures anni remánserint post jubilǽum, tanto crescet et prétium: et quanto minus témporis numeráveris, tanto minóris et émptio constábit: tempus enim frugum vendet tibi.
+Levíticus Lev 3 25 17 Nolíte afflígere contribúles vestros, sed tímeat unusquísque Deum suum, quia ego Dóminus Deus vester.
+Levíticus Lev 3 25 18 Fácite præcépta mea, et judícia custodíte, et impléte ea: ut habitáre possítis in terra absque ullo pavóre, b
+Levíticus Lev 3 25 19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescámini usque ad saturitátem, nullíus ímpetum formidántes.
+Levíticus Lev 3 25 20 Quod si dixéritis: Quid comedémus anno séptimo, si non sevérimus, neque collegérimus fruges nostras?
+Levíticus Lev 3 25 21 dabo benedictiónem meam vobis anno sexto, et fáciet fructus trium annórum:
+Levíticus Lev 3 25 22 seretísque anno octávo, et comedétis véteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascántur, edétis vétera.
+Levíticus Lev 3 25 23 Terra quoque non vendétur in perpétuum, quia mea est, et vos ádvenæ et colóni mei estis: b
+Levíticus Lev 3 25 24 unde cuncta régio possessiónis vestræ sub redemptiónis conditióne vendétur.
+Levíticus Lev 3 25 25 Si attenuátus frater tuus vendíderit possessiúnculam suam, et volúerit propínquus ejus, potest redímere quod ille vendíderat.
+Levíticus Lev 3 25 26 Sin autem non habúerit próximum, et ipse prétium ad rediméndum potúerit inveníre,
+Levíticus Lev 3 25 27 computabúntur fructus ex eo témpore quo véndidit: et quod réliquum est, reddet emptóri, sicque recípiet possessiónem suam.
+Levíticus Lev 3 25 28 Quod si non invénerit manus ejus ut reddat prétium, habébit emptor quod émerat, usque ad annum jubilǽum. In ipso enim omnis vendítio redíbit ad dóminum et ad possessórem prístinum.
+Levíticus Lev 3 25 29 Qui vendíderit domum intra urbis muros, habébit licéntiam rediméndi, donec unus impleátur annus. b
+Levíticus Lev 3 25 30 Si non redémerit, et anni círculus fúerit evolútus, emptor possidébit eam, et pósteri ejus in perpétuum, et rédimi non póterit, étiam in jubilǽo.
+Levíticus Lev 3 25 31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrórum jure vendétur: si ante redémpta non fúerit, in jubilǽo revertétur ad dóminum.
+Levíticus Lev 3 25 32 Ædes Levitárum quæ in úrbibus sunt, semper possunt rédimi:
+Levíticus Lev 3 25 33 si redémptæ non fúerint, in jubilǽo reverténtur ad dóminos, quia domus úrbium Levitárum pro possessiónibus sunt inter fílios Israël.
+Levíticus Lev 3 25 34 Suburbána autem eórum non véneant, quia posséssio sempitérna est.
+Levíticus Lev 3 25 35 Si attenuátus fúerit frater tuus, et infírmus manu, et suscéperis eum quasi ádvenam et peregrínum, et víxerit tecum, b
+Levíticus Lev 3 25 36 ne accípias usúras ab eo, nec ámplius quam dedísti: time Deum tuum, ut vívere possit frater tuus apud te.
+Levíticus Lev 3 25 37 Pecúniam tuam non dabis ei ad usúram, et frugum superabundántiam non éxiges.
+Levíticus Lev 3 25 38 Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti, ut darem vobis terram Chánaan, et essem vester Deus.
+Levíticus Lev 3 25 39 Si paupertáte compúlsus vendíderit se tibi frater tuus, non eum ópprimes servitúte famulórum, b
+Levíticus Lev 3 25 40 sed quasi mercenárius et colónus erit: usque ad annum jubilǽum operábitur apud te,
+Levíticus Lev 3 25 41 et póstea egrediétur cum líberis suis, et revertétur ad cognatiónem, ad possessiónem patrum suórum.
+Levíticus Lev 3 25 42 Mei enim servi sunt, et ego edúxi eos de terra Ægýpti: non véneant conditióne servórum:
+Levíticus Lev 3 25 43 ne afflígas eum per poténtiam, sed metúito Deum tuum.
+Levíticus Lev 3 25 44 Servus et ancílla sint vobis de natiónibus quæ in circúitu vestro sunt:
+Levíticus Lev 3 25 45 et de ádvenis qui peregrinántur apud vos, vel qui ex his nati fúerint in terra vestra, hos habébitis fámulos:
+Levíticus Lev 3 25 46 et hæreditário jure transmittétis ad pósteros, ac possidébitis in ætérnum: fratres autem vestros fílios Israël ne opprimátis per poténtiam.
+Levíticus Lev 3 25 47 Si invalúerit apud vos manus ádvenæ atque peregríni, et attenuátus frater tuus vendíderit se ei, aut cuíquam de stirpe ejus: b
+Levíticus Lev 3 25 48 post venditiónem potest rédimi. Qui volúerit ex frátribus suis, rédimet eum,
+Levíticus Lev 3 25 49 et pátruus, et patruélis, et consanguíneus, et affínis. Sin autem et ipse potúerit, rédimet se,
+Levíticus Lev 3 25 50 supputátis dumtáxat annis a témpore venditiónis suæ usque ad annum jubilǽum: et pecúnia, qua vénditus fúerat, juxta annórum númerum, et ratiónem mercenárii supputáta.
+Levíticus Lev 3 25 51 Si plures fúerint anni qui rémanent usque ad jubilǽum, secúndum hos reddet et prétium:
+Levíticus Lev 3 25 52 si pauci, ponet ratiónem cum eo juxta annórum númerum, et reddet emptóri quod réliquum est annórum,
+Levíticus Lev 3 25 53 quibus ante servívit mercédibus imputátis: non afflíget eum violénter in conspéctu tuo.
+Levíticus Lev 3 25 54 Quod si per hæc rédimi non potúerit, anno jubilǽo egrediétur cum líberis suis.
+Levíticus Lev 3 25 55 Mei enim sunt servi fílii Israël, quos edúxi de terra Ægýpti.
+Levíticus Lev 3 26 1 Ego Dóminus Deus vester: non faciétis vobis idólum, et scúlptile, nec títulos erigétis, nec insígnem lápidem ponétis in terra vestra, ut adorétis eum. Ego enim sum Dóminus Deus vester.
+Levíticus Lev 3 26 2 Custodíte sábbata mea, et pavéte ad sanctuárium meum. Ego Dóminus.
+Levíticus Lev 3 26 3 Si in præcéptis meis ambulavéritis, et mandáta mea custodiéritis, et fecéritis ea, dabo vobis plúvias tempóribus suis,
+Levíticus Lev 3 26 4 et terra gignet germen suum, et pomis árbores replebúntur.
+Levíticus Lev 3 26 5 Apprehéndet méssium tritúra vindémiam, et vindémia occupábit seméntem: et comedétis panem vestrum in saturitáte, et absque pavóre habitábitis in terra vestra.
+Levíticus Lev 3 26 6 Dabo pacem in fínibus vestris: dormiétis, et non erit qui extérreat. Áuferam malas béstias, et gládius non transíbit términos vestros.
+Levíticus Lev 3 26 7 Persequémini inimícos vestros, et córruent coram vobis.
+Levíticus Lev 3 26 8 Persequéntur quinque de vestris centum aliénos, et centum de vobis decem míllia: cadent inimíci vestri gládio in conspéctu vestro.
+Levíticus Lev 3 26 9 Respíciam vos, et créscere fáciam: multiplicabímini, et firmábo pactum meum vobíscum.
+Levíticus Lev 3 26 10 Comedétis vetustíssima véterum, et vétera novis superveniéntibus projiciétis.
+Levíticus Lev 3 26 11 Ponam tabernáculum meum in médio vestri, et non abjíciet vos ánima mea.
+Levíticus Lev 3 26 12 Ambulábo inter vos, et ero Deus vester, vosque éritis pópulus meus.
+Levíticus Lev 3 26 13 Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægyptiórum, ne servirétis eis: et qui confrégi caténas cervícum vestrárum, ut incederétis erécti.
+Levíticus Lev 3 26 14 Quod si non audiéritis me, nec fecéritis ómnia mandáta mea, b
+Levíticus Lev 3 26 15 si sprevéritis leges meas, et judícia mea contempséritis, ut non faciátis ea quæ a me constitúta sunt, et ad írritum perducátis pactum meum:
+Levíticus Lev 3 26 16 ego quoque hæc fáciam vobis: visitábo vos velóciter in egestáte, et ardóre, qui confíciat óculos vestros, et consúmat ánimas vestras. Frustra serétis seméntem, quæ ab hóstibus devorábitur.
+Levíticus Lev 3 26 17 Ponam fáciem meam contra vos, et corruétis coram hóstibus vestris, et subjiciémini his qui odérunt vos: fugiétis, némine persequénte.
+Levíticus Lev 3 26 18 Sin autem nec sic obediéritis mihi, addam correptiónes vestras séptuplum propter peccáta vestra, b
+Levíticus Lev 3 26 19 et cónteram supérbiam durítiæ vestræ. Dabóque vobis cælum désuper sicut ferrum, et terram ænéam.
+Levíticus Lev 3 26 20 Consumétur incássum labor vester, non próferet terra germen, nec árbores poma præbébunt.
+Levíticus Lev 3 26 21 Si ambulavéritis ex advérso mihi, nec voluéritis audíre me, addam plagas vestras in séptuplum propter peccáta vestra:
+Levíticus Lev 3 26 22 immittámque in vos béstias agri, quæ consúmant vos, et pécora vestra, et ad paucitátem cuncta rédigant, desertǽque fiant viæ vestræ.
+Levíticus Lev 3 26 23 Quod si nec sic voluéritis recípere disciplínam, sed ambulavéritis ex advérso mihi:
+Levíticus Lev 3 26 24 ego quoque contra vos advérsus incédam, et percútiam vos sépties propter peccáta vestra,
+Levíticus Lev 3 26 25 inducámque super vos gládium ultórem fœ́deris mei. Cumque confugéritis in urbes, mittam pestiléntiam in médio vestri, et tradémini in mánibus hóstium,
+Levíticus Lev 3 26 26 postquam confrégero báculum panis vestri: ita ut decem mulíeres in uno clíbano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedétis, et non saturabímini.
+Levíticus Lev 3 26 27 Sin autem nec per hæc audiéritis me, sed ambulavéritis contra me: b
+Levíticus Lev 3 26 28 et ego incédam advérsus vos in furóre contrário, et corrípiam vos septem plagis propter peccáta vestra:
+Levíticus Lev 3 26 29 ita ut comedátis carnes filiórum vestrórum et filiárum vestrárum.
+Levíticus Lev 3 26 30 Déstruam excélsa vestra, et simulácra confríngam. Cadétis inter ruínas idolórum vestrórum, et abominábitur vos ánima mea,
+Levíticus Lev 3 26 31 in tantum ut urbes vestras rédigam in solitúdinem, et desérta fáciam sanctuária vestra, nec recípiam ultra odórem suavíssimum.
+Levíticus Lev 3 26 32 Disperdámque terram vestram, et stupébunt super ea inimíci vestri, cum habitatóres illíus fúerint.
+Levíticus Lev 3 26 33 Vos autem dispérgam in gentes, et evaginábo post vos gládium, erítque terra vestra desérta, et civitátes vestræ dírutæ.
+Levíticus Lev 3 26 34 Tunc placébunt terræ sábbata sua cunctis diébus solitúdinis suæ: quando fuéritis
+Levíticus Lev 3 26 35 in terra hostíli, sabbatizábit, et requiéscet in sábbatis solitúdinis suæ, eo quod non requiéverit in sábbatis vestris quando habitabátis in ea.
+Levíticus Lev 3 26 36 Et qui de vobis remánserint, dabo pavórem in córdibus eórum in regiónibus hóstium, terrébit eos sónitus fólii volántis, et ita fúgient quasi gládium: cadent, nullo persequénte,
+Levíticus Lev 3 26 37 et córruent sínguli super fratres suos, quasi bella fugiéntes, nemo vestrum inimícis audébit resístere.
+Levíticus Lev 3 26 38 Períbitis inter gentes, et hostílis vos terra consúmet.
+Levíticus Lev 3 26 39 Quod si et de iis áliqui remánserint, tabéscent in iniquitátibus suis, in terra inimicórum suórum, et propter peccáta patrum suórum et sua affligéntur:
+Levíticus Lev 3 26 40 donec confiteántur iniquitátes suas, et majórum suórum, quibus prævaricáti sunt in me, et ambulavérunt ex advérso mihi.
+Levíticus Lev 3 26 41 Ambulábo ígitur et ego contra eos, et indúcam illos in terram hostílem, donec erubéscat incircumcísa mens eórum: tunc orábunt pro impietátibus suis.
+Levíticus Lev 3 26 42 Et recordábor fœ́deris mei, quod pépigi cum Jacob, et Ísaac, et Ábraham. Terræ quoque memor ero: b
+Levíticus Lev 3 26 43 quæ cum relícta fúerit ab eis, complacébit sibi in sábbatis suis, pátiens solitúdinem propter illos. Ipsi vero rogábunt pro peccátis suis, eo quod abjécerint judícia mea, et leges meas despéxerint.
+Levíticus Lev 3 26 44 Et tamen étiam cum essent in terra hostíli, non pénitus abjéci eos, neque sic despéxi ut consumeréntur, et írritum fácerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dóminus Deus eórum,
+Levíticus Lev 3 26 45a et recordábor fœ́deris mei prístini, quando edúxi eos de terra Ægýpti in conspéctu géntium, ut essem Deus eórum. Ego Dóminus.
+Levíticus Lev 3 26 45b Hæc sunt judícia atque præcépta et leges quas dedit Dóminus inter se et fílios Israël in monte Sínai per manum Móysi.
+Levíticus Lev 3 27 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Levíticus Lev 3 27 2 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Homo qui votum fécerit, et spopónderit Deo ánimam suam, sub æstimatióne dabit prétium.
+Levíticus Lev 3 27 3 Si fúerit másculus a vigésimo anno usque ad sexagésimum annum, dabit quinquagínta siclos argénti ad mensúram sanctuárii:
+Levíticus Lev 3 27 4 si múlier, trigínta.
+Levíticus Lev 3 27 5 A quinto autem anno usque ad vigésimum, másculus dabit vigínti siclos: fémina, decem.
+Levíticus Lev 3 27 6 Ab uno mense usque ad annum quintum, pro másculo dabúntur quinque sicli: pro fémina, tres.
+Levíticus Lev 3 27 7 Sexagenárius et ultra másculus dabit quíndecim siclos: fémina, decem.
+Levíticus Lev 3 27 8 Si pauper fúerit, et æstimatiónem réddere non valébit, stabit coram sacerdóte: et quantum ille æstimáverit, et víderit eum posse réddere, tantum dabit.
+Levíticus Lev 3 27 9 Ánimal autem, quod immolári potest Dómino, si quis vóverit, sanctum erit, b
+Levíticus Lev 3 27 10 et mutári non póterit, id est, nec mélius malo, nec pejus bono: quod si mutáverit, et ipsum quod mutátum est, et illud pro quo mutátum est, consecrátum erit Dómino.
+Levíticus Lev 3 27 11 Ánimal immúndum, quod immolári Dómino non potest, si quis vóverit, adducétur ante sacerdótem:
+Levíticus Lev 3 27 12 qui júdicans utrum bonum an malum sit, státuet prétium.
+Levíticus Lev 3 27 13 Quod si dare volúerit is qui offert, addet supra æstimatiónem quintam partem.
+Levíticus Lev 3 27 14 Homo si vóverit domum suam, et sanctificáverit Dómino, considerábit eam sacérdos utrum bona an mala sit, et juxta prétium, quod ab eo fúerit constitútum, venundábitur: b
+Levíticus Lev 3 27 15 sin autem ille qui vóverat, volúerit redímere eam, dabit quintam partem æstimatiónis supra, et habébit domum.
+Levíticus Lev 3 27 16 Quod si agrum possessiónis suæ vóverit, et consecráverit Dómino, juxta mensúram seméntis æstimábitur prétium: si trigínta módiis hórdei séritur terra, quinquagínta siclis venundétur argénti. b
+Levíticus Lev 3 27 17 Si statim ab anno incipiéntis jubilǽi vóverit agrum, quanto valére potest, tanto æstimábitur.
+Levíticus Lev 3 27 18 Sin autem post aliquántum témporis, supputábit sacérdos pecúniam juxta annórum, qui réliqui sunt, númerum usque ad jubilǽum, et detrahétur ex prétio.
+Levíticus Lev 3 27 19 Quod si volúerit redímere agrum ille qui vóverat, addet quintam partem æstimátæ pecúniæ, et possidébit eum.
+Levíticus Lev 3 27 20 Sin autem nolúerit redímere, sed álteri cuílibet fúerit venúndatus, ultra eum qui vóverat redímere non póterit.
+Levíticus Lev 3 27 21 Quia cum jubilǽi vénerit dies, sanctificátus erit Dómino, et posséssio consecráta ad jus pértinet sacerdótum.
+Levíticus Lev 3 27 22 Si ager emptus est, et non de possessióne majórum sanctificátus fúerit Dómino,
+Levíticus Lev 3 27 23 supputábit sacérdos juxta annórum númerum usque ad jubilǽum, prétium: et dabit ille qui vóverat eum, Dómino.
+Levíticus Lev 3 27 24 In jubilǽo autem revertétur ad priórem dóminum, qui vendíderat eum, et habúerat in sorte possessiónis suæ.
+Levíticus Lev 3 27 25 Omnis æstimátio siclo sanctuárii ponderábitur. Siclus vigínti óbolos habet.
+Levíticus Lev 3 27 26 Primogénita, quæ ad Dóminum pértinent, nemo sanctificáre póterit et vovére: sive bos, sive ovis fúerit, Dómini sunt. b
+Levíticus Lev 3 27 27 Quod si immúndum est ánimal, rédimet qui óbtulit, juxta æstimatiónem tuam, et addet quintam partem prétii: si redímere nolúerit, vendétur álteri quantocúmque a te fúerit æstimátum.
+Levíticus Lev 3 27 28 Omne quod Dómino consecrátur, sive homo fúerit, sive ánimal, sive ager, non vendétur, nec rédimi póterit. Quidquid semel fúerit consecrátum, Sanctum sanctórum erit Dómino: b
+Levíticus Lev 3 27 29 et omnis consecrátio, quæ offértur ab hómine, non redimétur, sed morte moriétur.
+Levíticus Lev 3 27 30 Omnes décimæ terræ, sive de frúgibus, sive de pomis árborum, Dómini sunt, et illi sanctificántur. b
+Levíticus Lev 3 27 31 Si quis autem volúerit redímere décimas suas, addet quintam partem eárum.
+Levíticus Lev 3 27 32 Ómnium decimárum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastóris virga tránseunt, quidquid décimum vénerit, sanctificábitur Dómino.
+Levíticus Lev 3 27 33 Non eligétur nec bonum nec malum, nec áltero commutábitur, si quis mutáverit: et quod mutátum est, et pro quo mutátum est, sanctificábitur Dómino, et non redimétur.
+Levíticus Lev 3 27 34 Hæc sunt præcépta, quæ mandávit Dóminus Móysi ad fílios Israël in monte Sínai. b
+# Númeri Num Liber Numerórum
+Númeri Num 4 1 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen in desérto Sínai in tabernáculo fœ́deris, prima die mensis secúndi, anno áltero egressiónis eórum ex Ægýpto, dicens:
+Númeri Num 4 1 2 Tóllite summam univérsæ congregatiónis filiórum Israël per cognatiónes et domos suas, et nómina singulórum, quidquid sexus est masculíni
+Númeri Num 4 1 3 a vigésimo anno et supra, ómnium virórum fórtium ex Israël, et numerábitis eos per turmas suas, tu et Áaron.
+Númeri Num 4 1 4 Erúntque vobíscum príncipes tríbuum ac domórum in cognatiónibus suis,
+Númeri Num 4 1 5 quorum ista sunt nómina: de Ruben, Élisur, fílius Sédeur;
+Númeri Num 4 1 6 de Símeon, Salámiel fílius Surisáddai;
+Númeri Num 4 1 7 de Juda, Nahásson fílius Amínadab;
+Númeri Num 4 1 8 de Íssachar, Nathánaël fílius Suar;
+Númeri Num 4 1 9 de Zábulon, Éliab fílius Helon;
+Númeri Num 4 1 10 filiórum autem Joseph, de Éphraim, Elísama fílius Ámmiud; de Manásse, Gamáliel fílius Phadássur;
+Númeri Num 4 1 11 de Bénjamin, Ábidan fílius Gedeónis;
+Númeri Num 4 1 12 de Dan, Ahiézer fílius Ammisáddai;
+Númeri Num 4 1 13 de Aser, Phégiel fílius Ochran;
+Númeri Num 4 1 14 de Gad, Elíasaph fílius Duel;
+Númeri Num 4 1 15 de Néphthali, Ahíra fílius Enan.
+Númeri Num 4 1 16 Hi nobilíssimi príncipes multitúdinis per tribus et cognatiónes suas, et cápita exércitus Israël,
+Númeri Num 4 1 17 quos tulérunt Móyses et Áaron cum omni vulgi multitúdine:
+Númeri Num 4 1 18 et congregavérunt primo die mensis secúndi, recenséntes eos per cognatiónes, et domos, ac famílias, et cápita, et nómina singulórum a vigésimo anno et supra,
+Númeri Num 4 1 19 sicut præcéperat Dóminus Móysi. Numeratíque sunt in desérto Sínai.
+Númeri Num 4 1 20 De Ruben primogénito Israélis per generatiónes et famílias ac domos suas, et nómina cápitum singulórum, omne quod sexus est masculíni a vigésimo anno et supra, procedéntium ad bellum, b
+Númeri Num 4 1 21 quadragínta sex míllia quingénti.
+Númeri Num 4 1 22 De fíliis Símeon per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina et cápita singulórum, omne quod sexus est masculíni a vigésimo anno et supra, procedéntium ad bellum,
+Númeri Num 4 1 23 quinquagínta novem míllia trecénti.
+Númeri Num 4 1 24 De fíliis Gad per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigínti annis et supra, omnes qui ad bella procéderent,
+Númeri Num 4 1 25 quadragínta quinque míllia sexcénti quinquagínta.
+Númeri Num 4 1 26 De fíliis Juda per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum, per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
+Númeri Num 4 1 27 recensíti sunt septuagínta quátuor míllia sexcénti.
+Númeri Num 4 1 28 De fíliis Íssachar, per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum, per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui ad bella procéderent,
+Númeri Num 4 1 29 recensíti sunt quinquagínta quátuor míllia quadringénti.
+Númeri Num 4 1 30 De fíliis Zábulon per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
+Númeri Num 4 1 31 quinquagínta septem míllia quadringénti.
+Númeri Num 4 1 32 De fíliis Joseph, filiórum Éphraim per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
+Númeri Num 4 1 33 quadragínta míllia quingénti.
+Númeri Num 4 1 34 Porro filiórum Manásse per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigínti annis et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
+Númeri Num 4 1 35 trigínta duo míllia ducénti.
+Númeri Num 4 1 36 De fíliis Bénjamin per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt nomínibus singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
+Númeri Num 4 1 37 trigínta quinque míllia quadringénti.
+Númeri Num 4 1 38 De fíliis Dan per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt nomínibus singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
+Númeri Num 4 1 39 sexagínta duo míllia septingénti.
+Númeri Num 4 1 40 De fíliis Aser per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt per nómina singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
+Númeri Num 4 1 41 quadragínta míllia et mille quingénti.
+Númeri Num 4 1 42 De fíliis Néphthali per generatiónes et famílias ac domos cognatiónum suárum recensíti sunt nomínibus singulórum a vigésimo anno et supra, omnes qui póterant ad bella procédere,
+Númeri Num 4 1 43 quinquagínta tria míllia quadringénti.
+Númeri Num 4 1 44 Hi sunt, quos numeravérunt Móyses et Áaron, et duódecim príncipes Israël, síngulos per domos cognatiónum suárum.
+Númeri Num 4 1 45 Fuerúntque omnis númerus filiórum Israël per domos et famílias suas a vigésimo anno et supra, qui póterant ad bella procédere,
+Númeri Num 4 1 46 sexcénta tria míllia virórum quingénti quinquagínta.
+Númeri Num 4 1 47 Levítæ autem in tribu familiárum suárum non sunt numeráti cum eis. b
+Númeri Num 4 1 48 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Númeri Num 4 1 49 Tribum Levi noli numeráre, neque pones summam eórum cum fíliis Israël:
+Númeri Num 4 1 50 sed constítue eos super tabernáculum testimónii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremónias pértinet. Ipsi portábunt tabernáculum et ómnia utensília ejus: et erunt in ministério, ac per gyrum tabernáculi metabúntur.
+Númeri Num 4 1 51 Cum proficiscéndum fúerit, depónent Levítæ tabernáculum; cum castrametándum, érigent. Quisquis externórum accésserit, occidétur.
+Númeri Num 4 1 52 Metabúntur autem castra fílii Israël unusquísque per turmas et cúneos atque exércitum suum.
+Númeri Num 4 1 53 Porro Levítæ per gyrum tabernáculi figent tentória, ne fiat indignátio super multitúdinem filiórum Israël, et excubábunt in custódiis tabernáculi testimónii.
+Númeri Num 4 1 54 Fecérunt ergo fílii Israël juxta ómnia quæ præcéperat Dóminus Móysi.
+Númeri Num 4 2 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
+Númeri Num 4 2 2 Sínguli per turmas, signa, atque vexílla, et domos cognatiónum suárum, castrametabúntur fílii Israël, per gyrum tabernáculi fœ́deris.
+Númeri Num 4 2 3 Ad oriéntem Judas figet tentória per turmas exércitus sui: erítque princeps filiórum ejus Nahásson fílius Amínadab.
+Númeri Num 4 2 4 Et omnis de stirpe ejus summa pugnántium, septuagínta quátuor míllia sexcénti.
+Númeri Num 4 2 5 Juxta eum castrametáti sunt de tribu Íssachar, quorum princeps fuit Nathánaël fílius Suar.
+Númeri Num 4 2 6 Et omnis númerus pugnatórum ejus quinquagínta quátuor míllia quadringénti.
+Númeri Num 4 2 7 In tribu Zábulon princeps fuit Éliab fílius Helon.
+Númeri Num 4 2 8 Omnis de stirpe ejus exércitus pugnatórum, quinquagínta septem míllia quadringénti.
+Númeri Num 4 2 9 Univérsi qui in castris Judæ enumeráti sunt, fuérunt centum octogínta sex míllia quadringénti: et per turmas suas primi egrediéntur.
+Númeri Num 4 2 10 In castris filiórum Ruben ad meridiánam plagam erit princeps Élisur fílius Sédeur. b
+Númeri Num 4 2 11 Et cunctus exércitus pugnatórum ejus qui numeráti sunt, quadragínta sex míllia quingénti.
+Númeri Num 4 2 12 Juxta eum castrametáti sunt de tribu Símeon: quorum princeps fuit Salámiel fílius Surisáddai.
+Númeri Num 4 2 13 Et cunctus exércitus pugnatórum ejus qui numeráti sunt, quinquagínta novem míllia trecénti.
+Númeri Num 4 2 14 In tribu Gad princeps fuit Elíasaph fílius Duel.
+Númeri Num 4 2 15 Et cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, quadragínta quinque míllia sexcénti quinquagínta.
+Númeri Num 4 2 16 Omnes qui recensíti sunt in castris Ruben, centum quinquagínta míllia et mille quadringénti quinquagínta per turmas suas: in secúndo loco proficiscéntur.
+Númeri Num 4 2 17 Levábitur autem tabernáculum testimónii per offícia Levitárum, et turmas eórum: quómodo erigétur, ita et deponétur. Sínguli per loca et órdines suos proficiscéntur.
+Númeri Num 4 2 18 Ad occidentálem plagam erunt castra filiórum Éphraim, quorum princeps fuit Elísama fílius Ámmiud.
+Númeri Num 4 2 19 Cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, quadragínta míllia quingénti.
+Númeri Num 4 2 20 Et cum eis tribus filiórum Manásse, quorum princeps fuit Gamáliel fílius Phadássur.
+Númeri Num 4 2 21 Cunctúsque exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, trigínta duo míllia ducénti.
+Númeri Num 4 2 22 In tribu filiórum Bénjamin princeps fuit Ábidan fílius Gedeónis.
+Númeri Num 4 2 23 Et cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui recensíti sunt, trigínta quinque míllia quadringénti.
+Númeri Num 4 2 24 Omnes qui numeráti sunt in castris Éphraim, centum octo míllia centum per turmas suas: tértii proficiscéntur.
+Númeri Num 4 2 25 Ad aquilónis partem castrametáti sunt fílii Dan: quorum princeps fuit Ahiézer fílius Ammisáddai.
+Númeri Num 4 2 26 Cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, sexagínta duo míllia septingénti.
+Númeri Num 4 2 27 Juxta eum fixére tentória de tribu Aser: quorum princeps fuit Phégiel fílius Ochran.
+Númeri Num 4 2 28 Cunctus exércitus pugnatórum ejus, qui numeráti sunt, quadragínta míllia et mille quingénti.
+Númeri Num 4 2 29 De tribu filiórum Néphthali princeps fuit Ahíra fílius Enan.
+Númeri Num 4 2 30 Cunctus exércitus pugnatórum ejus, quinquagínta tria míllia quadringénti.
+Númeri Num 4 2 31 Omnes qui numeráti sunt in castris Dan, fuérunt centum quinquagínta septem míllia sexcénti: et novíssimi proficiscéntur.
+Númeri Num 4 2 32 Hic númerus filiórum Israël, per domos cognatiónum suárum et turmas divísi exércitus, sexcénta tria míllia quingénti quinquagínta.
+Númeri Num 4 2 33 Levítæ autem non sunt numeráti inter fílios Israël: sic enim præcéperat Dóminus Móysi.
+Númeri Num 4 2 34 Fecerúntque fílii Israël juxta ómnia quæ mandáverat Dóminus. Castrametáti sunt per turmas suas, et profécti per famílias ac domos patrum suórum.
+Númeri Num 4 3 1 Hæ sunt generatiónes Áaron et Móysi in die qua locútus est Dóminus ad Móysen in monte Sínai.
+Númeri Num 4 3 2 Et hæc nómina filiórum Áaron: primogénitus ejus Nadab, deínde Ábiu, et Eleázar, et Íthamar.
+Númeri Num 4 3 3 Hæc nómina filiórum Áaron sacerdótum qui uncti sunt, et quorum replétæ et consecrátæ manus ut sacerdótio fungeréntur.
+Númeri Num 4 3 4 Mórtui sunt enim Nadab et Ábiu cum offérrent ignem aliénum in conspéctu Dómini in desérto Sínai, absque líberis: functíque sunt sacerdótio Eleázar et Íthamar coram Áaron patre suo.
+Númeri Num 4 3 5 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Númeri Num 4 3 6 Ápplica tribum Levi, et fac stare in conspéctu Áaron sacerdótis ut minístrent ei, et éxcubent,
+Númeri Num 4 3 7 et obsérvent quidquid ad cultum pértinet multitúdinis coram tabernáculo testimónii,
+Númeri Num 4 3 8 et custódiant vasa tabernáculi, serviéntes in ministério ejus.
+Númeri Num 4 3 9 Dabísque dono Levítas
+Númeri Num 4 3 10 Áaron et fíliis ejus, quibus tráditi sunt a fíliis Israël. Áaron autem et fílios ejus constítues super cultum sacerdótii. Extérnus, qui ad ministrándum accésserit, moriétur.
+Númeri Num 4 3 11 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Númeri Num 4 3 12 Ego tuli Levítas a fíliis Israël pro omni primogénito, qui áperit vulvam in fíliis Israël, erúntque Levítæ mei.
+Númeri Num 4 3 13 Meum est enim omne primogénitum: ex quo percússi primogénitos in terra Ægýpti, sanctificávi mihi quidquid primum náscitur in Israël: ab hómine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dóminus.
+Númeri Num 4 3 14 Locutúsque est Dóminus ad Móysen in desérto Sínai, dicens: b
+Númeri Num 4 3 15 Númera fílios Levi per domos patrum suórum et famílias, omnem másculum ab uno mense et supra.
+Númeri Num 4 3 16 Numerávit Móyses, ut præcéperat Dóminus,
+Númeri Num 4 3 17 et invénti sunt fílii Levi per nómina sua, Gerson et Caath et Merári.
+Númeri Num 4 3 18 Fílii Gerson: Lebni et Sémei.
+Númeri Num 4 3 19 Fílii Caath: Amram et Jésaar, Hebron et Óziel.
+Númeri Num 4 3 20 Fílii Merári: Móholi et Musi.
+Númeri Num 4 3 21 De Gerson fuére famíliæ duæ, Lebnítica, et Semeítica:
+Númeri Num 4 3 22 quarum numerátus est pópulus sexus masculíni ab uno mense et supra, septem míllia quingénti.
+Númeri Num 4 3 23 Hi post tabernáculum metabúntur ad occidéntem,
+Númeri Num 4 3 24 sub príncipe Elíasaph fílio Laël.
+Númeri Num 4 3 25 Et habébunt excúbias in tabernáculo fœ́deris,
+Númeri Num 4 3 26 ipsum tabernáculum et operiméntum ejus, tentórium quod tráhitur ante fores tecti fœ́deris, et cortínas átrii: tentórium quoque quod appénditur in intróitu átrii tabernáculi, et quidquid ad ritum altáris pértinet, funes tabernáculi et ómnia utensília ejus.
+Númeri Num 4 3 27 Cognátio Caath habébit pópulos Amramítas et Jesaarítas et Hebronítas et Ozielítas. Hæ sunt famíliæ Caathitárum recensítæ per nómina sua. b
+Númeri Num 4 3 28 Omnes géneris masculíni ab uno mense et supra, octo míllia sexcénti habébunt excúbias sanctuárii,
+Númeri Num 4 3 29 et castrametabúntur ad meridiánam plagam.
+Númeri Num 4 3 30 Princépsque eórum erit Elísaphan fílius Óziel:
+Númeri Num 4 3 31 et custódient arcam, mensámque et candelábrum, altária et vasa sanctuárii, in quibus ministrátur, et velum, cunctámque hujuscémodi supelléctilem.
+Númeri Num 4 3 32 Princeps autem príncipum Levitárum Eleázar fílius Áaron sacerdótis, erit super excubitóres custódiæ sanctuárii.
+Númeri Num 4 3 33 At vero de Merári erunt pópuli Moholítæ et Musítæ recensíti per nómina sua:
+Númeri Num 4 3 34 omnes géneris masculíni ab uno mense et supra, sex míllia ducénti.
+Númeri Num 4 3 35 Princeps eórum Súriel fílius Abiháiel: in plaga septentrionáli castrametabúntur.
+Númeri Num 4 3 36 Erunt sub custódia eórum tábulæ tabernáculi et vectes, et colúmnæ ac bases eárum, et ómnia quæ ad cultum hujuscémodi pértinent:
+Númeri Num 4 3 37 columnǽque átrii per circúitum cum básibus suis, et paxílli cum fúnibus.
+Númeri Num 4 3 38 Castrametabúntur ante tabernáculum fœ́deris, id est, ad orientálem plagam, Móyses et Áaron cum fíliis suis, habéntes custódiam sanctuárii in médio filiórum Israël. Quisquis aliénus accésserit, moriétur.
+Númeri Num 4 3 39 Omnes Levítæ, quos numeravérunt Móyses et Áaron juxta præcéptum Dómini per famílias suas in génere masculíno a mense uno et supra, fuérunt vigínti duo míllia.
+Númeri Num 4 3 40 Et ait Dóminus ad Móysen: Númera primogénitos sexus masculíni de fíliis Israël ab uno mense et supra, et habébis summam eórum. b
+Númeri Num 4 3 41 Tollésque Levítas mihi pro omni primogénito filiórum Israël: ego sum Dóminus: et pécora eórum pro univérsis primogénitis pécorum filiórum Israël.
+Númeri Num 4 3 42 Recénsuit Móyses, sicut præcéperat Dóminus, primogénitos filiórum Israël:
+Númeri Num 4 3 43 et fuérunt másculi per nómina sua, a mense uno et supra, vigínti duo míllia ducénti septuagínta tres.
+Númeri Num 4 3 44 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Númeri Num 4 3 45 Tolle Levítas pro primogénitis filiórum Israël, et pécora Levitárum pro pecóribus eórum, erúntque Levítæ mei. Ego sum Dóminus.
+Númeri Num 4 3 46 In prétio autem ducentórum septuagínta trium, qui excédunt númerum Levitárum de primogénitis filiórum Israël,
+Númeri Num 4 3 47 accípies quinque siclos per síngula cápita ad mensúram sanctuárii (siclus habet vigínti óbolos):
+Númeri Num 4 3 48 dabísque pecúniam Áaron et fíliis ejus prétium eórum qui supra sunt.
+Númeri Num 4 3 49 Tulit ígitur Móyses pecúniam eórum, qui fúerant ámplius, et quos redémerant a Levítis,
+Númeri Num 4 3 50 pro primogénitis filiórum Israël, mille trecentórum sexagínta quinque siclórum juxta pondus sanctuárii:
+Númeri Num 4 3 51 et dedit eam Áaron et fíliis ejus juxta verbum quod præcéperat sibi Dóminus.
+Númeri Num 4 4 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
+Númeri Num 4 4 2 Tolle summam filiórum Caath de médio Levitárum per domos et famílias suas,
+Númeri Num 4 4 3 a trigésimo anno et supra, usque ad quinquagésimum annum, ómnium qui ingrediúntur ut stent et minístrent in tabernáculo fœ́deris.
+Númeri Num 4 4 4 Hic est cultus filiórum Caath: tabernáculum fœ́deris, et Sanctum sanctórum
+Númeri Num 4 4 5 ingrediéntur Áaron et fílii ejus, quando movénda sunt castra, et depónent velum quod pendet ante fores, involvéntque eo arcam testimónii,
+Númeri Num 4 4 6 et opérient rursum velámine janthinárum péllium, extendéntque désuper pállium totum hyacínthinum, et indúcent vectes.
+Númeri Num 4 4 7 Mensam quoque propositiónis invólvent hyacínthino pállio, et ponent cum ea thuríbula et mortaríola, cýathos et cratéras ad liba fundénda: panes semper in ea erunt:
+Númeri Num 4 4 8 extendéntque désuper pállium coccíneum, quod rursum opérient velaménto janthinárum péllium, et indúcent vectes.
+Númeri Num 4 4 9 Sument et pállium hyacínthinum, quo opérient candelábrum cum lucérnis et forcípibus suis et emunctóriis et cunctis vasis ólei, quæ ad concinnándas lucérnas necessária sunt:
+Númeri Num 4 4 10 et super ómnia ponent operiméntum janthinárum péllium, et indúcent vectes.
+Númeri Num 4 4 11 Necnon et altáre áureum invólvent hyacínthino vestiménto, et exténdent désuper operiméntum janthinárum péllium, inducéntque vectes.
+Númeri Num 4 4 12 Ómnia vasa, quibus ministrátur in sanctuário, invólvent hyacínthino pállio, et exténdent désuper operiméntum janthinárum péllium, inducéntque vectes.
+Númeri Num 4 4 13 Sed et altáre mundábunt cínere, et invólvent illud purpúreo vestiménto,
+Númeri Num 4 4 14 ponéntque cum eo ómnia vasa, quibus in ministério ejus utúntur, id est, ígnium receptácula, fuscínulas ac tridéntes, uncínos et batílla. Cuncta vasa altáris opérient simul velámine janthinárum péllium, et indúcent vectes.
+Númeri Num 4 4 15 Cumque invólverint Áaron et fílii ejus sanctuárium et ómnia vasa ejus in commotióne castrórum, tunc intrábunt fílii Caath ut portent involúta: et non tangent vasa sanctuárii, ne moriántur. Ista sunt ónera filiórum Caath in tabernáculo fœ́deris:
+Númeri Num 4 4 16 super quos erit Eleázar fílius Áaron sacerdótis, ad cujus curam pértinet óleum ad concinnándas lucérnas, et compositiónis incénsum, et sacrifícium, quod semper offértur, et óleum unctiónis, et quidquid ad cultum tabernáculi pértinet, omniúmque vasórum, quæ in sanctuário sunt.
+Númeri Num 4 4 17 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
+Númeri Num 4 4 18 Nolíte pérdere pópulum Caath de médio Levitárum:
+Númeri Num 4 4 19 sed hoc fácite eis, ut vivant, et non moriántur, si tetígerint Sancta sanctórum. Áaron et fílii ejus intrábunt, ipsíque dispónent ópera singulórum, et dívident quid portáre quis débeat.
+Númeri Num 4 4 20 Álii nulla curiositáte vídeant quæ sunt in sanctuário priúsquam involvántur, alióquin moriéntur.
+Númeri Num 4 4 21 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Númeri Num 4 4 22 Tolle summam étiam filiórum Gerson per domos ac famílias et cognatiónes suas,
+Númeri Num 4 4 23 a trigínta annis et supra, usque ad annos quinquagínta. Númera omnes qui ingrediúntur et minístrant in tabernáculo fœ́deris.
+Númeri Num 4 4 24 Hoc est offícium famíliæ Gersonitárum,
+Númeri Num 4 4 25 ut portent cortínas tabernáculi et tectum fœ́deris, operiméntum áliud, et super ómnia velámen jánthinum tentoriúmque quod pendet in intróitu tabernáculi fœ́deris,
+Númeri Num 4 4 26 cortínas átrii, et velum in intróitu quod est ante tabernáculum. Ómnia quæ ad altáre pértinent, funículos, et vasa ministérii,
+Númeri Num 4 4 27 jubénte Áaron et fíliis ejus, portábunt fílii Gerson: et scient sínguli cui débeant óneri mancipári.
+Númeri Num 4 4 28 Hic est cultus famíliæ Gersonitárum in tabernáculo fœ́deris, erúntque sub manu Íthamar fílii Áaron sacerdótis.
+Númeri Num 4 4 29 Fílios quoque Merári per famílias et domos patrum suórum recensébis,
+Númeri Num 4 4 30 a trigínta annis et supra, usque ad annos quinquagínta, omnes qui ingrediúntur ad offícium ministérii sui et cultum fœ́deris testimónii.
+Númeri Num 4 4 31 Hæc sunt ónera eórum: portábunt tábulas tabernáculi et vectes ejus, colúmnas ac bases eárum,
+Númeri Num 4 4 32 colúmnas quoque átrii per circúitum cum básibus et paxíllis et fúnibus suis. Ómnia vasa et supelléctilem ad númerum accípient, sicque portábunt.
+Númeri Num 4 4 33 Hoc est offícium famíliæ Meraritárum et ministérium in tabernáculo fœ́deris: erúntque sub manu Íthamar fílii Áaron sacerdótis.
+Númeri Num 4 4 34 Recensuérunt ígitur Móyses et Áaron et príncipes synagógæ fílios Caath per cognatiónes et domos patrum suórum, b
+Númeri Num 4 4 35 a trigínta annis et supra, usque ad annum quinquagésimum, omnes qui ingrediúntur ad ministérium tabernáculi fœ́deris:
+Númeri Num 4 4 36 et invénti sunt duo míllia septingénti quinquagínta.
+Númeri Num 4 4 37 Hic est númerus pópuli Caath qui intrant tabernáculum fœ́deris: hos numerávit Móyses et Áaron juxta sermónem Dómini per manum Móysi.
+Númeri Num 4 4 38 Numeráti sunt et fílii Gerson per cognatiónes et domos patrum suórum,
+Númeri Num 4 4 39 a trigínta annos et supra, usque ad quinquagésimum annum, omnes qui ingrediúntur ut minístrent in tabernáculo fœ́deris:
+Númeri Num 4 4 40 et invénti sunt duo míllia sexcénti trigínta.
+Númeri Num 4 4 41 Hic est pópulus Gersonitárum, quos numeravérunt Móyses et Áaron juxta verbum Dómini.
+Númeri Num 4 4 42 Numeráti sunt et fílii Merári per cognatiónes et domos patrum suórum,
+Númeri Num 4 4 43 a trigínta annis et supra, usque ad annum quinquagésimum, omnes qui ingrediúntur ad expléndos ritus tabernáculi fœ́deris:
+Númeri Num 4 4 44 et invénti sunt tria míllia ducénti.
+Númeri Num 4 4 45 Hic est númerus filiórum Merári, quos recensuérunt Móyses et Áaron juxta impérium Dómini per manum Móysi.
+Númeri Num 4 4 46 Omnes qui recensíti sunt de Levítis, et quos recenséri fecit ad nomen Móyses et Áaron, et príncipes Israël per cognatiónes et domos patrum suórum,
+Númeri Num 4 4 47 a trigínta annis et supra, usque ad annum quinquagésimum, ingrediéntes ad ministérium tabernáculi, et ónera portánda,
+Númeri Num 4 4 48 fuérunt simul octo míllia quingénti octogínta.
+Númeri Num 4 4 49 Juxta verbum Dómini recénsuit eos Móyses, unumquémque juxta offícium et ónera sua, sicut præcéperat ei Dóminus.
+Númeri Num 4 5 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Númeri Num 4 5 2 Prǽcipe fíliis Israël, ut ejíciant de castris omnem leprósum, et qui sémine fluit, pollutúsque est super mórtuo:
+Númeri Num 4 5 3 tam másculum quam féminam ejícite de castris, ne contáminent ea cum habitáverint vobíscum.
+Númeri Num 4 5 4 Fecerúntque ita fílii Israël, et ejecérunt eos extra castra, sicut locútus erat Dóminus Móysi.
+Númeri Num 4 5 5 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Númeri Num 4 5 6 Lóquere ad fílios Israël: Vir, sive múlier, cum fécerint ex ómnibus peccátis, quæ solent homínibus accídere, et per negligéntiam transgréssi fúerint mandátum Dómini, atque delíquerint,
+Númeri Num 4 5 7 confitebúntur peccátum suum, et reddent ipsum caput, quintámque partem désuper, ei in quem peccáverint.
+Númeri Num 4 5 8 Sin autem non fúerit qui recípiat, dabunt Dómino, et erit sacerdótis, excépto aríete, qui offértur pro expiatióne, ut sit placábilis hóstia.
+Númeri Num 4 5 9 Omnes quoque primítiæ, quas ófferunt fílii Israël, ad sacerdótem pértinent:
+Númeri Num 4 5 10 et quidquid in sanctuárium offértur a síngulis, et tráditur mánibus sacerdótis, ipsíus erit.
+Númeri Num 4 5 11 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Númeri Num 4 5 12 Lóquere ad fílios Israël, et dices ad eos: Vir cujus uxor erráverit, maritúmque contémnens
+Númeri Num 4 5 13 dormíerit cum áltero viro, et hoc marítus deprehéndere non quíverit, sed latet adultérium, et téstibus árgui non potest, quia non est invénta in stupro:
+Númeri Num 4 5 14 si spíritus zelotýpiæ concitáverit virum contra uxórem suam, quæ vel pollúta est, vel falsa suspicióne appétitur:
+Númeri Num 4 5 15 addúcet eam ad sacerdótem, et ófferet oblatiónem pro illa, décimam partem sati farínæ hordeáceæ: non fundet super eam óleum, nec impónet thus: quia sacrifícium zelotýpiæ est, et oblátio investígans adultérium.
+Númeri Num 4 5 16 Ófferet ígitur eam sacérdos, et státuet coram Dómino,
+Númeri Num 4 5 17 assumétque aquam sanctam in vase fíctili, et pauxíllum terræ de paviménto tabernáculi mittet in eam.
+Númeri Num 4 5 18 Cumque stéterit múlier in conspéctu Dómini, discoopériet caput ejus, et ponet super manus illíus sacrifícium recordatiónis, et oblatiónem zelotýpiæ: ipse autem tenébit aquas amaríssimas, in quibus cum execratióne maledícta congéssit.
+Númeri Num 4 5 19 Adjurabítque eam, et dicet: Si non dormívit vir aliénus tecum, et si non pollúta es desérto maríti thoro, non te nocébunt aquæ istæ amaríssimæ, in quas maledícta congéssi.
+Númeri Num 4 5 20 Sin autem declinásti a viro tuo, atque pollúta es, et concubuísti cum áltero viro:
+Númeri Num 4 5 21 his maledictiónibus subjacébis: det te Dóminus in maledictiónem, exemplúmque cunctórum in pópulo suo: putréscere fáciat femur tuum, et tumens úterus tuus disrumpátur.
+Númeri Num 4 5 22 Ingrediántur aquæ maledíctæ in ventrem tuum, et útero tumescénte putréscat femur. Et respondébit múlier: Amen, amen.
+Númeri Num 4 5 23 Scribétque sacérdos in libéllo ista maledícta, et delébit ea aquis amaríssimis, in quas maledícta congéssit,
+Númeri Num 4 5 24 et dabit ei bíbere. Quas cum exháuserit,
+Númeri Num 4 5 25 tollet sacérdos de manu ejus sacrifícium zelotýpiæ, et elevábit illud coram Dómino, imponétque illud super altáre, ita dumtáxat ut prius:
+Númeri Num 4 5 26 pugíllum sacrifícii tollat de eo, quod offértur, et incéndat super altáre: et sic potum det mulíeri aquas amaríssimas.
+Númeri Num 4 5 27 Quas cum bíberit, si pollúta est, et contémpto viro adultérii rea, pertransíbunt eam aquæ maledictiónis, et infláto ventre, computréscet femur: erítque múlier in maledictiónem, et in exémplum omni pópulo. b
+Númeri Num 4 5 28 Quod si pollúta non fúerit, erit innóxia, et fáciet líberos.
+Númeri Num 4 5 29 Ista est lex zelotýpiæ. Si declináverit múlier a viro suo, et si pollúta fúerit,
+Númeri Num 4 5 30 maritúsque zelotýpiæ spíritu concitátus addúxerit eam in conspéctu Dómini, et fécerit ei sacérdos juxta ómnia quæ scripta sunt:
+Númeri Num 4 5 31 marítus absque culpa erit, et illa recípiet iniquitátem suam.
+Númeri Num 4 6 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Númeri Num 4 6 2 Lóquere ad fílios Israël, et dices ad eos: Vir, sive múlier, cum fécerint votum ut sanctificéntur, et se volúerint Dómino consecráre:
+Númeri Num 4 6 3 a vino, et omni quod inebriáre potest, abstinébunt. Acétum ex vino, et ex quálibet ália potióne, et quidquid de uva exprímitur, non bibent: uvas recéntes siccásque non cómedent
+Númeri Num 4 6 4 cunctis diébus quibus ex voto Dómino consecrántur: quidquid ex vínea esse potest, ab uva passa usque ad ácinum non cómedent.
+Númeri Num 4 6 5 Omni témpore separatiónis suæ novácula non transíbit per caput ejus usque ad complétum diem, quo Dómino consecrátur. Sanctus erit, crescénte cæsárie cápitis ejus. b
+Númeri Num 4 6 6 Omni témpore consecratiónis suæ, super mórtuum non ingrediétur,
+Númeri Num 4 6 7 nec super patris quidem et matris et fratris sororísque fúnere contaminábitur, quia consecrátio Dei sui super caput ejus est.
+Númeri Num 4 6 8 Ómnibus diébus separatiónis suæ sanctus erit Dómino.
+Númeri Num 4 6 9 Sin autem mórtuus fúerit súbito quíspiam coram eo, polluétur caput consecratiónis ejus: quod radet íllico in eádem die purgatiónis suæ, et rursum séptima.
+Númeri Num 4 6 10 In octáva autem die ófferet duos túrtures, vel duos pullos colúmbæ sacerdóti in intróitu fœ́deris testimónii.
+Númeri Num 4 6 11 Faciétque sacérdos unum pro peccáto, et álterum in holocáustum, et deprecábitur pro eo, quia peccávit super mórtuo: sanctificabítque caput ejus in die illo:
+Númeri Num 4 6 12 et consecrábit Dómino dies separatiónis illíus, ófferens agnum annículum pro peccáto: ita tamen ut dies prióres írriti fiant, quóniam pollúta est sanctificátio ejus.
+Númeri Num 4 6 13 Ista est lex consecratiónis. Cum dies, quos ex voto decréverat, complebúntur, addúcet eum ad óstium tabernáculi fœ́deris, b
+Númeri Num 4 6 14 et ófferet oblatiónes ejus Dómino, agnum annículum immaculátum in holocáustum, et ovem annículam immaculátam pro peccáto, et aríetem immaculátum, hóstiam pacíficam,
+Númeri Num 4 6 15 canístrum quoque panum azymórum qui conspérsi sint óleo, et lágana absque ferménto uncta óleo, ac libámina singulórum:
+Númeri Num 4 6 16 quæ ófferet sacérdos coram Dómino, et fáciet tam pro peccáto, quam in holocáustum.
+Númeri Num 4 6 17 Aríetem vero immolábit hóstiam pacíficam Dómino, ófferens simul canístrum azymórum, et libaménta quæ ex more debéntur.
+Númeri Num 4 6 18 Tunc radétur nazarǽus ante óstium tabernáculi fœ́deris cæsárie consecratiónis suæ: tollétque capíllos ejus, et ponet super ignem, qui est suppósitus sacrifício pacificórum:
+Númeri Num 4 6 19 et armum coctum aríetis, tortámque absque ferménto unam de canístro, et láganum ázymum unum, et tradet in manus nazarǽi, postquam rasum fúerit caput ejus.
+Númeri Num 4 6 20 Susceptáque rursum ab eo, elevábit in conspéctu Dómini: et sanctificáta sacerdótis erunt, sicut pectúsculum, quod separári jussum est, et femur. Post hæc, potest bíbere nazarǽus vinum.
+Númeri Num 4 6 21 Ista est lex nazarǽi, cum vóverit oblatiónem suam Dómino témpore consecratiónis suæ, excéptis his, quæ invénerit manus ejus: juxta quod mente devóverat, ita fáciet ad perfectiónem sanctificatiónis suæ.
+Númeri Num 4 6 22 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Númeri Num 4 6 23 Lóquere Áaron et fíliis ejus: Sic benedicétis fíliis Israël, et dicétis eis:
+Númeri Num 4 6 24 Benedícat tibi Dóminus, et custódiat te.
+Númeri Num 4 6 25 Osténdat Dóminus fáciem suam tibi, et misereátur tui.
+Númeri Num 4 6 26 Convértat Dóminus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
+Númeri Num 4 6 27 Invocabúntque nomen meum super fílios Israël, et ego benedícam eis.
+Númeri Num 4 7 1 Factum est autem in die qua complévit Móyses tabernáculum, et eréxit illud, unxítque et sanctificávit cum ómnibus vasis suis, altáre simíliter et ómnia vasa ejus:
+Númeri Num 4 7 2 obtulérunt príncipes Israël et cápita familiárum, qui erant per síngulas tribus, præfectíque eórum, qui numeráti fúerant,
+Númeri Num 4 7 3 múnera coram Dómino sex plaustra tecta cum duódecim bobus. Unum plaustrum obtulére duo duces, et unum bovem sínguli, obtulerúntque ea in conspéctu tabernáculi.
+Númeri Num 4 7 4 Ait autem Dóminus ad Móysen:
+Númeri Num 4 7 5 Súscipe ab eis ut sérviant in ministério tabernáculi, et trades ea Levítis juxta órdinem ministérii sui.
+Númeri Num 4 7 6 Ítaque cum suscepísset Móyses plaustra et boves, trádidit eos Levítis.
+Númeri Num 4 7 7 Duo plaustra et quátuor boves dedit fíliis Gerson, juxta id quod habébant necessárium.
+Númeri Num 4 7 8 Quátuor ália plaustra et octo boves dedit fíliis Merári secúndum offícia et cultum suum, sub manu Íthamar fílii Áaron sacerdótis.
+Númeri Num 4 7 9 Fíliis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuário sérviunt, et ónera própriis portant húmeris.
+Númeri Num 4 7 10 Ígitur obtulérunt duces in dedicatiónem altáris, die qua unctum est, oblatiónem suam ante altáre. b
+Númeri Num 4 7 11 Dixítque Dóminus ad Móysen: Sínguli duces per síngulos dies ófferant múnera in dedicatiónem altáris.
+Númeri Num 4 7 12 Primo die óbtulit oblatiónem suam Nahásson fílius Amínadab de tribu Juda:
+Númeri Num 4 7 13 fuerúntque in ea acetábulum argénteum pondo centum trigínta siclórum, phíala argéntea habens septuagínta siclos, juxta pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacrifícium:
+Númeri Num 4 7 14 mortaríolum ex decem siclis áureis plenum incénso:
+Númeri Num 4 7 15 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
+Númeri Num 4 7 16 hircúmque pro peccáto:
+Númeri Num 4 7 17 et in sacrifício pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc est oblátio Nahásson fílii Amínadab.
+Númeri Num 4 7 18 Secúndo die óbtulit Nathánaël fílius Suar, dux de tribu Íssachar,
+Númeri Num 4 7 19 acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, juxta pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacrifícium:
+Númeri Num 4 7 20 mortaríolum áureum habens decem siclos plenum incénso:
+Númeri Num 4 7 21 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
+Númeri Num 4 7 22 hircúmque pro peccáto:
+Númeri Num 4 7 23 et in sacrifício pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Nathánaël fílii Suar.
+Númeri Num 4 7 24 Tértio die princeps filiórum Zábulon, Éliab fílius Helon,
+Númeri Num 4 7 25 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacrifícium:
+Númeri Num 4 7 26 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
+Númeri Num 4 7 27 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
+Númeri Num 4 7 28 hircúmque pro peccáto:
+Númeri Num 4 7 29 et in sacrifício pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc est oblátio Éliab fílii Helon.
+Númeri Num 4 7 30 Die quarto princeps filiórum Ruben, Élisur fílius Sédeur,
+Númeri Num 4 7 31 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
+Númeri Num 4 7 32 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
+Númeri Num 4 7 33 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
+Númeri Num 4 7 34 hircúmque pro peccáto:
+Númeri Num 4 7 35 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Élisur fílii Sédeur.
+Númeri Num 4 7 36 Die quinto princeps filiórum Símeon, Salámiel fílius Surisáddai,
+Númeri Num 4 7 37 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
+Númeri Num 4 7 38 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
+Númeri Num 4 7 39 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
+Númeri Num 4 7 40 hircúmque pro peccáto:
+Númeri Num 4 7 41 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Salámiel fílii Surisáddai.
+Númeri Num 4 7 42 Die sexto princeps filiórum Gad, Elíasaph fílius Duel,
+Númeri Num 4 7 43 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
+Númeri Num 4 7 44 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
+Númeri Num 4 7 45 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
+Númeri Num 4 7 46 hircúmque pro peccáto:
+Númeri Num 4 7 47 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Elíasaph fílii Duel.
+Númeri Num 4 7 48 Die séptimo princeps filiórum Éphraim, Elísama fílius Ámmiud,
+Númeri Num 4 7 49 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
+Númeri Num 4 7 50 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
+Númeri Num 4 7 51 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
+Númeri Num 4 7 52 hircúmque pro peccáto:
+Númeri Num 4 7 53 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Elísama fílii Ámmiud.
+Númeri Num 4 7 54 Die octávo, princeps filiórum Manásse, Gamáliel fílius Phadássur,
+Númeri Num 4 7 55 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
+Númeri Num 4 7 56 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
+Númeri Num 4 7 57 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
+Númeri Num 4 7 58 hircúmque pro peccáto:
+Númeri Num 4 7 59 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Gamáliel fílii Phadássur.
+Númeri Num 4 7 60 Die nono princeps filiórum Bénjamin, Ábidan fílius Gedeónis,
+Númeri Num 4 7 61 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
+Númeri Num 4 7 62 et mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
+Númeri Num 4 7 63 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
+Númeri Num 4 7 64 hircúmque pro peccáto:
+Númeri Num 4 7 65 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Ábidan fílii Gedeónis.
+Númeri Num 4 7 66 Die décimo princeps filiórum Dan, Ahiézer fílius Ammisáddai,
+Númeri Num 4 7 67 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
+Númeri Num 4 7 68 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
+Númeri Num 4 7 69 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
+Númeri Num 4 7 70 hircúmque pro peccáto:
+Númeri Num 4 7 71 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Ahiézer fílii Ammisáddai.
+Númeri Num 4 7 72 Die undécimo princeps filiórum Aser, Phégiel fílius Ochran,
+Númeri Num 4 7 73 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila conspérsa óleo in sacríficum:
+Númeri Num 4 7 74 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
+Númeri Num 4 7 75 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
+Númeri Num 4 7 76 hircúmque pro peccáto:
+Númeri Num 4 7 77 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Phégiel fílii Ochran.
+Númeri Num 4 7 78 Die duodécimo princeps filiórum Néphthali, Ahíra fílius Enan,
+Númeri Num 4 7 79 óbtulit acetábulum argénteum appéndens centum trigínta siclos, phíalam argénteam habéntem septuagínta siclos, ad pondus sanctuárii, utrúmque plenum símila óleo conspérsa in sacríficum:
+Númeri Num 4 7 80 mortaríolum áureum appéndens decem siclos, plenum incénso:
+Númeri Num 4 7 81 bovem de arménto, et aríetem, et agnum annículum in holocáustum:
+Númeri Num 4 7 82 hircúmque pro peccáto:
+Númeri Num 4 7 83 et in hóstias pacificórum boves duos, aríetes quinque, hircos quinque, agnos annículos quinque. Hæc fuit oblátio Ahíra fílii Enan.
+Númeri Num 4 7 84 Hæc in dedicatióne altáris obláta sunt a princípibus Israël, in die qua consecrátum est: acetábula argéntea duódecim: phíalæ argénteæ duódecim: mortaríola áurea duódecim: b
+Númeri Num 4 7 85 ita ut centum trigínta siclos argénti habéret unum acetábulum, et septuagínta siclos habéret una phíala: id est, in commúne vasórum ómnium ex argénto sicli duo míllia quadringénti, póndere sanctuárii:
+Númeri Num 4 7 86 mortaríola áurea duódecim plena incénso, denos siclos appendéntia póndere sanctuárii: id est, simul auri sicli centum vigínti:
+Númeri Num 4 7 87 boves de arménto in holocáustum duódecim, aríetes duódecim, agni annículi duódecim, et libaménta eórum: hirci duódecim pro peccáto.
+Númeri Num 4 7 88 In hóstias pacificórum, boves vigínti quátuor, aríetes sexagínta, hirci sexagínta, agni annículi sexagínta. Hæc obláta sunt in dedicatióne altáris, quando unctum est.
+Númeri Num 4 7 89 Cumque ingrederétur Móyses tabernáculum fœ́deris, ut consúleret oráculum, audiébat vocem loquéntis ad se de propitiatório quod erat super arcam testimónii inter duos chérubim, unde et loquebátur ei. b
+Númeri Num 4 8 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Númeri Num 4 8 2 Lóquere Áaron, et dices ad eum: Cum posúeris septem lucérnas, candelábrum in austráli parte erigátur. Hoc ígitur prǽcipe ut lucérnæ contra bóream e regióne respíciant ad mensam panum propositiónis, contra eam partem, quam candelábrum réspicit, lucére debébunt.
+Númeri Num 4 8 3 Fecítque Áaron, et impósuit lucérnas super candelábrum, ut præcéperat Dóminus Móysi.
+Númeri Num 4 8 4 Hæc autem erat factúra candelábri, ex auro dúctili, tam médius stipes, quam cuncta quæ ex utróque calamórum látere nascebántur: juxta exémplum quod osténdit Dóminus Móysi, ita operátus est candelábrum.
+Númeri Num 4 8 5 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Númeri Num 4 8 6 Tolle Levítas de médio filiórum Israël, et purificábis eos
+Númeri Num 4 8 7 juxta hunc ritum: aspergántur aqua lustratiónis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque láverint vestiménta sua, et mundáti fúerint,
+Númeri Num 4 8 8 tollent bovem de arméntis, et libaméntum ejus símilam óleo conspérsam: bovem autem álterum de arménto tu accípies pro peccáto:
+Númeri Num 4 8 9 et applicábis Levítas coram tabernáculo fœ́deris, convocáta omni multitúdine filiórum Israël.
+Númeri Num 4 8 10 Cumque Levítæ fúerint coram Dómino, ponent fílii Israël manus suas super eos.
+Númeri Num 4 8 11 Et ófferet Áaron Levítas, munus in conspéctu Dómini a fíliis Israël, ut sérviant in ministério ejus.
+Númeri Num 4 8 12 Levítæ quoque ponent manus suas super cápita boum, e quibus unum fácies pro peccáto, et álterum in holocáustum Dómini, ut deprecéris pro eis.
+Númeri Num 4 8 13 Statuésque Levítas in conspéctu Áaron et filiórum ejus, et consecrábis oblátos Dómino,
+Númeri Num 4 8 14 ac separábis de médio filiórum Israël, ut sint mei.
+Númeri Num 4 8 15 Et póstea ingrediéntur tabernáculum fœ́deris, ut sérviant mihi. Sicque purificábis et consecrábis eos in oblatiónem Dómini: quóniam dono donáti sunt mihi a fíliis Israël.
+Númeri Num 4 8 16 Pro primogénitis quæ apériunt omnem vulvam in Israël, accépi eos.
+Númeri Num 4 8 17 Mea sunt enim ómnia primogénita filiórum Israël, tam ex homínibus quam ex juméntis. Ex die quo percússi omne primogénitum in terra Ægýpti, sanctificávi eos mihi:
+Númeri Num 4 8 18 et tuli Levítas pro cunctis primogénitis filiórum Israël,
+Númeri Num 4 8 19 tradidíque eos dono Áaron et fíliis ejus de médio pópuli, ut sérviant mihi pro Israël in tabernáculo fœ́deris, et orent pro eis ne sit in pópulo plaga, si ausi fúerint accédere ad sanctuárium.
+Númeri Num 4 8 20 Fecerúntque Móyses et Áaron et omnis multitúdo filiórum Israël super Levítas quæ præcéperat Dóminus Móysi:
+Númeri Num 4 8 21 purificatíque sunt, et lavérunt vestiménta sua. Elevavítque eos Áaron in conspéctu Dómini, et orávit pro eis,
+Númeri Num 4 8 22 ut purificáti ingrederéntur ad offícia sua in tabernáculum fœ́deris coram Áaron et fíliis ejus. Sicut præcéperat Dóminus Móysi de Levítis, ita factum est.
+Númeri Num 4 8 23 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Númeri Num 4 8 24 Hæc est lex Levitárum: a vigínti quinque annis et supra, ingrediéntur ut minístrent in tabernáculo fœ́deris.
+Númeri Num 4 8 25 Cumque quinquagésimum annum ætátis impléverint, servíre cessábunt,
+Númeri Num 4 8 26 erúntque minístri fratrum suórum in tabernáculo fœ́deris, ut custódiant quæ sibi fuérunt commendáta: ópera autem ipsa non fáciant. Sic dispónes Levítis in custódiis suis.
+Númeri Num 4 9 1 Locútus est Dóminus ad Móysen in desérto Sínai anno secúndo, postquam egréssi sunt de terra Ægýpti, mense primo, dicens:
+Númeri Num 4 9 2 Fáciant fílii Israël Phase in témpore suo,
+Númeri Num 4 9 3 quartadécima die mensis hujus ad vésperam, juxta omnes cæremónias et justificatiónes ejus.
+Númeri Num 4 9 4 Præcepítque Móyses fíliis Israël ut fácerent Phase.
+Númeri Num 4 9 5 Qui fecérunt témpore suo, quartadécima die mensis ad vésperam, in monte Sínai. Juxta ómnia quæ mandáverat Dóminus Móysi, fecérunt fílii Israël.
+Númeri Num 4 9 6 Ecce autem quidam immúndi super ánima hóminis, qui non póterant fácere Phase in die illo, accedéntes ad Móysen et Áaron,
+Númeri Num 4 9 7 dixérunt eis: Immúndi sumus super ánima hóminis: quare fraudámur ut non valeámus oblatiónem offérre Dómino in témpore suo inter fílios Israël?
+Númeri Num 4 9 8 Quibus respóndit Móyses: State ut cónsulam quid præcípiat Dóminus de vobis.
+Númeri Num 4 9 9 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Númeri Num 4 9 10 Lóquere fíliis Israël: Homo, qui fúerit immúndus super ánima, sive in via procul in gente vestra, fáciat Phase Dómino
+Númeri Num 4 9 11 in mense secúndo, quartadécima die mensis ad vésperam. Cum ázymis et lactúcis agréstibus cómedent illud:
+Númeri Num 4 9 12 non relínquent ex eo quíppiam usque mane, et os ejus non confríngent: omnem ritum Phase observábunt.
+Númeri Num 4 9 13 Si quis autem et mundus est, et in itínere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminábitur ánima illa de pópulis suis, quia sacrifícium Dómino non óbtulit témpore suo: peccátum suum ipse portábit.
+Númeri Num 4 9 14 Peregrínus quoque et ádvena si fúerint apud vos, fácient Phase Dómino juxta cæremónias et justificatiónes ejus. Præcéptum idem erit apud vos tam ádvenæ quam indígenæ.
+Númeri Num 4 9 15 Ígitur die qua eréctum est tabernáculum, opéruit illud nubes. A véspere autem super tentórium erat quasi spécies ignis usque mane. b
+Númeri Num 4 9 16 Sic fiébat júgiter: per diem operiébat illud nubes, et per noctem quasi spécies ignis.
+Númeri Num 4 9 17 Cumque abláta fuísset nubes, quæ tabernáculum protegébat, tunc proficiscebántur fílii Israël: et in loco ubi stetísset nubes, ibi castrametabántur.
+Númeri Num 4 9 18 Ad impérium Dómini proficiscebántur, et ad impérium illíus figébant tabernáculum. Cunctis diébus quibus stabat nubes super tabernáculum, manébant in eódem loco:
+Númeri Num 4 9 19 et si evenísset ut multo témpore manéret super illud, erant fílii Israël in excúbiis Dómini, et non proficiscebántur
+Númeri Num 4 9 20 quot diébus fuísset nubes super tabernáculum. Ad impérium Dómini erigébant tentória, et ad impérium illíus deponébant.
+Númeri Num 4 9 21 Si fuísset nubes a véspere usque mane, et statim dilúculo tabernáculum reliquísset, proficiscebántur: et si post diem et noctem recessísset, dissipábant tentória.
+Númeri Num 4 9 22 Si vero bíduo aut uno mense vel longióri témpore fuísset super tabernáculum, manébant fílii Israël in eódem loco, et non proficiscebántur: statim autem ut recessísset, movébant castra.
+Númeri Num 4 9 23 Per verbum Dómini figébant tentória, et per verbum illíus proficiscebántur: erántque in excúbiis Dómini juxta impérium ejus per manum Móysi.
+Númeri Num 4 10 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Númeri Num 4 10 2 Fac tibi duas tubas argénteas dúctiles, quibus convocáre possis multitúdinem quando movénda sunt castra.
+Númeri Num 4 10 3 Cumque increpúeris tubis, congregábitur ad te omnis turba ad óstium tabernáculi fœ́deris.
+Númeri Num 4 10 4 Si semel clangúeris, vénient ad te príncipes, et cápita multitúdinis Israël.
+Númeri Num 4 10 5 Si autem prolíxior atque concísus clangor increpúerit, movébunt castra primi qui sunt ad orientálem plagam.
+Númeri Num 4 10 6 In secúndo autem sónitu et pari ululátu tubæ, levábunt tentória qui hábitant ad merídiem; et juxta hunc modum réliqui fácient, ululántibus tubis in profectiónem.
+Númeri Num 4 10 7 Quando autem congregándus est pópulus, simplex tubárum clangor erit, et non concíse ululábunt.
+Númeri Num 4 10 8 Fílii autem Áaron sacerdótes clangent tubis: erítque hoc legítimum sempitérnum in generatiónibus vestris.
+Númeri Num 4 10 9 Si exiéritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dímicant advérsum vos, clangétis ululántibus tubis, et erit recordátio vestri coram Dómino Deo vestro, ut eruámini de mánibus inimicórum vestrórum.
+Númeri Num 4 10 10 Siquándo habébitis épulum, et dies festos, et caléndas, canétis tubis super holocáustis, et pacíficis víctimis, ut sint vobis in recordatiónem Dei vestri. Ego Dóminus Deus vester.
+Númeri Num 4 10 11 Anno secúndo, mense secúndo, vigésima die mensis, eleváta est nubes de tabernáculo fœ́deris: b
+Númeri Num 4 10 12 profectíque sunt fílii Israël per turmas suas de desérto Sínai, et recúbuit nubes in solitúdine Pharan.
+Númeri Num 4 10 13 Moverúntque castra primi juxta impérium Dómini in manu Móysi.
+Númeri Num 4 10 14 Fílii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahásson fílius Amínadab.
+Númeri Num 4 10 15 In tribu filiórum Íssachar fuit princeps Nathánaël fílius Suar.
+Númeri Num 4 10 16 In tribu Zábulon erat princeps Éliab fílius Helon.
+Númeri Num 4 10 17 Depositúmque est tabernáculum, quod portántes egréssi sunt fílii Gerson et Merári.
+Númeri Num 4 10 18 Profectíque sunt et fílii Ruben, per turmas et órdinem suum: quorum princeps erat Hélisur fílius Sédeur.
+Númeri Num 4 10 19 In tribu autem filiórum Símeon, princeps fuit Salámiel fílius Surisáddai.
+Númeri Num 4 10 20 Porro in tribu Gad erat princeps Elíasaph fílius Duel.
+Númeri Num 4 10 21 Profectíque sunt et Caathítæ portántes sanctuárium. Támdiu tabernáculum portabátur, donec venírent ad erectiónis locum.
+Númeri Num 4 10 22 Movérunt castra et fílii Éphraim per turmas suas, in quorum exércitu princeps erat Elísama fílius Ámmiud.
+Númeri Num 4 10 23 In tribu autem filiórum Manásse princeps fuit Gamáliel fílius Phadássur.
+Númeri Num 4 10 24 Et in tribu Bénjamin erat dux Ábidan fílius Gedeónis.
+Númeri Num 4 10 25 Novíssimi castrórum ómnium profécti sunt fílii Dan per turmas suas, in quorum exércitu princeps fuit Ahiézer fílius Ammisáddai.
+Númeri Num 4 10 26 In tribu autem filiórum Aser erat princeps Phégiel fílius Ochran.
+Númeri Num 4 10 27 Et in tribu filiórum Néphthali princeps fuit Ahíra fílius Enan.
+Númeri Num 4 10 28 Hæc sunt castra, et profectiónes filiórum Israël per turmas suas quando egrediebántur.
+Númeri Num 4 10 29 Dixítque Móyses Hobab fílio Ráguel Madianítæ, cognáto suo: Proficíscimur ad locum quem Dóminus datúrus est nobis: veni nobíscum, ut benefaciámus tibi, quia Dóminus bona promísit Israéli. b
+Númeri Num 4 10 30 Cui ille respóndit: Non vadam tecum, sed revértar in terram meam, in qua natus sum.
+Númeri Num 4 10 31 Et ille: Noli, inquit, nos relínquere: tu enim nosti in quibus locis per desértum castra pónere debeámus, et eris ductor noster.
+Númeri Num 4 10 32 Cumque nobíscum véneris, quidquid óptimum fúerit ex ópibus, quas nobis traditúrus est Dóminus, dábimus tibi.
+Númeri Num 4 10 33 Profécti sunt ergo de monte Dómini viam trium diérum, arcáque fœ́deris Dómini præcedébat eos, per dies tres próvidens castrórum locum. b
+Númeri Num 4 10 34 Nubes quoque Dómini super eos erat per diem cum incéderent.
+Númeri Num 4 10 35 Cumque elevarétur arca, dicébat Móyses: Surge, Dómine, et dissipéntur inimíci tui, et fúgiant qui odérunt te, a fácie tua.
+Númeri Num 4 10 36 Cum autem deponerétur, aiébat: Revértere, Dómine, ad multitúdinem exércitus Israël.
+Númeri Num 4 11 1 Intérea ortum est murmur pópuli, quasi doléntium pro labóre, contra Dóminum. Quod cum audísset Dóminus, irátus est. Et accénsus in eos ignis Dómini, devorávit extrémam castrórum partem.
+Númeri Num 4 11 2 Cumque clamásset pópulus ad Móysen, orávit Móyses ad Dóminum, et absórptus est ignis.
+Númeri Num 4 11 3 Vocavítque nomen loci illíus, Incénsio: eo quod incénsus fuísset contra eos ignis Dómini.
+Númeri Num 4 11 4 Vulgus quippe promíscuum, quod ascénderat cum eis, flagrávit desidério, sedens et flens, junctis sibi páriter fíliis Israël, et ait: Quis dabit nobis ad vescéndum carnes? b
+Númeri Num 4 11 5 recordámur píscium quos comedebámus in Ægýpto gratis: in mentem nobis véniunt cucúmeres, et pépones, porríque, et cæpe, et állia.
+Númeri Num 4 11 6 Ánima nostra árida est: nihil áliud respíciunt óculi nostri nisi man.
+Númeri Num 4 11 7 Erat autem man quasi semen coriándri, colóris bdéllii.
+Númeri Num 4 11 8 Circuibátque pópulus, et cólligens illud, frangébat mola, sive terébat in mortário, coquens in olla, et fáciens ex eo tórtulas sapóris quasi panis oleáti.
+Númeri Num 4 11 9 Cumque descénderet nocte super castra ros, descendébat páriter et man.
+Númeri Num 4 11 10 Audívit ergo Móyses flentem pópulum per famílias, síngulos per óstia tentórii sui. Iratúsque est furor Dómini valde: sed et Móysi intoleránda res visa est, b
+Númeri Num 4 11 11 et ait ad Dóminum: Cur afflixísti servum tuum? quare non invénio grátiam coram te? et cur imposuísti pondus univérsi pópuli hujus super me?
+Númeri Num 4 11 12 Numquid ego concépi omnem hanc multitúdinem, vel génui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portáre solet nutrix infántulum, et defer in terram, pro qua jurásti pátribus eórum?
+Númeri Num 4 11 13 Unde mihi carnes ut dem tantæ multitúdini? flent contra me, dicéntes: Da nobis carnes ut comedámus.
+Númeri Num 4 11 14 Non possum solus sustinére omnem hunc pópulum, quia gravis est mihi.
+Númeri Num 4 11 15 Sin áliter tibi vidétur, óbsecro ut interfícias me, et invéniam grátiam in óculis tuis, ne tantis affíciar malis.
+Númeri Num 4 11 16 Et dixit Dóminus ad Móysen: Cóngrega mihi septuagínta viros de sénibus Israël, quos tu nosti quod senes pópuli sint ac magístri: et duces eos ad óstium tabernáculi fœ́deris, faciésque ibi stare tecum, b
+Númeri Num 4 11 17 ut descéndam et loquar tibi: et áuferam de spíritu tuo, tradámque eis, ut susténtent tecum onus pópuli, et non tu solus gravéris.
+Númeri Num 4 11 18 Pópulo quoque dices: Sanctificámini (cras comedétis carnes: ego enim audívi vos dícere: Quis dabit nobis escas cárnium? bene nobis erat in Ægýpto), ut det vobis Dóminus carnes, et comedátis:
+Númeri Num 4 11 19 non uno die, nec duóbus, vel quinque aut decem, nec vigínti quidem,
+Númeri Num 4 11 20 sed usque ad mensem diérum, donec éxeat per nares vestras, et vertátur in náuseam, eo quod repuléritis Dóminum, qui in médio vestri est, et flevéritis coram eo, dicéntes: Quare egréssi sumus ex Ægýpto?
+Númeri Num 4 11 21 Et ait Móyses: Sexcénta míllia péditum hujus pópuli sunt: et tu dicis: Dabo eis esum cárnium mense íntegro?
+Númeri Num 4 11 22 numquid óvium et boum multitúdo cædétur, ut possit suffícere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabúntur, ut eos sátient?
+Númeri Num 4 11 23 Cui respóndit Dóminus: Numquid manus Dómini inválida est? jam nunc vidébis utrum meus sermo ópere compleátur.
+Númeri Num 4 11 24 Venit ígitur Móyses, et narrávit pópulo verba Dómini, cóngregans septuagínta viros de sénibus Israël, quos stare fecit circa tabernáculum. b
+Númeri Num 4 11 25 Descendítque Dóminus per nubem, et locútus est ad eum, áuferens de spíritu qui erat in Móyse, et dans septuagínta viris. Cumque requievísset in eis spíritus, prophetavérunt, nec ultra cessavérunt.
+Númeri Num 4 11 26 Remánserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabátur Eldad, et alter Medad, super quos requiévit spíritus. Nam et ipsi descrípti fúerant, et non exíerant ad tabernáculum.
+Númeri Num 4 11 27 Cumque prophetárent in castris, cucúrrit puer, et nuntiávit Móysi, dicens: Eldad et Medad prophétant in castris.
+Númeri Num 4 11 28 Statim Jósue fílius Nun, miníster Móysi, et eléctus e plúribus, ait: Dómine mi Móyses, próhibe eos.
+Númeri Num 4 11 29 At ille: Quid, inquit æmuláris pro me? quis tríbuat ut omnis pópulus prophétet, et det eis Dóminus spíritum suum?
+Númeri Num 4 11 30 Reversúsque est Móyses, et majóres natu Israël in castra.
+Númeri Num 4 11 31 Ventus autem egrédiens a Dómino, arréptans trans mare coturníces détulit, et demísit in castra itínere quantum uno die cónfici potest, ex omni parte castrórum per circúitum, volabántque in áëre duóbus cúbitis altitúdine super terram. b
+Númeri Num 4 11 32 Surgens ergo pópulus toto die illo, et nocte, ac die áltero, congregávit coturnícum: qui parum, decem coros: et siccavérunt eas per gyrum castrórum.
+Númeri Num 4 11 33 Adhuc carnes erant in déntibus eórum, nec defécerat hujuscémodi cibus: et ecce furor Dómini concitátus in pópulum, percússit eum plaga magna nimis.
+Númeri Num 4 11 34 Vocatúsque est ille locus, Sepúlchra concupiscéntiæ: ibi enim sepeliérunt pópulum qui desideráverat. Egréssi autem de Sepúlchris concupiscéntiæ, venérunt in Háseroth, et mansérunt ibi.
+Númeri Num 4 12 1 Locutáque est María et Áaron contra Móysen propter uxórem ejus Æthiopíssam,
+Númeri Num 4 12 2 et dixérunt: Num per solum Móysen locútus est Dóminus? nonne et nobis simíliter est locútus? Quod cum audísset Dóminus
+Númeri Num 4 12 3 (erat enim Móyses vir mitíssimus super omnes hómines qui morabántur in terra),
+Númeri Num 4 12 4 statim locútus est ad eum, et ad Áaron et Maríam: Egredímini vos tantum tres ad tabernáculum fœ́deris. Cumque fuíssent egréssi,
+Númeri Num 4 12 5 descéndit Dóminus in colúmna nubis, et stetit in intróitu tabernáculi, vocans Áaron et Maríam. Qui cum issent,
+Númeri Num 4 12 6 dixit ad eos: Audíte sermónes meos: si quis fúerit inter vos prophéta Dómini, in visióne apparébo ei, vel per sómnium loquar ad illum.
+Númeri Num 4 12 7 At non talis servus meus Móyses, qui in omni domo mea fidelíssimus est:
+Númeri Num 4 12 8 ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænígmata et figúras Dóminum videt. Quare ergo non timuístis detráhere servo meo Móysi?
+Númeri Num 4 12 9 Iratúsque contra eos, ábiit:
+Númeri Num 4 12 10 nubes quoque recéssit quæ erat super tabernáculum: et ecce María appáruit candens lepra quasi nix. Cumque respexísset eam Áaron, et vidísset perfúsam lepra,
+Númeri Num 4 12 11 ait ad Móysen: Óbsecro, dómine mi, ne impónas nobis hoc peccátum quod stulte commísimus,
+Númeri Num 4 12 12 ne fiat hæc quasi mórtua, et ut abortívum quod projícitur de vulva matris suæ: ecce jam médium carnis ejus devorátum est a lepra.
+Númeri Num 4 12 13 Clamavítque Móyses ad Dóminum, dicens: Deus, óbsecro, sana eam.
+Númeri Num 4 12 14 Cui respóndit Dóminus: Si pater ejus spuísset in fáciem illíus, nonne debúerat saltem septem diébus rubóre suffúndi? separétur septem diébus extra castra, et póstea revocábitur.
+Númeri Num 4 12 15 Exclúsa est ítaque María extra castra septem diébus: et pópulus non est motus de loco illo, donec revocáta est María.
+Númeri Num 4 13 1 Profectúsque est pópulus de Háseroth, fixis tentóriis in desérto Pharan.
+Númeri Num 4 13 2 Ibíque locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Númeri Num 4 13 3 Mitte viros, qui consíderent terram Chánaan, quam datúrus sum fíliis Israël, síngulos de síngulis tríbubus, ex princípibus.
+Númeri Num 4 13 4 Fecit Móyses quod Dóminus imperáverat, de desérto Pharan mittens príncipes viros, quorum ista sunt nómina.
+Númeri Num 4 13 5 De tribu Ruben, Sámmua fílium Zechur.
+Númeri Num 4 13 6 De tribu Símeon, Saphat fílium Huri.
+Númeri Num 4 13 7 De tribu Juda, Caleb fílium Jéphone.
+Númeri Num 4 13 8 De tribu Íssachar, Igal fílium Joseph.
+Númeri Num 4 13 9 De tribu Éphraim, Osée fílium Nun.
+Númeri Num 4 13 10 De tribu Bénjamin, Phalti fílium Raphu.
+Númeri Num 4 13 11 De tribu Zábulon, Géddiel fílium Sodi.
+Númeri Num 4 13 12 De tribu Joseph, sceptri Manásse, Gaddi fílium Susi.
+Númeri Num 4 13 13 De tribu Dan, Ámmiel fílium Gemálli.
+Númeri Num 4 13 14 De tribu Aser, Sthur fílium Míchaël.
+Númeri Num 4 13 15 De tribu Néphthali, Náhabi fílium Vapsi.
+Númeri Num 4 13 16 De tribu Gad, Guel fílium Machi.
+Númeri Num 4 13 17 Hæc sunt nómina virórum, quos misit Móyses ad considerándam terram: vocavítque Osée fílium Nun, Jósue.
+Númeri Num 4 13 18 Misit ergo eos Móyses ad considerándam terram Chánaan, et dixit ad eos: Ascéndite per meridiánam plagam. Cumque venéritis ad montes, b
+Númeri Num 4 13 19 consideráte terram, qualis sit: et pópulum qui habitátor est ejus, utrum fortis sit an infírmus: si pauci número an plures:
+Númeri Num 4 13 20 ipsa terra, bona an mala: urbes quales, murátæ an absque muris:
+Númeri Num 4 13 21 humus, pinguis an stérilis, nemorósa an absque arbóribus. Confortámini, et afférte nobis de frúctibus terræ. Erat autem tempus quando jam prǽcoquæ uvæ vesci possunt.
+Númeri Num 4 13 22 Cumque ascendíssent, exploravérunt terram a desérto Sin, usque Rohob intrántibus Emath. b
+Númeri Num 4 13 23 Ascenderúntque ad merídiem, et venérunt in Hebron, ubi erant Áchiman et Sísai et Thólmai fílii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægýpti cóndita est.
+Númeri Num 4 13 24 Pergentésque usque ad Torréntem botri, abscidérunt pálmitem cum uva sua, quem portavérunt in vecte duo viri. De malis quoque granátis et de ficis loci illíus tulérunt:
+Númeri Num 4 13 25 qui appellátus est Neheléscol, id est Torrens botri, eo quod botrum portássent inde fílii Israël.
+Númeri Num 4 13 26 Reversíque exploratóres terræ post quadragínta dies, omni regióne circúita, b
+Númeri Num 4 13 27 venérunt ad Móysen et Áaron et ad omnem cœtum filiórum Israël in desértum Pharan, quod est in Cades. Locutíque eis et omni multitúdini ostendérunt fructus terræ:
+Númeri Num 4 13 28 et narravérunt, dicéntes: Vénimus in terram, ad quam misísti nos, quæ revéra fluit lacte et melle, ut ex his frúctibus cognósci potest:
+Númeri Num 4 13 29 sed cultóres fortíssimos habet, et urbes grandes atque murátas. Stirpem Enac vídimus ibi.
+Númeri Num 4 13 30 Ámalec hábitat in merídie, Hethǽus et Jebusǽus et Amorrhǽus in montánis: Chananǽus vero morátur juxta mare et circa fluénta Jordánis.
+Númeri Num 4 13 31 Inter hæc Caleb compéscens murmur pópuli, qui oriebátur contra Móysen, ait: Ascendámus, et possideámus terram, quóniam potérimus obtinére eam.
+Númeri Num 4 13 32 Álii vero, qui fúerant cum eo, dicébant: Nequáquam ad hunc pópulum valémus ascéndere, quia fórtior nobis est.
+Númeri Num 4 13 33 Detraxerúntque terræ, quam inspéxerant, apud fílios Israël, dicéntes: Terra, quam lustrávimus, dévorat habitatóres suos: pópulus, quem aspéximus, procéræ statúræ est.
+Númeri Num 4 13 34 Ibi vídimus monstra quædam filiórum Enac de génere gigánteo: quibus comparáti, quasi locústæ videbámur.
+Númeri Num 4 14 1 Ígitur vocíferans omnis turba flevit nocte illa,
+Númeri Num 4 14 2 et murmuráti sunt contra Móysen et Áaron cuncti fílii Israël, dicéntes:
+Númeri Num 4 14 3 Útinam mórtui essémus in Ægýpto: et in hac vasta solitúdine útinam pereámus, et non indúcat nos Dóminus in terram istam, ne cadámus gládio, et uxóres ac líberi nostri ducántur captívi. Nonne mélius est revérti in Ægýptum?
+Númeri Num 4 14 4 Dixerúntque alter ad álterum: Constituámus nobis ducem, et revertámur in Ægýptum.
+Númeri Num 4 14 5 Quo audíto, Móyses et Áaron cecidérunt proni in terram coram omni multitúdine filiórum Israël.
+Númeri Num 4 14 6 At vero Jósue fílius Nun et Caleb fílius Jéphone, qui et ipsi lustráverant terram, scidérunt vestiménta sua,
+Númeri Num 4 14 7 et ad omnem multitúdinem filiórum Israël locúti sunt: Terra, quam circuívimus, valde bona est.
+Númeri Num 4 14 8 Si propítius fúerit Dóminus, indúcet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manántem.
+Númeri Num 4 14 9 Nolíte rebélles esse contra Dóminum: neque timeátis pópulum terræ hujus, quia sicut panem ita eos póssumus devoráre. Recéssit ab eis omne præsídium: Dóminus nobíscum est, nolíte metúere.
+Númeri Num 4 14 10 Cumque clamáret omnis multitúdo, et lapídibus eos vellet opprímere, appáruit glória Dómini super tectum fœ́deris cunctis fíliis Israël. b
+Númeri Num 4 14 11 Et dixit Dóminus ad Móysen: Úsquequo dátrahet mihi pópulus iste? quoúsque non credent mihi, in ómnibus signis quæ feci coram eis?
+Númeri Num 4 14 12 Fériam ígitur eos pestiléntia, atque consúmam: te autem fáciam príncipem super gentem magnam, et fortiórem quam hæc est.
+Númeri Num 4 14 13 Et ait Móyses ad Dóminum: Ut áudiant Ægýptii, de quorum médio eduxísti pópulum istum, b
+Númeri Num 4 14 14 et habitatóres terræ hujus, qui audiérunt quod tu, Dómine, in pópulo isto sis, et fácie videáris ad fáciem, et nubes tua prótegat illos, et in colúmna nubis præcédas eos per diem, et in colúmna ignis per noctem:
+Númeri Num 4 14 15 quod occíderis tantam multitúdinem quasi unum hóminem, et dicant:
+Númeri Num 4 14 16 Non póterat introdúcere pópulum in terram pro qua juráverat: idcírco occídit eos in solitúdine?
+Númeri Num 4 14 17 Magnificétur ergo fortitúdo Dómini sicut jurásti, dicens:
+Númeri Num 4 14 18 Dóminus pátiens et multæ misericórdiæ, áuferens iniquitátem et scélera, nullúmque innóxium derelínquens, qui vísitas peccáta patrum in fílios in tértiam et quartam generatiónem.
+Númeri Num 4 14 19 Dimítte, óbsecro, peccátum pópuli hujus secúndum magnitúdinem misericórdiæ tuæ, sicut propítius fuísti egrediéntibus de Ægýpto usque ad locum istum.
+Númeri Num 4 14 20 Dixítque Dóminus: Dimísi juxta verbum tuum. b
+Númeri Num 4 14 21 Vivo ego: et implébitur glória Dómini univérsa terra.
+Númeri Num 4 14 22 Áttamen omnes hómines qui vidérunt majestátem meam, et signa quæ feci in Ægýpto et in solitúdine, et tentavérunt me jam per decem vices, nec obediérunt voci meæ,
+Númeri Num 4 14 23 non vidébunt terram pro qua jurávi pátribus eórum, nec quisquam ex illis qui detráxit mihi, intuébitur eam.
+Númeri Num 4 14 24 Servum meum Caleb, qui plenus álio spíritu secútus est me, indúcam in terram hanc, quam circuívit; et semen ejus possidébit eam.
+Númeri Num 4 14 25 Quóniam Amalecítes et Chananǽus hábitant in vállibus. Cras movéte castra, et revertímini in solitúdinem per viam maris Rubri.
+Númeri Num 4 14 26 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens: b
+Númeri Num 4 14 27 Úsquequo multitúdo hæc péssima múrmurat contra me? querélas filiórum Israël audívi.
+Númeri Num 4 14 28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dóminus: sicut locúti estis audiénte me, sic fáciam vobis.
+Númeri Num 4 14 29 In solitúdine hac jacébunt cadávera vestra. Omnes qui numeráti estis a vigínti annis et supra, et murmurástis contra me,
+Númeri Num 4 14 30 non intrábitis terram, super quam levávi manum meam ut habitáre vos fácerem, præter Caleb fílium Jéphone, et Jósue fílium Nun.
+Númeri Num 4 14 31 Párvulos autem vestros, de quibus dixístis quod prædæ hóstibus forent, introdúcam, ut vídeant terram, quæ vobis displícuit.
+Númeri Num 4 14 32 Vestra cadávera jacébunt in solitúdine.
+Númeri Num 4 14 33 Fílii vestri erunt vagi in desérto annis quadragínta, et portábunt fornicatiónem vestram, donec consumántur cadávera patrum in desérto,
+Númeri Num 4 14 34 juxta númerum quadragínta diérum, quibus considerástis terram: annus pro die imputábitur. Et quadragínta annis recipiétis iniquitátes vestras, et sciétis ultiónem meam:
+Númeri Num 4 14 35 quóniam sicut locútus sum, ita fáciam omni multitúdini huic péssimæ, quæ consurréxit advérsum me: in solitúdine hac defíciet, et moriétur.
+Númeri Num 4 14 36 Ígitur omnes viri, quos míserat Móyses ad contemplándam terram, et qui revérsi murmuráre fécerant contra eum omnem multitúdinem, detrahéntes terræ quod esset mala, b
+Númeri Num 4 14 37 mórtui sunt atque percússi in conspéctu Dómini.
+Númeri Num 4 14 38 Jósue autem fílius Nun, et Caleb fílius Jéphone, vixérunt ex ómnibus qui perréxerant ad considerándam terram.
+Númeri Num 4 14 39 Locutúsque est Móyses univérsa verba hæc ad omnes fílios Israël, et luxit pópulus nimis. b
+Númeri Num 4 14 40 Et ecce mane primo surgéntes ascendérunt vérticem montis, atque dixérunt: Paráti sumus ascéndere ad locum, de quo Dóminus locútus est: quia peccávimus.
+Númeri Num 4 14 41 Quibus Móyses: Cur, inquit, transgredímini verbum Dómini, quod vobis non cedet in prósperum?
+Númeri Num 4 14 42 nolíte ascéndere: non enim est Dóminus vobíscum: ne corruátis coram inimícis vestris.
+Númeri Num 4 14 43 Amalecítes et Chananǽus ante vos sunt, quorum gládio corruétis, eo quod noluéritis acquiéscere Dómino: nec erit Dóminus vobíscum.
+Númeri Num 4 14 44 At illi contenebráti ascendérunt in vérticem montis. Arca autem testaménti Dómini et Móyses non recessérunt de castris.
+Númeri Num 4 14 45 Descendítque Amalecítes et Chananǽus, qui habitábat in monte: et percútiens eos atque concídens, persecútus est eos usque Horma.
+Númeri Num 4 15 1 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Númeri Num 4 15 2 Lóquere ad fílios Israël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram habitatiónis vestræ, quam ego dabo vobis,
+Númeri Num 4 15 3 et fecéritis oblatiónem Dómino in holocáustum, aut víctimam, vota solvéntes, vel sponte offeréntes múnera, aut in solemnitátibus vestris adoléntes odórem suavitátis Dómino, de bobus sive de óvibus:
+Númeri Num 4 15 4 ófferet quicúmque immoláverit víctimam, sacrifícium símilæ, décimam partem ephi, conspérsæ óleo, quod mensúram habébit quartam partem hin:
+Númeri Num 4 15 5 et vinum ad liba fundénda ejúsdem mensúræ dabit in holocáustum sive in víctimam. Per agnos síngulos
+Númeri Num 4 15 6 et aríetes erit sacrifícium símilæ duárum decimárum, quæ conspérsa sit óleo tértiæ partis hin:
+Númeri Num 4 15 7 et vinum ad libaméntum tértiæ partis ejúsdem mensúræ ófferet in odórem suavitátis Dómino.
+Númeri Num 4 15 8 Quando vero de bobus féceris holocáustum aut hóstiam, ut ímpleas votum vel pacíficas víctimas,
+Númeri Num 4 15 9 dabis per síngulos boves símilæ tres décimas conspérsæ óleo, quod hábeat médium mensúræ hin:
+Númeri Num 4 15 10 et vinum ad liba fundénda ejúsdem mensúræ in oblatiónem suavíssimi odóris Dómino.
+Númeri Num 4 15 11 Sic fácies
+Númeri Num 4 15 12 per síngulos boves et aríetis et agnos et hædos.
+Númeri Num 4 15 13 Tam indígenæ quam peregríni
+Númeri Num 4 15 14 eódem ritu ófferent sacrifícia.
+Númeri Num 4 15 15 Unum præcéptum erit atque judícium tam vobis quam ádvenis terræ.
+Númeri Num 4 15 16 Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Númeri Num 4 15 17 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos:
+Númeri Num 4 15 18 Cum venéritis in terram, quam dabo vobis,
+Númeri Num 4 15 19 et comedéritis de pánibus regiónis illíus, separábitis primítias Dómino
+Númeri Num 4 15 20 de cibis vestris. Sicut de áreis primítias separátis,
+Númeri Num 4 15 21 ita et de pulméntis dábitis primitíva Dómino.
+Númeri Num 4 15 22 Quod si per ignorántiam præteriéritis quidquam horum, quæ locútus est Dóminus ad Móysen, b
+Númeri Num 4 15 23 et mandávit per eum ad vos, a die qua cœpit jubére et ultra,
+Númeri Num 4 15 24 oblitáque fúerit fácere multitúdo: ófferet vítulum de arménto, holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, et sacríficum ejus ac liba, ut cæremóniæ póstulant, hircúmque pro peccáto:
+Númeri Num 4 15 25 et rogábit sacérdos pro omni multitúdine filiórum Israël, et dimittétur eis, quóniam non sponte peccavérunt, nihilóminus offeréntes incénsum Dómino pro se et pro peccáto atque erróre suo:
+Númeri Num 4 15 26 et dimittétur univérsæ plebi filiórum Israël, et ádvenis qui peregrinántur inter eos: quóniam culpa est omnis pópuli per ignorántiam.
+Númeri Num 4 15 27 Quod si ánima una nésciens peccáverit, ófferet capram annículam pro peccáto suo:
+Númeri Num 4 15 28 et deprecábitur pro ea sacérdos, quod ínscia peccáverit coram Dómino: impetrabítque ei véniam, et dimittétur illi.
+Númeri Num 4 15 29 Tam indígenis quam ádvenis una lex erit ómnium, qui peccáverint ignorántes.
+Númeri Num 4 15 30 Ánima vero, quæ per supérbiam áliquid commíserit, sive civis sit ille, sive peregrínus (quóniam advérsus Dóminum rebéllis fuit), períbit de pópulo suo:
+Númeri Num 4 15 31 verbum enim Dómini contémpsit, et præcéptum illíus fecit írritum: idcírco delébitur, et portábit iniquitátem suam.
+Númeri Num 4 15 32 Factum est autem, cum essent fílii Israël in solitúdine, et inveníssent hóminem colligéntem ligna in die sábbati, b
+Númeri Num 4 15 33 obtulérunt eum Móysi et Áaron et univérsæ multitúdini.
+Númeri Num 4 15 34 Qui reclusérunt eum in cárcerem, nesciéntes quid super eo fácere debérent.
+Númeri Num 4 15 35 Dixítque Dóminus ad Móysen: Morte moriátur homo iste: óbruat eum lapídibus omnis turba extra castra.
+Númeri Num 4 15 36 Cumque eduxíssent eum foras, obruérunt lapídibus, et mórtuus est, sicut præcéperat Dóminus.
+Númeri Num 4 15 37 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: b
+Númeri Num 4 15 38 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos ut fáciant sibi fímbrias per ángulos palliórum, ponéntes in eis vittas hyacínthinas:
+Númeri Num 4 15 39 quas cum víderint, recordéntur ómnium mandatórum Dómini, nec sequántur cogitatiónes suas et óculos per res várias fornicántes,
+Númeri Num 4 15 40 sed magis mémores præceptórum Dómini fáciant ea, sintque sancti Deo suo.
+Númeri Num 4 15 41 Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti, ut essem Deus vester.
+Númeri Num 4 16 1 Ecce autem Core fílius Ísaar, fílii Caath, fílii Levi, et Dathan atque Abíron fílii Éliab, Hon quoque fílius Pheleth de fíliis Ruben,
+Númeri Num 4 16 2 surrexérunt contra Móysen, aliíque filiórum Israël ducénti quinquagínta viri próceres synagógæ, et qui témpore concílii per nómina vocabántur.
+Númeri Num 4 16 3 Cumque stetíssent advérsum Móysen et Áaron, dixérunt: Suffíciat vobis, quia omnis multitúdo sanctórum est, et in ipsis est Dóminus: cur elevámini super pópulum Dómini?
+Númeri Num 4 16 4 Quod cum audísset Móyses, cécidit pronus in fáciem: b
+Númeri Num 4 16 5 locutúsque ad Core et ad omnem multitúdinem: Mane, inquit, notum fáciet Dóminus qui ad se pertíneant, et sanctos applicábit sibi: et quos elégerit, appropinquábunt ei.
+Númeri Num 4 16 6 Hoc ígitur fácite: tollat unusquísque thuríbula sua, tu Core, et omne concílium tuum:
+Númeri Num 4 16 7 et hausto cras igne, pónite désuper thymiáma coram Dómino: et quemcúmque elégerit, ipse erit sanctus: multum erigímini fílii Levi.
+Númeri Num 4 16 8 Dixítque rursum ad Core: Audíte, fílii Levi:
+Númeri Num 4 16 9 num parum vobis est quod separávit vos Deus Israël ab omni pópulo, et junxit sibi, ut servirétis ei in cultu tabernáculi, et starétis coram frequéntia pópuli, et ministrarétis ei?
+Númeri Num 4 16 10 idcírco ad se fecit accédere te et omnes fratres tuos fílios Levi, ut vobis étiam sacerdótium vindicétis,
+Númeri Num 4 16 11 et omnis globus tuus stet contra Dóminum? quid est enim Áaron ut murmurétis contra eum?
+Númeri Num 4 16 12 Misit ergo Móyses ut vocáret Dathan et Abíron fílios Éliab. Qui respondérunt: Non venímus. b
+Númeri Num 4 16 13 Numquid parum est tibi quod eduxísti nos de terra, quæ lacte et melle manábat, ut occíderes in desérto, nisi et dominátus fúeris nostri?
+Númeri Num 4 16 14 Revéra induxísti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedísti nobis possessiónes agrórum et vineárum: an et óculos nostros vis erúere? non venímus.
+Númeri Num 4 16 15 Iratúsque Móyses valde, ait ad Dóminum: Ne respícias sacrifícia eórum: tu scis quod ne aséllum quidem umquam accéperim ab eis, nec afflíxerim quémpiam eórum.
+Númeri Num 4 16 16 Dixítque ad Core: Tu, et omnis congregátio tua, state seórsum coram Dómino, et Áaron die crástino separátim.
+Númeri Num 4 16 17 Tóllite sínguli thuríbula vestra, et pónite super ea incénsum, offeréntes Dómino ducénta quinquagínta thuríbula: Áaron quoque téneat thuríbulum suum.
+Númeri Num 4 16 18 Quod cum fecíssent, stántibus Móyses et Áaron, b
+Númeri Num 4 16 19 et coacervássent advérsum eos omnem multitúdinem ad óstium tabernáculi, appáruit cunctis glória Dómini.
+Númeri Num 4 16 20 Locutúsque Dóminus ad Móysen et Áaron, ait:
+Númeri Num 4 16 21 Separámini de médio congregatiónis hujus, ut eos repénte dispérdam.
+Númeri Num 4 16 22 Qui cecidérunt proni in fáciem, atque dixérunt: Fortíssime Deus spirítuum univérsæ carnis, num uno peccánte, contra omnes ira tua desǽviet?
+Númeri Num 4 16 23 Et ait Dóminus ad Móysen:
+Númeri Num 4 16 24 Prǽcipe univérso pópulo ut separétur a tabernáculis Core et Dathan et Abíron.
+Númeri Num 4 16 25 Surrexítque Móyses, et ábiit ad Dathan et Abíron: et sequéntibus eum senióribus Israël,
+Númeri Num 4 16 26 dixit ad turbam: Recédite a tabernáculis hóminum impiórum, et nolíte tángere quæ ad eos pértinent, ne involvámini in peccátis eórum.
+Númeri Num 4 16 27 Cumque recessíssent a tentóriis eórum per circúitum, Dathan et Abíron egréssi stabant in intróitu papiliónum suórum cum uxóribus et líberis, omníque frequéntia.
+Númeri Num 4 16 28 Et ait Móyses: In hoc sciétis quod Dóminus míserit me ut fácerem univérsa quæ cérnitis, et non ex próprio ea corde protúlerim:
+Númeri Num 4 16 29 si consuéta hóminum morte interíerint, et visitáverit eos plaga, qua et céteri visitári solent, non misit me Dóminus:
+Númeri Num 4 16 30 sin autem novam rem fécerit Dóminus, ut apériens terra os suum deglútiat eos et ómnia quæ ad illos pértinent, descenderíntque vivéntes in inférnum, sciétis quod blasphemáverint Dóminum.
+Númeri Num 4 16 31 Conféstim ígitur ut cessávit loqui, dirúpta est terra sub pédibus eórum: b
+Númeri Num 4 16 32 et apériens os suum, devorávit illos cum tabernáculis suis et univérsa substántia eórum,
+Númeri Num 4 16 33 descenderúntque vivi in inférnum opérti humo, et periérunt de médio multitúdinis.
+Númeri Num 4 16 34 At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamórem pereúntium, dicens: Ne forte et nos terra deglútiat.
+Númeri Num 4 16 35 Sed et ignis egréssus a Dómino interfécit ducéntos quinquagínta viros, qui offerébant incénsum.
+Númeri Num 4 16 36 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Númeri Num 4 16 37 Prǽcipe Eleázaro fílio Áaron sacerdóti ut tollat thuríbula quæ jacent in incéndio, et ignem huc illúcque dispérgat: quóniam sanctificáta sunt
+Númeri Num 4 16 38 in mórtibus peccatórum: producátque ea in láminas, et affígat altári, eo quod oblátum sit in eis incénsum Dómino, et sanctificáta sint, ut cernant ea pro signo et moniménto fílii Israël.
+Númeri Num 4 16 39 Tulit ergo Eleázar sacérdos thuríbula ænéa, in quibus obtúlerant hi quos incéndium devorávit, et prodúxit ea in láminas, affígens altári:
+Númeri Num 4 16 40 ut habérent póstea fílii Israël, quibus commoneréntur ne quis accédat alienígena, et qui non est de sémine Áaron ad offeréndum incénsum Dómino, ne patiátur sicut passus est Core, et omnis congregátio ejus, loquénte Dómino ad Móysen.
+Númeri Num 4 16 41 Murmurávit autem omnis multitúdo filiórum Israël sequénti die contra Móysen et Áaron, dicens: Vos interfecístis pópulum Dómini. b
+Númeri Num 4 16 42 Cumque orirétur sedítio, et tumúltus incrésceret,
+Númeri Num 4 16 43 Móyses et Áaron fugérunt ad tabernáculum fœ́deris. Quod, postquam ingréssi sunt, opéruit nubes, et appáruit glória Dómini.
+Númeri Num 4 16 44 Dixítque Dóminus ad Móysen:
+Númeri Num 4 16 45 Recédite de médio hujus multitúdinis, étiam nunc delébo eos. Cumque jacérent in terra,
+Númeri Num 4 16 46 dixit Móyses ad Áaron: Tolle thuríbulum, et hausto igne de altári, mitte incénsum désuper, pergens cito ad pópulum, ut roges pro eis: jam enim egréssa est ira a Dómino, et plaga desǽvit.
+Númeri Num 4 16 47 Quod cum fecísset Áaron, et cucurrísset ad médiam multitúdinem, quam jam vastábat incéndium, óbtulit thymiáma:
+Númeri Num 4 16 48 et stans inter mórtuos ac vivéntes, pro pópulo deprecátus est, et plaga cessávit.
+Númeri Num 4 16 49 Fuérunt autem qui percússi sunt, quatuórdecim míllia hóminum, et septingénti, absque his qui períerant in seditióne Core.
+Númeri Num 4 16 50 Reversúsque est Áaron ad Móysen ad óstium tabernáculi fœ́deris postquam quiévit intéritus.
+Númeri Num 4 17 1 Et locútus est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Númeri Num 4 17 2 Lóquere ad fílios Israël, et áccipe ab eis virgas síngulas per cognatiónes suas, a cunctis princípibus tríbuum, virgas duódecim, et uniuscujúsque nomen superscríbes virgæ suæ.
+Númeri Num 4 17 3 Nomen autem Áaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seórsum famílias continébit:
+Númeri Num 4 17 4 ponésque eas in tabernáculo fœ́deris coram testimónio, ubi loquar ad te.
+Númeri Num 4 17 5 Quem ex his elégero, germinábit virga ejus: et cohibébo a me querimónias filiórum Israël, quibus contra vos múrmurant.
+Númeri Num 4 17 6 Locutúsque est Móyses ad fílios Israël: et dedérunt ei omnes príncipes virgas per síngulas tribus: fuerúntque virgæ duódecim absque virga Áaron. b
+Númeri Num 4 17 7 Quas cum posuísset Móyses coram Dómino in tabernáculo testimónii,
+Númeri Num 4 17 8 sequénti die regréssus invénit germinásse virgam Áaron in domo Levi: et turgéntibus gemmis erúperant flores, qui, fóliis dilatátis, in amýgdalas deformáti sunt.
+Númeri Num 4 17 9 Prótulit ergo Móyses omnes virgas de conspéctu Dómini ad cunctos fílios Israël: viderúntque, et recepérunt sínguli virgas suas.
+Númeri Num 4 17 10 Dixítque Dóminus ad Móysen: Refer virgam Áaron in tabernáculum testimónii, ut servétur ibi in signum rebéllium filiórum Israël, et quiéscant querélæ eórum a me, ne moriántur.
+Númeri Num 4 17 11 Fecítque Móyses sicut præcéperat Dóminus.
+Númeri Num 4 17 12 Dixérunt autem fílii Israël ad Móysen: Ecce consúmpti sumus, omnes perívimus.
+Númeri Num 4 17 13 Quicúmque accédit ad tabernáculum Dómini, móritur. Num usque ad interneciónem cuncti deléndi sumus?
+Númeri Num 4 18 1 Dixítque Dóminus ad Áaron: Tu, et fílii tui, et domus patris tui tecum, portábitis iniquitátem sanctuárii: et tu et fílii tui simul sustinébitis peccáta sacerdótii vestri.
+Númeri Num 4 18 2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstóque sint, et minístrent tibi: tu autem et fílii tui ministrábitis in tabernáculo testimónii.
+Númeri Num 4 18 3 Excubabúntque Levítæ ad præcépta tua, et ad cuncta ópera tabernáculi: ita dumtáxat ut ad vasa sanctuárii et ad altáre non accédant, ne et illi moriántur, et vos pereátis simul.
+Númeri Num 4 18 4 Sint autem tecum, et éxcubent in custódiis tabernáculi, et in ómnibus cæremóniis ejus. Alienígena non miscébitur vobis.
+Númeri Num 4 18 5 Excubáte in custódia sanctuárii, et in ministério altáris: ne oriátur indignátio super fílios Israël.
+Númeri Num 4 18 6 Ego dedi vobis fratres vestros Levítas de médio filiórum Israël, et trádidi donum Dómino, ut sérviant in ministériis tabernáculi ejus.
+Númeri Num 4 18 7 Tu autem et fílii tui custodíte sacerdótium vestrum: et ómnia quæ ad cultum altáris pértinent, et intra velum sunt, per sacerdótes administrabúntur: si quis extérnus accésserit, occidétur.
+Númeri Num 4 18 8 Locutúsque est Dóminus ad Áaron: Ecce dedi tibi custódiam primitiárum meárum. Ómnia quæ sanctificántur a fíliis Israël, trádidi tibi et fíliis tuis pro offício sacerdotáli legítima sempitérna. b
+Númeri Num 4 18 9 Hæc ergo accípies de his, quæ sanctificántur et obláta sunt Dómino. Omnis oblátio, et sacrifícium, et quidquid pro peccáto atque delícto rédditur mihi, et cedit in Sancta sanctórum, tuum erit, et filiórum tuórum.
+Númeri Num 4 18 10 In sanctuário cómedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecrátum est tibi.
+Númeri Num 4 18 11 Primítias autem, quas vóverint et obtúlerint fílii Israël, tibi dedi, et fíliis tuis, ac filiábus tuis, jure perpétuo: qui mundus est in domo tua, vescétur eis.
+Númeri Num 4 18 12 Omnem medúllam ólei, et vini, ac fruménti, quidquid ófferunt primitiárum Dómino, tibi dedi.
+Númeri Num 4 18 13 Univérsa frugum inítia, quas gignit humus, et Dómino deportántur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescétur eis.
+Númeri Num 4 18 14 Omne quod ex voto reddíderint fílii Israël, tuum erit.
+Númeri Num 4 18 15 Quidquid primum erúmpit e vulva cunctæ carnis, quam ófferunt Dómino, sive ex homínibus, sive de pecóribus fúerit, tui juris erit: ita dumtáxat ut pro hóminis primogénito prétium accípias, et omne ánimal quod immúndum est rédimi fácias,
+Númeri Num 4 18 16 cujus redémptio erit post unum mensem, siclis argénti quinque, póndere sanctuárii. Siclus vigínti óbolos habet.
+Númeri Num 4 18 17 Primogénitum autem bovis, et ovis, et capræ, non fácies rédimi, quia sanctificáta sunt Dómino. Sánguinem tantum eórum fundes super altáre, et ádipes adolébis in suavíssimum odórem Dómino.
+Númeri Num 4 18 18 Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectúsculum consecrátum, et armus dexter: tua erunt.
+Númeri Num 4 18 19 Omnes primítias sanctuárii, quas ófferunt fílii Israël Dómino, tibi dedi, et fíliis, ac filiábus tuis, jure perpétuo. Pactum salis est sempitérnum coram Dómino, tibi ac fíliis tuis.
+Númeri Num 4 18 20 Dixítque Dóminus ad Áaron: In terra eórum nihil possidébitis, nec habébitis partem inter eos: ego pars et hæréditas tua in médio filiórum Israël. b
+Númeri Num 4 18 21 Fíliis autem Levi dedi omnes décimas Israélis in possessiónem, pro ministério, quo sérviunt mihi in tabernáculo fœ́deris:
+Númeri Num 4 18 22 ut non accédant ultra fílii Israël ad tabernáculum, nec commíttant peccátum mortíferum,
+Númeri Num 4 18 23 solis fíliis Levi mihi in tabernáculo serviéntibus, et portántibus peccáta pópuli. Legítimum sempitérnum erit in generatiónibus vestris. Nihil áliud possidébunt,
+Númeri Num 4 18 24 decimárum oblatióne conténti, quas in usus eórum et necessária separávi.
+Númeri Num 4 18 25 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Númeri Num 4 18 26 Prǽcipe Levítis, atque denúntia: Cum accepéritis a fíliis Israël décimas, quas dedi vobis, primítias eárum offérte Dómino, id est, décimam partem décimæ,
+Númeri Num 4 18 27 ut reputétur vobis in oblatiónem primitivórum, tam de áreis quam de torculáribus:
+Númeri Num 4 18 28 et univérsis quorum accípitis primítias, offérte Dómino, et date Áaron sacerdóti.
+Númeri Num 4 18 29 Ómnia quæ offerétis ex décimis, et in donária Dómini separábitis, óptima et elécta erunt.
+Númeri Num 4 18 30 Dicésque ad eos: Si præclára et melióra quæque obtuléritis ex décimis, reputábitur vobis quasi de área, et torculári dedéritis primítias:
+Númeri Num 4 18 31 et comedétis eas in ómnibus locis vestris, tam vos quam famíliæ vestræ: quia prétium est pro ministério, quo servítis in tabernáculo testimónii.
+Númeri Num 4 18 32 Et non peccábitis super hoc, egrégia vobis et pínguia reservántes, ne polluátis oblatiónes filiórum Israël, et moriámini.
+Númeri Num 4 19 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Áaron, dicens:
+Númeri Num 4 19 2 Ista est relígio víctimæ, quam constítuit Dóminus. Prǽcipe fíliis Israël, ut addúcant ad te vaccam rufam ætátis íntegræ, in qua nulla sit mácula, nec portáverit jugum:
+Númeri Num 4 19 3 tradetísque eam Eleázaro sacerdóti, qui edúctam extra castra, immolábit in conspéctu ómnium:
+Númeri Num 4 19 4 et tingens dígitum in sánguine ejus, aspérget contra fores tabernáculi septem vícibus,
+Númeri Num 4 19 5 comburétque eam cunctis vidéntibus, tam pelle et cárnibus ejus quam sánguine et fimo flammæ tráditis.
+Númeri Num 4 19 6 Lignum quoque cédrinum, et hyssópum, coccúmque bis tinctum sacérdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat.
+Númeri Num 4 19 7 Et tunc demum, lotis véstibus et córpore suo, ingrediétur in castra, commaculatúsque erit usque ad vésperum.
+Númeri Num 4 19 8 Sed et ille qui combússerit eam, lavábit vestiménta sua et corpus, et immúndus erit usque ad vésperum.
+Númeri Num 4 19 9 Cólliget autem vir mundus cíneres vaccæ, et effúndet eos extra castra in loco puríssimo, ut sint multitúdini filiórum Israël in custódiam, et in aquam aspersiónis: quia pro peccáto vacca combústa est.
+Númeri Num 4 19 10 Cumque láverit qui vaccæ portáverat cíneres vestiménta sua, immúndus erit usque ad vésperum. Habébunt hoc fílii Israël, et ádvenæ qui hábitant inter eos, sanctum jure perpétuo.
+Númeri Num 4 19 11 Qui tetígerit cadáver hóminis, et propter hoc septem diébus fúerit immúndus, b
+Númeri Num 4 19 12 aspergétur ex hac aqua die tértio et séptimo, et sic mundábitur. Si die tértio aspérsus non fúerit, séptimo non póterit emundári.
+Númeri Num 4 19 13 Omnis qui tetígerit humánæ ánimæ morticínum, et aspérsus hac commistióne non fúerit, pólluet tabernáculum Dómini et períbit ex Israël: quia aqua expiatiónis non est aspérsus, immúndus erit, et manébit spurcítia ejus super eum.
+Númeri Num 4 19 14 Ista est lex hóminis qui móritur in tabernáculo: omnes qui ingrediúntur tentórium illíus, et univérsa vasa quæ ibi sunt, pollúta erunt septem diébus. b
+Númeri Num 4 19 15 Vas, quod non habúerit opérculum nec ligatúram désuper, immúndum erit.
+Númeri Num 4 19 16 Si quis in agro tetígerit cadáver occísi hóminis, aut per se mórtui, sive os illíus, vel sepúlchrum, immúndus erit septem diébus.
+Númeri Num 4 19 17 Tolléntque de cinéribus combustiónis atque peccáti, et mittent aquas vivas super eos in vas:
+Númeri Num 4 19 18 in quibus cum homo mundus tínxerit hyssópum, aspérget ex eo omne tentórium, et cunctam supelléctilem, et hómines hujuscémodi contagióne pollútos:
+Númeri Num 4 19 19 atque hoc modo mundus lustrábit immúndum tértio et séptimo die: expiatúsque die séptimo, lavábit et se et vestiménta sua, et immúndus erit usque ad vésperum.
+Númeri Num 4 19 20 Si quis hoc ritu non fúerit expiátus, períbit ánima illíus de médio ecclésiæ: quia sanctuárium Dómini pólluit, et non est aqua lustratiónis aspérsus.
+Númeri Num 4 19 21 Erit hoc præcéptum legítimum sempitérnum. Ipse quoque qui aspérgit aquas, lavábit vestiménta sua. Omnis qui tetígerit aquas expiatiónis, immúndus erit usque ad vésperum.
+Númeri Num 4 19 22 Quidquid tetígerit immúndus, immúndum fáciet: et ánima, quæ horum quíppiam tetígerit, immúnda erit usque ad vésperum.
+Númeri Num 4 20 1 Venerúntque fílii Israël et omnis multitúdo in desértum Sin, mense primo, et mansit pópulus in Cades. Mortuáque est ibi María, et sepúlta in eódem loco.
+Númeri Num 4 20 2 Cumque indigéret aqua pópulus, convenérunt advérsum Móysen et Áaron:
+Númeri Num 4 20 3 et versi in seditiónem, dixérunt: Útinam periissémus inter fratres nostros coram Dómino.
+Númeri Num 4 20 4 Cur eduxístis ecclésiam Dómini in solitúdinem, ut et nos et nostra juménta moriámur?
+Númeri Num 4 20 5 quare nos fecístis ascéndere de Ægýpto, et adduxístis in locum istum péssimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec víneas, nec malogranáta, ínsuper et aquam non habet ad bibéndum?
+Númeri Num 4 20 6 Ingressúsque Móyses et Áaron, dimíssa multitúdine, tabernáculum fœ́deris, corruérunt proni in terram, clamaverúntque ad Dóminum, atque dixérunt: Dómine Deus, audi clamórem hujus pópuli, et áperi eis thesáurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiáti, cesset murmurátio eórum. Et appáruit glória Dómini super eos. b
+Númeri Num 4 20 7 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Númeri Num 4 20 8 Tolle virgam, et cóngrega pópulum, tu et Áaron frater tuus, et loquímini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque edúxeris aquam de petra, bibet omnis multitúdo et juménta ejus.
+Númeri Num 4 20 9 Tulit ígitur Móyses virgam, quæ erat in conspéctu Dómini, sicut præcéperat ei,
+Númeri Num 4 20 10 congregáta multitúdine ante petram: dixítque eis: Audíte, rebélles et incréduli: num de petra hac vobis aquam potérimus ejícere?
+Númeri Num 4 20 11 Cumque elevásset Móyses manum, percútiens virga bis sílicem, egréssæ sunt aquæ largíssimæ, ita ut pópulus bíberet et juménta.
+Númeri Num 4 20 12 Dixítque Dóminus ad Móysen et Áaron: Quia non credidístis mihi, ut sanctificarétis me coram fíliis Israël, non introducétis hos pópulos in terram, quam dabo eis.
+Númeri Num 4 20 13 Hæc est aqua contradictiónis, ubi jurgáti sunt fílii Israël contra Dóminum, et sanctificátus est in eis.
+Númeri Num 4 20 14 Misit intérea núntios Móyses de Cades ad regem Edom, qui dícerent: Hæc mandat frater tuus Israël: Nosti omnem labórem qui apprehéndit nos, b
+Númeri Num 4 20 15 quómodo descénderint patres nostri in Ægýptum, et habitavérimus ibi multo témpore, afflixeríntque nos Ægýptii, et patres nostros:
+Númeri Num 4 20 16 et quómodo clamavérimus ad Dóminum, et exaudíerit nos, miserítque ángelum, qui edúxerit nos de Ægýpto. Ecce in urbe Cades, quæ est in extrémis fínibus tuis, pósiti,
+Númeri Num 4 20 17 obsecrámus ut nobis transíre líceat per terram tuam. Non íbimus per agros, nec per víneas; non bibémus aquas de púteis tuis: sed gradiémur via pública, nec ad déxteram nec ad sinístram declinántes, donec transeámus términos tuos.
+Númeri Num 4 20 18 Cui respóndit Edom: Non transíbis per me, alióquin armátus occúrram tibi.
+Númeri Num 4 20 19 Dixerúntque fílii Israël: Per tritam gradiémur viam: et si bibérimus aquas tuas, nos et pécora nostra, dábimus quod justum est: nulla erit in prétio difficúltas, tantum velóciter transeámus.
+Númeri Num 4 20 20 At ille respóndit: Non transíbis. Statímque egréssus est óbvius, cum infiníta multitúdo, et manu forti,
+Númeri Num 4 20 21 nec vóluit acquiéscere deprecánti, ut concéderet tránsitum per fines suos. Quam ob rem divértit ab eo Israël.
+Númeri Num 4 20 22 Cumque castra movíssent de Cades, venérunt in montem Hor, qui est in fínibus terræ Edom: b
+Númeri Num 4 20 23 ubi locútus est Dóminus ad Móysen:
+Númeri Num 4 20 24 Pergat, inquit, Áaron ad pópulos suos: non enim intrábit terram, quam dedi fíliis Israël, eo quod incrédulus fúerit ori meo, ad aquas contradictiónis.
+Númeri Num 4 20 25 Tolle Áaron et fílium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor.
+Númeri Num 4 20 26 Cumque nudáveris patrem veste sua, índues ea Eleázarum fílium ejus: Áaron colligétur, et moriétur ibi.
+Númeri Num 4 20 27 Fecit Móyses ut præcéperat Dóminus: et ascendérunt in montem Hor coram omni multitúdine.
+Númeri Num 4 20 28 Cumque Áaron spoliásset véstibus suis, índuit eis Eleázarum fílium ejus.
+Númeri Num 4 20 29 Illo mórtuo in montis supercílio, descéndit cum Eleázaro.
+Númeri Num 4 20 30 Omnis autem multitúdo videns occubuísse Áaron, flevit super eo trigínta diébus per cunctas famílias suas.
+Númeri Num 4 21 1 Quod cum audísset Chananǽus rex Arad, qui habitábat ad merídiem, venísse scílicet Israël per exploratórum viam, pugnávit contra illum, et victor exístens, duxit ex eo prædam.
+Númeri Num 4 21 2 At Israël voto se Dómino óbligans, ait: Si tradíderis pópulum istum in manu mea, delébo urbes ejus.
+Númeri Num 4 21 3 Exaudivítque Dóminus preces Israël, et trádidit Chananǽum, quem ille interfécit subvérsis úrbibus ejus: et vocávit nomen loci illíus Horma, id est, anáthema.
+Númeri Num 4 21 4 Profécti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumírent terram Edom. Et tædére cœpit pópulum itíneris ac labóris: b
+Númeri Num 4 21 5 locutúsque contra Deum et Móysen, ait: Cur eduxísti nos de Ægýpto, ut morerémur in solitúdine? deest panis, non sunt aquæ: ánima nostra jam náuseat super cibo isto levíssimo.
+Númeri Num 4 21 6 Quam ob rem misit Dóminus in pópulum ignítos serpéntes, ad quorum plagas et mortes plurimórum,
+Númeri Num 4 21 7 venérunt ad Móysen, atque dixérunt: Peccávimus, quia locúti sumus contra Dóminum et te: ora ut tollat a nobis serpéntes. Oravítque Móyses pro pópulo,
+Númeri Num 4 21 8 et locútus est Dóminus ad eum: Fac serpéntem ǽneum, et pone eum pro signo: qui percússus aspéxerit eum, vivet.
+Númeri Num 4 21 9 Fecit ergo Móyses serpéntem ǽneum, et pósuit eum pro signo: quem cum percússi aspícerent, sanabántur.
+Númeri Num 4 21 10 Profectíque fílii Israël castrametáti sunt in Oboth. b
+Númeri Num 4 21 11 Unde egréssi fixére tentória in Jeábarim, in solitúdine quæ réspicit Moab contra orientálem plagam.
+Númeri Num 4 21 12 Et inde movéntes, venérunt ad torréntem Zared.
+Númeri Num 4 21 13 Quem relinquéntes castrametáti sunt contra Arnon, quæ est in desérto, et próminet in fínibus Amorrhǽi. Síquidem Arnon términus est Moab, dívidens Moabítas et Amorrhǽos.
+Númeri Num 4 21 14 Unde dícitur in libro bellórum Dómini: Sicut fecit in mari Rubro, sic fáciet in torréntibus Arnon.
+Númeri Num 4 21 15 Scópuli torréntium inclináti sunt, ut requiéscerent in Ar, et recúmberent in fínibus Moabitárum.
+Númeri Num 4 21 16 Ex eo loco appáruit púteus, super quo locútus est Dóminus ad Móysen: Cóngrega pópulum, et dabo ei aquam.
+Númeri Num 4 21 17 Tunc cécinit Israël carmen istud: Ascéndat púteus. Concinébant:
+Númeri Num 4 21 18 Púteus, quem fodérunt príncipes et paravérunt duces multitúdinis in datóre legis, et in báculis suis. De solitúdine, Matthána.
+Númeri Num 4 21 19 De Matthána in Naháliel: de Naháliel in Bamoth.
+Númeri Num 4 21 20 De Bamoth, vallis est in regióne Moab, in vértice Phasga, quod réspicit contra desértum.
+Númeri Num 4 21 21 Misit autem Israël núntios ad Sehon regem Amorrhæórum, dicens: b
+Númeri Num 4 21 22 Óbsecro ut transíre mihi líceat per terram tuam: non declinábimus in agros et víneas; non bibémus aquas ex púteis: via régia gradiémur, donec transeámus términos tuos.
+Númeri Num 4 21 23 Qui concédere nóluit ut transíret Israël per fines suos: quin pótius exércitu congregáto, egréssus est óbviam in desértum, et venit in Jasa, pugnavítque contra eum.
+Númeri Num 4 21 24 A quo percússus est in ore gládii, et posséssa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et fílios Ammon: quia forti præsídio tenebántur términi Ammonitárum.
+Númeri Num 4 21 25 Tulit ergo Israël omnes civitátes ejus, et habitávit in úrbibus Amorrhǽi, in Hésebon scílicet, et vículis ejus.
+Númeri Num 4 21 26 Urbs Hésebon fuit Sehon regis Amorrhǽi, qui pugnávit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditiónis illíus fúerat usque Arnon.
+Númeri Num 4 21 27 Idcírco dícitur in provérbio: Veníte in Hésebon: ædificétur, et construátur cívitas Sehon: b
+Númeri Num 4 21 28 ignis egréssus est de Hésebon, flamma de óppido Sehon, et devorávit Ar Moabitárum, et habitatóres excelsórum Arnon.
+Númeri Num 4 21 29 Væ tibi Moab; perísti pópule Chamos. Dedit fílios ejus in fugam, et fílias in captivitátem regi Amorrhæórum Sehon.
+Númeri Num 4 21 30 Jugum ipsórum dispériit ad Hésebon usque Dibon: lassi pervenérunt in Nophe, et usque Médaba.
+Númeri Num 4 21 31 Habitávit ítaque Israël in terra Amorrhǽi. b
+Númeri Num 4 21 32 Misítque Móyses qui explorárent Jazer: cujus cepérunt vículos, et possedérunt habitatóres.
+Númeri Num 4 21 33 Verterúntque se, et ascendérunt per viam Basan, et occúrrit eis Og, rex Basan, cum omni pópulo suo, pugnatúrus in Édrai.
+Númeri Num 4 21 34 Dixítque Dóminus ad Móysen: Ne tímeas eum, quia in manu tua trádidi illum, et omnem pópulum ac terram ejus: faciésque illi sicut fecísti Sehon, regi Amorrhæórum habitatóri Hésebon.
+Númeri Num 4 21 35 Percussérunt ígitur et hunc cum fíliis suis, universúmque pópulum ejus usque ad interneciónem, et possedérunt terram illíus.
+Númeri Num 4 22 1 Profectíque castrametáti sunt in campéstribus Moab, ubi trans Jordánem Jéricho sita est.
+Númeri Num 4 22 2 Videns autem Balac fílius Sephor ómnia quæ fécerat Israël Amorrhǽo, b
+Númeri Num 4 22 3 et quod pertimuíssent eum Moabítæ, et ímpetum ejus ferre non possent,
+Númeri Num 4 22 4 dixit ad majóres natu Mádian: Ita delébit hic pópulus omnes, qui in nostris fínibus commorántur, quómodo solet bos herbas usque ad radíces cárpere. Ipse erat eo témpore rex in Moab.
+Númeri Num 4 22 5 Misit ergo núntios ad Bálaam fílium Beor aríolum, qui habitábat super flumen terræ filiórum Ammon, ut vocárent eum, et dícerent: Ecce egréssus est pópulus ex Ægýpto, qui opéruit superfíciem terræ, sedens contra me.
+Númeri Num 4 22 6 Veni ígitur, et máledic pópulo huic, quia fórtior me est: si quómodo possim percútere et ejícere eum de terra mea. Novi enim quod benedíctus sit cui benedíxeris, et maledíctus in quem maledícta congésseris.
+Númeri Num 4 22 7 Perrexerúntque senióres Moab, et majóres natu Mádian, habéntes divinatiónis prétium in mánibus. Cumque veníssent ad Bálaam, et narrássent ei ómnia verba Balac, b
+Númeri Num 4 22 8 ille respóndit: Manéte hic nocte, et respondébo quidquid mihi díxerit Dóminus. Manéntibus illis apud Bálaam, venit Deus, et ait ad eum:
+Númeri Num 4 22 9 Quid sibi volunt hómines isti apud te?
+Númeri Num 4 22 10 Respóndit: Balac fílius Sephor rex Moabitárum misit ad me,
+Númeri Num 4 22 11 dicens: Ecce pópulus qui egréssus est de Ægýpto, opéruit superfíciem terræ: veni, et máledic ei, si quómodo possim pugnans abígere eum.
+Númeri Num 4 22 12 Dixítque Deus ad Bálaam: Noli ire cum eis, neque maledícas pópulo: quia benedíctus est.
+Númeri Num 4 22 13 Qui mane consúrgens dixit ad príncipes: Ite in terram vestram, quia prohíbuit me Dóminus veníre vobíscum.
+Númeri Num 4 22 14 Revérsi príncipes dixérunt ad Balac: Nóluit Bálaam veníre nobíscum.
+Númeri Num 4 22 15 Rursum ille multo plures et nobilióres quam ante míserat, misit.
+Númeri Num 4 22 16 Qui cum veníssent ad Bálaam, dixérunt: Sic dicit Balac fílius Sephor: Ne cunctéris veníre ad me:
+Númeri Num 4 22 17 parátus sum honoráre te, et quidquid volúeris, dabo tibi: veni, et máledic pópulo isti.
+Númeri Num 4 22 18 Respóndit Bálaam: Si déderit mihi Balac plenam domum suam argénti et auri, non pótero immutáre verbum Dómini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.
+Númeri Num 4 22 19 Óbsecro ut hic maneátis étiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respóndeat Dóminus.
+Númeri Num 4 22 20 Venit ergo Deus ad Bálaam nocte, et ait ei: Si vocáre te venérunt hómines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtáxat, ut quod tibi præcépero, fácias.
+Númeri Num 4 22 21 Surréxit Bálaam mane, et strata ásina sua proféctus est cum eis. b
+Númeri Num 4 22 22 Et irátus est Deus. Stetítque ángelus Dómini in via contra Bálaam, qui insidébat ásinæ, et duos púeros habébat secum.
+Númeri Num 4 22 23 Cernens ásina ángelum stantem in via, evagináto gládio, avértit se de itínere, et ibat per agrum. Quam cum verberáret Bálaam, et vellet ad sémitam redúcere,
+Númeri Num 4 22 24 stetit ángelus in angústiis duárum maceriárum, quibus víneæ cingebántur.
+Númeri Num 4 22 25 Quem videns ásina, junxit se paríeti, et attrívit sedéntis pedem. At ille íterum verberábat eam:
+Númeri Num 4 22 26 et nihilóminus ángelus ad locum angústum tránsiens, ubi nec ad déxteram, nec ad sinístram póterat deviáre, óbvius stetit.
+Númeri Num 4 22 27 Cumque vidísset ásina stantem ángelum, cóncidit sub pédibus sedéntis: qui irátus, veheméntius cædébat fuste látera ejus.
+Númeri Num 4 22 28 Aperuítque Dóminus os ásinæ, et locúta est: Quid feci tibi? cur pércutis me ecce jam tértio?
+Númeri Num 4 22 29 Respóndit Bálaam: Quia commeruísti, et illusísti mihi: útinam habérem gládium, ut te percúterem!
+Númeri Num 4 22 30 Dixit ásina: Nonne ánimal tuum sum, cui semper sedére consuevísti usque in præséntem diem? dic quid símile umquam fécerim tibi. At ille ait: Numquam.
+Númeri Num 4 22 31 Prótinus apéruit Dóminus óculos Bálaam, et vidit ángelum stantem in via, evagináto gládio, adoravítque eum pronus in terram.
+Númeri Num 4 22 32 Cui ángelus: Cur, inquit, tértio vérberas ásinam tuam? ego veni ut adversárer tibi, quia pervérsa est via tua, mihíque contrária: b
+Númeri Num 4 22 33 et nisi ásina declinásset de via, dans locum resisténti, te occidíssem, et illa víveret.
+Númeri Num 4 22 34 Dixit Bálaam: Peccávi, nésciens quod tu stares contra me: et nunc si dísplicet tibi ut vadam, revértar.
+Númeri Num 4 22 35 Ait ángelus: Vade cum istis, et cave ne áliud quam præcépero tibi loquáris. Ivit ígitur cum princípibus.
+Númeri Num 4 22 36 Quod cum audísset Balac, egréssus est in occúrsum ejus in óppido Moabitárum, quod situm est in extrémis fínibus Arnon.
+Númeri Num 4 22 37 Dixítque ad Bálaam: Misi núntios ut vocárent te: cur non statim venísti ad me? an quia mercédem advéntui tuo réddere néqueo?
+Númeri Num 4 22 38 Cui ille respóndit: Ecce adsum: numquid loqui pótero áliud, nisi quod Deus posúerit in ore meo?
+Númeri Num 4 22 39 Perrexérunt ergo simul, et venérunt in urbem, quæ in extrémis regni ejus fínibus erat.
+Númeri Num 4 22 40 Cumque occidísset Balac boves et oves, misit ad Bálaam, et príncipes qui cum eo erant, múnera.
+Númeri Num 4 22 41 Mane autem facto, duxit eum ad excélsa Baal, et intúitus est extrémam partem pópuli.
+Númeri Num 4 23 1 Dixítque Bálaam ad Balac: Ædífica mihi hic septem aras, et para tótidem vítulos, ejusdémque númeri aríetes.
+Númeri Num 4 23 2 Cumque fecísset juxta sermónem Bálaam, imposuérunt simul vítulum et aríetem super aram.
+Númeri Num 4 23 3 Dixítque Bálaam ad Balac: Sta paulísper juxta holocáustum tuum, donec vadam, si forte occúrrat mihi Dóminus, et quodcúmque imperáverit, loquar tibi.
+Númeri Num 4 23 4 Cumque abiísset velóciter, occúrrit illi Deus. Locutúsque ad eum Bálaam: Septem, inquit, aras eréxi, et impósui vítulum et aríetem désuper.
+Númeri Num 4 23 5 Dóminus autem pósuit verbum in ore ejus, et ait: Revértere ad Balac, et hæc loquéris.
+Númeri Num 4 23 6 Revérsus invénit stantem Balac juxta holocáustum suum, et omnes príncipes Moabitárum.
+Númeri Num 4 23 7 Assumptáque parábola sua, dixit: De Aram addúxit me Balac rex Moabitárum, de móntibus oriéntis: Veni, inquit, et máledic Jacob; própera, et detestáre Israël. b
+Númeri Num 4 23 8 Quómodo maledícam, cui non maledíxit Deus? qua ratióne detéster, quem Dóminus non detestátur?
+Númeri Num 4 23 9 De summis silícibus vidébo eum, et de cóllibus considerábo illum. Pópulus solus habitábit, et inter gentes non reputábitur.
+Númeri Num 4 23 10 Quis dinumeráre possit púlverem Jacob, et nosse númerum stirpis Israël? Moriátur ánima mea morte justórum, et fiant novíssima mea horum simília.
+Númeri Num 4 23 11 Dixítque Balac ad Bálaam: Quid est hoc quod agis? ut maledíceres inimícis meis vocávi te, et tu e contrário benedícis eis. b
+Númeri Num 4 23 12 Cui ille respóndit: Num áliud possum loqui, nisi quod jússerit Dóminus?
+Númeri Num 4 23 13 Dixit ergo Balac: Veni mecum in álterum locum unde partem Israël vídeas, et totum vidére non possis: inde maledícito ei.
+Númeri Num 4 23 14 Cumque duxísset eum in locum sublímem, super vérticem montis Phasga, ædificávit Bálaam septem aras, et impósitis supra vítulo atque aríete,
+Númeri Num 4 23 15 dixit ad Balac: Sta hic juxta holocáustum tuum, donec ego óbvius pergam.
+Númeri Num 4 23 16 Cui cum Dóminus occurrísset, posuissétque verbum in ore ejus, ait: Revértere ad Balac, et hæc loquéris ei.
+Númeri Num 4 23 17 Revérsus invénit eum stantem juxta holocáustum suum, et príncipes Moabitárum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locútus est Dóminus?
+Númeri Num 4 23 18 At ille, assúmpta parábola sua, ait: Sta, Balac, et auscúlta; audi, fili Sephor: b
+Númeri Num 4 23 19 non est Deus quasi homo, ut mentiátur, nec ut fílius hóminis, ut mutétur. Dixit ergo, et non fáciet? locútus est, et non implébit?
+Númeri Num 4 23 20 Ad benedicéndum addúctus sum: benedictiónem prohibére non váleo.
+Númeri Num 4 23 21 Non est idólum in Jacob, nec vidétur simulácrum in Israël. Dóminus Deus ejus cum eo est, et clangor victóriæ regis in illo.
+Númeri Num 4 23 22 Deus edúxit illum de Ægýpto, cujus fortitúdo símilis est rhinocerótis.
+Númeri Num 4 23 23 Non est augúrium in Jacob, nec divinátio in Israël: tempóribus suis dicétur Jacob et Israéli quid operátus sit Deus.
+Númeri Num 4 23 24 Ecce pópulus ut leǽna consúrget, et quasi leo erigétur: non accubábit donec dévoret prædam, et occisórum sánguinem bibat.
+Númeri Num 4 23 25 Dixítque Balac ad Bálaam: Nec maledícas ei, nec benedícas. b
+Númeri Num 4 23 26 Et ille ait: Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperáret, hoc fácerem?
+Númeri Num 4 23 27 Et ait Balac ad eum: Veni, et ducam te ad álium locum: si forte pláceat Deo ut inde maledícas eis.
+Númeri Num 4 23 28 Cumque duxísset eum super vérticem montis Phogor, qui réspicit solitúdinem,
+Númeri Num 4 23 29 dixit ei Bálaam: Ædífica mihi hic septem aras, et para tótidem vítulos, ejusdémque númeri aríetes.
+Númeri Num 4 23 30 Fecit Balac ut Bálaam díxerat: imposuítque vítulos et aríetes per síngulas aras.
+Númeri Num 4 24 1 Cumque vidísset Bálaam quod placéret Dómino ut benedíceret Israéli, nequáquam ábiit ut ante perréxerat, ut augúrium quǽreret: sed dírigens contra desértum vultum suum,
+Númeri Num 4 24 2 et élevans óculos, vidit Israël in tentóriis commorántem per tribus suas: et irruénte in se spíritu Dei,
+Númeri Num 4 24 3 assúmpta parábola, ait: Dixit Bálaam fílius Beor: dixit homo, cujus obturátus est óculus:
+Númeri Num 4 24 4 dixit audítor sermónum Dei, qui visiónem Omnipoténtis intúitus est, qui cadit, et sic aperiúntur óculi ejus:
+Númeri Num 4 24 5 Quam pulchra tabernácula tua, Jacob, et tentória tua, Israël!
+Númeri Num 4 24 6 ut valles nemorósæ, ut horti juxta flúvios irrígui, ut tabernácula quæ fixit Dóminus, quasi cedri prope aquas.
+Númeri Num 4 24 7 Fluet aqua de sítula ejus, et semen illíus erit in aquas multas. Tollétur propter Agag, rex ejus, et auferétur regnum illíus.
+Númeri Num 4 24 8 Deus edúxit illum de Ægýpto, cujus fortitúdo símilis est rhinocerótis. Devorábunt gentes hostes illíus, ossáque eórum confríngent, et perforábunt sagíttis.
+Númeri Num 4 24 9 Áccubans dormívit ut leo, et quasi leǽna, quam suscitáre nullus audébit. Qui benedíxerit tibi, erit et ipse benedíctus: qui maledíxerit, in maledictióne reputábitur.
+Númeri Num 4 24 10 Iratúsque Balac contra Bálaam, complósis mánibus ait: Ad maledicéndum inimícis meis vocávi te, quibus e contrário tértio benedixísti: b
+Númeri Num 4 24 11 revértere ad locum tuum. Decréveram quidem magnífice honoráre te, sed Dóminus privávit te honóre dispósito.
+Númeri Num 4 24 12 Respóndit Bálaam ad Balac: Nonne núntiis tuis, quos misísti ad me, dixi:
+Númeri Num 4 24 13 Si déderit mihi Balac plenam domum suam argénti et auri, non pótero præteríre sermónem Dómini Dei mei, ut vel boni quid vel mali próferam ex corde meo: sed quidquid Dóminus díxerit, hoc loquar?
+Númeri Num 4 24 14 verúmtamen pergens ad pópulum meum, dabo consílium, quid pópulus tuus pópulo huic fáciat extrémo témpore.
+Númeri Num 4 24 15 Sumpta ígitur parábola, rursum ait: Dixit Bálaam fílius Beor: dixit homo, cujus obturátus est óculus: b
+Númeri Num 4 24 16 dixit audítor sermónum Dei, qui novit doctrínam Altíssimi, et visiónes Omnipoténtis videt, qui cadens apértos habet óculos:
+Númeri Num 4 24 17 Vidébo eum, sed non modo: intuébor illum, sed non prope. Oriétur stella ex Jacob, et consúrget virga de Israël: et percútiet duces Moab, vastabítque omnes fílios Seth.
+Númeri Num 4 24 18 Et erit Idumǽa posséssio ejus: hæréditas Seir cedet inimícis suis: Israël vero fórtiter aget.
+Númeri Num 4 24 19 De Jacob erit qui dominétur, et perdat relíquias civitátis.
+Númeri Num 4 24 20 Cumque vidísset Ámalec, assúmens parábolam, ait: Princípium géntium Ámalec, cujus extréma perdéntur.
+Númeri Num 4 24 21 Vidit quoque Cinǽum: et assúmpta parábola, ait: Robústum quidem est habitáculum tuum: sed si in petra posúeris nidum tuum,
+Númeri Num 4 24 22 et fúeris eléctus de stirpe Cin, quámdiu póteris permanére? Assur enim cápiet te.
+Númeri Num 4 24 23 Assumptáque parábola íterum locútus est: Heu! quis victúrus est, quando ista fáciet Deus?
+Númeri Num 4 24 24 Vénient in triéribus de Itália: superábunt Assýrios, vastabúntque Hebrǽos, et ad extrémum étiam ipsi períbunt.
+Númeri Num 4 24 25 Surrexítque Bálaam, et revérsus est in locum suum: Balac quoque via, qua vénerat, rédiit. b
+Númeri Num 4 25 1 Morabátur autem eo témpore Israël in Settim, et fornicátus est pópulus cum filiábus Moab,
+Númeri Num 4 25 2 quæ vocavérunt eos ad sacrifícia sua. At ille comedérunt et adoravérunt deos eárum.
+Númeri Num 4 25 3 Initiatúsque est Israël Beélphegor: et irátus Dóminus,
+Númeri Num 4 25 4 ait ad Móysen: Tolle cunctos príncipes pópuli, et suspénde eos contra solem in patíbulis, ut avertátur furor meus ab Israël.
+Númeri Num 4 25 5 Dixítque Móyses ad júdices Israël: Occídat unusquísque próximos suos, qui initiáti sunt Beélphegor.
+Númeri Num 4 25 6 Et ecce unus de fíliis Israël intrávit coram frátribus suis ad scortum Madianítidem, vidénte Móyse, et omni turba filiórum Israël, qui flebant ante fores tabernáculi. b
+Númeri Num 4 25 7 Quod cum vidísset Phínees fílius Eleázari fílii Áaron sacerdótis, surréxit de médio multitúdinis, et arrépto pugióne,
+Númeri Num 4 25 8 ingréssus est post virum Israëlítem in lupánar, et perfódit ambos simul, virum scílicet et mulíerem in locis genitálibus. Cessavítque plaga a fíliis Israël:
+Númeri Num 4 25 9 et occísi sunt vigínti quátuor míllia hóminum.
+Númeri Num 4 25 10 Dixítque Dóminus ad Móysen:
+Númeri Num 4 25 11 Phínees fílius Eleázari fílii Áaron sacerdótis avértit iram meam a fíliis Israël: quia zelo meo commótus est contra eos, ut non ipse delérem fílios Israël in zelo meo.
+Númeri Num 4 25 12 Idcírco lóquere ad eum: Ecce do ei pacem fœ́deris mei,
+Númeri Num 4 25 13 et erit tam ipsi quam sémini ejus pactum sacerdótii sempitérnum: quia zelátus est pro Deo suo, et expiávit scelus filiórum Israël.
+Númeri Num 4 25 14 Erat autem nomen viri Israëlítæ, qui occísus est cum Madianítide, Zambri fílius Salu, dux de cognatióne et tribu Simeónis.
+Númeri Num 4 25 15 Porro múlier Madianítis, quæ páriter interfécta est, vocabátur Cozbi fília Sur príncipis nobilíssimi Madianitárum.
+Númeri Num 4 25 16 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Númeri Num 4 25 17 Hostes vos séntiant Madianítæ, et percútite eos:
+Númeri Num 4 25 18 quia et ipsi hostíliter egérunt contra vos, et decepére insídiis per idólum Phogor, et Cozbi fíliam ducis Mádian sorórem suam, quæ percússa est in die plagæ pro sacrilégio Phogor.
+Númeri Num 4 26 1 Postquam noxiórum sanguis effúsus est, dixit Dóminus ad Móysen et Eleázarum fílium Áaron sacerdótem:
+Númeri Num 4 26 2 Numeráte omnem summam filiórum Israël a vigínti annis et supra, per domos et cognatiónes suas, cunctos qui possunt ad bella procédere.
+Númeri Num 4 26 3 Locúti sunt ítaque Móyses et Eleázar sacérdos, in campéstribus Moab super Jordánem contra Jéricho, ad eos qui erant
+Númeri Num 4 26 4 a vigínti annis et supra, sicut Dóminus imperáverat, quorum iste est númerus.
+Númeri Num 4 26 5 Ruben primogénitus Israël: hujus fílius, Henoch, a quo família Henochitárum: et Phallu, a quo família Phalluitárum: b
+Númeri Num 4 26 6 et Hesron, a quo família Hesronitárum: et Charmi, a quo família Charmitárum.
+Númeri Num 4 26 7 Hæ sunt famíliæ de stirpe Ruben: quarum númerus invéntus est quadragínta tria míllia, et septingénti trigínta.
+Númeri Num 4 26 8 Fílius Phallu, Éliab:
+Númeri Num 4 26 9 hujus fílii, Námuel et Dathan et Abíron: isti sunt Dathan et Abíron príncipes pópuli, qui surrexérunt contra Móysen et Áaron in seditióne Core, quando advérsus Dóminum rebellavérunt:
+Númeri Num 4 26 10 et apériens terra os suum devorávit Core, moriéntibus plúrimis, quando combússit ignis ducéntos quinquagínta viros. Et factum est grande miráculum,
+Númeri Num 4 26 11 ut, Core pereúnte, fílii illíus non perírent.
+Númeri Num 4 26 12 Fílii Símeon per cognatiónes suas: Námuel, ab hoc família Namuelitárum: Jamin, ab hoc família Jaminitárum: Jachin, ab hoc família Jachinitárum: b
+Númeri Num 4 26 13 Zare, ab hoc família Zareitárum: Saul, ab hoc família Saulitárum.
+Númeri Num 4 26 14 Hæ sunt famíliæ de stirpe Símeon, quarum omnis númerus fuit vigínti duo míllia ducénti.
+Númeri Num 4 26 15 Fílii Gad per cognatiónes suas: Sephon, ab hoc família Sephonitárum: Aggi, ab hoc família Aggitárum: Suni, ab hoc família Sunitárum:
+Númeri Num 4 26 16 Ozni, ab hoc família Oznitárum: Her, ab hoc família Heritárum:
+Númeri Num 4 26 17 Arod, ab hoc família Aroditárum: Áriel, ab hoc família Arielitárum.
+Númeri Num 4 26 18 Istæ sunt famíliæ Gad, quarum omnis númerus fuit quadragínta míllia quingénti.
+Númeri Num 4 26 19 Fílii Juda, Her et Onan, qui ambo mórtui sunt in terra Chánaan.
+Númeri Num 4 26 20 Fuerúntque fílii Juda per cognatiónes suas: Sela, a quo família Selaitárum: Phares, a quo família Pharesitárum: Zare, a quo família Zareitárum.
+Númeri Num 4 26 21 Porro fílii Phares: Hesron, a quo família Hesronitárum: et Hamul, a quo família Hamulitárum.
+Númeri Num 4 26 22 Istæ sunt famíliæ Juda, quarum omnis númerus fuit septuagínta sex míllia quingénti.
+Númeri Num 4 26 23 Fílii Íssachar per cognatiónes suas: Thola, a quo família Tholaitárum: Phua, a quo família Phuaitárum:
+Númeri Num 4 26 24 Jasub, a quo família Jasubitárum: Semran, a quo família Semranitárum.
+Númeri Num 4 26 25 Hæ sunt cognatiónes Íssachar, quarum númerus fuit sexagínta quátuor míllia trecénti.
+Númeri Num 4 26 26 Fílii Zábulon per cognatiónes suas: Sared, a quo família Sareditárum: Elon, a quo família Elonitárum: Jalel, a quo família Jalelitárum.
+Númeri Num 4 26 27 Hæ sunt cognatiónes Zábulon, quarum númerus fuit sexagínta míllia quingénti.
+Númeri Num 4 26 28 Fílii Joseph per cognatiónes suas, Manásse et Éphraim.
+Númeri Num 4 26 29 De Manásse ortus est Machir, a quo família Machiritárum. Machir génuit Gálaad, a quo família Galaaditárum.
+Númeri Num 4 26 30 Gálaad hábuit fílios: Jezer, a quo família Jezeritárum: et Helec, a quo família Helecitárum:
+Númeri Num 4 26 31 et Ásriel, a quo família Asrielitárum: et Sechem, a quo família Sechemitárum:
+Númeri Num 4 26 32 et Semída, a quo família Semidaitárum: et Hepher, a quo família Hepheritárum.
+Númeri Num 4 26 33 Fuit autem Hepher pater Sálphaad, qui fílios non habébat, sed tantum fílias: quarum ista sunt nómina: Máala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
+Númeri Num 4 26 34 Hæ sunt famíliæ Manásse, et númerus eárum quinquagínta duo míllia septingénti.
+Númeri Num 4 26 35 Fílii autem Éphraim per cognatiónes suas fuérunt hi: Súthala, a quo família Suthalaitárum: Becher, a quo família Becheritárum: Thehen, a quo família Thehenitárum.
+Númeri Num 4 26 36 Porro fílius Súthala fuit Heran, a quo família Heranitárum.
+Númeri Num 4 26 37 Hæ sunt cognatiónes filiórum Éphraim: quarum númerus fuit trigínta duo míllia quingénti.
+Númeri Num 4 26 38 Isti sunt fílii Joseph per famílias suas. Fílii Bénjamin in cognatiónibus suis: Bela, a quo família Belaitárum: Asbel, a quo família Asbelitárum: Ahíram, a quo família Ahiramitárum:
+Númeri Num 4 26 39 Supham, a quo família Suphamitárum: Hupham, a quo família Huphamitárum.
+Númeri Num 4 26 40 Fílii Bela: Hered, et Nóeman. De Hered, família Hereditárum: de Nóeman, família Noëmanitárum.
+Númeri Num 4 26 41 Hi sunt fílii Bénjamin per cognatiónes suas: quorum númerus fuit quadragínta quinque míllia sexcénti.
+Númeri Num 4 26 42 Fílii Dan per cognatiónes suas: Suham, a quo família Suhamitárum. Hæ sunt cognatiónes Dan per famílias suas. b
+Númeri Num 4 26 43 Omnes fuére Suhamítæ, quorum númerus erat sexagínta quátuor míllia quadringénti.
+Númeri Num 4 26 44 Fílii Aser per cognatiónes suas: Jemna, a quo família Jemnaitárum: Jéssui, a quo família Jessuitárum: Brie, a quo família Brieitárum.
+Númeri Num 4 26 45 Fílii Brie: Heber, a quo família Heberitárum: et Mélchiel, a quo família Melchielitárum.
+Númeri Num 4 26 46 Nomen autem fíliæ Aser fuit Sara.
+Númeri Num 4 26 47 Hæ cognatiónes filiórum Aser, et númerus eórum quinquagínta tria míllia quadringénti.
+Númeri Num 4 26 48 Fílii Néphthali per cognatiónes suas: Jésiel, a quo família Jesielitárum: Guni, a quo família Gunitárum:
+Númeri Num 4 26 49 Jeser, a quo família Jeseritárum: Sellem, a quo família Sellemitárum.
+Númeri Num 4 26 50 Hæ sunt cognatiónes filiórum Néphthali per famílias suas: quorum númerus quadragínta quinque míllia quadringénti.
+Númeri Num 4 26 51 Ista est summa filiórum Israël, qui recensíti sunt, sexcénta míllia, et mille septingénti trigínta.
+Númeri Num 4 26 52 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: b
+Númeri Num 4 26 53 Istis dividétur terra juxta númerum vocabulórum in possessiónes suas.
+Númeri Num 4 26 54 Plúribus majórem partem dabis, et paucióribus minórem: síngulis, sicut nunc recensíti sunt, tradétur posséssio:
+Númeri Num 4 26 55 ita dumtáxat ut sors terram tríbubus dívidat et famíliis.
+Númeri Num 4 26 56 Quidquid sorte contígerit, hoc vel plures accípiant, vel paucióres.
+Númeri Num 4 26 57 Hic quoque est númerus filiórum Levi per famílias suas: Gerson, a quo família Gersonitárum: Caath, a quo família Caathitárum: Merári, a quo família Meraritárum. b
+Númeri Num 4 26 58 Hæ sunt famíliæ Levi: família Lobni, família Hebróni, família Móholi, família Musi, família Core. At vero Caath génuit Amram:
+Númeri Num 4 26 59 qui hábuit uxórem Jóchabed fíliam Levi, quæ nata est ei in Ægýpto. Hæc génuit Amram viro suo fílios, Áaron, et Móysen, et Maríam sorórem eórum.
+Númeri Num 4 26 60 De Áaron orti sunt Nadab et Ábiu, et Eleázar et Íthamar:
+Númeri Num 4 26 61 quorum Nadab et Ábiu mórtui sunt, cum obtulíssent ignem aliénum coram Dómino.
+Númeri Num 4 26 62 Fuerúntque omnes qui numeráti sunt, vigínti tria míllia géneris masculíni ab uno mense et supra: quia non sunt recensíti inter fílios Israël, nec eis cum céteris data posséssio est.
+Númeri Num 4 26 63 Hic est númerus filiórum Israël, qui descrípti sunt a Móyse et Eleázaro sacerdóte, in campéstribus Moab supra Jordánem contra Jéricho: b
+Númeri Num 4 26 64 inter quos, nullus fuit eórum qui ante numeráti sunt a Móyse et Áaron in desérto Sínai:
+Númeri Num 4 26 65 prædíxerat enim Dóminus quod omnes moreréntur in solitúdine. Nullúsque remánsit ex eis, nisi Caleb fílius Jéphone, et Jósue fílius Nun.
+Númeri Num 4 27 1 Accessérunt autem fíliæ Sálphaad, fílii Hepher, fílii Gálaad, fílii Machir, fílii Manásse, qui fuit fílius Joseph: quarum sunt nómina, Máala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
+Númeri Num 4 27 2 Steterúntque coram Móyse et Eleázaro sacerdóte et cunctis princípibus pópuli ad óstium tabernáculi fœ́deris, atque dixérunt:
+Númeri Num 4 27 3 Pater noster mórtuus est in desérto, nec fuit in seditióne, quæ concitáta est contra Dóminum sub Core, sed in peccáto suo mórtuus est: hic non hábuit mares fílios. Cur tóllitur nomen illíus de família sua, quia non hábuit fílium? date nobis possessiónem inter cognátos patris nostri.
+Númeri Num 4 27 4 Retulítque Móyses causam eárum ad judícium Dómini.
+Númeri Num 4 27 5 Qui dixit ad eum:
+Númeri Num 4 27 6 Justam rem póstulant fíliæ Sálphaad: da eis possessiónem inter cognátos patris sui, et ei in hæreditátem succédant.
+Númeri Num 4 27 7 Ad fílios autem Israël loquéris hæc:
+Númeri Num 4 27 8 Homo cum mórtuus fúerit absque fílio, ad fíliam ejus transíbit hæréditas.
+Númeri Num 4 27 9 Si fíliam non habúerit, habébit successóres fratres suos.
+Númeri Num 4 27 10 Quod si et fratres non fúerint, dábitis hæreditátem frátribus patris ejus.
+Númeri Num 4 27 11 Sin autem nec pátruos habúerit, dábitur hæréditas his qui ei próximi sunt. Erítque hoc fíliis Israël sanctum lege perpétua, sicut præcépit Dóminus Móysi.
+Númeri Num 4 27 12 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: Ascénde in montem istum Ábarim, et contempláre inde terram, quam datúrus sum fíliis Israël. b
+Númeri Num 4 27 13 Cumque víderis eam, ibis et tu ad pópulum tuum, sicut ivit frater tuus Áaron:
+Númeri Num 4 27 14 quia offendístis me in desérto Sin in contradictióne multitúdinis, nec sanctificáre me voluístis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictiónis in Cades desérti Sin.
+Númeri Num 4 27 15 Cui respóndit Móyses:
+Númeri Num 4 27 16 Provídeat Dóminus Deus spirítuum omnis carnis hóminem, qui sit super multitúdinem hanc:
+Númeri Num 4 27 17 et possit exíre et intráre ante eos, et edúcere eos vel introdúcere: ne sit pópulus Dómini sicut oves absque pastóre.
+Númeri Num 4 27 18 Dixítque Dóminus ad eum: Tolle Jósue fílium Nun, virum in quo est spíritus, et pone manum tuam super eum.
+Númeri Num 4 27 19 Qui stabit coram Eleázaro sacerdóte et omni multitúdine:
+Númeri Num 4 27 20 et dabis ei præcépta cunctis vidéntibus, et partem glóriæ tuæ, ut áudiat eum omnis synagóga filiórum Israël.
+Númeri Num 4 27 21 Pro hoc, si quid agéndum erit, Eleázar sacérdos cónsulet Dóminum. Ad verbum ejus egrediétur et ingrediétur ipse, et omnes fílii Israël cum eo, et cétera multitúdo.
+Númeri Num 4 27 22 Fecit Móyses ut præcéperat Dóminus: cumque tulísset Jósue, státuit eum coram Eleázaro sacerdóte et omni frequéntia pópuli.
+Númeri Num 4 27 23 Et impósitis cápiti ejus mánibus, cuncta replicávit quæ mandáverat Dóminus.
+Númeri Num 4 28 1 Dixit quoque Dóminus ad Móysen:
+Númeri Num 4 28 2 Prǽcipe fíliis Israël, et dices ad eos: Oblatiónem meam et panes, et incénsum odóris suavíssimi offérte per témpora sua.
+Númeri Num 4 28 3 Hæc sunt sacrifícia quæ offérre debétis: agnos annículos immaculátos duos quotídie in holocáustum sempitérnum:
+Númeri Num 4 28 4 unum offerétis mane, et álterum ad vésperum:
+Númeri Num 4 28 5 décimam partem ephi símilæ, quæ conspérsa sit óleo puríssimo, et hábeat quartam partem hin.
+Númeri Num 4 28 6 Holocáustum juge est quod obtulístis in monte Sínai in odórem suavíssimum incénsi Dómini.
+Númeri Num 4 28 7 Et libábitis vini quartam partem hin per agnos síngulos in sanctuário Dómini.
+Númeri Num 4 28 8 Alterúmque agnum simíliter offerétis ad vésperam juxta omnem ritum sacrifícii matutíni, et libamentórum ejus, oblatiónem suavíssimi odóris Dómino.
+Númeri Num 4 28 9 Die autem sábbati offerétis duos agnos annículos immaculátos, et duas décimas símilæ óleo conspérsæ in sacrifício, et liba: b
+Númeri Num 4 28 10 quæ rite fundúntur per síngula sábbata in holocáustum sempitérnum.
+Númeri Num 4 28 11 In caléndis autem offerétis holocáustum Dómino, vítulos de arménto duos, aríetem unum, agnos annículos septem immaculátos,
+Númeri Num 4 28 12 et tres décimas símilæ óleo conspérsæ in sacrifício per síngulos vítulos: et duas décimas símilæ óleo conspérsæ per síngulos aríetes:
+Númeri Num 4 28 13 et décimam décimæ símilæ ex óleo in sacrifício per agnos síngulos: holocáustum suavíssimi odóris atque incénsi est Dómino.
+Númeri Num 4 28 14 Libaménta autem vini, quæ per síngulas fundénda sunt víctimas, ista erunt: média pars hin per síngulos vítulos, tértia per aríetem, quarta per agnum. Hoc erit holocáustum per omnes menses, qui sibi anno verténte succédunt.
+Númeri Num 4 28 15 Hircus quoque offerétur Dómino pro peccátis in holocáustum sempitérnum cum libaméntis suis.
+Númeri Num 4 28 16 Mense autem primo, quartadécima die mensis, Phase Dómini erit, b
+Númeri Num 4 28 17 et quintadécima die solémnitas: septem diébus vescéntur ázymis.
+Númeri Num 4 28 18 Quarum dies prima venerábilis et sancta erit: omne opus servíle non faciétis in ea.
+Númeri Num 4 28 19 Offeretísque incénsum holocáustum Dómino, vítulos de arménto duos, aríetem unum, agnos annículos immaculátos septem:
+Númeri Num 4 28 20 et sacrifícia singulórum ex símila quæ conspérsa sit óleo, tres décimas per síngulos vítulos, et duas décimas per aríetem,
+Númeri Num 4 28 21 et décimam décimæ per agnos síngulos, id est, per septem agnos.
+Númeri Num 4 28 22 Et hircum pro peccáto unum, ut expiétur pro vobis,
+Númeri Num 4 28 23 præter holocáustum matutínum, quod semper offerétis.
+Númeri Num 4 28 24 Ita faciétis per síngulos dies septem diérum in fómitem ignis, et in odórem suavíssimum Dómino, qui surget de holocáusto, et de libatiónibus singulórum.
+Númeri Num 4 28 25 Dies quoque séptimus celebérrimus et sanctus erit vobis: omne opus servíle non faciétis in eo.
+Númeri Num 4 28 26 Dies étiam primitivórum, quando offerétis novas fruges Dómino, explétis hebdomádibus, venerábilis et sancta erit: omne opus servíle non faciétis in ea. b
+Númeri Num 4 28 27 Offeretísque holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulos de arménto duos, aríetem unum, et agnos annículos immaculátos septem:
+Númeri Num 4 28 28 atque in sacrifíciis eórum, símilæ óleo conspérsæ tres décimas per síngulos vítulos, per aríetes duas,
+Númeri Num 4 28 29 per agnos décimam décimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
+Númeri Num 4 28 30 qui mactátur pro expiatióne: præter holocáustum sempitérnum et liba ejus.
+Númeri Num 4 28 31 Immaculáta offerétis ómnia cum libatiónibus suis.
+Númeri Num 4 29 1 Mensis étiam séptimi prima dies venerábilis et sancta erit vobis. Omne opus servíle non faciétis in ea, quia dies clangóris est et tubárum.
+Númeri Num 4 29 2 Offeretísque holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulum de arménto unum, aríetem unum, et agnos annículos immaculátos septem:
+Númeri Num 4 29 3 et in sacrifíciis eórum, símilæ óleo conspérsæ tres décimas per síngulos vítulos, duas décimas per aríetem,
+Númeri Num 4 29 4 unam décimam per agnum, qui simul sunt agni septem:
+Númeri Num 4 29 5 et hircum pro peccáto, qui offértur in expiatiónem pópuli,
+Númeri Num 4 29 6 præter holocáustum calendárum cum sacrifíciis suis, et holocáustum sempitérnum cum libatiónibus sólitis: eísdem cæremóniis offerétis in odórem suavíssimum incénsum Dómino.
+Númeri Num 4 29 7 Décima quoque dies mensis hujus séptimi erit vobis sancta atque venerábilis, et affligétis ánimas vestras: omne opus servíle non faciétis in ea. b
+Númeri Num 4 29 8 Offeretísque holocáustum Dómino in odórem suavíssimum, vítulum de arménto unum, aríetem unum, agnos annículos immaculátos septem:
+Númeri Num 4 29 9 et in sacrifíciis eórum símilæ óleo conspérsæ tres décimas per síngulos vítulos, duas décimas per aríetem,
+Númeri Num 4 29 10 décimam décimæ per agnos síngulos, qui sunt simul agni septem:
+Númeri Num 4 29 11 et hircum pro peccáto, absque his quæ offérri pro delícto solent in expiatiónem, et holocáustum sempitérnum, cum sacrifício et libamínibus eórum.
+Númeri Num 4 29 12 Quintadécima vero die mensis séptimi, quæ vobis sancta erit atque venerábilis, omne opus servíle non faciétis in ea, sed celebrábitis solemnitátem Dómino septem diébus. b
+Númeri Num 4 29 13 Offeretísque holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulos de arménto trédecim, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
+Númeri Num 4 29 14 et in libaméntis eórum, símilæ óleo conspérsæ tres décimas per vítulos síngulos, qui sunt simul vítuli trédecim, et duas décimas aríeti uno, id est, simul ariétibus duóbus,
+Númeri Num 4 29 15 et décimam décimæ agnis síngulis, qui sunt simul agni quatuórdecim:
+Númeri Num 4 29 16 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, et sacrifício, et libámine ejus.
+Númeri Num 4 29 17 In die áltero offerétis vítulos de arménto duódecim, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
+Númeri Num 4 29 18 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
+Númeri Num 4 29 19 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque et libámine ejus.
+Númeri Num 4 29 20 Die tértio offerétis vítulos úndecim, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
+Númeri Num 4 29 21 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
+Númeri Num 4 29 22 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque et libámine ejus.
+Númeri Num 4 29 23 Die quarto offerétis vítulos decem, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
+Númeri Num 4 29 24 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
+Númeri Num 4 29 25 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine.
+Númeri Num 4 29 26 Die quinto offerétis vítulos novem, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
+Númeri Num 4 29 27 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
+Númeri Num 4 29 28 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine.
+Númeri Num 4 29 29 Die sexto offerétis vítulos octo, aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
+Númeri Num 4 29 30 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
+Númeri Num 4 29 31 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine.
+Númeri Num 4 29 32 Die séptimo offerétis vítulos septem, et aríetes duos, agnos annículos immaculátos quatuórdecim:
+Númeri Num 4 29 33 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
+Númeri Num 4 29 34 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine.
+Númeri Num 4 29 35 Die octávo, qui est celebérrimus, omne opus servíle non faciétis,
+Númeri Num 4 29 36 offeréntes holocáustum in odórem suavíssimum Dómino, vítulum unum, aríetem unum, agnos annículos immaculátos septem:
+Númeri Num 4 29 37 sacrificiáque et libámina singulórum, per vítulos, et aríetes, et agnos rite celebrábitis:
+Númeri Num 4 29 38 et hircum pro peccáto, absque holocáusto sempitérno, sacrificióque ejus et libámine.
+Númeri Num 4 29 39 Hæc offerétis Dómino in solemnitátibus vestris: præter vota et oblatiónes spontáneas in holocáusto, in sacrifício, in libámine, et in hóstiis pacíficis.
+Númeri Num 4 30 1 Narravítque Móyses fíliis Israël ómnia quæ ei Dóminus imperárat.
+Númeri Num 4 30 2 Et locútus est ad príncipes tríbuum filiórum Israël: Iste est sermo quem præcépit Dóminus:
+Númeri Num 4 30 3 Si quis virórum votum Dómino vóverit, aut se constrínxerit juraménto: non fáciet írritum verbum suum, sed omne quod promísit, implébit.
+Númeri Num 4 30 4 Múlier si quíppiam vóverit, et se constrínxerit juraménto, quæ est in domo patris sui, et in ætáte adhuc puellári: si cognóverit pater votum quod pollícita est, et juraméntum quo obligávit ánimam suam, et tacúerit, voti rea erit:
+Númeri Num 4 30 5 quidquid pollícita est, et jurávit, ópere complébit.
+Númeri Num 4 30 6 Sin autem statim ut audíerit, contradíxerit pater: et vota et juraménta ejus írrita erunt, nec obnóxia tenébitur sponsióni, eo quod contradíxerit pater.
+Númeri Num 4 30 7 Si marítum habúerit, et vóverit áliquid, et semel de ore ejus verbum egrédiens ánimam ejus obligáverit juraménto:
+Númeri Num 4 30 8 quo die audíerit vir, et non contradíxerit, voti rea erit, reddétque quodcúmque promíserat.
+Númeri Num 4 30 9 Sin autem áudiens statim contradíxerit, et írritas fécerit pollicitatiónes ejus, verbáque quibus obstrínxerat ánimam suam, propítius erit ei Dóminus.
+Númeri Num 4 30 10 Vídua et repudiáta quidquid vóverint, reddent.
+Númeri Num 4 30 11 Uxor in domo viri cum se voto constrínxerit et juraménto,
+Númeri Num 4 30 12 si audíerit vir, et tacúerit, nec contradíxerit sponsióni, reddet quodcúmque promíserat.
+Númeri Num 4 30 13 Sin autem extémplo contradíxerit, non tenébitur promissiónis rea: quia marítus contradíxit, et Dóminus ei propítius erit.
+Númeri Num 4 30 14 Si vóverit, et juraménto se constrínxerit, ut per jejúnium, vel ceterárum rerum abstinéntiam afflígat ánimam suam, in arbítrio viri erit ut fáciat, sive non fáciat. b
+Númeri Num 4 30 15 Quod si áudiens vir tacúerit, et in álteram diem distúlerit senténtiam, quidquid vóverat atque promíserat, reddet: quia statim ut audívit, tácuit.
+Númeri Num 4 30 16 Sin autem contradíxerit postquam rescívit, portábit ipse iniquitátem ejus.
+Númeri Num 4 30 17 Istæ sunt leges, quas constítuit Dóminus Móysi inter virum et uxórem, inter patrem et fíliam, quæ in puellári adhuc ætáte est, vel quæ manet in paréntis domo. b
+Númeri Num 4 31 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Númeri Num 4 31 2 Ulcíscere prius fílios Israël de Madianítis, et sic colligéris ad pópulum tuum.
+Númeri Num 4 31 3 Statímque Móyses: Armáte, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultiónem Dómini expétere de Madianítis.
+Númeri Num 4 31 4 Mille viri de síngulis tríbubus eligántur ex Israël qui mittántur ad bellum.
+Númeri Num 4 31 5 Dederúntque millénos de síngulis tríbubus, id est, duódecim míllia expeditórum ad pugnam:
+Númeri Num 4 31 6 quos misit Móyses cum Phínees fílio Eleázari sacerdótis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangéndum trádidit ei.
+Númeri Num 4 31 7 Cumque pugnássent contra Madianítas atque vicíssent, omnes mares occidérunt,
+Númeri Num 4 31 8 et reges eórum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque príncipes gentis: Bálaam quoque fílium Beor interfecérunt gládio.
+Númeri Num 4 31 9 Ceperúntque mulíeres eórum, et párvulos, omniáque pécora, et cunctam supelléctilem: quidquid habére potúerant depopuláti sunt:
+Númeri Num 4 31 10 tam urbes quam vículos et castélla flamma consúmpsit.
+Númeri Num 4 31 11 Et tulérunt prædam, et univérsa quæ céperant tam ex homínibus quam ex juméntis,
+Númeri Num 4 31 12 et adduxérunt ad Móysen, et Eleázarum sacerdótem, et ad omnem multitúdinem filiórum Israël: réliqua autem utensília portavérunt ad castra in campéstribus Moab juxta Jordánem contra Jéricho.
+Númeri Num 4 31 13 Egréssi sunt autem Móyses et Eleázar sacérdos, et omnes príncipes synagógæ, in occúrsum eórum extra castra. b
+Númeri Num 4 31 14 Iratúsque Móyses princípibus exércitus, tribúnis, et centuriónibus qui vénerant de bello,
+Númeri Num 4 31 15 ait: Cur féminas reservástis?
+Númeri Num 4 31 16 nonne istæ sunt, quæ decepérunt fílios Israël ad suggestiónem Bálaam, et prævaricári vos fecérunt in Dómino super peccáto Phogor, unde et percússus est pópulus?
+Númeri Num 4 31 17 ergo cunctos interfícite quidquid est géneris masculíni, étiam in párvulis: et mulíeres, quæ novérunt viros in cóitu, juguláte:
+Númeri Num 4 31 18 puéllas autem et omnes féminas vírgines reserváte vobis.
+Númeri Num 4 31 19 Et manéte extra castra septem diébus. Qui occíderit hóminem, vel occísum tetígerit, lustrábitur die tértio et séptimo. b
+Númeri Num 4 31 20 Et de omni præda, sive vestiméntum fúerit, sive vas, et áliquid in utensília præparátum, de caprárum péllibus, et pilis, et ligno, expiábitur.
+Númeri Num 4 31 21 Eleázar quoque sacérdos ad viros exércitus, qui pugnavérunt, sic locútus est: Hoc est præcéptum legis, quod mandávit Dóminus Móysi:
+Númeri Num 4 31 22 aurum, et argéntum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,
+Númeri Num 4 31 23 et omne, quod potest transíre per flammas, igne purgábitur: quidquid autem ignem non potest sustinére, aqua expiatiónis sanctificábitur:
+Númeri Num 4 31 24 et lavábitis vestiménta vestra die séptimo, et purificáti póstea castra intrábitis.
+Númeri Num 4 31 25 Dixit quoque Dóminus ad Móysen: b
+Númeri Num 4 31 26 Tóllite summam eórum quæ capta sunt, ab hómine usque ad pecus, tu et Eleázar sacérdos et príncipes vulgi:
+Númeri Num 4 31 27 dividésque ex æquo prædam inter eos qui pugnavérunt egressíque sunt ad bellum, et inter omnem réliquam multitúdinem.
+Númeri Num 4 31 28 Et separábis partem Dómino ab his qui pugnavérunt et fuérunt in bello, unam ánimam de quingéntis, tam ex homínibus quam ex bobus et ásinis et óvibus,
+Númeri Num 4 31 29 et dabis eam Eleázaro sacerdóti, quia primítiæ Dómini sunt.
+Númeri Num 4 31 30 Ex média quoque parte filiórum Israël accípies quinquagésimum caput hóminum, et boum, et asinórum, et óvium, cunctórum animántium, et dabis ea Levítis, qui éxcubant in custódiis tabernáculi Dómini.
+Númeri Num 4 31 31 Fecerúntque Móyses et Eleázar sicut præcéperat Dóminus. b
+Númeri Num 4 31 32 Fuit autem præda, quam exércitus céperat, óvium sexcénta septuagínta quinque míllia,
+Númeri Num 4 31 33 boum septuagínta duo míllia,
+Númeri Num 4 31 34 asinórum sexagínta míllia et mille:
+Númeri Num 4 31 35 ánimæ hóminum sexus femínei, quæ non cognóverant viros, trigínta duo míllia.
+Númeri Num 4 31 36 Datáque est média pars his qui in prœ́lio fúerant, óvium trecénta trigínta septem míllia quingéntæ:
+Númeri Num 4 31 37 e quibus in partem Dómini supputátæ sunt oves sexcéntæ septuagínta quinque:
+Númeri Num 4 31 38 et de bobus trigínta sex míllibus, boves septuagínta et duo:
+Númeri Num 4 31 39 de ásinis trigínta míllibus quingéntis, ásini sexagínta unus:
+Númeri Num 4 31 40 de animábus hóminum sédecim míllibus, cessérunt in partem Dómini trigínta duæ ánimæ.
+Númeri Num 4 31 41 Tradidítque Móyses númerum primitiárum Dómini Eleázaro sacerdóti, sicut fúerat ei imperátum,
+Númeri Num 4 31 42 ex média parte filiórum Israël, quam separáverat his qui in prœ́lio fúerant.
+Númeri Num 4 31 43 De média vero parte, quæ contígerat réliquæ multitúdini, id est, de óvibus trecéntis trigínta septem míllibus quingéntis,
+Númeri Num 4 31 44 et de bobus trigínta sex míllibus,
+Númeri Num 4 31 45 et de ásinis trigínta míllibus quingéntis,
+Númeri Num 4 31 46 et de homínibus sédecim míllibus,
+Númeri Num 4 31 47 tulit Móyses quinquagésimum caput, et dedit Levítis, qui excubábant in tabernáculo Dómini, sicut præcéperat Dóminus.
+Númeri Num 4 31 48 Cumque accessíssent príncipes exércitus ad Móysen, et tribúni, centurionésque, dixérunt: b
+Númeri Num 4 31 49 Nos servi tui recensúimus númerum pugnatórum, quos habúimus sub manu nostra: et ne unus quidem défuit.
+Númeri Num 4 31 50 Ob hanc causam offérimus in donáriis Dómini sínguli quod in præda auri potúimus inveníre, periscélides et armíllas, ánnulos et dextrália, ac murǽnulas, ut deprecéris pro nobis Dóminum.
+Númeri Num 4 31 51 Susceperúntque Móyses et Eleázar sacérdos omne aurum in divérsis speciébus,
+Númeri Num 4 31 52 pondo sédecim míllia septingéntos quinquagínta siclos, a tribúnis et centuriónibus.
+Númeri Num 4 31 53 Unusquísque enim quod in præda rapúerat, suum erat.
+Númeri Num 4 31 54 Et suscéptum intulérunt in tabernáculum testimónii, in moniméntum filiórum Israël coram Dómino.
+Númeri Num 4 32 1 Fílii autem Ruben et Gad habébant pécora multa, et erat illis in juméntis infiníta substántia. Cumque vidíssent Jazer et Gálaad aptas animálibus aléndis terras,
+Númeri Num 4 32 2 venérunt ad Móysen, et ad Eleázarum sacerdótem, et príncipes multitúdinis, atque dixérunt:
+Númeri Num 4 32 3 Átaroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hésebon, et Eleále, et Saban, et Nebo, et Beon,
+Númeri Num 4 32 4 terra, quam percússit Dóminus in conspéctu filiórum Israël, régio ubérrima est ad pastum animálium: et nos servi tui habémus juménta plúrima,
+Númeri Num 4 32 5 precamúrque si invénimus grátiam coram te, ut des nobis fámulis tuis eam in possessiónem, nec fácias nos transíre Jordánem.
+Númeri Num 4 32 6 Quibus respóndit Móyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedébitis? b
+Númeri Num 4 32 7 cur subvértitis mentes filiórum Israël, ne transíre áudeant in locum, quem eis datúrus est Dóminus?
+Númeri Num 4 32 8 Nonne ita egérunt patres vestri, quando misi de Cadesbárne ad explorándam terram?
+Númeri Num 4 32 9 cumque veníssent usque ad Vallem botri, lustráta omni regióne, subvertérunt cor filiórum Israël, ut non intrárent fines, quos eis Dóminus dedit.
+Númeri Num 4 32 10 Qui irátus jurávit, dicens:
+Númeri Num 4 32 11 Si vidébunt hómines isti, qui ascendérunt ex Ægýpto a vigínti annis et supra, terram, quam sub juraménto pollícitus sum Ábraham, Ísaac, et Jacob: et noluérunt sequi me,
+Númeri Num 4 32 12 præter Caleb fílium Jéphone Cenezǽum, et Jósue fílium Nun: isti implevérunt voluntátem meam.
+Númeri Num 4 32 13 Iratúsque Dóminus advérsum Israël, circumdúxit eum per desértum quadragínta annis, donec consumerétur univérsa generátio, quæ fécerat malum in conspéctu ejus.
+Númeri Num 4 32 14 Et ecce, inquit, vos surrexístis pro pátribus vestris, increménta et alúmni hóminum peccatórum, ut augerétis furórem Dómini contra Israël.
+Númeri Num 4 32 15 Quod si noluéritis sequi eum, in solitúdine pópulum derelínquet, et vos causa éritis necis ómnium.
+Númeri Num 4 32 16 At illi prope accedéntes, dixérunt: Caulas óvium fabricábimus, et stábula jumentórum, párvulis quoque nostris urbes munítas: b
+Númeri Num 4 32 17 nos autem ipsi armáti et accíncti pergémus ad prœ́lium ante fílios Israël, donec introducámus eos ad loca sua. Párvuli nostri, et quidquid habére póssumus, erunt in úrbibus murátis, propter habitatórum insídias.
+Númeri Num 4 32 18 Non revertémur in domos nostras, usque dum possídeant fílii Israël hæreditátem suam:
+Númeri Num 4 32 19 nec quidquam quærémus trans Jordánem, quia jam habémus nostram possessiónem in orientáli ejus plaga.
+Númeri Num 4 32 20 Quibus Móyses ait: Si fácitis quod promíttitis, expedíti pérgite coram Dómino ad pugnam:
+Númeri Num 4 32 21 et omnis vir bellátor armátus Jordánem tránseat, donec subvértat Dóminus inimícos suos,
+Númeri Num 4 32 22 et subjiciátur ei omnis terra: tunc éritis inculpábiles apud Dóminum et apud Israël, et obtinébitis regiónes, quas vultis, coram Dómino.
+Númeri Num 4 32 23 Sin autem quod dícitis, non fecéritis, nulli dúbium est quin peccétis in Deum: et scitóte quóniam peccátum vestrum apprehéndet vos.
+Númeri Num 4 32 24 Ædificáte ergo urbes párvulis vestris, et caulas, et stábula óvibus ac juméntis: et quod pollíciti estis, impléte.
+Númeri Num 4 32 25 Dixerúntque fílii Gad et Ruben ad Móysen: Servi tui sumus: faciémus quod jubet dóminus noster.
+Númeri Num 4 32 26 Párvulos nostros, et mulíeres, et pécora, ac juménta relinquémus in úrbibus Gálaad:
+Númeri Num 4 32 27 nos autem fámuli tui omnes expedíti pergémus ad bellum, sicut tu, dómine, loquéris.
+Númeri Num 4 32 28 Præcépit ergo Móyses Eleázaro sacerdóti, et Jósue fílio Nun, et princípibus familiárum per tribus Israël, et dixit ad eos: b
+Númeri Num 4 32 29 Si transíerint fílii Gad et fílii Ruben vobíscum Jordánem omnes armáti ad bellum coram Dómino, et vobis fúerit terra subjécta, date eis Gálaad in possessiónem.
+Númeri Num 4 32 30 Sin autem nolúerint transíre armáti vobíscum in terram Chánaan, inter vos habitándi accípiant loca.
+Númeri Num 4 32 31 Responderúntque fílii Gad et fílii Ruben: Sicut locútus est Dóminus servis suis, ita faciémus:
+Númeri Num 4 32 32 ipsi armáti pergémus coram Dómino in terram Chánaan, et possessiónem jam suscepísse nos confitémur trans Jordánem.
+Númeri Num 4 32 33 Dedit ítaque Móyses fíliis Gad et Ruben, et dimídiæ tríbui Manásse fílii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhǽi, et regnum Og regis Basan, et terram eórum cum úrbibus suis per circúitum.
+Númeri Num 4 32 34 Ígitur exstruxérunt fílii Gad, Dibon, et Átaroth, et Ároër,
+Númeri Num 4 32 35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jégbaa,
+Númeri Num 4 32 36 et Bethnémra, et Bétharan, urbes munítas, et caulas pecóribus suis.
+Númeri Num 4 32 37 Fílii vero Ruben ædificavérunt Hésebon, et Eleále, et Cariáthaim,
+Númeri Num 4 32 38 et Nabo, et Baálmeon versis nomínibus, Sábama quoque: imponéntes vocábula úrbibus, quas exstruxérunt.
+Númeri Num 4 32 39 Porro fílii Machir fílii Manásse, perrexérunt in Gálaad, et vastavérunt eam interfécto Amorrhǽo habitatóre ejus.
+Númeri Num 4 32 40 Dedit ergo Móyses terram Gálaad Machir fílio Manásse, qui habitávit in ea.
+Númeri Num 4 32 41 Jair autem fílius Manásse ábiit, et occupávit vicos ejus, quos appellávit Havoth Jair, id est, Villas Jair.
+Númeri Num 4 32 42 Nobe quoque perréxit, et apprehéndit Chanath cum vículis suis: vocavítque eam ex nómine suo Nobe.
+Númeri Num 4 33 1 Hæ sunt mansiónes filiórum Israël, qui egréssi sunt de Ægýpto per turmas suas in manu Móysi et Áaron,
+Númeri Num 4 33 2 quas descrípsit Móyses juxta castrórum loca, quæ Dómini jussióne mutábant.
+Númeri Num 4 33 3 Profécti ígitur de Ramésse mense primo, quintadécima die mensis primi, áltera die Phase, fílii Israël in manu excélsa, vidéntibus cunctis Ægýptiis,
+Númeri Num 4 33 4 et sepeliéntibus primogénitos, quos percússerat Dóminus (nam et in diis eórum exercúerat ultiónem),
+Númeri Num 4 33 5 castrametáti sunt in Soccoth.
+Númeri Num 4 33 6 Et de Soccoth venérunt in Etham, quæ est in extrémis fínibus solitúdinis. b
+Númeri Num 4 33 7 Inde egréssi venérunt contra Phiháhiroth, quæ réspicit Beélsephon, et castrametáti sunt ante Mágdalum.
+Númeri Num 4 33 8 Profectíque de Phiháhiroth, transiérunt per médium mare in solitúdinem: et ambulántes tribus diébus per desértum Etham, castrametáti sunt in Mara.
+Númeri Num 4 33 9 Profectíque de Mara, venérunt in Elim, ubi erant duódecim fontes aquárum, et palmæ septuagínta: ibíque castrametáti sunt.
+Númeri Num 4 33 10 Sed et inde egréssi, fixérunt tentória super mare Rubrum. Profectíque de mari Rubro,
+Númeri Num 4 33 11 castrametáti sunt in desérto Sin.
+Númeri Num 4 33 12 Unde egréssi, venérunt in Daphca.
+Númeri Num 4 33 13 Profectíque de Daphca, castrametáti sunt in Alus.
+Númeri Num 4 33 14 Egressíque de Alus, in Ráphidim fixére tentória, ubi pópulo défuit aqua ad bibéndum.
+Númeri Num 4 33 15 Profectíque de Ráphidim, castrametáti sunt in desérto Sínai.
+Númeri Num 4 33 16 Sed et de solitúdine Sínai egréssi, venérunt ad sepúlchra concupiscéntiæ.
+Númeri Num 4 33 17 Profectíque de sepúlchris concupiscéntiæ, castrametáti sunt in Háseroth.
+Númeri Num 4 33 18 Et de Háseroth venérunt in Rethma.
+Númeri Num 4 33 19 Profectíque de Rethma, castrametáti sunt in Remmómphares.
+Númeri Num 4 33 20 Unde egréssi venérunt in Lebna.
+Númeri Num 4 33 21 De Lebna castrametáti sunt in Ressa.
+Númeri Num 4 33 22 Egressíque de Ressa, venérunt in Ceélatha.
+Númeri Num 4 33 23 Unde profécti, castrametáti sunt in monte Sepher.
+Númeri Num 4 33 24 Egréssi de monte Sepher, venérunt in Aráda.
+Númeri Num 4 33 25 Inde proficiscéntes, castrametáti sunt in Máceloth.
+Númeri Num 4 33 26 Profectíque de Máceloth, venérunt in Thahath.
+Númeri Num 4 33 27 De Thahath, castrametáti sunt in Thare.
+Númeri Num 4 33 28 Unde egréssi, fixére tentória in Methca.
+Númeri Num 4 33 29 Et de Methca, castrametáti sunt in Hésmona.
+Númeri Num 4 33 30 Profectíque de Hésmona, venérunt in Móseroth.
+Númeri Num 4 33 31 Et de Móseroth, castrametáti sunt in Benejáacan.
+Númeri Num 4 33 32 Profectíque de Benejáacan, venérunt in montem Gadgad.
+Númeri Num 4 33 33 Unde profécti, castrametáti sunt in Jetébatha.
+Númeri Num 4 33 34 Et de Jetébatha venérunt in Hebróna.
+Númeri Num 4 33 35 Egressíque de Hebróna, castrametáti sunt in Asióngaber.
+Númeri Num 4 33 36 Inde profécti, venérunt in desértum Sin, hæc est Cades.
+Númeri Num 4 33 37 Egressíque de Cades, castrametáti sunt in monte Hor, in extrémis fínibus terræ Edom.
+Númeri Num 4 33 38 Ascendítque Áaron sacérdos in montem Hor jubénte Dómino: et ibi mórtuus est anno quadragésimo egressiónis filiórum Israël ex Ægýpto, mense quinto, prima die mensis,
+Númeri Num 4 33 39 cum esset annórum centum vigínti trium.
+Númeri Num 4 33 40 Audivítque Chananǽus rex Arad, qui habitábat ad merídiem, in terram Chánaan venísse fílios Israël.
+Númeri Num 4 33 41 Et profécti de monte Hor, castrametáti sunt in Salmóna. b
+Númeri Num 4 33 42 Unde egréssi, venérunt in Phunon.
+Númeri Num 4 33 43 Profectíque de Phunon, castrametáti sunt in Oboth.
+Númeri Num 4 33 44 Et de Oboth venérunt in Ijeábarim, quæ est in fínibus Moabitárum.
+Númeri Num 4 33 45 Profectíque de Ijeábarim, fixére tentória in Dibóngad.
+Númeri Num 4 33 46 Unde egréssi, castrametáti sunt in Helmondebláthaim.
+Númeri Num 4 33 47 Egressíque de Helmondebláthaim, venérunt ad montes Ábarim contra Nabo.
+Númeri Num 4 33 48 Profectíque de móntibus Ábarim, transiérunt ad campéstria Moab, supra Jordánem, contra Jéricho.
+Númeri Num 4 33 49 Ibíque castrametáti sunt de Béthsimoth usque ad Abélsatim in planióribus locis Moabitárum.
+Númeri Num 4 33 50 Ubi locútus est Dóminus ad Móysen: b
+Númeri Num 4 33 51 Prǽcipe fíliis Israël, et dic ad eos: Quando transiéritis Jordánem, intrántes terram Chánaan,
+Númeri Num 4 33 52 dispérdite cunctos habitatóres terræ illíus: confríngite títulos, et státuas comminúite, atque ómnia excélsa vastáte,
+Númeri Num 4 33 53 mundántes terram, et habitántes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessiónem,
+Númeri Num 4 33 54 quam dividétis vobis sorte. Plúribus dábitis latiórem, et paucis angustiórem. Síngulis ut sors cecíderit, ita tribuétur hæréditas. Per tribus et famílias posséssio dividétur.
+Númeri Num 4 33 55 Sin autem noluéritis interfícere habitatóres terræ: qui remánserint, erunt vobis quasi clavi in óculis, et lánceæ in latéribus, et adversabúntur vobis in terra habitatiónis vestræ:
+Númeri Num 4 33 56 et quidquid illis cogitáveram fácere, vobis fáciam.
+Númeri Num 4 34 1 Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens:
+Númeri Num 4 34 2 Prǽcipe fíliis Israël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram Chánaan, et in possessiónem vobis sorte cecíderit, his fínibus terminábitur.
+Númeri Num 4 34 3 Pars meridiána incípiet a solitúdine Sin, quæ est juxta Edom: et habébit términos contra oriéntem mare salsíssimum.
+Númeri Num 4 34 4 Qui circuíbunt austrálem plagam per ascénsum Scorpiónis, ita ut tránseant in Senna, et pervéniant a merídie usque ad Cadesbárne, unde egrediéntur confínia ad villam nómine Adar, et tendent usque ad Asemóna.
+Númeri Num 4 34 5 Ibítque per gyrum términus ab Asemóna usque ad torréntem Ægýpti, et maris magni líttore finiétur.
+Númeri Num 4 34 6 Plaga autem occidentális a mari magno incípiet, et ipso fine claudétur.
+Númeri Num 4 34 7 Porro ad septentrionálem plagam a mari magno términi incípient, perveniéntes usque ad montem altíssimum,
+Númeri Num 4 34 8 a quo vénient in Emath usque ad términos Sedáda:
+Númeri Num 4 34 9 ibúntque confínia usque ad Zephróna, et villam Enan. Hi erunt términi in parte aquilónis.
+Númeri Num 4 34 10 Inde metabúntur fines contra orientálem plagam de villa Enan usque Sepháma,
+Númeri Num 4 34 11 et de Sepháma descéndent términi in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervénient contra oriéntem ad mare Cénereth,
+Númeri Num 4 34 12 et tendent usque ad Jordánem, et ad últimum salsíssimo claudéntur mari. Hanc habébitis terram per fines suos in circúitu.
+Númeri Num 4 34 13 Præcepítque Móyses fíliis Israël, dicens: Hæc erit terra, quam possidébitis sorte, et quam jussit Dóminus dari novem tríbubus, et dimídiæ tríbui. b
+Númeri Num 4 34 14 Tribus enim filiórum Ruben per famílias suas, et tribus filiórum Gad juxta cognatiónum númerum, média quoque tribus Manásse,
+Númeri Num 4 34 15 id est, duæ semis tribus, accepérunt partem suam trans Jordánem contra Jéricho ad orientálem plagam.
+Númeri Num 4 34 16 Et ait Dóminus ad Móysen: b
+Númeri Num 4 34 17 Hæc sunt nómina virórum qui terram vobis dívident, Eleázar sacérdos, et Jósue fílius Nun,
+Númeri Num 4 34 18 et sínguli príncipes de tríbubus síngulis,
+Númeri Num 4 34 19 quorum ista sunt vocábula. De tribu Juda, Caleb fílius Jéphone.
+Númeri Num 4 34 20 De tribu Símeon, Sámuel fílius Ámmiud.
+Númeri Num 4 34 21 De tribu Bénjamin, Elídad fílius Cháselon.
+Númeri Num 4 34 22 De tribu filiórum Dan, Bocci fílius Jogli.
+Númeri Num 4 34 23 Filiórum Joseph de tribu Manásse, Hánniel fílius Ephod.
+Númeri Num 4 34 24 De tribu Éphraim, Cámuel fílius Sephthan.
+Númeri Num 4 34 25 De tribu Zábulon, Elísaphan fílius Pharnach.
+Númeri Num 4 34 26 De tribu Íssachar, dux Pháltiel fílius Ozan.
+Númeri Num 4 34 27 De tribu Aser, Áhiud fílius Salómi.
+Númeri Num 4 34 28 De tribu Néphthali, Phédaël fílius Ámmiud.
+Númeri Num 4 34 29 Hi sunt, quibus præcépit Dóminus ut divíderent fíliis Israël terram Chánaan.
+Númeri Num 4 35 1 Hæc quoque locútus est Dóminus ad Móysen in campéstribus Moab supra Jordánem, contra Jéricho:
+Númeri Num 4 35 2 Prǽcipe fíliis Israël ut dent Levítis de possessiónibus suis
+Númeri Num 4 35 3 urbes ad habitándum, et suburbána eárum per circúitum: ut ipsi in óppidis máneant, et suburbána sint pecóribus ac juméntis:
+Númeri Num 4 35 4 quæ a muris civitátum forínsecus, per circúitum, mille pássuum spátio tendéntur.
+Númeri Num 4 35 5 Contra oriéntem duo míllia erunt cúbiti, et contra merídiem simíliter erunt duo míllia: ad mare quoque, quod réspicit ad occidéntem, éadem mensúra erit, et septentrionális plaga æquáli término finiétur, erúntque urbes in médio, et foris suburbána.
+Númeri Num 4 35 6 De ipsis autem óppidis, quæ Levítis dábitis, sex erunt in fugitivórum auxília separáta, ut fúgiat ad ea qui fúderit sánguinem: et excéptis his, ália quadragínta duo óppida,
+Númeri Num 4 35 7 id est, simul quadragínta octo cum suburbánis suis.
+Númeri Num 4 35 8 Ipsǽque urbes, quæ dabúntur de possessiónibus filiórum Israël, ab his qui plus habent, plures auferéntur: et qui minus, paucióres: sínguli juxta mensúram hæreditátis suæ dabunt óppida Levítis.
+Númeri Num 4 35 9 Ait Dóminus ad Móysen: b
+Númeri Num 4 35 10 Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Quando transgréssi fuéritis Jordánem in terram Chánaan,
+Númeri Num 4 35 11 decérnite quæ urbes esse débeant in præsídia fugitivórum, qui noléntes sánguinem fúderint:
+Númeri Num 4 35 12 in quibus cum fúerit prófugus, cognátus occísi non póterit eum occídere, donec stet in conspéctu multitúdinis, et causa illíus judicétur.
+Númeri Num 4 35 13 De ipsis autem úrbibus, quæ ad fugitivórum subsídia separántur,
+Númeri Num 4 35 14 tres erunt trans Jordánem, et tres in terra Chánaan,
+Númeri Num 4 35 15 tam fíliis Israël quam ádvenis atque peregrínis, ut confúgiat ad eas qui nolens sánguinem fúderit.
+Númeri Num 4 35 16 Si quis ferro percússerit, et mórtuus fúerit qui percússus est, reus erit homicídii, et ipse moriétur. b
+Númeri Num 4 35 17 Si lápidem jécerit, et ictus occubúerit, simíliter puniétur.
+Númeri Num 4 35 18 Si ligno percússus interíerit, percussóris sánguine vindicábitur.
+Númeri Num 4 35 19 Propínquus occísi, homicídam interfíciet: statim ut apprehénderit eum, interfíciet.
+Númeri Num 4 35 20 Si per ódium quis hóminem impúlerit, vel jécerit quíppiam in eum per insídias:
+Númeri Num 4 35 21 aut cum esset inimícus, manu percússerit, et ille mórtuus fúerit: percússor homicídii reus erit: cognátus occísi statim ut invénerit eum, jugulábit.
+Númeri Num 4 35 22 Quod si fortúitu, et absque ódio
+Númeri Num 4 35 23 et inimicítiis quidquam horum fécerit,
+Númeri Num 4 35 24 et hoc audiénte pópulo fúerit comprobátum, atque inter percussórem et propínquum sánguinis quǽstio ventiláta:
+Númeri Num 4 35 25 liberábitur ínnocens de ultóris manu, et reducétur per senténtiam in urbem, ad quam confúgerat, manebítque ibi, donec sacérdos magnus, qui óleo sancto unctus est, moriátur.
+Númeri Num 4 35 26 Si interféctor extra fines úrbium, quæ exúlibus deputátæ sunt,
+Númeri Num 4 35 27 fúerit invéntus, et percússus ab eo qui ultor est sánguinis: absque noxa erit qui eum occíderit.
+Númeri Num 4 35 28 Debúerat enim prófugus usque ad mortem pontíficis in urbe residére. Postquam autem ille obíerit, homicída revertétur in terram suam.
+Númeri Num 4 35 29 Hæc sempitérna erunt, et legítima in cunctis habitatiónibus vestris.
+Númeri Num 4 35 30 Homicída sub téstibus puniétur: ad uníus testimónium nullus condemnábitur. b
+Númeri Num 4 35 31 Non accipiétis prétium ab eo qui reus est sánguinis, statim et ipse moriétur.
+Númeri Num 4 35 32 Éxules et prófugi ante mortem pontíficis nullo modo in urbes suas revérti póterunt,
+Númeri Num 4 35 33 ne polluátis terram habitatiónis vestræ, quæ insóntium cruóre maculátur: nec áliter expiári potest, nisi per ejus sánguinem, qui altérius sánguinem fúderit.
+Númeri Num 4 35 34 Atque ita emundábitur vestra posséssio me commoránte vobíscum. Ego enim sum Dóminus qui hábito inter fílios Israël.
+Númeri Num 4 36 1 Accessérunt autem et príncipes familiárum Gálaad fílii Machir fílii Manásse, de stirpe filiórum Joseph: locutíque sunt Móysi coram princípibus Israël, atque dixérunt:
+Númeri Num 4 36 2 Tibi dómino nostro præcépit Dóminus ut terram sorte divíderes fíliis Israël, et ut filiábus Sálphaad fratris nostri dares possessiónem débitam patri:
+Númeri Num 4 36 3 quas si altérius tribus hómines uxóres accéperint, sequétur posséssio sua, et transláta ad áliam tribum, de nostra hæreditáte minuétur.
+Númeri Num 4 36 4 Atque ita fiet, ut cum jubilǽus, id est, quinquagésimus annus remissiónis advénerit, confundátur sórtium distribútio, et aliórum posséssio ad álios tránseat.
+Númeri Num 4 36 5 Respóndit Móyses fíliis Israël, et Dómino præcipiénte ait: Recte tribus filiórum Joseph locúta est. b
+Númeri Num 4 36 6 Et hæc lex super filiábus Sálphaad a Dómino promulgáta est: nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus homínibus:
+Númeri Num 4 36 7 ne commisceátur posséssio filiórum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxóres de tribu et cognatióne sua:
+Númeri Num 4 36 8 et cunctæ féminæ de eádem tribu marítos accípient: ut hæréditas permáneat in famíliis,
+Númeri Num 4 36 9 nec sibi misceántur tribus, sed ita máneant
+Númeri Num 4 36 10 ut a Dómino separátæ sunt. Fecerúntque fíliæ Sálphaad ut fúerat imperátum:
+Númeri Num 4 36 11 et nupsérunt Máala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, fíliis pátrui sui
+Númeri Num 4 36 12 de família Manásse, qui fuit fílius Joseph: et posséssio, quæ illis fúerat attribúta, mansit in tribu et família patris eárum.
+Númeri Num 4 36 13 Hæc sunt mandáta atque judícia, quæ mandávit Dóminus per manum Móysi ad fílios Israël, in campéstribus Moab supra Jordánem contra Jéricho. b
+# Deuteronómium Deu Liber Deuteronómii
Deuteronómium Deu 5 1 1 Hæc sunt verba quæ locútus est Móyses ad omnem Israël trans Jordánem in solitúdine campéstri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Háseroth, ubi auri est plúrimum:
Deuteronómium Deu 5 1 2 úndecim diébus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbárne.
Deuteronómium Deu 5 1 3 Quadragésimo anno, undécimo mense, prima die mensis, locútus est Móyses ad fílios Israël ómnia quæ præcéperat illi Dóminus, ut díceret eis,
@@ -6529,631 +6529,631 @@ Jósue Josh 6 24 30 sepelierúntque eum in fínibus possessiónis suæ in Thamn
Jósue Josh 6 24 31 Servivítque Israël Dómino cunctis diébus Jósue et seniórum, qui longo vixérunt témpore post Jósue, et qui novérunt ómnia ópera Dómini quæ fécerat in Israël.
Jósue Josh 6 24 32 Ossa quoque Joseph, quæ túlerant fílii Israël de Ægýpto, sepeliérunt in Sichem, in parte agri quem émerat Jacob a fíliis Hemor patris Sichem, centum novéllis óvibus, et fuit in possessiónem filiórum Joseph. b
Jósue Josh 6 24 33 Eleázar quoque fílius Áaron mórtuus est: et sepeliérunt eum in Gábaath Phínees fílii ejus, quæ data est ei in monte Éphraim. b
-# Judici Jdgs Liber Judicum
-Judici Jdgs 7 1 1 Post mortem Jósue, consuluérunt fílii Israël Dóminum, dicéntes: Quis ascéndet ante nos contra Chananǽum, et erit dux belli?
-Judici Jdgs 7 1 2 Dixítque Dóminus: Judas ascéndet: ecce trádidi terram in manus ejus.
-Judici Jdgs 7 1 3 Et ait Judas Simeóni fratri suo: Ascénde mecum in sortem meam, et pugna contra Chananǽum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et ábiit cum eo Símeon.
-Judici Jdgs 7 1 4 Ascendítque Judas, et trádidit Dóminus Chananǽum ac Pherezǽum in manus eórum: et percussérunt in Bezec decem míllia virórum.
-Judici Jdgs 7 1 5 Invenerúntque Adoníbezec in Bezec, et pugnavérunt contra eum, ac percussérunt Chananǽum et Pherezǽum.
-Judici Jdgs 7 1 6 Fugit autem Adoníbezec: quem persecúti comprehendérunt, cæsis summitátibus mánuum ejus ac pedum.
-Judici Jdgs 7 1 7 Dixítque Adoníbezec: Septuagínta reges amputátis mánuum ac pedum summitátibus colligébant sub mensa mea cibórum relíquias: sicut feci, ita réddidit mihi Deus. Adduxerúntque eum in Jerúsalem, et ibi mórtuus est.
-Judici Jdgs 7 1 8 Oppugnántes ergo fílii Juda Jerúsalem, cepérunt eam, et percussérunt in ore gládii, tradéntes cunctam incéndio civitátem.
-Judici Jdgs 7 1 9 Et póstea descendéntes pugnavérunt contra Chananǽum, qui habitábat in montánis, et ad merídiem, et in campéstribus. b
-Judici Jdgs 7 1 10 Pergénsque Judas contra Chananǽum, qui habitábat in Hebron (cujus nomen fuit antíquitus Cáriath Arbe), percússit Sésai, et Áhiman, et Thólmai:
-Judici Jdgs 7 1 11 atque inde proféctus ábiit ad habitatóres Dabir, cujus nomen vetus erat Cáriath Sepher, id est, cívitas litterárum.
-Judici Jdgs 7 1 12 Dixítque Caleb: Qui percússerit Cáriath Sepher, et vastáverit eam, dabo ei Axam fíliam meam uxórem.
-Judici Jdgs 7 1 13 Cumque cepísset eam Othóniel fílius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam fíliam suam cónjugem.
-Judici Jdgs 7 1 14 Quam pergéntem in itínere mónuit vir suus ut péteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirásset sedens in ásino, dixit ei Caleb: Quid habes?
-Judici Jdgs 7 1 15 At illa respóndit: Da mihi benedictiónem, quia terram aréntem dedísti mihi: da et irríguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irríguum supérius, et irríguum inférius.
-Judici Jdgs 7 1 16 Fílii autem Cinǽi cognáti Móysi ascendérunt de civitáte palmárum cum fíliis Juda, in desértum sortis ejus, quod est ad merídiem Arad, et habitavérunt cum eo.
-Judici Jdgs 7 1 17 Ábiit autem Judas cum Simeóne fratre suo, et percussérunt simul Chananǽum qui habitábat in Séphaath, et interfecérunt eum. Vocatúmque est nomen urbis, Horma, id est, anáthema.
-Judici Jdgs 7 1 18 Cepítque Judas Gazam cum fínibus suis, et Ascalónem, atque Áccaron cum términis suis.
-Judici Jdgs 7 1 19 Fuítque Dóminus cum Juda, et montána possédit: nec pótuit delére habitatóres vallis, quia falcátis cúrribus abundábant.
-Judici Jdgs 7 1 20 Dederúntque Caleb Hebron, sicut díxerat Móyses, qui delévit ex ea tres fílios Enac.
-Judici Jdgs 7 1 21 Jebusǽum autem habitatórem Jerúsalem non delevérunt fílii Bénjamin: habitavítque Jebusǽus cum fíliis Bénjamin in Jerúsalem, usque in præséntem diem.
-Judici Jdgs 7 1 22 Domus quoque Joseph ascéndit in Bethel, fuítque Dóminus cum eis. b
-Judici Jdgs 7 1 23 Nam cum obsidérent urbem, quæ prius Luza vocabátur,
-Judici Jdgs 7 1 24 vidérunt hóminem egrediéntem de civitáte, dixerúntque ad eum: Osténde nobis intróitum civitátis, et faciémus tecum misericórdiam.
-Judici Jdgs 7 1 25 Qui cum ostendísset eis, percussérunt urbem in ore gládii: hóminem autem illum, et omnem cognatiónem ejus, dimisérunt.
-Judici Jdgs 7 1 26 Qui dimíssus, ábiit in terram Hetthim, et ædificávit ibi civitátem, vocavítque eam Luzam: quæ ita appellátur usque in præséntem diem.
-Judici Jdgs 7 1 27 Manásses quoque non delévit Bethsan, et Thanac cum vículis suis, et habitatóres Dor, et Jéblaam, et Magéddo cum vículis suis, cœpítque Chananǽus habitáre cum eis.
-Judici Jdgs 7 1 28 Postquam autem confortátus est Israël, fecit eos tributários, et delére nóluit.
-Judici Jdgs 7 1 29 Éphraim étiam non interfécit Chananǽum, qui habitábat in Gazer, sed habitávit cum eo.
-Judici Jdgs 7 1 30 Zábulon non delévit habitatóres Cetron, et Náalol: sed habitávit Chananǽus in médio ejus, factúsque est ei tributárius.
-Judici Jdgs 7 1 31 Aser quoque non delévit habitatóres Accho, et Sidónis, Áhalab, et Áchazib, et Helba, et Aphec, et Rohob:
-Judici Jdgs 7 1 32 habitavítque in médio Chananǽi habitatóris illíus terræ, nec interfécit eum.
-Judici Jdgs 7 1 33 Néphthali quoque non delévit habitatóres Béthsames, et Béthanath: et habitávit inter Chananǽum habitatórem terræ, fuerúntque ei Bethsamítæ et Bethanítæ tributárii.
-Judici Jdgs 7 1 34 Arctavítque Amorrhǽus fílios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planióra descénderent:
-Judici Jdgs 7 1 35 habitavítque in monte Hares, quod interpretátur testáceo, in Ájalon et Sálebim. Et aggraváta est manus domus Joseph, factúsque est ei tributárius.
-Judici Jdgs 7 1 36 Fuit autem términus Amorrhǽi ab ascénsu Scorpiónis, petra, et superióra loca.
-Judici Jdgs 7 2 1 Ascendítque ángelus Dómini de Gálgalis ad Locum fléntium, et ait: Edúxi vos de Ægýpto, et introdúxi in terram, pro qua jurávi pátribus vestris: et pollícitus sum ut non fácerem írritum pactum meum vobíscum in sempitérnum,
-Judici Jdgs 7 2 2 ita dumtáxat ut non ferirétis fœdus cum habitatóribus terræ hujus, sed aras eórum subverterétis: et noluístis audíre vocem meam: cur hoc fecístis?
-Judici Jdgs 7 2 3 Quam ob rem nólui delére eos a fácie vestra: ut habeátis hostes, et dii eórum sint vobis in ruínam.
-Judici Jdgs 7 2 4 Cumque loquerétur ángelus Dómini hæc verba ad omnes fílios Israël, elevavérunt ipsi vocem suam, et flevérunt.
-Judici Jdgs 7 2 5 Et vocátum est nomen loci illíus, Locus fléntium, sive lacrimárum: immolaverúntque ibi hóstias Dómini.
-Judici Jdgs 7 2 6 Dimísit ergo Jósue pópulum, et abiérunt fílii Israël unusquísque in possessiónem suam, ut obtinérent eam: b
-Judici Jdgs 7 2 7 servierúntque Dómino cunctis diébus ejus, et seniórum, qui longo post eum vixérunt témpore, et nóverant ómnia ópera Dómini quæ fécerat cum Israël.
-Judici Jdgs 7 2 8 Mórtuus est autem Jósue fílius Nun, fámulus Dómini, centum et decem annórum,
-Judici Jdgs 7 2 9 et sepeliérunt eum in fínibus possessiónis suæ in Thamnáthsare in monte Éphraim, a septentrionáli plaga montis Gaas.
-Judici Jdgs 7 2 10 Omnísque illa generátio congregáta est ad patres suos: et surrexérunt álii, qui non nóverant Dóminum, et ópera quæ fécerat cum Israël.
-Judici Jdgs 7 2 11 Fecerúntque fílii Israël malum in conspéctu Dómini, et serviérunt Báalim.
-Judici Jdgs 7 2 12 Ac dimisérunt Dóminum Deum patrum suórum, qui edúxerat eos de terra Ægýpti, et secúti sunt deos aliénos, deósque populórum, qui habitábant in circúitu eórum, et adoravérunt eos: et ad iracúndiam concitavérunt Dóminum,
-Judici Jdgs 7 2 13 dimitténtes eum, et serviéntes Baal et Ástaroth.
-Judici Jdgs 7 2 14 Iratúsque Dóminus contra Israël, trádidit eos in manus diripiéntium: qui cepérunt eos, et vendidérunt hóstibus qui habitábant per gyrum: nec potuérunt resístere adversáriis suis, b
-Judici Jdgs 7 2 15 sed quocúmque pérgere voluíssent, manus Dómini super eos erat, sicut locútus est, et jurávit eis, et veheménter afflícti sunt.
-Judici Jdgs 7 2 16 Suscitavítque Dóminus júdices, qui liberárent eos de vastántium mánibus: sed nec eos audíre voluérunt,
-Judici Jdgs 7 2 17 fornicántes cum diis aliénis, et adorántes eos. Cito deseruérunt viam, per quam ingréssi fúerant patres eórum: et audiéntes mandáta Dómini, ómnia fecére contrária.
-Judici Jdgs 7 2 18 Cumque Dóminus júdices suscitáret, in diébus eórum flectebátur misericórdia, et audiébat afflictórum gémitus, et liberábat eos de cæde vastántium.
-Judici Jdgs 7 2 19 Postquam autem mórtuus esset judex, revertebántur, et multo faciébant pejóra quam fécerant patres eórum, sequéntes deos aliénos, serviéntes eis, et adorántes illos. Non dimisérunt adinventiónes suas, et viam duríssimam per quam ambuláre consuevérunt.
-Judici Jdgs 7 2 20 Iratúsque est furor Dómini in Israël, et ait: Quia írritum fecit gens ista pactum meum, quod pepígeram cum pátribus eórum, et vocem meam audíre contémpsit:
-Judici Jdgs 7 2 21 et ego non delébo gentes, quas dimísit Jósue, et mórtuus est:
-Judici Jdgs 7 2 22 ut in ipsis expériar Israël, utrum custódiant viam Dómini, et ámbulent in ea, sicut custodiérunt patres eórum, an non.
-Judici Jdgs 7 2 23 Dimísit ergo Dóminus omnes natiónes has, et cito subvértere nóluit, nec trádidit in manus Jósue. b
-Judici Jdgs 7 3 1 Hæ sunt gentes quas Dóminus derelíquit, ut erudíret in eis Israélem, et omnes qui non nóverant bella Chananæórum:
-Judici Jdgs 7 3 2 ut póstea díscerent fílii eórum certáre cum hóstibus, et habére consuetúdinem prœliándi:
-Judici Jdgs 7 3 3 quinque sátrapas Philisthinórum, omnémque Chananǽum, et Sidónium, atque Hevǽum, qui habitábat in monte Líbano, de monte Baal Hermon usque ad intróitum Emath.
-Judici Jdgs 7 3 4 Dimisítque eos, ut in ipsis experirétur Israélem, utrum audíret mandáta Dómini quæ præcéperat pátribus eórum per manum Móysi, an non.
-Judici Jdgs 7 3 5 Ítaque fílii Israël habitavérunt in médio Chananǽi, et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi: b
-Judici Jdgs 7 3 6 et duxérunt uxóres fílias eórum, ipsíque fílias suas fíliis eórum tradidérunt, et serviérunt diis eórum.
-Judici Jdgs 7 3 7 Fecerúntque malum in conspéctu Dómini, et oblíti sunt Dei sui, serviéntes Báalim et Ástaroth.
-Judici Jdgs 7 3 8 Iratúsque contra Israël Dóminus, trádidit eos in manus Chusan Rasáthaim regis Mesopotámiæ, servierúntque ei octo annis.
-Judici Jdgs 7 3 9 Et clamavérunt ad Dóminum, qui suscitávit eis salvatórem, et liberávit eos, Othóniel vidélicet fílium Cenez, fratrem Caleb minórem:
-Judici Jdgs 7 3 10 fuítque in eo spíritus Dómini, et judicávit Israël. Egressúsque est ad pugnam, et trádidit Dóminus in manus ejus Chusan Rasáthaim regem Sýriæ, et oppréssit eum.
-Judici Jdgs 7 3 11 Quievítque terra quadragínta annis, et mórtuus est Othóniel fílius Cenez.
-Judici Jdgs 7 3 12 Addidérunt autem fílii Israël fácere malum in conspéctu Dómini: qui confortávit advérsum eos Eglon regem Moab, quia fecérunt malum in conspéctu ejus. b
-Judici Jdgs 7 3 13 Et copulávit ei fílios Ammon, et Ámalec: abiítque et percússit Israël, atque possédit urbem palmárum.
-Judici Jdgs 7 3 14 Servierúntque fílii Israël Eglon regi Moab decem et octo annis.
-Judici Jdgs 7 3 15 Et póstea clamavérunt ad Dóminum, qui suscitávit eis salvatórem vocábulo Aod, fílium Gera, fílii Jémini, qui utráque manu pro déxtera utebátur. Miserúntque fílii Israël per illum múnera Eglon regi Moab. b
-Judici Jdgs 7 3 16 Qui fecit sibi gládium ancípitem, habéntem in médio cápulum longitúdinis palmæ manus, et accínctus est eo subter sagum in dextro fémore.
-Judici Jdgs 7 3 17 Obtulítque múnera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis.
-Judici Jdgs 7 3 18 Cumque obtulísset ei múnera, prosecútus est sócios, qui cum eo vénerant.
-Judici Jdgs 7 3 19 Et revérsus de Gálgalis, ubi erant idóla, dixit ad regem: Verbum secrétum hábeo ad te, o rex. Et ille imperávit siléntium: egressísque ómnibus qui circa eum erant,
-Judici Jdgs 7 3 20 ingréssus est Aod ad eum: sedébat autem in æstívo cœnáculo solus: dixítque: Verbum Dei hábeo ad te. Qui statim surréxit de throno.
-Judici Jdgs 7 3 21 Extendítque Aod sinístram manum, et tulit sicam de dextro fémore suo, infixítque eam in ventre ejus
-Judici Jdgs 7 3 22 tam válide, ut cápulus sequerétur ferrum in vúlnere, ac pinguíssimo ádipe stringerétur. Nec edúxit gládium, sed ita ut percússerat, relíquit in córpore: statímque per secréta natúræ alvi stércora prorupérunt.
-Judici Jdgs 7 3 23 Aod autem clausis diligentíssime óstiis cœnáculi, et obfirmátis sera,
-Judici Jdgs 7 3 24a per postícum egréssus est.
-Judici Jdgs 7 3 24b Servíque regis ingréssi vidérunt clausas fores cœnáculi, atque dixérunt: Fórsitan purgat alvum in æstívo cubículo.
-Judici Jdgs 7 3 25 Expectantésque diu donec erubéscerent, et vidéntes quod nullus aperíret, tulérunt clavem: et aperiéntes invenérunt dóminum suum in terra jacéntem mórtuum.
-Judici Jdgs 7 3 26 Aod autem, dum illi turbaréntur, effúgit, et pertránsiit locum idolórum, unde revérsus fúerat. Venítque in Séirath:
-Judici Jdgs 7 3 27 et statim insónuit búccina in monte Éphraim, descenderúntque cum eo fílii Israël, ipso in fronte gradiénte.
-Judici Jdgs 7 3 28 Qui dixit ad eos: Sequímini me: trádidit enim Dóminus inimícos nostros Moabítas in manus nostras. Descenderúntque post eum, et occupavérunt vada Jordánis quæ transmíttunt in Moab: et non dimisérunt transíre quemquam:
-Judici Jdgs 7 3 29 sed percussérunt Moabítas in témpore illo, círciter decem míllia, omnes robústos et fortes viros. Nullus eórum evádere pótuit.
-Judici Jdgs 7 3 30 Humiliatúsque est Moab in die illo sub manu Israël: et quiévit terra octogínta annis.
-Judici Jdgs 7 3 31 Post hunc fuit Samgar fílius Anath, qui percússit de Philísthiim sexcéntos viros vómere: et ipse quoque deféndit Israël. b
-Judici Jdgs 7 4 1 Addiderúntque fílii Israël fácere malum in conspéctu Dómini post mortem Aod,
-Judici Jdgs 7 4 2 et trádidit illos Dóminus in manus Jabin regis Chánaan, qui regnávit in Asor: habuítque ducem exércitus sui nómine Sísaram, ipse autem habitábat in Hároseth géntium.
-Judici Jdgs 7 4 3 Clamaverúntque fílii Israël ad Dóminum: nongéntos enim habébat falcátos currus, et per vigínti annos veheménter opprésserat eos.
-Judici Jdgs 7 4 4 Erat autem Débbora prophétis uxor Lápidoth, quæ judicábat pópulum in illo témpore. b
-Judici Jdgs 7 4 5 Et sedébat sub palma, quæ nómine illíus vocabátur, inter Rama et Bethel in monte Éphraim: ascendebántque ad eam fílii Israël in omne judícium.
-Judici Jdgs 7 4 6 Quæ misit et vocávit Barac fílium Abínoëm de Cedes Néphthali: dixítque ad eum: Præcépit tibi Dóminus Deus Israël: Vade, et duc exércitum in montem Thabor, tollésque tecum decem míllia pugnatórum de fíliis Néphthali, et de fíliis Zábulon:
-Judici Jdgs 7 4 7 ego autem addúcam ad te in loco torréntis Cison, Sísaram príncipem exércitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitúdinem, et tradam eos in manu tua.
-Judici Jdgs 7 4 8 Dixítque ad eam Barac: Si venis mecum, vadam: si nolúeris veníre mecum, non pergam. b
-Judici Jdgs 7 4 9 Quæ dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice victória non reputábitur tibi, quia in manu mulíeris tradétur Sísara. Surréxit ítaque Débbora, et perréxit cum Barac in Cedes.
-Judici Jdgs 7 4 10 Qui, accítis Zábulon et Néphthali, ascéndit cum decem míllibus pugnatórum, habens Débboram in comitátu suo.
-Judici Jdgs 7 4 11 Haber autem Cinǽus recésserat quondam a céteris Cinǽis frátribus suis, fíliis Hobab cognáti Móysi: et teténderat tabernácula usque ad vallem, quæ vocátur Sennim, et erat juxta Cedes.
-Judici Jdgs 7 4 12 Nuntiatúmque est Sísaræ quod ascendísset Barac fílius Abínoëm in montem Thabor: b
-Judici Jdgs 7 4 13 et congregávit nongéntos falcátos currus, et omnem exércitum de Hároseth géntium ad torréntem Cison.
-Judici Jdgs 7 4 14 Dixítque Débbora ad Barac: Surge, hæc est enim dies, in qua trádidit Dóminus Sísaram in manus tuas: en ipse ductor est tuus. Descéndit ítaque Barac de monte Thabor, et decem míllia pugnatórum cum eo.
-Judici Jdgs 7 4 15 Perterruítque Dóminus Sísaram, et omnes currus ejus, universámque multitúdinem in ore gládii ad conspéctum Barac: in tantum, ut Sísara de curru desíliens, pédibus fúgeret,
-Judici Jdgs 7 4 16 et Barac persequerétur fugiéntes currus, et exércitum usque ad Hároseth géntium, et omnis hóstium multitúdo usque ad interneciónem cáderet.
-Judici Jdgs 7 4 17 Sísara autem fúgiens pervénit ad tentórium Jahel uxóris Haber Cinǽi. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinǽi.
-Judici Jdgs 7 4 18 Egréssa ígitur Jahel in occúrsum Sísaræ, dixit ad eum: Intra ad me, dómine mi: intra, ne tímeas. Qui ingréssus tabernáculum ejus, et opértus ab ea pállio,
-Judici Jdgs 7 4 19 dixit ad eam: Da mihi, óbsecro, páululum aquæ, quia sítio valde. Quæ apéruit utrem lactis, et dedit ei bíbere, et opéruit illum.
-Judici Jdgs 7 4 20 Dixítque Sísara ad eam: Sta ante óstium tabernáculi: et cum vénerit áliquis intérrogans te, et dicens: Numquid hic est áliquis? respondébis: Nullus est.
-Judici Jdgs 7 4 21 Tulit ítaque Jahel uxor Haber clavum tabernáculi, assúmens páriter et málleum: et ingréssa abscóndite et cum siléntio, pósuit supra tempus cápitis ejus clavum, percussúmque málleo defíxit in cérebrum usque ad terram: qui sopórem morti consócians defécit, et mórtuus est.
-Judici Jdgs 7 4 22 Et ecce Barac sequens Sísaram veniébat: egressáque Jahel in occúrsum ejus, dixit ei: Veni, et osténdam tibi virum quem quæris. Qui cum intrásset ad eam, vidit Sísaram jacéntem mórtuum, et clavum infíxum in témpore ejus. b
-Judici Jdgs 7 4 23 Humiliávit ergo Deus in die illo Jabin regem Chánaan coram fíliis Israël:
-Judici Jdgs 7 4 24 qui crescébant quotídie, et forti manu opprimébant Jabin regem Chánaan, donec delérent eum.
-Judici Jdgs 7 5 1 Cecinerúntque Débbora et Barac fílius Abínoëm in illo die, dicéntes:
-Judici Jdgs 7 5 2 Qui sponte obtulístis de Israël ánimas vestras ad perículum, benedícite Dómino.
-Judici Jdgs 7 5 3 Audíte, reges; áuribus percípite, príncipes: ego sum, ego sum, quæ Dómino canam, psallam Dómino Deo Israël.
-Judici Jdgs 7 5 4 Dómine, cum exíres de Seir, et transíres per regiónes Edom, terra mota est, cælíque ac nubes distillavérunt aquis.
-Judici Jdgs 7 5 5 Montes fluxérunt a fácie Dómini, et Sínai a fácie Dómini Dei Israël.
-Judici Jdgs 7 5 6 In diébus Samgar fílii Anath, in diébus Jahel quievérunt sémitæ: et qui ingrediebántur per eas, ambulavérunt per calles dévios. b
-Judici Jdgs 7 5 7 Cessavérunt fortes in Israël, et quievérunt: donec súrgeret Débbora, súrgeret mater in Israël.
-Judici Jdgs 7 5 8 Nova bella elégit Dóminus, et portas hóstium ipse subvértit: clýpeus et hasta si apparúerint in quadragínta míllibus Israël.
-Judici Jdgs 7 5 9 Cor meum díligit príncipes Israël: qui própria voluntáte obtulístis vos discrímini, benedícite Dómino. b
-Judici Jdgs 7 5 10 Qui ascénditis super niténtes ásinos, et sedétis in judício, et ambulátis in via, loquímini.
-Judici Jdgs 7 5 11 Ubi collísi sunt currus, et hóstium suffocátus est exércitus, ibi narréntur justítiæ Dómini, et cleméntia in fortes Israël: tunc descéndit pópulus Dómini ad portas, et obtínuit principátum.
-Judici Jdgs 7 5 12 Surge, surge Débbora; surge, surge, et lóquere cánticum: surge Barac, et apprehénde captívos tuos, fili Abínoëm. b
-Judici Jdgs 7 5 13 Salvátæ sunt relíquiæ pópuli: Dóminus in fórtibus dimicávit.
-Judici Jdgs 7 5 14 Ex Éphraim delévit eos in Ámalec, et post eum ex Bénjamin in pópulos tuos, o Ámalec: de Machir príncipes descendérunt, et de Zábulon qui exércitum dúcerent ad bellándum.
-Judici Jdgs 7 5 15 Duces Íssachar fuére cum Débbora, et Barac vestígia sunt secúti, qui quasi in præceps ac bárathrum se discrímini dedit: divíso contra se Ruben, magnanimórum repérta est conténtio.
-Judici Jdgs 7 5 16 Quare hábitas inter duos términos, ut áudias síbilos gregum? divíso contra se Ruben, magnanimórum repérta est conténtio.
-Judici Jdgs 7 5 17 Gálaad trans Jordánem quiescébat, et Dan vacábat návibus: Aser habitábat in líttore maris, et in pórtubus morabátur.
-Judici Jdgs 7 5 18 Zábulon vero et Néphthali obtulérunt ánimas suas morti in regióne Meróme.
-Judici Jdgs 7 5 19 Venérunt reges et pugnavérunt: pugnavérunt reges Chánaan in Thanach juxta aquas Magéddo, et tamen nihil tulére prædántes. b
-Judici Jdgs 7 5 20 De cælo dimicátum est contra eos: stellæ manéntes in órdine et cursu suo, advérsus Sísaram pugnavérunt.
-Judici Jdgs 7 5 21 Torrens Cison traxit cadávera eórum, torrens Cádumim, torrens Cison: concúlca, ánima mea, robústos.
-Judici Jdgs 7 5 22 Úngulæ equórum cecidérunt, fugiéntibus ímpetu, et per præceps ruéntibus fortíssimis hóstium.
-Judici Jdgs 7 5 23 Maledícite terræ Meroz, dixit ángelus Dómini: maledícite habitatóribus ejus, quia non venérunt ad auxílium Dómini, in adjutórium fortissimórum ejus. b
-Judici Jdgs 7 5 24 Benedícta inter mulíeres Jahel uxor Haber Cinǽi, et benedicátur in tabernáculo suo.
-Judici Jdgs 7 5 25 Aquam peténti lac dedit, et in phíala príncipum óbtulit butýrum.
-Judici Jdgs 7 5 26 Sinístram manum misit ad clavum, et déxteram ad fabrórum málleos. Percussítque Sísaram quærens in cápite vúlneri locum, et tempus válide pérforans:
-Judici Jdgs 7 5 27 inter pedes ejus ruit; defécit, et mórtuus est: volvebátur ante pedes ejus, et jacébat exánimis et miserábilis.
-Judici Jdgs 7 5 28 Per fenéstram respíciens, ululábat mater ejus: et de cœnáculo loquebátur: Cur morátur régredi currus ejus? quare tardavérunt pedes quadrigárum illíus?
-Judici Jdgs 7 5 29 Una sapiéntior céteris uxóribus ejus, hæc sócrui verba respóndit: b
-Judici Jdgs 7 5 30 Fórsitan nunc dívidit spólia, et pulchérrima feminárum elígitur ei: vestes diversórum colórum Sísaræ tradúntur in prædam, et supéllex vária ad ornánda colla congéritur.
-Judici Jdgs 7 5 31 Sic péreant omnes inimíci tui, Dómine: qui autem díligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rútilent. b
-Judici Jdgs 7 5 32 Quievítque terra per quadragínta annos. b
-Judici Jdgs 7 6 1 Fecérunt autem fílii Israël malum in conspéctu Dómini: qui trádidit illos in manu Mádian septem annis,
-Judici Jdgs 7 6 2 et oppréssi sunt valde ab eis. Fecerúntque sibi antra et spelúncas in móntibus, et munitíssima ad repugnándum loca.
-Judici Jdgs 7 6 3 Cumque sevísset Israël, ascendébat Mádian et Ámalec, ceteríque orientálium natiónum:
-Judici Jdgs 7 6 4 et apud eos figéntes tentória, sicut erant in herbis cuncta vastábant usque ad intróitum Gazæ: nihílque omníno ad vitam pértinens relinquébant in Israël, non oves, non boves, non ásinos.
-Judici Jdgs 7 6 5 Ipsi enim et univérsi greges eórum veniébant cum tabernáculis suis, et instar locustárum univérsa complébant, innúmera multitúdo hóminum et camelórum, quidquid tetígerant devastántes.
-Judici Jdgs 7 6 6 Humiliatúsque est Israël valde in conspéctu Mádian.
-Judici Jdgs 7 6 7 Et clamávit ad Dóminum póstulans auxílium contra Madianítas.
-Judici Jdgs 7 6 8 Qui misit ad eos virum prophétam, et locútus est: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ego vos feci conscéndere de Ægýpto, et edúxi vos de domo servitútis,
-Judici Jdgs 7 6 9 et liberávi de manu Ægyptiórum, et ómnium inimicórum qui affligébant vos: ejecíque eos ad intróitum vestrum, et trádidi vobis terram eórum.
-Judici Jdgs 7 6 10 Et dixi: Ego Dóminus Deus vester: ne timeátis deos Amorrhæórum, in quorum terra habitátis. Et noluístis audíre vocem meam.
-Judici Jdgs 7 6 11 Venit autem ángelus Dómini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, et pertinébat ad Joas patrem famíliæ Ezri. Cumque Gédeon fílius ejus excúteret atque purgáret fruménta in torculári, ut fúgeret Mádian, b
-Judici Jdgs 7 6 12 appáruit ei ángelus Dómini, et ait: Dóminus tecum, virórum fortíssime.
-Judici Jdgs 7 6 13 Dixítque ei Gédeon: Óbsecro, mi dómine, si Dóminus nobíscum est, cur apprehendérunt nos hæc ómnia? ubi sunt mirabília ejus, quæ narravérunt patres nostri, atque dixérunt: De Ægýpto edúxit nos Dóminus? nunc autem derelíquit nos Dóminus, et trádidit in manu Mádian.
-Judici Jdgs 7 6 14 Respexítque ad eum Dóminus, et ait: Vade in hac fortitúdine tua, et liberábis Israël de manu Mádian: scito quod míserim te.
-Judici Jdgs 7 6 15 Qui respóndens ait: Óbsecro, mi dómine, in quo liberábo Israël? ecce família mea ínfima est in Manásse, et ego mínimus in domo patris mei.
-Judici Jdgs 7 6 16 Dixítque ei Dóminus: Ego ero tecum: et percúties Mádian quasi unum virum.
-Judici Jdgs 7 6 17 Et ille: Si invéni, inquit, grátiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loquéris ad me: b
-Judici Jdgs 7 6 18 nec recédas hinc, donec revértar ad te, portans sacrifícium, et ófferens tibi. Qui respóndit: Ego præstolábor advéntum tuum.
-Judici Jdgs 7 6 19 Ingréssus est ítaque Gédeon, et coxit hædum, et de farínæ módio ázymos panes: carnésque ponens in canístro, et jus cárnium mittens in ollam, tulit ómnia sub quercu, et óbtulit ei.
-Judici Jdgs 7 6 20 Cui dixit ángelus Dómini: Tolle carnes et ázymos panes, et pone supra petram illam, et jus désuper funde. Cumque fecísset ita,
-Judici Jdgs 7 6 21 exténdit ángelus Dómini summitátem virgæ, quam tenébat in manu, et tétigit carnes et panes ázymos: ascendítque ignis de petra, et carnes azymósque panes consúmpsit: ángelus autem Dómini evánuit ex óculis ejus.
-Judici Jdgs 7 6 22 Vidénsque Gédeon quod esset ángelus Dómini, ait: Heu mi Dómine Deus: quia vidi ángelum Dómini fácie ad fáciem.
-Judici Jdgs 7 6 23 Dixítque ei Dóminus: Pax tecum: ne tímeas, non moriéris.
-Judici Jdgs 7 6 24a Ædificávit ergo ibi Gédeon altáre Dómino, vocavítque illud, Dómini pax, usque in præséntem diem.
-Judici Jdgs 7 6 24b Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est famíliæ Ezri,
-Judici Jdgs 7 6 25 nocte illa dixit Dóminus ad eum: Tolle táurum patris tui, et álterum táurum annórum septem, destruésque aram Baal, quæ est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succíde.
-Judici Jdgs 7 6 26 Et ædificábis altáre Dómino Deo tuo in summitáte petræ hujus, super quam ante sacrifícium posuísti: tollésque táurum secúndum, et ófferes holocáustum super struem lignórum, quæ de némore succíderis.
-Judici Jdgs 7 6 27 Assúmptis ergo Gédeon decem viris de servis suis, fecit sicut præcéperat ei Dóminus. Timens autem domum patris sui, et hómines illíus civitátis, per diem nóluit id fácere, sed ómnia nocte complévit.
-Judici Jdgs 7 6 28 Cumque surrexíssent viri óppidi ejus mane, vidérunt destrúctam aram Baal, lucúmque succísum, et táurum álterum impósitum super altáre, quod tunc ædificátum erat.
-Judici Jdgs 7 6 29 Dixerúntque ad ínvicem: Quis hoc fecit? Cumque perquírerent auctórem facti, dictum est: Gédeon fílius Joas fecit hæc ómnia.
-Judici Jdgs 7 6 30 Et dixérunt ad Joas: Produc fílium tuum huc, ut moriátur: quia destrúxit aram Baal, et succídit nemus.
-Judici Jdgs 7 6 31 Quibus ille respóndit: Numquid ultóres estis Baal, ut pugnétis pro eo? qui adversárius est ejus, moriátur ántequam lux crástina véniat: si deus est, víndicet se de eo, qui suffódit aram ejus.
-Judici Jdgs 7 6 32 Ex illo die vocátus est Gédeon Jeróbaal, eo quod dixísset Joas: Ulciscátur se de eo Baal, qui suffódit aram ejus.
-Judici Jdgs 7 6 33 Ígitur omnis Mádian, et Ámalec, et orientáles pópuli, congregáti sunt simul: et transeúntes Jordánem, castrametáti sunt in valle Jézraël. b
-Judici Jdgs 7 6 34 Spíritus autem Dómini índuit Gédeon, qui clangens búccina convocávit domum Abiézer, ut sequerétur se.
-Judici Jdgs 7 6 35 Misítque núntios in univérsum Manássen, qui et ipse secútus est eum: et álios núntios in Aser et Zábulon et Néphthali, qui occurrérunt ei.
-Judici Jdgs 7 6 36 Dixítque Gédeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locútus es,
-Judici Jdgs 7 6 37 ponam hoc vellus lanæ in área: si ros in solo véllere fúerit, et in omni terra síccitas, sciam quod per manum meam, sicut locútus es, liberábis Israël.
-Judici Jdgs 7 6 38 Factúmque est ita. Et de nocte consúrgens exprésso véllere, concham rore implévit.
-Judici Jdgs 7 6 39 Dixítque rursus ad Deum: Ne irascátur furor tuus contra me si adhuc semel tentávero, signum quærens in véllere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens.
-Judici Jdgs 7 6 40 Fecítque Deus nocte illa ut postuláverat: et fuit síccitas in solo véllere, et ros in omni terra.
-Judici Jdgs 7 7 1 Ígitur Jeróbaal qui et Gédeon, de nocte consúrgens, et omnis pópulus cum eo, venit ad fontem qui vocátur Harad. Erant autem castra Mádian in valle ad septentrionálem plagam collis excélsi.
-Judici Jdgs 7 7 2 Dixítque Dóminus ad Gédeon: Multus tecum est pópulus, nec tradétur Mádian in manus ejus: ne gloriétur contra me Israël, et dicat: Meis víribus liberátus sum.
-Judici Jdgs 7 7 3 Lóquere ad pópulum, et cunctis audiéntibus prǽdica: Qui formidolósus et tímidus est, revertátur. Recesserúntque de monte Gálaad, et revérsi sunt de pópulo vigínti duo míllia virórum, et tantum decem míllia remansérunt.
-Judici Jdgs 7 7 4 Dixítque Dóminus ad Gédeon: Adhuc pópulus multus est: duc eos ad aquas et ibi probábo illos: et de quo díxero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibúero, revertátur.
-Judici Jdgs 7 7 5 Cumque descendísset pópulus ad aquas, dixit Dóminus ad Gédeon: Qui lingua lambúerint aquas, sicut solent canes lámbere, separábis eos seórsum: qui autem curvátis génibus bíberint, in áltera parte erunt.
-Judici Jdgs 7 7 6 Fuit ítaque númerus eórum qui manu ad os projiciénte lambuérunt aquas, trecénti viri: omnis autem réliqua multitúdo flexo póplite bíberat.
-Judici Jdgs 7 7 7 Et ait Dóminus ad Gédeon: In trecéntis viris qui lambuérunt aquas, liberábo vos, et tradam in manu tua Mádian: omnis autem réliqua multitúdo revertátur in locum suum.
-Judici Jdgs 7 7 8a Sumptis ítaque pro número cibáriis et tubis, omnem réliquam multitúdinem abíre præcépit ad tabernácula sua: et ipse cum trecéntis viris se certámini dedit.
-Judici Jdgs 7 7 8b Castra autem Mádian erant subter in valle.
-Judici Jdgs 7 7 9 Eádem nocte dixit Dóminus ad eum: Surge, et descénde in castra: quia trádidi eos in manu tua.
-Judici Jdgs 7 7 10 Sin autem solus ire formídas, descéndat tecum Phara puer tuus.
-Judici Jdgs 7 7 11 Et cum audíeris quid loquántur, tunc confortabúntur manus tuæ, et secúrior ad hóstium castra descéndes. Descéndit ergo ipse et Phara puer ejus in partem castrórum, ubi erant armatórum vigíliæ.
-Judici Jdgs 7 7 12 Mádian autem et Ámalec, et omnes orientáles pópuli, fusi jacébant in valle, ut locustárum multitúdo: caméli quoque innumerábiles erant, sicut aréna quæ jacet in líttore maris.
-Judici Jdgs 7 7 13 Cumque venísset Gédeon, narrábat áliquis sómnium próximo suo: et in hunc modum referébat quod víderat: Vidi sómnium, et videbátur mihi quasi subcinerícius panis ex hórdeo volvi, et in castra Mádian descéndere: cumque pervenísset ad tabernáculum, percússit illud, atque subvértit, et terræ fúnditus coæquávit.
-Judici Jdgs 7 7 14 Respóndit is, cui loquebátur: Non est hoc áliud, nisi gládius Gedeónis fílii Joas viri Israëlítæ: trádidit enim Dóminus in manus ejus Mádian, et ómnia castra ejus.
-Judici Jdgs 7 7 15 Cumque audísset Gédeon sómnium, et interpretatiónem ejus, adorávit: et revérsus est ad castra Israël, et ait: Súrgite, trádidit enim Dóminus in manus nostras castra Mádian. b
-Judici Jdgs 7 7 16 Divisítque trecéntos viros in tres partes, et dedit tubas in mánibus eórum, lagenásque vácuas, ac lámpades in médio lagenárum.
-Judici Jdgs 7 7 17 Et dixit ad eos: Quod me fácere vidéritis, hoc fácite: ingrédiar partem castrórum, et quod fécero, sectámini.
-Judici Jdgs 7 7 18 Quando personúerit tuba in manu mea, vos quoque per castrórum circúitum clángite, et conclamáte: Dómino et Gedeóni.
-Judici Jdgs 7 7 19 Ingressúsque est Gédeon, et trecénti viri qui erant cum eo, in partem castrórum, incipiéntibus vigíliis noctis médiæ: et custódibus suscitátis, cœpérunt búccinis clángere, et complódere inter se lagénas.
-Judici Jdgs 7 7 20 Cumque per gyrum castrórum in tribus personárent locis, et hýdrias confregíssent, tenuérunt sinístris mánibus lámpades, et dextris sonántes tubas, clamaverúntque: Gládius Dómini et Gedeónis:
-Judici Jdgs 7 7 21a stantes sínguli in loco suo per circúitum castrórum hostílium.
-Judici Jdgs 7 7 21b Ómnia ítaque castra turbáta sunt, et vociferántes ululantésque fugérunt:
-Judici Jdgs 7 7 22 et nihilóminus insistébant trecénti viri búccinis personántes. Immisítque Dóminus gládium ómnibus castris, et mútua se cæde truncábant,
-Judici Jdgs 7 7 23 fugiéntes usque ad Bethsétta, et crepídinem Abelméhula in Tebbath. Conclamántes autem viri Israël de Néphthali, et Aser, et omni Manásse, persequebántur Mádian.
-Judici Jdgs 7 7 24 Misítque Gédeon núntios in omnem montem Éphraim, dicens: Descéndite in occúrsum Mádian, et occupáte aquas usque Béthbera atque Jordánem. Clamavítque omnis Éphraim, et præoccupávit aquas atque Jordánem usque Béthbera.
-Judici Jdgs 7 7 25 Apprehensósque duos viros Mádian, Oreb et Zeb, interfécit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculári Zeb. Et persecúti sunt Mádian, cápita Oreb et Zeb portántes ad Gédeon trans fluénta Jordánis.
-Judici Jdgs 7 8 1 Dixerúntque ad eum viri Éphraim: Quid est hoc quod fácere voluísti, ut nos non vocáres, cum ad pugnam pérgeres contra Mádian? jurgántes fórtiter, et prope vim inferéntes.
-Judici Jdgs 7 8 2 Quibus ille respóndit: Quod enim tale fácere pótui, quale vos fecístis? nonne mélior est racémus Éphraim, vindémiis Abiézer?
-Judici Jdgs 7 8 3 In manus vestras Dóminus trádidit príncipes Mádian, Oreb et Zeb: quid tale fácere pótui, quale vos fecístis? Quod cum locútus esset, requiévit spíritus eórum, quo tumébant contra eum.
-Judici Jdgs 7 8 4 Cumque venísset Gédeon ad Jordánem, transívit eum cum trecéntis viris, qui secum erant: et præ lassitúdine, fugiéntes pérsequi non póterant. b
-Judici Jdgs 7 8 5 Dixítque ad viros Soccoth: Date, óbsecro, panes pópulo qui mecum est, quia valde defecérunt: ut possímus pérsequi Zébee et Sálmana reges Mádian.
-Judici Jdgs 7 8 6 Respondérunt príncipes Soccoth: Fórsitan palmæ mánuum Zébee et Sálmana in manu tua sunt, et idcírco póstulas ut demus exercítui tuo panes.
-Judici Jdgs 7 8 7 Quibus ille ait: Cum ergo tradíderit Dóminus Zébee et Sálmana in manus meas, cónteram carnes vestras cum spinis tribulísque desérti.
-Judici Jdgs 7 8 8 Et inde conscéndens, venit in Phánuel: locutúsque est ad viros loci illíus simília. Cui et illi respondérunt, sicut respónderant viri Soccoth.
-Judici Jdgs 7 8 9 Dixit ítaque et eis: Cum revérsus fúero victor in pace, déstruam turrim hanc.
-Judici Jdgs 7 8 10 Zébee autem et Sálmana requiescébant cum omni exércitu suo. Quíndecim enim míllia viri remánserant ex ómnibus turmis orientálium populórum, cæsis centum vigínti míllibus bellatórum educéntium gládium. b
-Judici Jdgs 7 8 11 Ascendénsque Gédeon per viam eórum, qui in tabernáculis morabántur, ad orientálem partem Nobe et Jégbaa, percússit castra hóstium, qui secúri erant, et nihil advérsi suspicabántur.
-Judici Jdgs 7 8 12 Fugerúntque Zébee et Sálmana, quos pérsequens Gédeon comprehéndit, turbáto omni exércitu eórum.
-Judici Jdgs 7 8 13 Reverténsque de bello ante solis ortum,
-Judici Jdgs 7 8 14 apprehéndit púerum de viris Soccoth: interrogavítque eum nómina príncipum et seniórum Soccoth, et descrípsit septuagínta septem viros.
-Judici Jdgs 7 8 15 Venítque ad Soccoth, et dixit eis: En Zébee et Sálmana, super quibus exprobrástis mihi, dicéntes: Fórsitan manus Zébee et Sálmana in mánibus tuis sunt, et idcírco póstulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecérunt, panes.
-Judici Jdgs 7 8 16 Tulit ergo senióres civitátis et spinas desérti ac tríbulos, et contrívit cum eis atque commínuit viros Soccoth.
-Judici Jdgs 7 8 17 Turrim quoque Phánuel subvértit, occísis habitatóribus civitátis.
-Judici Jdgs 7 8 18 Dixítque ad Zébee et Sálmana: Quales fuérunt viri, quos occidístis in Thabor? Qui respondérunt: Símiles tui, et unus ex eis quasi fílius regis. b
-Judici Jdgs 7 8 19 Quibus ille respóndit: Fratres mei fuérunt, fílii matris meæ. Vivit Dóminus, quia si servassétis eos, non vos occíderem.
-Judici Jdgs 7 8 20 Dixítque Jether primogénito suo: Surge, et intérfice eos. Qui non edúxit gládium: timébat enim, quia adhuc puer erat.
-Judici Jdgs 7 8 21 Dixerúntque Zébee et Sálmana: Tu surge, et írrue in nos: quia juxta ætátem robur est hóminis. Surréxit Gédeon, et interfécit Zébee et Sálmana: et tulit ornaménta ac bullas quibus colla regálium camelórum decorári solent.
-Judici Jdgs 7 8 22 Dixerúntque omnes viri Israël ad Gédeon: Domináre nostri tu, et fílius tuus, et fílius fílii tui: quia liberásti nos de manu Mádian. b
-Judici Jdgs 7 8 23 Quibus ille ait: Non dominábor vestri, nec dominábitur in vos fílius meus, sed dominábitur vobis Dóminus.
-Judici Jdgs 7 8 24 Dixítque ad eos: Unam petitiónem póstulo a vobis: date mihi ináures ex præda vestra. Ináures enim áureas Ismaëlítæ habére consuéverant.
-Judici Jdgs 7 8 25 Qui respondérunt: Libentíssime dábimus. Expandentésque super terram pállium, projecérunt in eo ináures de præda:
-Judici Jdgs 7 8 26 et fuit pondus postulatárum ináurium, mille septingénti auri sicli, absque ornaméntis, et monílibus, et veste purpúrea, quibus reges Mádian uti sóliti erant, et præter torques áureas camelórum.
-Judici Jdgs 7 8 27 Fecítque ex eo Gédeon ephod, et pósuit illud in civitáte sua Ephra. Fornicatúsque est omnis Israël in eo, et factum est Gedeóni et omni dómui ejus in ruínam.
-Judici Jdgs 7 8 28 Humiliátus est autem Mádian coram fíliis Israël, nec potuérunt ultra cervíces eleváre: sed quiévit terra per quadragínta annos, quibus Gédeon prǽfuit.
-Judici Jdgs 7 8 29 Ábiit ítaque Jeróbaal fílius Joas, et habitávit in domo sua: b
-Judici Jdgs 7 8 30 habuítque septuagínta fílios, qui egréssi sunt de fémore ejus: eo quod plures habéret uxóres.
-Judici Jdgs 7 8 31 Concubína autem illíus, quam habébat in Sichem, génuit ei fílium nómine Abímelech.
-Judici Jdgs 7 8 32 Mortuúsque est Gédeon fílius Joas in senectúte bona, et sepúltus est in sepúlchro Joas patris sui in Ephra de família Ezri.
-Judici Jdgs 7 8 33 Postquam autem mórtuus est Gédeon, avérsi sunt fílii Israël, et fornicáti sunt cum Báalim. Percusserúntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum:
-Judici Jdgs 7 8 34 nec recordáti sunt Dómini Dei sui, qui éruit eos de mánibus inimicórum suórum ómnium per circúitum:
-Judici Jdgs 7 8 35 nec fecérunt misericórdiam cum domo Jeróbaal Gédeon, juxta ómnia bona quæ fécerat Israéli.
-Judici Jdgs 7 9 1 Ábiit autem Abímelech fílius Jeróbaal in Sichem ad fratres matris suæ, et locútus est ad eos, et ad omnem cognatiónem domus patris matris suæ, dicens:
-Judici Jdgs 7 9 2 Loquímini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est mélius, ut dominéntur vestri septuagínta viri omnes fílii Jeróbaal, an ut dominétur unus vir? simúlque consideráte quod os vestrum et caro vestra sum.
-Judici Jdgs 7 9 3 Locutíque sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem univérsos sermónes istos, et inclinavérunt cor eórum post Abímelech, dicéntes: Frater noster est. b
-Judici Jdgs 7 9 4 Dederúntque illi septuagínta pondo argénti de fano Baálberit. Qui condúxit sibi ex eo viros ínopes et vagos, secutíque sunt eum.
-Judici Jdgs 7 9 5 Et venit in domum patris sui in Ephra, et occídit fratres suos fílios Jeróbaal, septuagínta viros super lápidem unum: remansítque Jóatham fílius Jeróbaal mínimus, et abscónditus est.
-Judici Jdgs 7 9 6 Congregáti sunt autem omnes viri Sichem, et univérsæ famíliæ urbis Mello: abierúntque et constituérunt regem Abímelech, juxta quercum quæ stabat in Sichem.
-Judici Jdgs 7 9 7 Quod cum nuntiátum esset Jóatham, ivit, et stetit in vértice montis Garízim: elevatáque voce, clamávit, et dixit: Audíte me, viri Sichem; ita áudiat vos Deus. b
-Judici Jdgs 7 9 8 Iérunt ligna, ut úngerent super se regem: dixerúntque olívæ: Ímpera nobis.
-Judici Jdgs 7 9 9 Quæ respóndit: Numquid possum desérere pinguédinem meam, qua et dii utúntur et hómines, et veníre ut inter ligna promóvear?
-Judici Jdgs 7 9 10 Dixerúntque ligna ad árborem ficum: Veni, et super nos regnum áccipe.
-Judici Jdgs 7 9 11 Quæ respóndit eis: Numquid possum desérere dulcédinem meam, fructúsque suavíssimos, et ire ut inter cétera ligna promóvear?
-Judici Jdgs 7 9 12 Locutáque sunt ligna ad vitem: Veni, et ímpera nobis.
-Judici Jdgs 7 9 13 Quæ respóndit eis: Numquid possum desérere vinum meum, quod lætíficat Deum et hómines, et inter ligna cétera promovéri?
-Judici Jdgs 7 9 14 Dixerúntque ómnia ligna ad rhamnum: Veni, et ímpera super nos.
-Judici Jdgs 7 9 15 Quæ respóndit eis: Si vere me regem vobis constitúitis, veníte, et sub umbra mea requiéscite: si autem non vultis, egrediátur ignis de rhamno, et dévoret cedros Líbani.
-Judici Jdgs 7 9 16 Nunc ígitur, si recte et absque peccáto constituístis super vos regem Abímelech, et bene egístis cum Jeróbaal, et cum domo ejus, et reddidístis vicem benefíciis ejus, qui pugnávit pro vobis, b
-Judici Jdgs 7 9 17 et ánimam suam dedit perículis, ut erúeret vos de manu Mádian,
-Judici Jdgs 7 9 18 qui nunc surrexístis contra domum patris mei, et interfecístis fílios ejus septuagínta viros super unum lápidem, et constituístis regem Abímelech fílium ancíllæ ejus super habitatóres Sichem, eo quod frater vester sit:
-Judici Jdgs 7 9 19 si ergo recte et absque vítio egístis cum Jeróbaal et domo ejus, hódie lætámini in Abímelech, et ille lætétur in vobis.
-Judici Jdgs 7 9 20 Sin autem pervérse: egrediátur ignis ex eo, et consúmat habitatóres Sichem, et óppidum Mello: egrediatúrque ignis de viris Sichem, et de óppido Mello, et dévoret Abímelech.
-Judici Jdgs 7 9 21 Quæ cum dixísset, fugit, et ábiit in Bera: habitavítque ibi ob metum Abímelech fratris sui.
-Judici Jdgs 7 9 22 Regnávit ítaque Abímelech super Israël tribus annis. b
-Judici Jdgs 7 9 23 Misítque Dóminus spíritum péssimum inter Abímelech et habitatóres Sichem: qui cœpérunt eum detestári,
-Judici Jdgs 7 9 24 et scelus interfectiónis septuagínta filiórum Jeróbaal, et effusiónem sánguinis eórum conférre in Abímelech fratrem suum, et in céteros Sichimórum príncipes, qui eum adjúverant.
-Judici Jdgs 7 9 25 Posuerúntque insídias advérsus eum in summitáte móntium: et dum illíus præstolabántur advéntum, exercébant latrocínia, agéntes prædas de prætereúntibus: nuntiatúmque est Abímelech.
-Judici Jdgs 7 9 26 Venit autem Gaal fílius Obed cum frátribus suis, et transívit in Síchimam. Ad cujus advéntum erécti habitatóres Sichem,
-Judici Jdgs 7 9 27 egréssi sunt in agros, vastántes víneas, uvásque calcántes: et factis cantántium choris, ingréssi sunt fanum dei sui, et inter épulas et pócula maledicébant Abímelech,
-Judici Jdgs 7 9 28 clamánte Gaal fílio Obed: Quis est Abímelech, et quæ est Sichem, ut serviámus ei? numquid non est fílius Jeróbaal, et constítuit príncipem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem? cur ergo serviémus ei?
-Judici Jdgs 7 9 29a útinam daret áliquis pópulum istum sub manu mea, ut auférrem de médio Abímelech.
-Judici Jdgs 7 9 29b Dictúmque est Abímelech: Cóngrega exércitus multitúdinem, et veni.
-Judici Jdgs 7 9 30 Zebul enim princeps civitátis, audítis sermónibus Gaal fílii Obed, irátus est valde,
-Judici Jdgs 7 9 31 et misit clam ad Abímelech núntios, dicens: Ecce Gaal fílius Obed venit in Síchimam cum frátribus suis, et oppúgnat advérsum te civitátem.
-Judici Jdgs 7 9 32 Surge ítaque nocte cum pópulo qui tecum est, et látita in agro:
-Judici Jdgs 7 9 33 et primo mane, oriénte sole, írrue super civitátem. Illo autem egrediénte advérsum te cum pópulo suo, fac ei quod potúeris.
-Judici Jdgs 7 9 34 Surréxit ítaque Abímelech cum omni exércitu suo nocte, et teténdit insídias juxta Síchimam in quátuor locis.
-Judici Jdgs 7 9 35 Egressúsque est Gaal fílius Obed, et stetit in intróitu portæ civitátis. Surréxit autem Abímelech, et omnis exércitus cum eo, de insidiárum loco. b
-Judici Jdgs 7 9 36 Cumque vidísset pópulum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de móntibus multitúdo descéndit. Cui ille respóndit: Umbras móntium vides quasi cápita hóminum, et hoc erróre decíperis.
-Judici Jdgs 7 9 37 Rursúmque Gaal ait: Ecce pópulus de umbilíco terræ descéndit, et unus cúneus venit per viam quæ réspicit quercum.
-Judici Jdgs 7 9 38 Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebáris: Quis est Abímelech ut serviámus ei? nonne hic pópulus est, quem despiciébas? egrédere, et pugna contra eum.
-Judici Jdgs 7 9 39 Ábiit ergo Gaal, spectánte Sichimórum pópulo, et pugnávit contra Abímelech,
-Judici Jdgs 7 9 40 qui persecútus est eum fugiéntem, et in urbem cómpulit: ceciderúntque ex parte ejus plúrimi, usque ad portam civitátis.
-Judici Jdgs 7 9 41 Et Abímelech sedit in Ruma: Zebul autem Gaal et sócios ejus éxpulit de urbe, nec in ea passus est commorári.
-Judici Jdgs 7 9 42 Sequénti ergo die, egréssus est pópulus in campum. Quod cum nuntiátum esset Abímelech, b
-Judici Jdgs 7 9 43 tulit exércitum suum, et divísit in tres turmas, tendens insídias in agris. Vidénsque quod egrederétur pópulus de civitáte, surréxit, et írruit in eos
-Judici Jdgs 7 9 44 cum cúneo suo, oppúgnans et óbsidens civitátem: duæ autem turmæ palántes per campum adversários persequebántur.
-Judici Jdgs 7 9 45 Porro Abímelech omni die illo oppugnábat urbem: quam cepit, interféctis habitatóribus ejus, ipsáque destrúcta, ita ut sal in ea dispérgeret.
-Judici Jdgs 7 9 46 Quod cum audíssent qui habitábant in turre Sichimórum, ingréssi sunt fanum dei sui Berith, ubi fœdus cum eo pepígerant, et ex eo locus nomen accéperat: qui erat munítus valde. b
-Judici Jdgs 7 9 47 Abímelech quoque áudiens viros turris Sichimórum páriter conglobátos,
-Judici Jdgs 7 9 48 ascéndit in montem Selmon cum omni pópulo suo: et arrépta secúri, præcídit árboris ramum, impositúmque ferens húmero, dixit ad sócios: Quod me vidétis fácere, cito fácite.
-Judici Jdgs 7 9 49 Ígitur certátim ramos de arbóribus præcidéntes, sequebántur ducem. Qui circumdántes præsídium, succendérunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille hómines necaréntur, viri páriter et mulíeres, habitatórum turris Sichem.
-Judici Jdgs 7 9 50 Abímelech autem inde proficíscens venit ad óppidum Thebes, quod circúmdans obsidébat exércitu. b
-Judici Jdgs 7 9 51 Erat autem turris excélsa in média civitáte, ad quam confúgerant simul viri ac mulíeres, et omnes príncipes civitátis, clausa firmíssime jánua, et super turris tectum stantes per propugnácula.
-Judici Jdgs 7 9 52 Accedénsque Abímelech juxta turrim, pugnábat fórtiter: et appropínquans óstio, ignem suppónere nitebátur:
-Judici Jdgs 7 9 53 et ecce una múlier fragmen molæ désuper jáciens, illísit cápiti Abímelech, et confrégit cérebrum ejus.
-Judici Jdgs 7 9 54 Qui vocávit cito armígerum suum, et ait ad eum: Evagína gládium tuum, et pércute me, ne forte dicátur quod a fémina interféctus sim. Qui jussa perfíciens, interfécit eum.
-Judici Jdgs 7 9 55 Illóque mórtuo, omnes qui cum eo erant de Israël, revérsi sunt in sedes suas:
-Judici Jdgs 7 9 56 et réddidit Deus malum quod fécerat Abímelech contra patrem suum, interféctis septuagínta frátribus suis.
-Judici Jdgs 7 9 57 Sichimítis quoque quod operáti erant, retribútum est, et venit super eos maledíctio Jóatham fílii Jeróbaal.
-Judici Jdgs 7 10 1 Post Abímelech surréxit dux in Israël Thola fílius Phua pátrui Abímelech, vir de Íssachar, qui habitávit in Samir montis Éphraim:
-Judici Jdgs 7 10 2 et judicávit Israélem vigínti et tribus annis, mortuúsque est, ac sepúltus in Samir.
-Judici Jdgs 7 10 3 Huic succéssit Jair Galaadítes, qui judicávit Israël per vigínti et duos annos,
-Judici Jdgs 7 10 4 habens trigínta fílios sedéntes super trigínta pullos asinárum, et príncipes trigínta civitátum, quæ ex nómine ejus sunt appellátæ Havoth Jair, id est, óppida Jair, usque in præséntem diem, in terra Gálaad.
-Judici Jdgs 7 10 5 Mortuúsque est Jair, ac sepúltus in loco cui est vocábulum Camon.
-Judici Jdgs 7 10 6 Fílii autem Israël peccátis vetéribus jungéntes nova, fecérunt malum in conspéctu Dómini, et serviérunt idólis, Báalim et Ástaroth, et diis Sýriæ ac Sidónis et Moab et filiórum Ammon et Philísthiim: dimiserúntque Dóminum, et non coluérunt eum. b
-Judici Jdgs 7 10 7 Contra quos Dóminus irátus, trádidit eos in manus Philísthiim et filiórum Ammon.
-Judici Jdgs 7 10 8 Afflictíque sunt, et veheménter oppréssi per annos decem et octo, omnes qui habitábant trans Jordánem in terra Amorrhǽi, qui est in Gálaad:
-Judici Jdgs 7 10 9 in tantum ut fílii Ammon, Jordáne transmísso, vastárent Judam et Bénjamin et Éphraim: afflictúsque est Israël nimis.
-Judici Jdgs 7 10 10 Et clamántes ad Dóminum, dixérunt: Peccávimus tibi, quia derelíquimus Dóminum Deum nostrum, et servívimus Báalim.
-Judici Jdgs 7 10 11 Quibus locútus est Dóminus: Numquid non Ægýptii et Amorrhǽi, filiíque Ammon et Philísthiim,
-Judici Jdgs 7 10 12 Sidónii quoque et Ámalec et Chánaan oppressérunt vos, et clamástis ad me, et érui vos de manu eórum?
-Judici Jdgs 7 10 13 Et tamen reliquístis me, et coluístis deos aliénos: idcírco non addam ut ultra vos líberem:
-Judici Jdgs 7 10 14 ite, et invocáte deos quos elegístis: ipsi vos líberent in témpore angústiæ.
-Judici Jdgs 7 10 15 Dixerúntque fílii Israël ad Dóminum: Peccávimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc líbera nos.
-Judici Jdgs 7 10 16 Quæ dicéntes, ómnia de fínibus suis alienórum deórum idóla projecérunt, et serviérunt Dómino Deo: qui dóluit super misériis eórum.
-Judici Jdgs 7 10 17 Ítaque fílii Ammon conclamántes in Gálaad fixére tentória, contra quos congregáti fílii Israël in Maspha castrametáti sunt. b
-Judici Jdgs 7 10 18 Dixerúntque príncipes Gálaad sínguli ad próximos suos: Qui primus ex nobis contra fílios Ammon cœ́perit dimicáre, erit dux pópuli Gálaad.
-Judici Jdgs 7 11 1 Fuit illo témpore Jephte Galaadítes vir fortíssimus atque pugnátor, fílius mulíeris meretrícis, qui natus est de Gálaad.
-Judici Jdgs 7 11 2 Hábuit autem Gálaad uxórem, de qua suscépit fílios: qui postquam créverant, ejecérunt Jephte, dicéntes: Hæres in domo patris nostri esse non póteris, quia de áltera matre natus es.
-Judici Jdgs 7 11 3 Quos ille fúgiens atque devítans, habitávit in terra Tob: congregatíque sunt ad eum viri ínopes, et latrocinántes, et quasi príncipem sequebántur.
-Judici Jdgs 7 11 4 In illis diébus pugnábant fílii Ammon contra Israël.
-Judici Jdgs 7 11 5 Quibus ácriter instántibus perrexérunt majóres natu de Gálaad, ut tóllerent in auxílium sui Jephte de terra Tob:
-Judici Jdgs 7 11 6 dixerúntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra fílios Ammon.
-Judici Jdgs 7 11 7 Quibus ille respóndit: Nonne vos estis, qui odístis me, et ejecístis de domo patris mei? et nunc venístis ad me necessitáte compúlsi.
-Judici Jdgs 7 11 8 Dixerúntque príncipes Gálaad ad Jephte: Ob hanc ígitur causam nunc ad te venímus, ut proficiscáris nobíscum, et pugnes contra fílios Ammon, sisque dux ómnium qui hábitant in Gálaad. b
-Judici Jdgs 7 11 9 Jephte quoque dixit eis: Si vere venístis ad me, ut pugnem pro vobis contra fílios Ammon, tradiderítque eos Dóminus in manus meas, ego ero vester princeps?
-Judici Jdgs 7 11 10 Qui respondérunt ei: Dóminus, qui hæc audit, ipse mediátor ac testis est quod nostra promíssa faciémus.
-Judici Jdgs 7 11 11 Ábiit ítaque Jephte cum princípibus Gálaad, fecítque eum omnis pópulus príncipem sui. Locutúsque est Jephte omnes sermónes suos coram Dómino in Maspha.
-Judici Jdgs 7 11 12 Et misit núntios ad regem filiórum Ammon, qui ex persóna sua dícerent: Quid mihi et tibi est, quia venísti contra me, ut vastáres terram meam?
-Judici Jdgs 7 11 13 Quibus ille respóndit: Quia tulit Israël terram meam, quando ascéndit de Ægýpto, a fínibus Arnon usque Jaboc atque Jordánem: nunc ergo cum pace redde mihi eam.
-Judici Jdgs 7 11 14 Per quos rursum mandávit Jephte, et imperávit eis ut dícerent regi Ammon: b
-Judici Jdgs 7 11 15 Hæc dicit Jephte: Non tulit Israël terram Moab, nec terram filiórum Ammon:
-Judici Jdgs 7 11 16 sed quando de Ægýpto conscendérunt, ambulávit per solitúdinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades.
-Judici Jdgs 7 11 17 Misítque núntios ad regem Edom, dicens: Dimítte me ut tránseam per terram tuam. Qui nóluit acquiéscere précibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse tránsitum præbére contémpsit. Mansit ítaque in Cades,
-Judici Jdgs 7 11 18 et circuívit ex látere terram Edom et terram Moab: venítque contra orientálem plagam terræ Moab, et castrametatus est trans Arnon: nec vóluit intráre términos Moab. (Arnon quippe confínium est terræ Moab.)
-Judici Jdgs 7 11 19 Misit ítaque Israël núntios ad Sehon regem Amorrhæórum, qui habitábat in Hésebon, et dixérunt ei: Dimítte ut tránseam per terram tuam usque ad flúvium.
-Judici Jdgs 7 11 20 Qui et ipse Israël verba despíciens, non dimísit eum transíre per términos suos: sed infiníta multitúdine congregáta, egréssus est contra eum in Jasa, et fórtiter resistébat.
-Judici Jdgs 7 11 21 Tradidítque eum Dóminus in manus Israël cum omni exércitu suo: qui percússit eum, et possédit omnem terram Amorrhǽi habitatóris regiónis illíus, b
-Judici Jdgs 7 11 22 et univérsos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitúdine usque ad Jordánem.
-Judici Jdgs 7 11 23 Dóminus ergo Deus Israël subvértit Amorrhǽum, pugnánte contra illum pópulo suo Israël, et tu nunc vis possidére terram ejus?
-Judici Jdgs 7 11 24 Nonne ea quæ póssidet Chamos deus tuus, tibi jure debéntur? quæ autem Dóminus Deus noster victor obtínuit, in nostram cedent possessiónem: b
-Judici Jdgs 7 11 25 nisi forte mélior es Balac fílio Sephor rege Moab; aut docére potes, quod jurgátus sit contra Israël, et pugnáverit contra eum,
-Judici Jdgs 7 11 26 quando habitávit in Hésebon et vículis ejus, et in Ároër et villis illíus, vel in cunctis civitátibus juxta Jordánem, per trecéntos annos. Quare tanto témpore nihil super hac repetitióne tentástis?
-Judici Jdgs 7 11 27 Ígitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, índicens mihi bella non justa. Júdicet Dóminus árbiter hujus diéi inter Israël, et inter fílios Ammon.
-Judici Jdgs 7 11 28 Noluítque acquiéscere rex filiórum Ammon verbis Jephte, quæ per núntios mandáverat. b
-Judici Jdgs 7 11 29 Factus est ergo super Jephte spíritus Dómini, et circúiens Gálaad et Manásse, Maspha quoque Gálaad, et inde tránsiens ad fílios Ammon,
-Judici Jdgs 7 11 30 votum vovit Dómino, dicens: Si tradíderis fílios Ammon in manus meas,
-Judici Jdgs 7 11 31 quicúmque primus fúerit egréssus de fóribus domus meæ, mihíque occúrrerit reverténti cum pace a fíliis Ammon, eum holocáustum ófferam Dómino.
-Judici Jdgs 7 11 32 Transivítque Jephte ad fílios Ammon, ut pugnáret contra eos: quos trádidit Dóminus in manus ejus. b
-Judici Jdgs 7 11 33 Percussítque ab Ároër usque dum vénias in Mennith, vigínti civitátes, et usque ad Abel, quæ est víneis cónsita, plaga magna nimis: humiliatíque sunt fílii Ammon a fíliis Israël.
-Judici Jdgs 7 11 34 Reverténte autem Jephte in Maspha domum suam, occúrrit ei unigénita fília sua cum týmpanis et choris: non enim habébat álios líberos. b
-Judici Jdgs 7 11 35 Qua visa, scidit vestiménta sua, et ait: Heu me, fília mea! decepísti me, et ipsa decépta es: apérui enim os meum ad Dóminum, et áliud fácere non pótero.
-Judici Jdgs 7 11 36 Cui illa respóndit: Pater mi, si aperuísti os tuum ad Dóminum, fac mihi quodcúmque pollícitus es, concéssa tibi ultióne atque victória de hóstibus tuis.
-Judici Jdgs 7 11 37 Dixítque ad patrem: Hoc solum mihi præsta quod déprecor: dimítte me ut duóbus ménsibus circúmeam montes, et plangam virginitátem meam cum sodálibus meis.
-Judici Jdgs 7 11 38 Cui ille respóndit: Vade. Et dimísit eam duóbus ménsibus. Cumque abiísset cum sóciis ac sodálibus suis, flebat virginitátem suam in móntibus.
-Judici Jdgs 7 11 39 Expletísque duóbus ménsibus, revérsa est ad patrem suum, et fecit ei sicut vóverat, quæ ignorábat virum. Exínde mos incrébruit in Israël, et consuetúdo serváta est,
-Judici Jdgs 7 11 40 ut post anni círculum convéniant in unum fíliæ Israël, et plangant fíliam Jephte Galaadítæ diébus quátuor.
-Judici Jdgs 7 12 1 Ecce autem in Éphraim orta est sedítio: nam transeúntes contra aquilónem, dixérunt ad Jephte: Quare vadens ad pugnam contra fílios Ammon, vocáre nos noluísti, ut pergerémus tecum? ígitur incendémus domum tuam.
-Judici Jdgs 7 12 2 Quibus ille respóndit: Disceptátio erat mihi et pópulo meo contra fílios Ammon véhemens: vocavíque vos, ut præberétis mihi auxílium, et fácere noluístis.
-Judici Jdgs 7 12 3 Quod cernens, pósui ánimam meam in mánibus meis, transivíque ad fílios Ammon, et trádidit eos Dóminus in manus meas. Quid commérui, ut advérsum me consurgátis in prœ́lium?
-Judici Jdgs 7 12 4 Vocátis ítaque ad se cunctis viris Gálaad, pugnábat contra Éphraim: percusserúntque viri Gálaad Éphraim, quia díxerat: Fugitívus est Gálaad de Éphraim, et hábitat in médio Éphraim et Manásse.
-Judici Jdgs 7 12 5 Occupaverúntque Galaadítæ vada Jordánis, per quæ Éphraim reversúrus erat. Cumque venísset ad ea de Éphraim número, fúgiens, atque dixísset: Óbsecro ut me transíre permittátis: dicébant ei Galaadítæ: Numquid Ephrathǽus es? quo dicénte: Non sum:
-Judici Jdgs 7 12 6 interrogábant eum: Dic ergo Scíbboleth, quod interpretátur Spica. Qui respondébat: Síbboleth: eádem líttera spicam exprímere non valens. Statímque apprehénsum jugulábant in ipso Jordánis tránsitu. Et cecidérunt in illo témpore de Éphraim quadragínta duo míllia.
-Judici Jdgs 7 12 7 Judicávit ítaque Jephte Galaadítes Israël sex annis: et mórtuus est, ac sepúltus in civitáte sua Gálaad. b
-Judici Jdgs 7 12 8 Post hunc judicávit Israël Ábesan de Béthlehem:
-Judici Jdgs 7 12 9 qui hábuit trigínta fílios, et tótidem fílias, quas emíttens foras, marítis dedit, et ejúsdem númeri fíliis suis accépit uxóres, introdúcens in domum suam. Qui septem annis judicávit Israël:
-Judici Jdgs 7 12 10 mortuúsque est, ac sepúltus in Béthlehem.
-Judici Jdgs 7 12 11 Cui succéssit Ahíalon Zabulonítes: et judicávit Israël decem annis:
-Judici Jdgs 7 12 12 mortuúsque est, ac sepúltus in Zábulon.
-Judici Jdgs 7 12 13 Post hunc judicávit Israël Abdon fílius Illel Pharathonítes:
-Judici Jdgs 7 12 14 qui hábuit quadragínta fílios, et trigínta ex eis nepótes, ascendéntes super septuagínta pullos asinárum. Et judicávit Israël octo annis:
-Judici Jdgs 7 12 15 mortuúsque est, ac sepúltus in Phárathon terræ Éphraim, in monte Ámalec.
-Judici Jdgs 7 13 1 Rursúmque fílii Israël fecérunt malum in conspéctu Dómini: qui trádidit eos in manus Philisthinórum quadragínta annis.
-Judici Jdgs 7 13 2 Erat autem quidam vir de Sáraa, et de stirpe Dan, nómine Mánue, habens uxórem stérilem.
-Judici Jdgs 7 13 3 Cui appáruit ángelus Dómini, et dixit ad eam: Stérilis es et absque líberis: sed concípies, et páries fílium.
-Judici Jdgs 7 13 4 Cave ergo ne bibas vinum ac síceram, nec immúndum quidquam cómedas:
-Judici Jdgs 7 13 5 quia concípies, et páries fílium, cujus non tanget caput novácula: erit enim nazarǽus Dei ab infántia sua et ex matris útero, et ipse incípiet liberáre Israël de manu Philisthinórum.
-Judici Jdgs 7 13 6 Quæ cum venísset ad marítum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angélicum, terríbilis nimis. Quem cum interrogássem quis esset, et unde venísset, et quo nómine vocarétur, nóluit mihi dícere:
-Judici Jdgs 7 13 7 sed hoc respóndit: Ecce concípies et páries fílium: cave ne vinum bibas, nec síceram, et ne áliquo vescáris immúndo: erit enim puer nazarǽus Dei ab infántia sua, ex útero matris suæ usque ad diem mortis suæ.
-Judici Jdgs 7 13 8 Orávit ítaque Mánue Dóminum, et ait: Óbsecro, Dómine, ut vir Dei, quem misísti, véniat íterum, et dóceat nos quid debeámus fácere de púero, qui nascitúrus est. b
-Judici Jdgs 7 13 9 Exaudivítque Dóminus deprecántem Mánue, et appáruit rursum ángelus Dei uxóri ejus sedénti in agro: Mánue autem marítus ejus non erat cum ea. Quæ cum vidísset ángelum,
-Judici Jdgs 7 13 10 festinávit, et cucúrrit ad virum suum: nuntiavítque ei, dicens: Ecce appáruit mihi vir, quem ante víderam.
-Judici Jdgs 7 13 11 Qui surréxit, et secútus est uxórem suam: veniénsque ad virum, dixit ei: Tu es qui locútus es mulíeri? Et ille respóndit: Ego sum.
-Judici Jdgs 7 13 12 Cui Mánue: Quando, inquit, sermo tuus fúerit explétus, quid vis ut fáciat puer? aut a quo se observáre debébit?
-Judici Jdgs 7 13 13 Dixítque ángelus Dómini ad Mánue: Ab ómnibus, quæ locútus sum uxóri tuæ, abstíneat se,
-Judici Jdgs 7 13 14 et quidquid ex vínea náscitur, non cómedat: vinum et síceram non bibat; nullo vescátur immúndo: et quod ei præcépi, ímpleat atque custódiat.
-Judici Jdgs 7 13 15 Dixítque Mánue ad ángelum Dómini: Óbsecro te ut acquiéscas précibus meis, et faciámus tibi hædum de capris.
-Judici Jdgs 7 13 16 Cui respóndit ángelus: Si me cogis, non cómedam panes tuos: si autem vis holocáustum fácere, offer illud Dómino. Et nesciébat Mánue quod ángelus Dómini esset.
-Judici Jdgs 7 13 17 Dixítque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fúerit explétus, honorémus te?
-Judici Jdgs 7 13 18 Cui ille respóndit: Cur quæris nomen meum, quod est mirábile?
-Judici Jdgs 7 13 19 Tulit ítaque Mánue hædum de capris, et libaménta, et pósuit super petram, ófferens Dómino, qui facit mirabília: ipse autem et uxor ejus intuebántur.
-Judici Jdgs 7 13 20 Cumque ascénderet flamma altáris in cælum, ángelus Dómini páriter in flamma ascéndit. Quod cum vidíssent Mánue et uxor ejus, proni cecidérunt in terram,
-Judici Jdgs 7 13 21 et ultra eis non appáruit ángelus Dómini. Statímque intelléxit Mánue ángelum Dómini esse,
-Judici Jdgs 7 13 22 et dixit ad uxórem suam: Morte moriémur, quia vídimus Deum.
-Judici Jdgs 7 13 23 Cui respóndit múlier: Si Dóminus nos vellet occídere, de mánibus nostris holocáustum et libaménta non suscepísset, nec ostendísset nobis hæc ómnia, neque ea quæ sunt ventúra dixísset.
-Judici Jdgs 7 13 24 Péperit ítaque fílium, et vocávit nomen ejus Samson. Crevítque puer, et benedíxit ei Dóminus.
-Judici Jdgs 7 13 25 Cœpítque spíritus Dómini esse cum eo in castris Dan inter Sáraa et Ésthaol.
-Judici Jdgs 7 14 1 Descéndit ergo Samson in Thámnatha: vidénsque ibi mulíerem de filiábus Philísthiim,
-Judici Jdgs 7 14 2 ascéndit, et nuntiávit patri suo et matri suæ, dicens: Vidi mulíerem in Thámnatha de filiábus Philisthinórum: quam quæso ut mihi accipiátis uxórem.
-Judici Jdgs 7 14 3 Cui dixérunt pater et mater sua: Numquid non est múlier in filiábus fratrum tuórum, et in omni pópulo meo, quia vis accípere uxórem de Philísthiim, qui incircumcísi sunt? Dixítque Samson ad patrem suum: Hanc mihi áccipe: quia plácuit óculis meis.
-Judici Jdgs 7 14 4 Paréntes autem ejus nesciébant quod res a Dómino fíeret, et quǽreret occasiónem contra Philísthiim: eo enim témpore Philísthiim dominabántur Israéli.
-Judici Jdgs 7 14 5 Descéndit ítaque Samson cum patre suo et matre in Thámnatha. Cumque veníssent ad víneas óppidi, appáruit cátulus leónis sævus, et rúgiens, et occúrrit ei.
-Judici Jdgs 7 14 6 Írruit autem spíritus Dómini in Samson, et dilacerávit leónem, quasi hædum in frustra discérpens, nihil omníno habens in manu: et hoc patri et matri nóluit indicáre.
-Judici Jdgs 7 14 7 Descendítque, et locútus est mulíeri quæ placúerat óculis ejus.
-Judici Jdgs 7 14 8 Et post áliquot dies revértens ut accíperet eam, declinávit ut vidéret cadáver leónis, et ecce exámen apum in ore leónis erat ac favus mellis. b
-Judici Jdgs 7 14 9 Quem cum sumpsísset in mánibus comedébat in via: veniénsque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comedérunt: nec tamen eis vóluit indicáre quod mel de córpore leónis assúmpserat.
-Judici Jdgs 7 14 10 Descéndit ítaque pater ejus ad mulíerem, et fecit fílio suo Samson convívium: sic enim júvenes fácere consuéverant.
-Judici Jdgs 7 14 11 Cum ergo cives loci illíus vidíssent eum, dedérunt ei sodáles trigínta ut essent cum eo.
-Judici Jdgs 7 14 12 Quibus locútus est Samson: Propónam vobis probléma: quod si solvéritis mihi intra septem dies convívii, dabo vobis trigínta síndones, et tótidem túnicas:
-Judici Jdgs 7 14 13 sin autem non potuéritis sólvere, vos dábitis mihi trigínta síndones, et ejúsdem númeri túnicas. Qui respondérunt ei: Propóne probléma, ut audiámus.
-Judici Jdgs 7 14 14 Dixítque eis: De comedénte exívit cibus, et de forti egréssa est dulcédo. Nec potuérunt per tres dies propositiónem sólvere.
-Judici Jdgs 7 14 15 Cumque adésset dies séptimus, dixérunt ad uxórem Samson: Blandíre viro tuo et suáde ei ut índicet tibi quid signíficet probléma: quod si fácere nolúeris, incendémus te, et domum patris tui: an idcírco vocástis nos ad núptias ut spoliarétis?
-Judici Jdgs 7 14 16 Quæ fundébat apud Samson lácrimas, et quærebátur, dicens: Odísti me, et non díligis: idcírco probléma, quod proposuísti fíliis pópuli mei, non vis mihi expónere. At ille respóndit: Patri meo et matri nólui dícere: et tibi indicáre pótero?
-Judici Jdgs 7 14 17 Septem ígitur diébus convívii flebat ante eum: tandémque die séptimo cum ei esset molésta, expósuit. Quæ statim indicávit cívibus suis.
-Judici Jdgs 7 14 18 Et illi dixérunt ei die séptimo ante solis occúbitum: Quid dúlcius melle, et quid fórtius leóne? Qui ait ad eos: Si non arassétis in vítula mea, non invenissétis propositiónem meam.
-Judici Jdgs 7 14 19 Írruit ítaque in eum spíritus Dómini, descendítque Ascalónem, et percússit ibi trigínta viros: quorum ablátas vestes dedit iis qui probléma sólverant. Iratúsque nimis ascéndit in domum patris sui:
-Judici Jdgs 7 14 20 uxor autem ejus accépit marítum unum de amícis ejus et prónubis.
-Judici Jdgs 7 15 1 Post aliquántulum autem témporis, cum dies tritíceæ messis instárent, venit Samson, invísere volens uxórem suam, et áttulit ei hædum de capris. Cumque cubículum ejus sólito vellet intráre, prohíbuit eum pater illíus, dicens:
-Judici Jdgs 7 15 2 Putávi quod odísses eam, et ídeo trádidi illam amíco tuo: sed habet sorórem, quæ júnior et púlchrior illa est: sit tibi pro ea uxor.
-Judici Jdgs 7 15 3 Cui Samson respóndit: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthǽos: fáciam enim vobis mala.
-Judici Jdgs 7 15 4 Perrexítque et cepit trecéntas vulpes, caudásque eárum junxit ad caudas, et faces ligávit in médio:
-Judici Jdgs 7 15 5 quas igne succéndens, dimísit ut huc illúcque discúrrerent. Quæ statim perrexérunt in ségetes Philisthinórum. Quibus succénsis, et comportátæ jam fruges, et adhuc stantes in stípula, concremátæ sunt, in tantum ut víneas quoque et olivéta flamma consúmeret.
-Judici Jdgs 7 15 6 Dixerúntque Philísthiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathǽi: quia tulit uxórem ejus, et álteri trádidit, hæc operátus est. Ascenderúntque Philísthiim, et combussérunt tam mulíerem quam patrem ejus.
-Judici Jdgs 7 15 7 Quibus ait Samson: Licet hæc fecéritis, tamen adhuc ex vobis éxpetam ultiónem, et tunc quiéscam.
-Judici Jdgs 7 15 8a Percussítque eos ingénti plaga, ita ut stupéntes suram fémori impónerent.
-Judici Jdgs 7 15 8b Et descéndens habitávit in spelúnca petræ Etam.
-Judici Jdgs 7 15 9 Ígitur ascendéntes Philísthiim in terram Juda, castrametáti sunt in loco, qui póstea vocátus est Lechi, id est, Maxílla, ubi eórum effúsus est exércitus.
-Judici Jdgs 7 15 10 Dixerúntque ad eos de tribu Juda: Cur ascendístis advérsum nos? Qui respondérunt: Ut ligémus Samson vénimus, et reddámus ei quæ in nos operátus est.
-Judici Jdgs 7 15 11 Descendérunt ergo tria míllia virórum de Juda ad specum sílicis Etam, dixerúntque ad Samson: Nescis quod Philísthiim ímperent nobis? quare hoc fácere voluísti? Quibus ille ait: Sicut fecérunt mihi, sic feci eis.
-Judici Jdgs 7 15 12 Ligáre, ínquiunt, te vénimus, et trádere in manus Philisthinórum. Quibus Samson: Juráte, ait, et spondéte mihi quod non occidátis me.
-Judici Jdgs 7 15 13 Dixérunt: Non te occidémus, sed vinctum tradémus. Ligaverúntque eum duóbus novis fúnibus, et tulérunt eum de petra Etam.
-Judici Jdgs 7 15 14 Qui cum venísset ad locum Maxíllæ, et Philísthiim vociferántes occurríssent ei, írruit spíritus Dómini in eum: et sicut solent ad odórem ignis lina consúmi, ita víncula, quibus ligátus erat, dissipáta sunt et solúta. b
-Judici Jdgs 7 15 15 Inventámque maxíllam, id est, mandíbulam ásini, quæ jacébat, arrípiens interfécit in ea mille viros,
-Judici Jdgs 7 15 16 et ait: In maxílla ásini, in mandíbula pulli asinárum, delévi eos, et percússi mille viros.
-Judici Jdgs 7 15 17 Cumque hæc verba canens complésset, projécit mandíbulam de manu, et vocávit nomen loci illíus Ramáthlechi, quod interpretátur, Elevátio maxíllæ.
-Judici Jdgs 7 15 18 Sitiénsque valde, clamávit ad Dóminum, et ait: Tu dedísti in manu servi tui salútem hanc máximam atque victóriam: en siti mórior, incidámque in manus incircumcisórum.
-Judici Jdgs 7 15 19 Apéruit ítaque Dóminus molárem dentem in maxílla ásini, et egréssæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillávit spíritum, et vires recépit. Idcírco appellátum est nomen loci illíus, Fons invocántis de maxílla, usque in præséntem diem.
-Judici Jdgs 7 15 20 Judicavítque Israël in diébus Philísthiim vigínti annis. b
-Judici Jdgs 7 16 1 Ábiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulíerem meretrícem, ingressúsque est ad eam.
-Judici Jdgs 7 16 2 Quod cum audíssent Philísthiim, et percrebruísset apud eos intrásse urbem Samson, circumdedérunt eum, pósitis in porta civitátis custódibus: et ibi tota nocte cum siléntio præstolántes, ut facto mane exeúntem occíderent.
-Judici Jdgs 7 16 3 Dormívit autem Samson usque ad médium noctem: et inde consúrgens, apprehéndit ambas portæ fores cum póstibus suis et sera, impositásque húmeris suis portávit ad vérticem montis, qui réspicit Hebron.
-Judici Jdgs 7 16 4 Post hæc amávit mulíerem, quæ habitábat in valle Sorec, et vocabátur Dálila. b
-Judici Jdgs 7 16 5 Venerúntque ad eam príncipes Philisthinórum, atque dixérunt: Décipe eum, et disce ab illo, in quo hábeat tantam fortitúdinem, et quómodo eum superáre valeámus, et vinctum afflígere: quod si féceris, dábimus tibi sínguli mille et centum argénteos.
-Judici Jdgs 7 16 6 Locúta est ergo Dálila ad Samson: Dic mihi, óbsecro, in quo sit tua máxima fortitúdo, et quid sit quo ligátus erúmpere néqueas?
-Judici Jdgs 7 16 7 Cui respóndit Samson: Si septem nervíceis fúnibus necdum siccis, et adhuc huméntibus, ligátus fúero, infírmus ero ut céteri hómines.
-Judici Jdgs 7 16 8 Attulerúntque ad eam sátrapæ Philisthinórum septem funes, ut díxerat: quibus vinxit eum,
-Judici Jdgs 7 16 9 laténtibus apud se insídiis, et in cubículo finem rei expectántibus: clamavítque ad eum: Philísthiim super te, Samson. Qui rupit víncula, quómodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putámine, cum odórem ignis accéperit: et non est cógnitum in quo esset fortitúdo ejus.
-Judici Jdgs 7 16 10 Dixítque ad eum Dálila: Ecce illusísti mihi, et falsum locútus es: saltem nunc índica mihi quo ligári débeas. b
-Judici Jdgs 7 16 11 Cui ille respóndit: Si ligátus fúero novis fúnibus, qui numquam fuérunt in ópere, infírmus ero, et aliórum hóminum símilis.
-Judici Jdgs 7 16 12 Quibus rursum Dálila vinxit eum, et clamávit: Philísthiim super te, Samson: in cubículo insídiis præparátis. Qui ita rupit víncula quasi fila telárum.
-Judici Jdgs 7 16 13 Dixítque Dálila rursum ad eum: Úsquequo décipis me, et falsum loquéris? osténde quo vincíri débeas. Cui respóndit Samson: Si septem crines cápitis mei cum lício plexúeris, et clavum his circumligátum terræ fíxeris, infírmus ero.
-Judici Jdgs 7 16 14 Quod cum fecísset Dálila, dixit ad eum: Philísthiim super te, Samson. Qui consúrgens de somno extráxit clavum cum crínibus et lício.
-Judici Jdgs 7 16 15 Dixítque ad eum Dálila: Quómodo dicis quod amas me, cum ánimus tuus non sit mecum? Per tres vices mentítus es mihi, et noluísti dícere in quo sit máxima fortitúdo tua. b
-Judici Jdgs 7 16 16 Cumque molésta esset ei, et per multos dies júgiter adhæréret, spátium ad quiétem non tríbuens, defécit ánima ejus, et ad mortem usque lassáta est.
-Judici Jdgs 7 16 17 Tunc apériens veritátem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascéndit super caput meum, quia nazarǽus, id est, consecrátus Deo, sum de útero matris meæ: si rasum fúerit caput meum, recédet a me fortitúdo mea, et defíciam, eróque sicut céteri hómines.
-Judici Jdgs 7 16 18 Vidénsque illa quod conféssus ei esset omnem ánimum suum, misit ad príncipes Philisthinórum ac mandávit: Ascénde adhuc semel, quia nunc mihi apéruit cor suum. Qui ascendérunt assúmpta pecúnia, quam promíserant.
-Judici Jdgs 7 16 19 At illa dormíre eum fecit super génua sua, et in sinu suo reclináre caput. Vocavítque tonsórem, et rasit septem crines ejus, et cœpit abígere eum, et a se repéllere: statim enim ab eo fortitúdo discéssit.
-Judici Jdgs 7 16 20 Dixítque: Philísthiim super te, Samson. Qui de somno consúrgens, dixit in ánimo suo: Egrédiar sicut ante feci, et me excútiam: nésciens quod recessísset ab eo Dóminus.
-Judici Jdgs 7 16 21 Quem cum apprehendíssent Philísthiim, statim eruérunt óculos ejus, et duxérunt Gazam vinctum caténis, et clausum in cárcere molére fecérunt.
-Judici Jdgs 7 16 22 Jamque capílli ejus renásci cœpérunt. b
-Judici Jdgs 7 16 23 Et príncipes Philisthinórum convenérunt in unum ut immolárent hóstias magníficas Dagon deo suo, et epularéntur, dicéntes: Trádidit deus noster inimícum nostrum Samson in manus nostras.
-Judici Jdgs 7 16 24 Quod étiam pópulus videns, laudábat deum suum, eadémque dicébat: Trádidit deus noster adversárium nostrum in manus nostras, qui delévit terram nostram, et occídit plúrimos.
-Judici Jdgs 7 16 25 Lætantésque per convívia, sumptis jam épulis, præcepérunt ut vocarétur Samson, et ante eos lúderet. Qui addúctus de cárcere ludébat ante eos, fecerúntque eum stare inter duas colúmnas.
-Judici Jdgs 7 16 26 Qui dixit púero regénti gressus suos: Dimítte me, ut tangam colúmnas, quibus omnis ímminet domus, et reclíner super eas, et páululum requiéscam.
-Judici Jdgs 7 16 27 Domus autem erat plena virórum ac mulíerum, et erant ibi omnes príncipes Philisthinórum, ac de tecto et solário círciter tria míllia utriúsque sexus spectántes ludéntem Samson. b
-Judici Jdgs 7 16 28 At ille invocáto Dómino ait: Dómine Deus, meménto mei, et redde mihi nunc fortitúdinem prístinam, Deus meus, ut ulcíscar me de hóstibus meis, et pro amissióne duórum lúminum unam ultiónem recípiam.
-Judici Jdgs 7 16 29 Et apprehéndens ambas colúmnas quibus innitebátur domus, alterámque eárum déxtera et álteram læva tenens,
-Judici Jdgs 7 16 30 ait: Moriátur ánima mea cum Philísthiim. Concussísque fórtiter colúmnis, cécidit domus super omnes príncipes, et céteram multitúdinem quæ ibi erat: multóque plures interfécit móriens, quam ante vivus occíderat.
-Judici Jdgs 7 16 31 Descendéntes autem fratres ejus et univérsa cognátio, tulérunt corpus ejus, et sepeliérunt inter Sáraa et Ésthaol in sepúlchro patris sui Mánue: judicavítque Israël vigínti annis. b
-Judici Jdgs 7 17 1 Fuit eo témpore vir quidam de monte Éphraim nómine Michas,
-Judici Jdgs 7 17 2 qui dixit matri suæ: Mille et centum argénteos, quos separáveras tibi, et super quibus me audiénte juráveras, ecce ego hábeo, et apud me sunt. Cui illa respóndit: Benedíctus fílius meus Dómino.
-Judici Jdgs 7 17 3 Réddidit ergo eos matri suæ, quæ díxerat ei: Consecrávi et vovi hoc argéntum Dómino, ut de manu mea suscípiat fílius meus, et fáciat scúlptile atque conflátile: et nunc trado illud tibi.
-Judici Jdgs 7 17 4 Réddidit ígitur eos matri suæ: quæ tulit ducéntos argénteos, et dedit eos argentário, ut fáceret ex eis scúlptile atque conflátile, quod fuit in domo Michæ.
-Judici Jdgs 7 17 5 Qui ædículam quoque in ea deo separávit, et fecit ephod, et théraphim, id est, vestem sacerdotálem, et idóla: implevítque uníus filiórum suórum manum, et factus est ei sacérdos.
-Judici Jdgs 7 17 6 In diébus illis non erat rex in Israël, sed unusquísque quod sibi rectum videbátur, hoc faciébat.
-Judici Jdgs 7 17 7 Fuit quoque alter adoléscens de Béthlehem Juda, ex cognatióne ejus: erátque ipse Levítes, et habitábat ibi. b
-Judici Jdgs 7 17 8 Egressúsque de civitáte Béthlehem, peregrinári vóluit ubicúmque sibi cómmodum reperísset. Cumque venísset in montem Éphraim, iter fáciens, et declinásset parúmper in domum Michæ,
-Judici Jdgs 7 17 9 interrogátus est ab eo unde venísset. Qui respóndit: Levíta sum de Béthlehem Juda, et vado ut hábitem ubi potúero, et útile mihi esse perspéxero.
-Judici Jdgs 7 17 10 Dixítque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacérdos: dabóque tibi per annos síngulos decem argénteos, ac vestem dúplicem, et quæ ad victum sunt necessária.
-Judici Jdgs 7 17 11 Acquiévit, et mansit apud hóminem, fuítque illi quasi unus de fíliis.
-Judici Jdgs 7 17 12 Implevítque Michas manum ejus, et hábuit púerum sacerdótem apud se:
-Judici Jdgs 7 17 13 Nunc scio, dicens, quod benefáciet mihi Deus habénti Levítici géneris sacerdótem.
-Judici Jdgs 7 18 1 In diébus illis non erat rex in Israël, et tribus Dan quærébat possessiónem sibi, ut habitáret in ea: usque ad illum enim diem inter céteras tribus sortem non accéperat.
-Judici Jdgs 7 18 2 Misérunt ergo fílii Dan stirpis et famíliæ suæ quinque viros fortíssimos de Sáraa et Ésthaol, ut explorárent terram, et diligénter inspícerent: dixerúntque eis: Ite, et consideráte terram. Qui cum pergéntes veníssent in montem Éphraim, et intrássent domum Michæ, requievérunt ibi:
-Judici Jdgs 7 18 3 et agnoscéntes vocem adolescéntis Levítæ, utentésque illíus diversório, dixérunt ad eum: Quis te huc addúcit? quid hic agis? quam ob causam huc veníre voluísti?
-Judici Jdgs 7 18 4 Qui respóndit eis: Hæc et hæc prǽstitit mihi Michas, et me mercéde condúxit, ut sim ei sacérdos.
-Judici Jdgs 7 18 5 Rogavérunt autem eum ut consúleret Dóminum ut scire possent an próspero itínere pérgerent, et res habéret efféctum.
-Judici Jdgs 7 18 6 Qui respóndit eis: Ite in pace: Dóminus réspicit viam vestram, et iter quo pérgitis.
-Judici Jdgs 7 18 7 Eúntes ígitur quinque viri venérunt Lais: viderúntque pópulum habitántem in ea absque ullo timóre, juxta consuetúdinem Sidoniórum, secúrum et quiétum, nullo ei pénitus resisténte, magnarúmque opum, et procul a Sidóne atque a cunctis homínibus separátum. b
-Judici Jdgs 7 18 8 Reversíque ad fratres suos in Sáraa et Ésthaol, et quid egíssent sciscitántibus respondérunt:
-Judici Jdgs 7 18 9 Súrgite, ascendámus ad eos: vídimus enim terram valde opuléntam et úberem. Nolíte neglígere, nolíte cessáre: eámus, et possideámus eam: nullus erit labor.
-Judici Jdgs 7 18 10 Intrábimus ad secúros, in regiónem latíssimam, tradétque nobis Dóminus locum, in quo nullíus rei est penúria eórum quæ gignúntur in terra.
-Judici Jdgs 7 18 11 Profécti ígitur sunt de cognatióne Dan, id est, de Sáraa et Ésthaol, sexcénti viri accíncti armis béllicis, b
-Judici Jdgs 7 18 12 ascendentésque mansérunt in Cariathíarim Judæ: qui locus ex eo témpore Castrórum Dan nomen accépit, et est post tergum Cariathíarim.
-Judici Jdgs 7 18 13 Inde transiérunt in montem Éphraim. Cumque veníssent ad domum Michæ,
-Judici Jdgs 7 18 14 dixérunt quinque viri, qui prius missi fúerant ad considerándam terram Lais, céteris frátribus suis: Nostis quod in dómibus istis sit ephod, et théraphim, et scúlptile, atque conflátile: vidéte quid vobis pláceat.
-Judici Jdgs 7 18 15 Et cum páululum declinássent, ingréssi sunt domum adolescéntis Levítæ, qui erat in domo Michæ: salutaverúntque eum verbis pacíficis.
-Judici Jdgs 7 18 16 Sexcénti autem viri ita ut erant armáti, stabant ante óstium.
-Judici Jdgs 7 18 17 At illi, qui ingréssi fúerant domum júvenis, scúlptile, et ephod, et théraphim, atque conflátile tóllere nitebántur, et sacérdos stabat ante óstium, sexcéntis viris fortíssimis haud procul expectántibus.
-Judici Jdgs 7 18 18 Tulérunt ígitur qui intráverant scúlptile, ephod, et idóla, atque conflátile. Quibus dixit sacérdos: Quid fácitis?
-Judici Jdgs 7 18 19 Cui respondérunt: Tace et pone dígitum super os tuum: veníque nobíscum, ut habeámus te patrem, ac sacerdótem. Quid tibi mélius est, ut sis sacérdos in domo uníus viri, an in una tribu et família in Israël?
-Judici Jdgs 7 18 20 Quod cum audísset, acquiévit sermónibus eórum, et tulit ephod, et idóla, ac scúlptile, et proféctus est cum eis.
-Judici Jdgs 7 18 21 Qui cum pérgerent, et ante se ire fecíssent párvulos ac juménta, et omne quod erat pretiósum, b
-Judici Jdgs 7 18 22 et jam a domo Michæ essent procul, viri qui habitábant in ǽdibus Michæ conclamántes secúti sunt,
-Judici Jdgs 7 18 23 et post tergum clamáre cœpérunt. Qui cum respexíssent, dixérunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas?
-Judici Jdgs 7 18 24 Qui respóndit: Deos meos, quos mihi feci, tulístis, et sacerdótem, et ómnia quæ hábeo, et dícitis: Quid tibi est?
-Judici Jdgs 7 18 25 Dixerúntque ei fílii Dan: Cave ne ultra loquáris ad nos, et véniant ad te viri ánimo concitáti, et ipse cum omni domo tua péreas.
-Judici Jdgs 7 18 26 Et sic cœpto itínere perrexérunt. Videns autem Michas quod fortióres se essent, revérsus est in domum suam.
-Judici Jdgs 7 18 27 Sexcénti autem viri tulérunt sacerdótem, et quæ supra díximus: venerúntque in Lais ad pópulum quiescéntem atque secúrum, et percussérunt eos in ore gládii: urbémque incéndio tradidérunt, b
-Judici Jdgs 7 18 28 nullo pénitus ferénte præsídium, eo quod procul habitárent a Sidóne, et cum nullo hóminum habérent quidquam societátis ac negótii. Erat autem cívitas sita in regióne Rohob: quam rursum exstruéntes habitavérunt in ea,
-Judici Jdgs 7 18 29 vocáto nómine civitátis Dan, juxta vocábulum patris sui, quem genúerat Israël, quæ prius Lais dicebátur.
-Judici Jdgs 7 18 30 Posuerúntque sibi scúlptile, et Jónathan fílium Gersam fílii Móysi ac fílios ejus sacerdótes in tribu Dan, usque ad diem captivitátis suæ.
-Judici Jdgs 7 18 31 Mansítque apud eos idólum Michæ omni témpore quo fuit domus Dei in Silo. In diébus illis non erat rex in Israël.
-Judici Jdgs 7 19 1 Fuit quidam vir Levítes hábitans in látere montis Éphraim, qui accépit uxórem de Béthlehem Juda:
-Judici Jdgs 7 19 2 quæ relíquit eum, et revérsa est in domum patris sui in Béthlehem, mansítque apud eum quátuor ménsibus.
-Judici Jdgs 7 19 3 Secutúsque est eam vir suus, volens reconciliári ei, atque blandíri, et secum redúcere, habens in comitátu púerum et duos ásinos: quæ suscépit eum, et introdúxit in domum patris sui. Quod cum audísset socer ejus, eúmque vidísset, occúrrit ei lætus,
-Judici Jdgs 7 19 4 et amplexátus est hóminem. Mansítque gener in domo sóceri tribus diébus, cómedens cum eo et bibens familiáriter.
-Judici Jdgs 7 19 5 Die autem quarto de nocte consúrgens, proficísci vóluit: quem ténuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxíllum panis, et confórta stómachum, et sic proficiscéris.
-Judici Jdgs 7 19 6 Sederúntque simul, ac comedérunt et bibérunt. Dixítque pater puéllæ ad génerum suum: Quæso te ut hódie hic máneas, paritérque lætémur.
-Judici Jdgs 7 19 7 At ille consúrgens, cœpit velle proficísci. Et nihilóminus obníxe eum socer ténuit, et apud se fecit manére.
-Judici Jdgs 7 19 8 Mane autem facto, parábat Levítes iter. Cui socer rursum: Oro te, inquit, ut páululum cibi cápias, et assúmptis víribus donec incréscat dies, póstea proficiscáris. Comedérunt ergo simul.
-Judici Jdgs 7 19 9 Surrexítque adoléscens, ut pérgeret cum uxóre sua et púero. Cui rursum locútus est socer: Consídera quod dies ad occásum declívior sit, et propínquat ad vésperum: mane apud me étiam hódie, et duc lætum diem, et cras proficiscéris ut vadas in domum tuam.
-Judici Jdgs 7 19 10 Nóluit gener acquiéscere sermónibus ejus: sed statim perréxit, et venit contra Jebus, quæ áltero nómine vocátur Jerúsalem, ducens secum duos ásinos onústos, et concubínam.
-Judici Jdgs 7 19 11 Jamque erant juxta Jebus, et dies mutabátur in noctem: dixítque puer ad dóminum suum: Veni, óbsecro: declinémus ad urbem Jebusæórum, et maneámus in ea. b
-Judici Jdgs 7 19 12 Cui respóndit dóminus: Non ingrédiar óppidum gentis aliénæ, quæ non est de fíliis Israël: sed transíbo usque Gábaa,
-Judici Jdgs 7 19 13 et cum illuc pervénero, manébimus in ea, aut certe in urbe Rama.
-Judici Jdgs 7 19 14 Transiérunt ergo Jebus, et cœptum carpébant iter, occubuítque eis sol juxta Gábaa, quæ est in tribu Bénjamin:
-Judici Jdgs 7 19 15 diverterúntque ad eam, ut manérent ibi. Quo cum intrássent, sedébant in platéa civitátis, et nullus eos recípere vóluit hospítio.
-Judici Jdgs 7 19 16 Et ecce, appáruit homo senex, revértens de agro et de ópere suo vésperi, qui et ipse de monte erat Éphraim, et peregrínus habitábat in Gábaa: hómines autem regiónis illíus erant fílii Jémini.
-Judici Jdgs 7 19 17 Elevatísque óculis, vidit senex sedéntem hóminem cum sarcínulis suis in platéa civitátis, et dixit ad eum: Unde venis? et quo vadis?
-Judici Jdgs 7 19 18 Qui respóndit ei: Profécti sumus de Béthlehem Juda, et pérgimus ad locum nostrum, qui est in látere montis Éphraim, unde ierámus in Béthlehem: et nunc vádimus ad domum Dei, nullúsque sub tectum suum nos vult recípere,
-Judici Jdgs 7 19 19 habéntes páleas et fœnum in asinórum pábulum, et panem ac vinum in meos et ancíllæ tuæ usus, et púeri qui mecum est: nulla re indigémus nisi hospítio.
-Judici Jdgs 7 19 20 Cui respóndit senex: Pax tecum sit, ego præbébo ómnia quæ necessária sunt: tantum, quæso, ne in platéa máneas.
-Judici Jdgs 7 19 21 Introduxítque eum in domum suam, et pábulum ásinis prǽbuit: ac postquam lavérunt pedes suos, recépit eos in convívium.
-Judici Jdgs 7 19 22 Illis epulántibus, et post labórem itíneris cibo et potu reficiéntibus córpora, venérunt viri civitátis illíus, fílii Bélial (id est, absque jugo), et circumdántes domum senis, fores pulsáre cœpérunt, clamántes ad dóminum domus atque dicéntes: Educ virum, qui ingréssus est domum tuam, ut abutámur eo. b
-Judici Jdgs 7 19 23 Egressúsque est ad eos senex, et ait: Nolíte, fratres, nolíte fácere malum hoc, quia ingréssus est homo hospítium meum: et cessáte ab hac stultítia.
-Judici Jdgs 7 19 24 Hábeo fíliam vírginem, et hic homo habet concubínam: edúcam eas ad vos, ut humiliétis eas, et vestram libídinem compleátis: tantum, óbsecro, ne scelus hoc contra natúram operémini in virum.
-Judici Jdgs 7 19 25 Nolébant acquiéscere sermónibus illíus: quod cernens homo, edúxit ad eos concubínam suam, et eis trádidit illudéndam: qua cum tota nocte abúsi essent, dimisérunt eam mane.
-Judici Jdgs 7 19 26 At múlier, recedéntibus ténebris, venit ad óstium domus, ubi manébat dóminus suus, et ibi córruit.
-Judici Jdgs 7 19 27 Mane facto, surréxit homo, et apéruit óstium, ut cœptam expléret viam: et ecce concubína ejus jacébat ante óstium sparsis in límine mánibus.
-Judici Jdgs 7 19 28 Cui ille, putans eam quiéscere, loquebátur: Surge, et ambulémus. Qua nihil respondénte, intélligens quod erat mórtua, tulit eam, et impósuit ásino, reversúsque est in domum suam.
-Judici Jdgs 7 19 29 Quam cum esset ingréssus, arrípuit gládium, et cadáver uxóris cum óssibus suis in duódecim partes ac frustra concídens, misit in omnes términos Israël. b
-Judici Jdgs 7 19 30 Quod cum vidíssent sínguli, conclamábant: Numquam res talis facta est in Israël, ex eo die quo ascendérunt patres nostri de Ægýpto usque in præsens tempus: ferte senténtiam, et in commúne decérnite quid facto opus sit.
-Judici Jdgs 7 20 1 Egréssi ítaque sunt omnes fílii Israël, et páriter congregáti, quasi vir unus, de Dan usque Bersabée, et terra Gálaad, ad Dóminum in Maspha.
-Judici Jdgs 7 20 2 Omnésque ánguli populórum, et cunctæ tribus Israël in ecclésiam pópuli Dei convenérunt, quadringénta míllia péditum pugnatórum.
-Judici Jdgs 7 20 3 (Nec látuit fílios Bénjamin quod ascendíssent fílii Israël in Maspha.) Interrogatúsque Levíta, marítus mulíeris interféctæ, quómodo tantum scelus perpetrátum esset,
-Judici Jdgs 7 20 4 respóndit: Veni in Gábaa Bénjamin cum uxóre mea, illúcque divérti:
-Judici Jdgs 7 20 5 et ecce hómines civitátis illíus circumdedérunt nocte domum in qua manébam, voléntes me occídere, et uxórem meam incredíbili furóre libídinis vexántes, dénique mórtua est.
-Judici Jdgs 7 20 6 Quam arréptam, in frustra cóncidi, misíque partes in omnes términos possessiónis vestræ: quia numquam tantum nefas, et tam grande piáculum, factum est in Israël.
-Judici Jdgs 7 20 7 Adéstis, omnes fílii Israël: decérnite quid fácere debeátis.
-Judici Jdgs 7 20 8 Stansque omnis pópulus, quasi uníus hóminis sermóne respóndit: Non recedémus in tabernácula nostra, nec suam quisquam intrábit domum:
-Judici Jdgs 7 20 9 sed hoc contra Gábaa in commúne faciámus.
-Judici Jdgs 7 20 10 Decem viri eligántur e centum ex ómnibus tríbubus Israël, et centum de mille, et mille de decem míllibus, ut compórtent exercítui cibária, et possímus pugnáre contra Gábaa Bénjamin, et réddere ei pro scélere, quod merétur.
-Judici Jdgs 7 20 11 Convenítque univérsus Israël ad civitátem, quasi homo unus eádem mente, unóque consílio. b
-Judici Jdgs 7 20 12 Et misérunt núntios ad omnem tribum Bénjamin, qui dícerent: Cur tantum nefas in vobis repértum est?
-Judici Jdgs 7 20 13 Trádite hómines de Gábaa, qui hoc flagítium perpetrárunt, ut moriántur, et auferátur malum de Israël. Qui noluérunt fratrum suórum filiórum Israël audíre mandátum:
-Judici Jdgs 7 20 14 sed ex cunctis úrbibus, quæ sortis suæ erant, convenérunt in Gábaa, ut illis ferrent auxílium, et contra univérsum pópulum Israël dimicárent.
-Judici Jdgs 7 20 15 Inventíque sunt vigínti quinque míllia de Bénjamin educéntium gládium, præter habitatóres Gábaa,
-Judici Jdgs 7 20 16 qui septingénti erant viri fortíssimi, ita sinístra ut dextra prœliántes: et sic fundis lápides ad certum jaciéntes, ut capíllum quoque possent percútere, et nequáquam in álteram partem ictus lápidis deferrétur.
-Judici Jdgs 7 20 17 Virórum quoque Israël, absque fíliis Bénjamin, invénta sunt quadringénta míllia educéntium gládium, et paratórum ad pugnam. b
-Judici Jdgs 7 20 18 Qui surgéntes venérunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consuluerúntque Deum, atque dixérunt: Quis erit in exércitu nostro princeps certáminis contra fílios Bénjamin? Quibus respóndit Dóminus: Judas sit dux vester.
-Judici Jdgs 7 20 19 Statímque fílii Israël surgéntes mane, castrametáti sunt juxta Gábaa:
-Judici Jdgs 7 20 20 et inde procedéntes ad pugnam contra Bénjamin, urbem oppugnáre cœpérunt.
-Judici Jdgs 7 20 21 Egressíque fílii Bénjamin de Gábaa, occidérunt de fíliis Israël die illo vigínti duo míllia virórum.
-Judici Jdgs 7 20 22 Rursum fílii Israël et fortitúdine et número confidéntes, in eódem loco in quo prius certáverant, áciem direxérunt:
-Judici Jdgs 7 20 23 ita tamen ut prius ascénderent et flerent coram Dómino usque ad noctem, consuleréntque eum, et dícerent: Débeo ultra procédere ad dimicándum contra fílios Bénjamin fratres meos, an non? Quibus ille respóndit: Ascéndite ad eos, et iníte certámen.
-Judici Jdgs 7 20 24 Cumque fílii Israël áltera die contra fílios Bénjamin ad prœ́lium processíssent,
-Judici Jdgs 7 20 25 erupérunt fílii Bénjamin de portis Gábaa: et occurréntes eis tanta in illos cæde baccháti sunt, ut decem et octo míllia virórum educéntium gládium prostérnerent.
-Judici Jdgs 7 20 26 Quam ob rem omnes fílii Israël venérunt in domum Dei, et sedéntes flebant coram Dómino: jejunaverúntque die illo usque ad vésperam, et obtulérunt ei holocáusta, atque pacíficas víctimas,
-Judici Jdgs 7 20 27 et super statu suo interrogavérunt. Eo témpore ibi erat arca fœ́deris Dei,
-Judici Jdgs 7 20 28 et Phínees fílius Eleázari fílii Áaron præpósitus domus. Consuluérunt ígitur Dóminum, atque dixérunt: Exíre ultra debémus ad pugnam contra fílios Bénjamin fratres nostros, an quiéscere? Quibus ait Dóminus: Ascéndite: cras enim tradam eos in manus vestras.
-Judici Jdgs 7 20 29 Posuerúntque fílii Israël insídias per circúitum urbis Gábaa: b
-Judici Jdgs 7 20 30 et tértia vice, sicut semel et bis, contra Bénjamin exércitum produxérunt.
-Judici Jdgs 7 20 31 Sed et fílii Bénjamin audácter erupérunt de civitáte, et fugiéntes adversários lóngius persecúti sunt, ita ut vulnerárent ex eis sicut primo die et secúndo, et cǽderent per duas sémitas verténtes terga, quarum una ferebátur in Bethel et áltera in Gábaa, atque prostérnerent trigínta círciter viros:
-Judici Jdgs 7 20 32 putavérunt enim sólito eos more cédere. Qui fugam arte simulántes iniérunt consílium ut abstráherent eos de civitáte, et quasi fugiéntes ad supradíctas sémitas perdúcerent.
-Judici Jdgs 7 20 33 Omnes ítaque fílii Israël surgéntes de sédibus suis, tetendérunt áciem in loco qui vocátur Baálthamar. Insídiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulátim se aperíre cœpérunt,
-Judici Jdgs 7 20 34 et ab occidentáli urbis parte procédere. Sed et ália decem míllia virórum de univérso Israël, habitatóres urbis ad certámina provocábant. Ingravatúmque est bellum contra fílios Bénjamin: et non intellexérunt quod ex omni parte illis instáret intéritus.
-Judici Jdgs 7 20 35 Percussítque eos Dóminus in conspéctu filiórum Israël, et interfecérunt ex eis in illo die vigínti quinque míllia, et centum viros, omnes bellatóres et educéntes gládium.
-Judici Jdgs 7 20 36 Fílii autem Bénjamin cum se inferióres esse vidíssent, cœpérunt fúgere. Quod cernéntes fílii Israël, dedérunt eis ad fugiéndum locum, ut ad præparátas insídias devenírent, quas juxta urbem posúerant. b
-Judici Jdgs 7 20 37 Qui cum repénte de latíbulis surrexíssent, et Bénjamin terga cædéntibus daret, ingréssi sunt civitátem, et percussérunt eam in ore gládii.
-Judici Jdgs 7 20 38 Signum autem déderant fílii Israël his quos in insídiis collocáverant, ut postquam urbem cepíssent, ignem accénderent: ut ascendénte in altum fumo, captam urbem demonstrárent.
-Judici Jdgs 7 20 39 Quod cum cérnerent fílii Israël in ipso certámine pósiti (putavérunt enim fílii Bénjamin eos fúgere, et instántius persequebántur, cæsis de exércitu eórum trigínta viris),
-Judici Jdgs 7 20 40 et vidérent quasi colúmnam fumi de civitáte conscéndere: Bénjamin quoque aspíciens retro, cum captam cérneret civitátem, et flammas in sublíme ferri:
-Judici Jdgs 7 20 41 qui prius simuláverant fugam, versa fácie fórtius resistébant. Quod cum vidíssent fílii Bénjamin, in fugam versi sunt,
-Judici Jdgs 7 20 42 et ad viam desérti ire cœpérunt, illuc quoque eos adversáriis persequéntibus: sed et hi qui urbem succénderant, occurrérunt eis.
-Judici Jdgs 7 20 43 Atque ita factum est, ut ex utráque parte ab hóstibus cæderéntur, nec erat ulla réquies moriéntium. Cecidérunt, atque prostráti sunt ad orientálem plagam urbis Gábaa.
-Judici Jdgs 7 20 44 Fuérunt autem qui in eódem loco interfécti sunt, decem et octo míllia virórum, omnes robustíssimi pugnatóres. b
-Judici Jdgs 7 20 45 Quod cum vidíssent qui remánserant de Bénjamin, fugérunt in solitúdinem: et pergébant ad petram, cujus vocábulum est Remmon. In illa quoque fuga palántes, et in divérsa tendéntes, occidérunt quinque míllia virórum. Et cum ultra ténderent, persecúti sunt eos, et interfecérunt étiam ália duo míllia.
-Judici Jdgs 7 20 46 Et sic factum est, ut omnes qui cecíderant de Bénjamin in divérsis locis essent vigínti quinque míllia pugnatóres ad bella promptíssimi.
-Judici Jdgs 7 20 47 Remansérunt ítaque de omni número Bénjamin, qui evádere et fúgere in solitúdinem potuérunt, sexcénti viri: sederúntque in petra Remmon ménsibus quátuor.
-Judici Jdgs 7 20 48 Regréssi autem fílii Israël, omnes relíquias civitátis a viris usque ad juménta gládio percussérunt, cunctásque urbes et vículos Bénjamin vorax flamma consúmpsit.
-Judici Jdgs 7 21 1 Juravérunt quoque fílii Israël in Maspha, et dixérunt: Nullus nostrum dabit fíliis Bénjamin de filiábus suis uxórem.
-Judici Jdgs 7 21 2 Venerúntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspéctu ejus sedéntes usque ad vésperam, levavérunt vocem, et magno ululátu cœpérunt flere, dicéntes:
-Judici Jdgs 7 21 3 Quare, Dómine Deus Israël, factum est hoc malum in pópulo tuo, ut hódie una tribus auferrétur ex nobis?
-Judici Jdgs 7 21 4 Áltera autem die dilúculo consurgéntes, exstruxérunt altáre: obtulerúntque ibi holocáusta, et pacíficas víctimas, et dixérunt:
-Judici Jdgs 7 21 5 Quis non ascéndit in exércitu Dómini de univérsis tríbubus Israël? grandi enim juraménto se constrínxerant, cum essent in Maspha, intérfici eos qui defuíssent.
-Judici Jdgs 7 21 6 Ductíque pœniténtia fílii Israël super fratre suo Bénjamin, cœpérunt dícere: Abláta est tribus una de Israël:
-Judici Jdgs 7 21 7 unde uxóres accípient? omnes enim in commúne jurávimus, non datúros nos his fílias nostras.
-Judici Jdgs 7 21 8 Idcírco dixérunt: Quis est de univérsis tríbubus Israël, qui non ascéndit ad Dóminum in Maspha? Et ecce invénti sunt habitatóres Jabes Gálaad in illo exércitu non fuísse.
-Judici Jdgs 7 21 9 (Eo quoque témpore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repértus est.)
-Judici Jdgs 7 21 10 Misérunt ítaque decem míllia viros robustíssimos, et præcepérunt eis: Ite, et percútite habitatóres Jabes Gálaad in ore gládii, tam uxóres quam párvulos eórum. b
-Judici Jdgs 7 21 11 Et hoc erit quod observáre debébitis: omne géneris masculíni, et mulíeres quæ cognovérunt viros, interfícite; vírgines autem reserváte.
-Judici Jdgs 7 21 12 Inventǽque sunt de Jabes Gálaad quadringéntæ vírgines, quæ nesciérunt viri thorum: et adduxérunt eas ad castra in Silo, in terram Chánaan.
-Judici Jdgs 7 21 13 Miserúntque núntios ad fílios Bénjamin, qui erant in petra Remmon, et præcepérunt eis, ut eos suscíperent in pace.
-Judici Jdgs 7 21 14 Venerúntque fílii Bénjamin in illo témpore, et datæ sunt eis uxóres de filiábus Jabes Gálaad: álias autem non reperérunt, quas símili modo tráderent.
-Judici Jdgs 7 21 15 Universúsque Israël valde dóluit, et egit pœniténtiam super interfectióne uníus tribus ex Israël. b
-Judici Jdgs 7 21 16 Dixerúntque majóres natu: Quid faciémus réliquis, qui non accepérunt uxóres? omnes in Bénjamin féminæ concidérunt,
-Judici Jdgs 7 21 17 et magna nobis cura, ingentíque stúdio providéndum est, ne una tribus deleátur ex Israël.
-Judici Jdgs 7 21 18 Fílias enim nostras eis dare non póssumus, constrícti juraménto et maledictióne qua díximus: Maledíctus qui déderit de filiábus suis uxórem Bénjamin.
-Judici Jdgs 7 21 19 Ceperúntque consílium, atque dixérunt: Ecce solémnitas Dómini est in Silo anniversária, quæ sita est ad septentriónem urbis Bethel, et ad orientálem plagam viæ, quæ de Bethel tendit ad Síchimam, et ad merídiem óppidi Lébona.
-Judici Jdgs 7 21 20 Præceperúntque fíliis Bénjamin, atque dixérunt: Ite, et latitáte in víneis.
-Judici Jdgs 7 21 21 Cumque vidéritis fílias Silo ad ducéndos choros ex more procédere, exíte repénte de víneis, et rápite ex eis sínguli uxóres síngulas, et pérgite in terram Bénjamin.
-Judici Jdgs 7 21 22 Cumque vénerint patres eárum, ac fratres, et advérsum vos queri cœ́perint atque jurgári, dicémus eis: Miserémini eórum: non enim rapuérunt eas jure bellántium atque victórum: sed rogántibus ut accíperent, non dedístis, et a vestra parte peccátum est.
-Judici Jdgs 7 21 23 Fecerúntque fílii Bénjamin ut sibi fúerat imperátum: et juxta númerum suum, rapuérunt sibi de his quæ ducébant choros, uxóres síngulas: abierúntque in possessiónem suam ædificántes urbes, et habitántes in eis. b
-Judici Jdgs 7 21 24 Fílii quoque Israël revérsi sunt per tribus et famílias in tabernácula sua. In diébus illis non erat rex in Israël: sed unusquísque quod sibi rectum videbátur, hoc faciébat.
+# Júdici Jdgs Liber Júdicum
+Júdici Jdgs 7 1 1 Post mortem Jósue, consuluérunt fílii Israël Dóminum, dicéntes: Quis ascéndet ante nos contra Chananǽum, et erit dux belli?
+Júdici Jdgs 7 1 2 Dixítque Dóminus: Judas ascéndet: ecce trádidi terram in manus ejus.
+Júdici Jdgs 7 1 3 Et ait Judas Simeóni fratri suo: Ascénde mecum in sortem meam, et pugna contra Chananǽum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et ábiit cum eo Símeon.
+Júdici Jdgs 7 1 4 Ascendítque Judas, et trádidit Dóminus Chananǽum ac Pherezǽum in manus eórum: et percussérunt in Bezec decem míllia virórum.
+Júdici Jdgs 7 1 5 Invenerúntque Adoníbezec in Bezec, et pugnavérunt contra eum, ac percussérunt Chananǽum et Pherezǽum.
+Júdici Jdgs 7 1 6 Fugit autem Adoníbezec: quem persecúti comprehendérunt, cæsis summitátibus mánuum ejus ac pedum.
+Júdici Jdgs 7 1 7 Dixítque Adoníbezec: Septuagínta reges amputátis mánuum ac pedum summitátibus colligébant sub mensa mea cibórum relíquias: sicut feci, ita réddidit mihi Deus. Adduxerúntque eum in Jerúsalem, et ibi mórtuus est.
+Júdici Jdgs 7 1 8 Oppugnántes ergo fílii Juda Jerúsalem, cepérunt eam, et percussérunt in ore gládii, tradéntes cunctam incéndio civitátem.
+Júdici Jdgs 7 1 9 Et póstea descendéntes pugnavérunt contra Chananǽum, qui habitábat in montánis, et ad merídiem, et in campéstribus. b
+Júdici Jdgs 7 1 10 Pergénsque Judas contra Chananǽum, qui habitábat in Hebron (cujus nomen fuit antíquitus Cáriath Arbe), percússit Sésai, et Áhiman, et Thólmai:
+Júdici Jdgs 7 1 11 atque inde proféctus ábiit ad habitatóres Dabir, cujus nomen vetus erat Cáriath Sepher, id est, cívitas litterárum.
+Júdici Jdgs 7 1 12 Dixítque Caleb: Qui percússerit Cáriath Sepher, et vastáverit eam, dabo ei Axam fíliam meam uxórem.
+Júdici Jdgs 7 1 13 Cumque cepísset eam Othóniel fílius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam fíliam suam cónjugem.
+Júdici Jdgs 7 1 14 Quam pergéntem in itínere mónuit vir suus ut péteret a patre suo agrum. Quæ cum suspirásset sedens in ásino, dixit ei Caleb: Quid habes?
+Júdici Jdgs 7 1 15 At illa respóndit: Da mihi benedictiónem, quia terram aréntem dedísti mihi: da et irríguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irríguum supérius, et irríguum inférius.
+Júdici Jdgs 7 1 16 Fílii autem Cinǽi cognáti Móysi ascendérunt de civitáte palmárum cum fíliis Juda, in desértum sortis ejus, quod est ad merídiem Arad, et habitavérunt cum eo.
+Júdici Jdgs 7 1 17 Ábiit autem Judas cum Simeóne fratre suo, et percussérunt simul Chananǽum qui habitábat in Séphaath, et interfecérunt eum. Vocatúmque est nomen urbis, Horma, id est, anáthema.
+Júdici Jdgs 7 1 18 Cepítque Judas Gazam cum fínibus suis, et Ascalónem, atque Áccaron cum términis suis.
+Júdici Jdgs 7 1 19 Fuítque Dóminus cum Juda, et montána possédit: nec pótuit delére habitatóres vallis, quia falcátis cúrribus abundábant.
+Júdici Jdgs 7 1 20 Dederúntque Caleb Hebron, sicut díxerat Móyses, qui delévit ex ea tres fílios Enac.
+Júdici Jdgs 7 1 21 Jebusǽum autem habitatórem Jerúsalem non delevérunt fílii Bénjamin: habitavítque Jebusǽus cum fíliis Bénjamin in Jerúsalem, usque in præséntem diem.
+Júdici Jdgs 7 1 22 Domus quoque Joseph ascéndit in Bethel, fuítque Dóminus cum eis. b
+Júdici Jdgs 7 1 23 Nam cum obsidérent urbem, quæ prius Luza vocabátur,
+Júdici Jdgs 7 1 24 vidérunt hóminem egrediéntem de civitáte, dixerúntque ad eum: Osténde nobis intróitum civitátis, et faciémus tecum misericórdiam.
+Júdici Jdgs 7 1 25 Qui cum ostendísset eis, percussérunt urbem in ore gládii: hóminem autem illum, et omnem cognatiónem ejus, dimisérunt.
+Júdici Jdgs 7 1 26 Qui dimíssus, ábiit in terram Hetthim, et ædificávit ibi civitátem, vocavítque eam Luzam: quæ ita appellátur usque in præséntem diem.
+Júdici Jdgs 7 1 27 Manásses quoque non delévit Bethsan, et Thanac cum vículis suis, et habitatóres Dor, et Jéblaam, et Magéddo cum vículis suis, cœpítque Chananǽus habitáre cum eis.
+Júdici Jdgs 7 1 28 Postquam autem confortátus est Israël, fecit eos tributários, et delére nóluit.
+Júdici Jdgs 7 1 29 Éphraim étiam non interfécit Chananǽum, qui habitábat in Gazer, sed habitávit cum eo.
+Júdici Jdgs 7 1 30 Zábulon non delévit habitatóres Cetron, et Náalol: sed habitávit Chananǽus in médio ejus, factúsque est ei tributárius.
+Júdici Jdgs 7 1 31 Aser quoque non delévit habitatóres Accho, et Sidónis, Áhalab, et Áchazib, et Helba, et Aphec, et Rohob:
+Júdici Jdgs 7 1 32 habitavítque in médio Chananǽi habitatóris illíus terræ, nec interfécit eum.
+Júdici Jdgs 7 1 33 Néphthali quoque non delévit habitatóres Béthsames, et Béthanath: et habitávit inter Chananǽum habitatórem terræ, fuerúntque ei Bethsamítæ et Bethanítæ tributárii.
+Júdici Jdgs 7 1 34 Arctavítque Amorrhǽus fílios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planióra descénderent:
+Júdici Jdgs 7 1 35 habitavítque in monte Hares, quod interpretátur testáceo, in Ájalon et Sálebim. Et aggraváta est manus domus Joseph, factúsque est ei tributárius.
+Júdici Jdgs 7 1 36 Fuit autem términus Amorrhǽi ab ascénsu Scorpiónis, petra, et superióra loca.
+Júdici Jdgs 7 2 1 Ascendítque ángelus Dómini de Gálgalis ad Locum fléntium, et ait: Edúxi vos de Ægýpto, et introdúxi in terram, pro qua jurávi pátribus vestris: et pollícitus sum ut non fácerem írritum pactum meum vobíscum in sempitérnum,
+Júdici Jdgs 7 2 2 ita dumtáxat ut non ferirétis fœdus cum habitatóribus terræ hujus, sed aras eórum subverterétis: et noluístis audíre vocem meam: cur hoc fecístis?
+Júdici Jdgs 7 2 3 Quam ob rem nólui delére eos a fácie vestra: ut habeátis hostes, et dii eórum sint vobis in ruínam.
+Júdici Jdgs 7 2 4 Cumque loquerétur ángelus Dómini hæc verba ad omnes fílios Israël, elevavérunt ipsi vocem suam, et flevérunt.
+Júdici Jdgs 7 2 5 Et vocátum est nomen loci illíus, Locus fléntium, sive lacrimárum: immolaverúntque ibi hóstias Dómini.
+Júdici Jdgs 7 2 6 Dimísit ergo Jósue pópulum, et abiérunt fílii Israël unusquísque in possessiónem suam, ut obtinérent eam: b
+Júdici Jdgs 7 2 7 servierúntque Dómino cunctis diébus ejus, et seniórum, qui longo post eum vixérunt témpore, et nóverant ómnia ópera Dómini quæ fécerat cum Israël.
+Júdici Jdgs 7 2 8 Mórtuus est autem Jósue fílius Nun, fámulus Dómini, centum et decem annórum,
+Júdici Jdgs 7 2 9 et sepeliérunt eum in fínibus possessiónis suæ in Thamnáthsare in monte Éphraim, a septentrionáli plaga montis Gaas.
+Júdici Jdgs 7 2 10 Omnísque illa generátio congregáta est ad patres suos: et surrexérunt álii, qui non nóverant Dóminum, et ópera quæ fécerat cum Israël.
+Júdici Jdgs 7 2 11 Fecerúntque fílii Israël malum in conspéctu Dómini, et serviérunt Báalim.
+Júdici Jdgs 7 2 12 Ac dimisérunt Dóminum Deum patrum suórum, qui edúxerat eos de terra Ægýpti, et secúti sunt deos aliénos, deósque populórum, qui habitábant in circúitu eórum, et adoravérunt eos: et ad iracúndiam concitavérunt Dóminum,
+Júdici Jdgs 7 2 13 dimitténtes eum, et serviéntes Baal et Ástaroth.
+Júdici Jdgs 7 2 14 Iratúsque Dóminus contra Israël, trádidit eos in manus diripiéntium: qui cepérunt eos, et vendidérunt hóstibus qui habitábant per gyrum: nec potuérunt resístere adversáriis suis, b
+Júdici Jdgs 7 2 15 sed quocúmque pérgere voluíssent, manus Dómini super eos erat, sicut locútus est, et jurávit eis, et veheménter afflícti sunt.
+Júdici Jdgs 7 2 16 Suscitavítque Dóminus júdices, qui liberárent eos de vastántium mánibus: sed nec eos audíre voluérunt,
+Júdici Jdgs 7 2 17 fornicántes cum diis aliénis, et adorántes eos. Cito deseruérunt viam, per quam ingréssi fúerant patres eórum: et audiéntes mandáta Dómini, ómnia fecére contrária.
+Júdici Jdgs 7 2 18 Cumque Dóminus júdices suscitáret, in diébus eórum flectebátur misericórdia, et audiébat afflictórum gémitus, et liberábat eos de cæde vastántium.
+Júdici Jdgs 7 2 19 Postquam autem mórtuus esset judex, revertebántur, et multo faciébant pejóra quam fécerant patres eórum, sequéntes deos aliénos, serviéntes eis, et adorántes illos. Non dimisérunt adinventiónes suas, et viam duríssimam per quam ambuláre consuevérunt.
+Júdici Jdgs 7 2 20 Iratúsque est furor Dómini in Israël, et ait: Quia írritum fecit gens ista pactum meum, quod pepígeram cum pátribus eórum, et vocem meam audíre contémpsit:
+Júdici Jdgs 7 2 21 et ego non delébo gentes, quas dimísit Jósue, et mórtuus est:
+Júdici Jdgs 7 2 22 ut in ipsis expériar Israël, utrum custódiant viam Dómini, et ámbulent in ea, sicut custodiérunt patres eórum, an non.
+Júdici Jdgs 7 2 23 Dimísit ergo Dóminus omnes natiónes has, et cito subvértere nóluit, nec trádidit in manus Jósue. b
+Júdici Jdgs 7 3 1 Hæ sunt gentes quas Dóminus derelíquit, ut erudíret in eis Israélem, et omnes qui non nóverant bella Chananæórum:
+Júdici Jdgs 7 3 2 ut póstea díscerent fílii eórum certáre cum hóstibus, et habére consuetúdinem prœliándi:
+Júdici Jdgs 7 3 3 quinque sátrapas Philisthinórum, omnémque Chananǽum, et Sidónium, atque Hevǽum, qui habitábat in monte Líbano, de monte Baal Hermon usque ad intróitum Emath.
+Júdici Jdgs 7 3 4 Dimisítque eos, ut in ipsis experirétur Israélem, utrum audíret mandáta Dómini quæ præcéperat pátribus eórum per manum Móysi, an non.
+Júdici Jdgs 7 3 5 Ítaque fílii Israël habitavérunt in médio Chananǽi, et Hethǽi, et Amorrhǽi, et Pherezǽi, et Hevǽi, et Jebusǽi: b
+Júdici Jdgs 7 3 6 et duxérunt uxóres fílias eórum, ipsíque fílias suas fíliis eórum tradidérunt, et serviérunt diis eórum.
+Júdici Jdgs 7 3 7 Fecerúntque malum in conspéctu Dómini, et oblíti sunt Dei sui, serviéntes Báalim et Ástaroth.
+Júdici Jdgs 7 3 8 Iratúsque contra Israël Dóminus, trádidit eos in manus Chusan Rasáthaim regis Mesopotámiæ, servierúntque ei octo annis.
+Júdici Jdgs 7 3 9 Et clamavérunt ad Dóminum, qui suscitávit eis salvatórem, et liberávit eos, Othóniel vidélicet fílium Cenez, fratrem Caleb minórem:
+Júdici Jdgs 7 3 10 fuítque in eo spíritus Dómini, et judicávit Israël. Egressúsque est ad pugnam, et trádidit Dóminus in manus ejus Chusan Rasáthaim regem Sýriæ, et oppréssit eum.
+Júdici Jdgs 7 3 11 Quievítque terra quadragínta annis, et mórtuus est Othóniel fílius Cenez.
+Júdici Jdgs 7 3 12 Addidérunt autem fílii Israël fácere malum in conspéctu Dómini: qui confortávit advérsum eos Eglon regem Moab, quia fecérunt malum in conspéctu ejus. b
+Júdici Jdgs 7 3 13 Et copulávit ei fílios Ammon, et Ámalec: abiítque et percússit Israël, atque possédit urbem palmárum.
+Júdici Jdgs 7 3 14 Servierúntque fílii Israël Eglon regi Moab decem et octo annis.
+Júdici Jdgs 7 3 15 Et póstea clamavérunt ad Dóminum, qui suscitávit eis salvatórem vocábulo Aod, fílium Gera, fílii Jémini, qui utráque manu pro déxtera utebátur. Miserúntque fílii Israël per illum múnera Eglon regi Moab. b
+Júdici Jdgs 7 3 16 Qui fecit sibi gládium ancípitem, habéntem in médio cápulum longitúdinis palmæ manus, et accínctus est eo subter sagum in dextro fémore.
+Júdici Jdgs 7 3 17 Obtulítque múnera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis.
+Júdici Jdgs 7 3 18 Cumque obtulísset ei múnera, prosecútus est sócios, qui cum eo vénerant.
+Júdici Jdgs 7 3 19 Et revérsus de Gálgalis, ubi erant idóla, dixit ad regem: Verbum secrétum hábeo ad te, o rex. Et ille imperávit siléntium: egressísque ómnibus qui circa eum erant,
+Júdici Jdgs 7 3 20 ingréssus est Aod ad eum: sedébat autem in æstívo cœnáculo solus: dixítque: Verbum Dei hábeo ad te. Qui statim surréxit de throno.
+Júdici Jdgs 7 3 21 Extendítque Aod sinístram manum, et tulit sicam de dextro fémore suo, infixítque eam in ventre ejus
+Júdici Jdgs 7 3 22 tam válide, ut cápulus sequerétur ferrum in vúlnere, ac pinguíssimo ádipe stringerétur. Nec edúxit gládium, sed ita ut percússerat, relíquit in córpore: statímque per secréta natúræ alvi stércora prorupérunt.
+Júdici Jdgs 7 3 23 Aod autem clausis diligentíssime óstiis cœnáculi, et obfirmátis sera,
+Júdici Jdgs 7 3 24a per postícum egréssus est.
+Júdici Jdgs 7 3 24b Servíque regis ingréssi vidérunt clausas fores cœnáculi, atque dixérunt: Fórsitan purgat alvum in æstívo cubículo.
+Júdici Jdgs 7 3 25 Expectantésque diu donec erubéscerent, et vidéntes quod nullus aperíret, tulérunt clavem: et aperiéntes invenérunt dóminum suum in terra jacéntem mórtuum.
+Júdici Jdgs 7 3 26 Aod autem, dum illi turbaréntur, effúgit, et pertránsiit locum idolórum, unde revérsus fúerat. Venítque in Séirath:
+Júdici Jdgs 7 3 27 et statim insónuit búccina in monte Éphraim, descenderúntque cum eo fílii Israël, ipso in fronte gradiénte.
+Júdici Jdgs 7 3 28 Qui dixit ad eos: Sequímini me: trádidit enim Dóminus inimícos nostros Moabítas in manus nostras. Descenderúntque post eum, et occupavérunt vada Jordánis quæ transmíttunt in Moab: et non dimisérunt transíre quemquam:
+Júdici Jdgs 7 3 29 sed percussérunt Moabítas in témpore illo, círciter decem míllia, omnes robústos et fortes viros. Nullus eórum evádere pótuit.
+Júdici Jdgs 7 3 30 Humiliatúsque est Moab in die illo sub manu Israël: et quiévit terra octogínta annis.
+Júdici Jdgs 7 3 31 Post hunc fuit Samgar fílius Anath, qui percússit de Philísthiim sexcéntos viros vómere: et ipse quoque deféndit Israël. b
+Júdici Jdgs 7 4 1 Addiderúntque fílii Israël fácere malum in conspéctu Dómini post mortem Aod,
+Júdici Jdgs 7 4 2 et trádidit illos Dóminus in manus Jabin regis Chánaan, qui regnávit in Asor: habuítque ducem exércitus sui nómine Sísaram, ipse autem habitábat in Hároseth géntium.
+Júdici Jdgs 7 4 3 Clamaverúntque fílii Israël ad Dóminum: nongéntos enim habébat falcátos currus, et per vigínti annos veheménter opprésserat eos.
+Júdici Jdgs 7 4 4 Erat autem Débbora prophétis uxor Lápidoth, quæ judicábat pópulum in illo témpore. b
+Júdici Jdgs 7 4 5 Et sedébat sub palma, quæ nómine illíus vocabátur, inter Rama et Bethel in monte Éphraim: ascendebántque ad eam fílii Israël in omne judícium.
+Júdici Jdgs 7 4 6 Quæ misit et vocávit Barac fílium Abínoëm de Cedes Néphthali: dixítque ad eum: Præcépit tibi Dóminus Deus Israël: Vade, et duc exércitum in montem Thabor, tollésque tecum decem míllia pugnatórum de fíliis Néphthali, et de fíliis Zábulon:
+Júdici Jdgs 7 4 7 ego autem addúcam ad te in loco torréntis Cison, Sísaram príncipem exércitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitúdinem, et tradam eos in manu tua.
+Júdici Jdgs 7 4 8 Dixítque ad eam Barac: Si venis mecum, vadam: si nolúeris veníre mecum, non pergam. b
+Júdici Jdgs 7 4 9 Quæ dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice victória non reputábitur tibi, quia in manu mulíeris tradétur Sísara. Surréxit ítaque Débbora, et perréxit cum Barac in Cedes.
+Júdici Jdgs 7 4 10 Qui, accítis Zábulon et Néphthali, ascéndit cum decem míllibus pugnatórum, habens Débboram in comitátu suo.
+Júdici Jdgs 7 4 11 Haber autem Cinǽus recésserat quondam a céteris Cinǽis frátribus suis, fíliis Hobab cognáti Móysi: et teténderat tabernácula usque ad vallem, quæ vocátur Sennim, et erat juxta Cedes.
+Júdici Jdgs 7 4 12 Nuntiatúmque est Sísaræ quod ascendísset Barac fílius Abínoëm in montem Thabor: b
+Júdici Jdgs 7 4 13 et congregávit nongéntos falcátos currus, et omnem exércitum de Hároseth géntium ad torréntem Cison.
+Júdici Jdgs 7 4 14 Dixítque Débbora ad Barac: Surge, hæc est enim dies, in qua trádidit Dóminus Sísaram in manus tuas: en ipse ductor est tuus. Descéndit ítaque Barac de monte Thabor, et decem míllia pugnatórum cum eo.
+Júdici Jdgs 7 4 15 Perterruítque Dóminus Sísaram, et omnes currus ejus, universámque multitúdinem in ore gládii ad conspéctum Barac: in tantum, ut Sísara de curru desíliens, pédibus fúgeret,
+Júdici Jdgs 7 4 16 et Barac persequerétur fugiéntes currus, et exércitum usque ad Hároseth géntium, et omnis hóstium multitúdo usque ad interneciónem cáderet.
+Júdici Jdgs 7 4 17 Sísara autem fúgiens pervénit ad tentórium Jahel uxóris Haber Cinǽi. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinǽi.
+Júdici Jdgs 7 4 18 Egréssa ígitur Jahel in occúrsum Sísaræ, dixit ad eum: Intra ad me, dómine mi: intra, ne tímeas. Qui ingréssus tabernáculum ejus, et opértus ab ea pállio,
+Júdici Jdgs 7 4 19 dixit ad eam: Da mihi, óbsecro, páululum aquæ, quia sítio valde. Quæ apéruit utrem lactis, et dedit ei bíbere, et opéruit illum.
+Júdici Jdgs 7 4 20 Dixítque Sísara ad eam: Sta ante óstium tabernáculi: et cum vénerit áliquis intérrogans te, et dicens: Numquid hic est áliquis? respondébis: Nullus est.
+Júdici Jdgs 7 4 21 Tulit ítaque Jahel uxor Haber clavum tabernáculi, assúmens páriter et málleum: et ingréssa abscóndite et cum siléntio, pósuit supra tempus cápitis ejus clavum, percussúmque málleo defíxit in cérebrum usque ad terram: qui sopórem morti consócians defécit, et mórtuus est.
+Júdici Jdgs 7 4 22 Et ecce Barac sequens Sísaram veniébat: egressáque Jahel in occúrsum ejus, dixit ei: Veni, et osténdam tibi virum quem quæris. Qui cum intrásset ad eam, vidit Sísaram jacéntem mórtuum, et clavum infíxum in témpore ejus. b
+Júdici Jdgs 7 4 23 Humiliávit ergo Deus in die illo Jabin regem Chánaan coram fíliis Israël:
+Júdici Jdgs 7 4 24 qui crescébant quotídie, et forti manu opprimébant Jabin regem Chánaan, donec delérent eum.
+Júdici Jdgs 7 5 1 Cecinerúntque Débbora et Barac fílius Abínoëm in illo die, dicéntes:
+Júdici Jdgs 7 5 2 Qui sponte obtulístis de Israël ánimas vestras ad perículum, benedícite Dómino.
+Júdici Jdgs 7 5 3 Audíte, reges; áuribus percípite, príncipes: ego sum, ego sum, quæ Dómino canam, psallam Dómino Deo Israël.
+Júdici Jdgs 7 5 4 Dómine, cum exíres de Seir, et transíres per regiónes Edom, terra mota est, cælíque ac nubes distillavérunt aquis.
+Júdici Jdgs 7 5 5 Montes fluxérunt a fácie Dómini, et Sínai a fácie Dómini Dei Israël.
+Júdici Jdgs 7 5 6 In diébus Samgar fílii Anath, in diébus Jahel quievérunt sémitæ: et qui ingrediebántur per eas, ambulavérunt per calles dévios. b
+Júdici Jdgs 7 5 7 Cessavérunt fortes in Israël, et quievérunt: donec súrgeret Débbora, súrgeret mater in Israël.
+Júdici Jdgs 7 5 8 Nova bella elégit Dóminus, et portas hóstium ipse subvértit: clýpeus et hasta si apparúerint in quadragínta míllibus Israël.
+Júdici Jdgs 7 5 9 Cor meum díligit príncipes Israël: qui própria voluntáte obtulístis vos discrímini, benedícite Dómino. b
+Júdici Jdgs 7 5 10 Qui ascénditis super niténtes ásinos, et sedétis in judício, et ambulátis in via, loquímini.
+Júdici Jdgs 7 5 11 Ubi collísi sunt currus, et hóstium suffocátus est exércitus, ibi narréntur justítiæ Dómini, et cleméntia in fortes Israël: tunc descéndit pópulus Dómini ad portas, et obtínuit principátum.
+Júdici Jdgs 7 5 12 Surge, surge Débbora; surge, surge, et lóquere cánticum: surge Barac, et apprehénde captívos tuos, fili Abínoëm. b
+Júdici Jdgs 7 5 13 Salvátæ sunt relíquiæ pópuli: Dóminus in fórtibus dimicávit.
+Júdici Jdgs 7 5 14 Ex Éphraim delévit eos in Ámalec, et post eum ex Bénjamin in pópulos tuos, o Ámalec: de Machir príncipes descendérunt, et de Zábulon qui exércitum dúcerent ad bellándum.
+Júdici Jdgs 7 5 15 Duces Íssachar fuére cum Débbora, et Barac vestígia sunt secúti, qui quasi in præceps ac bárathrum se discrímini dedit: divíso contra se Ruben, magnanimórum repérta est conténtio.
+Júdici Jdgs 7 5 16 Quare hábitas inter duos términos, ut áudias síbilos gregum? divíso contra se Ruben, magnanimórum repérta est conténtio.
+Júdici Jdgs 7 5 17 Gálaad trans Jordánem quiescébat, et Dan vacábat návibus: Aser habitábat in líttore maris, et in pórtubus morabátur.
+Júdici Jdgs 7 5 18 Zábulon vero et Néphthali obtulérunt ánimas suas morti in regióne Meróme.
+Júdici Jdgs 7 5 19 Venérunt reges et pugnavérunt: pugnavérunt reges Chánaan in Thanach juxta aquas Magéddo, et tamen nihil tulére prædántes. b
+Júdici Jdgs 7 5 20 De cælo dimicátum est contra eos: stellæ manéntes in órdine et cursu suo, advérsus Sísaram pugnavérunt.
+Júdici Jdgs 7 5 21 Torrens Cison traxit cadávera eórum, torrens Cádumim, torrens Cison: concúlca, ánima mea, robústos.
+Júdici Jdgs 7 5 22 Úngulæ equórum cecidérunt, fugiéntibus ímpetu, et per præceps ruéntibus fortíssimis hóstium.
+Júdici Jdgs 7 5 23 Maledícite terræ Meroz, dixit ángelus Dómini: maledícite habitatóribus ejus, quia non venérunt ad auxílium Dómini, in adjutórium fortissimórum ejus. b
+Júdici Jdgs 7 5 24 Benedícta inter mulíeres Jahel uxor Haber Cinǽi, et benedicátur in tabernáculo suo.
+Júdici Jdgs 7 5 25 Aquam peténti lac dedit, et in phíala príncipum óbtulit butýrum.
+Júdici Jdgs 7 5 26 Sinístram manum misit ad clavum, et déxteram ad fabrórum málleos. Percussítque Sísaram quærens in cápite vúlneri locum, et tempus válide pérforans:
+Júdici Jdgs 7 5 27 inter pedes ejus ruit; defécit, et mórtuus est: volvebátur ante pedes ejus, et jacébat exánimis et miserábilis.
+Júdici Jdgs 7 5 28 Per fenéstram respíciens, ululábat mater ejus: et de cœnáculo loquebátur: Cur morátur régredi currus ejus? quare tardavérunt pedes quadrigárum illíus?
+Júdici Jdgs 7 5 29 Una sapiéntior céteris uxóribus ejus, hæc sócrui verba respóndit: b
+Júdici Jdgs 7 5 30 Fórsitan nunc dívidit spólia, et pulchérrima feminárum elígitur ei: vestes diversórum colórum Sísaræ tradúntur in prædam, et supéllex vária ad ornánda colla congéritur.
+Júdici Jdgs 7 5 31 Sic péreant omnes inimíci tui, Dómine: qui autem díligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rútilent. b
+Júdici Jdgs 7 5 32 Quievítque terra per quadragínta annos. b
+Júdici Jdgs 7 6 1 Fecérunt autem fílii Israël malum in conspéctu Dómini: qui trádidit illos in manu Mádian septem annis,
+Júdici Jdgs 7 6 2 et oppréssi sunt valde ab eis. Fecerúntque sibi antra et spelúncas in móntibus, et munitíssima ad repugnándum loca.
+Júdici Jdgs 7 6 3 Cumque sevísset Israël, ascendébat Mádian et Ámalec, ceteríque orientálium natiónum:
+Júdici Jdgs 7 6 4 et apud eos figéntes tentória, sicut erant in herbis cuncta vastábant usque ad intróitum Gazæ: nihílque omníno ad vitam pértinens relinquébant in Israël, non oves, non boves, non ásinos.
+Júdici Jdgs 7 6 5 Ipsi enim et univérsi greges eórum veniébant cum tabernáculis suis, et instar locustárum univérsa complébant, innúmera multitúdo hóminum et camelórum, quidquid tetígerant devastántes.
+Júdici Jdgs 7 6 6 Humiliatúsque est Israël valde in conspéctu Mádian.
+Júdici Jdgs 7 6 7 Et clamávit ad Dóminum póstulans auxílium contra Madianítas.
+Júdici Jdgs 7 6 8 Qui misit ad eos virum prophétam, et locútus est: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ego vos feci conscéndere de Ægýpto, et edúxi vos de domo servitútis,
+Júdici Jdgs 7 6 9 et liberávi de manu Ægyptiórum, et ómnium inimicórum qui affligébant vos: ejecíque eos ad intróitum vestrum, et trádidi vobis terram eórum.
+Júdici Jdgs 7 6 10 Et dixi: Ego Dóminus Deus vester: ne timeátis deos Amorrhæórum, in quorum terra habitátis. Et noluístis audíre vocem meam.
+Júdici Jdgs 7 6 11 Venit autem ángelus Dómini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, et pertinébat ad Joas patrem famíliæ Ezri. Cumque Gédeon fílius ejus excúteret atque purgáret fruménta in torculári, ut fúgeret Mádian, b
+Júdici Jdgs 7 6 12 appáruit ei ángelus Dómini, et ait: Dóminus tecum, virórum fortíssime.
+Júdici Jdgs 7 6 13 Dixítque ei Gédeon: Óbsecro, mi dómine, si Dóminus nobíscum est, cur apprehendérunt nos hæc ómnia? ubi sunt mirabília ejus, quæ narravérunt patres nostri, atque dixérunt: De Ægýpto edúxit nos Dóminus? nunc autem derelíquit nos Dóminus, et trádidit in manu Mádian.
+Júdici Jdgs 7 6 14 Respexítque ad eum Dóminus, et ait: Vade in hac fortitúdine tua, et liberábis Israël de manu Mádian: scito quod míserim te.
+Júdici Jdgs 7 6 15 Qui respóndens ait: Óbsecro, mi dómine, in quo liberábo Israël? ecce família mea ínfima est in Manásse, et ego mínimus in domo patris mei.
+Júdici Jdgs 7 6 16 Dixítque ei Dóminus: Ego ero tecum: et percúties Mádian quasi unum virum.
+Júdici Jdgs 7 6 17 Et ille: Si invéni, inquit, grátiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loquéris ad me: b
+Júdici Jdgs 7 6 18 nec recédas hinc, donec revértar ad te, portans sacrifícium, et ófferens tibi. Qui respóndit: Ego præstolábor advéntum tuum.
+Júdici Jdgs 7 6 19 Ingréssus est ítaque Gédeon, et coxit hædum, et de farínæ módio ázymos panes: carnésque ponens in canístro, et jus cárnium mittens in ollam, tulit ómnia sub quercu, et óbtulit ei.
+Júdici Jdgs 7 6 20 Cui dixit ángelus Dómini: Tolle carnes et ázymos panes, et pone supra petram illam, et jus désuper funde. Cumque fecísset ita,
+Júdici Jdgs 7 6 21 exténdit ángelus Dómini summitátem virgæ, quam tenébat in manu, et tétigit carnes et panes ázymos: ascendítque ignis de petra, et carnes azymósque panes consúmpsit: ángelus autem Dómini evánuit ex óculis ejus.
+Júdici Jdgs 7 6 22 Vidénsque Gédeon quod esset ángelus Dómini, ait: Heu mi Dómine Deus: quia vidi ángelum Dómini fácie ad fáciem.
+Júdici Jdgs 7 6 23 Dixítque ei Dóminus: Pax tecum: ne tímeas, non moriéris.
+Júdici Jdgs 7 6 24a Ædificávit ergo ibi Gédeon altáre Dómino, vocavítque illud, Dómini pax, usque in præséntem diem.
+Júdici Jdgs 7 6 24b Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est famíliæ Ezri,
+Júdici Jdgs 7 6 25 nocte illa dixit Dóminus ad eum: Tolle táurum patris tui, et álterum táurum annórum septem, destruésque aram Baal, quæ est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succíde.
+Júdici Jdgs 7 6 26 Et ædificábis altáre Dómino Deo tuo in summitáte petræ hujus, super quam ante sacrifícium posuísti: tollésque táurum secúndum, et ófferes holocáustum super struem lignórum, quæ de némore succíderis.
+Júdici Jdgs 7 6 27 Assúmptis ergo Gédeon decem viris de servis suis, fecit sicut præcéperat ei Dóminus. Timens autem domum patris sui, et hómines illíus civitátis, per diem nóluit id fácere, sed ómnia nocte complévit.
+Júdici Jdgs 7 6 28 Cumque surrexíssent viri óppidi ejus mane, vidérunt destrúctam aram Baal, lucúmque succísum, et táurum álterum impósitum super altáre, quod tunc ædificátum erat.
+Júdici Jdgs 7 6 29 Dixerúntque ad ínvicem: Quis hoc fecit? Cumque perquírerent auctórem facti, dictum est: Gédeon fílius Joas fecit hæc ómnia.
+Júdici Jdgs 7 6 30 Et dixérunt ad Joas: Produc fílium tuum huc, ut moriátur: quia destrúxit aram Baal, et succídit nemus.
+Júdici Jdgs 7 6 31 Quibus ille respóndit: Numquid ultóres estis Baal, ut pugnétis pro eo? qui adversárius est ejus, moriátur ántequam lux crástina véniat: si deus est, víndicet se de eo, qui suffódit aram ejus.
+Júdici Jdgs 7 6 32 Ex illo die vocátus est Gédeon Jeróbaal, eo quod dixísset Joas: Ulciscátur se de eo Baal, qui suffódit aram ejus.
+Júdici Jdgs 7 6 33 Ígitur omnis Mádian, et Ámalec, et orientáles pópuli, congregáti sunt simul: et transeúntes Jordánem, castrametáti sunt in valle Jézraël. b
+Júdici Jdgs 7 6 34 Spíritus autem Dómini índuit Gédeon, qui clangens búccina convocávit domum Abiézer, ut sequerétur se.
+Júdici Jdgs 7 6 35 Misítque núntios in univérsum Manássen, qui et ipse secútus est eum: et álios núntios in Aser et Zábulon et Néphthali, qui occurrérunt ei.
+Júdici Jdgs 7 6 36 Dixítque Gédeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locútus es,
+Júdici Jdgs 7 6 37 ponam hoc vellus lanæ in área: si ros in solo véllere fúerit, et in omni terra síccitas, sciam quod per manum meam, sicut locútus es, liberábis Israël.
+Júdici Jdgs 7 6 38 Factúmque est ita. Et de nocte consúrgens exprésso véllere, concham rore implévit.
+Júdici Jdgs 7 6 39 Dixítque rursus ad Deum: Ne irascátur furor tuus contra me si adhuc semel tentávero, signum quærens in véllere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens.
+Júdici Jdgs 7 6 40 Fecítque Deus nocte illa ut postuláverat: et fuit síccitas in solo véllere, et ros in omni terra.
+Júdici Jdgs 7 7 1 Ígitur Jeróbaal qui et Gédeon, de nocte consúrgens, et omnis pópulus cum eo, venit ad fontem qui vocátur Harad. Erant autem castra Mádian in valle ad septentrionálem plagam collis excélsi.
+Júdici Jdgs 7 7 2 Dixítque Dóminus ad Gédeon: Multus tecum est pópulus, nec tradétur Mádian in manus ejus: ne gloriétur contra me Israël, et dicat: Meis víribus liberátus sum.
+Júdici Jdgs 7 7 3 Lóquere ad pópulum, et cunctis audiéntibus prǽdica: Qui formidolósus et tímidus est, revertátur. Recesserúntque de monte Gálaad, et revérsi sunt de pópulo vigínti duo míllia virórum, et tantum decem míllia remansérunt.
+Júdici Jdgs 7 7 4 Dixítque Dóminus ad Gédeon: Adhuc pópulus multus est: duc eos ad aquas et ibi probábo illos: et de quo díxero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibúero, revertátur.
+Júdici Jdgs 7 7 5 Cumque descendísset pópulus ad aquas, dixit Dóminus ad Gédeon: Qui lingua lambúerint aquas, sicut solent canes lámbere, separábis eos seórsum: qui autem curvátis génibus bíberint, in áltera parte erunt.
+Júdici Jdgs 7 7 6 Fuit ítaque númerus eórum qui manu ad os projiciénte lambuérunt aquas, trecénti viri: omnis autem réliqua multitúdo flexo póplite bíberat.
+Júdici Jdgs 7 7 7 Et ait Dóminus ad Gédeon: In trecéntis viris qui lambuérunt aquas, liberábo vos, et tradam in manu tua Mádian: omnis autem réliqua multitúdo revertátur in locum suum.
+Júdici Jdgs 7 7 8a Sumptis ítaque pro número cibáriis et tubis, omnem réliquam multitúdinem abíre præcépit ad tabernácula sua: et ipse cum trecéntis viris se certámini dedit.
+Júdici Jdgs 7 7 8b Castra autem Mádian erant subter in valle.
+Júdici Jdgs 7 7 9 Eádem nocte dixit Dóminus ad eum: Surge, et descénde in castra: quia trádidi eos in manu tua.
+Júdici Jdgs 7 7 10 Sin autem solus ire formídas, descéndat tecum Phara puer tuus.
+Júdici Jdgs 7 7 11 Et cum audíeris quid loquántur, tunc confortabúntur manus tuæ, et secúrior ad hóstium castra descéndes. Descéndit ergo ipse et Phara puer ejus in partem castrórum, ubi erant armatórum vigíliæ.
+Júdici Jdgs 7 7 12 Mádian autem et Ámalec, et omnes orientáles pópuli, fusi jacébant in valle, ut locustárum multitúdo: caméli quoque innumerábiles erant, sicut aréna quæ jacet in líttore maris.
+Júdici Jdgs 7 7 13 Cumque venísset Gédeon, narrábat áliquis sómnium próximo suo: et in hunc modum referébat quod víderat: Vidi sómnium, et videbátur mihi quasi subcinerícius panis ex hórdeo volvi, et in castra Mádian descéndere: cumque pervenísset ad tabernáculum, percússit illud, atque subvértit, et terræ fúnditus coæquávit.
+Júdici Jdgs 7 7 14 Respóndit is, cui loquebátur: Non est hoc áliud, nisi gládius Gedeónis fílii Joas viri Israëlítæ: trádidit enim Dóminus in manus ejus Mádian, et ómnia castra ejus.
+Júdici Jdgs 7 7 15 Cumque audísset Gédeon sómnium, et interpretatiónem ejus, adorávit: et revérsus est ad castra Israël, et ait: Súrgite, trádidit enim Dóminus in manus nostras castra Mádian. b
+Júdici Jdgs 7 7 16 Divisítque trecéntos viros in tres partes, et dedit tubas in mánibus eórum, lagenásque vácuas, ac lámpades in médio lagenárum.
+Júdici Jdgs 7 7 17 Et dixit ad eos: Quod me fácere vidéritis, hoc fácite: ingrédiar partem castrórum, et quod fécero, sectámini.
+Júdici Jdgs 7 7 18 Quando personúerit tuba in manu mea, vos quoque per castrórum circúitum clángite, et conclamáte: Dómino et Gedeóni.
+Júdici Jdgs 7 7 19 Ingressúsque est Gédeon, et trecénti viri qui erant cum eo, in partem castrórum, incipiéntibus vigíliis noctis médiæ: et custódibus suscitátis, cœpérunt búccinis clángere, et complódere inter se lagénas.
+Júdici Jdgs 7 7 20 Cumque per gyrum castrórum in tribus personárent locis, et hýdrias confregíssent, tenuérunt sinístris mánibus lámpades, et dextris sonántes tubas, clamaverúntque: Gládius Dómini et Gedeónis:
+Júdici Jdgs 7 7 21a stantes sínguli in loco suo per circúitum castrórum hostílium.
+Júdici Jdgs 7 7 21b Ómnia ítaque castra turbáta sunt, et vociferántes ululantésque fugérunt:
+Júdici Jdgs 7 7 22 et nihilóminus insistébant trecénti viri búccinis personántes. Immisítque Dóminus gládium ómnibus castris, et mútua se cæde truncábant,
+Júdici Jdgs 7 7 23 fugiéntes usque ad Bethsétta, et crepídinem Abelméhula in Tebbath. Conclamántes autem viri Israël de Néphthali, et Aser, et omni Manásse, persequebántur Mádian.
+Júdici Jdgs 7 7 24 Misítque Gédeon núntios in omnem montem Éphraim, dicens: Descéndite in occúrsum Mádian, et occupáte aquas usque Béthbera atque Jordánem. Clamavítque omnis Éphraim, et præoccupávit aquas atque Jordánem usque Béthbera.
+Júdici Jdgs 7 7 25 Apprehensósque duos viros Mádian, Oreb et Zeb, interfécit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculári Zeb. Et persecúti sunt Mádian, cápita Oreb et Zeb portántes ad Gédeon trans fluénta Jordánis.
+Júdici Jdgs 7 8 1 Dixerúntque ad eum viri Éphraim: Quid est hoc quod fácere voluísti, ut nos non vocáres, cum ad pugnam pérgeres contra Mádian? jurgántes fórtiter, et prope vim inferéntes.
+Júdici Jdgs 7 8 2 Quibus ille respóndit: Quod enim tale fácere pótui, quale vos fecístis? nonne mélior est racémus Éphraim, vindémiis Abiézer?
+Júdici Jdgs 7 8 3 In manus vestras Dóminus trádidit príncipes Mádian, Oreb et Zeb: quid tale fácere pótui, quale vos fecístis? Quod cum locútus esset, requiévit spíritus eórum, quo tumébant contra eum.
+Júdici Jdgs 7 8 4 Cumque venísset Gédeon ad Jordánem, transívit eum cum trecéntis viris, qui secum erant: et præ lassitúdine, fugiéntes pérsequi non póterant. b
+Júdici Jdgs 7 8 5 Dixítque ad viros Soccoth: Date, óbsecro, panes pópulo qui mecum est, quia valde defecérunt: ut possímus pérsequi Zébee et Sálmana reges Mádian.
+Júdici Jdgs 7 8 6 Respondérunt príncipes Soccoth: Fórsitan palmæ mánuum Zébee et Sálmana in manu tua sunt, et idcírco póstulas ut demus exercítui tuo panes.
+Júdici Jdgs 7 8 7 Quibus ille ait: Cum ergo tradíderit Dóminus Zébee et Sálmana in manus meas, cónteram carnes vestras cum spinis tribulísque desérti.
+Júdici Jdgs 7 8 8 Et inde conscéndens, venit in Phánuel: locutúsque est ad viros loci illíus simília. Cui et illi respondérunt, sicut respónderant viri Soccoth.
+Júdici Jdgs 7 8 9 Dixit ítaque et eis: Cum revérsus fúero victor in pace, déstruam turrim hanc.
+Júdici Jdgs 7 8 10 Zébee autem et Sálmana requiescébant cum omni exércitu suo. Quíndecim enim míllia viri remánserant ex ómnibus turmis orientálium populórum, cæsis centum vigínti míllibus bellatórum educéntium gládium. b
+Júdici Jdgs 7 8 11 Ascendénsque Gédeon per viam eórum, qui in tabernáculis morabántur, ad orientálem partem Nobe et Jégbaa, percússit castra hóstium, qui secúri erant, et nihil advérsi suspicabántur.
+Júdici Jdgs 7 8 12 Fugerúntque Zébee et Sálmana, quos pérsequens Gédeon comprehéndit, turbáto omni exércitu eórum.
+Júdici Jdgs 7 8 13 Reverténsque de bello ante solis ortum,
+Júdici Jdgs 7 8 14 apprehéndit púerum de viris Soccoth: interrogavítque eum nómina príncipum et seniórum Soccoth, et descrípsit septuagínta septem viros.
+Júdici Jdgs 7 8 15 Venítque ad Soccoth, et dixit eis: En Zébee et Sálmana, super quibus exprobrástis mihi, dicéntes: Fórsitan manus Zébee et Sálmana in mánibus tuis sunt, et idcírco póstulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecérunt, panes.
+Júdici Jdgs 7 8 16 Tulit ergo senióres civitátis et spinas desérti ac tríbulos, et contrívit cum eis atque commínuit viros Soccoth.
+Júdici Jdgs 7 8 17 Turrim quoque Phánuel subvértit, occísis habitatóribus civitátis.
+Júdici Jdgs 7 8 18 Dixítque ad Zébee et Sálmana: Quales fuérunt viri, quos occidístis in Thabor? Qui respondérunt: Símiles tui, et unus ex eis quasi fílius regis. b
+Júdici Jdgs 7 8 19 Quibus ille respóndit: Fratres mei fuérunt, fílii matris meæ. Vivit Dóminus, quia si servassétis eos, non vos occíderem.
+Júdici Jdgs 7 8 20 Dixítque Jether primogénito suo: Surge, et intérfice eos. Qui non edúxit gládium: timébat enim, quia adhuc puer erat.
+Júdici Jdgs 7 8 21 Dixerúntque Zébee et Sálmana: Tu surge, et írrue in nos: quia juxta ætátem robur est hóminis. Surréxit Gédeon, et interfécit Zébee et Sálmana: et tulit ornaménta ac bullas quibus colla regálium camelórum decorári solent.
+Júdici Jdgs 7 8 22 Dixerúntque omnes viri Israël ad Gédeon: Domináre nostri tu, et fílius tuus, et fílius fílii tui: quia liberásti nos de manu Mádian. b
+Júdici Jdgs 7 8 23 Quibus ille ait: Non dominábor vestri, nec dominábitur in vos fílius meus, sed dominábitur vobis Dóminus.
+Júdici Jdgs 7 8 24 Dixítque ad eos: Unam petitiónem póstulo a vobis: date mihi ináures ex præda vestra. Ináures enim áureas Ismaëlítæ habére consuéverant.
+Júdici Jdgs 7 8 25 Qui respondérunt: Libentíssime dábimus. Expandentésque super terram pállium, projecérunt in eo ináures de præda:
+Júdici Jdgs 7 8 26 et fuit pondus postulatárum ináurium, mille septingénti auri sicli, absque ornaméntis, et monílibus, et veste purpúrea, quibus reges Mádian uti sóliti erant, et præter torques áureas camelórum.
+Júdici Jdgs 7 8 27 Fecítque ex eo Gédeon ephod, et pósuit illud in civitáte sua Ephra. Fornicatúsque est omnis Israël in eo, et factum est Gedeóni et omni dómui ejus in ruínam.
+Júdici Jdgs 7 8 28 Humiliátus est autem Mádian coram fíliis Israël, nec potuérunt ultra cervíces eleváre: sed quiévit terra per quadragínta annos, quibus Gédeon prǽfuit.
+Júdici Jdgs 7 8 29 Ábiit ítaque Jeróbaal fílius Joas, et habitávit in domo sua: b
+Júdici Jdgs 7 8 30 habuítque septuagínta fílios, qui egréssi sunt de fémore ejus: eo quod plures habéret uxóres.
+Júdici Jdgs 7 8 31 Concubína autem illíus, quam habébat in Sichem, génuit ei fílium nómine Abímelech.
+Júdici Jdgs 7 8 32 Mortuúsque est Gédeon fílius Joas in senectúte bona, et sepúltus est in sepúlchro Joas patris sui in Ephra de família Ezri.
+Júdici Jdgs 7 8 33 Postquam autem mórtuus est Gédeon, avérsi sunt fílii Israël, et fornicáti sunt cum Báalim. Percusserúntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum:
+Júdici Jdgs 7 8 34 nec recordáti sunt Dómini Dei sui, qui éruit eos de mánibus inimicórum suórum ómnium per circúitum:
+Júdici Jdgs 7 8 35 nec fecérunt misericórdiam cum domo Jeróbaal Gédeon, juxta ómnia bona quæ fécerat Israéli.
+Júdici Jdgs 7 9 1 Ábiit autem Abímelech fílius Jeróbaal in Sichem ad fratres matris suæ, et locútus est ad eos, et ad omnem cognatiónem domus patris matris suæ, dicens:
+Júdici Jdgs 7 9 2 Loquímini ad omnes viros Sichem: Quid vobis est mélius, ut dominéntur vestri septuagínta viri omnes fílii Jeróbaal, an ut dominétur unus vir? simúlque consideráte quod os vestrum et caro vestra sum.
+Júdici Jdgs 7 9 3 Locutíque sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem univérsos sermónes istos, et inclinavérunt cor eórum post Abímelech, dicéntes: Frater noster est. b
+Júdici Jdgs 7 9 4 Dederúntque illi septuagínta pondo argénti de fano Baálberit. Qui condúxit sibi ex eo viros ínopes et vagos, secutíque sunt eum.
+Júdici Jdgs 7 9 5 Et venit in domum patris sui in Ephra, et occídit fratres suos fílios Jeróbaal, septuagínta viros super lápidem unum: remansítque Jóatham fílius Jeróbaal mínimus, et abscónditus est.
+Júdici Jdgs 7 9 6 Congregáti sunt autem omnes viri Sichem, et univérsæ famíliæ urbis Mello: abierúntque et constituérunt regem Abímelech, juxta quercum quæ stabat in Sichem.
+Júdici Jdgs 7 9 7 Quod cum nuntiátum esset Jóatham, ivit, et stetit in vértice montis Garízim: elevatáque voce, clamávit, et dixit: Audíte me, viri Sichem; ita áudiat vos Deus. b
+Júdici Jdgs 7 9 8 Iérunt ligna, ut úngerent super se regem: dixerúntque olívæ: Ímpera nobis.
+Júdici Jdgs 7 9 9 Quæ respóndit: Numquid possum desérere pinguédinem meam, qua et dii utúntur et hómines, et veníre ut inter ligna promóvear?
+Júdici Jdgs 7 9 10 Dixerúntque ligna ad árborem ficum: Veni, et super nos regnum áccipe.
+Júdici Jdgs 7 9 11 Quæ respóndit eis: Numquid possum desérere dulcédinem meam, fructúsque suavíssimos, et ire ut inter cétera ligna promóvear?
+Júdici Jdgs 7 9 12 Locutáque sunt ligna ad vitem: Veni, et ímpera nobis.
+Júdici Jdgs 7 9 13 Quæ respóndit eis: Numquid possum desérere vinum meum, quod lætíficat Deum et hómines, et inter ligna cétera promovéri?
+Júdici Jdgs 7 9 14 Dixerúntque ómnia ligna ad rhamnum: Veni, et ímpera super nos.
+Júdici Jdgs 7 9 15 Quæ respóndit eis: Si vere me regem vobis constitúitis, veníte, et sub umbra mea requiéscite: si autem non vultis, egrediátur ignis de rhamno, et dévoret cedros Líbani.
+Júdici Jdgs 7 9 16 Nunc ígitur, si recte et absque peccáto constituístis super vos regem Abímelech, et bene egístis cum Jeróbaal, et cum domo ejus, et reddidístis vicem benefíciis ejus, qui pugnávit pro vobis, b
+Júdici Jdgs 7 9 17 et ánimam suam dedit perículis, ut erúeret vos de manu Mádian,
+Júdici Jdgs 7 9 18 qui nunc surrexístis contra domum patris mei, et interfecístis fílios ejus septuagínta viros super unum lápidem, et constituístis regem Abímelech fílium ancíllæ ejus super habitatóres Sichem, eo quod frater vester sit:
+Júdici Jdgs 7 9 19 si ergo recte et absque vítio egístis cum Jeróbaal et domo ejus, hódie lætámini in Abímelech, et ille lætétur in vobis.
+Júdici Jdgs 7 9 20 Sin autem pervérse: egrediátur ignis ex eo, et consúmat habitatóres Sichem, et óppidum Mello: egrediatúrque ignis de viris Sichem, et de óppido Mello, et dévoret Abímelech.
+Júdici Jdgs 7 9 21 Quæ cum dixísset, fugit, et ábiit in Bera: habitavítque ibi ob metum Abímelech fratris sui.
+Júdici Jdgs 7 9 22 Regnávit ítaque Abímelech super Israël tribus annis. b
+Júdici Jdgs 7 9 23 Misítque Dóminus spíritum péssimum inter Abímelech et habitatóres Sichem: qui cœpérunt eum detestári,
+Júdici Jdgs 7 9 24 et scelus interfectiónis septuagínta filiórum Jeróbaal, et effusiónem sánguinis eórum conférre in Abímelech fratrem suum, et in céteros Sichimórum príncipes, qui eum adjúverant.
+Júdici Jdgs 7 9 25 Posuerúntque insídias advérsus eum in summitáte móntium: et dum illíus præstolabántur advéntum, exercébant latrocínia, agéntes prædas de prætereúntibus: nuntiatúmque est Abímelech.
+Júdici Jdgs 7 9 26 Venit autem Gaal fílius Obed cum frátribus suis, et transívit in Síchimam. Ad cujus advéntum erécti habitatóres Sichem,
+Júdici Jdgs 7 9 27 egréssi sunt in agros, vastántes víneas, uvásque calcántes: et factis cantántium choris, ingréssi sunt fanum dei sui, et inter épulas et pócula maledicébant Abímelech,
+Júdici Jdgs 7 9 28 clamánte Gaal fílio Obed: Quis est Abímelech, et quæ est Sichem, ut serviámus ei? numquid non est fílius Jeróbaal, et constítuit príncipem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem? cur ergo serviémus ei?
+Júdici Jdgs 7 9 29a útinam daret áliquis pópulum istum sub manu mea, ut auférrem de médio Abímelech.
+Júdici Jdgs 7 9 29b Dictúmque est Abímelech: Cóngrega exércitus multitúdinem, et veni.
+Júdici Jdgs 7 9 30 Zebul enim princeps civitátis, audítis sermónibus Gaal fílii Obed, irátus est valde,
+Júdici Jdgs 7 9 31 et misit clam ad Abímelech núntios, dicens: Ecce Gaal fílius Obed venit in Síchimam cum frátribus suis, et oppúgnat advérsum te civitátem.
+Júdici Jdgs 7 9 32 Surge ítaque nocte cum pópulo qui tecum est, et látita in agro:
+Júdici Jdgs 7 9 33 et primo mane, oriénte sole, írrue super civitátem. Illo autem egrediénte advérsum te cum pópulo suo, fac ei quod potúeris.
+Júdici Jdgs 7 9 34 Surréxit ítaque Abímelech cum omni exércitu suo nocte, et teténdit insídias juxta Síchimam in quátuor locis.
+Júdici Jdgs 7 9 35 Egressúsque est Gaal fílius Obed, et stetit in intróitu portæ civitátis. Surréxit autem Abímelech, et omnis exércitus cum eo, de insidiárum loco. b
+Júdici Jdgs 7 9 36 Cumque vidísset pópulum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de móntibus multitúdo descéndit. Cui ille respóndit: Umbras móntium vides quasi cápita hóminum, et hoc erróre decíperis.
+Júdici Jdgs 7 9 37 Rursúmque Gaal ait: Ecce pópulus de umbilíco terræ descéndit, et unus cúneus venit per viam quæ réspicit quercum.
+Júdici Jdgs 7 9 38 Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo loquebáris: Quis est Abímelech ut serviámus ei? nonne hic pópulus est, quem despiciébas? egrédere, et pugna contra eum.
+Júdici Jdgs 7 9 39 Ábiit ergo Gaal, spectánte Sichimórum pópulo, et pugnávit contra Abímelech,
+Júdici Jdgs 7 9 40 qui persecútus est eum fugiéntem, et in urbem cómpulit: ceciderúntque ex parte ejus plúrimi, usque ad portam civitátis.
+Júdici Jdgs 7 9 41 Et Abímelech sedit in Ruma: Zebul autem Gaal et sócios ejus éxpulit de urbe, nec in ea passus est commorári.
+Júdici Jdgs 7 9 42 Sequénti ergo die, egréssus est pópulus in campum. Quod cum nuntiátum esset Abímelech, b
+Júdici Jdgs 7 9 43 tulit exércitum suum, et divísit in tres turmas, tendens insídias in agris. Vidénsque quod egrederétur pópulus de civitáte, surréxit, et írruit in eos
+Júdici Jdgs 7 9 44 cum cúneo suo, oppúgnans et óbsidens civitátem: duæ autem turmæ palántes per campum adversários persequebántur.
+Júdici Jdgs 7 9 45 Porro Abímelech omni die illo oppugnábat urbem: quam cepit, interféctis habitatóribus ejus, ipsáque destrúcta, ita ut sal in ea dispérgeret.
+Júdici Jdgs 7 9 46 Quod cum audíssent qui habitábant in turre Sichimórum, ingréssi sunt fanum dei sui Berith, ubi fœdus cum eo pepígerant, et ex eo locus nomen accéperat: qui erat munítus valde. b
+Júdici Jdgs 7 9 47 Abímelech quoque áudiens viros turris Sichimórum páriter conglobátos,
+Júdici Jdgs 7 9 48 ascéndit in montem Selmon cum omni pópulo suo: et arrépta secúri, præcídit árboris ramum, impositúmque ferens húmero, dixit ad sócios: Quod me vidétis fácere, cito fácite.
+Júdici Jdgs 7 9 49 Ígitur certátim ramos de arbóribus præcidéntes, sequebántur ducem. Qui circumdántes præsídium, succendérunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille hómines necaréntur, viri páriter et mulíeres, habitatórum turris Sichem.
+Júdici Jdgs 7 9 50 Abímelech autem inde proficíscens venit ad óppidum Thebes, quod circúmdans obsidébat exércitu. b
+Júdici Jdgs 7 9 51 Erat autem turris excélsa in média civitáte, ad quam confúgerant simul viri ac mulíeres, et omnes príncipes civitátis, clausa firmíssime jánua, et super turris tectum stantes per propugnácula.
+Júdici Jdgs 7 9 52 Accedénsque Abímelech juxta turrim, pugnábat fórtiter: et appropínquans óstio, ignem suppónere nitebátur:
+Júdici Jdgs 7 9 53 et ecce una múlier fragmen molæ désuper jáciens, illísit cápiti Abímelech, et confrégit cérebrum ejus.
+Júdici Jdgs 7 9 54 Qui vocávit cito armígerum suum, et ait ad eum: Evagína gládium tuum, et pércute me, ne forte dicátur quod a fémina interféctus sim. Qui jussa perfíciens, interfécit eum.
+Júdici Jdgs 7 9 55 Illóque mórtuo, omnes qui cum eo erant de Israël, revérsi sunt in sedes suas:
+Júdici Jdgs 7 9 56 et réddidit Deus malum quod fécerat Abímelech contra patrem suum, interféctis septuagínta frátribus suis.
+Júdici Jdgs 7 9 57 Sichimítis quoque quod operáti erant, retribútum est, et venit super eos maledíctio Jóatham fílii Jeróbaal.
+Júdici Jdgs 7 10 1 Post Abímelech surréxit dux in Israël Thola fílius Phua pátrui Abímelech, vir de Íssachar, qui habitávit in Samir montis Éphraim:
+Júdici Jdgs 7 10 2 et judicávit Israélem vigínti et tribus annis, mortuúsque est, ac sepúltus in Samir.
+Júdici Jdgs 7 10 3 Huic succéssit Jair Galaadítes, qui judicávit Israël per vigínti et duos annos,
+Júdici Jdgs 7 10 4 habens trigínta fílios sedéntes super trigínta pullos asinárum, et príncipes trigínta civitátum, quæ ex nómine ejus sunt appellátæ Havoth Jair, id est, óppida Jair, usque in præséntem diem, in terra Gálaad.
+Júdici Jdgs 7 10 5 Mortuúsque est Jair, ac sepúltus in loco cui est vocábulum Camon.
+Júdici Jdgs 7 10 6 Fílii autem Israël peccátis vetéribus jungéntes nova, fecérunt malum in conspéctu Dómini, et serviérunt idólis, Báalim et Ástaroth, et diis Sýriæ ac Sidónis et Moab et filiórum Ammon et Philísthiim: dimiserúntque Dóminum, et non coluérunt eum. b
+Júdici Jdgs 7 10 7 Contra quos Dóminus irátus, trádidit eos in manus Philísthiim et filiórum Ammon.
+Júdici Jdgs 7 10 8 Afflictíque sunt, et veheménter oppréssi per annos decem et octo, omnes qui habitábant trans Jordánem in terra Amorrhǽi, qui est in Gálaad:
+Júdici Jdgs 7 10 9 in tantum ut fílii Ammon, Jordáne transmísso, vastárent Judam et Bénjamin et Éphraim: afflictúsque est Israël nimis.
+Júdici Jdgs 7 10 10 Et clamántes ad Dóminum, dixérunt: Peccávimus tibi, quia derelíquimus Dóminum Deum nostrum, et servívimus Báalim.
+Júdici Jdgs 7 10 11 Quibus locútus est Dóminus: Numquid non Ægýptii et Amorrhǽi, filiíque Ammon et Philísthiim,
+Júdici Jdgs 7 10 12 Sidónii quoque et Ámalec et Chánaan oppressérunt vos, et clamástis ad me, et érui vos de manu eórum?
+Júdici Jdgs 7 10 13 Et tamen reliquístis me, et coluístis deos aliénos: idcírco non addam ut ultra vos líberem:
+Júdici Jdgs 7 10 14 ite, et invocáte deos quos elegístis: ipsi vos líberent in témpore angústiæ.
+Júdici Jdgs 7 10 15 Dixerúntque fílii Israël ad Dóminum: Peccávimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc líbera nos.
+Júdici Jdgs 7 10 16 Quæ dicéntes, ómnia de fínibus suis alienórum deórum idóla projecérunt, et serviérunt Dómino Deo: qui dóluit super misériis eórum.
+Júdici Jdgs 7 10 17 Ítaque fílii Ammon conclamántes in Gálaad fixére tentória, contra quos congregáti fílii Israël in Maspha castrametáti sunt. b
+Júdici Jdgs 7 10 18 Dixerúntque príncipes Gálaad sínguli ad próximos suos: Qui primus ex nobis contra fílios Ammon cœ́perit dimicáre, erit dux pópuli Gálaad.
+Júdici Jdgs 7 11 1 Fuit illo témpore Jephte Galaadítes vir fortíssimus atque pugnátor, fílius mulíeris meretrícis, qui natus est de Gálaad.
+Júdici Jdgs 7 11 2 Hábuit autem Gálaad uxórem, de qua suscépit fílios: qui postquam créverant, ejecérunt Jephte, dicéntes: Hæres in domo patris nostri esse non póteris, quia de áltera matre natus es.
+Júdici Jdgs 7 11 3 Quos ille fúgiens atque devítans, habitávit in terra Tob: congregatíque sunt ad eum viri ínopes, et latrocinántes, et quasi príncipem sequebántur.
+Júdici Jdgs 7 11 4 In illis diébus pugnábant fílii Ammon contra Israël.
+Júdici Jdgs 7 11 5 Quibus ácriter instántibus perrexérunt majóres natu de Gálaad, ut tóllerent in auxílium sui Jephte de terra Tob:
+Júdici Jdgs 7 11 6 dixerúntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra fílios Ammon.
+Júdici Jdgs 7 11 7 Quibus ille respóndit: Nonne vos estis, qui odístis me, et ejecístis de domo patris mei? et nunc venístis ad me necessitáte compúlsi.
+Júdici Jdgs 7 11 8 Dixerúntque príncipes Gálaad ad Jephte: Ob hanc ígitur causam nunc ad te venímus, ut proficiscáris nobíscum, et pugnes contra fílios Ammon, sisque dux ómnium qui hábitant in Gálaad. b
+Júdici Jdgs 7 11 9 Jephte quoque dixit eis: Si vere venístis ad me, ut pugnem pro vobis contra fílios Ammon, tradiderítque eos Dóminus in manus meas, ego ero vester princeps?
+Júdici Jdgs 7 11 10 Qui respondérunt ei: Dóminus, qui hæc audit, ipse mediátor ac testis est quod nostra promíssa faciémus.
+Júdici Jdgs 7 11 11 Ábiit ítaque Jephte cum princípibus Gálaad, fecítque eum omnis pópulus príncipem sui. Locutúsque est Jephte omnes sermónes suos coram Dómino in Maspha.
+Júdici Jdgs 7 11 12 Et misit núntios ad regem filiórum Ammon, qui ex persóna sua dícerent: Quid mihi et tibi est, quia venísti contra me, ut vastáres terram meam?
+Júdici Jdgs 7 11 13 Quibus ille respóndit: Quia tulit Israël terram meam, quando ascéndit de Ægýpto, a fínibus Arnon usque Jaboc atque Jordánem: nunc ergo cum pace redde mihi eam.
+Júdici Jdgs 7 11 14 Per quos rursum mandávit Jephte, et imperávit eis ut dícerent regi Ammon: b
+Júdici Jdgs 7 11 15 Hæc dicit Jephte: Non tulit Israël terram Moab, nec terram filiórum Ammon:
+Júdici Jdgs 7 11 16 sed quando de Ægýpto conscendérunt, ambulávit per solitúdinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades.
+Júdici Jdgs 7 11 17 Misítque núntios ad regem Edom, dicens: Dimítte me ut tránseam per terram tuam. Qui nóluit acquiéscere précibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse tránsitum præbére contémpsit. Mansit ítaque in Cades,
+Júdici Jdgs 7 11 18 et circuívit ex látere terram Edom et terram Moab: venítque contra orientálem plagam terræ Moab, et castrametatus est trans Arnon: nec vóluit intráre términos Moab. (Arnon quippe confínium est terræ Moab.)
+Júdici Jdgs 7 11 19 Misit ítaque Israël núntios ad Sehon regem Amorrhæórum, qui habitábat in Hésebon, et dixérunt ei: Dimítte ut tránseam per terram tuam usque ad flúvium.
+Júdici Jdgs 7 11 20 Qui et ipse Israël verba despíciens, non dimísit eum transíre per términos suos: sed infiníta multitúdine congregáta, egréssus est contra eum in Jasa, et fórtiter resistébat.
+Júdici Jdgs 7 11 21 Tradidítque eum Dóminus in manus Israël cum omni exércitu suo: qui percússit eum, et possédit omnem terram Amorrhǽi habitatóris regiónis illíus, b
+Júdici Jdgs 7 11 22 et univérsos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitúdine usque ad Jordánem.
+Júdici Jdgs 7 11 23 Dóminus ergo Deus Israël subvértit Amorrhǽum, pugnánte contra illum pópulo suo Israël, et tu nunc vis possidére terram ejus?
+Júdici Jdgs 7 11 24 Nonne ea quæ póssidet Chamos deus tuus, tibi jure debéntur? quæ autem Dóminus Deus noster victor obtínuit, in nostram cedent possessiónem: b
+Júdici Jdgs 7 11 25 nisi forte mélior es Balac fílio Sephor rege Moab; aut docére potes, quod jurgátus sit contra Israël, et pugnáverit contra eum,
+Júdici Jdgs 7 11 26 quando habitávit in Hésebon et vículis ejus, et in Ároër et villis illíus, vel in cunctis civitátibus juxta Jordánem, per trecéntos annos. Quare tanto témpore nihil super hac repetitióne tentástis?
+Júdici Jdgs 7 11 27 Ígitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, índicens mihi bella non justa. Júdicet Dóminus árbiter hujus diéi inter Israël, et inter fílios Ammon.
+Júdici Jdgs 7 11 28 Noluítque acquiéscere rex filiórum Ammon verbis Jephte, quæ per núntios mandáverat. b
+Júdici Jdgs 7 11 29 Factus est ergo super Jephte spíritus Dómini, et circúiens Gálaad et Manásse, Maspha quoque Gálaad, et inde tránsiens ad fílios Ammon,
+Júdici Jdgs 7 11 30 votum vovit Dómino, dicens: Si tradíderis fílios Ammon in manus meas,
+Júdici Jdgs 7 11 31 quicúmque primus fúerit egréssus de fóribus domus meæ, mihíque occúrrerit reverténti cum pace a fíliis Ammon, eum holocáustum ófferam Dómino.
+Júdici Jdgs 7 11 32 Transivítque Jephte ad fílios Ammon, ut pugnáret contra eos: quos trádidit Dóminus in manus ejus. b
+Júdici Jdgs 7 11 33 Percussítque ab Ároër usque dum vénias in Mennith, vigínti civitátes, et usque ad Abel, quæ est víneis cónsita, plaga magna nimis: humiliatíque sunt fílii Ammon a fíliis Israël.
+Júdici Jdgs 7 11 34 Reverténte autem Jephte in Maspha domum suam, occúrrit ei unigénita fília sua cum týmpanis et choris: non enim habébat álios líberos. b
+Júdici Jdgs 7 11 35 Qua visa, scidit vestiménta sua, et ait: Heu me, fília mea! decepísti me, et ipsa decépta es: apérui enim os meum ad Dóminum, et áliud fácere non pótero.
+Júdici Jdgs 7 11 36 Cui illa respóndit: Pater mi, si aperuísti os tuum ad Dóminum, fac mihi quodcúmque pollícitus es, concéssa tibi ultióne atque victória de hóstibus tuis.
+Júdici Jdgs 7 11 37 Dixítque ad patrem: Hoc solum mihi præsta quod déprecor: dimítte me ut duóbus ménsibus circúmeam montes, et plangam virginitátem meam cum sodálibus meis.
+Júdici Jdgs 7 11 38 Cui ille respóndit: Vade. Et dimísit eam duóbus ménsibus. Cumque abiísset cum sóciis ac sodálibus suis, flebat virginitátem suam in móntibus.
+Júdici Jdgs 7 11 39 Expletísque duóbus ménsibus, revérsa est ad patrem suum, et fecit ei sicut vóverat, quæ ignorábat virum. Exínde mos incrébruit in Israël, et consuetúdo serváta est,
+Júdici Jdgs 7 11 40 ut post anni círculum convéniant in unum fíliæ Israël, et plangant fíliam Jephte Galaadítæ diébus quátuor.
+Júdici Jdgs 7 12 1 Ecce autem in Éphraim orta est sedítio: nam transeúntes contra aquilónem, dixérunt ad Jephte: Quare vadens ad pugnam contra fílios Ammon, vocáre nos noluísti, ut pergerémus tecum? ígitur incendémus domum tuam.
+Júdici Jdgs 7 12 2 Quibus ille respóndit: Disceptátio erat mihi et pópulo meo contra fílios Ammon véhemens: vocavíque vos, ut præberétis mihi auxílium, et fácere noluístis.
+Júdici Jdgs 7 12 3 Quod cernens, pósui ánimam meam in mánibus meis, transivíque ad fílios Ammon, et trádidit eos Dóminus in manus meas. Quid commérui, ut advérsum me consurgátis in prœ́lium?
+Júdici Jdgs 7 12 4 Vocátis ítaque ad se cunctis viris Gálaad, pugnábat contra Éphraim: percusserúntque viri Gálaad Éphraim, quia díxerat: Fugitívus est Gálaad de Éphraim, et hábitat in médio Éphraim et Manásse.
+Júdici Jdgs 7 12 5 Occupaverúntque Galaadítæ vada Jordánis, per quæ Éphraim reversúrus erat. Cumque venísset ad ea de Éphraim número, fúgiens, atque dixísset: Óbsecro ut me transíre permittátis: dicébant ei Galaadítæ: Numquid Ephrathǽus es? quo dicénte: Non sum:
+Júdici Jdgs 7 12 6 interrogábant eum: Dic ergo Scíbboleth, quod interpretátur Spica. Qui respondébat: Síbboleth: eádem líttera spicam exprímere non valens. Statímque apprehénsum jugulábant in ipso Jordánis tránsitu. Et cecidérunt in illo témpore de Éphraim quadragínta duo míllia.
+Júdici Jdgs 7 12 7 Judicávit ítaque Jephte Galaadítes Israël sex annis: et mórtuus est, ac sepúltus in civitáte sua Gálaad. b
+Júdici Jdgs 7 12 8 Post hunc judicávit Israël Ábesan de Béthlehem:
+Júdici Jdgs 7 12 9 qui hábuit trigínta fílios, et tótidem fílias, quas emíttens foras, marítis dedit, et ejúsdem númeri fíliis suis accépit uxóres, introdúcens in domum suam. Qui septem annis judicávit Israël:
+Júdici Jdgs 7 12 10 mortuúsque est, ac sepúltus in Béthlehem.
+Júdici Jdgs 7 12 11 Cui succéssit Ahíalon Zabulonítes: et judicávit Israël decem annis:
+Júdici Jdgs 7 12 12 mortuúsque est, ac sepúltus in Zábulon.
+Júdici Jdgs 7 12 13 Post hunc judicávit Israël Abdon fílius Illel Pharathonítes:
+Júdici Jdgs 7 12 14 qui hábuit quadragínta fílios, et trigínta ex eis nepótes, ascendéntes super septuagínta pullos asinárum. Et judicávit Israël octo annis:
+Júdici Jdgs 7 12 15 mortuúsque est, ac sepúltus in Phárathon terræ Éphraim, in monte Ámalec.
+Júdici Jdgs 7 13 1 Rursúmque fílii Israël fecérunt malum in conspéctu Dómini: qui trádidit eos in manus Philisthinórum quadragínta annis.
+Júdici Jdgs 7 13 2 Erat autem quidam vir de Sáraa, et de stirpe Dan, nómine Mánue, habens uxórem stérilem.
+Júdici Jdgs 7 13 3 Cui appáruit ángelus Dómini, et dixit ad eam: Stérilis es et absque líberis: sed concípies, et páries fílium.
+Júdici Jdgs 7 13 4 Cave ergo ne bibas vinum ac síceram, nec immúndum quidquam cómedas:
+Júdici Jdgs 7 13 5 quia concípies, et páries fílium, cujus non tanget caput novácula: erit enim nazarǽus Dei ab infántia sua et ex matris útero, et ipse incípiet liberáre Israël de manu Philisthinórum.
+Júdici Jdgs 7 13 6 Quæ cum venísset ad marítum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angélicum, terríbilis nimis. Quem cum interrogássem quis esset, et unde venísset, et quo nómine vocarétur, nóluit mihi dícere:
+Júdici Jdgs 7 13 7 sed hoc respóndit: Ecce concípies et páries fílium: cave ne vinum bibas, nec síceram, et ne áliquo vescáris immúndo: erit enim puer nazarǽus Dei ab infántia sua, ex útero matris suæ usque ad diem mortis suæ.
+Júdici Jdgs 7 13 8 Orávit ítaque Mánue Dóminum, et ait: Óbsecro, Dómine, ut vir Dei, quem misísti, véniat íterum, et dóceat nos quid debeámus fácere de púero, qui nascitúrus est. b
+Júdici Jdgs 7 13 9 Exaudivítque Dóminus deprecántem Mánue, et appáruit rursum ángelus Dei uxóri ejus sedénti in agro: Mánue autem marítus ejus non erat cum ea. Quæ cum vidísset ángelum,
+Júdici Jdgs 7 13 10 festinávit, et cucúrrit ad virum suum: nuntiavítque ei, dicens: Ecce appáruit mihi vir, quem ante víderam.
+Júdici Jdgs 7 13 11 Qui surréxit, et secútus est uxórem suam: veniénsque ad virum, dixit ei: Tu es qui locútus es mulíeri? Et ille respóndit: Ego sum.
+Júdici Jdgs 7 13 12 Cui Mánue: Quando, inquit, sermo tuus fúerit explétus, quid vis ut fáciat puer? aut a quo se observáre debébit?
+Júdici Jdgs 7 13 13 Dixítque ángelus Dómini ad Mánue: Ab ómnibus, quæ locútus sum uxóri tuæ, abstíneat se,
+Júdici Jdgs 7 13 14 et quidquid ex vínea náscitur, non cómedat: vinum et síceram non bibat; nullo vescátur immúndo: et quod ei præcépi, ímpleat atque custódiat.
+Júdici Jdgs 7 13 15 Dixítque Mánue ad ángelum Dómini: Óbsecro te ut acquiéscas précibus meis, et faciámus tibi hædum de capris.
+Júdici Jdgs 7 13 16 Cui respóndit ángelus: Si me cogis, non cómedam panes tuos: si autem vis holocáustum fácere, offer illud Dómino. Et nesciébat Mánue quod ángelus Dómini esset.
+Júdici Jdgs 7 13 17 Dixítque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fúerit explétus, honorémus te?
+Júdici Jdgs 7 13 18 Cui ille respóndit: Cur quæris nomen meum, quod est mirábile?
+Júdici Jdgs 7 13 19 Tulit ítaque Mánue hædum de capris, et libaménta, et pósuit super petram, ófferens Dómino, qui facit mirabília: ipse autem et uxor ejus intuebántur.
+Júdici Jdgs 7 13 20 Cumque ascénderet flamma altáris in cælum, ángelus Dómini páriter in flamma ascéndit. Quod cum vidíssent Mánue et uxor ejus, proni cecidérunt in terram,
+Júdici Jdgs 7 13 21 et ultra eis non appáruit ángelus Dómini. Statímque intelléxit Mánue ángelum Dómini esse,
+Júdici Jdgs 7 13 22 et dixit ad uxórem suam: Morte moriémur, quia vídimus Deum.
+Júdici Jdgs 7 13 23 Cui respóndit múlier: Si Dóminus nos vellet occídere, de mánibus nostris holocáustum et libaménta non suscepísset, nec ostendísset nobis hæc ómnia, neque ea quæ sunt ventúra dixísset.
+Júdici Jdgs 7 13 24 Péperit ítaque fílium, et vocávit nomen ejus Samson. Crevítque puer, et benedíxit ei Dóminus.
+Júdici Jdgs 7 13 25 Cœpítque spíritus Dómini esse cum eo in castris Dan inter Sáraa et Ésthaol.
+Júdici Jdgs 7 14 1 Descéndit ergo Samson in Thámnatha: vidénsque ibi mulíerem de filiábus Philísthiim,
+Júdici Jdgs 7 14 2 ascéndit, et nuntiávit patri suo et matri suæ, dicens: Vidi mulíerem in Thámnatha de filiábus Philisthinórum: quam quæso ut mihi accipiátis uxórem.
+Júdici Jdgs 7 14 3 Cui dixérunt pater et mater sua: Numquid non est múlier in filiábus fratrum tuórum, et in omni pópulo meo, quia vis accípere uxórem de Philísthiim, qui incircumcísi sunt? Dixítque Samson ad patrem suum: Hanc mihi áccipe: quia plácuit óculis meis.
+Júdici Jdgs 7 14 4 Paréntes autem ejus nesciébant quod res a Dómino fíeret, et quǽreret occasiónem contra Philísthiim: eo enim témpore Philísthiim dominabántur Israéli.
+Júdici Jdgs 7 14 5 Descéndit ítaque Samson cum patre suo et matre in Thámnatha. Cumque veníssent ad víneas óppidi, appáruit cátulus leónis sævus, et rúgiens, et occúrrit ei.
+Júdici Jdgs 7 14 6 Írruit autem spíritus Dómini in Samson, et dilacerávit leónem, quasi hædum in frustra discérpens, nihil omníno habens in manu: et hoc patri et matri nóluit indicáre.
+Júdici Jdgs 7 14 7 Descendítque, et locútus est mulíeri quæ placúerat óculis ejus.
+Júdici Jdgs 7 14 8 Et post áliquot dies revértens ut accíperet eam, declinávit ut vidéret cadáver leónis, et ecce exámen apum in ore leónis erat ac favus mellis. b
+Júdici Jdgs 7 14 9 Quem cum sumpsísset in mánibus comedébat in via: veniénsque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comedérunt: nec tamen eis vóluit indicáre quod mel de córpore leónis assúmpserat.
+Júdici Jdgs 7 14 10 Descéndit ítaque pater ejus ad mulíerem, et fecit fílio suo Samson convívium: sic enim júvenes fácere consuéverant.
+Júdici Jdgs 7 14 11 Cum ergo cives loci illíus vidíssent eum, dedérunt ei sodáles trigínta ut essent cum eo.
+Júdici Jdgs 7 14 12 Quibus locútus est Samson: Propónam vobis probléma: quod si solvéritis mihi intra septem dies convívii, dabo vobis trigínta síndones, et tótidem túnicas:
+Júdici Jdgs 7 14 13 sin autem non potuéritis sólvere, vos dábitis mihi trigínta síndones, et ejúsdem númeri túnicas. Qui respondérunt ei: Propóne probléma, ut audiámus.
+Júdici Jdgs 7 14 14 Dixítque eis: De comedénte exívit cibus, et de forti egréssa est dulcédo. Nec potuérunt per tres dies propositiónem sólvere.
+Júdici Jdgs 7 14 15 Cumque adésset dies séptimus, dixérunt ad uxórem Samson: Blandíre viro tuo et suáde ei ut índicet tibi quid signíficet probléma: quod si fácere nolúeris, incendémus te, et domum patris tui: an idcírco vocástis nos ad núptias ut spoliarétis?
+Júdici Jdgs 7 14 16 Quæ fundébat apud Samson lácrimas, et quærebátur, dicens: Odísti me, et non díligis: idcírco probléma, quod proposuísti fíliis pópuli mei, non vis mihi expónere. At ille respóndit: Patri meo et matri nólui dícere: et tibi indicáre pótero?
+Júdici Jdgs 7 14 17 Septem ígitur diébus convívii flebat ante eum: tandémque die séptimo cum ei esset molésta, expósuit. Quæ statim indicávit cívibus suis.
+Júdici Jdgs 7 14 18 Et illi dixérunt ei die séptimo ante solis occúbitum: Quid dúlcius melle, et quid fórtius leóne? Qui ait ad eos: Si non arassétis in vítula mea, non invenissétis propositiónem meam.
+Júdici Jdgs 7 14 19 Írruit ítaque in eum spíritus Dómini, descendítque Ascalónem, et percússit ibi trigínta viros: quorum ablátas vestes dedit iis qui probléma sólverant. Iratúsque nimis ascéndit in domum patris sui:
+Júdici Jdgs 7 14 20 uxor autem ejus accépit marítum unum de amícis ejus et prónubis.
+Júdici Jdgs 7 15 1 Post aliquántulum autem témporis, cum dies tritíceæ messis instárent, venit Samson, invísere volens uxórem suam, et áttulit ei hædum de capris. Cumque cubículum ejus sólito vellet intráre, prohíbuit eum pater illíus, dicens:
+Júdici Jdgs 7 15 2 Putávi quod odísses eam, et ídeo trádidi illam amíco tuo: sed habet sorórem, quæ júnior et púlchrior illa est: sit tibi pro ea uxor.
+Júdici Jdgs 7 15 3 Cui Samson respóndit: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthǽos: fáciam enim vobis mala.
+Júdici Jdgs 7 15 4 Perrexítque et cepit trecéntas vulpes, caudásque eárum junxit ad caudas, et faces ligávit in médio:
+Júdici Jdgs 7 15 5 quas igne succéndens, dimísit ut huc illúcque discúrrerent. Quæ statim perrexérunt in ségetes Philisthinórum. Quibus succénsis, et comportátæ jam fruges, et adhuc stantes in stípula, concremátæ sunt, in tantum ut víneas quoque et olivéta flamma consúmeret.
+Júdici Jdgs 7 15 6 Dixerúntque Philísthiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathǽi: quia tulit uxórem ejus, et álteri trádidit, hæc operátus est. Ascenderúntque Philísthiim, et combussérunt tam mulíerem quam patrem ejus.
+Júdici Jdgs 7 15 7 Quibus ait Samson: Licet hæc fecéritis, tamen adhuc ex vobis éxpetam ultiónem, et tunc quiéscam.
+Júdici Jdgs 7 15 8a Percussítque eos ingénti plaga, ita ut stupéntes suram fémori impónerent.
+Júdici Jdgs 7 15 8b Et descéndens habitávit in spelúnca petræ Etam.
+Júdici Jdgs 7 15 9 Ígitur ascendéntes Philísthiim in terram Juda, castrametáti sunt in loco, qui póstea vocátus est Lechi, id est, Maxílla, ubi eórum effúsus est exércitus.
+Júdici Jdgs 7 15 10 Dixerúntque ad eos de tribu Juda: Cur ascendístis advérsum nos? Qui respondérunt: Ut ligémus Samson vénimus, et reddámus ei quæ in nos operátus est.
+Júdici Jdgs 7 15 11 Descendérunt ergo tria míllia virórum de Juda ad specum sílicis Etam, dixerúntque ad Samson: Nescis quod Philísthiim ímperent nobis? quare hoc fácere voluísti? Quibus ille ait: Sicut fecérunt mihi, sic feci eis.
+Júdici Jdgs 7 15 12 Ligáre, ínquiunt, te vénimus, et trádere in manus Philisthinórum. Quibus Samson: Juráte, ait, et spondéte mihi quod non occidátis me.
+Júdici Jdgs 7 15 13 Dixérunt: Non te occidémus, sed vinctum tradémus. Ligaverúntque eum duóbus novis fúnibus, et tulérunt eum de petra Etam.
+Júdici Jdgs 7 15 14 Qui cum venísset ad locum Maxíllæ, et Philísthiim vociferántes occurríssent ei, írruit spíritus Dómini in eum: et sicut solent ad odórem ignis lina consúmi, ita víncula, quibus ligátus erat, dissipáta sunt et solúta. b
+Júdici Jdgs 7 15 15 Inventámque maxíllam, id est, mandíbulam ásini, quæ jacébat, arrípiens interfécit in ea mille viros,
+Júdici Jdgs 7 15 16 et ait: In maxílla ásini, in mandíbula pulli asinárum, delévi eos, et percússi mille viros.
+Júdici Jdgs 7 15 17 Cumque hæc verba canens complésset, projécit mandíbulam de manu, et vocávit nomen loci illíus Ramáthlechi, quod interpretátur, Elevátio maxíllæ.
+Júdici Jdgs 7 15 18 Sitiénsque valde, clamávit ad Dóminum, et ait: Tu dedísti in manu servi tui salútem hanc máximam atque victóriam: en siti mórior, incidámque in manus incircumcisórum.
+Júdici Jdgs 7 15 19 Apéruit ítaque Dóminus molárem dentem in maxílla ásini, et egréssæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillávit spíritum, et vires recépit. Idcírco appellátum est nomen loci illíus, Fons invocántis de maxílla, usque in præséntem diem.
+Júdici Jdgs 7 15 20 Judicavítque Israël in diébus Philísthiim vigínti annis. b
+Júdici Jdgs 7 16 1 Ábiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulíerem meretrícem, ingressúsque est ad eam.
+Júdici Jdgs 7 16 2 Quod cum audíssent Philísthiim, et percrebruísset apud eos intrásse urbem Samson, circumdedérunt eum, pósitis in porta civitátis custódibus: et ibi tota nocte cum siléntio præstolántes, ut facto mane exeúntem occíderent.
+Júdici Jdgs 7 16 3 Dormívit autem Samson usque ad médium noctem: et inde consúrgens, apprehéndit ambas portæ fores cum póstibus suis et sera, impositásque húmeris suis portávit ad vérticem montis, qui réspicit Hebron.
+Júdici Jdgs 7 16 4 Post hæc amávit mulíerem, quæ habitábat in valle Sorec, et vocabátur Dálila. b
+Júdici Jdgs 7 16 5 Venerúntque ad eam príncipes Philisthinórum, atque dixérunt: Décipe eum, et disce ab illo, in quo hábeat tantam fortitúdinem, et quómodo eum superáre valeámus, et vinctum afflígere: quod si féceris, dábimus tibi sínguli mille et centum argénteos.
+Júdici Jdgs 7 16 6 Locúta est ergo Dálila ad Samson: Dic mihi, óbsecro, in quo sit tua máxima fortitúdo, et quid sit quo ligátus erúmpere néqueas?
+Júdici Jdgs 7 16 7 Cui respóndit Samson: Si septem nervíceis fúnibus necdum siccis, et adhuc huméntibus, ligátus fúero, infírmus ero ut céteri hómines.
+Júdici Jdgs 7 16 8 Attulerúntque ad eam sátrapæ Philisthinórum septem funes, ut díxerat: quibus vinxit eum,
+Júdici Jdgs 7 16 9 laténtibus apud se insídiis, et in cubículo finem rei expectántibus: clamavítque ad eum: Philísthiim super te, Samson. Qui rupit víncula, quómodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putámine, cum odórem ignis accéperit: et non est cógnitum in quo esset fortitúdo ejus.
+Júdici Jdgs 7 16 10 Dixítque ad eum Dálila: Ecce illusísti mihi, et falsum locútus es: saltem nunc índica mihi quo ligári débeas. b
+Júdici Jdgs 7 16 11 Cui ille respóndit: Si ligátus fúero novis fúnibus, qui numquam fuérunt in ópere, infírmus ero, et aliórum hóminum símilis.
+Júdici Jdgs 7 16 12 Quibus rursum Dálila vinxit eum, et clamávit: Philísthiim super te, Samson: in cubículo insídiis præparátis. Qui ita rupit víncula quasi fila telárum.
+Júdici Jdgs 7 16 13 Dixítque Dálila rursum ad eum: Úsquequo décipis me, et falsum loquéris? osténde quo vincíri débeas. Cui respóndit Samson: Si septem crines cápitis mei cum lício plexúeris, et clavum his circumligátum terræ fíxeris, infírmus ero.
+Júdici Jdgs 7 16 14 Quod cum fecísset Dálila, dixit ad eum: Philísthiim super te, Samson. Qui consúrgens de somno extráxit clavum cum crínibus et lício.
+Júdici Jdgs 7 16 15 Dixítque ad eum Dálila: Quómodo dicis quod amas me, cum ánimus tuus non sit mecum? Per tres vices mentítus es mihi, et noluísti dícere in quo sit máxima fortitúdo tua. b
+Júdici Jdgs 7 16 16 Cumque molésta esset ei, et per multos dies júgiter adhæréret, spátium ad quiétem non tríbuens, defécit ánima ejus, et ad mortem usque lassáta est.
+Júdici Jdgs 7 16 17 Tunc apériens veritátem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascéndit super caput meum, quia nazarǽus, id est, consecrátus Deo, sum de útero matris meæ: si rasum fúerit caput meum, recédet a me fortitúdo mea, et defíciam, eróque sicut céteri hómines.
+Júdici Jdgs 7 16 18 Vidénsque illa quod conféssus ei esset omnem ánimum suum, misit ad príncipes Philisthinórum ac mandávit: Ascénde adhuc semel, quia nunc mihi apéruit cor suum. Qui ascendérunt assúmpta pecúnia, quam promíserant.
+Júdici Jdgs 7 16 19 At illa dormíre eum fecit super génua sua, et in sinu suo reclináre caput. Vocavítque tonsórem, et rasit septem crines ejus, et cœpit abígere eum, et a se repéllere: statim enim ab eo fortitúdo discéssit.
+Júdici Jdgs 7 16 20 Dixítque: Philísthiim super te, Samson. Qui de somno consúrgens, dixit in ánimo suo: Egrédiar sicut ante feci, et me excútiam: nésciens quod recessísset ab eo Dóminus.
+Júdici Jdgs 7 16 21 Quem cum apprehendíssent Philísthiim, statim eruérunt óculos ejus, et duxérunt Gazam vinctum caténis, et clausum in cárcere molére fecérunt.
+Júdici Jdgs 7 16 22 Jamque capílli ejus renásci cœpérunt. b
+Júdici Jdgs 7 16 23 Et príncipes Philisthinórum convenérunt in unum ut immolárent hóstias magníficas Dagon deo suo, et epularéntur, dicéntes: Trádidit deus noster inimícum nostrum Samson in manus nostras.
+Júdici Jdgs 7 16 24 Quod étiam pópulus videns, laudábat deum suum, eadémque dicébat: Trádidit deus noster adversárium nostrum in manus nostras, qui delévit terram nostram, et occídit plúrimos.
+Júdici Jdgs 7 16 25 Lætantésque per convívia, sumptis jam épulis, præcepérunt ut vocarétur Samson, et ante eos lúderet. Qui addúctus de cárcere ludébat ante eos, fecerúntque eum stare inter duas colúmnas.
+Júdici Jdgs 7 16 26 Qui dixit púero regénti gressus suos: Dimítte me, ut tangam colúmnas, quibus omnis ímminet domus, et reclíner super eas, et páululum requiéscam.
+Júdici Jdgs 7 16 27 Domus autem erat plena virórum ac mulíerum, et erant ibi omnes príncipes Philisthinórum, ac de tecto et solário círciter tria míllia utriúsque sexus spectántes ludéntem Samson. b
+Júdici Jdgs 7 16 28 At ille invocáto Dómino ait: Dómine Deus, meménto mei, et redde mihi nunc fortitúdinem prístinam, Deus meus, ut ulcíscar me de hóstibus meis, et pro amissióne duórum lúminum unam ultiónem recípiam.
+Júdici Jdgs 7 16 29 Et apprehéndens ambas colúmnas quibus innitebátur domus, alterámque eárum déxtera et álteram læva tenens,
+Júdici Jdgs 7 16 30 ait: Moriátur ánima mea cum Philísthiim. Concussísque fórtiter colúmnis, cécidit domus super omnes príncipes, et céteram multitúdinem quæ ibi erat: multóque plures interfécit móriens, quam ante vivus occíderat.
+Júdici Jdgs 7 16 31 Descendéntes autem fratres ejus et univérsa cognátio, tulérunt corpus ejus, et sepeliérunt inter Sáraa et Ésthaol in sepúlchro patris sui Mánue: judicavítque Israël vigínti annis. b
+Júdici Jdgs 7 17 1 Fuit eo témpore vir quidam de monte Éphraim nómine Michas,
+Júdici Jdgs 7 17 2 qui dixit matri suæ: Mille et centum argénteos, quos separáveras tibi, et super quibus me audiénte juráveras, ecce ego hábeo, et apud me sunt. Cui illa respóndit: Benedíctus fílius meus Dómino.
+Júdici Jdgs 7 17 3 Réddidit ergo eos matri suæ, quæ díxerat ei: Consecrávi et vovi hoc argéntum Dómino, ut de manu mea suscípiat fílius meus, et fáciat scúlptile atque conflátile: et nunc trado illud tibi.
+Júdici Jdgs 7 17 4 Réddidit ígitur eos matri suæ: quæ tulit ducéntos argénteos, et dedit eos argentário, ut fáceret ex eis scúlptile atque conflátile, quod fuit in domo Michæ.
+Júdici Jdgs 7 17 5 Qui ædículam quoque in ea deo separávit, et fecit ephod, et théraphim, id est, vestem sacerdotálem, et idóla: implevítque uníus filiórum suórum manum, et factus est ei sacérdos.
+Júdici Jdgs 7 17 6 In diébus illis non erat rex in Israël, sed unusquísque quod sibi rectum videbátur, hoc faciébat.
+Júdici Jdgs 7 17 7 Fuit quoque alter adoléscens de Béthlehem Juda, ex cognatióne ejus: erátque ipse Levítes, et habitábat ibi. b
+Júdici Jdgs 7 17 8 Egressúsque de civitáte Béthlehem, peregrinári vóluit ubicúmque sibi cómmodum reperísset. Cumque venísset in montem Éphraim, iter fáciens, et declinásset parúmper in domum Michæ,
+Júdici Jdgs 7 17 9 interrogátus est ab eo unde venísset. Qui respóndit: Levíta sum de Béthlehem Juda, et vado ut hábitem ubi potúero, et útile mihi esse perspéxero.
+Júdici Jdgs 7 17 10 Dixítque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacérdos: dabóque tibi per annos síngulos decem argénteos, ac vestem dúplicem, et quæ ad victum sunt necessária.
+Júdici Jdgs 7 17 11 Acquiévit, et mansit apud hóminem, fuítque illi quasi unus de fíliis.
+Júdici Jdgs 7 17 12 Implevítque Michas manum ejus, et hábuit púerum sacerdótem apud se:
+Júdici Jdgs 7 17 13 Nunc scio, dicens, quod benefáciet mihi Deus habénti Levítici géneris sacerdótem.
+Júdici Jdgs 7 18 1 In diébus illis non erat rex in Israël, et tribus Dan quærébat possessiónem sibi, ut habitáret in ea: usque ad illum enim diem inter céteras tribus sortem non accéperat.
+Júdici Jdgs 7 18 2 Misérunt ergo fílii Dan stirpis et famíliæ suæ quinque viros fortíssimos de Sáraa et Ésthaol, ut explorárent terram, et diligénter inspícerent: dixerúntque eis: Ite, et consideráte terram. Qui cum pergéntes veníssent in montem Éphraim, et intrássent domum Michæ, requievérunt ibi:
+Júdici Jdgs 7 18 3 et agnoscéntes vocem adolescéntis Levítæ, utentésque illíus diversório, dixérunt ad eum: Quis te huc addúcit? quid hic agis? quam ob causam huc veníre voluísti?
+Júdici Jdgs 7 18 4 Qui respóndit eis: Hæc et hæc prǽstitit mihi Michas, et me mercéde condúxit, ut sim ei sacérdos.
+Júdici Jdgs 7 18 5 Rogavérunt autem eum ut consúleret Dóminum ut scire possent an próspero itínere pérgerent, et res habéret efféctum.
+Júdici Jdgs 7 18 6 Qui respóndit eis: Ite in pace: Dóminus réspicit viam vestram, et iter quo pérgitis.
+Júdici Jdgs 7 18 7 Eúntes ígitur quinque viri venérunt Lais: viderúntque pópulum habitántem in ea absque ullo timóre, juxta consuetúdinem Sidoniórum, secúrum et quiétum, nullo ei pénitus resisténte, magnarúmque opum, et procul a Sidóne atque a cunctis homínibus separátum. b
+Júdici Jdgs 7 18 8 Reversíque ad fratres suos in Sáraa et Ésthaol, et quid egíssent sciscitántibus respondérunt:
+Júdici Jdgs 7 18 9 Súrgite, ascendámus ad eos: vídimus enim terram valde opuléntam et úberem. Nolíte neglígere, nolíte cessáre: eámus, et possideámus eam: nullus erit labor.
+Júdici Jdgs 7 18 10 Intrábimus ad secúros, in regiónem latíssimam, tradétque nobis Dóminus locum, in quo nullíus rei est penúria eórum quæ gignúntur in terra.
+Júdici Jdgs 7 18 11 Profécti ígitur sunt de cognatióne Dan, id est, de Sáraa et Ésthaol, sexcénti viri accíncti armis béllicis, b
+Júdici Jdgs 7 18 12 ascendentésque mansérunt in Cariathíarim Judæ: qui locus ex eo témpore Castrórum Dan nomen accépit, et est post tergum Cariathíarim.
+Júdici Jdgs 7 18 13 Inde transiérunt in montem Éphraim. Cumque veníssent ad domum Michæ,
+Júdici Jdgs 7 18 14 dixérunt quinque viri, qui prius missi fúerant ad considerándam terram Lais, céteris frátribus suis: Nostis quod in dómibus istis sit ephod, et théraphim, et scúlptile, atque conflátile: vidéte quid vobis pláceat.
+Júdici Jdgs 7 18 15 Et cum páululum declinássent, ingréssi sunt domum adolescéntis Levítæ, qui erat in domo Michæ: salutaverúntque eum verbis pacíficis.
+Júdici Jdgs 7 18 16 Sexcénti autem viri ita ut erant armáti, stabant ante óstium.
+Júdici Jdgs 7 18 17 At illi, qui ingréssi fúerant domum júvenis, scúlptile, et ephod, et théraphim, atque conflátile tóllere nitebántur, et sacérdos stabat ante óstium, sexcéntis viris fortíssimis haud procul expectántibus.
+Júdici Jdgs 7 18 18 Tulérunt ígitur qui intráverant scúlptile, ephod, et idóla, atque conflátile. Quibus dixit sacérdos: Quid fácitis?
+Júdici Jdgs 7 18 19 Cui respondérunt: Tace et pone dígitum super os tuum: veníque nobíscum, ut habeámus te patrem, ac sacerdótem. Quid tibi mélius est, ut sis sacérdos in domo uníus viri, an in una tribu et família in Israël?
+Júdici Jdgs 7 18 20 Quod cum audísset, acquiévit sermónibus eórum, et tulit ephod, et idóla, ac scúlptile, et proféctus est cum eis.
+Júdici Jdgs 7 18 21 Qui cum pérgerent, et ante se ire fecíssent párvulos ac juménta, et omne quod erat pretiósum, b
+Júdici Jdgs 7 18 22 et jam a domo Michæ essent procul, viri qui habitábant in ǽdibus Michæ conclamántes secúti sunt,
+Júdici Jdgs 7 18 23 et post tergum clamáre cœpérunt. Qui cum respexíssent, dixérunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas?
+Júdici Jdgs 7 18 24 Qui respóndit: Deos meos, quos mihi feci, tulístis, et sacerdótem, et ómnia quæ hábeo, et dícitis: Quid tibi est?
+Júdici Jdgs 7 18 25 Dixerúntque ei fílii Dan: Cave ne ultra loquáris ad nos, et véniant ad te viri ánimo concitáti, et ipse cum omni domo tua péreas.
+Júdici Jdgs 7 18 26 Et sic cœpto itínere perrexérunt. Videns autem Michas quod fortióres se essent, revérsus est in domum suam.
+Júdici Jdgs 7 18 27 Sexcénti autem viri tulérunt sacerdótem, et quæ supra díximus: venerúntque in Lais ad pópulum quiescéntem atque secúrum, et percussérunt eos in ore gládii: urbémque incéndio tradidérunt, b
+Júdici Jdgs 7 18 28 nullo pénitus ferénte præsídium, eo quod procul habitárent a Sidóne, et cum nullo hóminum habérent quidquam societátis ac negótii. Erat autem cívitas sita in regióne Rohob: quam rursum exstruéntes habitavérunt in ea,
+Júdici Jdgs 7 18 29 vocáto nómine civitátis Dan, juxta vocábulum patris sui, quem genúerat Israël, quæ prius Lais dicebátur.
+Júdici Jdgs 7 18 30 Posuerúntque sibi scúlptile, et Jónathan fílium Gersam fílii Móysi ac fílios ejus sacerdótes in tribu Dan, usque ad diem captivitátis suæ.
+Júdici Jdgs 7 18 31 Mansítque apud eos idólum Michæ omni témpore quo fuit domus Dei in Silo. In diébus illis non erat rex in Israël.
+Júdici Jdgs 7 19 1 Fuit quidam vir Levítes hábitans in látere montis Éphraim, qui accépit uxórem de Béthlehem Juda:
+Júdici Jdgs 7 19 2 quæ relíquit eum, et revérsa est in domum patris sui in Béthlehem, mansítque apud eum quátuor ménsibus.
+Júdici Jdgs 7 19 3 Secutúsque est eam vir suus, volens reconciliári ei, atque blandíri, et secum redúcere, habens in comitátu púerum et duos ásinos: quæ suscépit eum, et introdúxit in domum patris sui. Quod cum audísset socer ejus, eúmque vidísset, occúrrit ei lætus,
+Júdici Jdgs 7 19 4 et amplexátus est hóminem. Mansítque gener in domo sóceri tribus diébus, cómedens cum eo et bibens familiáriter.
+Júdici Jdgs 7 19 5 Die autem quarto de nocte consúrgens, proficísci vóluit: quem ténuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxíllum panis, et confórta stómachum, et sic proficiscéris.
+Júdici Jdgs 7 19 6 Sederúntque simul, ac comedérunt et bibérunt. Dixítque pater puéllæ ad génerum suum: Quæso te ut hódie hic máneas, paritérque lætémur.
+Júdici Jdgs 7 19 7 At ille consúrgens, cœpit velle proficísci. Et nihilóminus obníxe eum socer ténuit, et apud se fecit manére.
+Júdici Jdgs 7 19 8 Mane autem facto, parábat Levítes iter. Cui socer rursum: Oro te, inquit, ut páululum cibi cápias, et assúmptis víribus donec incréscat dies, póstea proficiscáris. Comedérunt ergo simul.
+Júdici Jdgs 7 19 9 Surrexítque adoléscens, ut pérgeret cum uxóre sua et púero. Cui rursum locútus est socer: Consídera quod dies ad occásum declívior sit, et propínquat ad vésperum: mane apud me étiam hódie, et duc lætum diem, et cras proficiscéris ut vadas in domum tuam.
+Júdici Jdgs 7 19 10 Nóluit gener acquiéscere sermónibus ejus: sed statim perréxit, et venit contra Jebus, quæ áltero nómine vocátur Jerúsalem, ducens secum duos ásinos onústos, et concubínam.
+Júdici Jdgs 7 19 11 Jamque erant juxta Jebus, et dies mutabátur in noctem: dixítque puer ad dóminum suum: Veni, óbsecro: declinémus ad urbem Jebusæórum, et maneámus in ea. b
+Júdici Jdgs 7 19 12 Cui respóndit dóminus: Non ingrédiar óppidum gentis aliénæ, quæ non est de fíliis Israël: sed transíbo usque Gábaa,
+Júdici Jdgs 7 19 13 et cum illuc pervénero, manébimus in ea, aut certe in urbe Rama.
+Júdici Jdgs 7 19 14 Transiérunt ergo Jebus, et cœptum carpébant iter, occubuítque eis sol juxta Gábaa, quæ est in tribu Bénjamin:
+Júdici Jdgs 7 19 15 diverterúntque ad eam, ut manérent ibi. Quo cum intrássent, sedébant in platéa civitátis, et nullus eos recípere vóluit hospítio.
+Júdici Jdgs 7 19 16 Et ecce, appáruit homo senex, revértens de agro et de ópere suo vésperi, qui et ipse de monte erat Éphraim, et peregrínus habitábat in Gábaa: hómines autem regiónis illíus erant fílii Jémini.
+Júdici Jdgs 7 19 17 Elevatísque óculis, vidit senex sedéntem hóminem cum sarcínulis suis in platéa civitátis, et dixit ad eum: Unde venis? et quo vadis?
+Júdici Jdgs 7 19 18 Qui respóndit ei: Profécti sumus de Béthlehem Juda, et pérgimus ad locum nostrum, qui est in látere montis Éphraim, unde ierámus in Béthlehem: et nunc vádimus ad domum Dei, nullúsque sub tectum suum nos vult recípere,
+Júdici Jdgs 7 19 19 habéntes páleas et fœnum in asinórum pábulum, et panem ac vinum in meos et ancíllæ tuæ usus, et púeri qui mecum est: nulla re indigémus nisi hospítio.
+Júdici Jdgs 7 19 20 Cui respóndit senex: Pax tecum sit, ego præbébo ómnia quæ necessária sunt: tantum, quæso, ne in platéa máneas.
+Júdici Jdgs 7 19 21 Introduxítque eum in domum suam, et pábulum ásinis prǽbuit: ac postquam lavérunt pedes suos, recépit eos in convívium.
+Júdici Jdgs 7 19 22 Illis epulántibus, et post labórem itíneris cibo et potu reficiéntibus córpora, venérunt viri civitátis illíus, fílii Bélial (id est, absque jugo), et circumdántes domum senis, fores pulsáre cœpérunt, clamántes ad dóminum domus atque dicéntes: Educ virum, qui ingréssus est domum tuam, ut abutámur eo. b
+Júdici Jdgs 7 19 23 Egressúsque est ad eos senex, et ait: Nolíte, fratres, nolíte fácere malum hoc, quia ingréssus est homo hospítium meum: et cessáte ab hac stultítia.
+Júdici Jdgs 7 19 24 Hábeo fíliam vírginem, et hic homo habet concubínam: edúcam eas ad vos, ut humiliétis eas, et vestram libídinem compleátis: tantum, óbsecro, ne scelus hoc contra natúram operémini in virum.
+Júdici Jdgs 7 19 25 Nolébant acquiéscere sermónibus illíus: quod cernens homo, edúxit ad eos concubínam suam, et eis trádidit illudéndam: qua cum tota nocte abúsi essent, dimisérunt eam mane.
+Júdici Jdgs 7 19 26 At múlier, recedéntibus ténebris, venit ad óstium domus, ubi manébat dóminus suus, et ibi córruit.
+Júdici Jdgs 7 19 27 Mane facto, surréxit homo, et apéruit óstium, ut cœptam expléret viam: et ecce concubína ejus jacébat ante óstium sparsis in límine mánibus.
+Júdici Jdgs 7 19 28 Cui ille, putans eam quiéscere, loquebátur: Surge, et ambulémus. Qua nihil respondénte, intélligens quod erat mórtua, tulit eam, et impósuit ásino, reversúsque est in domum suam.
+Júdici Jdgs 7 19 29 Quam cum esset ingréssus, arrípuit gládium, et cadáver uxóris cum óssibus suis in duódecim partes ac frustra concídens, misit in omnes términos Israël. b
+Júdici Jdgs 7 19 30 Quod cum vidíssent sínguli, conclamábant: Numquam res talis facta est in Israël, ex eo die quo ascendérunt patres nostri de Ægýpto usque in præsens tempus: ferte senténtiam, et in commúne decérnite quid facto opus sit.
+Júdici Jdgs 7 20 1 Egréssi ítaque sunt omnes fílii Israël, et páriter congregáti, quasi vir unus, de Dan usque Bersabée, et terra Gálaad, ad Dóminum in Maspha.
+Júdici Jdgs 7 20 2 Omnésque ánguli populórum, et cunctæ tribus Israël in ecclésiam pópuli Dei convenérunt, quadringénta míllia péditum pugnatórum.
+Júdici Jdgs 7 20 3 (Nec látuit fílios Bénjamin quod ascendíssent fílii Israël in Maspha.) Interrogatúsque Levíta, marítus mulíeris interféctæ, quómodo tantum scelus perpetrátum esset,
+Júdici Jdgs 7 20 4 respóndit: Veni in Gábaa Bénjamin cum uxóre mea, illúcque divérti:
+Júdici Jdgs 7 20 5 et ecce hómines civitátis illíus circumdedérunt nocte domum in qua manébam, voléntes me occídere, et uxórem meam incredíbili furóre libídinis vexántes, dénique mórtua est.
+Júdici Jdgs 7 20 6 Quam arréptam, in frustra cóncidi, misíque partes in omnes términos possessiónis vestræ: quia numquam tantum nefas, et tam grande piáculum, factum est in Israël.
+Júdici Jdgs 7 20 7 Adéstis, omnes fílii Israël: decérnite quid fácere debeátis.
+Júdici Jdgs 7 20 8 Stansque omnis pópulus, quasi uníus hóminis sermóne respóndit: Non recedémus in tabernácula nostra, nec suam quisquam intrábit domum:
+Júdici Jdgs 7 20 9 sed hoc contra Gábaa in commúne faciámus.
+Júdici Jdgs 7 20 10 Decem viri eligántur e centum ex ómnibus tríbubus Israël, et centum de mille, et mille de decem míllibus, ut compórtent exercítui cibária, et possímus pugnáre contra Gábaa Bénjamin, et réddere ei pro scélere, quod merétur.
+Júdici Jdgs 7 20 11 Convenítque univérsus Israël ad civitátem, quasi homo unus eádem mente, unóque consílio. b
+Júdici Jdgs 7 20 12 Et misérunt núntios ad omnem tribum Bénjamin, qui dícerent: Cur tantum nefas in vobis repértum est?
+Júdici Jdgs 7 20 13 Trádite hómines de Gábaa, qui hoc flagítium perpetrárunt, ut moriántur, et auferátur malum de Israël. Qui noluérunt fratrum suórum filiórum Israël audíre mandátum:
+Júdici Jdgs 7 20 14 sed ex cunctis úrbibus, quæ sortis suæ erant, convenérunt in Gábaa, ut illis ferrent auxílium, et contra univérsum pópulum Israël dimicárent.
+Júdici Jdgs 7 20 15 Inventíque sunt vigínti quinque míllia de Bénjamin educéntium gládium, præter habitatóres Gábaa,
+Júdici Jdgs 7 20 16 qui septingénti erant viri fortíssimi, ita sinístra ut dextra prœliántes: et sic fundis lápides ad certum jaciéntes, ut capíllum quoque possent percútere, et nequáquam in álteram partem ictus lápidis deferrétur.
+Júdici Jdgs 7 20 17 Virórum quoque Israël, absque fíliis Bénjamin, invénta sunt quadringénta míllia educéntium gládium, et paratórum ad pugnam. b
+Júdici Jdgs 7 20 18 Qui surgéntes venérunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consuluerúntque Deum, atque dixérunt: Quis erit in exércitu nostro princeps certáminis contra fílios Bénjamin? Quibus respóndit Dóminus: Judas sit dux vester.
+Júdici Jdgs 7 20 19 Statímque fílii Israël surgéntes mane, castrametáti sunt juxta Gábaa:
+Júdici Jdgs 7 20 20 et inde procedéntes ad pugnam contra Bénjamin, urbem oppugnáre cœpérunt.
+Júdici Jdgs 7 20 21 Egressíque fílii Bénjamin de Gábaa, occidérunt de fíliis Israël die illo vigínti duo míllia virórum.
+Júdici Jdgs 7 20 22 Rursum fílii Israël et fortitúdine et número confidéntes, in eódem loco in quo prius certáverant, áciem direxérunt:
+Júdici Jdgs 7 20 23 ita tamen ut prius ascénderent et flerent coram Dómino usque ad noctem, consuleréntque eum, et dícerent: Débeo ultra procédere ad dimicándum contra fílios Bénjamin fratres meos, an non? Quibus ille respóndit: Ascéndite ad eos, et iníte certámen.
+Júdici Jdgs 7 20 24 Cumque fílii Israël áltera die contra fílios Bénjamin ad prœ́lium processíssent,
+Júdici Jdgs 7 20 25 erupérunt fílii Bénjamin de portis Gábaa: et occurréntes eis tanta in illos cæde baccháti sunt, ut decem et octo míllia virórum educéntium gládium prostérnerent.
+Júdici Jdgs 7 20 26 Quam ob rem omnes fílii Israël venérunt in domum Dei, et sedéntes flebant coram Dómino: jejunaverúntque die illo usque ad vésperam, et obtulérunt ei holocáusta, atque pacíficas víctimas,
+Júdici Jdgs 7 20 27 et super statu suo interrogavérunt. Eo témpore ibi erat arca fœ́deris Dei,
+Júdici Jdgs 7 20 28 et Phínees fílius Eleázari fílii Áaron præpósitus domus. Consuluérunt ígitur Dóminum, atque dixérunt: Exíre ultra debémus ad pugnam contra fílios Bénjamin fratres nostros, an quiéscere? Quibus ait Dóminus: Ascéndite: cras enim tradam eos in manus vestras.
+Júdici Jdgs 7 20 29 Posuerúntque fílii Israël insídias per circúitum urbis Gábaa: b
+Júdici Jdgs 7 20 30 et tértia vice, sicut semel et bis, contra Bénjamin exércitum produxérunt.
+Júdici Jdgs 7 20 31 Sed et fílii Bénjamin audácter erupérunt de civitáte, et fugiéntes adversários lóngius persecúti sunt, ita ut vulnerárent ex eis sicut primo die et secúndo, et cǽderent per duas sémitas verténtes terga, quarum una ferebátur in Bethel et áltera in Gábaa, atque prostérnerent trigínta círciter viros:
+Júdici Jdgs 7 20 32 putavérunt enim sólito eos more cédere. Qui fugam arte simulántes iniérunt consílium ut abstráherent eos de civitáte, et quasi fugiéntes ad supradíctas sémitas perdúcerent.
+Júdici Jdgs 7 20 33 Omnes ítaque fílii Israël surgéntes de sédibus suis, tetendérunt áciem in loco qui vocátur Baálthamar. Insídiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulátim se aperíre cœpérunt,
+Júdici Jdgs 7 20 34 et ab occidentáli urbis parte procédere. Sed et ália decem míllia virórum de univérso Israël, habitatóres urbis ad certámina provocábant. Ingravatúmque est bellum contra fílios Bénjamin: et non intellexérunt quod ex omni parte illis instáret intéritus.
+Júdici Jdgs 7 20 35 Percussítque eos Dóminus in conspéctu filiórum Israël, et interfecérunt ex eis in illo die vigínti quinque míllia, et centum viros, omnes bellatóres et educéntes gládium.
+Júdici Jdgs 7 20 36 Fílii autem Bénjamin cum se inferióres esse vidíssent, cœpérunt fúgere. Quod cernéntes fílii Israël, dedérunt eis ad fugiéndum locum, ut ad præparátas insídias devenírent, quas juxta urbem posúerant. b
+Júdici Jdgs 7 20 37 Qui cum repénte de latíbulis surrexíssent, et Bénjamin terga cædéntibus daret, ingréssi sunt civitátem, et percussérunt eam in ore gládii.
+Júdici Jdgs 7 20 38 Signum autem déderant fílii Israël his quos in insídiis collocáverant, ut postquam urbem cepíssent, ignem accénderent: ut ascendénte in altum fumo, captam urbem demonstrárent.
+Júdici Jdgs 7 20 39 Quod cum cérnerent fílii Israël in ipso certámine pósiti (putavérunt enim fílii Bénjamin eos fúgere, et instántius persequebántur, cæsis de exércitu eórum trigínta viris),
+Júdici Jdgs 7 20 40 et vidérent quasi colúmnam fumi de civitáte conscéndere: Bénjamin quoque aspíciens retro, cum captam cérneret civitátem, et flammas in sublíme ferri:
+Júdici Jdgs 7 20 41 qui prius simuláverant fugam, versa fácie fórtius resistébant. Quod cum vidíssent fílii Bénjamin, in fugam versi sunt,
+Júdici Jdgs 7 20 42 et ad viam desérti ire cœpérunt, illuc quoque eos adversáriis persequéntibus: sed et hi qui urbem succénderant, occurrérunt eis.
+Júdici Jdgs 7 20 43 Atque ita factum est, ut ex utráque parte ab hóstibus cæderéntur, nec erat ulla réquies moriéntium. Cecidérunt, atque prostráti sunt ad orientálem plagam urbis Gábaa.
+Júdici Jdgs 7 20 44 Fuérunt autem qui in eódem loco interfécti sunt, decem et octo míllia virórum, omnes robustíssimi pugnatóres. b
+Júdici Jdgs 7 20 45 Quod cum vidíssent qui remánserant de Bénjamin, fugérunt in solitúdinem: et pergébant ad petram, cujus vocábulum est Remmon. In illa quoque fuga palántes, et in divérsa tendéntes, occidérunt quinque míllia virórum. Et cum ultra ténderent, persecúti sunt eos, et interfecérunt étiam ália duo míllia.
+Júdici Jdgs 7 20 46 Et sic factum est, ut omnes qui cecíderant de Bénjamin in divérsis locis essent vigínti quinque míllia pugnatóres ad bella promptíssimi.
+Júdici Jdgs 7 20 47 Remansérunt ítaque de omni número Bénjamin, qui evádere et fúgere in solitúdinem potuérunt, sexcénti viri: sederúntque in petra Remmon ménsibus quátuor.
+Júdici Jdgs 7 20 48 Regréssi autem fílii Israël, omnes relíquias civitátis a viris usque ad juménta gládio percussérunt, cunctásque urbes et vículos Bénjamin vorax flamma consúmpsit.
+Júdici Jdgs 7 21 1 Juravérunt quoque fílii Israël in Maspha, et dixérunt: Nullus nostrum dabit fíliis Bénjamin de filiábus suis uxórem.
+Júdici Jdgs 7 21 2 Venerúntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspéctu ejus sedéntes usque ad vésperam, levavérunt vocem, et magno ululátu cœpérunt flere, dicéntes:
+Júdici Jdgs 7 21 3 Quare, Dómine Deus Israël, factum est hoc malum in pópulo tuo, ut hódie una tribus auferrétur ex nobis?
+Júdici Jdgs 7 21 4 Áltera autem die dilúculo consurgéntes, exstruxérunt altáre: obtulerúntque ibi holocáusta, et pacíficas víctimas, et dixérunt:
+Júdici Jdgs 7 21 5 Quis non ascéndit in exércitu Dómini de univérsis tríbubus Israël? grandi enim juraménto se constrínxerant, cum essent in Maspha, intérfici eos qui defuíssent.
+Júdici Jdgs 7 21 6 Ductíque pœniténtia fílii Israël super fratre suo Bénjamin, cœpérunt dícere: Abláta est tribus una de Israël:
+Júdici Jdgs 7 21 7 unde uxóres accípient? omnes enim in commúne jurávimus, non datúros nos his fílias nostras.
+Júdici Jdgs 7 21 8 Idcírco dixérunt: Quis est de univérsis tríbubus Israël, qui non ascéndit ad Dóminum in Maspha? Et ecce invénti sunt habitatóres Jabes Gálaad in illo exércitu non fuísse.
+Júdici Jdgs 7 21 9 (Eo quoque témpore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repértus est.)
+Júdici Jdgs 7 21 10 Misérunt ítaque decem míllia viros robustíssimos, et præcepérunt eis: Ite, et percútite habitatóres Jabes Gálaad in ore gládii, tam uxóres quam párvulos eórum. b
+Júdici Jdgs 7 21 11 Et hoc erit quod observáre debébitis: omne géneris masculíni, et mulíeres quæ cognovérunt viros, interfícite; vírgines autem reserváte.
+Júdici Jdgs 7 21 12 Inventǽque sunt de Jabes Gálaad quadringéntæ vírgines, quæ nesciérunt viri thorum: et adduxérunt eas ad castra in Silo, in terram Chánaan.
+Júdici Jdgs 7 21 13 Miserúntque núntios ad fílios Bénjamin, qui erant in petra Remmon, et præcepérunt eis, ut eos suscíperent in pace.
+Júdici Jdgs 7 21 14 Venerúntque fílii Bénjamin in illo témpore, et datæ sunt eis uxóres de filiábus Jabes Gálaad: álias autem non reperérunt, quas símili modo tráderent.
+Júdici Jdgs 7 21 15 Universúsque Israël valde dóluit, et egit pœniténtiam super interfectióne uníus tribus ex Israël. b
+Júdici Jdgs 7 21 16 Dixerúntque majóres natu: Quid faciémus réliquis, qui non accepérunt uxóres? omnes in Bénjamin féminæ concidérunt,
+Júdici Jdgs 7 21 17 et magna nobis cura, ingentíque stúdio providéndum est, ne una tribus deleátur ex Israël.
+Júdici Jdgs 7 21 18 Fílias enim nostras eis dare non póssumus, constrícti juraménto et maledictióne qua díximus: Maledíctus qui déderit de filiábus suis uxórem Bénjamin.
+Júdici Jdgs 7 21 19 Ceperúntque consílium, atque dixérunt: Ecce solémnitas Dómini est in Silo anniversária, quæ sita est ad septentriónem urbis Bethel, et ad orientálem plagam viæ, quæ de Bethel tendit ad Síchimam, et ad merídiem óppidi Lébona.
+Júdici Jdgs 7 21 20 Præceperúntque fíliis Bénjamin, atque dixérunt: Ite, et latitáte in víneis.
+Júdici Jdgs 7 21 21 Cumque vidéritis fílias Silo ad ducéndos choros ex more procédere, exíte repénte de víneis, et rápite ex eis sínguli uxóres síngulas, et pérgite in terram Bénjamin.
+Júdici Jdgs 7 21 22 Cumque vénerint patres eárum, ac fratres, et advérsum vos queri cœ́perint atque jurgári, dicémus eis: Miserémini eórum: non enim rapuérunt eas jure bellántium atque victórum: sed rogántibus ut accíperent, non dedístis, et a vestra parte peccátum est.
+Júdici Jdgs 7 21 23 Fecerúntque fílii Bénjamin ut sibi fúerat imperátum: et juxta númerum suum, rapuérunt sibi de his quæ ducébant choros, uxóres síngulas: abierúntque in possessiónem suam ædificántes urbes, et habitántes in eis. b
+Júdici Jdgs 7 21 24 Fílii quoque Israël revérsi sunt per tribus et famílias in tabernácula sua. In diébus illis non erat rex in Israël: sed unusquísque quod sibi rectum videbátur, hoc faciébat.
# Ruth Ruth Liber Ruth
Ruth Ruth 8 1 1 In diébus uníus júdicis, quando júdices prǽerant, facta est fames in terra. Abiítque homo de Béthlehem Juda, ut peregrinarétur in regióne Moabítide cum uxóre sua ac duóbus líberis.
Ruth Ruth 8 1 2 Ipse vocabátur Elímelech, et uxor ejus Nóemi: et duo fílii, alter Máhalon, et alter Chélion, Ephrathǽi de Béthlehem Juda. Ingressíque regiónem Moabítidem, morabántur ibi.
@@ -10293,1778 +10293,1778 @@ Ruth Ruth 8 4 22 Obed génuit Ísai, Ísai génuit David.
4 Regum 4Kgs 12 25 28 Et locútus est ei benígne, et pósuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylóne.
4 Regum 4Kgs 12 25 29 Et mutávit vestes ejus quas habúerat in cárcere, et comedébat panem semper in conspéctu ejus cunctis diébus vitæ suæ.
4 Regum 4Kgs 12 25 30 Annónam quoque constítuit ei sine intermissióne, quæ et dabátur ei a rege per síngulos dies ómnibus diébus vitæ suæ.
-# 1 Paralipomenon 1Par Liber Primus Paralipomenon
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 1 Adam, Seth, Enos,
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 2 Cáinan, Maláleel, Jared,
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 3 Henoch, Mathúsale, Lamech,
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 4 Noë, Sem, Cham, et Japheth.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 5 Fílii Japheth: Gomer, et Magog, et Mádai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 6 Porro fílii Gomer: Áscenez, et Riphath, et Thogórma.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 7 Fílii autem Javan: Elísa et Tharsis, Cethim et Dódanim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 8 Fílii Cham: Chus, et Mésraim, et Phut, et Chánaan. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 9 Fílii autem Chus: Saba, et Hevíla, Sábatha, et Regma, et Sabáthacha. Porro fílii Regma: Saba, et Dadan.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 10 Chus autem génuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 11 Mésraim vero génuit Ludim, et Anámim, et Láabim, et Néphtuim,
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 12 Phétrusim quoque, et Cásluim: de quibus egréssi sunt Philísthiim, et Cáphtorim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 13 Chánaan vero génuit Sidónem primogénitum suum, Hethǽum quoque,
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 14 et Jebusǽum, et Amorrhǽum, et Gergesǽum,
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 15 Hevæúmque et Aracǽum, et Sinǽum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 16 Arádium quoque, et Samarǽum, et Hamathǽum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 17 Fílii Sem: Ælam, et Assur, et Arpháxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 18 Arpháxad autem génuit Sale, qui et ipse génuit Heber.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 19 Porro Heber nati sunt duo fílii: nomen uni Phaleg, quia in diébus ejus divísa est terra; et nomen fratris ejus Jectan.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 20 Jectan autem génuit Elmódad, et Saleph, et Asármoth, et Jare,
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 21 Adóram quoque, et Huzal, et Decla,
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 22 Hebal étiam, et Abímaël, et Saba, necnon
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 23 et Ophir, et Hevíla, et Jobab: omnes isti fílii Jectan.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 24 Sem, Arpháxad, Sale, b
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 25 Heber, Phaleg, Ragau,
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 26 Serug, Nachor, Thare,
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 27 Abram: iste est Ábraham.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 28 Fílii autem Ábraham, Ísaac et Ísmahel. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 29 Et hæ generatiónes eórum. Primogénitus Ismahélis, Nábaioth, et Cedar, et Ádbeel, et Mabsam,
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 31 Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt fílii Ismahélis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 32 Fílii autem Cetúræ concubínæ Ábraham, quos génuit: Zamran, Jecsan, Madan, Mádian, Jesboc, et Sue. Porro fílii Jecsan: Saba, et Dadan. Fílii autem Dadan: Ássurim, et Latússim, et Láomim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 33 Fílii autem Mádian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abída, et Éldaa: omnes hi fílii Cetúræ.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 34 Génuit autem Ábraham Ísaac: cujus fuérunt fílii Esau, et Israël.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 35 Fílii Esau: Éliphaz, Ráhuel, Jehus, Íhelom, et Core. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 36 Fílii Éliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Ámalec.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 37 Fílii Ráhuel: Nahath, Zara, Samma, Meza.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 38 Fílii Seir: Lotan, Sobal, Sébeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 39 Fílii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 40 Fílii Sobal: Álian, et Mánahath, et Ebal, Sephi et Onam. Fílii Sébeon: Aja et Ana. Fílii Ana: Dison.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 41 Fílii Dison: Hamram, et Éseban, et Jethran, et Charan.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 42 Fílii Eser: Bálaan, et Zavan, et Jacan. Fílii Disan: Hus et Aran.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 43 Isti sunt reges qui imperavérunt in terra Edom, ántequam esset rex super fílios Israël. Bale fílius Beor: et nomen civitátis ejus, Dénaba. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 44 Mórtuus est autem Bale, et regnávit pro eo Jobab fílius Zare de Bosra.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 45 Cumque et Jobab fuísset mórtuus, regnávit pro eo Husam de terra Themanórum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 46 Óbiit quoque et Husam, et regnávit pro eo Adad fílius Badad, qui percússit Mádian in terra Moab: et nomen civitátis ejus Avith.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 47 Cumque et Adad fuísset mórtuus, regnávit pro eo Semla de Másreca.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 48 Sed et Semla mórtuus est, et regnávit pro eo Saul de Róhoboth, quæ juxta amnem sita est.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 49 Mórtuo quoque Saul, regnávit pro eo Bálanan fílius Áchobor.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 50 Sed et hic mórtuus est, et regnávit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appelláta est uxor ejus Meétabel fília Matred fíliæ Mézaab.
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 51 Adad autem mórtuo, duces pro régibus in Edom esse cœpérunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, b
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 52 dux Oolíbama, dux Ela, dux Phinon,
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
-1 Paralipomenon 1Par 13 1 54 dux Mágdiel, dux Hiram: hi duces Edom.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 1 Fílii autem Israël: Ruben, Símeon, Levi, Juda, Íssachar, et Zábulon,
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 2 Dan, Joseph, Bénjamin, Néphthali, Gad, et Aser.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 3 Fílii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de fília Sue Chananítide. Fuit autem Her primogénitus Juda malus coram Dómino, et occídit eum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 4 Thamar autem nurus ejus péperit ei Phares et Zara: omnes ergo fílii Juda, quinque.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 5 Fílii autem Phares: Hesron et Hamul.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 6 Fílii quoque Zaræ: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 7 Fílii Charmi: Achar, qui turbávit Israël, et peccávit in furto anathématis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 8 Fílii Ethan: Azarías.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 9 Fílii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerámeel, et Ram, et Cálubi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 10 Porro Ram génuit Amínadab. Amínadab autem génuit Nahásson, príncipem filiórum Juda.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 11 Nahásson quoque génuit Salma, de quo ortus est Booz.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 12 Booz vero génuit Obed, qui et ipse génuit Ísai.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 13 Ísai autem génuit primogénitum Éliab, secúndum Abínadab, tértium Símmaa, b
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 14 quartum Nathánaël, quintum Ráddai,
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 15 sextum Asom, séptimum David.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 16 Quorum soróres fuérunt Sárvia et Abígail. Fílii Sárviæ: Abísai, Joab, et Ásaël, tres.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 17 Abígail autem génuit Ámasa, cujus pater fuit Jether Ismahelítes.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 18 Caleb vero fílius Hesron accépit uxórem nómine Ázuba, de qua génuit Jérioth: fuerúntque fílii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 19 Cumque mórtua fuísset Ázuba, accépit uxórem Caleb Éphratha, quæ péperit ei Hur.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 20 Porro Hur génuit Uri, et Uri génuit Bezéleel.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 21 Post hæc ingréssus est Hesron ad fíliam Machir patris Gálaad, et accépit eam cum esset annórum sexagínta: quæ péperit ei Segub.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 22 Sed et Segub génuit Jair, et possédit vigínti tres civitátes in terra Gálaad.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 23 Cepítque Gessur et Aram óppida Jair, et Canath, et vículos ejus sexagínta civitátum: omnes isti fílii Machir patris Gálaad.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 24 Cum autem mórtuus esset Hesron, ingréssus est Caleb ad Éphratha. Hábuit quoque Hesron uxórem Abía, quæ péperit ei Assur patrem Thécuæ.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 25 Nati sunt autem fílii Jerámeel primogéniti Hesron, Ram primogénitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achía. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 26 Duxit quoque uxórem álteram Jerámeel, nómine Átara, quæ fuit mater Onam.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 27 Sed et fílii Ram primogéniti Jerámeel fuérunt Moos, Jamin, et Achar.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 28 Onam autem hábuit fílios Sémei et Jada. Fílii autem Sémei: Nadab et Abísur.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 29 Nomen vero uxóris Abísur, Abíhail, quæ péperit ei Ahóbban et Molid.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 30 Fílii autem Nadab fuérunt Saled et Ápphaim. Mórtuus est autem Saled absque líberis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 31 Fílius vero Ápphaim, Jesi: qui Jesi génuit Sesan. Porro Sesan génuit Ohólai.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 32 Fílii autem Jada fratris Sémei: Jether, et Jónathan. Sed et Jether mórtuus est absque líberis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 33 Porro Jónathan génuit Phaleth, et Ziza. Isti fuérunt fílii Jerámeel.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 34 Sesan autem non hábuit fílios, sed fílias: et servum ægýptium nómine Jéraa. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 35 Dedítque ei fíliam suam uxórem: quæ péperit ei Éthei.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 36 Éthei autem génuit Nathan, et Nathan génuit Zabad.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 37 Zabad quoque génuit Ophlal, et Ophlal génuit Obed.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 38 Obed génuit Jehu, Jehu génuit Azaríam,
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 39 Azarías génuit Helles, et Helles génuit Élasa.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 40 Élasa génuit Sisámoi, Sisámoi génuit Sellum,
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 41 Sellum génuit Icamíam, Icamía autem génuit Elísama.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 42 Fílii autem Caleb fratris Jerámeel: Mesa primogénitus ejus; ipse est pater Ziph: et fílii Marésa patris Hebron. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 43 Porro fílii Hebron, Core, et Táphua, et Recem, et Samma.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 44 Samma autem génuit Raham, patrem Jércaam, et Recem génuit Sámmai.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 45 Fílius Sámmai, Maon: et Maon pater Bethsur.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 46 Epha autem concubína Caleb péperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran génuit Gezez.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 47 Fílii autem Jaháddai, Regom, et Jóathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 48 Concubína Caleb Máacha, péperit Saber, et Thárana.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 49 Génuit autem Saaph pater Madména Sue, patrem Machbéna et patrem Gábaa. Fília vero Caleb fuit Achsa.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 50 Hi erant fílii Caleb, fílii Hur primogéniti Éphratha, Sobal pater Cariathíarim. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 51 Salma pater Béthlehem, Hariph pater Béthgader.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 52 Fuérunt autem fílii Sobal patris Cariathíarim, qui vidébat dimídium requietiónum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 53 Et de cognatióne Cariathíarim, Jethréi, et Aphuthéi, et Semathéi, et Maseréi. Ex his egréssi sunt Saraítæ, et Esthaolítæ.
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 54 Fílii Salma, Béthlehem, et Netóphathi, corónæ domus Joab, et dimídium requietiónis Sárai:
-1 Paralipomenon 1Par 13 2 55 cognatiónes quoque scribárum habitántium in Jabes, canéntes atque resonántes, et in tabernáculis commorántes. Hi sunt Cinǽi, qui venérunt de Calóre patris domus Rechab.
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 1 David vero hos hábuit fílios, qui ei nati sunt in Hebron: primogénitum Amnon ex Achínoam Jezrahelítide, secúndum Dániel de Abígail Carmelítide,
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 2 tértium Ábsalom fílium Máacha fíliæ Thólmai regis Gessur, quartum Adoníam fílium Aggith,
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 3 quintum Saphathíam ex Abítal, sextum Jéthraham de Egla uxóre sua.
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnávit septem annis et sex ménsibus. Trigínta autem et tribus annis regnávit in Jerúsalem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 5 Porro in Jerúsalem nati sunt ei fílii, Símmaa, et Sobab, et Nathan, et Sálomon, quátuor de Bethsabée fília Ámmiel:
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 6 Jébaar quoque et Elísama,
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 7 et Elíphaleth, et Noge, et Nepheg, et Jáphia,
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 8 necnon Elísama, et Elíada, et Elípheleth, novem:
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 9 omnes hi, fílii David absque fíliis concubinárum: habuerúntque sorórem Thamar.
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 10 Fílius autem Salomónis, Róboam: cujus Abía fílius génuit Asa. De hoc quoque natus est Jósaphat, b
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 11 pater Joram: qui Joram génuit Ochozíam, ex quo ortus est Joas:
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 12 et hujus Amasías fílius génuit Azaríam. Porro Azaríæ fílius Jóatham
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 13 procreávit Achaz patrem Ezechíæ, de quo natus est Manásses.
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 14 Sed et Manásses génuit Amon patrem Josíæ.
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 15 Fílii autem Josíæ fuérunt: primogénitus Jóhanan, secúndus Jóakim, tértius Sedecías, quartus Sellum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 16 De Jóakim natus est Jechonías, et Sedecías.
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 17 Fílii Jechoníæ fuérunt: Asir, Saláthiel,
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 18 Melchíram, Phadaía, Sénneser, et Jecemía, Sama, et Nadabía.
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 19 De Phadaía orti sunt Zoróbabel et Sémei. Zoróbabel génuit Mosóllam, Hananíam, et Sálomith sorórem eórum:
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 20 Hásaban quoque, et Ohol, et Barachían, et Hasadían, Josábhesed, quinque.
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 21 Fílius autem Hananíæ, Phaltías pater Jeseíæ, cujus fílius Raphaía: hujus quoque fílius, Arnan, de quo natus est Obdía, cujus fílius fuit Sechenías.
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 22 Fílius Secheníæ, Semeía: cujus fílii Hattus, et Jégaal, et Baría, et Naaría, et Saphat, sex número.
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 23 Fílius Naaríæ, Elioénai, et Ezechías, et Ézricam, tres.
-1 Paralipomenon 1Par 13 3 24 Fílii Elioénai, Oduía, et Elíasub, et Pheleía, et Accub, et Jóhanan, et Dalaía, et Ánani, septem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 1 Fílii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 2 Ráia vero fílius Sobal génuit Jahath, de quo nati sunt Ahúmai, et Laad: hæ cognatiónes Saráthi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 3 Ista quoque stirps Etam: Jézrahel, et Jésema, et Jédebos. Nomen quoque soróris eórum, Asalélphuni.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 4 Phánuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt fílii Hur primogéniti Éphratha patris Béthlehem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 5 Assur vero patri Thécuæ erant duæ uxóres, Hálaa et Náara.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 6 Péperit autem ei Náara, Oózam, et Hepher, et Thémani, et Ahásthari: isti sunt fílii Náara.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 7 Porro fílii Hálaa, Sereth, Ísaar et Ethnan.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 8 Cos autem génuit Anob, et Sóboba, et cognatiónem Ahárehel fílii Arum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 9 Fuit autem Jabes ínclytus præ frátribus suis, et mater ejus vocávit nomen illíus Jabes, dicens: Quia péperi eum in dolóre.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 10 Invocávit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedícens benedíxeris mihi, et dilatáveris términos meos, et fúerit manus tua mecum, et féceris me a malítia non ópprimi. Et prǽstitit Deus quæ precátus est.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 11 Caleb autem frater Sua génuit Mahir, qui fuit pater Esthon. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 12 Porro Esthon génuit Béthrapha, et Phesse, et Tehínna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 13 Fílii autem Cenez, Othóniel, et Saraía. Porro fílii Othóniel, Hathath, et Maónathi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 14 Maónathi génuit Ophra, Saraía autem génuit Joab patrem Vallis artíficum: ibi quippe artífices erant.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 15 Fílii vero Caleb fílii Jéphone, Hir, et Ela, et Naham. Fílii quoque Ela: Cenez.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 16 Fílii quoque Jaléleel: Ziph, et Zipha, Thíria, et Ásraël.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 17 Et fílii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuítque Maríam, et Sámmai, et Jesba patrem Ésthamo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 18 Uxor quoque ejus Judaía, péperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icúthiel patrem Zánoë: hi autem fílii Bethíæ fíliæ Pharaónis, quam accépit Mered.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 19 Et fílii uxóris Odaíæ soróris Naham patris Ceíla, Garmi, et Ésthamo, qui fuit de Macháthi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 20 Fílii quoque Simon, Amnon, et Rinna fílius Hanan, et Thilon. Et fílii Jesi, Zoheth, et Bénzoheth.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 21 Fílii Sela, fílii Juda: Her pater Lecha, et Láada pater Marésa, et cognatiónes domus operántium byssum in domo juraménti. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 22 Et qui stare fecit solem, viríque Mendácii, et Secúrus, et Incéndens, qui príncipes fuérunt in Moab, et qui revérsi sunt in Lahem: hæc autem verba vétera.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 23 Hi sunt fíguli habitántes in plantatiónibus et in sépibus, apud regem in opéribus ejus: commoratíque sunt ibi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 24 Fílii Símeon: Námuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 25 Sellum fílius ejus, Mapsam fílius ejus, Masma fílius ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 26 Fílii Masma: Hámuel fílius ejus, Zachur fílius ejus, Sémei fílius ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 27 Fílii Sémei sédecim, et fíliæ sex: fratres autem ejus non habuérunt fílios multos, et univérsa cognátio non pótuit adæquáre summam filiórum Juda.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 28 Habitavérunt autem in Bersabée, et Mólada, et Hasársuhal,
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad,
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 30 et in Báthuel, et in Horma, et in Síceleg,
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 31 et in Bethmárchaboth, et in Hasársusim, et in Bethbérai, et in Sáarim: hæ civitátes eórum usque ad regem David.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 32 Villæ quoque eórum: Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitátes quinque.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 33 Et univérsi vículi eórum per circúitum civitátum istárum usque ad Baal: hæc est habitátio eórum, et sédium distribútio.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 34 Mosóbab quoque et Jemlech, et Josa fílius Amasíæ, b
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 35 et Joël, et Jehu fílius Josabíæ fílii Saraíæ fílii Ásiel,
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 36 et Elioénai, et Jácoba, et Isuhaía, et Asaía, et Ádiel, et Ísmiel, et Banaía,
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 37 Ziza quoque fílius Séphei fílii Allon fílii Idaía fílii Semri fílii Samaía.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 38 Isti sunt nomináti príncipes in cognatiónibus suis, et in domo affinitátum suárum multiplicáti sunt veheménter.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 39 Et profécti sunt ut ingrederéntur in Gador usque ad oriéntem vallis, et ut quǽrerent páscua grégibus suis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 40 Invenerúntque páscuas úberes, et valde bonas, et terram latíssimam et quiétam et fértilem, in qua ante habitáverant de stirpe Cham.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 41 Hi ergo venérunt, quos supra descrípsimus nominátim, in diébus Ezechíæ regis Juda: et percussérunt tabernácula eórum, et habitatóres qui invénti fúerant ibi, et delevérunt eos usque in præséntem diem: habitaverúntque pro eis, quóniam ubérrimas páscuas ibídem reperérunt.
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 42 De fíliis quoque Símeon abiérunt in montem Seir viri quingénti, habéntes príncipes Phalthíam et Naaríam et Raphaíam et Óziel fílios Jesi:
-1 Paralipomenon 1Par 13 4 43 et percussérunt relíquias, quæ evádere potúerant, Amalecitárum, et habitavérunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 1 Fílii quoque Ruben primogéniti Israël. (Ipse quippe fuit primogénitus ejus: sed cum violásset thorum patris sui, data sunt primogénita ejus fíliis Joseph fílii Israël, et non est ille reputátus in primogénitum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 2 Porro Judas, qui erat fortíssimus inter fratres suos, de stirpe ejus príncipes germináti sunt: primogénita autem reputáta sunt Joseph.)
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 3 Fílii ergo Ruben primogéniti Israël: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 4 Fílii Joël: Sámia fílius ejus, Gog fílius ejus, Sémei fílius ejus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 5 Micha fílius ejus, Reía fílius ejus, Baal fílius ejus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 6 Beéra fílius ejus, quem captívum duxit Thelgathphálnasar rex Assyriórum, et fuit princeps in tribu Ruben.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 7 Fratres autem ejus, et univérsa cognátio ejus, quando numerabántur per famílias suas, habuérunt príncipes Jéhiel, et Zacharíam.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 8 Porro Bala fílius Azaz fílii Samma fílii Joël, ipse habitávit in Ároër usque ad Nebo, et Beélmeon.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 9 Contra orientálem quoque plagam habitávit usque ad intróitum erémi, et flumen Euphráten. Multum quippe jumentórum númerum possidébant in terra Gálaad.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 10 In diébus autem Saul prœliáti sunt contra Agaréos, et interfecérunt illos, habitaverúntque pro eis in tabernáculis eórum, in omni plaga quæ réspicit ad oriéntem Gálaad.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 11 Fílii vero Gad e regióne eórum habitavérunt in terra Basan usque Selcha: b
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 12 Joël in cápite, et Saphan secúndus: Jánai autem et Saphat in Basan.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 13 Fratres vero eórum secúndum domos cognatiónum suárum, Míchaël, et Mosóllam, et Sebe, et Jórai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 14 Hi fílii Abíhail, fílii Huri, fílii Jara, fílii Gálaad, fílii Míchaël, fílii Jésesi, fílii Jeddo, fílii Buz.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 15 Fratres quoque, fílii Ábdiel fílii Guni, princeps domus in famíliis suis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 16 Et habitavérunt in Gálaad, et in Basan, et in vículis ejus, et in cunctis suburbánis Saron, usque ad términos.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 17 Omnes hi numeráti sunt in diébus Jóathan regis Juda, et in diébus Jeróboam regis Israël.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 18 Fílii Ruben, et Gad, et dimídiæ tribus Manásse, viri bellatóres, scuta portántes et gládios, et tendéntes arcum, eruditíque ad prœ́lia, quadragínta quátuor míllia et septingénti sexagínta, procedéntes ad pugnam. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 19 Dimicavérunt contra Agaréos: Iturǽi vero, et Naphis, et Nodab
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 20 præbuérunt eis auxílium. Traditíque sunt in manus eórum Agaréi, et univérsi qui fúerant cum eis, quia Deum invocavérunt cum prœliaréntur: et exaudívit eos, eo quod credidíssent in eum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 21 Ceperúntque ómnia quæ posséderant, camelórum quinquagínta míllia, et óvium ducénta quinquagínta míllia, et ásinos duo míllia, et ánimas hóminum centum míllia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 22 Vulneráti autem multi corruérunt: fuit enim bellum Dómini. Habitaverúntque pro eis usque ad transmigratiónem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 23 Fílii quoque dimídiæ tribus Manásse possedérunt terram a fínibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe númerus erat. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 24 Et hi fuérunt príncipes domus cognatiónis eórum: Epher, et Jesi, et Éliel, et Ézriel, et Jeremía, et Odoía, et Jédiel, viri fortíssimi et poténtes, et nomináti duces in famíliis suis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 25 Reliquérunt autem Deum patrum suórum, et fornicáti sunt post deos populórum terræ, quos ábstulit Deus coram eis. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 5 26 Et suscitávit Deus Israël spíritum Phul regis Assyriórum, et spíritum Thelgathphálnasar regis Assur: et tránstulit Ruben, et Gad, et dimídiam tribum Manásse, et addúxit eos in Láhela, et in Habor, et Ara, et flúvium Gozan, usque ad diem hanc.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 1 Fílii Levi: Gerson, Caath, et Merári.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 2 Fílii Caath: Amram, Ísaar, Hebron, et Óziel.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 3 Fílii Amram: Áaron, Móyses, et María. Fílii Áaron: Nadab et Ábiu, Eleázar, et Íthamar.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 4 Eleázar génuit Phínees, et Phínees génuit Abísue.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 5 Abísue vero génuit Bocci, et Bocci génuit Ozi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 6 Ozi génuit Zaraíam, et Zaraías génuit Méraioth.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 7 Porro Méraioth génuit Amaríam, et Amarías génuit Áchitob.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 8 Áchitob génuit Sadoc, et Sadoc génuit Achímaas,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 9 Achímaas génuit Azaríam, Azarías génuit Jóhanan,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 10 Jóhanan génuit Azaríam: ipse est qui sacerdótio functus est in domo quam ædificávit Sálomon in Jerúsalem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 11 Génuit autem Azarías Amaríam, et Amarías génuit Áchitob,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 12 Áchitob génuit Sadoc, et Sadoc génuit Sellum,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 13 Sellum génuit Helcíam, et Helcías génuit Azaríam,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 14 Azarías génuit Saraíam, et Saraías génuit Jósedec.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 15 Porro Jósedec egréssus est, quando tránstulit Dóminus Judam et Jerúsalem per manus Nabuchodónosor.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 16 Fílii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merári. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 17 Et hæc nómina filiórum Gersom: Lobni, et Sémei.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 18 Fílii Caath: Amram, et Ísaar, et Hebron, et Óziel.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 19 Fílii Merári: Móholi et Musi. Hæ autem cognatiónes Levi secúndum famílias eórum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 20 Gersom: Lobni fílius ejus, Jahath fílius ejus, Zamma fílius ejus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 21 Joah fílius ejus, Addo fílius ejus, Zara fílius ejus, Jéthrai fílius ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 22 Fílii Caath: Amínadab fílius ejus, Core fílius ejus, Asir fílius ejus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 23 Élcana fílius ejus, Abíasaph fílius ejus, Asir fílius ejus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 24 Thahath fílius ejus, Úriel fílius ejus, Ozías fílius ejus, Saul fílius ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 25 Fílii Élcana, Amásai et Áchimoth
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 26 et Élcana. Fílii Élcana: Sóphai fílius ejus, Nahath fílius ejus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 27 Éliab fílius ejus, Jéroham fílius ejus, Élcana fílius ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 28 Fílii Sámuel: primogénitus Vásseni, et Abía.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 29 Fílii autem Merári, Móholi: Lobni fílius ejus, Sémei fílius ejus, Oza fílius ejus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 30 Sámmaa fílius ejus, Haggía fílius ejus, Asaía fílius ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 31 Isti sunt quos constítuit David super cantóres domus Dómini, ex quo collocáta est arca: b
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 32 et ministrábant coram tabernáculo testimónii, canéntes donec ædificáret Sálomon domum Dómini in Jerúsalem: stabant autem juxta órdinem suum in ministério.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 33 Hi vero sunt qui assistébant cum fíliis suis, de fíliis Caath, Hemam cantor fílius Johel, fílii Sámuel,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 34 fílii Élcana, fílii Jéroham, fílii Éliel, fílii Thohu,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 35 fílii Suph, fílii Élcana, fílii Mahath, fílii Amásai,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 36 fílii Élcana, fílii Johel, fílii Azaríæ, fílii Sophoníæ,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 37 fílii Thahath, fílii Asir, fílii Abíasaph, fílii Core,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 38 fílii Ísaar, fílii Caath, fílii Levi, fílii Israël.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 39 Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph fílius Barachíæ, fílii Sámaa,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 40 fílii Míchaël, fílii Basaíæ, fílii Melchíæ,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 41 fílii Athánai, fílii Zara, fílii Adaía,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 42 fílii Ethan, fílii Zamma, fílii Sémei,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 43 fílii Jeth, fílii Gersom, fílii Levi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 44 Fílii autem Merári fratres eórum, ad sinístram, Ethan fílius Cusi, fílii Abdi, fílii Maloch,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 45 fílii Hasabíæ, fílii Amasíæ, fílii Helcíæ,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 46 fílii Amásai, fílii Boni, fílii Somer,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 47 fílii Móholi, fílii Musi, fílii Merári, fílii Levi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 48 Fratres quoque eórum Levítæ, qui ordináti sunt in cunctum ministérium tabernáculi domus Dómini. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 49 Áaron vero et fílii ejus adolébant incénsum super altáre holocáusti, et super altáre thymiámatis, in omne opus Sancti sanctórum: et ut precaréntur pro Israël juxta ómnia quæ præcéperat Móyses servus Dei.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 50 Hi sunt autem fílii Áaron: Eleázar fílius ejus, Phínees fílius ejus, Abísue fílius ejus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 51 Bocci fílius ejus, Ozi fílius ejus, Zarahía fílius ejus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 52 Méraioth fílius ejus, Amarías fílius ejus, Áchitob fílius ejus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 53 Sadoc fílius ejus, Achímaas fílius ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 54 Et hæc habitácula eórum per vicos atque confínia, filiórum scílicet Áaron, juxta cognatiónes Caathitárum: ipsis enim sorte contígerant. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 55 Dedérunt ígitur eis Hebron in terra Juda, et suburbána ejus per circúitum:
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 56 agros autem civitátis, et villas, Caleb fílio Jéphone.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 57 Porro fíliis Áaron dedérunt civitátes ad confugiéndum Hebron, et Lobna, et suburbána ejus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 58 Jether quoque, et Ésthemo cum suburbánis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbánis suis,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 59 Asan quoque, et Béthsemes, et suburbána eárum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 60 De tribu autem Bénjamin, Gabée et suburbána ejus, et Almath cum suburbánis suis, Ánathoth quoque cum suburbánis suis: omnes civitátes, trédecim, per cognatiónes suas.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 61 Fíliis autem Caath resíduis de cognatióne sua dedérunt ex dimídia tribu Manásse in possessiónem urbes decem. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 62 Porro fíliis Gersom per cognatiónes suas de tribu Íssachar, et de tribu Aser, et de tribu Néphthali, et de tribu Manásse in Basan, urbes trédecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 63 Fíliis autem Merári per cognatiónes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zábulon, dedérunt sorte civitátes duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 64 Dedérunt quoque fílii Israël Levítis civitátes, et suburbána eárum:
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 65 dederúntque per sortem, ex tribu filiórum Juda, et ex tribu filiórum Símeon, et ex tribu filiórum Bénjamin urbes has, quas vocavérunt nomínibus suis,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 66 et his, qui erant de cognatióne filiórum Caath, fuerúntque civitátes in términis eórum de tribu Éphraim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 67 Dedérunt ergo eis urbes ad confugiéndum, Sichem cum suburbánis suis in monte Éphraim, et Gazer cum suburbánis suis,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 68 Jécmaam quoque cum suburbánis suis, et Béthoron simíliter,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 69 necnon et Helon cum suburbánis suis, et Gethrémmon in eúmdem modum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 70 Porro ex dimídia tribu Manásse, Aner et suburbána ejus, Bálaam et suburbána ejus: his vidélicet, qui de cognatióne filiórum Caath réliqui erant.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 71 Fíliis autem Gersom de cognatióne dimídiæ tribus Manásse, Gaulon in Basan, et suburbána ejus, et Ástaroth cum suburbánis suis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 72 De tribu Íssachar, Cedes et suburbánis suis, et Dábereth cum suburbánis suis,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 73 Ramoth quoque et suburbána ejus, et Anem cum suburbánis suis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 74 De tribu vero Aser: Masal cum suburbánis suis, et Abdon simíliter,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 75 Hucac quoque et suburbána ejus, et Rohob cum suburbánis suis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 76 Porro de tribu Néphthali, Cedes in Galilǽa et suburbána ejus, Hamon cum suburbánis suis, et Cariáthaim et suburbána ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 77 Fíliis autem Merári resíduis: de tribu Zábulon, Rémmono et suburbána ejus, et Thabor cum suburbánis sus:
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 78 trans Jordánem quoque ex advérso Jéricho contra oriéntem Jordánis, de tribu Ruben, Bosor in solitúdine cum suburbánis suis, et Jassa cum suburbánis suis,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 79 Cádemoth quoque et suburbána ejus, et Méphaat cum suburbánis suis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 80 Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Gálaad et suburbána ejus, et Mánaim cum suburbánis suis,
-1 Paralipomenon 1Par 13 6 81 sed et Hésebon cum suburbánis suis, et Jezer cum suburbánis suis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 1 Porro fílii Íssachar: Thola, et Phua, Jasub, et Símeron, quátuor.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 2 Fílii Thola: Ozi, et Raphaía, et Jériel, et Jémai, et Jebsem, et Sámuel, príncipes per domos cognatiónum suárum. De stirpe Thola viri fortíssimi numeráti sunt in diébus David, vigínti duo míllia sexcénti.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 3 Fílii Ozi: Izrahía, de quo nati sunt Míchaël, et Obadía, et Joël, et Jesía, quinque omnes príncipes.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 4 Cumque eis per famílias et pópulos suos, accíncti ad prœ́lium, viri fortíssimi, trigínta sex míllia: multas enim habuérunt uxóres, et fílios.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 5 Fratres quoque eórum per omnem cognatiónem Íssachar robustíssimi ad pugnándum, octogínta septem míllia numeráti sunt.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 6 Fílii Bénjamin: Bela, et Bechor, et Jádihel, tres. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 7 Fílii Bela: Esbon, et Ozi, et Óziel, et Jérimoth, et Úrai, quinque príncipes familiárum, et ad pugnándum robustíssimi: númerus autem eórum, vigínti duo míllia et trigínta quátuor.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 8 Porro fílii Bechor: Zamíra, et Joas, et Eliézer, et Elioénai, et Amri, et Jérimoth, et Abía, et Ánathoth, et Almath: omnes hi fílii Bechor.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 9 Numeráti sunt autem per famílias suas príncipes cognatiónum suárum ad bella fortíssimi, vigínti míllia et ducénti.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 10 Porro fílii Jádihel: Balan. Fílii autem Balan: Jehus, et Bénjamin, et Aod, et Chánana, et Zethan, et Tharsis, et Ahísahar:
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 11 omnes hi fílii Jádihel, príncipes cognatiónum suárum viri fortíssimi, decem et septem míllia et ducénti ad prœ́lium procedéntes.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 12 Sepham quoque et Hapham fílii Hir: et Hasim fílii Aher.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 13 Fílii autem Néphthali: Jáziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, fílii Bala. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 14 Porro fílius Manásse, Ésriel: concubináque ejus Syra péperit Machir patrem Gálaad. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 15 Machir autem accépit uxóres fíliis suis Happhim, et Saphan: et hábuit sorórem nómine Máacha: nomen autem secúndi, Sálphaad, natǽque sunt Sálphaad fíliæ.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 16 Et péperit Máacha uxor Machir fílium, vocavítque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et fílii ejus, Ulam, et Recen.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 17 Fílius autem Ulam, Badan: hi sunt fílii Gálaad, fílii Machir, fílii Manásse.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 18 Soror autem ejus Regína péperit Virum decórum, et Abiézer, et Móhola.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 19 Erant autem fílii Semída, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aníam.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 20 Fílii autem Éphraim: Súthala, Bared fílius ejus, Thahath fílius ejus, Élada fílius ejus, Thahath fílius ejus, hujus fílius Zabad, b
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 21 et hujus fílius Súthula, et hujus fílius Ezer et Elad: occidérunt autem eos viri Geth indígenæ, quia descénderant ut inváderent possessiónes eórum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 22 Luxit ígitur Éphraim pater eórum multis diébus, et venérunt fratres ejus ut consolaréntur eum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 23 Ingressúsque est ad uxórem suam: quæ concépit, et péperit fílium, et vocávit nomen ejus Béria, eo quod in malis domus ejus ortus esset:
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 24 fília autem ejus fuit Sara, quæ ædificávit Béthoron inferiórem et superiórem, et Ozénsara.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 25 Porro fílius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 26 qui génuit Láadan: hujus quoque fílius Ámmiud, qui génuit Elísama,
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 27 de quo ortus est Nun, qui hábuit fílium Jósue.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 28 Posséssio autem eórum et habitátio, Bethel cum filiábus suis, et contra oriéntem Noran, ad occidentálem plagam Gazer et fíliæ ejus, Sichem quoque cum filiábus suis, usque ad Aza cum filiábus ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 29 Juxta fílios quoque Manásse, Bethsan et fílias ejus, Thanach et fílias ejus, Magéddo et fílias ejus, Dor et fílias ejus: in his habitavérunt fílii Joseph, fílii Israël. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 30 Fílii Aser: Jemna, et Jésua, et Jéssui, et Baría, et Sara soror eórum. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 31 Fílii autem Baría: Heber, et Mélchiel: ipse est pater Bársaith.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 32 Heber autem génuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Súaa sorórem eórum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 33 Fílii Jephlat: Phosech, et Chámaal, et Asoth: hi fílii Jephlat.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 34 Porro fílii Somer: Ahi, et Róaga, et Haba, et Aram.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 35 Fílii autem Helem fratris ejus: Supha, et Jemna, et Selles, et Amal.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 36 Fílii Supha: Sue, Hárnapher, et Sual, et Beri, et Jamra,
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 37 Bosor, et Hod, et Samma, et Sálusa, et Jethran, et Bera.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 38 Fílii Jether: Jéphone, et Phaspha, et Ara.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 39 Fílii autem Olla: Arée, et Hániel, et Résia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 7 40 Omnes hi fílii Aser, príncipes cognatiónum, elécti atque fortíssimi duces ducum: númerus autem eórum ætátis quæ apta esset ad bellum, vigínti sex míllia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 1 Bénjamin autem génuit Bale primogénitum suum, Asbel secúndum, Áhara tértium,
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 2 Nóhaa quartum, et Rapha quintum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 3 Fuerúntque fílii Bale: Addar, et Gera, et Ábiud,
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 4 Abísue quoque et Náaman, et Áhoë,
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 5 sed et Gera, et Séphuphan, et Huram.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 6 Hi sunt fílii Ahod, príncipes cognatiónum habitántium in Gábaa, qui transláti sunt in Mánahath.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 7 Náaman autem, et Achía, et Gera, ipse tránstulit eos, et génuit Osa, et Áhiud.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 8 Porro Saháraim génuit in regióne Moab, postquam dimísit Husim et Bara uxóres suas.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 9 Génuit autem de Hodes uxóre sua Jobab, et Sebía, et Mosa, et Molchom,
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 10 Jehus quoque, et Sechía, et Marma: hi sunt fílii ejus príncipes in famíliis suis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 11 Méhusim vero génuit Abítob et Élphaal.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 12 Porro fílii Élphaal: Heber, et Mísaam, et Samad: hic ædificávit Ono, et Lod, et fílias ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 13 Baría autem et Sama príncipes cognatiónum habitántium in Ájalon: hi fugavérunt habitatóres Geth.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 14 Et Áhio, et Sesac, et Jérimoth,
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 15 et Zabadía, et Arod, et Heder,
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 16 Míchaël quoque, et Jespha, et Joha fílii Baría.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 17 Et Zabadía, et Mosóllam, et Hézeci, et Heber,
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 18 et Jesámari, et Jézlia, et Jobab fílii Élphaal,
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 19 et Jacim, et Zechri, et Zabdi,
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 20 et Elioénai, et Sélethai, et Éliel,
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 21 et Adaía, et Baraía, et Sámarath, fílii Sémei.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 22 Et Jespham, et Heber, et Éliel,
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 23 et Abdon, et Zechri, et Hanan,
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 24 et Hananía, et Ælam, et Anathothía,
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 25 et Jephdaía, et Phánuel, fílii Sesac.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 26 Et Sámsari, et Sohoría, et Otholía,
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 27 et Jersía, et Elía, et Zechri, fílii Jéroham.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 28 Hi patriárchæ, et cognatiónum príncipes, qui habitavérunt in Jerúsalem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 29 In Gábaon autem habitavérunt Abigábaon, et nomen uxóris ejus Máacha:
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 30 filiúsque ejus primogénitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 31 Gedor quoque, et Áhio, et Zacher, et Macélloth:
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 32 et Macélloth génuit Sámaa: habitaverúntque ex advérso fratrum suórum in Jerúsalem cum frátribus suis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 33 Ner autem génuit Cis, et Cis génuit Saul. Porro Saul génuit Jónathan, et Melchísua, et Abínadab, et Ésbaal. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 34 Fílius autem Jónathan, Meríbbaal: et Meríbbaal génuit Micha.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 35 Fílii Micha, Phithon, et Melech, et Tháraa, et Ahaz.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 36 Et Ahaz génuit Jóada, et Jóada génuit Álamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri génuit Mosa,
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 37 et Mosa génuit Bánaa, cujus fílius fuit Rapha, de quo ortus est Élasa, qui génuit Asel.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 38 Porro Asel sex fílii fuérunt his nomínibus: Ézricam, Bocru, Ísmahel, Saría, Obdía, et Hanan: omnes hi fílii Asel.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 39 Fílii autem Esec fratris ejus, Ulam primogénitus, et Jehus secúndus, et Elíphalet tértius.
-1 Paralipomenon 1Par 13 8 40 Fuerúntque fílii Ulam viri robustíssimi, et magno róbore tendéntes arcum: et multos habéntes fílios ac nepótes, usque ad centum quinquagínta. Omnes hi fílii Bénjamin.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 1 Univérsus ergo Israël dinumerátus est, et summa eórum scripta est in libro regum Israël et Juda: translatíque sunt in Babylónem propter delíctum suum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 2 Qui autem habitavérunt primi in possessiónibus et in úrbibus suis: Israël, et sacerdótes, et Levítæ, et Nathinǽi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 3 Commoráti sunt in Jerúsalem de fíliis Juda, et de fíliis Bénjamin, de fíliis quoque Éphraim, et Manásse.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 4 Óthei fílius Ámmiud, fílii Amri, fílii Ómrai, fílii Bonni, de fíliis Phares fílii Juda.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 5 Et de Síloni: Asaía primogénitus, et fílii ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 6 De fíliis autem Zara, Jéhuel, et fratres eórum, sexcénti nonagínta.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 7 Porro de fíliis Bénjamin: Salo fílius Mosóllam, fílii Oduía, fílii Ásana,
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 8 et Jobanía fílius Jéroham, et Ela fílius Ozi, fílii Móchori, et Mosóllam fílius Saphatíæ, fílii Ráhuel, fílii Jebaníæ,
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 9 et fratres eórum per famílias suas, nongénti quinquagínta sex. Omnes hi príncipes cognatiónum per domos patrum suórum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 10 De sacerdótibus autem: Jedaía, Jójarib, et Jachin: b
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 11 Azarías quoque fílius Helcíæ, fílii Mosóllam, fílii Sadoc, fílii Máraioth, fílii Áchitob, póntifex domus Dei.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 12 Porro Adaías fílius Jéroham, fílii Phassur, fílii Melchíæ, et Maásai fílius Ádiel fílii Jezra, fílii Mosóllam, fílii Mosóllamith, fílii Emmer.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 13 Fratres quoque eórum príncipes per famílias suas, mille septingénti sexagínta, fortíssimi róbore ad faciéndum opus ministérii in domo Dei.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 14 De Levítis autem: Semeía fílius Hassub fílii Ézricam, fílii Hasebía de fíliis Merári. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 15 Bácbacar quoque carpentárius, et Galal, et Mathanía fílius Micha, fílii Zechri, fílii Asaph:
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 16 et Obdía fílius Semeíæ, fílii Galal, fílii Ídithun: et Barachía fílius Asa, fílii Élcana, qui habitávit in átriis Netóphati.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 17 Janitóres autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Áhimam: et frater eórum Sellum princeps,
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 18 usque ad illud tempus, in porta regis ad oriéntem, observábant per vices suas de fíliis Levi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 19 Sellum vero fílius Core fílii Abíasaph, fílii Core, cum frátribus suis, et domo patris sui, hi sunt Corítæ super ópera ministérii, custódes vestibulórum tabernáculi: et famíliæ eórum per vices castrórum Dómini custodiéntes intróitum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 20 Phínees autem fílius Eleázari erat dux eórum coram Dómino.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 21 Porro Zacharías fílius Mosollamía, jánitor portæ tabernáculi testimónii.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 22 Omnes hi elécti in ostiários per portas, ducénti duódecim: et descrípti in villis própriis, quos constituérunt David, et Sámuel videns, in fide sua,
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 23 tam ipsos quam fílios eórum, in óstiis domus Dómini et in tabernáculo vícibus suis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 24 Per quátuor ventos erant ostiárii: id est, ad oriéntem, et ad occidéntem, et ad aquilónem, et ad austrum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 25 Fratres autem eórum in vículis morabántur, et veniébant in sábbatis suis de témpore usque ad tempus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 26 His quátuor Levítis créditus erat omnis númerus janitórum, et erant super éxedras et thesáuros domus Dómini. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 27 Per gyrum quoque templi Dómini morabántur in custódiis suis: ut cum tempus fuísset, ipsi mane aperírent fores.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 28 De horum génere erant et super vasa ministérii: ad númerum enim et inferebántur vasa, et efferebántur.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 29 De ipsis et qui crédita habébant utensília sanctuárii, prǽerant símilæ, et vino, et óleo, et thuri, et aromátibus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 30 Fílii autem sacerdótum unguénta ex aromátibus conficiébant.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 31 Et Mathathías Levítes primogénitus Sellum Corítæ, præféctus erat eórum quæ in sartágine frigebántur.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 32 Porro de fíliis Caath frátribus eórum, super panes erant propositiónis, ut semper novos per síngula sábbata præparárent.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 33 Hi sunt príncipes cantórum per famílias Levitárum, qui in éxedris morabántur, ut die ac nocte júgiter suo ministério deservírent.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 34 Cápita Levitárum, per famílias suas príncipes, mansérunt in Jerúsalem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 35 In Gábaon autem commoráti sunt pater Gábaon Jéhiel, et nomen uxóris ejus Máacha. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 36 Fílius primogénitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 37 Gedor quoque, et Áhio, et Zacharías, et Macélloth.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 38 Porro Macélloth génuit Sámaan: isti habitavérunt e regióne fratrum suórum in Jerúsalem cum frátribus suis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 39 Ner autem génuit Cis, et Cis génuit Saul, et Saul génuit Jónathan, et Melchísua, et Abínadab, et Ésbaal.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 40 Fílius autem Jónathan, Meríbbaal: et Meríbbaal génuit Micha.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 41 Porro fílii Micha, Phithon, et Melech, et Tháraa, et Ahaz.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 42 Ahaz autem génuit Jara, et Jara génuit Álamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem génuit Mosa.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 43 Mosa vero génuit Bánaa, cujus fílius Raphaía, génuit Élasa, de quo ortus est Asel.
-1 Paralipomenon 1Par 13 9 44 Porro Asel sex fílios hábuit, his nomínibus: Ézricam, Bocru, Ísmahel, Saría, Obdía, Hanan: hi sunt fílii Asel.
-1 Paralipomenon 1Par 13 10 1 Philísthiim autem pugnábant contra Israël, fugerúntque viri Israël Palæsthínos, et cecidérunt vulneráti in monte Gélboë.
-1 Paralipomenon 1Par 13 10 2 Cumque appropinquássent Philisthǽi, persequéntes Saul et fílios ejus, percussérunt Jónathan, et Abínadab, et Melchísua fílios Saul.
-1 Paralipomenon 1Par 13 10 3 Et aggravátum est prœ́lium contra Saul, invenerúntque eum sagittárii, et vulneravérunt jáculis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 10 4 Et dixit Saul ad armígerum suum: Evagína gládium tuum, et intérfice me, ne forte véniant incircumcísi isti, et illúdant mihi. Nóluit autem ármiger ejus hoc fácere, timóre pertérritus: arrípuit ergo Saul ensem, et írruit in eum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 10 5 Quod cum vidísset ármiger ejus, vidélicet mórtuum esse Saul, írruit étiam ipse in gládium suum, et mórtuus est.
-1 Paralipomenon 1Par 13 10 6 Intériit ergo Saul: et tres fílii ejus, et omnis domus illíus páriter cóncidit.
-1 Paralipomenon 1Par 13 10 7 Quod cum vidíssent viri Israël qui habitábant in campéstribus, fugérunt: et Saul ac fíliis ejus mórtuis, dereliquérunt urbes suas, et huc illúcque dispérsi sunt: venerúntque Philísthiim, et habitavérunt in eis. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 10 8 Die ígitur áltero detrahéntes Philísthiim spólia cæsórum, invenérunt Saul et fílios ejus jacéntes in monte Gélboë.
-1 Paralipomenon 1Par 13 10 9 Cumque spoliássent eum, et amputássent caput, armísque nudássent, misérunt in terram suam, ut circumferrétur, et ostenderétur idolórum templis, et pópulis:
-1 Paralipomenon 1Par 13 10 10 arma autem ejus consecravérunt in fano dei sui, et caput affixérunt in templo Dagon.
-1 Paralipomenon 1Par 13 10 11 Hoc cum audíssent viri Jabes Gálaad, ómnia scílicet quæ Philísthiim fécerant super Saul,
-1 Paralipomenon 1Par 13 10 12 consurrexérunt sínguli virórum fórtium, et tulérunt cadávera Saul et filiórum ejus: attulerúntque ea in Jabes, et sepeliérunt ossa eórum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunavérunt septem diébus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 10 13 Mórtuus est ergo Saul propter iniquitátes suas, eo quod prævaricátus sit mandátum Dómini quod præcéperat, et non custodíerit illud: sed ínsuper étiam pythoníssam consulúerit,
-1 Paralipomenon 1Par 13 10 14 nec speráverit in Dómino: propter quod interfécit eum, et tránstulit regnum ejus ad David fílium Ísai.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 1 Congregátus est ígitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 2 Heri quoque et nudiustértius cum adhuc regnáret Saul, tu eras qui educébas et introducébas Israël: tibi enim dixit Dóminus Deus tuus: Tu pasces pópulum meum Israël, et tu eris princeps super eum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 3 Venérunt ergo omnes majóres natu Israël ad regem in Hebron, et íniit David cum eis fœdus coram Dómino: unxerúntque eum regem super Israël, juxta sermónem Dómini quem locútus est in manu Sámuel.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 4 Ábiit quoque David et omnis Israël in Jerúsalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusǽi habitatóres terræ. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 5 Dixerúntque qui habitábant in Jebus ad David: Non ingrediéris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est cívitas David,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 6 dixítque: Omnis qui percússerit Jebusǽum in primis, erit princeps et dux. Ascéndit ígitur primus Joab fílius Sárviæ, et factus est princeps.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 7 Habitávit autem David in arce, et idcírco appelláta est cívitas David.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 8 Ædificavítque urbem in circúitu a Mello usque ad gyrum; Joab autem réliqua urbis exstrúxit.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 9 Proficiebátque David vadens et crescens, et Dóminus exercítuum erat cum eo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 10 Hi príncipes virórum fórtium David, qui adjuvérunt eum ut rex fíeret super omnem Israël, juxta verbum Dómini quod locútus est ad Israël. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 11 Et iste númerus robustórum David: Jésbaam fílius Hachamóni princeps inter trigínta: iste levávit hastam suam super trecéntos vulnerátos una vice.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 12 Et post eum Eleázar fílius pátrui ejus Ahohítes, qui erat inter tres poténtes.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 13 Iste fuit cum David in Phésdomim, quando Philísthiim congregáti sunt ad locum illum in prœ́lium: et erat ager regiónis illíus plenus hórdeo, fugerátque pópulus a fácie Philisthinórum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 14 Hi stetérunt in médio agri, et defendérunt eum: cumque percussíssent Philisthǽos, dedit Dóminus salútem magnam pópulo suo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 15 Descendérunt autem tres de trigínta princípibus ad petram, in qua erat David, ad spelúncam Odóllam, quando Philísthiim fúerant castrametáti in valle Ráphaim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 16 Porro David erat in præsídio, et státio Philisthinórum in Béthlehem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 17 Desidéravit ígitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cistérna Béthlehem, quæ est in porta!
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 18 Tres ergo isti per média castra Philisthinórum perrexérunt, et hausérunt aquam de cistérna Béthlehem quæ erat in porta, et attulérunt ad David ut bíberet. Qui nóluit, sed magis libávit illam Dómino,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 19 dicens: Absit ut in conspéctu Dei mei hoc fáciam, et sánguinem istórum virórum bibam: quia in perículo animárum suárum attulérunt mihi aquam. Et ob hanc causam nóluit bíbere: hæc fecérunt tres robustíssimi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 20 Abísai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levávit hastam suam contra trecéntos vulnerátos, et ipse erat inter tres nominatíssimus, b
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 21 et inter tres secúndos ínclytus, et princeps eórum: verúmtamen usque ad tres primos non pervénerat.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 22 Banaías fílius Jójadæ viri robustíssimi, qui multa ópera perpetrárat, de Cábseel: ipse percússit duos áriel Moab, et ipse descéndit et interfécit leónem in média cistérna témpore nivis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 23 Et ipse percússit virum ægýptium, cujus statúra erat quinque cubitórum, et habébat lánceam ut liciatórium texéntium: descéndit ígitur ad eum cum virga, et rápuit hastam quam tenébat manu, et interfécit eum hasta sua.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 24 Hæc fecit Banaías fílius Jójadæ, qui erat inter tres robústos nominatíssimus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 25 inter trigínta primus, verúmtamen ad tres usque non pervénerat: pósuit autem eum David ad aurículam suam.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 26 Porro fortíssimi viri in exércitu, Ásahel frater Joab, et Élchanan fílius pátrui ejus de Béthlehem, b
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 27 Sammoth Arorítes, Helles Pharonítes,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 28 Ira fílius Acces Thecuítes, Abiézer Anathothítes,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 29 Sobbóchai Husathítes, Ílai Ahohítes,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 30 Mahárai Netophathítes, Heled fílius Báana Netophathítes,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 31 Ethái fílius Ríbai de Gábaath filiórum Bénjamin, Banaía Pharatonítes,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 32 Húrai de torrénte Gaas, Ábiel Arbathítes, Azmoth Bauramítes, Elíaba Salabonítes.
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 33 Fílii Assem Gezonítes, Jónathan fílius Sage Ararítes,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 34 Ahíam fílius Sachar Ararítes,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 35 Éliphal fílius Ur,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 36 Hepher Mecherathítes, Ahía Phelonítes,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 37 Hesro Carmelítes, Naárai fílius Ásbai,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 38 Joël frater Nathan, Míbahar fílius Agárai,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 39 Selec Ammonítes, Nahárai Berothítes ármiger Joab fílii Sárviæ,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 40 Ira Jethrǽus, Gareb Jethrǽus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 41 Urías Hethǽus, Zabad fílius Ohóli,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 42 Ádina fílius Siza Rubenítes princeps Rubenitárum, et cum eo trigínta:
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 43 Hanan fílius Máacha, et Jósaphat Mathanítes,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 44 Ozía Astarothítes, Samma, et Jéhiel fílii Hotham Arorítes,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 45 Jédihel fílius Samri, et Joha frater ejus Thosaítes,
-1 Paralipomenon 1Par 13 11 46 Éliel Mahumítes, et Jeríbai, et Josaía fílii Élnaëm, et Jethma Moabítes, Éliel, et Obed, et Jásiel de Masobía.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 1 Hi quoque venérunt ad David in Síceleg, cum adhuc fúgeret Saul fílium Cis, qui erant fortíssimi et egrégii pugnatóres,
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 2 tendéntes arcum, et utráque manu fundis saxa jaciéntes, et dirigéntes sagíttas, de frátribus Saul ex Bénjamin.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 3 Princeps Ahiézer, et Joas fílii Sámaa Gabaathítes, et Jáziel, et Phallet fílii Azmoth, et Báracha, et Jehu Anathotítes.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 4 Samaías quoque Gabaonítes fortíssimus inter trigínta et super trigínta. Jeremías, et Jehéziel, et Jóhanan, et Jézabad Gaderothítes.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 5 Et Elúzai, et Jérimuth, et Baalía, et Samaría, et Saphatía Haruphítes.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 6 Élcana, et Jesía, et Azáreel, et Joézer, et Jésbaam de Cárehim:
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 7 Joéla quoque, et Zabadía fílii Jéroham de Gedor.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 8 Sed et de Gaddi transfugérunt ad David cum latéret in desérto, viri robustíssimi, et pugnatóres óptimi, tenéntes clýpeum et hastam: fácies eórum quasi fácies leónis, et velóces quasi cápreæ in móntibus: b
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 9 Ezer princeps, Obdías secúndus, Éliab tértius,
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 10 Másmana quartus, Jeremías quintus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 11 Ethi sextus, Éliel séptimus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 12 Jóhanan octávus, Élzebad nonus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 13 Jeremías décimus, Machbánai undécimus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 14 Hi de fíliis Gad príncipes exércitus: novíssimus centum milítibus prǽerat, et máximus mille.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 15 Isti sunt qui transiérunt Jordánem mense primo, quando inundáre consuévit super ripas suas: et omnes fugavérunt qui morabántur in vállibus ad orientálem plagam et occidentálem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 16 Venérunt autem et de Bénjamin et de Juda ad præsídium in quo morabátur David. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 17 Egressúsque est David óbviam eis, et ait: Si pacífice venístis ad me ut auxiliémini mihi, cor meum jungátur vobis: si autem insidiámini mihi pro adversáriis meis, cum ego iniquitátem in mánibus non hábeam, vídeat Deus patrum nostrórum, et júdicet.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 18 Spíritus vero índuit Amásai príncipem inter trigínta, et ait: Tui sumus, o David, et tecum, fili Ísai. Pax, pax tibi, et pax adjutóribus tuis: te enim ádjuvat Deus tuus. Suscépit ergo eos David, et constítuit príncipes turmæ.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 19 Porro de Manásse transfugérunt ad David, quando veniébat cum Philísthiim advérsus Saul ut pugnáret: et non dimicávit cum eis, quia ínito consílio remisérunt eum príncipes Philisthinórum, dicéntes: Perículo cápitis nostri revertétur ad dóminum suum Saul.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 20 Quando ígitur revérsus est in Síceleg, transfugérunt ad eum de Manásse, Ednas, et Józabad, et Jédihel, et Míchaël, et Ednas, et Józabad, et Éliu, et Sálathi, príncipes míllium in Manásse.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 21 Hi præbuérunt auxílium David advérsus latrúnculos: omnes enim erant viri fortíssimi, et facti sunt príncipes in exércitu.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 22 Sed et per síngulos dies veniébant ad David ad auxiliándum ei, usque dum fíeret grandis númerus, quasi exércitus Dei.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 23 Iste quoque est númerus príncipum exércitus qui venérunt ad David cum esset in Hebron, ut transférrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Dómini. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 24 Fílii Juda portántes clýpeum et hastam, sex míllia octingénti expedíti ad prœ́lium.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 25 De fíliis Símeon virórum fortissimórum ad pugnándum, septem míllia centum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 26 De fíliis Levi, quátuor míllia sexcénti.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 27 Jójada quoque princeps de stirpe Áaron, et cum eo tria míllia septingénti.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 28 Sadoc étiam puer egrégiæ índolis, et domus patris ejus, príncipes vigínti duo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 29 De fíliis autem Bénjamin frátribus Saul, tria míllia: magna enim pars eórum adhuc sequebátur domum Saul.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 30 Porro de fíliis Éphraim vigínti míllia octingénti, fortíssimi róbore, viri nomináti in cognatiónibus suis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 31 Et ex dimídia tribu Manásse, decem et octo míllia, sínguli per nómina sua, venérunt ut constitúerent regem David.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 32 De fíliis quoque Íssachar viri erudíti, qui nóverant síngula témpora ad præcipiéndum quid fácere debéret Israël, príncipes ducénti: omnis autem réliqua tribus eórum consílium sequebátur.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 33 Porro de Zábulon qui egrediebántur ad prœ́lium, et stabant in ácie instrúcti armis béllicis, quinquagínta míllia venérunt in auxílium, non in corde dúplici.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 34 Et de Néphthali, príncipes mille, et cum eis instrúcti clýpeo et hasta, trigínta et septem míllia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 35 De Dan étiam præparáti ad prœ́lium, vigínti octo míllia sexcénti.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 36 Et de Aser egrediéntes ad pugnam, et in ácie provocántes, quadragínta míllia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 37 Trans Jordánem autem de fíliis Ruben, et de Gad, et dimídia parte tribus Manásse, instrúcti armis béllicis, centum vigínti míllia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 38 Omnes isti viri bellatóres expedíti ad pugnándum, corde perfécto venérunt in Hebron, ut constitúerent regem David super univérsum Israël: sed et omnes réliqui ex Israël uno corde erant, ut rex fíeret David. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 39 Fuerúntque ibi apud David tribus diébus comedéntes et bibéntes: præparáverant enim eis fratres sui.
-1 Paralipomenon 1Par 13 12 40 Sed et qui juxta eos erant, usque ad Íssachar, et Zábulon, et Néphthali, afferébant panes in ásinis, et camélis, et mulis, et bobus ad vescéndum: farínam, pálathas, uvam passam, vinum, óleum, boves, aríetes ad omnem cópiam: gáudium quippe erat in Israël.
-1 Paralipomenon 1Par 13 13 1 Íniit autem consílium David cum tribúnis, et centuriónibus, et univérsis princípibus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 13 2 et ait ad omnem cœtum Israël: Si placet vobis, et a Dómino Deo nostro egréditur sermo quem loquor, mittámus ad fratres nostros réliquos in univérsas regiónes Israël, et ad sacerdótes et Levítas qui hábitant in suburbánis úrbium, ut congregéntur ad nos,
-1 Paralipomenon 1Par 13 13 3 et reducámus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisívimus eam in diébus Saul.
-1 Paralipomenon 1Par 13 13 4 Et respóndit univérsa multitúdo ut ita fíeret: placúerat enim sermo omni pópulo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 13 5 Congregávit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægýpti usque dum ingrediáris Emath, ut addúceret arcam Dei de Cariathíarim. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 13 6 Et ascéndit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathíarim, qui est in Juda, ut afférret inde arcam Dómini Dei sedéntis super chérubim, ubi invocátum est nomen ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 13 7 Imposuerúntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abínadab: Oza autem, et frater ejus minábant plaustrum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 13 8 Porro David, et univérsus Israël, ludébant coram Deo omni virtúte in cánticis, et in cítharis, et psaltériis, et týmpanis, et cýmbalis, et tubis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 13 9 Cum autem pervenísset ad áream Chidon, teténdit Oza manum suam, ut sustentáret arcam: bos quippe lascíviens páululum inclináverat eam.
-1 Paralipomenon 1Par 13 13 10 Irátus est ítaque Dóminus contra Ozam, et percússit eum, eo quod tetigísset arcam: et mórtuus est ibi coram Dómino.
-1 Paralipomenon 1Par 13 13 11 Contristatúsque est David, eo quod divisísset Dóminus Ozam: vocavítque locum illum Divísio Ozæ, usque in præséntem diem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 13 12 Et tímuit Deum tunc témporis, dicens: Quómodo possum ad me introdúcere arcam Dei?
-1 Paralipomenon 1Par 13 13 13 et ob hanc causam non addúxit eam ad se, hoc est, in civitátem David, sed avértit in domum Obédedom Gethǽi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 13 14 Mansit ergo arca Dei in domo Obédedom tribus ménsibus: et benedíxit Dóminus dómui ejus, et ómnibus quæ habébat.
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 1 Misit quoque Hiram rex Tyri núntios ad David, et ligna cédrina, et artífices párietum, lignorúmque, ut ædificárent ei domum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 2 Cognovítque David quod confirmásset eum Dóminus in regem super Israël, et sublevátum esset regnum suum super pópulum ejus Israël.
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 3 Accépit quoque David álias uxóres in Jerúsalem, genuítque fílios et fílias.
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 4 Et hæc nómina eórum, qui nati sunt ei in Jerúsalem: Sámua, et Sobab, Nathan, et Sálomon,
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 5 Jébahar, et Elísua, et Elíphalet,
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 6 Noga quoque, et Napheg, et Jáphia,
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 7 Elísama, et Baalíada, et Elíphalet.
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 8 Audiéntes autem Philísthiim eo quod unctus esset David regem super univérsum Israël, ascendérunt omnes ut quǽrerent eum: quod cum audísset David, egréssus est óbviam eis. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 9 Porro Philísthiim veniéntes, diffúsi sunt in valle Ráphaim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 10 Consuluítque David Dóminum, dicens: Si ascéndam ad Philisthǽos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dóminus: Ascénde, et tradam eos in manu tua.
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 11 Cumque illi ascendíssent in Baalphárasim, percússit eos ibi David, et dixit: Divísit Deus inimícos meos per manum meam, sicut dividúntur aquæ: et idcírco vocátum est nomen illíus loci Baalphárasim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 12 Dereliquerúntque ibi deos suos, quos David jussit exúri.
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 13 Ália étiam vice Philísthiim irruérunt, et diffúsi sunt in valle.
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 14 Consuluítque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascéndas post eos: recéde ab eis, et vénies contra illos ex advérso pyrórum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 15 Cumque audíeris sónitum gradiéntis in cacúmine pyrórum, tunc egrediéris ad bellum: egréssus est enim Deus ante te, ut percútiat castra Philísthiim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 16 Fecit ergo David sicut præcéperat ei Deus, et percússit castra Philisthinórum, de Gábaon usque Gázera.
-1 Paralipomenon 1Par 13 14 17 Divulgatúmque est nomen David in univérsis regiónibus, et Dóminus dedit pavórem ejus super omnes gentes. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 1 Fecit quoque sibi domos in civitáte David: et ædificávit locum arcæ Dei, tetendítque ei tabernáculum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 2 Tunc dixit David: Illícitum est ut a quocúmque portétur arca Dei nisi a Levítis, quos elégit Dóminus ad portándum eam, et ad ministrándum sibi usque in ætérnum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 3 Congregavítque univérsum Israël in Jerúsalem, ut afferrétur arca Dei in locum suum, quem præparáverat ei:
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 4 necnon et fílios Áaron, et Levítas.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 5 De fíliis Caath, Úriel princeps fuit, et fratres ejus centum vigínti.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 6 De fíliis Merári, Asaía princeps: et fratres ejus ducénti vigínti.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 7 De fíliis Gersom, Joël princeps: et fratres ejus centum trigínta.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 8 De fíliis Elísaphan, Semeías princeps: et fratres ejus ducénti.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 9 De fíliis Hebron, Éliel princeps: et fratres ejus octogínta.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 10 De fíliis Óziel, Amínadab princeps: et fratres ejus centum duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 11 Vocavítque David Sadoc et Abíathar sacerdótes, et Levítas, Úriel, Asaíam, Joël, Semeíam, Éliel, et Amínadab:
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 12 et dixit ad eos: Vos, qui estis príncipes familiárum Leviticárum, sanctificámini cum frátribus vestris, et afférte arcam Dómini Dei Israël ad locum qui ei præparátus est:
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 13 ne ut a princípio, quia non erátis præséntes, percússit nos Dóminus; sic et nunc fiat, illícitum quid nobis agéntibus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 14 Sanctificáti sunt ergo sacerdótes et Levítæ ut portárent arcam Dómini Dei Israël. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 15 Et tulérunt fílii Levi arcam Dei, sicut præcéperat Móyses juxta verbum Dómini, húmeris suis in véctibus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 16 Dixítque David princípibus Levitárum, ut constitúerent de frátribus suis cantóres in órganis musicórum, nablis vidélicet, et lyris, et cýmbalis, ut resonáret in excélsis sónitus lætítiæ.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 17 Constituerúntque Levítas: Heman fílium Joël, et de frátribus ejus Asaph fílium Barachíæ: de fíliis vero Merári, frátribus eórum: Ethan fílium Casaíæ.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 18 Et cum eis fratres eórum: in secúndo órdine, Zacharíam, et Ben, et Jáziel, et Semíramoth, et Jáhiel, et Ani, Éliab, et Banaíam, et Maasíam, et Mathathíam, et Elíphalu, et Maceníam, et Obédedom, et Jéhiel, janitóres.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 19 Porro cantóres, Heman, Asaph, et Ethan, in cýmbalis ǽneis concrepántes.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 20 Zacharías autem, et Óziel, et Semíramoth, et Jáhiel, et Ani, et Éliab, et Maasías, et Banaías in nablis arcána cantábant.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 21 Porro Mathathías, et Elíphalu, et Macenías, et Obédedom, et Jéhiel, et Ozáziu, in cítharis pro octáva canébant epinícion.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 22 Chonenías autem princeps Levitárum, prophetíæ prǽerat, ad præcinéndam melódiam: erat quippe valde sápiens.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 23 Et Barachías, et Élcana, janitóres arcæ.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 24 Porro Sebenías, et Jósaphat, et Nathánaël, et Amásai, et Zacharías, et Banaías, et Eliézer sacerdótes, clangébant tubis coram arca Dei: et Obédedom et Jehías erant janitóres arcæ.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 25 Ígitur David, et omnes majóres natu Israël, et tribúni, iérunt ad deportándam arcam fœ́deris Dómini de domo Obédedom cum lætítia. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 26 Cumque adjuvísset Deus Levítas qui portábant arcam fœ́deris Dómini, immolabántur septem táuri, et septem aríetes.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 27 Porro David erat indútus stola býssina, et univérsi Levítæ qui portábant arcam, cantorésque, et Chonenías princeps prophetíæ inter cantóres: David autem étiam indútus erat ephod líneo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 28 Universúsque Israël deducébant arcam fœ́deris Dómini in júbilo, et sónitu búccinæ, et tubis, et cýmbalis, et nablis, et cítharis concrepántes.
-1 Paralipomenon 1Par 13 15 29 Cumque pervenísset arca fœ́deris Dómini usque ad civitátem David, Michol fília Saul prospíciens per fenéstram vidit regem David saltántem atque ludéntem, et despéxit eum in corde suo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 1 Attulérunt ígitur arcam Dei, et constituérunt eam in médio tabernáculi quod teténderat ei David: et obtulérunt holocáusta et pacífica coram Deo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 2 Cumque complésset David ófferens holocáusta et pacífica, benedíxit pópulo in nómine Dómini.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 3 Et divísit univérsis per síngulos, a viro usque ad mulíerem, tortam panis, et partem assæ carnis búbalæ, et frixam óleo símilam.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 4 Constituítque coram arca Dómini de Levítis, qui ministrárent, et recordaréntur óperum ejus, et glorificárent atque laudárent Dóminum Deum Israël:
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 5 Asaph príncipem, et secúndum ejus Zacharíam: porro Jáhiel, et Semíramoth, et Jéhiel, et Mathathíam, et Éliab, et Banaíam, et Obédedom: Jéhiel super órgana psaltérii et lyras: Asaph autem ut cýmbalis personáret:
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 6 Banaíam vero et Jáziel sacerdótes cánere tuba júgiter coram arca fœ́deris Dómini.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 7 In illo die fecit David príncipem ad confiténdum Dómino Asaph et fratres ejus: b
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 8 Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: notas fácite in pópulis adinventiónes ejus. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 9 Cantáte ei, et psállite ei, et narráte ómnia mirabília ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 10 Laudáte nomen sanctum ejus: lætétur cor quæréntium Dóminum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 11 Quǽrite Dóminum, et virtútem ejus: quǽrite fáciem ejus semper.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 12 Recordámini mirabílium ejus quæ fecit; signórum illíus, et judiciórum oris ejus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 13 semen Israël servi ejus, fílii Jacob elécti ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 14 Ipse Dóminus Deus noster: in univérsa terra judícia ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 15 Recordámini in sempitérnum pacti ejus: sermónis quem præcépit in mille generatiónes,
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 16 quem pépigit cum Ábraham, et juraménti illíus cum Ísaac.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 17 Et constítuit illud Jacob in præcéptum, et Israël in pactum sempitérnum,
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 18 dicens: Tibi dabo terram Chánaan, funículum hæreditátis vestræ:
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 19 cum essent pauci número, parvi et colóni ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 20 Et transiérunt de gente in gentem, et de regno ad pópulum álterum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 21 Non dimísit quemquam calumniári eos, sed increpávit pro eis reges.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 22 Nolíte tángere christos meos, et in prophétis meis nolíte malignári.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 23 Cantáte Dómino omnis terra; annuntiáte ex die in diem salutáre ejus: b
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 24 narráte in géntibus glóriam ejus; in cunctis pópulis mirabília ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 25 Quia magnus Dóminus, et laudábilis nimis, et horríbilis super omnes deos.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 26 Omnes enim dii populórum idóla: Dóminus autem cælos fecit.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 27 Conféssio et magnificéntia coram eo: fortitúdo et gáudium in loco ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 28 Afférte Dómino, famíliæ populórum: afférte Dómino glóriam et impérium. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 29 Date Dómino glóriam; nómini ejus leváte sacrifícium, et veníte in conspéctu ejus: et adoráte Dóminum in decóre sancto.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 30 Commoveátur a fácie ejus omnis terra: ipse enim fundávit orbem immóbilem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 31 Læténtur cæli, et exúltet terra, et dicant in natiónibus: Dóminus regnávit.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 32 Tonet mare et plenitúdo ejus; exúltent agri, et ómnia quæ in eis sunt.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 33 Tunc laudábunt ligna saltus coram Dómino: quia venit judicáre terram.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 34 Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in ætérnum misericórdia ejus. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 35 Et dícite: Salva nos, Deus salvátor noster, et cóngrega nos, et érue de géntibus: ut confiteámur nómini sancto tuo, et exultémus in carmínibus tuis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 36a Benedíctus Dóminus Deus Israël, ab ætérno usque in ætérnum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 36b Et dicat omnis pópulo: Amen, et hymnum Dómino.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 37 Relíquit ítaque ibi coram arca fœ́deris Dómini Asaph et fratres ejus, ut ministrárent in conspéctu arcæ júgiter per síngulos dies, et vices suas. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 38 Porro Obédedom, et fratres ejus sexagínta octo: et Obédedom fílium Ídithun, et Hosa, constítuit janitóres;
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 39 Sadoc autem sacerdótem, et fratres ejus sacerdótes, coram tabernáculo Dómini in excélso quod erat in Gábaon,
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 40 ut offérrent holocáusta Dómino super altáre holocautómatis júgiter, mane et véspere, juxta ómnia quæ scripta sunt in lege Dómini, quam præcépit Israéli.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 41 Et post eum Heman, et Ídithun, et réliquos eléctos, unumquémque vocábulo suo ad confiténdum Dómino, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 42 Heman quoque et Ídithun canéntes tuba, et quatiéntes cýmbala et ómnia musicórum órgana ad canéndum Deo: fílios autem Ídithun fecit esse portários.
-1 Paralipomenon 1Par 13 16 43 Reversúsque est omnis pópulus in domum suam: et David, ut benedíceret étiam dómui suæ.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 1 Cum autem habitáret David in domo sua, dixit ad Nathan prophétam: Ecce ego hábito in domo cédrina: arca autem fœ́deris Dómini sub péllibus est.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 2 Et ait Nathan ad David: Ómnia quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 3 Ígitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens:
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 4 Vade, et lóquere David servo meo: Hæc dicit Dóminus: Non ædificábis tu mihi domum ad habitándum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 5 Neque enim mansi in domo ex eo témpore quo edúxi Israël usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernáculi, et in tentório
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 6 manens cum omni Israël. Numquid locútus sum saltem uni júdicum Israël, quibus præcéperam ut páscerent pópulum meum, et dixi: Quare non ædificástis mihi domum cédrinam?
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 7 Nunc ítaque sic loquéris ad servum meum David: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ego tuli te, cum in páscuis sequeréris gregem, ut esses dux pópuli mei Israël: b
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 8 et fui tecum quocúmque perrexísti, et interféci omnes inimícos tuos coram te, fecíque tibi nomen quasi uníus magnórum qui celebrántur in terra.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 9 Et dedi locum pópulo meo Israël: plantábitur, et habitábit in eo, et ultra non commovébitur: nec fílii iniquitátis átterent eos, sicut a princípio,
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 10 ex diébus quibus dedi júdices pópulo meo Israël, et humiliávi univérsos inimícos tuos. Annúntio ergo tibi, quod ædificatúrus sit tibi Dóminus domum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 11 Cumque impléveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitábo semen tuum post te, quod erit de fíliis tuis: et stabíliam regnum ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 12 Ipse ædificábit mihi domum, et firmábo sólium ejus usque in ætérnum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in fílium: et misericórdiam meam non áuferam ab eo, sicut ábstuli ab eo qui ante te fuit.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 14 Et státuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempitérnum: et thronus ejus erit firmíssimus in perpétuum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 15 Juxta ómnia verba hæc, et juxta univérsam visiónem istam, sic locútus est Nathan ad David. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 16 Cumque venísset rex David, et sedísset coram Dómino, dixit: Quis ego sum, Dómine Deus, et quæ domus mea, ut præstáres mihi tália?
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 17 sed et hoc parum visum est in conspéctu tuo, ideóque locútus es super domum servi tui étiam in futúrum: et fecísti me spectábilem super omnes hómines, Dómine Deus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 18 Quid ultra áddere potest David, cum ita glorificáveris servum tuum, et cognóveris eum?
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 19 Dómine, propter fámulum tuum juxta cor tuum fecísti omnem magnificéntiam hanc, et nota esse voluísti univérsa magnália.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 20 Dómine, non est símilis tui, et non est álius deus absque te, ex ómnibus quos audívimus áuribus nostris.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 21 Quis enim est álius, ut pópulus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perréxit Deus ut liberáret et fáceret pópulum sibi, et magnitúdine sua atque terróribus ejíceret natiónes a fácie ejus, quem de Ægýpto liberárat?
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 22 Et posuísti pópulum tuum Israël tibi in pópulum usque in ætérnum, et tu, Dómine, factus es Deus ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 23 Nunc ígitur Dómine, sermo quem locútus es fámulo tuo et super domum ejus confirmétur in perpétuum, et fac sicut locútus es. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 24 Permaneátque et magnificétur nomen tuum usque in sempitérnum, et dicátur: Dóminus exercítuum Deus Israël, et domus David servi ejus pérmanens coram eo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 25 Tu enim, Dómine Deus meus, revelásti aurículam servi tui, ut ædificáres ei domum: et idcírco invénit servus tuus fidúciam, ut oret coram te.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 26 Nunc ergo Dómine, tu es Deus, et locútus es ad servum tuum tanta benefícia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 17 27 Et cœpísti benedícere dómui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Dómine, benedicénte, benedícta erit in perpétuum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 1 Factum est autem post hæc, ut percúteret David Philísthiim, et humiliáret eos, et tólleret Geth et fílias ejus de manu Philísthiim,
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 2 percuterétque Moab, et fíerent Moabítæ servi David, offeréntes ei múnera.
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 3 Eo témpore percússit David étiam Adarézer regem Soba regiónis Hemath, quando perréxit ut dilatáret impérium suum usque ad flumen Euphráten.
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 4 Cepit ergo David mille quadrígas ejus, et septem míllia équitum, ac vigínti míllia virórum péditum, subnervavítque omnes equos cúrruum, excéptis centum quadrígis, quas reservávit sibi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 5 Supervénit autem et Syrus Damascénus, ut auxílium præbéret Adarézer regi Soba: sed et hujus percússit David vigínti duo míllia virórum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 6 Et pósuit mílites in Damásco, ut Sýria quoque servíret sibi, et offérret múnera. Adjuvítque eum Dóminus in cunctis ad quæ perréxerat.
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 7 Tulit quoque David pháretras áureas, quas habúerant servi Adarézer, et áttulit eas in Jerúsalem. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 8 Necnon de Thebath et Chun úrbibus Adarézer æris plúrimum, de quo fecit Sálomon mare ǽneum, et colúmnas, et vasa ænéa.
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 9 Quod cum audísset Thou rex Hemath, percussísse vidélicet David omnem exércitum Adarézer regis Soba,
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 10 misit Adóram fílium suum ad regem David, ut postuláret ab eo pacem, et congratularétur ei quod percussísset et expugnásset Adarézer: adversárius quippe erat Thou Adarézer.
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 11 Sed et ómnia vasa áurea, et argéntea, et ænéa consecrávit David rex Dómino, cum argénto et auro quod túlerat ex univérsis géntibus, tam de Idumǽa, et Moab, et fíliis Ammon, quam de Philísthiim et Ámalec.
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 12 Abísai vero fílius Sárviæ percússit Edom in valle Salinárum, decem et octo míllia: b
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 13 et constítuit in Edom præsídium, ut servíret Idumǽa David: salvavítque Dóminus David in cunctis ad quæ perréxerat.
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 14 Regnávit ergo David super univérsum Israël, et faciébat judícium atque justítiam cuncto pópulo suo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 15 Porro Joab fílius Sárviæ erat super exércitum, et Jósaphat fílius Ahílud a commentáriis:
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 16 Sadoc autem fílius Áchitob, et Ahímelech fílius Abíathar, sacerdótes: et Susa, scriba:
-1 Paralipomenon 1Par 13 18 17 Banaías quoque fílius Jójadæ super legiónes Ceréthi et Pheléthi: porro fílii David, primi ad manum regis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 1 Áccidit autem ut morerétur Naas rex filiórum Ammon, et regnáret fílius ejus pro eo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 2 Dixítque David: Fáciam misericórdiam cum Hanon fílio Naas: prǽstitit enim mihi pater ejus grátiam. Misítque David núntios ad consolándum eum super morte patris sui. Qui cum perveníssent in terram filiórum Ammon ut consolaréntur Hanon,
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 3 dixérunt príncipes filiórum Ammon ad Hanon: Tu fórsitan putas, quod David honóris causa in patrem tuum míserit qui consoléntur te: nec animadvértis quod ut explórent, et invéstigent, et scruténtur terram tuam, vénerint ad te servi ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 4 Ígitur Hanon púeros David decalvávit, et rasit, et præcídit túnicas eórum a nátibus usque ad pedes, et dimísit eos.
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 5 Qui cum abiíssent, et hoc mandássent David, misit in occúrsum eórum (grandem enim contuméliam sustinúerant) et præcépit ut manérent in Jéricho, donec crésceret barba eórum, et tunc reverteréntur.
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 6 Vidéntes autem fílii Ammon quod injúriam fecíssent David, tam Hanon quam réliquus pópulus, misérunt mille talénta argénti, ut condúcerent sibi de Mesopotámia, et de Sýria Máacha, et de Soba currus et équites.
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 7 Conduxerúntque trigínta duo míllia cúrruum, et regem Máacha cum pópulo ejus. Qui cum veníssent, castrametáti sunt e regióne Médaba. Fílii quoque Ammon congregáti de úrbibus suis venérunt ad bellum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 8 Quod cum audísset David, misit Joab, et omnem exércitum virórum fórtium:
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 9 egressíque fílii Ammon, direxérunt áciem juxta portam civitátis; reges autem, qui ad auxílium ejus vénerant, separátim in agro stetérunt.
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 10 Ígitur Joab, intélligens bellum ex advérso et post tergum contra se fíeri, elégit viros fortíssimos de univérso Israël, et perréxit contra Syrum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 11 Réliquam autem partem pópuli dedit sub manu Abísai fratris sui: et perrexérunt contra fílios Ammon.
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 12 Dixítque: Si vícerit me Syrus, auxílio eris mihi: si autem superáverint te fílii Ammon, ero tibi in præsídium.
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 13 Confortáre, et agámus viríliter pro pópulo nostro, et pro úrbibus Dei nostri: Dóminus autem, quod in conspéctu suo bonum est, fáciet.
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 14 Perréxit ergo Joab et pópulus qui cum eo erat, contra Syrum ad prœ́lium: et fugávit eos.
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 15 Porro fílii Ammon vidéntes quod fugísset Syrus, ipsi quoque fugérunt Abísai fratrem ejus, et ingréssi sunt civitátem: reversúsque est étiam Joab in Jerúsalem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 16 Videns autem Syrus quod cecidísset coram Israël, misit núntios, et addúxit Syrum, qui erat trans flúvium: Sophach autem princeps milítiæ Adarézer erat dux eórum. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 17 Quod cum nuntiátum esset David, congregávit univérsum Israël, et transívit Jordánem, irruítque in eos et diréxit ex advérso áciem, illis contra pugnántibus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 18 Fugit autem Syrus Israël, et interfécit David de Syris septem míllia cúrruum, et quadragínta míllia péditum, et Sophach exércitus príncipem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 19 19 Vidéntes autem servi Adarézer se ab Israël esse superátos, transfugérunt ad David, et serviérunt ei: noluítque ultra Sýria auxílium præbére fíliis Ammon.
-1 Paralipomenon 1Par 13 20 1 Factum est autem post anni círculum, eo témpore quo solent reges ad bella procédere, congregávit Joab exércitum, et robur milítiæ, et vastávit terram filiórum Ammon: perrexítque et obsédit Rabba. Porro David manébat in Jerúsalem, quando Joab percússit Rabba et destrúxit eam.
-1 Paralipomenon 1Par 13 20 2 Tulit autem David corónam Melchom de cápite ejus, et invénit in ea auri pondo taléntum, et pretiosíssimas gemmas, fecítque sibi inde diadéma: manúbias quoque urbis plúrimas tulit;
-1 Paralipomenon 1Par 13 20 3 pópulum autem, qui erat in ea, edúxit, et fecit super eos tríbulas, et trahas, et ferráta carpénta transíre, ita ut dissecaréntur et contereréntur. Sic fecit David cunctis úrbibus filiórum Ammon: et revérsus est cum omni pópulo suo in Jerúsalem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 20 4 Post hæc ínitum est bellum in Gazer advérsum Philisthǽos, in quo percússit Sobóchai Husathítes, Sáphai de génere Ráphaim, et humiliávit eos. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 20 5 Áliud quoque bellum gestum est advérsus Philisthǽos, in quo percússit Adeodátus fílius Saltus Bethlehemítes fratrem Góliath Gethǽi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatórium texéntium.
-1 Paralipomenon 1Par 13 20 6 Sed et áliud bellum áccidit in Geth, in quo fuit homo longíssimus, senos habens dígitos, id est, simul vigínti quátuor: qui et ipse de Rapha fúerat stirpe generátus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 20 7 Hic blasphemávit Israël: et percússit eum Jónathan fílius Sámaa fratris David. Hi sunt fílii Rapha in Geth, qui cecidérunt in manu David et servórum ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 1 Consurréxit autem Satan contra Israël, et concitávit David ut numeráret Israël.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 2 Dixítque David ad Joab et ad príncipes pópuli: Ite, et numeráte Israël a Bersabée usque Dan: et afférte mihi númerum ut sciam.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 3 Respondítque Joab: Áugeat Dóminus pópulum suum céntuplum quam sunt: nonne, dómine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dóminus meus, quod in peccátum reputétur Israéli?
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 4 Sed sermo regis magis præváluit: egressúsque est Joab, et circuívit univérsum Israël: et revérsus est Jerúsalem,
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 5 dedítque David númerum eórum quos circuíerat: et invéntus est omnis númerus Israël, mille míllia et centum míllia virórum educéntium gládium: de Juda autem quadringénta septuagínta míllia bellatórum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 6 Nam Levi et Bénjamin non numerávit: eo quod Joab invítus exsequerétur regis impérium.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 7 Displícuit autem Deo quod jussum erat: et percússit Israël. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 8 Dixítque David ad Deum: Peccávi nimis ut hoc fácerem: óbsecro, aufer iniquitátem servi tui, quia insipiénter egi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 9 Et locútus est Dóminus ad Gad vidéntem Davídis, dicens:
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 10 Vade, et lóquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dóminus: Trium tibi optiónem do: unum, quod volúeris, élige, et fáciam tibi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 11 Cumque venísset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Dóminus: Élige, quod volúeris:
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 12 aut tribus annis famem; aut tribus ménsibus te fúgere hostes tuos, et gládium eórum non posse evádere; aut tribus diébus gládium Dómini, et pestiléntiam versári in terra, et ángelum Dómini interfícere in univérsis fínibus Israël: nunc ígitur vide quid respóndeam ei qui misit me.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 13 Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angústiæ premunt: sed mélius mihi est ut íncidam in manus Dómini, quia multæ sunt miseratiónes ejus, quam in manus hóminum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 14 Misit ergo Dóminus pestiléntiam in Israël: et cecidérunt de Israël septuagínta míllia virórum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 15 Misit quoque ángelum in Jerúsalem ut percúteret eam: cumque percuterétur, vidit Dóminus, et misértus est super magnitúdine mali: et imperávit ángelo qui percutiébat: Súfficit, jam cesset manus tua. Porro ángelus Dómini stabat juxta áream Ornan Jebusǽi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 16 Levánsque David óculos suos, vidit ángelum Dómini stantem inter cælum et terram, et evaginátum gládium in manu ejus, et versum contra Jerúsalem: et cecidérunt tam ipse quam majóres natu, vestíti cilíciis, proni in terram.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 17 Dixítque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numerarétur pópulus? ego, qui peccávi? ego, qui malum feci? iste grex, quid comméruit? Dómine Deus meus, vertátur, óbsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: pópulus autem tuus non percutiátur.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 18 Ángelus autem Dómini præcépit Gad ut díceret Davídi ut ascénderet, exstruerétque altáre Dómino Deo in área Ornan Jebusǽi. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 19 Ascéndit ergo David juxta sermónem Gad, quem locútus ei fúerat ex nómine Dómini.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 20 Porro Ornan cum suspexísset et vidísset ángelum, quatuórque fílii ejus cum eo, abscondérunt se: nam eo témpore terébat in área tríticum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 21 Ígitur cum veníret David ad Ornan, conspéxit eum Ornan, et procéssit ei óbviam de área, et adorávit eum pronus in terram.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 22 Dixítque ei David: Da mihi locum áreæ tuæ, ut ædíficem in ea altáre Dómino: ita ut quantum valet argénti accípias, et cesset plaga a pópulo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 23 Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et fáciat dóminus meus rex quodcúmque ei placet: sed et boves do in holocáustum, et tríbulas in ligna, et tríticum in sacrifícium: ómnia libens præbébo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 24 Dixítque ei rex David: Nequáquam ita fiet, sed argéntum dabo quantum valet: neque enim tibi auférre débeo, et sic offérre Dómino holocáusta gratuíta.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justíssimi pónderis sexcéntos.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 26 Et ædificávit ibi altáre Dómino, obtulítque holocáusta et pacífica, et invocávit Dóminum; et exaudívit eum in igne de cælo super altáre holocáusti.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 27 Præcepítque Dóminus ángelo, et convértit gládium suum in vagínam.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 28 Prótinus ergo David, videns quod exaudísset eum Dóminus in área Ornan Jebusǽi, immolávit ibi víctimas. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 29 Tabernáculum autem Dómini, quod fécerat Móyses in desérto, et altáre holocaustórum, ea tempestáte erat in excélso Gábaon.
-1 Paralipomenon 1Par 13 21 30 Et non præváluit David ire ad altáre ut ibi obsecráret Deum: nímio enim fúerat in timóre pertérritus, videns gládium ángeli Dómini.
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 1 Dixítque David: Hæc est domus Dei, et hoc altáre in holocáustum Israéli.
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 2 Et præcépit ut congregaréntur omnes prosélyti de terra Israël, et constítuit ex eis látomos ad cædéndos lápides et poliéndos, ut ædificarétur domus Dei.
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 3 Ferrum quoque plúrimum ad clavos januárum, et ad commissúras atque junctúras, præparávit David: et æris pondus innumerábile.
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 4 Ligna quoque cédrina non póterant æstimári, quæ Sidónii et Týrii deportáverant ad David.
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 5 Et dixit David: Sólomon fílius meus puer párvulus est et delicátus: domus autem, quam ædificári volo Dómino, talis esse debet ut in cunctis regiónibus nominétur: præparábo ergo ei necessária. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparávit impénsas.
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 6 Vocavítque Salomónem fílium suum, et præcépit ei ut ædificáret domum Dómino Deo Israël. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 7 Dixítque David ad Salomónem: Fili mi, voluntátis meæ fuit ut ædificárem domum nómini Dómini Dei mei:
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 8 sed factus est sermo Dómini ad me, dicens: Multum sánguinem effudísti, et plúrima bella bellásti: non póteris ædificáre domum nómini meo, tanto effúso sánguine coram me:
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 9 fílius qui nascétur tibi, erit vir quietíssimus: fáciam enim eum requiéscere ab ómnibus inimícis suis per circúitum: et ob hanc causam Pacíficus vocábitur: et pacem et ótium dabo in Israël cunctis diébus ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 10 Ipse ædificábit domum nómini meo, et ipse erit mihi in fílium, et ego ero illi in patrem: firmabóque sólium regni ejus super Israël in ætérnum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 11 Nunc ergo fili mi, sit Dóminus tecum, et prosperáre, et ædífica domum Dómino Deo tuo sicut locútus est de te. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 12 Det quoque Dóminus prudéntiam et sensum ut régere possis Israël, et custodíre legem Dómini Dei tui.
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 13 Tunc enim profícere póteris, si custodíeris mandáta et judícia quæ præcépit Dóminus Móysi ut docéret Israël. Confortáre, et viríliter age: ne tímeas, neque páveas.
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 14 Ecce ego in paupertáte mea præparávi impénsas domus Dómini, auri talénta centum míllia, et argénti mille míllia talentórum: æris vero et ferri non est pondus, víncitur enim númerus magnitúdine; ligna et lápides præparávi ad univérsa impéndia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 15 Habes quoque plúrimos artífices, látomos, et cæmentários, artificésque lignórum, et ómnium ártium ad faciéndum opus prudentíssimos,
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 16 in auro et argénto et áëre et ferro, cujus non est númerus. Surge ígitur et fac, et erit Dóminus tecum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 17 Præcépit quoque David cunctis princípibus Israël ut adjuvárent Salomónem fílium suum: b
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 18 Cérnitis, ínquiens, quod Dóminus Deus vester vobíscum sit, et déderit vobis réquiem per circúitum, et tradíderit omnes inimícos vestros in manus vestras, et subjécta sit terra coram Dómino, et coram pópulo ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 22 19 Præbéte ígitur corda vestra et ánimas vestras, ut quærátis Dóminum Deum vestrum: et consúrgite, et ædificáte sanctuárium Dómino Deo, ut introducátur arca fœ́deris Dómini, et vasa Dómino consecráta, in domum quæ ædificátur nómini Dómini.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 1 Ígitur David, senex et plenus diérum, regem constítuit Salomónem fílium suum super Israël.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 2 Et congregávit omnes príncipes Israël, et sacerdótes atque Levítas.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 3 Numeratíque sunt Levítæ a trigínta annis et supra: et invénta sunt trigínta octo míllia virórum. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 4 Ex his elécti sunt, et distribúti in ministérium domus Dómini, vigínti quátuor míllia: præpositórum autem et júdicum, sex míllia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 5 Porro quátuor míllia janitóres, et tótidem psaltæ, canéntes Dómino in órganis quæ fécerat ad canéndum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 6 Et distríbuit eos David per vices filiórum Levi, Gerson vidélicet, et Caath, et Merári.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 7 Fílii Gerson: Léedan, et Sémei.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 8 Fílii Léedan: princeps Jáhiel, et Zethan, et Joël, tres.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 9 Fílii Sémei: Sálomith, et Hósiel, et Aran, tres: isti príncipes familiárum Léedan.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 10 Porro fílii Sémei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baría: isti fílii Sémei, quátuor.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 11 Erat autem Leheth prior, Ziza secúndus: porro Jaus et Baría non habuérunt plúrimos fílios, et idcírco in una família, unáque domo computáti sunt.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 12 Fílii Caath: Amram, et Ísaar, Hebron, et Óziel, quátuor.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 13 Fílii Amram: Áaron et Móyses. Separatúsque est Áaron ut ministráret in Sancto sanctórum, ipse et fílii ejus in sempitérnum, et adoléret incénsum Dómino secúndum ritum suum, ac benedíceret nómini ejus in perpétuum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 14 Móysi quoque hóminis Dei fílii annumeráti sunt in tribu Levi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 15 Fílii Móysi: Gersom et Eliézer.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 16 Fílii Gersom: Súbuel primus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 17 Fuérunt autem fílii Eliézer: Rohobía primus: et non erant Eliézer fílii álii. Porro fílii Rohobía multiplicáti sunt nimis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 18 Fílii Ísaar: Sálomith primus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 19 Fílii Hebron: Jeríau primus, Amarías secúndus, Jaháziel tértius, Jécmaam quartus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 20 Fílii Óziel: Micha primus, Jesía secúndus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 21 Fílii Merári: Móholi, et Musi. Fílii Móholi: Eleázar et Cis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 22 Mórtuus est autem Eleázar, et non hábuit fílios, sed fílias: acceperúntque eas fílii Cis fratres eárum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 23 Fílii Musi: Móholi, et Eder, et Jérimoth, tres.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 24 Hi fílii Levi in cognatiónibus et famíliis suis, príncipes per vices, et númerum cápitum singulórum qui faciébant ópera ministérii domus Dómini, a vigínti annis et supra. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 25 Dixit enim David: Réquiem dedit Dóminus Deus Israël pópulo suo, et habitatiónem Jerúsalem usque in ætérnum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 26 Nec erit offícii Levitárum ut ultra portent tabernáculum et ómnia vasa ejus ad ministrándum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 27 Juxta præcépta quoque David novíssima, supputábitur númerus filiórum Levi a vigínti annis et supra.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 28 Et erunt sub manu filiórum Áaron in cultum domus Dómini, in vestíbulis, et in éxedris, et in loco purificatiónis, et in sanctuário, et in univérsis opéribus ministérii templi Dómini.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 29 Sacerdótes autem, super panes propositiónis, et ad símilæ sacrifícium, et ad lágana ázyma, et sartáginem, et ad torréndum, et super omne pondus atque mensúram.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 30 Levítæ vero ut stent mane ad confiténdum et canéndum Dómino: similitérque ad vésperam,
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 31 tam in oblatióne holocaustórum Dómini, quam in sábbatis et caléndis et solemnitátibus réliquis juxta númerum et cæremónias uniuscujúsque rei, júgiter coram Dómino.
-1 Paralipomenon 1Par 13 23 32 Et custódiant observatiónes tabernáculi fœ́deris, et ritum sanctuárii, et observatiónem filiórum Áaron fratrum suórum, ut minístrent in domo Dómini.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 1 Porro fíliis Áaron hæ partitiónes erant. Fílii Áaron: Nadab, et Ábiu, et Eleázar, et Íthamar.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 2 Mórtui sunt autem Nadab et Ábiu ante patrem suum absque líberis: sacerdotióque functus est Eleázar, et Íthamar.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 3 Et divísit eos David, id est, Sadoc de fíliis Eleázari, et Ahímelech de fíliis Íthamar, secúndum vices suas et ministérium.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 4 Inventíque sunt multo plures fílii Eleázar in princípibus viris, quam fílii Íthamar. Divísit autem eis, hoc est, fíliis Eleázar, príncipes per famílias sédecim: et fíliis Íthamar per famílias et domos suas octo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 5 Porro divísit utrásque inter se famílias sórtibus: erant enim príncipes sanctuárii, et príncipes Dei, tam de fíliis Eleázar quam de fíliis Íthamar.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 6 Descripsítque eos Semeías fílius Nathánaël scriba Levítes, coram rege et princípibus, et Sadoc sacerdóte, et Ahímelech fílio Abíathar, princípibus quoque familiárum sacerdotálium, et Leviticárum: unam domum, quæ céteris prǽerat, Eleázar: et álteram domum, quæ sub se habébat céteros, Íthamar.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 7 Exívit autem sors prima Jójarib, secúnda Jédei,
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 8 tértia Harim, quarta Séorim,
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 9 quinta Melchía, sexta Máiman,
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 10 séptima Accos, octáva Abía,
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 11 nona Jésua, décima Sechenía,
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 12 undécima Elíasib, duodécima Jacim,
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 13 tertiadécima Hoppha, decimaquárta Ísbaab,
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 14 decimaquínta Belga, decimaséxta Emmer,
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 15 decimaséptima Hezir, decimaoctáva Aphses,
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 16 decimanóna Pheteía, vigésima Hezéchiel,
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 17 vigésima prima Jachin, vigésima secúnda Gamul,
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 18 vigésima tértia Dalaíau, vigésima quarta Maazíau.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 19 Hæ vices eórum secúndum ministéria sua, ut ingrediántur domum Dómini, et juxta ritum suum sub manu Áaron patris eórum, sicut præcéperat Dóminus Deus Israël.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 20 Porro filiórum Levi qui réliqui fúerant, de fíliis Amram erat Súbaël, et de fíliis Súbaël, Jehedeía. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 21 De fíliis quoque Rohobíæ, princeps Jesías.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 22 Isáari vero fílius Sálemoth, filiúsque Sálemoth Jahath:
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 23 filiúsque ejus Jeríau primus, Amarías secúndus, Jaháziel tértius, Jécmaan quartus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 24 Fílius Óziel, Micha: fílius Micha, Samir.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 25 Frater Micha, Jesía: filiúsque Jesíæ, Zacharías.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 26 Fílii Merári: Móholi, et Musi. Fílius Ozíau: Benno.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 27 Fílius quoque Merári: Ozíau, et Soam, et Zachur, et Hebri.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 28 Porro Móholi fílius, Eleázar, qui non habébat líberos.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 29 Fílius vero Cis, Jerámeel.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 30 Fílii Musi: Móholi, Eder et Jérimoth: isti fílii Levi secúndum domos familiárum suárum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 24 31 Miserúntque et ipsi sortes contra fratres suos fílios Áaron coram David rege, et Sadoc, et Ahímelech, et princípibus familiárum sacerdotálium et Leviticárum, tam majóres quam minóres: omnes sors æquáliter dividébat.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 1 Ígitur David et magistrátus exércitus segregavérunt in ministérium fílios Asaph, et Heman, et Ídithun, qui prophetárent in cítharis, et psaltériis, et cýmbalis secúndum númerum suum, dedicáto sibi offício serviéntes.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 2 De fíliis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathanía, et Asaréla, fílii Asaph: sub manu Asaph prophetántis juxta regem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 3 Porro Ídithun: fílii Ídithun, Godolías, Sori, Jeseías, et Hasabías, et Mathathías, sex, sub manu patris sui Ídithun, qui in cíthara prophetábat super confiténtes et laudántes Dóminum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 4 Heman quoque: fílii Heman, Boccíau, Mathaníau, Óziel, Súbuel, et Jérimoth, Hananías, Hánani, Elíatha, Geddélthi, et Romemthiézer, et Jesbacássa, Mellóthi, Othir, Maházioth:
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 5 omnes isti fílii Heman vidéntis regis in sermónibus Dei, ut exaltáret cornu: dedítque Deus Heman fílios quatuórdecim, et fílias tres.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 6 Univérsi sub manu patris sui ad cantándum in templo Dómini distribúti erant, in cýmbalis, et psaltériis, et cítharis, in ministéria domus Dómini juxta regem: Asaph vidélicet, et Ídithun, et Heman.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 7 Fuit autem númerus eórum cum frátribus suis, qui erudiébant cánticum Dómini, cuncti doctóres, ducénti octogínta octo. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 8 Miserúntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus páriter et indóctus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 9 Egressáque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secúnda Godolíæ, ipsi et fíliis ejus, et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 10 Tértia Zachur, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 11 Quarta Ísari, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 12 Quinta Nathaníæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 13 Sexta Boccíau, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 14 Séptima Isreéla, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 15 Octáva Jesaíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 16 Nona Mathaníæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 17 Décima Semeíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 18 Undécima Azáreel, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 19 Duodécima Hasabíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 20 Tertiadécima Súbaël, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 21 Quartadécima Mathathíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 22 Quintadécima Jérimoth, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 23 Sextadécima Hananíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 24 Septimadécima Jesbacássæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 25 Octavadécima Hánani, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 26 Nonadécima Mellóthi, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 27 Vigésima Elíatha, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 28 Vigésima prima Othir, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 29 Vigésima secúnda Geddélthi, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 30 Vigésima tértia Maházioth, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 25 31 Vigésima quarta Romemthiézer, fíliis et frátribus ejus duódecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 1 Divisiónes autem janitórum: de Corítis Meselemía, fílius Core, de fíliis Asaph.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 2 Fílii Meselemíæ: Zacharías primogénitus, Jádihel secúndus, Zabadías tértius, Jathánaël quartus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 3 Ælam quintus, Jóhanan sextus, Elioénai séptimus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 4 Fílii autem Obédedom: Semeías primogénitus, Józabad secúndus, Jóaha tértius, Sachar quartus, Nathánaël quintus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 5 Ámmiel sextus, Íssachar séptimus, Phóllathi octávus: quia benedíxit illi Dóminus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 6 Sémei autem fílio ejus nati sunt fílii, præfécti familiárum suárum: erant enim viri fortíssimi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 7 Fílii ergo Semeíæ: Othni, et Ráphaël, et Obed, Élzabad, fratres ejus viri fortíssimi: Éliu quoque et Samachías.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 8 Omnes hi, de fíliis Obédedom: ipsi, et fílii et fratres eórum, fortíssimi ad ministrándum, sexagínta duo de Obédedom.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 9 Porro Meselemíæ fílii, et fratres eórum robustíssimi, decem et octo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 10 De Hosa autem, id est, de fíliis Merári: Semri princeps (non enim habúerat primogénitum, et idcírco posúerat eum pater ejus in príncipem),
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 11 Helcías secúndus, Tabelías tértius, Zacharías quartus: omnes hi fílii et fratres Hosa, trédecim.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 12 Hi divísi sunt in janitóres, ut semper príncipes custodiárum, sicut et fratres eórum ministrárent in domo Dómini. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 13 Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per famílias suas in unamquámque portárum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 14 Cécidit ergo sors orientális, Selemíæ. Porro Zacharíæ fílio ejus, viro prudentíssimo et erudíto, sortíto óbtigit plaga septentrionális.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 15 Obédedom vero et fíliis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniórum concílium.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 16 Sephim et Hosa ad occidéntem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensiónis: custódia contra custódiam.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 17 Ad oriéntem vero Levítæ sex: et ad aquilónem, quátuor per diem: atque ad merídiem simíliter in die quátuor: et ubi erat concílium bini et bini.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 18 In céllulis quoque janitórum ad occidéntem quátuor in via, biníque per céllulas.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 19 Hæ sunt divisiónes janitórum filiórum Core et Merári.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 20 Porro Achías erat super thesáuros domus Dei, et vasa sanctórum. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 21 Fílii Ledan, fílii Gersónni: de Ledan príncipes familiárum Ledan, et Gersónni, Jehiéli.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 22 Fílii Jehiéli: Zathan, et Joël fratres ejus super thesáuros domus Dómini.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 23 Amramítis, et Isaarítis, et Hebronítis, et Ozihelítis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 24 Súbaël autem fílius Gersom fílii Móysi, præpósitus thesáuris.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 25 Fratres quoque ejus Eliézer, cujus fílius Rahabía, et hujus fílius Isaías, et hujus fílius Joram, hujus quoque fílius Zechri, et hujus fílius Sélemith.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 26 Ipse Sélemith, et fratres ejus, super thesáuros sanctórum quæ sanctificávit David rex, et príncipes familiárum, et tribúni, et centuriónes, et duces exércitus,
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 27 de bellis et manúbiis prœliórum, quæ consecráverant ad instauratiónem et supelléctilem templi Dómini.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 28 Hæc autem univérsa sanctificávit Sámuel videns, et Saul fílius Cis, et Abner fílius Ner, et Joab fílius Sárviæ: omnes qui sanctificáverant ea per manum Sélemith et fratrum ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 29 Isaarítis vero prǽerat Chonenías, et fílii ejus ad ópera forínsecus super Israël ad docéndum et judicándum eos. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 30 Porro de Hebronítis Hasabías, et fratres ejus viri fortíssimi, mille septingénti prǽerant Israéli trans Jordánem contra occidéntem, in cunctis opéribus Dómini, et in ministérium regis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 31 Hebronitárum autem princeps fuit Jería secúndum famílias et cognatiónes eórum. Quadragésimo anno regni David recensíti sunt, et invénti sunt viri fortíssimi in Jazer Gálaad,
-1 Paralipomenon 1Par 13 26 32 fratrésque ejus robustióris ætátis, duo míllia septingénti príncipes familiárum. Præpósuit autem eos David rex Rubenítis, et Gaddítis, et dimídiæ tríbui Manásse, in omne ministérium Dei et regis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 1 Fílii autem Israël secúndum númerum suum, príncipes familiárum, tribúni, et centuriónes, et præfécti, qui ministrábant regi juxta turmas suas, ingrediéntes et egrediéntes per síngulos menses in anno, vigínti quátuor míllibus sínguli prǽerant.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 2 Primæ turmæ in primo mense Jésboam prǽerat fílius Zábdiel, et sub eo vigínti quátuor míllia;
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 3 de fíliis Phares, princeps cunctórum príncipum in exércitu mense primo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 4 Secúndi mensis habébat turmam Dudía Ahohítes, et post se alter nómine Macélloth, qui regébat partem exércitus vigínti quátuor míllium.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 5 Dux quoque turmæ tértiæ in mense tértio erat Banaías fílius Jójadæ sacérdos: et in divisióne sua vigínti quátuor míllia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 6 Ipse est Banaías fortíssimus inter trigínta, et super trigínta: prǽerat autem turmæ ipsíus Amízabad fílius ejus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 7 Quartus, mense quarto, Ásahel frater Joab, et Zabadías fílius ejus post eum: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 8 Quintus, mense quinto, princeps Sámaoth Jezerítes: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 9 Sextus, mense sexto, Hira fílius Acces Thecuítes: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 10 Séptimus, mense séptimo, Helles Phallonítes de fíliis Éphraim: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 11 Octávus, mense octávo, Sobóchai Husathítes de stirpe Zárahi: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 12 Nonus, mense nono, Abiézer Anathothítes de fíliis Jémini: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 13 Décimus, mense décimo, Márai, et ipse Netophathítes de stirpe Zárai: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 14 Undécimus, mense undécimo, Banaías Pharathonítes de fíliis Éphraim: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 15 Duodécimus, mense duodécimo, Hóldai Netophathítes, de stirpe Gothóniel: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 16 Porro tríbubus prǽerant Israël, Rubenítis, dux Eliézer fílius Zechri: Simeonítis, dux Saphatías fílius Máacha: b
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 17 Levítis, Hasabías fílius Cámuel: Aaronítis, Sadoc:
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 18 Juda, Éliu frater David: Íssachar, Amri fílius Míchaël.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 19 Zabulonítis, Jesmaías fílius Abdíæ: Nephthalítibus, Jérimoth fílius Ózriel:
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 20 fíliis Éphraim, Osée fílius Ozáziu: dimídiæ tríbui Manásse, Joël fílius Phadaíæ:
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 21 et dimídiæ tríbui Manásse in Gálaad, Jaddo fílius Zacharíæ: Bénjamin autem, Jásiel fílius Abner:
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 22 Dan vero, Ézrihel fílius Jéroham: hi príncipes filiórum Israël.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 23 Nóluit autem David numeráre eos a vigínti annis inférius: quia díxerat Dóminus ut multiplicáret Israël quasi stellas cæli.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 24 Joab fílius Sárviæ cœ́perat numeráre, nec complévit: quia super hoc ira irrúerat in Israël, et idcírco númerus eórum qui fúerant recensíti, non est relátus in fastos regis David.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 25 Super thesáuros autem regis fuit Azmoth fílius Ádiel: his autem thesáuris, qui erant in úrbibus, et in vicis, et in túrribus, præsidébat Jónathan fílius Ozíæ. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 26 Óperi autem rústico, et agrícolis qui exercébant terram, prǽerat Ezri fílius Chelub:
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 27 vinearúmque cultóribus, Semeías Romathítes: cellis autem vináriis, Zabdías Aphonítes.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 28 Nam super olivéta et ficéta quæ erant in campéstribus, Bálanam Gederítes: super apothécas autem ólei, Joas.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 29 Porro arméntis quæ pascebántur in Saron, præpósitus fuit Sétrai Saronítes: et super boves in vállibus, Saphat fílius Adli:
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 30 super camélos vero, Ubil Ismahelítes: et super ásinos, Jadías Meronathítes:
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 31 super oves quoque, Jaziz Agaréus: omnes hi, príncipes substántiæ regis David.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 32 Jónathan autem pátruus David, consiliárius, vir prudens et litterátus: ipse et Jáhiel fílius Hachamóni erant cum fíliis regis. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 33 Achítophel étiam consiliárius regis, et Chúsai Arachítes amícus regis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 27 34 Post Achítophel fuit Jójada fílius Banaíæ, et Abíathar. Princeps autem exércitus regis erat Joab.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 1 Convocávit ígitur David omnes príncipes Israël, duces tríbuum, et præpósitos turmárum, qui ministrábant regi: tribúnos quoque et centuriónes, et qui prǽerant substántiæ et possessiónibus regis, filiósque suos cum eunúchis, et poténtes et robustíssimos quosque in exércitu Jerúsalem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 2 Cumque surrexísset rex, et stetísset, ait: Audíte me, fratres mei et pópulus meus: cogitávi ut ædificárem domum, in qua requiésceret arca fœ́deris Dómini, et scabéllum pedum Dei nostri: et ad ædificándum, ómnia præparávi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 3 Deus autem dixit mihi: Non ædificábis domum nómini meo, eo quod sis vir bellátor, et sánguinem fúderis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 4 Sed elégit Dóminus Deus Israël me de univérsa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempitérnum: de Juda enim elégit príncipes: porro de domo Juda, domum patris mei, et de fíliis patris mei plácuit ei ut me elígeret regem super cunctum Israël.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 5 Sed et de fíliis meis (fílios enim mihi multos dedit Dóminus) elégit Salomónem fílium meum ut sedéret in throno regni Dómini super Israël,
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 6 dixítque mihi: Sálomon fílius tuus ædificábit domum meam, et átria mea: ipsum enim elégi mihi in fílium, et ego ero ei in patrem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 7 Et firmábo regnum ejus usque in ætérnum, si perseveráverit fácere præcépta mea et judícia, sicut et hódie.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 8 Nunc ergo coram univérso cœtu Israël audiénte Deo nostro, custodíte, et perquírite cuncta mandáta Dómini Dei nostri: ut possideátis terram bonam, et relinquátis eam fíliis vestris post vos usque in sempitérnum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 9 Tu autem, Sálomon fili mi, scito Deum patris tui, et servíto ei corde perfécto, ánimo voluntário: ómnia enim corda scrutátur Dóminus, et univérsas méntium cogitatiónes intélligit. Si quæsíeris eum, invénies: si autem derelíqueris eum, projíciet te in ætérnum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 10 Nunc ergo quia elégit te Dóminus ut ædificáres domum sanctuárii, confortáre, et pérfice.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 11 Dedit autem David Salomóni fílio suo descriptiónem pórticus, et templi, et cellariórum, et cœnáculi, et cubiculórum in ádytis, et domus propitiatiónis, b
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 12 necnon et ómnium quæ cogitáverat atriórum et exedrárum per circúitum in thesáuros domus Dómini, et in thesáuros sanctórum,
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 13 divisionúmque sacerdotálium et Leviticárum, in ómnia ópera domus Dómini, et in univérsa vasa ministérii templi Dómini.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 14 Aurum in póndere per síngula vasa ministérii. Argénti quoque pondus pro vasórum et óperum diversitáte.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 15 Sed et in candelábra áurea, et ad lucérnas eórum, aurum pro mensúra uniuscujúsque candelábri et lucernárum. Simíliter et in candelábra argéntea, et in lucérnas eórum, pro diversitáte mensúræ, pondus argénti trádidit.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 16 Aurum quoque dedit in mensas propositiónis pro diversitáte mensárum: simíliter et argéntum in álias mensas argénteas.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 17 Ad fuscínulas quoque, et phíalas, et thuríbula ex auro puríssimo, et leúnculos áureos pro qualitáte mensúræ pondus distríbuit in leúnculum et leúnculum. Simíliter et in leónes argénteos divérsum argénti pondus separávit.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 18 Altári autem, in quo adolétur incénsum, aurum puríssimum dedit: ut ex ipso fíeret similitúdo quadrígæ chérubim extendéntium alas, et velántium arcam fœ́deris Dómini.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 19 Ómnia, inquit, venérunt scripta manu Dómini ad me, ut intellígerem univérsa ópera exempláris.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 20 Dixit quoque David Salomóni fílio suo: Viríliter age, et confortáre, et fac: ne tímeas, et ne páveas: Dóminus enim Deus meus tecum erit, et non dimíttet te nec derelínquet, donec perfícias omne opus ministérii domus Dómini.
-1 Paralipomenon 1Par 13 28 21 Ecce divisiónes sacerdótum et Levitárum: in omne ministérium domus Dómini assístunt tibi, et paráti sunt, et novérunt tam príncipes quam pópulus fácere ómnia præcépta tua.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 1 Locutúsque est David rex ad omnem ecclésiam: Salomónem fílium meum unum elégit Deus, adhuc púerum et tenéllum: opus namque grande est, neque enim hómini præparátur habitátio, sed Deo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 2 Ego autem totis víribus meis præparávi impénsas domus Dei mei. Aurum ad vasa áurea, et argéntum in argéntea, æs in ænéa, ferrum in férrea, ligna ad lígnea: et lápides onýchinos, et quasi stíbinos, et diversórum colórum, omnémque pretiósum lápidem, et marmor Párium abundantíssime:
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 3 et super hæc quæ óbtuli in domum Dei mei de pecúlio meo aurum et argéntum, do in templum Dei mei, excéptis his quæ præparávi in ædem sanctam.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 4 Tria míllia talénta auri de auro Ophir, et septem míllia talentórum argénti probatíssimi ad deaurándos paríetes templi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 5 Et ubicúmque opus est aurum de auro, et ubicúmque opus est argéntum de argénto, ópera fiant per manus artíficum: et si quis sponte offert, ímpleat manum suam hódie, et ófferat quod volúerit Dómino.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 6 Pollíciti sunt ítaque príncipes familiárum, et próceres tríbuum Israël, tribúni quoque, et centuriónes, et príncipes possessiónum regis. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 7 Dederúntque in ópera domus Dei auri talénta quinque míllia, et sólidos decem míllia: argénti talénta decem míllia, et æris talénta decem et octo míllia: ferri quoque centum míllia talentórum.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 8 Et apud quemcúmque invénti sunt lápides, dedérunt in thesáuros domus Dómini per manum Jáhiel Gersonítis.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 9 Lætatúsque est pópulus cum vota sponte promítterent, quia corde toto offerébant ea Dómino: sed et David rex lætátus est gáudio magno.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 10a Et benedíxit Dómino coram univérsa multitúdine, et ait:
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 10b Benedíctus es, Dómine Deus Israël patris nostri, ab ætérno in ætérnum
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 11a Tua est, Dómine, magnificéntia, et poténtia, et glória, atque victória
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 11b Et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 11c Tuum, Dómine, regnum, et tu es super omnes príncipes
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 12a Tuæ divítiæ, et tua est glória: tu domináris ómnium
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 12b In manu tua virtus et poténtia: in manu tua magnitúdo, et impérium ómnium
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 13 Nunc ígitur Deus noster, confitémur tibi, et laudámus nomen tuum ínclytum b
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 14 Quis ego, et quis pópulus meus, ut possímus hæc tibi univérsa promíttere? Tua sunt ómnia: et quæ de manu tua accépimus, dédimus tibi. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 15 Peregríni enim sumus coram te, et ádvenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 16 Dómine Deus noster, omnis hæc cópia quam parávimus ut ædificarétur domus nómini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt ómnia.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitátem díligas, unde et ego in simplicitáte cordis mei lætus óbtuli univérsa hæc: et pópulum tuum qui hic repértus est, vidi cum ingénti gáudio tibi offérre donária.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 18 Dómine Deus Ábraham, et Ísaac, et Israël patrum nostrórum, custódi in ætérnum hanc voluntátem cordis eórum, et semper in veneratiónem tui mens ista permáneat.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 19 Salomóni quoque fílio meo da cor perféctum, ut custódiat mandáta tua, testimónia tua, et cæremónias tuas, et fáciat univérsa: et ædíficet ædem, cujus impénsas parávi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 20 Præcépit autem David univérsæ ecclésiæ: Benedícite Dómino Deo nostro. Et benedíxit omnis ecclésia Dómino Deo patrum suórum: et inclinavérunt se, et adoravérunt Deum, et deínde regem. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 21 Immolaverúntque víctimas Dómino: et obtulérunt holocáusta die sequénti, táuros mille, aríetes mille, agnos mille cum libamínibus suis, et univérso ritu abundantíssime in omnem Israël.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 22 Et comedérunt, et bibérunt coram Dómino in die illo cum grandi lætítia. Et unxérunt secúndo Salomónem fílium David. Unxérunt autem eum Dómino in príncipem, et Sadoc in pontíficem.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 23 Sedítque Sálomon super sólium Dómini in regem pro David patre suo, et cunctis plácuit: et páruit illi omnis Israël.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 24 Sed et univérsi príncipes, et poténtes, et cuncti fílii regis David dedérunt manum, et subjécti fuérunt Salomóni regi.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 25 Magnificávit ergo Dóminus Salomónem super omnem Israël: et dedit illi glóriam regni, qualem nullus hábuit ante eum rex Israël.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 26 Ígitur David fílius Ísai regnávit super univérsum Israël. b
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 27 Et dies quibus regnávit super Israël, fuérunt quadragínta anni: in Hebron regnávit septem annis, et in Jerúsalem annis trigínta tribus.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 28 Et mórtuus est in senectúte bona, plenus diérum, et divítiis, et glória: et regnávit Sálomon fílius ejus pro eo.
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 29 Gesta autem David regis prióra et novíssima scripta sunt in libro Samuélis vidéntis, et in libro Nathan prophétæ, atque in volúmine Gad vidéntis:
-1 Paralipomenon 1Par 13 29 30 universíque regni ejus, et fortitúdinis, et témporum quæ transiérunt sub eo, sive in Israël, sive in cunctis regnis terrárum.
-# 2 Paralipomenon 2Par Liber Secúndus Paralipomenon
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 1 Confortátus est ergo Sálomon fílius David in regno suo, et Dóminus Deus ejus erat cum eo, et magnificávit eum in excélsum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 2 Præcepítque Sálomon univérso Israéli, tribúnis, et centuriónibus, et dúcibus, et judícibus omnis Israël, et princípibus familiárum:
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 3 et ábiit cum univérsa multitúdine in excélsum Gábaon, ubi erat tabernáculum fœ́deris Dei, quod fecit Móyses fámulus Dei in solitúdine.
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 4 Arcam autem Dei addúxerat David de Cariathíarim in locum quem præparáverat ei, et ubi fíxerat illi tabernáculum, hoc est, in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 5 Altáre quoque ǽneum quod fabricátus fúerat Beséleel fílius Uri fílii Hur, ibi erat coram tabernáculo Dómini: quod et requisívit Sálomon, et omnis ecclésia.
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 6 Ascendítque Sálomon ad altáre ǽneum, coram tabernáculo fœ́deris Dómini, et óbtulit in eo mille hóstias.
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 7 Ecce autem in ipsa nocte appáruit ei Deus, dicens: Póstula quod vis, ut dem tibi. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 8 Dixítque Sálomon Deo: Tu fecísti cum David patre meo misericórdiam magnam, et constituísti me regem pro eo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 9 Nunc ergo Dómine Deus, impleátur sermo tuus quem pollícitus es David patri meo: tu enim me fecísti regem super pópulum tuum multum, qui tam innumerábilis est quam pulvis terræ.
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 10 Da mihi sapiéntiam et intelligéntiam, ut ingrédiar et egrédiar coram pópulo tuo: quis enim potest hunc pópulum tuum digne, qui tam grandis est, judicáre?
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 11 Dixit autem Deus ad Salomónem: Quia hoc magis plácuit cordi tuo, et non postulásti divítias, et substántiam, et glóriam, neque ánimas eórum qui te óderant, sed nec dies vitæ plúrimos: petísti autem sapiéntiam et sciéntiam, ut judicáre possis pópulum meum super quem constítui te regem:
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 12 sapiéntia et sciéntia data sunt tibi: divítias autem et substántiam et glóriam dabo tibi, ita ut nullus in régibus nec ante te nec post te fúerit símilis tui.
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 13 Venit ergo Sálomon ab excélso Gábaon in Jerúsalem coram tabernáculo fœ́deris, et regnávit super Israël. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 14 Congregavítque sibi currus et équites, et facti sunt ei mille quadringénti currus, et duódecim míllia équitum: et fecit eos esse in úrbibus quadrigárum, et cum rege in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 15 Præbuítque rex argéntum et aurum in Jerúsalem quasi lápides, et cedros quasi sycómoros quæ nascúntur in campéstribus multitúdine magna.
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 16 Adducebántur autem ei equi de Ægýpto et de Coa a negotiatóribus regis, qui ibant et emébant prétio,
-2 Paralipomenon 2Par 14 1 17 quadrígam equórum sexcéntis argénteis, et equum centum quinquagínta: simíliter de univérsis regnis Hethæórum, et a régibus Sýriæ émptio celebrabátur.
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 1 Decrévit autem Sálomon ædificáre domum nómini Dómini, et palátium sibi.
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 2 Et numerávit septuagínta míllia virórum portántium húmeris, et octogínta míllia qui cǽderent lápides in móntibus, præpositósque eórum tria míllia sexcéntos.
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 3 Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egísti cum David patre meo, et misísti ei ligna cédrina ut ædificáret sibi domum, in qua et habitávit:
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 4 sic fac mecum ut ædíficem domum nómini Dómini Dei mei, ut cónsecrem eam ad adoléndum incénsum coram illo, et fumigánda arómata, et ad propositiónem panum sempitérnam, et ad holocautómata mane, et véspere, sábbatis quoque, et neoméniis, et solemnitátibus Dómini Dei nostri in sempitérnum, quæ mandáta sunt Israéli.
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 5 Domus enim quam ædificáre cúpio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos.
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 6 Quis ergo póterit prævalére, ut ædíficet ei dignam domum? si cælum, et cæli cælórum, cápere eum néqueunt, quantus ego sum, ut possim ædificáre ei domum? sed ad hoc tantum, ut adoleátur incénsum coram illo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 7 Mitte ergo mihi virum erudítum, qui nóverit operári in auro, et argénto, áëre, et ferro, púrpura, cóccino, et hyacíntho: et qui sciat scúlpere cælatúras cum his artifícibus quos mecum hábeo in Judǽa, et Jerúsalem, quos præparávit David pater meus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 8 Sed et ligna cédrina mitte mihi, et arcéuthina, et pínea de Líbano: scio enim quod servi tui nóverint cǽdere ligna de Líbano: et erunt servi mei cum servis tuis,
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 9 ut paréntur mihi ligna plúrima. Domus enim quam cúpio ædificáre, magna est nimis, et ínclyta.
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 10 Prætérea operáriis qui cæsúri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibária trítici coros vigínti míllia, et hórdei coros tótidem, et vini vigínti míllia metrétas, ólei quoque sata vigínti míllia.
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 11 Dixit autem Hiram rex Tyri per lítteras quas míserat Salomóni: Quia diléxit Dóminus pópulum suum, idcírco te regnáre fecit super eum. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 12 Et áddidit, dicens: Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui fecit cælum et terram: qui dedit David regi fílium sapiéntem et erudítum et sensátum atque prudéntem, ut ædificáret domum Dómino, et palátium sibi.
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 13 Misi ergo tibi virum prudéntem et scientíssimum Hiram patrem meum,
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 14 fílium mulíeris de filiábus Dan, cujus pater fuit Týrius, qui novit operári in auro, et argénto, áëre, et ferro, et mármore, et lignis, in púrpura quoque, et hyacíntho, et bysso, et cóccino: et qui scit cæláre omnem sculptúram, et adinveníre prudénter quodcúmque in ópere necessárium est cum artifícibus tuis, et cum artifícibus dómini mei David patris tui.
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 15 Tríticum ergo, et hórdeum, et óleum, et vinum, quæ pollícitus es, dómine mi, mitte servis tuis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 16 Nos autem cædémus ligna de Líbano, quot necessária habúeris, et applicábimus ea rátibus per mare in Joppe: tuum autem erit transférre ea in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 17 Numerávit ígitur Sálomon omnes viros prosélytos qui erant in terra Israël, post dinumeratiónem quam dinumerávit David pater ejus, et invénti sunt centum quinquagínta míllia, et tria míllia sexcénti. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 2 18 Fecítque ex eis septuagínta míllia qui húmeris ónera portárent, et octogínta míllia qui lápides in móntibus cǽderent: tria autem míllia et sexcéntos præpósitos óperum pópuli.
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 1 Et cœpit Sálomon ædificáre domum Dómini in Jerúsalem in monte Mória, qui demonstrátus fúerat David patri ejus, in loco quem paráverat David in área Ornan Jebusǽi.
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 2 Cœpit autem ædificáre mense secúndo, anno quarto regni sui.
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 3 Et hæc sunt fundaménta quæ jecit Sálomon, ut ædificáret domum Dei: longitúdinis cúbitos in mensúra prima sexagínta, latitúdinis cúbitos vigínti.
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 4 Pórticum vero ante frontem, quæ tendebátur in longum juxta mensúram latitúdinis domus, cubitórum vigínti: porro altitúdo centum vigínti cubitórum erat: et deaurávit eam intrínsecus auro mundíssimo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 5 Domum quoque majórem texit tábulis lígneis abiégnis, et láminas auri obrízi affíxit per totum: sculpsítque in ea palmas, et quasi caténulas se ínvicem complecténtes.
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 6 Stravit quoque paviméntum templi pretiosíssimo mármore, decóre multo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 7 Porro aurum erat probatíssimum, de cujus láminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et paríetes, et óstia: et cælávit chérubim in pariétibus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 8 Fecit quoque domum Sancti sanctórum: longitúdinem juxta latitúdinem domus cubitórum vigínti: et latitúdinem simíliter vigínti cubitórum: et láminis áureis texit eam, quasi taléntis sexcéntis. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 9 Sed et clavos fecit áureos, ita ut sínguli clavi siclos quinquagénos appénderent: cœnácula quoque texit auro.
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 10 Fecit étiam in domo Sancti sanctórum chérubim duos, ópere statuário: et texit eos auro.
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 11 Alæ chérubim vigínti cúbitis extendebántur, ita ut una ala habéret cúbitos quinque et tángeret paríetem domus: et áltera quinque cúbitos habens, alam tángeret altérius cherub.
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 12 Simíliter cherub altérius ala, quinque habébat cúbitos, et tangébat paríetem: et ala ejus áltera quinque cubitórum, alam cherub altérius contingébat.
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 13 Ígitur alæ utriúsque chérubim expánsæ erant et extendebántur per cúbitos vigínti: ipsi autem stabant eréctis pédibus, et fácies eórum erant versæ ad exteriórem domum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 14 Fecit quoque velum ex hyacíntho, púrpura, cocco, et bysso: et intéxuit ei chérubim.
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 15 Ante fores étiam templi duas colúmnas, quæ trigínta et quinque cúbitos habébant altitúdinis: porro cápita eárum, quinque cubitórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 16 Necnon et quasi caténulas in oráculo, et superpósuit eas capítibus columnárum: malogranáta étiam centum, quæ caténulis interpósuit.
-2 Paralipomenon 2Par 14 3 17 Ipsas quoque colúmnas pósuit in vestíbulo templi, unam a dextris, et álteram a sinístris: eam quæ a dextris erat, vocávit Jachin: et quæ ad lævam, Booz.
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 1 Fecit quoque altáre ǽneum vigínti cubitórum longitúdinis, et vigínti cubitórum latitúdinis, et decem cubitórum altitúdinis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 2 Mare étiam fúsile decem cúbitis a lábio usque ad lábium, rotúndum per circúitum: quinque cúbitos habébat altitúdinis, et funículus trigínta cubitórum ambiébat gyrum ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 3 Similitúdo quoque boum erat subter illud, et decem cúbitis quædam extrínsecus cælatúræ, quasi duóbus vérsibus alvum maris circuíbant. Boves autem erant fúsiles:
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 4 et ipsum mare super duódecim boves impósitum erat, quorum tres respiciébant ad aquilónem, et álii tres ad occidéntem: porro tres álii merídiem, et tres qui réliqui erant, oriéntem, habéntes mare superpósitum: posterióra autem boum erant intrínsecus sub mari.
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 5 Porro vástitas ejus habébat mensúram palmi, et lábium illíus erat quasi lábium cálicis, vel repándi lílii: capiebátque tria míllia metrétas.
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 6 Fecit quoque conchas decem: et pósuit quinque a dextris, et quinque a sinístris, ut lavárent in eis ómnia quæ in holocáustum oblatúri erant: porro in mari sacerdótes lavabántur.
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 7 Fecit autem et candelábra áurea decem secúndum spéciem qua jussa erant fíeri: et pósuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinístris. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 8 Necnon et mensas decem: et pósuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinístris: phíalas quoque áureas centum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 9 Fecit étiam átrium sacerdótum, et basílicam grandem: et óstia in basílica, quæ texit áëre.
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 10 Porro mare pósuit in látere dextro contra oriéntem ad merídiem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 11 Fecit autem Hiram lebétes, et créagras, et phíalas: et complévit omne opus regis in domo Dei: b
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 12 hoc est, colúmnas duas, et epistýlia, et cápita, et quasi quædam retiácula, quæ cápita tégerent super epistýlia.
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 13 Malogranáta quoque quadringénta, et retiácula duo ita ut bini órdines malogranatórum síngulis retiáculis jungeréntur, quæ protégerent epistýlia, et cápita columnárum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 14 Bases étiam fecit, et conchas, quas superpósuit básibus:
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 15 mare unum, boves quoque duódecim sub mari,
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 16 et lebétes, et créagras, et phíalas. Ómnia vasa fecit Salomóni Hiram pater ejus in domo Dómini ex áëre mundíssimo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 17 In regióne Jordánis, fudit ea rex in argillósa terra inter Sochot et Sarédatha.
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 18 Erat autem multitúdo vasórum innumerábilis, ita ut ignorarétur pondus æris.
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 19 Fecítque Sálomon ómnia vasa domus Dei, et altáre áureum, et mensas, et super eas panes propositiónis: b
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 20 candelábra quoque cum lucérnis suis ut lucérent ante oráculum juxta ritum ex auro puríssimo:
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 21 et floréntia quædam, et lucérnas, et fórcipes áureos: ómnia de auro mundíssimo facta sunt.
-2 Paralipomenon 2Par 14 4 22 Thymiatéria quoque, et thuríbula, et phíalas, et mortaríola ex auro puríssimo. Et óstia cælávit templi interióris, id est, in Sancta sanctórum: et óstia templi forínsecus áurea. Sicque complétum est omne opus quod fecit Sálomon in domo Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 5 1 Íntulit ígitur Sálomon ómnia quæ vóverat David pater suus: argéntum, et aurum, et univérsa vasa pósuit in thesáuris domus Dei.
-2 Paralipomenon 2Par 14 5 2 Post quæ congregávit majóres natu Israël, et cunctos príncipes tríbuum, et cápita familiárum de fíliis Israël in Jerúsalem, ut addúcerent arcam fœ́deris Dómini de civitáte David, quæ est Sion.
-2 Paralipomenon 2Par 14 5 3 Venérunt ítaque ad regem omnes viri Israël in die solémni mensis séptimi.
-2 Paralipomenon 2Par 14 5 4 Cumque veníssent cuncti seniórum Israël, portavérunt Levítæ arcam,
-2 Paralipomenon 2Par 14 5 5 et intulérunt eam, et omnem paratúram tabernáculi. Porro vasa sanctuárii, quæ erant in tabernáculo, portavérunt sacerdótes cum Levítis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 5 6 Rex autem Sálomon, et univérsus cœtus Israël, et omnes qui fuérunt congregáti ante arcam, immolábant aríetes et boves absque ullo número: tanta enim erat multitúdo victimárum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 5 7 Et intulérunt sacerdótes arcam fœ́deris Dómini in locum suum, id est, ad oráculum templi, in Sancta sanctórum subter alas chérubim:
-2 Paralipomenon 2Par 14 5 8 ita ut chérubim expánderent alas suas super locum in quo pósita erat arca, et ipsam arcam tégerent cum véctibus suis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 5 9 Véctium autem quibus portabátur arca, quia páululum longióres erant, cápita parébant ante oráculum: si vero quis páululum fuísset extrínsecus, eos vidére non póterat. Fuit ítaque arca ibi usque in præséntem diem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 5 10 Nihílque erat áliud in arca, nisi duæ tábulæ quas posúerat Móyses in Horeb, quando legem dedit Dóminus fíliis Israël egrediéntibus ex Ægýpto.
-2 Paralipomenon 2Par 14 5 11 Egréssis autem sacerdótibus de sanctuário (omnes enim sacerdótes qui ibi potúerant inveníri, sanctificáti sunt: nec adhuc in illo témpore vices et ministeriórum ordo inter eos divísus erat), b
-2 Paralipomenon 2Par 14 5 12 tam Levítæ quam cantóres, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Ídithun, fílii et fratres eórum vestíti býssinis, cýmbalis, et psaltériis, et cítharis concrepábant, stantes ad orientálem plagam altáris: et cum eis sacerdótes centum vigínti canéntes tubis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 5 13 Ígitur cunctis páriter, et tubis, et voce, et cýmbalis, et órganis, et divérsi géneris musicórum concinéntibus, et vocem in sublíme tolléntibus, longe sónitus audiebátur, ita ut cum Dóminum laudáre cœpíssent et dícere: Confitémini Dómino quóniam bonus, quóniam in ætérnum misericórdia ejus: implerétur domus Dei nube,
-2 Paralipomenon 2Par 14 5 14 nec possent sacerdótes stare et ministráre propter calíginem. Compléverat enim glória Dómini domum Dei.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 1 Tunc Sálomon ait: Dóminus pollícitus est ut habitáret in calígine:
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 2 ego autem ædificávi domum nómini ejus, ut habitáret ibi in perpétuum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 3 Et convértit rex fáciem suam, et benedíxit univérsæ multitúdini Israël (nam omnis turba stabat inténta), et ait:
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 4 Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui quod locútus est David patri meo, ópere complévit, dicens:
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 5 A die qua edúxi pópulum meum de terra Ægýpti, non elégi civitátem de cunctis tríbubus Israël ut ædificarétur in ea domus nómini meo, neque elégi quemquam álium virum ut esset dux in pópulo Israël:
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 6 sed elégi Jerúsalem ut sit nomen meum in ea, et elégi David ut constitúerem eum super pópulum meum Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 7 Cumque fuísset voluntátis David patris mei ut ædificáret domum nómini Dómini Dei Israël,
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 8 dixit Dóminus ad eum: Quia hæc fuit volúntas tua, ut ædificáres domum nómini meo, bene quidem fecísti hujuscémodi habére voluntátem:
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 9 sed non tu ædificábis domum: verum fílius tuus, qui egrediétur de lumbis tuis, ipse ædificábit domum nómini meo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 10 Complévit ergo Dóminus sermónem suum quem locútus fúerat: et ego surréxi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locútus est Dóminus: et ædificávi domum nómini Dómini Dei Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 11 Et pósui in ea arcam in qua est pactum Dómini quod pépigit cum fíliis Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 12 Stetit ergo coram altári Dómini ex advérso univérsæ multitúdinis Israël, et exténdit manus suas. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 13 Síquidem fécerat Sálomon basim ænéam, et posúerat eam in médio basílicæ, habéntem quinque cúbitos longitúdinis, et quinque cúbitos latitúdinis, et tres cúbitos altitúdinis: stetítque super eam, et deínceps flexis génibus contra univérsam multitúdinem Israël, et palmis in cælum levátis,
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 14 ait: Dómine Deus Israël, non est símilis tui deus in cælo et in terra: qui custódis pactum et misericórdiam cum servis tuis qui ámbulant coram te in toto corde suo:
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 15 qui præstitísti servo tuo David patri meo quæcúmque locútus fúeras ei: et quæ ore promíseras, ópere complésti, sicut et præsens tempus probat.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 16 Nunc ergo Dómine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcúmque locútus es, dicens: Non defíciet ex te vir coram me, qui sédeat super thronum Israël: ita tamen si custodíerint fílii tui vias suas, et ambuláverint in lege mea, sicut et tu ambulásti coram me.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 17 Et nunc Dómine Deus Israël, firmétur sermo tuus quem locútus es servo tuo David.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 18 Ergóne credíbile est ut hábitet Deus cum homínibus super terram? si cælum et cæli cælórum non te cápiunt, quanto magis domus ista quam ædificávi? b
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 19 Sed ad hoc tantum facta est, ut respícias oratiónem servi tui, et obsecratiónem ejus, Dómine Deus meus, et áudias preces quas fundit fámulus tuus coram te:
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 20 ut apérias óculos tuos super domum istam diébus ac nóctibus, super locum in quo pollícitus es ut invocarétur nomen tuum,
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 21 et exaudíres oratiónem quam servus tuus orat in eo: et exáudias preces fámuli tui, et pópuli tui Israël. Quicúmque oráverit in loco isto, exáudi de habitáculo tuo, id est, de cælis, et propitiáre.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 22 Si peccáverit quíspiam in próximum suum, et juráre contra eum parátus vénerit, seque maledícto constrínxerit coram altári in domo ista: b
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 23 tu áudies de cælo, et fácies judícium servórum tuórum, ita ut reddas iníquo viam suam in caput próprium, et ulciscáris justum, retríbuens ei secúndum justítiam suam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 24 Si superátus fúerit pópulus tuus Israël ab inimícis (peccábunt enim tibi), et convérsi égerint pœniténtiam, et obsecráverint nomen tuum, et fúerint deprecáti in loco isto, b
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 25 tu exáudies de cælo: et propitiáre peccáto pópuli tui Israël, et reduc eos in terram quam dedísti eis, et pátribus eórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 26 Si clauso cælo plúvia non flúxerit propter peccáta pópuli, et deprecáti te fúerint in loco isto, et conféssi nómini tuo, et convérsi a peccátis suis, cum eos afflíxeris, b
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 27 exáudi de cælo, Dómine, et dimítte peccáta servis tuis et pópuli tui Israël, et doce eos viam bonam, per quam ingrediántur: et da plúviam terræ quam dedísti pópulo tuo ad possidéndum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 28 Fames si orta fúerit in terra, et pestiléntia, ærúgo, et aurúgo, et locústa, et bruchus: et hostes, vastátis regiónibus, portas obséderint civitátis, omnísque plaga et infírmitas présserit: b
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 29 si quis de pópulo tuo Israël fúerit deprecátus, cognóscens plagam et infirmitátem suam, et expánderit manus suas in domo hac,
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 30 tu exáudies de cælo, de sublími scílicet habitáculo tuo: et propitiáre, et redde unicuíque secúndum vias suas, quas nosti eum habére in corde suo (tu enim solus nosti corda filiórum hóminum):
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 31 ut tímeant te, et ámbulent in viis tuis cunctis diébus quibus vivunt super fáciem terræ quam dedísti pátribus nostris.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 32 Extérnum quoque, qui non est de pópulo tuo Israël, si vénerit de terra longínqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robústam, et bráchium tuum exténtum, et adoráverit in loco isto, b
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 33 tu exáudies de cælo firmíssimo habitáculo tuo, et fácies cuncta pro quibus invocáverit te ille peregrínus: ut sciant omnes pópuli terræ nomen tuum, et tímeant te sicut pópulus tuus Israël, et cognóscant quia nomen tuum invocátum est super domum hanc quam ædificávi.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 34 Si egréssus fúerit pópulus tuus ad bellum contra adversários suos per viam in qua míseris eos, adorábunt te contra viam in qua cívitas hæc est, quam elegísti, et domus quam ædificávi nómini tuo, b
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 35 tu exáudies de cælo preces eórum, et obsecratiónem: et ulciscáris.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 36 Si autem peccáverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et irátus fúeris eis, et tradíderis hóstibus, et captívos dúxerint eos in terram longínquam, vel certe quæ juxta est, b
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 37 et convérsi in corde suo in terra ad quam captívi ducti fúerant, égerint pœniténtiam, et deprecáti te fúerint in terra captivitátis suæ, dicéntes: Peccávimus: iníque fécimus, injúste égimus:
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 38 et revérsi fúerint ad te in toto corde suo, et in tota ánima sua, in terra captivitátis suæ ad quam ducti sunt, adorábunt te contra viam terræ suæ, quam dedísti pátribus eórum, et urbis quam elegísti, et domus quam ædificávi nómini tuo:
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 39 tu exáudies de cælo, hoc est, de firmo habitáculo tuo, preces eórum: et fácias judícium, et dimíttas pópulo tuo, quamvis peccatóri:
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 40 tu es enim Deus meus: aperiántur, quæso, óculi tui, et aures tuæ inténtæ sint ad oratiónem quæ fit in loco isto.
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 41 Nunc ígitur consúrge, Dómine Deus, in réquiem tuam, tu et arca fortitúdinis tuæ: sacerdótes tui, Dómine Deus, induántur salútem, et sancti tui læténtur in bonis. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 6 42 Dómine Deus, ne avérteris fáciem christi tui: meménto misericordiárum David servi tui.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 1 Cumque complésset Sálomon fundens preces, ignis descéndit de cælo, et devorávit holocáusta et víctimas: et majéstas Dómini implévit domum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 2 Nec póterant sacerdótes íngredi templum Dómini, eo quod implésset majéstas Dómini templum Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 3 Sed et omnes fílii Israël vidébant descendéntem ignem, et glóriam Dómini super domum: et corruéntes proni in terram super paviméntum stratum lápide, adoravérunt, et laudavérunt Dóminum, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 4 Rex autem et omnis pópulus immolábant víctimas coram Dómino.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 5 Mactávit ígitur rex Sálomon hóstias, boum vigínti duo míllia, aríetum centum vigínti míllia: et dedicávit domum Dei rex, et univérsus pópulus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 6 Sacerdótes autem stabant in offíciis suis, et Levítæ in órganis cárminum Dómini, quæ fecit David rex ad laudándum Dóminum: Quóniam in ætérnum misericórdia ejus, hymnos David canéntes per manus suas: porro sacerdótes canébant tubis ante eos, cunctúsque Israël stabat.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 7 Sanctificávit quoque Sálomon médium átrii ante templum Dómini: obtúlerat enim ibi holocáusta et ádipes pacificórum: quia altáre ǽneum quod fécerat, non póterat sustinére holocáusta et sacrifícia et ádipes.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 8 Fecit ergo Sálomon solemnitátem in témpore illo septem diébus, et omnis Israël cum eo, ecclésia magna valde, ab intróitu Emath usque ad torréntem Ægýpti.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 9 Fecítque die octávo colléctam, eo quod dedicásset altáre septem diébus, et solemnitátem celebrásset diébus septem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 10 Ígitur in die vigésimo tértio mensis séptimi, dimísit pópulos ad tabernácula sua, lætántes atque gaudéntes super bono quod fécerat Dóminus Davídi, et Salomóni, et Israéli pópulo suo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 11 Complevítque Sálomon domum Dómini, et domum regis, et ómnia quæ disposúerat in corde suo ut fáceret in domo Dómini, et in domo sua, et prosperátus est. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 12 Appáruit autem ei Dóminus nocte, et ait: Audívi oratiónem tuam, et elégi locum istum mihi in domum sacrifícii.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 13 Si cláusero cælum, et plúvia non flúxerit, et mandávero et præcépero locústæ ut dévoret terram, et mísero pestiléntiam in pópulum meum:
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 14 convérsus autem pópulus meus, super quos invocátum est nomen meum, deprecátus me fúerit, et exquisíerit fáciem meam, et égerit pœniténtiam a viis suis péssimis: et ego exáudiam de cælo, et propítius ero peccátis eórum, et sanábo terram eórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 15 Óculi quoque mei erunt apérti, et aures meæ eréctæ ad oratiónem ejus, qui in loco isto oráverit.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 16 Elégi enim, et sanctificávi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempitérnum, et permáneant óculi mei et cor meum ibi cunctis diébus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 17 Tu quoque si ambuláveris coram me, sicut ambuláverit David pater tuus, et féceris juxta ómnia quæ præcépi tibi, et justítias meas judiciáque serváveris: b
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 18 suscitábo thronum regni tui, sicut pollícitus sum David patri tuo, dicens: Non auferétur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 19 Si autem avérsi fuéritis, et dereliquéritis justítias meas, et præcépta mea quæ propósui vobis, et abeúntes serviéritis diis aliénis, et adoravéritis eos,
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 20 evéllam vos de terra mea quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificávi nómini meo, projíciam a fácie mea, et tradam eam in parábolam, et in exémplum cunctis pópulis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 21 Et domus ista erit in provérbium univérsis transeúntibus, et dicent stupéntes: Quare fecit Dóminus sic terræ huic, et dómui huic?
-2 Paralipomenon 2Par 14 7 22 Respondebúntque: Quia dereliquérunt Dóminum Deum patrum suórum, qui edúxit eos de terra Ægýpti, et apprehendérunt deos aliénos, et adoravérunt eos, et coluérunt: idcírco venérunt super eos univérsa hæc mala.
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 1 Explétis autem vigínti annis postquam ædificávit Sálomon domum Dómini et domum suam,
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 2 civitátes quas déderat Hiram Salomóni, ædificávit, et habitáre ibi fecit fílios Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 3 Ábiit quoque in Emath Suba, et obtínuit eam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 4 Et ædificávit Palmýram in desérto, et álias civitátes munitíssimas ædificávit in Emath.
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 5 Exstruxítque Béthoron superiórem, et Béthoron inferiórem, civitátes murátas habéntes portas et vectes et seras:
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 6 Bálaath étiam et omnes urbes firmíssimas quæ fuérunt Salomónis, cunctásque urbes quadrigárum, et urbes équitum. Ómnia quæcúmque vóluit Sálomon atque dispósuit, ædificávit in Jerúsalem, et in Líbano, et in univérsa terra potestátis suæ.
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 7 Omnem pópulum qui derelíctus fúerat de Hethǽis, et Amorrhǽis, et Pherezǽis, et Hevǽis, et Jebusǽis, qui non erant de stirpe Israël,
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 8 de fíliis eórum, et de pósteris, quos non interfécerant fílii Israël, subjugávit Sálomon in tributários, usque in diem hanc.
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 9 Porro de fíliis Israël non pósuit ut servírent opéribus regis: ipsi enim erant viri bellatóres, et duces primi, et príncipes quadrigárum et équitum ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 10 Omnes autem príncipes exércitus regis Salomónis fuérunt ducénti quinquagínta, qui erudiébant pópulum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 11 Fíliam vero Pharaónis tránstulit de civitáte David in domum quam ædificáverat ei. Dixit enim rex: Non habitábit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificáta sit: quia ingréssa est in eam arca Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 12 Tunc óbtulit Sálomon holocáusta Dómino super altáre Dómini, quod exstrúxerat ante pórticum, b
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 13 ut per síngulos dies offerrétur in eo juxta præcéptum Móysi in sábbatis et in caléndis, et in festis diébus, ter per annum, id est, in solemnitáte azymórum, et in solemnitátem hebdomadárum, et in solemnitáte tabernaculórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 14 Et constítuit juxta dispositiónem David patris sui offícia sacerdótum in ministériis suis, et Levítas in órdine suo, ut laudárent et ministrárent coram sacerdótibus juxta ritum uniuscujúsque diéi, et janitóres in divisiónibus suis per portam et portam: sic enim præcéperat David homo Dei.
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 15 Nec prætergréssi sunt de mandátis regis tam sacerdótes quam Levítæ, ex ómnibus quæ præcéperat, et in custódiis thesaurórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 16 Omnes impénsas præparátas hábuit Sálomon ex eo die quo fundávit domum Dómini usque in diem quo perfécit eam. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 17 Tunc ábiit Sálomon in Asióngaber, et in Áilath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom.
-2 Paralipomenon 2Par 14 8 18 Misit autem ei Hiram per manus servórum suórum naves, et nautas gnaros maris, et abiérunt cum servis Salomónis in Ophir, tulerúntque inde quadringénta quinquagínta talénta auri, et attulérunt ad regem Salomónem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 1 Regína quoque Saba, cum audísset famam Salomónis, venit ut tentáret eum in ænigmátibus in Jerúsalem, cum magnis ópibus et camélis, qui portábant arómata, et auri plúrimum, gemmásque pretiósas. Cumque venísset ad Salomónem, locúta est ei quæcúmque erant in corde suo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 2 Et expósuit ei Sálomon ómnia quæ proposúerat: nec quidquam fuit, quod non perspícuum ei fécerit.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 3 Quæ postquam vidit, sapiéntiam scílicet Salomónis, et domum quam ædificáverat,
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 4 necnon et cibária mensæ ejus, et habitácula servórum, et offícia ministrórum ejus, et vestiménta eórum, pincérnas quoque et vestes eórum, et víctimas quas immolábat in domo Dómini: non erat præ stupóre ultra in ea spíritus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 5 Dixítque ad regem: Verus est sermo quem audíeram in terra mea de virtútibus et sapiéntia tua.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 6 Non credébam narrántibus donec ipsa veníssem, et vidíssent óculi mei, et probássem vix medietátem sapiéntiæ tuæ mihi fuísse narrátam: vicísti famam virtútibus tuis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 7 Beáti viri tui, et beáti servi tui, qui assístunt coram te omni témpore, et áudiunt sapiéntiam tuam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 8 Sit Dóminus Deus tuus benedíctus, qui vóluit te ordináre super thronum suum, regem Dómini Dei tui. Quia díligit Deus Israël, et vult serváre eum in ætérnum, idcírco pósuit te super eum regem ut fácias judícia atque justítiam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 9 Dedit autem regi centum vigínti talénta auri, et arómata multa nimis, et gemmas pretiosíssimas: non fuérunt arómata tália, ut hæc quæ dedit regína Saba regi Salomóni. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 10 Sed et servi Hiram cum servis Salomónis attulérunt aurum de Ophir, et ligna thýina, et gemmas pretiosíssimas:
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 11 de quibus fecit rex, de lignis scílicet thýinis, gradus in domo Dómini, et in domo régia, cítharas quoque, et psaltéria cantóribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna tália.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 12 Rex autem Sálomon dedit regínæ Saba cuncta quæ vóluit, et quæ postulávit, et multo plura quam attúlerat ad eum: quæ revérsa ábiit in terram suam cum servis suis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 13 Erat autem pondus auri quod afferebátur Salomóni per síngulos annos, sexcénta sexagínta sex talénta auri, b
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 14 excépta ea summa quam legáti diversárum géntium et negotiatóres afférre consuéverant, omnésque reges Arábiæ, et sátrapæ terrárum, qui comportábant aurum et argéntum Salomóni.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 15 Fecit ígitur rex Sálomon ducéntas hastas áureas de summa sexcentórum aureórum, qui in síngulis hastis expendebántur:
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 16 trecénta quoque scuta áurea trecentórum aureórum, quibus tegebántur síngula scuta: posuítque ea rex in armentário, quod erat cónsitum némore.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 17 Fecit quoque rex sólium ebúrneum grande, et vestívit illud auro mundíssimo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 18 Sex quoque gradus, quibus ascendebátur ad sólium, et scabéllum áureum, et brachíola duo altrínsecus, et duos leónes stantes juxta brachíola,
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 19 sed et álios duódecim leúnculos stantes super sex gradus ex utráque parte: non fuit tale sólium in univérsis regnis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 20 Ómnia quoque vasa convívii regis erant áurea, et vasa domus saltus Líbani ex auro puríssimo. Argéntum enim in diébus illis pro níhilo reputabátur.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 21 Síquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferébant inde aurum, et argéntum, et ebur, et símias, et pavos.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 22 Magnificátus est ígitur Sálomon super omnes reges terræ præ divítiis et glória. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 23 Omnésque reges terrárum desiderábant vidére fáciem Salomónis, ut audírent sapiéntiam quam déderat Deus in corde ejus:
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 24 et deferébant ei múnera, vasa argéntea et áurea, et vestes, et arma, et arómata, equos, et mulos, per síngulos annos.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 25 Hábuit quoque Sálomon quadragínta míllia equórum in stábulis, et cúrruum equitúmque duódecim míllia: constituítque eos in úrbibus quadrigárum, et ubi erat rex in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 26 Exércuit étiam potestátem super cunctos reges a flúmine Euphráte usque ad terram Philisthinórum, et usque ad términos Ægýpti.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 27 Tantámque cópiam prǽbuit argénti in Jerúsalem quasi lápidum: et cedrórum tantam multitúdinem velut sycomorórum quæ gignúntur in campéstribus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 28 Adducebántur autem ei equi de Ægýpto, cunctísque regiónibus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 29 Réliqua autem óperum Salomónis priórum et novissimórum scripta sunt in verbis Nathan prophétæ, et in libris Ahíæ Silonítis, in visióne quoque Addo vidéntis contra Jeróboam fílium Nabat. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 30 Regnávit autem Sálomon in Jerúsalem super omnem Israël quadragínta annis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 9 31 Dormivítque cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte David: regnavítque Róboam fílius ejus pro eo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 1 Proféctus est autem Róboam in Sichem: illuc enim cunctus Israël convénerat ut constitúerent eum regem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 2 Quod cum audísset Jeróboam fílius Nabat, qui erat in Ægýpto (fúgerat quippe illuc ante Salomónem), statim revérsus est.
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 3 Vocaverúntque eum, et venit cum univérso Israël: et locúti sunt ad Róboam, dicéntes:
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 4 Pater tuus duríssimo jugo nos pressit: tu levióra ímpera patre tuo, qui nobis impósuit gravem servitútem, et páululum de ónere súbleva, ut serviámus tibi.
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 5 Qui ait: Post tres dies revertímini ad me. Cumque abiísset pópulus,
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 6 íniit consílium cum sénibus qui stéterant coram patre ejus Salomóne dum adhuc víveret, dicens: Quid datis consílii ut respóndeam pópulo?
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 7 Qui dixérunt ei: Si placúeris pópulo huic, et leníveris eos verbis cleméntibus, sérvient tibi omni témpore.
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 8 At ille relíquit consílium senum, et cum juvénibus tractáre cœpit, qui cum eo nutríti fúerant, et erant in comitátu illíus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 9 Dixítque ad eos: Quid vobis vidétur? vel respondére quid débeo pópulo huic, qui dixit mihi: Súbleva jugum quod impósuit nobis pater tuus?
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 10 At illi respondérunt ut júvenes, et nutríti cum eo in delíciis, atque dixérunt: Sic loquéris pópulo qui dixit tibi: Pater tuus aggravávit jugum nostrum, tu súbleva: et sic respondébis ei: Mínimus dígitus meus gróssior est lumbis patris mei.
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 11 Pater meus impósuit vobis grave jugum, et ego majus pondus appónam; pater meus cécidit vos flagéllis, ego vero cædam vos scorpiónibus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 12 Venit ergo Jeróboam et univérsus pópulus ad Róboam die tértio, sicut præcéperat eis. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 13 Respondítque rex dura, derelícto consílio seniórum:
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 14 locutúsque est juxta júvenum voluntátem: Pater meus grave vobis impósuit jugum, quod ego grávius fáciam; pater meus cécidit vos flagéllis, ego vero cædam vos scorpiónibus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 15 Et non acquiévit pópuli précibus: erat enim voluntátis Dei ut complerétur sermo ejus quem locútus fúerat per manum Ahíæ Silonítis ad Jeróboam fílium Nabat.
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 16 Pópulus autem univérsus rege durióra dicénte, sic locútus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hæréditas in fílio Ísai. Revértere in tabernácula tua, Israël; tu autem pasce domum tuam David. Et ábiit Israël in tabernácula sua.
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 17 Super fílios autem Israël qui habitábant in civitátibus Juda, regnávit Róboam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 18 Misítque rex Róboam Adúram, qui prǽerat tribútis, et lapidavérunt eum fílii Israël, et mórtuus est: porro rex Róboam currum festinávit ascéndere, et fugit in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 10 19 Recessítque Israël a domo David, usque ad diem hanc.
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 1 Venit autem Róboam in Jerúsalem, et convocávit univérsam domum Juda et Bénjamin, centum octogínta míllia electórum atque bellántium, ut dimicáret contra Israël, et convérteret ad se regnum suum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 2 Factúsque est sermo Dómini ad Semeíam hóminem Dei, dicens:
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 3 Lóquere ad Róboam fílium Salomónis regem Juda, et ad univérsum Israël, qui est in Juda et Bénjamin:
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 4 Hæc dicit Dóminus: Non ascendétis, neque pugnábitis contra fratres vestros: revertátur unusquísque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntáte. Qui cum audíssent sermónem Dómini, revérsi sunt, nec perrexérunt contra Jeróboam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 5 Habitávit autem Róboam in Jerúsalem, et ædificávit civitátes murátas in Juda. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 6 Exstruxítque Béthlehem, et Etam, et Thécue,
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 7 Bethsur quoque, et Socho, et Odóllam,
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 8 necnon et Geth, et Marésa, et Ziph,
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 9 sed et Adúram, et Lachis, et Azéca,
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 10 Sáraa quoque, et Ájalon, et Hebron, quæ erant in Juda et Bénjamin, civitátes munitíssimas.
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 11 Cumque clausísset eas muris, pósuit in eis príncipes, ciborúmque hórrea, hoc est, ólei, et vini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 12 Sed et in síngulis úrbibus fecit armamentárium scutórum et hastárum, firmavítque eas summa diligéntia, et imperávit super Judam et Bénjamin.
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 13 Sacerdótes autem et Levítæ qui erant in univérso Israël, venérunt ad eum de cunctis sédibus suis,
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 14 relinquéntes suburbána et possessiónes suas, et transeúntes ad Judam et Jerúsalem: eo quod abjecísset eos Jeróboam et pósteri ejus, ne sacerdótio Dómini fungeréntur.
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 15 Qui constítuit sibi sacerdótes excelsórum, et dæmoniórum, vitulorúmque quos fécerat.
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 16 Sed et de cunctis tríbubus Israël, quicúmque déderant cor suum ut quǽrerent Dóminum Deum Israël, venérunt in Jerúsalem ad immolándum víctimas suas coram Dómino Deo patrum suórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 17 Et roboravérunt regnum Juda, et confirmavérunt Róboam fílium Salomónis per tres annos: ambulavérunt enim in viis David et Salomónis, annis tantum tribus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 18 Duxit autem Róboam uxórem Máhalath fíliam Jérimoth fílii David: Abíhail quoque fíliam Éliab fílii Ísai, b
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 19 quæ péperit ei fílios Jehus, et Somoríam, et Zoom.
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 20 Post hanc quoque accépit Máacha fíliam Ábsalom, quæ péperit ei Abía, et Ethái, et Ziza, et Sálomith.
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 21 Amávit autem Róboam Máacha fíliam Ábsalom super omnes uxóres suas et concubínas: nam uxóres decem et octo dúxerat, concubínas autem sexagínta: et génuit vigínti octo fílios, et sexagínta fílias.
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 22 Constítuit vero in cápite Abíam fílium Máacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem fácere cogitábat,
-2 Paralipomenon 2Par 14 11 23 quia sapiéntior fuit, et poténtior super omnes fílios ejus, et in cunctis fínibus Juda et Bénjamin, et in univérsis civitátibus murátis: præbuítque eis escas plúrimas, et multas petívit uxóres.
-2 Paralipomenon 2Par 14 12 1 Cumque roborátum fuísset regnum Róboam et confortátum, derelíquit legem Dómini, et omnis Israël cum eo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 12 2 Anno autem quinto regni Róboam, ascéndit Sesac rex Ægýpti in Jerúsalem (quia peccáverant Dómino)
-2 Paralipomenon 2Par 14 12 3 cum mille ducéntis cúrribus, et sexagínta míllibus équitum: nec erat númerus vulgi quod vénerat cum eo ex Ægýpto, Líbyes scílicet, et Troglódytæ, et Æthíopes.
-2 Paralipomenon 2Par 14 12 4 Cepítque civitátes munitíssimas in Juda, et venit usque in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 12 5 Semeías autem prophéta ingréssus est ad Róboam, et príncipes Juda qui congregáti fúerant in Jerúsalem, fugiéntes Sesac: dixítque ad eos: Hæc dicit Dóminus: Vos reliquístis me, et ego relíqui vos in manu Sesac.
-2 Paralipomenon 2Par 14 12 6 Consternatíque príncipes Israël et rex, dixérunt: Justus est Dóminus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 12 7 Cumque vidísset Dóminus quod humiliáti essent, factus est sermo Dómini ad Semeíam, dicens: Quia humiliáti sunt, non dispérdam eos, dabóque eis pauxíllum auxílii, et non stillábit furor meus super Jerúsalem per manum Sesac.
-2 Paralipomenon 2Par 14 12 8 Verúmtamen sérvient ei, ut sciant distántiam servitútis meæ, et servitútis regni terrárum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 12 9 Recéssit ítaque Sesac rex Ægýpti ab Jerúsalem, sublátis thesáuris domus Dómini et domus regis: omniáque secum tulit, et clýpeos áureos quos fécerat Sálomon:
-2 Paralipomenon 2Par 14 12 10 pro quibus fecit rex ǽneos, et trádidit illos princípibus scutariórum, qui custodiébant vestíbulum palátii.
-2 Paralipomenon 2Par 14 12 11 Cumque introíret rex domum Dómini, veniébant scutárii et tollébant eos, iterúmque referébant eos ad armamentárium suum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 12 12 Verúmtamen quia humiliáti sunt, avérsa est ab eis ira Dómini, nec deléti sunt pénitus: síquidem et in Juda invénta sunt ópera bona.
-2 Paralipomenon 2Par 14 12 13 Confortátus est ergo rex Róboam in Jerúsalem, atque regnávit: quadragínta autem et uníus anni erat cum regnáre cœpísset, et decem et septem annis regnávit in Jerúsalem, urbe quam elégit Dóminus ut confirmáret nomen suum ibi, de cunctis tríbubus Israël: nomen autem matris ejus Náama Ammanítis. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 12 14 Fecit autem malum, et non præparávit cor suum ut quǽreret Dóminum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 12 15 Ópera vero Róboam prima et novíssima scripta sunt in libris Semeíæ prophétæ, et Addo vidéntis, et diligénter expósita: pugnaverúntque advérsum se Róboam et Jeróboam cunctis diébus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 12 16 Et dormívit Róboam cum pátribus suis, sepultúsque est in civitáte David: et regnávit Abía fílius ejus pro eo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 1 Anno octavodécimo regis Jeróboam, regnávit Abía super Judam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 2 Tribus annis regnávit in Jerúsalem, noménque matris ejus Michaía fília Úriel de Gábaa: et erat bellum inter Abíam et Jeróboam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 3 Cumque iniísset Abía certámen, et habéret bellicosíssimos viros, et electórum quadringénta míllia: Jeróboam instrúxit ecóntra áciem octingénta míllia virórum, qui et ipsi elécti erant, et ad bella fortíssimi. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 4 Stetit ergo Abía super montem Sémeron, qui erat in Éphraim, et ait: Audi, Jeróboam, et omnis Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 5 Num ignorátis quod Dóminus Deus Israël déderit regnum David super Israël in sempitérnum, ipsi et fíliis ejus in pactum salis?
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 6 Et surréxit Jeróboam fílius Nabat, servus Salomónis fílii David, et rebellávit contra dóminum suum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 7 Congregatíque sunt ad eum viri vaníssimi, et fílii Bélial, et prævaluérunt contra Róboam fílium Salomónis: porro Róboam erat rudis, et corde pávido, nec pótuit resístere eis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 8 Nunc ergo vos dícitis quod resístere possítis regno Dómini, quod póssidet per fílios David, habetísque grandem pópuli multitúdinem, atque vítulos áureos quos fecit vobis Jeróboam in deos.
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 9 Et ejecístis sacerdótes Dómini, fílios Áaron, atque Levítas, et fecístis vobis sacerdótes sicut omnes pópuli terrárum: quicúmque vénerit, et initiáverit manum suam in táuro de bobus, et in ariétibus septem, fit sacérdos eórum qui non sunt dii.
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 10 Noster autem Dóminus, Deus est, quem non relínquimus, sacerdotésque minístrant Dómino, de fíliis Áaron, et Levítæ sunt in órdine suo:
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 11 holocáusta quoque ófferunt Dómino per síngulos dies mane et véspere, et thymiáma juxta legis præcépta conféctum, et proponúntur panes in mensa mundíssima, estque apud nos candelábrum áureum, et lucérnæ ejus, ut accendántur semper ad vésperam: nos quippe custodímus præcépta Dómini Dei nostri, quem vos reliquístis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 12 Ergo in exércitu nostro dux Deus est, et sacerdótes ejus, qui clangunt tubis, et résonant contra vos: fílii Israël, nolíte pugnáre contra Dóminum Deum patrum vestrórum, quia non vobis éxpedit.
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 13 Hæc illo loquénte, Jeróboam retro moliebátur insídias. Cumque ex advérso hóstium staret, ignorántem Judam suo ambiébat exércitu. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 14 Respiciénsque Judas, vidit instáre bellum ex advérso et post tergum, et clamávit ad Dóminum, ac sacerdótes tubis cánere cœpérunt.
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 15 Omnésque viri Juda vociferáti sunt: et ecce illis clamántibus, pertérruit Deus Jeróboam, et omnem Israël qui stabat ex advérso Abía et Juda.
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 16 Fugerúntque fílii Israël Judam, et trádidit eos Deus in manu eórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 17 Percússit ergo eos Abía et pópulus ejus plaga magna: et corruérunt vulneráti ex Israël quingénta míllia virórum fórtium. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 18 Humiliatíque sunt fílii Israël in témpore illo, et vehementíssime confortáti fílii Juda, eo quod sperássent in Dómino Deo patrum suórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 19 Persecútus est autem Abía fugiéntem Jeróboam, et cepit civitátes ejus, Bethel et fílias ejus, et Jésana cum filiábus suis, Ephron quoque et fílias ejus:
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 20 nec váluit ultra resístere Jeróboam in diébus Abía: quem percússit Dóminus, et mórtuus est.
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 21 Ígitur Abía, confortáto império suo, accépit uxóres quatuórdecim: procreavítque vigínti duos fílios, et sédecim fílias.
-2 Paralipomenon 2Par 14 13 22 Réliqua autem sermónum Abía, viarúmque et óperum ejus, scripta sunt diligentíssime in libro Addo prophétæ.
-2 Paralipomenon 2Par 14 14 1 Dormívit autem Abía cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte David: regnavítque Asa fílius ejus pro eo, in cujus diébus quiévit terra annis decem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 14 2 Fecit autem Asa quod bonum et plácitum erat in conspéctu Dei sui, et subvértit altária peregríni cultus, et excélsa.
-2 Paralipomenon 2Par 14 14 3 Et confrégit státuas, lucósque succídit:
-2 Paralipomenon 2Par 14 14 4 et præcépit Judæ ut quǽreret Dóminum Deum patrum suórum, et fáceret legem, et univérsa mandáta:
-2 Paralipomenon 2Par 14 14 5 et ábstulit de cunctis úrbibus Juda aras et fana, et regnávit in pace.
-2 Paralipomenon 2Par 14 14 6 Ædificávit quoque urbes munítas in Juda, quia quiétus erat, et nulla tempóribus ejus bella surréxerant, pacem Dómino largiénte.
-2 Paralipomenon 2Par 14 14 7 Dixit autem Judæ: Ædificémus civitátes istas, et vallémus muris, et roborémus túrribus, et portis, et seris, donec a bellis quiéta sunt ómnia, eo quod quæsiérimus Dóminum Deum patrum nostrórum, et déderit nobis pacem per gyrum. Ædificavérunt ígitur, et nullum in exstruéndo impediméntum fuit.
-2 Paralipomenon 2Par 14 14 8 Hábuit autem Asa in exércitu suo portántium scuta et hastas de Juda trecénta míllia, de Bénjamin vero scutariórum et sagittariórum ducénta octogínta míllia: omnes isti viri fortíssimi. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 14 9 Egréssus est autem contra eos Zara Ǽthiops cum exércitu suo, décies centéna míllia, et cúrribus trecéntis: et venit usque Marésa.
-2 Paralipomenon 2Par 14 14 10 Porro Asa perréxit óbviam ei, et instrúxit áciem ad bellum in valle Séphata, quæ est juxta Marésa:
-2 Paralipomenon 2Par 14 14 11 et invocávit Dóminum Deum, et ait: Dómine, non est apud te ulla distántia, utrum in paucis auxiliéris, an in plúribus. Ádjuva nos, Dómine Deus noster: in te enim, et in tuo nómine habéntes fidúciam, venímus contra hanc multitúdinem. Dómine, Deus noster tu es: non præváleat contra te homo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 14 12 Extérruit ítaque Dóminus Æthíopes coram Asa et Juda: fugerúntque Æthíopes.
-2 Paralipomenon 2Par 14 14 13 Et persecútus est eos Asa, et pópulus qui cum eo erat, usque Gerára: et ruérunt Æthíopes usque ad interneciónem, quia Dómino cædénte contríti sunt, et exércitu illíus prœliánte. Tulérunt ergo spólia multa,
-2 Paralipomenon 2Par 14 14 14 et percussérunt civitátes omnes per circúitum Geráræ: grandis quippe cunctos terror inváserat: et diripuérunt urbes, et multam prædam asportavérunt.
-2 Paralipomenon 2Par 14 14 15 Sed et caulas óvium destruéntes, tulérunt pécorum infinítam multitúdinem, et camelórum: reversíque sunt in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 1 Azarías autem fílius Oded, facto in se spíritu Dei,
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 2 egréssus est in occúrsum Asa, et dixit ei: Audíte me, Asa, et omnis Juda et Bénjamin: Dóminus vobíscum, quia fuístis cum eo. Si quæsiéritis eum, inveniétis: si autem dereliquéritis eum, derelínquet vos.
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 3 Transíbant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdóte doctóre, et absque lege.
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 4 Cumque revérsi fúerint in angústia sua ad Dóminum Deum Israël, et quæsíerint eum, repérient eum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 5 In témpore illo, non erit pax egrediénti et ingrediénti, sed terróres úndique in cunctis habitatóribus terrárum:
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 6 pugnávit enim gens contra gentem, et cívitas contra civitátem, quia Dóminus conturbábit eos in omni angústia.
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 7 Vos ergo confortámini, et non dissolvántur manus vestræ: erit enim merces óperi vestro.
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 8 Quod cum audísset Asa, verba scílicet, et prophetíam Azaríæ fílii Oded prophétæ, confortátus est, et ábstulit idóla de omni terra Juda et de Bénjamin, et ex úrbibus quas céperat, montis Éphraim: et dedicávit altáre Dómini quod erat ante pórticum Dómini. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 9 Congregavítque univérsum Judam et Bénjamin, et ádvenas cum eis de Éphraim, et de Manásse, et de Símeon: plures enim ad eum confúgerant ex Israël, vidéntes quod Dóminus Deus illíus esset cum eo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 10 Cumque veníssent in Jerúsalem mense tértio, anno decimoquínto regni Asa,
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 11 immolavérunt Dómino in die illa de manúbiis et præda quam addúxerant, boves septingéntos, et aríetes septem míllia.
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 12 Et intrávit ex more ad corroborándum fœdus ut quǽrerent Dóminum Deum patrum suórum in toto corde, et in tota ánima sua.
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 13 Si quis autem, inquit, non quæsíerit Dóminum Deum Israël, moriátur, a mínimo usque ad máximum, a viro usque ad mulíerem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 14 Juraverúntque Dómino voce magna in júbilo, et in clangóre tubæ, et in sónitu buccinárum,
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 15 omnes qui erant in Juda, cum execratióne: in omni enim corde suo juravérunt, et in tota voluntáte quæsiérunt eum, et invenérunt: præstitítque eis Dóminus réquiem per circúitum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 16 Sed et Máacham matrem Asa regis ex augústo depósuit império, eo quod fecísset in luco simulácrum Priápi: quod omne contrívit, et in frustra commínuens combússit in torrénte Cedron. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 17 Excélsa autem derelícta sunt in Israël: áttamen cor Asa erat perféctum cunctis diébus ejus,
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 18 eáque quæ vóverat pater suus, et ipse, íntulit in domum Dómini, argéntum, et aurum, vasorúmque divérsam supelléctilem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 15 19 Bellum vero non fuit usque ad trigésimum quintum annum regni Asa.
-2 Paralipomenon 2Par 14 16 1 Anno autem trigésimo sexto regni ejus, ascéndit Báasa rex Israël in Judam, et muro circúmdabat Rama, ut nullus tute posset égredi et íngredi de regno Asa.
-2 Paralipomenon 2Par 14 16 2 Prótulit ergo Asa argéntum et aurum de thesáuris domus Dómini, et de thesáuris regis, misítque ad Bénadad regem Sýriæ, qui habitábat in Damásco, dicens:
-2 Paralipomenon 2Par 14 16 3 Fœdus inter me et te est; pater quoque meus et pater tuus habuére concórdiam: quam ob rem misi tibi argéntum et aurum, ut rupto fœ́dere quod habes cum Báasa rege Israël, fácias eum a me recédere.
-2 Paralipomenon 2Par 14 16 4 Quo compérto, Bénadad misit príncipes exercítuum suórum ad urbes Israël: qui percussérunt Áhion, et Dan, et Abélmaim, et univérsas urbes Néphthali murátas.
-2 Paralipomenon 2Par 14 16 5 Quod cum audísset Báasa, désiit ædificáre Rama, et intermísit opus suum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 16 6 Porro Asa rex assúmpsit univérsum Judam, et tulérunt lápides de Rama, et ligna quæ ædificatióni præparáverat Báasa, ædificavítque ex eis Gábaa et Maspha.
-2 Paralipomenon 2Par 14 16 7 In témpore illo venit Hánani prophéta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuísti fidúciam in rege Sýriæ, et non in Dómino Deo tuo, idcírco evásit Sýriæ regis exércitus de manu tua. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 16 8 Nonne Æthíopes et Líbyes multo plures erant quadrígis, et equítibus, et multitúdine nímia, quos cum Dómino credidísses, trádidit in manu tua?
-2 Paralipomenon 2Par 14 16 9 Óculi enim Dómini contemplántur univérsam terram, et præbent fortitúdinem his qui corde perfécto credunt in eum. Stulte ígitur egísti, et propter hoc ex præsénti témpore advérsum te bella consúrgent.
-2 Paralipomenon 2Par 14 16 10 Iratúsque Asa advérsus vidéntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fúerat indignátus: et interfécit de pópulo in témpore illo plúrimos.
-2 Paralipomenon 2Par 14 16 11 Ópera autem Asa prima et novíssima scripta sunt in libro regum Juda et Israël. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 16 12 Ægrotávit étiam Asa anno trigésimo nono regni sui, dolóre pedum vehementíssimo, et nec in infirmitáte sua quæsívit Dóminum, sed magis in medicórum arte confísus est.
-2 Paralipomenon 2Par 14 16 13 Dormivítque cum pátribus suis, et mórtuus est anno quadragésimo primo regni sui.
-2 Paralipomenon 2Par 14 16 14 Et sepeliérunt eum in sepúlchro suo quod fóderat sibi in civitáte David: posuerúntque eum super lectum suum plenum aromátibus et unguéntibus meretríciis, quæ erant pigmentariórum arte confécta, et combussérunt super eum ambitióne nímia.
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 1 Regnávit autem Jósaphat fílius ejus pro eo, et inváluit contra Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 2 Constituítque mílitum números in cunctis úrbibus Juda quæ erant vallátæ muris. Præsidiáque dispósuit in terra Juda, et in civitátibus Éphraim quas céperat Asa pater ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 3 Et fuit Dóminus cum Jósaphat, quia ambulávit in viis David patris sui primis: et non sperávit in Báalim,
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 4 sed in Deo patris sui: et perréxit in præcéptis illíus, et non juxta peccáta Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 5 Confirmavítque Dóminus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda múnera Jósaphat: factǽque sunt ei infinítæ divítiæ, et multa glória.
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 6 Cumque sumpsísset cor ejus audáciam propter vias Dómini, étiam excélsa et lucos de Juda ábstulit.
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 7 Tértio autem anno regni sui misit de princípibus suis Bénhail, et Obdíam, et Zacharíam, et Nathánaël, et Michǽam, ut docérent in civitátibus Juda: b
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 8 et cum eis Levítas Semeíam, et Nathaníam, et Zabadíam, Ásaël quoque, et Semíramoth, et Jónathan, Adoniámque et Thobíam, et Thobadoníam Levítas, et cum eis Elísama, et Joran sacerdótes:
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 9 docebántque pópulum in Juda, habéntes librum legis Dómini, et circuíbant cunctas urbes Juda, atque erudiébant pópulum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 10 Ítaque factus est pavor Dómini super ómnia regna terrárum quæ erant per gyrum Juda, nec audébant belláre contra Jósaphat. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 11 Sed et Philisthǽi Jósaphat múnera deferébant, et vectígal argénti: Árabes quoque adducébant pécora, aríetum septem míllia septingénta, et hircórum tótidem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 12 Crevit ergo Jósaphat, et magnificátus est usque in sublíme: atque ædificávit in Juda domos ad instar túrrium, urbésque murátas.
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 13 Et multa ópera parávit in úrbibus Juda: viri quoque bellatóres et robústi erant in Jerúsalem,
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 14 quorum iste númerus per domos atque famílias singulórum: in Juda príncipes exércitus, Ednas dux, et cum eo robustíssimi viri trecénta míllia.
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 15 Post hunc Jóhanan princeps, et cum eo ducénta octogínta míllia.
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 16 Post istum quoque Amasías fílius Zechri, consecrátus Dómino, et cum eo ducénta míllia virórum fórtium.
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 17 Hunc sequebátur robústus ad prœ́lia Elíada, et cum eo tenéntium arcum et clýpeum ducénta míllia.
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 18 Post istum étiam Józabad, et cum eo centum octogínta míllia expeditórum mílitum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 17 19 Hi omnes erant ad manum regis, excéptis áliis quos posúerat in úrbibus murátis in univérso Juda.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 1 Fuit ergo Jósaphat dives et ínclytus multum, et affinitáte conjúnctus est Achab.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 2 Descendítque post annos ad eum in Samaríam: ad cujus advéntum mactávit Achab aríetes et boves plúrimos, ipsi, et pópulo qui vénerat cum eo: persuasítque illi ut ascénderet in Ramoth Gálaad.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 3 Dixítque Achab rex Israël ad Jósaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Gálaad. Cui ille respóndit: Ut ego, et tu: sicut pópulus tuus, sic et pópulus meus: tecúmque érimus in bello.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 4 Dixítque Jósaphat ad regem Israël: Cónsule, óbsecro, impræsentiárum sermónem Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 5 Congregávit ígitur rex Israël prophetárum quadringéntos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Gálaad ad bellándum ire debémus, an quiéscere? At illi: Ascénde, ínquiunt, et tradet Deus in manu regis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 6 Dixítque Jósaphat: Numquid non est hic prophétes Dómini, ut ab illo étiam requirámus?
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 7 Et ait rex Israël ad Jósaphat: Est vir unus a quo póssumus quǽrere Dómini voluntátem: sed ego odi eum, quia non prophétat mihi bonum, sed malum omni témpore: est autem Michǽas fílius Jemla. Dixítque Jósaphat: Ne loquáris, rex, hoc modo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 8 Vocávit ergo rex Israël unum de eunúchis, et dixit ei: Voca cito Michǽam fílium Jemla.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 9 Porro rex Israël, et Jósaphat rex Juda, utérque sedébant in sólio suo, vestíti cultu régio: sedébant autem in área juxta portam Samaríæ, omnésque prophétæ vaticinabántur coram eis. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 10 Sedecías vero fílius Chanáana fecit sibi córnua férrea, et ait: Hæc dicit Dóminus: His ventilábis Sýriam, donec cónteras eam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 11 Omnésque prophétæ simíliter prophetábant, atque dicébant: Ascénde in Ramoth Gálaad, et prosperáberis, et tradet eos Dóminus in manu regis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 12 Núntius autem qui íerat ad vocándum Michǽam, ait illi: En verba ómnium prophetárum uno ore bona regi annúntiant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non disséntiat, loquarísque próspera.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 13 Cui respóndit Michǽas: Vivit Dóminus, quia quodcúmque díxerit mihi Deus meus, hoc loquar.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michǽa, ire debémus in Ramoth Gálaad ad bellándum, an quiéscere? Cui ille respóndit: Ascéndite: cuncta enim próspera evénient, et tradéntur hostes in manus vestras. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 15 Dixítque rex: Íterum atque íterum te adjúro, ut mihi non loquáris, nisi quod verum est in nómine Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 16 At ille ait: Vidi univérsum Israël dispérsum in móntibus, sicut oves absque pastóre: et dixit Dóminus: Non habent isti dóminos: revertátur unusquísque in domum suam in pace.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 17 Et ait rex Israël ad Jósaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetáret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt?
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 18 At ille: Idcírco, ait, audíte verbum Dómini: vidi Dóminum sedéntem in sólio suo, et omnem exércitum cæli assisténtem ei a dextris et a sinístris.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 19 Et dixit Dóminus: Quis decípiet Achab regem Israël ut ascéndat et córruat in Ramoth Gálaad? Cumque díceret unus hoc modo, et alter álio,
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 20 procéssit spíritus, et stetit coram Dómino, et ait: Ego decípiam eum. Cui Dóminus: In quo, inquit, decípies?
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 21 At ille respóndit: Egrédiar, et ero spíritus mendax in ore ómnium prophetárum ejus. Dixítque Dóminus: Decípies, et prævalébis: egrédere, et fac ita.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 22 Nunc ígitur, ecce Dóminus dedit spíritum mendácii in ore ómnium prophetárum tuórum, et Dóminus locútus est de te mala.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 23 Accéssit autem Sedecías fílius Chanáana, et percússit Michǽæ maxíllam, et ait: Per quam viam transívit spíritus Dómini a me, ut loquerétur tibi? b
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 24 Dixítque Michǽas: Tu ipse vidébis in die illo, quando ingréssus fúeris cubículum de cubículo ut abscondáris.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 25 Præcépit autem rex Israël, dicens: Tóllite Michǽam, et dúcite eum ad Amon príncipem civitátis, et ad Joas fílium Ámelech.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 26 Et dicétis: Hæc dicit rex: Míttite hunc in cárcerem, et date ei panis módicum, et aquæ pauxíllum, donec revértar in pace.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 27 Dixítque Michǽas: Si revérsus fúeris in pace, non est locútus Dóminus in me. Et ait: Audíte, omnes pópuli.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 28 Ígitur ascendérunt rex Israël et Jósaphat rex Juda in Ramoth Gálaad. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 29 Dixítque rex Israël ad Jósaphat: Mutábo hábitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem indúere véstibus tuis. Mutatóque rex Israël hábitu, venit ad bellum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 30 Rex autem Sýriæ præcéperat dúcibus equitátus sui, dicens: Ne pugnétis contra mínimum aut contra máximum, nisi contra solum regem Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 31 Ítaque cum vidíssent príncipes equitátus Jósaphat, dixérunt: Rex Israël est iste. Et circumdedérunt eum dimicántes: at ille clamávit ad Dóminum, et auxiliátus est ei, atque avértit eos ab illo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 32 Cum enim vidíssent duces equitátus quod non esset rex Israël, reliquérunt eum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 33 Áccidit autem ut unus e pópulo sagíttam in incértum jacéret, et percúteret regem Israël inter cervícem et scápulas. At ille aurígæ suo ait: Convérte manum tuam, et educ me de ácie, quia vulnerátus sum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 18 34 Et finíta est pugna in die illo: porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vésperam, et mórtuus est occidénte sole.
-2 Paralipomenon 2Par 14 19 1 Revérsus est autem Jósaphat rex Juda in domum suam pacífice in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 19 2 Cui occúrrit Jehu fílius Hánani videns, et ait ad eum: Ímpio præbes auxílium, et his qui odérunt Dóminum amicítia júngeris, et idcírco iram quidem Dómini merebáris:
-2 Paralipomenon 2Par 14 19 3 sed bona ópera invénta sunt in te, eo quod abstúleris lucos de terra Juda, et præparáveris cor tuum ut requíreres Dóminum Deum patrum tuórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 19 4 Habitávit ergo Jósaphat in Jerúsalem, rursúmque egréssus est ad pópulum de Bersabée usque ad montem Éphraim, et revocávit eos ad Dóminum Deum patrum suórum. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 19 5 Constituítque júdices terræ in cunctis civitátibus Juda munítis per síngula loca,
-2 Paralipomenon 2Par 14 19 6 et præcípiens judícibus: Vidéte, ait, quid faciátis: non enim hóminis exercétis judícium, sed Dómini: et quodcúmque judicavéritis, in vos redundábit.
-2 Paralipomenon 2Par 14 19 7 Sit timor Dómini vobíscum, et cum diligéntia cuncta fácite: non est enim apud Dóminum Deum nostrum iníquitas, nec personárum accéptio, nec cupído múnerum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 19 8 In Jerúsalem quoque constítuit Jósaphat Levítas, et sacerdótes, et príncipes familiárum ex Israël, ut judícium et causam Dómini judicárent habitatóribus ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 19 9 Præcepítque eis, dicens: Sic agétis in timóre Dómini fidéliter et corde perfécto.
-2 Paralipomenon 2Par 14 19 10 Omnem causam quæ vénerit ad vos fratrum vestrórum, qui hábitant in úrbibus suis inter cognatiónem et cognatiónem, ubicúmque quǽstio est de lege, de mandáto, de cæremóniis, de justificatiónibus: osténdite eis, ut non peccent in Dóminum, et ne véniat ira super vos et super fratres vestros: sic ergo agéntes non peccábitis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 19 11 Amarías autem sacérdos et póntifex vester in his quæ ad Deum pértinent, præsidébit: porro Zabadías fílius Ísmahel, qui est dux in domo Juda, super ea ópera erit quæ ad regis offícium pértinent: habetísque magístros Levítas coram vobis. Confortámini, et ágite diligénter, et erit Dóminus vobíscum in bonis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 1 Post hæc congregáti sunt fílii Moab et fílii Ammon, et cum eis de Ammonítis, ad Jósaphat, ut pugnárent contra eum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 2 Venerúntque núntii, et indicavérunt Jósaphat, dicéntes: Venit contra te multitúdo magna de his locis quæ trans mare sunt, et de Sýria: et ecce consístunt in Asasónthamar, quæ est Engáddi.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 3 Jósaphat autem timóre pertérritus, totum se cóntulit ad rogándum Dóminum, et prædicávit jejúnium univérso Juda.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 4 Congregatúsque est Judas ad deprecándum Dóminum: sed et omnes de úrbibus suis venérunt ad obsecrándum eum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 5 Cumque stetísset Jósaphat in médio cœtu Juda et Jerúsalem, in domo Dómini ante átrium novum, b
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 6 ait: Dómine Deus patrum nostrórum, tu es Deus in cælo, et domináris cunctis regnis géntium: in manu tua est fortitúdo et poténtia, nec quisquam tibi potest resístere.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 7 Nonne tu, Deus noster, interfecísti omnes habitatóres terræ hujus coram pópulo tuo Israël, et dedísti eam sémini Ábraham amíci tui in sempitérnum?
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 8 Habitaverúntque in ea, et exstruxérunt in illa sanctuárium nómini tuo, dicéntes:
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 9 Si irrúerint super nos mala, gládius judícii, pestiléntia, et fames, stábimus coram domo hac in conspéctu tuo, in qua invocátum est nomen tuum: et clamábimus ad te in tribulatiónibus nostris, et exáudies, salvósque fácies.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 10 Nunc ígitur, ecce fílii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessísti Israël ut transírent quando egrediebántur de Ægýpto, sed declinavérunt ab eis, et non interfecérunt illos,
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 11 e contrário agunt, et nitúntur ejícere nos de possessióne quam tradidísti nobis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 12 Deus noster, ergo non judicábis eos? in nobis quidem non est tanta fortitúdo, ut possímus huic multitúdini resístere, quæ írruit super nos. Sed cum ignorémus quid ágere debeámus, hoc solum habémus resídui, ut óculos nostros dirigámus ad te.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 13 Omnis vero Juda stabat coram Dómino cum párvulis, et uxóribus, et líberis suis. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 14 Erat autem Jaháziel fílius Zacharíæ fílii Banaíæ fílii Jéhiel fílii Mathaníæ, Levítes de fíliis Asaph, super quem factus est spíritus Dómini, in médio turbæ,
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 15 et ait: Atténdite, omnis Juda, et qui habitátis Jerúsalem, et tu, rex Jósaphat: hæc dicit Dóminus vobis: Nolíte timére, nec paveátis hanc multitúdinem: non est enim vestra pugna, sed Dei.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 16 Cras descendétis contra eos: ascensúri enim sunt per clivum nómine Sis, et inveniétis illos in summitáte torréntis qui est contra solitúdinem Jéruel.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 17 Non éritis vos qui dimicábitis, sed tantúmmodo confidénter state, et vidébitis auxílium Dómini super vos, o Juda et Jerúsalem: nolíte timére, nec paveátis: cras egrediémini contra eos, et Dóminus erit vobíscum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 18 Jósaphat ergo, et Juda, et omnes habitatóres Jerúsalem cecidérunt proni in terram coram Dómino, et adoravérunt eum. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 19 Porro Levítæ de fíliis Caath et de fíliis Core laudábant Dóminum Deum Israël voce magna in excélsum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 20 Cumque mane surrexíssent, egréssi sunt per desértum Thécue: profectísque eis, stans Jósaphat in médio eórum, dixit: Audíte me, viri Juda, et omnes habitatóres Jerúsalem: crédite in Dómino Deo vestro, et secúri éritis: crédite prophétis ejus, et cuncta evénient próspera.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 21 Dedítque consílium pópulo, et státuit cantóres Dómini ut laudárent eum in turmis suis, et antecéderent exércitum, ac voce cónsona dícerent: Confitémini Dómino quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 22 Cumque cœpíssent laudes cánere, vertit Dóminus insídias eórum in semetípsos, filiórum scílicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egréssi fúerant ut pugnárent contra Judam: et percússi sunt. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 23 Namque fílii Ammon et Moab consurrexérunt advérsum habitatóres montis Seir, ut interfícerent et delérent eos: cumque hoc ópere perpetrássent, étiam in semetípsos versi, mútuis concidére vulnéribus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 24 Porro Juda, cum venísset ad spéculam quæ réspicit solitúdinem, vidit procul omnem late regiónem plenam cadavéribus, nec superésse quemquam qui necem potuísset evádere.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 25 Venit ergo Jósaphat, et omnis pópulus cum eo, ad detrahénda spólia mortuórum: invenerúntque inter cadávera váriam supelléctilem, vestes quoque, et vasa pretiosíssima, et diripuérunt ita ut ómnia portáre non possent, nec per tres dies spólia auférre præ prædæ magnitúdine.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 26 Die autem quarto congregáti sunt in Valle benedictiónis: étenim quóniam ibi benedíxerant Dómino, vocavérunt locum illum Vallis benedictiónis usque in præséntem diem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 27 Reversúsque est omnis vir Juda, et habitatóres Jerúsalem, et Jósaphat ante eos, in Jerúsalem cum lætítia magna, eo quod dedísset eis Dóminus gáudium de inimícis suis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 28 Ingressíque sunt in Jerúsalem cum psaltériis, et cítharis, et tubis in domum Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 29 Írruit autem pavor Dómini super univérsa regna terrárum cum audíssent quod pugnásset Dóminus contra inimícos Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 30 Quievítque regnum Jósaphat, et prǽbuit ei Deus pacem per circúitum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 31 Regnávit ígitur Jósaphat super Judam, et erat trigínta quinque annórum cum regnáre cœpísset: vigínti autem et quinque annis regnávit in Jerúsalem, et nomen matris ejus Ázuba fília Sélahi. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 32 Et ambulávit in via patris suis Asa, nec declinávit ab ea, fáciens quæ plácita erant coram Dómino.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 33 Verúmtamen excélsa non ábstulit, et adhuc pópulus non diréxerat cor suum ad Dóminum Deum patrum suórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 34 Réliqua autem gestórum Jósaphat priórum et novissimórum scripta sunt in verbis Jehu fílii Hánani, quæ digéssit in libros regum Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 35 Post hæc íniit amicítias Jósaphat rex Juda cum Ochozía rege Israël, cujus ópera fuérunt impiíssima. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 36 Et párticeps fuit ut fácerent naves quæ irent in Tharsis: fecerúntque classem in Asióngaber.
-2 Paralipomenon 2Par 14 20 37 Prophetávit autem Eliézer fílius Dodau de Marésa ad Jósaphat, dicens: Quia habuísti fœdus cum Ochozía, percússit Dóminus ópera tua, contritǽque sunt naves, nec potuérunt ire in Tharsis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 1 Dormívit autem Jósaphat cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in civitáte David: regnavítque Joram fílius ejus pro eo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 2 Qui hábuit fratres fílios Jósaphat, Azaríam, et Jáhiel, et Zacharíam, et Azaríam, et Míchaël, et Saphatíam: omnes hi fílii Jósaphat regis Juda.
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 3 Dedítque eis pater suus multa múnera argénti et auri, et pensitatiónes, cum civitátibus munitíssimis in Juda: regnum autem trádidit Joram, eo quod esset primogénitus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 4 Surréxit ergo Joram super regnum patris sui: cumque se confirmásset, occídit omnes fratres suos gládio, et quosdam de princípibus Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 5 Trigínta duórum annórum erat Joram cum regnáre cœpísset, et octo annis regnávit in Jerúsalem. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 6 Ambulavítque in viis regum Israël, sicut égerat domus Achab: fília quippe Achab erat uxor ejus: et fecit malum in conspéctu Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 7 Nóluit autem Dóminus dispérdere domum David propter pactum quod iníerat cum eo: et quia promíserat ut daret ei lucérnam, et fíliis ejus omni témpore.
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 8 In diébus illis rebellávit Edom, ne esset súbditus Judæ, et constítuit sibi regem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 9 Cumque transísset Joram cum princípibus suis, et cuncto equitátu qui erat secum, surréxit nocte, et percússit Edom, qui se circumdéderat, et omnes duces equitátus ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 10 Áttamen rebellávit Edom, ne esset sub ditióne Juda usque ad hanc diem: eo témpore et Lobna recéssit ne esset sub manu illíus. Derelíquerat enim Dóminum Deum patrum suórum:
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 11 ínsuper et excélsa fabricátus est in úrbibus Juda, et fornicári fecit habitatóres Jerúsalem, et prævaricári Judam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 12 Allátæ sunt autem ei lítteræ ab Elía prophéta, in quibus scriptum erat: Hæc dicit Dóminus Deus David patris tui: Quóniam non ambulásti in viis Jósaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda, b
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 13 sed incessísti per iter regum Israël, et fornicári fecísti Judam et habitatóres Jerúsalem, imitátus fornicatiónem domus Achab, ínsuper et fratres tuos, domum patris tui, melióres te, occidísti:
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 14 ecce Dóminus percútiet te plaga magna cum pópulo tuo, et fíliis, et uxóribus tuis, universáque substántia tua.
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 15 Tu autem ægrotábis péssimo languóre úteri tui, donec egrediántur vitália tua paulátim per síngulos dies.
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 16 Suscitávit ergo Dóminus contra Joram spíritum Philisthinórum, et Árabum qui confínes sunt Æthiópibus: b
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 17 et ascendérunt in terram Juda, et vastavérunt eam, diripuerúntque cunctam substántiam quæ invénta est in domo regis, ínsuper et fílios ejus, et uxóres: nec remánsit ei fílius, nisi Jóachaz, qui mínimus natu erat.
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 18 Et super hæc ómnia percússit eum Dóminus alvi languóre insanábili.
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 19 Cumque diéi succéderet dies, et témporum spátia volveréntur, duórum annórum explétus est círculus: et sic longa consúmptus tabe, ita ut egéreret étiam víscera sua, languóre páriter, et vita cáruit. Mortuúsque est in infirmitáte péssima, et non fecit ei pópulus secúndum morem combustiónis exéquias, sicut fécerat majóribus ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 21 20 Trigínta duórum annórum fuit cum regnáre cœpísset, et octo annis regnávit in Jerúsalem. Ambulavítque non recte, et sepeliérunt eum in civitáte David, verúmtamen non in sepúlchro regum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 22 1 Constituérunt autem habitatóres Jerúsalem Ochozíam fílium ejus mínimum regem pro eo: omnes enim majóres natu, qui ante eum fúerant, interfécerant latrónes Árabum qui irrúerant in castra: regnavítque Ochozías fílius Joram regis Juda.
-2 Paralipomenon 2Par 14 22 2 Quadragínta duórum annórum erat Ochozías cum regnáre cœpísset, et uno anno regnávit in Jerúsalem: et nomen matris ejus Athalía fília Amri.
-2 Paralipomenon 2Par 14 22 3 Sed et ipse ingréssus est per vias domus Achab: mater enim ejus ímpulit eum ut ímpie ágeret.
-2 Paralipomenon 2Par 14 22 4 Fecit ígitur malum in conspéctu Dómini, sicut domus Achab: ipsi enim fuérunt ei consiliárii post mortem patris sui, in intéritum ejus:
-2 Paralipomenon 2Par 14 22 5a ambulavítque in consíliis eórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 22 5b Et perréxit cum Joram fílio Achab rege Israël in bellum contra Házaël regem Sýriæ in Ramoth Gálaad: vulneraverúntque Syri Joram.
-2 Paralipomenon 2Par 14 22 6 Qui revérsus est ut curarétur in Jézrahel: multas enim plagas accéperat in supradícto certámine. Ígitur Ochozías fílius Joram rex Juda descéndit ut invíseret Joram fílium Achab in Jézrahel ægrotántem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 22 7 Voluntátis quippe fuit Dei advérsus Ochozíam, ut veníret ad Joram: et cum venísset, et egrederétur cum eo advérsum Jehu fílium Namsi, quem unxit Dóminus ut deléret domum Achab.
-2 Paralipomenon 2Par 14 22 8 Cum ergo evérteret Jehu domum Achab, invénit príncipes Juda, et fílios fratrum Ochozíæ, qui ministrábant ei, et interfécit illos.
-2 Paralipomenon 2Par 14 22 9a Ipsum quoque perquírens Ochozíam, comprehéndit latitántem in Samaría: adductúmque ad se, occídit: et sepeliérunt eum, eo quod esset fílius Jósaphat, qui quæsíerat Dóminum in toto corde suo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 22 9b Nec erat ultra spes áliqua ut de stirpe quis regnáret Ochozíæ:
-2 Paralipomenon 2Par 14 22 10 síquidem Athalía mater ejus, videns quod mórtuus esset fílius suus, surréxit, et interfécit omnem stirpem régiam domus Joram.
-2 Paralipomenon 2Par 14 22 11 Porro Jósabeth fília regis tulit Joas fílium Ochozíæ, et furáta est eum de médio filiórum regis, cum interficeréntur: abscondítque eum cum nutríce sua in cubículo lectulórum: Jósabeth autem, quæ abscónderat eum, erat fília regis Joram, uxor Jójadæ pontíficis, soror Ochozíæ: et idcírco Athalía non interfécit eum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 22 12 Fuit ergo cum eis in domo Dei abscónditus sex annis, quibus regnávit Athalía super terram.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 1 Anno autem séptimo, confortátus Jójada, assúmpsit centuriónes, Azaríam vidélicet fílium Jéroham, et Ísmahel fílium Jóhanan, Azaríam quoque fílium Obed, et Maasíam fílium Adaíæ, et Elísaphat fílium Zechri: et íniit cum eis fœdus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 2 Qui circumeúntes Judam, congregavérunt Levítas de cunctis úrbibus Juda, et príncipes familiárum Israël, venerúntque in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 3 Íniit ergo omnis multitúdo pactum in domo Dei cum rege, dixítque ad eos Jójada: Ecce fílius regis regnábit, sicut locútus est Dóminus super fílios David.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 4 Iste est ergo sermo quem faciétis:
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 5 tértia pars vestrum qui véniunt ad sábbatum, sacerdótum, et Levitárum, et janitórum erit in portis: tértia vero pars ad domum regis: et tértia ad portam quæ appellátur Fundaménti: omne vero réliquum vulgus sit in átriis domus Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 6 Nec quíspiam álius ingrediátur domum Dómini, nisi sacerdótes, et qui minístrant de Levítis: ipsi tantúmmodo ingrediántur, quia sanctificáti sunt: et omne réliquum vulgus obsérvet custódias Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 7 Levítæ autem circúmdent regem, habéntes sínguli arma sua (et siquis álius ingréssus fúerit templum, interficiátur), sintque cum rege et intránte et egrediénte.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 8 Fecérunt ergo Levítæ, et univérsus Juda, juxta ómnia quæ præcéperat Jójada póntifex: et assumpsérunt sínguli viros qui sub se erant, et veniébant per órdinem sábbati, cum his qui impléverant sábbatum et egressúri erant: síquidem Jójada póntifex non dimíserat abíre turmas quæ sibi per síngulas hebdómadas succédere consuéverant. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 9 Dedítque Jójada sacérdos centuriónibus lánceas, clypeósque et peltas regis David, quas consecráverat in domo Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 10 Constituítque omnem pópulum tenéntium pugiónes a parte templi dextra, usque ad partem templi sinístram, coram altári et templo, per circúitum regis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 11 Et eduxérunt fílium regis, et imposuérunt ei diadéma et testimónium, dederúntque in manu ejus tenéndam legem, et constituérunt eum regem: unxit quoque illum Jójada póntifex, et fílii ejus: imprecatíque sunt ei, atque dixérunt: Vivat rex.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 12 Quod cum audísset Athalía, vocem scílicet curréntium atque laudántium regem, ingréssa est ad pópulum in templum Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 13 Cumque vidísset regem stantem super gradum in intróitu, et príncipes, turmásque circa eum, omnémque pópulum terræ gaudéntem, atque clangéntem tubis, et divérsi géneris órganis concinéntem, vocémque laudántium, scidit vestiménta sua, et ait: Insídiæ, insídiæ.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 14 Egréssus autem Jójada póntifex ad centuriónes et príncipes exércitus, dixit eis: Edúcite illam extra septa templi, et interficiátur foris gládio. Præcepítque sacérdos ne occiderétur in domo Dómini,
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 15 et imposuérunt cervícibus ejus manus: cumque intrásset portam equórum domus regis, interfecérunt eam ibi.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 16 Pépigit autem Jójada fœdus inter se, universúmque pópulum, et regem, ut esset pópulus Dómini. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 17 Ítaque ingréssus est omnis pópulus domum Baal, et destruxérunt eam, et altária ac simulácra illíus confregérunt: Mathan quoque sacerdótem Baal interfecérunt ante aras.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 18 Constítuit autem Jójada præpósitos in domo Dómini sub mánibus sacerdótum et Levitárum quos distríbuit David in domo Dómini, ut offérrent holocáusta Dómino, sicut scriptum est in lege Móysi, in gáudio et cánticis, juxta dispositiónem David.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 19 Constítuit quoque janitóres in portis domus Dómini, ut non ingrederétur eam immúndus in omni re.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 20 Assumpsítque centuriónes, et fortíssimos viros, ac príncipes pópuli, et omne vulgus terræ, et fecérunt descéndere regem de domo Dómini, et introíre per médium portæ superióris in domum regis, et collocavérunt eum in sólio regáli.
-2 Paralipomenon 2Par 14 23 21 Lætatúsque est omnis pópulus terræ, et urbs quiévit: porro Athalía interfécta est gládio.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 1 Septem annórum erat Joas cum regnáre cœpísset, et quadragínta annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Sebía de Bersabée.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 2 Fecítque quod bonum est coram Dómino cunctis diébus Jójadæ sacerdótis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 3 Accépit autem ei Jójada uxóres duas, e quibus génuit fílios et fílias.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 4 Post quæ plácuit Joas ut instauráret domum Dómini. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 5 Congregavítque sacerdótes et Levítas, et dixit eis: Egredímini ad civitátes Juda, et collígite de univérso Israël pecúniam ad sartatécta templi Dei vestri per síngulos annos, festinatóque hoc fácite. Porro Levítæ égere negligéntius.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 6 Vocavítque rex Jójadam príncipem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cógeres Levítas inférre de Juda et de Jerúsalem pecúniam quæ constitúta est a Móyse servo Dómini, ut inférret eam omnis multitúdo Israël in tabernáculum testimónii?
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 7 Athalía enim impiíssima, et fílii ejus, destruxérunt domum Dei, et de univérsis quæ sanctificáta fúerant in templo Dómini, ornavérunt fanum Báalim.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 8 Præcépit ergo rex, et fecérunt arcam: posuerúntque eam juxta portam domus Dómini forínsecus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 9 Et prædicátum est in Juda et Jerúsalem ut deférrent sínguli prétium Dómino, quod constítuit Móyses servus Dei super omnem Israël in desérto.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 10 Lætatíque sunt cuncti príncipes, et omnis pópulus, et ingréssi contulérunt in arcam Dómini, atque misérunt ita ut implerétur.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 11 Cumque tempus esset ut deférrent arcam coram rege per manus Levitárum (vidébant enim multam pecúniam), ingrediebátur scriba regis, et quem primus sacérdos constitúerat, effundebántque pecúniam quæ erat in arca, porro arcam reportábant ad locum suum: sicque faciébant per síngulos dies. Et congregáta est infiníta pecúnia,
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 12 quam dedérunt rex et Jójada his qui prǽerant opéribus domus Dómini: at illi conducébant ex ea cæsóres lápidum, et artífices óperum singulórum ut instaurárent domum Dómini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cádere cœ́perat, fulcirétur.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 13 Egerúntque hi qui operabántur indústrie, et obducebátur párietum cicátrix per manus eórum, ac suscitavérunt domum Dómini in statum prístinum, et fírmiter eam stare fecérunt.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 14 Cumque compléssent ómnia ópera, detulérunt coram rege et Jójada réliquam partem pecúniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministérium, et ad holocáusta, phíalæ quoque, et cétera vasa áurea et argéntea: offerebántur holocáusta in domo Dómini júgiter cunctis diébus Jójadæ.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 15 Sénuit autem Jójada plenus diérum, et mórtuus est cum esset centum trigínta annórum: b
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 16 sepelierúntque eum in civitáte David cum régibus, eo quod fecísset bonum cum Israël, et cum domo ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 17 Postquam autem óbiit Jójada, ingréssi sunt príncipes Juda, et adoravérunt regem: qui delinítus obséquiis eórum, acquiévit eis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 18 Et dereliquérunt templum Dómini Dei patrum suórum, servierúntque lucis et sculptílibus: et facta est ira contra Judam et Jerúsalem propter hoc peccátum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 19 Mittebátque eis prophétas ut reverteréntur ad Dóminum, quos protestántes illi audíre nolébant.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 20 Spíritus ítaque Dei índuit Zacharíam fílium Jójadæ sacerdótem, et stetit in conspéctu pópuli, et dixit eis: Hæc dicit Dóminus Deus: Quare transgredímini præcéptum Dómini, quod vobis non próderit, et dereliquístis Dóminum ut derelínqueret vos?
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 21 Qui congregáti advérsus eum, misérunt lápides juxta regis impérium in átrio domus Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 22 Et non est recordátus Joas rex misericórdiæ quam fécerat Jójada pater illíus secum, sed interfécit fílium ejus. Qui cum morerétur, ait: Vídeat Dóminus, et requírat.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 23 Cumque evolútus esset annus, ascéndit contra eum exércitus Sýriæ: venítque in Judam et Jerúsalem, et interfécit cunctos príncipes pópuli, atque univérsam prædam misérunt regi in Damáscum. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 24 Et certe cum permódicus venísset númerus Syrórum, trádidit Dóminus in mánibus eórum infinítam multitúdinem, eo quod dereliquíssent Dóminum Deum patrum suórum: in Joas quoque ignominiósa exercuére judícia.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 25 Et abeúntes dimisérunt eum in languóribus magnis: surrexérunt autem contra eum servi sui in ultiónem sánguinis fílii Jójadæ sacerdótis, et occidérunt eum in léctulo suo, et mórtuus est: sepelierúntque eum in civitáte David, sed non in sepúlchris regum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 26 Insidiáti vero sunt ei Zabad fílius Sémaath Ammanítidis, et Józabad fílius Sémarith Moabítidis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 24 27 Porro fílii ejus, ac summa pecúniæ quæ adunáta fúerat sub eo, et instaurátio domus Dei, scripta sunt diligéntius in libro regum: regnávit autem Amasías fílius ejus pro eo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 1 Vigínti quinque annórum erat Amasías cum regnáre cœpísset, et vigínti novem annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Jóadan de Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 2 Fecítque bonum in conspéctu Dómini, verúmtamen non in corde perfécto.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 3 Cumque roborátum sibi vidéret impérium, jugulávit servos qui occíderant regem patrem suum,
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 4 sed fílios eórum non interfécit, sicut scriptum est in libro legis Móysi, ubi præcépit Dóminus, dicens: Non occidéntur patres pro fíliis, neque fílii pro pátribus suis, sed unusquísque in suo peccáto moriétur.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 5 Congregávit ígitur Amasías Judam, et constítuit eos per famílias, tribunósque et centuriónes in univérso Juda et Bénjamin: et recénsuit a vigínti annis supra, invenítque trecénta míllia júvenum qui egrederéntur ad pugnam, et tenérent hastam et clýpeum: b
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 6 mercéde quoque condúxit de Israël centum míllia robustórum, centum taléntis argénti.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 7 Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediátur tecum exércitus Israël: non est enim Dóminus cum Israël, et cunctis fíliis Éphraim:
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 8 quod si putas in róbore exércitus bella consístere, superári te fáciet Deus ab hóstibus: Dei quippe est et adjuváre, et in fugam convértere.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 9 Dixítque Amasías ad hóminem Dei: Quid ergo fiet de centum taléntis, quæ dedi milítibus Israël? Et respóndit ei homo Dei: Habet Dóminus unde tibi dare possit multo his plura.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 10 Separávit ítaque Amasías exércitum qui vénerat ad eum ex Éphraim, ut reverterétur in locum suum: at illi contra Judam veheménter iráti, revérsi sunt in regiónem suam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 11 Porro Amasías confidénter edúxit pópulum suum, et ábiit in vallem Salinárum, percussítque fílios Seir decem míllia:
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 12 et ália decem míllia virórum cepérunt fílii Juda, et adduxérunt ad prærúptum cujúsdam petræ, præcipitaverúntque eos de summo in præceps: qui univérsi crepuérunt.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 13 At ille exércitus quem remíserat Amasías ne secum iret ad prœ́lium, diffúsus est in civitátibus Juda, a Samaría usque ad Béthoron, et interféctis tribus míllibus, dirípuit prædam magnam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 14 Amasías vero post cædem Idumæórum, et allátos deos filiórum Seir, státuit illos in deos sibi, et adorábat eos, et illis adolébat incénsum. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 15 Quam ob rem irátus Dóminus contra Amasíam misit ad illum prophétam, qui díceret ei: Cur adorásti deos qui non liberavérunt pópulum suum de manu tua?
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 16 Cumque hæc ille loquerétur, respóndit ei: Num consiliárius regis es? quiésce, ne interfíciam te. Discedénsque prophéta: Scio, inquit, quod cogitáverit Deus occídere te quia fecísti hoc malum, et ínsuper non acquievísti consílio meo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 17 Ígitur Amasías rex Juda ínito péssimo consílio, misit ad Joas fílium Jóachaz fílii Jehu regem Israël, dicens: Veni, videámus nos mútuo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 18 At ille remísit núntios, dicens: Cárduus qui est in Líbano misit ad cedrum Líbani, dicens: Da fíliam tuam fílio meo uxórem: et ecce béstiæ quæ erant in silva Líbani, transiérunt, et conculcavérunt cárduum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 19 Dixísti: Percússi Edom, et idcírco erígitur cor tuum in supérbiam: sede in domo tua: cur malum advérsum te próvocas, ut cadas et tu, et Juda tecum?
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 20 Nóluit audíre Amasías, eo quod Dómini esset volúntas ut traderétur in manus hóstium propter deos Edom.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 21 Ascéndit ígitur Joas rex Israël, et mútuos sibi præbuére conspéctus: Amasías autem rex Juda erat in Béthsames Juda:
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 22 corruítque Juda coram Israël, et fugit in tabernácula sua.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 23 Porro Amasíam regem Juda, fílium Joas fílii Jóachaz, cepit Joas rex Israël in Béthsames, et addúxit in Jerúsalem: destruxítque murum ejus a porta Éphraim usque ad portam ánguli quadringéntis cúbitis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 24 Omne quoque aurum et argéntum, et univérsa vasa quæ repérerat in domo Dei, et apud Obédedom in thesáuris étiam domus régiæ, necnon et fílios óbsidum, redúxit in Samaríam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 25 Vixit autem Amasías fílius Joas rex Juda, postquam mórtuus est Joas fílius Jóachaz rex Israël, quíndecim annis. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 26 Réliqua autem sermónum Amasíæ priórum et novissimórum scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 27 Qui postquam recéssit a Dómino, tetendérunt ei insídias in Jerúsalem. Cumque fugísset in Lachis, misérunt, et interfecérunt eum ibi.
-2 Paralipomenon 2Par 14 25 28 Reportantésque super equos, sepeliérunt eum cum pátribus suis in civitáte David.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 1 Omnis autem pópulus Juda fílium ejus Ozíam, annórum sédecim, constítuit regem pro Amasía patre suo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 2 Ipse ædificávit Áilath, et restítuit eam ditióni Juda, postquam dormívit rex cum pátribus suis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 3 Sédecim annórum erat Ozías cum regnáre cœpísset, et quinquagínta duóbus annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Jechelía de Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 4 Fecítque quod erat rectum in óculis Dómini, juxta ómnia quæ fécerat Amasías pater ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 5 Et exquisívit Dóminum in diébus Zacharíæ intelligéntis et vidéntis Deum: cumque requíreret Dóminum, diréxit eum in ómnibus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 6 Dénique egréssus est, et pugnávit contra Philísthiim, et destrúxit murum Geth, et murum Jábniæ, murúmque Azóti: ædificávit quoque óppida in Azóto et in Philísthiim. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 7 Et adjúvit eum Deus contra Philísthiim, et contra Árabes qui habitábant in Gúrbaal, et contra Ammonítas.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 8 Appendebántque Ammonítæ múnera Ozíæ: et divulgátum est nomen ejus usque ad intróitum Ægýpti propter crebras victórias.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 9 Ædificavítque Ozías turres in Jerúsalem super portam ánguli, et super portam vallis, et réliquas in eódem muri látere, firmavítque eas.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 10 Exstrúxit étiam turres in solitúdine, et effódit cistérnas plúrimas, eo quod habéret multa pécora tam in campéstribus quam in erémi vastitáte: víneas quoque hábuit et vinitóres, in móntibus et in Carmélo: erat quippe homo agricultúræ déditus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 11 Fuit autem exércitus bellatórum ejus, qui procedébant ad prœ́lia sub manu Jéhiel scribæ, Maasiǽque doctóris, et sub manu Hananíæ, qui erat de dúcibus regis. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 12 Omnísque númerus príncipum per famílias, virórum fórtium duórum míllium sexcentórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 13 Et sub eis univérsus exércitus trecentórum et septem míllium quingentórum, qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversários dimicábant.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 14 Præparávit quoque eis Ozías, id est, cuncto exercítui, clýpeos, et hastas, et gáleas, et lorícas, arcúsque et fundas ad jaciéndos lápides.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 15 Et fecit in Jerúsalem divérsi géneris máchinas, quas in túrribus collocávit et in ángulis murórum, ut mítterent sagíttas, et saxa grándia: egressúmque est nomen ejus procul, eo quod auxiliarétur ei Dóminus, et corroborásset illum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 16 Sed cum roborátus esset, elevátum est cor ejus in intéritum suum, et negléxit Dóminum Deum suum: ingressúsque templum Dómini, adolére vóluit incénsum super altáre thymiámatis. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 17 Statímque ingréssus post eum Azarías sacérdos, et cum eo sacerdótes Dómini octogínta, viri fortíssimi,
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 18 restitérunt regi, atque dixérunt: Non est tui offícii, Ozía, ut adóleas incénsum Dómino, sed sacerdótum, hoc est, filiórum Áaron, qui consecráti sunt ad hujuscémodi ministérium: egrédere de sanctuário, ne contémpseris: quia non reputábitur tibi in glóriam hoc a Dómino Deo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 19 Iratúsque Ozías, tenens in manu thuríbulum ut adoléret incénsum, minabátur sacerdótibus. Statímque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdótibus, in domo Dómini super altáre thymiámatis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 20 Cumque respexísset eum Azarías póntifex, et omnes réliqui sacerdótes, vidérunt lepram in fronte ejus, et festináto expulérunt eum. Sed et ipse pertérritus, accelerávit égredi, eo quod sensísset íllico plagam Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 21 Fuit ígitur Ozías rex leprósus usque ad diem mortis suæ, et habitávit in domo separáta plenus lepra, ob quam ejéctus fúerat de domo Dómini. Porro Jóatham fílius ejus rexit domum regis, et judicábat pópulum terræ. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 22 Réliqua autem sermónum Ozíæ priórum et novissimórum scripsit Isaías fílius Amos prophéta.
-2 Paralipomenon 2Par 14 26 23 Dormivítque Ozías cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in agro regálium sepulchrórum, eo quod esset leprósus: regnavítque Jóatham fílius ejus pro eo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 27 1 Vigínti quinque annórum erat Jóatham cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Jérusa fília Sadoc.
-2 Paralipomenon 2Par 14 27 2 Fecítque quod rectum erat coram Dómino, juxta ómnia quæ fécerat Ozías pater suus, excépto quod non est ingréssus templum Dómini: et adhuc pópulus delinquébat.
-2 Paralipomenon 2Par 14 27 3 Ipse ædificávit portam domus Dómini excélsam, et in muro Ophel multa constrúxit.
-2 Paralipomenon 2Par 14 27 4 Urbes quoque ædificávit in móntibus Juda, et in sáltibus castélla et turres.
-2 Paralipomenon 2Par 14 27 5 Ipse pugnávit contra regem filiórum Ammon, et vicit eos, dederúntque ei fílii Ammon in témpore illo centum talénta argénti, et decem míllia coros trítici, ac tótidem coros hórdei: hæc ei præbuérunt fílii Ammon in anno secúndo et tértio.
-2 Paralipomenon 2Par 14 27 6 Corroboratúsque est Jóatham, eo quod direxísset vias suas coram Dómino Deo suo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 27 7 Réliqua autem sermónum Jóatham, et omnes pugnæ ejus et ópera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.
-2 Paralipomenon 2Par 14 27 8 Vigínti quinque annórum erat cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 27 9 Dormivítque Jóatham cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte David: et regnávit Achaz fílius ejus pro eo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 1 Vigínti annórum erat Achaz cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Jerúsalem. Non fecit rectum in conspéctu Dómini sicut David pater ejus,
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 2 sed ambulávit in viis regum Israël, ínsuper et státuas fudit Báalim.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 3 Ipse est qui adolévit incénsum in valle Benénnom, et lustrávit fílios suos in igne juxta ritum géntium quas interfécit Dóminus in advéntu filiórum Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 4 Sacrificábat quoque, et thymiáma succendébat in excélsis, et in cóllibus, et sub omni ligno frondóso.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 5 Tradidítque eum Dóminus Deus ejus in manu regis Sýriæ, qui percússit eum, magnámque prædam cepit de ejus império, et addúxit in Damáscum: mánibus quoque regis Israël tráditus est, et percússus plaga grandi. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 6 Occidítque Phácee fílius Romelíæ, de Juda centum vigínti míllia in die uno, omnes viros bellatóres: eo quod reliquíssent Dóminum Deum patrum suórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 7 Eódem témpore occídit Zechri, vir potens ex Éphraim, Maasíam fílium regis, et Ézricam ducem domus ejus, Élcanam quoque secúndum a rege.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 8 Ceperúntque fílii Israël de frátribus suis ducénta míllia mulíerum, puerórum, et puellárum, et infinítam prædam: pertulerúntque eam in Samaríam. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 9 Ea tempestáte erat ibi prophéta Dómini, nómine Oded: qui egréssus óbviam exercítui veniénti in Samaríam, dixit eis: Ecce irátus Dóminus Deus patrum vestrórum contra Juda, trádidit eos in mánibus vestris, et occidístis eos atróciter, ita ut ad cælum pertíngeret vestra crudélitas.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 10 Ínsuper fílios Juda et Jerúsalem vultis vobis subjícere in servos et ancíllas: quod nequáquam facto opus est: peccástis enim super hoc Dómino Deo vestro.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 11 Sed audíte consílium meum, et redúcite captívos quos adduxístis de frátribus vestris, quia magnus furor Dómini ímminet vobis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 12 Stetérunt ítaque viri de princípibus filiórum Éphraim, Azarías fílius Jóhanan, Barachías fílius Mosóllamoth, Ezechías fílius Sellum, et Ámasa fílius Ádali, contra eos qui veniébant de prœ́lio,
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 13 et dixérunt eis: Non introducétis huc captívos, ne peccémus Dómino. Quare vultis adjícere super peccáta nostra, et vétera cumuláre delícta? grande quippe peccátum est, et ira furóris Dómini ímminet super Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 14 Dimiserúntque viri bellatóres prædam, et univérsa quæ céperant, coram princípibus, et omni multitúdine.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 15 Steterúntque viri quos supra memorávimus, et apprehendéntes captívos, omnésque qui nudi erant, vestiérunt de spóliis: cumque vestíssent eos, et calceássent, et refecíssent cibo ac potu, unxisséntque propter labórem, et adhibuíssent eis curam: quicúmque ambuláre non póterant, et erant imbecíllo córpore, imposuérunt eos juméntis, et adduxérunt Jéricho civitátem palmárum ad fratres eórum, ipsíque revérsi sunt in Samaríam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 16 Témpore illo misit rex Achaz ad regem Assyriórum, póstulans auxílium. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 17 Venerúntque Idumǽi, et percussérunt multos ex Juda, et cepérunt prædam magnam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 18 Philísthiim quoque diffúsi sunt per urbes campéstres, et ad merídiem Juda: ceperúntque Béthsames, et Ájalon, et Gáderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum vículis suis, et habitavérunt in eis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 19 Humiliáverat enim Dóminus Judam propter Achaz regem Juda, eo quod nudásset eum auxílio, et contémptui habuísset Dóminum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 20 Adduxítque contra eum Thelgathphálnasar regem Assyriórum, qui et afflíxit eum, et nullo resisténte vastávit.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 21 Ígitur Achaz, spoliáta domo Dómini, et domo regum ac príncipum, dedit regi Assyriórum múnera, et tamen nihil ei prófuit.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 22 Ínsuper et témpore angústiæ suæ auxit contémptum in Dóminum, ipse per se rex Achaz,
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 23 immolávit diis Damásci víctimas percussóribus suis, et dixit: Dii regum Sýriæ auxiliántur eis, quos ego placábo hóstiis, et áderunt mihi: cum e contrário ipsi fúerint ruínæ ei, et univérso Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 24 Diréptis ítaque Achaz ómnibus vasis domus Dei, atque confráctis, clausit jánuas templi Dei, et fecit sibi altária in univérsis ángulis Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 25 In ómnibus quoque úrbibus Juda exstrúxit aras ad cremándum thus, atque ad iracúndiam provocávit Dóminum Deum patrum suórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 26 Réliqua autem sermónum ejus, et ómnium óperum suórum priórum et novissimórum, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 28 27 Dormivítque Achaz cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte Jerúsalem: neque enim recepérunt eum in sepúlchra regum Israël. Regnavítque Ezechías fílius ejus pro eo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 1 Ígitur Ezechías regnáre cœpit, cum vigínti quinque esset annórum, et vigínti novem annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Abía fília Zacharíæ.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 2 Fecítque quod erat plácitum in conspéctu Dómini, juxta ómnia quæ fécerat David pater ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 3 Ipse, anno et mense primo regni sui, apéruit valvas domus Dómini, et instaurávit eas.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 4 Adduxítque sacerdótes atque Levítas, et congregávit eos in platéam orientálem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 5 Dixítque ad eos: Audíte me, Levítæ, et sanctificámini: mundáte domum Dómini Dei patrum vestrórum, et auférte omnem immundítiam de sanctuário.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 6 Peccavérunt patres nostri, et fecérunt malum in conspéctu Dómini Dei nostri, derelinquéntes eum: avertérunt fácies suas a tabernáculo Dómini, et præbuérunt dorsum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 7 Clausérunt óstia quæ erant in pórticu, et extinxérunt lucérnas, incensúmque non adolevérunt, et holocáusta non obtulérunt in sanctuário Deo Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 8 Concitátus est ítaque furor Dómini super Judam et Jerúsalem, tradidítque eos in commotiónem, et in intéritum, et in síbilum, sicut ipsi cérnitis óculis vestris.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 9 En corruérunt patres nostri gládiis: fílii nostri, et fíliæ nostræ, et cónjuges captívæ ductæ sunt propter hoc scelus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 10 Nunc ergo placet mihi ut ineámus fœdus cum Dómino Deo Israël, et avértet a nobis furórem iræ suæ.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 11 Fílii mei, nolíte neglígere: vos elégit Dóminus ut stetis coram eo, et ministrétis illi, colatísque eum, et cremétis ei incénsum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 12 Surrexérunt ergo Levítæ: Mahath fílius Amásai, et Joël fílius Azaríæ de fíliis Caath: porro de fíliis Merári, Cis fílius Abdi, et Azarías fílius Jaláleel. De fíliis autem Gersom, Joah fílius Zemma, et Eden fílius Joah. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 13 At vero de fíliis Elísaphan, Samri, et Jáhiel. De fíliis quoque Asaph, Zacharías, et Mathanías:
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 14 necnon de fíliis Heman, Jáhiel, et Sémei: sed et de fíliis Ídithun, Semeías, et Óziel.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 15 Congregaverúntque fratres suos, et sanctificáti sunt, et ingréssi sunt juxta mandátum regis et impérium Dómini, ut expiárent domum Dei.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 16 Sacerdótes quoque ingréssi templum Dómini ut sanctificárent illud, extulérunt omnem immundítiam quam intro repérerant in vestíbulo domus Dómini: quam tulérunt Levítæ, et asportavérunt ad torréntem Cedron foras.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 17 Cœpérunt autem prima die mensis primi mundáre, et in die octávo ejúsdem mensis ingréssi sunt pórticum templi Dómini, expiaverúntque templum diébus octo, et in die sextadécima mensis ejúsdem, quod cœ́perant, implevérunt.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 18 Ingréssi quoque sunt ad Ezechíam regem, et dixérunt ei: Sanctificávimus omnem domum Dómini, et altáre holocáusti, vasáque ejus, necnon et mensam propositiónis cum ómnibus vasis suis,
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 19 cunctámque templi supelléctilem, quam pollúerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricátus est: et ecce expósita sunt ómnia coram altáre Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 20 Consurgénsque dilúculo Ezechías rex, adunávit omnes príncipes civitátis, et ascéndit in domum Dómini: b
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 21 obtulerúntque simul táuros septem, et aríetes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccáto, pro regno, pro sanctuário, pro Juda: dixítque sacerdótibus fíliis Áaron, ut offérrent super altáre Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 22 Mactavérunt ígitur táuros, et suscepérunt sánguinem sacerdótes, et fudérunt illum super altáre: mactavérunt étiam aríetes, et illórum sánguinem super altáre fudérunt, immolaverúntque agnos, et fudérunt super altáre sánguinem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 23 Applicuérunt hircos pro peccáto coram rege, et univérsa multitúdine, imposuerúntque manus suas super eos:
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 24 et immolavérunt illos sacerdótes, et aspersérunt sánguinem eórum coram altáre pro piáculo univérsi Israélis: pro omni quippe Israël præcéperat rex ut holocáustum fíeret, et pro peccáto.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 25 Constítuit quoque Levítas in domo Dómini cum cýmbalis, et psaltériis, et cítharis secúndum dispositiónem David regis, et Gad vidéntis, et Nathan prophétæ: síquidem Dómini præcéptum fuit per manum prophetárum ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 26 Steterúntque Levítæ tenéntes órgana David, et sacerdótes tubas.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 27 Et jussit Ezechías ut offérrent holocáusta super altáre: cumque offerréntur holocáusta, cœpérunt laudes cánere Dómino, et clángere tubis, atque in divérsis órganis quæ David rex Israël præparáverat, concrepáre.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 28 Omni autem turba adoránte, cantóres, et ii qui tenébant tubas, erant in offício suo donec complerétur holocáustum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 29 Cumque finíta esset oblátio, incurvátus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoravérunt.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 30 Præcepítque Ezechías et príncipes Levítis, ut laudárent Dóminum sermónibus David, et Asaph vidéntis: qui laudavérunt eum magna lætítia, et incurváto genu adoravérunt.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 31 Ezechías autem étiam hæc áddidit: Impléstis manus vestras Dómino: accédite, et offérte víctimas et laudes in domo Dómini. Óbtulit ergo univérsa multitúdo hóstias, et laudes, et holocáusta, mente devóta. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 32 Porro númerus holocaustórum quæ óbtulit multitúdo, hic fuit: táuros septuagínta, aríetes centum, agnos ducéntos.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 33 Sanctificaverúntque Dómino boves sexcéntos, et oves tria míllia.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 34 Sacerdótes vero pauci erant, nec póterant suffícere ut pelles holocaustórum detráherent: unde et Levítæ fratres eórum adjuvérunt eos, donec implerétur opus, et sanctificaréntur antístites: Levítæ quippe facilióri ritu sanctificántur quam sacerdótes.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 35 Fuérunt ergo holocáusta plúrima, ádipes pacificórum, et libámina holocaustórum: et complétus est cultus domus Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 29 36 Lætatúsque est Ezechías et omnis pópulus, eo quod ministérium Dómini esset explétum: de repénte quippe hoc fíeri placúerat. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 1 Misit quoque Ezechías ad omnem Israël et Judam: scripsítque epístolas ad Éphraim et Manássen ut venírent ad domum Dómini in Jerúsalem, et fácerent Phase Dómino Deo Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 2 Ínito ergo consílio regis et príncipum, et univérsi cœtus Jerúsalem, decrevérunt ut fácerent Phase mense secúndo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 3 Non enim potúerant fácere in témpore suo, quia sacerdótes qui possent suffícere, sanctificáti non fúerant, et pópulus nondum congregátus fúerat in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 4 Placuítque sermo regi, et omni multitúdini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 5 Et decrevérunt ut mítterent núntios in univérsum Israël, de Bersabée usque Dan, ut venírent, et fácerent Phase Dómino Deo Israël in Jerúsalem: multi enim non fécerant sicut lege præscríptum est.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 6 Perrexerúntque cursóres cum epístolis ex regis império, et príncipum ejus, in univérsum Israël et Judam, juxta id quod rex jússerat, prædicántes: Fílii Israël, revertímini ad Dóminum Deum Ábraham, et Ísaac, et Israël: et revertétur ad relíquias quæ effugérunt manum regis Assyriórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 7 Nolíte fíeri sicut patres vestri et fratres, qui recessérunt a Dómino Deo patrum suórum, qui trádidit eos in intéritum, ut ipsi cérnitis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 8 Nolíte induráre cervíces vestras, sicut patres vestri: trádite manus Dómino, et veníte ad sanctuárium ejus quod sanctificávit in ætérnum: servíte Dómino Deo patrum vestrórum, et avertétur a vobis ira furóris ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 9 Si enim vos revérsi fuéritis ad Dóminum, fratres vestri et fílii habébunt misericórdiam coram dóminis suis, qui illos duxérunt captívos, et reverténtur in terram hanc: pius enim et clemens est Dóminus Deus vester, et non avértet fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 10 Ígitur cursóres pergébant velóciter de civitáte in civitátem per terram Éphraim et Manásse usque ad Zábulon, illis irridéntibus et subsannántibus eos. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 11 Áttamen quidam viri ex Aser, et Manásse, et Zábulon acquiescéntes consílio, venérunt Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 12 In Juda vero facta est manus Dómini ut daret eis cor unum, ut fácerent juxta præcéptum regis et príncipum verbum Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 13 Congregatíque sunt in Jerúsalem pópuli multi ut fácerent solemnitátem azymórum, in mense secúndo:
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 14 et surgéntes destruxérunt altária quæ erant in Jerúsalem, atque univérsa in quibus idólis adolebátur incénsum, subverténtes, projecérunt in torréntem Cedron.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 15 Immolavérunt autem Phase quartadécima die mensis secúndi. Sacerdótes quoque atque Levítæ tandem sanctificáti, obtulérunt holocáusta in domo Dómini:
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 16 steterúntque in órdine suo juxta dispositiónem et legem Móysi hóminis Dei: sacerdótes vero suscipiébant effundéndum sánguinem de mánibus Levitárum,
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 17 eo quod multa turba sanctificáta non esset: et idcírco immolárent Levítæ Phase his qui non occúrrerant sanctificári Dómino.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 18 Magna étiam pars pópuli de Éphraim, et Manásse, et Íssachar, et Zábulon, quæ sanctificáta non fúerat, comédit Phase non juxta quod scriptum est: et orávit pro eis Ezechías, dicens: Dóminus bonus propitiábitur
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 19 cunctis, qui in toto corde requírunt Dóminum Deum patrum suórum: et non imputábit eis quod minus sanctificáti sunt.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 20 Quem exaudívit Dóminus, et placátus est pópulo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 21 Fecerúntque fílii Israël, qui invénti sunt in Jerúsalem, solemnitátem azymórum septem diébus in lætítia magna, laudántes Dóminum per síngulos dies: Levítæ quoque et sacerdótes per órgana quæ suo offício congruébant. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 22 Et locútus est Ezechías ad cor ómnium Levitárum qui habébant intelligéntiam bonam super Dómino: et comedérunt septem diébus solemnitátis, immolántes víctimas pacificórum, et laudántes Dóminum Deum patrum suórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 23 Placuítque univérsæ multitúdini ut celebrárent étiam álios dies septem: quod et fecérunt cum ingénti gáudio.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 24 Ezechías enim rex Juda præbúerat multitúdini mille táuros, et septem míllia óvium: príncipes vero déderant pópulo táuros mille, et oves decem míllia: sanctificáta est ergo sacerdótum plúrima multitúdo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 25 Et hilaritáte perfúsa omnis turba Juda, tam sacerdótum et Levitárum, quam univérsæ frequéntiæ quæ vénerat ex Israël: proselytórum quoque de terra Israël, et habitántium in Juda.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 26 Factáque est grandis celébritas in Jerúsalem, qualis a diébus Salomónis fílii David regis Israël in ea urbe non fúerat.
-2 Paralipomenon 2Par 14 30 27 Surrexérunt autem sacerdótes atque Levítæ benedicéntes pópulo: et exaudíta est vox eórum, pervenítque orátio in habitáculum sanctum cæli.
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 1 Cumque hæc fuíssent rite celebráta, egréssus est omnis Israël qui invéntus fúerat in úrbibus Juda, et fregérunt simulácra, succiderúntque lucos, demolíti sunt excélsa, et altária destruxérunt, non solum de univérso Juda et Bénjamin, sed et de Éphraim quoque et Manásse, donec pénitus evérterent: reversíque sunt omnes fílii Israël in possessiónes et civitátes suas.
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 2 Ezechías autem constítuit turmas sacerdotáles et Levíticas per divisiónes suas, unumquémque in offício próprio, tam sacerdótum vidélicet quam Levitárum, ad holocáusta et pacífica, ut ministrárent et confiteréntur, caneréntque in portis castrórum Dómini. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 3 Pars autem regis erat, ut de própria ejus substántia offerrétur holocáustum, mane semper et véspere: sábbatis quoque, et caléndis, et solemnitátibus céteris, sicut scriptum est in lege Móysi.
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 4 Præcépit étiam pópulo habitántium Jerúsalem ut darent partes sacerdótibus et Levítis, ut possent vacáre legi Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 5 Quod cum percrebruísset in áuribus multitúdinis, plúrimas obtulére primítias fílii Israël fruménti, vini, et ólei: mellis quoque, et ómnium quæ gignit humus, décimas obtulérunt.
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 6 Sed et fílii Israël et Juda qui habitábant in úrbibus Juda, obtulérunt décimas boum et óvium, decimásque sanctórum quæ vóverant Dómino Deo suo: atque univérsa portántes, fecérunt acérvos plúrimos.
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 7 Mense tértio cœpérunt acervórum jacére fundaménta, et mense séptimo complevérunt eos.
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 8 Cumque ingréssi fuíssent Ezechías et príncipes ejus, vidérunt acérvos, et benedixérunt Dómino ac pópulo Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 9 Interrogavítque Ezechías sacerdótes et Levítas, cur ita jacérent acérvi. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 10 Respóndit illi Azarías sacérdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo cœpérunt offérri primítiæ in domo Dómini, comédimus, et saturáti sumus, et remansérunt plúrima, eo quod benedíxerit Dóminus pópulo suo: reliquárum autem cópia est ista, quam cernis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 11 Præcépit ígitur Ezechías ut præparárent hórrea in domo Dómini. Quod cum fecíssent,
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 12 intulérunt tam primítias quam décimas, et quæcúmque vóverant, fidéliter. Fuit autem præféctus eórum Chonenías Levíta, et Sémei frater ejus secúndus,
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 13 post quem Jáhiel, et Azarías, et Nahath, et Ásaël, et Jérimoth, Józabad quoque, et Éliel, et Jesmachías, et Mahath, et Banaías, præpósiti sub mánibus Choneníæ et Sémei fratris ejus, ex império Ezechíæ regis et Azaríæ pontíficis domus Dei, ad quos ómnia pertinébant.
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 14 Core vero fílius Jemna Levítes, et jánitor orientális portæ, præpósitus erat iis quæ sponte offerebántur Dómino, primitiísque et consecrátis in Sancta sanctórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 15 Et sub cura ejus Eden, et Bénjamin, Jésue, et Semeías, Amarías quoque, et Sechenías in civitátibus sacerdótum, ut fidéliter distribúerent frátribus suis partes, minóribus atque majóribus:
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 16 excéptis máribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebántur templum Dómini, et quidquid per síngulos dies conducébat in ministério, atque observatiónibus juxta divisiónes suas,
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 17 sacerdótibus per famílias, et Levítis a vigésimo anno et supra, per órdines et turmas suas,
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 18 universǽque multitúdini tam uxóribus quam líberis eórum utriúsque sexus, fidéliter cibi de his quæ sanctificáta fúerant, præbebántur.
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 19 Sed et filiórum Áaron per agros, et suburbána úrbium singulárum, dispósiti erant viri, qui partes distribúerent univérso séxui masculíno de sacerdótibus et Levítis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 20 Fecit ergo Ezechías univérsa quæ díximus in omni Juda: operatúsque est bonum et rectum, et verum coram Dómino Deo suo, b
-2 Paralipomenon 2Par 14 31 21 in univérsa cultúra ministérii domus Dómini, juxta legem et cæremónias, volens requírere Deum suum in toto corde suo: fecítque, et prosperátus est.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 1 Post quæ et hujuscémodi veritátem, venit Sennácherib rex Assyriórum, et ingréssus Judam, obsédit civitátes munítas, volens eas cápere.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 2 Quod cum vidísset Ezechías, venísse scílicet Sennácherib, et totum belli ímpetum verti contra Jerúsalem,
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 3 ínito cum princípibus consílio, virísque fortíssimis, ut obturárent cápita fóntium qui erant extra urbem: et hoc ómnium decernénte senténtia,
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 4 congregávit plúrimam multitúdinem, et obturavérunt cunctos fontes, et rivum qui fluébat in médio terræ, dicéntes: Ne véniant reges Assyriórum, et invéniant aquárum abundántiam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 5 Ædificávit quoque, agens indústrie, omnem murum qui fúerat dissipátus, et exstrúxit turres désuper, et forínsecus álterum murum: instauravítque Mello in civitáte David, et fecit univérsi géneris armatúram et clýpeos:
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 6 constituítque príncipes bellatórum in exércitu, et convocávit univérsos in platéa portæ civitátis, ac locútus est ad cor eórum, dicens:
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 7 Viríliter ágite, et confortámini: nolíte timére, nec paveátis regem Assyriórum, et univérsam multitúdinem quæ est cum eo: multo enim plures nobíscum sunt, quam cum illo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 8 Cum illo enim est bráchium cárneum: nobíscum Dóminus Deus noster, qui auxiliátor est noster, pugnátque pro nobis. Confortatúsque est pópulus hujuscémodi verbis Ezechíæ regis Juda.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 9 Quæ postquam gesta sunt, misit Sennácherib rex Assyriórum servos suos in Jerúsalem (ipse enim cum univérso exércitu obsidébat Lachis) ad Ezechíam regem Juda, et ad omnem pópulum qui erat in urbe, dicens: b
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 10 Hæc dicit Sennácherib rex Assyriórum: In quo habéntes fidúciam sedétis obséssi in Jerúsalem?
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 11 num Ezechías décipit vos, ut tradat morti in fame et siti, affírmans quod Dóminus Deus vester líberet vos de manu regis Assyriórum?
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 12 Numquid non iste est Ezechías, qui destrúxit excélsa illíus, et altária, et præcépit Juda et Jerúsalem, dicens: Coram altári uno adorábitis, et in ipso comburétis incénsum?
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 13 an ignorátis quæ ego fécerim, et patres mei, cunctis terrárum pópulis? numquid prævaluérunt dii géntium, omniúmque terrárum, liberáre regiónem suam de manu mea?
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 14 Quis est de univérsis diis géntium, quas vastavérunt patres mei, qui potúerit erúere pópulum suum de manu mea, ut possit étiam Deus vester erúere vos de hac manu?
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 15 non vos ergo decípiat Ezechías, nec vana persuasióne delúdat, neque credátis ei. Si enim nullus pótuit deus cunctárum géntium atque regnórum liberáre pópulum suum de manu mea, et de manu patrum meórum, consequénter nec Deus vester póterit erúere vos de manu mea.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 16 Sed et ália multa locúti sunt servi ejus contra Dóminum Deum, et contra Ezechíam servum ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 17 Epístolas quoque scripsit plenas blasphémiæ in Dóminum Deum Israël, et locútus est advérsus eum: Sicut dii géntium ceterárum non potuérunt liberáre pópulum suum de manu mea, sic et Deus Ezechíæ erúere non póterit pópulum suum de manu ista.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 18 Ínsuper et clamóre magno, lingua judáica, contra pópulum qui sedébat in muris Jerúsalem, personábat, ut terréret eos, et cáperet civitátem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 19 Locutúsque est contra Deum Jerúsalem, sicut advérsum deos populórum terræ, ópera mánuum hóminum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 20 Oravérunt ígitur Ezechías rex, et Isaías fílius Amos prophétes, advérsum hanc blasphémiam, ac vociferáti sunt usque in cælum. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 21 Et misit Dóminus ángelum, qui percússit omnem virum robústum, et bellatórem, et príncipem exércitus regis Assyriórum: reversúsque est cum ignomínia in terram suam. Cumque ingréssus esset domum dei sui, fílii qui egréssi fúerant de útero ejus interfecérunt eum gládio.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 22 Salvavítque Dóminus Ezechíam et habitatóres Jerúsalem de manu Sennácherib regis Assyriórum, et de manu ómnium, et prǽstitit eis quiétem per circúitum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 23 Multi étiam deferébant hóstias et sacrifícia Dómino in Jerúsalem, et múnera Ezechíæ regi Juda: qui exaltátus est post hæc coram cunctis géntibus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 24 In diébus illis ægrotávit Ezechías usque ad mortem, et orávit Dóminum: exaudivítque eum, et dedit ei signum. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 25 Sed non juxta benefícia quæ accéperat, retríbuit, quia elevátum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 26 Humiliatúsque est póstea, eo quod exaltátum fuísset cor ejus, tam ipse quam habitatóres Jerúsalem: et idcírco non venit super eos ira Dómini in diébus Ezechíæ.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 27 Fuit autem Ezechías dives, et ínclytus valde, et thesáuros sibi plúrimos congregávit argénti, et auri, et lápidis pretiósi, arómatum, et armorum univérsi géneris, et vasórum magni prétii.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 28 Apothécas quoque fruménti, vini, et ólei, et præsépia ómnium jumentórum, caulásque pécorum,
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 29 et urbes ædificávit sibi: habébat quippe greges óvium et armentórum innumerábiles, eo quod dedísset ei Dóminus substántiam multam nimis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 30 Ipse est Ezechías, qui obturávit superiórem fontem aquárum Gihon, et avértit eas subter ad occidéntem urbis David: in ómnibus opéribus suis fecit próspere quæ vóluit.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 31 Áttamen in legatióne príncipum Babylónis, qui missi fúerant ad eum ut interrogárent de porténto quod accíderat super terram, derelíquit eum Deus ut tentarétur, et nota fíerent ómnia quæ erant in corde ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 32 Réliqua autem sermónum Ezechíæ, et misericordiárum ejus, scripta sunt in visióne Isaíæ fílii Amos prophétæ, et in libro regum Juda et Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 32 33 Dormivítque Ezechías cum pátribus suis, et sepeliérunt eum super sepúlchra filiórum David: et celebrávit ejus exéquias univérsus Juda, et omnes habitatóres Jerúsalem: regnavítque Manásses fílius ejus pro eo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 1 Duódecim annórum erat Manásses cum regnáre cœpísset, et quinquagínta quinque annis regnávit in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 2 Fecit autem malum coram Dómino, juxta abominatiónes géntium quas subvértit Dóminus coram fíliis Israël:
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 3 et convérsus instaurávit excélsa quæ demolítus fúerat Ezechías pater ejus: construxítque aras Báalim, et fecit lucos, et adorávit omnem milítiam cæli, et cóluit eam.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 4 Ædificávit quoque altária in domo Dómini, de qua díxerat Dóminus: In Jerúsalem erit nomen meum in ætérnum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 5 Ædificávit autem ea cuncto exercítui cæli in duóbus átriis domus Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 6 Transiréque fecit fílios suos per ignem in valle Benénnom: observábat sómnia, sectabátur augúria, maléficis ártibus inserviébat, habébat secum magos et incantatóres, multáque mala operátus est coram Dómino ut irritáret eum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 7 Scúlptile quoque et conflátile signum pósuit in domo Dei, de qua locútus est Deus ad David, et ad Salomónem fílium ejus, dicens: In domo hac, et in Jerúsalem quam elégi de cunctis tríbubus Israël, ponam nomen meum in sempitérnum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 8 Et movéri non fáciam pedem Israël de terra quam trádidi pátribus eórum: ita dumtáxat si custodíerint fácere quæ præcépi eis, cunctámque legem, et cæremónias atque judícia, per manum Móysi.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 9 Ígitur Manásses sedúxit Judam, et habitatóres Jerúsalem, ut fácerent malum super omnes gentes quas subvérterat Dóminus a fácie filiórum Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 10 Locutúsque est Dóminus ad eum, et ad pópulum illíus, et atténdere noluérunt.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 11 Idcírco superindúxit eis príncipes exércitus regis Assyriórum: ceperúntque Manássen, et vinctum caténis atque compédibus duxérunt in Babylónem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 12 Qui postquam coangustátus est, orávit Dóminum Deum suum: et egit pœniténtiam valde coram Deo patrum suórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 13 Deprecatúsque est eum, et obsecrávit inténte: et exaudívit oratiónem ejus, reduxítque eum Jerúsalem in regnum suum, et cognóvit Manásses quod Dóminus ipse esset Deus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 14 Post hæc ædificávit murum extra civitátem David ad occidéntem Gihon in conválle, ab intróitu portæ píscium per circúitum usque ad Ophel, et exaltávit illum veheménter: constituítque príncipes exércitus in cunctis civitátibus Juda munítis: b
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 15 et ábstulit deos aliénos, et simulácrum de domo Dómini: aras quoque, quas fécerat in monte domus Dómini et in Jerúsalem: et projécit ómnia extra urbem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 16 Porro instaurávit altáre Dómini, et immolávit super illud víctimas, et pacífica, et laudem: præcepítque Judæ ut servíret Dómino Deo Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 17 Áttamen adhuc pópulus immolábat in excélsis Dómino Deo suo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 18 Réliqua autem gestórum Manásse, et obsecrátio ejus ad Deum suum, verba quoque vidéntium qui loquebántur ad eum in nómine Dómini Dei Israël, continéntur in sermónibus regum Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 19 Orátio quoque ejus et exaudítio, et cuncta peccáta atque contémptus, loca étiam in quibus ædificávit excélsa, et fecit lucos et státuas ántequam ágeret pœniténtiam, scripta sunt in sermónibus Hózai.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 20 Dormívit ergo Manásses cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in domo sua: regnavítque pro eo fílius ejus Amon.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 21 Vigínti duórum annórum erat Amon cum regnáre cœpísset, et duóbus annis regnávit in Jerúsalem. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 22 Fecítque malum in conspéctu Dómini, sicut fécerat Manásses pater ejus: et cunctis idólis quæ Manásses fúerat fabricátus, immolávit atque servívit.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 23 Et non est revéritus fáciem Dómini, sicut revéritus est Manásses pater ejus, et multo majóra delíquit.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 24 Cumque conjurássent advérsus eum servi sui, interfecérunt eum in domo sua.
-2 Paralipomenon 2Par 14 33 25 Porro réliqua pópuli multitúdo, cæsis iis qui Amon percússerant, constítuit regem Josíam fílium ejus pro eo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 1 Octo annórum erat Josías cum regnáre cœpísset, et trigínta et uno anno regnávit in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 2 Fecítque quod erat rectum in conspéctu Dómini, et ambulávit in viis David patris sui: non declinávit neque ad dextram, neque ad sinístram.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 3 Octávo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quǽrere Deum patris sui David: et duodécimo anno postquam regnáre cœ́perat, mundávit Judam et Jerúsalem ab excélsis, et lucis, simulacrísque et sculptílibus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 4 Destruxerúntque coram eo aras Báalim, et simulácra quæ superpósita fúerant, demolíti sunt: lucos étiam et sculptília succídit atque commínuit, et super túmulos eórum qui eis immoláre consuéverant, fragménta dispérsit.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 5 Ossa prætérea sacerdótum combússit in altaribus idolórum, mundavítque Judam et Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 6 Sed et in úrbibus Manásse, et Éphraim, et Símeon, usque Néphthali, cuncta subvértit.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 7 Cumque altária dissipásset, et lucos et sculptília contrivísset in frustra, cunctáque delúbra demolítus esset de univérsa terra Israël, revérsus est in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 8 Ígitur anno octavodécimo regni sui, mundáta jam terra et templo Dómini, misit Saphan fílium Eselíæ, et Maasíam príncipem civitátis, et Joha fílium Jóachaz a commentáriis, ut instaurárent domum Dómini Dei sui. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 9 Qui venérunt ad Helcíam sacerdótem magnum: acceptámque ab eo pecúniam quæ illáta fúerat in domum Dómini, et quam congregáverant Levítæ, et janitóres de Manásse, et Éphraim, et univérsis relíquiis Israël, ab omni quoque Juda, et Bénjamin, et habitatóribus Jerúsalem,
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 10 tradidérunt in mánibus eórum qui prǽerant operáriis in domo Dómini, ut instaurárent templum, et infírma quæque sarcírent.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 11 At illi dedérunt eam artifícibus et cæmentáriis, ut émerent lápides de lapicidínis, et ligna ad commissúras ædifícii, et ad contignatiónem domórum quas destrúxerant reges Juda.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 12 Qui fidéliter cuncta faciébant. Erant autem præpósiti operántium Jahath et Abdías de fíliis Merári, Zacharías et Mosóllam de fíliis Caath, qui urgébant opus: omnes Levítæ sciéntes órganis cánere.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 13 Super eos vero qui ad divérsos usus ónera portábant, erant scribæ, et magístri de Levítis, janitóres.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 14 Cumque efférrent pecúniam quæ illáta fúerat in templum Dómini, réperit Helcías sacérdos librum legis Dómini per manum Móysi. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 15 Et ait ad Saphan scribam: Librum legis invéni in domo Dómini: et trádidit ei.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 16 At ille íntulit volúmen ad regem, et nuntiávit ei, dicens: Ómnia quæ dedísti in manu servórum tuórum, ecce compléntur. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 17 Argéntum quod repértum est in domo Dómini, conflavérunt, datúmque est præféctis artíficum, et divérsa ópera fabricántium.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 18 Prætérea trádidit mihi Helcías sacérdos hunc librum. Quem cum rege præsénte recitásset,
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 19 audissétque ille verba legis, scidit vestiménta sua:
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 20 et præcépit Helcíæ, et Áhicam fílio Saphan, et Abdon fílio Micha, Saphan quoque scribæ, et Ásaæ servo regis, dicens:
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 21 Ite, et oráte Dóminum pro me, et pro relíquiis Israël et Juda, super univérsis sermónibus libri istíus, qui repértus est: magnus enim furor Dómini stillávit super nos, eo quod non custodíerint patres nostri verba Dómini ut fácerent ómnia quæ scripta sunt in isto volúmine.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 22 Ábiit ergo Helcías, et hi qui simul a rege missi fúerant, ad Oldam prophétidem, uxórem Sellum fílii Thécuath fílii Hasra custódis véstium, quæ habitábat in Jerúsalem in Secúnda: et locúti sunt ei verba quæ supra narrávimus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 23 At illa respóndit eis: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Dícite viro qui misit vos ad me:
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 24 Hæc dicit Dóminus: Ecce ego indúcam mala super locum istum et super habitatóres ejus, cunctáque maledícta quæ scripta sunt in libro hoc, quem legérunt coram rege Juda.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 25 Quia dereliquérunt me, et sacrificavérunt diis aliénis, ut me ad iracúndiam provocárent in cunctis opéribus mánuum suárum, idcírco stillábit furor meus super locum istum, et non extinguétur.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 26 Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Dómino deprecándo, sic loquímini: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Quóniam audísti verba volúminis,
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 27 atque emollítum est cor tuum, et humiliátus es in conspéctu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatóres Jerúsalem, reveritúsque fáciem meam scidísti vestiménta tua, et flevísti coram me: ego quoque exaudívi te, dicit Dóminus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 28a Jam enim cólligam te ad patres tuos, et inferéris in sepúlchrum tuum in pace: nec vidébunt óculi tui omne malum quod ego inductúrus sum super locum istum, et super habitatóres ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 28b Retulérunt ítaque regi cuncta quæ díxerat.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 29 At ille convocátis univérsis majóribus natu Juda et Jerúsalem,
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 30 ascéndit in domum Dómini, unáque omnes viri Juda et habitatóres Jerúsalem, sacerdótes et Levítæ, et cunctus pópulus a mínimo usque ad máximum. Quibus audiéntibus in domo Dómini, legit rex ómnia verba volúminis:
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 31 et stans in tribunáli suo, percússit fœdus coram Dómino ut ambuláret post eum, et custodíret præcépta, et testimónia, et justificatiónes ejus in toto corde suo, et in tota ánima sua, facerétque quæ scripta sunt in volúmine illo, quod légerat.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 32 Adjurávit quoque super hoc omnes qui repérti fúerant in Jerúsalem et Bénjamin: et fecérunt habitatóres Jerúsalem juxta pactum Dómini Dei patrum suórum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 34 33 Ábstulit ergo Josías cunctas abominatiónes de univérsis regiónibus filiórum Israël: et fecit omnes qui resídui erant in Israël, servíre Dómino Deo suo. Cunctis diébus ejus non recessérunt a Dómino Deo patrum suórum. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 1 Fecit autem Josías in Jerúsalem Phase Dómino, quod immolátum est quartadécima die mensis primi:
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 2 et constítuit sacerdótes in offíciis suis, hortatúsque est eos ut ministrárent in domo Dómini:
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 3 Levítis quoque, ad quorum eruditiónem omnis Israël sanctificabátur Dómino, locútus est: Pónite arcam in sanctuário templi, quod ædificávit Sálomon fílius David rex Israël, nequáquam enim eam ultra portábitis: nunc autem ministráte Dómino Deo vestro, et pópulo ejus Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 4 Et præparáte vos per domos et cognatiónes vestras in divisiónibus singulórum, sicut præcépit David rex Israël, et descrípsit Sálomon fílius ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 5 Et ministráte in sanctuário per famílias turmásque Levíticas,
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 6 et sanctificáti immoláte Phase: fratres étiam vestros, ut possint juxta verba quæ locútus est Dóminus in manu Móysi fácere, præparáte.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 7 Dedit prætérea Josías omni pópulo qui ibi fúerat invéntus in solemnitáte Phase, agnos et hædos de grégibus et réliqui pécoris trigínta míllia, boum quoque tria míllia: hæc de regis univérsa substántia.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 8 Duces quoque ejus sponte quod vóverant, obtulérunt, tam pópulo quam sacerdótibus et Levítis. Porro Helcías, et Zacharías, et Jáhiel príncipes domus Dómini dedérunt sacerdótibus ad faciéndum Phase pécora commíxtim duo míllia sexcénta, et boves trecéntos.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 9 Chonenías autem, et Semeías, étiam Nathánaël fratres ejus, necnon Hasabías, et Jéhiel, et Józabad príncipes Levitárum, dedérunt céteris Levítis ad celebrándum Phase quinque míllia pécorum, et boves quingéntos.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 10 Præparatúmque est ministérium, et stetérunt sacerdótes in offício suo: Levítæ quoque in turmis, juxta regis impérium.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 11 Et immolátum est Phase: asperserúntque sacerdótes manu sua sánguinem, et Levítæ detraxérunt pelles holocaustórum: b
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 12 et separavérunt ea ut darent per domos et famílias singulórum, et offerréntur Dómino, sicut scriptum est in libro Móysi: de bobus quoque fecérunt simíliter.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 13 Et assavérunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est: pacíficas vero hóstias coxérunt in lebétibus, et cácabis, et ollis, et festináto distribuérunt univérsæ plebi:
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 14 sibi autem et sacerdótibus póstea paravérunt, nam in oblatióne holocaustórum et ádipum usque ad noctem sacerdótes fuérunt occupáti, unde Levítæ sibi et sacerdótibus fíliis Áaron paravérunt novíssimis.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 15 Porro cantóres fílii Asaph stabant in órdine suo, juxta præcéptum David, et Asaph, et Heman, et Ídithun prophetárum regis: janitóres vero per portas síngulas observábant, ita ut nec puncto quidem discéderent a ministério: quam ob rem et fratres eórum Levítæ paravérunt eis cibos.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 16 Omnis ígitur cultúra Dómini rite compléta est in die illa, ut fácerent Phase, et offérrent holocáusta super altáre Dómini, juxta præcéptum regis Josíæ.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 17 Fecerúntque fílii Israël, qui repérti fúerant ibi, Phase in témpore illo, et solemnitátem azymórum septem diébus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 18 Non fuit Phase símile huic in Israël a diébus Samuélis prophétæ: sed nec quisquam de cunctis régibus Israël fecit Phase sicut Josías, sacerdótibus, et Levítis, et omni Judæ et Israël qui repértus fúerat, et habitántibus in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 19 Octavodécimo anno regni Josíæ hoc Phase celebrátum est.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 20 Postquam instauráverat Josías templum, ascéndit Néchao rex Ægýpti ad pugnándum in Chárcamis juxta Euphráten: et procéssit in occúrsum ejus Josías. b
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 21 At ille, missis ad eum núntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non advérsum te hódie vénio, sed contra áliam pugno domum, ad quam me Deus festináto ire præcépit: désine advérsum Deum fácere, qui mecum est, ne interfíciat te.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 22 Nóluit Josías revérti, sed præparávit contra eum bellum, nec acquiévit sermónibus Néchao ex ore Dei: verum perréxit ut dimicáret in campo Magéddo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 23 Ibíque vulnerátus a sagittáriis, dixit púeris suis: Edúcite me de prœ́lio, quia óppido vulnerátus sum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 24 Qui transtulérunt eum de curru in álterum currum, qui sequebátur eum more régio, et asportavérunt eum in Jerúsalem: mortuúsque est, et sepúltus in mausoléo patrum suórum, et univérsus Juda et Jerúsalem luxérunt eum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 25 Jeremías máxime: cujus omnes cantóres atque cantatríces, usque in præséntem diem, lamentatiónes super Josíam réplicant, et quasi lex obtínuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentatiónibus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 26 Réliqua autem sermónum Josíæ, et misericordiárum ejus, quæ lege præcépta sunt Dómini, b
-2 Paralipomenon 2Par 14 35 27 ópera quoque illíus prima et novíssima, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 1 Tulit ergo pópulus terræ Jóachaz fílium Josíæ, et constítuit regem pro patre suo in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 2 Vigínti trium annórum erat Jóachaz cum regnáre cœpísset, et tribus ménsibus regnávit in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 3 Amóvit autem eum rex Ægýpti cum venísset in Jerúsalem, et condemnávit terram centum taléntis argénti, et talénto auri.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 4 Constituítque pro eo regem Elíakim fratrem ejus super Judam et Jerúsalem, et vertit nomen ejus Jóakim: ipsum vero Jóachaz tulit secum, et abdúxit in Ægýptum.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 5 Vigínti quinque annórum erat Jóakim cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem: fecítque malum coram Dómino Deo suo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 6 Contra hunc ascéndit Nabuchodónosor rex Chaldæórum, et vinctum caténis duxit in Babylónem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 7 Ad quam et vasa Dómini tránstulit, et pósuit ea in templo suo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 8 Réliqua autem verbórum Jóakim, et abominatiónum ejus quas operátus est, et quæ invénta sunt in eo, continéntur in libro regum Juda et Israël. Regnávit autem Jóachin fílius ejus pro eo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 9 Octo annórum erat Jóachin cum regnáre cœpísset, et tribus ménsibus ac decem diébus regnávit in Jerúsalem: fecítque malum in conspéctu Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 10 Cumque anni círculus volverétur, misit Nabuchodónosor rex, qui adduxérunt eum in Babylónem, asportátis simul pretiosíssimis vasis domus Dómini. Regem vero constítuit Sedecíam pátruum ejus super Judam et Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 11 Vigínti et uníus anni erat Sedecías cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem: b
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 12 fecítque malum in óculis Dómini Dei sui, nec erúbuit fáciem Jeremíæ prophétæ, loquéntis ad se ex ore Dómini.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 13 A rege quoque Nabuchodónosor recéssit, qui adjuráverat eum per Deum: et indurávit cervícem suam et cor ut non reverterétur ad Dóminum Deum Israël.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 14 Sed et univérsi príncipes sacerdótum et pópulus prævaricáti sunt iníque juxta univérsas abominatiónes géntium, et polluérunt domum Dómini quam sanctificáverat sibi in Jerúsalem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 15 Mittébat autem Dóminus Deus patrum suórum ad illos per manum nuntiórum suórum de nocte consúrgens, et quotídie cómmonens: eo quod párceret pópulo et habitáculo suo.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 16 At illi subsannábant núntios Dei, et parvipendébant sermónes ejus, illudebántque prophétis, donec ascénderet furor Dómini in pópulum ejus, et esset nulla curátio.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 17 Addúxit enim super eos regem Chaldæórum, et interfécit júvenes eórum gládio in domo sanctuárii sui: non est misértus adolescéntis, et vírginis, et senis, nec decrépiti quidem, sed omnes trádidit in mánibus ejus.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 18 Universáque vasa domus Dómini, tam majóra quam minóra, et thesáuros templi, et regis, et príncipum, tránstulit in Babylónem.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 19 Incendérunt hostes domum Dei, destruxerúntque murum Jerúsalem: univérsas turres combussérunt, et quidquid pretiósum fúerat, demolíti sunt.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 20 Si quis eváserat gládium, ductus in Babylónem servívit regi et fíliis ejus, donec imperáret rex Persárum,
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 21 et complerétur sermo Dómini ex ore Jeremíæ, et celebráret terra sábbata sua: cunctis enim diébus desolatiónis egit sábbatum usque dum compleréntur septuagínta anni.
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 22 Anno autem primo Cyri regis Persárum, ad expléndum sermónem Dómini quem locútus fúerat per os Jeremíæ, suscitávit Dóminus spíritum Cyri regis Persárum: qui jussit prædicári in univérso regno suo, étiam per scriptúram, dicens: b
-2 Paralipomenon 2Par 14 36 23 Hæc dicit Cyrus rex Persárum: Ómnia regna terræ dedit mihi Dóminus Deus cæli, et ipse præcépit mihi ut ædificárem ei domum in Jerúsalem, quæ est in Judǽa: quis ex vobis est in omni pópulo ejus? sit Dóminus Deus suus cum eo, et ascéndat.
+# 1 Paralipómenon 1Par Liber Primus Paralipómenon
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 1 Adam, Seth, Enos,
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 2 Cáinan, Maláleel, Jared,
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 3 Henoch, Mathúsale, Lamech,
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 4 Noë, Sem, Cham, et Japheth.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 5 Fílii Japheth: Gomer, et Magog, et Mádai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 6 Porro fílii Gomer: Áscenez, et Riphath, et Thogórma.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 7 Fílii autem Javan: Elísa et Tharsis, Cethim et Dódanim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 8 Fílii Cham: Chus, et Mésraim, et Phut, et Chánaan. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 9 Fílii autem Chus: Saba, et Hevíla, Sábatha, et Regma, et Sabáthacha. Porro fílii Regma: Saba, et Dadan.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 10 Chus autem génuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 11 Mésraim vero génuit Ludim, et Anámim, et Láabim, et Néphtuim,
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 12 Phétrusim quoque, et Cásluim: de quibus egréssi sunt Philísthiim, et Cáphtorim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 13 Chánaan vero génuit Sidónem primogénitum suum, Hethǽum quoque,
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 14 et Jebusǽum, et Amorrhǽum, et Gergesǽum,
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 15 Hevæúmque et Aracǽum, et Sinǽum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 16 Arádium quoque, et Samarǽum, et Hamathǽum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 17 Fílii Sem: Ælam, et Assur, et Arpháxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 18 Arpháxad autem génuit Sale, qui et ipse génuit Heber.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 19 Porro Heber nati sunt duo fílii: nomen uni Phaleg, quia in diébus ejus divísa est terra; et nomen fratris ejus Jectan.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 20 Jectan autem génuit Elmódad, et Saleph, et Asármoth, et Jare,
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 21 Adóram quoque, et Huzal, et Decla,
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 22 Hebal étiam, et Abímaël, et Saba, necnon
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 23 et Ophir, et Hevíla, et Jobab: omnes isti fílii Jectan.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 24 Sem, Arpháxad, Sale, b
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 25 Heber, Phaleg, Ragau,
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 26 Serug, Nachor, Thare,
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 27 Abram: iste est Ábraham.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 28 Fílii autem Ábraham, Ísaac et Ísmahel. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 29 Et hæ generatiónes eórum. Primogénitus Ismahélis, Nábaioth, et Cedar, et Ádbeel, et Mabsam,
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 31 Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt fílii Ismahélis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 32 Fílii autem Cetúræ concubínæ Ábraham, quos génuit: Zamran, Jecsan, Madan, Mádian, Jesboc, et Sue. Porro fílii Jecsan: Saba, et Dadan. Fílii autem Dadan: Ássurim, et Latússim, et Láomim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 33 Fílii autem Mádian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abída, et Éldaa: omnes hi fílii Cetúræ.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 34 Génuit autem Ábraham Ísaac: cujus fuérunt fílii Esau, et Israël.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 35 Fílii Esau: Éliphaz, Ráhuel, Jehus, Íhelom, et Core. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 36 Fílii Éliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Ámalec.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 37 Fílii Ráhuel: Nahath, Zara, Samma, Meza.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 38 Fílii Seir: Lotan, Sobal, Sébeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 39 Fílii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 40 Fílii Sobal: Álian, et Mánahath, et Ebal, Sephi et Onam. Fílii Sébeon: Aja et Ana. Fílii Ana: Dison.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 41 Fílii Dison: Hamram, et Éseban, et Jethran, et Charan.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 42 Fílii Eser: Bálaan, et Zavan, et Jacan. Fílii Disan: Hus et Aran.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 43 Isti sunt reges qui imperavérunt in terra Edom, ántequam esset rex super fílios Israël. Bale fílius Beor: et nomen civitátis ejus, Dénaba. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 44 Mórtuus est autem Bale, et regnávit pro eo Jobab fílius Zare de Bosra.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 45 Cumque et Jobab fuísset mórtuus, regnávit pro eo Husam de terra Themanórum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 46 Óbiit quoque et Husam, et regnávit pro eo Adad fílius Badad, qui percússit Mádian in terra Moab: et nomen civitátis ejus Avith.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 47 Cumque et Adad fuísset mórtuus, regnávit pro eo Semla de Másreca.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 48 Sed et Semla mórtuus est, et regnávit pro eo Saul de Róhoboth, quæ juxta amnem sita est.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 49 Mórtuo quoque Saul, regnávit pro eo Bálanan fílius Áchobor.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 50 Sed et hic mórtuus est, et regnávit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appelláta est uxor ejus Meétabel fília Matred fíliæ Mézaab.
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 51 Adad autem mórtuo, duces pro régibus in Edom esse cœpérunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, b
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 52 dux Oolíbama, dux Ela, dux Phinon,
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
+1 Paralipómenon 1Par 13 1 54 dux Mágdiel, dux Hiram: hi duces Edom.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 1 Fílii autem Israël: Ruben, Símeon, Levi, Juda, Íssachar, et Zábulon,
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 2 Dan, Joseph, Bénjamin, Néphthali, Gad, et Aser.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 3 Fílii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de fília Sue Chananítide. Fuit autem Her primogénitus Juda malus coram Dómino, et occídit eum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 4 Thamar autem nurus ejus péperit ei Phares et Zara: omnes ergo fílii Juda, quinque.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 5 Fílii autem Phares: Hesron et Hamul.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 6 Fílii quoque Zaræ: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 7 Fílii Charmi: Achar, qui turbávit Israël, et peccávit in furto anathématis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 8 Fílii Ethan: Azarías.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 9 Fílii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerámeel, et Ram, et Cálubi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 10 Porro Ram génuit Amínadab. Amínadab autem génuit Nahásson, príncipem filiórum Juda.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 11 Nahásson quoque génuit Salma, de quo ortus est Booz.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 12 Booz vero génuit Obed, qui et ipse génuit Ísai.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 13 Ísai autem génuit primogénitum Éliab, secúndum Abínadab, tértium Símmaa, b
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 14 quartum Nathánaël, quintum Ráddai,
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 15 sextum Asom, séptimum David.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 16 Quorum soróres fuérunt Sárvia et Abígail. Fílii Sárviæ: Abísai, Joab, et Ásaël, tres.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 17 Abígail autem génuit Ámasa, cujus pater fuit Jether Ismahelítes.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 18 Caleb vero fílius Hesron accépit uxórem nómine Ázuba, de qua génuit Jérioth: fuerúntque fílii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 19 Cumque mórtua fuísset Ázuba, accépit uxórem Caleb Éphratha, quæ péperit ei Hur.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 20 Porro Hur génuit Uri, et Uri génuit Bezéleel.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 21 Post hæc ingréssus est Hesron ad fíliam Machir patris Gálaad, et accépit eam cum esset annórum sexagínta: quæ péperit ei Segub.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 22 Sed et Segub génuit Jair, et possédit vigínti tres civitátes in terra Gálaad.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 23 Cepítque Gessur et Aram óppida Jair, et Canath, et vículos ejus sexagínta civitátum: omnes isti fílii Machir patris Gálaad.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 24 Cum autem mórtuus esset Hesron, ingréssus est Caleb ad Éphratha. Hábuit quoque Hesron uxórem Abía, quæ péperit ei Assur patrem Thécuæ.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 25 Nati sunt autem fílii Jerámeel primogéniti Hesron, Ram primogénitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achía. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 26 Duxit quoque uxórem álteram Jerámeel, nómine Átara, quæ fuit mater Onam.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 27 Sed et fílii Ram primogéniti Jerámeel fuérunt Moos, Jamin, et Achar.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 28 Onam autem hábuit fílios Sémei et Jada. Fílii autem Sémei: Nadab et Abísur.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 29 Nomen vero uxóris Abísur, Abíhail, quæ péperit ei Ahóbban et Molid.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 30 Fílii autem Nadab fuérunt Saled et Ápphaim. Mórtuus est autem Saled absque líberis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 31 Fílius vero Ápphaim, Jesi: qui Jesi génuit Sesan. Porro Sesan génuit Ohólai.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 32 Fílii autem Jada fratris Sémei: Jether, et Jónathan. Sed et Jether mórtuus est absque líberis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 33 Porro Jónathan génuit Phaleth, et Ziza. Isti fuérunt fílii Jerámeel.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 34 Sesan autem non hábuit fílios, sed fílias: et servum ægýptium nómine Jéraa. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 35 Dedítque ei fíliam suam uxórem: quæ péperit ei Éthei.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 36 Éthei autem génuit Nathan, et Nathan génuit Zabad.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 37 Zabad quoque génuit Ophlal, et Ophlal génuit Obed.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 38 Obed génuit Jehu, Jehu génuit Azaríam,
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 39 Azarías génuit Helles, et Helles génuit Élasa.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 40 Élasa génuit Sisámoi, Sisámoi génuit Sellum,
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 41 Sellum génuit Icamíam, Icamía autem génuit Elísama.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 42 Fílii autem Caleb fratris Jerámeel: Mesa primogénitus ejus; ipse est pater Ziph: et fílii Marésa patris Hebron. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 43 Porro fílii Hebron, Core, et Táphua, et Recem, et Samma.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 44 Samma autem génuit Raham, patrem Jércaam, et Recem génuit Sámmai.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 45 Fílius Sámmai, Maon: et Maon pater Bethsur.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 46 Epha autem concubína Caleb péperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran génuit Gezez.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 47 Fílii autem Jaháddai, Regom, et Jóathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 48 Concubína Caleb Máacha, péperit Saber, et Thárana.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 49 Génuit autem Saaph pater Madména Sue, patrem Machbéna et patrem Gábaa. Fília vero Caleb fuit Achsa.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 50 Hi erant fílii Caleb, fílii Hur primogéniti Éphratha, Sobal pater Cariathíarim. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 51 Salma pater Béthlehem, Hariph pater Béthgader.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 52 Fuérunt autem fílii Sobal patris Cariathíarim, qui vidébat dimídium requietiónum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 53 Et de cognatióne Cariathíarim, Jethréi, et Aphuthéi, et Semathéi, et Maseréi. Ex his egréssi sunt Saraítæ, et Esthaolítæ.
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 54 Fílii Salma, Béthlehem, et Netóphathi, corónæ domus Joab, et dimídium requietiónis Sárai:
+1 Paralipómenon 1Par 13 2 55 cognatiónes quoque scribárum habitántium in Jabes, canéntes atque resonántes, et in tabernáculis commorántes. Hi sunt Cinǽi, qui venérunt de Calóre patris domus Rechab.
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 1 David vero hos hábuit fílios, qui ei nati sunt in Hebron: primogénitum Amnon ex Achínoam Jezrahelítide, secúndum Dániel de Abígail Carmelítide,
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 2 tértium Ábsalom fílium Máacha fíliæ Thólmai regis Gessur, quartum Adoníam fílium Aggith,
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 3 quintum Saphathíam ex Abítal, sextum Jéthraham de Egla uxóre sua.
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnávit septem annis et sex ménsibus. Trigínta autem et tribus annis regnávit in Jerúsalem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 5 Porro in Jerúsalem nati sunt ei fílii, Símmaa, et Sobab, et Nathan, et Sálomon, quátuor de Bethsabée fília Ámmiel:
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 6 Jébaar quoque et Elísama,
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 7 et Elíphaleth, et Noge, et Nepheg, et Jáphia,
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 8 necnon Elísama, et Elíada, et Elípheleth, novem:
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 9 omnes hi, fílii David absque fíliis concubinárum: habuerúntque sorórem Thamar.
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 10 Fílius autem Salomónis, Róboam: cujus Abía fílius génuit Asa. De hoc quoque natus est Jósaphat, b
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 11 pater Joram: qui Joram génuit Ochozíam, ex quo ortus est Joas:
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 12 et hujus Amasías fílius génuit Azaríam. Porro Azaríæ fílius Jóatham
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 13 procreávit Achaz patrem Ezechíæ, de quo natus est Manásses.
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 14 Sed et Manásses génuit Amon patrem Josíæ.
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 15 Fílii autem Josíæ fuérunt: primogénitus Jóhanan, secúndus Jóakim, tértius Sedecías, quartus Sellum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 16 De Jóakim natus est Jechonías, et Sedecías.
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 17 Fílii Jechoníæ fuérunt: Asir, Saláthiel,
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 18 Melchíram, Phadaía, Sénneser, et Jecemía, Sama, et Nadabía.
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 19 De Phadaía orti sunt Zoróbabel et Sémei. Zoróbabel génuit Mosóllam, Hananíam, et Sálomith sorórem eórum:
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 20 Hásaban quoque, et Ohol, et Barachían, et Hasadían, Josábhesed, quinque.
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 21 Fílius autem Hananíæ, Phaltías pater Jeseíæ, cujus fílius Raphaía: hujus quoque fílius, Arnan, de quo natus est Obdía, cujus fílius fuit Sechenías.
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 22 Fílius Secheníæ, Semeía: cujus fílii Hattus, et Jégaal, et Baría, et Naaría, et Saphat, sex número.
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 23 Fílius Naaríæ, Elioénai, et Ezechías, et Ézricam, tres.
+1 Paralipómenon 1Par 13 3 24 Fílii Elioénai, Oduía, et Elíasub, et Pheleía, et Accub, et Jóhanan, et Dalaía, et Ánani, septem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 1 Fílii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 2 Ráia vero fílius Sobal génuit Jahath, de quo nati sunt Ahúmai, et Laad: hæ cognatiónes Saráthi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 3 Ista quoque stirps Etam: Jézrahel, et Jésema, et Jédebos. Nomen quoque soróris eórum, Asalélphuni.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 4 Phánuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt fílii Hur primogéniti Éphratha patris Béthlehem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 5 Assur vero patri Thécuæ erant duæ uxóres, Hálaa et Náara.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 6 Péperit autem ei Náara, Oózam, et Hepher, et Thémani, et Ahásthari: isti sunt fílii Náara.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 7 Porro fílii Hálaa, Sereth, Ísaar et Ethnan.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 8 Cos autem génuit Anob, et Sóboba, et cognatiónem Ahárehel fílii Arum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 9 Fuit autem Jabes ínclytus præ frátribus suis, et mater ejus vocávit nomen illíus Jabes, dicens: Quia péperi eum in dolóre.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 10 Invocávit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedícens benedíxeris mihi, et dilatáveris términos meos, et fúerit manus tua mecum, et féceris me a malítia non ópprimi. Et prǽstitit Deus quæ precátus est.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 11 Caleb autem frater Sua génuit Mahir, qui fuit pater Esthon. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 12 Porro Esthon génuit Béthrapha, et Phesse, et Tehínna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 13 Fílii autem Cenez, Othóniel, et Saraía. Porro fílii Othóniel, Hathath, et Maónathi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 14 Maónathi génuit Ophra, Saraía autem génuit Joab patrem Vallis artíficum: ibi quippe artífices erant.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 15 Fílii vero Caleb fílii Jéphone, Hir, et Ela, et Naham. Fílii quoque Ela: Cenez.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 16 Fílii quoque Jaléleel: Ziph, et Zipha, Thíria, et Ásraël.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 17 Et fílii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuítque Maríam, et Sámmai, et Jesba patrem Ésthamo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 18 Uxor quoque ejus Judaía, péperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icúthiel patrem Zánoë: hi autem fílii Bethíæ fíliæ Pharaónis, quam accépit Mered.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 19 Et fílii uxóris Odaíæ soróris Naham patris Ceíla, Garmi, et Ésthamo, qui fuit de Macháthi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 20 Fílii quoque Simon, Amnon, et Rinna fílius Hanan, et Thilon. Et fílii Jesi, Zoheth, et Bénzoheth.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 21 Fílii Sela, fílii Juda: Her pater Lecha, et Láada pater Marésa, et cognatiónes domus operántium byssum in domo juraménti. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 22 Et qui stare fecit solem, viríque Mendácii, et Secúrus, et Incéndens, qui príncipes fuérunt in Moab, et qui revérsi sunt in Lahem: hæc autem verba vétera.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 23 Hi sunt fíguli habitántes in plantatiónibus et in sépibus, apud regem in opéribus ejus: commoratíque sunt ibi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 24 Fílii Símeon: Námuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 25 Sellum fílius ejus, Mapsam fílius ejus, Masma fílius ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 26 Fílii Masma: Hámuel fílius ejus, Zachur fílius ejus, Sémei fílius ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 27 Fílii Sémei sédecim, et fíliæ sex: fratres autem ejus non habuérunt fílios multos, et univérsa cognátio non pótuit adæquáre summam filiórum Juda.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 28 Habitavérunt autem in Bersabée, et Mólada, et Hasársuhal,
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad,
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 30 et in Báthuel, et in Horma, et in Síceleg,
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 31 et in Bethmárchaboth, et in Hasársusim, et in Bethbérai, et in Sáarim: hæ civitátes eórum usque ad regem David.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 32 Villæ quoque eórum: Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitátes quinque.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 33 Et univérsi vículi eórum per circúitum civitátum istárum usque ad Baal: hæc est habitátio eórum, et sédium distribútio.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 34 Mosóbab quoque et Jemlech, et Josa fílius Amasíæ, b
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 35 et Joël, et Jehu fílius Josabíæ fílii Saraíæ fílii Ásiel,
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 36 et Elioénai, et Jácoba, et Isuhaía, et Asaía, et Ádiel, et Ísmiel, et Banaía,
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 37 Ziza quoque fílius Séphei fílii Allon fílii Idaía fílii Semri fílii Samaía.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 38 Isti sunt nomináti príncipes in cognatiónibus suis, et in domo affinitátum suárum multiplicáti sunt veheménter.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 39 Et profécti sunt ut ingrederéntur in Gador usque ad oriéntem vallis, et ut quǽrerent páscua grégibus suis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 40 Invenerúntque páscuas úberes, et valde bonas, et terram latíssimam et quiétam et fértilem, in qua ante habitáverant de stirpe Cham.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 41 Hi ergo venérunt, quos supra descrípsimus nominátim, in diébus Ezechíæ regis Juda: et percussérunt tabernácula eórum, et habitatóres qui invénti fúerant ibi, et delevérunt eos usque in præséntem diem: habitaverúntque pro eis, quóniam ubérrimas páscuas ibídem reperérunt.
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 42 De fíliis quoque Símeon abiérunt in montem Seir viri quingénti, habéntes príncipes Phalthíam et Naaríam et Raphaíam et Óziel fílios Jesi:
+1 Paralipómenon 1Par 13 4 43 et percussérunt relíquias, quæ evádere potúerant, Amalecitárum, et habitavérunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 1 Fílii quoque Ruben primogéniti Israël. (Ipse quippe fuit primogénitus ejus: sed cum violásset thorum patris sui, data sunt primogénita ejus fíliis Joseph fílii Israël, et non est ille reputátus in primogénitum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 2 Porro Judas, qui erat fortíssimus inter fratres suos, de stirpe ejus príncipes germináti sunt: primogénita autem reputáta sunt Joseph.)
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 3 Fílii ergo Ruben primogéniti Israël: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 4 Fílii Joël: Sámia fílius ejus, Gog fílius ejus, Sémei fílius ejus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 5 Micha fílius ejus, Reía fílius ejus, Baal fílius ejus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 6 Beéra fílius ejus, quem captívum duxit Thelgathphálnasar rex Assyriórum, et fuit princeps in tribu Ruben.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 7 Fratres autem ejus, et univérsa cognátio ejus, quando numerabántur per famílias suas, habuérunt príncipes Jéhiel, et Zacharíam.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 8 Porro Bala fílius Azaz fílii Samma fílii Joël, ipse habitávit in Ároër usque ad Nebo, et Beélmeon.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 9 Contra orientálem quoque plagam habitávit usque ad intróitum erémi, et flumen Euphráten. Multum quippe jumentórum númerum possidébant in terra Gálaad.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 10 In diébus autem Saul prœliáti sunt contra Agaréos, et interfecérunt illos, habitaverúntque pro eis in tabernáculis eórum, in omni plaga quæ réspicit ad oriéntem Gálaad.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 11 Fílii vero Gad e regióne eórum habitavérunt in terra Basan usque Selcha: b
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 12 Joël in cápite, et Saphan secúndus: Jánai autem et Saphat in Basan.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 13 Fratres vero eórum secúndum domos cognatiónum suárum, Míchaël, et Mosóllam, et Sebe, et Jórai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 14 Hi fílii Abíhail, fílii Huri, fílii Jara, fílii Gálaad, fílii Míchaël, fílii Jésesi, fílii Jeddo, fílii Buz.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 15 Fratres quoque, fílii Ábdiel fílii Guni, princeps domus in famíliis suis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 16 Et habitavérunt in Gálaad, et in Basan, et in vículis ejus, et in cunctis suburbánis Saron, usque ad términos.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 17 Omnes hi numeráti sunt in diébus Jóathan regis Juda, et in diébus Jeróboam regis Israël.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 18 Fílii Ruben, et Gad, et dimídiæ tribus Manásse, viri bellatóres, scuta portántes et gládios, et tendéntes arcum, eruditíque ad prœ́lia, quadragínta quátuor míllia et septingénti sexagínta, procedéntes ad pugnam. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 19 Dimicavérunt contra Agaréos: Iturǽi vero, et Naphis, et Nodab
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 20 præbuérunt eis auxílium. Traditíque sunt in manus eórum Agaréi, et univérsi qui fúerant cum eis, quia Deum invocavérunt cum prœliaréntur: et exaudívit eos, eo quod credidíssent in eum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 21 Ceperúntque ómnia quæ posséderant, camelórum quinquagínta míllia, et óvium ducénta quinquagínta míllia, et ásinos duo míllia, et ánimas hóminum centum míllia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 22 Vulneráti autem multi corruérunt: fuit enim bellum Dómini. Habitaverúntque pro eis usque ad transmigratiónem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 23 Fílii quoque dimídiæ tribus Manásse possedérunt terram a fínibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe númerus erat. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 24 Et hi fuérunt príncipes domus cognatiónis eórum: Epher, et Jesi, et Éliel, et Ézriel, et Jeremía, et Odoía, et Jédiel, viri fortíssimi et poténtes, et nomináti duces in famíliis suis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 25 Reliquérunt autem Deum patrum suórum, et fornicáti sunt post deos populórum terræ, quos ábstulit Deus coram eis. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 5 26 Et suscitávit Deus Israël spíritum Phul regis Assyriórum, et spíritum Thelgathphálnasar regis Assur: et tránstulit Ruben, et Gad, et dimídiam tribum Manásse, et addúxit eos in Láhela, et in Habor, et Ara, et flúvium Gozan, usque ad diem hanc.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 1 Fílii Levi: Gerson, Caath, et Merári.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 2 Fílii Caath: Amram, Ísaar, Hebron, et Óziel.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 3 Fílii Amram: Áaron, Móyses, et María. Fílii Áaron: Nadab et Ábiu, Eleázar, et Íthamar.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 4 Eleázar génuit Phínees, et Phínees génuit Abísue.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 5 Abísue vero génuit Bocci, et Bocci génuit Ozi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 6 Ozi génuit Zaraíam, et Zaraías génuit Méraioth.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 7 Porro Méraioth génuit Amaríam, et Amarías génuit Áchitob.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 8 Áchitob génuit Sadoc, et Sadoc génuit Achímaas,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 9 Achímaas génuit Azaríam, Azarías génuit Jóhanan,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 10 Jóhanan génuit Azaríam: ipse est qui sacerdótio functus est in domo quam ædificávit Sálomon in Jerúsalem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 11 Génuit autem Azarías Amaríam, et Amarías génuit Áchitob,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 12 Áchitob génuit Sadoc, et Sadoc génuit Sellum,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 13 Sellum génuit Helcíam, et Helcías génuit Azaríam,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 14 Azarías génuit Saraíam, et Saraías génuit Jósedec.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 15 Porro Jósedec egréssus est, quando tránstulit Dóminus Judam et Jerúsalem per manus Nabuchodónosor.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 16 Fílii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merári. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 17 Et hæc nómina filiórum Gersom: Lobni, et Sémei.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 18 Fílii Caath: Amram, et Ísaar, et Hebron, et Óziel.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 19 Fílii Merári: Móholi et Musi. Hæ autem cognatiónes Levi secúndum famílias eórum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 20 Gersom: Lobni fílius ejus, Jahath fílius ejus, Zamma fílius ejus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 21 Joah fílius ejus, Addo fílius ejus, Zara fílius ejus, Jéthrai fílius ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 22 Fílii Caath: Amínadab fílius ejus, Core fílius ejus, Asir fílius ejus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 23 Élcana fílius ejus, Abíasaph fílius ejus, Asir fílius ejus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 24 Thahath fílius ejus, Úriel fílius ejus, Ozías fílius ejus, Saul fílius ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 25 Fílii Élcana, Amásai et Áchimoth
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 26 et Élcana. Fílii Élcana: Sóphai fílius ejus, Nahath fílius ejus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 27 Éliab fílius ejus, Jéroham fílius ejus, Élcana fílius ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 28 Fílii Sámuel: primogénitus Vásseni, et Abía.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 29 Fílii autem Merári, Móholi: Lobni fílius ejus, Sémei fílius ejus, Oza fílius ejus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 30 Sámmaa fílius ejus, Haggía fílius ejus, Asaía fílius ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 31 Isti sunt quos constítuit David super cantóres domus Dómini, ex quo collocáta est arca: b
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 32 et ministrábant coram tabernáculo testimónii, canéntes donec ædificáret Sálomon domum Dómini in Jerúsalem: stabant autem juxta órdinem suum in ministério.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 33 Hi vero sunt qui assistébant cum fíliis suis, de fíliis Caath, Hemam cantor fílius Johel, fílii Sámuel,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 34 fílii Élcana, fílii Jéroham, fílii Éliel, fílii Thohu,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 35 fílii Suph, fílii Élcana, fílii Mahath, fílii Amásai,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 36 fílii Élcana, fílii Johel, fílii Azaríæ, fílii Sophoníæ,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 37 fílii Thahath, fílii Asir, fílii Abíasaph, fílii Core,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 38 fílii Ísaar, fílii Caath, fílii Levi, fílii Israël.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 39 Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph fílius Barachíæ, fílii Sámaa,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 40 fílii Míchaël, fílii Basaíæ, fílii Melchíæ,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 41 fílii Athánai, fílii Zara, fílii Adaía,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 42 fílii Ethan, fílii Zamma, fílii Sémei,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 43 fílii Jeth, fílii Gersom, fílii Levi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 44 Fílii autem Merári fratres eórum, ad sinístram, Ethan fílius Cusi, fílii Abdi, fílii Maloch,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 45 fílii Hasabíæ, fílii Amasíæ, fílii Helcíæ,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 46 fílii Amásai, fílii Boni, fílii Somer,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 47 fílii Móholi, fílii Musi, fílii Merári, fílii Levi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 48 Fratres quoque eórum Levítæ, qui ordináti sunt in cunctum ministérium tabernáculi domus Dómini. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 49 Áaron vero et fílii ejus adolébant incénsum super altáre holocáusti, et super altáre thymiámatis, in omne opus Sancti sanctórum: et ut precaréntur pro Israël juxta ómnia quæ præcéperat Móyses servus Dei.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 50 Hi sunt autem fílii Áaron: Eleázar fílius ejus, Phínees fílius ejus, Abísue fílius ejus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 51 Bocci fílius ejus, Ozi fílius ejus, Zarahía fílius ejus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 52 Méraioth fílius ejus, Amarías fílius ejus, Áchitob fílius ejus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 53 Sadoc fílius ejus, Achímaas fílius ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 54 Et hæc habitácula eórum per vicos atque confínia, filiórum scílicet Áaron, juxta cognatiónes Caathitárum: ipsis enim sorte contígerant. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 55 Dedérunt ígitur eis Hebron in terra Juda, et suburbána ejus per circúitum:
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 56 agros autem civitátis, et villas, Caleb fílio Jéphone.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 57 Porro fíliis Áaron dedérunt civitátes ad confugiéndum Hebron, et Lobna, et suburbána ejus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 58 Jether quoque, et Ésthemo cum suburbánis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbánis suis,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 59 Asan quoque, et Béthsemes, et suburbána eárum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 60 De tribu autem Bénjamin, Gabée et suburbána ejus, et Almath cum suburbánis suis, Ánathoth quoque cum suburbánis suis: omnes civitátes, trédecim, per cognatiónes suas.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 61 Fíliis autem Caath resíduis de cognatióne sua dedérunt ex dimídia tribu Manásse in possessiónem urbes decem. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 62 Porro fíliis Gersom per cognatiónes suas de tribu Íssachar, et de tribu Aser, et de tribu Néphthali, et de tribu Manásse in Basan, urbes trédecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 63 Fíliis autem Merári per cognatiónes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zábulon, dedérunt sorte civitátes duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 64 Dedérunt quoque fílii Israël Levítis civitátes, et suburbána eárum:
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 65 dederúntque per sortem, ex tribu filiórum Juda, et ex tribu filiórum Símeon, et ex tribu filiórum Bénjamin urbes has, quas vocavérunt nomínibus suis,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 66 et his, qui erant de cognatióne filiórum Caath, fuerúntque civitátes in términis eórum de tribu Éphraim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 67 Dedérunt ergo eis urbes ad confugiéndum, Sichem cum suburbánis suis in monte Éphraim, et Gazer cum suburbánis suis,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 68 Jécmaam quoque cum suburbánis suis, et Béthoron simíliter,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 69 necnon et Helon cum suburbánis suis, et Gethrémmon in eúmdem modum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 70 Porro ex dimídia tribu Manásse, Aner et suburbána ejus, Bálaam et suburbána ejus: his vidélicet, qui de cognatióne filiórum Caath réliqui erant.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 71 Fíliis autem Gersom de cognatióne dimídiæ tribus Manásse, Gaulon in Basan, et suburbána ejus, et Ástaroth cum suburbánis suis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 72 De tribu Íssachar, Cedes et suburbánis suis, et Dábereth cum suburbánis suis,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 73 Ramoth quoque et suburbána ejus, et Anem cum suburbánis suis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 74 De tribu vero Aser: Masal cum suburbánis suis, et Abdon simíliter,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 75 Hucac quoque et suburbána ejus, et Rohob cum suburbánis suis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 76 Porro de tribu Néphthali, Cedes in Galilǽa et suburbána ejus, Hamon cum suburbánis suis, et Cariáthaim et suburbána ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 77 Fíliis autem Merári resíduis: de tribu Zábulon, Rémmono et suburbána ejus, et Thabor cum suburbánis sus:
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 78 trans Jordánem quoque ex advérso Jéricho contra oriéntem Jordánis, de tribu Ruben, Bosor in solitúdine cum suburbánis suis, et Jassa cum suburbánis suis,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 79 Cádemoth quoque et suburbána ejus, et Méphaat cum suburbánis suis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 80 Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Gálaad et suburbána ejus, et Mánaim cum suburbánis suis,
+1 Paralipómenon 1Par 13 6 81 sed et Hésebon cum suburbánis suis, et Jezer cum suburbánis suis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 1 Porro fílii Íssachar: Thola, et Phua, Jasub, et Símeron, quátuor.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 2 Fílii Thola: Ozi, et Raphaía, et Jériel, et Jémai, et Jebsem, et Sámuel, príncipes per domos cognatiónum suárum. De stirpe Thola viri fortíssimi numeráti sunt in diébus David, vigínti duo míllia sexcénti.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 3 Fílii Ozi: Izrahía, de quo nati sunt Míchaël, et Obadía, et Joël, et Jesía, quinque omnes príncipes.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 4 Cumque eis per famílias et pópulos suos, accíncti ad prœ́lium, viri fortíssimi, trigínta sex míllia: multas enim habuérunt uxóres, et fílios.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 5 Fratres quoque eórum per omnem cognatiónem Íssachar robustíssimi ad pugnándum, octogínta septem míllia numeráti sunt.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 6 Fílii Bénjamin: Bela, et Bechor, et Jádihel, tres. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 7 Fílii Bela: Esbon, et Ozi, et Óziel, et Jérimoth, et Úrai, quinque príncipes familiárum, et ad pugnándum robustíssimi: númerus autem eórum, vigínti duo míllia et trigínta quátuor.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 8 Porro fílii Bechor: Zamíra, et Joas, et Eliézer, et Elioénai, et Amri, et Jérimoth, et Abía, et Ánathoth, et Almath: omnes hi fílii Bechor.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 9 Numeráti sunt autem per famílias suas príncipes cognatiónum suárum ad bella fortíssimi, vigínti míllia et ducénti.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 10 Porro fílii Jádihel: Balan. Fílii autem Balan: Jehus, et Bénjamin, et Aod, et Chánana, et Zethan, et Tharsis, et Ahísahar:
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 11 omnes hi fílii Jádihel, príncipes cognatiónum suárum viri fortíssimi, decem et septem míllia et ducénti ad prœ́lium procedéntes.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 12 Sepham quoque et Hapham fílii Hir: et Hasim fílii Aher.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 13 Fílii autem Néphthali: Jáziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, fílii Bala. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 14 Porro fílius Manásse, Ésriel: concubináque ejus Syra péperit Machir patrem Gálaad. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 15 Machir autem accépit uxóres fíliis suis Happhim, et Saphan: et hábuit sorórem nómine Máacha: nomen autem secúndi, Sálphaad, natǽque sunt Sálphaad fíliæ.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 16 Et péperit Máacha uxor Machir fílium, vocavítque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et fílii ejus, Ulam, et Recen.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 17 Fílius autem Ulam, Badan: hi sunt fílii Gálaad, fílii Machir, fílii Manásse.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 18 Soror autem ejus Regína péperit Virum decórum, et Abiézer, et Móhola.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 19 Erant autem fílii Semída, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aníam.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 20 Fílii autem Éphraim: Súthala, Bared fílius ejus, Thahath fílius ejus, Élada fílius ejus, Thahath fílius ejus, hujus fílius Zabad, b
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 21 et hujus fílius Súthula, et hujus fílius Ezer et Elad: occidérunt autem eos viri Geth indígenæ, quia descénderant ut inváderent possessiónes eórum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 22 Luxit ígitur Éphraim pater eórum multis diébus, et venérunt fratres ejus ut consolaréntur eum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 23 Ingressúsque est ad uxórem suam: quæ concépit, et péperit fílium, et vocávit nomen ejus Béria, eo quod in malis domus ejus ortus esset:
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 24 fília autem ejus fuit Sara, quæ ædificávit Béthoron inferiórem et superiórem, et Ozénsara.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 25 Porro fílius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 26 qui génuit Láadan: hujus quoque fílius Ámmiud, qui génuit Elísama,
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 27 de quo ortus est Nun, qui hábuit fílium Jósue.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 28 Posséssio autem eórum et habitátio, Bethel cum filiábus suis, et contra oriéntem Noran, ad occidentálem plagam Gazer et fíliæ ejus, Sichem quoque cum filiábus suis, usque ad Aza cum filiábus ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 29 Juxta fílios quoque Manásse, Bethsan et fílias ejus, Thanach et fílias ejus, Magéddo et fílias ejus, Dor et fílias ejus: in his habitavérunt fílii Joseph, fílii Israël. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 30 Fílii Aser: Jemna, et Jésua, et Jéssui, et Baría, et Sara soror eórum. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 31 Fílii autem Baría: Heber, et Mélchiel: ipse est pater Bársaith.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 32 Heber autem génuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Súaa sorórem eórum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 33 Fílii Jephlat: Phosech, et Chámaal, et Asoth: hi fílii Jephlat.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 34 Porro fílii Somer: Ahi, et Róaga, et Haba, et Aram.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 35 Fílii autem Helem fratris ejus: Supha, et Jemna, et Selles, et Amal.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 36 Fílii Supha: Sue, Hárnapher, et Sual, et Beri, et Jamra,
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 37 Bosor, et Hod, et Samma, et Sálusa, et Jethran, et Bera.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 38 Fílii Jether: Jéphone, et Phaspha, et Ara.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 39 Fílii autem Olla: Arée, et Hániel, et Résia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 7 40 Omnes hi fílii Aser, príncipes cognatiónum, elécti atque fortíssimi duces ducum: númerus autem eórum ætátis quæ apta esset ad bellum, vigínti sex míllia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 1 Bénjamin autem génuit Bale primogénitum suum, Asbel secúndum, Áhara tértium,
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 2 Nóhaa quartum, et Rapha quintum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 3 Fuerúntque fílii Bale: Addar, et Gera, et Ábiud,
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 4 Abísue quoque et Náaman, et Áhoë,
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 5 sed et Gera, et Séphuphan, et Huram.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 6 Hi sunt fílii Ahod, príncipes cognatiónum habitántium in Gábaa, qui transláti sunt in Mánahath.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 7 Náaman autem, et Achía, et Gera, ipse tránstulit eos, et génuit Osa, et Áhiud.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 8 Porro Saháraim génuit in regióne Moab, postquam dimísit Husim et Bara uxóres suas.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 9 Génuit autem de Hodes uxóre sua Jobab, et Sebía, et Mosa, et Molchom,
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 10 Jehus quoque, et Sechía, et Marma: hi sunt fílii ejus príncipes in famíliis suis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 11 Méhusim vero génuit Abítob et Élphaal.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 12 Porro fílii Élphaal: Heber, et Mísaam, et Samad: hic ædificávit Ono, et Lod, et fílias ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 13 Baría autem et Sama príncipes cognatiónum habitántium in Ájalon: hi fugavérunt habitatóres Geth.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 14 Et Áhio, et Sesac, et Jérimoth,
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 15 et Zabadía, et Arod, et Heder,
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 16 Míchaël quoque, et Jespha, et Joha fílii Baría.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 17 Et Zabadía, et Mosóllam, et Hézeci, et Heber,
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 18 et Jesámari, et Jézlia, et Jobab fílii Élphaal,
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 19 et Jacim, et Zechri, et Zabdi,
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 20 et Elioénai, et Sélethai, et Éliel,
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 21 et Adaía, et Baraía, et Sámarath, fílii Sémei.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 22 Et Jespham, et Heber, et Éliel,
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 23 et Abdon, et Zechri, et Hanan,
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 24 et Hananía, et Ælam, et Anathothía,
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 25 et Jephdaía, et Phánuel, fílii Sesac.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 26 Et Sámsari, et Sohoría, et Otholía,
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 27 et Jersía, et Elía, et Zechri, fílii Jéroham.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 28 Hi patriárchæ, et cognatiónum príncipes, qui habitavérunt in Jerúsalem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 29 In Gábaon autem habitavérunt Abigábaon, et nomen uxóris ejus Máacha:
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 30 filiúsque ejus primogénitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 31 Gedor quoque, et Áhio, et Zacher, et Macélloth:
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 32 et Macélloth génuit Sámaa: habitaverúntque ex advérso fratrum suórum in Jerúsalem cum frátribus suis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 33 Ner autem génuit Cis, et Cis génuit Saul. Porro Saul génuit Jónathan, et Melchísua, et Abínadab, et Ésbaal. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 34 Fílius autem Jónathan, Meríbbaal: et Meríbbaal génuit Micha.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 35 Fílii Micha, Phithon, et Melech, et Tháraa, et Ahaz.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 36 Et Ahaz génuit Jóada, et Jóada génuit Álamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri génuit Mosa,
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 37 et Mosa génuit Bánaa, cujus fílius fuit Rapha, de quo ortus est Élasa, qui génuit Asel.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 38 Porro Asel sex fílii fuérunt his nomínibus: Ézricam, Bocru, Ísmahel, Saría, Obdía, et Hanan: omnes hi fílii Asel.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 39 Fílii autem Esec fratris ejus, Ulam primogénitus, et Jehus secúndus, et Elíphalet tértius.
+1 Paralipómenon 1Par 13 8 40 Fuerúntque fílii Ulam viri robustíssimi, et magno róbore tendéntes arcum: et multos habéntes fílios ac nepótes, usque ad centum quinquagínta. Omnes hi fílii Bénjamin.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 1 Univérsus ergo Israël dinumerátus est, et summa eórum scripta est in libro regum Israël et Juda: translatíque sunt in Babylónem propter delíctum suum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 2 Qui autem habitavérunt primi in possessiónibus et in úrbibus suis: Israël, et sacerdótes, et Levítæ, et Nathinǽi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 3 Commoráti sunt in Jerúsalem de fíliis Juda, et de fíliis Bénjamin, de fíliis quoque Éphraim, et Manásse.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 4 Óthei fílius Ámmiud, fílii Amri, fílii Ómrai, fílii Bonni, de fíliis Phares fílii Juda.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 5 Et de Síloni: Asaía primogénitus, et fílii ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 6 De fíliis autem Zara, Jéhuel, et fratres eórum, sexcénti nonagínta.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 7 Porro de fíliis Bénjamin: Salo fílius Mosóllam, fílii Oduía, fílii Ásana,
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 8 et Jobanía fílius Jéroham, et Ela fílius Ozi, fílii Móchori, et Mosóllam fílius Saphatíæ, fílii Ráhuel, fílii Jebaníæ,
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 9 et fratres eórum per famílias suas, nongénti quinquagínta sex. Omnes hi príncipes cognatiónum per domos patrum suórum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 10 De sacerdótibus autem: Jedaía, Jójarib, et Jachin: b
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 11 Azarías quoque fílius Helcíæ, fílii Mosóllam, fílii Sadoc, fílii Máraioth, fílii Áchitob, póntifex domus Dei.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 12 Porro Adaías fílius Jéroham, fílii Phassur, fílii Melchíæ, et Maásai fílius Ádiel fílii Jezra, fílii Mosóllam, fílii Mosóllamith, fílii Emmer.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 13 Fratres quoque eórum príncipes per famílias suas, mille septingénti sexagínta, fortíssimi róbore ad faciéndum opus ministérii in domo Dei.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 14 De Levítis autem: Semeía fílius Hassub fílii Ézricam, fílii Hasebía de fíliis Merári. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 15 Bácbacar quoque carpentárius, et Galal, et Mathanía fílius Micha, fílii Zechri, fílii Asaph:
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 16 et Obdía fílius Semeíæ, fílii Galal, fílii Ídithun: et Barachía fílius Asa, fílii Élcana, qui habitávit in átriis Netóphati.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 17 Janitóres autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Áhimam: et frater eórum Sellum princeps,
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 18 usque ad illud tempus, in porta regis ad oriéntem, observábant per vices suas de fíliis Levi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 19 Sellum vero fílius Core fílii Abíasaph, fílii Core, cum frátribus suis, et domo patris sui, hi sunt Corítæ super ópera ministérii, custódes vestibulórum tabernáculi: et famíliæ eórum per vices castrórum Dómini custodiéntes intróitum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 20 Phínees autem fílius Eleázari erat dux eórum coram Dómino.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 21 Porro Zacharías fílius Mosollamía, jánitor portæ tabernáculi testimónii.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 22 Omnes hi elécti in ostiários per portas, ducénti duódecim: et descrípti in villis própriis, quos constituérunt David, et Sámuel videns, in fide sua,
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 23 tam ipsos quam fílios eórum, in óstiis domus Dómini et in tabernáculo vícibus suis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 24 Per quátuor ventos erant ostiárii: id est, ad oriéntem, et ad occidéntem, et ad aquilónem, et ad austrum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 25 Fratres autem eórum in vículis morabántur, et veniébant in sábbatis suis de témpore usque ad tempus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 26 His quátuor Levítis créditus erat omnis númerus janitórum, et erant super éxedras et thesáuros domus Dómini. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 27 Per gyrum quoque templi Dómini morabántur in custódiis suis: ut cum tempus fuísset, ipsi mane aperírent fores.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 28 De horum génere erant et super vasa ministérii: ad númerum enim et inferebántur vasa, et efferebántur.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 29 De ipsis et qui crédita habébant utensília sanctuárii, prǽerant símilæ, et vino, et óleo, et thuri, et aromátibus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 30 Fílii autem sacerdótum unguénta ex aromátibus conficiébant.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 31 Et Mathathías Levítes primogénitus Sellum Corítæ, præféctus erat eórum quæ in sartágine frigebántur.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 32 Porro de fíliis Caath frátribus eórum, super panes erant propositiónis, ut semper novos per síngula sábbata præparárent.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 33 Hi sunt príncipes cantórum per famílias Levitárum, qui in éxedris morabántur, ut die ac nocte júgiter suo ministério deservírent.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 34 Cápita Levitárum, per famílias suas príncipes, mansérunt in Jerúsalem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 35 In Gábaon autem commoráti sunt pater Gábaon Jéhiel, et nomen uxóris ejus Máacha. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 36 Fílius primogénitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 37 Gedor quoque, et Áhio, et Zacharías, et Macélloth.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 38 Porro Macélloth génuit Sámaan: isti habitavérunt e regióne fratrum suórum in Jerúsalem cum frátribus suis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 39 Ner autem génuit Cis, et Cis génuit Saul, et Saul génuit Jónathan, et Melchísua, et Abínadab, et Ésbaal.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 40 Fílius autem Jónathan, Meríbbaal: et Meríbbaal génuit Micha.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 41 Porro fílii Micha, Phithon, et Melech, et Tháraa, et Ahaz.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 42 Ahaz autem génuit Jara, et Jara génuit Álamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem génuit Mosa.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 43 Mosa vero génuit Bánaa, cujus fílius Raphaía, génuit Élasa, de quo ortus est Asel.
+1 Paralipómenon 1Par 13 9 44 Porro Asel sex fílios hábuit, his nomínibus: Ézricam, Bocru, Ísmahel, Saría, Obdía, Hanan: hi sunt fílii Asel.
+1 Paralipómenon 1Par 13 10 1 Philísthiim autem pugnábant contra Israël, fugerúntque viri Israël Palæsthínos, et cecidérunt vulneráti in monte Gélboë.
+1 Paralipómenon 1Par 13 10 2 Cumque appropinquássent Philisthǽi, persequéntes Saul et fílios ejus, percussérunt Jónathan, et Abínadab, et Melchísua fílios Saul.
+1 Paralipómenon 1Par 13 10 3 Et aggravátum est prœ́lium contra Saul, invenerúntque eum sagittárii, et vulneravérunt jáculis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 10 4 Et dixit Saul ad armígerum suum: Evagína gládium tuum, et intérfice me, ne forte véniant incircumcísi isti, et illúdant mihi. Nóluit autem ármiger ejus hoc fácere, timóre pertérritus: arrípuit ergo Saul ensem, et írruit in eum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 10 5 Quod cum vidísset ármiger ejus, vidélicet mórtuum esse Saul, írruit étiam ipse in gládium suum, et mórtuus est.
+1 Paralipómenon 1Par 13 10 6 Intériit ergo Saul: et tres fílii ejus, et omnis domus illíus páriter cóncidit.
+1 Paralipómenon 1Par 13 10 7 Quod cum vidíssent viri Israël qui habitábant in campéstribus, fugérunt: et Saul ac fíliis ejus mórtuis, dereliquérunt urbes suas, et huc illúcque dispérsi sunt: venerúntque Philísthiim, et habitavérunt in eis. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 10 8 Die ígitur áltero detrahéntes Philísthiim spólia cæsórum, invenérunt Saul et fílios ejus jacéntes in monte Gélboë.
+1 Paralipómenon 1Par 13 10 9 Cumque spoliássent eum, et amputássent caput, armísque nudássent, misérunt in terram suam, ut circumferrétur, et ostenderétur idolórum templis, et pópulis:
+1 Paralipómenon 1Par 13 10 10 arma autem ejus consecravérunt in fano dei sui, et caput affixérunt in templo Dagon.
+1 Paralipómenon 1Par 13 10 11 Hoc cum audíssent viri Jabes Gálaad, ómnia scílicet quæ Philísthiim fécerant super Saul,
+1 Paralipómenon 1Par 13 10 12 consurrexérunt sínguli virórum fórtium, et tulérunt cadávera Saul et filiórum ejus: attulerúntque ea in Jabes, et sepeliérunt ossa eórum subter quercum, quæ erat in Jabes, et jejunavérunt septem diébus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 10 13 Mórtuus est ergo Saul propter iniquitátes suas, eo quod prævaricátus sit mandátum Dómini quod præcéperat, et non custodíerit illud: sed ínsuper étiam pythoníssam consulúerit,
+1 Paralipómenon 1Par 13 10 14 nec speráverit in Dómino: propter quod interfécit eum, et tránstulit regnum ejus ad David fílium Ísai.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 1 Congregátus est ígitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 2 Heri quoque et nudiustértius cum adhuc regnáret Saul, tu eras qui educébas et introducébas Israël: tibi enim dixit Dóminus Deus tuus: Tu pasces pópulum meum Israël, et tu eris princeps super eum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 3 Venérunt ergo omnes majóres natu Israël ad regem in Hebron, et íniit David cum eis fœdus coram Dómino: unxerúntque eum regem super Israël, juxta sermónem Dómini quem locútus est in manu Sámuel.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 4 Ábiit quoque David et omnis Israël in Jerúsalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusǽi habitatóres terræ. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 5 Dixerúntque qui habitábant in Jebus ad David: Non ingrediéris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est cívitas David,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 6 dixítque: Omnis qui percússerit Jebusǽum in primis, erit princeps et dux. Ascéndit ígitur primus Joab fílius Sárviæ, et factus est princeps.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 7 Habitávit autem David in arce, et idcírco appelláta est cívitas David.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 8 Ædificavítque urbem in circúitu a Mello usque ad gyrum; Joab autem réliqua urbis exstrúxit.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 9 Proficiebátque David vadens et crescens, et Dóminus exercítuum erat cum eo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 10 Hi príncipes virórum fórtium David, qui adjuvérunt eum ut rex fíeret super omnem Israël, juxta verbum Dómini quod locútus est ad Israël. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 11 Et iste númerus robustórum David: Jésbaam fílius Hachamóni princeps inter trigínta: iste levávit hastam suam super trecéntos vulnerátos una vice.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 12 Et post eum Eleázar fílius pátrui ejus Ahohítes, qui erat inter tres poténtes.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 13 Iste fuit cum David in Phésdomim, quando Philísthiim congregáti sunt ad locum illum in prœ́lium: et erat ager regiónis illíus plenus hórdeo, fugerátque pópulus a fácie Philisthinórum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 14 Hi stetérunt in médio agri, et defendérunt eum: cumque percussíssent Philisthǽos, dedit Dóminus salútem magnam pópulo suo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 15 Descendérunt autem tres de trigínta princípibus ad petram, in qua erat David, ad spelúncam Odóllam, quando Philísthiim fúerant castrametáti in valle Ráphaim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 16 Porro David erat in præsídio, et státio Philisthinórum in Béthlehem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 17 Desidéravit ígitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cistérna Béthlehem, quæ est in porta!
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 18 Tres ergo isti per média castra Philisthinórum perrexérunt, et hausérunt aquam de cistérna Béthlehem quæ erat in porta, et attulérunt ad David ut bíberet. Qui nóluit, sed magis libávit illam Dómino,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 19 dicens: Absit ut in conspéctu Dei mei hoc fáciam, et sánguinem istórum virórum bibam: quia in perículo animárum suárum attulérunt mihi aquam. Et ob hanc causam nóluit bíbere: hæc fecérunt tres robustíssimi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 20 Abísai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levávit hastam suam contra trecéntos vulnerátos, et ipse erat inter tres nominatíssimus, b
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 21 et inter tres secúndos ínclytus, et princeps eórum: verúmtamen usque ad tres primos non pervénerat.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 22 Banaías fílius Jójadæ viri robustíssimi, qui multa ópera perpetrárat, de Cábseel: ipse percússit duos áriel Moab, et ipse descéndit et interfécit leónem in média cistérna témpore nivis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 23 Et ipse percússit virum ægýptium, cujus statúra erat quinque cubitórum, et habébat lánceam ut liciatórium texéntium: descéndit ígitur ad eum cum virga, et rápuit hastam quam tenébat manu, et interfécit eum hasta sua.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 24 Hæc fecit Banaías fílius Jójadæ, qui erat inter tres robústos nominatíssimus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 25 inter trigínta primus, verúmtamen ad tres usque non pervénerat: pósuit autem eum David ad aurículam suam.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 26 Porro fortíssimi viri in exércitu, Ásahel frater Joab, et Élchanan fílius pátrui ejus de Béthlehem, b
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 27 Sammoth Arorítes, Helles Pharonítes,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 28 Ira fílius Acces Thecuítes, Abiézer Anathothítes,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 29 Sobbóchai Husathítes, Ílai Ahohítes,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 30 Mahárai Netophathítes, Heled fílius Báana Netophathítes,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 31 Ethái fílius Ríbai de Gábaath filiórum Bénjamin, Banaía Pharatonítes,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 32 Húrai de torrénte Gaas, Ábiel Arbathítes, Azmoth Bauramítes, Elíaba Salabonítes.
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 33 Fílii Assem Gezonítes, Jónathan fílius Sage Ararítes,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 34 Ahíam fílius Sachar Ararítes,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 35 Éliphal fílius Ur,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 36 Hepher Mecherathítes, Ahía Phelonítes,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 37 Hesro Carmelítes, Naárai fílius Ásbai,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 38 Joël frater Nathan, Míbahar fílius Agárai,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 39 Selec Ammonítes, Nahárai Berothítes ármiger Joab fílii Sárviæ,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 40 Ira Jethrǽus, Gareb Jethrǽus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 41 Urías Hethǽus, Zabad fílius Ohóli,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 42 Ádina fílius Siza Rubenítes princeps Rubenitárum, et cum eo trigínta:
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 43 Hanan fílius Máacha, et Jósaphat Mathanítes,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 44 Ozía Astarothítes, Samma, et Jéhiel fílii Hotham Arorítes,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 45 Jédihel fílius Samri, et Joha frater ejus Thosaítes,
+1 Paralipómenon 1Par 13 11 46 Éliel Mahumítes, et Jeríbai, et Josaía fílii Élnaëm, et Jethma Moabítes, Éliel, et Obed, et Jásiel de Masobía.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 1 Hi quoque venérunt ad David in Síceleg, cum adhuc fúgeret Saul fílium Cis, qui erant fortíssimi et egrégii pugnatóres,
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 2 tendéntes arcum, et utráque manu fundis saxa jaciéntes, et dirigéntes sagíttas, de frátribus Saul ex Bénjamin.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 3 Princeps Ahiézer, et Joas fílii Sámaa Gabaathítes, et Jáziel, et Phallet fílii Azmoth, et Báracha, et Jehu Anathotítes.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 4 Samaías quoque Gabaonítes fortíssimus inter trigínta et super trigínta. Jeremías, et Jehéziel, et Jóhanan, et Jézabad Gaderothítes.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 5 Et Elúzai, et Jérimuth, et Baalía, et Samaría, et Saphatía Haruphítes.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 6 Élcana, et Jesía, et Azáreel, et Joézer, et Jésbaam de Cárehim:
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 7 Joéla quoque, et Zabadía fílii Jéroham de Gedor.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 8 Sed et de Gaddi transfugérunt ad David cum latéret in desérto, viri robustíssimi, et pugnatóres óptimi, tenéntes clýpeum et hastam: fácies eórum quasi fácies leónis, et velóces quasi cápreæ in móntibus: b
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 9 Ezer princeps, Obdías secúndus, Éliab tértius,
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 10 Másmana quartus, Jeremías quintus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 11 Ethi sextus, Éliel séptimus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 12 Jóhanan octávus, Élzebad nonus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 13 Jeremías décimus, Machbánai undécimus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 14 Hi de fíliis Gad príncipes exércitus: novíssimus centum milítibus prǽerat, et máximus mille.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 15 Isti sunt qui transiérunt Jordánem mense primo, quando inundáre consuévit super ripas suas: et omnes fugavérunt qui morabántur in vállibus ad orientálem plagam et occidentálem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 16 Venérunt autem et de Bénjamin et de Juda ad præsídium in quo morabátur David. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 17 Egressúsque est David óbviam eis, et ait: Si pacífice venístis ad me ut auxiliémini mihi, cor meum jungátur vobis: si autem insidiámini mihi pro adversáriis meis, cum ego iniquitátem in mánibus non hábeam, vídeat Deus patrum nostrórum, et júdicet.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 18 Spíritus vero índuit Amásai príncipem inter trigínta, et ait: Tui sumus, o David, et tecum, fili Ísai. Pax, pax tibi, et pax adjutóribus tuis: te enim ádjuvat Deus tuus. Suscépit ergo eos David, et constítuit príncipes turmæ.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 19 Porro de Manásse transfugérunt ad David, quando veniébat cum Philísthiim advérsus Saul ut pugnáret: et non dimicávit cum eis, quia ínito consílio remisérunt eum príncipes Philisthinórum, dicéntes: Perículo cápitis nostri revertétur ad dóminum suum Saul.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 20 Quando ígitur revérsus est in Síceleg, transfugérunt ad eum de Manásse, Ednas, et Józabad, et Jédihel, et Míchaël, et Ednas, et Józabad, et Éliu, et Sálathi, príncipes míllium in Manásse.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 21 Hi præbuérunt auxílium David advérsus latrúnculos: omnes enim erant viri fortíssimi, et facti sunt príncipes in exércitu.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 22 Sed et per síngulos dies veniébant ad David ad auxiliándum ei, usque dum fíeret grandis númerus, quasi exércitus Dei.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 23 Iste quoque est númerus príncipum exércitus qui venérunt ad David cum esset in Hebron, ut transférrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Dómini. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 24 Fílii Juda portántes clýpeum et hastam, sex míllia octingénti expedíti ad prœ́lium.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 25 De fíliis Símeon virórum fortissimórum ad pugnándum, septem míllia centum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 26 De fíliis Levi, quátuor míllia sexcénti.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 27 Jójada quoque princeps de stirpe Áaron, et cum eo tria míllia septingénti.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 28 Sadoc étiam puer egrégiæ índolis, et domus patris ejus, príncipes vigínti duo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 29 De fíliis autem Bénjamin frátribus Saul, tria míllia: magna enim pars eórum adhuc sequebátur domum Saul.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 30 Porro de fíliis Éphraim vigínti míllia octingénti, fortíssimi róbore, viri nomináti in cognatiónibus suis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 31 Et ex dimídia tribu Manásse, decem et octo míllia, sínguli per nómina sua, venérunt ut constitúerent regem David.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 32 De fíliis quoque Íssachar viri erudíti, qui nóverant síngula témpora ad præcipiéndum quid fácere debéret Israël, príncipes ducénti: omnis autem réliqua tribus eórum consílium sequebátur.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 33 Porro de Zábulon qui egrediebántur ad prœ́lium, et stabant in ácie instrúcti armis béllicis, quinquagínta míllia venérunt in auxílium, non in corde dúplici.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 34 Et de Néphthali, príncipes mille, et cum eis instrúcti clýpeo et hasta, trigínta et septem míllia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 35 De Dan étiam præparáti ad prœ́lium, vigínti octo míllia sexcénti.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 36 Et de Aser egrediéntes ad pugnam, et in ácie provocántes, quadragínta míllia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 37 Trans Jordánem autem de fíliis Ruben, et de Gad, et dimídia parte tribus Manásse, instrúcti armis béllicis, centum vigínti míllia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 38 Omnes isti viri bellatóres expedíti ad pugnándum, corde perfécto venérunt in Hebron, ut constitúerent regem David super univérsum Israël: sed et omnes réliqui ex Israël uno corde erant, ut rex fíeret David. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 39 Fuerúntque ibi apud David tribus diébus comedéntes et bibéntes: præparáverant enim eis fratres sui.
+1 Paralipómenon 1Par 13 12 40 Sed et qui juxta eos erant, usque ad Íssachar, et Zábulon, et Néphthali, afferébant panes in ásinis, et camélis, et mulis, et bobus ad vescéndum: farínam, pálathas, uvam passam, vinum, óleum, boves, aríetes ad omnem cópiam: gáudium quippe erat in Israël.
+1 Paralipómenon 1Par 13 13 1 Íniit autem consílium David cum tribúnis, et centuriónibus, et univérsis princípibus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 13 2 et ait ad omnem cœtum Israël: Si placet vobis, et a Dómino Deo nostro egréditur sermo quem loquor, mittámus ad fratres nostros réliquos in univérsas regiónes Israël, et ad sacerdótes et Levítas qui hábitant in suburbánis úrbium, ut congregéntur ad nos,
+1 Paralipómenon 1Par 13 13 3 et reducámus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisívimus eam in diébus Saul.
+1 Paralipómenon 1Par 13 13 4 Et respóndit univérsa multitúdo ut ita fíeret: placúerat enim sermo omni pópulo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 13 5 Congregávit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægýpti usque dum ingrediáris Emath, ut addúceret arcam Dei de Cariathíarim. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 13 6 Et ascéndit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathíarim, qui est in Juda, ut afférret inde arcam Dómini Dei sedéntis super chérubim, ubi invocátum est nomen ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 13 7 Imposuerúntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abínadab: Oza autem, et frater ejus minábant plaustrum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 13 8 Porro David, et univérsus Israël, ludébant coram Deo omni virtúte in cánticis, et in cítharis, et psaltériis, et týmpanis, et cýmbalis, et tubis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 13 9 Cum autem pervenísset ad áream Chidon, teténdit Oza manum suam, ut sustentáret arcam: bos quippe lascíviens páululum inclináverat eam.
+1 Paralipómenon 1Par 13 13 10 Irátus est ítaque Dóminus contra Ozam, et percússit eum, eo quod tetigísset arcam: et mórtuus est ibi coram Dómino.
+1 Paralipómenon 1Par 13 13 11 Contristatúsque est David, eo quod divisísset Dóminus Ozam: vocavítque locum illum Divísio Ozæ, usque in præséntem diem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 13 12 Et tímuit Deum tunc témporis, dicens: Quómodo possum ad me introdúcere arcam Dei?
+1 Paralipómenon 1Par 13 13 13 et ob hanc causam non addúxit eam ad se, hoc est, in civitátem David, sed avértit in domum Obédedom Gethǽi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 13 14 Mansit ergo arca Dei in domo Obédedom tribus ménsibus: et benedíxit Dóminus dómui ejus, et ómnibus quæ habébat.
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 1 Misit quoque Hiram rex Tyri núntios ad David, et ligna cédrina, et artífices párietum, lignorúmque, ut ædificárent ei domum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 2 Cognovítque David quod confirmásset eum Dóminus in regem super Israël, et sublevátum esset regnum suum super pópulum ejus Israël.
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 3 Accépit quoque David álias uxóres in Jerúsalem, genuítque fílios et fílias.
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 4 Et hæc nómina eórum, qui nati sunt ei in Jerúsalem: Sámua, et Sobab, Nathan, et Sálomon,
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 5 Jébahar, et Elísua, et Elíphalet,
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 6 Noga quoque, et Napheg, et Jáphia,
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 7 Elísama, et Baalíada, et Elíphalet.
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 8 Audiéntes autem Philísthiim eo quod unctus esset David regem super univérsum Israël, ascendérunt omnes ut quǽrerent eum: quod cum audísset David, egréssus est óbviam eis. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 9 Porro Philísthiim veniéntes, diffúsi sunt in valle Ráphaim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 10 Consuluítque David Dóminum, dicens: Si ascéndam ad Philisthǽos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dóminus: Ascénde, et tradam eos in manu tua.
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 11 Cumque illi ascendíssent in Baalphárasim, percússit eos ibi David, et dixit: Divísit Deus inimícos meos per manum meam, sicut dividúntur aquæ: et idcírco vocátum est nomen illíus loci Baalphárasim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 12 Dereliquerúntque ibi deos suos, quos David jussit exúri.
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 13 Ália étiam vice Philísthiim irruérunt, et diffúsi sunt in valle.
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 14 Consuluítque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascéndas post eos: recéde ab eis, et vénies contra illos ex advérso pyrórum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 15 Cumque audíeris sónitum gradiéntis in cacúmine pyrórum, tunc egrediéris ad bellum: egréssus est enim Deus ante te, ut percútiat castra Philísthiim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 16 Fecit ergo David sicut præcéperat ei Deus, et percússit castra Philisthinórum, de Gábaon usque Gázera.
+1 Paralipómenon 1Par 13 14 17 Divulgatúmque est nomen David in univérsis regiónibus, et Dóminus dedit pavórem ejus super omnes gentes. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 1 Fecit quoque sibi domos in civitáte David: et ædificávit locum arcæ Dei, tetendítque ei tabernáculum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 2 Tunc dixit David: Illícitum est ut a quocúmque portétur arca Dei nisi a Levítis, quos elégit Dóminus ad portándum eam, et ad ministrándum sibi usque in ætérnum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 3 Congregavítque univérsum Israël in Jerúsalem, ut afferrétur arca Dei in locum suum, quem præparáverat ei:
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 4 necnon et fílios Áaron, et Levítas.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 5 De fíliis Caath, Úriel princeps fuit, et fratres ejus centum vigínti.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 6 De fíliis Merári, Asaía princeps: et fratres ejus ducénti vigínti.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 7 De fíliis Gersom, Joël princeps: et fratres ejus centum trigínta.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 8 De fíliis Elísaphan, Semeías princeps: et fratres ejus ducénti.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 9 De fíliis Hebron, Éliel princeps: et fratres ejus octogínta.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 10 De fíliis Óziel, Amínadab princeps: et fratres ejus centum duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 11 Vocavítque David Sadoc et Abíathar sacerdótes, et Levítas, Úriel, Asaíam, Joël, Semeíam, Éliel, et Amínadab:
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 12 et dixit ad eos: Vos, qui estis príncipes familiárum Leviticárum, sanctificámini cum frátribus vestris, et afférte arcam Dómini Dei Israël ad locum qui ei præparátus est:
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 13 ne ut a princípio, quia non erátis præséntes, percússit nos Dóminus; sic et nunc fiat, illícitum quid nobis agéntibus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 14 Sanctificáti sunt ergo sacerdótes et Levítæ ut portárent arcam Dómini Dei Israël. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 15 Et tulérunt fílii Levi arcam Dei, sicut præcéperat Móyses juxta verbum Dómini, húmeris suis in véctibus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 16 Dixítque David princípibus Levitárum, ut constitúerent de frátribus suis cantóres in órganis musicórum, nablis vidélicet, et lyris, et cýmbalis, ut resonáret in excélsis sónitus lætítiæ.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 17 Constituerúntque Levítas: Heman fílium Joël, et de frátribus ejus Asaph fílium Barachíæ: de fíliis vero Merári, frátribus eórum: Ethan fílium Casaíæ.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 18 Et cum eis fratres eórum: in secúndo órdine, Zacharíam, et Ben, et Jáziel, et Semíramoth, et Jáhiel, et Ani, Éliab, et Banaíam, et Maasíam, et Mathathíam, et Elíphalu, et Maceníam, et Obédedom, et Jéhiel, janitóres.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 19 Porro cantóres, Heman, Asaph, et Ethan, in cýmbalis ǽneis concrepántes.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 20 Zacharías autem, et Óziel, et Semíramoth, et Jáhiel, et Ani, et Éliab, et Maasías, et Banaías in nablis arcána cantábant.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 21 Porro Mathathías, et Elíphalu, et Macenías, et Obédedom, et Jéhiel, et Ozáziu, in cítharis pro octáva canébant epinícion.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 22 Chonenías autem princeps Levitárum, prophetíæ prǽerat, ad præcinéndam melódiam: erat quippe valde sápiens.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 23 Et Barachías, et Élcana, janitóres arcæ.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 24 Porro Sebenías, et Jósaphat, et Nathánaël, et Amásai, et Zacharías, et Banaías, et Eliézer sacerdótes, clangébant tubis coram arca Dei: et Obédedom et Jehías erant janitóres arcæ.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 25 Ígitur David, et omnes majóres natu Israël, et tribúni, iérunt ad deportándam arcam fœ́deris Dómini de domo Obédedom cum lætítia. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 26 Cumque adjuvísset Deus Levítas qui portábant arcam fœ́deris Dómini, immolabántur septem táuri, et septem aríetes.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 27 Porro David erat indútus stola býssina, et univérsi Levítæ qui portábant arcam, cantorésque, et Chonenías princeps prophetíæ inter cantóres: David autem étiam indútus erat ephod líneo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 28 Universúsque Israël deducébant arcam fœ́deris Dómini in júbilo, et sónitu búccinæ, et tubis, et cýmbalis, et nablis, et cítharis concrepántes.
+1 Paralipómenon 1Par 13 15 29 Cumque pervenísset arca fœ́deris Dómini usque ad civitátem David, Michol fília Saul prospíciens per fenéstram vidit regem David saltántem atque ludéntem, et despéxit eum in corde suo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 1 Attulérunt ígitur arcam Dei, et constituérunt eam in médio tabernáculi quod teténderat ei David: et obtulérunt holocáusta et pacífica coram Deo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 2 Cumque complésset David ófferens holocáusta et pacífica, benedíxit pópulo in nómine Dómini.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 3 Et divísit univérsis per síngulos, a viro usque ad mulíerem, tortam panis, et partem assæ carnis búbalæ, et frixam óleo símilam.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 4 Constituítque coram arca Dómini de Levítis, qui ministrárent, et recordaréntur óperum ejus, et glorificárent atque laudárent Dóminum Deum Israël:
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 5 Asaph príncipem, et secúndum ejus Zacharíam: porro Jáhiel, et Semíramoth, et Jéhiel, et Mathathíam, et Éliab, et Banaíam, et Obédedom: Jéhiel super órgana psaltérii et lyras: Asaph autem ut cýmbalis personáret:
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 6 Banaíam vero et Jáziel sacerdótes cánere tuba júgiter coram arca fœ́deris Dómini.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 7 In illo die fecit David príncipem ad confiténdum Dómino Asaph et fratres ejus: b
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 8 Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: notas fácite in pópulis adinventiónes ejus. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 9 Cantáte ei, et psállite ei, et narráte ómnia mirabília ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 10 Laudáte nomen sanctum ejus: lætétur cor quæréntium Dóminum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 11 Quǽrite Dóminum, et virtútem ejus: quǽrite fáciem ejus semper.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 12 Recordámini mirabílium ejus quæ fecit; signórum illíus, et judiciórum oris ejus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 13 semen Israël servi ejus, fílii Jacob elécti ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 14 Ipse Dóminus Deus noster: in univérsa terra judícia ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 15 Recordámini in sempitérnum pacti ejus: sermónis quem præcépit in mille generatiónes,
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 16 quem pépigit cum Ábraham, et juraménti illíus cum Ísaac.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 17 Et constítuit illud Jacob in præcéptum, et Israël in pactum sempitérnum,
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 18 dicens: Tibi dabo terram Chánaan, funículum hæreditátis vestræ:
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 19 cum essent pauci número, parvi et colóni ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 20 Et transiérunt de gente in gentem, et de regno ad pópulum álterum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 21 Non dimísit quemquam calumniári eos, sed increpávit pro eis reges.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 22 Nolíte tángere christos meos, et in prophétis meis nolíte malignári.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 23 Cantáte Dómino omnis terra; annuntiáte ex die in diem salutáre ejus: b
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 24 narráte in géntibus glóriam ejus; in cunctis pópulis mirabília ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 25 Quia magnus Dóminus, et laudábilis nimis, et horríbilis super omnes deos.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 26 Omnes enim dii populórum idóla: Dóminus autem cælos fecit.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 27 Conféssio et magnificéntia coram eo: fortitúdo et gáudium in loco ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 28 Afférte Dómino, famíliæ populórum: afférte Dómino glóriam et impérium. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 29 Date Dómino glóriam; nómini ejus leváte sacrifícium, et veníte in conspéctu ejus: et adoráte Dóminum in decóre sancto.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 30 Commoveátur a fácie ejus omnis terra: ipse enim fundávit orbem immóbilem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 31 Læténtur cæli, et exúltet terra, et dicant in natiónibus: Dóminus regnávit.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 32 Tonet mare et plenitúdo ejus; exúltent agri, et ómnia quæ in eis sunt.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 33 Tunc laudábunt ligna saltus coram Dómino: quia venit judicáre terram.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 34 Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in ætérnum misericórdia ejus. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 35 Et dícite: Salva nos, Deus salvátor noster, et cóngrega nos, et érue de géntibus: ut confiteámur nómini sancto tuo, et exultémus in carmínibus tuis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 36a Benedíctus Dóminus Deus Israël, ab ætérno usque in ætérnum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 36b Et dicat omnis pópulo: Amen, et hymnum Dómino.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 37 Relíquit ítaque ibi coram arca fœ́deris Dómini Asaph et fratres ejus, ut ministrárent in conspéctu arcæ júgiter per síngulos dies, et vices suas. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 38 Porro Obédedom, et fratres ejus sexagínta octo: et Obédedom fílium Ídithun, et Hosa, constítuit janitóres;
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 39 Sadoc autem sacerdótem, et fratres ejus sacerdótes, coram tabernáculo Dómini in excélso quod erat in Gábaon,
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 40 ut offérrent holocáusta Dómino super altáre holocautómatis júgiter, mane et véspere, juxta ómnia quæ scripta sunt in lege Dómini, quam præcépit Israéli.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 41 Et post eum Heman, et Ídithun, et réliquos eléctos, unumquémque vocábulo suo ad confiténdum Dómino, quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 42 Heman quoque et Ídithun canéntes tuba, et quatiéntes cýmbala et ómnia musicórum órgana ad canéndum Deo: fílios autem Ídithun fecit esse portários.
+1 Paralipómenon 1Par 13 16 43 Reversúsque est omnis pópulus in domum suam: et David, ut benedíceret étiam dómui suæ.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 1 Cum autem habitáret David in domo sua, dixit ad Nathan prophétam: Ecce ego hábito in domo cédrina: arca autem fœ́deris Dómini sub péllibus est.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 2 Et ait Nathan ad David: Ómnia quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 3 Ígitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens:
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 4 Vade, et lóquere David servo meo: Hæc dicit Dóminus: Non ædificábis tu mihi domum ad habitándum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 5 Neque enim mansi in domo ex eo témpore quo edúxi Israël usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernáculi, et in tentório
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 6 manens cum omni Israël. Numquid locútus sum saltem uni júdicum Israël, quibus præcéperam ut páscerent pópulum meum, et dixi: Quare non ædificástis mihi domum cédrinam?
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 7 Nunc ítaque sic loquéris ad servum meum David: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ego tuli te, cum in páscuis sequeréris gregem, ut esses dux pópuli mei Israël: b
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 8 et fui tecum quocúmque perrexísti, et interféci omnes inimícos tuos coram te, fecíque tibi nomen quasi uníus magnórum qui celebrántur in terra.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 9 Et dedi locum pópulo meo Israël: plantábitur, et habitábit in eo, et ultra non commovébitur: nec fílii iniquitátis átterent eos, sicut a princípio,
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 10 ex diébus quibus dedi júdices pópulo meo Israël, et humiliávi univérsos inimícos tuos. Annúntio ergo tibi, quod ædificatúrus sit tibi Dóminus domum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 11 Cumque impléveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitábo semen tuum post te, quod erit de fíliis tuis: et stabíliam regnum ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 12 Ipse ædificábit mihi domum, et firmábo sólium ejus usque in ætérnum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in fílium: et misericórdiam meam non áuferam ab eo, sicut ábstuli ab eo qui ante te fuit.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 14 Et státuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempitérnum: et thronus ejus erit firmíssimus in perpétuum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 15 Juxta ómnia verba hæc, et juxta univérsam visiónem istam, sic locútus est Nathan ad David. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 16 Cumque venísset rex David, et sedísset coram Dómino, dixit: Quis ego sum, Dómine Deus, et quæ domus mea, ut præstáres mihi tália?
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 17 sed et hoc parum visum est in conspéctu tuo, ideóque locútus es super domum servi tui étiam in futúrum: et fecísti me spectábilem super omnes hómines, Dómine Deus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 18 Quid ultra áddere potest David, cum ita glorificáveris servum tuum, et cognóveris eum?
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 19 Dómine, propter fámulum tuum juxta cor tuum fecísti omnem magnificéntiam hanc, et nota esse voluísti univérsa magnália.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 20 Dómine, non est símilis tui, et non est álius deus absque te, ex ómnibus quos audívimus áuribus nostris.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 21 Quis enim est álius, ut pópulus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perréxit Deus ut liberáret et fáceret pópulum sibi, et magnitúdine sua atque terróribus ejíceret natiónes a fácie ejus, quem de Ægýpto liberárat?
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 22 Et posuísti pópulum tuum Israël tibi in pópulum usque in ætérnum, et tu, Dómine, factus es Deus ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 23 Nunc ígitur Dómine, sermo quem locútus es fámulo tuo et super domum ejus confirmétur in perpétuum, et fac sicut locútus es. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 24 Permaneátque et magnificétur nomen tuum usque in sempitérnum, et dicátur: Dóminus exercítuum Deus Israël, et domus David servi ejus pérmanens coram eo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 25 Tu enim, Dómine Deus meus, revelásti aurículam servi tui, ut ædificáres ei domum: et idcírco invénit servus tuus fidúciam, ut oret coram te.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 26 Nunc ergo Dómine, tu es Deus, et locútus es ad servum tuum tanta benefícia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 17 27 Et cœpísti benedícere dómui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Dómine, benedicénte, benedícta erit in perpétuum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 1 Factum est autem post hæc, ut percúteret David Philísthiim, et humiliáret eos, et tólleret Geth et fílias ejus de manu Philísthiim,
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 2 percuterétque Moab, et fíerent Moabítæ servi David, offeréntes ei múnera.
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 3 Eo témpore percússit David étiam Adarézer regem Soba regiónis Hemath, quando perréxit ut dilatáret impérium suum usque ad flumen Euphráten.
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 4 Cepit ergo David mille quadrígas ejus, et septem míllia équitum, ac vigínti míllia virórum péditum, subnervavítque omnes equos cúrruum, excéptis centum quadrígis, quas reservávit sibi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 5 Supervénit autem et Syrus Damascénus, ut auxílium præbéret Adarézer regi Soba: sed et hujus percússit David vigínti duo míllia virórum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 6 Et pósuit mílites in Damásco, ut Sýria quoque servíret sibi, et offérret múnera. Adjuvítque eum Dóminus in cunctis ad quæ perréxerat.
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 7 Tulit quoque David pháretras áureas, quas habúerant servi Adarézer, et áttulit eas in Jerúsalem. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 8 Necnon de Thebath et Chun úrbibus Adarézer æris plúrimum, de quo fecit Sálomon mare ǽneum, et colúmnas, et vasa ænéa.
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 9 Quod cum audísset Thou rex Hemath, percussísse vidélicet David omnem exércitum Adarézer regis Soba,
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 10 misit Adóram fílium suum ad regem David, ut postuláret ab eo pacem, et congratularétur ei quod percussísset et expugnásset Adarézer: adversárius quippe erat Thou Adarézer.
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 11 Sed et ómnia vasa áurea, et argéntea, et ænéa consecrávit David rex Dómino, cum argénto et auro quod túlerat ex univérsis géntibus, tam de Idumǽa, et Moab, et fíliis Ammon, quam de Philísthiim et Ámalec.
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 12 Abísai vero fílius Sárviæ percússit Edom in valle Salinárum, decem et octo míllia: b
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 13 et constítuit in Edom præsídium, ut servíret Idumǽa David: salvavítque Dóminus David in cunctis ad quæ perréxerat.
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 14 Regnávit ergo David super univérsum Israël, et faciébat judícium atque justítiam cuncto pópulo suo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 15 Porro Joab fílius Sárviæ erat super exércitum, et Jósaphat fílius Ahílud a commentáriis:
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 16 Sadoc autem fílius Áchitob, et Ahímelech fílius Abíathar, sacerdótes: et Susa, scriba:
+1 Paralipómenon 1Par 13 18 17 Banaías quoque fílius Jójadæ super legiónes Ceréthi et Pheléthi: porro fílii David, primi ad manum regis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 1 Áccidit autem ut morerétur Naas rex filiórum Ammon, et regnáret fílius ejus pro eo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 2 Dixítque David: Fáciam misericórdiam cum Hanon fílio Naas: prǽstitit enim mihi pater ejus grátiam. Misítque David núntios ad consolándum eum super morte patris sui. Qui cum perveníssent in terram filiórum Ammon ut consolaréntur Hanon,
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 3 dixérunt príncipes filiórum Ammon ad Hanon: Tu fórsitan putas, quod David honóris causa in patrem tuum míserit qui consoléntur te: nec animadvértis quod ut explórent, et invéstigent, et scruténtur terram tuam, vénerint ad te servi ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 4 Ígitur Hanon púeros David decalvávit, et rasit, et præcídit túnicas eórum a nátibus usque ad pedes, et dimísit eos.
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 5 Qui cum abiíssent, et hoc mandássent David, misit in occúrsum eórum (grandem enim contuméliam sustinúerant) et præcépit ut manérent in Jéricho, donec crésceret barba eórum, et tunc reverteréntur.
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 6 Vidéntes autem fílii Ammon quod injúriam fecíssent David, tam Hanon quam réliquus pópulus, misérunt mille talénta argénti, ut condúcerent sibi de Mesopotámia, et de Sýria Máacha, et de Soba currus et équites.
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 7 Conduxerúntque trigínta duo míllia cúrruum, et regem Máacha cum pópulo ejus. Qui cum veníssent, castrametáti sunt e regióne Médaba. Fílii quoque Ammon congregáti de úrbibus suis venérunt ad bellum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 8 Quod cum audísset David, misit Joab, et omnem exércitum virórum fórtium:
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 9 egressíque fílii Ammon, direxérunt áciem juxta portam civitátis; reges autem, qui ad auxílium ejus vénerant, separátim in agro stetérunt.
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 10 Ígitur Joab, intélligens bellum ex advérso et post tergum contra se fíeri, elégit viros fortíssimos de univérso Israël, et perréxit contra Syrum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 11 Réliquam autem partem pópuli dedit sub manu Abísai fratris sui: et perrexérunt contra fílios Ammon.
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 12 Dixítque: Si vícerit me Syrus, auxílio eris mihi: si autem superáverint te fílii Ammon, ero tibi in præsídium.
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 13 Confortáre, et agámus viríliter pro pópulo nostro, et pro úrbibus Dei nostri: Dóminus autem, quod in conspéctu suo bonum est, fáciet.
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 14 Perréxit ergo Joab et pópulus qui cum eo erat, contra Syrum ad prœ́lium: et fugávit eos.
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 15 Porro fílii Ammon vidéntes quod fugísset Syrus, ipsi quoque fugérunt Abísai fratrem ejus, et ingréssi sunt civitátem: reversúsque est étiam Joab in Jerúsalem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 16 Videns autem Syrus quod cecidísset coram Israël, misit núntios, et addúxit Syrum, qui erat trans flúvium: Sophach autem princeps milítiæ Adarézer erat dux eórum. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 17 Quod cum nuntiátum esset David, congregávit univérsum Israël, et transívit Jordánem, irruítque in eos et diréxit ex advérso áciem, illis contra pugnántibus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 18 Fugit autem Syrus Israël, et interfécit David de Syris septem míllia cúrruum, et quadragínta míllia péditum, et Sophach exércitus príncipem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 19 19 Vidéntes autem servi Adarézer se ab Israël esse superátos, transfugérunt ad David, et serviérunt ei: noluítque ultra Sýria auxílium præbére fíliis Ammon.
+1 Paralipómenon 1Par 13 20 1 Factum est autem post anni círculum, eo témpore quo solent reges ad bella procédere, congregávit Joab exércitum, et robur milítiæ, et vastávit terram filiórum Ammon: perrexítque et obsédit Rabba. Porro David manébat in Jerúsalem, quando Joab percússit Rabba et destrúxit eam.
+1 Paralipómenon 1Par 13 20 2 Tulit autem David corónam Melchom de cápite ejus, et invénit in ea auri pondo taléntum, et pretiosíssimas gemmas, fecítque sibi inde diadéma: manúbias quoque urbis plúrimas tulit;
+1 Paralipómenon 1Par 13 20 3 pópulum autem, qui erat in ea, edúxit, et fecit super eos tríbulas, et trahas, et ferráta carpénta transíre, ita ut dissecaréntur et contereréntur. Sic fecit David cunctis úrbibus filiórum Ammon: et revérsus est cum omni pópulo suo in Jerúsalem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 20 4 Post hæc ínitum est bellum in Gazer advérsum Philisthǽos, in quo percússit Sobóchai Husathítes, Sáphai de génere Ráphaim, et humiliávit eos. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 20 5 Áliud quoque bellum gestum est advérsus Philisthǽos, in quo percússit Adeodátus fílius Saltus Bethlehemítes fratrem Góliath Gethǽi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatórium texéntium.
+1 Paralipómenon 1Par 13 20 6 Sed et áliud bellum áccidit in Geth, in quo fuit homo longíssimus, senos habens dígitos, id est, simul vigínti quátuor: qui et ipse de Rapha fúerat stirpe generátus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 20 7 Hic blasphemávit Israël: et percússit eum Jónathan fílius Sámaa fratris David. Hi sunt fílii Rapha in Geth, qui cecidérunt in manu David et servórum ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 1 Consurréxit autem Satan contra Israël, et concitávit David ut numeráret Israël.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 2 Dixítque David ad Joab et ad príncipes pópuli: Ite, et numeráte Israël a Bersabée usque Dan: et afférte mihi númerum ut sciam.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 3 Respondítque Joab: Áugeat Dóminus pópulum suum céntuplum quam sunt: nonne, dómine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dóminus meus, quod in peccátum reputétur Israéli?
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 4 Sed sermo regis magis præváluit: egressúsque est Joab, et circuívit univérsum Israël: et revérsus est Jerúsalem,
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 5 dedítque David númerum eórum quos circuíerat: et invéntus est omnis númerus Israël, mille míllia et centum míllia virórum educéntium gládium: de Juda autem quadringénta septuagínta míllia bellatórum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 6 Nam Levi et Bénjamin non numerávit: eo quod Joab invítus exsequerétur regis impérium.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 7 Displícuit autem Deo quod jussum erat: et percússit Israël. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 8 Dixítque David ad Deum: Peccávi nimis ut hoc fácerem: óbsecro, aufer iniquitátem servi tui, quia insipiénter egi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 9 Et locútus est Dóminus ad Gad vidéntem Davídis, dicens:
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 10 Vade, et lóquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dóminus: Trium tibi optiónem do: unum, quod volúeris, élige, et fáciam tibi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 11 Cumque venísset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Dóminus: Élige, quod volúeris:
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 12 aut tribus annis famem; aut tribus ménsibus te fúgere hostes tuos, et gládium eórum non posse evádere; aut tribus diébus gládium Dómini, et pestiléntiam versári in terra, et ángelum Dómini interfícere in univérsis fínibus Israël: nunc ígitur vide quid respóndeam ei qui misit me.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 13 Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angústiæ premunt: sed mélius mihi est ut íncidam in manus Dómini, quia multæ sunt miseratiónes ejus, quam in manus hóminum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 14 Misit ergo Dóminus pestiléntiam in Israël: et cecidérunt de Israël septuagínta míllia virórum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 15 Misit quoque ángelum in Jerúsalem ut percúteret eam: cumque percuterétur, vidit Dóminus, et misértus est super magnitúdine mali: et imperávit ángelo qui percutiébat: Súfficit, jam cesset manus tua. Porro ángelus Dómini stabat juxta áream Ornan Jebusǽi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 16 Levánsque David óculos suos, vidit ángelum Dómini stantem inter cælum et terram, et evaginátum gládium in manu ejus, et versum contra Jerúsalem: et cecidérunt tam ipse quam majóres natu, vestíti cilíciis, proni in terram.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 17 Dixítque David ad Deum: Nonne ego sum, qui jussi ut numerarétur pópulus? ego, qui peccávi? ego, qui malum feci? iste grex, quid comméruit? Dómine Deus meus, vertátur, óbsecro, manus tua in me, et in domum patris mei: pópulus autem tuus non percutiátur.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 18 Ángelus autem Dómini præcépit Gad ut díceret Davídi ut ascénderet, exstruerétque altáre Dómino Deo in área Ornan Jebusǽi. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 19 Ascéndit ergo David juxta sermónem Gad, quem locútus ei fúerat ex nómine Dómini.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 20 Porro Ornan cum suspexísset et vidísset ángelum, quatuórque fílii ejus cum eo, abscondérunt se: nam eo témpore terébat in área tríticum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 21 Ígitur cum veníret David ad Ornan, conspéxit eum Ornan, et procéssit ei óbviam de área, et adorávit eum pronus in terram.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 22 Dixítque ei David: Da mihi locum áreæ tuæ, ut ædíficem in ea altáre Dómino: ita ut quantum valet argénti accípias, et cesset plaga a pópulo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 23 Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et fáciat dóminus meus rex quodcúmque ei placet: sed et boves do in holocáustum, et tríbulas in ligna, et tríticum in sacrifícium: ómnia libens præbébo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 24 Dixítque ei rex David: Nequáquam ita fiet, sed argéntum dabo quantum valet: neque enim tibi auférre débeo, et sic offérre Dómino holocáusta gratuíta.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justíssimi pónderis sexcéntos.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 26 Et ædificávit ibi altáre Dómino, obtulítque holocáusta et pacífica, et invocávit Dóminum; et exaudívit eum in igne de cælo super altáre holocáusti.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 27 Præcepítque Dóminus ángelo, et convértit gládium suum in vagínam.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 28 Prótinus ergo David, videns quod exaudísset eum Dóminus in área Ornan Jebusǽi, immolávit ibi víctimas. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 29 Tabernáculum autem Dómini, quod fécerat Móyses in desérto, et altáre holocaustórum, ea tempestáte erat in excélso Gábaon.
+1 Paralipómenon 1Par 13 21 30 Et non præváluit David ire ad altáre ut ibi obsecráret Deum: nímio enim fúerat in timóre pertérritus, videns gládium ángeli Dómini.
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 1 Dixítque David: Hæc est domus Dei, et hoc altáre in holocáustum Israéli.
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 2 Et præcépit ut congregaréntur omnes prosélyti de terra Israël, et constítuit ex eis látomos ad cædéndos lápides et poliéndos, ut ædificarétur domus Dei.
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 3 Ferrum quoque plúrimum ad clavos januárum, et ad commissúras atque junctúras, præparávit David: et æris pondus innumerábile.
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 4 Ligna quoque cédrina non póterant æstimári, quæ Sidónii et Týrii deportáverant ad David.
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 5 Et dixit David: Sólomon fílius meus puer párvulus est et delicátus: domus autem, quam ædificári volo Dómino, talis esse debet ut in cunctis regiónibus nominétur: præparábo ergo ei necessária. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparávit impénsas.
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 6 Vocavítque Salomónem fílium suum, et præcépit ei ut ædificáret domum Dómino Deo Israël. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 7 Dixítque David ad Salomónem: Fili mi, voluntátis meæ fuit ut ædificárem domum nómini Dómini Dei mei:
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 8 sed factus est sermo Dómini ad me, dicens: Multum sánguinem effudísti, et plúrima bella bellásti: non póteris ædificáre domum nómini meo, tanto effúso sánguine coram me:
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 9 fílius qui nascétur tibi, erit vir quietíssimus: fáciam enim eum requiéscere ab ómnibus inimícis suis per circúitum: et ob hanc causam Pacíficus vocábitur: et pacem et ótium dabo in Israël cunctis diébus ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 10 Ipse ædificábit domum nómini meo, et ipse erit mihi in fílium, et ego ero illi in patrem: firmabóque sólium regni ejus super Israël in ætérnum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 11 Nunc ergo fili mi, sit Dóminus tecum, et prosperáre, et ædífica domum Dómino Deo tuo sicut locútus est de te. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 12 Det quoque Dóminus prudéntiam et sensum ut régere possis Israël, et custodíre legem Dómini Dei tui.
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 13 Tunc enim profícere póteris, si custodíeris mandáta et judícia quæ præcépit Dóminus Móysi ut docéret Israël. Confortáre, et viríliter age: ne tímeas, neque páveas.
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 14 Ecce ego in paupertáte mea præparávi impénsas domus Dómini, auri talénta centum míllia, et argénti mille míllia talentórum: æris vero et ferri non est pondus, víncitur enim númerus magnitúdine; ligna et lápides præparávi ad univérsa impéndia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 15 Habes quoque plúrimos artífices, látomos, et cæmentários, artificésque lignórum, et ómnium ártium ad faciéndum opus prudentíssimos,
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 16 in auro et argénto et áëre et ferro, cujus non est númerus. Surge ígitur et fac, et erit Dóminus tecum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 17 Præcépit quoque David cunctis princípibus Israël ut adjuvárent Salomónem fílium suum: b
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 18 Cérnitis, ínquiens, quod Dóminus Deus vester vobíscum sit, et déderit vobis réquiem per circúitum, et tradíderit omnes inimícos vestros in manus vestras, et subjécta sit terra coram Dómino, et coram pópulo ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 22 19 Præbéte ígitur corda vestra et ánimas vestras, ut quærátis Dóminum Deum vestrum: et consúrgite, et ædificáte sanctuárium Dómino Deo, ut introducátur arca fœ́deris Dómini, et vasa Dómino consecráta, in domum quæ ædificátur nómini Dómini.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 1 Ígitur David, senex et plenus diérum, regem constítuit Salomónem fílium suum super Israël.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 2 Et congregávit omnes príncipes Israël, et sacerdótes atque Levítas.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 3 Numeratíque sunt Levítæ a trigínta annis et supra: et invénta sunt trigínta octo míllia virórum. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 4 Ex his elécti sunt, et distribúti in ministérium domus Dómini, vigínti quátuor míllia: præpositórum autem et júdicum, sex míllia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 5 Porro quátuor míllia janitóres, et tótidem psaltæ, canéntes Dómino in órganis quæ fécerat ad canéndum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 6 Et distríbuit eos David per vices filiórum Levi, Gerson vidélicet, et Caath, et Merári.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 7 Fílii Gerson: Léedan, et Sémei.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 8 Fílii Léedan: princeps Jáhiel, et Zethan, et Joël, tres.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 9 Fílii Sémei: Sálomith, et Hósiel, et Aran, tres: isti príncipes familiárum Léedan.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 10 Porro fílii Sémei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baría: isti fílii Sémei, quátuor.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 11 Erat autem Leheth prior, Ziza secúndus: porro Jaus et Baría non habuérunt plúrimos fílios, et idcírco in una família, unáque domo computáti sunt.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 12 Fílii Caath: Amram, et Ísaar, Hebron, et Óziel, quátuor.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 13 Fílii Amram: Áaron et Móyses. Separatúsque est Áaron ut ministráret in Sancto sanctórum, ipse et fílii ejus in sempitérnum, et adoléret incénsum Dómino secúndum ritum suum, ac benedíceret nómini ejus in perpétuum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 14 Móysi quoque hóminis Dei fílii annumeráti sunt in tribu Levi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 15 Fílii Móysi: Gersom et Eliézer.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 16 Fílii Gersom: Súbuel primus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 17 Fuérunt autem fílii Eliézer: Rohobía primus: et non erant Eliézer fílii álii. Porro fílii Rohobía multiplicáti sunt nimis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 18 Fílii Ísaar: Sálomith primus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 19 Fílii Hebron: Jeríau primus, Amarías secúndus, Jaháziel tértius, Jécmaam quartus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 20 Fílii Óziel: Micha primus, Jesía secúndus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 21 Fílii Merári: Móholi, et Musi. Fílii Móholi: Eleázar et Cis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 22 Mórtuus est autem Eleázar, et non hábuit fílios, sed fílias: acceperúntque eas fílii Cis fratres eárum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 23 Fílii Musi: Móholi, et Eder, et Jérimoth, tres.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 24 Hi fílii Levi in cognatiónibus et famíliis suis, príncipes per vices, et númerum cápitum singulórum qui faciébant ópera ministérii domus Dómini, a vigínti annis et supra. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 25 Dixit enim David: Réquiem dedit Dóminus Deus Israël pópulo suo, et habitatiónem Jerúsalem usque in ætérnum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 26 Nec erit offícii Levitárum ut ultra portent tabernáculum et ómnia vasa ejus ad ministrándum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 27 Juxta præcépta quoque David novíssima, supputábitur númerus filiórum Levi a vigínti annis et supra.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 28 Et erunt sub manu filiórum Áaron in cultum domus Dómini, in vestíbulis, et in éxedris, et in loco purificatiónis, et in sanctuário, et in univérsis opéribus ministérii templi Dómini.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 29 Sacerdótes autem, super panes propositiónis, et ad símilæ sacrifícium, et ad lágana ázyma, et sartáginem, et ad torréndum, et super omne pondus atque mensúram.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 30 Levítæ vero ut stent mane ad confiténdum et canéndum Dómino: similitérque ad vésperam,
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 31 tam in oblatióne holocaustórum Dómini, quam in sábbatis et caléndis et solemnitátibus réliquis juxta númerum et cæremónias uniuscujúsque rei, júgiter coram Dómino.
+1 Paralipómenon 1Par 13 23 32 Et custódiant observatiónes tabernáculi fœ́deris, et ritum sanctuárii, et observatiónem filiórum Áaron fratrum suórum, ut minístrent in domo Dómini.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 1 Porro fíliis Áaron hæ partitiónes erant. Fílii Áaron: Nadab, et Ábiu, et Eleázar, et Íthamar.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 2 Mórtui sunt autem Nadab et Ábiu ante patrem suum absque líberis: sacerdotióque functus est Eleázar, et Íthamar.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 3 Et divísit eos David, id est, Sadoc de fíliis Eleázari, et Ahímelech de fíliis Íthamar, secúndum vices suas et ministérium.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 4 Inventíque sunt multo plures fílii Eleázar in princípibus viris, quam fílii Íthamar. Divísit autem eis, hoc est, fíliis Eleázar, príncipes per famílias sédecim: et fíliis Íthamar per famílias et domos suas octo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 5 Porro divísit utrásque inter se famílias sórtibus: erant enim príncipes sanctuárii, et príncipes Dei, tam de fíliis Eleázar quam de fíliis Íthamar.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 6 Descripsítque eos Semeías fílius Nathánaël scriba Levítes, coram rege et princípibus, et Sadoc sacerdóte, et Ahímelech fílio Abíathar, princípibus quoque familiárum sacerdotálium, et Leviticárum: unam domum, quæ céteris prǽerat, Eleázar: et álteram domum, quæ sub se habébat céteros, Íthamar.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 7 Exívit autem sors prima Jójarib, secúnda Jédei,
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 8 tértia Harim, quarta Séorim,
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 9 quinta Melchía, sexta Máiman,
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 10 séptima Accos, octáva Abía,
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 11 nona Jésua, décima Sechenía,
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 12 undécima Elíasib, duodécima Jacim,
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 13 tertiadécima Hoppha, decimaquárta Ísbaab,
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 14 decimaquínta Belga, decimaséxta Emmer,
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 15 decimaséptima Hezir, decimaoctáva Aphses,
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 16 decimanóna Pheteía, vigésima Hezéchiel,
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 17 vigésima prima Jachin, vigésima secúnda Gamul,
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 18 vigésima tértia Dalaíau, vigésima quarta Maazíau.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 19 Hæ vices eórum secúndum ministéria sua, ut ingrediántur domum Dómini, et juxta ritum suum sub manu Áaron patris eórum, sicut præcéperat Dóminus Deus Israël.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 20 Porro filiórum Levi qui réliqui fúerant, de fíliis Amram erat Súbaël, et de fíliis Súbaël, Jehedeía. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 21 De fíliis quoque Rohobíæ, princeps Jesías.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 22 Isáari vero fílius Sálemoth, filiúsque Sálemoth Jahath:
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 23 filiúsque ejus Jeríau primus, Amarías secúndus, Jaháziel tértius, Jécmaan quartus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 24 Fílius Óziel, Micha: fílius Micha, Samir.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 25 Frater Micha, Jesía: filiúsque Jesíæ, Zacharías.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 26 Fílii Merári: Móholi, et Musi. Fílius Ozíau: Benno.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 27 Fílius quoque Merári: Ozíau, et Soam, et Zachur, et Hebri.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 28 Porro Móholi fílius, Eleázar, qui non habébat líberos.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 29 Fílius vero Cis, Jerámeel.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 30 Fílii Musi: Móholi, Eder et Jérimoth: isti fílii Levi secúndum domos familiárum suárum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 24 31 Miserúntque et ipsi sortes contra fratres suos fílios Áaron coram David rege, et Sadoc, et Ahímelech, et princípibus familiárum sacerdotálium et Leviticárum, tam majóres quam minóres: omnes sors æquáliter dividébat.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 1 Ígitur David et magistrátus exércitus segregavérunt in ministérium fílios Asaph, et Heman, et Ídithun, qui prophetárent in cítharis, et psaltériis, et cýmbalis secúndum númerum suum, dedicáto sibi offício serviéntes.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 2 De fíliis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathanía, et Asaréla, fílii Asaph: sub manu Asaph prophetántis juxta regem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 3 Porro Ídithun: fílii Ídithun, Godolías, Sori, Jeseías, et Hasabías, et Mathathías, sex, sub manu patris sui Ídithun, qui in cíthara prophetábat super confiténtes et laudántes Dóminum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 4 Heman quoque: fílii Heman, Boccíau, Mathaníau, Óziel, Súbuel, et Jérimoth, Hananías, Hánani, Elíatha, Geddélthi, et Romemthiézer, et Jesbacássa, Mellóthi, Othir, Maházioth:
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 5 omnes isti fílii Heman vidéntis regis in sermónibus Dei, ut exaltáret cornu: dedítque Deus Heman fílios quatuórdecim, et fílias tres.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 6 Univérsi sub manu patris sui ad cantándum in templo Dómini distribúti erant, in cýmbalis, et psaltériis, et cítharis, in ministéria domus Dómini juxta regem: Asaph vidélicet, et Ídithun, et Heman.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 7 Fuit autem númerus eórum cum frátribus suis, qui erudiébant cánticum Dómini, cuncti doctóres, ducénti octogínta octo. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 8 Miserúntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus páriter et indóctus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 9 Egressáque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secúnda Godolíæ, ipsi et fíliis ejus, et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 10 Tértia Zachur, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 11 Quarta Ísari, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 12 Quinta Nathaníæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 13 Sexta Boccíau, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 14 Séptima Isreéla, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 15 Octáva Jesaíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 16 Nona Mathaníæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 17 Décima Semeíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 18 Undécima Azáreel, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 19 Duodécima Hasabíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 20 Tertiadécima Súbaël, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 21 Quartadécima Mathathíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 22 Quintadécima Jérimoth, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 23 Sextadécima Hananíæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 24 Septimadécima Jesbacássæ, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 25 Octavadécima Hánani, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 26 Nonadécima Mellóthi, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 27 Vigésima Elíatha, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 28 Vigésima prima Othir, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 29 Vigésima secúnda Geddélthi, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 30 Vigésima tértia Maházioth, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 25 31 Vigésima quarta Romemthiézer, fíliis et frátribus ejus duódecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 1 Divisiónes autem janitórum: de Corítis Meselemía, fílius Core, de fíliis Asaph.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 2 Fílii Meselemíæ: Zacharías primogénitus, Jádihel secúndus, Zabadías tértius, Jathánaël quartus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 3 Ælam quintus, Jóhanan sextus, Elioénai séptimus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 4 Fílii autem Obédedom: Semeías primogénitus, Józabad secúndus, Jóaha tértius, Sachar quartus, Nathánaël quintus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 5 Ámmiel sextus, Íssachar séptimus, Phóllathi octávus: quia benedíxit illi Dóminus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 6 Sémei autem fílio ejus nati sunt fílii, præfécti familiárum suárum: erant enim viri fortíssimi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 7 Fílii ergo Semeíæ: Othni, et Ráphaël, et Obed, Élzabad, fratres ejus viri fortíssimi: Éliu quoque et Samachías.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 8 Omnes hi, de fíliis Obédedom: ipsi, et fílii et fratres eórum, fortíssimi ad ministrándum, sexagínta duo de Obédedom.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 9 Porro Meselemíæ fílii, et fratres eórum robustíssimi, decem et octo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 10 De Hosa autem, id est, de fíliis Merári: Semri princeps (non enim habúerat primogénitum, et idcírco posúerat eum pater ejus in príncipem),
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 11 Helcías secúndus, Tabelías tértius, Zacharías quartus: omnes hi fílii et fratres Hosa, trédecim.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 12 Hi divísi sunt in janitóres, ut semper príncipes custodiárum, sicut et fratres eórum ministrárent in domo Dómini. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 13 Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per famílias suas in unamquámque portárum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 14 Cécidit ergo sors orientális, Selemíæ. Porro Zacharíæ fílio ejus, viro prudentíssimo et erudíto, sortíto óbtigit plaga septentrionális.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 15 Obédedom vero et fíliis ejus ad austrum: in qua parte domus erat seniórum concílium.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 16 Sephim et Hosa ad occidéntem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensiónis: custódia contra custódiam.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 17 Ad oriéntem vero Levítæ sex: et ad aquilónem, quátuor per diem: atque ad merídiem simíliter in die quátuor: et ubi erat concílium bini et bini.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 18 In céllulis quoque janitórum ad occidéntem quátuor in via, biníque per céllulas.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 19 Hæ sunt divisiónes janitórum filiórum Core et Merári.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 20 Porro Achías erat super thesáuros domus Dei, et vasa sanctórum. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 21 Fílii Ledan, fílii Gersónni: de Ledan príncipes familiárum Ledan, et Gersónni, Jehiéli.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 22 Fílii Jehiéli: Zathan, et Joël fratres ejus super thesáuros domus Dómini.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 23 Amramítis, et Isaarítis, et Hebronítis, et Ozihelítis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 24 Súbaël autem fílius Gersom fílii Móysi, præpósitus thesáuris.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 25 Fratres quoque ejus Eliézer, cujus fílius Rahabía, et hujus fílius Isaías, et hujus fílius Joram, hujus quoque fílius Zechri, et hujus fílius Sélemith.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 26 Ipse Sélemith, et fratres ejus, super thesáuros sanctórum quæ sanctificávit David rex, et príncipes familiárum, et tribúni, et centuriónes, et duces exércitus,
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 27 de bellis et manúbiis prœliórum, quæ consecráverant ad instauratiónem et supelléctilem templi Dómini.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 28 Hæc autem univérsa sanctificávit Sámuel videns, et Saul fílius Cis, et Abner fílius Ner, et Joab fílius Sárviæ: omnes qui sanctificáverant ea per manum Sélemith et fratrum ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 29 Isaarítis vero prǽerat Chonenías, et fílii ejus ad ópera forínsecus super Israël ad docéndum et judicándum eos. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 30 Porro de Hebronítis Hasabías, et fratres ejus viri fortíssimi, mille septingénti prǽerant Israéli trans Jordánem contra occidéntem, in cunctis opéribus Dómini, et in ministérium regis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 31 Hebronitárum autem princeps fuit Jería secúndum famílias et cognatiónes eórum. Quadragésimo anno regni David recensíti sunt, et invénti sunt viri fortíssimi in Jazer Gálaad,
+1 Paralipómenon 1Par 13 26 32 fratrésque ejus robustióris ætátis, duo míllia septingénti príncipes familiárum. Præpósuit autem eos David rex Rubenítis, et Gaddítis, et dimídiæ tríbui Manásse, in omne ministérium Dei et regis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 1 Fílii autem Israël secúndum númerum suum, príncipes familiárum, tribúni, et centuriónes, et præfécti, qui ministrábant regi juxta turmas suas, ingrediéntes et egrediéntes per síngulos menses in anno, vigínti quátuor míllibus sínguli prǽerant.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 2 Primæ turmæ in primo mense Jésboam prǽerat fílius Zábdiel, et sub eo vigínti quátuor míllia;
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 3 de fíliis Phares, princeps cunctórum príncipum in exércitu mense primo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 4 Secúndi mensis habébat turmam Dudía Ahohítes, et post se alter nómine Macélloth, qui regébat partem exércitus vigínti quátuor míllium.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 5 Dux quoque turmæ tértiæ in mense tértio erat Banaías fílius Jójadæ sacérdos: et in divisióne sua vigínti quátuor míllia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 6 Ipse est Banaías fortíssimus inter trigínta, et super trigínta: prǽerat autem turmæ ipsíus Amízabad fílius ejus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 7 Quartus, mense quarto, Ásahel frater Joab, et Zabadías fílius ejus post eum: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 8 Quintus, mense quinto, princeps Sámaoth Jezerítes: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 9 Sextus, mense sexto, Hira fílius Acces Thecuítes: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 10 Séptimus, mense séptimo, Helles Phallonítes de fíliis Éphraim: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 11 Octávus, mense octávo, Sobóchai Husathítes de stirpe Zárahi: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 12 Nonus, mense nono, Abiézer Anathothítes de fíliis Jémini: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 13 Décimus, mense décimo, Márai, et ipse Netophathítes de stirpe Zárai: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 14 Undécimus, mense undécimo, Banaías Pharathonítes de fíliis Éphraim: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 15 Duodécimus, mense duodécimo, Hóldai Netophathítes, de stirpe Gothóniel: et in turma ejus vigínti quátuor míllia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 16 Porro tríbubus prǽerant Israël, Rubenítis, dux Eliézer fílius Zechri: Simeonítis, dux Saphatías fílius Máacha: b
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 17 Levítis, Hasabías fílius Cámuel: Aaronítis, Sadoc:
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 18 Juda, Éliu frater David: Íssachar, Amri fílius Míchaël.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 19 Zabulonítis, Jesmaías fílius Abdíæ: Nephthalítibus, Jérimoth fílius Ózriel:
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 20 fíliis Éphraim, Osée fílius Ozáziu: dimídiæ tríbui Manásse, Joël fílius Phadaíæ:
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 21 et dimídiæ tríbui Manásse in Gálaad, Jaddo fílius Zacharíæ: Bénjamin autem, Jásiel fílius Abner:
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 22 Dan vero, Ézrihel fílius Jéroham: hi príncipes filiórum Israël.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 23 Nóluit autem David numeráre eos a vigínti annis inférius: quia díxerat Dóminus ut multiplicáret Israël quasi stellas cæli.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 24 Joab fílius Sárviæ cœ́perat numeráre, nec complévit: quia super hoc ira irrúerat in Israël, et idcírco númerus eórum qui fúerant recensíti, non est relátus in fastos regis David.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 25 Super thesáuros autem regis fuit Azmoth fílius Ádiel: his autem thesáuris, qui erant in úrbibus, et in vicis, et in túrribus, præsidébat Jónathan fílius Ozíæ. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 26 Óperi autem rústico, et agrícolis qui exercébant terram, prǽerat Ezri fílius Chelub:
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 27 vinearúmque cultóribus, Semeías Romathítes: cellis autem vináriis, Zabdías Aphonítes.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 28 Nam super olivéta et ficéta quæ erant in campéstribus, Bálanam Gederítes: super apothécas autem ólei, Joas.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 29 Porro arméntis quæ pascebántur in Saron, præpósitus fuit Sétrai Saronítes: et super boves in vállibus, Saphat fílius Adli:
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 30 super camélos vero, Ubil Ismahelítes: et super ásinos, Jadías Meronathítes:
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 31 super oves quoque, Jaziz Agaréus: omnes hi, príncipes substántiæ regis David.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 32 Jónathan autem pátruus David, consiliárius, vir prudens et litterátus: ipse et Jáhiel fílius Hachamóni erant cum fíliis regis. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 33 Achítophel étiam consiliárius regis, et Chúsai Arachítes amícus regis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 27 34 Post Achítophel fuit Jójada fílius Banaíæ, et Abíathar. Princeps autem exércitus regis erat Joab.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 1 Convocávit ígitur David omnes príncipes Israël, duces tríbuum, et præpósitos turmárum, qui ministrábant regi: tribúnos quoque et centuriónes, et qui prǽerant substántiæ et possessiónibus regis, filiósque suos cum eunúchis, et poténtes et robustíssimos quosque in exércitu Jerúsalem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 2 Cumque surrexísset rex, et stetísset, ait: Audíte me, fratres mei et pópulus meus: cogitávi ut ædificárem domum, in qua requiésceret arca fœ́deris Dómini, et scabéllum pedum Dei nostri: et ad ædificándum, ómnia præparávi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 3 Deus autem dixit mihi: Non ædificábis domum nómini meo, eo quod sis vir bellátor, et sánguinem fúderis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 4 Sed elégit Dóminus Deus Israël me de univérsa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempitérnum: de Juda enim elégit príncipes: porro de domo Juda, domum patris mei, et de fíliis patris mei plácuit ei ut me elígeret regem super cunctum Israël.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 5 Sed et de fíliis meis (fílios enim mihi multos dedit Dóminus) elégit Salomónem fílium meum ut sedéret in throno regni Dómini super Israël,
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 6 dixítque mihi: Sálomon fílius tuus ædificábit domum meam, et átria mea: ipsum enim elégi mihi in fílium, et ego ero ei in patrem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 7 Et firmábo regnum ejus usque in ætérnum, si perseveráverit fácere præcépta mea et judícia, sicut et hódie.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 8 Nunc ergo coram univérso cœtu Israël audiénte Deo nostro, custodíte, et perquírite cuncta mandáta Dómini Dei nostri: ut possideátis terram bonam, et relinquátis eam fíliis vestris post vos usque in sempitérnum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 9 Tu autem, Sálomon fili mi, scito Deum patris tui, et servíto ei corde perfécto, ánimo voluntário: ómnia enim corda scrutátur Dóminus, et univérsas méntium cogitatiónes intélligit. Si quæsíeris eum, invénies: si autem derelíqueris eum, projíciet te in ætérnum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 10 Nunc ergo quia elégit te Dóminus ut ædificáres domum sanctuárii, confortáre, et pérfice.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 11 Dedit autem David Salomóni fílio suo descriptiónem pórticus, et templi, et cellariórum, et cœnáculi, et cubiculórum in ádytis, et domus propitiatiónis, b
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 12 necnon et ómnium quæ cogitáverat atriórum et exedrárum per circúitum in thesáuros domus Dómini, et in thesáuros sanctórum,
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 13 divisionúmque sacerdotálium et Leviticárum, in ómnia ópera domus Dómini, et in univérsa vasa ministérii templi Dómini.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 14 Aurum in póndere per síngula vasa ministérii. Argénti quoque pondus pro vasórum et óperum diversitáte.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 15 Sed et in candelábra áurea, et ad lucérnas eórum, aurum pro mensúra uniuscujúsque candelábri et lucernárum. Simíliter et in candelábra argéntea, et in lucérnas eórum, pro diversitáte mensúræ, pondus argénti trádidit.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 16 Aurum quoque dedit in mensas propositiónis pro diversitáte mensárum: simíliter et argéntum in álias mensas argénteas.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 17 Ad fuscínulas quoque, et phíalas, et thuríbula ex auro puríssimo, et leúnculos áureos pro qualitáte mensúræ pondus distríbuit in leúnculum et leúnculum. Simíliter et in leónes argénteos divérsum argénti pondus separávit.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 18 Altári autem, in quo adolétur incénsum, aurum puríssimum dedit: ut ex ipso fíeret similitúdo quadrígæ chérubim extendéntium alas, et velántium arcam fœ́deris Dómini.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 19 Ómnia, inquit, venérunt scripta manu Dómini ad me, ut intellígerem univérsa ópera exempláris.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 20 Dixit quoque David Salomóni fílio suo: Viríliter age, et confortáre, et fac: ne tímeas, et ne páveas: Dóminus enim Deus meus tecum erit, et non dimíttet te nec derelínquet, donec perfícias omne opus ministérii domus Dómini.
+1 Paralipómenon 1Par 13 28 21 Ecce divisiónes sacerdótum et Levitárum: in omne ministérium domus Dómini assístunt tibi, et paráti sunt, et novérunt tam príncipes quam pópulus fácere ómnia præcépta tua.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 1 Locutúsque est David rex ad omnem ecclésiam: Salomónem fílium meum unum elégit Deus, adhuc púerum et tenéllum: opus namque grande est, neque enim hómini præparátur habitátio, sed Deo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 2 Ego autem totis víribus meis præparávi impénsas domus Dei mei. Aurum ad vasa áurea, et argéntum in argéntea, æs in ænéa, ferrum in férrea, ligna ad lígnea: et lápides onýchinos, et quasi stíbinos, et diversórum colórum, omnémque pretiósum lápidem, et marmor Párium abundantíssime:
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 3 et super hæc quæ óbtuli in domum Dei mei de pecúlio meo aurum et argéntum, do in templum Dei mei, excéptis his quæ præparávi in ædem sanctam.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 4 Tria míllia talénta auri de auro Ophir, et septem míllia talentórum argénti probatíssimi ad deaurándos paríetes templi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 5 Et ubicúmque opus est aurum de auro, et ubicúmque opus est argéntum de argénto, ópera fiant per manus artíficum: et si quis sponte offert, ímpleat manum suam hódie, et ófferat quod volúerit Dómino.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 6 Pollíciti sunt ítaque príncipes familiárum, et próceres tríbuum Israël, tribúni quoque, et centuriónes, et príncipes possessiónum regis. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 7 Dederúntque in ópera domus Dei auri talénta quinque míllia, et sólidos decem míllia: argénti talénta decem míllia, et æris talénta decem et octo míllia: ferri quoque centum míllia talentórum.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 8 Et apud quemcúmque invénti sunt lápides, dedérunt in thesáuros domus Dómini per manum Jáhiel Gersonítis.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 9 Lætatúsque est pópulus cum vota sponte promítterent, quia corde toto offerébant ea Dómino: sed et David rex lætátus est gáudio magno.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 10a Et benedíxit Dómino coram univérsa multitúdine, et ait:
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 10b Benedíctus es, Dómine Deus Israël patris nostri, ab ætérno in ætérnum
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 11a Tua est, Dómine, magnificéntia, et poténtia, et glória, atque victória
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 11b Et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 11c Tuum, Dómine, regnum, et tu es super omnes príncipes
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 12a Tuæ divítiæ, et tua est glória: tu domináris ómnium
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 12b In manu tua virtus et poténtia: in manu tua magnitúdo, et impérium ómnium
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 13 Nunc ígitur Deus noster, confitémur tibi, et laudámus nomen tuum ínclytum b
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 14 Quis ego, et quis pópulus meus, ut possímus hæc tibi univérsa promíttere? Tua sunt ómnia: et quæ de manu tua accépimus, dédimus tibi. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 15 Peregríni enim sumus coram te, et ádvenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 16 Dómine Deus noster, omnis hæc cópia quam parávimus ut ædificarétur domus nómini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt ómnia.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitátem díligas, unde et ego in simplicitáte cordis mei lætus óbtuli univérsa hæc: et pópulum tuum qui hic repértus est, vidi cum ingénti gáudio tibi offérre donária.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 18 Dómine Deus Ábraham, et Ísaac, et Israël patrum nostrórum, custódi in ætérnum hanc voluntátem cordis eórum, et semper in veneratiónem tui mens ista permáneat.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 19 Salomóni quoque fílio meo da cor perféctum, ut custódiat mandáta tua, testimónia tua, et cæremónias tuas, et fáciat univérsa: et ædíficet ædem, cujus impénsas parávi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 20 Præcépit autem David univérsæ ecclésiæ: Benedícite Dómino Deo nostro. Et benedíxit omnis ecclésia Dómino Deo patrum suórum: et inclinavérunt se, et adoravérunt Deum, et deínde regem. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 21 Immolaverúntque víctimas Dómino: et obtulérunt holocáusta die sequénti, táuros mille, aríetes mille, agnos mille cum libamínibus suis, et univérso ritu abundantíssime in omnem Israël.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 22 Et comedérunt, et bibérunt coram Dómino in die illo cum grandi lætítia. Et unxérunt secúndo Salomónem fílium David. Unxérunt autem eum Dómino in príncipem, et Sadoc in pontíficem.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 23 Sedítque Sálomon super sólium Dómini in regem pro David patre suo, et cunctis plácuit: et páruit illi omnis Israël.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 24 Sed et univérsi príncipes, et poténtes, et cuncti fílii regis David dedérunt manum, et subjécti fuérunt Salomóni regi.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 25 Magnificávit ergo Dóminus Salomónem super omnem Israël: et dedit illi glóriam regni, qualem nullus hábuit ante eum rex Israël.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 26 Ígitur David fílius Ísai regnávit super univérsum Israël. b
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 27 Et dies quibus regnávit super Israël, fuérunt quadragínta anni: in Hebron regnávit septem annis, et in Jerúsalem annis trigínta tribus.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 28 Et mórtuus est in senectúte bona, plenus diérum, et divítiis, et glória: et regnávit Sálomon fílius ejus pro eo.
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 29 Gesta autem David regis prióra et novíssima scripta sunt in libro Samuélis vidéntis, et in libro Nathan prophétæ, atque in volúmine Gad vidéntis:
+1 Paralipómenon 1Par 13 29 30 universíque regni ejus, et fortitúdinis, et témporum quæ transiérunt sub eo, sive in Israël, sive in cunctis regnis terrárum.
+# 2 Paralipómenon 2Par Liber Secúndus Paralipómenon
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 1 Confortátus est ergo Sálomon fílius David in regno suo, et Dóminus Deus ejus erat cum eo, et magnificávit eum in excélsum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 2 Præcepítque Sálomon univérso Israéli, tribúnis, et centuriónibus, et dúcibus, et judícibus omnis Israël, et princípibus familiárum:
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 3 et ábiit cum univérsa multitúdine in excélsum Gábaon, ubi erat tabernáculum fœ́deris Dei, quod fecit Móyses fámulus Dei in solitúdine.
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 4 Arcam autem Dei addúxerat David de Cariathíarim in locum quem præparáverat ei, et ubi fíxerat illi tabernáculum, hoc est, in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 5 Altáre quoque ǽneum quod fabricátus fúerat Beséleel fílius Uri fílii Hur, ibi erat coram tabernáculo Dómini: quod et requisívit Sálomon, et omnis ecclésia.
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 6 Ascendítque Sálomon ad altáre ǽneum, coram tabernáculo fœ́deris Dómini, et óbtulit in eo mille hóstias.
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 7 Ecce autem in ipsa nocte appáruit ei Deus, dicens: Póstula quod vis, ut dem tibi. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 8 Dixítque Sálomon Deo: Tu fecísti cum David patre meo misericórdiam magnam, et constituísti me regem pro eo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 9 Nunc ergo Dómine Deus, impleátur sermo tuus quem pollícitus es David patri meo: tu enim me fecísti regem super pópulum tuum multum, qui tam innumerábilis est quam pulvis terræ.
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 10 Da mihi sapiéntiam et intelligéntiam, ut ingrédiar et egrédiar coram pópulo tuo: quis enim potest hunc pópulum tuum digne, qui tam grandis est, judicáre?
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 11 Dixit autem Deus ad Salomónem: Quia hoc magis plácuit cordi tuo, et non postulásti divítias, et substántiam, et glóriam, neque ánimas eórum qui te óderant, sed nec dies vitæ plúrimos: petísti autem sapiéntiam et sciéntiam, ut judicáre possis pópulum meum super quem constítui te regem:
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 12 sapiéntia et sciéntia data sunt tibi: divítias autem et substántiam et glóriam dabo tibi, ita ut nullus in régibus nec ante te nec post te fúerit símilis tui.
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 13 Venit ergo Sálomon ab excélso Gábaon in Jerúsalem coram tabernáculo fœ́deris, et regnávit super Israël. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 14 Congregavítque sibi currus et équites, et facti sunt ei mille quadringénti currus, et duódecim míllia équitum: et fecit eos esse in úrbibus quadrigárum, et cum rege in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 15 Præbuítque rex argéntum et aurum in Jerúsalem quasi lápides, et cedros quasi sycómoros quæ nascúntur in campéstribus multitúdine magna.
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 16 Adducebántur autem ei equi de Ægýpto et de Coa a negotiatóribus regis, qui ibant et emébant prétio,
+2 Paralipómenon 2Par 14 1 17 quadrígam equórum sexcéntis argénteis, et equum centum quinquagínta: simíliter de univérsis regnis Hethæórum, et a régibus Sýriæ émptio celebrabátur.
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 1 Decrévit autem Sálomon ædificáre domum nómini Dómini, et palátium sibi.
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 2 Et numerávit septuagínta míllia virórum portántium húmeris, et octogínta míllia qui cǽderent lápides in móntibus, præpositósque eórum tria míllia sexcéntos.
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 3 Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egísti cum David patre meo, et misísti ei ligna cédrina ut ædificáret sibi domum, in qua et habitávit:
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 4 sic fac mecum ut ædíficem domum nómini Dómini Dei mei, ut cónsecrem eam ad adoléndum incénsum coram illo, et fumigánda arómata, et ad propositiónem panum sempitérnam, et ad holocautómata mane, et véspere, sábbatis quoque, et neoméniis, et solemnitátibus Dómini Dei nostri in sempitérnum, quæ mandáta sunt Israéli.
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 5 Domus enim quam ædificáre cúpio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos.
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 6 Quis ergo póterit prævalére, ut ædíficet ei dignam domum? si cælum, et cæli cælórum, cápere eum néqueunt, quantus ego sum, ut possim ædificáre ei domum? sed ad hoc tantum, ut adoleátur incénsum coram illo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 7 Mitte ergo mihi virum erudítum, qui nóverit operári in auro, et argénto, áëre, et ferro, púrpura, cóccino, et hyacíntho: et qui sciat scúlpere cælatúras cum his artifícibus quos mecum hábeo in Judǽa, et Jerúsalem, quos præparávit David pater meus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 8 Sed et ligna cédrina mitte mihi, et arcéuthina, et pínea de Líbano: scio enim quod servi tui nóverint cǽdere ligna de Líbano: et erunt servi mei cum servis tuis,
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 9 ut paréntur mihi ligna plúrima. Domus enim quam cúpio ædificáre, magna est nimis, et ínclyta.
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 10 Prætérea operáriis qui cæsúri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibária trítici coros vigínti míllia, et hórdei coros tótidem, et vini vigínti míllia metrétas, ólei quoque sata vigínti míllia.
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 11 Dixit autem Hiram rex Tyri per lítteras quas míserat Salomóni: Quia diléxit Dóminus pópulum suum, idcírco te regnáre fecit super eum. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 12 Et áddidit, dicens: Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui fecit cælum et terram: qui dedit David regi fílium sapiéntem et erudítum et sensátum atque prudéntem, ut ædificáret domum Dómino, et palátium sibi.
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 13 Misi ergo tibi virum prudéntem et scientíssimum Hiram patrem meum,
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 14 fílium mulíeris de filiábus Dan, cujus pater fuit Týrius, qui novit operári in auro, et argénto, áëre, et ferro, et mármore, et lignis, in púrpura quoque, et hyacíntho, et bysso, et cóccino: et qui scit cæláre omnem sculptúram, et adinveníre prudénter quodcúmque in ópere necessárium est cum artifícibus tuis, et cum artifícibus dómini mei David patris tui.
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 15 Tríticum ergo, et hórdeum, et óleum, et vinum, quæ pollícitus es, dómine mi, mitte servis tuis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 16 Nos autem cædémus ligna de Líbano, quot necessária habúeris, et applicábimus ea rátibus per mare in Joppe: tuum autem erit transférre ea in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 17 Numerávit ígitur Sálomon omnes viros prosélytos qui erant in terra Israël, post dinumeratiónem quam dinumerávit David pater ejus, et invénti sunt centum quinquagínta míllia, et tria míllia sexcénti. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 2 18 Fecítque ex eis septuagínta míllia qui húmeris ónera portárent, et octogínta míllia qui lápides in móntibus cǽderent: tria autem míllia et sexcéntos præpósitos óperum pópuli.
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 1 Et cœpit Sálomon ædificáre domum Dómini in Jerúsalem in monte Mória, qui demonstrátus fúerat David patri ejus, in loco quem paráverat David in área Ornan Jebusǽi.
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 2 Cœpit autem ædificáre mense secúndo, anno quarto regni sui.
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 3 Et hæc sunt fundaménta quæ jecit Sálomon, ut ædificáret domum Dei: longitúdinis cúbitos in mensúra prima sexagínta, latitúdinis cúbitos vigínti.
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 4 Pórticum vero ante frontem, quæ tendebátur in longum juxta mensúram latitúdinis domus, cubitórum vigínti: porro altitúdo centum vigínti cubitórum erat: et deaurávit eam intrínsecus auro mundíssimo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 5 Domum quoque majórem texit tábulis lígneis abiégnis, et láminas auri obrízi affíxit per totum: sculpsítque in ea palmas, et quasi caténulas se ínvicem complecténtes.
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 6 Stravit quoque paviméntum templi pretiosíssimo mármore, decóre multo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 7 Porro aurum erat probatíssimum, de cujus láminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et paríetes, et óstia: et cælávit chérubim in pariétibus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 8 Fecit quoque domum Sancti sanctórum: longitúdinem juxta latitúdinem domus cubitórum vigínti: et latitúdinem simíliter vigínti cubitórum: et láminis áureis texit eam, quasi taléntis sexcéntis. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 9 Sed et clavos fecit áureos, ita ut sínguli clavi siclos quinquagénos appénderent: cœnácula quoque texit auro.
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 10 Fecit étiam in domo Sancti sanctórum chérubim duos, ópere statuário: et texit eos auro.
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 11 Alæ chérubim vigínti cúbitis extendebántur, ita ut una ala habéret cúbitos quinque et tángeret paríetem domus: et áltera quinque cúbitos habens, alam tángeret altérius cherub.
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 12 Simíliter cherub altérius ala, quinque habébat cúbitos, et tangébat paríetem: et ala ejus áltera quinque cubitórum, alam cherub altérius contingébat.
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 13 Ígitur alæ utriúsque chérubim expánsæ erant et extendebántur per cúbitos vigínti: ipsi autem stabant eréctis pédibus, et fácies eórum erant versæ ad exteriórem domum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 14 Fecit quoque velum ex hyacíntho, púrpura, cocco, et bysso: et intéxuit ei chérubim.
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 15 Ante fores étiam templi duas colúmnas, quæ trigínta et quinque cúbitos habébant altitúdinis: porro cápita eárum, quinque cubitórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 16 Necnon et quasi caténulas in oráculo, et superpósuit eas capítibus columnárum: malogranáta étiam centum, quæ caténulis interpósuit.
+2 Paralipómenon 2Par 14 3 17 Ipsas quoque colúmnas pósuit in vestíbulo templi, unam a dextris, et álteram a sinístris: eam quæ a dextris erat, vocávit Jachin: et quæ ad lævam, Booz.
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 1 Fecit quoque altáre ǽneum vigínti cubitórum longitúdinis, et vigínti cubitórum latitúdinis, et decem cubitórum altitúdinis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 2 Mare étiam fúsile decem cúbitis a lábio usque ad lábium, rotúndum per circúitum: quinque cúbitos habébat altitúdinis, et funículus trigínta cubitórum ambiébat gyrum ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 3 Similitúdo quoque boum erat subter illud, et decem cúbitis quædam extrínsecus cælatúræ, quasi duóbus vérsibus alvum maris circuíbant. Boves autem erant fúsiles:
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 4 et ipsum mare super duódecim boves impósitum erat, quorum tres respiciébant ad aquilónem, et álii tres ad occidéntem: porro tres álii merídiem, et tres qui réliqui erant, oriéntem, habéntes mare superpósitum: posterióra autem boum erant intrínsecus sub mari.
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 5 Porro vástitas ejus habébat mensúram palmi, et lábium illíus erat quasi lábium cálicis, vel repándi lílii: capiebátque tria míllia metrétas.
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 6 Fecit quoque conchas decem: et pósuit quinque a dextris, et quinque a sinístris, ut lavárent in eis ómnia quæ in holocáustum oblatúri erant: porro in mari sacerdótes lavabántur.
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 7 Fecit autem et candelábra áurea decem secúndum spéciem qua jussa erant fíeri: et pósuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinístris. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 8 Necnon et mensas decem: et pósuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinístris: phíalas quoque áureas centum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 9 Fecit étiam átrium sacerdótum, et basílicam grandem: et óstia in basílica, quæ texit áëre.
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 10 Porro mare pósuit in látere dextro contra oriéntem ad merídiem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 11 Fecit autem Hiram lebétes, et créagras, et phíalas: et complévit omne opus regis in domo Dei: b
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 12 hoc est, colúmnas duas, et epistýlia, et cápita, et quasi quædam retiácula, quæ cápita tégerent super epistýlia.
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 13 Malogranáta quoque quadringénta, et retiácula duo ita ut bini órdines malogranatórum síngulis retiáculis jungeréntur, quæ protégerent epistýlia, et cápita columnárum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 14 Bases étiam fecit, et conchas, quas superpósuit básibus:
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 15 mare unum, boves quoque duódecim sub mari,
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 16 et lebétes, et créagras, et phíalas. Ómnia vasa fecit Salomóni Hiram pater ejus in domo Dómini ex áëre mundíssimo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 17 In regióne Jordánis, fudit ea rex in argillósa terra inter Sochot et Sarédatha.
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 18 Erat autem multitúdo vasórum innumerábilis, ita ut ignorarétur pondus æris.
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 19 Fecítque Sálomon ómnia vasa domus Dei, et altáre áureum, et mensas, et super eas panes propositiónis: b
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 20 candelábra quoque cum lucérnis suis ut lucérent ante oráculum juxta ritum ex auro puríssimo:
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 21 et floréntia quædam, et lucérnas, et fórcipes áureos: ómnia de auro mundíssimo facta sunt.
+2 Paralipómenon 2Par 14 4 22 Thymiatéria quoque, et thuríbula, et phíalas, et mortaríola ex auro puríssimo. Et óstia cælávit templi interióris, id est, in Sancta sanctórum: et óstia templi forínsecus áurea. Sicque complétum est omne opus quod fecit Sálomon in domo Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 5 1 Íntulit ígitur Sálomon ómnia quæ vóverat David pater suus: argéntum, et aurum, et univérsa vasa pósuit in thesáuris domus Dei.
+2 Paralipómenon 2Par 14 5 2 Post quæ congregávit majóres natu Israël, et cunctos príncipes tríbuum, et cápita familiárum de fíliis Israël in Jerúsalem, ut addúcerent arcam fœ́deris Dómini de civitáte David, quæ est Sion.
+2 Paralipómenon 2Par 14 5 3 Venérunt ítaque ad regem omnes viri Israël in die solémni mensis séptimi.
+2 Paralipómenon 2Par 14 5 4 Cumque veníssent cuncti seniórum Israël, portavérunt Levítæ arcam,
+2 Paralipómenon 2Par 14 5 5 et intulérunt eam, et omnem paratúram tabernáculi. Porro vasa sanctuárii, quæ erant in tabernáculo, portavérunt sacerdótes cum Levítis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 5 6 Rex autem Sálomon, et univérsus cœtus Israël, et omnes qui fuérunt congregáti ante arcam, immolábant aríetes et boves absque ullo número: tanta enim erat multitúdo victimárum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 5 7 Et intulérunt sacerdótes arcam fœ́deris Dómini in locum suum, id est, ad oráculum templi, in Sancta sanctórum subter alas chérubim:
+2 Paralipómenon 2Par 14 5 8 ita ut chérubim expánderent alas suas super locum in quo pósita erat arca, et ipsam arcam tégerent cum véctibus suis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 5 9 Véctium autem quibus portabátur arca, quia páululum longióres erant, cápita parébant ante oráculum: si vero quis páululum fuísset extrínsecus, eos vidére non póterat. Fuit ítaque arca ibi usque in præséntem diem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 5 10 Nihílque erat áliud in arca, nisi duæ tábulæ quas posúerat Móyses in Horeb, quando legem dedit Dóminus fíliis Israël egrediéntibus ex Ægýpto.
+2 Paralipómenon 2Par 14 5 11 Egréssis autem sacerdótibus de sanctuário (omnes enim sacerdótes qui ibi potúerant inveníri, sanctificáti sunt: nec adhuc in illo témpore vices et ministeriórum ordo inter eos divísus erat), b
+2 Paralipómenon 2Par 14 5 12 tam Levítæ quam cantóres, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Ídithun, fílii et fratres eórum vestíti býssinis, cýmbalis, et psaltériis, et cítharis concrepábant, stantes ad orientálem plagam altáris: et cum eis sacerdótes centum vigínti canéntes tubis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 5 13 Ígitur cunctis páriter, et tubis, et voce, et cýmbalis, et órganis, et divérsi géneris musicórum concinéntibus, et vocem in sublíme tolléntibus, longe sónitus audiebátur, ita ut cum Dóminum laudáre cœpíssent et dícere: Confitémini Dómino quóniam bonus, quóniam in ætérnum misericórdia ejus: implerétur domus Dei nube,
+2 Paralipómenon 2Par 14 5 14 nec possent sacerdótes stare et ministráre propter calíginem. Compléverat enim glória Dómini domum Dei.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 1 Tunc Sálomon ait: Dóminus pollícitus est ut habitáret in calígine:
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 2 ego autem ædificávi domum nómini ejus, ut habitáret ibi in perpétuum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 3 Et convértit rex fáciem suam, et benedíxit univérsæ multitúdini Israël (nam omnis turba stabat inténta), et ait:
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 4 Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui quod locútus est David patri meo, ópere complévit, dicens:
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 5 A die qua edúxi pópulum meum de terra Ægýpti, non elégi civitátem de cunctis tríbubus Israël ut ædificarétur in ea domus nómini meo, neque elégi quemquam álium virum ut esset dux in pópulo Israël:
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 6 sed elégi Jerúsalem ut sit nomen meum in ea, et elégi David ut constitúerem eum super pópulum meum Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 7 Cumque fuísset voluntátis David patris mei ut ædificáret domum nómini Dómini Dei Israël,
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 8 dixit Dóminus ad eum: Quia hæc fuit volúntas tua, ut ædificáres domum nómini meo, bene quidem fecísti hujuscémodi habére voluntátem:
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 9 sed non tu ædificábis domum: verum fílius tuus, qui egrediétur de lumbis tuis, ipse ædificábit domum nómini meo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 10 Complévit ergo Dóminus sermónem suum quem locútus fúerat: et ego surréxi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locútus est Dóminus: et ædificávi domum nómini Dómini Dei Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 11 Et pósui in ea arcam in qua est pactum Dómini quod pépigit cum fíliis Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 12 Stetit ergo coram altári Dómini ex advérso univérsæ multitúdinis Israël, et exténdit manus suas. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 13 Síquidem fécerat Sálomon basim ænéam, et posúerat eam in médio basílicæ, habéntem quinque cúbitos longitúdinis, et quinque cúbitos latitúdinis, et tres cúbitos altitúdinis: stetítque super eam, et deínceps flexis génibus contra univérsam multitúdinem Israël, et palmis in cælum levátis,
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 14 ait: Dómine Deus Israël, non est símilis tui deus in cælo et in terra: qui custódis pactum et misericórdiam cum servis tuis qui ámbulant coram te in toto corde suo:
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 15 qui præstitísti servo tuo David patri meo quæcúmque locútus fúeras ei: et quæ ore promíseras, ópere complésti, sicut et præsens tempus probat.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 16 Nunc ergo Dómine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quæcúmque locútus es, dicens: Non defíciet ex te vir coram me, qui sédeat super thronum Israël: ita tamen si custodíerint fílii tui vias suas, et ambuláverint in lege mea, sicut et tu ambulásti coram me.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 17 Et nunc Dómine Deus Israël, firmétur sermo tuus quem locútus es servo tuo David.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 18 Ergóne credíbile est ut hábitet Deus cum homínibus super terram? si cælum et cæli cælórum non te cápiunt, quanto magis domus ista quam ædificávi? b
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 19 Sed ad hoc tantum facta est, ut respícias oratiónem servi tui, et obsecratiónem ejus, Dómine Deus meus, et áudias preces quas fundit fámulus tuus coram te:
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 20 ut apérias óculos tuos super domum istam diébus ac nóctibus, super locum in quo pollícitus es ut invocarétur nomen tuum,
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 21 et exaudíres oratiónem quam servus tuus orat in eo: et exáudias preces fámuli tui, et pópuli tui Israël. Quicúmque oráverit in loco isto, exáudi de habitáculo tuo, id est, de cælis, et propitiáre.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 22 Si peccáverit quíspiam in próximum suum, et juráre contra eum parátus vénerit, seque maledícto constrínxerit coram altári in domo ista: b
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 23 tu áudies de cælo, et fácies judícium servórum tuórum, ita ut reddas iníquo viam suam in caput próprium, et ulciscáris justum, retríbuens ei secúndum justítiam suam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 24 Si superátus fúerit pópulus tuus Israël ab inimícis (peccábunt enim tibi), et convérsi égerint pœniténtiam, et obsecráverint nomen tuum, et fúerint deprecáti in loco isto, b
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 25 tu exáudies de cælo: et propitiáre peccáto pópuli tui Israël, et reduc eos in terram quam dedísti eis, et pátribus eórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 26 Si clauso cælo plúvia non flúxerit propter peccáta pópuli, et deprecáti te fúerint in loco isto, et conféssi nómini tuo, et convérsi a peccátis suis, cum eos afflíxeris, b
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 27 exáudi de cælo, Dómine, et dimítte peccáta servis tuis et pópuli tui Israël, et doce eos viam bonam, per quam ingrediántur: et da plúviam terræ quam dedísti pópulo tuo ad possidéndum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 28 Fames si orta fúerit in terra, et pestiléntia, ærúgo, et aurúgo, et locústa, et bruchus: et hostes, vastátis regiónibus, portas obséderint civitátis, omnísque plaga et infírmitas présserit: b
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 29 si quis de pópulo tuo Israël fúerit deprecátus, cognóscens plagam et infirmitátem suam, et expánderit manus suas in domo hac,
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 30 tu exáudies de cælo, de sublími scílicet habitáculo tuo: et propitiáre, et redde unicuíque secúndum vias suas, quas nosti eum habére in corde suo (tu enim solus nosti corda filiórum hóminum):
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 31 ut tímeant te, et ámbulent in viis tuis cunctis diébus quibus vivunt super fáciem terræ quam dedísti pátribus nostris.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 32 Extérnum quoque, qui non est de pópulo tuo Israël, si vénerit de terra longínqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robústam, et bráchium tuum exténtum, et adoráverit in loco isto, b
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 33 tu exáudies de cælo firmíssimo habitáculo tuo, et fácies cuncta pro quibus invocáverit te ille peregrínus: ut sciant omnes pópuli terræ nomen tuum, et tímeant te sicut pópulus tuus Israël, et cognóscant quia nomen tuum invocátum est super domum hanc quam ædificávi.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 34 Si egréssus fúerit pópulus tuus ad bellum contra adversários suos per viam in qua míseris eos, adorábunt te contra viam in qua cívitas hæc est, quam elegísti, et domus quam ædificávi nómini tuo, b
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 35 tu exáudies de cælo preces eórum, et obsecratiónem: et ulciscáris.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 36 Si autem peccáverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et irátus fúeris eis, et tradíderis hóstibus, et captívos dúxerint eos in terram longínquam, vel certe quæ juxta est, b
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 37 et convérsi in corde suo in terra ad quam captívi ducti fúerant, égerint pœniténtiam, et deprecáti te fúerint in terra captivitátis suæ, dicéntes: Peccávimus: iníque fécimus, injúste égimus:
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 38 et revérsi fúerint ad te in toto corde suo, et in tota ánima sua, in terra captivitátis suæ ad quam ducti sunt, adorábunt te contra viam terræ suæ, quam dedísti pátribus eórum, et urbis quam elegísti, et domus quam ædificávi nómini tuo:
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 39 tu exáudies de cælo, hoc est, de firmo habitáculo tuo, preces eórum: et fácias judícium, et dimíttas pópulo tuo, quamvis peccatóri:
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 40 tu es enim Deus meus: aperiántur, quæso, óculi tui, et aures tuæ inténtæ sint ad oratiónem quæ fit in loco isto.
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 41 Nunc ígitur consúrge, Dómine Deus, in réquiem tuam, tu et arca fortitúdinis tuæ: sacerdótes tui, Dómine Deus, induántur salútem, et sancti tui læténtur in bonis. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 6 42 Dómine Deus, ne avérteris fáciem christi tui: meménto misericordiárum David servi tui.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 1 Cumque complésset Sálomon fundens preces, ignis descéndit de cælo, et devorávit holocáusta et víctimas: et majéstas Dómini implévit domum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 2 Nec póterant sacerdótes íngredi templum Dómini, eo quod implésset majéstas Dómini templum Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 3 Sed et omnes fílii Israël vidébant descendéntem ignem, et glóriam Dómini super domum: et corruéntes proni in terram super paviméntum stratum lápide, adoravérunt, et laudavérunt Dóminum, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 4 Rex autem et omnis pópulus immolábant víctimas coram Dómino.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 5 Mactávit ígitur rex Sálomon hóstias, boum vigínti duo míllia, aríetum centum vigínti míllia: et dedicávit domum Dei rex, et univérsus pópulus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 6 Sacerdótes autem stabant in offíciis suis, et Levítæ in órganis cárminum Dómini, quæ fecit David rex ad laudándum Dóminum: Quóniam in ætérnum misericórdia ejus, hymnos David canéntes per manus suas: porro sacerdótes canébant tubis ante eos, cunctúsque Israël stabat.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 7 Sanctificávit quoque Sálomon médium átrii ante templum Dómini: obtúlerat enim ibi holocáusta et ádipes pacificórum: quia altáre ǽneum quod fécerat, non póterat sustinére holocáusta et sacrifícia et ádipes.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 8 Fecit ergo Sálomon solemnitátem in témpore illo septem diébus, et omnis Israël cum eo, ecclésia magna valde, ab intróitu Emath usque ad torréntem Ægýpti.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 9 Fecítque die octávo colléctam, eo quod dedicásset altáre septem diébus, et solemnitátem celebrásset diébus septem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 10 Ígitur in die vigésimo tértio mensis séptimi, dimísit pópulos ad tabernácula sua, lætántes atque gaudéntes super bono quod fécerat Dóminus Davídi, et Salomóni, et Israéli pópulo suo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 11 Complevítque Sálomon domum Dómini, et domum regis, et ómnia quæ disposúerat in corde suo ut fáceret in domo Dómini, et in domo sua, et prosperátus est. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 12 Appáruit autem ei Dóminus nocte, et ait: Audívi oratiónem tuam, et elégi locum istum mihi in domum sacrifícii.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 13 Si cláusero cælum, et plúvia non flúxerit, et mandávero et præcépero locústæ ut dévoret terram, et mísero pestiléntiam in pópulum meum:
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 14 convérsus autem pópulus meus, super quos invocátum est nomen meum, deprecátus me fúerit, et exquisíerit fáciem meam, et égerit pœniténtiam a viis suis péssimis: et ego exáudiam de cælo, et propítius ero peccátis eórum, et sanábo terram eórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 15 Óculi quoque mei erunt apérti, et aures meæ eréctæ ad oratiónem ejus, qui in loco isto oráverit.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 16 Elégi enim, et sanctificávi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempitérnum, et permáneant óculi mei et cor meum ibi cunctis diébus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 17 Tu quoque si ambuláveris coram me, sicut ambuláverit David pater tuus, et féceris juxta ómnia quæ præcépi tibi, et justítias meas judiciáque serváveris: b
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 18 suscitábo thronum regni tui, sicut pollícitus sum David patri tuo, dicens: Non auferétur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 19 Si autem avérsi fuéritis, et dereliquéritis justítias meas, et præcépta mea quæ propósui vobis, et abeúntes serviéritis diis aliénis, et adoravéritis eos,
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 20 evéllam vos de terra mea quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificávi nómini meo, projíciam a fácie mea, et tradam eam in parábolam, et in exémplum cunctis pópulis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 21 Et domus ista erit in provérbium univérsis transeúntibus, et dicent stupéntes: Quare fecit Dóminus sic terræ huic, et dómui huic?
+2 Paralipómenon 2Par 14 7 22 Respondebúntque: Quia dereliquérunt Dóminum Deum patrum suórum, qui edúxit eos de terra Ægýpti, et apprehendérunt deos aliénos, et adoravérunt eos, et coluérunt: idcírco venérunt super eos univérsa hæc mala.
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 1 Explétis autem vigínti annis postquam ædificávit Sálomon domum Dómini et domum suam,
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 2 civitátes quas déderat Hiram Salomóni, ædificávit, et habitáre ibi fecit fílios Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 3 Ábiit quoque in Emath Suba, et obtínuit eam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 4 Et ædificávit Palmýram in desérto, et álias civitátes munitíssimas ædificávit in Emath.
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 5 Exstruxítque Béthoron superiórem, et Béthoron inferiórem, civitátes murátas habéntes portas et vectes et seras:
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 6 Bálaath étiam et omnes urbes firmíssimas quæ fuérunt Salomónis, cunctásque urbes quadrigárum, et urbes équitum. Ómnia quæcúmque vóluit Sálomon atque dispósuit, ædificávit in Jerúsalem, et in Líbano, et in univérsa terra potestátis suæ.
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 7 Omnem pópulum qui derelíctus fúerat de Hethǽis, et Amorrhǽis, et Pherezǽis, et Hevǽis, et Jebusǽis, qui non erant de stirpe Israël,
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 8 de fíliis eórum, et de pósteris, quos non interfécerant fílii Israël, subjugávit Sálomon in tributários, usque in diem hanc.
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 9 Porro de fíliis Israël non pósuit ut servírent opéribus regis: ipsi enim erant viri bellatóres, et duces primi, et príncipes quadrigárum et équitum ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 10 Omnes autem príncipes exércitus regis Salomónis fuérunt ducénti quinquagínta, qui erudiébant pópulum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 11 Fíliam vero Pharaónis tránstulit de civitáte David in domum quam ædificáverat ei. Dixit enim rex: Non habitábit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificáta sit: quia ingréssa est in eam arca Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 12 Tunc óbtulit Sálomon holocáusta Dómino super altáre Dómini, quod exstrúxerat ante pórticum, b
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 13 ut per síngulos dies offerrétur in eo juxta præcéptum Móysi in sábbatis et in caléndis, et in festis diébus, ter per annum, id est, in solemnitáte azymórum, et in solemnitátem hebdomadárum, et in solemnitáte tabernaculórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 14 Et constítuit juxta dispositiónem David patris sui offícia sacerdótum in ministériis suis, et Levítas in órdine suo, ut laudárent et ministrárent coram sacerdótibus juxta ritum uniuscujúsque diéi, et janitóres in divisiónibus suis per portam et portam: sic enim præcéperat David homo Dei.
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 15 Nec prætergréssi sunt de mandátis regis tam sacerdótes quam Levítæ, ex ómnibus quæ præcéperat, et in custódiis thesaurórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 16 Omnes impénsas præparátas hábuit Sálomon ex eo die quo fundávit domum Dómini usque in diem quo perfécit eam. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 17 Tunc ábiit Sálomon in Asióngaber, et in Áilath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom.
+2 Paralipómenon 2Par 14 8 18 Misit autem ei Hiram per manus servórum suórum naves, et nautas gnaros maris, et abiérunt cum servis Salomónis in Ophir, tulerúntque inde quadringénta quinquagínta talénta auri, et attulérunt ad regem Salomónem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 1 Regína quoque Saba, cum audísset famam Salomónis, venit ut tentáret eum in ænigmátibus in Jerúsalem, cum magnis ópibus et camélis, qui portábant arómata, et auri plúrimum, gemmásque pretiósas. Cumque venísset ad Salomónem, locúta est ei quæcúmque erant in corde suo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 2 Et expósuit ei Sálomon ómnia quæ proposúerat: nec quidquam fuit, quod non perspícuum ei fécerit.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 3 Quæ postquam vidit, sapiéntiam scílicet Salomónis, et domum quam ædificáverat,
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 4 necnon et cibária mensæ ejus, et habitácula servórum, et offícia ministrórum ejus, et vestiménta eórum, pincérnas quoque et vestes eórum, et víctimas quas immolábat in domo Dómini: non erat præ stupóre ultra in ea spíritus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 5 Dixítque ad regem: Verus est sermo quem audíeram in terra mea de virtútibus et sapiéntia tua.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 6 Non credébam narrántibus donec ipsa veníssem, et vidíssent óculi mei, et probássem vix medietátem sapiéntiæ tuæ mihi fuísse narrátam: vicísti famam virtútibus tuis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 7 Beáti viri tui, et beáti servi tui, qui assístunt coram te omni témpore, et áudiunt sapiéntiam tuam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 8 Sit Dóminus Deus tuus benedíctus, qui vóluit te ordináre super thronum suum, regem Dómini Dei tui. Quia díligit Deus Israël, et vult serváre eum in ætérnum, idcírco pósuit te super eum regem ut fácias judícia atque justítiam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 9 Dedit autem regi centum vigínti talénta auri, et arómata multa nimis, et gemmas pretiosíssimas: non fuérunt arómata tália, ut hæc quæ dedit regína Saba regi Salomóni. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 10 Sed et servi Hiram cum servis Salomónis attulérunt aurum de Ophir, et ligna thýina, et gemmas pretiosíssimas:
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 11 de quibus fecit rex, de lignis scílicet thýinis, gradus in domo Dómini, et in domo régia, cítharas quoque, et psaltéria cantóribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna tália.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 12 Rex autem Sálomon dedit regínæ Saba cuncta quæ vóluit, et quæ postulávit, et multo plura quam attúlerat ad eum: quæ revérsa ábiit in terram suam cum servis suis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 13 Erat autem pondus auri quod afferebátur Salomóni per síngulos annos, sexcénta sexagínta sex talénta auri, b
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 14 excépta ea summa quam legáti diversárum géntium et negotiatóres afférre consuéverant, omnésque reges Arábiæ, et sátrapæ terrárum, qui comportábant aurum et argéntum Salomóni.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 15 Fecit ígitur rex Sálomon ducéntas hastas áureas de summa sexcentórum aureórum, qui in síngulis hastis expendebántur:
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 16 trecénta quoque scuta áurea trecentórum aureórum, quibus tegebántur síngula scuta: posuítque ea rex in armentário, quod erat cónsitum némore.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 17 Fecit quoque rex sólium ebúrneum grande, et vestívit illud auro mundíssimo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 18 Sex quoque gradus, quibus ascendebátur ad sólium, et scabéllum áureum, et brachíola duo altrínsecus, et duos leónes stantes juxta brachíola,
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 19 sed et álios duódecim leúnculos stantes super sex gradus ex utráque parte: non fuit tale sólium in univérsis regnis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 20 Ómnia quoque vasa convívii regis erant áurea, et vasa domus saltus Líbani ex auro puríssimo. Argéntum enim in diébus illis pro níhilo reputabátur.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 21 Síquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferébant inde aurum, et argéntum, et ebur, et símias, et pavos.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 22 Magnificátus est ígitur Sálomon super omnes reges terræ præ divítiis et glória. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 23 Omnésque reges terrárum desiderábant vidére fáciem Salomónis, ut audírent sapiéntiam quam déderat Deus in corde ejus:
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 24 et deferébant ei múnera, vasa argéntea et áurea, et vestes, et arma, et arómata, equos, et mulos, per síngulos annos.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 25 Hábuit quoque Sálomon quadragínta míllia equórum in stábulis, et cúrruum equitúmque duódecim míllia: constituítque eos in úrbibus quadrigárum, et ubi erat rex in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 26 Exércuit étiam potestátem super cunctos reges a flúmine Euphráte usque ad terram Philisthinórum, et usque ad términos Ægýpti.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 27 Tantámque cópiam prǽbuit argénti in Jerúsalem quasi lápidum: et cedrórum tantam multitúdinem velut sycomorórum quæ gignúntur in campéstribus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 28 Adducebántur autem ei equi de Ægýpto, cunctísque regiónibus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 29 Réliqua autem óperum Salomónis priórum et novissimórum scripta sunt in verbis Nathan prophétæ, et in libris Ahíæ Silonítis, in visióne quoque Addo vidéntis contra Jeróboam fílium Nabat. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 30 Regnávit autem Sálomon in Jerúsalem super omnem Israël quadragínta annis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 9 31 Dormivítque cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte David: regnavítque Róboam fílius ejus pro eo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 1 Proféctus est autem Róboam in Sichem: illuc enim cunctus Israël convénerat ut constitúerent eum regem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 2 Quod cum audísset Jeróboam fílius Nabat, qui erat in Ægýpto (fúgerat quippe illuc ante Salomónem), statim revérsus est.
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 3 Vocaverúntque eum, et venit cum univérso Israël: et locúti sunt ad Róboam, dicéntes:
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 4 Pater tuus duríssimo jugo nos pressit: tu levióra ímpera patre tuo, qui nobis impósuit gravem servitútem, et páululum de ónere súbleva, ut serviámus tibi.
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 5 Qui ait: Post tres dies revertímini ad me. Cumque abiísset pópulus,
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 6 íniit consílium cum sénibus qui stéterant coram patre ejus Salomóne dum adhuc víveret, dicens: Quid datis consílii ut respóndeam pópulo?
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 7 Qui dixérunt ei: Si placúeris pópulo huic, et leníveris eos verbis cleméntibus, sérvient tibi omni témpore.
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 8 At ille relíquit consílium senum, et cum juvénibus tractáre cœpit, qui cum eo nutríti fúerant, et erant in comitátu illíus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 9 Dixítque ad eos: Quid vobis vidétur? vel respondére quid débeo pópulo huic, qui dixit mihi: Súbleva jugum quod impósuit nobis pater tuus?
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 10 At illi respondérunt ut júvenes, et nutríti cum eo in delíciis, atque dixérunt: Sic loquéris pópulo qui dixit tibi: Pater tuus aggravávit jugum nostrum, tu súbleva: et sic respondébis ei: Mínimus dígitus meus gróssior est lumbis patris mei.
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 11 Pater meus impósuit vobis grave jugum, et ego majus pondus appónam; pater meus cécidit vos flagéllis, ego vero cædam vos scorpiónibus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 12 Venit ergo Jeróboam et univérsus pópulus ad Róboam die tértio, sicut præcéperat eis. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 13 Respondítque rex dura, derelícto consílio seniórum:
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 14 locutúsque est juxta júvenum voluntátem: Pater meus grave vobis impósuit jugum, quod ego grávius fáciam; pater meus cécidit vos flagéllis, ego vero cædam vos scorpiónibus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 15 Et non acquiévit pópuli précibus: erat enim voluntátis Dei ut complerétur sermo ejus quem locútus fúerat per manum Ahíæ Silonítis ad Jeróboam fílium Nabat.
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 16 Pópulus autem univérsus rege durióra dicénte, sic locútus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hæréditas in fílio Ísai. Revértere in tabernácula tua, Israël; tu autem pasce domum tuam David. Et ábiit Israël in tabernácula sua.
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 17 Super fílios autem Israël qui habitábant in civitátibus Juda, regnávit Róboam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 18 Misítque rex Róboam Adúram, qui prǽerat tribútis, et lapidavérunt eum fílii Israël, et mórtuus est: porro rex Róboam currum festinávit ascéndere, et fugit in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 10 19 Recessítque Israël a domo David, usque ad diem hanc.
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 1 Venit autem Róboam in Jerúsalem, et convocávit univérsam domum Juda et Bénjamin, centum octogínta míllia electórum atque bellántium, ut dimicáret contra Israël, et convérteret ad se regnum suum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 2 Factúsque est sermo Dómini ad Semeíam hóminem Dei, dicens:
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 3 Lóquere ad Róboam fílium Salomónis regem Juda, et ad univérsum Israël, qui est in Juda et Bénjamin:
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 4 Hæc dicit Dóminus: Non ascendétis, neque pugnábitis contra fratres vestros: revertátur unusquísque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntáte. Qui cum audíssent sermónem Dómini, revérsi sunt, nec perrexérunt contra Jeróboam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 5 Habitávit autem Róboam in Jerúsalem, et ædificávit civitátes murátas in Juda. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 6 Exstruxítque Béthlehem, et Etam, et Thécue,
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 7 Bethsur quoque, et Socho, et Odóllam,
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 8 necnon et Geth, et Marésa, et Ziph,
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 9 sed et Adúram, et Lachis, et Azéca,
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 10 Sáraa quoque, et Ájalon, et Hebron, quæ erant in Juda et Bénjamin, civitátes munitíssimas.
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 11 Cumque clausísset eas muris, pósuit in eis príncipes, ciborúmque hórrea, hoc est, ólei, et vini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 12 Sed et in síngulis úrbibus fecit armamentárium scutórum et hastárum, firmavítque eas summa diligéntia, et imperávit super Judam et Bénjamin.
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 13 Sacerdótes autem et Levítæ qui erant in univérso Israël, venérunt ad eum de cunctis sédibus suis,
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 14 relinquéntes suburbána et possessiónes suas, et transeúntes ad Judam et Jerúsalem: eo quod abjecísset eos Jeróboam et pósteri ejus, ne sacerdótio Dómini fungeréntur.
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 15 Qui constítuit sibi sacerdótes excelsórum, et dæmoniórum, vitulorúmque quos fécerat.
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 16 Sed et de cunctis tríbubus Israël, quicúmque déderant cor suum ut quǽrerent Dóminum Deum Israël, venérunt in Jerúsalem ad immolándum víctimas suas coram Dómino Deo patrum suórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 17 Et roboravérunt regnum Juda, et confirmavérunt Róboam fílium Salomónis per tres annos: ambulavérunt enim in viis David et Salomónis, annis tantum tribus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 18 Duxit autem Róboam uxórem Máhalath fíliam Jérimoth fílii David: Abíhail quoque fíliam Éliab fílii Ísai, b
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 19 quæ péperit ei fílios Jehus, et Somoríam, et Zoom.
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 20 Post hanc quoque accépit Máacha fíliam Ábsalom, quæ péperit ei Abía, et Ethái, et Ziza, et Sálomith.
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 21 Amávit autem Róboam Máacha fíliam Ábsalom super omnes uxóres suas et concubínas: nam uxóres decem et octo dúxerat, concubínas autem sexagínta: et génuit vigínti octo fílios, et sexagínta fílias.
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 22 Constítuit vero in cápite Abíam fílium Máacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem fácere cogitábat,
+2 Paralipómenon 2Par 14 11 23 quia sapiéntior fuit, et poténtior super omnes fílios ejus, et in cunctis fínibus Juda et Bénjamin, et in univérsis civitátibus murátis: præbuítque eis escas plúrimas, et multas petívit uxóres.
+2 Paralipómenon 2Par 14 12 1 Cumque roborátum fuísset regnum Róboam et confortátum, derelíquit legem Dómini, et omnis Israël cum eo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 12 2 Anno autem quinto regni Róboam, ascéndit Sesac rex Ægýpti in Jerúsalem (quia peccáverant Dómino)
+2 Paralipómenon 2Par 14 12 3 cum mille ducéntis cúrribus, et sexagínta míllibus équitum: nec erat númerus vulgi quod vénerat cum eo ex Ægýpto, Líbyes scílicet, et Troglódytæ, et Æthíopes.
+2 Paralipómenon 2Par 14 12 4 Cepítque civitátes munitíssimas in Juda, et venit usque in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 12 5 Semeías autem prophéta ingréssus est ad Róboam, et príncipes Juda qui congregáti fúerant in Jerúsalem, fugiéntes Sesac: dixítque ad eos: Hæc dicit Dóminus: Vos reliquístis me, et ego relíqui vos in manu Sesac.
+2 Paralipómenon 2Par 14 12 6 Consternatíque príncipes Israël et rex, dixérunt: Justus est Dóminus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 12 7 Cumque vidísset Dóminus quod humiliáti essent, factus est sermo Dómini ad Semeíam, dicens: Quia humiliáti sunt, non dispérdam eos, dabóque eis pauxíllum auxílii, et non stillábit furor meus super Jerúsalem per manum Sesac.
+2 Paralipómenon 2Par 14 12 8 Verúmtamen sérvient ei, ut sciant distántiam servitútis meæ, et servitútis regni terrárum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 12 9 Recéssit ítaque Sesac rex Ægýpti ab Jerúsalem, sublátis thesáuris domus Dómini et domus regis: omniáque secum tulit, et clýpeos áureos quos fécerat Sálomon:
+2 Paralipómenon 2Par 14 12 10 pro quibus fecit rex ǽneos, et trádidit illos princípibus scutariórum, qui custodiébant vestíbulum palátii.
+2 Paralipómenon 2Par 14 12 11 Cumque introíret rex domum Dómini, veniébant scutárii et tollébant eos, iterúmque referébant eos ad armamentárium suum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 12 12 Verúmtamen quia humiliáti sunt, avérsa est ab eis ira Dómini, nec deléti sunt pénitus: síquidem et in Juda invénta sunt ópera bona.
+2 Paralipómenon 2Par 14 12 13 Confortátus est ergo rex Róboam in Jerúsalem, atque regnávit: quadragínta autem et uníus anni erat cum regnáre cœpísset, et decem et septem annis regnávit in Jerúsalem, urbe quam elégit Dóminus ut confirmáret nomen suum ibi, de cunctis tríbubus Israël: nomen autem matris ejus Náama Ammanítis. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 12 14 Fecit autem malum, et non præparávit cor suum ut quǽreret Dóminum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 12 15 Ópera vero Róboam prima et novíssima scripta sunt in libris Semeíæ prophétæ, et Addo vidéntis, et diligénter expósita: pugnaverúntque advérsum se Róboam et Jeróboam cunctis diébus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 12 16 Et dormívit Róboam cum pátribus suis, sepultúsque est in civitáte David: et regnávit Abía fílius ejus pro eo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 1 Anno octavodécimo regis Jeróboam, regnávit Abía super Judam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 2 Tribus annis regnávit in Jerúsalem, noménque matris ejus Michaía fília Úriel de Gábaa: et erat bellum inter Abíam et Jeróboam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 3 Cumque iniísset Abía certámen, et habéret bellicosíssimos viros, et electórum quadringénta míllia: Jeróboam instrúxit ecóntra áciem octingénta míllia virórum, qui et ipsi elécti erant, et ad bella fortíssimi. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 4 Stetit ergo Abía super montem Sémeron, qui erat in Éphraim, et ait: Audi, Jeróboam, et omnis Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 5 Num ignorátis quod Dóminus Deus Israël déderit regnum David super Israël in sempitérnum, ipsi et fíliis ejus in pactum salis?
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 6 Et surréxit Jeróboam fílius Nabat, servus Salomónis fílii David, et rebellávit contra dóminum suum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 7 Congregatíque sunt ad eum viri vaníssimi, et fílii Bélial, et prævaluérunt contra Róboam fílium Salomónis: porro Róboam erat rudis, et corde pávido, nec pótuit resístere eis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 8 Nunc ergo vos dícitis quod resístere possítis regno Dómini, quod póssidet per fílios David, habetísque grandem pópuli multitúdinem, atque vítulos áureos quos fecit vobis Jeróboam in deos.
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 9 Et ejecístis sacerdótes Dómini, fílios Áaron, atque Levítas, et fecístis vobis sacerdótes sicut omnes pópuli terrárum: quicúmque vénerit, et initiáverit manum suam in táuro de bobus, et in ariétibus septem, fit sacérdos eórum qui non sunt dii.
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 10 Noster autem Dóminus, Deus est, quem non relínquimus, sacerdotésque minístrant Dómino, de fíliis Áaron, et Levítæ sunt in órdine suo:
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 11 holocáusta quoque ófferunt Dómino per síngulos dies mane et véspere, et thymiáma juxta legis præcépta conféctum, et proponúntur panes in mensa mundíssima, estque apud nos candelábrum áureum, et lucérnæ ejus, ut accendántur semper ad vésperam: nos quippe custodímus præcépta Dómini Dei nostri, quem vos reliquístis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 12 Ergo in exércitu nostro dux Deus est, et sacerdótes ejus, qui clangunt tubis, et résonant contra vos: fílii Israël, nolíte pugnáre contra Dóminum Deum patrum vestrórum, quia non vobis éxpedit.
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 13 Hæc illo loquénte, Jeróboam retro moliebátur insídias. Cumque ex advérso hóstium staret, ignorántem Judam suo ambiébat exércitu. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 14 Respiciénsque Judas, vidit instáre bellum ex advérso et post tergum, et clamávit ad Dóminum, ac sacerdótes tubis cánere cœpérunt.
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 15 Omnésque viri Juda vociferáti sunt: et ecce illis clamántibus, pertérruit Deus Jeróboam, et omnem Israël qui stabat ex advérso Abía et Juda.
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 16 Fugerúntque fílii Israël Judam, et trádidit eos Deus in manu eórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 17 Percússit ergo eos Abía et pópulus ejus plaga magna: et corruérunt vulneráti ex Israël quingénta míllia virórum fórtium. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 18 Humiliatíque sunt fílii Israël in témpore illo, et vehementíssime confortáti fílii Juda, eo quod sperássent in Dómino Deo patrum suórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 19 Persecútus est autem Abía fugiéntem Jeróboam, et cepit civitátes ejus, Bethel et fílias ejus, et Jésana cum filiábus suis, Ephron quoque et fílias ejus:
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 20 nec váluit ultra resístere Jeróboam in diébus Abía: quem percússit Dóminus, et mórtuus est.
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 21 Ígitur Abía, confortáto império suo, accépit uxóres quatuórdecim: procreavítque vigínti duos fílios, et sédecim fílias.
+2 Paralipómenon 2Par 14 13 22 Réliqua autem sermónum Abía, viarúmque et óperum ejus, scripta sunt diligentíssime in libro Addo prophétæ.
+2 Paralipómenon 2Par 14 14 1 Dormívit autem Abía cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte David: regnavítque Asa fílius ejus pro eo, in cujus diébus quiévit terra annis decem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 14 2 Fecit autem Asa quod bonum et plácitum erat in conspéctu Dei sui, et subvértit altária peregríni cultus, et excélsa.
+2 Paralipómenon 2Par 14 14 3 Et confrégit státuas, lucósque succídit:
+2 Paralipómenon 2Par 14 14 4 et præcépit Judæ ut quǽreret Dóminum Deum patrum suórum, et fáceret legem, et univérsa mandáta:
+2 Paralipómenon 2Par 14 14 5 et ábstulit de cunctis úrbibus Juda aras et fana, et regnávit in pace.
+2 Paralipómenon 2Par 14 14 6 Ædificávit quoque urbes munítas in Juda, quia quiétus erat, et nulla tempóribus ejus bella surréxerant, pacem Dómino largiénte.
+2 Paralipómenon 2Par 14 14 7 Dixit autem Judæ: Ædificémus civitátes istas, et vallémus muris, et roborémus túrribus, et portis, et seris, donec a bellis quiéta sunt ómnia, eo quod quæsiérimus Dóminum Deum patrum nostrórum, et déderit nobis pacem per gyrum. Ædificavérunt ígitur, et nullum in exstruéndo impediméntum fuit.
+2 Paralipómenon 2Par 14 14 8 Hábuit autem Asa in exércitu suo portántium scuta et hastas de Juda trecénta míllia, de Bénjamin vero scutariórum et sagittariórum ducénta octogínta míllia: omnes isti viri fortíssimi. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 14 9 Egréssus est autem contra eos Zara Ǽthiops cum exércitu suo, décies centéna míllia, et cúrribus trecéntis: et venit usque Marésa.
+2 Paralipómenon 2Par 14 14 10 Porro Asa perréxit óbviam ei, et instrúxit áciem ad bellum in valle Séphata, quæ est juxta Marésa:
+2 Paralipómenon 2Par 14 14 11 et invocávit Dóminum Deum, et ait: Dómine, non est apud te ulla distántia, utrum in paucis auxiliéris, an in plúribus. Ádjuva nos, Dómine Deus noster: in te enim, et in tuo nómine habéntes fidúciam, venímus contra hanc multitúdinem. Dómine, Deus noster tu es: non præváleat contra te homo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 14 12 Extérruit ítaque Dóminus Æthíopes coram Asa et Juda: fugerúntque Æthíopes.
+2 Paralipómenon 2Par 14 14 13 Et persecútus est eos Asa, et pópulus qui cum eo erat, usque Gerára: et ruérunt Æthíopes usque ad interneciónem, quia Dómino cædénte contríti sunt, et exércitu illíus prœliánte. Tulérunt ergo spólia multa,
+2 Paralipómenon 2Par 14 14 14 et percussérunt civitátes omnes per circúitum Geráræ: grandis quippe cunctos terror inváserat: et diripuérunt urbes, et multam prædam asportavérunt.
+2 Paralipómenon 2Par 14 14 15 Sed et caulas óvium destruéntes, tulérunt pécorum infinítam multitúdinem, et camelórum: reversíque sunt in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 1 Azarías autem fílius Oded, facto in se spíritu Dei,
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 2 egréssus est in occúrsum Asa, et dixit ei: Audíte me, Asa, et omnis Juda et Bénjamin: Dóminus vobíscum, quia fuístis cum eo. Si quæsiéritis eum, inveniétis: si autem dereliquéritis eum, derelínquet vos.
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 3 Transíbant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdóte doctóre, et absque lege.
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 4 Cumque revérsi fúerint in angústia sua ad Dóminum Deum Israël, et quæsíerint eum, repérient eum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 5 In témpore illo, non erit pax egrediénti et ingrediénti, sed terróres úndique in cunctis habitatóribus terrárum:
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 6 pugnávit enim gens contra gentem, et cívitas contra civitátem, quia Dóminus conturbábit eos in omni angústia.
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 7 Vos ergo confortámini, et non dissolvántur manus vestræ: erit enim merces óperi vestro.
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 8 Quod cum audísset Asa, verba scílicet, et prophetíam Azaríæ fílii Oded prophétæ, confortátus est, et ábstulit idóla de omni terra Juda et de Bénjamin, et ex úrbibus quas céperat, montis Éphraim: et dedicávit altáre Dómini quod erat ante pórticum Dómini. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 9 Congregavítque univérsum Judam et Bénjamin, et ádvenas cum eis de Éphraim, et de Manásse, et de Símeon: plures enim ad eum confúgerant ex Israël, vidéntes quod Dóminus Deus illíus esset cum eo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 10 Cumque veníssent in Jerúsalem mense tértio, anno decimoquínto regni Asa,
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 11 immolavérunt Dómino in die illa de manúbiis et præda quam addúxerant, boves septingéntos, et aríetes septem míllia.
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 12 Et intrávit ex more ad corroborándum fœdus ut quǽrerent Dóminum Deum patrum suórum in toto corde, et in tota ánima sua.
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 13 Si quis autem, inquit, non quæsíerit Dóminum Deum Israël, moriátur, a mínimo usque ad máximum, a viro usque ad mulíerem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 14 Juraverúntque Dómino voce magna in júbilo, et in clangóre tubæ, et in sónitu buccinárum,
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 15 omnes qui erant in Juda, cum execratióne: in omni enim corde suo juravérunt, et in tota voluntáte quæsiérunt eum, et invenérunt: præstitítque eis Dóminus réquiem per circúitum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 16 Sed et Máacham matrem Asa regis ex augústo depósuit império, eo quod fecísset in luco simulácrum Priápi: quod omne contrívit, et in frustra commínuens combússit in torrénte Cedron. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 17 Excélsa autem derelícta sunt in Israël: áttamen cor Asa erat perféctum cunctis diébus ejus,
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 18 eáque quæ vóverat pater suus, et ipse, íntulit in domum Dómini, argéntum, et aurum, vasorúmque divérsam supelléctilem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 15 19 Bellum vero non fuit usque ad trigésimum quintum annum regni Asa.
+2 Paralipómenon 2Par 14 16 1 Anno autem trigésimo sexto regni ejus, ascéndit Báasa rex Israël in Judam, et muro circúmdabat Rama, ut nullus tute posset égredi et íngredi de regno Asa.
+2 Paralipómenon 2Par 14 16 2 Prótulit ergo Asa argéntum et aurum de thesáuris domus Dómini, et de thesáuris regis, misítque ad Bénadad regem Sýriæ, qui habitábat in Damásco, dicens:
+2 Paralipómenon 2Par 14 16 3 Fœdus inter me et te est; pater quoque meus et pater tuus habuére concórdiam: quam ob rem misi tibi argéntum et aurum, ut rupto fœ́dere quod habes cum Báasa rege Israël, fácias eum a me recédere.
+2 Paralipómenon 2Par 14 16 4 Quo compérto, Bénadad misit príncipes exercítuum suórum ad urbes Israël: qui percussérunt Áhion, et Dan, et Abélmaim, et univérsas urbes Néphthali murátas.
+2 Paralipómenon 2Par 14 16 5 Quod cum audísset Báasa, désiit ædificáre Rama, et intermísit opus suum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 16 6 Porro Asa rex assúmpsit univérsum Judam, et tulérunt lápides de Rama, et ligna quæ ædificatióni præparáverat Báasa, ædificavítque ex eis Gábaa et Maspha.
+2 Paralipómenon 2Par 14 16 7 In témpore illo venit Hánani prophéta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuísti fidúciam in rege Sýriæ, et non in Dómino Deo tuo, idcírco evásit Sýriæ regis exércitus de manu tua. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 16 8 Nonne Æthíopes et Líbyes multo plures erant quadrígis, et equítibus, et multitúdine nímia, quos cum Dómino credidísses, trádidit in manu tua?
+2 Paralipómenon 2Par 14 16 9 Óculi enim Dómini contemplántur univérsam terram, et præbent fortitúdinem his qui corde perfécto credunt in eum. Stulte ígitur egísti, et propter hoc ex præsénti témpore advérsum te bella consúrgent.
+2 Paralipómenon 2Par 14 16 10 Iratúsque Asa advérsus vidéntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fúerat indignátus: et interfécit de pópulo in témpore illo plúrimos.
+2 Paralipómenon 2Par 14 16 11 Ópera autem Asa prima et novíssima scripta sunt in libro regum Juda et Israël. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 16 12 Ægrotávit étiam Asa anno trigésimo nono regni sui, dolóre pedum vehementíssimo, et nec in infirmitáte sua quæsívit Dóminum, sed magis in medicórum arte confísus est.
+2 Paralipómenon 2Par 14 16 13 Dormivítque cum pátribus suis, et mórtuus est anno quadragésimo primo regni sui.
+2 Paralipómenon 2Par 14 16 14 Et sepeliérunt eum in sepúlchro suo quod fóderat sibi in civitáte David: posuerúntque eum super lectum suum plenum aromátibus et unguéntibus meretríciis, quæ erant pigmentariórum arte confécta, et combussérunt super eum ambitióne nímia.
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 1 Regnávit autem Jósaphat fílius ejus pro eo, et inváluit contra Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 2 Constituítque mílitum números in cunctis úrbibus Juda quæ erant vallátæ muris. Præsidiáque dispósuit in terra Juda, et in civitátibus Éphraim quas céperat Asa pater ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 3 Et fuit Dóminus cum Jósaphat, quia ambulávit in viis David patris sui primis: et non sperávit in Báalim,
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 4 sed in Deo patris sui: et perréxit in præcéptis illíus, et non juxta peccáta Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 5 Confirmavítque Dóminus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda múnera Jósaphat: factǽque sunt ei infinítæ divítiæ, et multa glória.
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 6 Cumque sumpsísset cor ejus audáciam propter vias Dómini, étiam excélsa et lucos de Juda ábstulit.
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 7 Tértio autem anno regni sui misit de princípibus suis Bénhail, et Obdíam, et Zacharíam, et Nathánaël, et Michǽam, ut docérent in civitátibus Juda: b
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 8 et cum eis Levítas Semeíam, et Nathaníam, et Zabadíam, Ásaël quoque, et Semíramoth, et Jónathan, Adoniámque et Thobíam, et Thobadoníam Levítas, et cum eis Elísama, et Joran sacerdótes:
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 9 docebántque pópulum in Juda, habéntes librum legis Dómini, et circuíbant cunctas urbes Juda, atque erudiébant pópulum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 10 Ítaque factus est pavor Dómini super ómnia regna terrárum quæ erant per gyrum Juda, nec audébant belláre contra Jósaphat. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 11 Sed et Philisthǽi Jósaphat múnera deferébant, et vectígal argénti: Árabes quoque adducébant pécora, aríetum septem míllia septingénta, et hircórum tótidem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 12 Crevit ergo Jósaphat, et magnificátus est usque in sublíme: atque ædificávit in Juda domos ad instar túrrium, urbésque murátas.
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 13 Et multa ópera parávit in úrbibus Juda: viri quoque bellatóres et robústi erant in Jerúsalem,
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 14 quorum iste númerus per domos atque famílias singulórum: in Juda príncipes exércitus, Ednas dux, et cum eo robustíssimi viri trecénta míllia.
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 15 Post hunc Jóhanan princeps, et cum eo ducénta octogínta míllia.
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 16 Post istum quoque Amasías fílius Zechri, consecrátus Dómino, et cum eo ducénta míllia virórum fórtium.
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 17 Hunc sequebátur robústus ad prœ́lia Elíada, et cum eo tenéntium arcum et clýpeum ducénta míllia.
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 18 Post istum étiam Józabad, et cum eo centum octogínta míllia expeditórum mílitum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 17 19 Hi omnes erant ad manum regis, excéptis áliis quos posúerat in úrbibus murátis in univérso Juda.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 1 Fuit ergo Jósaphat dives et ínclytus multum, et affinitáte conjúnctus est Achab.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 2 Descendítque post annos ad eum in Samaríam: ad cujus advéntum mactávit Achab aríetes et boves plúrimos, ipsi, et pópulo qui vénerat cum eo: persuasítque illi ut ascénderet in Ramoth Gálaad.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 3 Dixítque Achab rex Israël ad Jósaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Gálaad. Cui ille respóndit: Ut ego, et tu: sicut pópulus tuus, sic et pópulus meus: tecúmque érimus in bello.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 4 Dixítque Jósaphat ad regem Israël: Cónsule, óbsecro, impræsentiárum sermónem Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 5 Congregávit ígitur rex Israël prophetárum quadringéntos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Gálaad ad bellándum ire debémus, an quiéscere? At illi: Ascénde, ínquiunt, et tradet Deus in manu regis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 6 Dixítque Jósaphat: Numquid non est hic prophétes Dómini, ut ab illo étiam requirámus?
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 7 Et ait rex Israël ad Jósaphat: Est vir unus a quo póssumus quǽrere Dómini voluntátem: sed ego odi eum, quia non prophétat mihi bonum, sed malum omni témpore: est autem Michǽas fílius Jemla. Dixítque Jósaphat: Ne loquáris, rex, hoc modo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 8 Vocávit ergo rex Israël unum de eunúchis, et dixit ei: Voca cito Michǽam fílium Jemla.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 9 Porro rex Israël, et Jósaphat rex Juda, utérque sedébant in sólio suo, vestíti cultu régio: sedébant autem in área juxta portam Samaríæ, omnésque prophétæ vaticinabántur coram eis. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 10 Sedecías vero fílius Chanáana fecit sibi córnua férrea, et ait: Hæc dicit Dóminus: His ventilábis Sýriam, donec cónteras eam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 11 Omnésque prophétæ simíliter prophetábant, atque dicébant: Ascénde in Ramoth Gálaad, et prosperáberis, et tradet eos Dóminus in manu regis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 12 Núntius autem qui íerat ad vocándum Michǽam, ait illi: En verba ómnium prophetárum uno ore bona regi annúntiant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non disséntiat, loquarísque próspera.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 13 Cui respóndit Michǽas: Vivit Dóminus, quia quodcúmque díxerit mihi Deus meus, hoc loquar.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michǽa, ire debémus in Ramoth Gálaad ad bellándum, an quiéscere? Cui ille respóndit: Ascéndite: cuncta enim próspera evénient, et tradéntur hostes in manus vestras. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 15 Dixítque rex: Íterum atque íterum te adjúro, ut mihi non loquáris, nisi quod verum est in nómine Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 16 At ille ait: Vidi univérsum Israël dispérsum in móntibus, sicut oves absque pastóre: et dixit Dóminus: Non habent isti dóminos: revertátur unusquísque in domum suam in pace.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 17 Et ait rex Israël ad Jósaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetáret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt?
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 18 At ille: Idcírco, ait, audíte verbum Dómini: vidi Dóminum sedéntem in sólio suo, et omnem exércitum cæli assisténtem ei a dextris et a sinístris.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 19 Et dixit Dóminus: Quis decípiet Achab regem Israël ut ascéndat et córruat in Ramoth Gálaad? Cumque díceret unus hoc modo, et alter álio,
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 20 procéssit spíritus, et stetit coram Dómino, et ait: Ego decípiam eum. Cui Dóminus: In quo, inquit, decípies?
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 21 At ille respóndit: Egrédiar, et ero spíritus mendax in ore ómnium prophetárum ejus. Dixítque Dóminus: Decípies, et prævalébis: egrédere, et fac ita.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 22 Nunc ígitur, ecce Dóminus dedit spíritum mendácii in ore ómnium prophetárum tuórum, et Dóminus locútus est de te mala.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 23 Accéssit autem Sedecías fílius Chanáana, et percússit Michǽæ maxíllam, et ait: Per quam viam transívit spíritus Dómini a me, ut loquerétur tibi? b
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 24 Dixítque Michǽas: Tu ipse vidébis in die illo, quando ingréssus fúeris cubículum de cubículo ut abscondáris.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 25 Præcépit autem rex Israël, dicens: Tóllite Michǽam, et dúcite eum ad Amon príncipem civitátis, et ad Joas fílium Ámelech.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 26 Et dicétis: Hæc dicit rex: Míttite hunc in cárcerem, et date ei panis módicum, et aquæ pauxíllum, donec revértar in pace.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 27 Dixítque Michǽas: Si revérsus fúeris in pace, non est locútus Dóminus in me. Et ait: Audíte, omnes pópuli.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 28 Ígitur ascendérunt rex Israël et Jósaphat rex Juda in Ramoth Gálaad. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 29 Dixítque rex Israël ad Jósaphat: Mutábo hábitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem indúere véstibus tuis. Mutatóque rex Israël hábitu, venit ad bellum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 30 Rex autem Sýriæ præcéperat dúcibus equitátus sui, dicens: Ne pugnétis contra mínimum aut contra máximum, nisi contra solum regem Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 31 Ítaque cum vidíssent príncipes equitátus Jósaphat, dixérunt: Rex Israël est iste. Et circumdedérunt eum dimicántes: at ille clamávit ad Dóminum, et auxiliátus est ei, atque avértit eos ab illo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 32 Cum enim vidíssent duces equitátus quod non esset rex Israël, reliquérunt eum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 33 Áccidit autem ut unus e pópulo sagíttam in incértum jacéret, et percúteret regem Israël inter cervícem et scápulas. At ille aurígæ suo ait: Convérte manum tuam, et educ me de ácie, quia vulnerátus sum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 18 34 Et finíta est pugna in die illo: porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vésperam, et mórtuus est occidénte sole.
+2 Paralipómenon 2Par 14 19 1 Revérsus est autem Jósaphat rex Juda in domum suam pacífice in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 19 2 Cui occúrrit Jehu fílius Hánani videns, et ait ad eum: Ímpio præbes auxílium, et his qui odérunt Dóminum amicítia júngeris, et idcírco iram quidem Dómini merebáris:
+2 Paralipómenon 2Par 14 19 3 sed bona ópera invénta sunt in te, eo quod abstúleris lucos de terra Juda, et præparáveris cor tuum ut requíreres Dóminum Deum patrum tuórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 19 4 Habitávit ergo Jósaphat in Jerúsalem, rursúmque egréssus est ad pópulum de Bersabée usque ad montem Éphraim, et revocávit eos ad Dóminum Deum patrum suórum. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 19 5 Constituítque júdices terræ in cunctis civitátibus Juda munítis per síngula loca,
+2 Paralipómenon 2Par 14 19 6 et præcípiens judícibus: Vidéte, ait, quid faciátis: non enim hóminis exercétis judícium, sed Dómini: et quodcúmque judicavéritis, in vos redundábit.
+2 Paralipómenon 2Par 14 19 7 Sit timor Dómini vobíscum, et cum diligéntia cuncta fácite: non est enim apud Dóminum Deum nostrum iníquitas, nec personárum accéptio, nec cupído múnerum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 19 8 In Jerúsalem quoque constítuit Jósaphat Levítas, et sacerdótes, et príncipes familiárum ex Israël, ut judícium et causam Dómini judicárent habitatóribus ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 19 9 Præcepítque eis, dicens: Sic agétis in timóre Dómini fidéliter et corde perfécto.
+2 Paralipómenon 2Par 14 19 10 Omnem causam quæ vénerit ad vos fratrum vestrórum, qui hábitant in úrbibus suis inter cognatiónem et cognatiónem, ubicúmque quǽstio est de lege, de mandáto, de cæremóniis, de justificatiónibus: osténdite eis, ut non peccent in Dóminum, et ne véniat ira super vos et super fratres vestros: sic ergo agéntes non peccábitis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 19 11 Amarías autem sacérdos et póntifex vester in his quæ ad Deum pértinent, præsidébit: porro Zabadías fílius Ísmahel, qui est dux in domo Juda, super ea ópera erit quæ ad regis offícium pértinent: habetísque magístros Levítas coram vobis. Confortámini, et ágite diligénter, et erit Dóminus vobíscum in bonis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 1 Post hæc congregáti sunt fílii Moab et fílii Ammon, et cum eis de Ammonítis, ad Jósaphat, ut pugnárent contra eum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 2 Venerúntque núntii, et indicavérunt Jósaphat, dicéntes: Venit contra te multitúdo magna de his locis quæ trans mare sunt, et de Sýria: et ecce consístunt in Asasónthamar, quæ est Engáddi.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 3 Jósaphat autem timóre pertérritus, totum se cóntulit ad rogándum Dóminum, et prædicávit jejúnium univérso Juda.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 4 Congregatúsque est Judas ad deprecándum Dóminum: sed et omnes de úrbibus suis venérunt ad obsecrándum eum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 5 Cumque stetísset Jósaphat in médio cœtu Juda et Jerúsalem, in domo Dómini ante átrium novum, b
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 6 ait: Dómine Deus patrum nostrórum, tu es Deus in cælo, et domináris cunctis regnis géntium: in manu tua est fortitúdo et poténtia, nec quisquam tibi potest resístere.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 7 Nonne tu, Deus noster, interfecísti omnes habitatóres terræ hujus coram pópulo tuo Israël, et dedísti eam sémini Ábraham amíci tui in sempitérnum?
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 8 Habitaverúntque in ea, et exstruxérunt in illa sanctuárium nómini tuo, dicéntes:
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 9 Si irrúerint super nos mala, gládius judícii, pestiléntia, et fames, stábimus coram domo hac in conspéctu tuo, in qua invocátum est nomen tuum: et clamábimus ad te in tribulatiónibus nostris, et exáudies, salvósque fácies.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 10 Nunc ígitur, ecce fílii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessísti Israël ut transírent quando egrediebántur de Ægýpto, sed declinavérunt ab eis, et non interfecérunt illos,
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 11 e contrário agunt, et nitúntur ejícere nos de possessióne quam tradidísti nobis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 12 Deus noster, ergo non judicábis eos? in nobis quidem non est tanta fortitúdo, ut possímus huic multitúdini resístere, quæ írruit super nos. Sed cum ignorémus quid ágere debeámus, hoc solum habémus resídui, ut óculos nostros dirigámus ad te.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 13 Omnis vero Juda stabat coram Dómino cum párvulis, et uxóribus, et líberis suis. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 14 Erat autem Jaháziel fílius Zacharíæ fílii Banaíæ fílii Jéhiel fílii Mathaníæ, Levítes de fíliis Asaph, super quem factus est spíritus Dómini, in médio turbæ,
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 15 et ait: Atténdite, omnis Juda, et qui habitátis Jerúsalem, et tu, rex Jósaphat: hæc dicit Dóminus vobis: Nolíte timére, nec paveátis hanc multitúdinem: non est enim vestra pugna, sed Dei.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 16 Cras descendétis contra eos: ascensúri enim sunt per clivum nómine Sis, et inveniétis illos in summitáte torréntis qui est contra solitúdinem Jéruel.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 17 Non éritis vos qui dimicábitis, sed tantúmmodo confidénter state, et vidébitis auxílium Dómini super vos, o Juda et Jerúsalem: nolíte timére, nec paveátis: cras egrediémini contra eos, et Dóminus erit vobíscum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 18 Jósaphat ergo, et Juda, et omnes habitatóres Jerúsalem cecidérunt proni in terram coram Dómino, et adoravérunt eum. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 19 Porro Levítæ de fíliis Caath et de fíliis Core laudábant Dóminum Deum Israël voce magna in excélsum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 20 Cumque mane surrexíssent, egréssi sunt per desértum Thécue: profectísque eis, stans Jósaphat in médio eórum, dixit: Audíte me, viri Juda, et omnes habitatóres Jerúsalem: crédite in Dómino Deo vestro, et secúri éritis: crédite prophétis ejus, et cuncta evénient próspera.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 21 Dedítque consílium pópulo, et státuit cantóres Dómini ut laudárent eum in turmis suis, et antecéderent exércitum, ac voce cónsona dícerent: Confitémini Dómino quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 22 Cumque cœpíssent laudes cánere, vertit Dóminus insídias eórum in semetípsos, filiórum scílicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egréssi fúerant ut pugnárent contra Judam: et percússi sunt. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 23 Namque fílii Ammon et Moab consurrexérunt advérsum habitatóres montis Seir, ut interfícerent et delérent eos: cumque hoc ópere perpetrássent, étiam in semetípsos versi, mútuis concidére vulnéribus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 24 Porro Juda, cum venísset ad spéculam quæ réspicit solitúdinem, vidit procul omnem late regiónem plenam cadavéribus, nec superésse quemquam qui necem potuísset evádere.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 25 Venit ergo Jósaphat, et omnis pópulus cum eo, ad detrahénda spólia mortuórum: invenerúntque inter cadávera váriam supelléctilem, vestes quoque, et vasa pretiosíssima, et diripuérunt ita ut ómnia portáre non possent, nec per tres dies spólia auférre præ prædæ magnitúdine.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 26 Die autem quarto congregáti sunt in Valle benedictiónis: étenim quóniam ibi benedíxerant Dómino, vocavérunt locum illum Vallis benedictiónis usque in præséntem diem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 27 Reversúsque est omnis vir Juda, et habitatóres Jerúsalem, et Jósaphat ante eos, in Jerúsalem cum lætítia magna, eo quod dedísset eis Dóminus gáudium de inimícis suis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 28 Ingressíque sunt in Jerúsalem cum psaltériis, et cítharis, et tubis in domum Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 29 Írruit autem pavor Dómini super univérsa regna terrárum cum audíssent quod pugnásset Dóminus contra inimícos Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 30 Quievítque regnum Jósaphat, et prǽbuit ei Deus pacem per circúitum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 31 Regnávit ígitur Jósaphat super Judam, et erat trigínta quinque annórum cum regnáre cœpísset: vigínti autem et quinque annis regnávit in Jerúsalem, et nomen matris ejus Ázuba fília Sélahi. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 32 Et ambulávit in via patris suis Asa, nec declinávit ab ea, fáciens quæ plácita erant coram Dómino.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 33 Verúmtamen excélsa non ábstulit, et adhuc pópulus non diréxerat cor suum ad Dóminum Deum patrum suórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 34 Réliqua autem gestórum Jósaphat priórum et novissimórum scripta sunt in verbis Jehu fílii Hánani, quæ digéssit in libros regum Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 35 Post hæc íniit amicítias Jósaphat rex Juda cum Ochozía rege Israël, cujus ópera fuérunt impiíssima. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 36 Et párticeps fuit ut fácerent naves quæ irent in Tharsis: fecerúntque classem in Asióngaber.
+2 Paralipómenon 2Par 14 20 37 Prophetávit autem Eliézer fílius Dodau de Marésa ad Jósaphat, dicens: Quia habuísti fœdus cum Ochozía, percússit Dóminus ópera tua, contritǽque sunt naves, nec potuérunt ire in Tharsis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 1 Dormívit autem Jósaphat cum pátribus suis, et sepúltus est cum eis in civitáte David: regnavítque Joram fílius ejus pro eo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 2 Qui hábuit fratres fílios Jósaphat, Azaríam, et Jáhiel, et Zacharíam, et Azaríam, et Míchaël, et Saphatíam: omnes hi fílii Jósaphat regis Juda.
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 3 Dedítque eis pater suus multa múnera argénti et auri, et pensitatiónes, cum civitátibus munitíssimis in Juda: regnum autem trádidit Joram, eo quod esset primogénitus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 4 Surréxit ergo Joram super regnum patris sui: cumque se confirmásset, occídit omnes fratres suos gládio, et quosdam de princípibus Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 5 Trigínta duórum annórum erat Joram cum regnáre cœpísset, et octo annis regnávit in Jerúsalem. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 6 Ambulavítque in viis regum Israël, sicut égerat domus Achab: fília quippe Achab erat uxor ejus: et fecit malum in conspéctu Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 7 Nóluit autem Dóminus dispérdere domum David propter pactum quod iníerat cum eo: et quia promíserat ut daret ei lucérnam, et fíliis ejus omni témpore.
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 8 In diébus illis rebellávit Edom, ne esset súbditus Judæ, et constítuit sibi regem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 9 Cumque transísset Joram cum princípibus suis, et cuncto equitátu qui erat secum, surréxit nocte, et percússit Edom, qui se circumdéderat, et omnes duces equitátus ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 10 Áttamen rebellávit Edom, ne esset sub ditióne Juda usque ad hanc diem: eo témpore et Lobna recéssit ne esset sub manu illíus. Derelíquerat enim Dóminum Deum patrum suórum:
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 11 ínsuper et excélsa fabricátus est in úrbibus Juda, et fornicári fecit habitatóres Jerúsalem, et prævaricári Judam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 12 Allátæ sunt autem ei lítteræ ab Elía prophéta, in quibus scriptum erat: Hæc dicit Dóminus Deus David patris tui: Quóniam non ambulásti in viis Jósaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda, b
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 13 sed incessísti per iter regum Israël, et fornicári fecísti Judam et habitatóres Jerúsalem, imitátus fornicatiónem domus Achab, ínsuper et fratres tuos, domum patris tui, melióres te, occidísti:
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 14 ecce Dóminus percútiet te plaga magna cum pópulo tuo, et fíliis, et uxóribus tuis, universáque substántia tua.
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 15 Tu autem ægrotábis péssimo languóre úteri tui, donec egrediántur vitália tua paulátim per síngulos dies.
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 16 Suscitávit ergo Dóminus contra Joram spíritum Philisthinórum, et Árabum qui confínes sunt Æthiópibus: b
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 17 et ascendérunt in terram Juda, et vastavérunt eam, diripuerúntque cunctam substántiam quæ invénta est in domo regis, ínsuper et fílios ejus, et uxóres: nec remánsit ei fílius, nisi Jóachaz, qui mínimus natu erat.
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 18 Et super hæc ómnia percússit eum Dóminus alvi languóre insanábili.
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 19 Cumque diéi succéderet dies, et témporum spátia volveréntur, duórum annórum explétus est círculus: et sic longa consúmptus tabe, ita ut egéreret étiam víscera sua, languóre páriter, et vita cáruit. Mortuúsque est in infirmitáte péssima, et non fecit ei pópulus secúndum morem combustiónis exéquias, sicut fécerat majóribus ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 21 20 Trigínta duórum annórum fuit cum regnáre cœpísset, et octo annis regnávit in Jerúsalem. Ambulavítque non recte, et sepeliérunt eum in civitáte David, verúmtamen non in sepúlchro regum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 22 1 Constituérunt autem habitatóres Jerúsalem Ochozíam fílium ejus mínimum regem pro eo: omnes enim majóres natu, qui ante eum fúerant, interfécerant latrónes Árabum qui irrúerant in castra: regnavítque Ochozías fílius Joram regis Juda.
+2 Paralipómenon 2Par 14 22 2 Quadragínta duórum annórum erat Ochozías cum regnáre cœpísset, et uno anno regnávit in Jerúsalem: et nomen matris ejus Athalía fília Amri.
+2 Paralipómenon 2Par 14 22 3 Sed et ipse ingréssus est per vias domus Achab: mater enim ejus ímpulit eum ut ímpie ágeret.
+2 Paralipómenon 2Par 14 22 4 Fecit ígitur malum in conspéctu Dómini, sicut domus Achab: ipsi enim fuérunt ei consiliárii post mortem patris sui, in intéritum ejus:
+2 Paralipómenon 2Par 14 22 5a ambulavítque in consíliis eórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 22 5b Et perréxit cum Joram fílio Achab rege Israël in bellum contra Házaël regem Sýriæ in Ramoth Gálaad: vulneraverúntque Syri Joram.
+2 Paralipómenon 2Par 14 22 6 Qui revérsus est ut curarétur in Jézrahel: multas enim plagas accéperat in supradícto certámine. Ígitur Ochozías fílius Joram rex Juda descéndit ut invíseret Joram fílium Achab in Jézrahel ægrotántem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 22 7 Voluntátis quippe fuit Dei advérsus Ochozíam, ut veníret ad Joram: et cum venísset, et egrederétur cum eo advérsum Jehu fílium Namsi, quem unxit Dóminus ut deléret domum Achab.
+2 Paralipómenon 2Par 14 22 8 Cum ergo evérteret Jehu domum Achab, invénit príncipes Juda, et fílios fratrum Ochozíæ, qui ministrábant ei, et interfécit illos.
+2 Paralipómenon 2Par 14 22 9a Ipsum quoque perquírens Ochozíam, comprehéndit latitántem in Samaría: adductúmque ad se, occídit: et sepeliérunt eum, eo quod esset fílius Jósaphat, qui quæsíerat Dóminum in toto corde suo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 22 9b Nec erat ultra spes áliqua ut de stirpe quis regnáret Ochozíæ:
+2 Paralipómenon 2Par 14 22 10 síquidem Athalía mater ejus, videns quod mórtuus esset fílius suus, surréxit, et interfécit omnem stirpem régiam domus Joram.
+2 Paralipómenon 2Par 14 22 11 Porro Jósabeth fília regis tulit Joas fílium Ochozíæ, et furáta est eum de médio filiórum regis, cum interficeréntur: abscondítque eum cum nutríce sua in cubículo lectulórum: Jósabeth autem, quæ abscónderat eum, erat fília regis Joram, uxor Jójadæ pontíficis, soror Ochozíæ: et idcírco Athalía non interfécit eum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 22 12 Fuit ergo cum eis in domo Dei abscónditus sex annis, quibus regnávit Athalía super terram.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 1 Anno autem séptimo, confortátus Jójada, assúmpsit centuriónes, Azaríam vidélicet fílium Jéroham, et Ísmahel fílium Jóhanan, Azaríam quoque fílium Obed, et Maasíam fílium Adaíæ, et Elísaphat fílium Zechri: et íniit cum eis fœdus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 2 Qui circumeúntes Judam, congregavérunt Levítas de cunctis úrbibus Juda, et príncipes familiárum Israël, venerúntque in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 3 Íniit ergo omnis multitúdo pactum in domo Dei cum rege, dixítque ad eos Jójada: Ecce fílius regis regnábit, sicut locútus est Dóminus super fílios David.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 4 Iste est ergo sermo quem faciétis:
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 5 tértia pars vestrum qui véniunt ad sábbatum, sacerdótum, et Levitárum, et janitórum erit in portis: tértia vero pars ad domum regis: et tértia ad portam quæ appellátur Fundaménti: omne vero réliquum vulgus sit in átriis domus Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 6 Nec quíspiam álius ingrediátur domum Dómini, nisi sacerdótes, et qui minístrant de Levítis: ipsi tantúmmodo ingrediántur, quia sanctificáti sunt: et omne réliquum vulgus obsérvet custódias Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 7 Levítæ autem circúmdent regem, habéntes sínguli arma sua (et siquis álius ingréssus fúerit templum, interficiátur), sintque cum rege et intránte et egrediénte.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 8 Fecérunt ergo Levítæ, et univérsus Juda, juxta ómnia quæ præcéperat Jójada póntifex: et assumpsérunt sínguli viros qui sub se erant, et veniébant per órdinem sábbati, cum his qui impléverant sábbatum et egressúri erant: síquidem Jójada póntifex non dimíserat abíre turmas quæ sibi per síngulas hebdómadas succédere consuéverant. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 9 Dedítque Jójada sacérdos centuriónibus lánceas, clypeósque et peltas regis David, quas consecráverat in domo Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 10 Constituítque omnem pópulum tenéntium pugiónes a parte templi dextra, usque ad partem templi sinístram, coram altári et templo, per circúitum regis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 11 Et eduxérunt fílium regis, et imposuérunt ei diadéma et testimónium, dederúntque in manu ejus tenéndam legem, et constituérunt eum regem: unxit quoque illum Jójada póntifex, et fílii ejus: imprecatíque sunt ei, atque dixérunt: Vivat rex.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 12 Quod cum audísset Athalía, vocem scílicet curréntium atque laudántium regem, ingréssa est ad pópulum in templum Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 13 Cumque vidísset regem stantem super gradum in intróitu, et príncipes, turmásque circa eum, omnémque pópulum terræ gaudéntem, atque clangéntem tubis, et divérsi géneris órganis concinéntem, vocémque laudántium, scidit vestiménta sua, et ait: Insídiæ, insídiæ.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 14 Egréssus autem Jójada póntifex ad centuriónes et príncipes exércitus, dixit eis: Edúcite illam extra septa templi, et interficiátur foris gládio. Præcepítque sacérdos ne occiderétur in domo Dómini,
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 15 et imposuérunt cervícibus ejus manus: cumque intrásset portam equórum domus regis, interfecérunt eam ibi.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 16 Pépigit autem Jójada fœdus inter se, universúmque pópulum, et regem, ut esset pópulus Dómini. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 17 Ítaque ingréssus est omnis pópulus domum Baal, et destruxérunt eam, et altária ac simulácra illíus confregérunt: Mathan quoque sacerdótem Baal interfecérunt ante aras.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 18 Constítuit autem Jójada præpósitos in domo Dómini sub mánibus sacerdótum et Levitárum quos distríbuit David in domo Dómini, ut offérrent holocáusta Dómino, sicut scriptum est in lege Móysi, in gáudio et cánticis, juxta dispositiónem David.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 19 Constítuit quoque janitóres in portis domus Dómini, ut non ingrederétur eam immúndus in omni re.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 20 Assumpsítque centuriónes, et fortíssimos viros, ac príncipes pópuli, et omne vulgus terræ, et fecérunt descéndere regem de domo Dómini, et introíre per médium portæ superióris in domum regis, et collocavérunt eum in sólio regáli.
+2 Paralipómenon 2Par 14 23 21 Lætatúsque est omnis pópulus terræ, et urbs quiévit: porro Athalía interfécta est gládio.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 1 Septem annórum erat Joas cum regnáre cœpísset, et quadragínta annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Sebía de Bersabée.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 2 Fecítque quod bonum est coram Dómino cunctis diébus Jójadæ sacerdótis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 3 Accépit autem ei Jójada uxóres duas, e quibus génuit fílios et fílias.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 4 Post quæ plácuit Joas ut instauráret domum Dómini. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 5 Congregavítque sacerdótes et Levítas, et dixit eis: Egredímini ad civitátes Juda, et collígite de univérso Israël pecúniam ad sartatécta templi Dei vestri per síngulos annos, festinatóque hoc fácite. Porro Levítæ égere negligéntius.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 6 Vocavítque rex Jójadam príncipem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cógeres Levítas inférre de Juda et de Jerúsalem pecúniam quæ constitúta est a Móyse servo Dómini, ut inférret eam omnis multitúdo Israël in tabernáculum testimónii?
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 7 Athalía enim impiíssima, et fílii ejus, destruxérunt domum Dei, et de univérsis quæ sanctificáta fúerant in templo Dómini, ornavérunt fanum Báalim.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 8 Præcépit ergo rex, et fecérunt arcam: posuerúntque eam juxta portam domus Dómini forínsecus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 9 Et prædicátum est in Juda et Jerúsalem ut deférrent sínguli prétium Dómino, quod constítuit Móyses servus Dei super omnem Israël in desérto.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 10 Lætatíque sunt cuncti príncipes, et omnis pópulus, et ingréssi contulérunt in arcam Dómini, atque misérunt ita ut implerétur.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 11 Cumque tempus esset ut deférrent arcam coram rege per manus Levitárum (vidébant enim multam pecúniam), ingrediebátur scriba regis, et quem primus sacérdos constitúerat, effundebántque pecúniam quæ erat in arca, porro arcam reportábant ad locum suum: sicque faciébant per síngulos dies. Et congregáta est infiníta pecúnia,
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 12 quam dedérunt rex et Jójada his qui prǽerant opéribus domus Dómini: at illi conducébant ex ea cæsóres lápidum, et artífices óperum singulórum ut instaurárent domum Dómini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cádere cœ́perat, fulcirétur.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 13 Egerúntque hi qui operabántur indústrie, et obducebátur párietum cicátrix per manus eórum, ac suscitavérunt domum Dómini in statum prístinum, et fírmiter eam stare fecérunt.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 14 Cumque compléssent ómnia ópera, detulérunt coram rege et Jójada réliquam partem pecúniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministérium, et ad holocáusta, phíalæ quoque, et cétera vasa áurea et argéntea: offerebántur holocáusta in domo Dómini júgiter cunctis diébus Jójadæ.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 15 Sénuit autem Jójada plenus diérum, et mórtuus est cum esset centum trigínta annórum: b
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 16 sepelierúntque eum in civitáte David cum régibus, eo quod fecísset bonum cum Israël, et cum domo ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 17 Postquam autem óbiit Jójada, ingréssi sunt príncipes Juda, et adoravérunt regem: qui delinítus obséquiis eórum, acquiévit eis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 18 Et dereliquérunt templum Dómini Dei patrum suórum, servierúntque lucis et sculptílibus: et facta est ira contra Judam et Jerúsalem propter hoc peccátum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 19 Mittebátque eis prophétas ut reverteréntur ad Dóminum, quos protestántes illi audíre nolébant.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 20 Spíritus ítaque Dei índuit Zacharíam fílium Jójadæ sacerdótem, et stetit in conspéctu pópuli, et dixit eis: Hæc dicit Dóminus Deus: Quare transgredímini præcéptum Dómini, quod vobis non próderit, et dereliquístis Dóminum ut derelínqueret vos?
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 21 Qui congregáti advérsus eum, misérunt lápides juxta regis impérium in átrio domus Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 22 Et non est recordátus Joas rex misericórdiæ quam fécerat Jójada pater illíus secum, sed interfécit fílium ejus. Qui cum morerétur, ait: Vídeat Dóminus, et requírat.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 23 Cumque evolútus esset annus, ascéndit contra eum exércitus Sýriæ: venítque in Judam et Jerúsalem, et interfécit cunctos príncipes pópuli, atque univérsam prædam misérunt regi in Damáscum. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 24 Et certe cum permódicus venísset númerus Syrórum, trádidit Dóminus in mánibus eórum infinítam multitúdinem, eo quod dereliquíssent Dóminum Deum patrum suórum: in Joas quoque ignominiósa exercuére judícia.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 25 Et abeúntes dimisérunt eum in languóribus magnis: surrexérunt autem contra eum servi sui in ultiónem sánguinis fílii Jójadæ sacerdótis, et occidérunt eum in léctulo suo, et mórtuus est: sepelierúntque eum in civitáte David, sed non in sepúlchris regum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 26 Insidiáti vero sunt ei Zabad fílius Sémaath Ammanítidis, et Józabad fílius Sémarith Moabítidis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 24 27 Porro fílii ejus, ac summa pecúniæ quæ adunáta fúerat sub eo, et instaurátio domus Dei, scripta sunt diligéntius in libro regum: regnávit autem Amasías fílius ejus pro eo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 1 Vigínti quinque annórum erat Amasías cum regnáre cœpísset, et vigínti novem annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Jóadan de Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 2 Fecítque bonum in conspéctu Dómini, verúmtamen non in corde perfécto.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 3 Cumque roborátum sibi vidéret impérium, jugulávit servos qui occíderant regem patrem suum,
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 4 sed fílios eórum non interfécit, sicut scriptum est in libro legis Móysi, ubi præcépit Dóminus, dicens: Non occidéntur patres pro fíliis, neque fílii pro pátribus suis, sed unusquísque in suo peccáto moriétur.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 5 Congregávit ígitur Amasías Judam, et constítuit eos per famílias, tribunósque et centuriónes in univérso Juda et Bénjamin: et recénsuit a vigínti annis supra, invenítque trecénta míllia júvenum qui egrederéntur ad pugnam, et tenérent hastam et clýpeum: b
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 6 mercéde quoque condúxit de Israël centum míllia robustórum, centum taléntis argénti.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 7 Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediátur tecum exércitus Israël: non est enim Dóminus cum Israël, et cunctis fíliis Éphraim:
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 8 quod si putas in róbore exércitus bella consístere, superári te fáciet Deus ab hóstibus: Dei quippe est et adjuváre, et in fugam convértere.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 9 Dixítque Amasías ad hóminem Dei: Quid ergo fiet de centum taléntis, quæ dedi milítibus Israël? Et respóndit ei homo Dei: Habet Dóminus unde tibi dare possit multo his plura.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 10 Separávit ítaque Amasías exércitum qui vénerat ad eum ex Éphraim, ut reverterétur in locum suum: at illi contra Judam veheménter iráti, revérsi sunt in regiónem suam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 11 Porro Amasías confidénter edúxit pópulum suum, et ábiit in vallem Salinárum, percussítque fílios Seir decem míllia:
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 12 et ália decem míllia virórum cepérunt fílii Juda, et adduxérunt ad prærúptum cujúsdam petræ, præcipitaverúntque eos de summo in præceps: qui univérsi crepuérunt.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 13 At ille exércitus quem remíserat Amasías ne secum iret ad prœ́lium, diffúsus est in civitátibus Juda, a Samaría usque ad Béthoron, et interféctis tribus míllibus, dirípuit prædam magnam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 14 Amasías vero post cædem Idumæórum, et allátos deos filiórum Seir, státuit illos in deos sibi, et adorábat eos, et illis adolébat incénsum. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 15 Quam ob rem irátus Dóminus contra Amasíam misit ad illum prophétam, qui díceret ei: Cur adorásti deos qui non liberavérunt pópulum suum de manu tua?
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 16 Cumque hæc ille loquerétur, respóndit ei: Num consiliárius regis es? quiésce, ne interfíciam te. Discedénsque prophéta: Scio, inquit, quod cogitáverit Deus occídere te quia fecísti hoc malum, et ínsuper non acquievísti consílio meo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 17 Ígitur Amasías rex Juda ínito péssimo consílio, misit ad Joas fílium Jóachaz fílii Jehu regem Israël, dicens: Veni, videámus nos mútuo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 18 At ille remísit núntios, dicens: Cárduus qui est in Líbano misit ad cedrum Líbani, dicens: Da fíliam tuam fílio meo uxórem: et ecce béstiæ quæ erant in silva Líbani, transiérunt, et conculcavérunt cárduum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 19 Dixísti: Percússi Edom, et idcírco erígitur cor tuum in supérbiam: sede in domo tua: cur malum advérsum te próvocas, ut cadas et tu, et Juda tecum?
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 20 Nóluit audíre Amasías, eo quod Dómini esset volúntas ut traderétur in manus hóstium propter deos Edom.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 21 Ascéndit ígitur Joas rex Israël, et mútuos sibi præbuére conspéctus: Amasías autem rex Juda erat in Béthsames Juda:
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 22 corruítque Juda coram Israël, et fugit in tabernácula sua.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 23 Porro Amasíam regem Juda, fílium Joas fílii Jóachaz, cepit Joas rex Israël in Béthsames, et addúxit in Jerúsalem: destruxítque murum ejus a porta Éphraim usque ad portam ánguli quadringéntis cúbitis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 24 Omne quoque aurum et argéntum, et univérsa vasa quæ repérerat in domo Dei, et apud Obédedom in thesáuris étiam domus régiæ, necnon et fílios óbsidum, redúxit in Samaríam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 25 Vixit autem Amasías fílius Joas rex Juda, postquam mórtuus est Joas fílius Jóachaz rex Israël, quíndecim annis. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 26 Réliqua autem sermónum Amasíæ priórum et novissimórum scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 27 Qui postquam recéssit a Dómino, tetendérunt ei insídias in Jerúsalem. Cumque fugísset in Lachis, misérunt, et interfecérunt eum ibi.
+2 Paralipómenon 2Par 14 25 28 Reportantésque super equos, sepeliérunt eum cum pátribus suis in civitáte David.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 1 Omnis autem pópulus Juda fílium ejus Ozíam, annórum sédecim, constítuit regem pro Amasía patre suo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 2 Ipse ædificávit Áilath, et restítuit eam ditióni Juda, postquam dormívit rex cum pátribus suis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 3 Sédecim annórum erat Ozías cum regnáre cœpísset, et quinquagínta duóbus annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Jechelía de Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 4 Fecítque quod erat rectum in óculis Dómini, juxta ómnia quæ fécerat Amasías pater ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 5 Et exquisívit Dóminum in diébus Zacharíæ intelligéntis et vidéntis Deum: cumque requíreret Dóminum, diréxit eum in ómnibus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 6 Dénique egréssus est, et pugnávit contra Philísthiim, et destrúxit murum Geth, et murum Jábniæ, murúmque Azóti: ædificávit quoque óppida in Azóto et in Philísthiim. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 7 Et adjúvit eum Deus contra Philísthiim, et contra Árabes qui habitábant in Gúrbaal, et contra Ammonítas.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 8 Appendebántque Ammonítæ múnera Ozíæ: et divulgátum est nomen ejus usque ad intróitum Ægýpti propter crebras victórias.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 9 Ædificavítque Ozías turres in Jerúsalem super portam ánguli, et super portam vallis, et réliquas in eódem muri látere, firmavítque eas.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 10 Exstrúxit étiam turres in solitúdine, et effódit cistérnas plúrimas, eo quod habéret multa pécora tam in campéstribus quam in erémi vastitáte: víneas quoque hábuit et vinitóres, in móntibus et in Carmélo: erat quippe homo agricultúræ déditus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 11 Fuit autem exércitus bellatórum ejus, qui procedébant ad prœ́lia sub manu Jéhiel scribæ, Maasiǽque doctóris, et sub manu Hananíæ, qui erat de dúcibus regis. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 12 Omnísque númerus príncipum per famílias, virórum fórtium duórum míllium sexcentórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 13 Et sub eis univérsus exércitus trecentórum et septem míllium quingentórum, qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversários dimicábant.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 14 Præparávit quoque eis Ozías, id est, cuncto exercítui, clýpeos, et hastas, et gáleas, et lorícas, arcúsque et fundas ad jaciéndos lápides.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 15 Et fecit in Jerúsalem divérsi géneris máchinas, quas in túrribus collocávit et in ángulis murórum, ut mítterent sagíttas, et saxa grándia: egressúmque est nomen ejus procul, eo quod auxiliarétur ei Dóminus, et corroborásset illum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 16 Sed cum roborátus esset, elevátum est cor ejus in intéritum suum, et negléxit Dóminum Deum suum: ingressúsque templum Dómini, adolére vóluit incénsum super altáre thymiámatis. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 17 Statímque ingréssus post eum Azarías sacérdos, et cum eo sacerdótes Dómini octogínta, viri fortíssimi,
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 18 restitérunt regi, atque dixérunt: Non est tui offícii, Ozía, ut adóleas incénsum Dómino, sed sacerdótum, hoc est, filiórum Áaron, qui consecráti sunt ad hujuscémodi ministérium: egrédere de sanctuário, ne contémpseris: quia non reputábitur tibi in glóriam hoc a Dómino Deo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 19 Iratúsque Ozías, tenens in manu thuríbulum ut adoléret incénsum, minabátur sacerdótibus. Statímque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdótibus, in domo Dómini super altáre thymiámatis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 20 Cumque respexísset eum Azarías póntifex, et omnes réliqui sacerdótes, vidérunt lepram in fronte ejus, et festináto expulérunt eum. Sed et ipse pertérritus, accelerávit égredi, eo quod sensísset íllico plagam Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 21 Fuit ígitur Ozías rex leprósus usque ad diem mortis suæ, et habitávit in domo separáta plenus lepra, ob quam ejéctus fúerat de domo Dómini. Porro Jóatham fílius ejus rexit domum regis, et judicábat pópulum terræ. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 22 Réliqua autem sermónum Ozíæ priórum et novissimórum scripsit Isaías fílius Amos prophéta.
+2 Paralipómenon 2Par 14 26 23 Dormivítque Ozías cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in agro regálium sepulchrórum, eo quod esset leprósus: regnavítque Jóatham fílius ejus pro eo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 27 1 Vigínti quinque annórum erat Jóatham cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Jérusa fília Sadoc.
+2 Paralipómenon 2Par 14 27 2 Fecítque quod rectum erat coram Dómino, juxta ómnia quæ fécerat Ozías pater suus, excépto quod non est ingréssus templum Dómini: et adhuc pópulus delinquébat.
+2 Paralipómenon 2Par 14 27 3 Ipse ædificávit portam domus Dómini excélsam, et in muro Ophel multa constrúxit.
+2 Paralipómenon 2Par 14 27 4 Urbes quoque ædificávit in móntibus Juda, et in sáltibus castélla et turres.
+2 Paralipómenon 2Par 14 27 5 Ipse pugnávit contra regem filiórum Ammon, et vicit eos, dederúntque ei fílii Ammon in témpore illo centum talénta argénti, et decem míllia coros trítici, ac tótidem coros hórdei: hæc ei præbuérunt fílii Ammon in anno secúndo et tértio.
+2 Paralipómenon 2Par 14 27 6 Corroboratúsque est Jóatham, eo quod direxísset vias suas coram Dómino Deo suo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 27 7 Réliqua autem sermónum Jóatham, et omnes pugnæ ejus et ópera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.
+2 Paralipómenon 2Par 14 27 8 Vigínti quinque annórum erat cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 27 9 Dormivítque Jóatham cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte David: et regnávit Achaz fílius ejus pro eo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 1 Vigínti annórum erat Achaz cum regnáre cœpísset, et sédecim annis regnávit in Jerúsalem. Non fecit rectum in conspéctu Dómini sicut David pater ejus,
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 2 sed ambulávit in viis regum Israël, ínsuper et státuas fudit Báalim.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 3 Ipse est qui adolévit incénsum in valle Benénnom, et lustrávit fílios suos in igne juxta ritum géntium quas interfécit Dóminus in advéntu filiórum Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 4 Sacrificábat quoque, et thymiáma succendébat in excélsis, et in cóllibus, et sub omni ligno frondóso.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 5 Tradidítque eum Dóminus Deus ejus in manu regis Sýriæ, qui percússit eum, magnámque prædam cepit de ejus império, et addúxit in Damáscum: mánibus quoque regis Israël tráditus est, et percússus plaga grandi. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 6 Occidítque Phácee fílius Romelíæ, de Juda centum vigínti míllia in die uno, omnes viros bellatóres: eo quod reliquíssent Dóminum Deum patrum suórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 7 Eódem témpore occídit Zechri, vir potens ex Éphraim, Maasíam fílium regis, et Ézricam ducem domus ejus, Élcanam quoque secúndum a rege.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 8 Ceperúntque fílii Israël de frátribus suis ducénta míllia mulíerum, puerórum, et puellárum, et infinítam prædam: pertulerúntque eam in Samaríam. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 9 Ea tempestáte erat ibi prophéta Dómini, nómine Oded: qui egréssus óbviam exercítui veniénti in Samaríam, dixit eis: Ecce irátus Dóminus Deus patrum vestrórum contra Juda, trádidit eos in mánibus vestris, et occidístis eos atróciter, ita ut ad cælum pertíngeret vestra crudélitas.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 10 Ínsuper fílios Juda et Jerúsalem vultis vobis subjícere in servos et ancíllas: quod nequáquam facto opus est: peccástis enim super hoc Dómino Deo vestro.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 11 Sed audíte consílium meum, et redúcite captívos quos adduxístis de frátribus vestris, quia magnus furor Dómini ímminet vobis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 12 Stetérunt ítaque viri de princípibus filiórum Éphraim, Azarías fílius Jóhanan, Barachías fílius Mosóllamoth, Ezechías fílius Sellum, et Ámasa fílius Ádali, contra eos qui veniébant de prœ́lio,
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 13 et dixérunt eis: Non introducétis huc captívos, ne peccémus Dómino. Quare vultis adjícere super peccáta nostra, et vétera cumuláre delícta? grande quippe peccátum est, et ira furóris Dómini ímminet super Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 14 Dimiserúntque viri bellatóres prædam, et univérsa quæ céperant, coram princípibus, et omni multitúdine.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 15 Steterúntque viri quos supra memorávimus, et apprehendéntes captívos, omnésque qui nudi erant, vestiérunt de spóliis: cumque vestíssent eos, et calceássent, et refecíssent cibo ac potu, unxisséntque propter labórem, et adhibuíssent eis curam: quicúmque ambuláre non póterant, et erant imbecíllo córpore, imposuérunt eos juméntis, et adduxérunt Jéricho civitátem palmárum ad fratres eórum, ipsíque revérsi sunt in Samaríam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 16 Témpore illo misit rex Achaz ad regem Assyriórum, póstulans auxílium. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 17 Venerúntque Idumǽi, et percussérunt multos ex Juda, et cepérunt prædam magnam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 18 Philísthiim quoque diffúsi sunt per urbes campéstres, et ad merídiem Juda: ceperúntque Béthsames, et Ájalon, et Gáderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum vículis suis, et habitavérunt in eis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 19 Humiliáverat enim Dóminus Judam propter Achaz regem Juda, eo quod nudásset eum auxílio, et contémptui habuísset Dóminum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 20 Adduxítque contra eum Thelgathphálnasar regem Assyriórum, qui et afflíxit eum, et nullo resisténte vastávit.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 21 Ígitur Achaz, spoliáta domo Dómini, et domo regum ac príncipum, dedit regi Assyriórum múnera, et tamen nihil ei prófuit.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 22 Ínsuper et témpore angústiæ suæ auxit contémptum in Dóminum, ipse per se rex Achaz,
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 23 immolávit diis Damásci víctimas percussóribus suis, et dixit: Dii regum Sýriæ auxiliántur eis, quos ego placábo hóstiis, et áderunt mihi: cum e contrário ipsi fúerint ruínæ ei, et univérso Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 24 Diréptis ítaque Achaz ómnibus vasis domus Dei, atque confráctis, clausit jánuas templi Dei, et fecit sibi altária in univérsis ángulis Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 25 In ómnibus quoque úrbibus Juda exstrúxit aras ad cremándum thus, atque ad iracúndiam provocávit Dóminum Deum patrum suórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 26 Réliqua autem sermónum ejus, et ómnium óperum suórum priórum et novissimórum, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 28 27 Dormivítque Achaz cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in civitáte Jerúsalem: neque enim recepérunt eum in sepúlchra regum Israël. Regnavítque Ezechías fílius ejus pro eo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 1 Ígitur Ezechías regnáre cœpit, cum vigínti quinque esset annórum, et vigínti novem annis regnávit in Jerúsalem: nomen matris ejus Abía fília Zacharíæ.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 2 Fecítque quod erat plácitum in conspéctu Dómini, juxta ómnia quæ fécerat David pater ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 3 Ipse, anno et mense primo regni sui, apéruit valvas domus Dómini, et instaurávit eas.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 4 Adduxítque sacerdótes atque Levítas, et congregávit eos in platéam orientálem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 5 Dixítque ad eos: Audíte me, Levítæ, et sanctificámini: mundáte domum Dómini Dei patrum vestrórum, et auférte omnem immundítiam de sanctuário.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 6 Peccavérunt patres nostri, et fecérunt malum in conspéctu Dómini Dei nostri, derelinquéntes eum: avertérunt fácies suas a tabernáculo Dómini, et præbuérunt dorsum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 7 Clausérunt óstia quæ erant in pórticu, et extinxérunt lucérnas, incensúmque non adolevérunt, et holocáusta non obtulérunt in sanctuário Deo Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 8 Concitátus est ítaque furor Dómini super Judam et Jerúsalem, tradidítque eos in commotiónem, et in intéritum, et in síbilum, sicut ipsi cérnitis óculis vestris.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 9 En corruérunt patres nostri gládiis: fílii nostri, et fíliæ nostræ, et cónjuges captívæ ductæ sunt propter hoc scelus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 10 Nunc ergo placet mihi ut ineámus fœdus cum Dómino Deo Israël, et avértet a nobis furórem iræ suæ.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 11 Fílii mei, nolíte neglígere: vos elégit Dóminus ut stetis coram eo, et ministrétis illi, colatísque eum, et cremétis ei incénsum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 12 Surrexérunt ergo Levítæ: Mahath fílius Amásai, et Joël fílius Azaríæ de fíliis Caath: porro de fíliis Merári, Cis fílius Abdi, et Azarías fílius Jaláleel. De fíliis autem Gersom, Joah fílius Zemma, et Eden fílius Joah. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 13 At vero de fíliis Elísaphan, Samri, et Jáhiel. De fíliis quoque Asaph, Zacharías, et Mathanías:
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 14 necnon de fíliis Heman, Jáhiel, et Sémei: sed et de fíliis Ídithun, Semeías, et Óziel.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 15 Congregaverúntque fratres suos, et sanctificáti sunt, et ingréssi sunt juxta mandátum regis et impérium Dómini, ut expiárent domum Dei.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 16 Sacerdótes quoque ingréssi templum Dómini ut sanctificárent illud, extulérunt omnem immundítiam quam intro repérerant in vestíbulo domus Dómini: quam tulérunt Levítæ, et asportavérunt ad torréntem Cedron foras.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 17 Cœpérunt autem prima die mensis primi mundáre, et in die octávo ejúsdem mensis ingréssi sunt pórticum templi Dómini, expiaverúntque templum diébus octo, et in die sextadécima mensis ejúsdem, quod cœ́perant, implevérunt.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 18 Ingréssi quoque sunt ad Ezechíam regem, et dixérunt ei: Sanctificávimus omnem domum Dómini, et altáre holocáusti, vasáque ejus, necnon et mensam propositiónis cum ómnibus vasis suis,
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 19 cunctámque templi supelléctilem, quam pollúerat rex Achaz in regno suo, postquam prævaricátus est: et ecce expósita sunt ómnia coram altáre Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 20 Consurgénsque dilúculo Ezechías rex, adunávit omnes príncipes civitátis, et ascéndit in domum Dómini: b
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 21 obtulerúntque simul táuros septem, et aríetes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccáto, pro regno, pro sanctuário, pro Juda: dixítque sacerdótibus fíliis Áaron, ut offérrent super altáre Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 22 Mactavérunt ígitur táuros, et suscepérunt sánguinem sacerdótes, et fudérunt illum super altáre: mactavérunt étiam aríetes, et illórum sánguinem super altáre fudérunt, immolaverúntque agnos, et fudérunt super altáre sánguinem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 23 Applicuérunt hircos pro peccáto coram rege, et univérsa multitúdine, imposuerúntque manus suas super eos:
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 24 et immolavérunt illos sacerdótes, et aspersérunt sánguinem eórum coram altáre pro piáculo univérsi Israélis: pro omni quippe Israël præcéperat rex ut holocáustum fíeret, et pro peccáto.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 25 Constítuit quoque Levítas in domo Dómini cum cýmbalis, et psaltériis, et cítharis secúndum dispositiónem David regis, et Gad vidéntis, et Nathan prophétæ: síquidem Dómini præcéptum fuit per manum prophetárum ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 26 Steterúntque Levítæ tenéntes órgana David, et sacerdótes tubas.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 27 Et jussit Ezechías ut offérrent holocáusta super altáre: cumque offerréntur holocáusta, cœpérunt laudes cánere Dómino, et clángere tubis, atque in divérsis órganis quæ David rex Israël præparáverat, concrepáre.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 28 Omni autem turba adoránte, cantóres, et ii qui tenébant tubas, erant in offício suo donec complerétur holocáustum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 29 Cumque finíta esset oblátio, incurvátus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoravérunt.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 30 Præcepítque Ezechías et príncipes Levítis, ut laudárent Dóminum sermónibus David, et Asaph vidéntis: qui laudavérunt eum magna lætítia, et incurváto genu adoravérunt.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 31 Ezechías autem étiam hæc áddidit: Impléstis manus vestras Dómino: accédite, et offérte víctimas et laudes in domo Dómini. Óbtulit ergo univérsa multitúdo hóstias, et laudes, et holocáusta, mente devóta. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 32 Porro númerus holocaustórum quæ óbtulit multitúdo, hic fuit: táuros septuagínta, aríetes centum, agnos ducéntos.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 33 Sanctificaverúntque Dómino boves sexcéntos, et oves tria míllia.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 34 Sacerdótes vero pauci erant, nec póterant suffícere ut pelles holocaustórum detráherent: unde et Levítæ fratres eórum adjuvérunt eos, donec implerétur opus, et sanctificaréntur antístites: Levítæ quippe facilióri ritu sanctificántur quam sacerdótes.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 35 Fuérunt ergo holocáusta plúrima, ádipes pacificórum, et libámina holocaustórum: et complétus est cultus domus Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 29 36 Lætatúsque est Ezechías et omnis pópulus, eo quod ministérium Dómini esset explétum: de repénte quippe hoc fíeri placúerat. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 1 Misit quoque Ezechías ad omnem Israël et Judam: scripsítque epístolas ad Éphraim et Manássen ut venírent ad domum Dómini in Jerúsalem, et fácerent Phase Dómino Deo Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 2 Ínito ergo consílio regis et príncipum, et univérsi cœtus Jerúsalem, decrevérunt ut fácerent Phase mense secúndo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 3 Non enim potúerant fácere in témpore suo, quia sacerdótes qui possent suffícere, sanctificáti non fúerant, et pópulus nondum congregátus fúerat in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 4 Placuítque sermo regi, et omni multitúdini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 5 Et decrevérunt ut mítterent núntios in univérsum Israël, de Bersabée usque Dan, ut venírent, et fácerent Phase Dómino Deo Israël in Jerúsalem: multi enim non fécerant sicut lege præscríptum est.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 6 Perrexerúntque cursóres cum epístolis ex regis império, et príncipum ejus, in univérsum Israël et Judam, juxta id quod rex jússerat, prædicántes: Fílii Israël, revertímini ad Dóminum Deum Ábraham, et Ísaac, et Israël: et revertétur ad relíquias quæ effugérunt manum regis Assyriórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 7 Nolíte fíeri sicut patres vestri et fratres, qui recessérunt a Dómino Deo patrum suórum, qui trádidit eos in intéritum, ut ipsi cérnitis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 8 Nolíte induráre cervíces vestras, sicut patres vestri: trádite manus Dómino, et veníte ad sanctuárium ejus quod sanctificávit in ætérnum: servíte Dómino Deo patrum vestrórum, et avertétur a vobis ira furóris ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 9 Si enim vos revérsi fuéritis ad Dóminum, fratres vestri et fílii habébunt misericórdiam coram dóminis suis, qui illos duxérunt captívos, et reverténtur in terram hanc: pius enim et clemens est Dóminus Deus vester, et non avértet fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 10 Ígitur cursóres pergébant velóciter de civitáte in civitátem per terram Éphraim et Manásse usque ad Zábulon, illis irridéntibus et subsannántibus eos. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 11 Áttamen quidam viri ex Aser, et Manásse, et Zábulon acquiescéntes consílio, venérunt Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 12 In Juda vero facta est manus Dómini ut daret eis cor unum, ut fácerent juxta præcéptum regis et príncipum verbum Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 13 Congregatíque sunt in Jerúsalem pópuli multi ut fácerent solemnitátem azymórum, in mense secúndo:
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 14 et surgéntes destruxérunt altária quæ erant in Jerúsalem, atque univérsa in quibus idólis adolebátur incénsum, subverténtes, projecérunt in torréntem Cedron.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 15 Immolavérunt autem Phase quartadécima die mensis secúndi. Sacerdótes quoque atque Levítæ tandem sanctificáti, obtulérunt holocáusta in domo Dómini:
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 16 steterúntque in órdine suo juxta dispositiónem et legem Móysi hóminis Dei: sacerdótes vero suscipiébant effundéndum sánguinem de mánibus Levitárum,
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 17 eo quod multa turba sanctificáta non esset: et idcírco immolárent Levítæ Phase his qui non occúrrerant sanctificári Dómino.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 18 Magna étiam pars pópuli de Éphraim, et Manásse, et Íssachar, et Zábulon, quæ sanctificáta non fúerat, comédit Phase non juxta quod scriptum est: et orávit pro eis Ezechías, dicens: Dóminus bonus propitiábitur
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 19 cunctis, qui in toto corde requírunt Dóminum Deum patrum suórum: et non imputábit eis quod minus sanctificáti sunt.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 20 Quem exaudívit Dóminus, et placátus est pópulo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 21 Fecerúntque fílii Israël, qui invénti sunt in Jerúsalem, solemnitátem azymórum septem diébus in lætítia magna, laudántes Dóminum per síngulos dies: Levítæ quoque et sacerdótes per órgana quæ suo offício congruébant. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 22 Et locútus est Ezechías ad cor ómnium Levitárum qui habébant intelligéntiam bonam super Dómino: et comedérunt septem diébus solemnitátis, immolántes víctimas pacificórum, et laudántes Dóminum Deum patrum suórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 23 Placuítque univérsæ multitúdini ut celebrárent étiam álios dies septem: quod et fecérunt cum ingénti gáudio.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 24 Ezechías enim rex Juda præbúerat multitúdini mille táuros, et septem míllia óvium: príncipes vero déderant pópulo táuros mille, et oves decem míllia: sanctificáta est ergo sacerdótum plúrima multitúdo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 25 Et hilaritáte perfúsa omnis turba Juda, tam sacerdótum et Levitárum, quam univérsæ frequéntiæ quæ vénerat ex Israël: proselytórum quoque de terra Israël, et habitántium in Juda.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 26 Factáque est grandis celébritas in Jerúsalem, qualis a diébus Salomónis fílii David regis Israël in ea urbe non fúerat.
+2 Paralipómenon 2Par 14 30 27 Surrexérunt autem sacerdótes atque Levítæ benedicéntes pópulo: et exaudíta est vox eórum, pervenítque orátio in habitáculum sanctum cæli.
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 1 Cumque hæc fuíssent rite celebráta, egréssus est omnis Israël qui invéntus fúerat in úrbibus Juda, et fregérunt simulácra, succiderúntque lucos, demolíti sunt excélsa, et altária destruxérunt, non solum de univérso Juda et Bénjamin, sed et de Éphraim quoque et Manásse, donec pénitus evérterent: reversíque sunt omnes fílii Israël in possessiónes et civitátes suas.
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 2 Ezechías autem constítuit turmas sacerdotáles et Levíticas per divisiónes suas, unumquémque in offício próprio, tam sacerdótum vidélicet quam Levitárum, ad holocáusta et pacífica, ut ministrárent et confiteréntur, caneréntque in portis castrórum Dómini. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 3 Pars autem regis erat, ut de própria ejus substántia offerrétur holocáustum, mane semper et véspere: sábbatis quoque, et caléndis, et solemnitátibus céteris, sicut scriptum est in lege Móysi.
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 4 Præcépit étiam pópulo habitántium Jerúsalem ut darent partes sacerdótibus et Levítis, ut possent vacáre legi Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 5 Quod cum percrebruísset in áuribus multitúdinis, plúrimas obtulére primítias fílii Israël fruménti, vini, et ólei: mellis quoque, et ómnium quæ gignit humus, décimas obtulérunt.
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 6 Sed et fílii Israël et Juda qui habitábant in úrbibus Juda, obtulérunt décimas boum et óvium, decimásque sanctórum quæ vóverant Dómino Deo suo: atque univérsa portántes, fecérunt acérvos plúrimos.
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 7 Mense tértio cœpérunt acervórum jacére fundaménta, et mense séptimo complevérunt eos.
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 8 Cumque ingréssi fuíssent Ezechías et príncipes ejus, vidérunt acérvos, et benedixérunt Dómino ac pópulo Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 9 Interrogavítque Ezechías sacerdótes et Levítas, cur ita jacérent acérvi. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 10 Respóndit illi Azarías sacérdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo cœpérunt offérri primítiæ in domo Dómini, comédimus, et saturáti sumus, et remansérunt plúrima, eo quod benedíxerit Dóminus pópulo suo: reliquárum autem cópia est ista, quam cernis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 11 Præcépit ígitur Ezechías ut præparárent hórrea in domo Dómini. Quod cum fecíssent,
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 12 intulérunt tam primítias quam décimas, et quæcúmque vóverant, fidéliter. Fuit autem præféctus eórum Chonenías Levíta, et Sémei frater ejus secúndus,
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 13 post quem Jáhiel, et Azarías, et Nahath, et Ásaël, et Jérimoth, Józabad quoque, et Éliel, et Jesmachías, et Mahath, et Banaías, præpósiti sub mánibus Choneníæ et Sémei fratris ejus, ex império Ezechíæ regis et Azaríæ pontíficis domus Dei, ad quos ómnia pertinébant.
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 14 Core vero fílius Jemna Levítes, et jánitor orientális portæ, præpósitus erat iis quæ sponte offerebántur Dómino, primitiísque et consecrátis in Sancta sanctórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 15 Et sub cura ejus Eden, et Bénjamin, Jésue, et Semeías, Amarías quoque, et Sechenías in civitátibus sacerdótum, ut fidéliter distribúerent frátribus suis partes, minóribus atque majóribus:
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 16 excéptis máribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebántur templum Dómini, et quidquid per síngulos dies conducébat in ministério, atque observatiónibus juxta divisiónes suas,
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 17 sacerdótibus per famílias, et Levítis a vigésimo anno et supra, per órdines et turmas suas,
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 18 universǽque multitúdini tam uxóribus quam líberis eórum utriúsque sexus, fidéliter cibi de his quæ sanctificáta fúerant, præbebántur.
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 19 Sed et filiórum Áaron per agros, et suburbána úrbium singulárum, dispósiti erant viri, qui partes distribúerent univérso séxui masculíno de sacerdótibus et Levítis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 20 Fecit ergo Ezechías univérsa quæ díximus in omni Juda: operatúsque est bonum et rectum, et verum coram Dómino Deo suo, b
+2 Paralipómenon 2Par 14 31 21 in univérsa cultúra ministérii domus Dómini, juxta legem et cæremónias, volens requírere Deum suum in toto corde suo: fecítque, et prosperátus est.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 1 Post quæ et hujuscémodi veritátem, venit Sennácherib rex Assyriórum, et ingréssus Judam, obsédit civitátes munítas, volens eas cápere.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 2 Quod cum vidísset Ezechías, venísse scílicet Sennácherib, et totum belli ímpetum verti contra Jerúsalem,
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 3 ínito cum princípibus consílio, virísque fortíssimis, ut obturárent cápita fóntium qui erant extra urbem: et hoc ómnium decernénte senténtia,
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 4 congregávit plúrimam multitúdinem, et obturavérunt cunctos fontes, et rivum qui fluébat in médio terræ, dicéntes: Ne véniant reges Assyriórum, et invéniant aquárum abundántiam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 5 Ædificávit quoque, agens indústrie, omnem murum qui fúerat dissipátus, et exstrúxit turres désuper, et forínsecus álterum murum: instauravítque Mello in civitáte David, et fecit univérsi géneris armatúram et clýpeos:
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 6 constituítque príncipes bellatórum in exércitu, et convocávit univérsos in platéa portæ civitátis, ac locútus est ad cor eórum, dicens:
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 7 Viríliter ágite, et confortámini: nolíte timére, nec paveátis regem Assyriórum, et univérsam multitúdinem quæ est cum eo: multo enim plures nobíscum sunt, quam cum illo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 8 Cum illo enim est bráchium cárneum: nobíscum Dóminus Deus noster, qui auxiliátor est noster, pugnátque pro nobis. Confortatúsque est pópulus hujuscémodi verbis Ezechíæ regis Juda.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 9 Quæ postquam gesta sunt, misit Sennácherib rex Assyriórum servos suos in Jerúsalem (ipse enim cum univérso exércitu obsidébat Lachis) ad Ezechíam regem Juda, et ad omnem pópulum qui erat in urbe, dicens: b
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 10 Hæc dicit Sennácherib rex Assyriórum: In quo habéntes fidúciam sedétis obséssi in Jerúsalem?
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 11 num Ezechías décipit vos, ut tradat morti in fame et siti, affírmans quod Dóminus Deus vester líberet vos de manu regis Assyriórum?
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 12 Numquid non iste est Ezechías, qui destrúxit excélsa illíus, et altária, et præcépit Juda et Jerúsalem, dicens: Coram altári uno adorábitis, et in ipso comburétis incénsum?
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 13 an ignorátis quæ ego fécerim, et patres mei, cunctis terrárum pópulis? numquid prævaluérunt dii géntium, omniúmque terrárum, liberáre regiónem suam de manu mea?
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 14 Quis est de univérsis diis géntium, quas vastavérunt patres mei, qui potúerit erúere pópulum suum de manu mea, ut possit étiam Deus vester erúere vos de hac manu?
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 15 non vos ergo decípiat Ezechías, nec vana persuasióne delúdat, neque credátis ei. Si enim nullus pótuit deus cunctárum géntium atque regnórum liberáre pópulum suum de manu mea, et de manu patrum meórum, consequénter nec Deus vester póterit erúere vos de manu mea.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 16 Sed et ália multa locúti sunt servi ejus contra Dóminum Deum, et contra Ezechíam servum ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 17 Epístolas quoque scripsit plenas blasphémiæ in Dóminum Deum Israël, et locútus est advérsus eum: Sicut dii géntium ceterárum non potuérunt liberáre pópulum suum de manu mea, sic et Deus Ezechíæ erúere non póterit pópulum suum de manu ista.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 18 Ínsuper et clamóre magno, lingua judáica, contra pópulum qui sedébat in muris Jerúsalem, personábat, ut terréret eos, et cáperet civitátem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 19 Locutúsque est contra Deum Jerúsalem, sicut advérsum deos populórum terræ, ópera mánuum hóminum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 20 Oravérunt ígitur Ezechías rex, et Isaías fílius Amos prophétes, advérsum hanc blasphémiam, ac vociferáti sunt usque in cælum. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 21 Et misit Dóminus ángelum, qui percússit omnem virum robústum, et bellatórem, et príncipem exércitus regis Assyriórum: reversúsque est cum ignomínia in terram suam. Cumque ingréssus esset domum dei sui, fílii qui egréssi fúerant de útero ejus interfecérunt eum gládio.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 22 Salvavítque Dóminus Ezechíam et habitatóres Jerúsalem de manu Sennácherib regis Assyriórum, et de manu ómnium, et prǽstitit eis quiétem per circúitum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 23 Multi étiam deferébant hóstias et sacrifícia Dómino in Jerúsalem, et múnera Ezechíæ regi Juda: qui exaltátus est post hæc coram cunctis géntibus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 24 In diébus illis ægrotávit Ezechías usque ad mortem, et orávit Dóminum: exaudivítque eum, et dedit ei signum. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 25 Sed non juxta benefícia quæ accéperat, retríbuit, quia elevátum est cor ejus: et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 26 Humiliatúsque est póstea, eo quod exaltátum fuísset cor ejus, tam ipse quam habitatóres Jerúsalem: et idcírco non venit super eos ira Dómini in diébus Ezechíæ.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 27 Fuit autem Ezechías dives, et ínclytus valde, et thesáuros sibi plúrimos congregávit argénti, et auri, et lápidis pretiósi, arómatum, et armorum univérsi géneris, et vasórum magni prétii.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 28 Apothécas quoque fruménti, vini, et ólei, et præsépia ómnium jumentórum, caulásque pécorum,
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 29 et urbes ædificávit sibi: habébat quippe greges óvium et armentórum innumerábiles, eo quod dedísset ei Dóminus substántiam multam nimis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 30 Ipse est Ezechías, qui obturávit superiórem fontem aquárum Gihon, et avértit eas subter ad occidéntem urbis David: in ómnibus opéribus suis fecit próspere quæ vóluit.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 31 Áttamen in legatióne príncipum Babylónis, qui missi fúerant ad eum ut interrogárent de porténto quod accíderat super terram, derelíquit eum Deus ut tentarétur, et nota fíerent ómnia quæ erant in corde ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 32 Réliqua autem sermónum Ezechíæ, et misericordiárum ejus, scripta sunt in visióne Isaíæ fílii Amos prophétæ, et in libro regum Juda et Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 32 33 Dormivítque Ezechías cum pátribus suis, et sepeliérunt eum super sepúlchra filiórum David: et celebrávit ejus exéquias univérsus Juda, et omnes habitatóres Jerúsalem: regnavítque Manásses fílius ejus pro eo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 1 Duódecim annórum erat Manásses cum regnáre cœpísset, et quinquagínta quinque annis regnávit in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 2 Fecit autem malum coram Dómino, juxta abominatiónes géntium quas subvértit Dóminus coram fíliis Israël:
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 3 et convérsus instaurávit excélsa quæ demolítus fúerat Ezechías pater ejus: construxítque aras Báalim, et fecit lucos, et adorávit omnem milítiam cæli, et cóluit eam.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 4 Ædificávit quoque altária in domo Dómini, de qua díxerat Dóminus: In Jerúsalem erit nomen meum in ætérnum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 5 Ædificávit autem ea cuncto exercítui cæli in duóbus átriis domus Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 6 Transiréque fecit fílios suos per ignem in valle Benénnom: observábat sómnia, sectabátur augúria, maléficis ártibus inserviébat, habébat secum magos et incantatóres, multáque mala operátus est coram Dómino ut irritáret eum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 7 Scúlptile quoque et conflátile signum pósuit in domo Dei, de qua locútus est Deus ad David, et ad Salomónem fílium ejus, dicens: In domo hac, et in Jerúsalem quam elégi de cunctis tríbubus Israël, ponam nomen meum in sempitérnum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 8 Et movéri non fáciam pedem Israël de terra quam trádidi pátribus eórum: ita dumtáxat si custodíerint fácere quæ præcépi eis, cunctámque legem, et cæremónias atque judícia, per manum Móysi.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 9 Ígitur Manásses sedúxit Judam, et habitatóres Jerúsalem, ut fácerent malum super omnes gentes quas subvérterat Dóminus a fácie filiórum Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 10 Locutúsque est Dóminus ad eum, et ad pópulum illíus, et atténdere noluérunt.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 11 Idcírco superindúxit eis príncipes exércitus regis Assyriórum: ceperúntque Manássen, et vinctum caténis atque compédibus duxérunt in Babylónem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 12 Qui postquam coangustátus est, orávit Dóminum Deum suum: et egit pœniténtiam valde coram Deo patrum suórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 13 Deprecatúsque est eum, et obsecrávit inténte: et exaudívit oratiónem ejus, reduxítque eum Jerúsalem in regnum suum, et cognóvit Manásses quod Dóminus ipse esset Deus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 14 Post hæc ædificávit murum extra civitátem David ad occidéntem Gihon in conválle, ab intróitu portæ píscium per circúitum usque ad Ophel, et exaltávit illum veheménter: constituítque príncipes exércitus in cunctis civitátibus Juda munítis: b
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 15 et ábstulit deos aliénos, et simulácrum de domo Dómini: aras quoque, quas fécerat in monte domus Dómini et in Jerúsalem: et projécit ómnia extra urbem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 16 Porro instaurávit altáre Dómini, et immolávit super illud víctimas, et pacífica, et laudem: præcepítque Judæ ut servíret Dómino Deo Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 17 Áttamen adhuc pópulus immolábat in excélsis Dómino Deo suo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 18 Réliqua autem gestórum Manásse, et obsecrátio ejus ad Deum suum, verba quoque vidéntium qui loquebántur ad eum in nómine Dómini Dei Israël, continéntur in sermónibus regum Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 19 Orátio quoque ejus et exaudítio, et cuncta peccáta atque contémptus, loca étiam in quibus ædificávit excélsa, et fecit lucos et státuas ántequam ágeret pœniténtiam, scripta sunt in sermónibus Hózai.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 20 Dormívit ergo Manásses cum pátribus suis, et sepeliérunt eum in domo sua: regnavítque pro eo fílius ejus Amon.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 21 Vigínti duórum annórum erat Amon cum regnáre cœpísset, et duóbus annis regnávit in Jerúsalem. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 22 Fecítque malum in conspéctu Dómini, sicut fécerat Manásses pater ejus: et cunctis idólis quæ Manásses fúerat fabricátus, immolávit atque servívit.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 23 Et non est revéritus fáciem Dómini, sicut revéritus est Manásses pater ejus, et multo majóra delíquit.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 24 Cumque conjurássent advérsus eum servi sui, interfecérunt eum in domo sua.
+2 Paralipómenon 2Par 14 33 25 Porro réliqua pópuli multitúdo, cæsis iis qui Amon percússerant, constítuit regem Josíam fílium ejus pro eo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 1 Octo annórum erat Josías cum regnáre cœpísset, et trigínta et uno anno regnávit in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 2 Fecítque quod erat rectum in conspéctu Dómini, et ambulávit in viis David patris sui: non declinávit neque ad dextram, neque ad sinístram.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 3 Octávo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quǽrere Deum patris sui David: et duodécimo anno postquam regnáre cœ́perat, mundávit Judam et Jerúsalem ab excélsis, et lucis, simulacrísque et sculptílibus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 4 Destruxerúntque coram eo aras Báalim, et simulácra quæ superpósita fúerant, demolíti sunt: lucos étiam et sculptília succídit atque commínuit, et super túmulos eórum qui eis immoláre consuéverant, fragménta dispérsit.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 5 Ossa prætérea sacerdótum combússit in altaribus idolórum, mundavítque Judam et Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 6 Sed et in úrbibus Manásse, et Éphraim, et Símeon, usque Néphthali, cuncta subvértit.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 7 Cumque altária dissipásset, et lucos et sculptília contrivísset in frustra, cunctáque delúbra demolítus esset de univérsa terra Israël, revérsus est in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 8 Ígitur anno octavodécimo regni sui, mundáta jam terra et templo Dómini, misit Saphan fílium Eselíæ, et Maasíam príncipem civitátis, et Joha fílium Jóachaz a commentáriis, ut instaurárent domum Dómini Dei sui. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 9 Qui venérunt ad Helcíam sacerdótem magnum: acceptámque ab eo pecúniam quæ illáta fúerat in domum Dómini, et quam congregáverant Levítæ, et janitóres de Manásse, et Éphraim, et univérsis relíquiis Israël, ab omni quoque Juda, et Bénjamin, et habitatóribus Jerúsalem,
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 10 tradidérunt in mánibus eórum qui prǽerant operáriis in domo Dómini, ut instaurárent templum, et infírma quæque sarcírent.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 11 At illi dedérunt eam artifícibus et cæmentáriis, ut émerent lápides de lapicidínis, et ligna ad commissúras ædifícii, et ad contignatiónem domórum quas destrúxerant reges Juda.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 12 Qui fidéliter cuncta faciébant. Erant autem præpósiti operántium Jahath et Abdías de fíliis Merári, Zacharías et Mosóllam de fíliis Caath, qui urgébant opus: omnes Levítæ sciéntes órganis cánere.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 13 Super eos vero qui ad divérsos usus ónera portábant, erant scribæ, et magístri de Levítis, janitóres.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 14 Cumque efférrent pecúniam quæ illáta fúerat in templum Dómini, réperit Helcías sacérdos librum legis Dómini per manum Móysi. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 15 Et ait ad Saphan scribam: Librum legis invéni in domo Dómini: et trádidit ei.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 16 At ille íntulit volúmen ad regem, et nuntiávit ei, dicens: Ómnia quæ dedísti in manu servórum tuórum, ecce compléntur. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 17 Argéntum quod repértum est in domo Dómini, conflavérunt, datúmque est præféctis artíficum, et divérsa ópera fabricántium.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 18 Prætérea trádidit mihi Helcías sacérdos hunc librum. Quem cum rege præsénte recitásset,
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 19 audissétque ille verba legis, scidit vestiménta sua:
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 20 et præcépit Helcíæ, et Áhicam fílio Saphan, et Abdon fílio Micha, Saphan quoque scribæ, et Ásaæ servo regis, dicens:
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 21 Ite, et oráte Dóminum pro me, et pro relíquiis Israël et Juda, super univérsis sermónibus libri istíus, qui repértus est: magnus enim furor Dómini stillávit super nos, eo quod non custodíerint patres nostri verba Dómini ut fácerent ómnia quæ scripta sunt in isto volúmine.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 22 Ábiit ergo Helcías, et hi qui simul a rege missi fúerant, ad Oldam prophétidem, uxórem Sellum fílii Thécuath fílii Hasra custódis véstium, quæ habitábat in Jerúsalem in Secúnda: et locúti sunt ei verba quæ supra narrávimus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 23 At illa respóndit eis: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Dícite viro qui misit vos ad me:
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 24 Hæc dicit Dóminus: Ecce ego indúcam mala super locum istum et super habitatóres ejus, cunctáque maledícta quæ scripta sunt in libro hoc, quem legérunt coram rege Juda.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 25 Quia dereliquérunt me, et sacrificavérunt diis aliénis, ut me ad iracúndiam provocárent in cunctis opéribus mánuum suárum, idcírco stillábit furor meus super locum istum, et non extinguétur.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 26 Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Dómino deprecándo, sic loquímini: Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Quóniam audísti verba volúminis,
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 27 atque emollítum est cor tuum, et humiliátus es in conspéctu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatóres Jerúsalem, reveritúsque fáciem meam scidísti vestiménta tua, et flevísti coram me: ego quoque exaudívi te, dicit Dóminus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 28a Jam enim cólligam te ad patres tuos, et inferéris in sepúlchrum tuum in pace: nec vidébunt óculi tui omne malum quod ego inductúrus sum super locum istum, et super habitatóres ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 28b Retulérunt ítaque regi cuncta quæ díxerat.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 29 At ille convocátis univérsis majóribus natu Juda et Jerúsalem,
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 30 ascéndit in domum Dómini, unáque omnes viri Juda et habitatóres Jerúsalem, sacerdótes et Levítæ, et cunctus pópulus a mínimo usque ad máximum. Quibus audiéntibus in domo Dómini, legit rex ómnia verba volúminis:
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 31 et stans in tribunáli suo, percússit fœdus coram Dómino ut ambuláret post eum, et custodíret præcépta, et testimónia, et justificatiónes ejus in toto corde suo, et in tota ánima sua, facerétque quæ scripta sunt in volúmine illo, quod légerat.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 32 Adjurávit quoque super hoc omnes qui repérti fúerant in Jerúsalem et Bénjamin: et fecérunt habitatóres Jerúsalem juxta pactum Dómini Dei patrum suórum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 34 33 Ábstulit ergo Josías cunctas abominatiónes de univérsis regiónibus filiórum Israël: et fecit omnes qui resídui erant in Israël, servíre Dómino Deo suo. Cunctis diébus ejus non recessérunt a Dómino Deo patrum suórum. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 1 Fecit autem Josías in Jerúsalem Phase Dómino, quod immolátum est quartadécima die mensis primi:
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 2 et constítuit sacerdótes in offíciis suis, hortatúsque est eos ut ministrárent in domo Dómini:
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 3 Levítis quoque, ad quorum eruditiónem omnis Israël sanctificabátur Dómino, locútus est: Pónite arcam in sanctuário templi, quod ædificávit Sálomon fílius David rex Israël, nequáquam enim eam ultra portábitis: nunc autem ministráte Dómino Deo vestro, et pópulo ejus Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 4 Et præparáte vos per domos et cognatiónes vestras in divisiónibus singulórum, sicut præcépit David rex Israël, et descrípsit Sálomon fílius ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 5 Et ministráte in sanctuário per famílias turmásque Levíticas,
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 6 et sanctificáti immoláte Phase: fratres étiam vestros, ut possint juxta verba quæ locútus est Dóminus in manu Móysi fácere, præparáte.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 7 Dedit prætérea Josías omni pópulo qui ibi fúerat invéntus in solemnitáte Phase, agnos et hædos de grégibus et réliqui pécoris trigínta míllia, boum quoque tria míllia: hæc de regis univérsa substántia.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 8 Duces quoque ejus sponte quod vóverant, obtulérunt, tam pópulo quam sacerdótibus et Levítis. Porro Helcías, et Zacharías, et Jáhiel príncipes domus Dómini dedérunt sacerdótibus ad faciéndum Phase pécora commíxtim duo míllia sexcénta, et boves trecéntos.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 9 Chonenías autem, et Semeías, étiam Nathánaël fratres ejus, necnon Hasabías, et Jéhiel, et Józabad príncipes Levitárum, dedérunt céteris Levítis ad celebrándum Phase quinque míllia pécorum, et boves quingéntos.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 10 Præparatúmque est ministérium, et stetérunt sacerdótes in offício suo: Levítæ quoque in turmis, juxta regis impérium.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 11 Et immolátum est Phase: asperserúntque sacerdótes manu sua sánguinem, et Levítæ detraxérunt pelles holocaustórum: b
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 12 et separavérunt ea ut darent per domos et famílias singulórum, et offerréntur Dómino, sicut scriptum est in libro Móysi: de bobus quoque fecérunt simíliter.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 13 Et assavérunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est: pacíficas vero hóstias coxérunt in lebétibus, et cácabis, et ollis, et festináto distribuérunt univérsæ plebi:
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 14 sibi autem et sacerdótibus póstea paravérunt, nam in oblatióne holocaustórum et ádipum usque ad noctem sacerdótes fuérunt occupáti, unde Levítæ sibi et sacerdótibus fíliis Áaron paravérunt novíssimis.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 15 Porro cantóres fílii Asaph stabant in órdine suo, juxta præcéptum David, et Asaph, et Heman, et Ídithun prophetárum regis: janitóres vero per portas síngulas observábant, ita ut nec puncto quidem discéderent a ministério: quam ob rem et fratres eórum Levítæ paravérunt eis cibos.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 16 Omnis ígitur cultúra Dómini rite compléta est in die illa, ut fácerent Phase, et offérrent holocáusta super altáre Dómini, juxta præcéptum regis Josíæ.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 17 Fecerúntque fílii Israël, qui repérti fúerant ibi, Phase in témpore illo, et solemnitátem azymórum septem diébus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 18 Non fuit Phase símile huic in Israël a diébus Samuélis prophétæ: sed nec quisquam de cunctis régibus Israël fecit Phase sicut Josías, sacerdótibus, et Levítis, et omni Judæ et Israël qui repértus fúerat, et habitántibus in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 19 Octavodécimo anno regni Josíæ hoc Phase celebrátum est.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 20 Postquam instauráverat Josías templum, ascéndit Néchao rex Ægýpti ad pugnándum in Chárcamis juxta Euphráten: et procéssit in occúrsum ejus Josías. b
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 21 At ille, missis ad eum núntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non advérsum te hódie vénio, sed contra áliam pugno domum, ad quam me Deus festináto ire præcépit: désine advérsum Deum fácere, qui mecum est, ne interfíciat te.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 22 Nóluit Josías revérti, sed præparávit contra eum bellum, nec acquiévit sermónibus Néchao ex ore Dei: verum perréxit ut dimicáret in campo Magéddo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 23 Ibíque vulnerátus a sagittáriis, dixit púeris suis: Edúcite me de prœ́lio, quia óppido vulnerátus sum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 24 Qui transtulérunt eum de curru in álterum currum, qui sequebátur eum more régio, et asportavérunt eum in Jerúsalem: mortuúsque est, et sepúltus in mausoléo patrum suórum, et univérsus Juda et Jerúsalem luxérunt eum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 25 Jeremías máxime: cujus omnes cantóres atque cantatríces, usque in præséntem diem, lamentatiónes super Josíam réplicant, et quasi lex obtínuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentatiónibus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 26 Réliqua autem sermónum Josíæ, et misericordiárum ejus, quæ lege præcépta sunt Dómini, b
+2 Paralipómenon 2Par 14 35 27 ópera quoque illíus prima et novíssima, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 1 Tulit ergo pópulus terræ Jóachaz fílium Josíæ, et constítuit regem pro patre suo in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 2 Vigínti trium annórum erat Jóachaz cum regnáre cœpísset, et tribus ménsibus regnávit in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 3 Amóvit autem eum rex Ægýpti cum venísset in Jerúsalem, et condemnávit terram centum taléntis argénti, et talénto auri.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 4 Constituítque pro eo regem Elíakim fratrem ejus super Judam et Jerúsalem, et vertit nomen ejus Jóakim: ipsum vero Jóachaz tulit secum, et abdúxit in Ægýptum.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 5 Vigínti quinque annórum erat Jóakim cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem: fecítque malum coram Dómino Deo suo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 6 Contra hunc ascéndit Nabuchodónosor rex Chaldæórum, et vinctum caténis duxit in Babylónem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 7 Ad quam et vasa Dómini tránstulit, et pósuit ea in templo suo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 8 Réliqua autem verbórum Jóakim, et abominatiónum ejus quas operátus est, et quæ invénta sunt in eo, continéntur in libro regum Juda et Israël. Regnávit autem Jóachin fílius ejus pro eo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 9 Octo annórum erat Jóachin cum regnáre cœpísset, et tribus ménsibus ac decem diébus regnávit in Jerúsalem: fecítque malum in conspéctu Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 10 Cumque anni círculus volverétur, misit Nabuchodónosor rex, qui adduxérunt eum in Babylónem, asportátis simul pretiosíssimis vasis domus Dómini. Regem vero constítuit Sedecíam pátruum ejus super Judam et Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 11 Vigínti et uníus anni erat Sedecías cum regnáre cœpísset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem: b
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 12 fecítque malum in óculis Dómini Dei sui, nec erúbuit fáciem Jeremíæ prophétæ, loquéntis ad se ex ore Dómini.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 13 A rege quoque Nabuchodónosor recéssit, qui adjuráverat eum per Deum: et indurávit cervícem suam et cor ut non reverterétur ad Dóminum Deum Israël.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 14 Sed et univérsi príncipes sacerdótum et pópulus prævaricáti sunt iníque juxta univérsas abominatiónes géntium, et polluérunt domum Dómini quam sanctificáverat sibi in Jerúsalem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 15 Mittébat autem Dóminus Deus patrum suórum ad illos per manum nuntiórum suórum de nocte consúrgens, et quotídie cómmonens: eo quod párceret pópulo et habitáculo suo.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 16 At illi subsannábant núntios Dei, et parvipendébant sermónes ejus, illudebántque prophétis, donec ascénderet furor Dómini in pópulum ejus, et esset nulla curátio.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 17 Addúxit enim super eos regem Chaldæórum, et interfécit júvenes eórum gládio in domo sanctuárii sui: non est misértus adolescéntis, et vírginis, et senis, nec decrépiti quidem, sed omnes trádidit in mánibus ejus.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 18 Universáque vasa domus Dómini, tam majóra quam minóra, et thesáuros templi, et regis, et príncipum, tránstulit in Babylónem.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 19 Incendérunt hostes domum Dei, destruxerúntque murum Jerúsalem: univérsas turres combussérunt, et quidquid pretiósum fúerat, demolíti sunt.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 20 Si quis eváserat gládium, ductus in Babylónem servívit regi et fíliis ejus, donec imperáret rex Persárum,
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 21 et complerétur sermo Dómini ex ore Jeremíæ, et celebráret terra sábbata sua: cunctis enim diébus desolatiónis egit sábbatum usque dum compleréntur septuagínta anni.
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 22 Anno autem primo Cyri regis Persárum, ad expléndum sermónem Dómini quem locútus fúerat per os Jeremíæ, suscitávit Dóminus spíritum Cyri regis Persárum: qui jussit prædicári in univérso regno suo, étiam per scriptúram, dicens: b
+2 Paralipómenon 2Par 14 36 23 Hæc dicit Cyrus rex Persárum: Ómnia regna terræ dedit mihi Dóminus Deus cæli, et ipse præcépit mihi ut ædificárem ei domum in Jerúsalem, quæ est in Judǽa: quis ex vobis est in omni pópulo ejus? sit Dóminus Deus suus cum eo, et ascéndat.
# 1 Esdras Ezra Liber Primus Esdræ
1 Esdras Ezra 15 1 1 In anno primo Cyri regis Persárum, ut complerétur verbum Dómini ex ore Jeremíæ, suscitávit Dóminus spíritum Cyri regis Persárum: et tradúxit vocem in omni regno suo, étiam per scriptúram, dicens:
1 Esdras Ezra 15 1 2 Hæc dicit Cyrus rex Persárum: Ómnia regna terræ dedit mihi Dóminus Deus cæli, et ipse præcépit mihi ut ædificárem ei domum in Jerúsalem, quæ est in Judǽa.
@@ -17275,927 +17275,927 @@ Psalmi Psa 19 150 3 Laudáte eum in sono tubæ; laudáte eum in psaltério et c
Psalmi Psa 19 150 4 Laudáte eum in týmpano et choro; laudáte eum in chordis et órgano.
Psalmi Psa 19 150 5 Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus; laudáte eum in cýmbalis jubilatiónis.
Psalmi Psa 19 150 6 Omnis spíritus laudet Dóminum! Allelúja.
-# Proverbia Prv Liber Proverbiorum
-Proverbia Prv 20 1 1 Parábolæ Salomónis, fílii David, regis Israël,
-Proverbia Prv 20 1 2 ad sciéndam sapiéntiam et disciplínam;
-Proverbia Prv 20 1 3 ad intelligénda verba prudéntiæ, et suscipiéndam eruditiónem doctrínæ, justítiam, et judícium, et æquitátem:
-Proverbia Prv 20 1 4 ut detur párvulis astútia, adolescénti sciéntia et intelléctus.
-Proverbia Prv 20 1 5 Áudiens sápiens, sapiéntior erit, et intélligens gubernácula possidébit.
-Proverbia Prv 20 1 6 Animadvértet parábolam et interpretatiónem, verba sapiéntum et ænígmata eórum.
-Proverbia Prv 20 1 7 Timor Dómini princípium sapiéntiæ; sapiéntiam atque doctrínam stulti despíciunt. b
-Proverbia Prv 20 1 8 Audi, fili mi, disciplínam patris tui, et ne dimíttas legem matris tuæ: b
-Proverbia Prv 20 1 9 ut addátur grátia cápiti tuo, et torques collo tuo.
-Proverbia Prv 20 1 10 Fili mi, si te lactáverint peccatóres, ne acquiéscas eis.
-Proverbia Prv 20 1 11 Si díxerint: Veni nobíscum, insidiémur sánguini; abscondámus tendículas contra insóntem frustra;
-Proverbia Prv 20 1 12 deglutiámus eum sicut inférnus vivéntem, et íntegrum quasi descendéntem in lacum;
-Proverbia Prv 20 1 13 omnem pretiósam substántiam reperiémus; implébimus domos nostras spóliis:
-Proverbia Prv 20 1 14 sortem mitte nobíscum, marsúpium unum sit ómnium nostrum:
-Proverbia Prv 20 1 15 fili mi, ne ámbules cum eis; próhibe pedem tuum a sémitis eórum:
-Proverbia Prv 20 1 16 pedes enim illórum ad malum currunt, et festínans ut effúndant sánguinem.
-Proverbia Prv 20 1 17 Frustra autem jácitur rete ante óculos pennatórum.
-Proverbia Prv 20 1 18 Ipsi quoque contra sánguinem suum insidiántur, et moliúntur fraudes contra ánimas suas.
-Proverbia Prv 20 1 19 Sic sémitæ omnis avári: ánimas possidéntium rápiunt.
-Proverbia Prv 20 1 20 Sapiéntia foris prǽdicat; in platéis dat vocem suam: b
-Proverbia Prv 20 1 21 in cápite turbárum clámitat; in fóribus portárum urbis profert verba sua, dicens:
-Proverbia Prv 20 1 22 Úsquequo, párvuli, dilígitis infántiam, et stulti ea quæ sibi sunt nóxia cúpient, et imprudéntes odíbunt sciéntiam?
-Proverbia Prv 20 1 23 convertímini ad correptiónem meam. En próferam vobis spíritum meum, et osténdam vobis verba mea.
-Proverbia Prv 20 1 24 Quia vocávi, et renuístis; exténdi manum meam, et non fuit qui aspíceret:
-Proverbia Prv 20 1 25 despexístis omne consílium meum, et increpatiónes meas neglexístis.
-Proverbia Prv 20 1 26 Ego quoque in intéritu vestro ridébo, et subsannábo cum vobis id quod timebátis advénerit.
-Proverbia Prv 20 1 27 Cum irrúerit repentína calámitas, et intéritus quasi tempéstas ingrúerit; quando vénerit super vos tribulátio et angústia: b
-Proverbia Prv 20 1 28 tunc invocábunt me, et non exáudiam; mane consúrgent, et non invénient me:
-Proverbia Prv 20 1 29 eo quod exósam habúerint disciplínam, et timórem Dómini non suscéperint,
-Proverbia Prv 20 1 30 nec acquiéverint consílio meo, et detráxerint univérsæ correptióni meæ.
-Proverbia Prv 20 1 31 Cómedent ígitur fructus viæ suæ, suísque consíliis saturabúntur.
-Proverbia Prv 20 1 32 Avérsio parvulórum interfíciet eos, et prospéritas stultórum perdet illos.
-Proverbia Prv 20 1 33 Qui autem me audíerit, absque terróre requiéscet, et abundántia perfruétur, timóre malórum subláto. b
-Proverbia Prv 20 2 1 Fili mi, si suscéperis sermónes meos, et mandáta mea abscónderis penes te:
-Proverbia Prv 20 2 2 ut áudiat sapiéntiam auris tua, inclína cor tuum ad cognoscéndam prudéntiam.
-Proverbia Prv 20 2 3 Si enim sapiéntiam invocáveris, et inclináveris cor tuum prudéntiæ;
-Proverbia Prv 20 2 4 si quæsíeris eam quasi pecúniam, et sicut thesáuros effóderis illam:
-Proverbia Prv 20 2 5 tunc intélliges timórem Dómini, et sciéntiam Dei invénies,
-Proverbia Prv 20 2 6 quia Dóminus dat sapiéntiam, et ex ore ejus prudéntia et sciéntia.
-Proverbia Prv 20 2 7 Custódiet rectórum salútem, et próteget gradiéntes simplíciter,
-Proverbia Prv 20 2 8 servans sémitas justítiæ, et vias sanctórum custódiens.
-Proverbia Prv 20 2 9 Tunc intélliges justítiam, et judícium, et æquitátem, et omnem sémitam bonam.
-Proverbia Prv 20 2 10 Si intráverit sapiéntia cor tuum, et sciéntia ánimæ tuæ placúerit,
-Proverbia Prv 20 2 11 consílium custódiet te, et prudéntia servábit te:
-Proverbia Prv 20 2 12 ut eruáris a via mala, et ab hómine qui pervérsa lóquitur;
-Proverbia Prv 20 2 13 qui relínquunt iter rectum, et ámbulant per vias tenebrósas;
-Proverbia Prv 20 2 14 qui lætántur cum malefécerint, et exsúltant in rebus péssimis;
-Proverbia Prv 20 2 15 quorum viæ pervérsæ sunt, et infámes gressus eórum.
-Proverbia Prv 20 2 16 Ut eruáris a mulíere aliéna, et ab extránea quæ mollit sermónes suos,
-Proverbia Prv 20 2 17 et relínquit ducem pubertátis suæ,
-Proverbia Prv 20 2 18 et pacti Dei sui oblíta est. Inclináta est enim ad mortem domus ejus, et ad ínferos sémitæ ipsíus.
-Proverbia Prv 20 2 19 Omnes qui ingrediúntur ad eam non reverténtur, nec apprehéndent sémitas vitæ.
-Proverbia Prv 20 2 20 Ut ámbules in via bona, et calles justórum custódias: b
-Proverbia Prv 20 2 21 qui enim recti sunt habitábunt in terra, et símplices permanébunt in ea;
-Proverbia Prv 20 2 22 ímpii vero de terra perdéntur, et qui iníque agunt auferéntur ex ea.
-Proverbia Prv 20 3 1 Fili mi, ne obliviscáris legis meæ, et præcépta mea cor tuum custódiat:
-Proverbia Prv 20 3 2 longitúdinem enim diérum, et annos vitæ, et pacem, appónent tibi.
-Proverbia Prv 20 3 3 Misericórdia et véritas te non déserant; circúmda eas gútturi tuo, et descríbe in tábulis cordis tui:
-Proverbia Prv 20 3 4 et invénies grátiam, et disciplínam bonam, coram Deo et homínibus.
-Proverbia Prv 20 3 5 Habe fidúciam in Dómino ex toto corde tuo, et ne innitáris prudéntiæ tuæ.
-Proverbia Prv 20 3 6 In ómnibus viis tuis cógita illum, et ipse díriget gressus tuos.
-Proverbia Prv 20 3 7 Ne sis sápiens apud temetípsum; time Deum, et recéde a malo:
-Proverbia Prv 20 3 8 sánitas quippe erit umbilíco tuo, et irrigátio óssium tuórum.
-Proverbia Prv 20 3 9 Honóra Dóminum de tua substántia, et de primítiis ómnium frugum tuárum da ei:
-Proverbia Prv 20 3 10 et implebúntur hórrea tua saturitáte, et vino torculária tua redundábunt.
-Proverbia Prv 20 3 11 Disciplínam Dómini, fili mi, ne abjícias, nec defícias cum ab eo corríperis: b
-Proverbia Prv 20 3 12 quem enim díligit Dóminus, córripit, et quasi pater in fílio cómplacet sibi.
-Proverbia Prv 20 3 13 Beátus homo qui invénit sapiéntiam, et qui áffluit prudéntia. b
-Proverbia Prv 20 3 14 Mélior est acquisítio ejus negotiatióne argénti, et auri primi et puríssimi fructus ejus.
-Proverbia Prv 20 3 15 Pretiósior est cunctis ópibus, et ómnia quæ desiderántur huic non valent comparári.
-Proverbia Prv 20 3 16 Longitúdo diérum in déxtera ejus, et in sinístra illíus divítiæ et glória.
-Proverbia Prv 20 3 17 Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes sémitæ illíus pacíficæ.
-Proverbia Prv 20 3 18 Lignum vitæ est his qui apprehénderint eam, et qui tenúerit eam beátus.
-Proverbia Prv 20 3 19 Dóminus sapiéntia fundávit terram; stabilívit cælos prudéntia.
-Proverbia Prv 20 3 20 Sapiéntia illíus erupérunt abýssi, et nubes rore concréscunt.
-Proverbia Prv 20 3 21 Fili mi, ne éffluant hæc ab óculis tuis. Custódi legem atque consílium,
-Proverbia Prv 20 3 22 et erit vita ánimæ tuæ, et grátia fáucibus tuis.
-Proverbia Prv 20 3 23 Tunc ambulábis fiduciáliter in via tua, et pes tuus non impínget.
-Proverbia Prv 20 3 24 Si dormíeris, non timébis; quiésces, et suávis erit somnus tuus.
-Proverbia Prv 20 3 25 Ne páveas repentíno terróre, et irruéntes tibi poténtias impiórum.
-Proverbia Prv 20 3 26 Dóminus enim erit in látere tuo, et custódiet pedem tuum, ne capiáris.
-Proverbia Prv 20 3 27 Noli prohibére benefácere eum qui potest: si vales, et ipse bénefac. b
-Proverbia Prv 20 3 28 Ne dicas amíco tuo: Vade, et revértere: cras dabo tibi: cum statim possis dare.
-Proverbia Prv 20 3 29 Ne moliáris amíco tuo malum, cum ille in te hábeat fidúciam.
-Proverbia Prv 20 3 30 Ne conténdas advérsus hóminem frustra, cum ipse tibi nihil mali fécerit.
-Proverbia Prv 20 3 31 Ne æmuléris hóminem injústum, nec imitéris vias ejus:
-Proverbia Prv 20 3 32 quia abominátio Dómini est omnis illúsor, et cum simplícibus sermocinátio ejus.
-Proverbia Prv 20 3 33 Egéstas a Dómino in domo ímpii; habitácula autem justórum benedicéntur.
-Proverbia Prv 20 3 34 Ipse delúdet illusóres, et mansuétis dabit grátiam.
-Proverbia Prv 20 3 35 Glóriam sapiéntes possidébunt; stultórum exaltátio ignomínia.
-Proverbia Prv 20 4 1 Audíte, fílii, disciplínam patris, et atténdite ut sciátis prudéntiam.
-Proverbia Prv 20 4 2 Donum bonum tríbuam vobis: legem meam ne derelinquátis.
-Proverbia Prv 20 4 3 Nam et ego fílius fui patris mei, tenéllus et unigénitus coram matre mea.
-Proverbia Prv 20 4 4 Et docébat me, atque dicébat: Suscípiat verba mea cor tuum; custódi præcépta mea, et vives.
-Proverbia Prv 20 4 5 Pósside sapiéntiam, pósside prudéntiam: ne obliviscáris, neque declínes a verbis oris mei.
-Proverbia Prv 20 4 6 Ne dimíttas eam, et custódiet te: dílige eam, et conservábit te.
-Proverbia Prv 20 4 7 Princípium sapiéntiæ: pósside sapiéntiam, et in omni possessióne tua acquíre prudéntiam.
-Proverbia Prv 20 4 8 Árripe illam, et exaltábit te; glorificáberis ab ea cum eam fúeris amplexátus.
-Proverbia Prv 20 4 9 Dabit cápiti tuo augménta gratiárum, et coróna ínclyta próteget te.
-Proverbia Prv 20 4 10 Audi, fili mi, et súscipe verba mea, ut multiplicéntur tibi anni vitæ. b
-Proverbia Prv 20 4 11 Viam sapiéntiæ monstrábo tibi; ducam te per sémitas æquitátis:
-Proverbia Prv 20 4 12 quas cum ingréssus fúeris, non arctabúntur gressus tui, et currens non habébis offendículum.
-Proverbia Prv 20 4 13 Tene disciplínam, ne dimíttas eam; custódi illam, quia ipsa est vita tua.
-Proverbia Prv 20 4 14 Ne delectéris in sémitis impiórum, nec tibi pláceat malórum via.
-Proverbia Prv 20 4 15 Fuge ab ea, nec tránseas per illam; declína, et désere eam.
-Proverbia Prv 20 4 16 Non enim dórmiunt nisi malefécerint, et rápitur somnus ab eis nisi supplantáverint.
-Proverbia Prv 20 4 17 Cómedunt panem impietátis, et vinum iniquitátis bibunt.
-Proverbia Prv 20 4 18 Justórum autem sémita quasi lux splendens procédit, et crescit usque ad perféctam diem.
-Proverbia Prv 20 4 19 Via impiórum tenebrósa; nésciunt ubi córruant.
-Proverbia Prv 20 4 20 Fili mi, auscúlta sermónes meos, et ad elóquia mea inclína aurem tuam. b
-Proverbia Prv 20 4 21 Ne recédant ab óculis tuis: custódi ea in médio cordis tui:
-Proverbia Prv 20 4 22 vita enim sunt inveniéntibus ea, et univérsæ carni sánitas.
-Proverbia Prv 20 4 23 Omni custódia serva cor tuum, quia ex ipso vita procédit.
-Proverbia Prv 20 4 24 Rémove a te os pravum, et detrahéntia lábia sint procul a te.
-Proverbia Prv 20 4 25 Óculi tui recta vídeant, et pálpebræ tuæ præcédant gressus tuos.
-Proverbia Prv 20 4 26 Dírige sémitam pédibus tuis, et omnes viæ tuæ stabiliéntur.
-Proverbia Prv 20 4 27 Ne declínes ad déxteram neque ad sinístram; avérte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dóminus: pervérsæ vero sunt quæ a sinístris sunt. Ipse autem rectos fáciet cursus tuos, itínera autem tua in pace prodúcet.
-Proverbia Prv 20 5 1 Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam, et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam:
-Proverbia Prv 20 5 2 ut custódias cogitatiónes, et disciplínam lábia tua consérvent. Ne atténdas falláciæ mulíeris;
-Proverbia Prv 20 5 3 favus enim distíllans lábia meretrícis, et nitídius óleo guttur ejus:
-Proverbia Prv 20 5 4 novíssima autem illíus amára quasi absínthium, et acúta quasi gládius biceps.
-Proverbia Prv 20 5 5 Pedes ejus descéndunt in mortem, et ad ínferos gressus illíus pénetrant.
-Proverbia Prv 20 5 6 Per sémitam vitæ non ámbulant; vagi sunt gressus ejus et investigábiles.
-Proverbia Prv 20 5 7 Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recédas a verbis oris mei.
-Proverbia Prv 20 5 8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropínques fóribus domus ejus.
-Proverbia Prv 20 5 9 Ne des aliénis honórem tuum, et annos tuos crudéli:
-Proverbia Prv 20 5 10 ne forte impleántur extránei víribus tuis, et labóres tui sint in domo aliéna,
-Proverbia Prv 20 5 11 et gemas in novíssimis, quando consúmpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
-Proverbia Prv 20 5 12 Cur detestátus sum disciplínam, et increpatiónibus non acquiévit cor meum,
-Proverbia Prv 20 5 13 nec audívi vocem docéntium me, et magístris non inclinávi aurem meam?
-Proverbia Prv 20 5 14 pene fui in omni malo, in médio ecclésiæ et synagógæ.
-Proverbia Prv 20 5 15 Bibe aquam de cistérna tua, et fluénta pútei tui; b
-Proverbia Prv 20 5 16 derivéntur fontes tui foras, et in platéis aquas tuas dívide.
-Proverbia Prv 20 5 17 Habéto eas solus, nec sint aliéni partícipes tui.
-Proverbia Prv 20 5 18 Sit vena tua benedícta, et lætáre cum mulíere adolescéntiæ tuæ.
-Proverbia Prv 20 5 19 Cerva caríssima, et gratíssimus hínnulus: úbera ejus inébrient te in omni témpore; in amóre ejus delectáre júgiter.
-Proverbia Prv 20 5 20 Quare sedúceris, fili mi, ab aliéna, et fovéris in sinu altérius?
-Proverbia Prv 20 5 21 Réspicit Dóminus vias hóminis, et omnes gressus ejus consíderat.
-Proverbia Prv 20 5 22 Iniquitátes suas cápiunt ímpium, et fúnibus peccatórum suórum constríngitur.
-Proverbia Prv 20 5 23 Ipse moriétur, quia non hábuit disciplínam, et in multitúdine stultítiæ suæ decipiétur.
-Proverbia Prv 20 6 1 Fili mi, si spopónderis pro amíco tuo, defixísti apud extráneum manum tuam:
-Proverbia Prv 20 6 2 illaqueátus es verbis oris tui, et captus própriis sermónibus.
-Proverbia Prv 20 6 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetípsum líbera, quia incidísti in manum próximi tui. Discúrre, festína, súscita amícum tuum.
-Proverbia Prv 20 6 4 Ne déderis somnum óculis tuis, nec dormítent pálpebræ tuæ.
-Proverbia Prv 20 6 5 Erúere quasi dámula de manu, et quasi avis de manu áucupis.
-Proverbia Prv 20 6 6 Vade ad formícam, o piger, et consídera vias ejus, et disce sapiéntiam. b
-Proverbia Prv 20 6 7 Quæ cum non hábeat ducem, nec præceptórem, nec príncipem,
-Proverbia Prv 20 6 8 parat in æstáte cibum sibi, et cóngregat in messe quod cómedat.
-Proverbia Prv 20 6 9 Úsquequo, piger, dórmies? quando consúrges e somno tuo?
-Proverbia Prv 20 6 10 Páululum dórmies, páululum dormitábis, páululum cónseres manus ut dórmias;
-Proverbia Prv 20 6 11 et véniet tibi quasi viátor egéstas, et paupéries quasi vir armátus. Si vero ímpiger fúeris, véniet ut fons messis tua, et egéstas longe fúgiet a te.
-Proverbia Prv 20 6 12 Homo apóstata, vir inútilis, gráditur ore pervérso; b
-Proverbia Prv 20 6 13 ánnuit óculis, terit pede, dígito lóquitur,
-Proverbia Prv 20 6 14 pravo corde machinátur malum, et omni témpore júrgia séminat.
-Proverbia Prv 20 6 15 Huic extémplo véniet perdítio sua, et súbito conterétur, nec habébit ultra medicínam.
-Proverbia Prv 20 6 16 Sex sunt quæ odit Dóminus, et séptimum detestátur ánima ejus: b
-Proverbia Prv 20 6 17 óculos sublímes, linguam mendácem, manus effundéntes innóxium sánguinem,
-Proverbia Prv 20 6 18 cor máchinans cogitatiónes péssimas, pedes velóces ad curréndum in malum,
-Proverbia Prv 20 6 19 proferéntem mendácia testem fallácem, et eum qui séminat inter fratres discórdias.
-Proverbia Prv 20 6 20 Consérva, fili mi, præcépta patris tui, et ne dimíttas legem matris tuæ. b
-Proverbia Prv 20 6 21 Liga ea in corde tuo júgiter, et circúmda gútturi tuo.
-Proverbia Prv 20 6 22 Cum ambuláveris, gradiántur tecum; cum dormíeris, custódiant te: et evígilans lóquere cum eis.
-Proverbia Prv 20 6 23 Quia mandátum lucérna est, et lex lux, et via vitæ increpátio disciplínæ: b
-Proverbia Prv 20 6 24 ut custódiant te a mulíere mala, et a blanda lingua extráneæ.
-Proverbia Prv 20 6 25 Non concupíscat pulchritúdinem ejus cor tuum, nec capiáris nútibus illíus:
-Proverbia Prv 20 6 26 prétium enim scorti vix est uníus panis, múlier autem viri pretiósam ánimam capit.
-Proverbia Prv 20 6 27 Numquid potest homo abscóndere ignem in sinu suo, ut vestiménta illíus non árdeant?
-Proverbia Prv 20 6 28 aut ambuláre super prunas, ut non comburántur plantæ ejus?
-Proverbia Prv 20 6 29 sic qui ingréditur ad mulíerem próximi sui, non erit mundus cum tetígerit eam.
-Proverbia Prv 20 6 30 Non grandis est culpa cum quis furátus fúerit: furátur enim ut esuriéntem ímpleat ánimam;
-Proverbia Prv 20 6 31 deprehénsus quoque reddet séptuplum, et omnem substántiam domus suæ tradet.
-Proverbia Prv 20 6 32 Qui autem adúlter est, propter cordis inópiam perdet ánimam suam;
-Proverbia Prv 20 6 33 turpitúdinem et ignomíniam cóngregat sibi, et oppróbrium illíus non delébitur:
-Proverbia Prv 20 6 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindíctæ,
-Proverbia Prv 20 6 35 nec acquiéscet cujúsquam précibus, nec suscípiet pro redemptióne dona plúrima.
-Proverbia Prv 20 7 1 Fili mi, custódi sermónes meos, et præcépta mea recónde tibi. Fili,
-Proverbia Prv 20 7 2 serva mandáta mea, et vives; et legem meam quasi pupíllam óculi tui:
-Proverbia Prv 20 7 3 liga eam in dígitis tuis, scribe illam in tábulis cordis tui.
-Proverbia Prv 20 7 4 Dic sapiéntiæ: Soror mea es, et prudéntiam voca amícam tuam:
-Proverbia Prv 20 7 5 ut custódiant te a mulíere extránea, et ab aliéna quæ verba sua dúlcia facit.
-Proverbia Prv 20 7 6 De fenéstra enim domus meæ per cancéllos prospéxi, b
-Proverbia Prv 20 7 7 et vídeo párvulos; consídero vecórdem júvenem,
-Proverbia Prv 20 7 8 qui transit per platéam juxta ángulum et prope viam domus illíus gráditur:
-Proverbia Prv 20 7 9 in obscúro, advesperascénte die, in noctis ténebris et calígine.
-Proverbia Prv 20 7 10 Et ecce occúrrit illi múlier ornátu meretrício, præparáta ad capiéndas ánimas: gárrula et vaga,
-Proverbia Prv 20 7 11 quiétis impátiens, nec valens in domo consístere pédibus suis;
-Proverbia Prv 20 7 12 nunc foris, nunc in platéis, nunc juxta ángulos insídians.
-Proverbia Prv 20 7 13 Apprehensúmque deosculátur júvenem, et procáci vultu blandítur, dicens:
-Proverbia Prv 20 7 14 Víctimas pro salúte vovi; hódie réddidi vota mea:
-Proverbia Prv 20 7 15 idcírco egréssa sum in occúrsum tuum, desíderans te vidére, et réperi.
-Proverbia Prv 20 7 16 Intéxui fúnibus léctulum meum; stravi tapétibus pictis ex Ægýpto:
-Proverbia Prv 20 7 17 aspérsi cubíle meum myrrha, et áloë, et cinnamómo.
-Proverbia Prv 20 7 18 Veni, inebriémur ubéribus, et fruámur cupítis ampléxibus donec illucéscat dies.
-Proverbia Prv 20 7 19 Non est enim vir in domo sua: ábiit via longíssima:
-Proverbia Prv 20 7 20 sácculum pecúniæ secum tulit; in die plenæ lunæ reversúrus est in domum suam.
-Proverbia Prv 20 7 21 Irretívit eum multis sermónibus, et blandítiis labiórum protráxit illum. b
-Proverbia Prv 20 7 22 Statim eam séquitur quasi bos ductus ad víctimam, et quasi agnus lascíviens, et ignórans quod ad víncula stultus trahátur:
-Proverbia Prv 20 7 23 donec transfígat sagítta jecur ejus, velut si avis festínet ad láqueum, et nescit quod de perículo ánimæ illíus ágitur.
-Proverbia Prv 20 7 24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et atténde verbis oris mei.
-Proverbia Prv 20 7 25 Ne abstrahátur in viis illíus mens tua, neque decipiáris sémitis ejus;
-Proverbia Prv 20 7 26 multos enim vulnerátos dejécit, et fortíssimi quique interfécti sunt ab ea.
-Proverbia Prv 20 7 27 Viæ ínferi domus ejus, penetrántes in interióra mortis.
-Proverbia Prv 20 8 1 Numquid non sapiéntia clámitat, et prudéntia dat vocem suam?
-Proverbia Prv 20 8 2 In summis excelsísque vertícibus supra viam, in médiis sémitis stans,
-Proverbia Prv 20 8 3 juxta portas civitátis, in ipsis fóribus lóquitur, dicens:
-Proverbia Prv 20 8 4 O viri, ad vos clámito, et vox mea ad fílios hóminum.
-Proverbia Prv 20 8 5 Intellígite, párvuli, astútiam, et insipiéntes, animadvértite.
-Proverbia Prv 20 8 6 Audíte, quóniam de rebus magnis locutúra sum, et aperiéntur lábia mea ut recta prǽdicent.
-Proverbia Prv 20 8 7 Veritátem meditábitur guttur meum, et lábia mea detestabúntur ímpium.
-Proverbia Prv 20 8 8 Justi sunt omnes sermónes mei: non est in eis pravum quid, neque pervérsum;
-Proverbia Prv 20 8 9 recti sunt intelligéntibus, et æqui inveniéntibus sciéntiam.
-Proverbia Prv 20 8 10 Accípite disciplínam meam, et non pecúniam; doctrínam magis quam aurum elígite:
-Proverbia Prv 20 8 11 mélior est enim sapiéntia cunctis pretiosíssimis, et omne desiderábile ei non potest comparári.
-Proverbia Prv 20 8 12 Ego sapiéntia, hábito in consílio, et erudítis intérsum cogitatiónibus. b
-Proverbia Prv 20 8 13 Timor Dómini odit malum: arrogántiam, et supérbiam, et viam pravam, et os bilíngue, detéstor.
-Proverbia Prv 20 8 14 Meum est consílium et ǽquitas; mea est prudéntia, mea est fortitúdo.
-Proverbia Prv 20 8 15 Per me reges regnant, et legum conditóres justa decérnunt;
-Proverbia Prv 20 8 16 per me príncipes ímperant, et poténtes decérnunt justítiam.
-Proverbia Prv 20 8 17 Ego diligéntes me díligo, et qui mane vígilant ad me, invénient me.
-Proverbia Prv 20 8 18 Mecum sunt divítiæ et glória, opes supérbæ et justítia.
-Proverbia Prv 20 8 19 Mélior est enim fructus meus auro et lápide pretióso, et genímina mea argénto elécto.
-Proverbia Prv 20 8 20 In viis justítiæ ámbulo, in médio semitárum judícii:
-Proverbia Prv 20 8 21 ut ditem diligéntes me, et thesáuros eórum répleam.
-Proverbia Prv 20 8 22 Dóminus possédit me in inítio viárum suárum ántequam quidquam fáceret a princípio. b
-Proverbia Prv 20 8 23 Ab ætérno ordináta sum, et ex antíquis ántequam terra fíeret.
-Proverbia Prv 20 8 24 Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram: necdum fontes aquárum erúperant,
-Proverbia Prv 20 8 25 necdum montes gravi mole constíterant: ante colles ego parturiébar.
-Proverbia Prv 20 8 26 Adhuc terram non fécerat, et flúmina, et cárdines orbis terræ.
-Proverbia Prv 20 8 27 Quando præparábat cælos, áderam; quando certa lege et gyro vallábat abýssos;
-Proverbia Prv 20 8 28 quando ǽthera firmábat sursum, et librábat fontes aquárum;
-Proverbia Prv 20 8 29 quando circúmdabat mari términum suum, et legem ponébat aquis, ne transírent fines suos; quando appendébat fundaménta terræ:
-Proverbia Prv 20 8 30 cum eo eram, cuncta compónens. Et delectábar per síngulos dies, ludens coram eo omni témpore,
-Proverbia Prv 20 8 31 ludens in orbe terrárum; et delíciæ meæ esse cum fíliis hóminum.
-Proverbia Prv 20 8 32 Nunc ergo, fílii, audíte me: beáti qui custódiunt vias meas.
-Proverbia Prv 20 8 33 Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam.
-Proverbia Prv 20 8 34 Beátus homo qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei.
-Proverbia Prv 20 8 35 Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.
-Proverbia Prv 20 8 36 Qui autem in me peccáverit, lædet ánimam suam; omnes qui me odérunt díligunt mortem.
-Proverbia Prv 20 9 1 Sapiéntia ædificávit sibi domum: excídit colúmnas septem.
-Proverbia Prv 20 9 2 Immolávit víctimas suas, míscuit vinum, et propósuit mensam suam.
-Proverbia Prv 20 9 3 Misit ancíllas suas ut vocárent ad arcem et ad mœ́nia civitátis.
-Proverbia Prv 20 9 4 Si quis est párvulus, véniat ad me. Et insipiéntibus locúta est:
-Proverbia Prv 20 9 5 Veníte, comédite panem meum, et bíbite vinum quod míscui vobis.
-Proverbia Prv 20 9 6 Relínquite infántiam, et vívite, et ambuláte per vias prudéntiæ.
-Proverbia Prv 20 9 7 Qui érudit derisórem, ipse injúriam sibi facit, et qui árguit ímpium, sibi máculam génerat. b
-Proverbia Prv 20 9 8 Noli argúere derisórem, ne óderit te: árgue sapiéntem, et díliget te.
-Proverbia Prv 20 9 9 Da sapiénti occasiónem, et addétur ei sapiéntia; doce justum, et festinábit accípere.
-Proverbia Prv 20 9 10 Princípium sapiéntiæ timor Dómini, et sciéntia sanctórum prudéntia. b
-Proverbia Prv 20 9 11 Per me enim multiplicabúntur dies tui, et addéntur tibi anni vitæ.
-Proverbia Prv 20 9 12 Si sápiens fúeris, tibimetípsi eris; si autem illúsor, solus portábis malum.
-Proverbia Prv 20 9 13 Múlier stulta et clamósa, plenáque illécebris, et nihil omníno sciens, b
-Proverbia Prv 20 9 14 sedit in fóribus domus suæ, super sellam in excélso urbis loco,
-Proverbia Prv 20 9 15 ut vocáret transeúntes per viam, et pergéntes itínere suo:
-Proverbia Prv 20 9 16 Qui est párvulus declínet ad me. Et vecórdi locúta est:
-Proverbia Prv 20 9 17 Aquæ furtívæ dulcióres sunt, et panis abscónditus suávior.
-Proverbia Prv 20 9 18 Et ignorávit quod ibi sint gigántes, et in profúndis inférni convívæ ejus.
-Proverbia Prv 20 10 1 Fílius sápiens lætíficat patrem, fílius vero stultus mœstítia est matris suæ.
-Proverbia Prv 20 10 2 Nil próderunt thesáuri impietátis, justítia vero liberábit a morte. b
-Proverbia Prv 20 10 3 Non afflíget Dóminus fame ánimam justi, et insídias impiórum subvértet.
-Proverbia Prv 20 10 4 Egestátem operáta est manus remíssa; manus autem fórtium divítias parat. Qui nítitur mendáciis, hic pascit ventos; idem autem ipse séquitur aves volántes. b
-Proverbia Prv 20 10 5 Qui cóngregat in messe, fílius sápiens est; qui autem stertit æstáte, fílius confusiónis.
-Proverbia Prv 20 10 6 Benedíctio Dómini super caput justi; os autem impiórum óperit iníquitas. b
-Proverbia Prv 20 10 7 Memória justi cum láudibus, et nomen impiórum putréscet.
-Proverbia Prv 20 10 8 Sápiens corde præcépta súscipit; stultus cǽditur lábiis. b
-Proverbia Prv 20 10 9 Qui ámbulat simplíciter ámbulat confidénter; qui autem deprávat vias suas maniféstus erit. b
-Proverbia Prv 20 10 10 Qui ánnuit óculo dabit dolórem; et stultus lábiis verberábitur. b
-Proverbia Prv 20 10 11 Vena vitæ os justi, et os impiórum óperit iniquitátem.
-Proverbia Prv 20 10 12 Ódium súscitat rixas, et univérsa delícta óperit cáritas.
-Proverbia Prv 20 10 13 In lábiis sapiéntis invenítur sapiéntia, et virga in dorso ejus qui índiget corde.
-Proverbia Prv 20 10 14 Sapiéntes abscóndunt sciéntiam; os autem stulti confusióni próximum est.
-Proverbia Prv 20 10 15 Substántia dívitis, urbs fortitúdinis ejus; pavor páuperum egéstas eórum. b
-Proverbia Prv 20 10 16 Opus justi ad vitam, fructus autem ímpii ad peccátum.
-Proverbia Prv 20 10 17 Via vitæ custodiénti disciplínam; qui autem increpatiónes relínquit, errat.
-Proverbia Prv 20 10 18 Abscóndunt ódium lábia mendácia; qui profert contuméliam, insípiens est. b
-Proverbia Prv 20 10 19 In multilóquio non déerit peccátum, qui autem moderátur lábia sua prudentíssimus est.
-Proverbia Prv 20 10 20 Argéntum eléctum lingua justi; cor autem impiórum pro níhilo.
-Proverbia Prv 20 10 21 Lábia justi erúdiunt plúrimos; qui autem indócti sunt in cordis egestáte moriéntur.
-Proverbia Prv 20 10 22 Benedíctio Dómini dívites facit, nec sociábitur eis afflíctio. b
-Proverbia Prv 20 10 23 Quasi per risum stultus operátur scelus, sapiéntia autem est viro prudéntia. b
-Proverbia Prv 20 10 24 Quod timet ímpius véniet super eum; desidérium suum justus dábitur. b
-Proverbia Prv 20 10 25 Quasi tempéstas tránsiens non erit ímpius; justus autem quasi fundaméntum sempitérnum.
-Proverbia Prv 20 10 26 Sicut acétum déntibus, et fumus óculis, sic piger his qui misérunt eum. b
-Proverbia Prv 20 10 27 Timor Dómini appónet dies, et anni impiórum breviabúntur. b
-Proverbia Prv 20 10 28 Exspectátio justórum lætítia, spes autem impiórum períbit.
-Proverbia Prv 20 10 29 Fortitúdo símplicis via Dómini, et pavor his qui operántur malum.
-Proverbia Prv 20 10 30 Justus in ætérnum non commovébitur, ímpii autem non habitábunt super terram.
-Proverbia Prv 20 10 31 Os justi partúriet sapiéntiam; lingua pravórum períbit.
-Proverbia Prv 20 10 32 Lábia justi consíderant plácita, et os impiórum pervérsa.
-Proverbia Prv 20 11 1 Statéra dolósa abominátio est apud Dóminum, et pondus æquum volúntas ejus.
-Proverbia Prv 20 11 2 Ubi fúerit supérbia, ibi erit et contumélia; ubi autem est humílitas, ibi et sapiéntia. b
-Proverbia Prv 20 11 3 Simplícitas justórum díriget eos, et supplantátio perversórum vastábit illos. b
-Proverbia Prv 20 11 4 Non próderunt divítiæ in die ultiónis; justítia autem liberábit a morte.
-Proverbia Prv 20 11 5 Justítia símplicis díriget viam ejus, et in impietáte sua córruet ímpius.
-Proverbia Prv 20 11 6 Justítia rectórum liberábit eos, et in insídiis suis capiéntur iníqui.
-Proverbia Prv 20 11 7 Mórtuo hómine ímpio, nulla erit ultra spes, et exspectátio sollicitórum períbit.
-Proverbia Prv 20 11 8 Justus de angústia liberátus est, et tradétur ímpius pro eo.
-Proverbia Prv 20 11 9 Simulátor ore décipit amícum suum; justi autem liberabúntur sciéntia.
-Proverbia Prv 20 11 10 In bonis justórum exsultábit cívitas, et in perditióne impiórum erit laudátio.
-Proverbia Prv 20 11 11 Benedictióne justórum exaltábitur cívitas, et ore impiórum subvertétur.
-Proverbia Prv 20 11 12 Qui déspicit amícum suum índigens corde est; vir autem prudens tacébit. b
-Proverbia Prv 20 11 13 Qui ámbulat fraudulénter, revélat arcána; qui autem fidélis est ánimi, celat amíci commíssum.
-Proverbia Prv 20 11 14 Ubi non est gubernátor, pópulus córruet; salus autem, ubi multa consília. b
-Proverbia Prv 20 11 15 Affligétur malo qui fidem facit pro extráneo; qui autem cavet láqueos secúrus erit. b
-Proverbia Prv 20 11 16 Múlier gratiósa invéniet glóriam, et robústi habébunt divítias. b
-Proverbia Prv 20 11 17 Benefácit ánimæ suæ vir miséricors; qui autem crudélis est, étiam propínquos ábjicit. b
-Proverbia Prv 20 11 18 Ímpius facit opus instábile, seminánti autem justítiam merces fidélis. b
-Proverbia Prv 20 11 19 Cleméntia prǽparat vitam, et sectátio malórum mortem.
-Proverbia Prv 20 11 20 Abominábile Dómino cor pravum, et volúntas ejus in iis qui simplíciter ámbulant.
-Proverbia Prv 20 11 21 Manus in manu non erit ínnocens malus; semen autem justórum salvábitur.
-Proverbia Prv 20 11 22 Círculus áureus in náribus suis, múlier pulchra et fátua. b
-Proverbia Prv 20 11 23 Desidérium justórum omne bonum est; præstolátio impiórum furor. b
-Proverbia Prv 20 11 24 Álii dívidunt própria, et ditióres fiunt; álii rápiunt non sua, et semper in egestáte sunt.
-Proverbia Prv 20 11 25 Ánima quæ benedícit impinguábitur, et qui inébriat, ipse quoque inebriábitur.
-Proverbia Prv 20 11 26 Qui abscóndit fruménta maledicétur in pópulis; benedíctio autem super caput vendéntium.
-Proverbia Prv 20 11 27 Bene consúrgit dilúculo qui quærit bona; qui autem investigátor malórum est, opprimétur ab eis.
-Proverbia Prv 20 11 28 Qui confídit in divítiis suis córruet: justi autem quasi virens fólium germinábunt.
-Proverbia Prv 20 11 29 Qui contúrbat domum suam possidébit ventos, et qui stultus est sérviet sapiénti.
-Proverbia Prv 20 11 30 Fructus justi lignum vitæ, et qui súscipit ánimas sápiens est.
-Proverbia Prv 20 11 31 Si justus in terra récipit, quanto magis ímpius et peccátor!
-Proverbia Prv 20 12 1 Qui díligit disciplínam díligit sciéntiam; qui autem odit increpatiónes insípiens est.
-Proverbia Prv 20 12 2 Qui bonus est háuriet grátiam a Dómino; qui autem confídit in cogitatiónibus suis ímpie agit. b
-Proverbia Prv 20 12 3 Non roborábitur homo ex impietáte, et radix justórum non commovébitur.
-Proverbia Prv 20 12 4 Múlier díligens coróna est viro suo; et putrédo in óssibus ejus, quæ confusióne res dignas gerit. b
-Proverbia Prv 20 12 5 Cogitatiónes justórum judícia, et consília impiórum fraudulénta. b
-Proverbia Prv 20 12 6 Verba impiórum insidiántur sánguini; os justórum liberábit eos.
-Proverbia Prv 20 12 7 Verte ímpios, et non erunt; domus autem justórum permanébit.
-Proverbia Prv 20 12 8 Doctrína sua noscétur vir; qui autem vanus et excors est patébit contémptui. b
-Proverbia Prv 20 12 9 Mélior est pauper et suffíciens sibi quam gloriósus et índigens pane. b
-Proverbia Prv 20 12 10 Novit justus jumentórum suórum ánimas; víscera autem impiórum crudélia. b
-Proverbia Prv 20 12 11 Qui operátur terram suam satiábitur pánibus; qui autem sectátur ótium stultíssimus est. Qui suávis est in vini demoratiónibus, in suis munitiónibus relínquit contuméliam. b
-Proverbia Prv 20 12 12 Desidérium ímpii muniméntum est pessimórum; radix autem justórum profíciet. b
-Proverbia Prv 20 12 13 Propter peccáta labiórum ruína próximat malo; effúgiet autem justus de angústia.
-Proverbia Prv 20 12 14 De fructu oris sui unusquísque replébitur bonis, et juxta ópera mánuum suárum retribuétur ei.
-Proverbia Prv 20 12 15 Via stulti recta in óculis ejus; qui autem sápiens est audit consília. b
-Proverbia Prv 20 12 16 Fátuus statim índicat iram suam; qui autem dissímulat injúriam cállidus est.
-Proverbia Prv 20 12 17 Qui quod novit lóquitur, index justítiæ est; qui autem mentítur, testis est frauduléntus. b
-Proverbia Prv 20 12 18 Est qui promíttit, et quasi gládio púngitur consciéntiæ: lingua autem sapiéntium sánitas est.
-Proverbia Prv 20 12 19 Lábium veritátis firmum erit in perpétuum; qui autem testis est repentínus, concínnat linguam mendácii.
-Proverbia Prv 20 12 20 Dolus in corde cogitántium mala; qui autem pacis íneunt consília, séquitur eos gáudium. b
-Proverbia Prv 20 12 21 Non contristábit justum quidquid ei accíderit: ímpii autem replebúntur malo.
-Proverbia Prv 20 12 22 Abominátio est Dómino lábia mendácia; qui autem fidéliter agunt placent ei. b
-Proverbia Prv 20 12 23 Homo versátus celat sciéntiam, et cor insipiéntium próvocat stultítiam. b
-Proverbia Prv 20 12 24 Manus fórtium dominábitur; quæ autem remíssa est, tribútis sérviet. b
-Proverbia Prv 20 12 25 Mœror in corde viri humiliábit illum, et sermóne bono lætificábitur. b
-Proverbia Prv 20 12 26 Qui négligit damnum propter amícum, justus est; iter autem impiórum decípiet eos. b
-Proverbia Prv 20 12 27 Non invéniet frauduléntus lucrum, et substántia hóminis erit auri prétium.
-Proverbia Prv 20 12 28 In sémita justítiæ vita; iter autem dévium ducit ad mortem.
-Proverbia Prv 20 13 1 Fílius sápiens doctrína patris; qui autem illúsor est non audit cum argúitur.
-Proverbia Prv 20 13 2 De fructu oris sui homo satiábitur bonis: ánima autem prævaricatórum iníqua. b
-Proverbia Prv 20 13 3 Qui custódit os suum custódit ánimam suam; qui autem inconsiderátus est ad loquéndum, séntiet mala.
-Proverbia Prv 20 13 4 Vult et non vult piger; ánima autem operántium impinguábitur. b
-Proverbia Prv 20 13 5 Verbum mendax justus detestábitur; ímpius autem confúndit, et confundétur. b
-Proverbia Prv 20 13 6 Justítia custódit innocéntis viam, impíetas autem peccatórem supplántat.
-Proverbia Prv 20 13 7 Est quasi dives, cum nihil hábeat, et est quasi pauper, cum in multis divítiis sit. b
-Proverbia Prv 20 13 8 Redémptio ánimæ viri divítiæ suæ; qui autem pauper est, increpatiónem non sústinet.
-Proverbia Prv 20 13 9 Lux justórum lætíficat: lucérna autem impiórum extinguétur. b
-Proverbia Prv 20 13 10 Inter supérbos semper júrgia sunt; qui autem agunt ómnia cum consílio, regúntur sapiéntia. b
-Proverbia Prv 20 13 11 Substántia festináta minuétur; quæ autem paulátim collígitur manu, multiplicábitur. b
-Proverbia Prv 20 13 12 Spes quæ différtur afflígit ánimam; lignum vitæ desidérium véniens. b
-Proverbia Prv 20 13 13a Qui détrahit alícui rei, ipse se in futúrum óbligat; qui autem timet præcéptum, in pace versábitur.
-Proverbia Prv 20 13 13b Ánimæ dolósæ errant in peccátis: justi autem misericórdes sunt, et miserántur.
-Proverbia Prv 20 13 14 Lex sapiéntis fons vitæ, ut declínet a ruína mortis. b
-Proverbia Prv 20 13 15 Doctrína bona dabit grátiam; in itínere contemptórum vorágo.
-Proverbia Prv 20 13 16 Astútus ómnia agit cum consílio; qui autem fátuus est áperit stultítiam.
-Proverbia Prv 20 13 17 Núntius ímpii cadet in malum; legátus autem fidélis, sánitas. b
-Proverbia Prv 20 13 18 Egéstas et ignomínia ei qui déserit disciplínam; qui autem acquiéscit arguénti glorificábitur. b
-Proverbia Prv 20 13 19 Desidérium si compleátur deléctat ánimam; detestántur stulti eos qui fúgiunt mala. b
-Proverbia Prv 20 13 20 Qui cum sapiéntibus gráditur sápiens erit; amícus stultórum símilis efficiétur.
-Proverbia Prv 20 13 21 Peccatóres perséquitur malum, et justis retribuéntur bona. b
-Proverbia Prv 20 13 22 Bonus relíquit hærédes fílios et nepótes, et custodítur justo substántia peccatóris.
-Proverbia Prv 20 13 23 Multi cibi in noválibus patrum, et áliis congregántur absque judício.
-Proverbia Prv 20 13 24 Qui parcit virgæ odit fílium suum; qui autem díligit illum instánter érudit. b
-Proverbia Prv 20 13 25 Justus comédit et replet ánimam suam; venter autem impiórum insaturábilis. b
-Proverbia Prv 20 14 1 Sápiens múlier ædíficat domum suam; insípiens exstrúctam quoque mánibus déstruet.
-Proverbia Prv 20 14 2 Ámbulans recto itínere, et timens Deum, despícitur ab eo qui infámi gráditur via. b
-Proverbia Prv 20 14 3 In ore stulti virga supérbiæ; lábia autem sapiéntium custódiunt eos. b
-Proverbia Prv 20 14 4 Ubi non sunt boves, præsépe vácuum est; ubi autem plúrimæ ségetes, ibi manifésta est fortitúdo bovis. b
-Proverbia Prv 20 14 5 Testis fidélis non mentítur; profert autem mendácium dolósus testis. b
-Proverbia Prv 20 14 6 Quærit derísor sapiéntiam, et non invénit; doctrína prudéntium fácilis. b
-Proverbia Prv 20 14 7 Vade contra virum stultum, et nescit lábia prudéntiæ.
-Proverbia Prv 20 14 8 Sapiéntia cállidi est intellígere viam suam, et imprudéntia stultórum errans.
-Proverbia Prv 20 14 9 Stultus illúdet peccátum, et inter justos morábitur grátia.
-Proverbia Prv 20 14 10 Cor quod novit amaritúdinem ánimæ suæ, in gáudio ejus non miscébitur extráneus. b
-Proverbia Prv 20 14 11 Domus impiórum delébitur: tabernácula vero justórum germinábunt. b
-Proverbia Prv 20 14 12 Est via quæ vidétur hómini justa, novíssima autem ejus dedúcunt ad mortem. b
-Proverbia Prv 20 14 13 Risus dolóre miscébitur, et extréma gáudii luctus óccupat.
-Proverbia Prv 20 14 14 Viis suis replébitur stultus, et super eum erit vir bonus.
-Proverbia Prv 20 14 15 Ínnocens credit omni verbo; astútus consíderat gressus suos. Fílio dolóso nihil erit boni; servo autem sapiénti prósperi erunt actus, et dirigétur via ejus. b
-Proverbia Prv 20 14 16 Sápiens timet, et declínat a malo; stultus tránsilit, et confídit.
-Proverbia Prv 20 14 17 Impátiens operábitur stultítiam, et vir versútus odiósus est.
-Proverbia Prv 20 14 18 Possidébunt párvuli stultítiam, et exspectábunt astúti sciéntiam.
-Proverbia Prv 20 14 19 Jacébunt mali ante bonos, et ímpii ante portas justórum. b
-Proverbia Prv 20 14 20 Étiam próximo suo pauper odiósus erit: amíci vero dívitum multi. b
-Proverbia Prv 20 14 21 Qui déspicit próximum suum peccat; qui autem miserétur páuperis beátus erit. Qui credit in Dómino misericórdiam díligit.
-Proverbia Prv 20 14 22 Errant qui operántur malum; misericórdia et véritas prǽparant bona.
-Proverbia Prv 20 14 23 In omni ópere erit abundántia; ubi autem verba sunt plúrima, ibi frequénter egéstas. b
-Proverbia Prv 20 14 24 Coróna sapiéntium divítiæ eórum; fatúitas stultórum imprudéntia. b
-Proverbia Prv 20 14 25 Líberat ánimas testis fidélis, et profert mendácia versipéllis. b
-Proverbia Prv 20 14 26 In timóre Dómini fidúcia fortitúdinis, et fíliis ejus erit spes. b
-Proverbia Prv 20 14 27 Timor Dómini fons vitæ, ut declínent a ruína mortis.
-Proverbia Prv 20 14 28 In multitúdine pópuli dígnitas regis, et in paucitáte plebis ignomínia príncipis. b
-Proverbia Prv 20 14 29 Qui pátiens est multa gubernátur prudéntia; qui autem impátiens est exáltat stultítiam suam. b
-Proverbia Prv 20 14 30 Vita cárnium sánitas cordis; putrédo óssium invídia.
-Proverbia Prv 20 14 31 Qui calumniátur egéntem éxprobrat factóri ejus; honórat autem eum qui miserétur páuperis. b
-Proverbia Prv 20 14 32 In malítia sua expellétur ímpius: sperat autem justus in morte sua. b
-Proverbia Prv 20 14 33 In corde prudéntis requiéscit sapiéntia, et indóctos quosque erúdiet. b
-Proverbia Prv 20 14 34 Justítia élevat gentem; míseros autem facit pópulos peccátum. b
-Proverbia Prv 20 14 35 Accéptus est regi miníster intélligens; iracúndiam ejus inútilis sustinébit. b
-Proverbia Prv 20 15 1 Respónsio mollis frangit iram; sermo durus súscitat furórem.
-Proverbia Prv 20 15 2 Lingua sapiéntium ornat sciéntiam; os fatuórum ebúllit stultítiam.
-Proverbia Prv 20 15 3 In omni loco, óculi Dómini contemplántur bonos et malos.
-Proverbia Prv 20 15 4 Lingua placábilis lignum vitæ; quæ autem immoderáta est cónteret spíritum.
-Proverbia Prv 20 15 5a Stultus irrídet disciplínam patris sui; qui autem custódit increpatiónes astútior fiet.
-Proverbia Prv 20 15 5b In abundánti justítia virtus máxima est: cogitatiónes autem impiórum eradicabúntur.
-Proverbia Prv 20 15 6 Domus justi plúrima fortitúdo, et in frúctibus ímpii conturbátio.
-Proverbia Prv 20 15 7 Lábia sapiéntium disseminábunt sciéntiam; cor stultórum dissímile erit. b
-Proverbia Prv 20 15 8 Víctimæ impiórum abominábiles Dómino; vota justórum placabília. b
-Proverbia Prv 20 15 9 Abominátio est Dómino via ímpii; qui séquitur justítiam dilígitur ab eo.
-Proverbia Prv 20 15 10 Doctrína mala deserénti viam vitæ; qui increpatiónes odit, moriétur.
-Proverbia Prv 20 15 11 Inférnus et perdítio coram Dómino; quanto magis corda filiórum hóminum!
-Proverbia Prv 20 15 12 Non amat péstilens eum qui se córripit, nec ad sapiéntes gráditur. b
-Proverbia Prv 20 15 13 Cor gaudens exhílarat fáciem; in mœróre ánimi dejícitur spíritus. b
-Proverbia Prv 20 15 14 Cor sapiéntis quærit doctrínam, et os stultórum páscitur imperítia. b
-Proverbia Prv 20 15 15 Omnes dies páuperis, mali; secúra mens quasi juge convívium. b
-Proverbia Prv 20 15 16 Mélius est parum cum timóre Dómini, quam thesáuri magni et insatiábiles.
-Proverbia Prv 20 15 17 Mélius est vocári ad ólera cum caritáte, quam ad vítulum saginátum cum ódio.
-Proverbia Prv 20 15 18 Vir iracúndus próvocat rixas; qui pátiens est mítigat suscitátas. b
-Proverbia Prv 20 15 19 Iter pigrórum quasi sepes spinárum; via justórum absque offendículo. b
-Proverbia Prv 20 15 20 Fílius sápiens lætíficat patrem, et stultus homo déspicit matrem suam. b
-Proverbia Prv 20 15 21 Stultítia gáudium stulto, et vir prudens dírigit gressus suos. b
-Proverbia Prv 20 15 22 Dissipántur cogitatiónes ubi non est consílium; ubi vero sunt plures consiliárii, confirmántur.
-Proverbia Prv 20 15 23 Lætátur homo in senténtia oris sui, et sermo opportúnus est óptimus.
-Proverbia Prv 20 15 24 Sémita vitæ super erudítum, ut declínet de inférno novíssimo. b
-Proverbia Prv 20 15 25 Domum superbórum demoliétur Dóminus, et firmos fáciet términos víduæ. b
-Proverbia Prv 20 15 26 Abominátio Dómini cogitatiónes malæ, et purus sermo pulchérrimus firmábitur ab eo.
-Proverbia Prv 20 15 27 Contúrbat domum suam qui sectátur avarítiam; qui autem odit múnera, vivet. Per misericórdiam et fidem purgántur peccáta: per timórem autem Dómini declínat omnis a malo.
-Proverbia Prv 20 15 28 Mens justi meditátur obediéntiam; os impiórum redúndat malis. b
-Proverbia Prv 20 15 29 Longe est Dóminus ab ímpiis, et oratiónes justórum exáudiet.
-Proverbia Prv 20 15 30 Lux oculórum lætíficat ánimam; fama bona impínguat ossa. b
-Proverbia Prv 20 15 31 Auris quæ audit increpatiónes vitæ in médio sapiéntium commorábitur. b
-Proverbia Prv 20 15 32 Qui ábjicit disciplínam déspicit ánimam suam; qui autem acquiéscit increpatiónibus posséssor est cordis.
-Proverbia Prv 20 15 33 Timor Dómini disciplína sapiéntiæ, et glóriam præcédit humílitas.
-Proverbia Prv 20 16 1 Hóminis est ánimam præparáre, et Dómini gubernáre linguam.
-Proverbia Prv 20 16 2 Omnes viæ hóminis patent óculis ejus; spirítuum ponderátor est Dóminus.
-Proverbia Prv 20 16 3 Revéla Dómino ópera tua, et dirigéntur cogitatiónes tuæ.
-Proverbia Prv 20 16 4 Univérsa propter semetípsum operátus est Dóminus; ímpium quoque ad diem malum. b
-Proverbia Prv 20 16 5 Abominátio Dómini est omnis árrogans; etiámsi manus ad manum fúerit, non est ínnocens. Inítium viæ bonæ fácere justítiam; accépta est autem apud Deum magis quam immoláre hóstias. b
-Proverbia Prv 20 16 6 Misericórdia et veritáte redímitur iníquitas, et in timóre Dómini declinátur a malo.
-Proverbia Prv 20 16 7 Cum placúerint Dómino viæ hóminis, inimícos quoque ejus convértet ad pacem.
-Proverbia Prv 20 16 8 Mélius est parum cum justítia quam multi fructus cum iniquitáte. b
-Proverbia Prv 20 16 9 Cor hóminis dispónit viam suam, sed Dómini est dirígere gressus ejus. b
-Proverbia Prv 20 16 10 Divinátio in lábiis regis; in judício non errábit os ejus. b
-Proverbia Prv 20 16 11 Pondus et statéra judícia Dómini sunt, et ópera ejus omnes lápides sácculi.
-Proverbia Prv 20 16 12 Abominábiles regi qui agunt ímpie, quóniam justítia firmátur sólium.
-Proverbia Prv 20 16 13 Volúntas regum lábia justa; qui recta lóquitur diligétur.
-Proverbia Prv 20 16 14 Indignátio regis núntii mortis, et vir sápiens placábit eam.
-Proverbia Prv 20 16 15 In hilaritáte vultus regis vita, et cleméntia ejus quasi imber serótinus.
-Proverbia Prv 20 16 16 Pósside sapiéntiam, quia auro mélior est, et acquíre prudéntiam, quia pretiósior est argénto. b
-Proverbia Prv 20 16 17 Sémita justórum declínat mala; custos ánimæ suæ servat viam suam. b
-Proverbia Prv 20 16 18 Contritiónem præcédit supérbia, et ante ruínam exaltátur spíritus. b
-Proverbia Prv 20 16 19 Mélius est humiliári cum mítibus quam divídere spólia cum supérbis.
-Proverbia Prv 20 16 20 Erudítus in verbo repériet bona, et qui sperat in Dómino beátus est. b
-Proverbia Prv 20 16 21 Qui sápiens est corde appellábitur prudens, et qui dulcis elóquio majóra percípiet.
-Proverbia Prv 20 16 22 Fons vitæ erudítio possidéntis; doctrína stultórum fatúitas.
-Proverbia Prv 20 16 23 Cor sapiéntis erúdiet os ejus, et lábiis ejus addet grátiam.
-Proverbia Prv 20 16 24 Favus mellis compósita verba; dulcédo ánimæ sánitas óssium.
-Proverbia Prv 20 16 25 Est via quæ vidétur hómini recta, et novíssima ejus ducunt ad mortem.
-Proverbia Prv 20 16 26 Ánima laborántis labórat sibi, quia cómpulit eum os suum. b
-Proverbia Prv 20 16 27 Vir ímpius fodit malum, et in lábiis ejus ignis ardéscit. b
-Proverbia Prv 20 16 28 Homo pervérsus súscitat lites, et verbósus séparat príncipes.
-Proverbia Prv 20 16 29 Vir iníquus lactat amícum suum, et ducit eum per viam non bonam.
-Proverbia Prv 20 16 30 Qui attónitis óculis cógitat prava, mordens lábia sua pérficit malum.
-Proverbia Prv 20 16 31 Coróna dignitátis senéctus, quæ in viis justítiæ reperiétur. b
-Proverbia Prv 20 16 32 Mélior est pátiens viro forti, et qui dominátur ánimo suo expugnatóre úrbium. b
-Proverbia Prv 20 16 33 Sortes mittúntur in sinum, sed a Dómino temperántur. b
-Proverbia Prv 20 17 1 Mélior est buccélla sicca cum gáudio quam domus plena víctimis cum júrgio.
-Proverbia Prv 20 17 2 Servus sápiens dominábitur fíliis stultis, et inter fratres hæreditátem dívidet. b
-Proverbia Prv 20 17 3 Sicut igne probátur argéntum et aurum camíno, ita corda probat Dóminus. b
-Proverbia Prv 20 17 4 Malus obédit linguæ iníquæ, et fallax obtémperat lábiis mendácibus. b
-Proverbia Prv 20 17 5 Qui déspicit páuperem éxprobrat factóri ejus, et qui ruína lætátur altérius non erit impunítus. b
-Proverbia Prv 20 17 6 Coróna senum fílii filiórum, et glória filiórum patres eórum. b
-Proverbia Prv 20 17 7 Non decent stultum verba compósita, nec príncipem lábium méntiens. b
-Proverbia Prv 20 17 8 Gemma gratíssima exspectátio præstolántis; quocúmque se vertit, prudénter intélligit. b
-Proverbia Prv 20 17 9 Qui celat delíctum quærit amicítias; qui áltero sermóne répetit, séparat fœderátos. b
-Proverbia Prv 20 17 10 Plus próficit corréptio apud prudéntem, quam centum plagæ apud stultum. b
-Proverbia Prv 20 17 11 Semper júrgia quærit malus: ángelus autem crudélis mittétur contra eum.
-Proverbia Prv 20 17 12 Éxpedit magis ursæ occúrrere raptis fœ́tibus, quam fátuo confidénti in stultítia sua.
-Proverbia Prv 20 17 13 Qui reddit mala pro bonis, non recédet malum de domo ejus. b
-Proverbia Prv 20 17 14 Qui dimíttit aquam caput est jurgiórum, et ántequam patiátur contuméliam judícium déserit. b
-Proverbia Prv 20 17 15 Qui justíficat ímpium, et qui condémnat justum, abominábilis est utérque apud Deum. b
-Proverbia Prv 20 17 16 Quid prodest stulto habére divítias, cum sapiéntiam émere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruínam, et qui evítat díscere íncidet in mala. b
-Proverbia Prv 20 17 17 Omni témpore díligit qui amícus est, et frater in angústiis comprobátur. b
-Proverbia Prv 20 17 18 Stultus homo plaudet mánibus, cum spopónderit pro amíco suo. b
-Proverbia Prv 20 17 19 Qui meditátur discórdias díligit rixas, et qui exáltat óstium quærit ruínam. b
-Proverbia Prv 20 17 20 Qui pervérsi cordis est non invéniet bonum, et qui vertit linguam íncidet in malum.
-Proverbia Prv 20 17 21 Natus est stultus in ignomíniam suam; sed nec pater in fátuo lætábitur. b
-Proverbia Prv 20 17 22 Ánimus gaudens ætátem flóridam facit; spíritus tristis exsíccat ossa. b
-Proverbia Prv 20 17 23 Múnera de sinu ímpius áccipit, ut pervértat sémitas judícii. b
-Proverbia Prv 20 17 24 In fácie prudéntis lucet sapiéntia; óculi stultórum in fínibus terræ. b
-Proverbia Prv 20 17 25 Ira patris fílius stultus, et dolor matris quæ génuit eum.
-Proverbia Prv 20 17 26 Non est bonum damnum inférre justo, nec percútere príncipem qui recta júdicat. b
-Proverbia Prv 20 17 27 Qui moderátur sermónes suos doctus et prudens est, et pretiósi spíritus vir erudítus. b
-Proverbia Prv 20 17 28 Stultus quoque, si tacúerit, sápiens reputábitur, et si comprésserit lábia sua, intélligens.
-Proverbia Prv 20 18 1 Occasiónes quærit qui vult recédere ab amíco: omni témpore erit exprobrábilis.
-Proverbia Prv 20 18 2 Non récipit stultus verba prudéntiæ, nisi ea díxeris quæ versántur in corde ejus. b
-Proverbia Prv 20 18 3 Ímpius, cum in profúndum vénerit peccatórum, contémnit; sed séquitur eum ignomínia et oppróbrium. b
-Proverbia Prv 20 18 4 Aqua profúnda verba ex ore viri, et torrens redúndans fons sapiéntiæ. b
-Proverbia Prv 20 18 5 Accípere persónam ímpii non est bonum, ut declínes a veritáte judícii. b
-Proverbia Prv 20 18 6 Lábia stulti miscent se rixis, et os ejus júrgia próvocat. b
-Proverbia Prv 20 18 7 Os stulti contrítio ejus, et lábia ipsíus ruína ánimæ ejus.
-Proverbia Prv 20 18 8a Verba bilínguis quasi simplícia, et ipsa pervéniunt usque ad interióra ventris.
-Proverbia Prv 20 18 8b Pigrum déjicit timor; ánimæ autem effeminatórum esúrient.
-Proverbia Prv 20 18 9 Qui mollis et dissolútus est in ópere suo frater est sua ópera dissipántis.
-Proverbia Prv 20 18 10 Turris fortíssima nomen Dómini; ad ipsum currit justus, et exaltábitur. b
-Proverbia Prv 20 18 11 Substántia dívitis urbs róboris ejus, et quasi murus válidus circúmdans eum.
-Proverbia Prv 20 18 12 Ántequam conterátur, exaltátur cor hóminis, et ántequam glorificétur, humiliátur.
-Proverbia Prv 20 18 13 Qui prius respóndet quam áudiat, stultum se esse demónstrat, et confusióne dignum. b
-Proverbia Prv 20 18 14 Spíritus viri susténtat imbecillitátem suam; spíritum vero ad irascéndum fácilem quis póterit sustinére? b
-Proverbia Prv 20 18 15 Cor prudens possidébit sciéntiam, et auris sapiéntium quærit doctrínam. b
-Proverbia Prv 20 18 16 Donum hóminis dilátat viam ejus, et ante príncipes spátium ei facit. b
-Proverbia Prv 20 18 17 Justus prior est accusátor sui: venit amícus ejus, et investigábit eum. b
-Proverbia Prv 20 18 18 Contradictiónes cómprimit sors, et inter poténtes quoque dijúdicat. b
-Proverbia Prv 20 18 19 Frater qui adjuvátur a fratre quasi cívitas firma, et judícia quasi vectes úrbium. b
-Proverbia Prv 20 18 20 De fructu oris viri replébitur venter ejus, et genímina labiórum ipsíus saturábunt eum. b
-Proverbia Prv 20 18 21 Mors et vita in manu linguæ; qui díligunt eam cómedent fructus ejus.
-Proverbia Prv 20 18 22 Qui invénit mulíerem bonam invénit bonum, et háuriet jucunditátem a Dómino. Qui expéllit mulíerem bonam expéllit bonum; qui autem tenet adúlteram stultus est et ímpius. b
-Proverbia Prv 20 18 23 Cum obsecratiónibus loquétur pauper, et dives effábitur rígide. b
-Proverbia Prv 20 18 24 Vir amábilis ad societátem magis amícus erit quam frater. b
-Proverbia Prv 20 19 1 Mélior est pauper qui ámbulat in simplicitáte sua quam dives torquens lábia sua, et insípiens.
-Proverbia Prv 20 19 2 Ubi non est sciéntia ánimæ, non est bonum, et qui festínus est pédibus offéndet.
-Proverbia Prv 20 19 3 Stultítia hóminis supplántat gressus ejus, et contra Deum fervet ánimo suo.
-Proverbia Prv 20 19 4 Divítiæ addunt amícos plúrimos; a páupere autem et hi quos hábuit separántur. b
-Proverbia Prv 20 19 5 Testis falsus non erit impunítus, et qui mendácia lóquitur non effúgiet. b
-Proverbia Prv 20 19 6 Multi colunt persónam poténtis, et amíci sunt dona tribuéntis. b
-Proverbia Prv 20 19 7a Fratres hóminis páuperis odérunt eum; ínsuper et amíci procul recessérunt ab eo.
-Proverbia Prv 20 19 7b Qui tantum verba sectátur nihil habébit;
-Proverbia Prv 20 19 8 qui autem posséssor est mentis díligit ánimam suam, et custos prudéntiæ invéniet bona.
-Proverbia Prv 20 19 9 Falsus testis non erit impunítus, et qui lóquitur mendácia períbit. b
-Proverbia Prv 20 19 10 Non decent stultum delíciæ, nec servum dominári princípibus. b
-Proverbia Prv 20 19 11 Doctrína viri per patiéntiam nóscitur, et glória ejus est iníqua prætérgredi. b
-Proverbia Prv 20 19 12 Sicut frémitus leónis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hiláritas ejus. b
-Proverbia Prv 20 19 13 Dolor patris fílius stultus, et tecta júgiter perstillántia litigiósa múlier. b
-Proverbia Prv 20 19 14 Domus et divítiæ dantur a paréntibus; a Dómino autem próprie uxor prudens.
-Proverbia Prv 20 19 15 Pigrédo immíttit sopórem, et ánima dissolúta esúriet. b
-Proverbia Prv 20 19 16 Qui custódit mandátum custódit ánimam suam; qui autem négligit viam suam mortificábitur. b
-Proverbia Prv 20 19 17 Fœnerátur Dómino qui miserétur páuperis, et vicissitúdinem suam reddet ei. b
-Proverbia Prv 20 19 18 Érudi fílium tuum; ne despéres: ad interfectiónem autem ejus ne ponas ánimam tuam. b
-Proverbia Prv 20 19 19 Qui impátiens est sustinébit damnum, et cum rapúerit, áliud appónet. b
-Proverbia Prv 20 19 20 Audi consílium, et súscipe disciplínam, ut sis sápiens in novíssimis tuis.
-Proverbia Prv 20 19 21 Multæ cogitatiónes in corde viri; volúntas autem Dómini permanébit.
-Proverbia Prv 20 19 22 Homo índigens miséricors est, et mélior est pauper quam vir mendax. b
-Proverbia Prv 20 19 23 Timor Dómini ad vitam, et in plenitúdine commorábitur absque visitatióne péssima.
-Proverbia Prv 20 19 24 Abscóndit piger manum suam sub ascélla, nec ad os suum ápplicat eam. b
-Proverbia Prv 20 19 25 Pestilénte flagelláto stultus sapiéntior erit; si autem corripúeris sapiéntem, intélliget disciplínam. b
-Proverbia Prv 20 19 26 Qui afflígit patrem, et fugat matrem, ignominiósus est et infélix. b
-Proverbia Prv 20 19 27 Non cesses, fili, audíre doctrínam, nec ignóres sermónes sciéntiæ. b
-Proverbia Prv 20 19 28 Testis iníquus derídet judícium, et os impiórum dévorat iniquitátem. b
-Proverbia Prv 20 19 29 Paráta sunt derisóribus judícia, et mállei percutiéntes stultórum corpóribus.
-Proverbia Prv 20 20 1 Luxuriósa res vinum, et tumultuósa ebríetas: quicúmque his delectátur non erit sápiens.
-Proverbia Prv 20 20 2 Sicut rugítus leónis, ita et terror regis: qui próvocat eum peccat in ánimam suam.
-Proverbia Prv 20 20 3 Honor est hómini qui séparat se a contentiónibus; omnes autem stulti miscéntur contuméliis.
-Proverbia Prv 20 20 4 Propter frigus piger aráre nóluit; mendicábit ergo æstáte, et non dábitur illi. b
-Proverbia Prv 20 20 5 Sicut aqua profúnda, sic consílium in corde viri; sed homo sápiens exháuriet illud. b
-Proverbia Prv 20 20 6 Multi hómines misericórdes vocántur; virum autem fidélem quis invéniet?
-Proverbia Prv 20 20 7 Justus qui ámbulat in simplicitáte sua beátos post se fílios derelínquet.
-Proverbia Prv 20 20 8 Rex qui sedet in sólio judícii díssipat omne malum intúitu suo.
-Proverbia Prv 20 20 9 Quis potest dícere: Mundum est cor meum; purus sum a peccáto? b
-Proverbia Prv 20 20 10 Pondus et pondus, mensúra et mensúra: utrúmque abominábile est apud Deum. b
-Proverbia Prv 20 20 11 Ex stúdiis suis intellígitur puer, si munda et recta sint ópera ejus. b
-Proverbia Prv 20 20 12 Aurem audiéntem, et óculum vidéntem: Dóminus fecit utrúmque.
-Proverbia Prv 20 20 13 Noli dilígere somnum, ne te egéstas ópprimat: áperi óculos tuos, et saturáre pánibus. b
-Proverbia Prv 20 20 14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recésserit, tunc gloriábitur. b
-Proverbia Prv 20 20 15 Est aurum et multitúdo gemmárum, et vas pretiósum lábia sciéntiæ. b
-Proverbia Prv 20 20 16 Tolle vestiméntum ejus qui fidejússor éxtitit aliéni, et pro extráneis aufer pignus ab eo. b
-Proverbia Prv 20 20 17 Suávis est hómini panis mendácii, et póstea implébitur os ejus cálculo. b
-Proverbia Prv 20 20 18 Cogitatiónes consíliis roborántur, et gubernáculis tractánda sunt bella. b
-Proverbia Prv 20 20 19 Ei qui revélat mystéria, et ámbulat fraudulénter, et dilátat lábia sua, ne commisceáris. b
-Proverbia Prv 20 20 20 Qui maledícit patri suo et matri, extinguétur lucérna ejus in médiis ténebris: b
-Proverbia Prv 20 20 21 hæréditas ad quam festinátur in princípio, in novíssimo benedictióne carébit.
-Proverbia Prv 20 20 22 Ne dicas: Reddam malum: exspécta Dóminum, et liberábit te.
-Proverbia Prv 20 20 23 Abominátio est apud Dóminum pondus et pondus; statéra dolósa non est bona.
-Proverbia Prv 20 20 24 A Dómino dirigúntur gressus viri: quis autem hóminum intellígere potest viam suam?
-Proverbia Prv 20 20 25 Ruína est hómini devoráre sanctos, et post vota retractáre. b
-Proverbia Prv 20 20 26 Díssipat ímpios rex sápiens, et incúrvat super eos fórnicem. b
-Proverbia Prv 20 20 27 Lucérna Dómini spiráculum hóminis, quæ invéstigat ómnia secréta ventris. b
-Proverbia Prv 20 20 28 Misericórdia et véritas custódiunt regem, et roborátur cleméntia thronus ejus. b
-Proverbia Prv 20 20 29 Exsultátio júvenum fortitúdo eórum, et dígnitas senum caníties. b
-Proverbia Prv 20 20 30 Livor vúlneris abstérget mala, et plagæ in secretióribus ventris. b
-Proverbia Prv 20 21 1 Sicut divisiónes aquárum, ita cor regis in manu Dómini: quocúmque volúerit, inclinábit illud.
-Proverbia Prv 20 21 2 Omnis via viri recta sibi vidétur: appéndit autem corda Dóminus.
-Proverbia Prv 20 21 3 Fácere misericórdiam et judícium magis placet Dómino quam víctimæ.
-Proverbia Prv 20 21 4 Exaltátio oculórum est dilatátio cordis; lucérna impiórum peccátum.
-Proverbia Prv 20 21 5 Cogitatiónes robústi semper in abundántia; omnis autem piger semper in egestáte est. b
-Proverbia Prv 20 21 6 Qui cóngregat thesáuros lingua mendácii vanus et excors est, et impingétur ad láqueos mortis. b
-Proverbia Prv 20 21 7 Rapínæ impiórum détrahent eos, quia noluérunt fácere judícium.
-Proverbia Prv 20 21 8 Pervérsa via viri aliéna est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
-Proverbia Prv 20 21 9 Mélius est sedére in ángulo dómatis, quam cum mulíere litigiósa, et in domo commúni. b
-Proverbia Prv 20 21 10 Ánima ímpii desíderat malum: non miserébitur próximo suo. b
-Proverbia Prv 20 21 11 Mulctáto pestilénte, sapiéntior erit párvulus, et si sectétur sapiéntem, sumet sciéntiam.
-Proverbia Prv 20 21 12 Excógitat justus de domo ímpii, ut détrahat ímpios a malo.
-Proverbia Prv 20 21 13 Qui obtúrat aurem suam ad clamórem páuperis, et ipse clamábit, et non exaudiétur. b
-Proverbia Prv 20 21 14 Munus abscónditum extínguit iras, et donum in sinu indignatiónem máximam. b
-Proverbia Prv 20 21 15 Gáudium justo est fácere judícium, et pavor operántibus iniquitátem. b
-Proverbia Prv 20 21 16 Vir qui erráverit a via doctrínæ in cœtu gigántum commorábitur. b
-Proverbia Prv 20 21 17 Qui díligit épulas in egestáte erit; qui amat vinum et pínguia non ditábitur. b
-Proverbia Prv 20 21 18 Pro justo datur ímpius, et pro rectis iníquus. b
-Proverbia Prv 20 21 19 Mélius est habitáre in terra desérta quam cum mulíere rixósa et iracúnda. b
-Proverbia Prv 20 21 20 Thesáurus desiderábilis, et óleum in habitáculo justi: et imprúdens homo dissipábit illud. b
-Proverbia Prv 20 21 21 Qui séquitur justítiam et misericórdiam invéniet vitam, justítiam, et glóriam. b
-Proverbia Prv 20 21 22 Civitátem fórtium ascéndit sápiens, et destrúxit robur fidúciæ ejus.
-Proverbia Prv 20 21 23 Qui custódit os suum et linguam suam custódit ab angústiis ánimam suam.
-Proverbia Prv 20 21 24 Supérbus et árrogans vocátur indóctus, qui in ira operátur supérbiam.
-Proverbia Prv 20 21 25 Desidéria occídunt pigrum: noluérunt enim quidquam manus ejus operári. b
-Proverbia Prv 20 21 26 Tota die concupíscit et desíderat; qui autem justus est, tríbuet, et non cessábit.
-Proverbia Prv 20 21 27 Hóstiæ impiórum abominábiles, quia offerúntur ex scélere. b
-Proverbia Prv 20 21 28 Testis mendax períbit; vir obédiens loquétur victóriam.
-Proverbia Prv 20 21 29 Vir ímpius procáciter obfírmat vultum suum; qui autem rectus est córrigit viam suam.
-Proverbia Prv 20 21 30 Non est sapiéntia, non est prudéntia, non est consílium contra Dóminum. b
-Proverbia Prv 20 21 31 Equus parátur ad diem belli; Dóminus autem salútem tríbuit.
-Proverbia Prv 20 22 1 Mélius est nomen bonum quam divítiæ multæ; super argéntum et aurum grátia bona.
-Proverbia Prv 20 22 2 Dives et pauper obviavérunt sibi: utriúsque operátor est Dóminus.
-Proverbia Prv 20 22 3 Cállidus vidit malum, et abscóndit se; ínnocens pertránsiit, et afflíctus est damno. b
-Proverbia Prv 20 22 4 Finis modéstiæ timor Dómini, divítiæ, et glória, et vita. b
-Proverbia Prv 20 22 5 Arma et gládii in via pervérsi; custos autem ánimæ suæ longe recédit ab eis. b
-Proverbia Prv 20 22 6 Provérbium est: adoléscens juxta viam suam; étiam cum senúerit, non recédet ab ea. b
-Proverbia Prv 20 22 7 Dives paupéribus ímperat, et qui áccipit mútuum servus est fœnerántis. b
-Proverbia Prv 20 22 8 Qui séminat iniquitátem metet mala, et virga iræ suæ consummábitur. b
-Proverbia Prv 20 22 9 Qui pronus est ad misericórdiam benedicétur: de pánibus enim suis dedit páuperi. Victóriam et honórem acquíret qui dat múnera; ánimam autem aufert accipiéntium.
-Proverbia Prv 20 22 10 Éjice derisórem, et exíbit cum eo júrgium, cessabúntque causæ et contuméliæ. b
-Proverbia Prv 20 22 11 Qui díligit cordis mundítiam, propter grátiam labiórum suórum habébit amícum regem. b
-Proverbia Prv 20 22 12 Óculi Dómini custódiunt sciéntiam, et supplantántur verba iníqui.
-Proverbia Prv 20 22 13 Dicit piger: Leo est foris; in médio plateárum occidéndus sum. b
-Proverbia Prv 20 22 14 Fóvea profúnda os aliénæ: cui irátus est Dóminus, íncidet in eam. b
-Proverbia Prv 20 22 15 Stultítia colligáta est in corde púeri, et virga disciplínæ fugábit eam. b
-Proverbia Prv 20 22 16 Qui calumniátur páuperem ut áugeat divítias suas, dabit ipse ditióri, et egébit. b
-Proverbia Prv 20 22 17 Inclína aurem tuam, et audi verba sapiéntium: appóne autem cor ad doctrínam meam, b
-Proverbia Prv 20 22 18 quæ pulchra erit tibi cum serváveris eam in ventre tuo, et redundábit in lábiis tuis:
-Proverbia Prv 20 22 19 ut sit in Dómino fidúcia tua, unde et osténdi eam tibi hódie.
-Proverbia Prv 20 22 20 Ecce descrípsi eam tibi triplíciter, in cogitatiónibus et sciéntia:
-Proverbia Prv 20 22 21 ut osténderem tibi firmitátem et elóquia veritátis, respondére ex his illis qui misérunt te.
-Proverbia Prv 20 22 22 Non fácias violéntiam páuperi quia pauper est, neque cónteras egénum in porta: b
-Proverbia Prv 20 22 23 quia judicábit Dóminus causam ejus, et confíget eos qui confixérunt ánimam ejus.
-Proverbia Prv 20 22 24 Noli esse amícus hómini iracúndo, neque ámbules cum viro furióso:
-Proverbia Prv 20 22 25 ne forte discas sémitas ejus, et sumas scándalum ánimæ tuæ.
-Proverbia Prv 20 22 26 Noli esse cum his qui defígunt manus suas, et qui vades se ófferunt pro débitis:
-Proverbia Prv 20 22 27 si enim non habes unde restítuas, quid causæ est ut tollat operiméntum de cubíli tuo?
-Proverbia Prv 20 22 28 Ne transgrediáris términos antíquos, quos posuérunt patres tui.
-Proverbia Prv 20 22 29 Vidísti virum velócem in ópere suo? coram régibus stabit, nec erit ante ignóbiles.
-Proverbia Prv 20 23 1 Quando séderis ut cómedas cum príncipe, diligénter atténde quæ appósita sunt ante fáciem tuam.
-Proverbia Prv 20 23 2 Et státue cultrum in gútture tuo: si tamen habes in potestáte ánimam tuam.
-Proverbia Prv 20 23 3 Ne desíderes de cibis ejus, in quo est panis mendácii.
-Proverbia Prv 20 23 4 Noli laboráre ut ditéris, sed prudéntiæ tuæ pone modum. b
-Proverbia Prv 20 23 5 Ne érigas óculos tuos ad opes quas non potes habére, quia fácient sibi pennas quasi áquilæ, et volábunt in cælum.
-Proverbia Prv 20 23 6 Ne cómedas cum hómine ínvido, et ne desíderes cibos ejus: b
-Proverbia Prv 20 23 7 quóniam in similitúdinem aríoli et conjectóris ǽstimat quod ignórat. Cómede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.
-Proverbia Prv 20 23 8 Cibos quos coméderas évomes, et perdes pulchros sermónes tuos.
-Proverbia Prv 20 23 9 In áuribus insipiéntium ne loquáris, qui despícient doctrínam elóquii tui. b
-Proverbia Prv 20 23 10 Ne attíngas parvulórum términos, et agrum pupillórum ne intróëas: b
-Proverbia Prv 20 23 11 propínquus enim illórum fortis est, et ipse judicábit contra te causam illórum.
-Proverbia Prv 20 23 12 Ingrediátur ad doctrínam cor tuum, et aures tuæ ad verba sciéntiæ. b
-Proverbia Prv 20 23 13 Noli subtráhere a púero disciplínam: si enim percússeris eum virga, non moriétur.
-Proverbia Prv 20 23 14 Tu virga percúties eum, et ánimam ejus de inférno liberábis.
-Proverbia Prv 20 23 15 Fili mi, si sápiens fúerit ánimus tuus, gaudébit tecum cor meum:
-Proverbia Prv 20 23 16 et exsultábunt renes mei, cum locúta fúerint rectum lábia tua.
-Proverbia Prv 20 23 17 Non æmulétur cor tuum peccatóres, sed in timóre Dómini esto tota die:
-Proverbia Prv 20 23 18 quia habébis spem in novíssimo, et præstolátio tua non auferétur.
-Proverbia Prv 20 23 19 Audi, fili mi, et esto sápiens, et dírige in via ánimum tuum. b
-Proverbia Prv 20 23 20 Noli esse in convíviis potatórum, nec in comessatiónibus eórum qui carnes ad vescéndum cónferunt:
-Proverbia Prv 20 23 21 quia vacántes pótibus et dantes sýmbola consuméntur, et vestiétur pannis dormitátio.
-Proverbia Prv 20 23 22 Audi patrem tuum, qui génuit te, et ne contémnas cum senúerit mater tua.
-Proverbia Prv 20 23 23 Veritátem eme, et noli véndere sapiéntiam, et doctrínam, et intelligéntiam.
-Proverbia Prv 20 23 24 Exsúltat gáudio pater justi; qui sapiéntem génuit, lætábitur in eo.
-Proverbia Prv 20 23 25 Gáudeat pater tuus et mater tua, et exsúltet quæ génuit te.
-Proverbia Prv 20 23 26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et óculi tui vias meas custódiant. b
-Proverbia Prv 20 23 27 Fóvea enim profúnda est méretrix, et púteus angústus aliéna.
-Proverbia Prv 20 23 28 Insidiátur in via quasi latro, et quos incáutos víderit, interfíciet.
-Proverbia Prv 20 23 29 Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui fóveæ? cui sine causa vúlnera? cui suffúsio oculórum? b
-Proverbia Prv 20 23 30 nonne his qui commorántur in vino, et student calícibus epotándis?
-Proverbia Prv 20 23 31 Ne intueáris vinum quando flavéscit, cum splendúerit in vitro color ejus: ingréditur blande,
-Proverbia Prv 20 23 32 sed in novíssimo mordébit ut cóluber, et sicut régulus venéna diffúndet.
-Proverbia Prv 20 23 33 Óculi tui vidébunt extráneas, et cor tuum loquétur pervérsa.
-Proverbia Prv 20 23 34 Et eris sicut dórmiens in médio mari, et quasi sopítus gubernátor, amísso clavo.
-Proverbia Prv 20 23 35 Et dices: Verberavérunt me, sed non dólui; traxérunt me, et ego non sensi. Quando evigilábo, et rursus vina repériam?
-Proverbia Prv 20 24 1 Ne æmuléris viros malos, nec desíderes esse cum eis:
-Proverbia Prv 20 24 2 quia rapínas meditátur mens eórum, et fraudes lábia eórum loquúntur.
-Proverbia Prv 20 24 3 Sapiéntia ædificábitur domus, et prudéntia roborábitur. b
-Proverbia Prv 20 24 4 In doctrína replebúntur cellária, univérsa substántia pretiósa et pulchérrima.
-Proverbia Prv 20 24 5 Vir sápiens fortis est, et vir doctus robústus et válidus:
-Proverbia Prv 20 24 6 quia cum dispositióne inítur bellum, et erit salus ubi multa consília sunt.
-Proverbia Prv 20 24 7 Excélsa stulto sapiéntia; in porta non áperiet os suum.
-Proverbia Prv 20 24 8 Qui cógitat mala fácere stultus vocábitur: b
-Proverbia Prv 20 24 9 cogitátio stulti peccátum est, et abominátio hóminum detráctor.
-Proverbia Prv 20 24 10 Si desperáveris lassus in die angústiæ, imminuétur fortitúdo tua. b
-Proverbia Prv 20 24 11 Érue eos qui ducúntur ad mortem, et qui trahúntur ad intéritum, liberáre ne cesses.
-Proverbia Prv 20 24 12 Si díxeris: Vires non súppetunt; qui inspéctor est cordis ipse intélligit: et servatórem ánimæ tuæ nihil fallit, reddétque hómini juxta ópera sua.
-Proverbia Prv 20 24 13 Cómede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcíssimum gútturi tuo. b
-Proverbia Prv 20 24 14 Sic et doctrína sapiéntiæ ánimæ tuæ: quam cum invéneris, habébis in novíssimis spem, et spes tua non períbit.
-Proverbia Prv 20 24 15 Ne insidiéris, et quæras impietátem in domo justi, neque vastes réquiem ejus. b
-Proverbia Prv 20 24 16 Sépties enim cadet justus, et resúrget: ímpii autem córruent in malum.
-Proverbia Prv 20 24 17 Cum cecíderit inimícus tuus ne gáudeas, et in ruína ejus ne exsúltet cor tuum:
-Proverbia Prv 20 24 18 ne forte vídeat Dóminus, et displíceat ei, et áuferat ab eo iram suam.
-Proverbia Prv 20 24 19 Ne conténdas cum péssimis, nec æmuléris ímpios:
-Proverbia Prv 20 24 20 quóniam non habent futurórum spem mali, et lucérna impiórum extinguétur.
-Proverbia Prv 20 24 21 Time Dóminum, fili mi, et regem, et cum detractóribus non commisceáris: b
-Proverbia Prv 20 24 22 quóniam repénte consúrget perdítio eórum, et ruínam utriúsque quis novit?
-Proverbia Prv 20 24 23 Hæc quoque sapiéntibus. Cognóscere persónam in judício non est bonum. b
-Proverbia Prv 20 24 24 Qui dicunt ímpio: Justus es: maledícent eis pópuli, et detestabúntur eos tribus.
-Proverbia Prv 20 24 25 Qui árguunt eum laudabúntur, et super ipsos véniet benedíctio.
-Proverbia Prv 20 24 26 Lábia deosculábitur qui recta verba respóndet. b
-Proverbia Prv 20 24 27 Prǽpara foris opus tuum, et diligénter exérce agrum tuum, ut póstea ædífices domum tuam. b
-Proverbia Prv 20 24 28 Ne sis testis frustra contra próximum tuum, nec lactes quemquam lábiis tuis. b
-Proverbia Prv 20 24 29 Ne dicas: Quómodo fecit mihi, sic fáciam ei; reddam unicuíque secúndum opus suum.
-Proverbia Prv 20 24 30 Per agrum hóminis pigri transívi, et per víneam viri stulti: b
-Proverbia Prv 20 24 31 et ecce totum repléverant urtícæ, et operúerant superfíciem ejus spinæ, et macéria lápidum destrúcta erat.
-Proverbia Prv 20 24 32 Quod cum vidíssem, pósui in corde meo, et exémplo dídici disciplínam.
-Proverbia Prv 20 24 33 Parum, inquam, dórmies, módicum dormitábis; pauxíllum manus cónseres ut quiéscas:
-Proverbia Prv 20 24 34 et véniet tibi quasi cursor egéstas, et mendícitas quasi vir armátus.
-Proverbia Prv 20 25 1 Hæ quoque parábolæ Salomónis, quas transtulérunt viri Ezechíæ regis Juda.
-Proverbia Prv 20 25 2 Glória Dei est celáre verbum, et glória regum investigáre sermónem. b
-Proverbia Prv 20 25 3 Cælum sursum, et terra deórsum, et cor regum inscrutábile.
-Proverbia Prv 20 25 4 Aufer rubíginem de argénto, et egrediétur vas puríssimum.
-Proverbia Prv 20 25 5 Aufer impietátem de vultu regis, et firmábitur justítia thronus ejus.
-Proverbia Prv 20 25 6 Ne gloriósus appáreas coram rege, et in loco magnórum ne stéteris.
-Proverbia Prv 20 25 7 Mélius est enim ut dicátur tibi: Ascénde huc, quam ut humiliéris coram príncipe.
-Proverbia Prv 20 25 8 Quæ vidérunt óculi tui ne próferas in júrgio cito, ne póstea emendáre non possis, cum dehonestáveris amícum tuum. b
-Proverbia Prv 20 25 9 Causam tuam tracta cum amíco tuo, et secrétum extráneo ne revéles:
-Proverbia Prv 20 25 10 ne forte insúltet tibi cum audíerit, et exprobráre non cesset. Grátia et amicítia líberant: quas tibi serva, ne exprobrábilis fias.
-Proverbia Prv 20 25 11 Mala áurea in lectis argénteis, qui lóquitur verbum in témpore suo. b
-Proverbia Prv 20 25 12 Ináuris áurea, et margarítum fulgens, qui árguit sapiéntem et aurem obediéntem.
-Proverbia Prv 20 25 13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legátus fidélis ei qui misit eum: ánimam ipsíus requiéscere facit.
-Proverbia Prv 20 25 14 Nubes, et ventus, et plúviæ non sequéntes, vir gloriósus et promíssa non complens.
-Proverbia Prv 20 25 15 Patiéntia leniétur princeps, et lingua mollis confrínget durítiam. b
-Proverbia Prv 20 25 16 Mel invenísti: cómede quod súfficit tibi, ne forte satiátus évomas illud. b
-Proverbia Prv 20 25 17 Súbtrahe pedem tuum de domo próximi tui, nequándo satiátus óderit te.
-Proverbia Prv 20 25 18 Jáculum, et gládius, et sagítta acúta, homo qui lóquitur contra próximum suum falsum testimónium. b
-Proverbia Prv 20 25 19 Dens pútridus, et pes lassus, qui sperat super infidéli in die angústiæ,
-Proverbia Prv 20 25 20 et amíttit pállium in die frígoris. Acétum in nitro, qui cantat cármina cordi péssimo. Sicut tínea vestiménto, et vermis ligno, ita tristítia viri nocet cordi.
-Proverbia Prv 20 25 21 Si esuríerit inimícus tuus, ciba illum; si sitíerit, da ei aquam bíbere: b
-Proverbia Prv 20 25 22 prunas enim congregábis super caput ejus, et Dóminus reddet tibi.
-Proverbia Prv 20 25 23 Ventus áquilo díssipat plúvias, et fácies tristis linguam detrahéntem. b
-Proverbia Prv 20 25 24 Mélius est sedére in ángulo dómatis quam cum mulíere litigiósa et in domo commúni. b
-Proverbia Prv 20 25 25 Aqua frígida ánimæ sitiénti, et núntius bonus de terra longínqua. b
-Proverbia Prv 20 25 26 Fons turbátus pede et vena corrúpta, justus cadens coram ímpio. b
-Proverbia Prv 20 25 27 Sicut qui mel multum comédit non est ei bonum, sic qui scrutátor est majestátis opprimétur a glória. b
-Proverbia Prv 20 25 28 Sicut urbs patens et absque murórum ámbitu, ita vir qui non potest in loquéndo cohibére spíritum suum.
-Proverbia Prv 20 26 1 Quómodo nix in æstáte, et plúviæ in messe, sic índecens est stulto glória.
-Proverbia Prv 20 26 2 Sicut avis ad ália tránsvolans, et passer quólibet vadens, sic maledíctum frustra prolátum in quémpiam supervéniet. b
-Proverbia Prv 20 26 3 Flagéllum equo, et camus ásino, et virga in dorso imprudéntium. b
-Proverbia Prv 20 26 4 Ne respóndeas stulto juxta stultítiam suam, ne efficiáris ei símilis. b
-Proverbia Prv 20 26 5 Respónde stulto juxta stultítiam suam, ne sibi sápiens esse videátur.
-Proverbia Prv 20 26 6 Claudus pédibus, et iniquitátem bibens, qui mittit verba per núntium stultum. b
-Proverbia Prv 20 26 7 Quómodo pulchras frustra habet claudus tíbias, sic índecens est in ore stultórum parábola.
-Proverbia Prv 20 26 8 Sicut qui mittit lápidem in acérvum Mercúrii, ita qui tríbuit insipiénti honórem.
-Proverbia Prv 20 26 9 Quómodo si spina nascátur in manu temulénti, sic parábola in ore stultórum.
-Proverbia Prv 20 26 10 Judícium detérminat causas, et qui impónit stulto siléntium iras mítigat.
-Proverbia Prv 20 26 11 Sicut canis qui revértitur ad vómitum suum, sic imprúdens qui íterat stultítiam suam.
-Proverbia Prv 20 26 12 Vidísti hóminem sapiéntem sibi vidéri? magis illo spem habébit insípiens.
-Proverbia Prv 20 26 13 Dicit piger: Leo est in via, et leǽna in itinéribus. b
-Proverbia Prv 20 26 14 Sicut óstium vértitur in cárdine suo, ita piger in léctulo suo.
-Proverbia Prv 20 26 15 Abscóndit piger manum sub ascélla sua, et labórat si ad os suum eam convérterit.
-Proverbia Prv 20 26 16 Sapiéntior sibi piger vidétur septem viris loquéntibus senténtias.
-Proverbia Prv 20 26 17 Sicut qui apprehéndit áuribus canem, sic qui transit impátiens et commiscétur rixæ altérius. b
-Proverbia Prv 20 26 18 Sicut nóxius est qui mittit sagíttas et lánceas in mortem, b
-Proverbia Prv 20 26 19 ita vir fraudulénter nocet amíco suo, et cum fúerit deprehénsus dicit: Ludens feci.
-Proverbia Prv 20 26 20 Cum defécerint ligna extinguétur ignis, et susurróne subtrácto, júrgia conquiéscent. b
-Proverbia Prv 20 26 21 Sicut carbónes ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracúndus súscitat rixas.
-Proverbia Prv 20 26 22 Verba susurrónis quasi simplícia, et ipsa pervéniunt ad íntima ventris.
-Proverbia Prv 20 26 23 Quómodo si argénto sórdido ornáre velis vas fíctile, sic lábia tuméntia cum péssimo corde sociáta.
-Proverbia Prv 20 26 24 Lábiis suis intellígitur inimícus, cum in corde tractáverit dolos.
-Proverbia Prv 20 26 25 Quando submíserit vocem suam, ne credíderis ei, quóniam septem nequítiæ sunt in corde illíus.
-Proverbia Prv 20 26 26 Qui óperit ódium fraudulénter, revelábitur malítia ejus in consílio.
-Proverbia Prv 20 26 27 Qui fodit fóveam íncidet in eam, et qui volvit lápidem revertétur ad eum.
-Proverbia Prv 20 26 28 Lingua fallax non amat veritátem, et os lúbricum operátur ruínas.
-Proverbia Prv 20 27 1 Ne gloriéris in crástinum, ignórans quid superventúra páriat dies.
-Proverbia Prv 20 27 2 Laudet te aliénus, et non os tuum; extráneus, et non lábia tua. b
-Proverbia Prv 20 27 3 Grave est saxum, et onerósa aréna, sed ira stulti utróque grávior. b
-Proverbia Prv 20 27 4 Ira non habet misericórdiam nec erúmpens furor, et ímpetum concitáti ferre quis póterit?
-Proverbia Prv 20 27 5 Mélior est manifésta corréptio quam amor abscónditus. b
-Proverbia Prv 20 27 6 Melióra sunt vúlnera diligéntis quam fraudulénta óscula odiéntis.
-Proverbia Prv 20 27 7 Ánima saturáta calcábit favum, et ánima esúriens étiam amárum pro dulci sumet. b
-Proverbia Prv 20 27 8 Sicut avis tránsmigrans de nido suo, sic vir qui derelínquit locum suum. b
-Proverbia Prv 20 27 9 Unguénto et váriis odóribus delectátur cor, et bonis amíci consíliis ánima dulcorátur. b
-Proverbia Prv 20 27 10a Amícum tuum et amícum patris tui ne dimíseris, et domum fratris tui ne ingrediáris in die afflictiónis tuæ.
-Proverbia Prv 20 27 10b Mélior est vicínus juxta quam frater procul.
-Proverbia Prv 20 27 11 Stude sapiéntiæ, fili mi, et lætífica cor meum, ut possis exprobránti respondére sermónem. b
-Proverbia Prv 20 27 12 Astútus videns malum, abscónditus est: párvuli transeúntes sustinuérunt dispéndia. b
-Proverbia Prv 20 27 13 Tolle vestiméntum ejus qui spopóndit pro extráneo, et pro aliénis aufer ei pignus. b
-Proverbia Prv 20 27 14 Qui benedícit próximo suo voce grandi, de nocte consúrgens maledicénti símilis erit. b
-Proverbia Prv 20 27 15 Tecta perstillántia in die frígoris et litigiósa múlier comparántur. b
-Proverbia Prv 20 27 16 Qui rétinet eam quasi qui ventum téneat, et óleum déxteræ suæ vocábit.
-Proverbia Prv 20 27 17 Ferrum ferro exacúitur, et homo exácuit fáciem amíci sui. b
-Proverbia Prv 20 27 18 Qui servat ficum cómedet fructus ejus, et qui custos est dómini sui glorificábitur. b
-Proverbia Prv 20 27 19 Quómodo in aquis respléndent vultus prospiciéntium, sic corda hóminum manifésta sunt prudéntibus. b
-Proverbia Prv 20 27 20 Inférnus et perdítio numquam impléntur: simíliter et óculi hóminum insatiábiles. b
-Proverbia Prv 20 27 21 Quómodo probátur in conflatório argéntum et in fornáce aurum, sic probátur homo ore laudántis. Cor iníqui inquírit mala, cor autem rectum inquírit sciéntiam. b
-Proverbia Prv 20 27 22 Si contúderis stultum in pila quasi ptísanas feriénte désuper pilo, non auferétur ab eo stultítia ejus. b
-Proverbia Prv 20 27 23 Diligénter agnósce vultum pécoris tui, tuósque greges consídera: b
-Proverbia Prv 20 27 24 non enim habébis júgiter potestátem, sed coróna tribuétur in generatiónem et generatiónem.
-Proverbia Prv 20 27 25 Apérta sunt prata, et apparuérunt herbæ viréntes, et collécta sunt fœna de móntibus.
-Proverbia Prv 20 27 26 Agni ad vestiméntum tuum, et hædi ad agri prétium.
-Proverbia Prv 20 27 27 Suffíciat tibi lac caprárum in cibos tuos, et in necessária domus tuæ, et ad victum ancíllis tuis.
-Proverbia Prv 20 28 1 Fugit ímpius némine persequénte; justus autem, quasi leo confídens, absque terróre erit.
-Proverbia Prv 20 28 2 Propter peccáta terræ multi príncipes ejus; et propter hóminis sapiéntiam, et horum sciéntiam quæ dicúntur, vita ducis lóngior erit. b
-Proverbia Prv 20 28 3 Vir pauper calúmnians páuperes símilis est imbri veheménti in quo parátur fames. b
-Proverbia Prv 20 28 4 Qui derelínquunt legem laudant ímpium; qui custódiunt, succendúntur contra eum. b
-Proverbia Prv 20 28 5 Viri mali non cógitant judícium; qui autem inquírunt Dóminum animadvértunt ómnia.
-Proverbia Prv 20 28 6 Mélior est pauper ámbulans in simplicitáte sua quam dives in pravis itinéribus.
-Proverbia Prv 20 28 7 Qui custódit legem fílius sápiens est; qui autem comessatóres pascit confúndit patrem suum.
-Proverbia Prv 20 28 8 Qui coacérvat divítias usúris et fœ́nore, liberáli in páuperes cóngregat eas.
-Proverbia Prv 20 28 9 Qui declínat aures suas ne áudiat legem, orátio ejus erit execrábilis.
-Proverbia Prv 20 28 10 Qui décipit justos in via mala, in intéritu suo córruet, et símplices possidébunt bona ejus.
-Proverbia Prv 20 28 11 Sápiens sibi vidétur vir dives; pauper autem prudens scrutábitur eum.
-Proverbia Prv 20 28 12 In exsultatióne justórum multa glória est; regnántibus ímpiis, ruínæ hóminum. b
-Proverbia Prv 20 28 13 Qui abscóndit scélera sua non dirigétur; qui autem conféssus fúerit et relíquerit ea, misericórdiam consequétur. b
-Proverbia Prv 20 28 14 Beátus homo qui semper est pávidus; qui vero mentis est duræ córruet in malum.
-Proverbia Prv 20 28 15 Leo rúgiens et ursus esúriens, princeps ímpius super pópulum páuperem. b
-Proverbia Prv 20 28 16 Dux índigens prudéntia multos ópprimet per calúmniam; qui autem odit avarítiam, longi fient dies ejus.
-Proverbia Prv 20 28 17 Hóminem qui calumniátur ánimæ sánguinem, si usque ad lacum fúgerit, nemo sústinet. b
-Proverbia Prv 20 28 18 Qui ámbulat simplíciter salvus erit; qui pervérsis gráditur viis cóncidet semel. b
-Proverbia Prv 20 28 19 Qui operátur terram suam satiábitur pánibus; qui autem sectátur ótium replébitur egestáte. b
-Proverbia Prv 20 28 20 Vir fidélis multum laudábitur; qui autem festínat ditári non erit ínnocens.
-Proverbia Prv 20 28 21 Qui cognóscit in judício fáciem non bene facit; iste et pro buccélla panis déserit veritátem.
-Proverbia Prv 20 28 22 Vir qui festínat ditári, et áliis ínvidet, ignórat quod egéstas supervéniet ei.
-Proverbia Prv 20 28 23 Qui córripit hóminem grátiam póstea invéniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandiménta décipit. b
-Proverbia Prv 20 28 24 Qui súbtrahit áliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccátum, párticeps homicídæ est. b
-Proverbia Prv 20 28 25 Qui se jactat et dilátat, júrgia cóncitat; qui vero sperat in Dómino sanábitur. b
-Proverbia Prv 20 28 26 Qui confídit in corde suo stultus est; qui autem gráditur sapiénter, ipse salvábitur.
-Proverbia Prv 20 28 27 Qui dat páuperi non indigébit; qui déspicit deprecántem sustinébit penúriam. b
-Proverbia Prv 20 28 28 Cum surréxerint ímpii, abscondéntur hómines; cum illi períerint, multiplicabúntur justi. b
-Proverbia Prv 20 29 1 Viro qui corripiéntem dura cervíce contémnit, repentínus ei supervéniet intéritus, et eum sánitas non sequétur.
-Proverbia Prv 20 29 2 In multiplicatióne justórum lætábitur vulgus; cum ímpii súmpserint principátum, gemet pópulus. b
-Proverbia Prv 20 29 3 Vir qui amat sapiéntiam lætíficat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substántiam. b
-Proverbia Prv 20 29 4 Rex justus érigit terram; vir avárus déstruet eam. b
-Proverbia Prv 20 29 5 Homo qui blandis fictísque sermónibus lóquitur amíco suo rete expándit gréssibus ejus. b
-Proverbia Prv 20 29 6 Peccántem virum iníquum invólvet láqueus, et justus laudábit atque gaudébit. b
-Proverbia Prv 20 29 7 Novit justus causam páuperum; ímpius ignórat sciéntiam.
-Proverbia Prv 20 29 8 Hómines pestiléntes díssipant civitátem; sapiéntes vero avértunt furórem. b
-Proverbia Prv 20 29 9 Vir sápiens si cum stulto conténderit, sive irascátur, sive rídeat, non invéniet réquiem. b
-Proverbia Prv 20 29 10 Viri sánguinum odérunt símplicem; justi autem quaérunt ánimam ejus. b
-Proverbia Prv 20 29 11 Totum spíritum suum profert stultus; sápiens differt, et resérvat in pósterum. b
-Proverbia Prv 20 29 12 Princeps qui libénter audit verba mendácii, omnes minístros habet ímpios. b
-Proverbia Prv 20 29 13 Pauper et créditor obviavérunt sibi: utriúsque illuminátor est Dóminus.
-Proverbia Prv 20 29 14 Rex qui júdicat in veritáte páuperes, thronus ejus in ætérnum firmábitur.
-Proverbia Prv 20 29 15 Virga atque corréptio tríbuit sapiéntiam; puer autem qui dimíttitur voluntáti suæ confúndit matrem suam. b
-Proverbia Prv 20 29 16 In multiplicatióne impiórum multiplicabúntur scélera, et justi ruínas eórum vidébunt. b
-Proverbia Prv 20 29 17 Érudi fílium tuum, et refrigerábit te, et dabit delícias ánimæ tuæ. b
-Proverbia Prv 20 29 18 Cum prophetía defécerit, dissipábitur pópulus; qui vero custódit legem beátus est. b
-Proverbia Prv 20 29 19 Servus verbis non potest erudíri, quia quod dicis intélligit, et respondére contémnit. b
-Proverbia Prv 20 29 20 Vidísti hóminem velócem ad loquéndum? stultítia magis speránda est quam illíus corréptio. b
-Proverbia Prv 20 29 21 Qui delicáte a puerítia nutrit servum suum póstea séntiet eum contumácem. b
-Proverbia Prv 20 29 22 Vir iracúndus próvocat rixas, et qui ad indignándum fácilis est erit ad peccándum proclívior. b
-Proverbia Prv 20 29 23 Supérbum séquitur humílitas, et húmilem spíritu suscípiet glória. b
-Proverbia Prv 20 29 24 Qui cum fure partícipat odit ánimam suam; adjurántem audit, et non índicat. b
-Proverbia Prv 20 29 25 Qui timet hóminem cito córruet; qui sperat in Dómino sublevábitur. b
-Proverbia Prv 20 29 26 Multi requírunt fáciem príncipis, et judícium a Dómino egréditur singulórum.
-Proverbia Prv 20 29 27 Abominántur justi virum ímpium, et abominántur ímpii eos qui in recta sunt via. Verbum custódiens fílius extra perditiónem erit. b
-Proverbia Prv 20 30 1 Verba Congregántis, fílii Voméntis. Vísio quam locútus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum moránte confortátus, ait:
-Proverbia Prv 20 30 2 Stultíssimus sum virórum, et sapiéntia hóminum non est mecum. b
-Proverbia Prv 20 30 3 Non dídici sapiéntiam, et non novi sciéntiam sanctórum.
-Proverbia Prv 20 30 4 Quis ascéndit in cælum, atque descéndit? quis contínuit spíritum in mánibus suis? quis colligávit aquas quasi in vestiménto? quis suscitávit omnes términos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen fílii ejus, si nosti?
-Proverbia Prv 20 30 5 Omnis sermo Dei ignítus: clýpeus est sperántibus in se. b
-Proverbia Prv 20 30 6 Ne addas quidquam verbis illíus, et arguáris, inveniarísque mendax.
-Proverbia Prv 20 30 7 Duo rogávi te: ne déneges mihi ántequam móriar: b
-Proverbia Prv 20 30 8 vanitátem et verba mendácia longe fac a me; mendicitátem et divítias ne déderis mihi: tríbue tantum víctui meo necessária,
-Proverbia Prv 20 30 9 ne forte satiátus illíciar ad negándum, et dicam: Quis est Dóminus? aut egestáte compúlsus, furer, et perjúrem nomen Dei mei.
-Proverbia Prv 20 30 10 Ne accúses servum ad dóminum suum, ne forte maledícat tibi, et córruas. b
-Proverbia Prv 20 30 11 Generátio quæ patri suo maledícit, et quæ matri suæ non benedícit; b
-Proverbia Prv 20 30 12 generátio quæ sibi munda vidétur, et tamen non est lota a sórdibus suis;
-Proverbia Prv 20 30 13 generátio cujus excélsi sunt óculi, et pálpebræ ejus in alta surréctæ;
-Proverbia Prv 20 30 14 generátio quæ pro déntibus gládios habet, et commándit moláribus suis, ut cómedat ínopes de terra, et páuperes ex homínibus.
-Proverbia Prv 20 30 15 Sanguisúgæ duæ sunt fíliæ, dicéntes: Affer, affer. Tria sunt insaturabília, et quartum quod numquam dicit: Súfficit. b
-Proverbia Prv 20 30 16 Inférnus, et os vulvæ, et terra quæ non satiátur aqua: ignis vero numquam dicit: Súfficit.
-Proverbia Prv 20 30 17 Óculum qui subsánnat patrem, et qui déspicit partum matris suæ, effódiant eum corvi de torréntibus, et cómedant eum fílii áquilæ! b
-Proverbia Prv 20 30 18 Tria sunt difficília mihi, et quartum pénitus ignóro: b
-Proverbia Prv 20 30 19 viam áquilæ in cælo, viam cólubri super petram, viam navis in médio mari, et viam viri in adolescéntia.
-Proverbia Prv 20 30 20 Talis est et via mulíeris adúlteræ, quæ comédit, et tergens os suum dicit: Non sum operáta malum.
-Proverbia Prv 20 30 21 Per tria movétur terra, et quartum non potest sustinére: b
-Proverbia Prv 20 30 22 per servum, cum regnáverit; per stultum, cum saturátus fúerit cibo;
-Proverbia Prv 20 30 23 per odiósam mulíerem, cum in matrimónio fúerit assúmpta; et per ancíllam, cum fúerit hæres dóminæ suæ.
-Proverbia Prv 20 30 24 Quátuor sunt mínima terræ, et ipsa sunt sapientióra sapiéntibus: b
-Proverbia Prv 20 30 25 formícæ, pópulus infírmus, qui prǽparat in messe cibum sibi;
-Proverbia Prv 20 30 26 lepúsculus, plebs inválida, qui cóllocat in petra cubíle suum;
-Proverbia Prv 20 30 27 regem locústa non habet, et egréditur univérsa per turmas suas;
-Proverbia Prv 20 30 28 stéllio mánibus nítitur, et morátur in ǽdibus regis.
-Proverbia Prv 20 30 29 Tria sunt quæ bene gradiúntur, et quartum quod incédit felíciter: b
-Proverbia Prv 20 30 30 leo, fortíssimus bestiárum, ad nullíus pavébit occúrsum;
-Proverbia Prv 20 30 31 gallus succínctus lumbos; et áries; nec est rex, qui resístat ei.
-Proverbia Prv 20 30 32 Est qui stultus appáruit postquam elevátus est in sublíme; si enim intellexísset, ori suo imposuísset manum. b
-Proverbia Prv 20 30 33 Qui autem fórtiter premit úbera ad eliciéndum lac éxprimit butýrum; et qui veheménter emúngit élicit sánguinem; et qui próvocat iras prodúcit discórdias.
-Proverbia Prv 20 31 1 Verba Lamuélis regis. Vísio qua erudívit eum mater sua.
-Proverbia Prv 20 31 2 Quid, dilécte mi? quid, dilécte úteri mei? quid, dilécte votórum meórum? b
-Proverbia Prv 20 31 3 Ne déderis muliéribus substántiam tuam, et divítias tuas ad deléndos reges.
-Proverbia Prv 20 31 4 Noli régibus, o Lámuel, noli régibus dare vinum, quia nullum secrétum est ubi regnat ebríetas;
-Proverbia Prv 20 31 5 et ne forte bibant, et obliviscántur judiciórum, et mutent causam filiórum páuperis.
-Proverbia Prv 20 31 6 Date síceram mœréntibus, et vinum his qui amáro sunt ánimo.
-Proverbia Prv 20 31 7 Bibant, et obliviscántur egestátis suæ, et dolóris sui non recordéntur ámplius.
-Proverbia Prv 20 31 8 Áperi os tuum muto, et causis ómnium filiórum qui pertránseunt.
-Proverbia Prv 20 31 9 Áperi os tuum, decérne quod justum est, et júdica ínopem et páuperem.
-Proverbia Prv 20 31 10 Mulíerem fortem quis invéniet? procul et de últimis fínibus prétium ejus. b
-Proverbia Prv 20 31 11 Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit.
-Proverbia Prv 20 31 12 Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ.
-Proverbia Prv 20 31 13 Quæsívit lanam et linum, et operáta est consília mánuum suárum.
-Proverbia Prv 20 31 14 Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum.
-Proverbia Prv 20 31 15 Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis.
-Proverbia Prv 20 31 16 Considerávit agrum, et emit eum; de fructu mánuum suárum plantávit víneam.
-Proverbia Prv 20 31 17 Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum.
-Proverbia Prv 20 31 18 Gustávit, et vidit quia bona est negotiátio ejus; non extinguétur in nocte lucérna ejus.
-Proverbia Prv 20 31 19 Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum.
-Proverbia Prv 20 31 20 Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem.
-Proverbia Prv 20 31 21 Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis; omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus.
-Proverbia Prv 20 31 22 Stragulátam vestem fecit sibi; byssus et púrpura induméntum ejus.
-Proverbia Prv 20 31 23 Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ.
-Proverbia Prv 20 31 24 Síndonem fecit, et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo.
-Proverbia Prv 20 31 25 Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo.
-Proverbia Prv 20 31 26 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus.
-Proverbia Prv 20 31 27 Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit.
-Proverbia Prv 20 31 28 Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt; vir ejus, et laudávit eam.
-Proverbia Prv 20 31 29 Multæ fíliæ congregavérunt divítias; tu supergréssa es univérsas.
-Proverbia Prv 20 31 30 Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur.
-Proverbia Prv 20 31 31 Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera ejus.
+# Provérbia Prv Liber Proverbiórum
+Provérbia Prv 20 1 1 Parábolæ Salomónis, fílii David, regis Israël,
+Provérbia Prv 20 1 2 ad sciéndam sapiéntiam et disciplínam;
+Provérbia Prv 20 1 3 ad intelligénda verba prudéntiæ, et suscipiéndam eruditiónem doctrínæ, justítiam, et judícium, et æquitátem:
+Provérbia Prv 20 1 4 ut detur párvulis astútia, adolescénti sciéntia et intelléctus.
+Provérbia Prv 20 1 5 Áudiens sápiens, sapiéntior erit, et intélligens gubernácula possidébit.
+Provérbia Prv 20 1 6 Animadvértet parábolam et interpretatiónem, verba sapiéntum et ænígmata eórum.
+Provérbia Prv 20 1 7 Timor Dómini princípium sapiéntiæ; sapiéntiam atque doctrínam stulti despíciunt. b
+Provérbia Prv 20 1 8 Audi, fili mi, disciplínam patris tui, et ne dimíttas legem matris tuæ: b
+Provérbia Prv 20 1 9 ut addátur grátia cápiti tuo, et torques collo tuo.
+Provérbia Prv 20 1 10 Fili mi, si te lactáverint peccatóres, ne acquiéscas eis.
+Provérbia Prv 20 1 11 Si díxerint: Veni nobíscum, insidiémur sánguini; abscondámus tendículas contra insóntem frustra;
+Provérbia Prv 20 1 12 deglutiámus eum sicut inférnus vivéntem, et íntegrum quasi descendéntem in lacum;
+Provérbia Prv 20 1 13 omnem pretiósam substántiam reperiémus; implébimus domos nostras spóliis:
+Provérbia Prv 20 1 14 sortem mitte nobíscum, marsúpium unum sit ómnium nostrum:
+Provérbia Prv 20 1 15 fili mi, ne ámbules cum eis; próhibe pedem tuum a sémitis eórum:
+Provérbia Prv 20 1 16 pedes enim illórum ad malum currunt, et festínans ut effúndant sánguinem.
+Provérbia Prv 20 1 17 Frustra autem jácitur rete ante óculos pennatórum.
+Provérbia Prv 20 1 18 Ipsi quoque contra sánguinem suum insidiántur, et moliúntur fraudes contra ánimas suas.
+Provérbia Prv 20 1 19 Sic sémitæ omnis avári: ánimas possidéntium rápiunt.
+Provérbia Prv 20 1 20 Sapiéntia foris prǽdicat; in platéis dat vocem suam: b
+Provérbia Prv 20 1 21 in cápite turbárum clámitat; in fóribus portárum urbis profert verba sua, dicens:
+Provérbia Prv 20 1 22 Úsquequo, párvuli, dilígitis infántiam, et stulti ea quæ sibi sunt nóxia cúpient, et imprudéntes odíbunt sciéntiam?
+Provérbia Prv 20 1 23 convertímini ad correptiónem meam. En próferam vobis spíritum meum, et osténdam vobis verba mea.
+Provérbia Prv 20 1 24 Quia vocávi, et renuístis; exténdi manum meam, et non fuit qui aspíceret:
+Provérbia Prv 20 1 25 despexístis omne consílium meum, et increpatiónes meas neglexístis.
+Provérbia Prv 20 1 26 Ego quoque in intéritu vestro ridébo, et subsannábo cum vobis id quod timebátis advénerit.
+Provérbia Prv 20 1 27 Cum irrúerit repentína calámitas, et intéritus quasi tempéstas ingrúerit; quando vénerit super vos tribulátio et angústia: b
+Provérbia Prv 20 1 28 tunc invocábunt me, et non exáudiam; mane consúrgent, et non invénient me:
+Provérbia Prv 20 1 29 eo quod exósam habúerint disciplínam, et timórem Dómini non suscéperint,
+Provérbia Prv 20 1 30 nec acquiéverint consílio meo, et detráxerint univérsæ correptióni meæ.
+Provérbia Prv 20 1 31 Cómedent ígitur fructus viæ suæ, suísque consíliis saturabúntur.
+Provérbia Prv 20 1 32 Avérsio parvulórum interfíciet eos, et prospéritas stultórum perdet illos.
+Provérbia Prv 20 1 33 Qui autem me audíerit, absque terróre requiéscet, et abundántia perfruétur, timóre malórum subláto. b
+Provérbia Prv 20 2 1 Fili mi, si suscéperis sermónes meos, et mandáta mea abscónderis penes te:
+Provérbia Prv 20 2 2 ut áudiat sapiéntiam auris tua, inclína cor tuum ad cognoscéndam prudéntiam.
+Provérbia Prv 20 2 3 Si enim sapiéntiam invocáveris, et inclináveris cor tuum prudéntiæ;
+Provérbia Prv 20 2 4 si quæsíeris eam quasi pecúniam, et sicut thesáuros effóderis illam:
+Provérbia Prv 20 2 5 tunc intélliges timórem Dómini, et sciéntiam Dei invénies,
+Provérbia Prv 20 2 6 quia Dóminus dat sapiéntiam, et ex ore ejus prudéntia et sciéntia.
+Provérbia Prv 20 2 7 Custódiet rectórum salútem, et próteget gradiéntes simplíciter,
+Provérbia Prv 20 2 8 servans sémitas justítiæ, et vias sanctórum custódiens.
+Provérbia Prv 20 2 9 Tunc intélliges justítiam, et judícium, et æquitátem, et omnem sémitam bonam.
+Provérbia Prv 20 2 10 Si intráverit sapiéntia cor tuum, et sciéntia ánimæ tuæ placúerit,
+Provérbia Prv 20 2 11 consílium custódiet te, et prudéntia servábit te:
+Provérbia Prv 20 2 12 ut eruáris a via mala, et ab hómine qui pervérsa lóquitur;
+Provérbia Prv 20 2 13 qui relínquunt iter rectum, et ámbulant per vias tenebrósas;
+Provérbia Prv 20 2 14 qui lætántur cum malefécerint, et exsúltant in rebus péssimis;
+Provérbia Prv 20 2 15 quorum viæ pervérsæ sunt, et infámes gressus eórum.
+Provérbia Prv 20 2 16 Ut eruáris a mulíere aliéna, et ab extránea quæ mollit sermónes suos,
+Provérbia Prv 20 2 17 et relínquit ducem pubertátis suæ,
+Provérbia Prv 20 2 18 et pacti Dei sui oblíta est. Inclináta est enim ad mortem domus ejus, et ad ínferos sémitæ ipsíus.
+Provérbia Prv 20 2 19 Omnes qui ingrediúntur ad eam non reverténtur, nec apprehéndent sémitas vitæ.
+Provérbia Prv 20 2 20 Ut ámbules in via bona, et calles justórum custódias: b
+Provérbia Prv 20 2 21 qui enim recti sunt habitábunt in terra, et símplices permanébunt in ea;
+Provérbia Prv 20 2 22 ímpii vero de terra perdéntur, et qui iníque agunt auferéntur ex ea.
+Provérbia Prv 20 3 1 Fili mi, ne obliviscáris legis meæ, et præcépta mea cor tuum custódiat:
+Provérbia Prv 20 3 2 longitúdinem enim diérum, et annos vitæ, et pacem, appónent tibi.
+Provérbia Prv 20 3 3 Misericórdia et véritas te non déserant; circúmda eas gútturi tuo, et descríbe in tábulis cordis tui:
+Provérbia Prv 20 3 4 et invénies grátiam, et disciplínam bonam, coram Deo et homínibus.
+Provérbia Prv 20 3 5 Habe fidúciam in Dómino ex toto corde tuo, et ne innitáris prudéntiæ tuæ.
+Provérbia Prv 20 3 6 In ómnibus viis tuis cógita illum, et ipse díriget gressus tuos.
+Provérbia Prv 20 3 7 Ne sis sápiens apud temetípsum; time Deum, et recéde a malo:
+Provérbia Prv 20 3 8 sánitas quippe erit umbilíco tuo, et irrigátio óssium tuórum.
+Provérbia Prv 20 3 9 Honóra Dóminum de tua substántia, et de primítiis ómnium frugum tuárum da ei:
+Provérbia Prv 20 3 10 et implebúntur hórrea tua saturitáte, et vino torculária tua redundábunt.
+Provérbia Prv 20 3 11 Disciplínam Dómini, fili mi, ne abjícias, nec defícias cum ab eo corríperis: b
+Provérbia Prv 20 3 12 quem enim díligit Dóminus, córripit, et quasi pater in fílio cómplacet sibi.
+Provérbia Prv 20 3 13 Beátus homo qui invénit sapiéntiam, et qui áffluit prudéntia. b
+Provérbia Prv 20 3 14 Mélior est acquisítio ejus negotiatióne argénti, et auri primi et puríssimi fructus ejus.
+Provérbia Prv 20 3 15 Pretiósior est cunctis ópibus, et ómnia quæ desiderántur huic non valent comparári.
+Provérbia Prv 20 3 16 Longitúdo diérum in déxtera ejus, et in sinístra illíus divítiæ et glória.
+Provérbia Prv 20 3 17 Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes sémitæ illíus pacíficæ.
+Provérbia Prv 20 3 18 Lignum vitæ est his qui apprehénderint eam, et qui tenúerit eam beátus.
+Provérbia Prv 20 3 19 Dóminus sapiéntia fundávit terram; stabilívit cælos prudéntia.
+Provérbia Prv 20 3 20 Sapiéntia illíus erupérunt abýssi, et nubes rore concréscunt.
+Provérbia Prv 20 3 21 Fili mi, ne éffluant hæc ab óculis tuis. Custódi legem atque consílium,
+Provérbia Prv 20 3 22 et erit vita ánimæ tuæ, et grátia fáucibus tuis.
+Provérbia Prv 20 3 23 Tunc ambulábis fiduciáliter in via tua, et pes tuus non impínget.
+Provérbia Prv 20 3 24 Si dormíeris, non timébis; quiésces, et suávis erit somnus tuus.
+Provérbia Prv 20 3 25 Ne páveas repentíno terróre, et irruéntes tibi poténtias impiórum.
+Provérbia Prv 20 3 26 Dóminus enim erit in látere tuo, et custódiet pedem tuum, ne capiáris.
+Provérbia Prv 20 3 27 Noli prohibére benefácere eum qui potest: si vales, et ipse bénefac. b
+Provérbia Prv 20 3 28 Ne dicas amíco tuo: Vade, et revértere: cras dabo tibi: cum statim possis dare.
+Provérbia Prv 20 3 29 Ne moliáris amíco tuo malum, cum ille in te hábeat fidúciam.
+Provérbia Prv 20 3 30 Ne conténdas advérsus hóminem frustra, cum ipse tibi nihil mali fécerit.
+Provérbia Prv 20 3 31 Ne æmuléris hóminem injústum, nec imitéris vias ejus:
+Provérbia Prv 20 3 32 quia abominátio Dómini est omnis illúsor, et cum simplícibus sermocinátio ejus.
+Provérbia Prv 20 3 33 Egéstas a Dómino in domo ímpii; habitácula autem justórum benedicéntur.
+Provérbia Prv 20 3 34 Ipse delúdet illusóres, et mansuétis dabit grátiam.
+Provérbia Prv 20 3 35 Glóriam sapiéntes possidébunt; stultórum exaltátio ignomínia.
+Provérbia Prv 20 4 1 Audíte, fílii, disciplínam patris, et atténdite ut sciátis prudéntiam.
+Provérbia Prv 20 4 2 Donum bonum tríbuam vobis: legem meam ne derelinquátis.
+Provérbia Prv 20 4 3 Nam et ego fílius fui patris mei, tenéllus et unigénitus coram matre mea.
+Provérbia Prv 20 4 4 Et docébat me, atque dicébat: Suscípiat verba mea cor tuum; custódi præcépta mea, et vives.
+Provérbia Prv 20 4 5 Pósside sapiéntiam, pósside prudéntiam: ne obliviscáris, neque declínes a verbis oris mei.
+Provérbia Prv 20 4 6 Ne dimíttas eam, et custódiet te: dílige eam, et conservábit te.
+Provérbia Prv 20 4 7 Princípium sapiéntiæ: pósside sapiéntiam, et in omni possessióne tua acquíre prudéntiam.
+Provérbia Prv 20 4 8 Árripe illam, et exaltábit te; glorificáberis ab ea cum eam fúeris amplexátus.
+Provérbia Prv 20 4 9 Dabit cápiti tuo augménta gratiárum, et coróna ínclyta próteget te.
+Provérbia Prv 20 4 10 Audi, fili mi, et súscipe verba mea, ut multiplicéntur tibi anni vitæ. b
+Provérbia Prv 20 4 11 Viam sapiéntiæ monstrábo tibi; ducam te per sémitas æquitátis:
+Provérbia Prv 20 4 12 quas cum ingréssus fúeris, non arctabúntur gressus tui, et currens non habébis offendículum.
+Provérbia Prv 20 4 13 Tene disciplínam, ne dimíttas eam; custódi illam, quia ipsa est vita tua.
+Provérbia Prv 20 4 14 Ne delectéris in sémitis impiórum, nec tibi pláceat malórum via.
+Provérbia Prv 20 4 15 Fuge ab ea, nec tránseas per illam; declína, et désere eam.
+Provérbia Prv 20 4 16 Non enim dórmiunt nisi malefécerint, et rápitur somnus ab eis nisi supplantáverint.
+Provérbia Prv 20 4 17 Cómedunt panem impietátis, et vinum iniquitátis bibunt.
+Provérbia Prv 20 4 18 Justórum autem sémita quasi lux splendens procédit, et crescit usque ad perféctam diem.
+Provérbia Prv 20 4 19 Via impiórum tenebrósa; nésciunt ubi córruant.
+Provérbia Prv 20 4 20 Fili mi, auscúlta sermónes meos, et ad elóquia mea inclína aurem tuam. b
+Provérbia Prv 20 4 21 Ne recédant ab óculis tuis: custódi ea in médio cordis tui:
+Provérbia Prv 20 4 22 vita enim sunt inveniéntibus ea, et univérsæ carni sánitas.
+Provérbia Prv 20 4 23 Omni custódia serva cor tuum, quia ex ipso vita procédit.
+Provérbia Prv 20 4 24 Rémove a te os pravum, et detrahéntia lábia sint procul a te.
+Provérbia Prv 20 4 25 Óculi tui recta vídeant, et pálpebræ tuæ præcédant gressus tuos.
+Provérbia Prv 20 4 26 Dírige sémitam pédibus tuis, et omnes viæ tuæ stabiliéntur.
+Provérbia Prv 20 4 27 Ne declínes ad déxteram neque ad sinístram; avérte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dóminus: pervérsæ vero sunt quæ a sinístris sunt. Ipse autem rectos fáciet cursus tuos, itínera autem tua in pace prodúcet.
+Provérbia Prv 20 5 1 Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam, et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam:
+Provérbia Prv 20 5 2 ut custódias cogitatiónes, et disciplínam lábia tua consérvent. Ne atténdas falláciæ mulíeris;
+Provérbia Prv 20 5 3 favus enim distíllans lábia meretrícis, et nitídius óleo guttur ejus:
+Provérbia Prv 20 5 4 novíssima autem illíus amára quasi absínthium, et acúta quasi gládius biceps.
+Provérbia Prv 20 5 5 Pedes ejus descéndunt in mortem, et ad ínferos gressus illíus pénetrant.
+Provérbia Prv 20 5 6 Per sémitam vitæ non ámbulant; vagi sunt gressus ejus et investigábiles.
+Provérbia Prv 20 5 7 Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recédas a verbis oris mei.
+Provérbia Prv 20 5 8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropínques fóribus domus ejus.
+Provérbia Prv 20 5 9 Ne des aliénis honórem tuum, et annos tuos crudéli:
+Provérbia Prv 20 5 10 ne forte impleántur extránei víribus tuis, et labóres tui sint in domo aliéna,
+Provérbia Prv 20 5 11 et gemas in novíssimis, quando consúmpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
+Provérbia Prv 20 5 12 Cur detestátus sum disciplínam, et increpatiónibus non acquiévit cor meum,
+Provérbia Prv 20 5 13 nec audívi vocem docéntium me, et magístris non inclinávi aurem meam?
+Provérbia Prv 20 5 14 pene fui in omni malo, in médio ecclésiæ et synagógæ.
+Provérbia Prv 20 5 15 Bibe aquam de cistérna tua, et fluénta pútei tui; b
+Provérbia Prv 20 5 16 derivéntur fontes tui foras, et in platéis aquas tuas dívide.
+Provérbia Prv 20 5 17 Habéto eas solus, nec sint aliéni partícipes tui.
+Provérbia Prv 20 5 18 Sit vena tua benedícta, et lætáre cum mulíere adolescéntiæ tuæ.
+Provérbia Prv 20 5 19 Cerva caríssima, et gratíssimus hínnulus: úbera ejus inébrient te in omni témpore; in amóre ejus delectáre júgiter.
+Provérbia Prv 20 5 20 Quare sedúceris, fili mi, ab aliéna, et fovéris in sinu altérius?
+Provérbia Prv 20 5 21 Réspicit Dóminus vias hóminis, et omnes gressus ejus consíderat.
+Provérbia Prv 20 5 22 Iniquitátes suas cápiunt ímpium, et fúnibus peccatórum suórum constríngitur.
+Provérbia Prv 20 5 23 Ipse moriétur, quia non hábuit disciplínam, et in multitúdine stultítiæ suæ decipiétur.
+Provérbia Prv 20 6 1 Fili mi, si spopónderis pro amíco tuo, defixísti apud extráneum manum tuam:
+Provérbia Prv 20 6 2 illaqueátus es verbis oris tui, et captus própriis sermónibus.
+Provérbia Prv 20 6 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetípsum líbera, quia incidísti in manum próximi tui. Discúrre, festína, súscita amícum tuum.
+Provérbia Prv 20 6 4 Ne déderis somnum óculis tuis, nec dormítent pálpebræ tuæ.
+Provérbia Prv 20 6 5 Erúere quasi dámula de manu, et quasi avis de manu áucupis.
+Provérbia Prv 20 6 6 Vade ad formícam, o piger, et consídera vias ejus, et disce sapiéntiam. b
+Provérbia Prv 20 6 7 Quæ cum non hábeat ducem, nec præceptórem, nec príncipem,
+Provérbia Prv 20 6 8 parat in æstáte cibum sibi, et cóngregat in messe quod cómedat.
+Provérbia Prv 20 6 9 Úsquequo, piger, dórmies? quando consúrges e somno tuo?
+Provérbia Prv 20 6 10 Páululum dórmies, páululum dormitábis, páululum cónseres manus ut dórmias;
+Provérbia Prv 20 6 11 et véniet tibi quasi viátor egéstas, et paupéries quasi vir armátus. Si vero ímpiger fúeris, véniet ut fons messis tua, et egéstas longe fúgiet a te.
+Provérbia Prv 20 6 12 Homo apóstata, vir inútilis, gráditur ore pervérso; b
+Provérbia Prv 20 6 13 ánnuit óculis, terit pede, dígito lóquitur,
+Provérbia Prv 20 6 14 pravo corde machinátur malum, et omni témpore júrgia séminat.
+Provérbia Prv 20 6 15 Huic extémplo véniet perdítio sua, et súbito conterétur, nec habébit ultra medicínam.
+Provérbia Prv 20 6 16 Sex sunt quæ odit Dóminus, et séptimum detestátur ánima ejus: b
+Provérbia Prv 20 6 17 óculos sublímes, linguam mendácem, manus effundéntes innóxium sánguinem,
+Provérbia Prv 20 6 18 cor máchinans cogitatiónes péssimas, pedes velóces ad curréndum in malum,
+Provérbia Prv 20 6 19 proferéntem mendácia testem fallácem, et eum qui séminat inter fratres discórdias.
+Provérbia Prv 20 6 20 Consérva, fili mi, præcépta patris tui, et ne dimíttas legem matris tuæ. b
+Provérbia Prv 20 6 21 Liga ea in corde tuo júgiter, et circúmda gútturi tuo.
+Provérbia Prv 20 6 22 Cum ambuláveris, gradiántur tecum; cum dormíeris, custódiant te: et evígilans lóquere cum eis.
+Provérbia Prv 20 6 23 Quia mandátum lucérna est, et lex lux, et via vitæ increpátio disciplínæ: b
+Provérbia Prv 20 6 24 ut custódiant te a mulíere mala, et a blanda lingua extráneæ.
+Provérbia Prv 20 6 25 Non concupíscat pulchritúdinem ejus cor tuum, nec capiáris nútibus illíus:
+Provérbia Prv 20 6 26 prétium enim scorti vix est uníus panis, múlier autem viri pretiósam ánimam capit.
+Provérbia Prv 20 6 27 Numquid potest homo abscóndere ignem in sinu suo, ut vestiménta illíus non árdeant?
+Provérbia Prv 20 6 28 aut ambuláre super prunas, ut non comburántur plantæ ejus?
+Provérbia Prv 20 6 29 sic qui ingréditur ad mulíerem próximi sui, non erit mundus cum tetígerit eam.
+Provérbia Prv 20 6 30 Non grandis est culpa cum quis furátus fúerit: furátur enim ut esuriéntem ímpleat ánimam;
+Provérbia Prv 20 6 31 deprehénsus quoque reddet séptuplum, et omnem substántiam domus suæ tradet.
+Provérbia Prv 20 6 32 Qui autem adúlter est, propter cordis inópiam perdet ánimam suam;
+Provérbia Prv 20 6 33 turpitúdinem et ignomíniam cóngregat sibi, et oppróbrium illíus non delébitur:
+Provérbia Prv 20 6 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindíctæ,
+Provérbia Prv 20 6 35 nec acquiéscet cujúsquam précibus, nec suscípiet pro redemptióne dona plúrima.
+Provérbia Prv 20 7 1 Fili mi, custódi sermónes meos, et præcépta mea recónde tibi. Fili,
+Provérbia Prv 20 7 2 serva mandáta mea, et vives; et legem meam quasi pupíllam óculi tui:
+Provérbia Prv 20 7 3 liga eam in dígitis tuis, scribe illam in tábulis cordis tui.
+Provérbia Prv 20 7 4 Dic sapiéntiæ: Soror mea es, et prudéntiam voca amícam tuam:
+Provérbia Prv 20 7 5 ut custódiant te a mulíere extránea, et ab aliéna quæ verba sua dúlcia facit.
+Provérbia Prv 20 7 6 De fenéstra enim domus meæ per cancéllos prospéxi, b
+Provérbia Prv 20 7 7 et vídeo párvulos; consídero vecórdem júvenem,
+Provérbia Prv 20 7 8 qui transit per platéam juxta ángulum et prope viam domus illíus gráditur:
+Provérbia Prv 20 7 9 in obscúro, advesperascénte die, in noctis ténebris et calígine.
+Provérbia Prv 20 7 10 Et ecce occúrrit illi múlier ornátu meretrício, præparáta ad capiéndas ánimas: gárrula et vaga,
+Provérbia Prv 20 7 11 quiétis impátiens, nec valens in domo consístere pédibus suis;
+Provérbia Prv 20 7 12 nunc foris, nunc in platéis, nunc juxta ángulos insídians.
+Provérbia Prv 20 7 13 Apprehensúmque deosculátur júvenem, et procáci vultu blandítur, dicens:
+Provérbia Prv 20 7 14 Víctimas pro salúte vovi; hódie réddidi vota mea:
+Provérbia Prv 20 7 15 idcírco egréssa sum in occúrsum tuum, desíderans te vidére, et réperi.
+Provérbia Prv 20 7 16 Intéxui fúnibus léctulum meum; stravi tapétibus pictis ex Ægýpto:
+Provérbia Prv 20 7 17 aspérsi cubíle meum myrrha, et áloë, et cinnamómo.
+Provérbia Prv 20 7 18 Veni, inebriémur ubéribus, et fruámur cupítis ampléxibus donec illucéscat dies.
+Provérbia Prv 20 7 19 Non est enim vir in domo sua: ábiit via longíssima:
+Provérbia Prv 20 7 20 sácculum pecúniæ secum tulit; in die plenæ lunæ reversúrus est in domum suam.
+Provérbia Prv 20 7 21 Irretívit eum multis sermónibus, et blandítiis labiórum protráxit illum. b
+Provérbia Prv 20 7 22 Statim eam séquitur quasi bos ductus ad víctimam, et quasi agnus lascíviens, et ignórans quod ad víncula stultus trahátur:
+Provérbia Prv 20 7 23 donec transfígat sagítta jecur ejus, velut si avis festínet ad láqueum, et nescit quod de perículo ánimæ illíus ágitur.
+Provérbia Prv 20 7 24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et atténde verbis oris mei.
+Provérbia Prv 20 7 25 Ne abstrahátur in viis illíus mens tua, neque decipiáris sémitis ejus;
+Provérbia Prv 20 7 26 multos enim vulnerátos dejécit, et fortíssimi quique interfécti sunt ab ea.
+Provérbia Prv 20 7 27 Viæ ínferi domus ejus, penetrántes in interióra mortis.
+Provérbia Prv 20 8 1 Numquid non sapiéntia clámitat, et prudéntia dat vocem suam?
+Provérbia Prv 20 8 2 In summis excelsísque vertícibus supra viam, in médiis sémitis stans,
+Provérbia Prv 20 8 3 juxta portas civitátis, in ipsis fóribus lóquitur, dicens:
+Provérbia Prv 20 8 4 O viri, ad vos clámito, et vox mea ad fílios hóminum.
+Provérbia Prv 20 8 5 Intellígite, párvuli, astútiam, et insipiéntes, animadvértite.
+Provérbia Prv 20 8 6 Audíte, quóniam de rebus magnis locutúra sum, et aperiéntur lábia mea ut recta prǽdicent.
+Provérbia Prv 20 8 7 Veritátem meditábitur guttur meum, et lábia mea detestabúntur ímpium.
+Provérbia Prv 20 8 8 Justi sunt omnes sermónes mei: non est in eis pravum quid, neque pervérsum;
+Provérbia Prv 20 8 9 recti sunt intelligéntibus, et æqui inveniéntibus sciéntiam.
+Provérbia Prv 20 8 10 Accípite disciplínam meam, et non pecúniam; doctrínam magis quam aurum elígite:
+Provérbia Prv 20 8 11 mélior est enim sapiéntia cunctis pretiosíssimis, et omne desiderábile ei non potest comparári.
+Provérbia Prv 20 8 12 Ego sapiéntia, hábito in consílio, et erudítis intérsum cogitatiónibus. b
+Provérbia Prv 20 8 13 Timor Dómini odit malum: arrogántiam, et supérbiam, et viam pravam, et os bilíngue, detéstor.
+Provérbia Prv 20 8 14 Meum est consílium et ǽquitas; mea est prudéntia, mea est fortitúdo.
+Provérbia Prv 20 8 15 Per me reges regnant, et legum conditóres justa decérnunt;
+Provérbia Prv 20 8 16 per me príncipes ímperant, et poténtes decérnunt justítiam.
+Provérbia Prv 20 8 17 Ego diligéntes me díligo, et qui mane vígilant ad me, invénient me.
+Provérbia Prv 20 8 18 Mecum sunt divítiæ et glória, opes supérbæ et justítia.
+Provérbia Prv 20 8 19 Mélior est enim fructus meus auro et lápide pretióso, et genímina mea argénto elécto.
+Provérbia Prv 20 8 20 In viis justítiæ ámbulo, in médio semitárum judícii:
+Provérbia Prv 20 8 21 ut ditem diligéntes me, et thesáuros eórum répleam.
+Provérbia Prv 20 8 22 Dóminus possédit me in inítio viárum suárum ántequam quidquam fáceret a princípio. b
+Provérbia Prv 20 8 23 Ab ætérno ordináta sum, et ex antíquis ántequam terra fíeret.
+Provérbia Prv 20 8 24 Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram: necdum fontes aquárum erúperant,
+Provérbia Prv 20 8 25 necdum montes gravi mole constíterant: ante colles ego parturiébar.
+Provérbia Prv 20 8 26 Adhuc terram non fécerat, et flúmina, et cárdines orbis terræ.
+Provérbia Prv 20 8 27 Quando præparábat cælos, áderam; quando certa lege et gyro vallábat abýssos;
+Provérbia Prv 20 8 28 quando ǽthera firmábat sursum, et librábat fontes aquárum;
+Provérbia Prv 20 8 29 quando circúmdabat mari términum suum, et legem ponébat aquis, ne transírent fines suos; quando appendébat fundaménta terræ:
+Provérbia Prv 20 8 30 cum eo eram, cuncta compónens. Et delectábar per síngulos dies, ludens coram eo omni témpore,
+Provérbia Prv 20 8 31 ludens in orbe terrárum; et delíciæ meæ esse cum fíliis hóminum.
+Provérbia Prv 20 8 32 Nunc ergo, fílii, audíte me: beáti qui custódiunt vias meas.
+Provérbia Prv 20 8 33 Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam.
+Provérbia Prv 20 8 34 Beátus homo qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei.
+Provérbia Prv 20 8 35 Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.
+Provérbia Prv 20 8 36 Qui autem in me peccáverit, lædet ánimam suam; omnes qui me odérunt díligunt mortem.
+Provérbia Prv 20 9 1 Sapiéntia ædificávit sibi domum: excídit colúmnas septem.
+Provérbia Prv 20 9 2 Immolávit víctimas suas, míscuit vinum, et propósuit mensam suam.
+Provérbia Prv 20 9 3 Misit ancíllas suas ut vocárent ad arcem et ad mœ́nia civitátis.
+Provérbia Prv 20 9 4 Si quis est párvulus, véniat ad me. Et insipiéntibus locúta est:
+Provérbia Prv 20 9 5 Veníte, comédite panem meum, et bíbite vinum quod míscui vobis.
+Provérbia Prv 20 9 6 Relínquite infántiam, et vívite, et ambuláte per vias prudéntiæ.
+Provérbia Prv 20 9 7 Qui érudit derisórem, ipse injúriam sibi facit, et qui árguit ímpium, sibi máculam génerat. b
+Provérbia Prv 20 9 8 Noli argúere derisórem, ne óderit te: árgue sapiéntem, et díliget te.
+Provérbia Prv 20 9 9 Da sapiénti occasiónem, et addétur ei sapiéntia; doce justum, et festinábit accípere.
+Provérbia Prv 20 9 10 Princípium sapiéntiæ timor Dómini, et sciéntia sanctórum prudéntia. b
+Provérbia Prv 20 9 11 Per me enim multiplicabúntur dies tui, et addéntur tibi anni vitæ.
+Provérbia Prv 20 9 12 Si sápiens fúeris, tibimetípsi eris; si autem illúsor, solus portábis malum.
+Provérbia Prv 20 9 13 Múlier stulta et clamósa, plenáque illécebris, et nihil omníno sciens, b
+Provérbia Prv 20 9 14 sedit in fóribus domus suæ, super sellam in excélso urbis loco,
+Provérbia Prv 20 9 15 ut vocáret transeúntes per viam, et pergéntes itínere suo:
+Provérbia Prv 20 9 16 Qui est párvulus declínet ad me. Et vecórdi locúta est:
+Provérbia Prv 20 9 17 Aquæ furtívæ dulcióres sunt, et panis abscónditus suávior.
+Provérbia Prv 20 9 18 Et ignorávit quod ibi sint gigántes, et in profúndis inférni convívæ ejus.
+Provérbia Prv 20 10 1 Fílius sápiens lætíficat patrem, fílius vero stultus mœstítia est matris suæ.
+Provérbia Prv 20 10 2 Nil próderunt thesáuri impietátis, justítia vero liberábit a morte. b
+Provérbia Prv 20 10 3 Non afflíget Dóminus fame ánimam justi, et insídias impiórum subvértet.
+Provérbia Prv 20 10 4 Egestátem operáta est manus remíssa; manus autem fórtium divítias parat. Qui nítitur mendáciis, hic pascit ventos; idem autem ipse séquitur aves volántes. b
+Provérbia Prv 20 10 5 Qui cóngregat in messe, fílius sápiens est; qui autem stertit æstáte, fílius confusiónis.
+Provérbia Prv 20 10 6 Benedíctio Dómini super caput justi; os autem impiórum óperit iníquitas. b
+Provérbia Prv 20 10 7 Memória justi cum láudibus, et nomen impiórum putréscet.
+Provérbia Prv 20 10 8 Sápiens corde præcépta súscipit; stultus cǽditur lábiis. b
+Provérbia Prv 20 10 9 Qui ámbulat simplíciter ámbulat confidénter; qui autem deprávat vias suas maniféstus erit. b
+Provérbia Prv 20 10 10 Qui ánnuit óculo dabit dolórem; et stultus lábiis verberábitur. b
+Provérbia Prv 20 10 11 Vena vitæ os justi, et os impiórum óperit iniquitátem.
+Provérbia Prv 20 10 12 Ódium súscitat rixas, et univérsa delícta óperit cáritas.
+Provérbia Prv 20 10 13 In lábiis sapiéntis invenítur sapiéntia, et virga in dorso ejus qui índiget corde.
+Provérbia Prv 20 10 14 Sapiéntes abscóndunt sciéntiam; os autem stulti confusióni próximum est.
+Provérbia Prv 20 10 15 Substántia dívitis, urbs fortitúdinis ejus; pavor páuperum egéstas eórum. b
+Provérbia Prv 20 10 16 Opus justi ad vitam, fructus autem ímpii ad peccátum.
+Provérbia Prv 20 10 17 Via vitæ custodiénti disciplínam; qui autem increpatiónes relínquit, errat.
+Provérbia Prv 20 10 18 Abscóndunt ódium lábia mendácia; qui profert contuméliam, insípiens est. b
+Provérbia Prv 20 10 19 In multilóquio non déerit peccátum, qui autem moderátur lábia sua prudentíssimus est.
+Provérbia Prv 20 10 20 Argéntum eléctum lingua justi; cor autem impiórum pro níhilo.
+Provérbia Prv 20 10 21 Lábia justi erúdiunt plúrimos; qui autem indócti sunt in cordis egestáte moriéntur.
+Provérbia Prv 20 10 22 Benedíctio Dómini dívites facit, nec sociábitur eis afflíctio. b
+Provérbia Prv 20 10 23 Quasi per risum stultus operátur scelus, sapiéntia autem est viro prudéntia. b
+Provérbia Prv 20 10 24 Quod timet ímpius véniet super eum; desidérium suum justus dábitur. b
+Provérbia Prv 20 10 25 Quasi tempéstas tránsiens non erit ímpius; justus autem quasi fundaméntum sempitérnum.
+Provérbia Prv 20 10 26 Sicut acétum déntibus, et fumus óculis, sic piger his qui misérunt eum. b
+Provérbia Prv 20 10 27 Timor Dómini appónet dies, et anni impiórum breviabúntur. b
+Provérbia Prv 20 10 28 Exspectátio justórum lætítia, spes autem impiórum períbit.
+Provérbia Prv 20 10 29 Fortitúdo símplicis via Dómini, et pavor his qui operántur malum.
+Provérbia Prv 20 10 30 Justus in ætérnum non commovébitur, ímpii autem non habitábunt super terram.
+Provérbia Prv 20 10 31 Os justi partúriet sapiéntiam; lingua pravórum períbit.
+Provérbia Prv 20 10 32 Lábia justi consíderant plácita, et os impiórum pervérsa.
+Provérbia Prv 20 11 1 Statéra dolósa abominátio est apud Dóminum, et pondus æquum volúntas ejus.
+Provérbia Prv 20 11 2 Ubi fúerit supérbia, ibi erit et contumélia; ubi autem est humílitas, ibi et sapiéntia. b
+Provérbia Prv 20 11 3 Simplícitas justórum díriget eos, et supplantátio perversórum vastábit illos. b
+Provérbia Prv 20 11 4 Non próderunt divítiæ in die ultiónis; justítia autem liberábit a morte.
+Provérbia Prv 20 11 5 Justítia símplicis díriget viam ejus, et in impietáte sua córruet ímpius.
+Provérbia Prv 20 11 6 Justítia rectórum liberábit eos, et in insídiis suis capiéntur iníqui.
+Provérbia Prv 20 11 7 Mórtuo hómine ímpio, nulla erit ultra spes, et exspectátio sollicitórum períbit.
+Provérbia Prv 20 11 8 Justus de angústia liberátus est, et tradétur ímpius pro eo.
+Provérbia Prv 20 11 9 Simulátor ore décipit amícum suum; justi autem liberabúntur sciéntia.
+Provérbia Prv 20 11 10 In bonis justórum exsultábit cívitas, et in perditióne impiórum erit laudátio.
+Provérbia Prv 20 11 11 Benedictióne justórum exaltábitur cívitas, et ore impiórum subvertétur.
+Provérbia Prv 20 11 12 Qui déspicit amícum suum índigens corde est; vir autem prudens tacébit. b
+Provérbia Prv 20 11 13 Qui ámbulat fraudulénter, revélat arcána; qui autem fidélis est ánimi, celat amíci commíssum.
+Provérbia Prv 20 11 14 Ubi non est gubernátor, pópulus córruet; salus autem, ubi multa consília. b
+Provérbia Prv 20 11 15 Affligétur malo qui fidem facit pro extráneo; qui autem cavet láqueos secúrus erit. b
+Provérbia Prv 20 11 16 Múlier gratiósa invéniet glóriam, et robústi habébunt divítias. b
+Provérbia Prv 20 11 17 Benefácit ánimæ suæ vir miséricors; qui autem crudélis est, étiam propínquos ábjicit. b
+Provérbia Prv 20 11 18 Ímpius facit opus instábile, seminánti autem justítiam merces fidélis. b
+Provérbia Prv 20 11 19 Cleméntia prǽparat vitam, et sectátio malórum mortem.
+Provérbia Prv 20 11 20 Abominábile Dómino cor pravum, et volúntas ejus in iis qui simplíciter ámbulant.
+Provérbia Prv 20 11 21 Manus in manu non erit ínnocens malus; semen autem justórum salvábitur.
+Provérbia Prv 20 11 22 Círculus áureus in náribus suis, múlier pulchra et fátua. b
+Provérbia Prv 20 11 23 Desidérium justórum omne bonum est; præstolátio impiórum furor. b
+Provérbia Prv 20 11 24 Álii dívidunt própria, et ditióres fiunt; álii rápiunt non sua, et semper in egestáte sunt.
+Provérbia Prv 20 11 25 Ánima quæ benedícit impinguábitur, et qui inébriat, ipse quoque inebriábitur.
+Provérbia Prv 20 11 26 Qui abscóndit fruménta maledicétur in pópulis; benedíctio autem super caput vendéntium.
+Provérbia Prv 20 11 27 Bene consúrgit dilúculo qui quærit bona; qui autem investigátor malórum est, opprimétur ab eis.
+Provérbia Prv 20 11 28 Qui confídit in divítiis suis córruet: justi autem quasi virens fólium germinábunt.
+Provérbia Prv 20 11 29 Qui contúrbat domum suam possidébit ventos, et qui stultus est sérviet sapiénti.
+Provérbia Prv 20 11 30 Fructus justi lignum vitæ, et qui súscipit ánimas sápiens est.
+Provérbia Prv 20 11 31 Si justus in terra récipit, quanto magis ímpius et peccátor!
+Provérbia Prv 20 12 1 Qui díligit disciplínam díligit sciéntiam; qui autem odit increpatiónes insípiens est.
+Provérbia Prv 20 12 2 Qui bonus est háuriet grátiam a Dómino; qui autem confídit in cogitatiónibus suis ímpie agit. b
+Provérbia Prv 20 12 3 Non roborábitur homo ex impietáte, et radix justórum non commovébitur.
+Provérbia Prv 20 12 4 Múlier díligens coróna est viro suo; et putrédo in óssibus ejus, quæ confusióne res dignas gerit. b
+Provérbia Prv 20 12 5 Cogitatiónes justórum judícia, et consília impiórum fraudulénta. b
+Provérbia Prv 20 12 6 Verba impiórum insidiántur sánguini; os justórum liberábit eos.
+Provérbia Prv 20 12 7 Verte ímpios, et non erunt; domus autem justórum permanébit.
+Provérbia Prv 20 12 8 Doctrína sua noscétur vir; qui autem vanus et excors est patébit contémptui. b
+Provérbia Prv 20 12 9 Mélior est pauper et suffíciens sibi quam gloriósus et índigens pane. b
+Provérbia Prv 20 12 10 Novit justus jumentórum suórum ánimas; víscera autem impiórum crudélia. b
+Provérbia Prv 20 12 11 Qui operátur terram suam satiábitur pánibus; qui autem sectátur ótium stultíssimus est. Qui suávis est in vini demoratiónibus, in suis munitiónibus relínquit contuméliam. b
+Provérbia Prv 20 12 12 Desidérium ímpii muniméntum est pessimórum; radix autem justórum profíciet. b
+Provérbia Prv 20 12 13 Propter peccáta labiórum ruína próximat malo; effúgiet autem justus de angústia.
+Provérbia Prv 20 12 14 De fructu oris sui unusquísque replébitur bonis, et juxta ópera mánuum suárum retribuétur ei.
+Provérbia Prv 20 12 15 Via stulti recta in óculis ejus; qui autem sápiens est audit consília. b
+Provérbia Prv 20 12 16 Fátuus statim índicat iram suam; qui autem dissímulat injúriam cállidus est.
+Provérbia Prv 20 12 17 Qui quod novit lóquitur, index justítiæ est; qui autem mentítur, testis est frauduléntus. b
+Provérbia Prv 20 12 18 Est qui promíttit, et quasi gládio púngitur consciéntiæ: lingua autem sapiéntium sánitas est.
+Provérbia Prv 20 12 19 Lábium veritátis firmum erit in perpétuum; qui autem testis est repentínus, concínnat linguam mendácii.
+Provérbia Prv 20 12 20 Dolus in corde cogitántium mala; qui autem pacis íneunt consília, séquitur eos gáudium. b
+Provérbia Prv 20 12 21 Non contristábit justum quidquid ei accíderit: ímpii autem replebúntur malo.
+Provérbia Prv 20 12 22 Abominátio est Dómino lábia mendácia; qui autem fidéliter agunt placent ei. b
+Provérbia Prv 20 12 23 Homo versátus celat sciéntiam, et cor insipiéntium próvocat stultítiam. b
+Provérbia Prv 20 12 24 Manus fórtium dominábitur; quæ autem remíssa est, tribútis sérviet. b
+Provérbia Prv 20 12 25 Mœror in corde viri humiliábit illum, et sermóne bono lætificábitur. b
+Provérbia Prv 20 12 26 Qui négligit damnum propter amícum, justus est; iter autem impiórum decípiet eos. b
+Provérbia Prv 20 12 27 Non invéniet frauduléntus lucrum, et substántia hóminis erit auri prétium.
+Provérbia Prv 20 12 28 In sémita justítiæ vita; iter autem dévium ducit ad mortem.
+Provérbia Prv 20 13 1 Fílius sápiens doctrína patris; qui autem illúsor est non audit cum argúitur.
+Provérbia Prv 20 13 2 De fructu oris sui homo satiábitur bonis: ánima autem prævaricatórum iníqua. b
+Provérbia Prv 20 13 3 Qui custódit os suum custódit ánimam suam; qui autem inconsiderátus est ad loquéndum, séntiet mala.
+Provérbia Prv 20 13 4 Vult et non vult piger; ánima autem operántium impinguábitur. b
+Provérbia Prv 20 13 5 Verbum mendax justus detestábitur; ímpius autem confúndit, et confundétur. b
+Provérbia Prv 20 13 6 Justítia custódit innocéntis viam, impíetas autem peccatórem supplántat.
+Provérbia Prv 20 13 7 Est quasi dives, cum nihil hábeat, et est quasi pauper, cum in multis divítiis sit. b
+Provérbia Prv 20 13 8 Redémptio ánimæ viri divítiæ suæ; qui autem pauper est, increpatiónem non sústinet.
+Provérbia Prv 20 13 9 Lux justórum lætíficat: lucérna autem impiórum extinguétur. b
+Provérbia Prv 20 13 10 Inter supérbos semper júrgia sunt; qui autem agunt ómnia cum consílio, regúntur sapiéntia. b
+Provérbia Prv 20 13 11 Substántia festináta minuétur; quæ autem paulátim collígitur manu, multiplicábitur. b
+Provérbia Prv 20 13 12 Spes quæ différtur afflígit ánimam; lignum vitæ desidérium véniens. b
+Provérbia Prv 20 13 13a Qui détrahit alícui rei, ipse se in futúrum óbligat; qui autem timet præcéptum, in pace versábitur.
+Provérbia Prv 20 13 13b Ánimæ dolósæ errant in peccátis: justi autem misericórdes sunt, et miserántur.
+Provérbia Prv 20 13 14 Lex sapiéntis fons vitæ, ut declínet a ruína mortis. b
+Provérbia Prv 20 13 15 Doctrína bona dabit grátiam; in itínere contemptórum vorágo.
+Provérbia Prv 20 13 16 Astútus ómnia agit cum consílio; qui autem fátuus est áperit stultítiam.
+Provérbia Prv 20 13 17 Núntius ímpii cadet in malum; legátus autem fidélis, sánitas. b
+Provérbia Prv 20 13 18 Egéstas et ignomínia ei qui déserit disciplínam; qui autem acquiéscit arguénti glorificábitur. b
+Provérbia Prv 20 13 19 Desidérium si compleátur deléctat ánimam; detestántur stulti eos qui fúgiunt mala. b
+Provérbia Prv 20 13 20 Qui cum sapiéntibus gráditur sápiens erit; amícus stultórum símilis efficiétur.
+Provérbia Prv 20 13 21 Peccatóres perséquitur malum, et justis retribuéntur bona. b
+Provérbia Prv 20 13 22 Bonus relíquit hærédes fílios et nepótes, et custodítur justo substántia peccatóris.
+Provérbia Prv 20 13 23 Multi cibi in noválibus patrum, et áliis congregántur absque judício.
+Provérbia Prv 20 13 24 Qui parcit virgæ odit fílium suum; qui autem díligit illum instánter érudit. b
+Provérbia Prv 20 13 25 Justus comédit et replet ánimam suam; venter autem impiórum insaturábilis. b
+Provérbia Prv 20 14 1 Sápiens múlier ædíficat domum suam; insípiens exstrúctam quoque mánibus déstruet.
+Provérbia Prv 20 14 2 Ámbulans recto itínere, et timens Deum, despícitur ab eo qui infámi gráditur via. b
+Provérbia Prv 20 14 3 In ore stulti virga supérbiæ; lábia autem sapiéntium custódiunt eos. b
+Provérbia Prv 20 14 4 Ubi non sunt boves, præsépe vácuum est; ubi autem plúrimæ ségetes, ibi manifésta est fortitúdo bovis. b
+Provérbia Prv 20 14 5 Testis fidélis non mentítur; profert autem mendácium dolósus testis. b
+Provérbia Prv 20 14 6 Quærit derísor sapiéntiam, et non invénit; doctrína prudéntium fácilis. b
+Provérbia Prv 20 14 7 Vade contra virum stultum, et nescit lábia prudéntiæ.
+Provérbia Prv 20 14 8 Sapiéntia cállidi est intellígere viam suam, et imprudéntia stultórum errans.
+Provérbia Prv 20 14 9 Stultus illúdet peccátum, et inter justos morábitur grátia.
+Provérbia Prv 20 14 10 Cor quod novit amaritúdinem ánimæ suæ, in gáudio ejus non miscébitur extráneus. b
+Provérbia Prv 20 14 11 Domus impiórum delébitur: tabernácula vero justórum germinábunt. b
+Provérbia Prv 20 14 12 Est via quæ vidétur hómini justa, novíssima autem ejus dedúcunt ad mortem. b
+Provérbia Prv 20 14 13 Risus dolóre miscébitur, et extréma gáudii luctus óccupat.
+Provérbia Prv 20 14 14 Viis suis replébitur stultus, et super eum erit vir bonus.
+Provérbia Prv 20 14 15 Ínnocens credit omni verbo; astútus consíderat gressus suos. Fílio dolóso nihil erit boni; servo autem sapiénti prósperi erunt actus, et dirigétur via ejus. b
+Provérbia Prv 20 14 16 Sápiens timet, et declínat a malo; stultus tránsilit, et confídit.
+Provérbia Prv 20 14 17 Impátiens operábitur stultítiam, et vir versútus odiósus est.
+Provérbia Prv 20 14 18 Possidébunt párvuli stultítiam, et exspectábunt astúti sciéntiam.
+Provérbia Prv 20 14 19 Jacébunt mali ante bonos, et ímpii ante portas justórum. b
+Provérbia Prv 20 14 20 Étiam próximo suo pauper odiósus erit: amíci vero dívitum multi. b
+Provérbia Prv 20 14 21 Qui déspicit próximum suum peccat; qui autem miserétur páuperis beátus erit. Qui credit in Dómino misericórdiam díligit.
+Provérbia Prv 20 14 22 Errant qui operántur malum; misericórdia et véritas prǽparant bona.
+Provérbia Prv 20 14 23 In omni ópere erit abundántia; ubi autem verba sunt plúrima, ibi frequénter egéstas. b
+Provérbia Prv 20 14 24 Coróna sapiéntium divítiæ eórum; fatúitas stultórum imprudéntia. b
+Provérbia Prv 20 14 25 Líberat ánimas testis fidélis, et profert mendácia versipéllis. b
+Provérbia Prv 20 14 26 In timóre Dómini fidúcia fortitúdinis, et fíliis ejus erit spes. b
+Provérbia Prv 20 14 27 Timor Dómini fons vitæ, ut declínent a ruína mortis.
+Provérbia Prv 20 14 28 In multitúdine pópuli dígnitas regis, et in paucitáte plebis ignomínia príncipis. b
+Provérbia Prv 20 14 29 Qui pátiens est multa gubernátur prudéntia; qui autem impátiens est exáltat stultítiam suam. b
+Provérbia Prv 20 14 30 Vita cárnium sánitas cordis; putrédo óssium invídia.
+Provérbia Prv 20 14 31 Qui calumniátur egéntem éxprobrat factóri ejus; honórat autem eum qui miserétur páuperis. b
+Provérbia Prv 20 14 32 In malítia sua expellétur ímpius: sperat autem justus in morte sua. b
+Provérbia Prv 20 14 33 In corde prudéntis requiéscit sapiéntia, et indóctos quosque erúdiet. b
+Provérbia Prv 20 14 34 Justítia élevat gentem; míseros autem facit pópulos peccátum. b
+Provérbia Prv 20 14 35 Accéptus est regi miníster intélligens; iracúndiam ejus inútilis sustinébit. b
+Provérbia Prv 20 15 1 Respónsio mollis frangit iram; sermo durus súscitat furórem.
+Provérbia Prv 20 15 2 Lingua sapiéntium ornat sciéntiam; os fatuórum ebúllit stultítiam.
+Provérbia Prv 20 15 3 In omni loco, óculi Dómini contemplántur bonos et malos.
+Provérbia Prv 20 15 4 Lingua placábilis lignum vitæ; quæ autem immoderáta est cónteret spíritum.
+Provérbia Prv 20 15 5a Stultus irrídet disciplínam patris sui; qui autem custódit increpatiónes astútior fiet.
+Provérbia Prv 20 15 5b In abundánti justítia virtus máxima est: cogitatiónes autem impiórum eradicabúntur.
+Provérbia Prv 20 15 6 Domus justi plúrima fortitúdo, et in frúctibus ímpii conturbátio.
+Provérbia Prv 20 15 7 Lábia sapiéntium disseminábunt sciéntiam; cor stultórum dissímile erit. b
+Provérbia Prv 20 15 8 Víctimæ impiórum abominábiles Dómino; vota justórum placabília. b
+Provérbia Prv 20 15 9 Abominátio est Dómino via ímpii; qui séquitur justítiam dilígitur ab eo.
+Provérbia Prv 20 15 10 Doctrína mala deserénti viam vitæ; qui increpatiónes odit, moriétur.
+Provérbia Prv 20 15 11 Inférnus et perdítio coram Dómino; quanto magis corda filiórum hóminum!
+Provérbia Prv 20 15 12 Non amat péstilens eum qui se córripit, nec ad sapiéntes gráditur. b
+Provérbia Prv 20 15 13 Cor gaudens exhílarat fáciem; in mœróre ánimi dejícitur spíritus. b
+Provérbia Prv 20 15 14 Cor sapiéntis quærit doctrínam, et os stultórum páscitur imperítia. b
+Provérbia Prv 20 15 15 Omnes dies páuperis, mali; secúra mens quasi juge convívium. b
+Provérbia Prv 20 15 16 Mélius est parum cum timóre Dómini, quam thesáuri magni et insatiábiles.
+Provérbia Prv 20 15 17 Mélius est vocári ad ólera cum caritáte, quam ad vítulum saginátum cum ódio.
+Provérbia Prv 20 15 18 Vir iracúndus próvocat rixas; qui pátiens est mítigat suscitátas. b
+Provérbia Prv 20 15 19 Iter pigrórum quasi sepes spinárum; via justórum absque offendículo. b
+Provérbia Prv 20 15 20 Fílius sápiens lætíficat patrem, et stultus homo déspicit matrem suam. b
+Provérbia Prv 20 15 21 Stultítia gáudium stulto, et vir prudens dírigit gressus suos. b
+Provérbia Prv 20 15 22 Dissipántur cogitatiónes ubi non est consílium; ubi vero sunt plures consiliárii, confirmántur.
+Provérbia Prv 20 15 23 Lætátur homo in senténtia oris sui, et sermo opportúnus est óptimus.
+Provérbia Prv 20 15 24 Sémita vitæ super erudítum, ut declínet de inférno novíssimo. b
+Provérbia Prv 20 15 25 Domum superbórum demoliétur Dóminus, et firmos fáciet términos víduæ. b
+Provérbia Prv 20 15 26 Abominátio Dómini cogitatiónes malæ, et purus sermo pulchérrimus firmábitur ab eo.
+Provérbia Prv 20 15 27 Contúrbat domum suam qui sectátur avarítiam; qui autem odit múnera, vivet. Per misericórdiam et fidem purgántur peccáta: per timórem autem Dómini declínat omnis a malo.
+Provérbia Prv 20 15 28 Mens justi meditátur obediéntiam; os impiórum redúndat malis. b
+Provérbia Prv 20 15 29 Longe est Dóminus ab ímpiis, et oratiónes justórum exáudiet.
+Provérbia Prv 20 15 30 Lux oculórum lætíficat ánimam; fama bona impínguat ossa. b
+Provérbia Prv 20 15 31 Auris quæ audit increpatiónes vitæ in médio sapiéntium commorábitur. b
+Provérbia Prv 20 15 32 Qui ábjicit disciplínam déspicit ánimam suam; qui autem acquiéscit increpatiónibus posséssor est cordis.
+Provérbia Prv 20 15 33 Timor Dómini disciplína sapiéntiæ, et glóriam præcédit humílitas.
+Provérbia Prv 20 16 1 Hóminis est ánimam præparáre, et Dómini gubernáre linguam.
+Provérbia Prv 20 16 2 Omnes viæ hóminis patent óculis ejus; spirítuum ponderátor est Dóminus.
+Provérbia Prv 20 16 3 Revéla Dómino ópera tua, et dirigéntur cogitatiónes tuæ.
+Provérbia Prv 20 16 4 Univérsa propter semetípsum operátus est Dóminus; ímpium quoque ad diem malum. b
+Provérbia Prv 20 16 5 Abominátio Dómini est omnis árrogans; etiámsi manus ad manum fúerit, non est ínnocens. Inítium viæ bonæ fácere justítiam; accépta est autem apud Deum magis quam immoláre hóstias. b
+Provérbia Prv 20 16 6 Misericórdia et veritáte redímitur iníquitas, et in timóre Dómini declinátur a malo.
+Provérbia Prv 20 16 7 Cum placúerint Dómino viæ hóminis, inimícos quoque ejus convértet ad pacem.
+Provérbia Prv 20 16 8 Mélius est parum cum justítia quam multi fructus cum iniquitáte. b
+Provérbia Prv 20 16 9 Cor hóminis dispónit viam suam, sed Dómini est dirígere gressus ejus. b
+Provérbia Prv 20 16 10 Divinátio in lábiis regis; in judício non errábit os ejus. b
+Provérbia Prv 20 16 11 Pondus et statéra judícia Dómini sunt, et ópera ejus omnes lápides sácculi.
+Provérbia Prv 20 16 12 Abominábiles regi qui agunt ímpie, quóniam justítia firmátur sólium.
+Provérbia Prv 20 16 13 Volúntas regum lábia justa; qui recta lóquitur diligétur.
+Provérbia Prv 20 16 14 Indignátio regis núntii mortis, et vir sápiens placábit eam.
+Provérbia Prv 20 16 15 In hilaritáte vultus regis vita, et cleméntia ejus quasi imber serótinus.
+Provérbia Prv 20 16 16 Pósside sapiéntiam, quia auro mélior est, et acquíre prudéntiam, quia pretiósior est argénto. b
+Provérbia Prv 20 16 17 Sémita justórum declínat mala; custos ánimæ suæ servat viam suam. b
+Provérbia Prv 20 16 18 Contritiónem præcédit supérbia, et ante ruínam exaltátur spíritus. b
+Provérbia Prv 20 16 19 Mélius est humiliári cum mítibus quam divídere spólia cum supérbis.
+Provérbia Prv 20 16 20 Erudítus in verbo repériet bona, et qui sperat in Dómino beátus est. b
+Provérbia Prv 20 16 21 Qui sápiens est corde appellábitur prudens, et qui dulcis elóquio majóra percípiet.
+Provérbia Prv 20 16 22 Fons vitæ erudítio possidéntis; doctrína stultórum fatúitas.
+Provérbia Prv 20 16 23 Cor sapiéntis erúdiet os ejus, et lábiis ejus addet grátiam.
+Provérbia Prv 20 16 24 Favus mellis compósita verba; dulcédo ánimæ sánitas óssium.
+Provérbia Prv 20 16 25 Est via quæ vidétur hómini recta, et novíssima ejus ducunt ad mortem.
+Provérbia Prv 20 16 26 Ánima laborántis labórat sibi, quia cómpulit eum os suum. b
+Provérbia Prv 20 16 27 Vir ímpius fodit malum, et in lábiis ejus ignis ardéscit. b
+Provérbia Prv 20 16 28 Homo pervérsus súscitat lites, et verbósus séparat príncipes.
+Provérbia Prv 20 16 29 Vir iníquus lactat amícum suum, et ducit eum per viam non bonam.
+Provérbia Prv 20 16 30 Qui attónitis óculis cógitat prava, mordens lábia sua pérficit malum.
+Provérbia Prv 20 16 31 Coróna dignitátis senéctus, quæ in viis justítiæ reperiétur. b
+Provérbia Prv 20 16 32 Mélior est pátiens viro forti, et qui dominátur ánimo suo expugnatóre úrbium. b
+Provérbia Prv 20 16 33 Sortes mittúntur in sinum, sed a Dómino temperántur. b
+Provérbia Prv 20 17 1 Mélior est buccélla sicca cum gáudio quam domus plena víctimis cum júrgio.
+Provérbia Prv 20 17 2 Servus sápiens dominábitur fíliis stultis, et inter fratres hæreditátem dívidet. b
+Provérbia Prv 20 17 3 Sicut igne probátur argéntum et aurum camíno, ita corda probat Dóminus. b
+Provérbia Prv 20 17 4 Malus obédit linguæ iníquæ, et fallax obtémperat lábiis mendácibus. b
+Provérbia Prv 20 17 5 Qui déspicit páuperem éxprobrat factóri ejus, et qui ruína lætátur altérius non erit impunítus. b
+Provérbia Prv 20 17 6 Coróna senum fílii filiórum, et glória filiórum patres eórum. b
+Provérbia Prv 20 17 7 Non decent stultum verba compósita, nec príncipem lábium méntiens. b
+Provérbia Prv 20 17 8 Gemma gratíssima exspectátio præstolántis; quocúmque se vertit, prudénter intélligit. b
+Provérbia Prv 20 17 9 Qui celat delíctum quærit amicítias; qui áltero sermóne répetit, séparat fœderátos. b
+Provérbia Prv 20 17 10 Plus próficit corréptio apud prudéntem, quam centum plagæ apud stultum. b
+Provérbia Prv 20 17 11 Semper júrgia quærit malus: ángelus autem crudélis mittétur contra eum.
+Provérbia Prv 20 17 12 Éxpedit magis ursæ occúrrere raptis fœ́tibus, quam fátuo confidénti in stultítia sua.
+Provérbia Prv 20 17 13 Qui reddit mala pro bonis, non recédet malum de domo ejus. b
+Provérbia Prv 20 17 14 Qui dimíttit aquam caput est jurgiórum, et ántequam patiátur contuméliam judícium déserit. b
+Provérbia Prv 20 17 15 Qui justíficat ímpium, et qui condémnat justum, abominábilis est utérque apud Deum. b
+Provérbia Prv 20 17 16 Quid prodest stulto habére divítias, cum sapiéntiam émere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruínam, et qui evítat díscere íncidet in mala. b
+Provérbia Prv 20 17 17 Omni témpore díligit qui amícus est, et frater in angústiis comprobátur. b
+Provérbia Prv 20 17 18 Stultus homo plaudet mánibus, cum spopónderit pro amíco suo. b
+Provérbia Prv 20 17 19 Qui meditátur discórdias díligit rixas, et qui exáltat óstium quærit ruínam. b
+Provérbia Prv 20 17 20 Qui pervérsi cordis est non invéniet bonum, et qui vertit linguam íncidet in malum.
+Provérbia Prv 20 17 21 Natus est stultus in ignomíniam suam; sed nec pater in fátuo lætábitur. b
+Provérbia Prv 20 17 22 Ánimus gaudens ætátem flóridam facit; spíritus tristis exsíccat ossa. b
+Provérbia Prv 20 17 23 Múnera de sinu ímpius áccipit, ut pervértat sémitas judícii. b
+Provérbia Prv 20 17 24 In fácie prudéntis lucet sapiéntia; óculi stultórum in fínibus terræ. b
+Provérbia Prv 20 17 25 Ira patris fílius stultus, et dolor matris quæ génuit eum.
+Provérbia Prv 20 17 26 Non est bonum damnum inférre justo, nec percútere príncipem qui recta júdicat. b
+Provérbia Prv 20 17 27 Qui moderátur sermónes suos doctus et prudens est, et pretiósi spíritus vir erudítus. b
+Provérbia Prv 20 17 28 Stultus quoque, si tacúerit, sápiens reputábitur, et si comprésserit lábia sua, intélligens.
+Provérbia Prv 20 18 1 Occasiónes quærit qui vult recédere ab amíco: omni témpore erit exprobrábilis.
+Provérbia Prv 20 18 2 Non récipit stultus verba prudéntiæ, nisi ea díxeris quæ versántur in corde ejus. b
+Provérbia Prv 20 18 3 Ímpius, cum in profúndum vénerit peccatórum, contémnit; sed séquitur eum ignomínia et oppróbrium. b
+Provérbia Prv 20 18 4 Aqua profúnda verba ex ore viri, et torrens redúndans fons sapiéntiæ. b
+Provérbia Prv 20 18 5 Accípere persónam ímpii non est bonum, ut declínes a veritáte judícii. b
+Provérbia Prv 20 18 6 Lábia stulti miscent se rixis, et os ejus júrgia próvocat. b
+Provérbia Prv 20 18 7 Os stulti contrítio ejus, et lábia ipsíus ruína ánimæ ejus.
+Provérbia Prv 20 18 8a Verba bilínguis quasi simplícia, et ipsa pervéniunt usque ad interióra ventris.
+Provérbia Prv 20 18 8b Pigrum déjicit timor; ánimæ autem effeminatórum esúrient.
+Provérbia Prv 20 18 9 Qui mollis et dissolútus est in ópere suo frater est sua ópera dissipántis.
+Provérbia Prv 20 18 10 Turris fortíssima nomen Dómini; ad ipsum currit justus, et exaltábitur. b
+Provérbia Prv 20 18 11 Substántia dívitis urbs róboris ejus, et quasi murus válidus circúmdans eum.
+Provérbia Prv 20 18 12 Ántequam conterátur, exaltátur cor hóminis, et ántequam glorificétur, humiliátur.
+Provérbia Prv 20 18 13 Qui prius respóndet quam áudiat, stultum se esse demónstrat, et confusióne dignum. b
+Provérbia Prv 20 18 14 Spíritus viri susténtat imbecillitátem suam; spíritum vero ad irascéndum fácilem quis póterit sustinére? b
+Provérbia Prv 20 18 15 Cor prudens possidébit sciéntiam, et auris sapiéntium quærit doctrínam. b
+Provérbia Prv 20 18 16 Donum hóminis dilátat viam ejus, et ante príncipes spátium ei facit. b
+Provérbia Prv 20 18 17 Justus prior est accusátor sui: venit amícus ejus, et investigábit eum. b
+Provérbia Prv 20 18 18 Contradictiónes cómprimit sors, et inter poténtes quoque dijúdicat. b
+Provérbia Prv 20 18 19 Frater qui adjuvátur a fratre quasi cívitas firma, et judícia quasi vectes úrbium. b
+Provérbia Prv 20 18 20 De fructu oris viri replébitur venter ejus, et genímina labiórum ipsíus saturábunt eum. b
+Provérbia Prv 20 18 21 Mors et vita in manu linguæ; qui díligunt eam cómedent fructus ejus.
+Provérbia Prv 20 18 22 Qui invénit mulíerem bonam invénit bonum, et háuriet jucunditátem a Dómino. Qui expéllit mulíerem bonam expéllit bonum; qui autem tenet adúlteram stultus est et ímpius. b
+Provérbia Prv 20 18 23 Cum obsecratiónibus loquétur pauper, et dives effábitur rígide. b
+Provérbia Prv 20 18 24 Vir amábilis ad societátem magis amícus erit quam frater. b
+Provérbia Prv 20 19 1 Mélior est pauper qui ámbulat in simplicitáte sua quam dives torquens lábia sua, et insípiens.
+Provérbia Prv 20 19 2 Ubi non est sciéntia ánimæ, non est bonum, et qui festínus est pédibus offéndet.
+Provérbia Prv 20 19 3 Stultítia hóminis supplántat gressus ejus, et contra Deum fervet ánimo suo.
+Provérbia Prv 20 19 4 Divítiæ addunt amícos plúrimos; a páupere autem et hi quos hábuit separántur. b
+Provérbia Prv 20 19 5 Testis falsus non erit impunítus, et qui mendácia lóquitur non effúgiet. b
+Provérbia Prv 20 19 6 Multi colunt persónam poténtis, et amíci sunt dona tribuéntis. b
+Provérbia Prv 20 19 7a Fratres hóminis páuperis odérunt eum; ínsuper et amíci procul recessérunt ab eo.
+Provérbia Prv 20 19 7b Qui tantum verba sectátur nihil habébit;
+Provérbia Prv 20 19 8 qui autem posséssor est mentis díligit ánimam suam, et custos prudéntiæ invéniet bona.
+Provérbia Prv 20 19 9 Falsus testis non erit impunítus, et qui lóquitur mendácia períbit. b
+Provérbia Prv 20 19 10 Non decent stultum delíciæ, nec servum dominári princípibus. b
+Provérbia Prv 20 19 11 Doctrína viri per patiéntiam nóscitur, et glória ejus est iníqua prætérgredi. b
+Provérbia Prv 20 19 12 Sicut frémitus leónis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hiláritas ejus. b
+Provérbia Prv 20 19 13 Dolor patris fílius stultus, et tecta júgiter perstillántia litigiósa múlier. b
+Provérbia Prv 20 19 14 Domus et divítiæ dantur a paréntibus; a Dómino autem próprie uxor prudens.
+Provérbia Prv 20 19 15 Pigrédo immíttit sopórem, et ánima dissolúta esúriet. b
+Provérbia Prv 20 19 16 Qui custódit mandátum custódit ánimam suam; qui autem négligit viam suam mortificábitur. b
+Provérbia Prv 20 19 17 Fœnerátur Dómino qui miserétur páuperis, et vicissitúdinem suam reddet ei. b
+Provérbia Prv 20 19 18 Érudi fílium tuum; ne despéres: ad interfectiónem autem ejus ne ponas ánimam tuam. b
+Provérbia Prv 20 19 19 Qui impátiens est sustinébit damnum, et cum rapúerit, áliud appónet. b
+Provérbia Prv 20 19 20 Audi consílium, et súscipe disciplínam, ut sis sápiens in novíssimis tuis.
+Provérbia Prv 20 19 21 Multæ cogitatiónes in corde viri; volúntas autem Dómini permanébit.
+Provérbia Prv 20 19 22 Homo índigens miséricors est, et mélior est pauper quam vir mendax. b
+Provérbia Prv 20 19 23 Timor Dómini ad vitam, et in plenitúdine commorábitur absque visitatióne péssima.
+Provérbia Prv 20 19 24 Abscóndit piger manum suam sub ascélla, nec ad os suum ápplicat eam. b
+Provérbia Prv 20 19 25 Pestilénte flagelláto stultus sapiéntior erit; si autem corripúeris sapiéntem, intélliget disciplínam. b
+Provérbia Prv 20 19 26 Qui afflígit patrem, et fugat matrem, ignominiósus est et infélix. b
+Provérbia Prv 20 19 27 Non cesses, fili, audíre doctrínam, nec ignóres sermónes sciéntiæ. b
+Provérbia Prv 20 19 28 Testis iníquus derídet judícium, et os impiórum dévorat iniquitátem. b
+Provérbia Prv 20 19 29 Paráta sunt derisóribus judícia, et mállei percutiéntes stultórum corpóribus.
+Provérbia Prv 20 20 1 Luxuriósa res vinum, et tumultuósa ebríetas: quicúmque his delectátur non erit sápiens.
+Provérbia Prv 20 20 2 Sicut rugítus leónis, ita et terror regis: qui próvocat eum peccat in ánimam suam.
+Provérbia Prv 20 20 3 Honor est hómini qui séparat se a contentiónibus; omnes autem stulti miscéntur contuméliis.
+Provérbia Prv 20 20 4 Propter frigus piger aráre nóluit; mendicábit ergo æstáte, et non dábitur illi. b
+Provérbia Prv 20 20 5 Sicut aqua profúnda, sic consílium in corde viri; sed homo sápiens exháuriet illud. b
+Provérbia Prv 20 20 6 Multi hómines misericórdes vocántur; virum autem fidélem quis invéniet?
+Provérbia Prv 20 20 7 Justus qui ámbulat in simplicitáte sua beátos post se fílios derelínquet.
+Provérbia Prv 20 20 8 Rex qui sedet in sólio judícii díssipat omne malum intúitu suo.
+Provérbia Prv 20 20 9 Quis potest dícere: Mundum est cor meum; purus sum a peccáto? b
+Provérbia Prv 20 20 10 Pondus et pondus, mensúra et mensúra: utrúmque abominábile est apud Deum. b
+Provérbia Prv 20 20 11 Ex stúdiis suis intellígitur puer, si munda et recta sint ópera ejus. b
+Provérbia Prv 20 20 12 Aurem audiéntem, et óculum vidéntem: Dóminus fecit utrúmque.
+Provérbia Prv 20 20 13 Noli dilígere somnum, ne te egéstas ópprimat: áperi óculos tuos, et saturáre pánibus. b
+Provérbia Prv 20 20 14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recésserit, tunc gloriábitur. b
+Provérbia Prv 20 20 15 Est aurum et multitúdo gemmárum, et vas pretiósum lábia sciéntiæ. b
+Provérbia Prv 20 20 16 Tolle vestiméntum ejus qui fidejússor éxtitit aliéni, et pro extráneis aufer pignus ab eo. b
+Provérbia Prv 20 20 17 Suávis est hómini panis mendácii, et póstea implébitur os ejus cálculo. b
+Provérbia Prv 20 20 18 Cogitatiónes consíliis roborántur, et gubernáculis tractánda sunt bella. b
+Provérbia Prv 20 20 19 Ei qui revélat mystéria, et ámbulat fraudulénter, et dilátat lábia sua, ne commisceáris. b
+Provérbia Prv 20 20 20 Qui maledícit patri suo et matri, extinguétur lucérna ejus in médiis ténebris: b
+Provérbia Prv 20 20 21 hæréditas ad quam festinátur in princípio, in novíssimo benedictióne carébit.
+Provérbia Prv 20 20 22 Ne dicas: Reddam malum: exspécta Dóminum, et liberábit te.
+Provérbia Prv 20 20 23 Abominátio est apud Dóminum pondus et pondus; statéra dolósa non est bona.
+Provérbia Prv 20 20 24 A Dómino dirigúntur gressus viri: quis autem hóminum intellígere potest viam suam?
+Provérbia Prv 20 20 25 Ruína est hómini devoráre sanctos, et post vota retractáre. b
+Provérbia Prv 20 20 26 Díssipat ímpios rex sápiens, et incúrvat super eos fórnicem. b
+Provérbia Prv 20 20 27 Lucérna Dómini spiráculum hóminis, quæ invéstigat ómnia secréta ventris. b
+Provérbia Prv 20 20 28 Misericórdia et véritas custódiunt regem, et roborátur cleméntia thronus ejus. b
+Provérbia Prv 20 20 29 Exsultátio júvenum fortitúdo eórum, et dígnitas senum caníties. b
+Provérbia Prv 20 20 30 Livor vúlneris abstérget mala, et plagæ in secretióribus ventris. b
+Provérbia Prv 20 21 1 Sicut divisiónes aquárum, ita cor regis in manu Dómini: quocúmque volúerit, inclinábit illud.
+Provérbia Prv 20 21 2 Omnis via viri recta sibi vidétur: appéndit autem corda Dóminus.
+Provérbia Prv 20 21 3 Fácere misericórdiam et judícium magis placet Dómino quam víctimæ.
+Provérbia Prv 20 21 4 Exaltátio oculórum est dilatátio cordis; lucérna impiórum peccátum.
+Provérbia Prv 20 21 5 Cogitatiónes robústi semper in abundántia; omnis autem piger semper in egestáte est. b
+Provérbia Prv 20 21 6 Qui cóngregat thesáuros lingua mendácii vanus et excors est, et impingétur ad láqueos mortis. b
+Provérbia Prv 20 21 7 Rapínæ impiórum détrahent eos, quia noluérunt fácere judícium.
+Provérbia Prv 20 21 8 Pervérsa via viri aliéna est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
+Provérbia Prv 20 21 9 Mélius est sedére in ángulo dómatis, quam cum mulíere litigiósa, et in domo commúni. b
+Provérbia Prv 20 21 10 Ánima ímpii desíderat malum: non miserébitur próximo suo. b
+Provérbia Prv 20 21 11 Mulctáto pestilénte, sapiéntior erit párvulus, et si sectétur sapiéntem, sumet sciéntiam.
+Provérbia Prv 20 21 12 Excógitat justus de domo ímpii, ut détrahat ímpios a malo.
+Provérbia Prv 20 21 13 Qui obtúrat aurem suam ad clamórem páuperis, et ipse clamábit, et non exaudiétur. b
+Provérbia Prv 20 21 14 Munus abscónditum extínguit iras, et donum in sinu indignatiónem máximam. b
+Provérbia Prv 20 21 15 Gáudium justo est fácere judícium, et pavor operántibus iniquitátem. b
+Provérbia Prv 20 21 16 Vir qui erráverit a via doctrínæ in cœtu gigántum commorábitur. b
+Provérbia Prv 20 21 17 Qui díligit épulas in egestáte erit; qui amat vinum et pínguia non ditábitur. b
+Provérbia Prv 20 21 18 Pro justo datur ímpius, et pro rectis iníquus. b
+Provérbia Prv 20 21 19 Mélius est habitáre in terra desérta quam cum mulíere rixósa et iracúnda. b
+Provérbia Prv 20 21 20 Thesáurus desiderábilis, et óleum in habitáculo justi: et imprúdens homo dissipábit illud. b
+Provérbia Prv 20 21 21 Qui séquitur justítiam et misericórdiam invéniet vitam, justítiam, et glóriam. b
+Provérbia Prv 20 21 22 Civitátem fórtium ascéndit sápiens, et destrúxit robur fidúciæ ejus.
+Provérbia Prv 20 21 23 Qui custódit os suum et linguam suam custódit ab angústiis ánimam suam.
+Provérbia Prv 20 21 24 Supérbus et árrogans vocátur indóctus, qui in ira operátur supérbiam.
+Provérbia Prv 20 21 25 Desidéria occídunt pigrum: noluérunt enim quidquam manus ejus operári. b
+Provérbia Prv 20 21 26 Tota die concupíscit et desíderat; qui autem justus est, tríbuet, et non cessábit.
+Provérbia Prv 20 21 27 Hóstiæ impiórum abominábiles, quia offerúntur ex scélere. b
+Provérbia Prv 20 21 28 Testis mendax períbit; vir obédiens loquétur victóriam.
+Provérbia Prv 20 21 29 Vir ímpius procáciter obfírmat vultum suum; qui autem rectus est córrigit viam suam.
+Provérbia Prv 20 21 30 Non est sapiéntia, non est prudéntia, non est consílium contra Dóminum. b
+Provérbia Prv 20 21 31 Equus parátur ad diem belli; Dóminus autem salútem tríbuit.
+Provérbia Prv 20 22 1 Mélius est nomen bonum quam divítiæ multæ; super argéntum et aurum grátia bona.
+Provérbia Prv 20 22 2 Dives et pauper obviavérunt sibi: utriúsque operátor est Dóminus.
+Provérbia Prv 20 22 3 Cállidus vidit malum, et abscóndit se; ínnocens pertránsiit, et afflíctus est damno. b
+Provérbia Prv 20 22 4 Finis modéstiæ timor Dómini, divítiæ, et glória, et vita. b
+Provérbia Prv 20 22 5 Arma et gládii in via pervérsi; custos autem ánimæ suæ longe recédit ab eis. b
+Provérbia Prv 20 22 6 Provérbium est: adoléscens juxta viam suam; étiam cum senúerit, non recédet ab ea. b
+Provérbia Prv 20 22 7 Dives paupéribus ímperat, et qui áccipit mútuum servus est fœnerántis. b
+Provérbia Prv 20 22 8 Qui séminat iniquitátem metet mala, et virga iræ suæ consummábitur. b
+Provérbia Prv 20 22 9 Qui pronus est ad misericórdiam benedicétur: de pánibus enim suis dedit páuperi. Victóriam et honórem acquíret qui dat múnera; ánimam autem aufert accipiéntium.
+Provérbia Prv 20 22 10 Éjice derisórem, et exíbit cum eo júrgium, cessabúntque causæ et contuméliæ. b
+Provérbia Prv 20 22 11 Qui díligit cordis mundítiam, propter grátiam labiórum suórum habébit amícum regem. b
+Provérbia Prv 20 22 12 Óculi Dómini custódiunt sciéntiam, et supplantántur verba iníqui.
+Provérbia Prv 20 22 13 Dicit piger: Leo est foris; in médio plateárum occidéndus sum. b
+Provérbia Prv 20 22 14 Fóvea profúnda os aliénæ: cui irátus est Dóminus, íncidet in eam. b
+Provérbia Prv 20 22 15 Stultítia colligáta est in corde púeri, et virga disciplínæ fugábit eam. b
+Provérbia Prv 20 22 16 Qui calumniátur páuperem ut áugeat divítias suas, dabit ipse ditióri, et egébit. b
+Provérbia Prv 20 22 17 Inclína aurem tuam, et audi verba sapiéntium: appóne autem cor ad doctrínam meam, b
+Provérbia Prv 20 22 18 quæ pulchra erit tibi cum serváveris eam in ventre tuo, et redundábit in lábiis tuis:
+Provérbia Prv 20 22 19 ut sit in Dómino fidúcia tua, unde et osténdi eam tibi hódie.
+Provérbia Prv 20 22 20 Ecce descrípsi eam tibi triplíciter, in cogitatiónibus et sciéntia:
+Provérbia Prv 20 22 21 ut osténderem tibi firmitátem et elóquia veritátis, respondére ex his illis qui misérunt te.
+Provérbia Prv 20 22 22 Non fácias violéntiam páuperi quia pauper est, neque cónteras egénum in porta: b
+Provérbia Prv 20 22 23 quia judicábit Dóminus causam ejus, et confíget eos qui confixérunt ánimam ejus.
+Provérbia Prv 20 22 24 Noli esse amícus hómini iracúndo, neque ámbules cum viro furióso:
+Provérbia Prv 20 22 25 ne forte discas sémitas ejus, et sumas scándalum ánimæ tuæ.
+Provérbia Prv 20 22 26 Noli esse cum his qui defígunt manus suas, et qui vades se ófferunt pro débitis:
+Provérbia Prv 20 22 27 si enim non habes unde restítuas, quid causæ est ut tollat operiméntum de cubíli tuo?
+Provérbia Prv 20 22 28 Ne transgrediáris términos antíquos, quos posuérunt patres tui.
+Provérbia Prv 20 22 29 Vidísti virum velócem in ópere suo? coram régibus stabit, nec erit ante ignóbiles.
+Provérbia Prv 20 23 1 Quando séderis ut cómedas cum príncipe, diligénter atténde quæ appósita sunt ante fáciem tuam.
+Provérbia Prv 20 23 2 Et státue cultrum in gútture tuo: si tamen habes in potestáte ánimam tuam.
+Provérbia Prv 20 23 3 Ne desíderes de cibis ejus, in quo est panis mendácii.
+Provérbia Prv 20 23 4 Noli laboráre ut ditéris, sed prudéntiæ tuæ pone modum. b
+Provérbia Prv 20 23 5 Ne érigas óculos tuos ad opes quas non potes habére, quia fácient sibi pennas quasi áquilæ, et volábunt in cælum.
+Provérbia Prv 20 23 6 Ne cómedas cum hómine ínvido, et ne desíderes cibos ejus: b
+Provérbia Prv 20 23 7 quóniam in similitúdinem aríoli et conjectóris ǽstimat quod ignórat. Cómede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.
+Provérbia Prv 20 23 8 Cibos quos coméderas évomes, et perdes pulchros sermónes tuos.
+Provérbia Prv 20 23 9 In áuribus insipiéntium ne loquáris, qui despícient doctrínam elóquii tui. b
+Provérbia Prv 20 23 10 Ne attíngas parvulórum términos, et agrum pupillórum ne intróëas: b
+Provérbia Prv 20 23 11 propínquus enim illórum fortis est, et ipse judicábit contra te causam illórum.
+Provérbia Prv 20 23 12 Ingrediátur ad doctrínam cor tuum, et aures tuæ ad verba sciéntiæ. b
+Provérbia Prv 20 23 13 Noli subtráhere a púero disciplínam: si enim percússeris eum virga, non moriétur.
+Provérbia Prv 20 23 14 Tu virga percúties eum, et ánimam ejus de inférno liberábis.
+Provérbia Prv 20 23 15 Fili mi, si sápiens fúerit ánimus tuus, gaudébit tecum cor meum:
+Provérbia Prv 20 23 16 et exsultábunt renes mei, cum locúta fúerint rectum lábia tua.
+Provérbia Prv 20 23 17 Non æmulétur cor tuum peccatóres, sed in timóre Dómini esto tota die:
+Provérbia Prv 20 23 18 quia habébis spem in novíssimo, et præstolátio tua non auferétur.
+Provérbia Prv 20 23 19 Audi, fili mi, et esto sápiens, et dírige in via ánimum tuum. b
+Provérbia Prv 20 23 20 Noli esse in convíviis potatórum, nec in comessatiónibus eórum qui carnes ad vescéndum cónferunt:
+Provérbia Prv 20 23 21 quia vacántes pótibus et dantes sýmbola consuméntur, et vestiétur pannis dormitátio.
+Provérbia Prv 20 23 22 Audi patrem tuum, qui génuit te, et ne contémnas cum senúerit mater tua.
+Provérbia Prv 20 23 23 Veritátem eme, et noli véndere sapiéntiam, et doctrínam, et intelligéntiam.
+Provérbia Prv 20 23 24 Exsúltat gáudio pater justi; qui sapiéntem génuit, lætábitur in eo.
+Provérbia Prv 20 23 25 Gáudeat pater tuus et mater tua, et exsúltet quæ génuit te.
+Provérbia Prv 20 23 26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et óculi tui vias meas custódiant. b
+Provérbia Prv 20 23 27 Fóvea enim profúnda est méretrix, et púteus angústus aliéna.
+Provérbia Prv 20 23 28 Insidiátur in via quasi latro, et quos incáutos víderit, interfíciet.
+Provérbia Prv 20 23 29 Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui fóveæ? cui sine causa vúlnera? cui suffúsio oculórum? b
+Provérbia Prv 20 23 30 nonne his qui commorántur in vino, et student calícibus epotándis?
+Provérbia Prv 20 23 31 Ne intueáris vinum quando flavéscit, cum splendúerit in vitro color ejus: ingréditur blande,
+Provérbia Prv 20 23 32 sed in novíssimo mordébit ut cóluber, et sicut régulus venéna diffúndet.
+Provérbia Prv 20 23 33 Óculi tui vidébunt extráneas, et cor tuum loquétur pervérsa.
+Provérbia Prv 20 23 34 Et eris sicut dórmiens in médio mari, et quasi sopítus gubernátor, amísso clavo.
+Provérbia Prv 20 23 35 Et dices: Verberavérunt me, sed non dólui; traxérunt me, et ego non sensi. Quando evigilábo, et rursus vina repériam?
+Provérbia Prv 20 24 1 Ne æmuléris viros malos, nec desíderes esse cum eis:
+Provérbia Prv 20 24 2 quia rapínas meditátur mens eórum, et fraudes lábia eórum loquúntur.
+Provérbia Prv 20 24 3 Sapiéntia ædificábitur domus, et prudéntia roborábitur. b
+Provérbia Prv 20 24 4 In doctrína replebúntur cellária, univérsa substántia pretiósa et pulchérrima.
+Provérbia Prv 20 24 5 Vir sápiens fortis est, et vir doctus robústus et válidus:
+Provérbia Prv 20 24 6 quia cum dispositióne inítur bellum, et erit salus ubi multa consília sunt.
+Provérbia Prv 20 24 7 Excélsa stulto sapiéntia; in porta non áperiet os suum.
+Provérbia Prv 20 24 8 Qui cógitat mala fácere stultus vocábitur: b
+Provérbia Prv 20 24 9 cogitátio stulti peccátum est, et abominátio hóminum detráctor.
+Provérbia Prv 20 24 10 Si desperáveris lassus in die angústiæ, imminuétur fortitúdo tua. b
+Provérbia Prv 20 24 11 Érue eos qui ducúntur ad mortem, et qui trahúntur ad intéritum, liberáre ne cesses.
+Provérbia Prv 20 24 12 Si díxeris: Vires non súppetunt; qui inspéctor est cordis ipse intélligit: et servatórem ánimæ tuæ nihil fallit, reddétque hómini juxta ópera sua.
+Provérbia Prv 20 24 13 Cómede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcíssimum gútturi tuo. b
+Provérbia Prv 20 24 14 Sic et doctrína sapiéntiæ ánimæ tuæ: quam cum invéneris, habébis in novíssimis spem, et spes tua non períbit.
+Provérbia Prv 20 24 15 Ne insidiéris, et quæras impietátem in domo justi, neque vastes réquiem ejus. b
+Provérbia Prv 20 24 16 Sépties enim cadet justus, et resúrget: ímpii autem córruent in malum.
+Provérbia Prv 20 24 17 Cum cecíderit inimícus tuus ne gáudeas, et in ruína ejus ne exsúltet cor tuum:
+Provérbia Prv 20 24 18 ne forte vídeat Dóminus, et displíceat ei, et áuferat ab eo iram suam.
+Provérbia Prv 20 24 19 Ne conténdas cum péssimis, nec æmuléris ímpios:
+Provérbia Prv 20 24 20 quóniam non habent futurórum spem mali, et lucérna impiórum extinguétur.
+Provérbia Prv 20 24 21 Time Dóminum, fili mi, et regem, et cum detractóribus non commisceáris: b
+Provérbia Prv 20 24 22 quóniam repénte consúrget perdítio eórum, et ruínam utriúsque quis novit?
+Provérbia Prv 20 24 23 Hæc quoque sapiéntibus. Cognóscere persónam in judício non est bonum. b
+Provérbia Prv 20 24 24 Qui dicunt ímpio: Justus es: maledícent eis pópuli, et detestabúntur eos tribus.
+Provérbia Prv 20 24 25 Qui árguunt eum laudabúntur, et super ipsos véniet benedíctio.
+Provérbia Prv 20 24 26 Lábia deosculábitur qui recta verba respóndet. b
+Provérbia Prv 20 24 27 Prǽpara foris opus tuum, et diligénter exérce agrum tuum, ut póstea ædífices domum tuam. b
+Provérbia Prv 20 24 28 Ne sis testis frustra contra próximum tuum, nec lactes quemquam lábiis tuis. b
+Provérbia Prv 20 24 29 Ne dicas: Quómodo fecit mihi, sic fáciam ei; reddam unicuíque secúndum opus suum.
+Provérbia Prv 20 24 30 Per agrum hóminis pigri transívi, et per víneam viri stulti: b
+Provérbia Prv 20 24 31 et ecce totum repléverant urtícæ, et operúerant superfíciem ejus spinæ, et macéria lápidum destrúcta erat.
+Provérbia Prv 20 24 32 Quod cum vidíssem, pósui in corde meo, et exémplo dídici disciplínam.
+Provérbia Prv 20 24 33 Parum, inquam, dórmies, módicum dormitábis; pauxíllum manus cónseres ut quiéscas:
+Provérbia Prv 20 24 34 et véniet tibi quasi cursor egéstas, et mendícitas quasi vir armátus.
+Provérbia Prv 20 25 1 Hæ quoque parábolæ Salomónis, quas transtulérunt viri Ezechíæ regis Juda.
+Provérbia Prv 20 25 2 Glória Dei est celáre verbum, et glória regum investigáre sermónem. b
+Provérbia Prv 20 25 3 Cælum sursum, et terra deórsum, et cor regum inscrutábile.
+Provérbia Prv 20 25 4 Aufer rubíginem de argénto, et egrediétur vas puríssimum.
+Provérbia Prv 20 25 5 Aufer impietátem de vultu regis, et firmábitur justítia thronus ejus.
+Provérbia Prv 20 25 6 Ne gloriósus appáreas coram rege, et in loco magnórum ne stéteris.
+Provérbia Prv 20 25 7 Mélius est enim ut dicátur tibi: Ascénde huc, quam ut humiliéris coram príncipe.
+Provérbia Prv 20 25 8 Quæ vidérunt óculi tui ne próferas in júrgio cito, ne póstea emendáre non possis, cum dehonestáveris amícum tuum. b
+Provérbia Prv 20 25 9 Causam tuam tracta cum amíco tuo, et secrétum extráneo ne revéles:
+Provérbia Prv 20 25 10 ne forte insúltet tibi cum audíerit, et exprobráre non cesset. Grátia et amicítia líberant: quas tibi serva, ne exprobrábilis fias.
+Provérbia Prv 20 25 11 Mala áurea in lectis argénteis, qui lóquitur verbum in témpore suo. b
+Provérbia Prv 20 25 12 Ináuris áurea, et margarítum fulgens, qui árguit sapiéntem et aurem obediéntem.
+Provérbia Prv 20 25 13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legátus fidélis ei qui misit eum: ánimam ipsíus requiéscere facit.
+Provérbia Prv 20 25 14 Nubes, et ventus, et plúviæ non sequéntes, vir gloriósus et promíssa non complens.
+Provérbia Prv 20 25 15 Patiéntia leniétur princeps, et lingua mollis confrínget durítiam. b
+Provérbia Prv 20 25 16 Mel invenísti: cómede quod súfficit tibi, ne forte satiátus évomas illud. b
+Provérbia Prv 20 25 17 Súbtrahe pedem tuum de domo próximi tui, nequándo satiátus óderit te.
+Provérbia Prv 20 25 18 Jáculum, et gládius, et sagítta acúta, homo qui lóquitur contra próximum suum falsum testimónium. b
+Provérbia Prv 20 25 19 Dens pútridus, et pes lassus, qui sperat super infidéli in die angústiæ,
+Provérbia Prv 20 25 20 et amíttit pállium in die frígoris. Acétum in nitro, qui cantat cármina cordi péssimo. Sicut tínea vestiménto, et vermis ligno, ita tristítia viri nocet cordi.
+Provérbia Prv 20 25 21 Si esuríerit inimícus tuus, ciba illum; si sitíerit, da ei aquam bíbere: b
+Provérbia Prv 20 25 22 prunas enim congregábis super caput ejus, et Dóminus reddet tibi.
+Provérbia Prv 20 25 23 Ventus áquilo díssipat plúvias, et fácies tristis linguam detrahéntem. b
+Provérbia Prv 20 25 24 Mélius est sedére in ángulo dómatis quam cum mulíere litigiósa et in domo commúni. b
+Provérbia Prv 20 25 25 Aqua frígida ánimæ sitiénti, et núntius bonus de terra longínqua. b
+Provérbia Prv 20 25 26 Fons turbátus pede et vena corrúpta, justus cadens coram ímpio. b
+Provérbia Prv 20 25 27 Sicut qui mel multum comédit non est ei bonum, sic qui scrutátor est majestátis opprimétur a glória. b
+Provérbia Prv 20 25 28 Sicut urbs patens et absque murórum ámbitu, ita vir qui non potest in loquéndo cohibére spíritum suum.
+Provérbia Prv 20 26 1 Quómodo nix in æstáte, et plúviæ in messe, sic índecens est stulto glória.
+Provérbia Prv 20 26 2 Sicut avis ad ália tránsvolans, et passer quólibet vadens, sic maledíctum frustra prolátum in quémpiam supervéniet. b
+Provérbia Prv 20 26 3 Flagéllum equo, et camus ásino, et virga in dorso imprudéntium. b
+Provérbia Prv 20 26 4 Ne respóndeas stulto juxta stultítiam suam, ne efficiáris ei símilis. b
+Provérbia Prv 20 26 5 Respónde stulto juxta stultítiam suam, ne sibi sápiens esse videátur.
+Provérbia Prv 20 26 6 Claudus pédibus, et iniquitátem bibens, qui mittit verba per núntium stultum. b
+Provérbia Prv 20 26 7 Quómodo pulchras frustra habet claudus tíbias, sic índecens est in ore stultórum parábola.
+Provérbia Prv 20 26 8 Sicut qui mittit lápidem in acérvum Mercúrii, ita qui tríbuit insipiénti honórem.
+Provérbia Prv 20 26 9 Quómodo si spina nascátur in manu temulénti, sic parábola in ore stultórum.
+Provérbia Prv 20 26 10 Judícium detérminat causas, et qui impónit stulto siléntium iras mítigat.
+Provérbia Prv 20 26 11 Sicut canis qui revértitur ad vómitum suum, sic imprúdens qui íterat stultítiam suam.
+Provérbia Prv 20 26 12 Vidísti hóminem sapiéntem sibi vidéri? magis illo spem habébit insípiens.
+Provérbia Prv 20 26 13 Dicit piger: Leo est in via, et leǽna in itinéribus. b
+Provérbia Prv 20 26 14 Sicut óstium vértitur in cárdine suo, ita piger in léctulo suo.
+Provérbia Prv 20 26 15 Abscóndit piger manum sub ascélla sua, et labórat si ad os suum eam convérterit.
+Provérbia Prv 20 26 16 Sapiéntior sibi piger vidétur septem viris loquéntibus senténtias.
+Provérbia Prv 20 26 17 Sicut qui apprehéndit áuribus canem, sic qui transit impátiens et commiscétur rixæ altérius. b
+Provérbia Prv 20 26 18 Sicut nóxius est qui mittit sagíttas et lánceas in mortem, b
+Provérbia Prv 20 26 19 ita vir fraudulénter nocet amíco suo, et cum fúerit deprehénsus dicit: Ludens feci.
+Provérbia Prv 20 26 20 Cum defécerint ligna extinguétur ignis, et susurróne subtrácto, júrgia conquiéscent. b
+Provérbia Prv 20 26 21 Sicut carbónes ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracúndus súscitat rixas.
+Provérbia Prv 20 26 22 Verba susurrónis quasi simplícia, et ipsa pervéniunt ad íntima ventris.
+Provérbia Prv 20 26 23 Quómodo si argénto sórdido ornáre velis vas fíctile, sic lábia tuméntia cum péssimo corde sociáta.
+Provérbia Prv 20 26 24 Lábiis suis intellígitur inimícus, cum in corde tractáverit dolos.
+Provérbia Prv 20 26 25 Quando submíserit vocem suam, ne credíderis ei, quóniam septem nequítiæ sunt in corde illíus.
+Provérbia Prv 20 26 26 Qui óperit ódium fraudulénter, revelábitur malítia ejus in consílio.
+Provérbia Prv 20 26 27 Qui fodit fóveam íncidet in eam, et qui volvit lápidem revertétur ad eum.
+Provérbia Prv 20 26 28 Lingua fallax non amat veritátem, et os lúbricum operátur ruínas.
+Provérbia Prv 20 27 1 Ne gloriéris in crástinum, ignórans quid superventúra páriat dies.
+Provérbia Prv 20 27 2 Laudet te aliénus, et non os tuum; extráneus, et non lábia tua. b
+Provérbia Prv 20 27 3 Grave est saxum, et onerósa aréna, sed ira stulti utróque grávior. b
+Provérbia Prv 20 27 4 Ira non habet misericórdiam nec erúmpens furor, et ímpetum concitáti ferre quis póterit?
+Provérbia Prv 20 27 5 Mélior est manifésta corréptio quam amor abscónditus. b
+Provérbia Prv 20 27 6 Melióra sunt vúlnera diligéntis quam fraudulénta óscula odiéntis.
+Provérbia Prv 20 27 7 Ánima saturáta calcábit favum, et ánima esúriens étiam amárum pro dulci sumet. b
+Provérbia Prv 20 27 8 Sicut avis tránsmigrans de nido suo, sic vir qui derelínquit locum suum. b
+Provérbia Prv 20 27 9 Unguénto et váriis odóribus delectátur cor, et bonis amíci consíliis ánima dulcorátur. b
+Provérbia Prv 20 27 10a Amícum tuum et amícum patris tui ne dimíseris, et domum fratris tui ne ingrediáris in die afflictiónis tuæ.
+Provérbia Prv 20 27 10b Mélior est vicínus juxta quam frater procul.
+Provérbia Prv 20 27 11 Stude sapiéntiæ, fili mi, et lætífica cor meum, ut possis exprobránti respondére sermónem. b
+Provérbia Prv 20 27 12 Astútus videns malum, abscónditus est: párvuli transeúntes sustinuérunt dispéndia. b
+Provérbia Prv 20 27 13 Tolle vestiméntum ejus qui spopóndit pro extráneo, et pro aliénis aufer ei pignus. b
+Provérbia Prv 20 27 14 Qui benedícit próximo suo voce grandi, de nocte consúrgens maledicénti símilis erit. b
+Provérbia Prv 20 27 15 Tecta perstillántia in die frígoris et litigiósa múlier comparántur. b
+Provérbia Prv 20 27 16 Qui rétinet eam quasi qui ventum téneat, et óleum déxteræ suæ vocábit.
+Provérbia Prv 20 27 17 Ferrum ferro exacúitur, et homo exácuit fáciem amíci sui. b
+Provérbia Prv 20 27 18 Qui servat ficum cómedet fructus ejus, et qui custos est dómini sui glorificábitur. b
+Provérbia Prv 20 27 19 Quómodo in aquis respléndent vultus prospiciéntium, sic corda hóminum manifésta sunt prudéntibus. b
+Provérbia Prv 20 27 20 Inférnus et perdítio numquam impléntur: simíliter et óculi hóminum insatiábiles. b
+Provérbia Prv 20 27 21 Quómodo probátur in conflatório argéntum et in fornáce aurum, sic probátur homo ore laudántis. Cor iníqui inquírit mala, cor autem rectum inquírit sciéntiam. b
+Provérbia Prv 20 27 22 Si contúderis stultum in pila quasi ptísanas feriénte désuper pilo, non auferétur ab eo stultítia ejus. b
+Provérbia Prv 20 27 23 Diligénter agnósce vultum pécoris tui, tuósque greges consídera: b
+Provérbia Prv 20 27 24 non enim habébis júgiter potestátem, sed coróna tribuétur in generatiónem et generatiónem.
+Provérbia Prv 20 27 25 Apérta sunt prata, et apparuérunt herbæ viréntes, et collécta sunt fœna de móntibus.
+Provérbia Prv 20 27 26 Agni ad vestiméntum tuum, et hædi ad agri prétium.
+Provérbia Prv 20 27 27 Suffíciat tibi lac caprárum in cibos tuos, et in necessária domus tuæ, et ad victum ancíllis tuis.
+Provérbia Prv 20 28 1 Fugit ímpius némine persequénte; justus autem, quasi leo confídens, absque terróre erit.
+Provérbia Prv 20 28 2 Propter peccáta terræ multi príncipes ejus; et propter hóminis sapiéntiam, et horum sciéntiam quæ dicúntur, vita ducis lóngior erit. b
+Provérbia Prv 20 28 3 Vir pauper calúmnians páuperes símilis est imbri veheménti in quo parátur fames. b
+Provérbia Prv 20 28 4 Qui derelínquunt legem laudant ímpium; qui custódiunt, succendúntur contra eum. b
+Provérbia Prv 20 28 5 Viri mali non cógitant judícium; qui autem inquírunt Dóminum animadvértunt ómnia.
+Provérbia Prv 20 28 6 Mélior est pauper ámbulans in simplicitáte sua quam dives in pravis itinéribus.
+Provérbia Prv 20 28 7 Qui custódit legem fílius sápiens est; qui autem comessatóres pascit confúndit patrem suum.
+Provérbia Prv 20 28 8 Qui coacérvat divítias usúris et fœ́nore, liberáli in páuperes cóngregat eas.
+Provérbia Prv 20 28 9 Qui declínat aures suas ne áudiat legem, orátio ejus erit execrábilis.
+Provérbia Prv 20 28 10 Qui décipit justos in via mala, in intéritu suo córruet, et símplices possidébunt bona ejus.
+Provérbia Prv 20 28 11 Sápiens sibi vidétur vir dives; pauper autem prudens scrutábitur eum.
+Provérbia Prv 20 28 12 In exsultatióne justórum multa glória est; regnántibus ímpiis, ruínæ hóminum. b
+Provérbia Prv 20 28 13 Qui abscóndit scélera sua non dirigétur; qui autem conféssus fúerit et relíquerit ea, misericórdiam consequétur. b
+Provérbia Prv 20 28 14 Beátus homo qui semper est pávidus; qui vero mentis est duræ córruet in malum.
+Provérbia Prv 20 28 15 Leo rúgiens et ursus esúriens, princeps ímpius super pópulum páuperem. b
+Provérbia Prv 20 28 16 Dux índigens prudéntia multos ópprimet per calúmniam; qui autem odit avarítiam, longi fient dies ejus.
+Provérbia Prv 20 28 17 Hóminem qui calumniátur ánimæ sánguinem, si usque ad lacum fúgerit, nemo sústinet. b
+Provérbia Prv 20 28 18 Qui ámbulat simplíciter salvus erit; qui pervérsis gráditur viis cóncidet semel. b
+Provérbia Prv 20 28 19 Qui operátur terram suam satiábitur pánibus; qui autem sectátur ótium replébitur egestáte. b
+Provérbia Prv 20 28 20 Vir fidélis multum laudábitur; qui autem festínat ditári non erit ínnocens.
+Provérbia Prv 20 28 21 Qui cognóscit in judício fáciem non bene facit; iste et pro buccélla panis déserit veritátem.
+Provérbia Prv 20 28 22 Vir qui festínat ditári, et áliis ínvidet, ignórat quod egéstas supervéniet ei.
+Provérbia Prv 20 28 23 Qui córripit hóminem grátiam póstea invéniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandiménta décipit. b
+Provérbia Prv 20 28 24 Qui súbtrahit áliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccátum, párticeps homicídæ est. b
+Provérbia Prv 20 28 25 Qui se jactat et dilátat, júrgia cóncitat; qui vero sperat in Dómino sanábitur. b
+Provérbia Prv 20 28 26 Qui confídit in corde suo stultus est; qui autem gráditur sapiénter, ipse salvábitur.
+Provérbia Prv 20 28 27 Qui dat páuperi non indigébit; qui déspicit deprecántem sustinébit penúriam. b
+Provérbia Prv 20 28 28 Cum surréxerint ímpii, abscondéntur hómines; cum illi períerint, multiplicabúntur justi. b
+Provérbia Prv 20 29 1 Viro qui corripiéntem dura cervíce contémnit, repentínus ei supervéniet intéritus, et eum sánitas non sequétur.
+Provérbia Prv 20 29 2 In multiplicatióne justórum lætábitur vulgus; cum ímpii súmpserint principátum, gemet pópulus. b
+Provérbia Prv 20 29 3 Vir qui amat sapiéntiam lætíficat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substántiam. b
+Provérbia Prv 20 29 4 Rex justus érigit terram; vir avárus déstruet eam. b
+Provérbia Prv 20 29 5 Homo qui blandis fictísque sermónibus lóquitur amíco suo rete expándit gréssibus ejus. b
+Provérbia Prv 20 29 6 Peccántem virum iníquum invólvet láqueus, et justus laudábit atque gaudébit. b
+Provérbia Prv 20 29 7 Novit justus causam páuperum; ímpius ignórat sciéntiam.
+Provérbia Prv 20 29 8 Hómines pestiléntes díssipant civitátem; sapiéntes vero avértunt furórem. b
+Provérbia Prv 20 29 9 Vir sápiens si cum stulto conténderit, sive irascátur, sive rídeat, non invéniet réquiem. b
+Provérbia Prv 20 29 10 Viri sánguinum odérunt símplicem; justi autem quaérunt ánimam ejus. b
+Provérbia Prv 20 29 11 Totum spíritum suum profert stultus; sápiens differt, et resérvat in pósterum. b
+Provérbia Prv 20 29 12 Princeps qui libénter audit verba mendácii, omnes minístros habet ímpios. b
+Provérbia Prv 20 29 13 Pauper et créditor obviavérunt sibi: utriúsque illuminátor est Dóminus.
+Provérbia Prv 20 29 14 Rex qui júdicat in veritáte páuperes, thronus ejus in ætérnum firmábitur.
+Provérbia Prv 20 29 15 Virga atque corréptio tríbuit sapiéntiam; puer autem qui dimíttitur voluntáti suæ confúndit matrem suam. b
+Provérbia Prv 20 29 16 In multiplicatióne impiórum multiplicabúntur scélera, et justi ruínas eórum vidébunt. b
+Provérbia Prv 20 29 17 Érudi fílium tuum, et refrigerábit te, et dabit delícias ánimæ tuæ. b
+Provérbia Prv 20 29 18 Cum prophetía defécerit, dissipábitur pópulus; qui vero custódit legem beátus est. b
+Provérbia Prv 20 29 19 Servus verbis non potest erudíri, quia quod dicis intélligit, et respondére contémnit. b
+Provérbia Prv 20 29 20 Vidísti hóminem velócem ad loquéndum? stultítia magis speránda est quam illíus corréptio. b
+Provérbia Prv 20 29 21 Qui delicáte a puerítia nutrit servum suum póstea séntiet eum contumácem. b
+Provérbia Prv 20 29 22 Vir iracúndus próvocat rixas, et qui ad indignándum fácilis est erit ad peccándum proclívior. b
+Provérbia Prv 20 29 23 Supérbum séquitur humílitas, et húmilem spíritu suscípiet glória. b
+Provérbia Prv 20 29 24 Qui cum fure partícipat odit ánimam suam; adjurántem audit, et non índicat. b
+Provérbia Prv 20 29 25 Qui timet hóminem cito córruet; qui sperat in Dómino sublevábitur. b
+Provérbia Prv 20 29 26 Multi requírunt fáciem príncipis, et judícium a Dómino egréditur singulórum.
+Provérbia Prv 20 29 27 Abominántur justi virum ímpium, et abominántur ímpii eos qui in recta sunt via. Verbum custódiens fílius extra perditiónem erit. b
+Provérbia Prv 20 30 1 Verba Congregántis, fílii Voméntis. Vísio quam locútus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum moránte confortátus, ait:
+Provérbia Prv 20 30 2 Stultíssimus sum virórum, et sapiéntia hóminum non est mecum. b
+Provérbia Prv 20 30 3 Non dídici sapiéntiam, et non novi sciéntiam sanctórum.
+Provérbia Prv 20 30 4 Quis ascéndit in cælum, atque descéndit? quis contínuit spíritum in mánibus suis? quis colligávit aquas quasi in vestiménto? quis suscitávit omnes términos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen fílii ejus, si nosti?
+Provérbia Prv 20 30 5 Omnis sermo Dei ignítus: clýpeus est sperántibus in se. b
+Provérbia Prv 20 30 6 Ne addas quidquam verbis illíus, et arguáris, inveniarísque mendax.
+Provérbia Prv 20 30 7 Duo rogávi te: ne déneges mihi ántequam móriar: b
+Provérbia Prv 20 30 8 vanitátem et verba mendácia longe fac a me; mendicitátem et divítias ne déderis mihi: tríbue tantum víctui meo necessária,
+Provérbia Prv 20 30 9 ne forte satiátus illíciar ad negándum, et dicam: Quis est Dóminus? aut egestáte compúlsus, furer, et perjúrem nomen Dei mei.
+Provérbia Prv 20 30 10 Ne accúses servum ad dóminum suum, ne forte maledícat tibi, et córruas. b
+Provérbia Prv 20 30 11 Generátio quæ patri suo maledícit, et quæ matri suæ non benedícit; b
+Provérbia Prv 20 30 12 generátio quæ sibi munda vidétur, et tamen non est lota a sórdibus suis;
+Provérbia Prv 20 30 13 generátio cujus excélsi sunt óculi, et pálpebræ ejus in alta surréctæ;
+Provérbia Prv 20 30 14 generátio quæ pro déntibus gládios habet, et commándit moláribus suis, ut cómedat ínopes de terra, et páuperes ex homínibus.
+Provérbia Prv 20 30 15 Sanguisúgæ duæ sunt fíliæ, dicéntes: Affer, affer. Tria sunt insaturabília, et quartum quod numquam dicit: Súfficit. b
+Provérbia Prv 20 30 16 Inférnus, et os vulvæ, et terra quæ non satiátur aqua: ignis vero numquam dicit: Súfficit.
+Provérbia Prv 20 30 17 Óculum qui subsánnat patrem, et qui déspicit partum matris suæ, effódiant eum corvi de torréntibus, et cómedant eum fílii áquilæ! b
+Provérbia Prv 20 30 18 Tria sunt difficília mihi, et quartum pénitus ignóro: b
+Provérbia Prv 20 30 19 viam áquilæ in cælo, viam cólubri super petram, viam navis in médio mari, et viam viri in adolescéntia.
+Provérbia Prv 20 30 20 Talis est et via mulíeris adúlteræ, quæ comédit, et tergens os suum dicit: Non sum operáta malum.
+Provérbia Prv 20 30 21 Per tria movétur terra, et quartum non potest sustinére: b
+Provérbia Prv 20 30 22 per servum, cum regnáverit; per stultum, cum saturátus fúerit cibo;
+Provérbia Prv 20 30 23 per odiósam mulíerem, cum in matrimónio fúerit assúmpta; et per ancíllam, cum fúerit hæres dóminæ suæ.
+Provérbia Prv 20 30 24 Quátuor sunt mínima terræ, et ipsa sunt sapientióra sapiéntibus: b
+Provérbia Prv 20 30 25 formícæ, pópulus infírmus, qui prǽparat in messe cibum sibi;
+Provérbia Prv 20 30 26 lepúsculus, plebs inválida, qui cóllocat in petra cubíle suum;
+Provérbia Prv 20 30 27 regem locústa non habet, et egréditur univérsa per turmas suas;
+Provérbia Prv 20 30 28 stéllio mánibus nítitur, et morátur in ǽdibus regis.
+Provérbia Prv 20 30 29 Tria sunt quæ bene gradiúntur, et quartum quod incédit felíciter: b
+Provérbia Prv 20 30 30 leo, fortíssimus bestiárum, ad nullíus pavébit occúrsum;
+Provérbia Prv 20 30 31 gallus succínctus lumbos; et áries; nec est rex, qui resístat ei.
+Provérbia Prv 20 30 32 Est qui stultus appáruit postquam elevátus est in sublíme; si enim intellexísset, ori suo imposuísset manum. b
+Provérbia Prv 20 30 33 Qui autem fórtiter premit úbera ad eliciéndum lac éxprimit butýrum; et qui veheménter emúngit élicit sánguinem; et qui próvocat iras prodúcit discórdias.
+Provérbia Prv 20 31 1 Verba Lamuélis regis. Vísio qua erudívit eum mater sua.
+Provérbia Prv 20 31 2 Quid, dilécte mi? quid, dilécte úteri mei? quid, dilécte votórum meórum? b
+Provérbia Prv 20 31 3 Ne déderis muliéribus substántiam tuam, et divítias tuas ad deléndos reges.
+Provérbia Prv 20 31 4 Noli régibus, o Lámuel, noli régibus dare vinum, quia nullum secrétum est ubi regnat ebríetas;
+Provérbia Prv 20 31 5 et ne forte bibant, et obliviscántur judiciórum, et mutent causam filiórum páuperis.
+Provérbia Prv 20 31 6 Date síceram mœréntibus, et vinum his qui amáro sunt ánimo.
+Provérbia Prv 20 31 7 Bibant, et obliviscántur egestátis suæ, et dolóris sui non recordéntur ámplius.
+Provérbia Prv 20 31 8 Áperi os tuum muto, et causis ómnium filiórum qui pertránseunt.
+Provérbia Prv 20 31 9 Áperi os tuum, decérne quod justum est, et júdica ínopem et páuperem.
+Provérbia Prv 20 31 10 Mulíerem fortem quis invéniet? procul et de últimis fínibus prétium ejus. b
+Provérbia Prv 20 31 11 Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit.
+Provérbia Prv 20 31 12 Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ.
+Provérbia Prv 20 31 13 Quæsívit lanam et linum, et operáta est consília mánuum suárum.
+Provérbia Prv 20 31 14 Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum.
+Provérbia Prv 20 31 15 Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis.
+Provérbia Prv 20 31 16 Considerávit agrum, et emit eum; de fructu mánuum suárum plantávit víneam.
+Provérbia Prv 20 31 17 Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum.
+Provérbia Prv 20 31 18 Gustávit, et vidit quia bona est negotiátio ejus; non extinguétur in nocte lucérna ejus.
+Provérbia Prv 20 31 19 Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum.
+Provérbia Prv 20 31 20 Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem.
+Provérbia Prv 20 31 21 Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis; omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus.
+Provérbia Prv 20 31 22 Stragulátam vestem fecit sibi; byssus et púrpura induméntum ejus.
+Provérbia Prv 20 31 23 Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ.
+Provérbia Prv 20 31 24 Síndonem fecit, et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo.
+Provérbia Prv 20 31 25 Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo.
+Provérbia Prv 20 31 26 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus.
+Provérbia Prv 20 31 27 Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit.
+Provérbia Prv 20 31 28 Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt; vir ejus, et laudávit eam.
+Provérbia Prv 20 31 29 Multæ fíliæ congregavérunt divítias; tu supergréssa es univérsas.
+Provérbia Prv 20 31 30 Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur.
+Provérbia Prv 20 31 31 Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera ejus.
# Ecclesiástes Eccl Ecclesiástes
Ecclesiástes Eccl 21 1 1 Verba Ecclesiástæ, fílii David, regis Jerúsalem.
Ecclesiástes Eccl 21 1 2 Vánitas vanitátum, dixit Ecclesiástes; vánitas vanitátum, et ómnia vánitas. b
@@ -18421,125 +18421,125 @@ Ecclesiástes Eccl 21 12 11 Verba sapiéntium sicut stímuli, et quasi clavi in
Ecclesiástes Eccl 21 12 12 His ámplius, fili mi, ne requíras. Faciéndi plures libros nullus est finis; frequénsque meditátio, carnis afflíctio est.
Ecclesiástes Eccl 21 12 13 Finem loquéndi páriter omnes audiámus. Deum time, et mandáta ejus obsérva: hoc est enim omnis homo, b
Ecclesiástes Eccl 21 12 14 et cuncta quæ fiunt addúcet Deus in judícium pro omni erráto, sive bonum, sive malum illud sit.
-# Cánticum Canticorum SSol Cánticum Canticorum: Salomónis Cánticum Canticorum
-Cánticum Canticorum SSol 22 1 1 Osculétur me ósculo oris sui; quia melióra sunt úbera tua vino,
-Cánticum Canticorum SSol 22 1 2 fragrántia unguéntis óptimis. Óleum effúsum nomen tuum; ídeo adolescéntulæ dilexérunt te.
-Cánticum Canticorum SSol 22 1 3 Trahe me, post te currémus in odórem unguentórum tuórum. Introdúxit me rex in cellária sua; exsultábimus et lætábimur in te, mémores úberum tuórum super vinum. Recti díligunt te.
-Cánticum Canticorum SSol 22 1 4 Nigra sum, sed formósa, fíliæ Jerúsalem, sicut tabernácula Cedar, sicut pelles Salomónis. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 1 5 Nolíte me consideráre quod fusca sim, quia decolorávit me sol. Fílii matris meæ pugnavérunt contra me; posuérunt me custódem in víneis: víneam meam non custodívi.
-Cánticum Canticorum SSol 22 1 6 Índica mihi, quem díligit ánima mea, ubi pascas, ubi cubes in merídie, ne vagári incípiam post greges sodálium tuórum.
-Cánticum Canticorum SSol 22 1 7 Si ignóras te, o pulchérrima inter mulíeres, egrédere, et abi post vestígia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernácula pastórum. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 1 8 Equitátui meo in cúrribus Pharaónis assimilávi te, amíca mea.
-Cánticum Canticorum SSol 22 1 9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut túrturis; collum tuum sicut monília.
-Cánticum Canticorum SSol 22 1 10 Murénulas áureas faciémus tibi, vermiculátas argénto.
-Cánticum Canticorum SSol 22 1 11 Dum esset rex in accúbitu suo, nardus mea dedit odórem suum. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 1 12 Fascículus myrrhæ diléctus meus mihi; inter úbera mea commorábitur.
-Cánticum Canticorum SSol 22 1 13 Botrus cypri diléctus meus mihi in víneis Engáddi.
-Cánticum Canticorum SSol 22 1 14 Ecce tu pulchra es, amíca mea! ecce tu pulchra es! Óculi tui columbárum. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 1 15 Ecce tu pulcher es, dilécte mi, et decórus! Léctulus noster flóridus. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 1 16 Tigna domórum nostrárum cédrina, laqueária nostra cypréssina.
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 1 Ego flos campi, et lílium convállium.
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 2 Sicut lílium inter spinas, sic amíca mea inter fílias. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 3 Sicut malus inter ligna silvárum, sic diléctus meus inter fílios. Sub umbra illíus quem desideráveram sedi, et fructus ejus dulcis gútturi meo. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 4 Introdúxit me in cellam vináriam; ordinávit in me caritátem. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 5 Fulcíte me flóribus, stipáte me malis, quia amóre lángueo.
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 6 Læva ejus sub cápite meo, et déxtera illíus amplexábitur me.
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 7 Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, quoadúsque ipsa velit. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 8 Vox dilécti mei; ecce iste venit, sáliens in móntibus, transíliens colles. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 9 Símilis est diléctus meus cápreæ, hinnulóque cervórum. En ipse stat post paríetem nostrum, respíciens per fenéstras, prospíciens per cancéllos.
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 10 En diléctus meus lóquitur mihi. Surge, própera, amíca mea, colúmba mea, formósa mea, et veni:
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 11 jam enim hiems tránsiit; imber ábiit, et recéssit.
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 12 Flores apparuérunt in terra nostra; tempus putatiónis advénit: vox túrturis audíta est in terra nostra;
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 13 ficus prótulit grossos suos; víneæ floréntes dedérunt odórem suum. Surge, amíca mea, speciósa mea, et veni:
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 14 colúmba mea, in foramínibus petræ, in cavérna macériæ, osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis: vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra.
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 15 Cápite nobis vulpes párvulas quæ demoliúntur víneas: nam vínea nostra flóruit. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 16 Diléctus meus mihi, et ego illi, qui páscitur inter lília, b
-Cánticum Canticorum SSol 22 2 17 donec aspíret dies, et inclinéntur umbræ. Revértere; símilis esto, dilécte mi, cápreæ, hinnulóque cervórum super montes Bether.
-Cánticum Canticorum SSol 22 3 1 In léctulo meo, per noctes, quæsívi quem díligit ánima mea: quæsívi illum, et non invéni.
-Cánticum Canticorum SSol 22 3 2 Surgam, et circuíbo civitátem: per vicos et platéas quæram quem díligit ánima mea: quæsívi illum, et non invéni.
-Cánticum Canticorum SSol 22 3 3 Invenérunt me vígiles qui custódiunt civitátem: Num quem díligit ánima mea vidístis?
-Cánticum Canticorum SSol 22 3 4 Páululum cum pertransíssem eos, invéni quem díligit ánima mea: ténui eum, nec dimíttam, donec introdúcam illum in domum matris meæ, et in cubículum genetrícis meæ.
-Cánticum Canticorum SSol 22 3 5 Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, donec ipsa velit. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 3 6 Quæ est ista quæ ascéndit per desértum sicut vírgula fumi ex aromátibus myrrhæ, et thuris, et univérsi púlveris pigmentárii? b
-Cánticum Canticorum SSol 22 3 7 En léctulum Salomónis sexagínta fortes ámbiunt ex fortíssimis Israël, b
-Cánticum Canticorum SSol 22 3 8 omnes tenéntes gládios, et ad bella doctíssimi: uniuscujúsque ensis super femur suum propter timóres noctúrnos.
-Cánticum Canticorum SSol 22 3 9 Férculum fecit sibi rex Sálomon de lignis Líbani;
-Cánticum Canticorum SSol 22 3 10 colúmnas ejus fecit argénteas, reclinatórium áureum, ascénsum purpúreum; média caritáte constrávit, propter fílias Jerúsalem.
-Cánticum Canticorum SSol 22 3 11 Egredímini et vidéte, fíliæ Sion, regem Salomónem in diadémate quo coronávit illum mater sua in die desponsatiónis illíus, et in die lætítiæ cordis ejus.
-Cánticum Canticorum SSol 22 4 1 Quam pulchra es, amíca mea! quam pulchra es! Óculi tui columbárum, absque eo quod intrínsecus latet. Capílli tui sicut greges caprárum quæ ascendérunt de monte Gálaad.
-Cánticum Canticorum SSol 22 4 2 Dentes tui sicut greges tonsárum quæ ascendérunt de lavácro; omnes geméllis fœ́tibus, et stérilis non est inter eas.
-Cánticum Canticorum SSol 22 4 3 Sicut vitta coccínea lábia tua, et elóquium tuum dulce. Sicut fragmen mali púnici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrínsecus latet.
-Cánticum Canticorum SSol 22 4 4 Sicut turris David collum tuum, quæ ædificáta est cum propugnáculis; mille clýpei pendent ex ea, omnis armatúra fórtium.
-Cánticum Canticorum SSol 22 4 5 Duo úbera tua sicut duo hínnuli, cápreæ gemélli, qui pascúntur in líliis.
-Cánticum Canticorum SSol 22 4 6 Donec aspíret dies, et inclinéntur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 4 7 Tota pulchra es, amíca mea, et mácula non est in te. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 4 8 Veni de Líbano, sponsa mea: veni de Líbano, veni, coronáberis: de cápite Ámana, de vértice Sanir et Hermon, de cubílibus leónum, de móntibus pardórum.
-Cánticum Canticorum SSol 22 4 9 Vulnerásti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerásti cor meum in uno oculórum tuórum, et in uno crine colli tui. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 4 10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa! pulchrióra sunt úbera tua vino, et odor unguentórum tuórum super ómnia arómata.
-Cánticum Canticorum SSol 22 4 11 Favus distíllans lábia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentórum tuórum sicut odor thuris.
-Cánticum Canticorum SSol 22 4 12 Hortus conclúsus soror mea, sponsa, hortus conclúsus, fons signátus.
-Cánticum Canticorum SSol 22 4 13 Emissiónes tuæ paradísus malórum punicórum, cum pomórum frúctibus, cypri cum nardo.
-Cánticum Canticorum SSol 22 4 14 Nardus et crocus, fístula et cinnamómum, cum univérsis lignis Líbani; myrrha et áloë, cum ómnibus primis unguéntis.
-Cánticum Canticorum SSol 22 4 15 Fons hortórum, púteus aquárum vivéntium, quæ fluunt ímpetu de Líbano.
-Cánticum Canticorum SSol 22 4 16 Surge, áquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant arómata illíus. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 1 Véniat diléctus meus in hortum suum, et cómedat fructum pomórum suórum. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; méssui myrrham meam cum aromátibus meis; comédi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comédite, amíci, et bíbite, et inebriámini, caríssimi.
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 2 Ego dórmio, et cor meum vígilat. Vox dilécti mei pulsántis: Áperi mihi, soror mea, amíca mea, colúmba mea, immaculáta mea, quia caput meum plenum est rore, et cincínni mei guttis nóctium. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 3 Expoliávi me túnica mea: quómodo índuar illa? lavi pedes meos: quómodo inquinábo illos?
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 4 Diléctus meus misit manum suam per forámen, et venter meus intrémuit ad tactum ejus.
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 5 Surréxi ut aperírem dilécto meo; manus meæ stillavérunt myrrham, et dígiti mei pleni myrrha probatíssima.
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 6 Péssulum óstii mei apérui dilécto meo, at ille declináverat, atque transíerat. Ánima mea liquefácta est, ut locútus est; quæsívi, et non invéni illum; vocávi, et non respóndit mihi.
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 7 Invenérunt me custódes qui circúmeunt civitátem; percussérunt me, et vulneravérunt me. Tulérunt pállium meum mihi custódes murórum.
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 8 Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, si invenéritis diléctum meum, ut nuntiétis ei quia amóre lángueo.
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 9 Qualis est diléctus tuus ex dilécto, o pulchérrima mulíerum? qualis est diléctus tuus ex dilécto, quia sic adjurásti nos? b
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 10 Diléctus meus cándidus et rubicúndus; eléctus ex míllibus. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 11 Caput ejus aurum óptimum; comæ ejus sicut elátæ palmárum, nigræ quasi corvus.
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 12 Óculi ejus sicut colúmbæ super rívulos aquárum, quæ lacte sunt lotæ, et résident juxta fluénta pleníssima.
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 13 Genæ illíus sicut aréolæ arómatum, cónsitæ a pigmentáriis. Lábia ejus lília, distillántia myrrham primam.
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 14 Manus illíus tornátiles, áureæ, plenæ hyacínthis. Venter ejus ebúrneus, distínctus sapphíris.
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 15 Crura illíus colúmnæ marmóreæ quæ fundátæ sunt super bases áureas. Spécies ejus ut Líbani, eléctus ut cedri.
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 16 Guttur illíus suavíssimum, et totus desiderábilis. Talis est diléctus meus, et ipse est amícus meus, fíliæ Jerúsalem.
-Cánticum Canticorum SSol 22 5 17 Quo ábiit diléctus tuus, o pulchérrima mulíerum? quo declinávit diléctus tuus? et quærémus eum tecum. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 6 1 Diléctus meus descéndit in hortum suum ad aréolam arómatum, ut pascátur in hortis, et lília cólligat.
-Cánticum Canticorum SSol 22 6 2 Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi, qui páscitur inter lília.
-Cánticum Canticorum SSol 22 6 3 Pulchra es, amíca mea; suávis, et decóra sicut Jerúsalem; terríbilis ut castrórum ácies ordináta. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 6 4 Avérte óculos tuos a me, quia ipsi me avoláre fecérunt. Capílli tui sicut grex caprárum quæ apparuérunt de Gálaad.
-Cánticum Canticorum SSol 22 6 5 Dentes tui sicut grex óvium quæ ascendérunt de lavácro: omnes geméllis fœ́tibus, et stérilis non est in eis.
-Cánticum Canticorum SSol 22 6 6 Sicut cortex mali púnici, sic genæ tuæ, absque occúltis tuis.
-Cánticum Canticorum SSol 22 6 7 Sexagínta sunt regínæ, et octogínta concubínæ, et adolescentulárum non est númerus.
-Cánticum Canticorum SSol 22 6 8 Una est colúmba mea, perfécta mea, una est matris suæ, elécta genetríci suæ. Vidérunt eam fíliæ, et beatíssimam prædicavérunt; regínæ et concubínæ, et laudavérunt eam.
-Cánticum Canticorum SSol 22 6 9 Quæ est ista quæ progréditur quasi auróra consúrgens, pulchra ut luna, elécta ut sol, terríbilis ut castrórum ácies ordináta?
-Cánticum Canticorum SSol 22 6 10 Descéndi in hortum nucum, ut vidérem poma convállium, et inspícerem si floruísset vínea, et germinássent mala púnica. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 6 11 Nescívi: ánima mea conturbávit me, propter quadrígas Amínadab.
-Cánticum Canticorum SSol 22 6 12 Revértere, revértere, Sulamítis! revértere, revértere ut intueámur te. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 7 1a Quid vidébis in Sulamíte, nisi choros castrórum?
-Cánticum Canticorum SSol 22 7 1b Quam pulchri sunt gressus tui in calceaméntis, fília príncipis! Junctúræ fémorum tuórum sicut monília quæ fabricáta sunt manu artíficis. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 7 2 Umbilícus tuus crater tornátilis, numquam índigens póculis. Venter tuus sicut acérvus trítici vallátus líliis.
-Cánticum Canticorum SSol 22 7 3 Duo úbera tua sicut duo hínnuli, gemélli cápreæ.
-Cánticum Canticorum SSol 22 7 4 Collum tuum sicut turris ebúrnea; óculi tui sicut piscínæ in Hésebon quæ sunt in porta fíliæ multitúdinis. Nasus tuus sicut turris Líbani, quæ réspicit contra Damáscum.
-Cánticum Canticorum SSol 22 7 5 Caput tuum ut Carmélus; et comæ cápitis tui sicut púrpura regis vincta canálibus.
-Cánticum Canticorum SSol 22 7 6 Quam pulchra es, et quam decóra, caríssima, in delíciis!
-Cánticum Canticorum SSol 22 7 7 Statúra tua assimiláta est palmæ, et úbera tua botris.
-Cánticum Canticorum SSol 22 7 8 Dixi: Ascéndam in palmam, et apprehéndam fructus ejus; et erunt úbera tua sicut botri víneæ, et odor oris tui sicut malórum.
-Cánticum Canticorum SSol 22 7 9 Guttur tuum sicut vinum óptimum, dignum dilécto meo ad potándum, labiísque et déntibus illíus ad ruminándum.
-Cánticum Canticorum SSol 22 7 10 Ego dilécto meo, et ad me convérsio ejus. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 7 11 Veni, dilécte mi, egrediámur in agrum, commorémur in villis.
-Cánticum Canticorum SSol 22 7 12 Mane surgámus ad víneas: videámus si flóruit vínea, si flores fructus partúriunt, si floruérunt mala púnica; ibi dabo tibi úbera mea.
-Cánticum Canticorum SSol 22 7 13 Mandrágoræ dedérunt odórem in portis nostris ómnia poma: nova et vétera, dilécte mi, servávi tibi.
-Cánticum Canticorum SSol 22 8 1 Quis mihi det te fratrem meum, sugéntem úbera matris meæ, ut invéniam te foris, et deósculer te, et jam me nemo despíciat?
-Cánticum Canticorum SSol 22 8 2 Apprehéndam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docébis, et dabo tibi póculum ex vino condíto, et mustum malórum granatórum meórum.
-Cánticum Canticorum SSol 22 8 3 Læva ejus sub cápite meo, et déxtera illíus amplexábitur me.
-Cánticum Canticorum SSol 22 8 4 Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, donec ipsa velit.
-Cánticum Canticorum SSol 22 8 5a Quæ est ista quæ ascéndit de desérto, delíciis áffluens, inníxa super diléctum suum? b
-Cánticum Canticorum SSol 22 8 5b Sub árbore malo suscitávi te; ibi corrúpta est mater tua, ibi violáta est génitrix tua. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 8 6 Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum, quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio: lámpades ejus lámpades ignis atque flammárum.
-Cánticum Canticorum SSol 22 8 7 Aquæ multæ non potuérunt extínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam. Si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam.
-Cánticum Canticorum SSol 22 8 8 Soror nostra parva, et úbera non habet; quid faciémus soróri nostræ in die quando alloquénda est? b
-Cánticum Canticorum SSol 22 8 9 Si murus est, ædificémus super eum propugnácula argéntea; si óstium est, compingámus illud tábulis cédrinis.
-Cánticum Canticorum SSol 22 8 10 Ego murus, et úbera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem repériens.
-Cánticum Canticorum SSol 22 8 11 Vínea fuit pacífico in ea quæ habet pópulos: trádidit eam custódibus; vir affert pro fructu ejus mille argénteos. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 8 12 Vínea mea coram me est. Mille tui pacífici, et ducénti his qui custódiunt fructus ejus.
-Cánticum Canticorum SSol 22 8 13 Quæ hábitas in hortis, amíci auscúltant; fac me audíre vocem tuam. b
-Cánticum Canticorum SSol 22 8 14 Fuge, dilécte mi, et assimiláre cápreæ, hinnulóque cervórum super montes arómatum.
+# Cánticum Canticórum SSol Cánticum Canticórum: Salomónis Cánticum Canticórum
+Cánticum Canticórum SSol 22 1 1 Osculétur me ósculo oris sui; quia melióra sunt úbera tua vino,
+Cánticum Canticórum SSol 22 1 2 fragrántia unguéntis óptimis. Óleum effúsum nomen tuum; ídeo adolescéntulæ dilexérunt te.
+Cánticum Canticórum SSol 22 1 3 Trahe me, post te currémus in odórem unguentórum tuórum. Introdúxit me rex in cellária sua; exsultábimus et lætábimur in te, mémores úberum tuórum super vinum. Recti díligunt te.
+Cánticum Canticórum SSol 22 1 4 Nigra sum, sed formósa, fíliæ Jerúsalem, sicut tabernácula Cedar, sicut pelles Salomónis. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 1 5 Nolíte me consideráre quod fusca sim, quia decolorávit me sol. Fílii matris meæ pugnavérunt contra me; posuérunt me custódem in víneis: víneam meam non custodívi.
+Cánticum Canticórum SSol 22 1 6 Índica mihi, quem díligit ánima mea, ubi pascas, ubi cubes in merídie, ne vagári incípiam post greges sodálium tuórum.
+Cánticum Canticórum SSol 22 1 7 Si ignóras te, o pulchérrima inter mulíeres, egrédere, et abi post vestígia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernácula pastórum. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 1 8 Equitátui meo in cúrribus Pharaónis assimilávi te, amíca mea.
+Cánticum Canticórum SSol 22 1 9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut túrturis; collum tuum sicut monília.
+Cánticum Canticórum SSol 22 1 10 Murénulas áureas faciémus tibi, vermiculátas argénto.
+Cánticum Canticórum SSol 22 1 11 Dum esset rex in accúbitu suo, nardus mea dedit odórem suum. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 1 12 Fascículus myrrhæ diléctus meus mihi; inter úbera mea commorábitur.
+Cánticum Canticórum SSol 22 1 13 Botrus cypri diléctus meus mihi in víneis Engáddi.
+Cánticum Canticórum SSol 22 1 14 Ecce tu pulchra es, amíca mea! ecce tu pulchra es! Óculi tui columbárum. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 1 15 Ecce tu pulcher es, dilécte mi, et decórus! Léctulus noster flóridus. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 1 16 Tigna domórum nostrárum cédrina, laqueária nostra cypréssina.
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 1 Ego flos campi, et lílium convállium.
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 2 Sicut lílium inter spinas, sic amíca mea inter fílias. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 3 Sicut malus inter ligna silvárum, sic diléctus meus inter fílios. Sub umbra illíus quem desideráveram sedi, et fructus ejus dulcis gútturi meo. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 4 Introdúxit me in cellam vináriam; ordinávit in me caritátem. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 5 Fulcíte me flóribus, stipáte me malis, quia amóre lángueo.
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 6 Læva ejus sub cápite meo, et déxtera illíus amplexábitur me.
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 7 Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, quoadúsque ipsa velit. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 8 Vox dilécti mei; ecce iste venit, sáliens in móntibus, transíliens colles. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 9 Símilis est diléctus meus cápreæ, hinnulóque cervórum. En ipse stat post paríetem nostrum, respíciens per fenéstras, prospíciens per cancéllos.
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 10 En diléctus meus lóquitur mihi. Surge, própera, amíca mea, colúmba mea, formósa mea, et veni:
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 11 jam enim hiems tránsiit; imber ábiit, et recéssit.
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 12 Flores apparuérunt in terra nostra; tempus putatiónis advénit: vox túrturis audíta est in terra nostra;
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 13 ficus prótulit grossos suos; víneæ floréntes dedérunt odórem suum. Surge, amíca mea, speciósa mea, et veni:
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 14 colúmba mea, in foramínibus petræ, in cavérna macériæ, osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis: vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra.
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 15 Cápite nobis vulpes párvulas quæ demoliúntur víneas: nam vínea nostra flóruit. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 16 Diléctus meus mihi, et ego illi, qui páscitur inter lília, b
+Cánticum Canticórum SSol 22 2 17 donec aspíret dies, et inclinéntur umbræ. Revértere; símilis esto, dilécte mi, cápreæ, hinnulóque cervórum super montes Bether.
+Cánticum Canticórum SSol 22 3 1 In léctulo meo, per noctes, quæsívi quem díligit ánima mea: quæsívi illum, et non invéni.
+Cánticum Canticórum SSol 22 3 2 Surgam, et circuíbo civitátem: per vicos et platéas quæram quem díligit ánima mea: quæsívi illum, et non invéni.
+Cánticum Canticórum SSol 22 3 3 Invenérunt me vígiles qui custódiunt civitátem: Num quem díligit ánima mea vidístis?
+Cánticum Canticórum SSol 22 3 4 Páululum cum pertransíssem eos, invéni quem díligit ánima mea: ténui eum, nec dimíttam, donec introdúcam illum in domum matris meæ, et in cubículum genetrícis meæ.
+Cánticum Canticórum SSol 22 3 5 Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, donec ipsa velit. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 3 6 Quæ est ista quæ ascéndit per desértum sicut vírgula fumi ex aromátibus myrrhæ, et thuris, et univérsi púlveris pigmentárii? b
+Cánticum Canticórum SSol 22 3 7 En léctulum Salomónis sexagínta fortes ámbiunt ex fortíssimis Israël, b
+Cánticum Canticórum SSol 22 3 8 omnes tenéntes gládios, et ad bella doctíssimi: uniuscujúsque ensis super femur suum propter timóres noctúrnos.
+Cánticum Canticórum SSol 22 3 9 Férculum fecit sibi rex Sálomon de lignis Líbani;
+Cánticum Canticórum SSol 22 3 10 colúmnas ejus fecit argénteas, reclinatórium áureum, ascénsum purpúreum; média caritáte constrávit, propter fílias Jerúsalem.
+Cánticum Canticórum SSol 22 3 11 Egredímini et vidéte, fíliæ Sion, regem Salomónem in diadémate quo coronávit illum mater sua in die desponsatiónis illíus, et in die lætítiæ cordis ejus.
+Cánticum Canticórum SSol 22 4 1 Quam pulchra es, amíca mea! quam pulchra es! Óculi tui columbárum, absque eo quod intrínsecus latet. Capílli tui sicut greges caprárum quæ ascendérunt de monte Gálaad.
+Cánticum Canticórum SSol 22 4 2 Dentes tui sicut greges tonsárum quæ ascendérunt de lavácro; omnes geméllis fœ́tibus, et stérilis non est inter eas.
+Cánticum Canticórum SSol 22 4 3 Sicut vitta coccínea lábia tua, et elóquium tuum dulce. Sicut fragmen mali púnici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrínsecus latet.
+Cánticum Canticórum SSol 22 4 4 Sicut turris David collum tuum, quæ ædificáta est cum propugnáculis; mille clýpei pendent ex ea, omnis armatúra fórtium.
+Cánticum Canticórum SSol 22 4 5 Duo úbera tua sicut duo hínnuli, cápreæ gemélli, qui pascúntur in líliis.
+Cánticum Canticórum SSol 22 4 6 Donec aspíret dies, et inclinéntur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 4 7 Tota pulchra es, amíca mea, et mácula non est in te. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 4 8 Veni de Líbano, sponsa mea: veni de Líbano, veni, coronáberis: de cápite Ámana, de vértice Sanir et Hermon, de cubílibus leónum, de móntibus pardórum.
+Cánticum Canticórum SSol 22 4 9 Vulnerásti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerásti cor meum in uno oculórum tuórum, et in uno crine colli tui. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 4 10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa! pulchrióra sunt úbera tua vino, et odor unguentórum tuórum super ómnia arómata.
+Cánticum Canticórum SSol 22 4 11 Favus distíllans lábia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentórum tuórum sicut odor thuris.
+Cánticum Canticórum SSol 22 4 12 Hortus conclúsus soror mea, sponsa, hortus conclúsus, fons signátus.
+Cánticum Canticórum SSol 22 4 13 Emissiónes tuæ paradísus malórum punicórum, cum pomórum frúctibus, cypri cum nardo.
+Cánticum Canticórum SSol 22 4 14 Nardus et crocus, fístula et cinnamómum, cum univérsis lignis Líbani; myrrha et áloë, cum ómnibus primis unguéntis.
+Cánticum Canticórum SSol 22 4 15 Fons hortórum, púteus aquárum vivéntium, quæ fluunt ímpetu de Líbano.
+Cánticum Canticórum SSol 22 4 16 Surge, áquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant arómata illíus. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 1 Véniat diléctus meus in hortum suum, et cómedat fructum pomórum suórum. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; méssui myrrham meam cum aromátibus meis; comédi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comédite, amíci, et bíbite, et inebriámini, caríssimi.
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 2 Ego dórmio, et cor meum vígilat. Vox dilécti mei pulsántis: Áperi mihi, soror mea, amíca mea, colúmba mea, immaculáta mea, quia caput meum plenum est rore, et cincínni mei guttis nóctium. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 3 Expoliávi me túnica mea: quómodo índuar illa? lavi pedes meos: quómodo inquinábo illos?
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 4 Diléctus meus misit manum suam per forámen, et venter meus intrémuit ad tactum ejus.
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 5 Surréxi ut aperírem dilécto meo; manus meæ stillavérunt myrrham, et dígiti mei pleni myrrha probatíssima.
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 6 Péssulum óstii mei apérui dilécto meo, at ille declináverat, atque transíerat. Ánima mea liquefácta est, ut locútus est; quæsívi, et non invéni illum; vocávi, et non respóndit mihi.
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 7 Invenérunt me custódes qui circúmeunt civitátem; percussérunt me, et vulneravérunt me. Tulérunt pállium meum mihi custódes murórum.
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 8 Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, si invenéritis diléctum meum, ut nuntiétis ei quia amóre lángueo.
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 9 Qualis est diléctus tuus ex dilécto, o pulchérrima mulíerum? qualis est diléctus tuus ex dilécto, quia sic adjurásti nos? b
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 10 Diléctus meus cándidus et rubicúndus; eléctus ex míllibus. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 11 Caput ejus aurum óptimum; comæ ejus sicut elátæ palmárum, nigræ quasi corvus.
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 12 Óculi ejus sicut colúmbæ super rívulos aquárum, quæ lacte sunt lotæ, et résident juxta fluénta pleníssima.
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 13 Genæ illíus sicut aréolæ arómatum, cónsitæ a pigmentáriis. Lábia ejus lília, distillántia myrrham primam.
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 14 Manus illíus tornátiles, áureæ, plenæ hyacínthis. Venter ejus ebúrneus, distínctus sapphíris.
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 15 Crura illíus colúmnæ marmóreæ quæ fundátæ sunt super bases áureas. Spécies ejus ut Líbani, eléctus ut cedri.
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 16 Guttur illíus suavíssimum, et totus desiderábilis. Talis est diléctus meus, et ipse est amícus meus, fíliæ Jerúsalem.
+Cánticum Canticórum SSol 22 5 17 Quo ábiit diléctus tuus, o pulchérrima mulíerum? quo declinávit diléctus tuus? et quærémus eum tecum. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 6 1 Diléctus meus descéndit in hortum suum ad aréolam arómatum, ut pascátur in hortis, et lília cólligat.
+Cánticum Canticórum SSol 22 6 2 Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi, qui páscitur inter lília.
+Cánticum Canticórum SSol 22 6 3 Pulchra es, amíca mea; suávis, et decóra sicut Jerúsalem; terríbilis ut castrórum ácies ordináta. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 6 4 Avérte óculos tuos a me, quia ipsi me avoláre fecérunt. Capílli tui sicut grex caprárum quæ apparuérunt de Gálaad.
+Cánticum Canticórum SSol 22 6 5 Dentes tui sicut grex óvium quæ ascendérunt de lavácro: omnes geméllis fœ́tibus, et stérilis non est in eis.
+Cánticum Canticórum SSol 22 6 6 Sicut cortex mali púnici, sic genæ tuæ, absque occúltis tuis.
+Cánticum Canticórum SSol 22 6 7 Sexagínta sunt regínæ, et octogínta concubínæ, et adolescentulárum non est númerus.
+Cánticum Canticórum SSol 22 6 8 Una est colúmba mea, perfécta mea, una est matris suæ, elécta genetríci suæ. Vidérunt eam fíliæ, et beatíssimam prædicavérunt; regínæ et concubínæ, et laudavérunt eam.
+Cánticum Canticórum SSol 22 6 9 Quæ est ista quæ progréditur quasi auróra consúrgens, pulchra ut luna, elécta ut sol, terríbilis ut castrórum ácies ordináta?
+Cánticum Canticórum SSol 22 6 10 Descéndi in hortum nucum, ut vidérem poma convállium, et inspícerem si floruísset vínea, et germinássent mala púnica. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 6 11 Nescívi: ánima mea conturbávit me, propter quadrígas Amínadab.
+Cánticum Canticórum SSol 22 6 12 Revértere, revértere, Sulamítis! revértere, revértere ut intueámur te. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 7 1a Quid vidébis in Sulamíte, nisi choros castrórum?
+Cánticum Canticórum SSol 22 7 1b Quam pulchri sunt gressus tui in calceaméntis, fília príncipis! Junctúræ fémorum tuórum sicut monília quæ fabricáta sunt manu artíficis. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 7 2 Umbilícus tuus crater tornátilis, numquam índigens póculis. Venter tuus sicut acérvus trítici vallátus líliis.
+Cánticum Canticórum SSol 22 7 3 Duo úbera tua sicut duo hínnuli, gemélli cápreæ.
+Cánticum Canticórum SSol 22 7 4 Collum tuum sicut turris ebúrnea; óculi tui sicut piscínæ in Hésebon quæ sunt in porta fíliæ multitúdinis. Nasus tuus sicut turris Líbani, quæ réspicit contra Damáscum.
+Cánticum Canticórum SSol 22 7 5 Caput tuum ut Carmélus; et comæ cápitis tui sicut púrpura regis vincta canálibus.
+Cánticum Canticórum SSol 22 7 6 Quam pulchra es, et quam decóra, caríssima, in delíciis!
+Cánticum Canticórum SSol 22 7 7 Statúra tua assimiláta est palmæ, et úbera tua botris.
+Cánticum Canticórum SSol 22 7 8 Dixi: Ascéndam in palmam, et apprehéndam fructus ejus; et erunt úbera tua sicut botri víneæ, et odor oris tui sicut malórum.
+Cánticum Canticórum SSol 22 7 9 Guttur tuum sicut vinum óptimum, dignum dilécto meo ad potándum, labiísque et déntibus illíus ad ruminándum.
+Cánticum Canticórum SSol 22 7 10 Ego dilécto meo, et ad me convérsio ejus. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 7 11 Veni, dilécte mi, egrediámur in agrum, commorémur in villis.
+Cánticum Canticórum SSol 22 7 12 Mane surgámus ad víneas: videámus si flóruit vínea, si flores fructus partúriunt, si floruérunt mala púnica; ibi dabo tibi úbera mea.
+Cánticum Canticórum SSol 22 7 13 Mandrágoræ dedérunt odórem in portis nostris ómnia poma: nova et vétera, dilécte mi, servávi tibi.
+Cánticum Canticórum SSol 22 8 1 Quis mihi det te fratrem meum, sugéntem úbera matris meæ, ut invéniam te foris, et deósculer te, et jam me nemo despíciat?
+Cánticum Canticórum SSol 22 8 2 Apprehéndam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docébis, et dabo tibi póculum ex vino condíto, et mustum malórum granatórum meórum.
+Cánticum Canticórum SSol 22 8 3 Læva ejus sub cápite meo, et déxtera illíus amplexábitur me.
+Cánticum Canticórum SSol 22 8 4 Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, donec ipsa velit.
+Cánticum Canticórum SSol 22 8 5a Quæ est ista quæ ascéndit de desérto, delíciis áffluens, inníxa super diléctum suum? b
+Cánticum Canticórum SSol 22 8 5b Sub árbore malo suscitávi te; ibi corrúpta est mater tua, ibi violáta est génitrix tua. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 8 6 Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum, quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio: lámpades ejus lámpades ignis atque flammárum.
+Cánticum Canticórum SSol 22 8 7 Aquæ multæ non potuérunt extínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam. Si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam.
+Cánticum Canticórum SSol 22 8 8 Soror nostra parva, et úbera non habet; quid faciémus soróri nostræ in die quando alloquénda est? b
+Cánticum Canticórum SSol 22 8 9 Si murus est, ædificémus super eum propugnácula argéntea; si óstium est, compingámus illud tábulis cédrinis.
+Cánticum Canticórum SSol 22 8 10 Ego murus, et úbera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem repériens.
+Cánticum Canticórum SSol 22 8 11 Vínea fuit pacífico in ea quæ habet pópulos: trádidit eam custódibus; vir affert pro fructu ejus mille argénteos. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 8 12 Vínea mea coram me est. Mille tui pacífici, et ducénti his qui custódiunt fructus ejus.
+Cánticum Canticórum SSol 22 8 13 Quæ hábitas in hortis, amíci auscúltant; fac me audíre vocem tuam. b
+Cánticum Canticórum SSol 22 8 14 Fuge, dilécte mi, et assimiláre cápreæ, hinnulóque cervórum super montes arómatum.
# Sapiéntia Wis Liber Sapiéntiæ
Sapiéntia Wis 25 1 1 Dilígite justítiam, qui judicátis terram. Sentíte de Dómino in bonitáte, et in simplicitáte cordis quǽrite illum;
Sapiéntia Wis 25 1 2 quóniam invenítur ab his qui non tentant illum, appáret autem eis qui fidem habent in illum.
@@ -18980,1600 +18980,1600 @@ Sapiéntia Wis 25 19 17 In se enim eleménta dum convertúntur, sicut in órgano
Sapiéntia Wis 25 19 18 Agréstia enim in aquática convertebántur, et quæcúmque erant natántia, in terram transíbant,
Sapiéntia Wis 25 19 19 ignis in aqua valébat supra suam virtútem, et aqua extinguéntis natúræ obliviscebátur.
Sapiéntia Wis 25 19 20 Flammæ e contrário corruptibílium animálium non vexavérunt carnes coambulántium, nec dissolvébant illam, quæ fácile dissolvebátur sicut glácies, bonam escam. In ómnibus enim magnificásti pópulum tuum, Dómine, et honorásti, et non despexísti, in omni témpore et in omni loco assístens eis.
-# Ecclesiasticus Ecclus Ecclesiasticus
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 1 Omnis sapiéntia a Dómino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 2 Arénam maris, et plúviæ guttas, et dies sǽculi, quis dinumerávit? altitúdinem cæli, et latitúdinem terræ, et profúndum abýssi, quis diménsus est?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 3 sapiéntiam Dei præcedéntem ómnia, quis investigávit?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 4 Prior ómnium creáta est sapiéntia, et intelléctus prudéntiæ ab ævo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 5 Fons sapiéntiæ verbum Dei in excélsis, et ingréssus illíus mandáta ætérna.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 6 Radix sapiéntiæ cui reveláta est? et astútias illíus quis agnóvit?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 7 disciplína sapiéntiæ cui reveláta est et manifestáta? et multiplicatiónem ingréssus illíus quis intelléxit?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 8 Unus est altíssimus, Creátor omnípotens, et rex potens et metuéndus nimis, sedens super thronum illíus, et dóminans Deus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 9 Ipse creávit illam in Spíritu Sancto, et vidit, et dinumerávit, et mensus est:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 10 et effúdit illam super ómnia ópera sua, et super omnem carnem, secúndum datum suum, et prǽbuit illam diligéntibus se.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 11 Timor Dómini glória, et gloriátio, et lætítia, et coróna exsultatiónis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 12 Timor Dómini delectábit cor, et dabit lætítiam, et gáudium, et longitúdinem diérum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 13 Timénti Dóminum bene erit in extrémis, et in die defunctiónis suæ benedicétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 14 Diléctio Dei honorábilis sapiéntia:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 15 quibus autem apparúerit in visu díligunt eam in visióne, et in agnitióne magnálium suórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 16 Inítium sapiéntiæ timor Dómini: et cum fidélibus in vulva concreátus est: cum eléctis féminis gráditur, et cum justis et fidélibus agnóscitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 17 Timor Dómini sciéntiæ religiósitas:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 18 religiósitas custódiet et justificábit cor; jucunditátem atque gáudium dabit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 19 Timénti Dóminum bene erit, et in diébus consummatiónis illíus benedicétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 20 Plenitúdo sapiéntiæ est timére Deum, et plenitúdo a frúctibus illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 21 Omnem domum illíus implébit a generatiónibus, et receptácula a thesáuris illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 22 Coróna sapiéntiæ timor Dómini, replens pacem et salútis fructum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 23 et vidit, et dinumerávit eam: útraque autem sunt dona Dei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 24 Sciéntiam et intelléctum prudéntiæ sapiéntia compartiétur, et glóriam tenéntium se exáltat.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 25 Radix sapiéntiæ est timére Dóminum, et rami illíus longǽvi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 26 In thesáuris sapiéntiæ intelléctus et sciéntiæ religiósitas: execrátio autem peccatóribus sapiéntia. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 27 Timor Dómini expéllit peccátum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 28 nam qui sine timóre est non póterit justificári: iracúndia enim animositátis illíus subvérsio illíus est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 29 Usque in tempus sustinébit pátiens, et póstea reddítio jucunditátis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 30 Bonus sensus usque in tempus abscóndet verba illíus, et lábia multórum enarrábunt sensum illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 31 In thesáuris sapiéntiæ significátio disciplínæ:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 32 execrátio autem peccatóri cultúra Dei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 33 Fili, concupíscens sapiéntiam, consérva justítiam, et Deus præbébit illam tibi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 34 Sapiéntia enim et disciplína timor Dómini: et quod beneplácitum est illi,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 35 fides et mansuetúdo, et adimplébit thesáuros illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 36 Ne sis incredíbilis timóri Dómini, et ne accésseris ad illum dúplici corde. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 37 Ne fúeris hypócrita in conspéctu hóminum, et non scandalizéris in lábiis tuis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 38 Atténde in illis, ne forte cadas, et addúcas ánimæ tuæ inhonoratiónem:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 39 et revélet Deus abscónsa tua, et in médio synagógæ elídat te:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 1 40 quóniam accessísti malígne ad Dóminum, et cor tuum plenum est dolo et fallácia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 1 Fili, accédens ad servitútem Dei sta in justítia et timóre, et prǽpara ánimam tuam ad tentatiónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 2 Déprime cor tuum, et sústine: inclína aurem tuam, et súscipe verba intelléctus: et ne festínes in témpore obductiónis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 3 Sústine sustentatiónes Dei: conjúngere Deo, et sústine, ut crescat in novíssimo vita tua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 4 Omne quod tibi applicítum fúerit áccipe: et in dolóre sústine, et in humilitáte tua patiéntiam habe:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 5 quóniam in igne probátur aurum et argéntum, hómines vero receptíbiles in camíno humiliatiónis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 6 Crede Deo, et recuperábit te: et dírige viam tuam, et spera in illum: serva timórem illíus, et in illo veterásce.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 7 Metuéntes Dóminum, sustinéte misericórdiam ejus: et non deflectátis ab illo, ne cadátis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 8 Qui timétis Dóminum, crédite illi, et non evacuábitur merces vestra.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 9 Qui timétis Dóminum, speráte in illum, et in oblectatiónem véniet vobis misericórdia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 10 Qui timétis Dóminum, dilígite illum, et illuminabúntur corda vestra.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 11 Respícite, fílii, natiónes hóminum: et scitóte quia nullus sperávit in Dómino et confúsus est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 12 Quis enim permánsit in mandátis ejus, et derelíctus est? aut quis invocávit eum, et despéxit illum?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 13 Quóniam pius et miséricors est Deus, et remíttet in die tribulatiónis peccáta, et protéctor est ómnibus exquiréntibus se in veritáte.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 14 Væ dúplici corde, et lábiis sceléstis, et mánibus malefaciéntibus, et peccatóri terram ingrediénti duábus viis! b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 15 Væ dissolútis corde, qui non credunt Deo, et ídeo non protegéntur ab eo!
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 16 Væ his qui perdidérunt sustinéntiam, et qui dereliquérunt vias rectas, et divertérunt in vias pravas!
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 17 Et quid fácient cum inspícere cœ́perit Dóminus?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 18 Qui timent Dóminum non erunt incredíbiles verbo illíus: et qui díligunt illum conservábunt viam illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 19 Qui timent Dóminum inquírent quæ beneplácita sunt ei, et qui díligunt eum replebúntur lege ipsíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 20 Qui timent Dóminum præparábunt corda sua, et in conspéctu illíus sanctificábunt ánimas suas.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 21 Qui timent Dóminum custódiunt mandáta illíus, et patiéntiam habébunt usque ad inspectiónem illíus,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 22 dicéntes: Si pœniténtiam non egérimus, incidémus in manus Dómini, et non in manus hóminum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 2 23 Secúndum enim magnitúdinem ipsíus, sic et misericórdia illíus cum ipso est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 1 Fílii sapiéntiæ ecclésia justórum, et nátio illórum obediéntia et diléctio.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 2 Judícium patris audíte, fílii, et sic fácite, ut salvi sitis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 3 Deus enim honorávit patrem in fíliis: et judícium matris exquírens, firmávit in fílios.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 4 Qui díligit Deum exorábit pro peccátis, et continébit se ab illis, et in oratióne diérum exaudiétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 5 Et sicut qui thesaurízat, ita et qui honoríficat matrem suam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 6 Qui honórat patrem suum jucundábitur in fíliis, et in die oratiónis suæ exaudiétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 7 Qui honórat patrem suum vita vivet longióre, et qui obédit patri refrigerábit matrem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 8 Qui timet Dóminum honórat paréntes, et quasi dóminis sérviet his qui se genuérunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 9 In ópere, et sermóne, et omni patiéntia, honóra patrem tuum,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 10 ut supervéniat tibi benedíctio ab eo, et benedíctio illíus in novíssimo máneat.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 11 Benedíctio patris firmat domos filiórum: maledíctio autem matris erádicat fundaménta.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 12 Ne gloriéris in contumélia patris tui: non enim est tibi glória ejus confúsio.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 13 Glória enim hóminis ex honóre patris sui, et dédecus fílii pater sine honóre.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 14 Fili, súscipe senéctam patris tui, et non contrístes eum in vita illíus:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 15 et si defécerit sensu, véniam da, et ne spernas eum in virtúte tua: eleemósyna enim patris non erit in oblivióne.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 16 Nam pro peccáto matris restituétur tibi bonum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 17 et in justítia ædificábitur tibi, et in die tribulatiónis commemorábitur tui, et sicut in seréno glácies, solvéntur peccáta tua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 18 Quam malæ famæ est qui derelínquit patrem, et est maledíctus a Deo qui exásperat matrem!
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 19 Fili, in mansuetúdine ópera tua pérfice, et super hóminum glóriam diligéris. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 20 Quanto magnus es, humília te in ómnibus, et coram Deo invénies grátiam:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 21 quóniam magna poténtia Dei solíus, et ab humílibus honorátur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 22 Altióra te ne quæsíeris, et fortióra te ne scrutátus fúeris: sed quæ præcépit tibi Deus, illa cógita semper, et in plúribus opéribus ejus ne fúeris curiósus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 23 Non est enim tibi necessárium ea, quæ abscóndita sunt, vidére óculis tuis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 24 In supervácuis rebus noli scrutári multiplíciter, et in plúribus opéribus ejus non eris curiósus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 25 Plúrima enim super sensum hóminum osténsa sunt tibi:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 26 multos quoque supplantávit suspício illórum, et in vanitáte detínuit sensus illórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 27 Cor durum habébit male in novíssimo, et qui amat perículum in illo períbit. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 28 Cor ingrédiens duas vias non habébit succéssus, et pravus corde in illis scandalizábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 29 Cor nequam gravábitur in dolóribus, et peccátor adjíciet ad peccándum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 30 Synagógæ superbórum non erit sánitas, frutex enim peccáti radicábitur in illis, et non intelligétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 31 Cor sapiéntis intellígitur in sapiéntia, et auris bona áudiet cum omni concupiscéntia sapiéntiam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 32 Sápiens cor et intelligíbile abstinébit se a peccátis, et in opéribus justítiæ succéssus habébit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 33 Ignem ardéntem exstínguit aqua, et eleemósyna resístit peccátis: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 3 34 et Deus prospéctor est ejus qui reddit grátiam: méminit ejus in pósterum, et in témpore casus sui invéniet firmaméntum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 1 Fili, eleemósynam páuperis ne defráudes, et óculos tuos ne transvértas a páupere.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 2 Ánimam esuriéntem ne despéxeris, et non exásperes páuperem in inópia sua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 3 Cor ínopis ne afflíxeris, et non prótrahas datum angustiánti.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 4 Rogatiónem contribuláti ne abjícias, et non avértas fáciem tuam ab egéno.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 5 Ab ínope ne avértas óculos tuos propter iram: et non relínquas quæréntibus tibi retro maledícere.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 6 Maledicéntis enim tibi in amaritúdine ánimæ, exaudiétur deprecátio illíus: exáudiet autem eum qui fecit illum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 7 Congregatióni páuperum affábilem te fácito: et presbýtero humília ánimam tuam, et magnáto humília caput tuum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 8 Declína páuperi sine tristítia aurem tuam, et redde débitum tuum, et respónde illi pacífica in mansuetúdine.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 9 Líbera eum qui injúriam pátitur de manu supérbi, et non ácide feras in ánima tua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 10 In judicándo esto pupíllis miséricors ut pater, et pro viro matri illórum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 11 et eris tu velut fílius Altíssimi obédiens, et miserébitur tui magis quam mater.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 12 Sapiéntia fíliis suis vitam inspírat: et súscipit inquiréntes se, et præíbit in via justítiæ. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 13 Et qui illam díligit, díligit vitam, et qui vigiláverint ad illam complecténtur placórem ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 14 Qui tenúerint illam, vitam hæreditábunt: et quo introíbit benedícet Deus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 15 Qui sérviunt ei obsequéntes erunt sancto: et eos qui díligunt illam, díligit Deus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 16 Qui audit illam judicábit gentes: et qui intuétur illam permanébit confídens.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 17 Si credíderit ei, hæreditábit illam, et erunt in confirmatióne creatúræ illíus:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 18 quóniam in tentatióne ámbulat cum eo, et in primis éliget eum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 19 Timórem, et metum, et probatiónem indúcet super illum: et cruciábit illum in tribulatióne doctrínæ suæ, donec tentet eum in cogitatiónibus suis, et credat ánimæ illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 20 Et firmábit illum, et iter addúcet diréctum ad illum, et lætificábit illum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 21 et denudábit abscónsa sua illi, et thesaurizábit super illum sciéntiam et intelléctum justítiæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 22 Si autem oberráverit, derelínquet eum, et tradet eum in manus inimíci sui.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 23 Fili, consérva tempus, et devíta a malo. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 24 Pro ánima tua ne confundáris dícere verum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 25 est enim confúsio addúcens peccátum, et est confúsio addúcens glóriam et grátiam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 26 Ne accípias fáciem advérsus fáciem tuam, nec advérsus ánimam tuam mendácium.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 27 Ne revereáris próximum tuum in casu suo,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 28 nec retíneas verbum in témpore salútis. Non abscóndas sapiéntiam tuam in decóre suo:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 29 in lingua enim sapiéntia dignóscitur: et sensus, et sciéntia, et doctrína in verbo sensáti, et firmaméntum in opéribus justítiæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 30 Non contradícas verbo veritátis ullo modo, et de mendácio ineruditiónis tuæ confúndere.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 31 Non confundáris confitéri peccáta tua, et ne subjícias te omni hómini pro peccáto.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 32 Noli resístere contra fáciem poténtis, nec conéris contra ictum flúvii. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 33 Pro justítia agonizáre pro ánima tua, et usque ad mortem certa pro justítia: et Deus expugnábit pro te inimícos tuos. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 34 Noli citátus esse in lingua tua, et inútilis, et remíssus in opéribus tuis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 35 Noli esse sicut leo in domo tua, evértens domésticos tuos, et ópprimens subjéctos tibi. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 4 36 Non sit porrécta manus tua ad accipiéndum, et ad dandum collécta. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 1 Noli atténdere ad possessiónes iníquas, et ne díxeris: Est mihi suffíciens vita: nihil enim próderit in témpore vindíctæ et obductiónis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 2 Ne sequáris in fortitúdine tua concupiscéntiam cordis tui,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 3 et ne díxeris: Quómodo pótui? aut, Quis me subjíciet propter facta mea? Deus enim víndicans vindicábit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 4 Ne díxeris: Peccávi: et quid mihi áccidit triste? Altíssimus enim est pátiens rédditor.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 5 De propitiátio peccáto noli esse sine metu, neque adjícias peccátum super peccátum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 6 Et ne dicas: Miserátio Dómini magna est, multitúdinis peccatórum meórum miserébitur:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 7 misericórdia enim et ira ab illo cito próximant, et in peccatóres réspicit ira illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 8 Non tardes convérti ad Dóminum, et ne dífferas de die in diem:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 9 súbito enim véniet ira illíus, et in témpore vindíctæ dispérdet te.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 10 Noli ánxius esse in divítiis injústis: non enim próderunt tibi in die obductiónis et vindíctæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 11 Non véntiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccátor probátur in dúplici lingua. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 12 Esto firmus in via Dómini, et in veritáte sensus tui et sciéntia: et prosequátur te verbum pacis et justítiæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 13 Esto mansuétus ad audiéndum verbum, ut intélligas, et cum sapiéntia próferas respónsum verum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 14 Si est tibi intelléctus, respónde próximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiáris in verbo indisciplináto, et confundáris. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 15 Honor et glória in sermóne sensáti: lingua vero imprudéntis subvérsio est ipsíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 16 Non appelléris susúrro, et lingua tua ne capiáris et confundáris: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 17 super furem enim est confúsio et pœniténtia, et denotátio péssima super bilínguem: susurratóri autem ódium, et inimicítia, et contumélia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 5 18 Justífica pusíllum et magnum simíliter. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 1 Noli fíeri pro amíco inimícus próximo: impropérium enim et contuméliam malus hæreditábit: et omnis peccátor ínvidus et bilínguis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 2 Non te extóllas in cogitatióne ánimæ tuæ velut táurus, ne forte elidátur virtus tua per stultítiam: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 3 et fólia tua cómedat, et fructus tuos perdat, et relinquáris velut lignum áridum in erémo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 4 Ánima enim nequam dispérdet qui se habet, et in gáudium inimícis dat illum, et dedúcet in sortem impiórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 5 Verbum dulce multíplicat amícos et mítigat inimícos, et lingua éucharis in bono hómine abúndat. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 6 Multi pacífici sint tibi: et consiliárius sit tibi unus de mille.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 7 Si póssides amícum, in tentatióne pósside eum, et ne fácile credas ei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 8 Est enim amícus secúndum tempus suum, et non permanébit in die tribulatiónis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 9 Et est amícus qui convértitur ad inimicítiam, et est amícus qui ódium et rixam et convítia denudábit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 10 Est autem amícus sócius mensæ, et non permanébit in die necessitátis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 11 Amícus si permánserit fixus, erit tibi quasi coæquális, et in domésticis tuis fiduciáliter aget.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 12 Si humiliáverit se contra te, et a fácie tua abscónderit se, unánimem habébis amicítiam bonam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 13 Ab inimícis tuis separáre, et ab amícis tuis atténde.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 14 Amícus fidélis protéctio fortis: qui autem invénit illum, invénit thesáurum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 15 Amíco fidéli nulla est comparátio, et non est digna ponderátio auri et argénti contra bonitátem fídei illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 16 Amícus fidélis medicaméntum vitæ et immortalitátis: et qui métuunt Dóminum, invénient illum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 17 Qui timet Deum æque habébit amicítiam bonam, quóniam secúndum illum erit amícus illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 18 Fili, a juventúte tua éxcipe doctrínam, et usque ad canos invénies sapiéntiam. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 19 Quasi is qui arat et séminat accéde ad eam, et sústine bonos fructus illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 20 In ópere enim ipsíus exíguum laborábis, et cito edes de generatiónibus illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 21 Quam áspera est nímium sapiéntia indóctis homínibus! et non permanébit in illa excors.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 22 Quasi lápidis virtus probátio erit in illis: et non demorabúntur projícere illam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 23 Sapiéntia enim doctrínæ secúndum nomen est ejus, et non est multis manifestáta: quibus autem cógnita est, pérmanet usque ad conspéctum Dei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 24 Audi, fili, et áccipe consílium intelléctus, et ne abjícias consílium meum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 25 Ínjice pedem tuum in cómpedes illíus, et in torques illíus collum tuum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 26 Súbjice húmerum tuum, et porta illam, et ne acediéris vínculis ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 27 In omni ánimo tuo accéde ad illam, et in omni virtúte tua consérva vias ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 28 Invéstiga illam, et manifestábitur tibi: et cóntinens factus, ne derelínquas eam:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 29 in novíssimis enim invénies réquiem in ea, et convertétur tibi in oblectatiónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 30 Et erunt tibi cómpedes ejus in protectiónem fortitúdinis et bases virtútis, et torques illíus in stolam glóriæ:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 31 decor enim vitæ est in illa, et víncula illíus alligatúra salutáris.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 32 Stolam glóriæ índues eam, et corónam gratulatiónis superpónes tibi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 33 Fili, si atténderis mihi, disces: et si accomodáveris ánimum tuum, sápiens eris.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 34 Si inclináveris aurem tuam, excípies doctrínam: et si diléxeris audíre, sápiens eris. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 35 In multitúdine presbyterórum prudéntium sta, et sapiéntiæ illórum ex corde conjúngere, ut omnem narratiónem Dei possis audíre, et provérbia laudis non effúgiant a te.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 36 Et si víderis sensátum, evígila ad eum, et gradus ostiórum illíus éxterat pes tuus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 6 37 Cogitátum tuum habe in præcéptis Dei, et in mandátis illíus máxime assíduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscéntia sapiéntiæ dábitur tibi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 1 Noli fácere mala, et non te apprehéndent:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 2 discéde ab iníquo, et defícient mala abs te.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 3 Fili, non sémines mala in sulcis injustítiæ, et non metes ea in séptuplum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 4 Noli quǽrere a Dómino ducátum, neque a rege cáthedram honóris. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 5 Non te justífices ante Deum, quóniam ágnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle vidéri sápiens. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 6 Noli quǽrere fíeri judex, nisi váleas virtúte irrúmpere iniquitátes: ne forte extiméscas fáciem poténtis, et ponas scándalum in æquitáte tua. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 7 Non pecces in multitúdinem civitátis, nec te immíttas in pópulum: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 8 neque álliges duplícia peccáta, nec enim in uno eris immúnis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 9 Noli esse pusillánimis in ánimo tuo: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 10 exoráre et fácere eleemósynam ne despícias.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 11 Ne dicas: In multitúdine múnerum meórum respíciet Deus, et offerénte me Deo altíssimo, múnera mea suscípiet. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 12 Non irrídeas hóminem in amaritúdine ánimæ: est enim qui humíliat et exáltat circumspéctor Deus. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 13 Noli amáre mendácium advérsus fratrem tuum, neque in amícum simíliter fácias. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 14 Noli velle mentíri omne mendácium: assidúitas enim illíus non est bona. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 15 Noli verbósus esse in multitúdine presbyterórum, et non íteres verbum in oratióne tua. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 16 Non óderis laboriósa ópera, et rusticatiónem creátam ab Altíssimo. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 17 Non te réputes in multitúdine indisciplinatórum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 18 Meménto iræ, quóniam non tardábit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 19 Humília valde spíritum tuum, quóniam vindícta carnis ímpii ignis et vermis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 20 Noli prævaricári in amícum pecúniam differéntem, neque fratrem caríssimum auro spréveris. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 21 Noli discédere a mulíere sensáta et bona, quam sortítus es in timóre Dómini: grátia enim verecúndiæ illíus super aurum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 22 Non lædas servum in veritáte operántem, neque mercenárium dantem ánimam suam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 23 Servus sensátus sit tibi diléctus quasi ánima tua: non defráudes illum libertáte, neque ínopem derelínquas illum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 24 Pécora tibi sunt, atténde illis: et si sunt utília, persevérent apud te.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 25 Fílii tibi sunt? érudi illos, et curva illos a puerítia illórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 26 Fíliæ tibi sunt? serva corpus illárum, et non osténdas hílarem fáciem tuam ad illas.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 27 Trade fíliam, et grande opus féceris: et hómini sensáto da illam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 28 Múlier si est tibi secúndum ánimam tuam, non projícias illam: et odíbili non credas te.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 28b In toto corde tuo
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 29 honóra patrem tuum, et gémitus matris tuæ ne obliviscáris:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 30 meménto quóniam nisi per illos natus non fuísses: et retríbue illis, quómodo et illi tibi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 31 In tota ánima tua time Dóminum, et sacerdótes illíus sanctífica. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 32 In omni virtúte tua dílige eum qui te fecit, et minístros ejus ne derelínquas.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 33 Honóra Deum ex tota ánima tua, et honorífica sacerdótes, et propúrga te cum bráchiis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 34 Da illis partem, sicut mandátum est tibi, primitiárum et purgatiónis, et de negligéntia tua purga te cum paucis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 35 Datum brachiórum tuórum, et sacrifícium sanctificatiónis ófferes Dómino, et inítia sanctórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 36 Et páuperi porríge manum tuam, ut perficiátur propitiátio et benedíctio tua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 37 Grátia dati in conspéctu omnis vivéntis, et mórtuo non prohíbeas grátiam. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 38 Non desis plorántibus in consolatióne, et cum lugéntibus ámbula.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 39 Non te pígeat visitáre infírmum: ex his enim in dilectióne firmáberis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 7 40 In ómnibus opéribus tuis memoráre novíssima tua, et in ætérnum non peccábis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 1 Non lítiges cum hómine poténte, ne forte íncidas in manus illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 2 Non conténdas cum viro locupléte, ne forte contra te constítuat litem tibi:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 3 multos enim pérdidit aurum et argéntum, et usque ad cor regum exténdit et convértit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 4 Non lítiges cum hómine linguáto, et non strues in ignem illíus ligna.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 5 Non commúnices hómini indócto, ne male de progénie tua loquátur. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 6 Ne despícias hóminem averténtem se a peccáto, neque impróperes ei: meménto quóniam omnes in correptióne sumus. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 7 Ne spernas hóminem in sua senectúte, étenim ex nobis senéscunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 8 Noli de mórtuo inimíco tuo gaudére: sciens quóniam omnes mórimur, et in gáudium nólumus veníre.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 9 Ne despícias narratiónem presbyterórum sapiéntium, et in provérbiis eórum conversáre:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 10 ab ipsis enim disces sapiéntiam et doctrínam intelléctus, et servíre magnátis sine queréla.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 11 Non te prætéreat narrátio seniórum, ipsi enim didicérunt a pátribus suis:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 12 quóniam ab ipsis disces intelléctum, et in témpore necessitátis dare respónsum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 13 Non incéndas carbónes peccatórum árguens eos, et ne incendáris flamma ignis peccatórum illórum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 14 Ne contra fáciem stes contumeliósi, ne sédeat quasi insidiátor ori tuo. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 15 Noli fœnerári hómini fortióri te: quod si fœneráveris, quasi pérditum habe. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 16 Non spóndeas super virtútem tuam: quod si spopónderis, quasi restítuens cógita.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 17 Non júdices contra júdicem, quóniam secúndum quod justum est júdicat.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 18 Cum audáce non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secúndum voluntátem suam vadit, et simul cum stultítia illíus péries.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 19 Cum iracúndo non fácias rixam, et cum audáce non eas in desértum: quóniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutórium, elídet te.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 20 Cum fátuis consílium non hábeas: non enim póterunt dilígere nisi quæ eis placent.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 21 Coram extráneo ne fácias consílium: nescis enim quid páriet.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 8 22 Non omni hómini cor tuum maniféstes, ne forte ínferat tibi grátiam falsam, et conviciétur tibi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 1 Non zeles mulíerem sinus tui, ne osténdat super te malítiam doctrínæ nequam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 2 Non des mulíeri potestátem ánimæ tuæ, ne ingrediátur in virtútem tuam, et confundáris.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 3 Ne respícias mulíerem multívolam, ne forte íncidas in láqueos illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 4 Cum saltatríce ne assíduus sis, nec áudias illam, ne forte péreas in efficácia illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 5 Vírginem ne conspícias, ne forte scandalizéris in decóre illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 6 Ne des fornicáriis ánimam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditátem tuam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 7 Noli circumspícere in vicis civitátis, nec oberráveris in platéis illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 8 Avérte fáciem tuam a mulíere compta, et ne circumspícias spéciem aliénam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 9 Propter spéciem mulíeris multi periérunt: et ex hoc concupiscéntia quasi ignis exardéscit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 10 Omnis múlier quæ est fornicária, quasi stercus in via conculcábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 11 Spéciem mulíeris aliénæ multi admiráti, réprobi facti sunt: collóquium enim illíus quasi ignis exardéscit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 12 Cum aliéna mulíere ne sédeas omníno, nec accúmbas cum ea super cúbitum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 13 et non altercéris cum illa in vino, ne forte declínet cor tuum in illam, et sánguine tuo labáris in perditiónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 14 Ne derelínquas amícum antíquum: novus enim non erit símilis illi. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 15 Vinum novum amícus novus: veteráscet, et cum suavitáte bibes illud.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 16 Non zeles glóriam et opes peccatóris: non enim scis quæ futúra sit illíus subvérsio. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 17 Non pláceat tibi injúria injustórum, sciens quóniam usque ad ínferos non placébit ímpius.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 18 Longe abésto ab hómine potestátem habénte occidéndi, et non suspicáberis timórem mortis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 19 Et si accésseris ad illum, noli áliquid commíttere, ne forte áuferat vitam tuam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 20 Communiónem mortis scito, quóniam in médio laqueórum ingrediéris, et super doléntium arma ambulábis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 21 Secúndum virtútem tuam cave te a próximo tuo, et cum sapiéntibus et prudéntibus tracta. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 22 Viri justi sint tibi convívæ, et in timóre Dei sit tibi gloriátio:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 23 et in sensu sit tibi cogitátus Dei, et omnis enarrátio tua in præcéptis Altíssimi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 24 In manu artíficum ópera laudabúntur, et princeps pópuli in sapiéntia sermónis sui, in sensu vero seniórum verbum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 9 25 Terríbilis est in civitáte sua homo linguósus: et temerárius in verbo suo odíbilis erit. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 1 Judex sápiens judicábit pópulum suum, et principátus sensáti stábilis erit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 2 Secúndum júdicem pópuli, sic et minístri ejus: et qualis rector est civitátis, tales et inhabitántes in ea.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 3 Rex insípiens perdet pópulum suum: et civitátes inhabitabúntur per sensum poténtium.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 4 In manu Dei potéstas terræ: et útilem rectórem suscitábit in tempus super illam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 5 In manu Dei prospéritas hóminis, et super fáciem scribæ impónet honórem suum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 6 Omnis injúriæ próximi ne memíneris, et nihil agas in opéribus injúriæ. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 7 Odíbilis coram Deo est et homínibus supérbia, et execrábilis omnis iníquitas géntium. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 8 Regnum a gente in gentem transfértur propter injustítias, et injúrias, et contumélias, et divérsos dolos.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 9 Aváro autem nihil est sceléstius. Quid supérbit terra et cinis?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 10 Nihil est iníquius quam amáre pecúniam: hic enim et ánimam suam venálem habet, quóniam in vita sua projécit íntima sua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 11 Omnis potentátus brevis vita; languor prolíxior gravat médicum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 12 Brevem languórem præcídit médicus: sic et rex hódie est, et cras moriétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 13 Cum enim moriétur homo, hæreditábit serpéntes, et béstias, et vermes.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 14 Inítium supérbiæ hóminis apostatáre a Deo: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 15 quóniam ab eo qui fecit illum recéssit cor ejus, quóniam inítium omnis peccáti est supérbia. Qui tenúerit illam adimplébitur maledíctis, et subvértet eum in finem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 16 Proptérea exhonorávit Dóminus convéntus malórum, et destrúxit eos usque in finem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 17 Sedes ducum superbórum destrúxit Deus, et sedére fecit mites pro eis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 18 Radíces géntium superbárum arefécit Deus, et plantávit húmiles ex ipsis géntibus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 19 Terras géntium evértit Dóminus, et pérdidit eas usque ad fundaméntum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 20 Arefécit ex ipsis, et dispérdidit eos, et cessáre fecit memóriam eórum a terra.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 21 Memória superbórum pérdidit Deus, et relíquit memóriam humílium sensu.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 22 Non est creáta homínibus supérbia, neque iracúndia natióni mulíerum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 23 Semen hóminum honorábitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorábitur, quod prǽterit mandáta Dómini. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 24 In médio fratrum rector illórum in honóre: et qui timent Dóminum erunt in óculis illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 25 Glória dívitum, honoratórum, et páuperum, timor Dei est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 26 Noli despícere hóminem justum páuperem, et noli magnificáre virum peccatórem dívitem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 27 Magnus, et judex, et potens est in honóre: et non est major illo qui timet Deum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 28 Servo sensáto líberi sérvient: et vir prudens et disciplinátus non murmurábit corréptus, et ínscius non honorábitur. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 29 Noli extóllere te in faciéndo ópere tuo, et noli cunctári in témpore angústiæ. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 30 Mélior est qui operátur et abúndat in ómnibus, quam qui gloriátur et eget pane.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 31 Fili, in mansuetúdine serva ánimam tuam, et da illi honórem secúndum méritum suum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 32 Peccántem in ánimam suam quis justificábit? et quis honorificábit exhonorántem ánimam suam?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 33 Pauper gloriátur per disciplínam et timórem suum: et est homo qui honorificátur propter substántiam suam. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 10 34 Qui autem gloriátur in paupertáte, quanto magis in substántia! et qui gloriátur in substántia, paupertátem vereátur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 1 Sapiéntia humiliáti exaltábit caput illíus, et in médio magnatórum consedére illum fáciet.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 2 Non laudes virum in spécie sua, neque spernas hóminem in visu suo. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 3 Brevis in volatílibus est apis, et inítium dulcóris habet fructus illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 4 In vestítu ne gloriéris umquam, nec in die honóris tui extolláris: quóniam mirabília ópera Altíssimi solíus, et gloriósa, et abscónsa, et invísa ópera illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 5 Multi tyránni sedérunt in throno: et insuspicábilis portávit diadéma.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 6 Multi poténtes oppréssi sunt válide, et gloriósi tráditi sunt in manus alterórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 7 Priúsquam intérroges, ne vitúperes quemquam: et cum interrogáveris, córripe juste. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 8 Priúsquam áudias, ne respóndeas verbum: et in médio sermónum ne adjícias loqui.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 9 De ea re quæ te non moléstat, ne certéris: et in judício peccántium ne consístas. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 10 Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fúeris, non eris immúnis a delícto. Si enim secútus fúeris, non apprehéndes: et non effúgies, si præcucúrreris. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 11 Est homo labórans et festínans, et dolens: ímpius, et tanto magis non abundábit. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 12 Est homo márcidus egens recuperatióne, plus defíciens virtúte, et abúndans paupertáte:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 13 et óculus Dei respéxit illum in bono, et eréxit eum ab humilitáte ipsíus, et exaltávit caput ejus: et miráti sunt in illo multi, et honoravérunt Deum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 14 Bona et mala, vita et mors, paupértas et honéstas, a Deo sunt:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 15 sapiéntia, et disciplína, et sciéntia legis, apud Deum: diléctio, et viæ bonórum, apud ipsum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 16 Error et ténebræ peccatóribus concreáta sunt: qui autem exsúltant in malis consenéscunt in malo. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 17 Dátio Dei pérmanet justis, et proféctus illíus succéssus habébit in ætérnum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 18 Est qui locupletátur parce agéndo, et hæc est pars mercédis illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 19 In eo quod dicit: Invéni réquiem mihi, et nunc manducábo de bonis meis solus:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 20 et nescit quod tempus prætériet, et mors appropínquet, et relínquat ómnia áliis, et moriétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 21 Sta in testaménto tuo, et in illo collóquere, et in ópere mandatórum tuórum veterásce.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 22 Ne mánseris in opéribus peccatórum: confíde autem in Deo, et mane in loco tuo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 23 Fácile est enim in óculis Dei súbito honestáre páuperem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 24 Benedíctio Dei in mercédem justi festínat, et in hora velóci procéssus illíus fructíficat.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 25 Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona? b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 26 Ne dicas: Suffíciens mihi sum: et quid ex hoc pessimábor?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 27 In die bonórum ne ímmemor sis malórum, et in die malórum ne ímmemor sis bonórum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 28 quóniam fácile est coram Deo in die óbitus retribúere unicuíque secúndum vias suas.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 29 Malítia horæ obliviónem facit luxúriæ magnæ, et in fine hóminis denudátio óperum illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 30 Ante mortem ne laudes hóminem quemquam: quóniam in fíliis suis agnóscitur vir. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 31 Non omnem hóminem indúcas in domum tuam: multæ enim sunt insídiæ dolósi. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 32 Sicut enim erúctant præcórdia fœténtium, et sicut perdix indúcitur in cáveam, et ut cáprea in láqueum: sic et cor superbórum, et sicut prospéctor videns casum próximi sui.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 33 Bona enim in mala convértens insidiátur, et in eléctis impónet máculam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 34 A scintílla una augétur ignis, et ab uno dolóso augétur sanguis: homo vero peccátor sánguini insidiátur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 35 Atténde tibi a pestífero, fábricat enim mala, ne indúcat super te subsannatiónem in perpétuum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 11 36 Admítte ad te alienígenam: et subvértet te in túrbine, et abalienábit te a tuis própriis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 1 Si beneféceris, scito cui féceris, et erit grátia in bonis tuis multa.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 2 Bénefac justo, et invénies retributiónem magnam: et si non ab ipso, certe a Dómino.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 3 Non est enim ei bene qui assíduus est in malis, et eleemósynas non danti: quóniam et Altíssimus ódio habet peccatóres, et misértus est pœniténtibus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 4 Da misericórdi, et ne suscípias peccatórem: et ímpiis et peccatóribus reddet vindíctam, custódiens eos in diem vindíctæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 5 Da bono, et non recéperis peccatórem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 6 Bénefac húmili, et non déderis ímpio: próhibe panes illi dari, ne in ipsis poténtior te sit:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 7 nam duplícia mala invénies in ómnibus bonis quæcúmque féceris illi, quóniam et Altíssimus ódio habet peccatóres, et ímpiis reddet vindíctam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 8 Non agnoscétur in bonis amícus, et non abscondétur in malis inimícus. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 9 In bonis viri, inimíci illíus in tristítia: et in malítia illíus, amícus ágnitus est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 10 Non credas inimíco tuo in ætérnum: sicut enim æraméntum ærúginat nequítia illíus: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 11 et si humiliátus vadat curvus, ádjice ánimum tuum, et custódi te ab illo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 12 Non státuas illum penes te, nec sédeat ad déxteram tuam, ne forte convérsus in locum tuum, inquírat cáthedram tuam, et in novíssimo agnósces verba mea, et in sermónibus meis stimuléris.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 13 Quis miserébitur incantatóri a serpénte percússo, et ómnibus qui apprópiant béstiis? et sic qui comitátur cum viro iníquo, et obvolútus est in peccátis ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 14 Una hora tecum permanébit: si autem declináveris, non supportábit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 15 In lábiis suis indúlcat inimícus, et in corde suo insidiátur ut subvértat te in fóveam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 16 In óculis suis lacrimátur inimícus, et si invénerit tempus, non satiábitur sánguine.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 17 Et si incúrrerint tibi mala, invénies eum illic priórem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 18 In óculis suis lacrimátur inimícus, et quasi ádjuvans suffódiet plantas tuas.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 12 19 Caput suum movébit, et plaudet manu, et multa susúrrans commutábit vultum suum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 1 Qui tetígerit picem inquinábitur ab ea: et qui communicáverit supérbo índuet supérbiam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 2 Pondus super se tollat qui honestióri se commúnicat, et ditióri te ne sócius fúeris.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 3 Quid communicábit cácabus ad ollam? quando enim se collíserint, confringétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 4 Dives injúste egit, et fremet: pauper autem læsus tacébit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 5 Si largítus fúeris, assúmet te: et si non habúeris, derelínquet te.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 6 Si habes, convívet tecum, et evacuábit te: et ipse non dolébit super te.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 7 Si necessárius illi fúeris, supplantábit te, et subrídens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 8 Et confúndet te in cibis suis, donec te exinániat bis et ter: et in novíssimo deridébit te, et póstea videns derelínquet te, et caput suum movébit ad te.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 9 Humiliáre Deo, et exspécta manus ejus. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 10 Atténde ne sedúctus in stultítiam humiliéris.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 11 Noli esse húmilis in sapiéntia tua, ne humiliátus in stultítiam seducáris.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 12 Advocátus a potentióre, discéde: ex hoc enim magis te advocábit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 13 Ne ímprobus sis, ne impingáris: et ne longe sis ab eo, ne eas in obliviónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 14 Ne retíneas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illíus: ex multa enim loquéla tentábit te, et subrídens interrogábit te de abscónditis tuis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 15 Immítis ánimus illíus conservábit verba tua: et non parcet de malítia, et de vínculis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 16 Cave tibi, et atténde diligénter audítui tuo, quóniam cum subversióne tua ámbulas:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 17 áudiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilábis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 18 Omni vita tua dílige Deum, et ínvoca illum in salúte tua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 19 Omne ánimal díligit símile sibi, sic et omnis homo próximum sibi. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 20 Omnis caro ad símilem sibi conjungétur, et omnis homo símili sui sociábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 21 Si communicábit lupus agno aliquándo, sic peccátor justo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 22 Quæ communicátio sancto hómini ad canem? aut quæ pars díviti ad páuperem?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 23 Venátio leónis ónager in erémo: sic et páscua dívitum sunt páuperes.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 24 Et sicut abominátio est supérbo humílitas, sic et execrátio dívitis pauper.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 25 Dives commótus confirmátur ab amícis suis: húmilis autem cum cecíderit, expellétur et a notis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 26 Díviti decépto multi recuperatóres: locútus est supérbia, et justificavérunt illum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 27 Húmilis decéptus est, ínsuper et argúitur: locútus est sensáte, et non est datus ei locus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 28 Dives locútus est, et omnes tacuérunt, et verbum illíus usque ad nubes perdúcent.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 29 Pauper locútus est, et dicunt: Quis est hic? et si offénderit, subvértent illum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 30 Bona est substántia cui non est peccátum in consciéntia: et nequíssima paupértas in ore ímpii. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 31 Cor hóminis immútat fáciem illíus, sive in bona, sive in mala.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 13 32 Vestígium cordis boni et fáciem bonam diffícile invénies, et cum labóre.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 1 Beátus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulátus in tristítia delícti.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 2 Felix qui non hábuit ánimi sui tristítiam, et non éxcidit a spe sua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 3 Viro cúpido et tenáci sine ratióne est substántia: et hómini lívido ad quid aurum? b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 4 Qui acérvat ex ánimo suo injúste, áliis cóngregat, et in bonis illíus álius luxuriábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 5 Qui sibi nequam est, cui álii bonus erit? et non jucundábitur in bonis suis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 6 Qui sibi ínvidet, nihil est illo néquius: et hæc reddítio est malítiæ illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 7 Et si bene fécerit, ignoránter et non volens facit: et in novíssimo maniféstat malítiam suam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 8 Nequam est óculus lívidi: et avértens fáciem suam, et despíciens ánimam suam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 9 Insatiábilis óculus cúpidi in parte iniquitátis: non satiábitur donec consúmat arefáciens ánimam suam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 10 Óculus malus ad mala, et non saturábitur pane, sed índigens et in tristítia erit super mensam suam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 11 Fili, si habes, bénefac tecum, et Deo dignas oblatiónes offer. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 12 Memor esto quóniam mors non tardat, et testaméntum inferórum, quia demonstrátum est tibi: testaméntum enim hujus mundi morte moriétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 13 Ante mortem bénefac amíco tuo, et secúndum vires tuas expórrigens da páuperi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 14 Non defraudéris a die bono, et partícula boni doni non te prætéreat.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 15 Nonne áliis relínques dolóres et labóres tuos in divisióne sortis?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 16 Da et áccipe, et justífica ánimam tuam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 17 Ante óbitum tuum operáre justítiam, quóniam non est apud ínferos inveníre cibum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 18 Omnis caro sicut fœnum veteráscet, et sicut fólium fructíficans in árbore víridi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 19 Ália generántur, et ália dejiciúntur: sic generátio carnis et sánguinis, ália fínitur, et ália náscitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 20 Omne opus corruptíbile in fine defíciet, et qui illud operátur ibit cum illo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 21 Et omne opus eléctum justificábitur, et qui operátur illud honorábitur in illo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 22 Beátus vir qui in sapiéntia morábitur, et qui in justítia sua meditábitur, et in sensu cogitábit circumspectiónem Dei: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 23 qui excógitat vias illíus in corde suo, et in abscónditis suis intélligens, vadens post illam quasi investigátor, et in viis illíus consístens:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 24 qui réspicit per fenéstras illíus, et in jánuis illíus áudiens:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 25 qui requiéscit juxta domum illíus, et in pariétibus illíus figens palum, státuet cásulam suam ad manus illíus, et requiéscent in cásula illíus bona per ævum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 26 Státuet fílios suos sub tégmine illíus, et sub ramis ejus morábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 14 27 Protegétur sub tégmine illíus a fervóre, et in glória ejus requiéscet.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 1 Qui timet Deum fáciet bona, et qui cóntinens est justítiæ apprehéndet illam:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 2 et obviábit illi quasi mater honorificáta, et quasi múlier a virginitáte suscípiet illum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 3 Cibábit illum pane vitæ et intelléctus, et aqua sapiéntiæ salutáris potábit illum: et firmábitur in illo, et non flectétur:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 4 et continébit illum, et non confundétur: et exaltábit illum apud próximos suos,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 5 et in médio ecclésiæ áperiet os ejus, et adimplébit illum spíritu sapiéntiæ et intelléctus, et stola glóriæ véstiet illum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 6 Jucunditátem et exsultatiónem thesaurizábit super illum, et nómine ætérno hæreditábit illum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 7 Hómines stulti non apprehéndent illam, et hómines sensáti obviábunt illi. Hómines stulti non vidébunt eam: longe enim abest a supérbia et dolo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 8 Viri mendáces non erunt illíus mémores: et viri veráces inveniéntur in illa, et succéssum habébunt usque ad inspectiónem Dei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 9 Non est speciósa laus in ore peccatóris,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 10 quóniam a Deo profécta est sapiéntia. Sapiéntiæ enim Dei astábit laus, et in ore fidéli abundábit, et Dominátor dabit eam illi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 11 Non díxeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne féceris. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 12 Non dicas: Ille me implanávit: non enim necessárii sunt ei hómines ímpii.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 13 Omne execraméntum erróris odit Dóminus, et non erit amábile timéntibus eum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 14 Deus ab inítio constítuit hóminem, et relíquit illum in manu consílii sui:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 15 adjécit mandáta et præcépta sua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 16 Si volúeris mandáta serváre, conservábunt te, et in perpétuum fidem plácitam fácere.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 17 Appósuit tibi aquam et ignem, ad quod volúeris porríge manum tuam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 18 Ante hóminem vita et mors, bonum et malum: quod placúerit ei dábitur illi:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 19 quóniam multa sapiéntia Dei, et fortis in poténtia, videns omnes sine intermissióne.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 20 Óculi Dómini ad timéntes eum, et ipse agnóscit omnem óperam hóminis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 21 Némini mandávit ímpie ágere, et némini dedit spátium peccándi:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 15 22 non enim concupíscit multitúdinem filiórum infidélium et inutílium.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 1 Ne jucundéris in fíliis ímpiis, si multiplicéntur: nec oblectéris super ipsos, si non est timor Dei in illis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 2 Non credas vitæ illórum, et ne respéxeris in labóres eórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 3 Mélior est enim unus timens Deum, quam mille fílii ímpii:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 4 et útile est mori sine fíliis, quam relínquere fílios ímpios.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 5 Ab uno sensáto inhabitábitur pátria: tribus impiórum deserétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 6 Multa tália vidit óculis meus, et fortióra horum audívit auris mea.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 7 In synagóga peccántium exardébit ignis, et in gente incredíbili exardéscet ira.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 8 Non exoravérunt pro peccátis suis antíqui gigántes, qui destrúcti sunt confidéntes suæ virtúti.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 9 Et non pepércit peregrinatióni Lot, et execrátus est eos præ supérbia verbi illórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 10 Non misértus est illis, gentem totam perdens, et extolléntem se in peccátis suis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 11 Et sicut sexcénta míllia péditum, qui congregáti sunt in durítia cordis sui: et si unus fuísset cervicátus, mirum si fuísset immúnis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 12 Misericórdia enim et ira est cum illo: potens exorátio, et effúndens iram.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 13 Secúndum misericórdiam suam, sic corréptio illíus hómines secúndum ópera sua júdicat.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 14 Non effúgiet in rapína peccátor, et non retardábit sufferéntia misericórdiam faciéntis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 15 Omnis misericórdia fáciet locum unicuíque, secúndum méritum óperum suórum, et secúndum intelléctum peregrinatiónis ipsíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 16 Non dicas: A Deo abscóndar: et ex summo, quis mei memorábitur? b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 17 in pópulo magno non agnóscar: quæ est enim ánima mea in tam imménsa creatúra?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 18 Ecce cælum et cæli cælórum, abýssus, et univérsa terra, et quæ in eis sunt, in conspéctu illíus commovebúntur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 19 Montes simul, et colles, et fundaménta terræ, cum conspéxerit illa Deus, tremóre concutiéntur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 20 Et in ómnibus his insensátum est cor, et omne cor intellígitur ab illo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 21 Et vias illíus quis intélligit, et procéllam quam nec óculus vidébit hóminis?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 22 Nam plúrima illíus ópera sunt in abscónsis: sed ópera justítiæ ejus quis enuntiábit, aut quis sustinébit? longe enim est testaméntum a quibúsdam, et interrogátio ómnium in consummatióne est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 23 Qui minorátur corde cógitat inánia, et vir imprúdens et errans cógitat stulta.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 24 Audi me, fili, et disce disciplínam sensus, et in verbis meis atténde in corde tuo: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 25 et dicam in æquitáte disciplínam, et scrutábor enarráre sapiéntiam: et in verbis meis atténde in corde tuo, et dico in æquitáte spíritus virtútes quas pósuit Deus in ópera sua ab inítio, et in veritáte enúntio sciéntiam ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 26 In judício Dei ópera ejus ab inítio, et ab institutióne ipsórum distínxit partes illórum, et inítia eórum in géntibus suis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 27 Ornávit in ætérnum ópera illórum: nec esuriérunt, nec laboravérunt, et non destitérunt ab opéribus suis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 28 Unusquísque próximum sibi non angustiábit in ætérnum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 29 non sis incredíbilis verbo illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 30 Post hæc Deus in terram respéxit, et implévit illam bonis suis:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 16 31 ánima omnis vitális denuntiávit ante fáciem ipsíus, et in ipsam íterum revérsio illórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 1 Deus creávit de terra hóminem, et secúndum imáginem suam fecit illum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 2 et íterum convértit illum in ipsam, et secúndum se vestívit illum virtúte.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 3 Númerum diérum et tempus dedit illi, et dedit illi potestátem eórum quæ sunt super terram.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 4 Pósuit timórem illíus super omnem carnem, et dominátus est bestiárum et volatílium.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 5 Creávit ex ipso adjutórium símile sibi: consílium, et linguam, et óculos, et aures, et cor dedit illis excogitándi, et disciplína intelléctus replévit illos.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 6 Creávit illis sciéntiam spíritus, sensu implévit cor illórum, et mala et bona osténdit illis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 7 Pósuit óculum suum super corda illórum, osténdere illis magnália óperum suórum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 8 ut nomen sanctificatiónis colláudent, et gloriári in mirabílibus illíus; ut magnália enárrent óperum ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 9 Áddidit illis disciplínam, et legem vitæ hæreditávit illos.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 10 Testaméntum ætérnum constítuit cum illis, et justítiam et judícia sua osténdit illis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 11 Et magnália honóris ejus vidit óculus illórum, et honórem vocis audiérunt aures illórum. Et dixit illis: Atténdite ab omni iníquo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 12 Et mandávit illis unicuíque de próximo suo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 13 Viæ illórum coram ipso sunt semper: non sunt abscónsæ ab óculis ipsíus. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 14 In unamquámque gentem præpósuit rectórem:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 15 et pars Dei Israël facta est manifésta.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 16 Et ómnia ópera illórum velut sol in conspéctu Dei: et óculi ejus sine intermissióne inspiciéntes in viis eórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 17 Non sunt abscónsa testaménta per iniquitátem illórum, et omnes iniquitátes eórum in conspéctu Dei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 18 Eleemósyna viri quasi signáculum cum ipso, et grátiam hóminis quasi pupíllam conservábit. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 19 Et póstea resúrget, et retríbuet illis retributiónem, unicuíque in caput ipsórum, et convértet in interióres partes terræ. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 20 Pœniténtibus autem dedit viam justítiæ, et confirmávit deficiéntes sustinére, et destinávit illis sortem veritátis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 21 Convértere ad Dóminum, et relínque peccáta tua:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 22 precáre ante fáciem Dómini, et mínue offendícula.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 23 Revértere ad Dóminum, et avértere ab injustítia tua, et nimis ódito execratiónem:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 24 et cognósce justítias et judícia Dei, et sta in sorte propositiónis, et oratiónis altíssimi Dei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 25 In partes vade sǽculi sancti, cum vivis et dántibus confessiónem Deo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 26 Non demoréris in erróre impiórum: ante mortem confitére: a mórtuo, quasi nihil, perit conféssio.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 27 Confitéberis vivens, vivus et sanus confitéberis: et laudábis Deum, et gloriáberis in miseratiónibus illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 28 Quam magna misericórdia Dómini, et propitiátio illíus converténtibus ad se!
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 29 Nec enim ómnia possunt esse in homínibus, quóniam non est immortális fílius hóminis, et in vanitáte malítiæ placuérunt. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 30 Quid lucídius sole? et hic defíciet; aut quid néquius quam quod excogitávit caro et sanguis? et hoc arguétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 17 31 Virtútem altitúdinis cæli ipse cónspicit: et omnes hómines terra et cinis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 1 Qui vivet in ætérnum creávit ómnia simul. Deus solus justificábitur, et manet invíctus rex in ætérnum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 2 Quis súfficit enarráre ópera illíus?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 3 quis enim investigábit magnália ejus?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 4 virtútem autem magnitúdinis ejus quis enuntiábit? aut quis adjíciet enarráre misericórdiam ejus?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 5 Non est minúere neque adjícere, nec est inveníre magnália Dei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 6 Cum consummáverit homo, tunc incípiet: et cum quiéverit, aporiábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 7 Quid est homo? et quæ est grátia illíus? et quid bonum aut quid nequam illíus?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 8 Númerus diérum hóminum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputáti sunt: et sicut cálculus arénæ, sic exígui anni in die ævi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 9 Propter hoc pátiens est Deus in illis, et effúndit super eos misericórdiam suam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 10 Vidit præsumptiónem cordis eórum, quóniam mala est: et cognóvit subversiónem illórum, quóniam nequam est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 11 Ídeo adimplévit propitiatiónem suam in illis, et osténdit eis viam æquitátis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 12 Miserátio hóminis circa próximum suum: misericórdia autem Dei super omnem carnem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 13 Qui misericórdiam habet, docet et érudit quasi pastor gregem suum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 14 Miserétur excipiéntis doctrínam miseratiónis, et qui festínat in judíciis ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 15 Fili, in bonis non des querélam, et in omni dato non des tristítiam verbi mali. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 16 Nonne ardórem refrigerábit ros? sic et verbum mélius quam datum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 17 Nonne ecce verbum super datum bonum? sed útraque cum hómine justificáto.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 18 Stultus ácriter improperábit: et datus indisciplináti tabéscere facit óculos.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 19 Ante judícium para justítiam tibi, et ántequam loquáris, disce. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 20 Ante languórem ádhibe medicínam: et ante judícium intérroga teípsum, et in conspéctu Dei invénies propitiatiónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 21 Ante languórem humília te, et in témpore infirmitátis osténde conversatiónem tuam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 22 Non impediáris oráre semper, et ne vereáris usque ad mortem justificári, quóniam merces Dei manet in ætérnum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 23 Ante oratiónem prǽpara ánimam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 24 Meménto iræ in die consummatiónis, et tempus retributiónis in conversatióne faciéi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 25 Meménto paupertátis in témpore abundántiæ, et necessitátum paupertátis in die divitiárum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 26 A mane usque ad vésperam immutábitur tempus, et hæc ómnia citáta in óculis Dei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 27 Homo sápiens in ómnibus métuet, et in diébus delictórum atténdet ab inértia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 28 Omnis astútus agnóscit sapiéntiam, et inveniénti eam dabit confessiónem. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 29 Sensáti in verbis et ipsi sapiénter egérunt, et intellexérunt veritátem et justítiam, et implevérunt provérbia et judícia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 30 Post concupiscéntias tuas non eas, et a voluntáte tua avértere.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 31 Si præstes ánimæ tuæ concupiscéntias ejus, fáciat te in gáudium inimícis tuis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 32 Ne oblectéris in turbis nec in módicis: assídua enim est commíssio illórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 18 33 Ne fúeris medíocris in contentióne ex fœ́nore, et est tibi nihil in sácculo: eris enim ínvidus vitæ tuæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 1 Operárius ebriósus non locupletábitur: et qui spernit módica paulátim décidet.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 2 Vinum et mulíeres apostatáre fáciunt sapiéntes, et árguent sensátos.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 3 Et qui se jungit fornicáriis erit nequam: putrédo et vermes hæreditábunt illum: et extollétur in exémplum majus, et tollétur de número ánima ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 4 Qui credit cito levis corde est, et minorábitur: et qui delínquit in ánimam suam, ínsuper habébitur. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 5 Qui gaudet iniquitáte, denotábitur: et qui odit correptiónem, minuétur vita: et qui odit loquacitátem, extínguit malítiam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 6 Qui peccat in ánimam suam, pœnitébit: et qui jucundátur in malítia, denotábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 7 Ne íteres verbum nequam et durum, et non minoráberis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 8 Amíco et inimíco noli narráre sensum tuum: et si est tibi delíctum, noli denudáre:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 9 áudiet enim te, et custódiet te, et quasi deféndens peccátum, ódiet te, et sic áderit tibi semper.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 10 Audísti verbum advérsus próximum tuum? commoriátur in te, fidens quóniam non te dirúmpet.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 11 A fácie verbi párturit fátuus, tamquam gémitus partus infántis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 12 Sagítta infíxa fémori carnis, sic verbum in corde stulti.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 13 Córripe amícum, ne forte non intelléxerit, et dicat: Non feci: aut, si fécerit, ne íterum addat fácere. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 14 Córripe próximum, ne forte non díxerit: et si díxerit, ne forte íteret.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 15 Córripe amícum, sæpe enim fit commíssio:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 16 et non omni verbo credas. Est qui lábitur lingua, sed non ex ánimo:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 17 quis est enim qui non delíquerit in lingua sua? Córripe próximum ántequam comminéris,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 18 et da locum timóri Altíssimi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 19 Quia omnis sapiéntia timor Dei, et in illa timére Deum, et in omni sapiéntia disposítio legis. Et non est sapiéntia nequítiæ disciplína, et non est cogitátus peccatórum prudéntia. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 20 Est nequítia, et in ipsa execrátio, et est insípiens qui minúitur sapiéntia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 21 Mélior est homo qui minúitur sapiéntia, et defíciens sensu, in timóre, quam qui abúndat sensu, et transgréditur legem Altíssimi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 22 Est solértia certa, et ipsa iníqua:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 23 et est qui emíttit verbum certum enárrans veritátem. Est qui néquiter humíliat se, et interióra ejus plena sunt dolo:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 24 et est qui se nímium submíttit a multa humilitáte: et est qui inclínat fáciem suam, et fingit se non vidére quod ignorátum est:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 25 et si ab imbecillitáte vírium vetétur peccáre, si invénerit tempus malefaciéndi, malefáciet.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 26 Ex visu cognóscitur vir, et ab occúrsu faciéi cognóscitur sensátus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 27 Amíctus córporis, et risus déntium, et ingréssus hóminis, enúntiant de illo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 19 28 Est corréptio mendax in ira contumeliósi, et est judícium quod non probátur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 1 Quam bonum est argúere, quam irásci, et confiténtem in oratióne non prohibére!
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 2 Concupiscéntia spadónis devirginábit juvénculam: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 3 sic qui facit per vim judícium iníquum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 4 Quam bonum est corréptum manifestáre pœniténtiam! sic enim effúgies voluntárium peccátum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 5 Est tacens qui invenítur sápiens: et est odíbilis qui procax est ad loquéndum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 6 Est tacens non habens sensum loquélæ: et est tacens sciens tempus aptum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 7 Homo sápiens tacébit usque ad tempus: lascívus autem et imprúdens non servábunt tempus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 8 Qui multis útitur verbis lædet ánimam suam: et qui potestátem sibi sumit injúste, odiétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 9 Est procéssio in malis viro indisciplináto, et est invéntio in detriméntum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 10 Est datum quod non est útile, et est datum cujus retribútio duplex.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 11 Est propter glóriam minorátio, et est qui ab humilitáte levábit caput.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 12 Est qui multa rédimat módico prétio, et restítuens ea in séptuplum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 13 Sápiens in verbis seípsum amábilem facit: grátiæ autem fatuórum effundéntur. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 14 Datus insipiéntis non erit útilis tibi: óculi enim illíus septémplices sunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 15 Exígua dabit, et multa improperábit: et apértio oris illíus inflammátio est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 16 Hódie fœnerátur quis, et cras éxpetit: odíbilis est homo hujúsmodi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 17 Fátuo non erit amícus, et non erit grátia bonis illíus:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 18 qui enim edunt panem illíus, falsæ linguæ sunt. Quóties et quanti irridébunt eum!
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 19 neque enim quod habéndum erat dirécto sensu distríbuit; simíliter et quod non erat habéndum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 20 Lapsus falsæ linguæ quasi qui in paviménto cadens: sic casus malórum festinánter véniet. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 21 Homo ácharis quasi fábula vana, in ore indisciplinatórum assídua erit. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 22 Ex ore fátui reprobábitur parábola: non enim dicit illam in témpore suo. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 23 Est qui vetátur peccáre præ inópia, et in réquie sua stimulábitur. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 24 Est qui perdet ánimam suam præ confusióne, et ab imprudénti persóna perdet eam: persónæ autem acceptióne perdet se. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 25 Est qui præ confusióne promíttit amíco, et lucrátus est eum inimícum gratis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 26 Oppróbrium nequam in hómine mendácium: et in ore indisciplinatórum assídue erit. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 27 Pótior fur quam assidúitas viri mendácis: perditiónem autem ambo hæreditábunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 28 Mores hóminum mendácium sine honóre, et confúsio illórum cum ipsis sine intermissióne.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 29 Sápiens in verbis prodúcet seípsum, et homo prudens placébit magnátis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 30 Qui operátur terram suam inaltábit acérvum frugum, et qui operátur justítiam, ipse exaltábitur: qui vero placet magnátis effúgiet iniquitátem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 31 Xénia et dona excǽcant óculos júdicum, et quasi mutus, in ore avértit correptiónes eórum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 32 Sapiéntia abscónsa, et thesáurus invísus, quæ utílitas in utrísque? b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 20 33 Mélior est qui celat insipiéntiam suam, quam homo qui abscóndit sapiéntiam suam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 1 Fili, peccásti, non adjícias íterum: sed et de prístinis deprecáre, ut tibi dimittántur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 2 Quasi a fácie cólubri fuge peccáta: et si accésseris ad illa, suscípient te.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 3 Dentes leónis dentes ejus, interficiéntes ánimas hóminum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 4 Quasi rhomphǽa bis acúta omnis iníquitas: plagæ illíus non est sánitas.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 5 Objurgátio et injúriæ annullábunt substántiam, et domus quæ nimis lócuples est annullábitur supérbia: sic substántia supérbi eradicábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 6 Deprecátio páuperis ex ore usque ad aures ejus pervéniet, et judícium festináto advéniet illi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 7 Qui odit correptiónem vestígium est peccatóris, et qui timet Deum convertétur ad cor suum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 8 Notus a longe potens lingua audáci, et sensátus scit labi se ab ipso. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 9 Qui ædíficat domum suam impéndiis aliénis, quasi qui cólligat lápides suos in híeme. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 10 Stupa collécta synagóga peccántium, et consummátio illórum flamma ignis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 11 Via peccatórum complanáta lapídibus: et in fine illórum ínferi, et ténebræ, et pœnæ. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 12 Qui custódit justítiam, continébit sensum ejus. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 13 Consummátio timóris Dei, sapiéntia et sensus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 14 Non erudiétur qui non est sápiens in bono.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 15 Est autem sapiéntia quæ abúndat in malo, et non est sensus ubi est amaritúdo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 16 Sciéntia sapiéntis tamquam inundátio abundábit, et consílium illíus sicut fons vitæ pérmanet.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 17 Cor fátui quasi vas confráctum, et omnem sapiéntiam non tenébit. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 18 Verbum sápiens quodcúmque audíerit scius, laudábit, et ad se adjíciet: audívit luxuriósus, et displicébit illi, et projíciet illud post dorsum suum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 19 Narrátio fátui quasi sárcina in via: nam in lábiis sensáti inveniétur grátia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 20 Os prudéntis quǽritur in ecclésia, et verba illíus cogitábunt in córdibus suis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 21 Tamquam domus extermináta, sic fátuo sapiéntia: et sciéntia insensáti inenarrabília verba.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 22 Cómpedes in pédibus, stulto doctrína: et quasi víncula mánuum super manum dextram.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 23 Fátuus in risu exáltat vocem suam: vir autem sápiens vix tácite ridébit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 24 Ornaméntum áureum prudénti doctrína, et quasi brachiále in bráchio dextro.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 25 Pes fátui fácilis in domum próximi: et homo perítus confundétur a persóna poténtis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 26 Stultus a fenéstra respíciet in domum: vir autem erudítus foris stabit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 27 Stultítia hóminis auscultáre per óstium: et prudens gravábitur contumélia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 28 Lábia imprudéntium stulta narrábunt; verba autem prudéntium statéra ponderabúntur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 29 In ore fatuórum cor illórum, et in corde sapiéntium os illórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 30 Dum maledícit ímpius diábolum, maledícit ipse ánimam suam. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 21 31 Susúrro coinquinábit ánimam suam, et in ómnibus odiétur, et qui cum eo mánserit odiósus erit: tácitus et sensátus honorábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 1 In lápide lúteo lapidátus est piger: et omnes loquéntur super aspernatiónem illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 2 De stércore boum lapidátus est piger: et omnis qui tetígerit eum excútiet manus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 3 Confúsio patris est de fílio indisciplináto: fília autem in deminoratióne fiet. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 4 Fília prudens hæréditas viro suo: nam quæ confúndit, in contuméliam fit genitóris.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 5 Patrem et virum confúndit audax, et ab ímpiis non minorábitur: ab utrísque autem inhonorábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 6 Música in luctu importúna narrátio: flagélla et doctrína in omni témpore sapiéntia. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 7 Qui docet fátuum, quasi qui conglútinat testam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 8 Qui narrat verbum non audiénti, quasi qui éxcitat dormiéntem de gravi somno.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 9 Cum dormiénte lóquitur qui enárrat stulto sapiéntiam: et in fine narratiónis dicit: Quis est hic?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 10 Supra mórtuum plora, defécit enim lux ejus: et supra fátuum plora, defécit enim sensus. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 11 Módicum plora super mórtuum, quóniam requiévit:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 12 nequíssimi enim nequíssima vita super mortem fátui.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 13 Luctus mórtui septem dies: fátui autem et ímpii omnes dies vitæ illórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 14 Cum stulto ne multum loquáris, et cum insensáto ne abíeris. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 15 Serva te ab illo, ut non moléstiam hábeas, et non coinquináberis peccáto illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 16 Deflécte ab illo, et invénies réquiem, et non acediáberis in stultítia illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 17 Super plumbum quid gravábitur? et quod illi áliud nomen quam fátuus?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 18 Arénam, et salem, et massam ferri facílius est ferre quam hóminem imprudéntem, et fátuum, et ímpium.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 19 Loraméntum lígneum colligátum in fundaménto ædifícii non dissolvétur, sic et cor confirmátum in cogitatióne consílii. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 20 Cogitátus sensáti in omni témpore metu non depravábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 21 Sicut pali in excélsis, et cæménta sine impénsa pósita, contra fáciem venti non permanébunt:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 22 sic et cor tímidum in cogitatióne stulti contra ímpetum timóris non resístet.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 23 Sicut cor trépidum in cogitatióne fátui omni témpore non métuet, sic et qui in præcéptis Dei pérmanet semper.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 24 Pungens óculum dedúcit lácrimas, et qui pungit cor profert sensum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 25 Mittens lápidem in volatília, dejíciet illa: sic et qui conviciátur amíco, dissólvit amicítiam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 26 Ad amícum etsi prodúxeris gládium, non despéres: est enim regréssus. Ad amícum
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 27 si aperúeris os triste, non tímeas: est enim concordátio: excépto convítio, et impropério, et supérbia, et mystérii revelatióne, et plaga dolósa: in his ómnibus effúgiet amícus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 28 Fidem pósside cum amíco in paupertáte illíus, ut et in bonis illíus lætéris. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 29 In témpore tribulatiónis illíus pérmane illi fidélis, ut et in hæreditáte illíus cohǽres sis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 30 Ante ignem camíni vapor et fumus ignis inaltátur: sic et ante sánguinem maledícta, et contuméliæ, et minæ. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 31 Amícum salutáre non confúndar, a fácie illíus non me abscóndam: et si mala mihi evénerint per illum, sustinébo. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 32 Omnis qui áudiet cavébit se ab eo. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 22 33 Quis dabit ori meo custódiam, et super lábia mea signáculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me? b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 1 Dómine, pater et dominátor vitæ meæ, ne derelínquas me in consílio eórum, nec sinas me cádere in illis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 2 Quis superpónet in cogitátu meo flagélla, et in corde meo doctrínam sapiéntiæ, ut ignoratiónibus eórum non parcant mihi, et non appáreant delícta eórum,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 3 et ne adincréscant ignorántiæ meæ, et multiplicéntur delícta mea, et peccáta mea abúndent, et íncidam in conspéctu adversariórum meórum, et gáudeat super me inimícus meus?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 4 Dómine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelínquas me in cogitátu illórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 5 Extolléntiam oculórum meórum ne déderis mihi, et omne desidérium avérte a me.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 6 Aufer a me ventris concupiscéntias, et concúbitus concupiscéntiæ ne apprehéndant me, et ánimæ irreverénti et infrunítæ ne tradas me.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 7 Doctrínam oris audíte, fílii: et qui custodíerit illam non périet lábiis, nec scandalizábitur in opéribus nequíssimis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 8 In vanitáte sua apprehénditur peccátor: et supérbus et maledícus scandalizábitur in illis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 9 Juratióni non assuéscat os tuum: multi enim casus in illa.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 10 Nominátio vero Dei non sit assídua in ore tuo, et nomínibus sanctórum non admisceáris, quóniam non erit immúnis ab eis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 11 Sicut enim servus interrogátus assídue a livóre non minúitur, sic omnis jurans et nóminans in toto a peccáto non purgábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 12 Vir multum jurans implébitur iniquitáte, et non discédet a domo illíus plaga.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 13 Et si frustráverit, delíctum illíus super ipsum erit: et si dissimuláverit, delínquit duplíciter:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 14 et si in vácuum juráverit, non justificábitur: replébitur enim retributióne domus illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 15 Est et ália loquéla contrária morti: non inveniátur in hæreditáte Jacob. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 16 Étenim a misericórdibus ómnia hæc auferéntur, et in delíctis non volutabúntur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 17 Indisciplinátæ loquélæ non assuéscat os tuum: est enim in illa verbum peccáti. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 18 Meménto patris et matris tuæ: in médio enim magnatórum consístis: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 19 ne forte obliviscátur te Deus in conspéctu illórum, et assiduitáte tua infatuátus, impropérium patiáris, et maluísses non nasci, et diem nativitátis tuæ maledícas.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 20 Homo assuétus in verbis impropérii in ómnibus diébus suis non erudiétur. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 21 Duo génera abúndant in peccátis, et tértium addúcit iram et perditiónem. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 22 Ánima cálida quasi ignis ardens, non extinguétur donec áliquid glútiat:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 23 et homo nequam in ore carnis suæ non désinet donec incéndat ignem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 24 Hómini fornicário omnis panis dulcis: non fatigábitur transgrédiens usque ad finem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 25 Omnis homo qui transgréditur lectum suum, contémnens in ánimam suam, et dicens: Quis me videt?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 26 Ténebræ circúmdant me, et paríetes coopériunt me, et nemo circúmspicit me: quem véreor? delictórum meórum non memorábitur Altíssimus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 27 Et non intélligit quóniam ómnia videt óculus illíus, quóniam expéllit a se timórem Dei hujúsmodi hóminis timor, et óculi hóminum timéntes illum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 28 et non cognóvit quóniam óculi Dómini multo plus lucidióres sunt super solem, circumspiciéntes omnes vias hóminum, et profúndum abýssi, et hóminum corda, intuéntes in abscónditas partes.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 29 Dómino enim Deo ántequam crearéntur ómnia sunt ágnita: sic et post perféctum réspicit ómnia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 30 Hic in platéis civitátis vindicábitur, et quasi pullus equínus fugábitur, et ubi non sperávit apprehendétur. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 31 Et erit dédecus ómnibus, eo quod non intelléxerit timórem Dómini.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 32 Sic et múlier omnis relínquens virum suum, et státuens hæreditátem ex aliéno matrimónio:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 33 primo enim in lege Altíssimi incredíbilis fuit: secúndo in virum suum delíquit: tértio in adultério fornicáta est, et ex álio viro fílios státuit sibi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 34 Hæc in ecclésiam adducétur, et in fílios ejus respiciétur:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 35 non tradent fílii ejus radíces, et rami ejus non dabunt fructum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 36 derelínquet in maledíctum memóriam ejus, et dédecus illíus non delébitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 37 Et agnóscent qui derelícti sunt, quóniam nihil mélius est quam timor Dei, et nihil dúlcius quam respícere in mandátis Dómini.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 23 38 Glória magna est sequi Dóminum: longitúdo enim diérum assumétur ab eo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 1 Sapiéntia laudábit ánimam suam, et in Deo honorábitur, et in médio pópuli sui gloriábitur,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 2 et in ecclésiis Altíssimi áperiet os suum, et in conspéctu virtútis illíus gloriábitur,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 3 et in médio pópuli sui exaltábitur, et in plenitúdine sancta admirábitur,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 4 et in multitúdine electórum habébit laudem, et inter benedíctos benedicétur, dicens:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 5 Ego ex ore Altíssimi prodívi, primogénita ante omnem creatúram. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 6 Ego feci in cælis ut orirétur lumen indefíciens, et sicut nébula texi omnem terram.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 7 Ego in altíssimis habitávi, et thronus meus in colúmna nubis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 8 Gyrum cæli circuívi sola, et profúndum abýssi penetrávi: in flúctibus maris ambulávi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 9 Et in omni terra steti: et in omni pópulo, b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 10 et in omni gente primátum hábui:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 11 et ómnium excelléntium et humílium corda virtúte calcávi. Et in his ómnibus réquiem quæsívi, et in hæreditáte Dómini morábor.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 12 Tunc præcépit, et dixit mihi Creátor ómnium: et qui creávit me, requiévit in tabernáculo meo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 13 Et dixit mihi: In Jacob inhábita, et in Israël hæreditáre, et in eléctis meis mitte radíces.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 14 Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam: et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 15 Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 16 Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei hæréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 17 Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 18 quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Jéricho:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 19 quasi olíva speciósa in campis, et quasi plátanus exaltáta sum juxta aquam in platéis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 20 Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi; quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 21 et quasi storax, et gálbanus, et úngula, et gutta, et quasi Líbanus non incísus vaporávi habitatiónem meam, et quasi bálsamum non mistum odor meus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 22 Ego quasi terebínthus exténdi ramos meos, et rami mei honóris et grátiæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 23 Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 24 Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 25 In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 26 Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 27 spíritus enim meus super mel dulcis, et hæréditas mea super mel et favum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 28 Memória mea in generatióne sæculórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 29 Qui edunt me, adhuc esúrient, et qui bibunt me, adhuc sítient.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 30 Qui audit me non confundétur, et qui operántur in me non peccábunt:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 31 qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 32 Hæc ómnia liber vitæ, et testaméntum Altíssimi, et agnítio veritátis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 33 Legem mandávit Móyses in præcéptis justitiárum, et hæreditátem dómui Jacob, et Israël promissiónes.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 34 Pósuit David, púero suo, excitáre regem ex ipso fortíssimum, et in throno honóris sedéntem in sempitérnum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 35 Qui implet quasi Phison sapiéntiam, et sicut Tigris in diébus novórum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 36 qui adímplet quasi Euphrátes sensum, qui multíplicat quasi Jordánis in témpore messis:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 37 qui mittit disciplínam sicut lucem, et assístens quasi Gehon in die vindémiæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 38 Qui pérficit primus scire ipsam, et infírmior non investigábit eam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 39 A mari enim abundávit cogitátio ejus, et consílium illíus ab abýsso magna.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 40 Ego sapiéntiam effúdi flúmina: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 41 ego quasi trames aquæ imménsæ de flúvio: ego quasi flúvii dióryx, et sicut aquædúctus exívi de paradíso.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 42 Dixi: Rigábo hortum meum plantatiónum, et inebriábo prati mei fructum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 43 Et ecce factus est mihi trames abúndans, et flúvius meus appropinquávit ad mare:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 44 quóniam doctrínam quasi antelucánum illúmino ómnibus, et enarrábo illam usque ad longínquum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 45 Penetrábo omnes inferióres partes terræ, et inspíciam omnes dormiéntes, et illuminábo omnes sperántes in Dómino.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 46 Adhuc doctrínam quasi prophetíam effúndam, et relínquam illam quæréntibus sapiéntiam, et non désinam in progénies illórum usque in ævum sanctum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 24 47 Vidéte quóniam non soli mihi laborávi, sed ómnibus exquiréntibus veritátem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 1 In tribus plácitum est spirítui meo, quæ sunt probáta coram Deo et homínibus:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 2 concórdia fratrum, et amor proximórum, et vir et múlier bene sibi consentiéntes.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 3 Tres spécies odívit ánima mea, et ággravor valde ánimæ illórum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 4 páuperem supérbum, dívitem mendácem, senem fátuum et insensátum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 5 Quæ in juventúte tua non congregásti, quómodo in senectúte tua invénies? b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 6 Quam speciósum canitiéi judícium, et presbýteris cognóscere consílium!
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 7 Quam speciósa veteránis sapiéntia, et gloriósus intelléctus et consílium!
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 8 Coróna senum multa perítia, et glória illórum timor Dei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 9 Novem insuspicabília cordis magnificávi: et décimum dicam in lingua homínibus: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 10 homo qui jucundátur in fíliis, vivens et videns subversiónem inimicórum suórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 11 Beátus qui hábitat cum mulíere sensáta, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servívit indígnis se.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 12 Beátus qui invénit amícum verum, et qui enárrat justítiam auri audiénti.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 13 Quam magnus qui invénit sapiéntiam et sciéntiam! sed non est super timéntem Dóminum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 14 Timor Dei super ómnia se superpósuit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 15 Beátus homo cui donátum est habére timórem Dei: qui tenet illum, cui assimilábitur?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 16 Timor Dei inítium dilectiónis ejus: fídei autem inítium agglutinándum est ei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 17 Omnis plaga tristítia cordis est, et omnis malítia nequítia mulíeris. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 18 Et omnem plagam, et non plagam vidébit cordis:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 19 et omnem nequítiam, et non nequítiam mulíeris:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 20 et omnem obdúctum, et non obdúctum odiéntium:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 21 et omnem vindíctam, et non vindíctam inimicórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 22 Non est caput néquius super caput cólubri,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 23 et non est ira super iram mulíeris. Commorári leóni et dracóni placébit, quam habitáre cum mulíere nequam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 24 Nequítia mulíeris immútat fáciem ejus: et obcǽcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum osténdit. In médio proximórum ejus
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 25 ingémuit vir ejus, et áudiens suspirávit módicum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 26 Brevis omnis malítia super malítiam mulíeris: sors peccatórum cadat super illam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 27 Sicut ascénsus arenósus in pédibus veteráni, sic múlier linguáta hómini quiéto.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 28 Ne respícias in mulíeris spéciem, et non concupíscas mulíerem in spécie.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 29 Mulíeris ira, et irreveréntia, et confúsio magna.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 30 Múlier si primátum hábeat, contrária est viro suo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 31 Cor húmile, et fácies tristis, et plaga cordis, múlier nequam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 32 Manus débiles et génua dissolúta, múlier quæ non beatíficat virum suum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 33 A mulíere inítium factum est peccáti, et per illam omnes mórimur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 34 Non des aquæ tuæ éxitum, nec módicum: nec mulíeri nequam véniam prodeúndi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 35 Si non ambuláverit ad manum tuam, confúndet te in conspéctu inimicórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 25 36 A cárnibus tuis abscínde illam, ne semper te abutátur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 1 Mulíeris bonæ beátus vir: númerus enim annórum illíus duplex.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 2 Múlier fortis obléctat virum suum, et annos vitæ illíus in pace implébit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 3 Pars bona múlier bona, in parte timéntium Deum dábitur viro pro factis bonis:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 4 dívitis autem et páuperis cor bonum, in omni témpore vultus illórum hílaris.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 5 A tribus tímuit cor meum, et in quarto fácies mea métuit: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 6 delatúram civitátis, et collectiónem pópuli:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 7 calúmniam mendácem super mortem ómnia grávia:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 8 dolor cordis et luctus, múlier zelótypa.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 9 In mulíere zelótypa flagéllum linguæ, ómnibus commúnicans.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 10 Sicut boum jugum quod movétur, ita et múlier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehéndit scorpiónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 11 Múlier ebriósa ira magna, et contumélia: et turpitúdo illíus non tegétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 12 Fornicátio mulíeris in extolléntia oculórum, et in pálpebris illíus agnoscétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 13 In fília non averténte se, firma custódiam, ne invénta occasióne utátur se.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 14 Ab omni irreveréntia oculórum ejus cave, et ne miréris si te negléxerit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 15 Sicut viátor sítiens ad fontem os áperiet, et ab omni aqua próxima bibet, et contra omnem palum sedébit, et contra omnem sagíttam áperiet pháretram donec defíciat.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 16 Grátia mulíeris sédulæ delectábit virum suum, et ossa illíus impinguábit. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 17 Disciplína illíus datum Dei est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 18 Múlier sensáta et tácita, non est immutátio erudítæ ánimæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 19 Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 20 Omnis autem ponderátio non est digna continéntis ánimæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 21 Sicut sol óriens mundo in altíssimis Dei, sic mulíeris bonæ spécies in ornaméntum domus ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 22 Lucérna splendens super candelábrum sanctum, et spécies faciéi super ætátem stábilem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 23 Colúmnæ áureæ super bases argénteas, et pedes firmi super plantas stábilis mulíeris.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 24 Fundaménta ætérna supra petram sólidam, et mandáta Dei in corde mulíeris sanctæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 25 In duóbus contristátum est cor meum, et in tértio iracúndia mihi advénit: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 26 vir bellátor defíciens per inópiam; et vir sensátus contémptus;
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 27 et qui transgréditur a justítia ad peccátum: Deus parávit eum ad rhomphǽam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 26 28 Duæ spécies diffíciles et periculósæ mihi apparuérunt: diffícile exúitur negótians a negligéntia, et non justificábitur caupo a peccátis labiórum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 1 Propter inópiam multi deliquérunt: et qui quærit locupletári avértit óculum suum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 2 Sicut in médio compáginis lápidum palus fígitur, sic et inter médium venditiónis et emptiónis angustiábitur peccátum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 3 conterétur cum delinquénte delíctum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 4 Si non in timóre Dómini tenúeris te instánter, cito subvertétur domus tua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 5 Sicut in percussúra cribri remanébit pulvis, sic apória hóminis in cogitátu illíus. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 6 Vasa fíguli probat fornax, et hómines justos tentátio tribulatiónis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 7 Sicut rusticátio de ligno osténdit fructum illíus, sic verbum ex cogitátu cordis hóminis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 8 Ante sermónem non laudes virum: hæc enim tentátio est hóminum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 9 Si sequáris justítiam, apprehéndes illam, et índues quasi podérem honóris: et inhabitábis cum ea, et próteget te in sempitérnum, et in die agnitiónis invénies firmaméntum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 10 Volatília ad sibi simília convéniunt: et véritas ad eos qui operántur illam revertétur. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 11 Leo venatióni insidiátur semper: sic peccáta operántibus iniquitátes. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 12 Homo sanctus in sapiéntia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutátur. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 13 In médio insensatórum serva verbum témpori: in médio autem cogitántium assíduus esto. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 14 Narrátio peccántium odiósa, et risus illórum in delíciis peccáti. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 15 Loquéla multum jurans horripilatiónem cápiti státuet, et irreveréntia ipsíus obturátio áurium.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 16 Effúsio sánguinis in rixa superbórum, et maledíctio illórum audítus gravis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 17 Qui denúdat arcána amíci fidem perdit, et non invéniet amícum ad ánimum suum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 18 Dílige próximum, et conjúngere fide cum illo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 19 Quod si denudáveris abscónsa illíus, non persequéris post eum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 20 Sicut enim homo qui perdit amícum suum, sic et qui perdit amicítiam próximi sui.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 21 Et sicut qui dimíttit avem de manu sua, sic dereliquísti próximum tuum, et non eum cápies.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 22 Non illum sequáris, quóniam longe abest: effúgit enim quasi cáprea de láqueo, quóniam vulneráta est ánima ejus:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 23 ultra eum non póteris colligáre. Et maledícti est concordátio:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 24 denudáre autem amíci mystéria, desperátio est ánimæ infelícis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 25 Ánnuens óculo fábricat iníqua, et nemo eum abjíciet. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 26 In conspéctu oculórum tuórum condulcábit os suum, et super sermónes tuos admirábitur: novíssime autem pervértet os suum, et in verbis tuis dabit scándalum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 27 Multa odívi, et non coæquávi ei, et Dóminus ódiet illum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 28 Qui in altum mittit lápidem, super caput ejus cadet: et plaga dolósa dolósi dívidet vúlnera. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 29 Et qui fóveam fodit íncidet in eam: et qui státuit lápidem próximo offéndet in eo: et qui láqueum álii ponit, períbit in illo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 30 Faciénti nequíssimum consílium, super ipsum devolvétur, et non agnóscet unde advéniat illi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 31 Illúsio et impropérium superbórum, et vindícta sicut leo insidiábitur illi. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 32 Láqueo períbunt qui oblectántur casu justórum, dolor autem consúmet illos ántequam moriántur. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 27 33 Ira et furor útraque execrabília sunt, et vir peccátor cóntinens erit illórum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 1 Qui vindicári vult, a Dómino invéniet vindíctam, et peccáta illíus servans servábit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 2 Relínque próximo tuo nocénti te, et tunc deprecánti tibi peccáta solvéntur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 3 Homo hómini resérvat iram, et a Deo quærit medélam:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 4 in hóminem símilem sibi non habet misericórdiam, et de peccátis suis deprecátur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 5 Ipse cum caro sit resérvat iram, et propitiatiónem petit a Deo: quis exorábit pro delíctis illíus?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 6 Meménto novissimórum, et désine inimicári:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 7 tabitúdo enim et mors ímminent in mandátis ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 8 Memoráre timórem Dei, et non irascáris próximo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 9 Memoráre testaméntum Altíssimi, et déspice ignorántiam próximi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 10 Ábstine te a lite, et mínues peccáta. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 11 Homo enim iracúndus incéndit litem, et vir peccátor turbábit amícos, et in médio pacem habéntium immíttet inimicítiam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 12 Secúndum enim ligna silvæ sic ignis exardéscit: et secúndum virtútem hóminis sic iracúndia illíus erit, et secúndum substántiam suam exaltábit iram suam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 13 Certámen festinátum incéndit ignem, et lis festínans effúndit sánguinem: et lingua testíficans addúcit mortem. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 14 Si suffláveris in scintíllam, quasi ignis exardébit: et si exspúeris super illam, extinguétur: útraque ex ore proficiscúntur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 15 Susúrro et bilínguis maledíctus, multos enim turbábit pacem habéntes.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 16 Lingua tértia multos commóvit, et dispérsit illos de gente in gentem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 17 Civitátes murátas dívitum destrúxit, et domus magnatórum effódit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 18 Virtútes populórum concídit, et gentes fortes dissólvit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 19 Lingua tértia mulíeres virátas ejécit, et privávit illas labóribus suis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 20 Qui réspicit illam non habébit réquiem, nec habébit amícum in quo requiéscat.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 21 Flagélli plaga livórem facit: plaga autem linguæ commínuet ossa.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 22 Multi cecidérunt in ore gládii: sed non sic quasi qui interiérunt per linguam suam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 23 Beátus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracúndiam illíus non transívit, et qui non attráxit jugum illíus, et in vínculis ejus non est ligátus: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 24 jugum enim illíus jugum férreum est, et vínculum illíus vínculum ǽreum est;
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 25 mors illíus mors nequíssima: et útilis pótius inférnus quam illa.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 26 Perseverántia illíus non permanébit, sed obtinébit vias injustórum, et in flamma sua non combúret justos.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 27 Qui relínquunt Deum íncident in illam, et exardébit in illis, et non extinguétur, et immittétur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 28 Sepi aures tuas spinis: linguam nequam noli audíre: et ori tuo fácito óstia et seras.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 29 Aurum tuum et argéntum tuum confla, et verbis tuis fácito statéram, et frenos ori tuo rectos:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 28 30 et atténde ne forte labáris in lingua, et cadas in conspéctu inimicórum insidiántium tibi, et sit casus tuus insanábilis in mortem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 1 Qui facit misericórdiam fœnerátur próximo suo: et qui prǽvalet manu mandáta servat.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 2 Fœneráre próximo tuo in témpore necessitátis illíus: et íterum redde próximo in témpore suo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 3 Confírma verbum, et fidéliter age cum illo: et in omni témpore invénies quod tibi necessárium est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 4 Multi quasi inventiónem æstimavérunt fœnus, et præstitérunt moléstiam his qui se adjuvérunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 5 Donec accípiant, osculántur manus dantis, et in promissiónibus humíliant vocem suam:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 6 et in témpore redditiónis postulábit tempus, et loquétur verba tǽdii et murmuratiónum, et tempus causábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 7 Si autem potúerit réddere, adversábitur: sólidi vix reddet dimídium, et computábit illud quasi inventiónem:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 8 sin autem, fraudábit illum pecúnia sua, et possidébit illum inimícum gratis:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 9 et convítia et maledícta reddet illi, et pro honóre et benefício reddet illi contuméliam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 10 Multi non causa nequítiæ non fœneráti sunt, sed fraudári gratis timuérunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 11 Verúmtamen super húmilem ánimo fórtior esto, et pro eleemósyna non trahas illum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 12 Propter mandátum assúme páuperem, et propter inópiam ejus ne dimíttas eum vácuum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 13 Perde pecúniam propter fratrem et amícum tuum, et non abscóndas illam sub lápide in perditiónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 14 Pone thesáurum tuum in præcéptis Altíssimi, et próderit tibi magis quam aurum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 15 Conclúde eleemósynam in corde páuperis, et hæc pro te exorábit ab omni malo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 16 Super scutum poténtis et super lánceam
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 17 advérsus inimícum tuum pugnábit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 18 Vir bonus fidem facit pro próximo suo: et qui perdíderit confusiónem derelínquet sibi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 19 Grátiam fidejussóris ne obliviscáris: dedit enim pro te ánimam suam. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 20 Repromissórem fugit peccátor et immúndus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 21 Bona repromissóris sibi ascríbit peccátor: et ingrátus sensu derelínquet liberántem se.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 22 Vir repromíttit de próximo suo: et cum perdíderit reveréntiam, derelinquétur ab eo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 23 Repromíssio nequíssima multos pérdidit dirigéntes, et commóvit illos quasi fluctus maris.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 24 Viros poténtes gyrans migráre fecit, et vagáti sunt in géntibus aliénis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 25 Peccátor transgrédiens mandátum Dómini íncidet in promissiónem nequam: et qui conátur multa ágere íncidet in judícium.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 26 Recúpera próximum secúndum virtútem tuam, et atténde tibi ne íncidas.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 27 Inítium vitæ hóminis, aqua et panis, et vestiméntum, et domus prótegens turpitúdinem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 28 Mélior est victus páuperis sub tégmine ásserum quam épulæ spléndidæ in péregre sine domicílio. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 29 Mínimum pro magno pláceat tibi, et impropérium peregrinatiónis non áudies.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 30 Vita nequam hospitándi de domo in domum: et ubi hospitábitur non fiduciáliter aget, nec áperiet os.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 31 Hospitábitur, et pascet, et potábit ingrátos, et ad hæc amára áudiet:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 32 transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba céteros.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 33 Exi a fácie honóris amicórum meórum: necessitúdine domus meæ hospítio mihi factus est frater.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 29 34 Grávia hæc hómini habénti sensum: corréptio domus, et impropérium fœneratóris.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 1 Qui díligit fílium suum assíduat illi flagélla, ut lætétur in novíssimo suo, et non palpet proximórum óstia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 2 Qui docet fílium suum laudábitur in illo, et in médio domesticórum in illo gloriábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 3 Qui docet fílium suum in zelum mittit inimícum, et in médio amicórum gloriábitur in illo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 4 Mórtuus est pater ejus, et quasi non est mórtuus: símilem enim relíquit sibi post se.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 5 In vita sua vidit, et lætátus est in illo: in óbitu suo non est contristátus, nec confúsus est coram inimícis:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 6 relíquit enim defensórem domus contra inimícos, et amícis reddéntem grátiam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 7 Pro animábus filiórum colligábit vúlnera sua, et super omnem vocem turbabúntur víscera ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 8 Equus indómitus evádit durus, et fílius remíssus evádet præceps.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 9 Lacta fílium, et pavéntem te fáciet: lude cum eo, et contristábit te.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 10 Non corrídeas illi, ne dóleas, et in novíssimo obstupéscent dentes tui.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 11 Non des illi potestátem in juventúte, et ne despícias cogitátus illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 12 Curva cervícem ejus in juventúte, et tunde látera ejus dum infans est, ne forte indúret, et non credat tibi, et erit tibi dolor ánimæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 13 Doce fílium tuum, et operáre in illo, ne in turpitúdinem illíus offéndas.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 14 Mélior est pauper sanus, et fortis víribus, quam dives imbecíllis et flagellátus malítia. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 15 Salus ánimæ in sanctitáte justítiæ mélior est omni auro et argénto: et corpus válidum quam census imménsus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 16 Non est census super censum salútis córporis, et non est oblectaméntum super cordis gáudium.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 17 Mélior est mors quam vita amára, et réquies ætérna quam languor persevérans.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 18 Bona abscóndita in ore clauso, quasi appositiónes epulárum circumpósitæ sepúlchro.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 19 Quid próderit libátio idólo? nec enim manducábit, nec odorábit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 20 Sic qui effugátur a Dómino, portans mercédes iniquitátis:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 21 videns óculis et ingemíscens, sicut spado compléctens vírginem, et suspírans.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 22 Tristítiam non des ánimæ tuæ, et non afflígas temetípsum in consílio tuo. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 23 Jucúnditas cordis, hæc est vita hóminis, et thesáurus sine defectióne sanctitátis: et exsultátio viri est longǽvitas.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 24 Miserére ánimæ tuæ placens Deo, et cóntine: cóngrega cor tuum in sanctitáte ejus, et tristítiam longe repélle a te.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 25 Multos enim occídit tristítia, et non est utílitas in illa.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 26 Zelus et iracúndia mínuunt dies, et ante tempus senéctam addúcet cogitátus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 30 27 Spléndidum cor et bonum in épulis est: épulæ enim illíus diligénter fiunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 1 Vigília honestátis tabefáciet carnes, et cogitátus illíus áuferet somnum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 2 Cogitátus præsciéntiæ avértit sensum, et infírmitas gravis sóbriam facit ánimam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 3 Laborávit dives in congregatióne substántiæ, et in réquie sua replébitur bonis suis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 4 Laborávit pauper in diminutióne victus, et in fine inops fit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 5 Qui aurum díligit non justificábitur, et qui inséquitur consumptiónem replébitur ex ea.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 6 Multi dati sunt in auri casus, et facta est in spécie ipsíus perdítio illórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 7 Lignum offensiónis est aurum sacrificántium: væ illis qui sectántur illud! et omnis imprúdens depériet in illo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 8 Beátus dives qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 9 Quis est hic? et laudábimus eum: fecit enim mirabília in vita sua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 10 Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus; fácere mala, et non fecit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 11 Ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 12 Supra mensam magnam sedísti? non apérias super illam faucem tuam prior. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 13 Non dicas sic: Multa sunt, quæ super illam sunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 14 Meménto quóniam malus est óculus nequam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 15 Néquius óculo quid creátum est? ídeo ab omni fácie sua lacrimábitur, cum víderit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 16 Ne exténdas manum tuam prior, et invídia contaminátus erubéscas.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 17 Ne comprimáris in convívio.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 18 Intéllige quæ sunt próximi tui ex teípso.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 19 Útere quasi homo frugi his quæ tibi apponúntur: ne, cum mandúcas multum, ódio habeáris.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 20 Cessa prior causa disciplínæ: et noli nímius esse, ne forte offéndas.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 21 Et si in médio multórum sedísti, prior illis ne exténdas manum tuam, nec prior poscas bíbere.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 22 Quam suffíciens est hómini erudítio vinum exíguum! et in dormiéndo non laborábis ab illo, et non sénties dolórem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 23 Vigília, chólera et tortúra viro infruníto,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 24 somnus sanitátis in hómine parco: dórmiet usque mane, et ánima illíus cum ipso delectábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 25 Et si coáctus fúeris in edéndo multum, surge e médio, évome, et refrigerábit te, et non addúces córpori tuo infirmitátem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 26 Audi me, fili, et ne spernas me, et in novíssimo invénies verba mea. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 27 In ómnibus opéribus tuis esto velox, et omnis infírmitas non occúrret tibi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 28 Spléndidum in pánibus benedícent lábia multórum, et testimónium veritátis illíus fidéle.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 29 Nequíssimo in pane murmurábit cívitas, et testimónium nequítiæ illíus verum est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 30 Diligéntes in vino noli provocáre: multos enim exterminávit vinum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 31 Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superbórum árguet in ebrietáte potátum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 32 Æqua vita homínibus vinum in sobrietáte: si bibas illud moderáte, eris sóbrius.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 33 Quæ vita est ei qui minúitur vino?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 34 Quid defráudat vitam? mors.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 35 Vinum in jucunditátem creátum est, et non in ebrietátem ab inítio.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 36 Exsultátio ánimæ et cordis vinum moderáte potátum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 37 Sánitas est ánimæ et córpori sóbrius potus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 38 Vinum multum potátum irritatiónem, et iram, et ruínas multas facit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 39 Amaritúdo ánimæ vinum multum potátum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 40 Ebrietátis animósitas, imprudéntis offénsio, minórans virtútem, et fáciens vúlnera.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 41 In convívio vini non árguas próximum, et non despícias eum in jucunditáte illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 31 42 Verba impropérii non dicas illi, et non premas illum repeténdo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 1 Rectórem te posuérunt? noli extólli: esto in illis quasi unus ex ipsis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 2 Curam illórum habe, et sic cónside, et omni cura tua explícita recúmbe:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 3 ut lætéris propter illos, et ornaméntum grátiæ accípias corónam, et dignatiónem consequáris corrogatiónis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 4 Lóquere major natu: decet enim te
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 5 primum verbum diligénti sciéntia, et non impédias músicam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 6 Ubi audítus non est, non effúndas sermónem, et importúne noli extólli in sapiéntia tua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 7 Gémmula carbúnculi in ornaménto auri, et comparátio musicórum in convívio vini.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 8 Sicut in fabricatióne auri signum est smarágdi, sic númerus musicórum in jucúndo et moderáto vino.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 9 Audi tacens, et pro reveréntia accédet tibi bona grátia. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 10 Adoléscens, lóquere in tua causa vix.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 11 Si bis interrogátus fúeris, hábeat caput respónsum tuum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 12 In multis esto quasi ínscius, et audi tacens simul et quærens.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 13 In médio magnatórum non præsúmas: et ubi sunt senes non multum loquáris.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 14 Ante grándinem præíbit coruscátio: et ante verecúndiam præíbit grátia, et pro reveréntia accédet tibi bona grátia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 15 Et hora surgéndi non te trices: præcúrre autem prior in domum tuam, et illic avocáre, et illic lude,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 16 et age conceptiónes tuas, et non in delíctis et verbo supérbo:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 17 et super his ómnibus benedícito Dóminum, qui fecit, et inebriántem te ab ómnibus bonis suis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 18 Qui timet Dóminum excípiet doctrínam ejus: et qui vigiláverint ad illum invénient benedictiónem. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 19 Qui quærit legem replébitur ab ea, et qui insidióse agit scandalizábitur in ea.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 20 Qui timent Dóminum invénient judícium justum, et justítias quasi lumen accéndent.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 21 Peccátor homo vitábit correptiónem, et secúndum voluntátem suam invéniet comparatiónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 22 Vir consílii non dispérdet intelligéntiam: aliénus et supérbus non pertiméscet timórem:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 23 étiam postquam fecit cum eo sine consílio, et suis insectatiónibus arguétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 24 Fili, sine consílio nihil fácias, et post factum non pœnitébis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 25 In via ruínæ non eas, et non offéndes in lápides: nec credas te viæ laboriósæ, ne ponas ánimæ tuæ scándalum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 26 Et a fíliis tuis cave, et a domésticis tuis atténde.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 27 In omni ópere tuo crede ex fide ánimæ tuæ, hoc est enim conservátio mandatórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 32 28 Qui credit Deo atténdit mandátis: et qui confídit in illo non minorábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 1 Timénti Dóminum non occúrrent mala: sed in tentatióne Deus illum conservábit, et liberábit a malis. Sápiens non odit mandáta et justítias,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 2 et non illidétur quasi in procélla navis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 3 Homo sensátus credit legi Dei, et lex illi fidélis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 4 Qui interrogatiónem maniféstat parábit verbum, et sic deprecátus exaudiétur: et conservábit disciplínam, et tunc respondébit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 5 Præcórdia fátui quasi rota carri, et quasi axis versátilis cogitátus illíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 6 Equus emissárius, sic et amícus subsannátor: sub omni supra sedénte hinnit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 7 Quare dies diem súperat, et íterum lux lucem, et annus annum a sole? b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 8 A Dómini sciéntia separáti sunt, facto sole, et præcéptum custodiénte.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 9 Et immutávit témpora, et dies festos ipsórum, et in illis dies festos celebravérunt ad horam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 10 Ex ipsis exaltávit et magnificávit Deus, et ex ipsis pósuit in númerum diérum: et omnes hómines de solo et ex terra unde creátus est Adam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 11 In multitúdine disciplínæ Dóminus separávit eos, et immutávit vias eórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 12 Ex ipsis benedíxit et exaltávit, et ex ipsis sanctificávit, et ad se applicávit, et ex ipsis maledíxit, et humiliávit, et convértit illos a separatióne ipsórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 13 Quasi lutum fíguli in manu ipsíus, plasmáre illud et dispónere.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 14 Omnes viæ ejus secúndum dispositiónem ejus: sic homo in manu illíus qui se fecit, et reddet illi secúndum judícium suum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 15 Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccátor, et sic intuére in ómnia ópera Altíssimi, duo et duo, et unum contra unum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 16 Et ego novíssimus evigilávi, et quasi qui cólligit ácinos post vindemiatóres. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 17 In benedictióne Dei et ipse sperávi, et quasi qui vindémiat replévi tórcular.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 18 Respícite quóniam non mihi soli laborávi, sed ómnibus exquiréntibus disciplínam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 19 Audíte me, magnátes et omnes pópuli: et rectóres ecclésiæ, áuribus percípite.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 20 Fílio et mulíeri, fratri et amíco, non des potestátem super te in vita tua: et non déderis álii possessiónem tuam, ne forte pœníteat te, et deprecéris pro illis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 21 Dum adhuc súperes et aspíras, non immutábit te omnis caro.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 22 Mélius est enim ut fílii tui te rogent, quam te respícere in manus filiórum tuórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 23 In ómnibus opéribus tuis præcéllens esto.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 24 Ne déderis máculam in glória tua. In die consummatiónis diérum vitæ tuæ, et in témpore éxitus tui, distríbue hæreditátem tuam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 25 Cibária, et virga, et onus ásino: panis, et disciplína, et opus servo. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 26 Operátur in disciplína, et quærit requiéscere: laxa manus illi, et quærit libertátem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 27 Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclínant operatiónes assíduæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 28 Servo malévolo tortúra et cómpedes: mitte illum in operatiónem, ne vacet:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 29 multam enim malítiam dócuit otiósitas.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 30 In ópera constítue eum: sic enim cóndecet illum. Quod si non obaudíerit, curva illum compédibus, et non amplífices super omnem carnem: verum sine judício nihil fácias grave.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 31 Si est tibi servus fidélis, sit tibi quasi ánima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quóniam in sánguine ánimæ comparásti illum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 32 Si lǽseris eum injúste, in fugam convertétur:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 33 33 et si extóllens discésserit, quem quæras et in qua via quæras illum nescis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 1 Vana spes et mendácium viro insensáto: et sómnia extóllunt imprudéntes.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 2 Quasi qui apprehéndit umbram et perséquitur ventum, sic et qui atténdit ad visa mendácia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 3 Hoc secúndum hoc vísio somniórum, ante fáciem hóminis similitúdo hóminis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 4 Ab immúndo, quid mundábitur? et a mendáce, quid verum dicétur?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 5 Divinátio erróris, et augúria mendácia, et sómnia malefaciéntium, vánitas est:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 6 et sicut parturiéntis, cor tuum phantásias pátitur. Nisi ab Altíssimo fúerit emíssa visitátio, ne déderis in illis cor tuum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 7 multos enim erráre fecérunt sómnia, et excidérunt sperántes in illis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 8 Sine mendácio consummábitur verbum legis, et sapiéntia in ore fidélis complanábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 9 Qui non est tentátus quid scit? vir in multis expértus cogitábit multa: et qui multa dídicit enarrábit intelléctum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 10 Qui non est expértus pauca recognóscit: qui autem in multis factus est, multíplicat malítiam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 11 Qui tentátus non est quália scit? qui implanátus est abundábit nequítia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 12 Multa vidi errándo, et plúrimas verbórum consuetúdines.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 13 Aliquóties usque ad mortem periclitátus sum horum causa, et liberátus sum grátia Dei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 14 Spíritus timéntium Deum quǽritur, et in respéctu illíus benedicétur. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 15 Spes enim illórum in salvántem illos, et óculi Dei in diligéntes se.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 16 Qui timet Dóminum nihil trepidábit: et non pavébit, quóniam ipse est spes ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 17 Timéntis Dóminum, beáta est ánima ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 18 Ad quem réspicit, et quis est fortitúdo ejus?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 19 Óculi Dómini super timéntes eum: protéctor poténtiæ, firmaméntum virtútis, tégimen ardóris, et umbráculum meridiáni:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 20 deprecátio offensiónis, et adjutórium casus: exáltans ánimam, et illúminans óculos, dans sanitátem, et vitam, et benedictiónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 21 Immolántis ex iníquo oblátio est maculáta, et non sunt beneplácitæ subsannatiónes injustórum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 22 Dóminus solus sustinéntibus se in via veritátis et justítiæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 23 Dona iniquórum non probat Altíssimus, nec réspicit in oblatiónes iniquórum, nec in multitúdine sacrificiórum eórum propitiábitur peccátis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 24 Qui offert sacrifícium ex substántia páuperum, quasi qui víctimat fílium in conspéctu patris sui.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 25 Panis egéntium vita páuperum est: qui defráudat illum homo sánguinis est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 26 Qui aufert in sudóre panem, quasi qui occídit próximum suum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 27 Qui effúndit sánguinem, et qui fraudem facit mercenário, fratres sunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 28 Unus ædíficans, et unus déstruens: quid prodest illis, nisi labor?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 29 Unus orans, et unus maledícens: cujus vocem exáudiet Deus?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 30 Qui baptizátur a mórtuo, et íterum tangit eum, quid próficit lavátio illíus?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 34 31 Sic homo qui jejúnat in peccátis suis, et íterum éadem fáciens: quid próficit humiliándo se? oratiónem illíus quis exáudiet?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 1 Qui consérvat legem multíplicat oblatiónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 2 Sacrifícium salutáre est atténdere mandátis, et discédere ab omni iniquitáte.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 3 Et propitiatiónem litáre sacrifícii super injustítias: et deprecátio pro peccátis, recédere ab injustítia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 4 Retríbuet grátiam qui offert similáginem: et qui facit misericórdiam offert sacrifícium.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 5 Beneplácitum est Dómino recédere ab iniquitáte: et deprecátio pro peccátis recédere ab injustítia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 6 Non apparébis ante conspéctum Dómini vácuus: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 7 hæc enim ómnia propter mandátum Dei fiunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 8 Oblátio justi impínguat altáre, et odor suavitátis est in conspéctu Altíssimi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 9 Sacrifícium justi accéptum est, et memóriam ejus non obliviscétur Dóminus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 10 Bono ánimo glóriam redde Deo, et non mínuas primítias mánuum tuárum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 11 In omni dato hílarem fac vultum tuum, et in exsultatióne sanctífica décimas tuas.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 12 Da Altíssimo secúndum datum ejus, et in bono óculo adinventiónem fácito mánuum tuárum,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 13 quóniam Dóminus retríbuens est, et sépties tantum reddet tibi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 14 Noli offérre múnera prava, non enim suscípiet illa. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 15 Et noli inspícere sacríficum injústum, quóniam Dóminus judex est, et non est apud illum glória persónæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 16 Non accípiet Dóminus persónam in páuperem, et deprecatiónem læsi exáudiet.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 17 Non despíciet preces pupílli, nec víduam, si effúndat loquélam gémitus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 18 Nonne lácrimæ víduæ ad maxíllam descéndunt, et exclamátio ejus super deducéntem eas?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 19 A maxílla enim ascéndunt usque ad cælum, et Dóminus exaudítor non delectábitur in illis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 20 Qui adórat Deum in oblectatióne suscipiétur, et deprecátio illíus usque ad nubes propinquábit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 21 Orátio humiliántis se nubes penetrábit, et donec propínquet non consolábitur, et non discédet donec Altíssimus aspíciat.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 22 Et Dóminus non elongábit: et judicábit justos, et fáciet judícium: et Fortíssimus non habébit in illis patiéntiam, ut contríbulet dorsum ipsórum: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 23 et géntibus reddet vindíctam, donec tollat plenitúdinem superbórum, et sceptra iniquórum contríbulet:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 24 donec reddat homínibus secúndum actus suos, et secúndum ópera Adæ, et secúndum præsumptiónem illíus:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 25 donec júdicet judícium plebis suæ, et oblectábit justos misericórdia sua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 35 26 Speciósa misericórdia Dei in témpore tribulatiónis, quasi nubes plúviæ in témpore siccitátis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 1 Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 2 et immítte timórem tuum super gentes quæ non exquisiérunt te, ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, et enárrent magnália tua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 3 Álleva manum tuam super gentes aliénas, ut vídeant poténtiam tuam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 4 Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 5 ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus quóniam non est Deus præter te, Dómine.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 6 Ínnova signa, et immúta mirabília.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 7 Glorífica manum et bráchium dextrum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 8 Éxcita furórem, et effúnde iram.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 9 Tolle adversárium, et afflíge inimícum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 10 Festína tempus, et meménto finis, ut enárrent mirabília tua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 11 In ira flammæ devorétur qui salvátur: et qui péssimant plebem tuam invéniant perditiónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 12 Cóntere caput príncipum inimicórum, dicéntium: Non est álius præter nos.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 13 Cóngrega omnes tribus Jacob, ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, et enárrent magnália tua, et hæreditábis eos sicut ab inítio.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 14 Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum, et Israël quem coæquásti primogénito tuo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 15 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ, Jerúsalem, civitáti requiéi tuæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 16 Reple Sion inenarrabílibus verbis tuis, et glória tua pópulum tuum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 17 Da testimónium his qui ab inítio creatúræ tuæ sunt, et súscita prædicatiónes quas locúti sunt in nómine tuo prophétæ prióres.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 18 Da mercédem sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: et exáudi oratiónes servórum tuórum,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 19 secúndum benedictiónem Áaron de pópulo tuo: et dírige nos in viam justítiæ, et sciant omnes qui hábitant terram quia tu es Deus conspéctor sæculórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 20 Omnem escam manducábit venter: et est cibus cibo mélior. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 21 Fauces contíngunt cibum feræ, et cor sensátum verba mendácia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 22 Cor pravum dabit tristítiam, et homo perítus resístet illi. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 23 Omnem másculum excípiet múlier: et est fília mélior fília. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 24 Spécies mulíeris exhílarat fáciem viri sui, et super omnem concupiscéntiam hóminis superdúcit desidérium. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 25 Si est lingua curatiónis, est et mitigatiónis et misericórdiæ: non est vir illíus secúndum fílios hóminum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 26 Qui póssidet mulíerem bonam ínchoat possessiónem: adjutórium secúndum illum est, et colúmna ut réquies.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 27 Ubi non est sepes, diripiétur posséssio: et ubi non est múlier, ingemíscit egens.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 36 28 Quis credit ei qui non habet nidum, et defléctens ubicúmque obscuráverit, quasi succínctus latro exíliens de civitáte in civitátem?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 1 Omnis amícus dicet: Et ego amicítiam copulávi: sed est amícus solo nómine amícus. Nonne tristítia inest usque ad mortem?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 2 sodális autem et amícus ad inimicítiam converténtur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 3 O præsúmptio nequíssima, unde creáta es cooperíre áridam malítia et dolositáte illíus?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 4 Sodális amíco conjucundátur in oblectatiónibus, et in témpore tribulatiónis adversárius erit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 5 Sodális amíco cóndolet causa ventris, et contra hostem accípiet scutum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 6 Non obliviscáris amíci tui in ánimo tuo, et non ímmemor sis illíus in ópibus tuis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 7 Noli consiliári cum eo qui tibi insidiátur, et a zelántibus te abscónde consílium. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 8 Omnis consiliárius prodit consílium, sed est consiliárius in semetípso.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 9 A consiliário serva ánimam tuam: prius scito quæ sit illíus necéssitas: et ipse enim ánimo suo cogitábit:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 10 ne forte mittat sudem in terram, et dicat tibi:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 11 Bona est via tua: et stet e contrário vidére quid tibi evéniat.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 12 Cum viro irreligióso tracta de sanctitáte, et cum injústo de justítia, et cum mulíere de ea quæ æmulátur, cum tímido de bello, cum negotiatóre de trajectióne, cum emptóre de venditióne, cum viro lívido de grátiis agéndis,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 13 cum ímpio de pietáte, cum inhonésto de honestáte, cum operário agrário de omni ópere,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 14 cum operário annuáli de consummatióne anni, cum servo pigro de multa operatióne. Non atténdas his in omni consílio:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 15 sed cum viro sancto assíduus esto, quemcúmque cognóveris observántem timórem Dei:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 16 cujus ánima est secúndum ánimam tuam, et qui, cum titubáveris in ténebris, condolébit tibi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 17 Cor boni consílii státue tecum: non est enim tibi áliud pluris illo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 18 Ánima viri sancti enúntiat aliquándo vera, quam septem circumspectóres sedéntes in excélso ad speculándum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 19 Et in his ómnibus deprecáre Altíssimum, ut dírigat in veritáte viam tuam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 20 Ante ómnia ópera verbum verax præcédat te, et ante omnem actum consílium stábile. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 21 Verbum nequam immutábit cor: ex quo partes quátuor oriúntur: bonum et malum, vita et mors: et dominátrix illórum est assídua lingua. Est vir astútus multórum erudítor, et ánimæ suæ inútilis est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 22 Vir perítus multos erudívit, et ánimæ suæ suávis est. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 23 Qui sophístice lóquitur odíbilis est: in omni re defraudábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 24 Non est illi data a Dómino grátia, omni enim sapiéntia defraudátus est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 25 Est sápiens ánimæ suæ sápiens, et fructus sensus illíus laudábilis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 26 Vir sápiens plebem suam érudit, et fructus sensus illíus fidéles sunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 27 Vir sápiens implébitur benedictiónibus, et vidéntes illum laudábunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 28 Vita viri in número diérum: dies autem Israël innumerábiles sunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 29 Sápiens in pópulo hæreditábit honórem, et nomen illíus erit vivens in ætérnum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 30 Fili, in vita tua tenta ánimam tuam, et si fúerit nequam non des illi potestátem: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 31 non enim ómnia ómnibus expédiunt, et non omni ánimæ omne genus placet.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 32 Noli ávidus esse in omni epulatióne, et non te effúndas super omnem escam:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 33 in multis enim escis erit infírmitas, et avíditas appropinquábit usque ad chóleram.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 37 34 Propter crápulam multi obiérunt: qui autem ábstinens est adjíciet vitam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 1 Honóra médicum propter necessitátem: étenim illum creávit Altíssimus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 2 A Deo est enim omnis medéla, et a rege accípiet donatiónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 3 Disciplína médici exaltábit caput illíus, et in conspéctu magnatórum collaudábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 4 Altíssimus creávit de terra medicaménta, et vir prudens non abhorrébit illa.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 5 Nonne a ligno indulcáta est aqua amára?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 6 Ad agnitiónem hóminum virtus illórum: et dedit homínibus sciéntiam Altíssimus, honorári in mirabílibus suis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 7 In his curans mitigábit dolórem: et unguentárius fáciet pigménta suavitátis, et unctiónes confíciet sanitátis: et non consummabúntur ópera ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 8 Pax enim Dei super fáciem terræ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 9 Fili, in tua infirmitáte ne despícias teípsum: sed ora Dóminum, et ipse curábit te. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 10 Avérte a delícto, et dírige manus, et ab omni delícto munda cor tuum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 11 Da suavitátem et memóriam similáginis, et impíngua oblatiónem, et da locum médico:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 12 étenim illum Dóminus creávit, et non discédat a te, quia ópera ejus sunt necessária.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 13 Est enim tempus quando in manus illórum incúrras:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 14 ipsi vero Dóminum deprecabúntur, ut dírigat réquiem eórum, et sanitátem, propter conversatiónem illórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 15 Qui delínquit in conspéctu ejus qui fecit eum, íncidet in manus médici.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 16 Fili, in mórtuum produc lácrimas, et quasi dira passus íncipe ploráre: et secúndum judícium cóntege corpus illíus, et non despícias sepultúram illíus. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 17 Propter delatúram autem amáre fer luctum illíus uno die, et consoláre propter tristítiam:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 18 et fac luctum secúndum méritum ejus uno die, vel duóbus, propter detractiónem:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 19 a tristítia enim festínat mors, et coóperit virtútem, et tristítia cordis flectit cervícem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 20 In abductióne pérmanet tristítia, et substántia ínopis secúndum cor ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 21 Ne déderis in tristítia cor tuum, sed repélle eam a te, et meménto novissimórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 22 Noli obliviscári, neque enim est convérsio: et huic nihil próderis, et teípsum pessimábis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 23 Memor esto judícii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hódie.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 24 In réquie mórtui requiéscere fac memóriam ejus, et consoláre illum in éxitu spíritus sui.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 25 Sapiéntia scribæ in témpore vacuitátis, et qui minorátur actu sapiéntiam percípiet, qua sapiéntia replébitur. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 26 Qui tenet arátrum, et qui gloriátur in jáculo, stímulo boves ágitat, et conversátur in opéribus eórum, et enarrátio ejus in fíliis taurórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 27 Cor suum dabit ad versándos sulcos, et vigília ejus in sagína vaccárum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 28 Sic omnis faber et architéctus, qui noctem tamquam diem tránsigit: qui sculpit signácula sculptília, et assidúitas ejus váriat pictúram: cor suum dabit in similitúdinem pictúræ, et vigília sua perfíciet opus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 29 Sic faber ferrárius sedens juxta incúdem, et consíderans opus ferri: vapor ignis uret carnes ejus, et in calóre fornácis concertátur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 30 Vox mállei ínnovat aurem ejus, et contra similitúdinem vasis óculus ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 31 Cor suum dabit in consummatiónem óperum, et vigília sua ornábit in perfectiónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 32 Sic fígulus sedens ad opus suum, convértens pédibus suis rotam, qui in sollicitúdine pósitus est semper propter opus suum, et in número est omnis operátio ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 33 In bráchio suo formábit lutum, et ante pedes suos curvábit virtútem suam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 34 Cor suum dabit ut consúmmet linitiónem, et vigília sua mundábit fornácem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 35 Omnes hi in mánibus suis speravérunt, et unusquísque in arte sua sápiens est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 36 Sine his ómnibus non ædificátur cívitas,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 37 et non inhabitábunt, nec inambulábunt, et in ecclésiam non transílient.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 38 Super sellam júdicis non sedébunt, et testaméntum judícii non intélligent, neque palam fácient disciplínam et judícium, et in parábolis non inveniéntur:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 38 39 sed creatúram ævi confirmábunt: et deprecátio illórum in operatióne artis, accomodántes ánimam suam, et conquiréntes in lege Altíssimi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 1 Sapiéntiam ómnium antiquórum exquíret sápiens, et in prophétis vacábit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 2 Narratiónem virórum nominatórum conservábit, et in versútias parabolárum simul introíbit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 3 Occúlta proverbiórum exquíret, et in abscónditis parabolárum conversábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 4 In médio magnatórum ministrábit, et in conspéctu prǽsidis apparébit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 5 In terram alienigenárum géntium pertránsiet: bona enim et mala in homínibus tentábit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 6 Cor suum tradet ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 7 Apériet os suum in oratióne, et pro delíctis suis deprecábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 8 Si enim Dóminus magnus volúerit, spíritu intelligéntiæ replébit illum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 9 et ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiæ suæ, et in oratióne confitébitur Dómino:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 10 et ipse díriget consílium ejus, et disciplínam, et in abscónditis suis consiliábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 11 Ipse palam fáciet disciplínam doctrínæ suæ, et in lege testaménti Dómini gloriábitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 12 Collaudábunt multi sapiéntiam ejus, et usque in sǽculum non delébitur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 13 Non recédet memória ejus, et nomen ejus requirétur a generatióne in generatiónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 14 Sapiéntiam ejus enarrábunt gentes, et laudem ejus enuntiábit ecclésia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 15 Si permánserit, nomen derelínquet plus quam mille: et si requiéverit, próderit illi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 16 Adhuc consiliabor ut enárrem: ut furóre enim replétus sum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 17 In voce dicit: Obaudíte me, divíni fructus, et quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificáte.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 18 Quasi Líbanus odórem suavitátis habéte.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 19 Floréte flores quasi lílium: et date odórem, et frondéte in grátiam: et collaudáte cánticum, et benedícite Dóminum in opéribus suis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 20 Date nómini ejus magnificéntiam, et confitémini illi in voce labiórum vestrórum, et in cánticis labiórum, et cítharis: et sic dicétis in confessióne:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 21 Ópera Dómini univérsa bona valde. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 22 In verbo ejus stetit aqua sicut congéries: et in sermóne oris illíus sicut exceptória aquárum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 23 quóniam in præcépto ipsíus placor fit, et non est minorátio in salúte ipsíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 24 Ópera omnis carnis coram illo, et non est quidquam abscónditum ab óculis ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 25 A sǽculo usque in sǽculum réspicit, et nihil est mirábile in conspéctu ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 26 Non est dícere: Quid est hoc, aut quid est istud? ómnia enim in témpore suo quæréntur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 27 Benedíctio illíus quasi flúvius inundávit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 28 Quómodo cataclýsmus áridam inebriávit, sic ira ipsíus gentes quæ non exquisiérunt eum hæreditábit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 29 Quómodo convértit aquas in siccitátem, et siccáta est terra, et viæ illíus viis illórum diréctæ sunt, sic peccatóribus offensiónes in ira ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 30 Bona bonis creáta sunt ab inítio: sic nequíssimis bona et mala. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 31 Inítium necessáriæ rei vitæ hóminum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagíneus, et mel, et botrus uvæ, et óleum, et vestiméntum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 32 Hæc ómnia sanctis in bona, sic et ímpiis et peccatóribus in mala converténtur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 33 Sunt spíritus qui ad vindíctam creáti sunt, et in furóre suo confirmavérunt torménta sua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 34 In témpore consummatiónis effúndent virtútem, et furórem ejus qui fecit illos placábunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 35 Ignis, grando, fames, et mors, ómnia hæc ad vindíctam creáta sunt:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 36 bestiárum dentes, et scórpii, et serpéntes, et rhomphǽa víndicans in extermínium ímpios.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 37 In mandátis ejus epulabúntur: et super terram in necessitátem præparabúntur, et in tempóribus suis non prætérient verbum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 38 Proptérea ab inítio confirmátus sum, et consiliátus sum, et cogitávi, et scripta dimísi. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 39 Ómnia ópera Dómini bona, et omne opus hora sua subministrábit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 40 Non est dícere: Hoc illo néquius est: ómnia enim in témpore suo comprobabúntur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 39 41 Et nunc in omni corde et ore collaudáte, et benedícite nomen Dómini.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 1 Occupátio magna creáta est ómnibus homínibus, et jugum grave super fílios Adam, a die éxitus de ventre matris eórum usque in diem sepultúræ in matrem ómnium.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 2 Cogitatiónes eórum, et timóres cordis, adinvéntio exspectatiónis, et dies finitiónis,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 3 a residénte super sedem gloriósam, usque ad humiliátum in terra et cínere:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 4 ab eo qui útitur hyacíntho et portat corónam, usque ad eum qui operítur lino crudo: furor, zelus, tumúltus, fluctuátio, et timor mortis, iracúndia persevérans, et conténtio:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 5 et in témpore refectiónis in cubíli, somnus noctis immútat sciéntiam ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 6 Módicum tamquam nihil in réquie, et ab eo in somnis, quasi in die respéctus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 7 Conturbátus est in visu cordis sui, tamquam qui eváserit in die belli: in témpore salútis suæ exsurréxit, et admírans ad nullum timórem:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 8 cum omni carne, ab hómine usque ad pecus, et super peccatóres séptuplum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 9 Ad hæc mors, sanguis, conténtio, et rhomphǽa, oppressiónes, fames, et contrítio, et flagélla:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 10 super iníquos creáta sunt hæc ómnia: et propter illos factus est cataclýsmus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 11 Ómnia quæ de terra sunt in terram converténtur, et omnes aquæ in mare reverténtur. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 12 Omne munus et iníquitas delébitur, et fides in sǽculum stabit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 13 Substántiæ injustórum sicut flúvius siccabúntur, et sicut tonítruum magnum in plúvia personábunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 14 In aperiéndo manus suas lætábitur: sic prævaricatóres in consummatióne tabéscent.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 15 Nepótes impiórum non multiplicábunt ramos: et radíces immúndæ super cacúmen petræ sonant.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 16 Super omnem aquam viríditas, et ad oram flúminis ante omne fœnum evellétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 17 Grátia sicut paradísus in benedictiónibus, et misericórdia in sǽculum pérmanet.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 18 Vita sibi sufficiéntis operárii condulcábitur, et in ea invénies thesáurum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 19 Fílii et ædificátio civitátis confirmábit nomen: et super hæc múlier immaculáta computábitur. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 20 Vinum et música lætíficant cor: et super útraque diléctio sapiéntiæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 21 Tíbiæ et psaltérium suávem fáciunt melódiam: et super útraque lingua suávis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 22 Grátiam et spéciem desiderábit óculus tuus: et super hæc vírides satiónes.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 23 Amícus et sodális in témpore conveniéntes, et super utrósque múlier cum viro.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 24 Fratres in adjutórium in témpore tribulatiónis: et super eos misericórdia liberábit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 25 Aurum et argéntum est constitútio pedum: et super utrúmque consílium beneplácitum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 26 Facultátes et virtútes exáltant cor, et super hæc timor Dómini.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 27 Non est in timóre Dómini minorátio: et non est in eo inquírere adjutórium. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 28 Timor Dómini sicut paradísus benedictiónis, et super omnem glóriam operuérunt illum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 29 Fili, in témpore vitæ tuæ ne indígeas: mélius est enim mori quam indigére. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 30 Vir respíciens in mensam aliénam, non est vita ejus in cogitatióne victus: alit enim ánimam suam cibis aliénis:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 31 vir autem disciplinátus et erudítus custódiet se.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 40 32 In ore imprudéntis condulcábitur inópia, et in ventre ejus ignis ardébit. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 1 O mors, quam amára est memória tua hómini pacem habénti in substántiis suis:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 2 viro quiéto, et cujus viæ diréctæ sunt in ómnibus, et adhuc valénti accípere cibum!
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 3 O mors, bonum est judícium tuum hómini indigénti, et qui minorátur víribus,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 4 defécto ætáte, et cui de ómnibus cura est, et incredíbili, qui perdit patiéntiam!
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 5 Noli metúere judícium mortis: meménto quæ ante te fuérunt, et quæ superventúra sunt tibi: hoc judícium a Dómino omni carni.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 6 Et quid supervéniet tibi in beneplácito Altíssimi? sive decem, sive centum, sive mille anni:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 7 non est enim in inférno accusátio vitæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 8 Fílii abominatiónum fiunt fílii peccatórum, et qui conversántur secus domos impiórum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 9 Filiórum peccatórum périet hæréditas, et cum sémine illórum assidúitas oppróbrii.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 10 De patre ímpio querúntur fílii, quóniam propter illum sunt in oppróbrio.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 11 Væ vobis, viri ímpii, qui dereliquístis legem Dómini Altíssimi!
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 12 Et si nati fuéritis, in maledictióne nascémini: et si mórtui fuéritis, in maledictióne erit pars vestra.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 13 Ómnia quæ de terra sunt in terram converténtur: sic ímpii a maledícto in perditiónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 14 Luctus hóminum in córpore ipsórum: nomen autem impiórum delébitur. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 15 Curam habe de bono nómine: hoc enim magis permanébit tibi quam mille thesáuri pretiósi et magni.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 16 Bonæ vitæ númerus diérum: bonum autem nomen permanébit in ævum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 17 Disciplínam in pace conserváte, fílii: sapiéntia enim abscóndita, et thesáurus invísus, quæ utílitas in utrísque? b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 18 Mélior est homo qui abscóndit stultítiam suam, quam homo qui abscóndit sapiéntiam suam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 19 Verúmtamen reverémini in his quæ procédunt de ore meo:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 20 non est enim bonum omnem reveréntiam observáre, et non ómnia ómnibus bene placent in fide.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 21 Erubéscite a patre et a matre de fornicatióne: et a præsidénte et a poténte de mendácio:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 22 a príncipe et a júdice de delícto: a synagóga et plebe de iniquitáte:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 23 a sócio et amíco de injustítia, et de loco in quo hábitas:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 24 de furto, de veritáte Dei, et testaménto: de discúbitu in pánibus, et ab obfuscatióne dati et accépti:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 25 a salutántibus de siléntio, a respéctu mulíeris fornicáriæ, et ab aversióne vultus cognáti.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 26 Ne avértas fáciem a próximo tuo, et ab auferéndo partem et non restituéndo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 27 Ne respícias mulíerem aliéni viri, et ne scrutéris ancíllam ejus, neque stéteris ad lectum ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 41 28 Ab amícis de sermónibus impropérii: et cum déderis, ne impróperes.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 1 Non dúplices sermónem audítus de revelatióne sermónis abscónditi: et eris vere sine confusióne, et invénies grátiam in conspéctu ómnium hóminum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 2 Ne pro his ómnibus confundáris, et ne accípias persónam ut delínquas: de lege Altíssimi, et testaménto, et de judício justificáre ímpium, b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 3 de verbo sociórum et viatórum, et de datióne hæreditátis amicórum,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 4 de æqualitáte statéræ et pónderum, de acquisitióne multórum et paucórum,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 5 de corruptióne emptiónis et negotiatórum, et de multa disciplína filiórum, et servo péssimo latus sanguináre.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 6 Super mulíerem nequam bonum est signum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 7 Ubi manus multæ sunt, claude: et quodcúmque trades, númera et appénde: datum vero et accéptum omne descríbe.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 8 De disciplína insensáti et fátui, et de senióribus qui judicántur ab adolescéntibus: et eris erudítus in ómnibus, et probábilis in conspéctu ómnium vivórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 9 Fília patris abscóndita est vigília, et sollicitúdo ejus aufert somnum: ne forte in adolescéntia sua adúlta efficiátur, et cum viro commoráta odíbilis fiat: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 10 nequándo polluátur in virginitáte sua, et in patérnis suis grávida inveniátur: ne forte cum viro commoráta transgrediátur, aut certe stérilis efficiátur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 11 Super fíliam luxuriósam confírma custódiam, nequándo fáciat te in oppróbrium veníre inimícis, a detractióne in civitáte, et objectióne plebis, et confúndat te in multitúdine pópuli.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 12 Omni hómini noli inténdere in spécie, et in médio mulíerum noli commorári:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 13 de vestiméntis enim procédit tínea, et a mulíere iníquitas viri.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 14 Mélior est enim iníquitas viri quam múlier benefáciens, et múlier confúndens in oppróbrium.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 15 Memor ero ígitur óperum Dómini, et quæ vidi annuntiábo. In sermónibus Dómini ópera ejus. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 16 Sol illúminans per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 17 Nonne Dóminus fecit sanctos enarráre ómnia mirabília sua, quæ confirmávit Dóminus omnípotens stabilíri in glória sua?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 18 Abýssum et cor hóminum investigávit, et in astútia eórum excogitávit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 19 Cognóvit enim Dóminus omnem sciéntiam, et inspéxit in signum ævi, annúntians quæ præteriérunt et quæ superventúra sunt, revélans vestígia occultórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 20 Non prǽterit illum omnis cogitátus, et non abscóndit se ab eo ullus sermo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 21 Magnália sapiéntiæ suæ decorávit, qui est ante sǽculum et usque in sǽculum: neque adjéctum est,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 22 neque minúitur, et non eget alicújus consílio.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 23 Quam desiderabília ómnia ópera ejus! et tamquam scintílla quæ est consideráre!
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 24 Ómnia hæc vivunt, et manent in sǽculum, et in omni necessitáte ómnia obáudiunt ei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 25 Ómnia duplícia, unum contra unum, et non fecit quidquam deésse.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 42 26 Uniuscujúsque confirmávit bona: et quis satiábitur videns glóriam ejus?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 1 Altitúdinis firmaméntum pulchritúdo ejus est, spécies cæli in visióne glóriæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 2 Sol in aspéctu annúntians in éxitu, vas admirábile, opus Excélsi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 3 In meridiáno exúrit terram, et in conspéctu ardóris ejus quis póterit sustinére? fornácem custódiens in opéribus ardóris:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 4 triplíciter sol exúrens montes, rádios ígneos exsúfflans, et refúlgens rádiis suis obcǽcat óculos.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 5 Magnus Dóminus qui fecit illum, et in sermónibus ejus festinávit iter.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 6 Et luna in ómnibus in témpore suo, osténsio témporis, et signum ævi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 7 A luna signum diéi festi: lumináre quod minúitur in consummatióne.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 8 Mensis secúndum nomen ejus est, crescens mirabíliter in consummatióne.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 9 Vas castrórum in excélsis, in firmaménto cæli respléndens glorióse.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 10 Spécies cæli glória stellárum: mundum illúminans in excélsis Dóminus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 11 In verbis Sancti stabunt ad judícium, et non defícient in vigíliis suis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 12 Vide arcum, et bénedic eum qui fecit illum: valde speciósus est in splendóre suo. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 13 Gyrávit cælum in circúitu glóriæ suæ: manus Excélsi aperuérunt illum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 14 Império suo accelerávit nivem, et accélerat coruscatiónes emíttere judícii sui.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 15 Proptérea apérti sunt thesáuri, et evolavérunt nébulæ sicut aves.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 16 In magnitúdine sua pósuit nubes, et confrácti sunt lápides grándinis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 17 In conspéctu ejus commovebúntur montes, et in voluntáte ejus aspirábit notus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 18 Vox tonítrui ejus verberávit terram, tempéstas aquilónis, et congregátio spíritus:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 19 et sicut avis depónens ad sedéndum, aspérgit nivem, et sicut locústa demérgens descénsus ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 20 Pulchritúdinem candóris ejus admirábitur óculus, et super imbrem ejus expavéscet cor.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 21 Gelu sicut salem effúndet super terram: et dum geláverit, fiet tamquam cacúmina tríbuli.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 22 Frígidus ventus áquilo flavit, et gelávit crystállus ab aqua: super omnem congregatiónem aquárum requiéscet, et sicut loríca índuet se aquis: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 23 et devorábit montes, et exúret desértum, et extínguet víride, sicut igne.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 24 Medicína ómnium in festinatióne nébulæ: et ros óbvians ab ardóre veniénti húmilem effíciet eum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 25 In sermóne ejus síluit ventus, et cogitatióne sua placávit abýssum: et plantávit in illa Dóminus ínsulas.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 26 Qui návigant mare enárrent perícula ejus, et audiéntes áuribus nostris admirábimur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 27 Illic præclára ópera et mirabília, vária bestiárum génera, et ómnium pécorum, et creatúra belluárum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 28 Propter ipsum confirmátus est itíneris finis, et in sermóne ejus compósita sunt ómnia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 29 Multa dicémus, et deficiémus in verbis: consummátio autem sermónum ipse est in ómnibus. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 30 Gloriántes ad quid valébimus? ipse enim omnípotens super ómnia ópera sua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 31 Terríbilis Dóminus, et magnus veheménter, et mirábilis poténtia ipsíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 32 Glorificántes Dóminum quantumcúmque potuéritis, supervalébit enim adhuc: et admirábilis magnificéntia ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 33 Benedicéntes Dóminum, exaltáte illum quantum potéstis: major enim est omni laude.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 34 Exaltántes eum, replémini virtúte, ne laborétis, non enim comprehendétis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 35 Quis vidébit eum et enarrábit? et quis magnificábit eum sicut est ab inítio?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 36 Multa abscóndita sunt majóra his: pauca enim vídimus óperum ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 43 37 Ómnia autem Dóminus fecit, et pie agéntibus dedit sapiéntiam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 1 Laudémus viros gloriósos, et paréntes nostros in generatióne sua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 2 Multam glóriam fecit Dóminus: magnificéntia sua a sǽculo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 3 Dominántes in potestátibus suis, hómines magni virtúte et prudéntia sua prǽditi, nuntiántes in prophétis dignitátem prophetárum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 4 et imperántes in præsénti pópulo, et virtúte prudéntiæ pópulis sanctíssima verba:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 5 in perítia sua requiréntes modos músicos, et narrántes cármina Scripturárum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 6 hómines dívites in virtúte, pulchritúdinis stúdium habéntes, pacificántes in dómibus suis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 7 Omnes isti in generatiónibus gentis suæ glóriam adépti sunt, et in diébus suis habéntur in láudibus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 8 Qui de illis nati sunt reliquérunt nomen narrándi laudes eórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 9 Et sunt quorum non est memória: periérunt quasi qui non fúerint: et nati sunt quasi non nati, et fílii ipsórum cum ipsis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 10 Sed illi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 11 Cum sémine eórum pérmanent bona:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 12 hæréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 13 et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 14 Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 15 Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet ecclésia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 16 Enoch plácuit Deo, et translátus est in paradísum, ut det géntibus pœniténtiam. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 17 Noë invéntus est perféctus, justus, et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 18 Ídeo dimíssum est réliquum terræ, cum factum est dilúvium.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 19 Testaménta sǽculi pósita sunt apud illum, ne deléri possit dilúvio omnis caro.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 20 Ábraham magnus pater multitúdinis géntium, et non est invéntus símilis illi in glória: qui conservávit legem Excélsi, et fuit in testaménto cum illo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 21 In carne ejus stare fecit testaméntum, et in tentatióne invéntus est fidélis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 22 Ídeo jurejurándo dedit illi glóriam in gente sua, créscere illum quasi terræ cúmulum,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 23 et ut stellas exaltáre semen ejus, et hæreditáre illos a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos terræ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 24 Et in Ísaac eódem modo fecit, propter Ábraham patrem ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 25 Benedictiónem ómnium géntium dedit illi Dóminus, et testaméntum confirmávit super caput Jacob.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 26 Agnóvit eum in benedictiónibus suis, et dedit illi hæreditátem, et divísit illi partem in tríbubus duódecim.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 44 27 Et conservávit illi hómines misericórdiæ, inveniéntes grátiam in óculis omnis carnis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 1 Diléctus Deo et homínibus Móyses, cujus memória in benedictióne est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 2 Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 3 Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 4 In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 5 Audívit enim eum, et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 6 Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ, docére Jacob testaméntum suum, et judícia sua Israël.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 7 Excélsum fecit Áaron fratrem ejus, et símilem sibi, de tribu Levi. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 8 Státuit ei testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium gentis, et beatificávit illum in glória:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 9 et circumcínxit eum zona glóriæ, et índuit eum stolam glóriæ, et coronávit eum in vasis virtútis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 10 Circúmpedes, et femorália, et humerále pósuit ei: et cinxit illum tintinnábulis áureis plúrimis in gyro:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 11 dare sónitum in incéssu suo, audítum fácere sónitum in templo in memóriam fíliis gentis suæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 12 Stolam sanctam auro, et hyacíntho, et púrpura, opus téxtile viri sapiéntis, judício et veritáte prǽditi:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 13 torto cocco opus artíficis gemmis pretiósis figurátis in ligatúra auri, et ópere lapidárii sculptis, in memóriam secúndum númerum tríbuum Israël.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 14 Coróna áurea super mitram ejus expréssa signo sanctitátis, et glória honóris: opus virtútis, et desidéria oculórum ornáta.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 15 Sic pulchra ante ipsum non fuérunt tália usque ad oríginem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 16 Non est indútus illa alienígena áliquis, sed tantum fílii ipsíus soli, et nepótes ejus per omne tempus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 17 Sacrifícia ipsíus consúmpta sunt igne quotídie. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 18 Complévit Móyses manus ejus, et unxit illum óleo sancto.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 19 Factum est illi in testaméntum ætérnum, et sémini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdótio, et habére laudem, et glorificáre pópulum suum in nómine ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 20 Ipsum elégit ab omni vivénte, offérre sacrifícium Deo, incénsum, et bonum odórem, in memóriam placáre pro pópulo suo:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 21 et dedit illi in præcéptis suis potestátem, in testaméntis judiciórum: docére Jacob testimónia, et in lege sua lucem dare Israël.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 22 Quia contra illum stetérunt aliéni, et propter invídiam circumdedérunt illum hómines in desérto, qui erant cum Dathan et Abíron, et congregátio Core in iracúndia.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 23 Vidit Dóminus Deus, et non plácuit illi, et consúmpti sunt in ímpetu iracúndiæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 24 Fecit illis monstra, et consúmpsit illos in flamma ignis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 25 Et áddidit Áaron glóriam, et dedit illi hæreditátem, et primítias frugum terræ divísit illi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 26 Panem ipsis in primis parávit in satietátem: nam et sacrifícia Dómini edent, quæ dedit illi et sémini ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 27 Céterum in terra gentes non hæreditábit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et hæréditas.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 28 Phínees, fílius Eleázari, tértius in glória est, imitándo eum in timóre Dómini, b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 29 et stare in reveréntia gentis: in bonitáte et alacritáte ánimæ suæ plácuit Deo pro Israël.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 30 Ídeo státuit illi testaméntum pacis, príncipem sanctórum et gentis suæ, ut sit illi et sémini ejus sacerdótii dígnitas in ætérnum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 45 31 Et testaméntum David regi fílio Jesse de tribu Juda, hæréditas ipsi et sémini ejus: ut daret sapiéntiam in cor nostrum, judicáre gentem suam in justítia, ne aboleréntur bona ipsórum: et glóriam ipsórum in gentem eórum ætérnam fecit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 1 Fortis in bello Jesus Nave, succéssor Móysi in prophétis, qui fuit magnus secúndum nomen suum,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 2 máximus in salútem electórum Dei, expugnáre insurgéntes hostes, ut consequerétur hæreditátem Israël.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 3 Quam glóriam adéptus est in tolléndo manus suas, et jactándo contra civitátes rhomphǽas!
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 4 Quis ante illum sic réstitit? nam hostes ipse Dóminus perdúxit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 5 An non in iracúndia ejus impedítus est sol, et una dies facta est quasi duo?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 6 Invocávit Altíssimum poténtem, in oppugnándo inimícos úndique: et audívit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grándinis virtútis valde fortis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 7 Ímpetum fecit contra gentem hostílem, et in descénsu pérdidit contrários:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 8 ut cognóscant gentes poténtiam ejus, quia contra Deum pugnáre non est fácile. Et secútus est a tergo poténtis:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 9 et in diébus Móysi misericórdiam fecit, ipse, et Caleb fílius Jéphone, stare contra hostem, et prohibére gentem a peccátis, et perfríngere murmur malítiæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 10 Et ipsi duo constitúti a perículo liberáti sunt a número sexcentórum míllium péditum, indúcere illos in hæreditátem, in terram quæ manat lac et mel.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 11 Et dedit Dóminus ipsi Caleb fortitúdinem, et usque in senectútem permánsit illi virtus, ut ascénderet in excélsum terræ locum, et semen ipsíus obtínuit hæreditátem, b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 12 ut vidérent omnes fílii Israël quia bonum est óbsequi sancto Deo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 13 Et júdices sínguli suo nómine, quorum non est corrúptum cor, qui non avérsi sunt a Dómino,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 14 ut sit memória illórum in benedictióne, et ossa eórum púllulent de loco suo:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 15 et nomen eórum permáneat in ætérnum, pérmanens ad fílios illórum, sanctórum virórum glória.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 16 Diléctus a Dómino Deo suo Sámuel, prophéta Dómini, renovávit impérium, et unxit príncipes in gente sua. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 17 In lege Dómini congregatiónem judicávit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probátus est prophéta,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 18 et cógnitus est in verbis suis fidélis, quia vidit Deum lucis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 19 Et invocávit Dóminum omnipoténtem, in oppugnándo hostes circumstántes úndique, in oblatióne agni invioláti.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 20 Et intónuit de cælo Dóminus, et in sónitu magno audítam fecit vocem suam:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 21 et contrívit príncipes Tyriórum, et omnes duces Philísthiim:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 22 et ante tempus finis vitæ suæ et sǽculi, testimónium prǽbuit in conspéctu Dómini et christi: pecúnias et usque ad calceaménta ab omni carne non accépit, et non accusávit illum homo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 46 23 Et post hoc dormívit: et notum fecit regi, et osténdit illi finem vitæ suæ: et exaltávit vocem suam de terra in prophetía, delére impietátem gentis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 1 Post hæc surréxit Nathan, prophéta in diébus David.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 2 Et quasi adeps separátus a carne, sic David a fíliis Israël.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 3 Cum leónibus lusit quasi cum agnis, et in ursis simíliter fecit sicut in agnis óvium, in juventúte sua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 4 Numquid non occídit gigántem, et ábstulit oppróbrium de gente?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 5 In tolléndo manum, saxo fundæ dejécit exsultatiónem Góliæ:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 6 nam invocávit Dóminum omnipoténtem, et dedit in déxtera ejus tóllere hóminem fortem in bello, et exaltáre cornu gentis suæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 7 Sic in decem míllibus glorificávit eum: et laudávit eum in benedictiónibus Dómini, in offeréndo illi corónam glóriæ:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 8 contrívit enim inimícos úndique, et extirpávit Philísthiim contrários usque in hodiérnum diem: contrívit cornu ipsórum usque in ætérnum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 9 In omni ópere dedit confessiónem Sancto, et Excélso in verbo glóriæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 10 De omni corde suo laudávit Dóminum: et diléxit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimícos poténtiam:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 11 et stare fecit cantóres contra altáre, et in sono eórum dulces fecit modos.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 12 Et dedit in celebratiónibus decus, et ornávit témpora usque ad consummatiónem vitæ, ut laudárent nomen sanctum Dómini, et amplificárent mane Dei sanctitátem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 13 Dóminus purgávit peccáta ipsíus, et exaltávit in ætérnum cornu ejus: et dedit illi testaméntum regni, et sedem glóriæ in Israël.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 14 Post ipsum surréxit fílius sensátus, et propter illum dejécit omnem poténtiam inimicórum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 15 Sálomon imperávit in diébus pacis, cui subjécit Deus omnes hostes, ut cónderet domum in nómine suo, et paráret sanctitátem in sempitérnum. Quemádmodum erudítus es in juventúte tua,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 16 et implétus es, quasi flumen, sapiéntia, et terram retéxit ánima tua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 17 Et replésti in comparatiónibus ænígmata: ad ínsulas longe divulgátum est nomen tuum, et diléctus es in pace tua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 18 In cantilénis, et provérbiis, et comparatiónibus, et interpretatiónibus, mirátæ sunt terræ:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 19 et in nómine Dómini Dei, cui est cognómen Deus Israël.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 20 Collegísti quasi auricálcum aurum, et ut plumbum complésti argéntum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 21 et inclinásti fémora tua muliéribus: potestátem habuísti in córpore tuo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 22 Dedísti máculam in glória tua, et profanásti semen tuum, indúcere iracúndiam ad líberos tuos, et incitári stultítiam tuam:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 23 ut fáceres impérium bipartítum, et ex Éphraim imperáre impérium durum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 24 Deus autem non derelínquet misericórdiam suam: et non corrúmpet, nec delébit ópera sua, neque perdet a stirpe nepótes elécti sui, et semen ejus qui díligit Dóminum non corrúmpet. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 25 Dedit autem réliquum Jacob, et David de ipsa stirpe.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 26 Et finem hábuit Sálomon cum pátribus suis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 27 Et derelíquit post se de sémine suo, gentis stultítiam,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 28 et imminútum a prudéntia, Róboam, qui avértit gentem consílio suo:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 29 et Jeróboam fílium Nabat, qui peccáre fecit Israël, et dedit viam peccándi Éphraim: et plúrima redundavérunt peccáta ipsórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 30 Valde avertérunt illos a terra sua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 47 31 Et quæsívit omnes nequítias, usque dum perveníret ad illos defénsio, et ab ómnibus peccátis liberávit eos. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 1 Et surréxit Elías prophéta quasi ignis, et verbum ipsíus quasi fácula ardébat.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 2 Qui indúxit in illos famem: et irritántes illum invídia sua pauci facti sunt: non enim póterant sustinére præcépta Dómini.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 3 Verbo Dómini contínuit cælum, et dejécit de cælo ignem ter.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 4 Sic amplificátus est Elías in mirabílibus suis. Et quis potest simíliter sic gloriári tibi?
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 5 qui sustulísti mórtuum ab ínferis de sorte mortis, in verbo Dómini Dei:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 6 qui dejecísti reges ad pernícem, et confregísti fácile poténtiam ipsórum, et gloriósos de lecto suo:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 7 qui audis in Sina judícium, et in Horeb judícia defensiónis:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 8 qui ungis reges ad pœniténtiam, et prophétas facis successóres post te:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 9 qui recéptus es in túrbine ignis, in curru equórum igneórum:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 10 qui scriptus es in judíciis témporum, leníre iracúndiam Dómini, conciliáre cor patris ad fílium, et restitúere tribus Jacob.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 11 Beáti sunt qui te vidérunt, et in amicítia tua decoráti sunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 12 Nam nos vita vívimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 13 Elías quidem in túrbine tectus est, et in Eliséo complétus est spíritus ejus: in diébus suis non pertímuit príncipem, et poténtia nemo vicit illum: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 14 nec superávit illum verbum áliquod, et mórtuum prophetávit corpus ejus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabília operátus est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 16 In ómnibus istis non pœnítuit pópulus, et non recessérunt a peccátis suis, usque dum ejécti sunt de terra sua, et dispérsi sunt in omnem terram:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 17 et relícta est gens perpáuca, et princeps in domo David.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 18 Quidam ipsórum fecérunt quod placéret Deo: álii autem multa commisérunt peccáta.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 19 Ezechías munívit civitátem suam, et indúxit in médium ipsíus aquam: et fodit ferro rupem, et ædificávit ad aquam púteum. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 20 In diébus ipsíus ascéndit Sennácherib, et misit Rábsacen, et sústulit manum suam contra illos: et éxtulit manum suam in Sion, et supérbus factus est poténtia sua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 21 Tunc mota sunt corda et manus ipsórum: et doluérunt quasi parturiéntes mulíeres.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 22 Et invocavérunt Dóminum misericórdem, et expandéntes manus suas extulérunt ad cælum: et Sanctus, Dóminus Deus, audívit cito vocem ipsórum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 23 Non est commemorátus peccatórum illórum, neque dedit illos inimícis suis: sed purgávit eos in manu Isaíæ sancti prophétæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 24 Dejécit castra Assyriórum, et contrívit illos ángelus Dómini:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 25 nam fecit Ezechías quod plácuit Deo, et fórtiter ivit in via David patris sui, quam mandávit illi Isaías, prophéta magnus, et fidélis in conspéctu Dei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 26 In diébus ipsíus retro rédiit sol, et áddidit regi vitam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 27 Spíritu magno vidit última, et consolátus est lugéntes in Sion usque in sempitérnum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 48 28 Osténdit futúra, et abscóndita ántequam evenírent.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 1 Memória Josíæ in compositiónem odóris facta opus pigmentárii.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 2 In omni ore quasi mel indulcábitur ejus memória, et ut música in convívio vini.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 3 Ipse est diréctus divínitus in pœniténtiam gentis, et tulit abominatiónes impietátis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 4 Et gubernávit ad Dóminum cor ipsíus, et in diébus peccatórum corroborávit pietátem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 5 Præter David et Ezechíam et Josíam, omnes peccátum commisérunt:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 6 nam reliquérunt legem Altíssimi reges Juda, et contempsérunt timórem Dei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 7 Dedérunt enim regnum suum áliis, et glóriam suam alienígenæ genti.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 8 Incendérunt eléctam sanctitátis civitátem, et desértas fecérunt vias ipsíus in manu Jeremíæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 9 Nam male tractavérunt illum qui a ventre matris consecrátus est prophéta, evértere, et erúere, et pérdere, et íterum ædificáre, et renováre: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 10 Ezéchiel, qui vidit conspéctum glóriæ quam osténdit illi in curru chérubim.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 11 Nam commemorátus est inimicórum in imbre, benefácere illis qui ostendérunt rectas vias. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 12 Et duódecim prophetárum ossa púllulent de loco suo: nam corroboravérunt Jacob, et redemérunt se in fide virtútis. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 13 Quómodo amplificémus Zoróbabel? nam et ipse quasi signum in déxtera manu: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 14 sic et Jesum fílium Jósedec, qui in diébus suis ædificavérunt domum, et exaltavérunt templum sanctum Dómino, parátum in glóriam sempitérnam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 15 Et Nehemías in memóriam multi témporis, qui eréxit nobis muros evérsos, et stare fecit portas et seras, qui eréxit domos nostras.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 16 Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse recéptus est a terra: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 17 neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmaméntum gentis, rector fratrum, stabiliméntum pópuli:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 18 et ossa ipsíus visitáta sunt, et post mortem prophetavérunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 49 19 Seth et Sem apud hómines glóriam adépti sunt, et super omnem ánimam in orígine Adam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 1 Simon, Oníæ fílius, sacérdos magnus, qui in vita sua suffúlsit domum, et in diébus suis corroborávit templum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 2 Templi étiam altitúdo ab ipso fundáta est, duplex ædificátio, et excélsi paríetes templi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 3 In diébus ipsíus emanavérunt pútei aquárum, et quasi mare adimpléti sunt supra modum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 4 Qui curávit gentem suam, et liberávit eam a perditióne:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 5 qui præváluit amplificáre civitátem, qui adéptus est glóriam in conversatióne gentis, et ingréssum domus et átrii amplificávit.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 6 Quasi stella matutína in médio nébulæ, et quasi luna plena, in diébus suis lucet:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 7 et quasi sol refúlgens, sic ille effúlsit in templo Dei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 8 Quasi arcus refúlgens inter nébulas glóriæ, et quasi flos rosárum in diébus vernis, et quasi lília quæ sunt in tránsitu aquæ, et quasi thus rédolens in diébus æstátis:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 9 quasi ignis effúlgens, et thus ardens in igne:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 10 quasi vas auri sólidum, ornátum omni lápide pretióso:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 11 quasi olíva púllulans, et cypréssus in altitúdinem se extóllens, in accipiéndo ipsum stolam glóriæ, et vestíri eum in consummatiónem virtútis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 12 In ascénsu altáris sancti glóriam dedit sanctitátis amíctum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 13 In accipiéndo autem partes de manu sacerdótum, et ipse stans juxta aram: et circa illum coróna fratrum: quasi plantátio cedri in monte Líbano, b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 14 sic circa illum stetérunt quasi rami palmæ: et omnes fílii Áaron in glória sua.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 15 Oblátio autem Dómini in mánibus ipsórum coram omni synagóga Israël: et consummatióne fungens in ara, amplificáre oblatiónem excélsi Regis,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 16 porréxit manum suam in libatióne, et libávit de sánguine uvæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 17 Effúdit in fundaménto altáris odórem divínum excélso Príncipi.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 18 Tunc exclamavérunt fílii Áaron, in tubis productílibus sonuérunt: et audítam fecérunt vocem magnam in memóriam coram Deo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 19 Tunc omnis pópulus simul properavérunt, et cecidérunt in fáciem super terram, adoráre Dóminum Deum suum, et dare preces omnipoténti Deo excélso.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 20 Et amplificavérunt psalléntes in vócibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitátis plenus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 21 Et rogávit pópulus Dóminum excélsum in prece, usque dum perféctus est honor Dómini, et munus suum perfecérunt.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 22 Tunc descéndens, manus suas éxtulit in omne congregatiónem filiórum Israël, dare glóriam Deo a lábiis suis, et in nómine ipsíus gloriári:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 23 et iterávit oratiónem suam, volens osténdere virtútem Dei.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 24 Et nunc oráte Deum ómnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobíscum secúndum suam misericórdiam: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 25 det nobis jucunditátem cordis, et fíeri pacem in diébus nostris in Israël per dies sempitérnos:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 26 crédere Israël nobíscum esse Dei misericórdiam, ut líberet nos in diébus suis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 27 Duas gentes odit ánima mea: tértia autem non est gens quam óderim: b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 28 qui sedent in monte Seir, et Philísthiim, et stultus pópulus qui hábitat in Síchimis.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 29 Doctrínam sapiéntiæ et disciplínæ scripsit in códice isto Jesus, fílius Sirach, Jerosolymíta, qui renovávit sapiéntiam de corde suo. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 30 Beátus qui in istis versátur bonis: qui ponit illa in corde suo, sápiens erit semper.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 50 31 Si enim hæc fécerit, ad ómnia valébit, quia lux Dei vestígium ejus est.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 1 Orátio Jesu fílii Sirach. Confitébor tibi, Dómine rex, et collaudábo te Deum salvatórem meum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 2 Confitébor nómini tuo, quóniam adjútor et protéctor factus es mihi,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 3 et liberásti corpus meum a perditióne: a láqueo linguæ iníquæ, et a lábiis operántium mendácium: et in conspéctu astántium factus es mihi adjútor.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 4 Et liberásti me, secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui, a rugiéntibus præparátis ad escam:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 5 de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum quæ circumdedérunt me;
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 6 a pressúra flammæ quæ circumdédit me, et in médio ignis non sum æstuátus;
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 7 de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 8 Laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 9 et vita mea appropínquans erat in inférno deórsum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 10 Circumdedérunt me úndique, et non erat qui adjuváret: respíciens eram ad adjutórium hóminum, et non erat.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 11 Memorátus sum misericórdiæ tuæ Dómine, et operatiónis tuæ, quæ a sǽculo sunt:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 12 quóniam éruis sustinéntes te, Dómine, et líberas eos de mánibus géntium.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 13 Exaltásti super terram habitatiónem meam, et pro morte defluénte deprecátus sum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 14 Invocávi Dóminum patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpore superbórum, sine adjutório.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 15 Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessióne: et exaudíta est orátio mea,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 16 et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iníquo.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 17 Proptérea confitébor, et laudem dicam tibi, et benedícam nómini Dómini.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 18 Cum adhuc júnior essem, priúsquam oberrárem, quæsívi sapiéntiam palam in oratióne mea. b
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 19 Ante templum postulábam pro illis, et usque in novíssimis inquíram eam: et efflóruit tamquam præcox uva.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 20 Lætátum est cor meum in ea: ambulávit pes meus iter rectum: a juventúte mea investigábam eam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 21 Inclinávi módico aurem meam, et excépi illam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 22 Multam invéni in meípso sapiéntiam, et multum proféci in ea.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 23 Danti mihi sapiéntiam dabo glóriam:
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 24 consiliátus sum enim ut fácerem illam. Zelátus sum bonum, et non confúndar.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 25 Colluctáta est ánima mea in illa, et in faciéndo eam confirmátus sum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 26 Manus meas exténdi in altum, et insipiéntiam ejus luxi;
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 27 ánimam meam diréxi ad illam, et in agnitióne invéni eam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 28 Possédi cum ipsa cor ab inítio: propter hoc, non derelínquar.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 29 Venter meus conturbátus est quæréndo illam: proptérea bonam possidébo possessiónem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 30 Dedit mihi Dóminus linguam mercédem meam, et in ipsa laudábo eum.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 31 Appropiáte ad me, indócti, et congregáte vos in domum disciplínæ.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 32 Quid adhuc retardátis? et quid dícitis in his? ánimæ vestræ sítiunt veheménter.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 33 Apérui os meum, et locútus sum: Comparáte vobis sine argénto,
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 34 et collum vestrum subjícite jugo: et suscípiat ánima vestra disciplínam: in próximo est enim inveníre eam.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 35 Vidéte óculis vestris, quia módicum laborávi, et invéni mihi multam réquiem.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 36 Assúmite disciplínam in multo número argénti, et copiósum aurum possidéte in ea.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 37 Lætétur ánima vestra in misericórdia ejus, et non confundémini in laude ipsíus.
-Ecclesiasticus Ecclus 26 51 38 Operámini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercédem vestram in témpore suo. b
-# Isaías Isa Prophetia Isaíæ
+# Ecclesiásticus Ecclus Ecclesiásticus
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 1 Omnis sapiéntia a Dómino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 2 Arénam maris, et plúviæ guttas, et dies sǽculi, quis dinumerávit? altitúdinem cæli, et latitúdinem terræ, et profúndum abýssi, quis diménsus est?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 3 sapiéntiam Dei præcedéntem ómnia, quis investigávit?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 4 Prior ómnium creáta est sapiéntia, et intelléctus prudéntiæ ab ævo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 5 Fons sapiéntiæ verbum Dei in excélsis, et ingréssus illíus mandáta ætérna.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 6 Radix sapiéntiæ cui reveláta est? et astútias illíus quis agnóvit?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 7 disciplína sapiéntiæ cui reveláta est et manifestáta? et multiplicatiónem ingréssus illíus quis intelléxit?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 8 Unus est altíssimus, Creátor omnípotens, et rex potens et metuéndus nimis, sedens super thronum illíus, et dóminans Deus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 9 Ipse creávit illam in Spíritu Sancto, et vidit, et dinumerávit, et mensus est:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 10 et effúdit illam super ómnia ópera sua, et super omnem carnem, secúndum datum suum, et prǽbuit illam diligéntibus se.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 11 Timor Dómini glória, et gloriátio, et lætítia, et coróna exsultatiónis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 12 Timor Dómini delectábit cor, et dabit lætítiam, et gáudium, et longitúdinem diérum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 13 Timénti Dóminum bene erit in extrémis, et in die defunctiónis suæ benedicétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 14 Diléctio Dei honorábilis sapiéntia:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 15 quibus autem apparúerit in visu díligunt eam in visióne, et in agnitióne magnálium suórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 16 Inítium sapiéntiæ timor Dómini: et cum fidélibus in vulva concreátus est: cum eléctis féminis gráditur, et cum justis et fidélibus agnóscitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 17 Timor Dómini sciéntiæ religiósitas:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 18 religiósitas custódiet et justificábit cor; jucunditátem atque gáudium dabit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 19 Timénti Dóminum bene erit, et in diébus consummatiónis illíus benedicétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 20 Plenitúdo sapiéntiæ est timére Deum, et plenitúdo a frúctibus illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 21 Omnem domum illíus implébit a generatiónibus, et receptácula a thesáuris illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 22 Coróna sapiéntiæ timor Dómini, replens pacem et salútis fructum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 23 et vidit, et dinumerávit eam: útraque autem sunt dona Dei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 24 Sciéntiam et intelléctum prudéntiæ sapiéntia compartiétur, et glóriam tenéntium se exáltat.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 25 Radix sapiéntiæ est timére Dóminum, et rami illíus longǽvi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 26 In thesáuris sapiéntiæ intelléctus et sciéntiæ religiósitas: execrátio autem peccatóribus sapiéntia. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 27 Timor Dómini expéllit peccátum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 28 nam qui sine timóre est non póterit justificári: iracúndia enim animositátis illíus subvérsio illíus est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 29 Usque in tempus sustinébit pátiens, et póstea reddítio jucunditátis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 30 Bonus sensus usque in tempus abscóndet verba illíus, et lábia multórum enarrábunt sensum illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 31 In thesáuris sapiéntiæ significátio disciplínæ:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 32 execrátio autem peccatóri cultúra Dei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 33 Fili, concupíscens sapiéntiam, consérva justítiam, et Deus præbébit illam tibi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 34 Sapiéntia enim et disciplína timor Dómini: et quod beneplácitum est illi,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 35 fides et mansuetúdo, et adimplébit thesáuros illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 36 Ne sis incredíbilis timóri Dómini, et ne accésseris ad illum dúplici corde. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 37 Ne fúeris hypócrita in conspéctu hóminum, et non scandalizéris in lábiis tuis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 38 Atténde in illis, ne forte cadas, et addúcas ánimæ tuæ inhonoratiónem:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 39 et revélet Deus abscónsa tua, et in médio synagógæ elídat te:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 1 40 quóniam accessísti malígne ad Dóminum, et cor tuum plenum est dolo et fallácia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 1 Fili, accédens ad servitútem Dei sta in justítia et timóre, et prǽpara ánimam tuam ad tentatiónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 2 Déprime cor tuum, et sústine: inclína aurem tuam, et súscipe verba intelléctus: et ne festínes in témpore obductiónis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 3 Sústine sustentatiónes Dei: conjúngere Deo, et sústine, ut crescat in novíssimo vita tua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 4 Omne quod tibi applicítum fúerit áccipe: et in dolóre sústine, et in humilitáte tua patiéntiam habe:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 5 quóniam in igne probátur aurum et argéntum, hómines vero receptíbiles in camíno humiliatiónis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 6 Crede Deo, et recuperábit te: et dírige viam tuam, et spera in illum: serva timórem illíus, et in illo veterásce.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 7 Metuéntes Dóminum, sustinéte misericórdiam ejus: et non deflectátis ab illo, ne cadátis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 8 Qui timétis Dóminum, crédite illi, et non evacuábitur merces vestra.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 9 Qui timétis Dóminum, speráte in illum, et in oblectatiónem véniet vobis misericórdia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 10 Qui timétis Dóminum, dilígite illum, et illuminabúntur corda vestra.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 11 Respícite, fílii, natiónes hóminum: et scitóte quia nullus sperávit in Dómino et confúsus est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 12 Quis enim permánsit in mandátis ejus, et derelíctus est? aut quis invocávit eum, et despéxit illum?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 13 Quóniam pius et miséricors est Deus, et remíttet in die tribulatiónis peccáta, et protéctor est ómnibus exquiréntibus se in veritáte.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 14 Væ dúplici corde, et lábiis sceléstis, et mánibus malefaciéntibus, et peccatóri terram ingrediénti duábus viis! b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 15 Væ dissolútis corde, qui non credunt Deo, et ídeo non protegéntur ab eo!
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 16 Væ his qui perdidérunt sustinéntiam, et qui dereliquérunt vias rectas, et divertérunt in vias pravas!
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 17 Et quid fácient cum inspícere cœ́perit Dóminus?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 18 Qui timent Dóminum non erunt incredíbiles verbo illíus: et qui díligunt illum conservábunt viam illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 19 Qui timent Dóminum inquírent quæ beneplácita sunt ei, et qui díligunt eum replebúntur lege ipsíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 20 Qui timent Dóminum præparábunt corda sua, et in conspéctu illíus sanctificábunt ánimas suas.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 21 Qui timent Dóminum custódiunt mandáta illíus, et patiéntiam habébunt usque ad inspectiónem illíus,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 22 dicéntes: Si pœniténtiam non egérimus, incidémus in manus Dómini, et non in manus hóminum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 2 23 Secúndum enim magnitúdinem ipsíus, sic et misericórdia illíus cum ipso est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 1 Fílii sapiéntiæ ecclésia justórum, et nátio illórum obediéntia et diléctio.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 2 Judícium patris audíte, fílii, et sic fácite, ut salvi sitis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 3 Deus enim honorávit patrem in fíliis: et judícium matris exquírens, firmávit in fílios.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 4 Qui díligit Deum exorábit pro peccátis, et continébit se ab illis, et in oratióne diérum exaudiétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 5 Et sicut qui thesaurízat, ita et qui honoríficat matrem suam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 6 Qui honórat patrem suum jucundábitur in fíliis, et in die oratiónis suæ exaudiétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 7 Qui honórat patrem suum vita vivet longióre, et qui obédit patri refrigerábit matrem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 8 Qui timet Dóminum honórat paréntes, et quasi dóminis sérviet his qui se genuérunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 9 In ópere, et sermóne, et omni patiéntia, honóra patrem tuum,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 10 ut supervéniat tibi benedíctio ab eo, et benedíctio illíus in novíssimo máneat.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 11 Benedíctio patris firmat domos filiórum: maledíctio autem matris erádicat fundaménta.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 12 Ne gloriéris in contumélia patris tui: non enim est tibi glória ejus confúsio.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 13 Glória enim hóminis ex honóre patris sui, et dédecus fílii pater sine honóre.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 14 Fili, súscipe senéctam patris tui, et non contrístes eum in vita illíus:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 15 et si defécerit sensu, véniam da, et ne spernas eum in virtúte tua: eleemósyna enim patris non erit in oblivióne.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 16 Nam pro peccáto matris restituétur tibi bonum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 17 et in justítia ædificábitur tibi, et in die tribulatiónis commemorábitur tui, et sicut in seréno glácies, solvéntur peccáta tua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 18 Quam malæ famæ est qui derelínquit patrem, et est maledíctus a Deo qui exásperat matrem!
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 19 Fili, in mansuetúdine ópera tua pérfice, et super hóminum glóriam diligéris. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 20 Quanto magnus es, humília te in ómnibus, et coram Deo invénies grátiam:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 21 quóniam magna poténtia Dei solíus, et ab humílibus honorátur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 22 Altióra te ne quæsíeris, et fortióra te ne scrutátus fúeris: sed quæ præcépit tibi Deus, illa cógita semper, et in plúribus opéribus ejus ne fúeris curiósus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 23 Non est enim tibi necessárium ea, quæ abscóndita sunt, vidére óculis tuis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 24 In supervácuis rebus noli scrutári multiplíciter, et in plúribus opéribus ejus non eris curiósus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 25 Plúrima enim super sensum hóminum osténsa sunt tibi:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 26 multos quoque supplantávit suspício illórum, et in vanitáte detínuit sensus illórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 27 Cor durum habébit male in novíssimo, et qui amat perículum in illo períbit. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 28 Cor ingrédiens duas vias non habébit succéssus, et pravus corde in illis scandalizábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 29 Cor nequam gravábitur in dolóribus, et peccátor adjíciet ad peccándum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 30 Synagógæ superbórum non erit sánitas, frutex enim peccáti radicábitur in illis, et non intelligétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 31 Cor sapiéntis intellígitur in sapiéntia, et auris bona áudiet cum omni concupiscéntia sapiéntiam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 32 Sápiens cor et intelligíbile abstinébit se a peccátis, et in opéribus justítiæ succéssus habébit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 33 Ignem ardéntem exstínguit aqua, et eleemósyna resístit peccátis: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 3 34 et Deus prospéctor est ejus qui reddit grátiam: méminit ejus in pósterum, et in témpore casus sui invéniet firmaméntum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 1 Fili, eleemósynam páuperis ne defráudes, et óculos tuos ne transvértas a páupere.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 2 Ánimam esuriéntem ne despéxeris, et non exásperes páuperem in inópia sua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 3 Cor ínopis ne afflíxeris, et non prótrahas datum angustiánti.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 4 Rogatiónem contribuláti ne abjícias, et non avértas fáciem tuam ab egéno.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 5 Ab ínope ne avértas óculos tuos propter iram: et non relínquas quæréntibus tibi retro maledícere.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 6 Maledicéntis enim tibi in amaritúdine ánimæ, exaudiétur deprecátio illíus: exáudiet autem eum qui fecit illum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 7 Congregatióni páuperum affábilem te fácito: et presbýtero humília ánimam tuam, et magnáto humília caput tuum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 8 Declína páuperi sine tristítia aurem tuam, et redde débitum tuum, et respónde illi pacífica in mansuetúdine.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 9 Líbera eum qui injúriam pátitur de manu supérbi, et non ácide feras in ánima tua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 10 In judicándo esto pupíllis miséricors ut pater, et pro viro matri illórum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 11 et eris tu velut fílius Altíssimi obédiens, et miserébitur tui magis quam mater.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 12 Sapiéntia fíliis suis vitam inspírat: et súscipit inquiréntes se, et præíbit in via justítiæ. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 13 Et qui illam díligit, díligit vitam, et qui vigiláverint ad illam complecténtur placórem ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 14 Qui tenúerint illam, vitam hæreditábunt: et quo introíbit benedícet Deus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 15 Qui sérviunt ei obsequéntes erunt sancto: et eos qui díligunt illam, díligit Deus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 16 Qui audit illam judicábit gentes: et qui intuétur illam permanébit confídens.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 17 Si credíderit ei, hæreditábit illam, et erunt in confirmatióne creatúræ illíus:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 18 quóniam in tentatióne ámbulat cum eo, et in primis éliget eum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 19 Timórem, et metum, et probatiónem indúcet super illum: et cruciábit illum in tribulatióne doctrínæ suæ, donec tentet eum in cogitatiónibus suis, et credat ánimæ illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 20 Et firmábit illum, et iter addúcet diréctum ad illum, et lætificábit illum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 21 et denudábit abscónsa sua illi, et thesaurizábit super illum sciéntiam et intelléctum justítiæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 22 Si autem oberráverit, derelínquet eum, et tradet eum in manus inimíci sui.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 23 Fili, consérva tempus, et devíta a malo. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 24 Pro ánima tua ne confundáris dícere verum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 25 est enim confúsio addúcens peccátum, et est confúsio addúcens glóriam et grátiam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 26 Ne accípias fáciem advérsus fáciem tuam, nec advérsus ánimam tuam mendácium.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 27 Ne revereáris próximum tuum in casu suo,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 28 nec retíneas verbum in témpore salútis. Non abscóndas sapiéntiam tuam in decóre suo:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 29 in lingua enim sapiéntia dignóscitur: et sensus, et sciéntia, et doctrína in verbo sensáti, et firmaméntum in opéribus justítiæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 30 Non contradícas verbo veritátis ullo modo, et de mendácio ineruditiónis tuæ confúndere.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 31 Non confundáris confitéri peccáta tua, et ne subjícias te omni hómini pro peccáto.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 32 Noli resístere contra fáciem poténtis, nec conéris contra ictum flúvii. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 33 Pro justítia agonizáre pro ánima tua, et usque ad mortem certa pro justítia: et Deus expugnábit pro te inimícos tuos. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 34 Noli citátus esse in lingua tua, et inútilis, et remíssus in opéribus tuis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 35 Noli esse sicut leo in domo tua, evértens domésticos tuos, et ópprimens subjéctos tibi. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 4 36 Non sit porrécta manus tua ad accipiéndum, et ad dandum collécta. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 1 Noli atténdere ad possessiónes iníquas, et ne díxeris: Est mihi suffíciens vita: nihil enim próderit in témpore vindíctæ et obductiónis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 2 Ne sequáris in fortitúdine tua concupiscéntiam cordis tui,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 3 et ne díxeris: Quómodo pótui? aut, Quis me subjíciet propter facta mea? Deus enim víndicans vindicábit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 4 Ne díxeris: Peccávi: et quid mihi áccidit triste? Altíssimus enim est pátiens rédditor.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 5 De propitiátio peccáto noli esse sine metu, neque adjícias peccátum super peccátum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 6 Et ne dicas: Miserátio Dómini magna est, multitúdinis peccatórum meórum miserébitur:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 7 misericórdia enim et ira ab illo cito próximant, et in peccatóres réspicit ira illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 8 Non tardes convérti ad Dóminum, et ne dífferas de die in diem:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 9 súbito enim véniet ira illíus, et in témpore vindíctæ dispérdet te.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 10 Noli ánxius esse in divítiis injústis: non enim próderunt tibi in die obductiónis et vindíctæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 11 Non véntiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccátor probátur in dúplici lingua. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 12 Esto firmus in via Dómini, et in veritáte sensus tui et sciéntia: et prosequátur te verbum pacis et justítiæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 13 Esto mansuétus ad audiéndum verbum, ut intélligas, et cum sapiéntia próferas respónsum verum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 14 Si est tibi intelléctus, respónde próximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiáris in verbo indisciplináto, et confundáris. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 15 Honor et glória in sermóne sensáti: lingua vero imprudéntis subvérsio est ipsíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 16 Non appelléris susúrro, et lingua tua ne capiáris et confundáris: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 17 super furem enim est confúsio et pœniténtia, et denotátio péssima super bilínguem: susurratóri autem ódium, et inimicítia, et contumélia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 5 18 Justífica pusíllum et magnum simíliter. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 1 Noli fíeri pro amíco inimícus próximo: impropérium enim et contuméliam malus hæreditábit: et omnis peccátor ínvidus et bilínguis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 2 Non te extóllas in cogitatióne ánimæ tuæ velut táurus, ne forte elidátur virtus tua per stultítiam: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 3 et fólia tua cómedat, et fructus tuos perdat, et relinquáris velut lignum áridum in erémo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 4 Ánima enim nequam dispérdet qui se habet, et in gáudium inimícis dat illum, et dedúcet in sortem impiórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 5 Verbum dulce multíplicat amícos et mítigat inimícos, et lingua éucharis in bono hómine abúndat. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 6 Multi pacífici sint tibi: et consiliárius sit tibi unus de mille.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 7 Si póssides amícum, in tentatióne pósside eum, et ne fácile credas ei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 8 Est enim amícus secúndum tempus suum, et non permanébit in die tribulatiónis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 9 Et est amícus qui convértitur ad inimicítiam, et est amícus qui ódium et rixam et convítia denudábit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 10 Est autem amícus sócius mensæ, et non permanébit in die necessitátis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 11 Amícus si permánserit fixus, erit tibi quasi coæquális, et in domésticis tuis fiduciáliter aget.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 12 Si humiliáverit se contra te, et a fácie tua abscónderit se, unánimem habébis amicítiam bonam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 13 Ab inimícis tuis separáre, et ab amícis tuis atténde.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 14 Amícus fidélis protéctio fortis: qui autem invénit illum, invénit thesáurum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 15 Amíco fidéli nulla est comparátio, et non est digna ponderátio auri et argénti contra bonitátem fídei illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 16 Amícus fidélis medicaméntum vitæ et immortalitátis: et qui métuunt Dóminum, invénient illum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 17 Qui timet Deum æque habébit amicítiam bonam, quóniam secúndum illum erit amícus illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 18 Fili, a juventúte tua éxcipe doctrínam, et usque ad canos invénies sapiéntiam. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 19 Quasi is qui arat et séminat accéde ad eam, et sústine bonos fructus illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 20 In ópere enim ipsíus exíguum laborábis, et cito edes de generatiónibus illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 21 Quam áspera est nímium sapiéntia indóctis homínibus! et non permanébit in illa excors.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 22 Quasi lápidis virtus probátio erit in illis: et non demorabúntur projícere illam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 23 Sapiéntia enim doctrínæ secúndum nomen est ejus, et non est multis manifestáta: quibus autem cógnita est, pérmanet usque ad conspéctum Dei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 24 Audi, fili, et áccipe consílium intelléctus, et ne abjícias consílium meum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 25 Ínjice pedem tuum in cómpedes illíus, et in torques illíus collum tuum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 26 Súbjice húmerum tuum, et porta illam, et ne acediéris vínculis ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 27 In omni ánimo tuo accéde ad illam, et in omni virtúte tua consérva vias ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 28 Invéstiga illam, et manifestábitur tibi: et cóntinens factus, ne derelínquas eam:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 29 in novíssimis enim invénies réquiem in ea, et convertétur tibi in oblectatiónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 30 Et erunt tibi cómpedes ejus in protectiónem fortitúdinis et bases virtútis, et torques illíus in stolam glóriæ:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 31 decor enim vitæ est in illa, et víncula illíus alligatúra salutáris.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 32 Stolam glóriæ índues eam, et corónam gratulatiónis superpónes tibi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 33 Fili, si atténderis mihi, disces: et si accomodáveris ánimum tuum, sápiens eris.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 34 Si inclináveris aurem tuam, excípies doctrínam: et si diléxeris audíre, sápiens eris. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 35 In multitúdine presbyterórum prudéntium sta, et sapiéntiæ illórum ex corde conjúngere, ut omnem narratiónem Dei possis audíre, et provérbia laudis non effúgiant a te.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 36 Et si víderis sensátum, evígila ad eum, et gradus ostiórum illíus éxterat pes tuus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 6 37 Cogitátum tuum habe in præcéptis Dei, et in mandátis illíus máxime assíduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscéntia sapiéntiæ dábitur tibi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 1 Noli fácere mala, et non te apprehéndent:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 2 discéde ab iníquo, et defícient mala abs te.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 3 Fili, non sémines mala in sulcis injustítiæ, et non metes ea in séptuplum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 4 Noli quǽrere a Dómino ducátum, neque a rege cáthedram honóris. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 5 Non te justífices ante Deum, quóniam ágnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle vidéri sápiens. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 6 Noli quǽrere fíeri judex, nisi váleas virtúte irrúmpere iniquitátes: ne forte extiméscas fáciem poténtis, et ponas scándalum in æquitáte tua. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 7 Non pecces in multitúdinem civitátis, nec te immíttas in pópulum: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 8 neque álliges duplícia peccáta, nec enim in uno eris immúnis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 9 Noli esse pusillánimis in ánimo tuo: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 10 exoráre et fácere eleemósynam ne despícias.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 11 Ne dicas: In multitúdine múnerum meórum respíciet Deus, et offerénte me Deo altíssimo, múnera mea suscípiet. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 12 Non irrídeas hóminem in amaritúdine ánimæ: est enim qui humíliat et exáltat circumspéctor Deus. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 13 Noli amáre mendácium advérsus fratrem tuum, neque in amícum simíliter fácias. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 14 Noli velle mentíri omne mendácium: assidúitas enim illíus non est bona. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 15 Noli verbósus esse in multitúdine presbyterórum, et non íteres verbum in oratióne tua. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 16 Non óderis laboriósa ópera, et rusticatiónem creátam ab Altíssimo. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 17 Non te réputes in multitúdine indisciplinatórum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 18 Meménto iræ, quóniam non tardábit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 19 Humília valde spíritum tuum, quóniam vindícta carnis ímpii ignis et vermis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 20 Noli prævaricári in amícum pecúniam differéntem, neque fratrem caríssimum auro spréveris. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 21 Noli discédere a mulíere sensáta et bona, quam sortítus es in timóre Dómini: grátia enim verecúndiæ illíus super aurum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 22 Non lædas servum in veritáte operántem, neque mercenárium dantem ánimam suam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 23 Servus sensátus sit tibi diléctus quasi ánima tua: non defráudes illum libertáte, neque ínopem derelínquas illum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 24 Pécora tibi sunt, atténde illis: et si sunt utília, persevérent apud te.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 25 Fílii tibi sunt? érudi illos, et curva illos a puerítia illórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 26 Fíliæ tibi sunt? serva corpus illárum, et non osténdas hílarem fáciem tuam ad illas.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 27 Trade fíliam, et grande opus féceris: et hómini sensáto da illam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 28 Múlier si est tibi secúndum ánimam tuam, non projícias illam: et odíbili non credas te.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 28b In toto corde tuo
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 29 honóra patrem tuum, et gémitus matris tuæ ne obliviscáris:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 30 meménto quóniam nisi per illos natus non fuísses: et retríbue illis, quómodo et illi tibi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 31 In tota ánima tua time Dóminum, et sacerdótes illíus sanctífica. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 32 In omni virtúte tua dílige eum qui te fecit, et minístros ejus ne derelínquas.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 33 Honóra Deum ex tota ánima tua, et honorífica sacerdótes, et propúrga te cum bráchiis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 34 Da illis partem, sicut mandátum est tibi, primitiárum et purgatiónis, et de negligéntia tua purga te cum paucis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 35 Datum brachiórum tuórum, et sacrifícium sanctificatiónis ófferes Dómino, et inítia sanctórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 36 Et páuperi porríge manum tuam, ut perficiátur propitiátio et benedíctio tua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 37 Grátia dati in conspéctu omnis vivéntis, et mórtuo non prohíbeas grátiam. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 38 Non desis plorántibus in consolatióne, et cum lugéntibus ámbula.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 39 Non te pígeat visitáre infírmum: ex his enim in dilectióne firmáberis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 7 40 In ómnibus opéribus tuis memoráre novíssima tua, et in ætérnum non peccábis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 1 Non lítiges cum hómine poténte, ne forte íncidas in manus illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 2 Non conténdas cum viro locupléte, ne forte contra te constítuat litem tibi:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 3 multos enim pérdidit aurum et argéntum, et usque ad cor regum exténdit et convértit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 4 Non lítiges cum hómine linguáto, et non strues in ignem illíus ligna.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 5 Non commúnices hómini indócto, ne male de progénie tua loquátur. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 6 Ne despícias hóminem averténtem se a peccáto, neque impróperes ei: meménto quóniam omnes in correptióne sumus. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 7 Ne spernas hóminem in sua senectúte, étenim ex nobis senéscunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 8 Noli de mórtuo inimíco tuo gaudére: sciens quóniam omnes mórimur, et in gáudium nólumus veníre.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 9 Ne despícias narratiónem presbyterórum sapiéntium, et in provérbiis eórum conversáre:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 10 ab ipsis enim disces sapiéntiam et doctrínam intelléctus, et servíre magnátis sine queréla.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 11 Non te prætéreat narrátio seniórum, ipsi enim didicérunt a pátribus suis:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 12 quóniam ab ipsis disces intelléctum, et in témpore necessitátis dare respónsum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 13 Non incéndas carbónes peccatórum árguens eos, et ne incendáris flamma ignis peccatórum illórum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 14 Ne contra fáciem stes contumeliósi, ne sédeat quasi insidiátor ori tuo. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 15 Noli fœnerári hómini fortióri te: quod si fœneráveris, quasi pérditum habe. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 16 Non spóndeas super virtútem tuam: quod si spopónderis, quasi restítuens cógita.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 17 Non júdices contra júdicem, quóniam secúndum quod justum est júdicat.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 18 Cum audáce non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secúndum voluntátem suam vadit, et simul cum stultítia illíus péries.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 19 Cum iracúndo non fácias rixam, et cum audáce non eas in desértum: quóniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutórium, elídet te.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 20 Cum fátuis consílium non hábeas: non enim póterunt dilígere nisi quæ eis placent.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 21 Coram extráneo ne fácias consílium: nescis enim quid páriet.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 8 22 Non omni hómini cor tuum maniféstes, ne forte ínferat tibi grátiam falsam, et conviciétur tibi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 1 Non zeles mulíerem sinus tui, ne osténdat super te malítiam doctrínæ nequam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 2 Non des mulíeri potestátem ánimæ tuæ, ne ingrediátur in virtútem tuam, et confundáris.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 3 Ne respícias mulíerem multívolam, ne forte íncidas in láqueos illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 4 Cum saltatríce ne assíduus sis, nec áudias illam, ne forte péreas in efficácia illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 5 Vírginem ne conspícias, ne forte scandalizéris in decóre illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 6 Ne des fornicáriis ánimam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditátem tuam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 7 Noli circumspícere in vicis civitátis, nec oberráveris in platéis illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 8 Avérte fáciem tuam a mulíere compta, et ne circumspícias spéciem aliénam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 9 Propter spéciem mulíeris multi periérunt: et ex hoc concupiscéntia quasi ignis exardéscit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 10 Omnis múlier quæ est fornicária, quasi stercus in via conculcábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 11 Spéciem mulíeris aliénæ multi admiráti, réprobi facti sunt: collóquium enim illíus quasi ignis exardéscit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 12 Cum aliéna mulíere ne sédeas omníno, nec accúmbas cum ea super cúbitum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 13 et non altercéris cum illa in vino, ne forte declínet cor tuum in illam, et sánguine tuo labáris in perditiónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 14 Ne derelínquas amícum antíquum: novus enim non erit símilis illi. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 15 Vinum novum amícus novus: veteráscet, et cum suavitáte bibes illud.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 16 Non zeles glóriam et opes peccatóris: non enim scis quæ futúra sit illíus subvérsio. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 17 Non pláceat tibi injúria injustórum, sciens quóniam usque ad ínferos non placébit ímpius.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 18 Longe abésto ab hómine potestátem habénte occidéndi, et non suspicáberis timórem mortis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 19 Et si accésseris ad illum, noli áliquid commíttere, ne forte áuferat vitam tuam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 20 Communiónem mortis scito, quóniam in médio laqueórum ingrediéris, et super doléntium arma ambulábis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 21 Secúndum virtútem tuam cave te a próximo tuo, et cum sapiéntibus et prudéntibus tracta. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 22 Viri justi sint tibi convívæ, et in timóre Dei sit tibi gloriátio:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 23 et in sensu sit tibi cogitátus Dei, et omnis enarrátio tua in præcéptis Altíssimi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 24 In manu artíficum ópera laudabúntur, et princeps pópuli in sapiéntia sermónis sui, in sensu vero seniórum verbum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 9 25 Terríbilis est in civitáte sua homo linguósus: et temerárius in verbo suo odíbilis erit. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 1 Judex sápiens judicábit pópulum suum, et principátus sensáti stábilis erit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 2 Secúndum júdicem pópuli, sic et minístri ejus: et qualis rector est civitátis, tales et inhabitántes in ea.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 3 Rex insípiens perdet pópulum suum: et civitátes inhabitabúntur per sensum poténtium.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 4 In manu Dei potéstas terræ: et útilem rectórem suscitábit in tempus super illam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 5 In manu Dei prospéritas hóminis, et super fáciem scribæ impónet honórem suum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 6 Omnis injúriæ próximi ne memíneris, et nihil agas in opéribus injúriæ. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 7 Odíbilis coram Deo est et homínibus supérbia, et execrábilis omnis iníquitas géntium. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 8 Regnum a gente in gentem transfértur propter injustítias, et injúrias, et contumélias, et divérsos dolos.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 9 Aváro autem nihil est sceléstius. Quid supérbit terra et cinis?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 10 Nihil est iníquius quam amáre pecúniam: hic enim et ánimam suam venálem habet, quóniam in vita sua projécit íntima sua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 11 Omnis potentátus brevis vita; languor prolíxior gravat médicum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 12 Brevem languórem præcídit médicus: sic et rex hódie est, et cras moriétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 13 Cum enim moriétur homo, hæreditábit serpéntes, et béstias, et vermes.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 14 Inítium supérbiæ hóminis apostatáre a Deo: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 15 quóniam ab eo qui fecit illum recéssit cor ejus, quóniam inítium omnis peccáti est supérbia. Qui tenúerit illam adimplébitur maledíctis, et subvértet eum in finem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 16 Proptérea exhonorávit Dóminus convéntus malórum, et destrúxit eos usque in finem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 17 Sedes ducum superbórum destrúxit Deus, et sedére fecit mites pro eis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 18 Radíces géntium superbárum arefécit Deus, et plantávit húmiles ex ipsis géntibus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 19 Terras géntium evértit Dóminus, et pérdidit eas usque ad fundaméntum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 20 Arefécit ex ipsis, et dispérdidit eos, et cessáre fecit memóriam eórum a terra.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 21 Memória superbórum pérdidit Deus, et relíquit memóriam humílium sensu.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 22 Non est creáta homínibus supérbia, neque iracúndia natióni mulíerum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 23 Semen hóminum honorábitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorábitur, quod prǽterit mandáta Dómini. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 24 In médio fratrum rector illórum in honóre: et qui timent Dóminum erunt in óculis illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 25 Glória dívitum, honoratórum, et páuperum, timor Dei est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 26 Noli despícere hóminem justum páuperem, et noli magnificáre virum peccatórem dívitem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 27 Magnus, et judex, et potens est in honóre: et non est major illo qui timet Deum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 28 Servo sensáto líberi sérvient: et vir prudens et disciplinátus non murmurábit corréptus, et ínscius non honorábitur. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 29 Noli extóllere te in faciéndo ópere tuo, et noli cunctári in témpore angústiæ. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 30 Mélior est qui operátur et abúndat in ómnibus, quam qui gloriátur et eget pane.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 31 Fili, in mansuetúdine serva ánimam tuam, et da illi honórem secúndum méritum suum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 32 Peccántem in ánimam suam quis justificábit? et quis honorificábit exhonorántem ánimam suam?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 33 Pauper gloriátur per disciplínam et timórem suum: et est homo qui honorificátur propter substántiam suam. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 10 34 Qui autem gloriátur in paupertáte, quanto magis in substántia! et qui gloriátur in substántia, paupertátem vereátur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 1 Sapiéntia humiliáti exaltábit caput illíus, et in médio magnatórum consedére illum fáciet.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 2 Non laudes virum in spécie sua, neque spernas hóminem in visu suo. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 3 Brevis in volatílibus est apis, et inítium dulcóris habet fructus illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 4 In vestítu ne gloriéris umquam, nec in die honóris tui extolláris: quóniam mirabília ópera Altíssimi solíus, et gloriósa, et abscónsa, et invísa ópera illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 5 Multi tyránni sedérunt in throno: et insuspicábilis portávit diadéma.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 6 Multi poténtes oppréssi sunt válide, et gloriósi tráditi sunt in manus alterórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 7 Priúsquam intérroges, ne vitúperes quemquam: et cum interrogáveris, córripe juste. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 8 Priúsquam áudias, ne respóndeas verbum: et in médio sermónum ne adjícias loqui.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 9 De ea re quæ te non moléstat, ne certéris: et in judício peccántium ne consístas. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 10 Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fúeris, non eris immúnis a delícto. Si enim secútus fúeris, non apprehéndes: et non effúgies, si præcucúrreris. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 11 Est homo labórans et festínans, et dolens: ímpius, et tanto magis non abundábit. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 12 Est homo márcidus egens recuperatióne, plus defíciens virtúte, et abúndans paupertáte:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 13 et óculus Dei respéxit illum in bono, et eréxit eum ab humilitáte ipsíus, et exaltávit caput ejus: et miráti sunt in illo multi, et honoravérunt Deum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 14 Bona et mala, vita et mors, paupértas et honéstas, a Deo sunt:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 15 sapiéntia, et disciplína, et sciéntia legis, apud Deum: diléctio, et viæ bonórum, apud ipsum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 16 Error et ténebræ peccatóribus concreáta sunt: qui autem exsúltant in malis consenéscunt in malo. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 17 Dátio Dei pérmanet justis, et proféctus illíus succéssus habébit in ætérnum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 18 Est qui locupletátur parce agéndo, et hæc est pars mercédis illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 19 In eo quod dicit: Invéni réquiem mihi, et nunc manducábo de bonis meis solus:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 20 et nescit quod tempus prætériet, et mors appropínquet, et relínquat ómnia áliis, et moriétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 21 Sta in testaménto tuo, et in illo collóquere, et in ópere mandatórum tuórum veterásce.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 22 Ne mánseris in opéribus peccatórum: confíde autem in Deo, et mane in loco tuo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 23 Fácile est enim in óculis Dei súbito honestáre páuperem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 24 Benedíctio Dei in mercédem justi festínat, et in hora velóci procéssus illíus fructíficat.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 25 Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona? b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 26 Ne dicas: Suffíciens mihi sum: et quid ex hoc pessimábor?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 27 In die bonórum ne ímmemor sis malórum, et in die malórum ne ímmemor sis bonórum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 28 quóniam fácile est coram Deo in die óbitus retribúere unicuíque secúndum vias suas.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 29 Malítia horæ obliviónem facit luxúriæ magnæ, et in fine hóminis denudátio óperum illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 30 Ante mortem ne laudes hóminem quemquam: quóniam in fíliis suis agnóscitur vir. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 31 Non omnem hóminem indúcas in domum tuam: multæ enim sunt insídiæ dolósi. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 32 Sicut enim erúctant præcórdia fœténtium, et sicut perdix indúcitur in cáveam, et ut cáprea in láqueum: sic et cor superbórum, et sicut prospéctor videns casum próximi sui.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 33 Bona enim in mala convértens insidiátur, et in eléctis impónet máculam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 34 A scintílla una augétur ignis, et ab uno dolóso augétur sanguis: homo vero peccátor sánguini insidiátur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 35 Atténde tibi a pestífero, fábricat enim mala, ne indúcat super te subsannatiónem in perpétuum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 11 36 Admítte ad te alienígenam: et subvértet te in túrbine, et abalienábit te a tuis própriis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 1 Si beneféceris, scito cui féceris, et erit grátia in bonis tuis multa.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 2 Bénefac justo, et invénies retributiónem magnam: et si non ab ipso, certe a Dómino.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 3 Non est enim ei bene qui assíduus est in malis, et eleemósynas non danti: quóniam et Altíssimus ódio habet peccatóres, et misértus est pœniténtibus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 4 Da misericórdi, et ne suscípias peccatórem: et ímpiis et peccatóribus reddet vindíctam, custódiens eos in diem vindíctæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 5 Da bono, et non recéperis peccatórem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 6 Bénefac húmili, et non déderis ímpio: próhibe panes illi dari, ne in ipsis poténtior te sit:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 7 nam duplícia mala invénies in ómnibus bonis quæcúmque féceris illi, quóniam et Altíssimus ódio habet peccatóres, et ímpiis reddet vindíctam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 8 Non agnoscétur in bonis amícus, et non abscondétur in malis inimícus. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 9 In bonis viri, inimíci illíus in tristítia: et in malítia illíus, amícus ágnitus est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 10 Non credas inimíco tuo in ætérnum: sicut enim æraméntum ærúginat nequítia illíus: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 11 et si humiliátus vadat curvus, ádjice ánimum tuum, et custódi te ab illo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 12 Non státuas illum penes te, nec sédeat ad déxteram tuam, ne forte convérsus in locum tuum, inquírat cáthedram tuam, et in novíssimo agnósces verba mea, et in sermónibus meis stimuléris.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 13 Quis miserébitur incantatóri a serpénte percússo, et ómnibus qui apprópiant béstiis? et sic qui comitátur cum viro iníquo, et obvolútus est in peccátis ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 14 Una hora tecum permanébit: si autem declináveris, non supportábit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 15 In lábiis suis indúlcat inimícus, et in corde suo insidiátur ut subvértat te in fóveam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 16 In óculis suis lacrimátur inimícus, et si invénerit tempus, non satiábitur sánguine.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 17 Et si incúrrerint tibi mala, invénies eum illic priórem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 18 In óculis suis lacrimátur inimícus, et quasi ádjuvans suffódiet plantas tuas.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 12 19 Caput suum movébit, et plaudet manu, et multa susúrrans commutábit vultum suum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 1 Qui tetígerit picem inquinábitur ab ea: et qui communicáverit supérbo índuet supérbiam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 2 Pondus super se tollat qui honestióri se commúnicat, et ditióri te ne sócius fúeris.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 3 Quid communicábit cácabus ad ollam? quando enim se collíserint, confringétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 4 Dives injúste egit, et fremet: pauper autem læsus tacébit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 5 Si largítus fúeris, assúmet te: et si non habúeris, derelínquet te.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 6 Si habes, convívet tecum, et evacuábit te: et ipse non dolébit super te.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 7 Si necessárius illi fúeris, supplantábit te, et subrídens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 8 Et confúndet te in cibis suis, donec te exinániat bis et ter: et in novíssimo deridébit te, et póstea videns derelínquet te, et caput suum movébit ad te.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 9 Humiliáre Deo, et exspécta manus ejus. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 10 Atténde ne sedúctus in stultítiam humiliéris.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 11 Noli esse húmilis in sapiéntia tua, ne humiliátus in stultítiam seducáris.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 12 Advocátus a potentióre, discéde: ex hoc enim magis te advocábit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 13 Ne ímprobus sis, ne impingáris: et ne longe sis ab eo, ne eas in obliviónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 14 Ne retíneas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illíus: ex multa enim loquéla tentábit te, et subrídens interrogábit te de abscónditis tuis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 15 Immítis ánimus illíus conservábit verba tua: et non parcet de malítia, et de vínculis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 16 Cave tibi, et atténde diligénter audítui tuo, quóniam cum subversióne tua ámbulas:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 17 áudiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilábis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 18 Omni vita tua dílige Deum, et ínvoca illum in salúte tua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 19 Omne ánimal díligit símile sibi, sic et omnis homo próximum sibi. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 20 Omnis caro ad símilem sibi conjungétur, et omnis homo símili sui sociábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 21 Si communicábit lupus agno aliquándo, sic peccátor justo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 22 Quæ communicátio sancto hómini ad canem? aut quæ pars díviti ad páuperem?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 23 Venátio leónis ónager in erémo: sic et páscua dívitum sunt páuperes.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 24 Et sicut abominátio est supérbo humílitas, sic et execrátio dívitis pauper.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 25 Dives commótus confirmátur ab amícis suis: húmilis autem cum cecíderit, expellétur et a notis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 26 Díviti decépto multi recuperatóres: locútus est supérbia, et justificavérunt illum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 27 Húmilis decéptus est, ínsuper et argúitur: locútus est sensáte, et non est datus ei locus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 28 Dives locútus est, et omnes tacuérunt, et verbum illíus usque ad nubes perdúcent.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 29 Pauper locútus est, et dicunt: Quis est hic? et si offénderit, subvértent illum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 30 Bona est substántia cui non est peccátum in consciéntia: et nequíssima paupértas in ore ímpii. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 31 Cor hóminis immútat fáciem illíus, sive in bona, sive in mala.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 13 32 Vestígium cordis boni et fáciem bonam diffícile invénies, et cum labóre.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 1 Beátus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulátus in tristítia delícti.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 2 Felix qui non hábuit ánimi sui tristítiam, et non éxcidit a spe sua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 3 Viro cúpido et tenáci sine ratióne est substántia: et hómini lívido ad quid aurum? b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 4 Qui acérvat ex ánimo suo injúste, áliis cóngregat, et in bonis illíus álius luxuriábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 5 Qui sibi nequam est, cui álii bonus erit? et non jucundábitur in bonis suis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 6 Qui sibi ínvidet, nihil est illo néquius: et hæc reddítio est malítiæ illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 7 Et si bene fécerit, ignoránter et non volens facit: et in novíssimo maniféstat malítiam suam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 8 Nequam est óculus lívidi: et avértens fáciem suam, et despíciens ánimam suam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 9 Insatiábilis óculus cúpidi in parte iniquitátis: non satiábitur donec consúmat arefáciens ánimam suam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 10 Óculus malus ad mala, et non saturábitur pane, sed índigens et in tristítia erit super mensam suam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 11 Fili, si habes, bénefac tecum, et Deo dignas oblatiónes offer. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 12 Memor esto quóniam mors non tardat, et testaméntum inferórum, quia demonstrátum est tibi: testaméntum enim hujus mundi morte moriétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 13 Ante mortem bénefac amíco tuo, et secúndum vires tuas expórrigens da páuperi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 14 Non defraudéris a die bono, et partícula boni doni non te prætéreat.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 15 Nonne áliis relínques dolóres et labóres tuos in divisióne sortis?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 16 Da et áccipe, et justífica ánimam tuam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 17 Ante óbitum tuum operáre justítiam, quóniam non est apud ínferos inveníre cibum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 18 Omnis caro sicut fœnum veteráscet, et sicut fólium fructíficans in árbore víridi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 19 Ália generántur, et ália dejiciúntur: sic generátio carnis et sánguinis, ália fínitur, et ália náscitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 20 Omne opus corruptíbile in fine defíciet, et qui illud operátur ibit cum illo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 21 Et omne opus eléctum justificábitur, et qui operátur illud honorábitur in illo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 22 Beátus vir qui in sapiéntia morábitur, et qui in justítia sua meditábitur, et in sensu cogitábit circumspectiónem Dei: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 23 qui excógitat vias illíus in corde suo, et in abscónditis suis intélligens, vadens post illam quasi investigátor, et in viis illíus consístens:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 24 qui réspicit per fenéstras illíus, et in jánuis illíus áudiens:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 25 qui requiéscit juxta domum illíus, et in pariétibus illíus figens palum, státuet cásulam suam ad manus illíus, et requiéscent in cásula illíus bona per ævum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 26 Státuet fílios suos sub tégmine illíus, et sub ramis ejus morábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 14 27 Protegétur sub tégmine illíus a fervóre, et in glória ejus requiéscet.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 1 Qui timet Deum fáciet bona, et qui cóntinens est justítiæ apprehéndet illam:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 2 et obviábit illi quasi mater honorificáta, et quasi múlier a virginitáte suscípiet illum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 3 Cibábit illum pane vitæ et intelléctus, et aqua sapiéntiæ salutáris potábit illum: et firmábitur in illo, et non flectétur:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 4 et continébit illum, et non confundétur: et exaltábit illum apud próximos suos,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 5 et in médio ecclésiæ áperiet os ejus, et adimplébit illum spíritu sapiéntiæ et intelléctus, et stola glóriæ véstiet illum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 6 Jucunditátem et exsultatiónem thesaurizábit super illum, et nómine ætérno hæreditábit illum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 7 Hómines stulti non apprehéndent illam, et hómines sensáti obviábunt illi. Hómines stulti non vidébunt eam: longe enim abest a supérbia et dolo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 8 Viri mendáces non erunt illíus mémores: et viri veráces inveniéntur in illa, et succéssum habébunt usque ad inspectiónem Dei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 9 Non est speciósa laus in ore peccatóris,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 10 quóniam a Deo profécta est sapiéntia. Sapiéntiæ enim Dei astábit laus, et in ore fidéli abundábit, et Dominátor dabit eam illi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 11 Non díxeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne féceris. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 12 Non dicas: Ille me implanávit: non enim necessárii sunt ei hómines ímpii.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 13 Omne execraméntum erróris odit Dóminus, et non erit amábile timéntibus eum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 14 Deus ab inítio constítuit hóminem, et relíquit illum in manu consílii sui:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 15 adjécit mandáta et præcépta sua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 16 Si volúeris mandáta serváre, conservábunt te, et in perpétuum fidem plácitam fácere.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 17 Appósuit tibi aquam et ignem, ad quod volúeris porríge manum tuam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 18 Ante hóminem vita et mors, bonum et malum: quod placúerit ei dábitur illi:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 19 quóniam multa sapiéntia Dei, et fortis in poténtia, videns omnes sine intermissióne.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 20 Óculi Dómini ad timéntes eum, et ipse agnóscit omnem óperam hóminis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 21 Némini mandávit ímpie ágere, et némini dedit spátium peccándi:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 15 22 non enim concupíscit multitúdinem filiórum infidélium et inutílium.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 1 Ne jucundéris in fíliis ímpiis, si multiplicéntur: nec oblectéris super ipsos, si non est timor Dei in illis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 2 Non credas vitæ illórum, et ne respéxeris in labóres eórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 3 Mélior est enim unus timens Deum, quam mille fílii ímpii:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 4 et útile est mori sine fíliis, quam relínquere fílios ímpios.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 5 Ab uno sensáto inhabitábitur pátria: tribus impiórum deserétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 6 Multa tália vidit óculis meus, et fortióra horum audívit auris mea.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 7 In synagóga peccántium exardébit ignis, et in gente incredíbili exardéscet ira.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 8 Non exoravérunt pro peccátis suis antíqui gigántes, qui destrúcti sunt confidéntes suæ virtúti.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 9 Et non pepércit peregrinatióni Lot, et execrátus est eos præ supérbia verbi illórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 10 Non misértus est illis, gentem totam perdens, et extolléntem se in peccátis suis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 11 Et sicut sexcénta míllia péditum, qui congregáti sunt in durítia cordis sui: et si unus fuísset cervicátus, mirum si fuísset immúnis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 12 Misericórdia enim et ira est cum illo: potens exorátio, et effúndens iram.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 13 Secúndum misericórdiam suam, sic corréptio illíus hómines secúndum ópera sua júdicat.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 14 Non effúgiet in rapína peccátor, et non retardábit sufferéntia misericórdiam faciéntis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 15 Omnis misericórdia fáciet locum unicuíque, secúndum méritum óperum suórum, et secúndum intelléctum peregrinatiónis ipsíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 16 Non dicas: A Deo abscóndar: et ex summo, quis mei memorábitur? b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 17 in pópulo magno non agnóscar: quæ est enim ánima mea in tam imménsa creatúra?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 18 Ecce cælum et cæli cælórum, abýssus, et univérsa terra, et quæ in eis sunt, in conspéctu illíus commovebúntur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 19 Montes simul, et colles, et fundaménta terræ, cum conspéxerit illa Deus, tremóre concutiéntur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 20 Et in ómnibus his insensátum est cor, et omne cor intellígitur ab illo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 21 Et vias illíus quis intélligit, et procéllam quam nec óculus vidébit hóminis?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 22 Nam plúrima illíus ópera sunt in abscónsis: sed ópera justítiæ ejus quis enuntiábit, aut quis sustinébit? longe enim est testaméntum a quibúsdam, et interrogátio ómnium in consummatióne est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 23 Qui minorátur corde cógitat inánia, et vir imprúdens et errans cógitat stulta.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 24 Audi me, fili, et disce disciplínam sensus, et in verbis meis atténde in corde tuo: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 25 et dicam in æquitáte disciplínam, et scrutábor enarráre sapiéntiam: et in verbis meis atténde in corde tuo, et dico in æquitáte spíritus virtútes quas pósuit Deus in ópera sua ab inítio, et in veritáte enúntio sciéntiam ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 26 In judício Dei ópera ejus ab inítio, et ab institutióne ipsórum distínxit partes illórum, et inítia eórum in géntibus suis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 27 Ornávit in ætérnum ópera illórum: nec esuriérunt, nec laboravérunt, et non destitérunt ab opéribus suis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 28 Unusquísque próximum sibi non angustiábit in ætérnum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 29 non sis incredíbilis verbo illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 30 Post hæc Deus in terram respéxit, et implévit illam bonis suis:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 16 31 ánima omnis vitális denuntiávit ante fáciem ipsíus, et in ipsam íterum revérsio illórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 1 Deus creávit de terra hóminem, et secúndum imáginem suam fecit illum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 2 et íterum convértit illum in ipsam, et secúndum se vestívit illum virtúte.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 3 Númerum diérum et tempus dedit illi, et dedit illi potestátem eórum quæ sunt super terram.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 4 Pósuit timórem illíus super omnem carnem, et dominátus est bestiárum et volatílium.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 5 Creávit ex ipso adjutórium símile sibi: consílium, et linguam, et óculos, et aures, et cor dedit illis excogitándi, et disciplína intelléctus replévit illos.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 6 Creávit illis sciéntiam spíritus, sensu implévit cor illórum, et mala et bona osténdit illis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 7 Pósuit óculum suum super corda illórum, osténdere illis magnália óperum suórum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 8 ut nomen sanctificatiónis colláudent, et gloriári in mirabílibus illíus; ut magnália enárrent óperum ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 9 Áddidit illis disciplínam, et legem vitæ hæreditávit illos.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 10 Testaméntum ætérnum constítuit cum illis, et justítiam et judícia sua osténdit illis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 11 Et magnália honóris ejus vidit óculus illórum, et honórem vocis audiérunt aures illórum. Et dixit illis: Atténdite ab omni iníquo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 12 Et mandávit illis unicuíque de próximo suo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 13 Viæ illórum coram ipso sunt semper: non sunt abscónsæ ab óculis ipsíus. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 14 In unamquámque gentem præpósuit rectórem:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 15 et pars Dei Israël facta est manifésta.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 16 Et ómnia ópera illórum velut sol in conspéctu Dei: et óculi ejus sine intermissióne inspiciéntes in viis eórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 17 Non sunt abscónsa testaménta per iniquitátem illórum, et omnes iniquitátes eórum in conspéctu Dei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 18 Eleemósyna viri quasi signáculum cum ipso, et grátiam hóminis quasi pupíllam conservábit. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 19 Et póstea resúrget, et retríbuet illis retributiónem, unicuíque in caput ipsórum, et convértet in interióres partes terræ. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 20 Pœniténtibus autem dedit viam justítiæ, et confirmávit deficiéntes sustinére, et destinávit illis sortem veritátis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 21 Convértere ad Dóminum, et relínque peccáta tua:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 22 precáre ante fáciem Dómini, et mínue offendícula.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 23 Revértere ad Dóminum, et avértere ab injustítia tua, et nimis ódito execratiónem:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 24 et cognósce justítias et judícia Dei, et sta in sorte propositiónis, et oratiónis altíssimi Dei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 25 In partes vade sǽculi sancti, cum vivis et dántibus confessiónem Deo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 26 Non demoréris in erróre impiórum: ante mortem confitére: a mórtuo, quasi nihil, perit conféssio.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 27 Confitéberis vivens, vivus et sanus confitéberis: et laudábis Deum, et gloriáberis in miseratiónibus illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 28 Quam magna misericórdia Dómini, et propitiátio illíus converténtibus ad se!
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 29 Nec enim ómnia possunt esse in homínibus, quóniam non est immortális fílius hóminis, et in vanitáte malítiæ placuérunt. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 30 Quid lucídius sole? et hic defíciet; aut quid néquius quam quod excogitávit caro et sanguis? et hoc arguétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 17 31 Virtútem altitúdinis cæli ipse cónspicit: et omnes hómines terra et cinis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 1 Qui vivet in ætérnum creávit ómnia simul. Deus solus justificábitur, et manet invíctus rex in ætérnum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 2 Quis súfficit enarráre ópera illíus?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 3 quis enim investigábit magnália ejus?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 4 virtútem autem magnitúdinis ejus quis enuntiábit? aut quis adjíciet enarráre misericórdiam ejus?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 5 Non est minúere neque adjícere, nec est inveníre magnália Dei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 6 Cum consummáverit homo, tunc incípiet: et cum quiéverit, aporiábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 7 Quid est homo? et quæ est grátia illíus? et quid bonum aut quid nequam illíus?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 8 Númerus diérum hóminum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputáti sunt: et sicut cálculus arénæ, sic exígui anni in die ævi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 9 Propter hoc pátiens est Deus in illis, et effúndit super eos misericórdiam suam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 10 Vidit præsumptiónem cordis eórum, quóniam mala est: et cognóvit subversiónem illórum, quóniam nequam est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 11 Ídeo adimplévit propitiatiónem suam in illis, et osténdit eis viam æquitátis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 12 Miserátio hóminis circa próximum suum: misericórdia autem Dei super omnem carnem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 13 Qui misericórdiam habet, docet et érudit quasi pastor gregem suum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 14 Miserétur excipiéntis doctrínam miseratiónis, et qui festínat in judíciis ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 15 Fili, in bonis non des querélam, et in omni dato non des tristítiam verbi mali. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 16 Nonne ardórem refrigerábit ros? sic et verbum mélius quam datum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 17 Nonne ecce verbum super datum bonum? sed útraque cum hómine justificáto.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 18 Stultus ácriter improperábit: et datus indisciplináti tabéscere facit óculos.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 19 Ante judícium para justítiam tibi, et ántequam loquáris, disce. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 20 Ante languórem ádhibe medicínam: et ante judícium intérroga teípsum, et in conspéctu Dei invénies propitiatiónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 21 Ante languórem humília te, et in témpore infirmitátis osténde conversatiónem tuam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 22 Non impediáris oráre semper, et ne vereáris usque ad mortem justificári, quóniam merces Dei manet in ætérnum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 23 Ante oratiónem prǽpara ánimam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 24 Meménto iræ in die consummatiónis, et tempus retributiónis in conversatióne faciéi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 25 Meménto paupertátis in témpore abundántiæ, et necessitátum paupertátis in die divitiárum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 26 A mane usque ad vésperam immutábitur tempus, et hæc ómnia citáta in óculis Dei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 27 Homo sápiens in ómnibus métuet, et in diébus delictórum atténdet ab inértia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 28 Omnis astútus agnóscit sapiéntiam, et inveniénti eam dabit confessiónem. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 29 Sensáti in verbis et ipsi sapiénter egérunt, et intellexérunt veritátem et justítiam, et implevérunt provérbia et judícia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 30 Post concupiscéntias tuas non eas, et a voluntáte tua avértere.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 31 Si præstes ánimæ tuæ concupiscéntias ejus, fáciat te in gáudium inimícis tuis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 32 Ne oblectéris in turbis nec in módicis: assídua enim est commíssio illórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 18 33 Ne fúeris medíocris in contentióne ex fœ́nore, et est tibi nihil in sácculo: eris enim ínvidus vitæ tuæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 1 Operárius ebriósus non locupletábitur: et qui spernit módica paulátim décidet.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 2 Vinum et mulíeres apostatáre fáciunt sapiéntes, et árguent sensátos.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 3 Et qui se jungit fornicáriis erit nequam: putrédo et vermes hæreditábunt illum: et extollétur in exémplum majus, et tollétur de número ánima ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 4 Qui credit cito levis corde est, et minorábitur: et qui delínquit in ánimam suam, ínsuper habébitur. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 5 Qui gaudet iniquitáte, denotábitur: et qui odit correptiónem, minuétur vita: et qui odit loquacitátem, extínguit malítiam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 6 Qui peccat in ánimam suam, pœnitébit: et qui jucundátur in malítia, denotábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 7 Ne íteres verbum nequam et durum, et non minoráberis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 8 Amíco et inimíco noli narráre sensum tuum: et si est tibi delíctum, noli denudáre:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 9 áudiet enim te, et custódiet te, et quasi deféndens peccátum, ódiet te, et sic áderit tibi semper.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 10 Audísti verbum advérsus próximum tuum? commoriátur in te, fidens quóniam non te dirúmpet.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 11 A fácie verbi párturit fátuus, tamquam gémitus partus infántis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 12 Sagítta infíxa fémori carnis, sic verbum in corde stulti.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 13 Córripe amícum, ne forte non intelléxerit, et dicat: Non feci: aut, si fécerit, ne íterum addat fácere. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 14 Córripe próximum, ne forte non díxerit: et si díxerit, ne forte íteret.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 15 Córripe amícum, sæpe enim fit commíssio:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 16 et non omni verbo credas. Est qui lábitur lingua, sed non ex ánimo:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 17 quis est enim qui non delíquerit in lingua sua? Córripe próximum ántequam comminéris,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 18 et da locum timóri Altíssimi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 19 Quia omnis sapiéntia timor Dei, et in illa timére Deum, et in omni sapiéntia disposítio legis. Et non est sapiéntia nequítiæ disciplína, et non est cogitátus peccatórum prudéntia. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 20 Est nequítia, et in ipsa execrátio, et est insípiens qui minúitur sapiéntia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 21 Mélior est homo qui minúitur sapiéntia, et defíciens sensu, in timóre, quam qui abúndat sensu, et transgréditur legem Altíssimi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 22 Est solértia certa, et ipsa iníqua:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 23 et est qui emíttit verbum certum enárrans veritátem. Est qui néquiter humíliat se, et interióra ejus plena sunt dolo:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 24 et est qui se nímium submíttit a multa humilitáte: et est qui inclínat fáciem suam, et fingit se non vidére quod ignorátum est:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 25 et si ab imbecillitáte vírium vetétur peccáre, si invénerit tempus malefaciéndi, malefáciet.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 26 Ex visu cognóscitur vir, et ab occúrsu faciéi cognóscitur sensátus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 27 Amíctus córporis, et risus déntium, et ingréssus hóminis, enúntiant de illo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 19 28 Est corréptio mendax in ira contumeliósi, et est judícium quod non probátur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 1 Quam bonum est argúere, quam irásci, et confiténtem in oratióne non prohibére!
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 2 Concupiscéntia spadónis devirginábit juvénculam: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 3 sic qui facit per vim judícium iníquum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 4 Quam bonum est corréptum manifestáre pœniténtiam! sic enim effúgies voluntárium peccátum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 5 Est tacens qui invenítur sápiens: et est odíbilis qui procax est ad loquéndum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 6 Est tacens non habens sensum loquélæ: et est tacens sciens tempus aptum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 7 Homo sápiens tacébit usque ad tempus: lascívus autem et imprúdens non servábunt tempus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 8 Qui multis útitur verbis lædet ánimam suam: et qui potestátem sibi sumit injúste, odiétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 9 Est procéssio in malis viro indisciplináto, et est invéntio in detriméntum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 10 Est datum quod non est útile, et est datum cujus retribútio duplex.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 11 Est propter glóriam minorátio, et est qui ab humilitáte levábit caput.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 12 Est qui multa rédimat módico prétio, et restítuens ea in séptuplum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 13 Sápiens in verbis seípsum amábilem facit: grátiæ autem fatuórum effundéntur. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 14 Datus insipiéntis non erit útilis tibi: óculi enim illíus septémplices sunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 15 Exígua dabit, et multa improperábit: et apértio oris illíus inflammátio est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 16 Hódie fœnerátur quis, et cras éxpetit: odíbilis est homo hujúsmodi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 17 Fátuo non erit amícus, et non erit grátia bonis illíus:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 18 qui enim edunt panem illíus, falsæ linguæ sunt. Quóties et quanti irridébunt eum!
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 19 neque enim quod habéndum erat dirécto sensu distríbuit; simíliter et quod non erat habéndum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 20 Lapsus falsæ linguæ quasi qui in paviménto cadens: sic casus malórum festinánter véniet. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 21 Homo ácharis quasi fábula vana, in ore indisciplinatórum assídua erit. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 22 Ex ore fátui reprobábitur parábola: non enim dicit illam in témpore suo. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 23 Est qui vetátur peccáre præ inópia, et in réquie sua stimulábitur. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 24 Est qui perdet ánimam suam præ confusióne, et ab imprudénti persóna perdet eam: persónæ autem acceptióne perdet se. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 25 Est qui præ confusióne promíttit amíco, et lucrátus est eum inimícum gratis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 26 Oppróbrium nequam in hómine mendácium: et in ore indisciplinatórum assídue erit. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 27 Pótior fur quam assidúitas viri mendácis: perditiónem autem ambo hæreditábunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 28 Mores hóminum mendácium sine honóre, et confúsio illórum cum ipsis sine intermissióne.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 29 Sápiens in verbis prodúcet seípsum, et homo prudens placébit magnátis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 30 Qui operátur terram suam inaltábit acérvum frugum, et qui operátur justítiam, ipse exaltábitur: qui vero placet magnátis effúgiet iniquitátem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 31 Xénia et dona excǽcant óculos júdicum, et quasi mutus, in ore avértit correptiónes eórum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 32 Sapiéntia abscónsa, et thesáurus invísus, quæ utílitas in utrísque? b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 20 33 Mélior est qui celat insipiéntiam suam, quam homo qui abscóndit sapiéntiam suam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 1 Fili, peccásti, non adjícias íterum: sed et de prístinis deprecáre, ut tibi dimittántur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 2 Quasi a fácie cólubri fuge peccáta: et si accésseris ad illa, suscípient te.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 3 Dentes leónis dentes ejus, interficiéntes ánimas hóminum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 4 Quasi rhomphǽa bis acúta omnis iníquitas: plagæ illíus non est sánitas.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 5 Objurgátio et injúriæ annullábunt substántiam, et domus quæ nimis lócuples est annullábitur supérbia: sic substántia supérbi eradicábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 6 Deprecátio páuperis ex ore usque ad aures ejus pervéniet, et judícium festináto advéniet illi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 7 Qui odit correptiónem vestígium est peccatóris, et qui timet Deum convertétur ad cor suum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 8 Notus a longe potens lingua audáci, et sensátus scit labi se ab ipso. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 9 Qui ædíficat domum suam impéndiis aliénis, quasi qui cólligat lápides suos in híeme. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 10 Stupa collécta synagóga peccántium, et consummátio illórum flamma ignis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 11 Via peccatórum complanáta lapídibus: et in fine illórum ínferi, et ténebræ, et pœnæ. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 12 Qui custódit justítiam, continébit sensum ejus. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 13 Consummátio timóris Dei, sapiéntia et sensus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 14 Non erudiétur qui non est sápiens in bono.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 15 Est autem sapiéntia quæ abúndat in malo, et non est sensus ubi est amaritúdo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 16 Sciéntia sapiéntis tamquam inundátio abundábit, et consílium illíus sicut fons vitæ pérmanet.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 17 Cor fátui quasi vas confráctum, et omnem sapiéntiam non tenébit. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 18 Verbum sápiens quodcúmque audíerit scius, laudábit, et ad se adjíciet: audívit luxuriósus, et displicébit illi, et projíciet illud post dorsum suum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 19 Narrátio fátui quasi sárcina in via: nam in lábiis sensáti inveniétur grátia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 20 Os prudéntis quǽritur in ecclésia, et verba illíus cogitábunt in córdibus suis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 21 Tamquam domus extermináta, sic fátuo sapiéntia: et sciéntia insensáti inenarrabília verba.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 22 Cómpedes in pédibus, stulto doctrína: et quasi víncula mánuum super manum dextram.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 23 Fátuus in risu exáltat vocem suam: vir autem sápiens vix tácite ridébit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 24 Ornaméntum áureum prudénti doctrína, et quasi brachiále in bráchio dextro.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 25 Pes fátui fácilis in domum próximi: et homo perítus confundétur a persóna poténtis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 26 Stultus a fenéstra respíciet in domum: vir autem erudítus foris stabit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 27 Stultítia hóminis auscultáre per óstium: et prudens gravábitur contumélia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 28 Lábia imprudéntium stulta narrábunt; verba autem prudéntium statéra ponderabúntur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 29 In ore fatuórum cor illórum, et in corde sapiéntium os illórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 30 Dum maledícit ímpius diábolum, maledícit ipse ánimam suam. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 21 31 Susúrro coinquinábit ánimam suam, et in ómnibus odiétur, et qui cum eo mánserit odiósus erit: tácitus et sensátus honorábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 1 In lápide lúteo lapidátus est piger: et omnes loquéntur super aspernatiónem illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 2 De stércore boum lapidátus est piger: et omnis qui tetígerit eum excútiet manus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 3 Confúsio patris est de fílio indisciplináto: fília autem in deminoratióne fiet. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 4 Fília prudens hæréditas viro suo: nam quæ confúndit, in contuméliam fit genitóris.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 5 Patrem et virum confúndit audax, et ab ímpiis non minorábitur: ab utrísque autem inhonorábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 6 Música in luctu importúna narrátio: flagélla et doctrína in omni témpore sapiéntia. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 7 Qui docet fátuum, quasi qui conglútinat testam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 8 Qui narrat verbum non audiénti, quasi qui éxcitat dormiéntem de gravi somno.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 9 Cum dormiénte lóquitur qui enárrat stulto sapiéntiam: et in fine narratiónis dicit: Quis est hic?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 10 Supra mórtuum plora, defécit enim lux ejus: et supra fátuum plora, defécit enim sensus. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 11 Módicum plora super mórtuum, quóniam requiévit:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 12 nequíssimi enim nequíssima vita super mortem fátui.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 13 Luctus mórtui septem dies: fátui autem et ímpii omnes dies vitæ illórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 14 Cum stulto ne multum loquáris, et cum insensáto ne abíeris. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 15 Serva te ab illo, ut non moléstiam hábeas, et non coinquináberis peccáto illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 16 Deflécte ab illo, et invénies réquiem, et non acediáberis in stultítia illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 17 Super plumbum quid gravábitur? et quod illi áliud nomen quam fátuus?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 18 Arénam, et salem, et massam ferri facílius est ferre quam hóminem imprudéntem, et fátuum, et ímpium.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 19 Loraméntum lígneum colligátum in fundaménto ædifícii non dissolvétur, sic et cor confirmátum in cogitatióne consílii. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 20 Cogitátus sensáti in omni témpore metu non depravábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 21 Sicut pali in excélsis, et cæménta sine impénsa pósita, contra fáciem venti non permanébunt:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 22 sic et cor tímidum in cogitatióne stulti contra ímpetum timóris non resístet.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 23 Sicut cor trépidum in cogitatióne fátui omni témpore non métuet, sic et qui in præcéptis Dei pérmanet semper.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 24 Pungens óculum dedúcit lácrimas, et qui pungit cor profert sensum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 25 Mittens lápidem in volatília, dejíciet illa: sic et qui conviciátur amíco, dissólvit amicítiam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 26 Ad amícum etsi prodúxeris gládium, non despéres: est enim regréssus. Ad amícum
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 27 si aperúeris os triste, non tímeas: est enim concordátio: excépto convítio, et impropério, et supérbia, et mystérii revelatióne, et plaga dolósa: in his ómnibus effúgiet amícus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 28 Fidem pósside cum amíco in paupertáte illíus, ut et in bonis illíus lætéris. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 29 In témpore tribulatiónis illíus pérmane illi fidélis, ut et in hæreditáte illíus cohǽres sis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 30 Ante ignem camíni vapor et fumus ignis inaltátur: sic et ante sánguinem maledícta, et contuméliæ, et minæ. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 31 Amícum salutáre non confúndar, a fácie illíus non me abscóndam: et si mala mihi evénerint per illum, sustinébo. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 32 Omnis qui áudiet cavébit se ab eo. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 22 33 Quis dabit ori meo custódiam, et super lábia mea signáculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me? b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 1 Dómine, pater et dominátor vitæ meæ, ne derelínquas me in consílio eórum, nec sinas me cádere in illis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 2 Quis superpónet in cogitátu meo flagélla, et in corde meo doctrínam sapiéntiæ, ut ignoratiónibus eórum non parcant mihi, et non appáreant delícta eórum,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 3 et ne adincréscant ignorántiæ meæ, et multiplicéntur delícta mea, et peccáta mea abúndent, et íncidam in conspéctu adversariórum meórum, et gáudeat super me inimícus meus?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 4 Dómine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelínquas me in cogitátu illórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 5 Extolléntiam oculórum meórum ne déderis mihi, et omne desidérium avérte a me.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 6 Aufer a me ventris concupiscéntias, et concúbitus concupiscéntiæ ne apprehéndant me, et ánimæ irreverénti et infrunítæ ne tradas me.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 7 Doctrínam oris audíte, fílii: et qui custodíerit illam non périet lábiis, nec scandalizábitur in opéribus nequíssimis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 8 In vanitáte sua apprehénditur peccátor: et supérbus et maledícus scandalizábitur in illis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 9 Juratióni non assuéscat os tuum: multi enim casus in illa.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 10 Nominátio vero Dei non sit assídua in ore tuo, et nomínibus sanctórum non admisceáris, quóniam non erit immúnis ab eis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 11 Sicut enim servus interrogátus assídue a livóre non minúitur, sic omnis jurans et nóminans in toto a peccáto non purgábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 12 Vir multum jurans implébitur iniquitáte, et non discédet a domo illíus plaga.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 13 Et si frustráverit, delíctum illíus super ipsum erit: et si dissimuláverit, delínquit duplíciter:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 14 et si in vácuum juráverit, non justificábitur: replébitur enim retributióne domus illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 15 Est et ália loquéla contrária morti: non inveniátur in hæreditáte Jacob. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 16 Étenim a misericórdibus ómnia hæc auferéntur, et in delíctis non volutabúntur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 17 Indisciplinátæ loquélæ non assuéscat os tuum: est enim in illa verbum peccáti. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 18 Meménto patris et matris tuæ: in médio enim magnatórum consístis: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 19 ne forte obliviscátur te Deus in conspéctu illórum, et assiduitáte tua infatuátus, impropérium patiáris, et maluísses non nasci, et diem nativitátis tuæ maledícas.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 20 Homo assuétus in verbis impropérii in ómnibus diébus suis non erudiétur. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 21 Duo génera abúndant in peccátis, et tértium addúcit iram et perditiónem. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 22 Ánima cálida quasi ignis ardens, non extinguétur donec áliquid glútiat:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 23 et homo nequam in ore carnis suæ non désinet donec incéndat ignem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 24 Hómini fornicário omnis panis dulcis: non fatigábitur transgrédiens usque ad finem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 25 Omnis homo qui transgréditur lectum suum, contémnens in ánimam suam, et dicens: Quis me videt?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 26 Ténebræ circúmdant me, et paríetes coopériunt me, et nemo circúmspicit me: quem véreor? delictórum meórum non memorábitur Altíssimus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 27 Et non intélligit quóniam ómnia videt óculus illíus, quóniam expéllit a se timórem Dei hujúsmodi hóminis timor, et óculi hóminum timéntes illum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 28 et non cognóvit quóniam óculi Dómini multo plus lucidióres sunt super solem, circumspiciéntes omnes vias hóminum, et profúndum abýssi, et hóminum corda, intuéntes in abscónditas partes.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 29 Dómino enim Deo ántequam crearéntur ómnia sunt ágnita: sic et post perféctum réspicit ómnia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 30 Hic in platéis civitátis vindicábitur, et quasi pullus equínus fugábitur, et ubi non sperávit apprehendétur. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 31 Et erit dédecus ómnibus, eo quod non intelléxerit timórem Dómini.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 32 Sic et múlier omnis relínquens virum suum, et státuens hæreditátem ex aliéno matrimónio:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 33 primo enim in lege Altíssimi incredíbilis fuit: secúndo in virum suum delíquit: tértio in adultério fornicáta est, et ex álio viro fílios státuit sibi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 34 Hæc in ecclésiam adducétur, et in fílios ejus respiciétur:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 35 non tradent fílii ejus radíces, et rami ejus non dabunt fructum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 36 derelínquet in maledíctum memóriam ejus, et dédecus illíus non delébitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 37 Et agnóscent qui derelícti sunt, quóniam nihil mélius est quam timor Dei, et nihil dúlcius quam respícere in mandátis Dómini.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 23 38 Glória magna est sequi Dóminum: longitúdo enim diérum assumétur ab eo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 1 Sapiéntia laudábit ánimam suam, et in Deo honorábitur, et in médio pópuli sui gloriábitur,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 2 et in ecclésiis Altíssimi áperiet os suum, et in conspéctu virtútis illíus gloriábitur,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 3 et in médio pópuli sui exaltábitur, et in plenitúdine sancta admirábitur,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 4 et in multitúdine electórum habébit laudem, et inter benedíctos benedicétur, dicens:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 5 Ego ex ore Altíssimi prodívi, primogénita ante omnem creatúram. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 6 Ego feci in cælis ut orirétur lumen indefíciens, et sicut nébula texi omnem terram.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 7 Ego in altíssimis habitávi, et thronus meus in colúmna nubis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 8 Gyrum cæli circuívi sola, et profúndum abýssi penetrávi: in flúctibus maris ambulávi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 9 Et in omni terra steti: et in omni pópulo, b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 10 et in omni gente primátum hábui:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 11 et ómnium excelléntium et humílium corda virtúte calcávi. Et in his ómnibus réquiem quæsívi, et in hæreditáte Dómini morábor.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 12 Tunc præcépit, et dixit mihi Creátor ómnium: et qui creávit me, requiévit in tabernáculo meo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 13 Et dixit mihi: In Jacob inhábita, et in Israël hæreditáre, et in eléctis meis mitte radíces.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 14 Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam: et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 15 Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 16 Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei hæréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 17 Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 18 quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Jéricho:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 19 quasi olíva speciósa in campis, et quasi plátanus exaltáta sum juxta aquam in platéis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 20 Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi; quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 21 et quasi storax, et gálbanus, et úngula, et gutta, et quasi Líbanus non incísus vaporávi habitatiónem meam, et quasi bálsamum non mistum odor meus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 22 Ego quasi terebínthus exténdi ramos meos, et rami mei honóris et grátiæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 23 Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 24 Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 25 In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 26 Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 27 spíritus enim meus super mel dulcis, et hæréditas mea super mel et favum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 28 Memória mea in generatióne sæculórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 29 Qui edunt me, adhuc esúrient, et qui bibunt me, adhuc sítient.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 30 Qui audit me non confundétur, et qui operántur in me non peccábunt:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 31 qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 32 Hæc ómnia liber vitæ, et testaméntum Altíssimi, et agnítio veritátis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 33 Legem mandávit Móyses in præcéptis justitiárum, et hæreditátem dómui Jacob, et Israël promissiónes.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 34 Pósuit David, púero suo, excitáre regem ex ipso fortíssimum, et in throno honóris sedéntem in sempitérnum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 35 Qui implet quasi Phison sapiéntiam, et sicut Tigris in diébus novórum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 36 qui adímplet quasi Euphrátes sensum, qui multíplicat quasi Jordánis in témpore messis:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 37 qui mittit disciplínam sicut lucem, et assístens quasi Gehon in die vindémiæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 38 Qui pérficit primus scire ipsam, et infírmior non investigábit eam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 39 A mari enim abundávit cogitátio ejus, et consílium illíus ab abýsso magna.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 40 Ego sapiéntiam effúdi flúmina: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 41 ego quasi trames aquæ imménsæ de flúvio: ego quasi flúvii dióryx, et sicut aquædúctus exívi de paradíso.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 42 Dixi: Rigábo hortum meum plantatiónum, et inebriábo prati mei fructum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 43 Et ecce factus est mihi trames abúndans, et flúvius meus appropinquávit ad mare:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 44 quóniam doctrínam quasi antelucánum illúmino ómnibus, et enarrábo illam usque ad longínquum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 45 Penetrábo omnes inferióres partes terræ, et inspíciam omnes dormiéntes, et illuminábo omnes sperántes in Dómino.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 46 Adhuc doctrínam quasi prophetíam effúndam, et relínquam illam quæréntibus sapiéntiam, et non désinam in progénies illórum usque in ævum sanctum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 24 47 Vidéte quóniam non soli mihi laborávi, sed ómnibus exquiréntibus veritátem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 1 In tribus plácitum est spirítui meo, quæ sunt probáta coram Deo et homínibus:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 2 concórdia fratrum, et amor proximórum, et vir et múlier bene sibi consentiéntes.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 3 Tres spécies odívit ánima mea, et ággravor valde ánimæ illórum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 4 páuperem supérbum, dívitem mendácem, senem fátuum et insensátum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 5 Quæ in juventúte tua non congregásti, quómodo in senectúte tua invénies? b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 6 Quam speciósum canitiéi judícium, et presbýteris cognóscere consílium!
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 7 Quam speciósa veteránis sapiéntia, et gloriósus intelléctus et consílium!
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 8 Coróna senum multa perítia, et glória illórum timor Dei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 9 Novem insuspicabília cordis magnificávi: et décimum dicam in lingua homínibus: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 10 homo qui jucundátur in fíliis, vivens et videns subversiónem inimicórum suórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 11 Beátus qui hábitat cum mulíere sensáta, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servívit indígnis se.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 12 Beátus qui invénit amícum verum, et qui enárrat justítiam auri audiénti.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 13 Quam magnus qui invénit sapiéntiam et sciéntiam! sed non est super timéntem Dóminum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 14 Timor Dei super ómnia se superpósuit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 15 Beátus homo cui donátum est habére timórem Dei: qui tenet illum, cui assimilábitur?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 16 Timor Dei inítium dilectiónis ejus: fídei autem inítium agglutinándum est ei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 17 Omnis plaga tristítia cordis est, et omnis malítia nequítia mulíeris. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 18 Et omnem plagam, et non plagam vidébit cordis:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 19 et omnem nequítiam, et non nequítiam mulíeris:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 20 et omnem obdúctum, et non obdúctum odiéntium:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 21 et omnem vindíctam, et non vindíctam inimicórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 22 Non est caput néquius super caput cólubri,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 23 et non est ira super iram mulíeris. Commorári leóni et dracóni placébit, quam habitáre cum mulíere nequam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 24 Nequítia mulíeris immútat fáciem ejus: et obcǽcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum osténdit. In médio proximórum ejus
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 25 ingémuit vir ejus, et áudiens suspirávit módicum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 26 Brevis omnis malítia super malítiam mulíeris: sors peccatórum cadat super illam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 27 Sicut ascénsus arenósus in pédibus veteráni, sic múlier linguáta hómini quiéto.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 28 Ne respícias in mulíeris spéciem, et non concupíscas mulíerem in spécie.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 29 Mulíeris ira, et irreveréntia, et confúsio magna.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 30 Múlier si primátum hábeat, contrária est viro suo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 31 Cor húmile, et fácies tristis, et plaga cordis, múlier nequam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 32 Manus débiles et génua dissolúta, múlier quæ non beatíficat virum suum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 33 A mulíere inítium factum est peccáti, et per illam omnes mórimur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 34 Non des aquæ tuæ éxitum, nec módicum: nec mulíeri nequam véniam prodeúndi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 35 Si non ambuláverit ad manum tuam, confúndet te in conspéctu inimicórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 25 36 A cárnibus tuis abscínde illam, ne semper te abutátur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 1 Mulíeris bonæ beátus vir: númerus enim annórum illíus duplex.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 2 Múlier fortis obléctat virum suum, et annos vitæ illíus in pace implébit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 3 Pars bona múlier bona, in parte timéntium Deum dábitur viro pro factis bonis:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 4 dívitis autem et páuperis cor bonum, in omni témpore vultus illórum hílaris.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 5 A tribus tímuit cor meum, et in quarto fácies mea métuit: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 6 delatúram civitátis, et collectiónem pópuli:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 7 calúmniam mendácem super mortem ómnia grávia:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 8 dolor cordis et luctus, múlier zelótypa.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 9 In mulíere zelótypa flagéllum linguæ, ómnibus commúnicans.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 10 Sicut boum jugum quod movétur, ita et múlier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehéndit scorpiónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 11 Múlier ebriósa ira magna, et contumélia: et turpitúdo illíus non tegétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 12 Fornicátio mulíeris in extolléntia oculórum, et in pálpebris illíus agnoscétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 13 In fília non averténte se, firma custódiam, ne invénta occasióne utátur se.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 14 Ab omni irreveréntia oculórum ejus cave, et ne miréris si te negléxerit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 15 Sicut viátor sítiens ad fontem os áperiet, et ab omni aqua próxima bibet, et contra omnem palum sedébit, et contra omnem sagíttam áperiet pháretram donec defíciat.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 16 Grátia mulíeris sédulæ delectábit virum suum, et ossa illíus impinguábit. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 17 Disciplína illíus datum Dei est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 18 Múlier sensáta et tácita, non est immutátio erudítæ ánimæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 19 Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 20 Omnis autem ponderátio non est digna continéntis ánimæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 21 Sicut sol óriens mundo in altíssimis Dei, sic mulíeris bonæ spécies in ornaméntum domus ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 22 Lucérna splendens super candelábrum sanctum, et spécies faciéi super ætátem stábilem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 23 Colúmnæ áureæ super bases argénteas, et pedes firmi super plantas stábilis mulíeris.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 24 Fundaménta ætérna supra petram sólidam, et mandáta Dei in corde mulíeris sanctæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 25 In duóbus contristátum est cor meum, et in tértio iracúndia mihi advénit: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 26 vir bellátor defíciens per inópiam; et vir sensátus contémptus;
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 27 et qui transgréditur a justítia ad peccátum: Deus parávit eum ad rhomphǽam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 26 28 Duæ spécies diffíciles et periculósæ mihi apparuérunt: diffícile exúitur negótians a negligéntia, et non justificábitur caupo a peccátis labiórum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 1 Propter inópiam multi deliquérunt: et qui quærit locupletári avértit óculum suum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 2 Sicut in médio compáginis lápidum palus fígitur, sic et inter médium venditiónis et emptiónis angustiábitur peccátum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 3 conterétur cum delinquénte delíctum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 4 Si non in timóre Dómini tenúeris te instánter, cito subvertétur domus tua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 5 Sicut in percussúra cribri remanébit pulvis, sic apória hóminis in cogitátu illíus. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 6 Vasa fíguli probat fornax, et hómines justos tentátio tribulatiónis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 7 Sicut rusticátio de ligno osténdit fructum illíus, sic verbum ex cogitátu cordis hóminis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 8 Ante sermónem non laudes virum: hæc enim tentátio est hóminum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 9 Si sequáris justítiam, apprehéndes illam, et índues quasi podérem honóris: et inhabitábis cum ea, et próteget te in sempitérnum, et in die agnitiónis invénies firmaméntum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 10 Volatília ad sibi simília convéniunt: et véritas ad eos qui operántur illam revertétur. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 11 Leo venatióni insidiátur semper: sic peccáta operántibus iniquitátes. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 12 Homo sanctus in sapiéntia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutátur. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 13 In médio insensatórum serva verbum témpori: in médio autem cogitántium assíduus esto. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 14 Narrátio peccántium odiósa, et risus illórum in delíciis peccáti. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 15 Loquéla multum jurans horripilatiónem cápiti státuet, et irreveréntia ipsíus obturátio áurium.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 16 Effúsio sánguinis in rixa superbórum, et maledíctio illórum audítus gravis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 17 Qui denúdat arcána amíci fidem perdit, et non invéniet amícum ad ánimum suum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 18 Dílige próximum, et conjúngere fide cum illo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 19 Quod si denudáveris abscónsa illíus, non persequéris post eum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 20 Sicut enim homo qui perdit amícum suum, sic et qui perdit amicítiam próximi sui.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 21 Et sicut qui dimíttit avem de manu sua, sic dereliquísti próximum tuum, et non eum cápies.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 22 Non illum sequáris, quóniam longe abest: effúgit enim quasi cáprea de láqueo, quóniam vulneráta est ánima ejus:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 23 ultra eum non póteris colligáre. Et maledícti est concordátio:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 24 denudáre autem amíci mystéria, desperátio est ánimæ infelícis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 25 Ánnuens óculo fábricat iníqua, et nemo eum abjíciet. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 26 In conspéctu oculórum tuórum condulcábit os suum, et super sermónes tuos admirábitur: novíssime autem pervértet os suum, et in verbis tuis dabit scándalum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 27 Multa odívi, et non coæquávi ei, et Dóminus ódiet illum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 28 Qui in altum mittit lápidem, super caput ejus cadet: et plaga dolósa dolósi dívidet vúlnera. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 29 Et qui fóveam fodit íncidet in eam: et qui státuit lápidem próximo offéndet in eo: et qui láqueum álii ponit, períbit in illo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 30 Faciénti nequíssimum consílium, super ipsum devolvétur, et non agnóscet unde advéniat illi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 31 Illúsio et impropérium superbórum, et vindícta sicut leo insidiábitur illi. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 32 Láqueo períbunt qui oblectántur casu justórum, dolor autem consúmet illos ántequam moriántur. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 27 33 Ira et furor útraque execrabília sunt, et vir peccátor cóntinens erit illórum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 1 Qui vindicári vult, a Dómino invéniet vindíctam, et peccáta illíus servans servábit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 2 Relínque próximo tuo nocénti te, et tunc deprecánti tibi peccáta solvéntur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 3 Homo hómini resérvat iram, et a Deo quærit medélam:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 4 in hóminem símilem sibi non habet misericórdiam, et de peccátis suis deprecátur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 5 Ipse cum caro sit resérvat iram, et propitiatiónem petit a Deo: quis exorábit pro delíctis illíus?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 6 Meménto novissimórum, et désine inimicári:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 7 tabitúdo enim et mors ímminent in mandátis ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 8 Memoráre timórem Dei, et non irascáris próximo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 9 Memoráre testaméntum Altíssimi, et déspice ignorántiam próximi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 10 Ábstine te a lite, et mínues peccáta. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 11 Homo enim iracúndus incéndit litem, et vir peccátor turbábit amícos, et in médio pacem habéntium immíttet inimicítiam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 12 Secúndum enim ligna silvæ sic ignis exardéscit: et secúndum virtútem hóminis sic iracúndia illíus erit, et secúndum substántiam suam exaltábit iram suam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 13 Certámen festinátum incéndit ignem, et lis festínans effúndit sánguinem: et lingua testíficans addúcit mortem. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 14 Si suffláveris in scintíllam, quasi ignis exardébit: et si exspúeris super illam, extinguétur: útraque ex ore proficiscúntur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 15 Susúrro et bilínguis maledíctus, multos enim turbábit pacem habéntes.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 16 Lingua tértia multos commóvit, et dispérsit illos de gente in gentem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 17 Civitátes murátas dívitum destrúxit, et domus magnatórum effódit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 18 Virtútes populórum concídit, et gentes fortes dissólvit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 19 Lingua tértia mulíeres virátas ejécit, et privávit illas labóribus suis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 20 Qui réspicit illam non habébit réquiem, nec habébit amícum in quo requiéscat.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 21 Flagélli plaga livórem facit: plaga autem linguæ commínuet ossa.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 22 Multi cecidérunt in ore gládii: sed non sic quasi qui interiérunt per linguam suam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 23 Beátus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracúndiam illíus non transívit, et qui non attráxit jugum illíus, et in vínculis ejus non est ligátus: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 24 jugum enim illíus jugum férreum est, et vínculum illíus vínculum ǽreum est;
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 25 mors illíus mors nequíssima: et útilis pótius inférnus quam illa.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 26 Perseverántia illíus non permanébit, sed obtinébit vias injustórum, et in flamma sua non combúret justos.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 27 Qui relínquunt Deum íncident in illam, et exardébit in illis, et non extinguétur, et immittétur in illos quasi leo, et quasi pardus lædet illos.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 28 Sepi aures tuas spinis: linguam nequam noli audíre: et ori tuo fácito óstia et seras.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 29 Aurum tuum et argéntum tuum confla, et verbis tuis fácito statéram, et frenos ori tuo rectos:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 28 30 et atténde ne forte labáris in lingua, et cadas in conspéctu inimicórum insidiántium tibi, et sit casus tuus insanábilis in mortem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 1 Qui facit misericórdiam fœnerátur próximo suo: et qui prǽvalet manu mandáta servat.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 2 Fœneráre próximo tuo in témpore necessitátis illíus: et íterum redde próximo in témpore suo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 3 Confírma verbum, et fidéliter age cum illo: et in omni témpore invénies quod tibi necessárium est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 4 Multi quasi inventiónem æstimavérunt fœnus, et præstitérunt moléstiam his qui se adjuvérunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 5 Donec accípiant, osculántur manus dantis, et in promissiónibus humíliant vocem suam:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 6 et in témpore redditiónis postulábit tempus, et loquétur verba tǽdii et murmuratiónum, et tempus causábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 7 Si autem potúerit réddere, adversábitur: sólidi vix reddet dimídium, et computábit illud quasi inventiónem:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 8 sin autem, fraudábit illum pecúnia sua, et possidébit illum inimícum gratis:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 9 et convítia et maledícta reddet illi, et pro honóre et benefício reddet illi contuméliam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 10 Multi non causa nequítiæ non fœneráti sunt, sed fraudári gratis timuérunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 11 Verúmtamen super húmilem ánimo fórtior esto, et pro eleemósyna non trahas illum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 12 Propter mandátum assúme páuperem, et propter inópiam ejus ne dimíttas eum vácuum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 13 Perde pecúniam propter fratrem et amícum tuum, et non abscóndas illam sub lápide in perditiónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 14 Pone thesáurum tuum in præcéptis Altíssimi, et próderit tibi magis quam aurum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 15 Conclúde eleemósynam in corde páuperis, et hæc pro te exorábit ab omni malo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 16 Super scutum poténtis et super lánceam
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 17 advérsus inimícum tuum pugnábit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 18 Vir bonus fidem facit pro próximo suo: et qui perdíderit confusiónem derelínquet sibi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 19 Grátiam fidejussóris ne obliviscáris: dedit enim pro te ánimam suam. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 20 Repromissórem fugit peccátor et immúndus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 21 Bona repromissóris sibi ascríbit peccátor: et ingrátus sensu derelínquet liberántem se.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 22 Vir repromíttit de próximo suo: et cum perdíderit reveréntiam, derelinquétur ab eo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 23 Repromíssio nequíssima multos pérdidit dirigéntes, et commóvit illos quasi fluctus maris.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 24 Viros poténtes gyrans migráre fecit, et vagáti sunt in géntibus aliénis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 25 Peccátor transgrédiens mandátum Dómini íncidet in promissiónem nequam: et qui conátur multa ágere íncidet in judícium.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 26 Recúpera próximum secúndum virtútem tuam, et atténde tibi ne íncidas.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 27 Inítium vitæ hóminis, aqua et panis, et vestiméntum, et domus prótegens turpitúdinem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 28 Mélior est victus páuperis sub tégmine ásserum quam épulæ spléndidæ in péregre sine domicílio. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 29 Mínimum pro magno pláceat tibi, et impropérium peregrinatiónis non áudies.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 30 Vita nequam hospitándi de domo in domum: et ubi hospitábitur non fiduciáliter aget, nec áperiet os.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 31 Hospitábitur, et pascet, et potábit ingrátos, et ad hæc amára áudiet:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 32 transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba céteros.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 33 Exi a fácie honóris amicórum meórum: necessitúdine domus meæ hospítio mihi factus est frater.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 29 34 Grávia hæc hómini habénti sensum: corréptio domus, et impropérium fœneratóris.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 1 Qui díligit fílium suum assíduat illi flagélla, ut lætétur in novíssimo suo, et non palpet proximórum óstia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 2 Qui docet fílium suum laudábitur in illo, et in médio domesticórum in illo gloriábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 3 Qui docet fílium suum in zelum mittit inimícum, et in médio amicórum gloriábitur in illo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 4 Mórtuus est pater ejus, et quasi non est mórtuus: símilem enim relíquit sibi post se.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 5 In vita sua vidit, et lætátus est in illo: in óbitu suo non est contristátus, nec confúsus est coram inimícis:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 6 relíquit enim defensórem domus contra inimícos, et amícis reddéntem grátiam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 7 Pro animábus filiórum colligábit vúlnera sua, et super omnem vocem turbabúntur víscera ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 8 Equus indómitus evádit durus, et fílius remíssus evádet præceps.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 9 Lacta fílium, et pavéntem te fáciet: lude cum eo, et contristábit te.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 10 Non corrídeas illi, ne dóleas, et in novíssimo obstupéscent dentes tui.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 11 Non des illi potestátem in juventúte, et ne despícias cogitátus illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 12 Curva cervícem ejus in juventúte, et tunde látera ejus dum infans est, ne forte indúret, et non credat tibi, et erit tibi dolor ánimæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 13 Doce fílium tuum, et operáre in illo, ne in turpitúdinem illíus offéndas.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 14 Mélior est pauper sanus, et fortis víribus, quam dives imbecíllis et flagellátus malítia. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 15 Salus ánimæ in sanctitáte justítiæ mélior est omni auro et argénto: et corpus válidum quam census imménsus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 16 Non est census super censum salútis córporis, et non est oblectaméntum super cordis gáudium.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 17 Mélior est mors quam vita amára, et réquies ætérna quam languor persevérans.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 18 Bona abscóndita in ore clauso, quasi appositiónes epulárum circumpósitæ sepúlchro.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 19 Quid próderit libátio idólo? nec enim manducábit, nec odorábit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 20 Sic qui effugátur a Dómino, portans mercédes iniquitátis:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 21 videns óculis et ingemíscens, sicut spado compléctens vírginem, et suspírans.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 22 Tristítiam non des ánimæ tuæ, et non afflígas temetípsum in consílio tuo. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 23 Jucúnditas cordis, hæc est vita hóminis, et thesáurus sine defectióne sanctitátis: et exsultátio viri est longǽvitas.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 24 Miserére ánimæ tuæ placens Deo, et cóntine: cóngrega cor tuum in sanctitáte ejus, et tristítiam longe repélle a te.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 25 Multos enim occídit tristítia, et non est utílitas in illa.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 26 Zelus et iracúndia mínuunt dies, et ante tempus senéctam addúcet cogitátus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 30 27 Spléndidum cor et bonum in épulis est: épulæ enim illíus diligénter fiunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 1 Vigília honestátis tabefáciet carnes, et cogitátus illíus áuferet somnum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 2 Cogitátus præsciéntiæ avértit sensum, et infírmitas gravis sóbriam facit ánimam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 3 Laborávit dives in congregatióne substántiæ, et in réquie sua replébitur bonis suis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 4 Laborávit pauper in diminutióne victus, et in fine inops fit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 5 Qui aurum díligit non justificábitur, et qui inséquitur consumptiónem replébitur ex ea.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 6 Multi dati sunt in auri casus, et facta est in spécie ipsíus perdítio illórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 7 Lignum offensiónis est aurum sacrificántium: væ illis qui sectántur illud! et omnis imprúdens depériet in illo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 8 Beátus dives qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 9 Quis est hic? et laudábimus eum: fecit enim mirabília in vita sua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 10 Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus; fácere mala, et non fecit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 11 Ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 12 Supra mensam magnam sedísti? non apérias super illam faucem tuam prior. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 13 Non dicas sic: Multa sunt, quæ super illam sunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 14 Meménto quóniam malus est óculus nequam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 15 Néquius óculo quid creátum est? ídeo ab omni fácie sua lacrimábitur, cum víderit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 16 Ne exténdas manum tuam prior, et invídia contaminátus erubéscas.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 17 Ne comprimáris in convívio.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 18 Intéllige quæ sunt próximi tui ex teípso.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 19 Útere quasi homo frugi his quæ tibi apponúntur: ne, cum mandúcas multum, ódio habeáris.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 20 Cessa prior causa disciplínæ: et noli nímius esse, ne forte offéndas.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 21 Et si in médio multórum sedísti, prior illis ne exténdas manum tuam, nec prior poscas bíbere.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 22 Quam suffíciens est hómini erudítio vinum exíguum! et in dormiéndo non laborábis ab illo, et non sénties dolórem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 23 Vigília, chólera et tortúra viro infruníto,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 24 somnus sanitátis in hómine parco: dórmiet usque mane, et ánima illíus cum ipso delectábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 25 Et si coáctus fúeris in edéndo multum, surge e médio, évome, et refrigerábit te, et non addúces córpori tuo infirmitátem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 26 Audi me, fili, et ne spernas me, et in novíssimo invénies verba mea. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 27 In ómnibus opéribus tuis esto velox, et omnis infírmitas non occúrret tibi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 28 Spléndidum in pánibus benedícent lábia multórum, et testimónium veritátis illíus fidéle.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 29 Nequíssimo in pane murmurábit cívitas, et testimónium nequítiæ illíus verum est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 30 Diligéntes in vino noli provocáre: multos enim exterminávit vinum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 31 Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superbórum árguet in ebrietáte potátum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 32 Æqua vita homínibus vinum in sobrietáte: si bibas illud moderáte, eris sóbrius.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 33 Quæ vita est ei qui minúitur vino?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 34 Quid defráudat vitam? mors.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 35 Vinum in jucunditátem creátum est, et non in ebrietátem ab inítio.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 36 Exsultátio ánimæ et cordis vinum moderáte potátum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 37 Sánitas est ánimæ et córpori sóbrius potus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 38 Vinum multum potátum irritatiónem, et iram, et ruínas multas facit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 39 Amaritúdo ánimæ vinum multum potátum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 40 Ebrietátis animósitas, imprudéntis offénsio, minórans virtútem, et fáciens vúlnera.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 41 In convívio vini non árguas próximum, et non despícias eum in jucunditáte illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 31 42 Verba impropérii non dicas illi, et non premas illum repeténdo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 1 Rectórem te posuérunt? noli extólli: esto in illis quasi unus ex ipsis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 2 Curam illórum habe, et sic cónside, et omni cura tua explícita recúmbe:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 3 ut lætéris propter illos, et ornaméntum grátiæ accípias corónam, et dignatiónem consequáris corrogatiónis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 4 Lóquere major natu: decet enim te
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 5 primum verbum diligénti sciéntia, et non impédias músicam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 6 Ubi audítus non est, non effúndas sermónem, et importúne noli extólli in sapiéntia tua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 7 Gémmula carbúnculi in ornaménto auri, et comparátio musicórum in convívio vini.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 8 Sicut in fabricatióne auri signum est smarágdi, sic númerus musicórum in jucúndo et moderáto vino.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 9 Audi tacens, et pro reveréntia accédet tibi bona grátia. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 10 Adoléscens, lóquere in tua causa vix.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 11 Si bis interrogátus fúeris, hábeat caput respónsum tuum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 12 In multis esto quasi ínscius, et audi tacens simul et quærens.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 13 In médio magnatórum non præsúmas: et ubi sunt senes non multum loquáris.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 14 Ante grándinem præíbit coruscátio: et ante verecúndiam præíbit grátia, et pro reveréntia accédet tibi bona grátia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 15 Et hora surgéndi non te trices: præcúrre autem prior in domum tuam, et illic avocáre, et illic lude,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 16 et age conceptiónes tuas, et non in delíctis et verbo supérbo:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 17 et super his ómnibus benedícito Dóminum, qui fecit, et inebriántem te ab ómnibus bonis suis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 18 Qui timet Dóminum excípiet doctrínam ejus: et qui vigiláverint ad illum invénient benedictiónem. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 19 Qui quærit legem replébitur ab ea, et qui insidióse agit scandalizábitur in ea.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 20 Qui timent Dóminum invénient judícium justum, et justítias quasi lumen accéndent.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 21 Peccátor homo vitábit correptiónem, et secúndum voluntátem suam invéniet comparatiónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 22 Vir consílii non dispérdet intelligéntiam: aliénus et supérbus non pertiméscet timórem:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 23 étiam postquam fecit cum eo sine consílio, et suis insectatiónibus arguétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 24 Fili, sine consílio nihil fácias, et post factum non pœnitébis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 25 In via ruínæ non eas, et non offéndes in lápides: nec credas te viæ laboriósæ, ne ponas ánimæ tuæ scándalum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 26 Et a fíliis tuis cave, et a domésticis tuis atténde.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 27 In omni ópere tuo crede ex fide ánimæ tuæ, hoc est enim conservátio mandatórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 32 28 Qui credit Deo atténdit mandátis: et qui confídit in illo non minorábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 1 Timénti Dóminum non occúrrent mala: sed in tentatióne Deus illum conservábit, et liberábit a malis. Sápiens non odit mandáta et justítias,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 2 et non illidétur quasi in procélla navis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 3 Homo sensátus credit legi Dei, et lex illi fidélis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 4 Qui interrogatiónem maniféstat parábit verbum, et sic deprecátus exaudiétur: et conservábit disciplínam, et tunc respondébit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 5 Præcórdia fátui quasi rota carri, et quasi axis versátilis cogitátus illíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 6 Equus emissárius, sic et amícus subsannátor: sub omni supra sedénte hinnit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 7 Quare dies diem súperat, et íterum lux lucem, et annus annum a sole? b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 8 A Dómini sciéntia separáti sunt, facto sole, et præcéptum custodiénte.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 9 Et immutávit témpora, et dies festos ipsórum, et in illis dies festos celebravérunt ad horam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 10 Ex ipsis exaltávit et magnificávit Deus, et ex ipsis pósuit in númerum diérum: et omnes hómines de solo et ex terra unde creátus est Adam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 11 In multitúdine disciplínæ Dóminus separávit eos, et immutávit vias eórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 12 Ex ipsis benedíxit et exaltávit, et ex ipsis sanctificávit, et ad se applicávit, et ex ipsis maledíxit, et humiliávit, et convértit illos a separatióne ipsórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 13 Quasi lutum fíguli in manu ipsíus, plasmáre illud et dispónere.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 14 Omnes viæ ejus secúndum dispositiónem ejus: sic homo in manu illíus qui se fecit, et reddet illi secúndum judícium suum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 15 Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccátor, et sic intuére in ómnia ópera Altíssimi, duo et duo, et unum contra unum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 16 Et ego novíssimus evigilávi, et quasi qui cólligit ácinos post vindemiatóres. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 17 In benedictióne Dei et ipse sperávi, et quasi qui vindémiat replévi tórcular.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 18 Respícite quóniam non mihi soli laborávi, sed ómnibus exquiréntibus disciplínam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 19 Audíte me, magnátes et omnes pópuli: et rectóres ecclésiæ, áuribus percípite.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 20 Fílio et mulíeri, fratri et amíco, non des potestátem super te in vita tua: et non déderis álii possessiónem tuam, ne forte pœníteat te, et deprecéris pro illis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 21 Dum adhuc súperes et aspíras, non immutábit te omnis caro.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 22 Mélius est enim ut fílii tui te rogent, quam te respícere in manus filiórum tuórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 23 In ómnibus opéribus tuis præcéllens esto.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 24 Ne déderis máculam in glória tua. In die consummatiónis diérum vitæ tuæ, et in témpore éxitus tui, distríbue hæreditátem tuam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 25 Cibária, et virga, et onus ásino: panis, et disciplína, et opus servo. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 26 Operátur in disciplína, et quærit requiéscere: laxa manus illi, et quærit libertátem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 27 Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclínant operatiónes assíduæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 28 Servo malévolo tortúra et cómpedes: mitte illum in operatiónem, ne vacet:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 29 multam enim malítiam dócuit otiósitas.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 30 In ópera constítue eum: sic enim cóndecet illum. Quod si non obaudíerit, curva illum compédibus, et non amplífices super omnem carnem: verum sine judício nihil fácias grave.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 31 Si est tibi servus fidélis, sit tibi quasi ánima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quóniam in sánguine ánimæ comparásti illum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 32 Si lǽseris eum injúste, in fugam convertétur:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 33 33 et si extóllens discésserit, quem quæras et in qua via quæras illum nescis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 1 Vana spes et mendácium viro insensáto: et sómnia extóllunt imprudéntes.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 2 Quasi qui apprehéndit umbram et perséquitur ventum, sic et qui atténdit ad visa mendácia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 3 Hoc secúndum hoc vísio somniórum, ante fáciem hóminis similitúdo hóminis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 4 Ab immúndo, quid mundábitur? et a mendáce, quid verum dicétur?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 5 Divinátio erróris, et augúria mendácia, et sómnia malefaciéntium, vánitas est:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 6 et sicut parturiéntis, cor tuum phantásias pátitur. Nisi ab Altíssimo fúerit emíssa visitátio, ne déderis in illis cor tuum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 7 multos enim erráre fecérunt sómnia, et excidérunt sperántes in illis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 8 Sine mendácio consummábitur verbum legis, et sapiéntia in ore fidélis complanábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 9 Qui non est tentátus quid scit? vir in multis expértus cogitábit multa: et qui multa dídicit enarrábit intelléctum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 10 Qui non est expértus pauca recognóscit: qui autem in multis factus est, multíplicat malítiam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 11 Qui tentátus non est quália scit? qui implanátus est abundábit nequítia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 12 Multa vidi errándo, et plúrimas verbórum consuetúdines.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 13 Aliquóties usque ad mortem periclitátus sum horum causa, et liberátus sum grátia Dei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 14 Spíritus timéntium Deum quǽritur, et in respéctu illíus benedicétur. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 15 Spes enim illórum in salvántem illos, et óculi Dei in diligéntes se.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 16 Qui timet Dóminum nihil trepidábit: et non pavébit, quóniam ipse est spes ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 17 Timéntis Dóminum, beáta est ánima ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 18 Ad quem réspicit, et quis est fortitúdo ejus?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 19 Óculi Dómini super timéntes eum: protéctor poténtiæ, firmaméntum virtútis, tégimen ardóris, et umbráculum meridiáni:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 20 deprecátio offensiónis, et adjutórium casus: exáltans ánimam, et illúminans óculos, dans sanitátem, et vitam, et benedictiónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 21 Immolántis ex iníquo oblátio est maculáta, et non sunt beneplácitæ subsannatiónes injustórum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 22 Dóminus solus sustinéntibus se in via veritátis et justítiæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 23 Dona iniquórum non probat Altíssimus, nec réspicit in oblatiónes iniquórum, nec in multitúdine sacrificiórum eórum propitiábitur peccátis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 24 Qui offert sacrifícium ex substántia páuperum, quasi qui víctimat fílium in conspéctu patris sui.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 25 Panis egéntium vita páuperum est: qui defráudat illum homo sánguinis est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 26 Qui aufert in sudóre panem, quasi qui occídit próximum suum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 27 Qui effúndit sánguinem, et qui fraudem facit mercenário, fratres sunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 28 Unus ædíficans, et unus déstruens: quid prodest illis, nisi labor?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 29 Unus orans, et unus maledícens: cujus vocem exáudiet Deus?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 30 Qui baptizátur a mórtuo, et íterum tangit eum, quid próficit lavátio illíus?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 34 31 Sic homo qui jejúnat in peccátis suis, et íterum éadem fáciens: quid próficit humiliándo se? oratiónem illíus quis exáudiet?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 1 Qui consérvat legem multíplicat oblatiónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 2 Sacrifícium salutáre est atténdere mandátis, et discédere ab omni iniquitáte.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 3 Et propitiatiónem litáre sacrifícii super injustítias: et deprecátio pro peccátis, recédere ab injustítia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 4 Retríbuet grátiam qui offert similáginem: et qui facit misericórdiam offert sacrifícium.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 5 Beneplácitum est Dómino recédere ab iniquitáte: et deprecátio pro peccátis recédere ab injustítia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 6 Non apparébis ante conspéctum Dómini vácuus: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 7 hæc enim ómnia propter mandátum Dei fiunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 8 Oblátio justi impínguat altáre, et odor suavitátis est in conspéctu Altíssimi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 9 Sacrifícium justi accéptum est, et memóriam ejus non obliviscétur Dóminus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 10 Bono ánimo glóriam redde Deo, et non mínuas primítias mánuum tuárum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 11 In omni dato hílarem fac vultum tuum, et in exsultatióne sanctífica décimas tuas.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 12 Da Altíssimo secúndum datum ejus, et in bono óculo adinventiónem fácito mánuum tuárum,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 13 quóniam Dóminus retríbuens est, et sépties tantum reddet tibi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 14 Noli offérre múnera prava, non enim suscípiet illa. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 15 Et noli inspícere sacríficum injústum, quóniam Dóminus judex est, et non est apud illum glória persónæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 16 Non accípiet Dóminus persónam in páuperem, et deprecatiónem læsi exáudiet.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 17 Non despíciet preces pupílli, nec víduam, si effúndat loquélam gémitus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 18 Nonne lácrimæ víduæ ad maxíllam descéndunt, et exclamátio ejus super deducéntem eas?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 19 A maxílla enim ascéndunt usque ad cælum, et Dóminus exaudítor non delectábitur in illis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 20 Qui adórat Deum in oblectatióne suscipiétur, et deprecátio illíus usque ad nubes propinquábit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 21 Orátio humiliántis se nubes penetrábit, et donec propínquet non consolábitur, et non discédet donec Altíssimus aspíciat.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 22 Et Dóminus non elongábit: et judicábit justos, et fáciet judícium: et Fortíssimus non habébit in illis patiéntiam, ut contríbulet dorsum ipsórum: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 23 et géntibus reddet vindíctam, donec tollat plenitúdinem superbórum, et sceptra iniquórum contríbulet:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 24 donec reddat homínibus secúndum actus suos, et secúndum ópera Adæ, et secúndum præsumptiónem illíus:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 25 donec júdicet judícium plebis suæ, et oblectábit justos misericórdia sua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 35 26 Speciósa misericórdia Dei in témpore tribulatiónis, quasi nubes plúviæ in témpore siccitátis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 1 Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 2 et immítte timórem tuum super gentes quæ non exquisiérunt te, ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, et enárrent magnália tua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 3 Álleva manum tuam super gentes aliénas, ut vídeant poténtiam tuam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 4 Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 5 ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus quóniam non est Deus præter te, Dómine.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 6 Ínnova signa, et immúta mirabília.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 7 Glorífica manum et bráchium dextrum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 8 Éxcita furórem, et effúnde iram.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 9 Tolle adversárium, et afflíge inimícum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 10 Festína tempus, et meménto finis, ut enárrent mirabília tua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 11 In ira flammæ devorétur qui salvátur: et qui péssimant plebem tuam invéniant perditiónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 12 Cóntere caput príncipum inimicórum, dicéntium: Non est álius præter nos.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 13 Cóngrega omnes tribus Jacob, ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, et enárrent magnália tua, et hæreditábis eos sicut ab inítio.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 14 Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum, et Israël quem coæquásti primogénito tuo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 15 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ, Jerúsalem, civitáti requiéi tuæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 16 Reple Sion inenarrabílibus verbis tuis, et glória tua pópulum tuum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 17 Da testimónium his qui ab inítio creatúræ tuæ sunt, et súscita prædicatiónes quas locúti sunt in nómine tuo prophétæ prióres.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 18 Da mercédem sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: et exáudi oratiónes servórum tuórum,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 19 secúndum benedictiónem Áaron de pópulo tuo: et dírige nos in viam justítiæ, et sciant omnes qui hábitant terram quia tu es Deus conspéctor sæculórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 20 Omnem escam manducábit venter: et est cibus cibo mélior. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 21 Fauces contíngunt cibum feræ, et cor sensátum verba mendácia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 22 Cor pravum dabit tristítiam, et homo perítus resístet illi. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 23 Omnem másculum excípiet múlier: et est fília mélior fília. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 24 Spécies mulíeris exhílarat fáciem viri sui, et super omnem concupiscéntiam hóminis superdúcit desidérium. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 25 Si est lingua curatiónis, est et mitigatiónis et misericórdiæ: non est vir illíus secúndum fílios hóminum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 26 Qui póssidet mulíerem bonam ínchoat possessiónem: adjutórium secúndum illum est, et colúmna ut réquies.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 27 Ubi non est sepes, diripiétur posséssio: et ubi non est múlier, ingemíscit egens.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 36 28 Quis credit ei qui non habet nidum, et defléctens ubicúmque obscuráverit, quasi succínctus latro exíliens de civitáte in civitátem?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 1 Omnis amícus dicet: Et ego amicítiam copulávi: sed est amícus solo nómine amícus. Nonne tristítia inest usque ad mortem?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 2 sodális autem et amícus ad inimicítiam converténtur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 3 O præsúmptio nequíssima, unde creáta es cooperíre áridam malítia et dolositáte illíus?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 4 Sodális amíco conjucundátur in oblectatiónibus, et in témpore tribulatiónis adversárius erit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 5 Sodális amíco cóndolet causa ventris, et contra hostem accípiet scutum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 6 Non obliviscáris amíci tui in ánimo tuo, et non ímmemor sis illíus in ópibus tuis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 7 Noli consiliári cum eo qui tibi insidiátur, et a zelántibus te abscónde consílium. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 8 Omnis consiliárius prodit consílium, sed est consiliárius in semetípso.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 9 A consiliário serva ánimam tuam: prius scito quæ sit illíus necéssitas: et ipse enim ánimo suo cogitábit:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 10 ne forte mittat sudem in terram, et dicat tibi:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 11 Bona est via tua: et stet e contrário vidére quid tibi evéniat.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 12 Cum viro irreligióso tracta de sanctitáte, et cum injústo de justítia, et cum mulíere de ea quæ æmulátur, cum tímido de bello, cum negotiatóre de trajectióne, cum emptóre de venditióne, cum viro lívido de grátiis agéndis,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 13 cum ímpio de pietáte, cum inhonésto de honestáte, cum operário agrário de omni ópere,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 14 cum operário annuáli de consummatióne anni, cum servo pigro de multa operatióne. Non atténdas his in omni consílio:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 15 sed cum viro sancto assíduus esto, quemcúmque cognóveris observántem timórem Dei:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 16 cujus ánima est secúndum ánimam tuam, et qui, cum titubáveris in ténebris, condolébit tibi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 17 Cor boni consílii státue tecum: non est enim tibi áliud pluris illo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 18 Ánima viri sancti enúntiat aliquándo vera, quam septem circumspectóres sedéntes in excélso ad speculándum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 19 Et in his ómnibus deprecáre Altíssimum, ut dírigat in veritáte viam tuam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 20 Ante ómnia ópera verbum verax præcédat te, et ante omnem actum consílium stábile. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 21 Verbum nequam immutábit cor: ex quo partes quátuor oriúntur: bonum et malum, vita et mors: et dominátrix illórum est assídua lingua. Est vir astútus multórum erudítor, et ánimæ suæ inútilis est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 22 Vir perítus multos erudívit, et ánimæ suæ suávis est. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 23 Qui sophístice lóquitur odíbilis est: in omni re defraudábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 24 Non est illi data a Dómino grátia, omni enim sapiéntia defraudátus est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 25 Est sápiens ánimæ suæ sápiens, et fructus sensus illíus laudábilis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 26 Vir sápiens plebem suam érudit, et fructus sensus illíus fidéles sunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 27 Vir sápiens implébitur benedictiónibus, et vidéntes illum laudábunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 28 Vita viri in número diérum: dies autem Israël innumerábiles sunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 29 Sápiens in pópulo hæreditábit honórem, et nomen illíus erit vivens in ætérnum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 30 Fili, in vita tua tenta ánimam tuam, et si fúerit nequam non des illi potestátem: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 31 non enim ómnia ómnibus expédiunt, et non omni ánimæ omne genus placet.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 32 Noli ávidus esse in omni epulatióne, et non te effúndas super omnem escam:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 33 in multis enim escis erit infírmitas, et avíditas appropinquábit usque ad chóleram.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 37 34 Propter crápulam multi obiérunt: qui autem ábstinens est adjíciet vitam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 1 Honóra médicum propter necessitátem: étenim illum creávit Altíssimus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 2 A Deo est enim omnis medéla, et a rege accípiet donatiónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 3 Disciplína médici exaltábit caput illíus, et in conspéctu magnatórum collaudábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 4 Altíssimus creávit de terra medicaménta, et vir prudens non abhorrébit illa.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 5 Nonne a ligno indulcáta est aqua amára?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 6 Ad agnitiónem hóminum virtus illórum: et dedit homínibus sciéntiam Altíssimus, honorári in mirabílibus suis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 7 In his curans mitigábit dolórem: et unguentárius fáciet pigménta suavitátis, et unctiónes confíciet sanitátis: et non consummabúntur ópera ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 8 Pax enim Dei super fáciem terræ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 9 Fili, in tua infirmitáte ne despícias teípsum: sed ora Dóminum, et ipse curábit te. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 10 Avérte a delícto, et dírige manus, et ab omni delícto munda cor tuum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 11 Da suavitátem et memóriam similáginis, et impíngua oblatiónem, et da locum médico:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 12 étenim illum Dóminus creávit, et non discédat a te, quia ópera ejus sunt necessária.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 13 Est enim tempus quando in manus illórum incúrras:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 14 ipsi vero Dóminum deprecabúntur, ut dírigat réquiem eórum, et sanitátem, propter conversatiónem illórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 15 Qui delínquit in conspéctu ejus qui fecit eum, íncidet in manus médici.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 16 Fili, in mórtuum produc lácrimas, et quasi dira passus íncipe ploráre: et secúndum judícium cóntege corpus illíus, et non despícias sepultúram illíus. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 17 Propter delatúram autem amáre fer luctum illíus uno die, et consoláre propter tristítiam:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 18 et fac luctum secúndum méritum ejus uno die, vel duóbus, propter detractiónem:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 19 a tristítia enim festínat mors, et coóperit virtútem, et tristítia cordis flectit cervícem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 20 In abductióne pérmanet tristítia, et substántia ínopis secúndum cor ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 21 Ne déderis in tristítia cor tuum, sed repélle eam a te, et meménto novissimórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 22 Noli obliviscári, neque enim est convérsio: et huic nihil próderis, et teípsum pessimábis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 23 Memor esto judícii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hódie.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 24 In réquie mórtui requiéscere fac memóriam ejus, et consoláre illum in éxitu spíritus sui.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 25 Sapiéntia scribæ in témpore vacuitátis, et qui minorátur actu sapiéntiam percípiet, qua sapiéntia replébitur. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 26 Qui tenet arátrum, et qui gloriátur in jáculo, stímulo boves ágitat, et conversátur in opéribus eórum, et enarrátio ejus in fíliis taurórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 27 Cor suum dabit ad versándos sulcos, et vigília ejus in sagína vaccárum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 28 Sic omnis faber et architéctus, qui noctem tamquam diem tránsigit: qui sculpit signácula sculptília, et assidúitas ejus váriat pictúram: cor suum dabit in similitúdinem pictúræ, et vigília sua perfíciet opus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 29 Sic faber ferrárius sedens juxta incúdem, et consíderans opus ferri: vapor ignis uret carnes ejus, et in calóre fornácis concertátur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 30 Vox mállei ínnovat aurem ejus, et contra similitúdinem vasis óculus ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 31 Cor suum dabit in consummatiónem óperum, et vigília sua ornábit in perfectiónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 32 Sic fígulus sedens ad opus suum, convértens pédibus suis rotam, qui in sollicitúdine pósitus est semper propter opus suum, et in número est omnis operátio ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 33 In bráchio suo formábit lutum, et ante pedes suos curvábit virtútem suam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 34 Cor suum dabit ut consúmmet linitiónem, et vigília sua mundábit fornácem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 35 Omnes hi in mánibus suis speravérunt, et unusquísque in arte sua sápiens est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 36 Sine his ómnibus non ædificátur cívitas,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 37 et non inhabitábunt, nec inambulábunt, et in ecclésiam non transílient.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 38 Super sellam júdicis non sedébunt, et testaméntum judícii non intélligent, neque palam fácient disciplínam et judícium, et in parábolis non inveniéntur:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 38 39 sed creatúram ævi confirmábunt: et deprecátio illórum in operatióne artis, accomodántes ánimam suam, et conquiréntes in lege Altíssimi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 1 Sapiéntiam ómnium antiquórum exquíret sápiens, et in prophétis vacábit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 2 Narratiónem virórum nominatórum conservábit, et in versútias parabolárum simul introíbit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 3 Occúlta proverbiórum exquíret, et in abscónditis parabolárum conversábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 4 In médio magnatórum ministrábit, et in conspéctu prǽsidis apparébit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 5 In terram alienigenárum géntium pertránsiet: bona enim et mala in homínibus tentábit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 6 Cor suum tradet ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 7 Apériet os suum in oratióne, et pro delíctis suis deprecábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 8 Si enim Dóminus magnus volúerit, spíritu intelligéntiæ replébit illum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 9 et ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiæ suæ, et in oratióne confitébitur Dómino:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 10 et ipse díriget consílium ejus, et disciplínam, et in abscónditis suis consiliábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 11 Ipse palam fáciet disciplínam doctrínæ suæ, et in lege testaménti Dómini gloriábitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 12 Collaudábunt multi sapiéntiam ejus, et usque in sǽculum non delébitur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 13 Non recédet memória ejus, et nomen ejus requirétur a generatióne in generatiónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 14 Sapiéntiam ejus enarrábunt gentes, et laudem ejus enuntiábit ecclésia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 15 Si permánserit, nomen derelínquet plus quam mille: et si requiéverit, próderit illi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 16 Adhuc consiliabor ut enárrem: ut furóre enim replétus sum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 17 In voce dicit: Obaudíte me, divíni fructus, et quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificáte.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 18 Quasi Líbanus odórem suavitátis habéte.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 19 Floréte flores quasi lílium: et date odórem, et frondéte in grátiam: et collaudáte cánticum, et benedícite Dóminum in opéribus suis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 20 Date nómini ejus magnificéntiam, et confitémini illi in voce labiórum vestrórum, et in cánticis labiórum, et cítharis: et sic dicétis in confessióne:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 21 Ópera Dómini univérsa bona valde. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 22 In verbo ejus stetit aqua sicut congéries: et in sermóne oris illíus sicut exceptória aquárum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 23 quóniam in præcépto ipsíus placor fit, et non est minorátio in salúte ipsíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 24 Ópera omnis carnis coram illo, et non est quidquam abscónditum ab óculis ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 25 A sǽculo usque in sǽculum réspicit, et nihil est mirábile in conspéctu ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 26 Non est dícere: Quid est hoc, aut quid est istud? ómnia enim in témpore suo quæréntur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 27 Benedíctio illíus quasi flúvius inundávit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 28 Quómodo cataclýsmus áridam inebriávit, sic ira ipsíus gentes quæ non exquisiérunt eum hæreditábit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 29 Quómodo convértit aquas in siccitátem, et siccáta est terra, et viæ illíus viis illórum diréctæ sunt, sic peccatóribus offensiónes in ira ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 30 Bona bonis creáta sunt ab inítio: sic nequíssimis bona et mala. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 31 Inítium necessáriæ rei vitæ hóminum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagíneus, et mel, et botrus uvæ, et óleum, et vestiméntum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 32 Hæc ómnia sanctis in bona, sic et ímpiis et peccatóribus in mala converténtur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 33 Sunt spíritus qui ad vindíctam creáti sunt, et in furóre suo confirmavérunt torménta sua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 34 In témpore consummatiónis effúndent virtútem, et furórem ejus qui fecit illos placábunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 35 Ignis, grando, fames, et mors, ómnia hæc ad vindíctam creáta sunt:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 36 bestiárum dentes, et scórpii, et serpéntes, et rhomphǽa víndicans in extermínium ímpios.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 37 In mandátis ejus epulabúntur: et super terram in necessitátem præparabúntur, et in tempóribus suis non prætérient verbum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 38 Proptérea ab inítio confirmátus sum, et consiliátus sum, et cogitávi, et scripta dimísi. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 39 Ómnia ópera Dómini bona, et omne opus hora sua subministrábit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 40 Non est dícere: Hoc illo néquius est: ómnia enim in témpore suo comprobabúntur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 39 41 Et nunc in omni corde et ore collaudáte, et benedícite nomen Dómini.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 1 Occupátio magna creáta est ómnibus homínibus, et jugum grave super fílios Adam, a die éxitus de ventre matris eórum usque in diem sepultúræ in matrem ómnium.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 2 Cogitatiónes eórum, et timóres cordis, adinvéntio exspectatiónis, et dies finitiónis,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 3 a residénte super sedem gloriósam, usque ad humiliátum in terra et cínere:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 4 ab eo qui útitur hyacíntho et portat corónam, usque ad eum qui operítur lino crudo: furor, zelus, tumúltus, fluctuátio, et timor mortis, iracúndia persevérans, et conténtio:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 5 et in témpore refectiónis in cubíli, somnus noctis immútat sciéntiam ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 6 Módicum tamquam nihil in réquie, et ab eo in somnis, quasi in die respéctus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 7 Conturbátus est in visu cordis sui, tamquam qui eváserit in die belli: in témpore salútis suæ exsurréxit, et admírans ad nullum timórem:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 8 cum omni carne, ab hómine usque ad pecus, et super peccatóres séptuplum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 9 Ad hæc mors, sanguis, conténtio, et rhomphǽa, oppressiónes, fames, et contrítio, et flagélla:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 10 super iníquos creáta sunt hæc ómnia: et propter illos factus est cataclýsmus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 11 Ómnia quæ de terra sunt in terram converténtur, et omnes aquæ in mare reverténtur. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 12 Omne munus et iníquitas delébitur, et fides in sǽculum stabit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 13 Substántiæ injustórum sicut flúvius siccabúntur, et sicut tonítruum magnum in plúvia personábunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 14 In aperiéndo manus suas lætábitur: sic prævaricatóres in consummatióne tabéscent.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 15 Nepótes impiórum non multiplicábunt ramos: et radíces immúndæ super cacúmen petræ sonant.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 16 Super omnem aquam viríditas, et ad oram flúminis ante omne fœnum evellétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 17 Grátia sicut paradísus in benedictiónibus, et misericórdia in sǽculum pérmanet.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 18 Vita sibi sufficiéntis operárii condulcábitur, et in ea invénies thesáurum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 19 Fílii et ædificátio civitátis confirmábit nomen: et super hæc múlier immaculáta computábitur. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 20 Vinum et música lætíficant cor: et super útraque diléctio sapiéntiæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 21 Tíbiæ et psaltérium suávem fáciunt melódiam: et super útraque lingua suávis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 22 Grátiam et spéciem desiderábit óculus tuus: et super hæc vírides satiónes.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 23 Amícus et sodális in témpore conveniéntes, et super utrósque múlier cum viro.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 24 Fratres in adjutórium in témpore tribulatiónis: et super eos misericórdia liberábit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 25 Aurum et argéntum est constitútio pedum: et super utrúmque consílium beneplácitum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 26 Facultátes et virtútes exáltant cor, et super hæc timor Dómini.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 27 Non est in timóre Dómini minorátio: et non est in eo inquírere adjutórium. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 28 Timor Dómini sicut paradísus benedictiónis, et super omnem glóriam operuérunt illum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 29 Fili, in témpore vitæ tuæ ne indígeas: mélius est enim mori quam indigére. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 30 Vir respíciens in mensam aliénam, non est vita ejus in cogitatióne victus: alit enim ánimam suam cibis aliénis:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 31 vir autem disciplinátus et erudítus custódiet se.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 40 32 In ore imprudéntis condulcábitur inópia, et in ventre ejus ignis ardébit. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 1 O mors, quam amára est memória tua hómini pacem habénti in substántiis suis:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 2 viro quiéto, et cujus viæ diréctæ sunt in ómnibus, et adhuc valénti accípere cibum!
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 3 O mors, bonum est judícium tuum hómini indigénti, et qui minorátur víribus,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 4 defécto ætáte, et cui de ómnibus cura est, et incredíbili, qui perdit patiéntiam!
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 5 Noli metúere judícium mortis: meménto quæ ante te fuérunt, et quæ superventúra sunt tibi: hoc judícium a Dómino omni carni.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 6 Et quid supervéniet tibi in beneplácito Altíssimi? sive decem, sive centum, sive mille anni:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 7 non est enim in inférno accusátio vitæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 8 Fílii abominatiónum fiunt fílii peccatórum, et qui conversántur secus domos impiórum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 9 Filiórum peccatórum périet hæréditas, et cum sémine illórum assidúitas oppróbrii.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 10 De patre ímpio querúntur fílii, quóniam propter illum sunt in oppróbrio.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 11 Væ vobis, viri ímpii, qui dereliquístis legem Dómini Altíssimi!
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 12 Et si nati fuéritis, in maledictióne nascémini: et si mórtui fuéritis, in maledictióne erit pars vestra.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 13 Ómnia quæ de terra sunt in terram converténtur: sic ímpii a maledícto in perditiónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 14 Luctus hóminum in córpore ipsórum: nomen autem impiórum delébitur. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 15 Curam habe de bono nómine: hoc enim magis permanébit tibi quam mille thesáuri pretiósi et magni.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 16 Bonæ vitæ númerus diérum: bonum autem nomen permanébit in ævum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 17 Disciplínam in pace conserváte, fílii: sapiéntia enim abscóndita, et thesáurus invísus, quæ utílitas in utrísque? b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 18 Mélior est homo qui abscóndit stultítiam suam, quam homo qui abscóndit sapiéntiam suam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 19 Verúmtamen reverémini in his quæ procédunt de ore meo:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 20 non est enim bonum omnem reveréntiam observáre, et non ómnia ómnibus bene placent in fide.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 21 Erubéscite a patre et a matre de fornicatióne: et a præsidénte et a poténte de mendácio:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 22 a príncipe et a júdice de delícto: a synagóga et plebe de iniquitáte:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 23 a sócio et amíco de injustítia, et de loco in quo hábitas:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 24 de furto, de veritáte Dei, et testaménto: de discúbitu in pánibus, et ab obfuscatióne dati et accépti:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 25 a salutántibus de siléntio, a respéctu mulíeris fornicáriæ, et ab aversióne vultus cognáti.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 26 Ne avértas fáciem a próximo tuo, et ab auferéndo partem et non restituéndo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 27 Ne respícias mulíerem aliéni viri, et ne scrutéris ancíllam ejus, neque stéteris ad lectum ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 41 28 Ab amícis de sermónibus impropérii: et cum déderis, ne impróperes.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 1 Non dúplices sermónem audítus de revelatióne sermónis abscónditi: et eris vere sine confusióne, et invénies grátiam in conspéctu ómnium hóminum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 2 Ne pro his ómnibus confundáris, et ne accípias persónam ut delínquas: de lege Altíssimi, et testaménto, et de judício justificáre ímpium, b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 3 de verbo sociórum et viatórum, et de datióne hæreditátis amicórum,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 4 de æqualitáte statéræ et pónderum, de acquisitióne multórum et paucórum,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 5 de corruptióne emptiónis et negotiatórum, et de multa disciplína filiórum, et servo péssimo latus sanguináre.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 6 Super mulíerem nequam bonum est signum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 7 Ubi manus multæ sunt, claude: et quodcúmque trades, númera et appénde: datum vero et accéptum omne descríbe.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 8 De disciplína insensáti et fátui, et de senióribus qui judicántur ab adolescéntibus: et eris erudítus in ómnibus, et probábilis in conspéctu ómnium vivórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 9 Fília patris abscóndita est vigília, et sollicitúdo ejus aufert somnum: ne forte in adolescéntia sua adúlta efficiátur, et cum viro commoráta odíbilis fiat: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 10 nequándo polluátur in virginitáte sua, et in patérnis suis grávida inveniátur: ne forte cum viro commoráta transgrediátur, aut certe stérilis efficiátur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 11 Super fíliam luxuriósam confírma custódiam, nequándo fáciat te in oppróbrium veníre inimícis, a detractióne in civitáte, et objectióne plebis, et confúndat te in multitúdine pópuli.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 12 Omni hómini noli inténdere in spécie, et in médio mulíerum noli commorári:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 13 de vestiméntis enim procédit tínea, et a mulíere iníquitas viri.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 14 Mélior est enim iníquitas viri quam múlier benefáciens, et múlier confúndens in oppróbrium.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 15 Memor ero ígitur óperum Dómini, et quæ vidi annuntiábo. In sermónibus Dómini ópera ejus. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 16 Sol illúminans per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 17 Nonne Dóminus fecit sanctos enarráre ómnia mirabília sua, quæ confirmávit Dóminus omnípotens stabilíri in glória sua?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 18 Abýssum et cor hóminum investigávit, et in astútia eórum excogitávit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 19 Cognóvit enim Dóminus omnem sciéntiam, et inspéxit in signum ævi, annúntians quæ præteriérunt et quæ superventúra sunt, revélans vestígia occultórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 20 Non prǽterit illum omnis cogitátus, et non abscóndit se ab eo ullus sermo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 21 Magnália sapiéntiæ suæ decorávit, qui est ante sǽculum et usque in sǽculum: neque adjéctum est,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 22 neque minúitur, et non eget alicújus consílio.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 23 Quam desiderabília ómnia ópera ejus! et tamquam scintílla quæ est consideráre!
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 24 Ómnia hæc vivunt, et manent in sǽculum, et in omni necessitáte ómnia obáudiunt ei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 25 Ómnia duplícia, unum contra unum, et non fecit quidquam deésse.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 42 26 Uniuscujúsque confirmávit bona: et quis satiábitur videns glóriam ejus?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 1 Altitúdinis firmaméntum pulchritúdo ejus est, spécies cæli in visióne glóriæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 2 Sol in aspéctu annúntians in éxitu, vas admirábile, opus Excélsi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 3 In meridiáno exúrit terram, et in conspéctu ardóris ejus quis póterit sustinére? fornácem custódiens in opéribus ardóris:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 4 triplíciter sol exúrens montes, rádios ígneos exsúfflans, et refúlgens rádiis suis obcǽcat óculos.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 5 Magnus Dóminus qui fecit illum, et in sermónibus ejus festinávit iter.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 6 Et luna in ómnibus in témpore suo, osténsio témporis, et signum ævi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 7 A luna signum diéi festi: lumináre quod minúitur in consummatióne.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 8 Mensis secúndum nomen ejus est, crescens mirabíliter in consummatióne.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 9 Vas castrórum in excélsis, in firmaménto cæli respléndens glorióse.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 10 Spécies cæli glória stellárum: mundum illúminans in excélsis Dóminus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 11 In verbis Sancti stabunt ad judícium, et non defícient in vigíliis suis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 12 Vide arcum, et bénedic eum qui fecit illum: valde speciósus est in splendóre suo. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 13 Gyrávit cælum in circúitu glóriæ suæ: manus Excélsi aperuérunt illum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 14 Império suo accelerávit nivem, et accélerat coruscatiónes emíttere judícii sui.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 15 Proptérea apérti sunt thesáuri, et evolavérunt nébulæ sicut aves.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 16 In magnitúdine sua pósuit nubes, et confrácti sunt lápides grándinis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 17 In conspéctu ejus commovebúntur montes, et in voluntáte ejus aspirábit notus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 18 Vox tonítrui ejus verberávit terram, tempéstas aquilónis, et congregátio spíritus:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 19 et sicut avis depónens ad sedéndum, aspérgit nivem, et sicut locústa demérgens descénsus ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 20 Pulchritúdinem candóris ejus admirábitur óculus, et super imbrem ejus expavéscet cor.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 21 Gelu sicut salem effúndet super terram: et dum geláverit, fiet tamquam cacúmina tríbuli.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 22 Frígidus ventus áquilo flavit, et gelávit crystállus ab aqua: super omnem congregatiónem aquárum requiéscet, et sicut loríca índuet se aquis: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 23 et devorábit montes, et exúret desértum, et extínguet víride, sicut igne.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 24 Medicína ómnium in festinatióne nébulæ: et ros óbvians ab ardóre veniénti húmilem effíciet eum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 25 In sermóne ejus síluit ventus, et cogitatióne sua placávit abýssum: et plantávit in illa Dóminus ínsulas.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 26 Qui návigant mare enárrent perícula ejus, et audiéntes áuribus nostris admirábimur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 27 Illic præclára ópera et mirabília, vária bestiárum génera, et ómnium pécorum, et creatúra belluárum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 28 Propter ipsum confirmátus est itíneris finis, et in sermóne ejus compósita sunt ómnia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 29 Multa dicémus, et deficiémus in verbis: consummátio autem sermónum ipse est in ómnibus. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 30 Gloriántes ad quid valébimus? ipse enim omnípotens super ómnia ópera sua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 31 Terríbilis Dóminus, et magnus veheménter, et mirábilis poténtia ipsíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 32 Glorificántes Dóminum quantumcúmque potuéritis, supervalébit enim adhuc: et admirábilis magnificéntia ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 33 Benedicéntes Dóminum, exaltáte illum quantum potéstis: major enim est omni laude.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 34 Exaltántes eum, replémini virtúte, ne laborétis, non enim comprehendétis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 35 Quis vidébit eum et enarrábit? et quis magnificábit eum sicut est ab inítio?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 36 Multa abscóndita sunt majóra his: pauca enim vídimus óperum ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 43 37 Ómnia autem Dóminus fecit, et pie agéntibus dedit sapiéntiam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 1 Laudémus viros gloriósos, et paréntes nostros in generatióne sua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 2 Multam glóriam fecit Dóminus: magnificéntia sua a sǽculo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 3 Dominántes in potestátibus suis, hómines magni virtúte et prudéntia sua prǽditi, nuntiántes in prophétis dignitátem prophetárum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 4 et imperántes in præsénti pópulo, et virtúte prudéntiæ pópulis sanctíssima verba:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 5 in perítia sua requiréntes modos músicos, et narrántes cármina Scripturárum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 6 hómines dívites in virtúte, pulchritúdinis stúdium habéntes, pacificántes in dómibus suis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 7 Omnes isti in generatiónibus gentis suæ glóriam adépti sunt, et in diébus suis habéntur in láudibus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 8 Qui de illis nati sunt reliquérunt nomen narrándi laudes eórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 9 Et sunt quorum non est memória: periérunt quasi qui non fúerint: et nati sunt quasi non nati, et fílii ipsórum cum ipsis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 10 Sed illi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 11 Cum sémine eórum pérmanent bona:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 12 hæréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 13 et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 14 Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 15 Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet ecclésia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 16 Enoch plácuit Deo, et translátus est in paradísum, ut det géntibus pœniténtiam. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 17 Noë invéntus est perféctus, justus, et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 18 Ídeo dimíssum est réliquum terræ, cum factum est dilúvium.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 19 Testaménta sǽculi pósita sunt apud illum, ne deléri possit dilúvio omnis caro.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 20 Ábraham magnus pater multitúdinis géntium, et non est invéntus símilis illi in glória: qui conservávit legem Excélsi, et fuit in testaménto cum illo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 21 In carne ejus stare fecit testaméntum, et in tentatióne invéntus est fidélis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 22 Ídeo jurejurándo dedit illi glóriam in gente sua, créscere illum quasi terræ cúmulum,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 23 et ut stellas exaltáre semen ejus, et hæreditáre illos a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos terræ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 24 Et in Ísaac eódem modo fecit, propter Ábraham patrem ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 25 Benedictiónem ómnium géntium dedit illi Dóminus, et testaméntum confirmávit super caput Jacob.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 26 Agnóvit eum in benedictiónibus suis, et dedit illi hæreditátem, et divísit illi partem in tríbubus duódecim.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 44 27 Et conservávit illi hómines misericórdiæ, inveniéntes grátiam in óculis omnis carnis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 1 Diléctus Deo et homínibus Móyses, cujus memória in benedictióne est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 2 Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 3 Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 4 In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 5 Audívit enim eum, et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 6 Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ, docére Jacob testaméntum suum, et judícia sua Israël.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 7 Excélsum fecit Áaron fratrem ejus, et símilem sibi, de tribu Levi. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 8 Státuit ei testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium gentis, et beatificávit illum in glória:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 9 et circumcínxit eum zona glóriæ, et índuit eum stolam glóriæ, et coronávit eum in vasis virtútis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 10 Circúmpedes, et femorália, et humerále pósuit ei: et cinxit illum tintinnábulis áureis plúrimis in gyro:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 11 dare sónitum in incéssu suo, audítum fácere sónitum in templo in memóriam fíliis gentis suæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 12 Stolam sanctam auro, et hyacíntho, et púrpura, opus téxtile viri sapiéntis, judício et veritáte prǽditi:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 13 torto cocco opus artíficis gemmis pretiósis figurátis in ligatúra auri, et ópere lapidárii sculptis, in memóriam secúndum númerum tríbuum Israël.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 14 Coróna áurea super mitram ejus expréssa signo sanctitátis, et glória honóris: opus virtútis, et desidéria oculórum ornáta.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 15 Sic pulchra ante ipsum non fuérunt tália usque ad oríginem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 16 Non est indútus illa alienígena áliquis, sed tantum fílii ipsíus soli, et nepótes ejus per omne tempus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 17 Sacrifícia ipsíus consúmpta sunt igne quotídie. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 18 Complévit Móyses manus ejus, et unxit illum óleo sancto.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 19 Factum est illi in testaméntum ætérnum, et sémini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdótio, et habére laudem, et glorificáre pópulum suum in nómine ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 20 Ipsum elégit ab omni vivénte, offérre sacrifícium Deo, incénsum, et bonum odórem, in memóriam placáre pro pópulo suo:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 21 et dedit illi in præcéptis suis potestátem, in testaméntis judiciórum: docére Jacob testimónia, et in lege sua lucem dare Israël.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 22 Quia contra illum stetérunt aliéni, et propter invídiam circumdedérunt illum hómines in desérto, qui erant cum Dathan et Abíron, et congregátio Core in iracúndia.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 23 Vidit Dóminus Deus, et non plácuit illi, et consúmpti sunt in ímpetu iracúndiæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 24 Fecit illis monstra, et consúmpsit illos in flamma ignis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 25 Et áddidit Áaron glóriam, et dedit illi hæreditátem, et primítias frugum terræ divísit illi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 26 Panem ipsis in primis parávit in satietátem: nam et sacrifícia Dómini edent, quæ dedit illi et sémini ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 27 Céterum in terra gentes non hæreditábit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et hæréditas.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 28 Phínees, fílius Eleázari, tértius in glória est, imitándo eum in timóre Dómini, b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 29 et stare in reveréntia gentis: in bonitáte et alacritáte ánimæ suæ plácuit Deo pro Israël.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 30 Ídeo státuit illi testaméntum pacis, príncipem sanctórum et gentis suæ, ut sit illi et sémini ejus sacerdótii dígnitas in ætérnum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 45 31 Et testaméntum David regi fílio Jesse de tribu Juda, hæréditas ipsi et sémini ejus: ut daret sapiéntiam in cor nostrum, judicáre gentem suam in justítia, ne aboleréntur bona ipsórum: et glóriam ipsórum in gentem eórum ætérnam fecit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 1 Fortis in bello Jesus Nave, succéssor Móysi in prophétis, qui fuit magnus secúndum nomen suum,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 2 máximus in salútem electórum Dei, expugnáre insurgéntes hostes, ut consequerétur hæreditátem Israël.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 3 Quam glóriam adéptus est in tolléndo manus suas, et jactándo contra civitátes rhomphǽas!
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 4 Quis ante illum sic réstitit? nam hostes ipse Dóminus perdúxit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 5 An non in iracúndia ejus impedítus est sol, et una dies facta est quasi duo?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 6 Invocávit Altíssimum poténtem, in oppugnándo inimícos úndique: et audívit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grándinis virtútis valde fortis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 7 Ímpetum fecit contra gentem hostílem, et in descénsu pérdidit contrários:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 8 ut cognóscant gentes poténtiam ejus, quia contra Deum pugnáre non est fácile. Et secútus est a tergo poténtis:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 9 et in diébus Móysi misericórdiam fecit, ipse, et Caleb fílius Jéphone, stare contra hostem, et prohibére gentem a peccátis, et perfríngere murmur malítiæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 10 Et ipsi duo constitúti a perículo liberáti sunt a número sexcentórum míllium péditum, indúcere illos in hæreditátem, in terram quæ manat lac et mel.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 11 Et dedit Dóminus ipsi Caleb fortitúdinem, et usque in senectútem permánsit illi virtus, ut ascénderet in excélsum terræ locum, et semen ipsíus obtínuit hæreditátem, b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 12 ut vidérent omnes fílii Israël quia bonum est óbsequi sancto Deo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 13 Et júdices sínguli suo nómine, quorum non est corrúptum cor, qui non avérsi sunt a Dómino,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 14 ut sit memória illórum in benedictióne, et ossa eórum púllulent de loco suo:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 15 et nomen eórum permáneat in ætérnum, pérmanens ad fílios illórum, sanctórum virórum glória.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 16 Diléctus a Dómino Deo suo Sámuel, prophéta Dómini, renovávit impérium, et unxit príncipes in gente sua. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 17 In lege Dómini congregatiónem judicávit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probátus est prophéta,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 18 et cógnitus est in verbis suis fidélis, quia vidit Deum lucis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 19 Et invocávit Dóminum omnipoténtem, in oppugnándo hostes circumstántes úndique, in oblatióne agni invioláti.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 20 Et intónuit de cælo Dóminus, et in sónitu magno audítam fecit vocem suam:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 21 et contrívit príncipes Tyriórum, et omnes duces Philísthiim:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 22 et ante tempus finis vitæ suæ et sǽculi, testimónium prǽbuit in conspéctu Dómini et christi: pecúnias et usque ad calceaménta ab omni carne non accépit, et non accusávit illum homo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 46 23 Et post hoc dormívit: et notum fecit regi, et osténdit illi finem vitæ suæ: et exaltávit vocem suam de terra in prophetía, delére impietátem gentis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 1 Post hæc surréxit Nathan, prophéta in diébus David.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 2 Et quasi adeps separátus a carne, sic David a fíliis Israël.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 3 Cum leónibus lusit quasi cum agnis, et in ursis simíliter fecit sicut in agnis óvium, in juventúte sua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 4 Numquid non occídit gigántem, et ábstulit oppróbrium de gente?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 5 In tolléndo manum, saxo fundæ dejécit exsultatiónem Góliæ:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 6 nam invocávit Dóminum omnipoténtem, et dedit in déxtera ejus tóllere hóminem fortem in bello, et exaltáre cornu gentis suæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 7 Sic in decem míllibus glorificávit eum: et laudávit eum in benedictiónibus Dómini, in offeréndo illi corónam glóriæ:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 8 contrívit enim inimícos úndique, et extirpávit Philísthiim contrários usque in hodiérnum diem: contrívit cornu ipsórum usque in ætérnum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 9 In omni ópere dedit confessiónem Sancto, et Excélso in verbo glóriæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 10 De omni corde suo laudávit Dóminum: et diléxit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimícos poténtiam:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 11 et stare fecit cantóres contra altáre, et in sono eórum dulces fecit modos.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 12 Et dedit in celebratiónibus decus, et ornávit témpora usque ad consummatiónem vitæ, ut laudárent nomen sanctum Dómini, et amplificárent mane Dei sanctitátem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 13 Dóminus purgávit peccáta ipsíus, et exaltávit in ætérnum cornu ejus: et dedit illi testaméntum regni, et sedem glóriæ in Israël.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 14 Post ipsum surréxit fílius sensátus, et propter illum dejécit omnem poténtiam inimicórum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 15 Sálomon imperávit in diébus pacis, cui subjécit Deus omnes hostes, ut cónderet domum in nómine suo, et paráret sanctitátem in sempitérnum. Quemádmodum erudítus es in juventúte tua,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 16 et implétus es, quasi flumen, sapiéntia, et terram retéxit ánima tua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 17 Et replésti in comparatiónibus ænígmata: ad ínsulas longe divulgátum est nomen tuum, et diléctus es in pace tua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 18 In cantilénis, et provérbiis, et comparatiónibus, et interpretatiónibus, mirátæ sunt terræ:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 19 et in nómine Dómini Dei, cui est cognómen Deus Israël.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 20 Collegísti quasi auricálcum aurum, et ut plumbum complésti argéntum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 21 et inclinásti fémora tua muliéribus: potestátem habuísti in córpore tuo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 22 Dedísti máculam in glória tua, et profanásti semen tuum, indúcere iracúndiam ad líberos tuos, et incitári stultítiam tuam:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 23 ut fáceres impérium bipartítum, et ex Éphraim imperáre impérium durum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 24 Deus autem non derelínquet misericórdiam suam: et non corrúmpet, nec delébit ópera sua, neque perdet a stirpe nepótes elécti sui, et semen ejus qui díligit Dóminum non corrúmpet. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 25 Dedit autem réliquum Jacob, et David de ipsa stirpe.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 26 Et finem hábuit Sálomon cum pátribus suis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 27 Et derelíquit post se de sémine suo, gentis stultítiam,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 28 et imminútum a prudéntia, Róboam, qui avértit gentem consílio suo:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 29 et Jeróboam fílium Nabat, qui peccáre fecit Israël, et dedit viam peccándi Éphraim: et plúrima redundavérunt peccáta ipsórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 30 Valde avertérunt illos a terra sua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 47 31 Et quæsívit omnes nequítias, usque dum perveníret ad illos defénsio, et ab ómnibus peccátis liberávit eos. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 1 Et surréxit Elías prophéta quasi ignis, et verbum ipsíus quasi fácula ardébat.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 2 Qui indúxit in illos famem: et irritántes illum invídia sua pauci facti sunt: non enim póterant sustinére præcépta Dómini.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 3 Verbo Dómini contínuit cælum, et dejécit de cælo ignem ter.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 4 Sic amplificátus est Elías in mirabílibus suis. Et quis potest simíliter sic gloriári tibi?
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 5 qui sustulísti mórtuum ab ínferis de sorte mortis, in verbo Dómini Dei:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 6 qui dejecísti reges ad pernícem, et confregísti fácile poténtiam ipsórum, et gloriósos de lecto suo:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 7 qui audis in Sina judícium, et in Horeb judícia defensiónis:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 8 qui ungis reges ad pœniténtiam, et prophétas facis successóres post te:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 9 qui recéptus es in túrbine ignis, in curru equórum igneórum:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 10 qui scriptus es in judíciis témporum, leníre iracúndiam Dómini, conciliáre cor patris ad fílium, et restitúere tribus Jacob.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 11 Beáti sunt qui te vidérunt, et in amicítia tua decoráti sunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 12 Nam nos vita vívimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 13 Elías quidem in túrbine tectus est, et in Eliséo complétus est spíritus ejus: in diébus suis non pertímuit príncipem, et poténtia nemo vicit illum: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 14 nec superávit illum verbum áliquod, et mórtuum prophetávit corpus ejus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabília operátus est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 16 In ómnibus istis non pœnítuit pópulus, et non recessérunt a peccátis suis, usque dum ejécti sunt de terra sua, et dispérsi sunt in omnem terram:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 17 et relícta est gens perpáuca, et princeps in domo David.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 18 Quidam ipsórum fecérunt quod placéret Deo: álii autem multa commisérunt peccáta.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 19 Ezechías munívit civitátem suam, et indúxit in médium ipsíus aquam: et fodit ferro rupem, et ædificávit ad aquam púteum. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 20 In diébus ipsíus ascéndit Sennácherib, et misit Rábsacen, et sústulit manum suam contra illos: et éxtulit manum suam in Sion, et supérbus factus est poténtia sua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 21 Tunc mota sunt corda et manus ipsórum: et doluérunt quasi parturiéntes mulíeres.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 22 Et invocavérunt Dóminum misericórdem, et expandéntes manus suas extulérunt ad cælum: et Sanctus, Dóminus Deus, audívit cito vocem ipsórum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 23 Non est commemorátus peccatórum illórum, neque dedit illos inimícis suis: sed purgávit eos in manu Isaíæ sancti prophétæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 24 Dejécit castra Assyriórum, et contrívit illos ángelus Dómini:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 25 nam fecit Ezechías quod plácuit Deo, et fórtiter ivit in via David patris sui, quam mandávit illi Isaías, prophéta magnus, et fidélis in conspéctu Dei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 26 In diébus ipsíus retro rédiit sol, et áddidit regi vitam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 27 Spíritu magno vidit última, et consolátus est lugéntes in Sion usque in sempitérnum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 48 28 Osténdit futúra, et abscóndita ántequam evenírent.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 1 Memória Josíæ in compositiónem odóris facta opus pigmentárii.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 2 In omni ore quasi mel indulcábitur ejus memória, et ut música in convívio vini.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 3 Ipse est diréctus divínitus in pœniténtiam gentis, et tulit abominatiónes impietátis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 4 Et gubernávit ad Dóminum cor ipsíus, et in diébus peccatórum corroborávit pietátem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 5 Præter David et Ezechíam et Josíam, omnes peccátum commisérunt:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 6 nam reliquérunt legem Altíssimi reges Juda, et contempsérunt timórem Dei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 7 Dedérunt enim regnum suum áliis, et glóriam suam alienígenæ genti.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 8 Incendérunt eléctam sanctitátis civitátem, et desértas fecérunt vias ipsíus in manu Jeremíæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 9 Nam male tractavérunt illum qui a ventre matris consecrátus est prophéta, evértere, et erúere, et pérdere, et íterum ædificáre, et renováre: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 10 Ezéchiel, qui vidit conspéctum glóriæ quam osténdit illi in curru chérubim.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 11 Nam commemorátus est inimicórum in imbre, benefácere illis qui ostendérunt rectas vias. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 12 Et duódecim prophetárum ossa púllulent de loco suo: nam corroboravérunt Jacob, et redemérunt se in fide virtútis. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 13 Quómodo amplificémus Zoróbabel? nam et ipse quasi signum in déxtera manu: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 14 sic et Jesum fílium Jósedec, qui in diébus suis ædificavérunt domum, et exaltavérunt templum sanctum Dómino, parátum in glóriam sempitérnam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 15 Et Nehemías in memóriam multi témporis, qui eréxit nobis muros evérsos, et stare fecit portas et seras, qui eréxit domos nostras.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 16 Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse recéptus est a terra: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 17 neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmaméntum gentis, rector fratrum, stabiliméntum pópuli:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 18 et ossa ipsíus visitáta sunt, et post mortem prophetavérunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 49 19 Seth et Sem apud hómines glóriam adépti sunt, et super omnem ánimam in orígine Adam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 1 Simon, Oníæ fílius, sacérdos magnus, qui in vita sua suffúlsit domum, et in diébus suis corroborávit templum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 2 Templi étiam altitúdo ab ipso fundáta est, duplex ædificátio, et excélsi paríetes templi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 3 In diébus ipsíus emanavérunt pútei aquárum, et quasi mare adimpléti sunt supra modum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 4 Qui curávit gentem suam, et liberávit eam a perditióne:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 5 qui præváluit amplificáre civitátem, qui adéptus est glóriam in conversatióne gentis, et ingréssum domus et átrii amplificávit.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 6 Quasi stella matutína in médio nébulæ, et quasi luna plena, in diébus suis lucet:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 7 et quasi sol refúlgens, sic ille effúlsit in templo Dei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 8 Quasi arcus refúlgens inter nébulas glóriæ, et quasi flos rosárum in diébus vernis, et quasi lília quæ sunt in tránsitu aquæ, et quasi thus rédolens in diébus æstátis:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 9 quasi ignis effúlgens, et thus ardens in igne:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 10 quasi vas auri sólidum, ornátum omni lápide pretióso:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 11 quasi olíva púllulans, et cypréssus in altitúdinem se extóllens, in accipiéndo ipsum stolam glóriæ, et vestíri eum in consummatiónem virtútis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 12 In ascénsu altáris sancti glóriam dedit sanctitátis amíctum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 13 In accipiéndo autem partes de manu sacerdótum, et ipse stans juxta aram: et circa illum coróna fratrum: quasi plantátio cedri in monte Líbano, b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 14 sic circa illum stetérunt quasi rami palmæ: et omnes fílii Áaron in glória sua.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 15 Oblátio autem Dómini in mánibus ipsórum coram omni synagóga Israël: et consummatióne fungens in ara, amplificáre oblatiónem excélsi Regis,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 16 porréxit manum suam in libatióne, et libávit de sánguine uvæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 17 Effúdit in fundaménto altáris odórem divínum excélso Príncipi.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 18 Tunc exclamavérunt fílii Áaron, in tubis productílibus sonuérunt: et audítam fecérunt vocem magnam in memóriam coram Deo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 19 Tunc omnis pópulus simul properavérunt, et cecidérunt in fáciem super terram, adoráre Dóminum Deum suum, et dare preces omnipoténti Deo excélso.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 20 Et amplificavérunt psalléntes in vócibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitátis plenus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 21 Et rogávit pópulus Dóminum excélsum in prece, usque dum perféctus est honor Dómini, et munus suum perfecérunt.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 22 Tunc descéndens, manus suas éxtulit in omne congregatiónem filiórum Israël, dare glóriam Deo a lábiis suis, et in nómine ipsíus gloriári:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 23 et iterávit oratiónem suam, volens osténdere virtútem Dei.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 24 Et nunc oráte Deum ómnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobíscum secúndum suam misericórdiam: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 25 det nobis jucunditátem cordis, et fíeri pacem in diébus nostris in Israël per dies sempitérnos:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 26 crédere Israël nobíscum esse Dei misericórdiam, ut líberet nos in diébus suis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 27 Duas gentes odit ánima mea: tértia autem non est gens quam óderim: b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 28 qui sedent in monte Seir, et Philísthiim, et stultus pópulus qui hábitat in Síchimis.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 29 Doctrínam sapiéntiæ et disciplínæ scripsit in códice isto Jesus, fílius Sirach, Jerosolymíta, qui renovávit sapiéntiam de corde suo. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 30 Beátus qui in istis versátur bonis: qui ponit illa in corde suo, sápiens erit semper.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 50 31 Si enim hæc fécerit, ad ómnia valébit, quia lux Dei vestígium ejus est.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 1 Orátio Jesu fílii Sirach. Confitébor tibi, Dómine rex, et collaudábo te Deum salvatórem meum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 2 Confitébor nómini tuo, quóniam adjútor et protéctor factus es mihi,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 3 et liberásti corpus meum a perditióne: a láqueo linguæ iníquæ, et a lábiis operántium mendácium: et in conspéctu astántium factus es mihi adjútor.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 4 Et liberásti me, secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui, a rugiéntibus præparátis ad escam:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 5 de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum quæ circumdedérunt me;
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 6 a pressúra flammæ quæ circumdédit me, et in médio ignis non sum æstuátus;
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 7 de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 8 Laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 9 et vita mea appropínquans erat in inférno deórsum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 10 Circumdedérunt me úndique, et non erat qui adjuváret: respíciens eram ad adjutórium hóminum, et non erat.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 11 Memorátus sum misericórdiæ tuæ Dómine, et operatiónis tuæ, quæ a sǽculo sunt:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 12 quóniam éruis sustinéntes te, Dómine, et líberas eos de mánibus géntium.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 13 Exaltásti super terram habitatiónem meam, et pro morte defluénte deprecátus sum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 14 Invocávi Dóminum patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpore superbórum, sine adjutório.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 15 Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessióne: et exaudíta est orátio mea,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 16 et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iníquo.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 17 Proptérea confitébor, et laudem dicam tibi, et benedícam nómini Dómini.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 18 Cum adhuc júnior essem, priúsquam oberrárem, quæsívi sapiéntiam palam in oratióne mea. b
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 19 Ante templum postulábam pro illis, et usque in novíssimis inquíram eam: et efflóruit tamquam præcox uva.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 20 Lætátum est cor meum in ea: ambulávit pes meus iter rectum: a juventúte mea investigábam eam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 21 Inclinávi módico aurem meam, et excépi illam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 22 Multam invéni in meípso sapiéntiam, et multum proféci in ea.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 23 Danti mihi sapiéntiam dabo glóriam:
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 24 consiliátus sum enim ut fácerem illam. Zelátus sum bonum, et non confúndar.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 25 Colluctáta est ánima mea in illa, et in faciéndo eam confirmátus sum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 26 Manus meas exténdi in altum, et insipiéntiam ejus luxi;
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 27 ánimam meam diréxi ad illam, et in agnitióne invéni eam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 28 Possédi cum ipsa cor ab inítio: propter hoc, non derelínquar.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 29 Venter meus conturbátus est quæréndo illam: proptérea bonam possidébo possessiónem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 30 Dedit mihi Dóminus linguam mercédem meam, et in ipsa laudábo eum.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 31 Appropiáte ad me, indócti, et congregáte vos in domum disciplínæ.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 32 Quid adhuc retardátis? et quid dícitis in his? ánimæ vestræ sítiunt veheménter.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 33 Apérui os meum, et locútus sum: Comparáte vobis sine argénto,
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 34 et collum vestrum subjícite jugo: et suscípiat ánima vestra disciplínam: in próximo est enim inveníre eam.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 35 Vidéte óculis vestris, quia módicum laborávi, et invéni mihi multam réquiem.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 36 Assúmite disciplínam in multo número argénti, et copiósum aurum possidéte in ea.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 37 Lætétur ánima vestra in misericórdia ejus, et non confundémini in laude ipsíus.
+Ecclesiásticus Ecclus 26 51 38 Operámini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercédem vestram in témpore suo. b
+# Isaías Isa Prophetía Isaíæ
Isaías Isa 23 1 1 Vísio Isaíæ, fílii Amos, quam vidit super Judam et Jerúsalem, in diébus Ozíæ, Jóathan, Achaz, et Ezechíæ, regum Juda.
Isaías Isa 23 1 2 Audíte, cæli, et áuribus pércipe, terra, quóniam Dóminus locútus est. Fílios enutrívi, et exaltávi; ipsi autem sprevérunt me.
Isaías Isa 23 1 3 Cognóvit bos possessórem suum, et ásinus præsépe dómini sui; Israël autem me non cognóvit, et pópulus meus non intelléxit.
@@ -21872,7 +21872,7 @@ Isaías Isa 23 66 21 Et assúmam ex eis in sacerdótes et Levítas, dicit Dómin
Isaías Isa 23 66 22 Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego fácio stare coram me, dicit Dóminus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. b
Isaías Isa 23 66 23 Et erit mensis ex mense, et sábbatum ex sábbato: véniet omnis caro ut adóret coram fácie mea, dicit Dóminus.
Isaías Isa 23 66 24 Et egrediéntur, et vidébunt cadávera virórum qui prævaricáti sunt in me; vermis eórum non moriétur, et ignis eórum non extinguétur: et erunt usque ad satietátem visiónis omni carni.
-# Jeremías Jer Prophetia Jeremíæ
+# Jeremías Jer Prophetía Jeremíæ
Jeremías Jer 24 1 1 Verba Jeremíæ fílii Helcíæ, de sacerdótibus qui fuérunt in Ánathoth, in terra Bénjamin.
Jeremías Jer 24 1 2 Quod factum est verbum Dómini ad eum in diébus Josíæ fílii Amon, regis Juda, in tertiodécimo anno regni ejus.
Jeremías Jer 24 1 3 Et factum est in diébus Jóakim fílii Josíæ, regis Juda, usque ad consummatiónem undécimi anni Sedecíæ, fílii Josíæ, regis Juda, usque ad transmigratiónem Jerúsalem, in mense quinto.
@@ -23245,163 +23245,163 @@ Jeremías Jer 24 52 31 Et factum est in trigésimo séptimo anno transmigratión
Jeremías Jer 24 52 32 Et locútus est cum eo bona, et pósuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylóne.
Jeremías Jer 24 52 33 Et mutávit vestiménta cárceris ejus, et comedébat panem coram eo semper cunctis diébus vitæ suæ.
Jeremías Jer 24 52 34 Et cibária ejus, cibária perpétua dabántur ei a rege Babylónis, statúta per síngulos dies, usque ad diem mortis suæ, cunctis diébus vitæ ejus.
-# Lamentationes Lam Threni Jeremíæ Prophétæ
-Lamentationes Lam 25 1 1a Et factum est, postquam in captivitátem redáctus est Israël, et Jerúsalem desérta est, sedit Jeremías prophéta flens, et planxit lamentatióne hac in Jerúsalem: et amáro ánimo suspírans et éjulans, dixit:
-Lamentationes Lam 25 1 1b <Aleph>Quómodo sedet sola cívitas plena pópulo! Facta est quasi vídua dómina géntium; princeps provinciárum facta est sub tribúto. b
-Lamentationes Lam 25 1 2 <Beth>Plorans plorávit in nocte, et lácrimæ ejus in maxíllis ejus: non est qui consolétur eam ex ómnibus caris ejus; omnes amíci ejus sprevérunt eam, et facti sunt ei inimíci. b
-Lamentationes Lam 25 1 3 <Ghimel>Migrávit Judas propter afflictiónem, et multitúdinem servitútis; habitávit inter gentes, nec invénit réquiem: omnes persecutóres ejus apprehendérunt eam inter angústias. b
-Lamentationes Lam 25 1 4 <Daleth>Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui véniant ad solemnitátem: omnes portæ ejus destrúctæ, sacerdótes ejus geméntes; vírgines ejus squálidæ, et ipsa oppréssa amaritúdine. b
-Lamentationes Lam 25 1 5 <He>Facti sunt hostes ejus in cápite; inimíci ejus locupletáti sunt: quia Dóminus locútus est super eam propter multitúdinem iniquitátum ejus. Párvuli ejus ducti sunt in captivitátem ante fáciem tribulántis. b
-Lamentationes Lam 25 1 6 <Vau>Et egréssus est a fília Sion omnis decor ejus; facti sunt príncipes ejus velut aríetes non inveniéntes páscua, et abiérunt absque fortitúdine ante fáciem subsequéntis. b
-Lamentationes Lam 25 1 7 <Zain>Recordáta est Jerúsalem diérum afflictiónis suæ, et prævaricatiónis, ómnium desiderabílium suórum, quæ habúerat a diébus antíquis, cum cáderet pópulus ejus in manu hostíli, et non esset auxiliátor: vidérunt eam hostes, et derisérunt sábbata ejus. b
-Lamentationes Lam 25 1 8 <Heth>Peccátum peccávit Jerúsalem, proptérea instábilis facta est; omnes qui glorificábant eam sprevérunt illam, quia vidérunt ignomíniam ejus: ipsa autem gemens convérsa est retrórsum. b
-Lamentationes Lam 25 1 9 <Teth>Sordes ejus in pédibus ejus, nec recordáta est finis sui; depósita est veheménter, non habens consolatórem. Vide, Dómine, afflictiónem meam, quóniam eréctus est inimícus. b
-Lamentationes Lam 25 1 10 <Jod>Manum suam misit hostis ad ómnia desiderabília ejus, quia vidit gentes ingréssas sanctuárium suum, de quibus præcéperas ne intrárent in ecclésiam tuam. b
-Lamentationes Lam 25 1 11 <Caph>Omnis pópulus ejus gemens, et quærens panem; dedérunt pretiósa quæque pro cibo ad refocillándam ánimam. Vide, Dómine, et consídera quóniam facta sum vilis! b
-Lamentationes Lam 25 1 12 <Lamed>O vos omnes qui transítis per viam, atténdite, et vidéte si est dolor sicut dolor meus! quóniam vindemiávit me, ut locútus est Dóminus, in die iræ furóris sui. b
-Lamentationes Lam 25 1 13 <Mem>De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me: expándit rete pédibus meis, convértit me retrórsum; pósuit me desolátam, tota die mœróre conféctam. b
-Lamentationes Lam 25 1 14 <Nun>Vigilávit jugum iniquitátum meárum; in manu ejus convolútæ sunt, et impósitæ collo meo. Infirmáta est virtus mea: dedit me Dóminus in manu de qua non pótero súrgere. b
-Lamentationes Lam 25 1 15 <Samech>Ábstulit omnes magníficos meos Dóminus de médio mei; vocávit advérsum me tempus ut contéreret eléctos meos. Tórcular calcávit Dóminus vírgini fíliæ Juda. b
-Lamentationes Lam 25 1 16 <Ain>Idcírco ego plorans, et óculus meus dedúcens aquas, quia longe factus est a me consolátor, convértens ánimam meam. Facti sunt fílii mei pérditi, quóniam inváluit inimícus. b
-Lamentationes Lam 25 1 17 <Phe>Expándit Sion manus suas; non est qui consolétur eam. Mandávit Dóminus advérsum Jacob in circúitu ejus hostes ejus; facta est Jerúsalem quasi pollúta ménstruis inter eos. b
-Lamentationes Lam 25 1 18 <Sade>Justus est Dóminus, quia os ejus ad iracúndiam provocávi. Audíte, óbsecro, univérsi pópuli, et vidéte dolórem meum: vírgines meæ et júvenes mei abiérunt in captivitátem. b
-Lamentationes Lam 25 1 19 <Coph>Vocávi amícos meos, et ipsi decepérunt me; sacerdótes mei et senes mei in urbe consúmpti sunt, quia quæsiérunt cibum sibi ut refocillárent ánimam suam. b
-Lamentationes Lam 25 1 20 <Res>Vide, Dómine, quóniam tríbulor: conturbátus est venter meus, subvérsum est cor meum in memetípsa, quóniam amaritúdine plena sum. Foris interfécit gládius, et domi mors símilis est. b
-Lamentationes Lam 25 1 21 <Sin>Audiérunt quia ingemísco ego, et non est qui consolétur me; omnes inimíci mei audiérunt malum meum, lætáti sunt quóniam tu fecísti: adduxísti diem consolatiónis, et fient símiles mei. b
-Lamentationes Lam 25 1 22 <Thau>Ingrediátur omne malum eórum coram te: et vindémia eos, sicut vindemiásti me propter omnes iniquitátes meas: multi enim gémitus mei, et cor meum mœrens. b
-Lamentationes Lam 25 2 1 <Aleph>Quómodo obtéxit calígine in furóre suo Dóminus fíliam Sion; projécit de cælo in terram ínclytam Israël, et non est recordátus scabélli pedum suórum in die furóris sui! b
-Lamentationes Lam 25 2 2 <Beth>Præcipitávit Dóminus, nec pepércit ómnia speciósa Jacob: destrúxit in furóre suo munitiónes vírginis Juda, et dejécit in terram; pólluit regnum et príncipes ejus. b
-Lamentationes Lam 25 2 3 <Ghimel>Confrégit in ira furóris sui omne cornu Israël; avértit retrórsum déxteram suam a fácie inimíci, et succéndit in Jacob quasi ignem flammæ devorántis in gyro. b
-Lamentationes Lam 25 2 4 <Daleth>Teténdit arcum suum quasi inimícus, firmávit déxteram suam quasi hostis, et occídit omne quod pulchrum erat visu in tabernáculo fíliæ Sion; effúdit quasi ignem indignatiónem suam. b
-Lamentationes Lam 25 2 5 <He>Factus est Dóminus velut inimícus, præcipitávit Israël: præcipitávit ómnia mœ́nia ejus, dissipávit munitiónes ejus, et replévit in fília Juda humiliátum et humiliátam. b
-Lamentationes Lam 25 2 6 <Vau>Et dissipávit quasi hortum tentórium suum; demolítus est tabernáculum suum. Oblivióni trádidit Dóminus in Sion festivitátem et sábbatum; et in oppróbrium, et in indignatiónem furóris sui, regem et sacerdótem. b
-Lamentationes Lam 25 2 7 <Zain>Répulit Dóminus altáre suum; maledíxit sanctificatióni suæ: trádidit in manu inimíci muros túrrium ejus. Vocem dedérunt in domo Dómini sicut in die solémni. b
-Lamentationes Lam 25 2 8 <Heth>Cogitávit Dóminus dissipáre murum fíliæ Sion; teténdit funículum suum, et non avértit manum suam a perditióne: luxítque antemurále, et murus páriter dissipátus est. b
-Lamentationes Lam 25 2 9 <Teth>Defíxæ sunt in terra portæ ejus, pérdidit et contrívit vectes ejus; regem ejus et príncipes ejus in géntibus: non est lex, et prophétæ ejus non invenérunt visiónem a Dómino. b
-Lamentationes Lam 25 2 10 <Jod>Sedérunt in terra, conticuérunt senes fíliæ Sion; conspersérunt cínere cápita sua, accíncti sunt cilíciis: abjecérunt in terram cápita sua vírgines Jerúsalem. b
-Lamentationes Lam 25 2 11 <Caph>Defecérunt præ lácrimis óculi mei, conturbáta sunt víscera mea; effúsum est in terra jecur meum super contritióne fíliæ pópuli mei, cum defíceret párvulus et lactens in platéis óppidi. b
-Lamentationes Lam 25 2 12 <Lamed>Matribus suis dixérunt: Ubi est tríticum et vinum? cum defícerent quasi vulneráti in platéis civitátis, cum exhalárent ánimas suas in sinu matrum suárum. b
-Lamentationes Lam 25 2 13 <Mem>Cui comparábo te, vel cui assimilábo te, fília Jerúsalem? cui exæquábo te, et consolábor te, virgo, fília Sion? magna est enim velut mare contrítio tua: quis medébitur tui? b
-Lamentationes Lam 25 2 14 <Nun>Prophétæ tui vidérunt tibi falsa et stulta; nec aperiébant iniquitátem tuam, ut te ad pœniténtiam provocárent; vidérunt autem tibi assumptiónes falsas, et ejectiónes. b
-Lamentationes Lam 25 2 15 <Samech>Plausérunt super te mánibus omnes transeúntes per viam; sibilavérunt et movérunt caput suum super fíliam Jerúsalem: Hǽccine est urbs, dicéntes, perfécti decóris, gáudium univérsæ terræ? b
-Lamentationes Lam 25 2 16 <Phe>Aperuérunt super te os suum omnes inimíci tui: sibilavérunt, et fremuérunt déntibus, et dixérunt: Devorábimus: en ista est dies quam exspectabámus; invénimus, vídimus. b
-Lamentationes Lam 25 2 17 <Ain>Fecit Dóminus quæ cogitávit; complévit sermónem suum, quem præcéperat a diébus antíquis: destrúxit, et non pepércit, et lætificávit super te inimícum, et exaltávit cornu hóstium tuórum. b
-Lamentationes Lam 25 2 18 <Sade>Clamávit cor eórum ad Dóminum super muros fíliæ Sion: Deduc quasi torréntem lácrimas per diem et noctem; non des réquiem tibi, neque táceat pupílla óculi tui. b
-Lamentationes Lam 25 2 19 <Coph>Consúrge, lauda in nocte, in princípio vigiliárum; effúnde sicut aquam cor tuum ante conspéctum Dómini: leva ad eum manus tuas pro ánima parvulórum tuórum, qui defecérunt in fame in cápite ómnium compitórum. b
-Lamentationes Lam 25 2 20 <Res>Vide, Dómine, et consídera quem vindemiáveris ita. Ergóne cómedent mulíeres fructum suum, párvulos ad mensúram palmæ? si occíditur in sanctuário Dómini sacérdos et prophéta? b
-Lamentationes Lam 25 2 21 <Sin>Jacuérunt in terra foris puer et senex; vírgines meæ et júvenes mei cecidérunt in gládio: interfecísti in die furóris tui, percussísti, nec misértus es. b
-Lamentationes Lam 25 2 22 <Thau>Vocásti quasi ad diem solémnem, qui terrérent me de circúitu; et non fuit in die furóris Dómini qui effúgeret, et relinquerétur: quos educávi et enutrívi, inimícus meus consúmpsit eos. b
-Lamentationes Lam 25 3 1 <Aleph>Ego vir videns paupertátem meam in virga indignatiónis ejus. b
-Lamentationes Lam 25 3 2 <Aleph>Me minávit, et addúxit in ténebras, et non in lucem. b
-Lamentationes Lam 25 3 3 <Aleph>Tantum in me vertit et convértit manum suam tota die. b
-Lamentationes Lam 25 3 4 <Beth>Vetústam fecit pellem meam et carnem meam; contrívit ossa mea. b
-Lamentationes Lam 25 3 5 <Beth>Ædificávit in gyro meo, et circumdédit me felle et labóre. b
-Lamentationes Lam 25 3 6 <Beth>In tenebrósis collocávit me, quasi mórtuos sempitérnos. b
-Lamentationes Lam 25 3 7 <Ghimel>Circumædificávit advérsum me, ut non egrédiar; aggravávit cómpedem meum. b
-Lamentationes Lam 25 3 8 <Ghimel>Sed et cum clamávero, et rogávero, exclúsit oratiónem meam. b
-Lamentationes Lam 25 3 9 <Ghimel>Conclúsit vias meas lapídibus quadris; sémitas meas subvértit. b
-Lamentationes Lam 25 3 10 <Daleth>Ursus insídians factus est mihi, leo in abscónditis. b
-Lamentationes Lam 25 3 11 <Daleth>Sémitas meas subvértit, et confrégit me; pósuit me desolátam. b
-Lamentationes Lam 25 3 12 <Daleth>Teténdit arcum suum, et pósuit me quasi signum ad sagíttam. b
-Lamentationes Lam 25 3 13 <He>Misit in rénibus meis fílias pháretræ suæ. b
-Lamentationes Lam 25 3 14 <He>Factus sum in derísum omni pópulo meo, cánticum eórum tota die. b
-Lamentationes Lam 25 3 15 <He>Replévit me amaritudínibus; inebriávit me absínthio. b
-Lamentationes Lam 25 3 16 <Vau>Et fregit ad númerum dentes meos; cibávit me cínere. b
-Lamentationes Lam 25 3 17 <Vau>Et repúlsa est a pace ánima mea; oblítus sum bonórum. b
-Lamentationes Lam 25 3 18 <Vau>Et dixi: Périit finis meus, et spes mea a Dómino. b
-Lamentationes Lam 25 3 19 <Zain>Recordáre paupertátis, et transgressiónis meæ, absínthii et fellis. b
-Lamentationes Lam 25 3 20 <Zain>Memória memor ero, et tabéscet in me ánima mea. b
-Lamentationes Lam 25 3 21 <Zain>Hæc recólens in corde meo, ídeo sperábo. b
-Lamentationes Lam 25 3 22 <Heth>Misericórdiæ Dómini, quia non sumus consúmpti; quia non defecérunt miseratiónes ejus. b
-Lamentationes Lam 25 3 23 <Heth>Novi dilúculo, multa est fides tua. b
-Lamentationes Lam 25 3 24 <Heth>Pars mea Dóminus, dixit ánima mea; proptérea exspectábo eum. b
-Lamentationes Lam 25 3 25 <Teth>Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimæ quærénti illum. b
-Lamentationes Lam 25 3 26 <Teth>Bonum est præstolári cum siléntio salutáre Dei. b
-Lamentationes Lam 25 3 27 <Teth>Bonum est viro cum portáverit jugum ab adolescéntia sua. b
-Lamentationes Lam 25 3 28 <Jod>Sedébit solitárius, et tacébit, quia levávit super se. b
-Lamentationes Lam 25 3 29 <Jod>Ponet in púlvere os suum, si forte sit spes. b
-Lamentationes Lam 25 3 30 <Jod>Dabit percutiénti se maxíllam: saturábitur oppróbriis. b
-Lamentationes Lam 25 3 31 <Caph>Quia non repéllet in sempitérnum Dóminus. b
-Lamentationes Lam 25 3 32 <Caph>Quia si abjécit, et miserébitur, secúndum multitúdinem misericordiárum suárum. b
-Lamentationes Lam 25 3 33 <Caph>Non enim humiliávit ex corde suo et abjécit fílios hóminum. b
-Lamentationes Lam 25 3 34 <Lamed>Ut cónteret sub pédibus suis omnes vinctos terræ. b
-Lamentationes Lam 25 3 35 <Lamed>Ut declináret judícium viri in conspéctu vultus Altíssimi. b
-Lamentationes Lam 25 3 36 <Lamed>Ut pervérteret hóminem in judício suo; Dóminus ignorávit. b
-Lamentationes Lam 25 3 37 <Mem>Quis est iste qui dixit ut fíeret, Dómino non jubénte? b
-Lamentationes Lam 25 3 38 <Mem>Ex ore Altíssimi non egrediéntur nec mala nec bona? b
-Lamentationes Lam 25 3 39 <Mem>Quid murmurávit homo vivens, vir pro peccátis suis? b
-Lamentationes Lam 25 3 40 <Nun>Scrutémur vias nostras, et quærámus, et revertámur ad Dóminum. b
-Lamentationes Lam 25 3 41 <Nun>Levémus corda nostra cum mánibus ad Dóminum in cælos. b
-Lamentationes Lam 25 3 42 <Nun>Nos iníque égimus, et ad iracúndiam provocávimus; idcírco tu inexorábilis es. b
-Lamentationes Lam 25 3 43 <Samech>Operuísti in furóre, et percussísti nos; occidísti, nec pepercísti. b
-Lamentationes Lam 25 3 44 <Samech>Opposuísti nubem tibi, ne tránseat orátio. b
-Lamentationes Lam 25 3 45 <Samech>Eradicatiónem et abjectiónem posuísti me in médio populórum. b
-Lamentationes Lam 25 3 46 <Phe>Aperuérunt super nos os suum omnes inimíci. b
-Lamentationes Lam 25 3 47 <Phe>Formído et láqueus facta est nobis vaticinátio, et contrítio. b
-Lamentationes Lam 25 3 48 <Phe>Divisiónes aquárum dedúxit óculus meus, in contritióne fíliæ pópuli mei. b
-Lamentationes Lam 25 3 49 <Ain>Óculus meus afflíctus est, nec tácuit, eo quod non esset réquies. b
-Lamentationes Lam 25 3 50 <Ain>Donec respíceret et vidéret Dóminus de cælis. b
-Lamentationes Lam 25 3 51 <Ain>Óculus meus deprædátus est ánimam meam in cunctis filiábus urbis meæ. b
-Lamentationes Lam 25 3 52 <Sade>Venatióne cepérunt me quasi avem inimíci mei gratis. b
-Lamentationes Lam 25 3 53 <Sade>Lapsa est in lacum vita mea, et posuérunt lápidem super me. b
-Lamentationes Lam 25 3 54 <Sade>Inundavérunt aquæ super caput meum; dixi: Périi. b
-Lamentationes Lam 25 3 55 <Coph>Invocávi nomen tuum, Dómine, de lacu novíssimo. b
-Lamentationes Lam 25 3 56 <Coph>Vocem meam audísti; ne avértas aurem tuam a singúltu meo et clamóribus. b
-Lamentationes Lam 25 3 57 <Coph>Appropinquásti in die quando invocávi te; dixísti: Ne tímeas. b
-Lamentationes Lam 25 3 58 <Res>Judicásti, Dómine, causam ánimæ meæ, redémptor vitæ meæ. b
-Lamentationes Lam 25 3 59 <Res>Vidísti, Dómine, iniquitátem illórum advérsum me: júdica judícium meum. b
-Lamentationes Lam 25 3 60 <Res>Vidísti omnem furórem, univérsas cogitatiónes eórum advérsum me. b
-Lamentationes Lam 25 3 61 <Sin>Audísti oppróbrium eórum, Dómine, omnes cogitatiónes eórum advérsum me. b
-Lamentationes Lam 25 3 62 <Sin>Lábia insurgéntium mihi, et meditatiónes eórum advérsum me tota die. b
-Lamentationes Lam 25 3 63 <Sin>Sessiónem eórum et resurrectiónem eórum vide; ego sum psalmus eórum. b
-Lamentationes Lam 25 3 64 <Thau>Reddes eis vicem, Dómine, juxta ópera mánuum suárum. b
-Lamentationes Lam 25 3 65 <Thau>Dabis eis scutum cordis, labórem tuum. b
-Lamentationes Lam 25 3 66 <Thau>Persequéris in furóre, et cónteres eos sub cælis, Dómine. b
-Lamentationes Lam 25 4 1 <Aleph>Quómodo obscurátum est aurum, mutátus est color óptimus! dispérsi sunt lápides sanctuárii in cápite ómnium plateárum! b
-Lamentationes Lam 25 4 2 <Beth>Fílii Sion ínclyti, et amícti auro primo: quómodo reputáti sunt in vasa téstea, opus mánuum fíguli! b
-Lamentationes Lam 25 4 3 <Ghimel>Sed et lámiæ nudavérunt mammam, lactavérunt cátulos suos: fília pópuli mei crudélis quasi strúthio in desérto. b
-Lamentationes Lam 25 4 4 <Daleth>Adhǽsit lingua lacténtis ad palátum ejus in siti; párvuli petiérunt panem, et non erat qui frángeret eis. b
-Lamentationes Lam 25 4 5 <He>Qui vescebántur voluptuóse, interiérunt in viis; qui nutriebántur in cróceis, amplexáti sunt stércora. b
-Lamentationes Lam 25 4 6 <Vau>Et major effécta est iníquitas fíliæ pópuli mei peccáto Sodomórum, quæ subvérsa est in moménto, et non cepérunt in ea manus. b
-Lamentationes Lam 25 4 7 <Zain>Candidióres Nazarǽi ejus nive, nitidióres lacte, rubicundióres ebóre antíquo, sapphíro pulchrióres. b
-Lamentationes Lam 25 4 8 <Heth>Denigráta est super carbónes fácies eórum et non sunt cógniti in platéis; adhǽsit cutis eórum óssibus: áruit, et facta est quasi lignum. b
-Lamentationes Lam 25 4 9 <Teth>Mélius fuit occísis gládio quam interféctis fame, quóniam isti extabuérunt consúmpti a sterilitáte terræ. b
-Lamentationes Lam 25 4 10 <Jod>Manus mulíerum misericórdium coxérunt fílios suos; facti sunt cibus eárum in contritióne fíliæ pópuli mei. b
-Lamentationes Lam 25 4 11 <Caph>Complévit Dóminus furórem suum, effúdit iram indignatiónis suæ: et succéndit ignem in Sion, et devorávit fundaménta ejus. b
-Lamentationes Lam 25 4 12 <Lamed>Non credidérunt reges terræ, et univérsi habitatóres orbis, quóniam ingrederétur hostis et inimícus per portas Jerúsalem. b
-Lamentationes Lam 25 4 13 <Mem>Propter peccáta prophetárum ejus, et iniquitátes sacerdótum ejus, qui effudérunt in médio ejus sánguinem justórum. b
-Lamentationes Lam 25 4 14 <Nun>Erravérunt cæci in platéis, pollúti sunt in sánguine; cumque non possent, tenuérunt lacínias suas. b
-Lamentationes Lam 25 4 15 <Samech>Recédite pollúti, clamavérunt eis; recédite, abíte, nolíte tángere: jurgáti quippe sunt, et commóti dixérunt inter gentes: Non addet ultra ut hábitet in eis. b
-Lamentationes Lam 25 4 16 <Phe>Fácies Dómini divísit eos, non addet ut respíciat eos; fácies sacerdótum non erubuérunt, neque senum misérti sunt. b
-Lamentationes Lam 25 4 17 <Ain>Cum adhuc subsisterémus, defecérunt óculi nostri ad auxílium nostrum vanum; cum respicerémus atténti ad gentem quæ salváre non póterat. b
-Lamentationes Lam 25 4 18 <Sade>Lubricavérunt vestígia nostra in itínere plateárum nostrárum; appropinquávit finis noster, compléti sunt dies nostri, quia venit finis noster. b
-Lamentationes Lam 25 4 19 <Coph>Velocióres fuérunt persecutóres nostri áquilis cæli; super montes persecúti sunt nos, in desérto insidiáti sunt nobis. b
-Lamentationes Lam 25 4 20 <Res>Spíritus oris nostri, christus Dóminus, captus est in peccátis nostris, cui díximus: In umbra tua vivémus in géntibus. b
-Lamentationes Lam 25 4 21 <Sin>Gaude et lætáre, fília Edom, quæ hábitas in terra Hus! ad te quoque pervéniet calix: inebriáberis, atque nudáberis. b
-Lamentationes Lam 25 4 22 <Thau>Compléta est iníquitas tua, fília Sion: non addet ultra ut tránsmigret te. Visitávit iniquitátem tuam, fília Edom; discoopéruit peccáta tua. b
-Lamentationes Lam 25 5 1 Recordáre, Dómine, quid accíderit nobis; intuére et réspice oppróbrium nostrum.
-Lamentationes Lam 25 5 2 Hæréditas nostra versa est ad aliénos, domus nostræ ad extráneos.
-Lamentationes Lam 25 5 3 Pupílli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi víduæ.
-Lamentationes Lam 25 5 4 Aquam nostram pecúnia bíbimus; ligna nostra prétio comparávimus.
-Lamentationes Lam 25 5 5 Cervícibus nostris minabámur, lassis non dabátur réquies.
-Lamentationes Lam 25 5 6 Ægýpto dédimus manum et Assýriis, ut saturarémur pane.
-Lamentationes Lam 25 5 7 Patres nostri peccavérunt, et non sunt: et nos iniquitátes eórum portávimus.
-Lamentationes Lam 25 5 8 Servi domináti sunt nostri: non fuit qui redímeret de manu eórum.
-Lamentationes Lam 25 5 9 In animábus nostris afferebámus panem nobis, a fácie gládii in desérto.
-Lamentationes Lam 25 5 10 Pellis nostra quasi clíbanus exústa est, a fácie tempestátum famis.
-Lamentationes Lam 25 5 11 Mulíeres in Sion humiliavérunt, et vírgines in civitátibus Juda. b
-Lamentationes Lam 25 5 12 Príncipes manu suspénsi sunt; fácies senum non erubuérunt.
-Lamentationes Lam 25 5 13 Adolescéntibus impudíce abúsi sunt, et púeri in ligno corruérunt.
-Lamentationes Lam 25 5 14 Senes defecérunt de portis, júvenes de choro psalléntium.
-Lamentationes Lam 25 5 15 Defécit gáudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster.
-Lamentationes Lam 25 5 16 Cécidit coróna cápitis nostri: væ nobis, quia peccávimus!
-Lamentationes Lam 25 5 17 Proptérea mœstum factum est cor nostrum; ídeo contenebráti sunt óculi nostri,
-Lamentationes Lam 25 5 18 propter montem Sion quia dispériit; vulpes ambulavérunt in eo.
-Lamentationes Lam 25 5 19 Tu autem, Dómine, in ætérnum permanébis, sólium tuum in generatiónem et generatiónem. b
-Lamentationes Lam 25 5 20 Quare in perpétuum obliviscéris nostri, derelínques nos in longitúdine diérum?
-Lamentationes Lam 25 5 21 Convérte nos, Dómine, ad te, et convertémur; ínnova dies nostros, sicut a princípio.
-Lamentationes Lam 25 5 22 Sed projíciens repulísti nos: irátus es contra nos veheménter.
-# Baruch Bar Prophetia Baruch
+# Lamentatiónes Lam Threni Jeremíæ Prophétæ
+Lamentatiónes Lam 25 1 1a Et factum est, postquam in captivitátem redáctus est Israël, et Jerúsalem desérta est, sedit Jeremías prophéta flens, et planxit lamentatióne hac in Jerúsalem: et amáro ánimo suspírans et éjulans, dixit:
+Lamentatiónes Lam 25 1 1b <Aleph>Quómodo sedet sola cívitas plena pópulo! Facta est quasi vídua dómina géntium; princeps provinciárum facta est sub tribúto. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 2 <Beth>Plorans plorávit in nocte, et lácrimæ ejus in maxíllis ejus: non est qui consolétur eam ex ómnibus caris ejus; omnes amíci ejus sprevérunt eam, et facti sunt ei inimíci. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 3 <Ghimel>Migrávit Judas propter afflictiónem, et multitúdinem servitútis; habitávit inter gentes, nec invénit réquiem: omnes persecutóres ejus apprehendérunt eam inter angústias. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 4 <Daleth>Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui véniant ad solemnitátem: omnes portæ ejus destrúctæ, sacerdótes ejus geméntes; vírgines ejus squálidæ, et ipsa oppréssa amaritúdine. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 5 <He>Facti sunt hostes ejus in cápite; inimíci ejus locupletáti sunt: quia Dóminus locútus est super eam propter multitúdinem iniquitátum ejus. Párvuli ejus ducti sunt in captivitátem ante fáciem tribulántis. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 6 <Vau>Et egréssus est a fília Sion omnis decor ejus; facti sunt príncipes ejus velut aríetes non inveniéntes páscua, et abiérunt absque fortitúdine ante fáciem subsequéntis. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 7 <Zain>Recordáta est Jerúsalem diérum afflictiónis suæ, et prævaricatiónis, ómnium desiderabílium suórum, quæ habúerat a diébus antíquis, cum cáderet pópulus ejus in manu hostíli, et non esset auxiliátor: vidérunt eam hostes, et derisérunt sábbata ejus. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 8 <Heth>Peccátum peccávit Jerúsalem, proptérea instábilis facta est; omnes qui glorificábant eam sprevérunt illam, quia vidérunt ignomíniam ejus: ipsa autem gemens convérsa est retrórsum. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 9 <Teth>Sordes ejus in pédibus ejus, nec recordáta est finis sui; depósita est veheménter, non habens consolatórem. Vide, Dómine, afflictiónem meam, quóniam eréctus est inimícus. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 10 <Jod>Manum suam misit hostis ad ómnia desiderabília ejus, quia vidit gentes ingréssas sanctuárium suum, de quibus præcéperas ne intrárent in ecclésiam tuam. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 11 <Caph>Omnis pópulus ejus gemens, et quærens panem; dedérunt pretiósa quæque pro cibo ad refocillándam ánimam. Vide, Dómine, et consídera quóniam facta sum vilis! b
+Lamentatiónes Lam 25 1 12 <Lamed>O vos omnes qui transítis per viam, atténdite, et vidéte si est dolor sicut dolor meus! quóniam vindemiávit me, ut locútus est Dóminus, in die iræ furóris sui. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 13 <Mem>De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me: expándit rete pédibus meis, convértit me retrórsum; pósuit me desolátam, tota die mœróre conféctam. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 14 <Nun>Vigilávit jugum iniquitátum meárum; in manu ejus convolútæ sunt, et impósitæ collo meo. Infirmáta est virtus mea: dedit me Dóminus in manu de qua non pótero súrgere. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 15 <Samech>Ábstulit omnes magníficos meos Dóminus de médio mei; vocávit advérsum me tempus ut contéreret eléctos meos. Tórcular calcávit Dóminus vírgini fíliæ Juda. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 16 <Ain>Idcírco ego plorans, et óculus meus dedúcens aquas, quia longe factus est a me consolátor, convértens ánimam meam. Facti sunt fílii mei pérditi, quóniam inváluit inimícus. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 17 <Phe>Expándit Sion manus suas; non est qui consolétur eam. Mandávit Dóminus advérsum Jacob in circúitu ejus hostes ejus; facta est Jerúsalem quasi pollúta ménstruis inter eos. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 18 <Sade>Justus est Dóminus, quia os ejus ad iracúndiam provocávi. Audíte, óbsecro, univérsi pópuli, et vidéte dolórem meum: vírgines meæ et júvenes mei abiérunt in captivitátem. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 19 <Coph>Vocávi amícos meos, et ipsi decepérunt me; sacerdótes mei et senes mei in urbe consúmpti sunt, quia quæsiérunt cibum sibi ut refocillárent ánimam suam. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 20 <Res>Vide, Dómine, quóniam tríbulor: conturbátus est venter meus, subvérsum est cor meum in memetípsa, quóniam amaritúdine plena sum. Foris interfécit gládius, et domi mors símilis est. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 21 <Sin>Audiérunt quia ingemísco ego, et non est qui consolétur me; omnes inimíci mei audiérunt malum meum, lætáti sunt quóniam tu fecísti: adduxísti diem consolatiónis, et fient símiles mei. b
+Lamentatiónes Lam 25 1 22 <Thau>Ingrediátur omne malum eórum coram te: et vindémia eos, sicut vindemiásti me propter omnes iniquitátes meas: multi enim gémitus mei, et cor meum mœrens. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 1 <Aleph>Quómodo obtéxit calígine in furóre suo Dóminus fíliam Sion; projécit de cælo in terram ínclytam Israël, et non est recordátus scabélli pedum suórum in die furóris sui! b
+Lamentatiónes Lam 25 2 2 <Beth>Præcipitávit Dóminus, nec pepércit ómnia speciósa Jacob: destrúxit in furóre suo munitiónes vírginis Juda, et dejécit in terram; pólluit regnum et príncipes ejus. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 3 <Ghimel>Confrégit in ira furóris sui omne cornu Israël; avértit retrórsum déxteram suam a fácie inimíci, et succéndit in Jacob quasi ignem flammæ devorántis in gyro. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 4 <Daleth>Teténdit arcum suum quasi inimícus, firmávit déxteram suam quasi hostis, et occídit omne quod pulchrum erat visu in tabernáculo fíliæ Sion; effúdit quasi ignem indignatiónem suam. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 5 <He>Factus est Dóminus velut inimícus, præcipitávit Israël: præcipitávit ómnia mœ́nia ejus, dissipávit munitiónes ejus, et replévit in fília Juda humiliátum et humiliátam. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 6 <Vau>Et dissipávit quasi hortum tentórium suum; demolítus est tabernáculum suum. Oblivióni trádidit Dóminus in Sion festivitátem et sábbatum; et in oppróbrium, et in indignatiónem furóris sui, regem et sacerdótem. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 7 <Zain>Répulit Dóminus altáre suum; maledíxit sanctificatióni suæ: trádidit in manu inimíci muros túrrium ejus. Vocem dedérunt in domo Dómini sicut in die solémni. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 8 <Heth>Cogitávit Dóminus dissipáre murum fíliæ Sion; teténdit funículum suum, et non avértit manum suam a perditióne: luxítque antemurále, et murus páriter dissipátus est. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 9 <Teth>Defíxæ sunt in terra portæ ejus, pérdidit et contrívit vectes ejus; regem ejus et príncipes ejus in géntibus: non est lex, et prophétæ ejus non invenérunt visiónem a Dómino. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 10 <Jod>Sedérunt in terra, conticuérunt senes fíliæ Sion; conspersérunt cínere cápita sua, accíncti sunt cilíciis: abjecérunt in terram cápita sua vírgines Jerúsalem. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 11 <Caph>Defecérunt præ lácrimis óculi mei, conturbáta sunt víscera mea; effúsum est in terra jecur meum super contritióne fíliæ pópuli mei, cum defíceret párvulus et lactens in platéis óppidi. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 12 <Lamed>Matribus suis dixérunt: Ubi est tríticum et vinum? cum defícerent quasi vulneráti in platéis civitátis, cum exhalárent ánimas suas in sinu matrum suárum. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 13 <Mem>Cui comparábo te, vel cui assimilábo te, fília Jerúsalem? cui exæquábo te, et consolábor te, virgo, fília Sion? magna est enim velut mare contrítio tua: quis medébitur tui? b
+Lamentatiónes Lam 25 2 14 <Nun>Prophétæ tui vidérunt tibi falsa et stulta; nec aperiébant iniquitátem tuam, ut te ad pœniténtiam provocárent; vidérunt autem tibi assumptiónes falsas, et ejectiónes. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 15 <Samech>Plausérunt super te mánibus omnes transeúntes per viam; sibilavérunt et movérunt caput suum super fíliam Jerúsalem: Hǽccine est urbs, dicéntes, perfécti decóris, gáudium univérsæ terræ? b
+Lamentatiónes Lam 25 2 16 <Phe>Aperuérunt super te os suum omnes inimíci tui: sibilavérunt, et fremuérunt déntibus, et dixérunt: Devorábimus: en ista est dies quam exspectabámus; invénimus, vídimus. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 17 <Ain>Fecit Dóminus quæ cogitávit; complévit sermónem suum, quem præcéperat a diébus antíquis: destrúxit, et non pepércit, et lætificávit super te inimícum, et exaltávit cornu hóstium tuórum. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 18 <Sade>Clamávit cor eórum ad Dóminum super muros fíliæ Sion: Deduc quasi torréntem lácrimas per diem et noctem; non des réquiem tibi, neque táceat pupílla óculi tui. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 19 <Coph>Consúrge, lauda in nocte, in princípio vigiliárum; effúnde sicut aquam cor tuum ante conspéctum Dómini: leva ad eum manus tuas pro ánima parvulórum tuórum, qui defecérunt in fame in cápite ómnium compitórum. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 20 <Res>Vide, Dómine, et consídera quem vindemiáveris ita. Ergóne cómedent mulíeres fructum suum, párvulos ad mensúram palmæ? si occíditur in sanctuário Dómini sacérdos et prophéta? b
+Lamentatiónes Lam 25 2 21 <Sin>Jacuérunt in terra foris puer et senex; vírgines meæ et júvenes mei cecidérunt in gládio: interfecísti in die furóris tui, percussísti, nec misértus es. b
+Lamentatiónes Lam 25 2 22 <Thau>Vocásti quasi ad diem solémnem, qui terrérent me de circúitu; et non fuit in die furóris Dómini qui effúgeret, et relinquerétur: quos educávi et enutrívi, inimícus meus consúmpsit eos. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 1 <Aleph>Ego vir videns paupertátem meam in virga indignatiónis ejus. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 2 <Aleph>Me minávit, et addúxit in ténebras, et non in lucem. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 3 <Aleph>Tantum in me vertit et convértit manum suam tota die. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 4 <Beth>Vetústam fecit pellem meam et carnem meam; contrívit ossa mea. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 5 <Beth>Ædificávit in gyro meo, et circumdédit me felle et labóre. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 6 <Beth>In tenebrósis collocávit me, quasi mórtuos sempitérnos. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 7 <Ghimel>Circumædificávit advérsum me, ut non egrédiar; aggravávit cómpedem meum. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 8 <Ghimel>Sed et cum clamávero, et rogávero, exclúsit oratiónem meam. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 9 <Ghimel>Conclúsit vias meas lapídibus quadris; sémitas meas subvértit. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 10 <Daleth>Ursus insídians factus est mihi, leo in abscónditis. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 11 <Daleth>Sémitas meas subvértit, et confrégit me; pósuit me desolátam. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 12 <Daleth>Teténdit arcum suum, et pósuit me quasi signum ad sagíttam. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 13 <He>Misit in rénibus meis fílias pháretræ suæ. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 14 <He>Factus sum in derísum omni pópulo meo, cánticum eórum tota die. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 15 <He>Replévit me amaritudínibus; inebriávit me absínthio. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 16 <Vau>Et fregit ad númerum dentes meos; cibávit me cínere. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 17 <Vau>Et repúlsa est a pace ánima mea; oblítus sum bonórum. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 18 <Vau>Et dixi: Périit finis meus, et spes mea a Dómino. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 19 <Zain>Recordáre paupertátis, et transgressiónis meæ, absínthii et fellis. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 20 <Zain>Memória memor ero, et tabéscet in me ánima mea. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 21 <Zain>Hæc recólens in corde meo, ídeo sperábo. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 22 <Heth>Misericórdiæ Dómini, quia non sumus consúmpti; quia non defecérunt miseratiónes ejus. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 23 <Heth>Novi dilúculo, multa est fides tua. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 24 <Heth>Pars mea Dóminus, dixit ánima mea; proptérea exspectábo eum. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 25 <Teth>Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimæ quærénti illum. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 26 <Teth>Bonum est præstolári cum siléntio salutáre Dei. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 27 <Teth>Bonum est viro cum portáverit jugum ab adolescéntia sua. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 28 <Jod>Sedébit solitárius, et tacébit, quia levávit super se. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 29 <Jod>Ponet in púlvere os suum, si forte sit spes. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 30 <Jod>Dabit percutiénti se maxíllam: saturábitur oppróbriis. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 31 <Caph>Quia non repéllet in sempitérnum Dóminus. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 32 <Caph>Quia si abjécit, et miserébitur, secúndum multitúdinem misericordiárum suárum. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 33 <Caph>Non enim humiliávit ex corde suo et abjécit fílios hóminum. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 34 <Lamed>Ut cónteret sub pédibus suis omnes vinctos terræ. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 35 <Lamed>Ut declináret judícium viri in conspéctu vultus Altíssimi. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 36 <Lamed>Ut pervérteret hóminem in judício suo; Dóminus ignorávit. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 37 <Mem>Quis est iste qui dixit ut fíeret, Dómino non jubénte? b
+Lamentatiónes Lam 25 3 38 <Mem>Ex ore Altíssimi non egrediéntur nec mala nec bona? b
+Lamentatiónes Lam 25 3 39 <Mem>Quid murmurávit homo vivens, vir pro peccátis suis? b
+Lamentatiónes Lam 25 3 40 <Nun>Scrutémur vias nostras, et quærámus, et revertámur ad Dóminum. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 41 <Nun>Levémus corda nostra cum mánibus ad Dóminum in cælos. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 42 <Nun>Nos iníque égimus, et ad iracúndiam provocávimus; idcírco tu inexorábilis es. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 43 <Samech>Operuísti in furóre, et percussísti nos; occidísti, nec pepercísti. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 44 <Samech>Opposuísti nubem tibi, ne tránseat orátio. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 45 <Samech>Eradicatiónem et abjectiónem posuísti me in médio populórum. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 46 <Phe>Aperuérunt super nos os suum omnes inimíci. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 47 <Phe>Formído et láqueus facta est nobis vaticinátio, et contrítio. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 48 <Phe>Divisiónes aquárum dedúxit óculus meus, in contritióne fíliæ pópuli mei. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 49 <Ain>Óculus meus afflíctus est, nec tácuit, eo quod non esset réquies. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 50 <Ain>Donec respíceret et vidéret Dóminus de cælis. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 51 <Ain>Óculus meus deprædátus est ánimam meam in cunctis filiábus urbis meæ. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 52 <Sade>Venatióne cepérunt me quasi avem inimíci mei gratis. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 53 <Sade>Lapsa est in lacum vita mea, et posuérunt lápidem super me. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 54 <Sade>Inundavérunt aquæ super caput meum; dixi: Périi. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 55 <Coph>Invocávi nomen tuum, Dómine, de lacu novíssimo. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 56 <Coph>Vocem meam audísti; ne avértas aurem tuam a singúltu meo et clamóribus. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 57 <Coph>Appropinquásti in die quando invocávi te; dixísti: Ne tímeas. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 58 <Res>Judicásti, Dómine, causam ánimæ meæ, redémptor vitæ meæ. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 59 <Res>Vidísti, Dómine, iniquitátem illórum advérsum me: júdica judícium meum. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 60 <Res>Vidísti omnem furórem, univérsas cogitatiónes eórum advérsum me. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 61 <Sin>Audísti oppróbrium eórum, Dómine, omnes cogitatiónes eórum advérsum me. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 62 <Sin>Lábia insurgéntium mihi, et meditatiónes eórum advérsum me tota die. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 63 <Sin>Sessiónem eórum et resurrectiónem eórum vide; ego sum psalmus eórum. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 64 <Thau>Reddes eis vicem, Dómine, juxta ópera mánuum suárum. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 65 <Thau>Dabis eis scutum cordis, labórem tuum. b
+Lamentatiónes Lam 25 3 66 <Thau>Persequéris in furóre, et cónteres eos sub cælis, Dómine. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 1 <Aleph>Quómodo obscurátum est aurum, mutátus est color óptimus! dispérsi sunt lápides sanctuárii in cápite ómnium plateárum! b
+Lamentatiónes Lam 25 4 2 <Beth>Fílii Sion ínclyti, et amícti auro primo: quómodo reputáti sunt in vasa téstea, opus mánuum fíguli! b
+Lamentatiónes Lam 25 4 3 <Ghimel>Sed et lámiæ nudavérunt mammam, lactavérunt cátulos suos: fília pópuli mei crudélis quasi strúthio in desérto. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 4 <Daleth>Adhǽsit lingua lacténtis ad palátum ejus in siti; párvuli petiérunt panem, et non erat qui frángeret eis. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 5 <He>Qui vescebántur voluptuóse, interiérunt in viis; qui nutriebántur in cróceis, amplexáti sunt stércora. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 6 <Vau>Et major effécta est iníquitas fíliæ pópuli mei peccáto Sodomórum, quæ subvérsa est in moménto, et non cepérunt in ea manus. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 7 <Zain>Candidióres Nazarǽi ejus nive, nitidióres lacte, rubicundióres ebóre antíquo, sapphíro pulchrióres. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 8 <Heth>Denigráta est super carbónes fácies eórum et non sunt cógniti in platéis; adhǽsit cutis eórum óssibus: áruit, et facta est quasi lignum. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 9 <Teth>Mélius fuit occísis gládio quam interféctis fame, quóniam isti extabuérunt consúmpti a sterilitáte terræ. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 10 <Jod>Manus mulíerum misericórdium coxérunt fílios suos; facti sunt cibus eárum in contritióne fíliæ pópuli mei. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 11 <Caph>Complévit Dóminus furórem suum, effúdit iram indignatiónis suæ: et succéndit ignem in Sion, et devorávit fundaménta ejus. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 12 <Lamed>Non credidérunt reges terræ, et univérsi habitatóres orbis, quóniam ingrederétur hostis et inimícus per portas Jerúsalem. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 13 <Mem>Propter peccáta prophetárum ejus, et iniquitátes sacerdótum ejus, qui effudérunt in médio ejus sánguinem justórum. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 14 <Nun>Erravérunt cæci in platéis, pollúti sunt in sánguine; cumque non possent, tenuérunt lacínias suas. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 15 <Samech>Recédite pollúti, clamavérunt eis; recédite, abíte, nolíte tángere: jurgáti quippe sunt, et commóti dixérunt inter gentes: Non addet ultra ut hábitet in eis. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 16 <Phe>Fácies Dómini divísit eos, non addet ut respíciat eos; fácies sacerdótum non erubuérunt, neque senum misérti sunt. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 17 <Ain>Cum adhuc subsisterémus, defecérunt óculi nostri ad auxílium nostrum vanum; cum respicerémus atténti ad gentem quæ salváre non póterat. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 18 <Sade>Lubricavérunt vestígia nostra in itínere plateárum nostrárum; appropinquávit finis noster, compléti sunt dies nostri, quia venit finis noster. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 19 <Coph>Velocióres fuérunt persecutóres nostri áquilis cæli; super montes persecúti sunt nos, in desérto insidiáti sunt nobis. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 20 <Res>Spíritus oris nostri, christus Dóminus, captus est in peccátis nostris, cui díximus: In umbra tua vivémus in géntibus. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 21 <Sin>Gaude et lætáre, fília Edom, quæ hábitas in terra Hus! ad te quoque pervéniet calix: inebriáberis, atque nudáberis. b
+Lamentatiónes Lam 25 4 22 <Thau>Compléta est iníquitas tua, fília Sion: non addet ultra ut tránsmigret te. Visitávit iniquitátem tuam, fília Edom; discoopéruit peccáta tua. b
+Lamentatiónes Lam 25 5 1 Recordáre, Dómine, quid accíderit nobis; intuére et réspice oppróbrium nostrum.
+Lamentatiónes Lam 25 5 2 Hæréditas nostra versa est ad aliénos, domus nostræ ad extráneos.
+Lamentatiónes Lam 25 5 3 Pupílli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi víduæ.
+Lamentatiónes Lam 25 5 4 Aquam nostram pecúnia bíbimus; ligna nostra prétio comparávimus.
+Lamentatiónes Lam 25 5 5 Cervícibus nostris minabámur, lassis non dabátur réquies.
+Lamentatiónes Lam 25 5 6 Ægýpto dédimus manum et Assýriis, ut saturarémur pane.
+Lamentatiónes Lam 25 5 7 Patres nostri peccavérunt, et non sunt: et nos iniquitátes eórum portávimus.
+Lamentatiónes Lam 25 5 8 Servi domináti sunt nostri: non fuit qui redímeret de manu eórum.
+Lamentatiónes Lam 25 5 9 In animábus nostris afferebámus panem nobis, a fácie gládii in desérto.
+Lamentatiónes Lam 25 5 10 Pellis nostra quasi clíbanus exústa est, a fácie tempestátum famis.
+Lamentatiónes Lam 25 5 11 Mulíeres in Sion humiliavérunt, et vírgines in civitátibus Juda. b
+Lamentatiónes Lam 25 5 12 Príncipes manu suspénsi sunt; fácies senum non erubuérunt.
+Lamentatiónes Lam 25 5 13 Adolescéntibus impudíce abúsi sunt, et púeri in ligno corruérunt.
+Lamentatiónes Lam 25 5 14 Senes defecérunt de portis, júvenes de choro psalléntium.
+Lamentatiónes Lam 25 5 15 Defécit gáudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster.
+Lamentatiónes Lam 25 5 16 Cécidit coróna cápitis nostri: væ nobis, quia peccávimus!
+Lamentatiónes Lam 25 5 17 Proptérea mœstum factum est cor nostrum; ídeo contenebráti sunt óculi nostri,
+Lamentatiónes Lam 25 5 18 propter montem Sion quia dispériit; vulpes ambulavérunt in eo.
+Lamentatiónes Lam 25 5 19 Tu autem, Dómine, in ætérnum permanébis, sólium tuum in generatiónem et generatiónem. b
+Lamentatiónes Lam 25 5 20 Quare in perpétuum obliviscéris nostri, derelínques nos in longitúdine diérum?
+Lamentatiónes Lam 25 5 21 Convérte nos, Dómine, ad te, et convertémur; ínnova dies nostros, sicut a princípio.
+Lamentatiónes Lam 25 5 22 Sed projíciens repulísti nos: irátus es contra nos veheménter.
+# Baruch Bar Prophetía Baruch
Baruch Bar 30 1 1 Et hæc verba libri quæ scripsit Baruch fílius Neríæ, fílii Maasíæ, fílii Sedecíæ, fílii Sédei, fílii Helcíæ, in Babylónia,
Baruch Bar 30 1 2 in anno quinto, in séptimo die mensis, in témpore quo cepérunt Chaldǽi Jerúsalem, et succendérunt eam igni.
Baruch Bar 30 1 3 Et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoníæ fílii Jóakim regis Juda, et ad aures univérsi pópuli veniéntis ad librum,
@@ -25423,7 +25423,7 @@ Dániel Dan 27 14 39 Venit ergo rex die séptimo ut lugéret Daniélem: et venit
Dániel Dan 27 14 40 Et exclamávit voce magna rex, dicens: Magnus es, Dómine Deus Daniélis. Et extráxit eum de lacu leónum.
Dániel Dan 27 14 41 Porro illos, qui perditiónis ejus causa fúerant, intromísit in lacum, et devoráti sunt in moménto coram eo.
Dániel Dan 27 14 42 Tunc rex ait: Páveant omnes habitántes in univérsa terra Deum Daniélis: quia ipse est salvátor, fáciens signa et mirabília in terra: qui liberávit Daniélem de lacu leónum.
-# Osée Hos Prophetia Osée
+# Osée Hos Prophetía Osée
Osée Hos 28 1 1 Verbum Dómini, quod factum est ad Osée, fílium Béeri, in diébus Ozíæ, Jóathan, Achaz, Ezechíæ, regum Juda; et in diébus Jeróboam, fílii Joas, regis Israël.
Osée Hos 28 1 2 Princípium loquéndi Dómino in Osée. Et dixit Dóminus ad Osée: Vade, sume tibi uxórem fornicatiónum, et fac tibi fílios fornicatiónum, quia fórnicans fornicábitur terra a Dómino. b
Osée Hos 28 1 3 Et ábiit, et accépit Gomer, fíliam Debélaim: et concépit, et péperit ei fílium.
@@ -25624,81 +25624,81 @@ Osée Hos 28 14 7 Ibunt rami ejus, et erit quasi olíva glória ejus, et odor ej
Osée Hos 28 14 8 Converténtur sedéntes in umbra ejus; vivent trítico, et germinábunt quasi vínea; memoriále ejus sicut vinum Líbani.
Osée Hos 28 14 9 Éphraim, quid mihi ultra idóla? Ego exáudiam, et dírigam eum ego ut abiétem viréntem; ex me fructus tuus invéntus est.
Osée Hos 28 14 10 Quis sápiens, et intélliget ista? intélligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Dómini, et justi ambulábunt in eis; prævaricatóres vero córruent in eis.
-# Joel Joel Prophetia Joel
-Joel Joel 29 1 1 Verbum Dómini, quod factum est ad Joël, fílium Phátuel.
-Joel Joel 29 1 2 Audíte hoc, senes, et áuribus percípite, omnes habitatóres terræ: si factum est istud in diébus vestris, aut in diébus patrum vestrórum? b
-Joel Joel 29 1 3 Super hoc fíliis vestris narráte, et fílii vestri fíliis suis, et fílii eórum generatióni álteræ.
-Joel Joel 29 1 4 Resíduum erúcæ comédit locústa, et resíduum locústæ comédit bruchus, et resíduum bruchi comédit rubígo.
-Joel Joel 29 1 5 Expergiscímini, ébrii, et flete et ululáte, omnes qui bíbitis vinum in dulcédine, quóniam périit ab ore vestro.
-Joel Joel 29 1 6 Gens enim ascéndit super terram meam, fortis et innumerábilis: dentes ejus ut dentes leónis, et moláres ejus ut cátuli leónis. b
-Joel Joel 29 1 7 Pósuit víneam meam in desértum, et ficum meam decorticávit; nudans spoliávit eam, et projécit: albi facti sunt rami ejus.
-Joel Joel 29 1 8 Plange quasi virgo accíncta sacco super virum pubertátis suæ.
-Joel Joel 29 1 9 Périit sacrifícium et libátio de domo Dómini; luxérunt sacerdótes, minístri Dómini.
-Joel Joel 29 1 10 Depopuláta est régio, luxit humus, quóniam devastátum est tríticum, confúsum est vinum, elánguit óleum.
-Joel Joel 29 1 11 Confúsi sunt agrícolæ, ululavérunt vinitóres super fruménto et hórdeo, quia périit messis agri.
-Joel Joel 29 1 12 Vínea confúsa est, et ficus elánguit; malogranátum, et palma, et malum, et ómnia ligna agri aruérunt, quia confúsum est gáudium a fíliis hóminum.
-Joel Joel 29 1 13 Accíngite vos, et plángite, sacerdótes: ululáte, minístri altáris; ingredímini, cubáte in sacco, minístri Dei mei, quóniam intériit de domo Dei vestri sacrifícium et libátio. b
-Joel Joel 29 1 14 Sanctificáte jejúnium, vocáte cœtum, congregáte senes, omnes habitatóres terræ in domum Dei vestri, et clamáte ad Dóminum:
-Joel Joel 29 1 15 A, a, a, diéi! quia prope est dies Dómini, et quasi vástitas a poténte véniet.
-Joel Joel 29 1 16 Numquid non coram óculis vestris aliménta periérunt de domo Dei nostri, lætítia et exsultátio?
-Joel Joel 29 1 17 Computruérunt juménta in stércore suo, demolíta sunt hórrea, dissipátæ sunt apothécæ, quóniam confúsum est tríticum.
-Joel Joel 29 1 18 Quid ingémuit ánimal, mugiérunt greges arménti? quia non est páscua eis; sed et greges pécorum disperiérunt.
-Joel Joel 29 1 19 Ad te, Dómine, clamábo, quia ignis comédit speciósa desérti, et flamma succéndit ómnia ligna regiónis.
-Joel Joel 29 1 20 Sed et béstiæ agri, quasi área sítiens imbrem, suspexérunt ad te, quóniam exsiccáti sunt fontes aquárum, et ignis devorávit speciósa desérti.
-Joel Joel 29 2 1 Cánite tuba in Sion, ululáte in monte sancto meo, conturbéntur omnes habitatóres terræ: quia venit dies Dómini, quia prope est.
-Joel Joel 29 2 2 Dies tenebrárum et calíginis, dies nubis et túrbinis; quasi mane expánsum super montes pópulus multus et fortis: símilis ei non fuit a princípio, et post eum non erit usque in annos generatiónis et generatiónis.
-Joel Joel 29 2 3 Ante fáciem ejus ignis vorans, et post eum exúrens flamma. Quasi hortus voluptátis terra coram eo, et post eum solitúdo desérti, neque est qui effúgiat eum.
-Joel Joel 29 2 4 Quasi aspéctus equórum, aspéctus eórum; et quasi équites, sic current.
-Joel Joel 29 2 5 Sicut sónitus quadrigárum super cápita móntium exílient, sicut sónitus flammæ ignis devorántis stípulam, velut pópulus fortis præparátus ad prœ́lium.
-Joel Joel 29 2 6 A fácie ejus cruciabúntur pópuli; omnes vultus redigéntur in ollam.
-Joel Joel 29 2 7 Sicut fortes current; quasi viri bellatóres ascéndent murum: viri in viis suis gradiéntur, et non declinábunt a sémitis suis.
-Joel Joel 29 2 8 Unusquísque fratrem suum non coarctábit, sínguli in calle suo ambulábunt; sed et per fenéstras cadent, et non demoliéntur.
-Joel Joel 29 2 9 Urbem ingrediéntur, in muro current, domos conscéndent, per fenéstras intrábunt quasi fur.
-Joel Joel 29 2 10 A fácie ejus contrémuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebráti sunt, et stellæ retraxérunt splendórem suum. b
-Joel Joel 29 2 11 Et Dóminus dedit vocem suam ante fáciem exércitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fórtia et faciéntia verbum ejus: magnus enim dies Dómini, et terríbilis valde, et quis sustinébit eum?
-Joel Joel 29 2 12 Nunc ergo, dicit Dóminus, convertímini ad me in toto corde vestro, in jejúnio, et in fletu, et in planctu. b
-Joel Joel 29 2 13 Et scíndite corda vestra, et non vestiménta vestra; et convertímini ad Dóminum Deum vestrum, quia benígnus et miséricors est, pátiens et multæ misericórdiæ, et præstábilis super malítia.
-Joel Joel 29 2 14 Quis scit si convertátur, et ignóscat, et relínquat post se benedictiónem, sacrifícium et libámen Dómino Deo vestro?
-Joel Joel 29 2 15 Cánite tuba in Sion, sanctificáte jejúnium, vocáte cœtum: b
-Joel Joel 29 2 16 congregáte pópulum, sanctificáte ecclésiam, coadunáte senes, congregáte párvulos, et sugéntes úbera; egrediátur sponsus de cubíli suo, et sponsa de thálamo suo.
-Joel Joel 29 2 17 Inter vestíbulum et altáre plorábunt sacerdótes, minístri Dómini, et dicent: Parce, Dómine, parce pópulo tuo; et ne des hæreditátem tuam in oppróbrium, ut dominéntur eis natiónes. Quare dicunt in pópulis: Ubi est Deus eórum?
-Joel Joel 29 2 18 Zelátus est Dóminus terram suam, et pepércit pópulo suo. b
-Joel Joel 29 2 19 Et respóndit Dóminus, et dixit pópulo suo: Ecce ego mittam vobis fruméntum, et vinum, et óleum, et replebímini eis; et non dabo vos ultra oppróbrium in géntibus.
-Joel Joel 29 2 20 Et eum qui ab aquilóne est procul fáciam a vobis, et expéllam eum in terram ínviam et desértam: fáciem ejus contra mare orientále, et extrémum ejus ad mare novíssimum: et ascéndet fœtor ejus, et ascéndet putrédo ejus, quia supérbe egit.
-Joel Joel 29 2 21 Noli timére, terra: exsúlta, et lætáre, quóniam magnificávit Dóminus ut fáceret.
-Joel Joel 29 2 22 Nolíte timére, animália regiónis, quia germinavérunt speciósa desérti; quia lignum áttulit fructum suum, ficus et vínea dedérunt virtútem suam.
-Joel Joel 29 2 23 Et, fílii Sion, exsultáte, et lætámini in Dómino Deo vestro, quia dedit vobis doctórem justítiæ, et descéndere fáciet ad vos imbrem matutínum et serótinum, sicut in princípio.
-Joel Joel 29 2 24 Et implebúntur áreæ fruménto, et redundábunt torculária vino et óleo.
-Joel Joel 29 2 25 Et reddam vobis annos, quos comédit locústa, bruchus, et rubígo, et erúca: fortitúdo mea magna quam misi in vos.
-Joel Joel 29 2 26 Et comedétis vescéntes, et saturabímini; et laudábitis nomen Dómini Dei vestri, qui fecit mirabília vobíscum; et non confundétur pópulus meus in sempitérnum.
-Joel Joel 29 2 27 Et sciétis quia in médio Israël ego sum, et ego Dóminus Deus vester, et non est ámplius; et non confundétur pópulus meus in ætérnum.
-Joel Joel 29 2 28 Et erit post hæc: effúndam spíritum meum super omnem carnem, et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ: senes vestri sómnia somniábunt, et júvenes vestri visiónes vidébunt. b
-Joel Joel 29 2 29 Sed et super servos meos et ancíllas in diébus illis effúndam spíritum meum.
-Joel Joel 29 2 30 Et dabo prodígia in cælo et in terra, sánguinem, et ignem, et vapórem fumi.
-Joel Joel 29 2 31 Sol convertétur in ténebras, et luna in sánguinem, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis.
-Joel Joel 29 2 32 Et erit: omnis qui invocáverit nomen Dómini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerúsalem erit salvátio, sicut dixit Dóminus, et in resíduis quos Dóminus vocáverit.
-Joel Joel 29 3 1 Quia ecce in diébus illis, et in témpore illo, cum convértero captivitátem Juda et Jerúsalem,
-Joel Joel 29 3 2 congregábo omnes gentes, et dedúcam eas in vallem Jósaphat; et disceptábo cum eis ibi super pópulo meo, et hæreditáte mea Israël, quos dispersérunt in natiónibus, et terram meam divisérunt.
-Joel Joel 29 3 3 Et super pópulum meum misérunt sortem; et posuérunt púerum in prostíbulo, et puéllam vendidérunt pro vino ut bíberent.
-Joel Joel 29 3 4 Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis términus Palæstinórum? numquid ultiónem vos reddétis mihi? et si ulciscímini vos contra me, cito velóciter reddam vicissitúdinem vobis super caput vestrum.
-Joel Joel 29 3 5 Argéntum enim meum et aurum tulístis, et desiderabília mea et pulchérrima intulístis in delúbra vestra.
-Joel Joel 29 3 6 Et fílios Juda et fílios Jerúsalem vendidístis fíliis Græcórum, ut longe facerétis eos de fínibus suis.
-Joel Joel 29 3 7 Ecce ego suscitábo eos de loco in quo vendidístis eos, et convértam retributiónem vestram in caput vestrum.
-Joel Joel 29 3 8 Et vendam fílios vestros et fílias vestras in mánibus filiórum Juda, et venundábunt eos Sabǽis, genti longínquæ, quia Dóminus locútus est.
-Joel Joel 29 3 9 Clamáte hoc in géntibus, sanctificáte bellum, suscitáte robústos: accédant, ascéndant omnes viri bellatóres. b
-Joel Joel 29 3 10 Concídite arátra vestra in gládios, et ligónes vestros in lánceas. Infírmus dicat: Quia fortis ego sum.
-Joel Joel 29 3 11 Erúmpite, et veníte, omnes gentes de circúitu, et congregámini; ibi occúmbere fáciet Dóminus robústos tuos.
-Joel Joel 29 3 12 Consúrgant, et ascéndant gentes in vallem Jósaphat, quia ibi sedébo ut júdicem omnes gentes in circúitu.
-Joel Joel 29 3 13 Míttite falces, quóniam maturávit messis; veníte, et descéndite, quia plenum est tórcular, exúberant torculária: quia multiplicáta est malítia eórum.
-Joel Joel 29 3 14 Pópuli, pópuli, in valle concisiónis, quia juxta est dies Dómini in valle concisiónis. b
-Joel Joel 29 3 15 Sol et luna obtenebráti sunt, et stellæ retraxérunt splendórem suum.
-Joel Joel 29 3 16 Et Dóminus de Sion rúgiet, et de Jerúsalem dabit vocem suam, et movebúntur cæli et terra; et Dóminus spes pópuli sui, et fortitúdo filiórum Israël.
-Joel Joel 29 3 17 Et sciétis quia ego Dóminus Deus vester, hábitans in Sion monte sancto meo; et erit Jerúsalem sancta, et aliéni non transíbunt per eam ámplius.
-Joel Joel 29 3 18 Et erit in die illa: stillábunt montes dulcédinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ; et fons de domo Dómini egrediétur, et irrigábit torréntem spinárum. b
-Joel Joel 29 3 19 Ægýptus in desolatiónem erit, et Idumǽa in desértum perditiónis, pro eo quod iníque égerint in fílios Juda, et effúderint sánguinem innocéntem in terra sua.
-Joel Joel 29 3 20 Et Judǽa in ætérnum habitábitur, et Jerúsalem in generatiónem et generatiónem.
-Joel Joel 29 3 21 Et mundábo sánguinem eórum, quem non mundáveram; et Dóminus commorábitur in Sion.
-# Amos Amos Prophetia Amos
+# Joël Joel Prophetia Joël
+Joël Joel 29 1 1 Verbum Dómini, quod factum est ad Joël, fílium Phátuel.
+Joël Joel 29 1 2 Audíte hoc, senes, et áuribus percípite, omnes habitatóres terræ: si factum est istud in diébus vestris, aut in diébus patrum vestrórum? b
+Joël Joel 29 1 3 Super hoc fíliis vestris narráte, et fílii vestri fíliis suis, et fílii eórum generatióni álteræ.
+Joël Joel 29 1 4 Resíduum erúcæ comédit locústa, et resíduum locústæ comédit bruchus, et resíduum bruchi comédit rubígo.
+Joël Joel 29 1 5 Expergiscímini, ébrii, et flete et ululáte, omnes qui bíbitis vinum in dulcédine, quóniam périit ab ore vestro.
+Joël Joel 29 1 6 Gens enim ascéndit super terram meam, fortis et innumerábilis: dentes ejus ut dentes leónis, et moláres ejus ut cátuli leónis. b
+Joël Joel 29 1 7 Pósuit víneam meam in desértum, et ficum meam decorticávit; nudans spoliávit eam, et projécit: albi facti sunt rami ejus.
+Joël Joel 29 1 8 Plange quasi virgo accíncta sacco super virum pubertátis suæ.
+Joël Joel 29 1 9 Périit sacrifícium et libátio de domo Dómini; luxérunt sacerdótes, minístri Dómini.
+Joël Joel 29 1 10 Depopuláta est régio, luxit humus, quóniam devastátum est tríticum, confúsum est vinum, elánguit óleum.
+Joël Joel 29 1 11 Confúsi sunt agrícolæ, ululavérunt vinitóres super fruménto et hórdeo, quia périit messis agri.
+Joël Joel 29 1 12 Vínea confúsa est, et ficus elánguit; malogranátum, et palma, et malum, et ómnia ligna agri aruérunt, quia confúsum est gáudium a fíliis hóminum.
+Joël Joel 29 1 13 Accíngite vos, et plángite, sacerdótes: ululáte, minístri altáris; ingredímini, cubáte in sacco, minístri Dei mei, quóniam intériit de domo Dei vestri sacrifícium et libátio. b
+Joël Joel 29 1 14 Sanctificáte jejúnium, vocáte cœtum, congregáte senes, omnes habitatóres terræ in domum Dei vestri, et clamáte ad Dóminum:
+Joël Joel 29 1 15 A, a, a, diéi! quia prope est dies Dómini, et quasi vástitas a poténte véniet.
+Joël Joel 29 1 16 Numquid non coram óculis vestris aliménta periérunt de domo Dei nostri, lætítia et exsultátio?
+Joël Joel 29 1 17 Computruérunt juménta in stércore suo, demolíta sunt hórrea, dissipátæ sunt apothécæ, quóniam confúsum est tríticum.
+Joël Joel 29 1 18 Quid ingémuit ánimal, mugiérunt greges arménti? quia non est páscua eis; sed et greges pécorum disperiérunt.
+Joël Joel 29 1 19 Ad te, Dómine, clamábo, quia ignis comédit speciósa desérti, et flamma succéndit ómnia ligna regiónis.
+Joël Joel 29 1 20 Sed et béstiæ agri, quasi área sítiens imbrem, suspexérunt ad te, quóniam exsiccáti sunt fontes aquárum, et ignis devorávit speciósa desérti.
+Joël Joel 29 2 1 Cánite tuba in Sion, ululáte in monte sancto meo, conturbéntur omnes habitatóres terræ: quia venit dies Dómini, quia prope est.
+Joël Joel 29 2 2 Dies tenebrárum et calíginis, dies nubis et túrbinis; quasi mane expánsum super montes pópulus multus et fortis: símilis ei non fuit a princípio, et post eum non erit usque in annos generatiónis et generatiónis.
+Joël Joel 29 2 3 Ante fáciem ejus ignis vorans, et post eum exúrens flamma. Quasi hortus voluptátis terra coram eo, et post eum solitúdo desérti, neque est qui effúgiat eum.
+Joël Joel 29 2 4 Quasi aspéctus equórum, aspéctus eórum; et quasi équites, sic current.
+Joël Joel 29 2 5 Sicut sónitus quadrigárum super cápita móntium exílient, sicut sónitus flammæ ignis devorántis stípulam, velut pópulus fortis præparátus ad prœ́lium.
+Joël Joel 29 2 6 A fácie ejus cruciabúntur pópuli; omnes vultus redigéntur in ollam.
+Joël Joel 29 2 7 Sicut fortes current; quasi viri bellatóres ascéndent murum: viri in viis suis gradiéntur, et non declinábunt a sémitis suis.
+Joël Joel 29 2 8 Unusquísque fratrem suum non coarctábit, sínguli in calle suo ambulábunt; sed et per fenéstras cadent, et non demoliéntur.
+Joël Joel 29 2 9 Urbem ingrediéntur, in muro current, domos conscéndent, per fenéstras intrábunt quasi fur.
+Joël Joel 29 2 10 A fácie ejus contrémuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebráti sunt, et stellæ retraxérunt splendórem suum. b
+Joël Joel 29 2 11 Et Dóminus dedit vocem suam ante fáciem exércitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fórtia et faciéntia verbum ejus: magnus enim dies Dómini, et terríbilis valde, et quis sustinébit eum?
+Joël Joel 29 2 12 Nunc ergo, dicit Dóminus, convertímini ad me in toto corde vestro, in jejúnio, et in fletu, et in planctu. b
+Joël Joel 29 2 13 Et scíndite corda vestra, et non vestiménta vestra; et convertímini ad Dóminum Deum vestrum, quia benígnus et miséricors est, pátiens et multæ misericórdiæ, et præstábilis super malítia.
+Joël Joel 29 2 14 Quis scit si convertátur, et ignóscat, et relínquat post se benedictiónem, sacrifícium et libámen Dómino Deo vestro?
+Joël Joel 29 2 15 Cánite tuba in Sion, sanctificáte jejúnium, vocáte cœtum: b
+Joël Joel 29 2 16 congregáte pópulum, sanctificáte ecclésiam, coadunáte senes, congregáte párvulos, et sugéntes úbera; egrediátur sponsus de cubíli suo, et sponsa de thálamo suo.
+Joël Joel 29 2 17 Inter vestíbulum et altáre plorábunt sacerdótes, minístri Dómini, et dicent: Parce, Dómine, parce pópulo tuo; et ne des hæreditátem tuam in oppróbrium, ut dominéntur eis natiónes. Quare dicunt in pópulis: Ubi est Deus eórum?
+Joël Joel 29 2 18 Zelátus est Dóminus terram suam, et pepércit pópulo suo. b
+Joël Joel 29 2 19 Et respóndit Dóminus, et dixit pópulo suo: Ecce ego mittam vobis fruméntum, et vinum, et óleum, et replebímini eis; et non dabo vos ultra oppróbrium in géntibus.
+Joël Joel 29 2 20 Et eum qui ab aquilóne est procul fáciam a vobis, et expéllam eum in terram ínviam et desértam: fáciem ejus contra mare orientále, et extrémum ejus ad mare novíssimum: et ascéndet fœtor ejus, et ascéndet putrédo ejus, quia supérbe egit.
+Joël Joel 29 2 21 Noli timére, terra: exsúlta, et lætáre, quóniam magnificávit Dóminus ut fáceret.
+Joël Joel 29 2 22 Nolíte timére, animália regiónis, quia germinavérunt speciósa desérti; quia lignum áttulit fructum suum, ficus et vínea dedérunt virtútem suam.
+Joël Joel 29 2 23 Et, fílii Sion, exsultáte, et lætámini in Dómino Deo vestro, quia dedit vobis doctórem justítiæ, et descéndere fáciet ad vos imbrem matutínum et serótinum, sicut in princípio.
+Joël Joel 29 2 24 Et implebúntur áreæ fruménto, et redundábunt torculária vino et óleo.
+Joël Joel 29 2 25 Et reddam vobis annos, quos comédit locústa, bruchus, et rubígo, et erúca: fortitúdo mea magna quam misi in vos.
+Joël Joel 29 2 26 Et comedétis vescéntes, et saturabímini; et laudábitis nomen Dómini Dei vestri, qui fecit mirabília vobíscum; et non confundétur pópulus meus in sempitérnum.
+Joël Joel 29 2 27 Et sciétis quia in médio Israël ego sum, et ego Dóminus Deus vester, et non est ámplius; et non confundétur pópulus meus in ætérnum.
+Joël Joel 29 2 28 Et erit post hæc: effúndam spíritum meum super omnem carnem, et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ: senes vestri sómnia somniábunt, et júvenes vestri visiónes vidébunt. b
+Joël Joel 29 2 29 Sed et super servos meos et ancíllas in diébus illis effúndam spíritum meum.
+Joël Joel 29 2 30 Et dabo prodígia in cælo et in terra, sánguinem, et ignem, et vapórem fumi.
+Joël Joel 29 2 31 Sol convertétur in ténebras, et luna in sánguinem, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis.
+Joël Joel 29 2 32 Et erit: omnis qui invocáverit nomen Dómini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerúsalem erit salvátio, sicut dixit Dóminus, et in resíduis quos Dóminus vocáverit.
+Joël Joel 29 3 1 Quia ecce in diébus illis, et in témpore illo, cum convértero captivitátem Juda et Jerúsalem,
+Joël Joel 29 3 2 congregábo omnes gentes, et dedúcam eas in vallem Jósaphat; et disceptábo cum eis ibi super pópulo meo, et hæreditáte mea Israël, quos dispersérunt in natiónibus, et terram meam divisérunt.
+Joël Joel 29 3 3 Et super pópulum meum misérunt sortem; et posuérunt púerum in prostíbulo, et puéllam vendidérunt pro vino ut bíberent.
+Joël Joel 29 3 4 Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis términus Palæstinórum? numquid ultiónem vos reddétis mihi? et si ulciscímini vos contra me, cito velóciter reddam vicissitúdinem vobis super caput vestrum.
+Joël Joel 29 3 5 Argéntum enim meum et aurum tulístis, et desiderabília mea et pulchérrima intulístis in delúbra vestra.
+Joël Joel 29 3 6 Et fílios Juda et fílios Jerúsalem vendidístis fíliis Græcórum, ut longe facerétis eos de fínibus suis.
+Joël Joel 29 3 7 Ecce ego suscitábo eos de loco in quo vendidístis eos, et convértam retributiónem vestram in caput vestrum.
+Joël Joel 29 3 8 Et vendam fílios vestros et fílias vestras in mánibus filiórum Juda, et venundábunt eos Sabǽis, genti longínquæ, quia Dóminus locútus est.
+Joël Joel 29 3 9 Clamáte hoc in géntibus, sanctificáte bellum, suscitáte robústos: accédant, ascéndant omnes viri bellatóres. b
+Joël Joel 29 3 10 Concídite arátra vestra in gládios, et ligónes vestros in lánceas. Infírmus dicat: Quia fortis ego sum.
+Joël Joel 29 3 11 Erúmpite, et veníte, omnes gentes de circúitu, et congregámini; ibi occúmbere fáciet Dóminus robústos tuos.
+Joël Joel 29 3 12 Consúrgant, et ascéndant gentes in vallem Jósaphat, quia ibi sedébo ut júdicem omnes gentes in circúitu.
+Joël Joel 29 3 13 Míttite falces, quóniam maturávit messis; veníte, et descéndite, quia plenum est tórcular, exúberant torculária: quia multiplicáta est malítia eórum.
+Joël Joel 29 3 14 Pópuli, pópuli, in valle concisiónis, quia juxta est dies Dómini in valle concisiónis. b
+Joël Joel 29 3 15 Sol et luna obtenebráti sunt, et stellæ retraxérunt splendórem suum.
+Joël Joel 29 3 16 Et Dóminus de Sion rúgiet, et de Jerúsalem dabit vocem suam, et movebúntur cæli et terra; et Dóminus spes pópuli sui, et fortitúdo filiórum Israël.
+Joël Joel 29 3 17 Et sciétis quia ego Dóminus Deus vester, hábitans in Sion monte sancto meo; et erit Jerúsalem sancta, et aliéni non transíbunt per eam ámplius.
+Joël Joel 29 3 18 Et erit in die illa: stillábunt montes dulcédinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ; et fons de domo Dómini egrediétur, et irrigábit torréntem spinárum. b
+Joël Joel 29 3 19 Ægýptus in desolatiónem erit, et Idumǽa in desértum perditiónis, pro eo quod iníque égerint in fílios Juda, et effúderint sánguinem innocéntem in terra sua.
+Joël Joel 29 3 20 Et Judǽa in ætérnum habitábitur, et Jerúsalem in generatiónem et generatiónem.
+Joël Joel 29 3 21 Et mundábo sánguinem eórum, quem non mundáveram; et Dóminus commorábitur in Sion.
+# Amos Amos Prophetía Amos
Amos Amos 30 1 1 Verba Amos, qui fuit in pastóribus de Thécue, quæ vidit super Israël in diébus Ozíæ, regis Juda, et in diébus Jeróboam, fílii Joas, regis Israël, ante duos annos terræmótus.
Amos Amos 30 1 2 Et dixit: Dóminus de Sion rúgiet, et de Jerúsalem dabit vocem suam; et luxérunt speciósa pastórum, et exsiccátus est vertex Carméli.
Amos Amos 30 1 3 Hæc dicit Dóminus: Super tribus sceléribus Damásci, et super quátuor non convértam eum, eo quod trituráverint in plaustris férreis Gálaad. b
@@ -25846,7 +25846,7 @@ Amos Amos 30 9 12 ut possídeant relíquias Idumǽæ, et omnes natiónes: eo quo
Amos Amos 30 9 13 Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et comprehéndet arátor messórem, et calcátor uvæ mitténtem semen: et stillábunt montes dulcédinem, et omnes colli culti erunt.
Amos Amos 30 9 14 Et convértam captivitátem pópuli mei Israël; et ædificábunt civitátes desértas, et inhabitábunt; et plantábunt víneas, et bibent vinum eárum, et fácient hortos, et cómedent fructus eórum.
Amos Amos 30 9 15 Et plantábo eos super humum suam, et non evéllam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dóminus Deus tuus.
-# Abdías Obad Prophetia Abdíæ
+# Abdías Obad Prophetía Abdíæ
Abdías Obad 31 1 1 Vísio Abdíæ. Hæc dicit Dóminus Deus ad Edom: Audítum audívimus a Dómino, et legátum ad gentes misit: súrgite, et consurgámus advérsus eum in prœ́lium.
Abdías Obad 31 1 2 Ecce párvulum dedi te in géntibus: contemptíbilis tu es valde.
Abdías Obad 31 1 3 Supérbia cordis tui éxtulit te, habitántem in scissúris petrárum, exaltántem sólium tuum; qui dicis in corde tuo: Quis dátrahet me in terram?
@@ -25868,7 +25868,7 @@ Abdías Obad 31 1 18 Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus
Abdías Obad 31 1 19 Et hæreditábunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campéstribus, Philísthiim: et possidébunt regiónem Éphraim et regiónem Samaríæ, et Bénjamin possidébit Gálaad. b
Abdías Obad 31 1 20 Et transmigrátio exércitus hujus filiórum Israël, ómnia loca Chananæórum usque ad Saréptam: et transmigrátio Jerúsalem, quæ in Bósphoro est, possidébit civitátes austri.
Abdías Obad 31 1 21 Et ascéndent salvatóres in montem Sion judicáre montem Esau, et erit Dómino regnum.
-# Jonas Jonah Prophetia Jonæ
+# Jonas Jonah Prophetía Jonæ
Jonas Jonah 32 1 1 Et factum est verbum Dómini ad Jonam, fílium Amáthi, dicens:
Jonas Jonah 32 1 2 Surge, et vade in Níniven, civitátem grandem, et prǽdica in ea, quia ascéndit malítia ejus coram me.
Jonas Jonah 32 1 3 Et surréxit Jonas, ut fúgeret in Tharsis a fácie Dómini, et descéndit in Joppen: et invénit navem eúntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descéndit in eam ut iret cum eis in Tharsis a fácie Dómini.
@@ -25917,7 +25917,7 @@ Jonas Jonah 32 4 8 Et cum ortus fuísset sol, præcépit Dóminus vento cálido
Jonas Jonah 32 4 9 Et dixit Dóminus ad Jonam: Putásne bene irásceris tu super hédera? Et dixit: Bene iráscor ego usque ad mortem.
Jonas Jonah 32 4 10 Et dixit Dóminus: Tu doles super héderam in qua non laborásti, neque fecísti ut crésceret; quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte périit:
Jonas Jonah 32 4 11 et ego non parcam Nínive, civitáti magnæ, in qua sunt plus quam centum vigínti míllia hóminum qui nésciunt quid sit inter déxteram et sinístram suam, et juménta multa?
-# Michǽas Mic Prophetia Michǽæ
+# Michǽas Mic Prophetía Michǽæ
Michǽas Mic 33 1 1 Verbum Dómini, quod factum est ad Michǽam Morasthíten, in diébus Jóathan, Achaz, et Ezechíæ, regum Juda, quod vidit super Samaríam et Jerúsalem.
Michǽas Mic 33 1 2 Audíte, pópuli omnes, et atténdat terra, et plenitúdo ejus: et sit Dóminus Deus vobis in testem, Dóminus de templo sancto suo. b
Michǽas Mic 33 1 3 Quia ecce Dóminus egrediétur de loco suo, et descéndet, et calcábit super excélsa terræ.
@@ -26022,7 +26022,7 @@ Michǽas Mic 33 7 17 Lingent púlverem sicut serpéntes; velut reptília terræ
Michǽas Mic 33 7 18 Quis, Deus, símilis tui, qui aufers iniquitátem, et transis peccátum reliquiárum hæreditátis tuæ? Non immíttet ultra furórem suum, quóniam volens misericórdiam est. b
Michǽas Mic 33 7 19 Revertétur, et miserébitur nostri; depónet iniquitátes nostras, et projíciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra.
Michǽas Mic 33 7 20 Dabis veritátem Jacob, misericórdiam Ábraham, quæ jurásti pátribus nostris a diébus antíquis.
-# Nahum Nahum Prophetia Nahum
+# Nahum Nahum Prophetía Nahum
Nahum Nahum 34 1 1 Onus Nínive. Liber visiónis Nahum Elcesǽi.
Nahum Nahum 34 1 2 Deus æmulátor, et ulcíscens Dóminus: ulcíscens Dóminus, et habens furórem: ulcíscens Dóminus in hostes suos, et iráscens ipse inimícis suis.
Nahum Nahum 34 1 3 Dóminus pátiens, et magnus fortitúdine, et mundans non fáciet innocéntem. Dóminus in tempestáte et túrbine viæ ejus, et nébulæ pulvis pedum ejus.
@@ -26070,7 +26070,7 @@ Nahum Nahum 34 3 16 Plures fecísti negotiatiónes tuas quam stellæ sint cæli;
Nahum Nahum 34 3 17 Custódes tui quasi locústæ, et párvuli tui quasi locústæ locustárum, quæ consídunt in sépibus in die frígoris: sol ortus est, et avolavérunt, et non est cógnitus locus eárum ubi fúerint.
Nahum Nahum 34 3 18 Dormitavérunt pastóres tui, rex Assur, sepeliéntur príncipes tui: latitávit pópulus tuus in móntibus, et non est qui cóngreget.
Nahum Nahum 34 3 19 Non est obscúra contrítio tua; péssima est plaga tua. Omnes qui audiérunt auditiónem tuam compressérunt manum super te: quia super quem non tránsiit malítia tua semper?
-# Hábacuc Hab Prophetia Hábacuc
+# Hábacuc Hab Prophetía Hábacuc
Hábacuc Hab 35 1 1 Onus quod vidit Hábacuc prophéta.
Hábacuc Hab 35 1 2 Úsquequo, Dómine, clamábo, et non exáudies? vociferábor ad te, vim pátiens, et non salvábis?
Hábacuc Hab 35 1 3 Quare ostendísti mihi iniquitátem et labórem, vidére prædam et injustítiam contra me? Et factum est judícium, et contradíctio poténtior.
@@ -26128,7 +26128,7 @@ Hábacuc Hab 35 3 16 Audívi, et conturbátus est venter meus; a voce contremué
Hábacuc Hab 35 3 17 Ficus enim non florébit, et non erit germen in víneis; mentiétur opus olívæ, et arva non áfferent cibum: abscindétur de ovíli pecus, et non erit arméntum in præsépibus.
Hábacuc Hab 35 3 18 Ego autem in Dómino gaudébo; et exsultábo in Deo Jesu meo.
Hábacuc Hab 35 3 19 Deus Dóminus fortitúdo mea, et ponet pedes meos quasi cervórum: et super excélsa mea dedúcet me victor in psalmis canéntem.
-# Sophonías Zep Prophetia Sophoníæ
+# Sophonías Zep Prophetía Sophoníæ
Sophonías Zep 36 1 1 Verbum Dómini quod factum est ad Sophoníam, fílium Chusi, fílii Godolíæ, fílii Amaríæ, fílii Ezecíæ, in diébus Josíæ, fílii Amon, regis Judæ.
Sophonías Zep 36 1 2 Cóngregans congregábo ómnia a fácie terræ, dicit Dóminus: b
Sophonías Zep 36 1 3 cóngregans hóminem et pecus, cóngregans volatília cæli et pisces maris: et ruínæ impiórum erunt, et dispérdam hómines a fácie terræ, dicit Dóminus.
@@ -26182,7 +26182,7 @@ Sophonías Zep 36 3 17 Dóminus Deus tuus in médio tui fortis, ipse salvábit:
Sophonías Zep 36 3 18 Nugas, qui a lege recésserant, congregábo, quia ex te erant: ut non ultra hábeas super eis oppróbrium. b
Sophonías Zep 36 3 19 Ecce ego interfíciam omnes qui afflixérunt te in témpore illo: et salvábo claudicántem, et eam quæ ejécta fúerat congregábo: et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusiónis eórum,
Sophonías Zep 36 3 20 in témpore illo quo addúcam vos, et in témpore quo congregábo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem ómnibus pópulis terræ, cum convértero captivitátem vestram coram óculis vestris, dicit Dóminus.
-# Aggǽus Hag Prophetia Aggǽi
+# Aggǽus Hag Prophetía Aggǽi
Aggǽus Hag 37 1 1 In anno secúndo Daríi regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Dómini in manu Aggǽi prophétæ, ad Zoróbabel, fílium Saláthiel, ducem Juda, et ad Jesum, fílium Jósedec, sacerdótem magnum, dicens:
Aggǽus Hag 37 1 2 Hæc ait Dóminus exercítuum, dicens: Pópulus iste dicit: Nondum venit tempus domus Dómini ædificándæ.
Aggǽus Hag 37 1 3 Et factum est verbum Dómini in manu Aggǽi prophétæ, dicens:
@@ -26221,7 +26221,7 @@ Aggǽus Hag 37 2 21 Et factum est verbum Dómini secúndo ad Aggǽum in vigésim
Aggǽus Hag 37 2 22 Lóquere ad Zoróbabel ducem Juda, dicens: Ego movébo cælum páriter et terram,
Aggǽus Hag 37 2 23 et subvértam sólium regnórum, et cónteram fortitúdinem regni géntium: et subvértam quadrígam et ascensórem ejus, et descéndent equi, et ascensóres eórum, vir in gládio fratris sui.
Aggǽus Hag 37 2 24 In die illa, dicit Dóminus exercítuum, assúmam te, Zoróbabel, fili Saláthiel, serve meus, dicit Dóminus: et ponam te quasi signáculum, quia te elégi, dicit Dóminus exercítuum.
-# Zacharías Zec Prophetia Zacharíæ
+# Zacharías Zec Prophetía Zacharíæ
Zacharías Zec 38 1 1 In mense octávo, in anno secúndo Daríi regis, factum est verbum Dómini ad Zacharíam fílium Barachíæ fílii Addo prophétam, dicens:
Zacharías Zec 38 1 2 Irátus est Dóminus super patres vestros iracúndia.
Zacharías Zec 38 1 3 Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Convertímini ad me, ait Dóminus exercítuum, et convértar ad vos, dicit Dóminus exercítuum.
@@ -26434,1553 +26434,1553 @@ Zacharías Zec 38 14 18 Quod etsi família Ægýpti non ascénderit et non véne
Zacharías Zec 38 14 19 Hoc erit peccátum Ægýpti, et hoc peccátum ómnium géntium quæ non ascénderint ad celebrándam festivitátem tabernaculórum.
Zacharías Zec 38 14 20 In die illa, erit quod super frenum equi est, sanctum Dómino: et erunt lebétes in domo Dómini quasi phíalæ coram altári. b
Zacharías Zec 38 14 21 Et erit omnis lebes in Jerúsalem et in Juda sanctificátus Dómino exercítuum: et vénient omnes immolántes, et sument ex eis, et coquent in eis: et non erit mercátor ultra in domo Dómini exercítuum in die illo.
-# Malachias Mal Prophetia Malachíæ
-Malachias Mal 39 1 1 Onus verbi Dómini ad Israël in manu Malachíæ.
-Malachias Mal 39 1 2 Diléxi vos, dicit Dóminus, et dixístis: In quo dilexísti nos? Nonne frater erat Esau Jacob? dicit Dóminus: et diléxi Jacob, b
-Malachias Mal 39 1 3 Esau autem ódio hábui, et pósui montes ejus in solitúdinem, et hæreditátem ejus in dracónes desérti.
-Malachias Mal 39 1 4 Quod si díxerit Idumǽa: Destrúcti sumus, sed reverténtes ædificábimus quæ destrúcta sunt: hæc dicit Dóminus exercítuum: Isti ædificábunt, et ego déstruam: et vocabúntur términi impietátis, et pópulus cui irátus est Dóminus usque in ætérnum.
-Malachias Mal 39 1 5 Et óculi vestri vidébunt, et vos dicétis: Magnificétur Dóminus super términum Israël.
-Malachias Mal 39 1 6 Fílius honórat patrem, et servus dóminum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dóminus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dóminus exercítuum. Ad vos, o sacerdótes, qui despícitis nomen meum, et dixístis: In quo despéximus nomen tuum? b
-Malachias Mal 39 1 7 Offértis super altáre meum panem pollútum, et dícitis: In quo pollúimus te? in eo quod dícitis: Mensa Dómini despécta est.
-Malachias Mal 39 1 8 Si offerátis cæcum ad immolándum, nonne malum est? et si offerátis claudum et lánguidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placúerit ei, aut si suscéperit fáciem tuam, dicit Dóminus exercítuum.
-Malachias Mal 39 1 9 Et nunc deprecámini vultum Dei ut misereátur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quómodo suscípiat fácies vestras, dicit Dóminus exercítuum. b
-Malachias Mal 39 1 10 Quis est in vobis qui claudat óstia, et incéndat altáre meum gratuíto? non est mihi volúntas in vobis, dicit Dóminus exercítuum, et munus non suscípiam de manu vestra.
-Malachias Mal 39 1 11 Ab ortu enim solis usque ad occásum, magnum est nomen meum in géntibus, et in omni loco sacrificátur: et offértur nómini meo oblátio munda, quia magnum est nomen meum in géntibus, dicit Dóminus exercítuum.
-Malachias Mal 39 1 12 Et vos polluístis illud in eo quod dícitis: Mensa Dómini contamináta est, et quod superpónitur contemptíbilis est, cum igne qui illud dévorat.
-Malachias Mal 39 1 13 Et dixístis: Ecce de labóre, et exsufflástis illud, dicit Dóminus exercítuum: et intulístis de rapínis claudum et lánguidum, et intulístis munus: numquid suscípiam illud de manu vestra? dicit Dóminus.
-Malachias Mal 39 1 14 Maledíctus dolósus qui habet in grege suo másculum, et votum fáciens ímmolat débile Dómino: quia rex magnus ego, dicit Dóminus exercítuum, et nomen meum horríbile in géntibus. b
-Malachias Mal 39 2 1 Et nunc ad vos mandátum hoc, o sacerdótes.
-Malachias Mal 39 2 2 Si noluéritis audíre, et si noluéritis pónere super cor, ut detis glóriam nómini meo, ait Dóminus exercítuum, mittam in vos egestátem, et maledícam benedictiónibus vestris, et maledícam illis, quóniam non posuístis super cor.
-Malachias Mal 39 2 3 Ecce ego projíciam vobis bráchium, et dispérgam super vultum vestrum stercus solemnitátum vestrárum, et assúmet vos secum.
-Malachias Mal 39 2 4 Et sciétis quia misi ad vos mandátum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dóminus exercítuum.
-Malachias Mal 39 2 5 Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis: et dedi ei timórem, et tímuit me, et a fácie nóminis mei pavébat.
-Malachias Mal 39 2 6 Lex veritátis fuit in ore ejus, et iníquitas non est invénta in lábiis ejus: in pace et in æquitáte ambulávit mecum, et multos avértit ab iniquitáte.
-Malachias Mal 39 2 7 Lábia enim sacerdótis custódient sciéntiam, et legem requírent ex ore ejus, quia ángelus Dómini exercítuum est.
-Malachias Mal 39 2 8 Vos autem recessístis de via, et scandalizástis plúrimos in lege: írritum fecístis pactum Levi, dicit Dóminus exercítuum.
-Malachias Mal 39 2 9 Propter quod et ego dedi vos contemptíbiles, et húmiles ómnibus pópulis, sicut non servástis vias meas, et accepístis fáciem in lege.
-Malachias Mal 39 2 10 Numquid non pater unus ómnium nostrum? numquid non Deus unus creávit nos? quare ergo déspicit unusquísque nostrum fratrem suum, víolans pactum patrum nostrórum? b
-Malachias Mal 39 2 11 Transgréssus est Juda, et abominátio facta est in Israël et in Jerúsalem, quia contaminávit Juda sanctificatiónem Dómini, quam diléxit, et hábuit fíliam dei aliéni.
-Malachias Mal 39 2 12 Dispérdet Dóminus virum qui fécerit hoc, magístrum et discípulum, de tabernáculis Jacob, et offeréntem munus Dómino exercítuum.
-Malachias Mal 39 2 13 Et hoc rursum fecístis: operiebátis lácrimis altáre Dómini, fletu et mugítu, ita ut non respíciam ultra ad sacrifícium, nec accípiam placábile quid de manu vestra.
-Malachias Mal 39 2 14 Et dixístis: Quam ob causam? Quia Dóminus testificátus est inter te et uxórem pubertátis tuæ, quam tu despexísti: et hæc párticeps tua, et uxor fœ́deris tui.
-Malachias Mal 39 2 15 Nonne unus fecit, et resíduum spíritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodíte ergo spíritum vestrum, et uxórem adolescéntiæ tuæ noli despícere.
-Malachias Mal 39 2 16 Cum ódio habúeris, dimítte, dicit Dóminus Deus Israël: opériet autem iníquitas vestiméntum ejus, dicit Dóminus exercítuum. Custodíte spíritum vestrum, et nolíte despícere.
-Malachias Mal 39 2 17 Laboráre fecístis Dóminum in sermónibus vestris, et dixístis: In quo eum fécimus laboráre? In eo quod dícitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspéctu Dómini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judícii? b
-Malachias Mal 39 3 1 Ecce ego mitto ángelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam: et statim véniet ad templum suum Dominátor quem vos quǽritis, et ángelus testaménti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dóminus exercítuum.
-Malachias Mal 39 3 2 Et quis póterit cogitáre diem advéntus ejus, et quis stabit ad vidéndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullónum:
-Malachias Mal 39 3 3 et sedébit conflans, et emúndans argéntum: et purgábit fílios Levi, et colábit eos quasi aurum et quasi argéntum, et erunt Dómino offeréntes sacrifícia in justítia.
-Malachias Mal 39 3 4 Et placébit Dómino sacrifícium Juda et Jerúsalem, sicut dies sǽculi, et sicut anni antíqui.
-Malachias Mal 39 3 5 Et accédam ad vos in judício, et ero testis velox maléficis, et adúlteris, et perjúris, et qui calumniántur mercédem mercenárii, víduas et pupíllos, et ópprimunt peregrínum, nec timuérunt me, dicit Dóminus exercítuum.
-Malachias Mal 39 3 6 Ego enim Dóminus, et non mutor: et vos fílii Jacob, non estis consúmpti. b
-Malachias Mal 39 3 7 A diébus enim patrum vestrórum recessístis a legítimis meis, et non custodístis: revertímini ad me, et revértar ad vos, dicit Dóminus exercítuum. Et dixístis: In quo revertémur?
-Malachias Mal 39 3 8 Si afflíget homo Deum, quia vos confígitis me? Et dixístis: In quo confígimus te? In décimis et in primítiis.
-Malachias Mal 39 3 9 Et in penúria vos maledícti estis, et me vos confígitis gens tota.
-Malachias Mal 39 3 10 Inférte omnem décimam in hórreum, et sit cibus in domo mea: et probáte me super hoc, dicit Dóminus: si non aperúero vobis cataráctas cæli, et effúdero vobis benedictiónem usque ad abundántiam:
-Malachias Mal 39 3 11 et increpábo pro vobis devorántem, et non corrúmpet fructum terræ vestræ, nec erit stérilis vínea in agro, dicit Dóminus exercítuum.
-Malachias Mal 39 3 12 Et beátos vos dicent omnes gentes: éritis enim vos terra desiderábilis, dicit Dóminus exercítuum.
-Malachias Mal 39 3 13 Invaluérunt super me verba vestra, dicit Dóminus. b
-Malachias Mal 39 3 14 Et dixístis: Quid locúti sumus contra te? Dixístis: Vanus est qui servit Deo: et quod emoluméntum quia custodívimus præcépta ejus, et quia ambulávimus tristes coram Dómino exercítuum?
-Malachias Mal 39 3 15 Ergo nunc beátos dícimus arrogántes: síquidem ædificáti sunt faciéntes impietátem, et tentavérunt Deum, et salvi facti sunt.
-Malachias Mal 39 3 16 Tunc locúti sunt timéntes Dóminum, unusquísque cum próximo suo: et atténdit Dóminus, et audívit, et scriptus est liber monuménti coram eo timéntibus Dóminum, et cogitántibus nomen ejus.
-Malachias Mal 39 3 17 Et erunt mihi, ait Dóminus exercítuum, in die qua ego fácio, in pecúlium: et parcam eis, sicut parcit vir fílio suo serviénti sibi.
-Malachias Mal 39 3 18 Et convertémini, et vidébitis quid sit inter justum et ímpium, et inter serviéntem Deo et non serviéntem ei.
-Malachias Mal 39 4 1 Ecce enim dies véniet succénsa quasi camínus: et erunt omnes supérbi et omnes faciéntes impietátem stípula: et inflammábit eos dies véniens, dicit Dóminus exercítuum, quæ non derelínquet eis radícem et germen.
-Malachias Mal 39 4 2 Et oriétur vobis timéntibus nomen meum sol justítiæ, et sánitas in pennis ejus: et egrediémini, et saliétis sicut vítuli de arménto.
-Malachias Mal 39 4 3 Et calcábitis ímpios, cum fúerint cinis sub planta pedum vestrórum, in die qua ego fácio, dicit Dóminus exercítuum.
-Malachias Mal 39 4 4 Mementóte legis Móysi servi mei, quam mandávi ei in Horeb ad omnem Israël, præcépta et judícia. b
-Malachias Mal 39 4 5 Ecce ego mittam vobis Elíam prophétam, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis.
-Malachias Mal 39 4 6 Et convértet cor patrum ad fílios, et cor filiórum ad patres eórum: ne forte véniam, et percútiam terram anathémate.
-# 1 Machabaeorum 1Mac Liber Primus Machabaeorum
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 1 Et factum est, postquam percússit Alexánder Philíppi Mácedo, qui primus regnávit in Grǽcia, egréssus de terra Cethim, Daríum regem Persárum et Medórum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 2 constítuit prœ́lia multa, et obtínuit ómnium munitiónes, et interfécit reges terræ,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 3 et pertránsiit usque ad fines terræ: et accépit spólia multitúdinis géntium, et síluit terra in conspéctu ejus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 4 Et congregávit virtútem, et exércitum fortem nimis: et exaltátum est, et elevátum cor ejus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 5 et obtínuit regiónes géntium, et tyránnos: et facti sunt illi in tribútum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 6 Et post hæc décidit in lectum, et cognóvit quia morerétur.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 7 Et vocávit púeros suos nóbiles, qui secum erant nutríti a juventúte: et divísit illis regnum suum, cum adhuc víveret.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 8 Et regnávit Alexánder annis duódecim, et mórtuus est.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 9 Et obtinuérunt púeri ejus regnum, unusquísque in loco suo: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 10 et imposuérunt omnes sibi diadémata post mortem ejus, et fílii eórum post eos annis multis, et multiplicáta sunt mala in terra.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 11 Et éxiit ex eis radix peccátrix, Antíochus illústris, fílius Antíochi regis, qui fúerat Romæ obses: et regnávit in anno centésimo trigésimo séptimo regni Græcórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 12 In diébus illis, exiérunt ex Israël fílii iníqui, et suasérunt multis, dicéntes: Eámus, et disponámus testaméntum cum géntibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recéssimus ab eis, invenérunt nos multa mala.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 13 Et bonus visus est sermo in óculis eórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 14 Et destinavérunt áliqui de pópulo, et abiérunt ad regem: et dedit illis potestátem ut fácerent justítiam géntium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 15 Et ædificavérunt gymnásium in Jerosólymis secúndum leges natiónum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 16 et fecérunt sibi præpútia, et recessérunt a testaménto sancto, et juncti sunt natiónibus, et venúndati sunt ut fácerent malum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 17 Et parátum est regnum in conspéctu Antíochi, et cœpit regnáre in terra Ægýpti ut regnáret super duo regna. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 18 Et intrávit in Ægýptum in multitúdine gravi, in cúrribus, et elephántis, et equítibus, et copiósa návium multitúdine:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 19 et constítuit bellum advérsus Ptolemǽum regem Ægýpti, et véritus est Ptolemǽus a fácie ejus, et fugit, et cecidérunt vulneráti multi.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 20 Et comprehéndit civitátes munítas in terra Ægýpti, et accépit spólia terræ Ægýpti.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 21 Et convértit Antíochus, postquam percússit Ægýptum in centésimo et quadragésimo tértio anno: et ascéndit ad Israël,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 22 et ascéndit Jerosólymam in multitúdine gravi.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 23 Et intrávit in sanctificatiónem cum supérbia, et accépit altáre áureum, et candelábrum lúminis, et univérsa vasa ejus, et mensam propositiónis, et libatória, et phíalas, et mortaríola áurea, et velum, et corónas, et ornaméntum áureum, quod in fácie templi erat: et commínuit ómnia.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 24 Et accépit argéntum, et aurum, et vasa concupiscibília: et accépit thesáuros occúltos, quos invénit: et sublátis ómnibus, ábiit in terram suam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 25 Et fecit cædem hóminum, et locútus est in supérbia magna.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 26 Et factus est planctus magnus in Israël, et in omni loco eórum: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 27 et ingemuérunt príncipes et senióres; vírgines et júvenes infirmáti sunt: et speciósitas mulíerum immutáta est.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 28 Omnis marítus sumpsit laméntum, et quæ sedébant in thoro maritáli, lugébant:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 29 et commóta est terra super habitántes in ea, et univérsa domus Jacob índuit confusiónem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 30 Et post duos annos diérum, misit rex príncipem tributórum in civitátes Juda, et venit Jerúsalem cum turba magna. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 31 Et locútus est ad eos verba pacífica in dolo: et credidérunt ei.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 32 Et írruit super civitátem repénte, et percússit eam plaga magna, et pérdidit pópulum multum ex Israël.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 33 Et accépit spólia civitátis: et succéndit eam igni, et destrúxit domos ejus, et muros ejus in circúitu:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 34 et captívas duxérunt mulíeres, et natos et pécora possedérunt.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 35 Et ædificavérunt civitátem David muro magno et firmo, et túrribus firmis, et facta est illis in arcem:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 36 et posuérunt illic gentem peccatrícem viros iníquos, et convaluérunt in ea: et posuérunt arma, et escas, et congregavérunt spólia Jerúsalem:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 37 et reposuérunt illic: et facti sunt in láqueum magnum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 38 Et factum est hoc ad insídias sanctificatióni, et in diábolum malum in Israël:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 39 et effudérunt sánguinem innocéntem per circúitum sanctificatiónis, et contaminavérunt sanctificatiónem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 40 Et fugérunt habitatóres Jerúsalem propter eos, et facta est habitátio exterórum, et facta est éxtera sémini suo, et nati ejus reliquérunt eam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 41 Sanctificátio ejus desoláta est sicut solitúdo; dies festi ejus convérsi sunt in luctum, sábbata ejus in oppróbrium, honóres ejus in níhilum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 42 Secúndum glóriam ejus multiplicáta est ignomínia ejus, et sublímitas ejus convérsa est in luctum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 43 Et scripsit rex Antíochus omni regno suo ut esset omnis pópulus unus: et relínqueret unusquísque legem suam. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 44 Et consensérunt omnes gentes secúndum verbum regis Antíochi:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 45 et multi ex Israël consensérunt servitúti ejus, et sacrificavérunt idólis, et coinquinavérunt sábbatum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 46 Et misit rex libros per manus nuntiórum in Jerúsalem, et in omnes civitátes Juda, ut sequeréntur leges géntium terræ,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 47 et prohibérent holocáusta et sacrifícia, et placatiónes fíeri in templo Dei,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 48 et prohibérent celebrári sábbatum, et dies solémnes:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 49 et jussit coinquinári sancta, et sanctum pópulum Israël.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 50 Et jussit ædificári aras, et templa, et idóla, et immolári carnes suíllas, et pécora commúnia,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 51 et relínquere fílios suos incircumcísos, et coinquinári ánimas eórum in ómnibus immúndis, et abominatiónibus, ita ut oblivisceréntur legem, et immutárent omnes justificatiónes Dei:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 52 et quicúmque non fecíssent secúndum verbum regis Antíochi, moreréntur.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 53 Secúndum ómnia verba hæc scripsit omni regno suo: et præpósuit príncipes pópulo, qui hæc fíeri cógerent. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 54 Et jussérunt civitátibus Juda sacrificáre.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 55 Et congregáti sunt multi de pópulo ad eos qui derelíquerant legem Dómini, et fecérunt mala super terram:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 56 et effugavérunt pópulum Israël in ábditis, et in abscónditis fugitivórum locis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 57 Die quintadécima mensis Casleu, quinto et quadragésimo et centésimo anno, ædificávit rex Antíochus abominándum idólum desolatiónis super altáre Dei, et per univérsas civitátes Juda in circúitu ædificavérunt aras:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 58 et ante jánuas domórum et in platéis incendébant thura, et sacrificábant:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 59 et libros legis Dei combussérunt igni, scindéntes eos:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 60 et apud quemcúmque inveniebántur libri testaménti Dómini, et quicúmque observábat legem Dómini, secúndum edíctum regis trucidábant eum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 61 In virtúte sua faciébant hæc pópulo Israël, qui inveniebátur in omni mense et mense in civitátibus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 62 Et quinta et vigésima die mensis sacrificábant super aram, quæ erat contra altáre.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 63 Et mulíeres, quæ circumcidébant fílios suos, trucidabántur secúndum jussum regis Antíochi,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 64 et suspendébant púeros a cervícibus per univérsas domos eórum: et eos, qui circumcíderant illos, trucidábant.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 65 Et multi de pópulo Israël definiérunt apud se, ut non manducárent immúnda: et elegérunt magis mori, quam cibis coinquinári immúndis:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 66 et noluérunt infríngere legem Dei sanctam, et trucidáti sunt:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 1 67 et facta est ira magna super pópulum valde.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 1 In diébus illis surréxit Mathathías fílius Joánnis fílii Simeónis, sacérdos ex fíliis Jóarib, ab Jerúsalem, et consédit in monte Modin:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 2 et habébat fílios quinque, Joánnem, qui cognominabátur Gaddis:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 3 et Simónem, qui cognominabátur Thasi:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 4 et Judam, qui vocabátur Machabǽus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 5 et Eleázarum, qui cognominabátur Ábaron: et Jónathan, qui cognominabátur Apphus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 6 hi vidérunt mala, quæ fiébant in pópulo Juda, et in Jerúsalem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 7 Et dixit Mathathías: Væ mihi! ut quid natus sum vidére contritiónem pópuli mei, et contritiónem civitátis sanctæ, et sedére illic, cum datur in mánibus inimicórum?
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 8 Sancta in manu extraneórum facta sunt: templum ejus sicut homo ignóbilis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 9 Vasa glóriæ ejus captíva abdúcta sunt: trucidáti sunt senes ejus in platéis, et júvenes ejus cecidérunt in gládio inimicórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 10 Quæ gens non hæreditávit regnum ejus et non obtínuit spólia ejus?
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 11 Omnis composítio ejus abláta est. Quæ erat líbera, facta est ancílla.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 12 Et ecce sancta nostra, et pulchritúdo nostra, et cláritas nostra desoláta est, et coinquinavérunt ea gentes.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 13 Quo ergo nobis adhuc vívere?
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 14 Et scidit vestiménta sua Mathathías, et fílii ejus: et operuérunt se cilíciis, et planxérunt valde. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 15 Et venérunt illuc qui missi erant a rege Antíocho, ut cógerent eos, qui confúgerant in civitátem Modin, immoláre, et accéndere thura, et a lege Dei discédere.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 16 Et multi de pópulo Israël consentiéntes accessérunt ad eos: sed Mathathías et fílii ejus constánter stetérunt.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 17 Et respondéntes qui missi erant ab Antíocho, dixérunt Mathathíæ: Princeps, et claríssimus et magnus es in hac civitáte, et ornátus fíliis et frátribus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 18 ergo accéde prior, et fac jussum regis, sicut fecérunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remansérunt in Jerúsalem: et eris tu, et fílii tui, inter amícos regis, et amplificátus auro, et argénto, et munéribus multis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 19 Et respóndit Mathathías, et dixit magna voce: Etsi omnes gentes regi Antíocho obédiunt, ut discédat unusquísque a servitúte legis patrum suórum, et conséntiat mandátis ejus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 20 ego et fílii mei, et fratres mei, obediémus legi patrum nostrórum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 21 propítius sit nobis Deus: non est nobis útile relínquere legem, et justítias Dei:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 22 non audiémus verba regis Antíochi, nec sacrificábimus transgrediéntes legis nostræ mandáta, ut eámus áltera via.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 23 Et ut cessávit loqui verba hæc, accéssit quidam Judǽus in ómnium óculis sacrificáre idólis super aram in civitáte Modin, secúndum jussum regis: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 24 et vidit Mathathías, et dóluit, et contremuérunt renes ejus, et accénsus est furor ejus secúndum judícium legis, et insíliens trucidávit eum super aram:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 25 sed et virum, quem rex Antíochus míserat, qui cogébat immoláre, occídit in ipso témpore, et aram destrúxit:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 26 et zelátus est legem, sicut fecit Phínees Zamri fílio Salómi.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 27 Et exclamávit Mathathías voce magna in civitáte, dicens: Omnis qui zelum habet legis, státuens testaméntum, éxeat post me.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 28 Et fugit ipse, et fílii ejus in montes, et reliquérunt quæcúmque habébant in civitáte.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 29 Tunc descendérunt multi quæréntes judícium, et justítiam, in desértum: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 30 et sedérunt ibi ipsi, et fílii eórum, et mulíeres eórum, et pécora eórum: quóniam inundavérunt super eos mala.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 31 Et renuntiátum est viris regis, et exercítui qui erat in Jerúsalem civitáte David, quóniam discessíssent viri quidam, qui dissipavérunt mandátum regis, in loca occúlta in desérto, et abiíssent post illos multi.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 32 Et statim perrexérunt ad eos, et constituérunt advérsus eos prœ́lium in die sabbatórum,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 33 et dixérunt ad eos: Resístitis et nunc adhuc? exíte, et fácite secúndum verbum regis Antíochi, et vivétis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 34 Et dixérunt: Non exíbimus, neque faciémus verbum regis, ut polluámus diem sabbatórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 35 Et concitavérunt advérsus eos prœ́lium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 36 Et non respondérunt eis, nec lápidem misérunt in eos, nec oppilavérunt loca occúlta,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 37 dicéntes: Moriámur omnes in simplicitáte nostra: et testes erunt super nos cælum et terra, quod injúste pérditis nos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 38 Et intulérunt illis bellum sábbatis: et mórtui sunt ipsi, et uxóres eórum, et fílii eórum, et pécora eórum usque ad mille ánimas hóminum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 39 Et cognóvit Mathathías et amíci ejus, et luctum habuérunt super eos valde. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 40 Et dixit vir próximo suo: Si omnes fecérimus sicut fratres nostri fecérunt, et non pugnavérimus advérsus gentes pro animábus nostris et justificatiónibus nostris, nunc cítius dispérdent nos a terra.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 41 Et cogitavérunt in die illa, dicéntes: Omnis homo, quicúmque vénerit ad nos in bello die sabbatórum, pugnémus advérsus eum: et non moriémur omnes, sicut mórtui sunt fratres nostri in occúltis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 42 Tunc congregáta est ad eos synagóga Assidæórum fortis víribus ex Israël, omnis voluntárius in lege:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 43 et omnes, qui fugiébant a malis, ádditi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmaméntum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 44 Et collegérunt exércitum, et percussérunt peccatóres in ira sua, et viros iníquos in indignatióne sua: et céteri fugérunt ad natiónes, ut eváderent.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 45 Et circuívit Mathathías et amíci ejus, et destruxérunt aras:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 46 et circumcidérunt púeros incircumcísos quotquot invenérunt in fínibus Israël: et in fortitúdine.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 47 Et persecúti sunt fílios supérbiæ, et prosperátum est opus in mánibus eórum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 48 et obtinuérunt legem de mánibus géntium, et de mánibus regum, et non dedérunt cornu peccatóri.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 49 Et appropinquavérunt dies Mathathíæ moriéndi, et dixit fíliis suis: Nunc confortáta est supérbia, et castigátio, et tempus eversiónis, et ira indignatiónis. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 50 Nunc ergo, o fílii, æmulatóres estóte legis, et date ánimas vestras pro testaménto patrum vestrórum,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 51 et mementóte óperum patrum, quæ fecérunt in generatiónibus suis: et accipiétis glóriam magnam, et nomen ætérnum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 52 Ábraham nonne in tentatióne invéntus est fidélis, et reputátum est ei ad justítiam?
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 53 Joseph in témpore angústiæ suæ custodívit mandátum, et factus est dóminus Ægýpti.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 54 Phínees pater noster, zelándo zelum Dei, accépit testaméntum sacerdótii ætérni.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 55 Jesus dum implévit verbum, factus est dux in Israël.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 56 Caleb dum testificátur in ecclésia, accépit hæreditátem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 57 David in sua misericórdia consecútus est sedem regni in sǽcula.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 58 Elías, dum zelat zelum legis, recéptus est in cælum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 59 Ananías et Azarías et Mísaël credéntes, liberáti sunt de flamma.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 60 Dániel in sua simplicitáte liberátus est de ore leónum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 61 Et ita cogitáte per generatiónem et generatiónem: quia omnes qui sperant in eum, non infirmántur.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 62 Et a verbis viri peccatóris ne timuéritis, quia glória ejus stercus et vermis est:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 63 hódie extóllitur, et cras non inveniétur: quia convérsus est in terram suam, et cogitátio ejus périit.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 64 Vos ergo fílii, confortámini, et viríliter ágite in lege: quia in ipsa gloriósi éritis. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consílii est: ipsum audíte semper, et ipse erit vobis pater.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 66 Et Judas Machabǽus, fortis víribus a juventúte sua, sit vobis princeps milítiæ, et ipse aget bellum pópuli.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 67 Et adducétis ad vos omnes factóres legis: et vindicáte vindíctam pópuli vestri.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 68 Retribúite retributiónem géntibus, et inténdite in præcéptum legis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 69 Et benedíxit eos, et appósitus est ad patres suos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 2 70 Et defúnctus est anno centésimo et quadragésimo sexto: et sepúltus est a fíliis suis in sepúlchris patrum suórum in Modin, et planxérunt eum omnis Israël planctu magno.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 1 Et surréxit Judas, qui vocabátur Machabǽus, fílius ejus, pro eo:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 2 et adjuvábant eum omnes fratres ejus, et univérsi qui se conjúnxerant patri ejus, et prœliabántur prœ́lium Israël cum lætítia.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 3 Et dilatávit glóriam pópulo suo, et índuit se lorícam sicut gigas, et succínxit se arma béllica sua in prœ́liis, et protegébat castra gládio suo.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 4 Símilis factus est leóni in opéribus suis, et sicut cátulus leónis rúgiens in venatióne.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 5 Et persecútus est iníquos perscrútans eos: et qui conturbábant pópulum suum, eos succéndit flammis:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 6 et repúlsi sunt inimíci ejus præ timóre ejus, et omnes operárii iniquitátis conturbáti sunt: et dirécta est salus in manu ejus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 7 Et exacerbábat reges multos, et lætificábat Jacob in opéribus suis, et in sǽculum memória ejus in benedictióne.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 8 Et perambulávit civitátes Juda, et pérdidit ímpios ex eis, et avértit iram ab Israël.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 9 Et nominátus est usque ad novíssimum terræ, et congregávit pereúntes.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 10 Et congregávit Apollónius gentes, et a Samaría virtútem multam et magnam ad bellándum contra Israël. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 11 Et cognóvit Judas, et éxiit óbviam illi: et percússit, et occídit illum: et cecidérunt vulneráti multi, et réliqui fugérunt.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 12 Et accépit spólia eórum: et gládium Apollónii ábstulit Judas, et erat pugnans in eo ómnibus diébus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 13 Et audívit Seron princeps exércitus Sýriæ, quod congregávit Judas congregatiónem fidélium, et ecclésiam secum, b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 14 et ait: Fáciam mihi nomen, et glorificábor in regno, et debellábo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernébant verbum regis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 15 Et præparávit se: et ascendérunt cum eo castra impiórum fortes auxiliárii ut fácerent vindíctam in fílios Israël.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 16 Et appropinquavérunt usque ad Béthoron: et exívit Judas óbviam illi cum paucis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 17 Ut autem vidérunt exércitum veniéntem sibi óbviam, dixérunt Judæ: Quómodo potérimus pauci pugnáre contra multitúdinem tantam, et tam fortem, et nos fatigáti sumus jejúnio hódie?
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 18 Et ait Judas: Fácile est conclúdi multos in manus paucórum: et non est differéntia in conspéctu Dei cæli liberáre in multis, et in paucis:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 19 quóniam non in multitúdine exércitus victória belli, sed de cælo fortitúdo est.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 20 Ipsi véniunt ad nos in multitúdine contumáci, et supérbia, ut dispérdant nos, et uxóres nostras, et fílios nostros, et ut spólient nos:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 21 nos vero pugnábimus pro animábus nostris, et légibus nostris:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 22 et ipse Dóminus cónteret eos ante fáciem nostram: vos autem ne timuéritis eos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 23 Ut cessávit autem loqui, insíluit in eos súbito: et contrítus est Seron et exércitus ejus in conspéctu ipsíus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 24 et persecútus est eum in descénsu Béthoron usque in campum, et cecidérunt ex eis octingénti viri, réliqui autem fugérunt in terram Philísthiim.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 25 Et cécidit timor Judæ ac fratrum ejus, et formído super omnes gentes in circúitu eórum: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 26 et pervénit ad regem nomen ejus, et de prœ́liis Judæ narrábant omnes gentes.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 27 Ut audívit autem rex Antíochus sermónes istos, irátus est ánimo: et misit, et congregávit exércitum univérsi regni sui, castra fórtia valde:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 28 et apéruit ærárium suum, et dedit stipéndia exercítui in annum: et mandávit illis ut essent paráti ad ómnia.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 29 Et vidit quod defécit pecúnia de thesáuris suis, et tribúta regiónis módica propter dissensiónem et plagam quam fecit in terra, ut tólleret legítima, quæ erant a primis diébus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 30 et tímuit ne non habéret ut semel et bis, in sumptus et donária, quæ déderat ante larga manu: et abundáverat super reges qui ante eum fúerant.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 31 Et consternátus erat ánimo valde, et cogitávit ire in Pérsidem, et accípere tribúta regiónum, et congregáre argéntum multum. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 32 Et relíquit Lýsiam hóminem nóbilem de génere regáli, super negótia régia, a flúmine Euphráte usque ad flumen Ægýpti,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 33 et ut nutríret Antíochum fílium suum, donec redíret.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 34 Et trádidit ei médium exércitum, et elephántos: et mandávit ei de ómnibus quæ volébat, et de inhabitántibus Judǽam, et Jerúsalem:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 35 et ut mítteret ad eos exércitum ad conteréndam et extirpándam virtútem Israël, et relíquias Jerúsalem, et auferéndam memóriam eórum de loco:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 36 et ut constitúeret habitatóres fílios alienígenas in ómnibus fínibus eórum, et sorte distribúeret terram eórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 37 Et rex assúmpsit partem exércitus resídui, et exívit ab Antiochía civitáte regni sui anno centésimo et quadragésimo séptimo: et transfretávit Euphráten flumen, et perambulábat superióres regiónes.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 38 Et elégit Lýsias Ptolemǽum fílium Dorýmini, et Nicanórem, et Górgiam, viros poténtes ex amícis regis: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 39 et misit cum eis quadragínta míllia virórum, et septem míllia équitum, ut venírent in terram Juda, et dispérderent eam secúndum verbum regis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 40 Et processérunt cum univérsa virtúte sua, et venérunt, et applicuérunt Émmaum in terra campéstri.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 41 Et audiérunt mercatóres regiónum nomen eórum: et accepérunt argéntum, et aurum multum valde, et púeros, et venérunt in castra ut accíperent fílios Israël in servos, et ádditi sunt ad eos exércitus Sýriæ, et terræ alienigenárum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 42 Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicáta sunt mala, et exércitus applicábant ad fines eórum: et cognovérunt verba regis, quæ mandávit pópulo fácere in intéritum et consummatiónem: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 43 et dixérunt unusquísque ad próximum suum: Erigámus dejectiónem pópuli nostri, et pugnémus pro pópulo nostro, et sanctis nostris.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 44 Et congregátus est convéntus ut essent paráti in prœ́lium, et ut orárent et péterent misericórdiam et miseratiónes.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 45 Et Jerúsalem non habitabátur, sed erat sicut desértum: non erat qui ingrederétur et egrederétur de natis ejus. Et sanctum conculcabátur: et fílii alienigenárum erant in arce; ibi erat habitátio géntium: et abláta est volúptas a Jacob, et defécit ibi tíbia et cíthara.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 46 Et congregáti sunt, et venérunt in Maspha contra Jerúsalem, quia locus oratiónis erat in Maspha ante in Israël. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 47 Et jejunavérunt illa die, et induérunt se cilíciis, et cínerem imposuérunt cápiti suo, et discidérunt vestiménta sua:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 48 et expandérunt libros legis, de quibus scrutabántur gentes similitúdinem simulacrórum suórum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 49 et attulérunt ornaménta sacerdotália, et primítias, et décimas: et suscitavérunt Nazarǽos, qui impléverant dies,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 50 et clamavérunt voce magna in cælum, dicéntes: Quid faciémus istis, et quo eos ducémus?
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 51 et sancta tua conculcáta sunt, et contamináta sunt, et sacerdótes tui facti sunt in luctum, et in humilitátem:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 52 et ecce natiónes convenérunt advérsum nos ut nos dispérdant: tu scis quæ cógitant in nos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 53 Quómodo potérimus subsístere ante fáciem eórum, nisi tu, Deus, ádjuves nos?
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 54 Et tubis exclamavérunt voce magna.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 55 Et post hæc constítuit Judas duces pópuli, tribúnos, et centuriónes, et pentacontárchos, et decuriónes. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 56 Et dixit his, qui ædificábant domos, et sponsábant uxóres, et plantábant víneas, et formidolósis, ut redírent unusquísque in domum suam secúndum legem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 57 Et movérunt castra, et collocavérunt ad austrum Émmaum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 58 Et ait Judas: Accingímini, et estóte fílii poténtes, et estóte paráti in mane, ut pugnétis advérsus natiónes has quæ convenérunt advérsus nos dispérdere nos, et sancta nostra:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 59 quóniam mélius est nos mori in bello, quam vidére mala gentis nostræ, et sanctórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 3 60 Sicut autem fúerit volúntas in cælo, sic fiat.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 1 Et assúmpsit Górgias quinque míllia virórum, et mille équites eléctos: et movérunt castra nocte,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 2 ut applicárent ad castra Judæórum, et percúterent eos súbito: et fílii, qui erant ex arce, erant illis duces.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 3 Et audívit Judas, et surréxit ipse et poténtes percútere virtútem exercítuum regis, qui erant in Émmaum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 4 adhuc enim dispérsus erat exércitus a castris.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 5 Et venit Górgias in castra Judæ noctu, et néminem invénit: et quærébat eos in móntibus, quóniam dixit: Fúgiunt hi a nobis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 6 Et cum dies factus esset, appáruit Judas in campo cum tribus míllibus virórum tantum, qui teguménta et gládios non habébant:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 7 et vidérunt castra géntium válida, et loricátos et equitátus in circúitu eórum, et hi docti ad prœ́lium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 8 Et ait Judas viris, qui secum erant: Ne timuéritis multitúdinem eórum, et ímpetum eórum ne formidétis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 9 Mementóte quáliter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequerétur eos Phárao cum exércitu multo.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 10 Et nunc clamémus in cælum: et miserébitur nostri Dóminus, et memor erit testaménti patrum nostrórum, et cónteret exércitum istum ante fáciem nostram hódie:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 11 et scient omnes gentes quia est qui rédimat et líberet Israël.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 12 Et elevavérunt alienígenæ óculos suos, et vidérunt eos veniéntes ex advérso. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 13 Et exiérunt de castris in prœ́lium, et tuba cecinérunt hi qui erant cum Juda.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 14 Et congréssi sunt: et contrítæ sunt gentes, et fugérunt in campum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 15 Novíssimi autem omnes cecidérunt in gládio, et persecúti sunt eos usque Gézeron, et usque in campos Idumǽæ, et Azóti, et Jámniæ: et cecidérunt ex illis usque ad tria míllia virórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 16 Et revérsus est Judas, et exércitus ejus sequens eum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 17 Dixítque ad pópulum: Non concupiscátis spólia: quia bellum contra nos est,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 18 et Górgias et exércitus ejus prope nos in monte: sed state nunc contra inimícos nostros, et expugnáte eos, et sumétis póstea spólia secúri.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 19 Et adhuc loquénte Juda hæc, ecce appáruit pars quædam prospíciens de monte.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 20 Et vidit Górgias quod in fugam convérsi sunt sui, et succendérunt castra: fumus enim, qui videbátur, declarábat quod factum est.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 21 Quibus illi conspéctis timuérunt valde, aspiciéntes simul et Judam, et exércitum in campo parátum ad prœ́lium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 22 Et fugérunt omnes in campum alienigenárum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 23 et Judas revérsus est ad spólia castrórum, et accepérunt aurum multum, et argéntum, et hyacínthinum, et púrpuram marínam, et opes magnas.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 24 Et convérsi, hymnum canébant, et benedicébant Deum in cælum, quóniam bonus est, quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 25 Et facta est salus magna in Israël in die illa.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 26 Quicúmque autem alienigenárum evasérunt, venérunt, et nuntiavérunt Lýsiæ univérsa quæ accíderant. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 27 Quibus ille audítis, consternátus ánimo deficiébat: quod non quália vóluit, tália contigérunt in Israël, et quália mandávit rex.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 28 Et sequénti anno, congregávit Lýsias virórum electórum sexagínta míllia, et équitum quinque míllia, ut debelláret eos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 29 Et venérunt in Judǽam, et castra posuérunt in Béthoron, et occúrrit illis Judas cum decem míllibus viris.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 30 Et vidérunt exércitum fortem, et orávit, et dixit: Benedíctus es, salvátor Israël, qui contrivísti ímpetum poténtis in manu servi tui David, et tradidísti castra alienigenárum in manu Jónathæ fílii Saul, et armígeri ejus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 31 Conclúde exércitum istum in manu pópuli tui Israël, et confundántur in exércitu suo et equítibus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 32 Da illis formídinem, et tábefac audáciam virtútis eórum, et commoveántur contritióne sua.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 33 Déjice illos gládio diligéntium te: et colláudent te omnes, qui novérunt nomen tuum, in hymnis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 34 Et commisérunt prœ́lium: et cecidérunt de exércitu Lýsiæ quinque míllia virórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 35 Videns autem Lýsias fugam suórum, et Judæórum audáciam, et quod paráti sunt aut vívere, aut mori fórtiter, ábiit Antiochíam, et elégit mílites, ut multiplicáti rursus venírent in Judǽam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 36 Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contríti sunt inimíci nostri: ascendámus nunc mundáre sancta, et renováre. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 37 Et congregátus est omnis exércitus, et ascendérunt in montem Sion.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 38 Et vidérunt sanctificatiónem desértam, et altáre profanátum, et portas exústas, et in átriis virgúlta nata sicut in saltu vel in móntibus, et pastophória díruta.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 39 Et scidérunt vestiménta sua, et planxérunt planctu magno, et imposuérunt cínerem super caput suum,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 40 et cecidérunt in fáciem super terram, et exclamavérunt tubis signórum, et clamavérunt in cælum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 41 Tunc ordinávit Judas viros ut pugnárent advérsus eos qui erant in arce, donec emundárent sancta. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 42 Et elégit sacerdótes sine mácula, voluntátem habéntes in lege Dei:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 43 et mundavérunt sancta, et tulérunt lápides contaminatiónis in locum immúndum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 44 Et cogitávit de altári holocaustórum, quod profanátum erat, quid de eo fáceret.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 45 Et íncidit illis consílium bonum ut destrúerent illud: ne forte illis esset in oppróbrium, quia contaminavérunt illud gentes, et demolíti sunt illud.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 46 Et reposuérunt lápides in monte domus in loco apto, quoadúsque veníret prophéta, et respondéret de eis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 47 Et accepérunt lápides íntegros secúndum legem, et ædificavérunt altáre novum secúndum illud quod fuit prius: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 48 et ædificavérunt sancta, et quæ intra domum erant intrínsecus: et ædem, et átria sanctificavérunt.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 49 Et fecérunt vasa sancta nova, et intulérunt candelábrum, et altáre incensórum, et mensam, in templum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 50 Et incénsum posuérunt super altáre, et accendérunt lucérnas quæ super candelábrum erant, et lucébant in templo.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 51 Et posuérunt super mensam panes, et appendérunt vela, et consummavérunt ómnia ópera quæ fécerant.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 52 Et ante matutínum surrexérunt quinta et vigésima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centésimi quadragésimi octávi anni:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 53 et obtulérunt sacrifícium secúndum legem super altáre holocaustórum novum, quod fecérunt.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 54 Secúndum tempus et secúndum diem in qua contaminavérunt illud gentes, in ipsa renovátum est in cánticis, et cítharis, et cínyris, et in cýmbalis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 55 Et cécidit omnis pópulus in fáciem, et adoravérunt, et benedixérunt in cælum eum, qui prosperávit eis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 56 Et fecérunt dedicatiónem altáris diébus octo, et obtulérunt holocáusta cum lætítia, et sacrifícium salutáris et laudis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 57 Et ornavérunt fáciem templi corónis áureis et scútulis, et dedicavérunt portas et pastophória, et imposuérunt eis jánuas. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 58 Et facta est lætítia in pópulo magna valde, et avérsum est oppróbrium géntium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 59 Et státuit Judas, et fratres ejus, et univérsa ecclésia Israël, ut agátur dies dedicatiónis altáris in tempóribus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigésima die mensis Casleu, cum lætítia et gáudio.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 60 Et ædificavérunt in témpore illo montem Sion, et per circúitum muros altos et turres firmas, nequándo venírent gentes, et conculcárent eum sicut ántea fecérunt.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 4 61 Et collocávit illic exércitum, ut servárent eum, et munívit eum ad custodiéndum Bethsúram, ut habéret pópulus munitiónem contra fáciem Idumǽæ.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 1 Et factum est, ut audiérunt gentes in circúitu quia ædificátum est altáre et sanctuárium sicut prius, irátæ sunt valde:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 2 et cogitábant tóllere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœpérunt occídere de pópulo, et pérsequi.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 3 Et debellábat Judas fílios Esau in Idumǽa, et eos qui erant in Acrabatháne, quia circumsedébant Israëlítas: et percússit eos plaga magna.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 4 Et recordátus est malítiam filiórum Bean, qui erant pópulo in láqueum et in scándalum, insidiántes ei in via.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 5 Et conclúsi sunt ab eo in túrribus, et applícuit ad eos, et anathematizávit eos, et incéndit turres eórum igni cum ómnibus qui in eis erant.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 6 Et transívit ad fílios Ammon, et invénit manum fortem, et pópulum copiósum, et Timótheum ducem ipsórum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 7 et commísit cum eis prœ́lia multa, et contríti sunt in conspéctu eórum, et percússit eos:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 8 et cepit Gazer civitátem et fílias ejus, et revérsus est in Judǽam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 9 Et congregátæ sunt gentes quæ sunt in Gálaad advérsus Israëlítas, qui erant in fínibus eórum, ut tóllerent eos: et fugérunt in Dátheman munitiónem. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 10 Et misérunt lítteras ad Judam et fratres ejus, dicéntes: Congregátæ sunt advérsum nos gentes per circúitum, ut nos áuferant,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 11 et parant veníre, et occupáre munitiónem, in quam confúgimus: et Timótheus est dux exércitus eórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 12 Nunc ergo veni, et éripe nos de mánibus eórum, quia cécidit multitúdo de nobis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 13 Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfécti sunt: et captívas duxérunt uxóres eórum, et natos, et spólia, et peremérunt illic fere mille viros.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 14 Et adhuc epístolæ legebántur, et ecce álii núntii venérunt de Galilǽa conscíssis túnicis, nuntiántes secúndum verba hæc: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 15 dicéntes convenísse advérsum se a Ptolemáida, et Tyro, et Sidóne: et repléta est omnis Galilǽa alienígenis, ut nos consúmant.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 16 Ut audívit autem Judas et pópulus sermónes istos, convénit ecclésia magna cogitáre quid fácerent frátribus suis, qui in tribulatióne erant, et expugnabántur ab eis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 17 Dixítque Judas Simóni fratri suo: Élige tibi viros, et vade, et líbera fratres tuos in Galilǽa: ego autem et frater meus Jónathas íbimus in Galaadítim.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 18 Et relíquit Joséphum fílium Zacharíæ, et Azaríam, duces pópuli, cum resíduo exércitu in Judǽa ad custódiam:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 19 et præcépit illis, dicens: Præestóte pópulo huic: et nolíte bellum commíttere advérsum gentes, donec revertámur.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 20 Et partíti sunt Simóni viri tria míllia, ut iret in Galilǽam: Judæ autem octo míllia in Galaadítim.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 21 Et ábiit Simon in Galilǽam, et commísit prœ́lia multa cum géntibus: et contrítæ sunt gentes a fácie ejus, et persecútus est eos usque ad portam
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 22 Ptolemáidis: et cecidérunt de géntibus fere tria míllia virórum. Et accépit spólia eórum,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 23 et assúmpsit eos qui erant in Galilǽa et in Árbatis, cum uxóribus, et natis, et ómnibus quæ erant illis, et addúxit in Judǽam cum lætítia magna.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 24 Et Judas Machabǽus, et Jónathas frater ejus, transiérunt Jordánem, et abiérunt viam trium diérum per desértum. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 25 Et occurrérunt eis Nabuthǽi, et suscepérunt eos pacífice, et narravérunt eis ómnia quæ accíderant frátribus eórum in Galaadítide,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 26 et quia multi ex eis comprehénsi sunt in Bárasa, et Bosor, et in Álimis, et in Casphor, et Mageth, et Cárnaim: hæ omnes civitátes munítæ et magnæ.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 27 Sed et in céteris civitátibus Galaadítidis tenéntur comprehénsi, et in crástinum constituérunt admovére exércitum civitátibus his, et comprehéndere, et tóllere eos in una die.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 28 Et convértit Judas et exércitus ejus viam in desértum Bosor repénte, et occupávit civitátem: et occídit omnem másculum in ore gládii, et accépit ómnia spólia eórum, et succéndit eam igni.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 29 Et surrexérunt inde nocte, et ibant usque ad munitiónem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 30 Et factum est dilúculo, cum elevássent óculos suos, ecce pópulus multus, cujus non erat númerus, portántes scalas et máchinas ut comprehénderent munitiónem, et expugnárent eos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 31 Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascéndit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitáte:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 32 et dixit exercítui suo: Pugnáte hódie pro frátribus vestris.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 33 Et venit tribus ordínibus post eos, et exclamavérunt tubis, et clamavérunt in oratióne.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 34 Et cognovérunt castra Timóthei quia Machabǽus est, et refugérunt a fácie ejus: et percussérunt eos plaga magna. Et cecidérunt ex eis in die illa fere octo míllia virórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 35 Et divértit Judas in Maspha, et expugnávit, et cepit eam: et occídit omnem másculum ejus, et sumpsit spólia ejus, et succéndit eam igni.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 36 Inde perréxit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et réliquas civitátes Galaadítidis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 37 Post hæc autem verba congregávit Timótheus exércitum álium, et castra pósuit contra Raphon trans torréntem. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 38 Et misit Judas speculári exércitum: et renuntiavérunt ei, dicéntes: Quia convenérunt ad eum omnes gentes quæ in circúitu nostro sunt, exércitus multus nimis:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 39 et Árabas conduxérunt in auxílium sibi, et castra posuérunt trans torréntem, paráti ad te veníre in prœ́lium. Et ábiit Judas óbviam illis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 40 Et ait Timótheus princípibus exércitus sui: Cum appropinquáverit Judas, et exércitus ejus, ad torréntem aquæ: si transíerit ad nos prior, non potérimus sustinére eum, quia potens póterit advérsum nos;
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 41 si vero timúerit transíre, et posúerit castra extra flumen, transfretámus ad eos, et potérimus advérsus illum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 42 Ut autem appropinquávit Judas ad torréntem aquæ, státuit scribas pópuli secus torréntem, et mandávit eis, dicens: Néminem hóminem reliquéritis, sed véniant omnes in prœ́lium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 43 Et transfretávit ad illos prior, et omnis pópulus post eum, et contrítæ sunt omnes gentes a fácie eórum, et projecérunt arma sua, et fugérunt ad fanum, quod erat in Cárnaim.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 44 Et occupávit ipsam civitátem, et fanum succéndit igni cum ómnibus qui erant in ipso: et oppréssa est Cárnaim, et non pótuit sustinére contra fáciem Judæ.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 45 Et congregávit Judas univérsos Israëlítas, qui erant in Galaadítide, a mínimo usque ad máximum, et uxóres eórum, et natos, et exércitum magnum valde, ut venírent in terram Juda. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 46 Et venérunt usque Ephron: et hæc cívitas magna in ingréssu pósita, muníta valde, et non erat declináre ab ea déxtera vel sinístra, sed per médiam iter erat.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 47 Et inclusérunt se qui erant in civitáte, et obstruxérunt portas lapídibus: et misit ad eos Judas verbis pacíficis,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 48 dicens: Transeámus per terram vestram, ut eámus in terram nostram: et nemo vobis nocébit, tantum pédibus transíbimus. Et nolébant eis aperíre.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 49 Et præcépit Judas prædicáre in castris, ut applicárent unusquísque in quo erat loco:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 50 et applicuérunt se viri virtútis, et oppugnávit civitátem illam tota die et tota nocte, et trádita est cívitas in manu ejus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 51 et peremérunt omnem másculum in ore gládii, et eradicávit eam, et accépit spólia ejus: et transívit per totam civitátem super interféctos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 52 Et transgréssi sunt Jordánem in campo magno, contra fáciem Bethsan.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 53 Et erat Judas cóngregans extrémos, et exhortabátur pópulum per totam viam, donec venírent in terram Juda:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 54 et ascendérunt in montem Sion cum lætítia, et gáudio, et obtulérunt holocáusta, quod nemo ex eis cecidísset donec reverteréntur in pace.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 55 Et in diébus quibus erat Judas et Jónathas in terra Gálaad, et Simon frater ejus in Galilǽa contra fáciem Ptolemáidis, b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 56 audívit Joséphus Zacharíæ fílius, et Azarías princeps virtútis, res bene gestas, et prœ́lia quæ facta sunt,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 57 et dixit: Faciámus et ipsi nobis nomen, et eámus pugnáre advérsus gentes quæ in circúitu nostro sunt.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 58 Et præcépit his qui erant in exércitu suo, et abiérunt Jámniam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 59 Et exívit Górgias de civitáte, et viri ejus óbviam illis in pugnam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 60 Et fugáti sunt Joséphus et Azarías usque in fines Judǽæ: et cecidérunt illo die de pópulo Israël ad duo míllia viri, et facta est fuga magna in pópulo:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 61 quia non audiérunt Judam, et fratres ejus, existimántes fórtiter se factúros.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 62 Ipsi autem non erant de sémine virórum illórum, per quos salus facta est in Israël.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 63 Et viri Juda magnificáti sunt valde in conspéctu omnis Israël, et géntium ómnium ubi audiebátur nomen eórum. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 64 Et convenérunt ad eos fausta acclamántes.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 65 Et exívit Judas et fratres ejus, et expugnábant fílios Esau in terra quæ ad austrum est, et percússit Chebron et fílias ejus: et muros ejus, et turres succéndit igni in circúitu.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 66 Et movit castra ut iret in terram alienigenárum, et perambulábat Samaríam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 67 In die illa cecidérunt sacerdótes in bello, dum volunt fórtiter fácere, dum sine consílio éxeunt in prœ́lium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 5 68 Et declinávit Judas in Azótum in terram alienigenárum, et díruit aras eórum, et sculptília deórum ipsórum succéndit igni: et cepit spólia civitátum, et revérsus est in terram Juda.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 1 Et rex Antíochus perambulábat superióres regiónes, et audívit esse civitátem Elymáidem in Pérside nobilíssimam, et copiósam in argénto et auro,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 2 templúmque in ea lócuples valde, et illic velámina áurea, et lorícæ, et scuta, quæ relíquit Alexánder Philíppi rex Mácedo, qui regnávit primus in Grǽcia.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 3 Et venit, et quærébat cápere civitátem, et deprædári eam: et non pótuit, quóniam innótuit sermo his qui erant in civitáte:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 4 et insurrexérunt in prœ́lium, et fugit inde, et ábiit cum tristítia magna, et revérsus est in Babylóniam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 5 Et venit qui nuntiáret ei in Pérside, quia fugáta sunt castra quæ erant in terra Juda: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 6 et quia ábiit Lýsias cum virtúte forti in primis, et fugátus est a fácie Judæórum, et invaluérunt armis, et víribus, et spóliis multis, quæ cepérunt de castris, quæ excidérunt:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 7 et quia diruérunt abominatiónem, quam ædificáverat super altáre quod erat in Jerúsalem: et sanctificatiónem, sicut prius, circumdedérunt muris excélsis, sed et Bethsúram civitátem suam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 8 Et factum est ut audívit rex sermónes istos, expávit, et commótus est valde: et décidit in lectum, et íncidit in languórem præ tristítia, quia non factum est ei sicut cogitábat. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 9 Et erat illic per dies multos, quia renováta est in eo tristítia magna, et arbitrátus est se mori.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 10 Et vocávit omnes amícos suos, et dixit illis: Recéssit somnus ab óculis meis, et cóncidi, et córrui corde præ sollicitúdine:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 11 et dixi in corde meo: In quantam tribulatiónem devéni, et in quos fluctus tristítiæ, in qua nunc sum: qui jucúndus eram, et diléctus in potestáte mea!
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 12 Nunc vero reminíscor malórum quæ feci in Jerúsalem, unde et ábstuli ómnia spólia áurea et argéntea quæ erant in ea, et misi auférre habitántes Judǽam sine causa.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 13 Cognóvi ergo quia proptérea invenérunt me mala ista: et ecce péreo tristítia magna in terra aliéna.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 14 Et vocávit Philíppum, unum de amícis suis, et præpósuit eum super univérsum regnum suum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 15 et dedit ei diadéma, et stolam suam, et ánnulum, ut addúceret Antíochum fílium suum, et nutríret eum, et regnáret.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 16 Et mórtuus est illic Antíochus rex anno centésimo quadragésimo nono.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 17 Et cognóvit Lýsias quóniam mórtuus est rex, et constítuit regnáre Antíochum fílium ejus, quem nutrívit adolescéntem: et vocávit nomen ejus Eúpator.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 18 Et hi qui erant in arce, conclúserant Israël in circúitu sanctórum: et quærébant eis mala semper, et firmaméntum géntium. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 19 Et cogitávit Judas dispérdere eos: et convocávit univérsum pópulum, ut obsidérent eos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 20 Et convenérunt simul, et obsedérunt eos anno centésimo quinquagésimo, et fecérunt ballístas et máchinas.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 21 Et exiérunt quidam ex eis qui obsidebántur: et adjunxérunt se illis áliqui ímpii ex Israël,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 22 et abiérunt ad regem, et dixérunt: Quoúsque non facis judícium, et víndicas fratres nostros?
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 23 Nos decrévimus servíre patri tuo, et ambuláre in præcéptis ejus, et óbsequi edíctis ejus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 24 et fílii pópuli nostri propter hoc alienábant se a nobis, et quicúmque inveniebántur ex nobis, interficiebántur, et hæreditátes nostræ diripiebántur.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 25 Et non ad nos tantum extendérunt manum, sed et in omnes fines nostros:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 26 et ecce applicuérunt hódie ad arcem Jerúsalem occupáre eam, et munitiónem Bethsúram muniérunt:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 27 et nisi prævéneris eos velócius, majóra quam hæc fácient, et non póteris obtinére eos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 28 Et irátus est rex, ut hæc audívit: et convocávit omnes amícos suos, et príncipes exércitus sui, et eos qui super équites erant: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 29 sed et de regnis áliis et de ínsulis marítimis venérunt ad eum exércitus conductítii.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 30 Et erat númerus exércitus ejus, centum míllia péditum, et vigínti míllia équitum, et elephánti trigínta duo, docti ad prœ́lium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 31 Et venérunt per Idumǽam, et applicuérunt ad Bethsúram, et pugnavérunt dies multos: et fecérunt máchinas, et exiérunt, et succendérunt eas igni, et pugnavérunt viríliter.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 32 Et recéssit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzácharam contra castra regis. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 33 Et surréxit rex ante lucem, et concitávit exércitus in ímpetum contra viam Bethzácharam: et comparavérunt se exércitus in prœ́lium, et tubis cecinérunt:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 34 et elephántis ostendérunt sánguinem uvæ et mori, ad acuéndos eos in prœ́lium:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 35 et divisérunt béstias per legiónes, et astitérunt síngulis elephántis mille viri in lorícis concatenátis, et gáleæ ǽreæ in capítibus eórum: et quingénti équites ordináti unicuíque béstiæ elécti erant.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 36 Hi ante tempus, ubicúmque erat béstia, ibi erant: et quocúmque ibat, ibant, et non discedébant ab ea.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 37 Sed et turres lígneæ super eos firmæ protegéntes super síngulas béstias: et super eas máchinæ: et super síngulas viri virtútis trigínta duo, qui pugnábant désuper: et Indus magíster béstiæ.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 38 Et resíduum equitátum hinc et inde státuit in duas partes, tubis exércitum commovére, et perurgére constipátos in legiónibus ejus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 39 Et ut refúlsit sol in clýpeos áureos et ǽreos, resplenduérunt montes ab eis, et resplenduérunt sicut lámpades ignis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 40 Et distíncta est pars exércitus regis per montes excélsos, et ália per loca humília: et ibant caute et ordináte.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 41 Et commovebántur omnes inhabitántes terram a voce multitúdinis, et incéssu turbæ, et collisióne armorum: erat enim exércitus magnus valde, et fortis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 42 Et appropiávit Judas et exércitus ejus in prœ́lium, et cecidérunt de exércitu regis sexcénti viri.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 43 Et vidit Eleázar fílius Saura unam de béstiis loricátam lorícis regis: et erat éminens super céteras béstias, et visum est ei quod in ea esset rex: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 44 et dedit se ut liberáret pópulum suum, et acquíreret sibi nomen ætérnum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 45 Et cucúrrit ad eam audácter in médio legiónis, interfíciens a dextris et a sinístris, et cadébant ab eo huc atque illuc.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 46 Et ivit sub pedes elephántis, et suppósuit se ei, et occídit eum: et cécidit in terram super ipsum, et mórtuus est illic.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 47 Et vidéntes virtútem regis, et ímpetum exércitus ejus, divertérunt se ab eis. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 48 Castra autem regis ascendérunt contra eos in Jerúsalem, et applicuérunt castra regis ad Judǽam, et montem Sion.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 49 Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsúra: et exiérunt de civitáte, quia non erant eis ibi aliménta conclúsis, quia sábbata erant terræ.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 50 Et comprehéndit rex Bethsúram: et constítuit illic custódiam serváre eam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 51 Et convértit castra ad locum sanctificatiónis dies multos: et státuit illic ballístas, et máchinas, et ignis jácula, et torménta ad lápides jactándos, et spícula, et scórpios ad mitténdas sagíttas, et fundíbula.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 52 Fecérunt autem et ipsi máchinas advérsus máchinas eórum, et pugnavérunt dies multos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 53 Escæ autem non erant in civitáte, eo quod séptimus annus esset: et qui remánserant in Judǽa de géntibus, consúmpserant relíquias eórum, quæ repósitæ fúerant.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 54 Et remansérunt in sanctis viri pauci, quóniam obtinúerat eos fames: et dispérsi sunt unusquísque in locum suum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 55 Et audívit Lýsias quod Philíppus, quem constitúerat rex Antíochus cum adhuc víveret, ut nutríret Antíochum fílium suum, et regnáret, b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 56 revérsus esset a Pérside et Média, et exércitus qui abíerat cum ipso, et quia quærébat suscípere regni negótia:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 57 festinávit ire, et dícere ad regem, et duces exércitus: Defícimus quotídie, et esca nobis módica est; et locus, quem obsidémus, est munítus, et incúmbit nobis ordináre de regno.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 58 Nunc ítaque demus dextras homínibus istis, et faciámus cum illis pacem, et cum omni gente eórum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 59 et constituámus illis ut ámbulent in legítimis suis sicut prius: propter legítima enim ipsórum, quæ despéximus, iráti sunt, et fecérunt ómnia hæc.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 60 Et plácuit sermo in conspéctu regis et príncipum: et misit ad eos pacem fácere, et recepérunt illam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 61 Et jurávit illis rex et príncipes, et exiérunt de munitióne.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 62 Et intrávit rex montem Sion, et vidit munitiónem loci: et rupit cítius juraméntum quod jurávit, et mandávit destrúere murum in gyro.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 6 63 Et discéssit festinánter, et revérsus est Antiochíam, et invénit Philíppum dominántem civitáti: et pugnávit advérsus eum, et occupávit civitátem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 1 Anno centésimo quinquagésimo primo, éxiit Demétrius Seléuci fílius ab urbe Roma, et ascéndit cum paucis viris in civitátem marítimam, et regnávit illic.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 2 Et factum est, ut ingréssus est domum regni patrum suórum, comprehéndit exércitus Antíochum et Lýsiam, ut addúcerent eos ad eum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 3 Et res ei innótuit, et ait: Nolíte mihi osténdere fáciem eórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 4 Et occídit eos exércitus. Et sedit Demétrius super sedem regni sui.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 5 Et venérunt ad eum viri iníqui et ímpii ex Israël: et Álcimus dux eórum, qui volébat fíeri sacérdos. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 6 Et accusavérunt pópulum apud regem, dicéntes: Pérdidit Judas et fratres ejus omnes amícos tuos, et nos dispérsit de terra nostra.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 7 Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et vídeat extermínium omne quod fecit nobis, et regiónibus regis: et púniat omnes amícos ejus, et adjutóres eórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 8 Et elégit rex ex amícis suis Bácchidem, qui dominabátur trans flumen magnum in regno, et fidélem regi: et misit eum,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 9 ut vidéret extermínium quod fecit Judas: sed et Álcimum ímpium constítuit in sacerdótium, et mandávit ei fácere ultiónem in fílios Israël.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 10 Et surrexérunt, et venérunt cum exércitu magno in terram Juda: et misérunt núntios, et locúti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacíficis in dolo. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 11 Et non intendérunt sermónibus eórum: vidérunt enim quia venérunt cum exércitu magno.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 12 Et convenérunt ad Álcimum et Bácchidem congregátio scribárum requírere quæ justa sunt:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 13 et primi, Assidǽi qui erant in fíliis Israël: et exquirébant ab eis pacem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 14 Dixérunt enim: Homo sacérdos de sémine Áaron venit; non decípiet nos:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 15 et locútus est cum eis verba pacífica, et jurávit illis, dicens: Non inferémus vobis malum, neque amícis vestris.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 16 Et credidérunt ei: et comprehéndit ex eis sexagínta viros, et occídit eos in una die, secúndum verbum quod scriptum est:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 17 Carnes sanctórum tuórum, et sánguinem ipsórum effudérunt in circúitu Jerúsalem, et non erat qui sepelíret.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 18 Et incúbuit timor et tremor in omnem pópulum: quia dixérunt: Non est véritas, et judícium in eis: transgréssi sunt enim constitútum, et jusjurándum quod juravérunt.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 19 Et movit Bácchides castra ab Jerúsalem, et applícuit in Bethzécha: et misit, et comprehéndit multos ex eis qui a se effúgerant: et quosdam de pópulo mactávit, et in púteum magnum projécit.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 20 Et commísit regiónem Álcimo, et relíquit cum eo auxílium in adjutórium ipsi. Et ábiit Bácchides ad regem:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 21 et satis agébat Álcimus pro principátu sacerdótii sui:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 22 et convenérunt ad eum omnes, qui perturbábant pópulum suum, et obtinuérunt terram Juda, et fecérunt plagam magnam in Israël.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 23 Et vidit Judas ómnia mala quæ fecit Álcimus et qui cum eo erant fíliis Israël, multo plus quam gentes: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 24 et éxiit in omnes fines Judǽæ in circúitu, et fecit vindíctam in viros desertóres, et cessavérunt ultra exíre in regiónem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 25 Vidit autem Álcimus quod præváluit Judas et qui cum eo erant, et cognóvit quia non potest sustinére eos: et regréssus est ad regem, et accusávit eos multis crimínibus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 26 Et misit rex Nicanórem, unum ex princípibus suis nobilióribus, qui erat inimicítias exércens contra Israël: et mandávit ei evértere pópulum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 27 Et venit Nícanor in Jerúsalem cum exércitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacíficis cum dolo,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 28 dicens: Non sit pugna inter me et vos: véniam cum viris paucis, ut vídeam fácies vestras cum pace.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 29 Et venit ad Judam, et salutavérunt se ínvicem pacífice: et hostes paráti erant rápere Judam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 30 Et innótuit sermo Judæ quóniam cum dolo vénerat ad eum: et contérritus est ab eo, et ámplius nóluit vidére fáciem ejus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 31 Et cognóvit Nícanor quóniam denudátum est consílium ejus: et exívit óbviam Judæ in pugnam juxta Capharsálama. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 32 Et cecidérunt de Nicanóris exércitu fere quinque míllia viri, et fugérunt in civitátem David.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 33 Et post hæc verba ascéndit Nícanor in montem Sion: et exiérunt de sacerdótibus pópuli salutáre eum in pace, et demonstráre ei holocautómata, quæ offerebántur pro rege.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 34 Et irrídens sprevit eos, et pólluit: et locútus est supérbe,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 35 et jurávit cum ira, dicens: Nisi tráditus fúerit Judas et exércitus ejus in manus meas, contínuo cum regréssus fúero in pace, succéndam domum istam. Et éxiit cum ira magna.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 36 Et intravérunt sacerdótes, et stetérunt ante fáciem altáris et templi, et flentes dixérunt:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 37 Tu, Dómine, elegísti domum istam ad invocándum nomen tuum in ea, ut esset domus oratiónis et obsecratiónis pópulo tuo:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 38 fac vindíctam in hómine isto et exércitu ejus, et cadant in gládio: meménto blasphémias eórum, et ne déderis eis ut permáneant.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 39 Et éxiit Nícanor ab Jerúsalem, et castra applícuit ad Béthoron: et occúrrit illi exércitus Sýriæ. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 40 Et Judas applícuit in Adársa cum tribus míllibus viris: et orávit Judas, et dixit:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 41 Qui missi erant a rege Sennácherib, Dómine, quia blasphemavérunt te, éxiit ángelus, et percússit ex eis centum octogínta quinque míllia:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 42 sic cóntere exércitum istum in conspéctu nostro hódie: et sciant céteri quia male locútus est super sancta tua: et júdica illum secúndum malítiam illíus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 43 Et commisérunt exércitus prœ́lium tertiadécima die mensis Adar: et contríta sunt castra Nicanóris, et cécidit ipse primus in prœ́lio. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 44 Ut autem vidit exércitus ejus quia cecidísset Nícanor, projecérunt arma sua, et fugérunt:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 45 et persecúti sunt eos viam uníus diéi ab Adázer úsquequo veniátur in Gázara, et tubis cecinérunt post eos cum significatiónibus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 46 et exiérunt de ómnibus castéllis Judǽæ in circúitu, et ventilábant eos córnibus, et convertebántur íterum ad eos, et cecidérunt omnes gládio, et non est relíctus ex eis nec unus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 47 Et accepérunt spólia eórum in prædam: et caput Nicanóris amputavérunt, et déxteram ejus, quam exténderat supérbe, et attulérunt, et suspendérunt contra Jerúsalem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 48 Et lætátus est pópulus valde, et egérunt diem illam in lætítia magna.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 49 Et constítuit agi ómnibus annis diem istam tertiadécima die mensis Adar.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 7 50 Et síluit terra Juda dies paucos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 1 Et audívit Judas nomen Romanórum, quia sunt poténtes víribus, et acquiéscunt ad ómnia quæ postulántur ab eis, et quicúmque accessérunt ad eos, statuérunt cum eis amicítias: et quia sunt poténtes víribus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 2 Et audiérunt prœ́lia eórum, et virtútes bonas, quas fecérunt in Galátia, quia obtinuérunt eos, et duxérunt sub tribútum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 3 et quanta fecérunt in regióne Hispániæ, et quod in potestátem redegérunt metálla argénti et auri, quæ illic sunt, et possedérunt omnem locum consílio suo, et patiéntia:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 4 locáque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervénerant eis ab extrémis terræ, contrivérunt, et percussérunt eos plaga magna: céteri autem dant eis tribútum ómnibus annis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 5 Et Philíppum et Persen Ceteórum regem, et céteros qui advérsum eos arma túlerant, contrivérunt in bello, et obtinuérunt eos:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 6 et Antíochum magnum regem Ásiæ, qui eis pugnam intúlerat habens centum vigínti elephántos, et equitátum, et currus, et exércitum magnum valde, contrítum ab eis:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 7 et quia cepérunt eum vivum, et statuérunt ei ut daret ipse, et qui regnárent post ipsum, tribútum magnum, et daret óbsides, et constitútum,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 8 et regiónem Indórum, et Medos, et Lydos, de óptimis regiónibus eórum: et accéptas eas ab eis, dedérunt Eúmeni regi,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 9 et quia qui erant apud Hélladam, voluérunt ire, et tóllere eos: et innótuit sermo his,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 10 et misérunt ad eos ducem unum, et pugnavérunt contra illos, et cecidérunt ex eis multi, et captívas duxérunt uxóres eórum et fílios, et diripuérunt eos, et terram eórum possedérunt, et destruxérunt muros eórum, et in servitútem illos redegérunt usque in hunc diem:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 11 et resídua regna, et ínsulas, quæ aliquándo restíterant illis, exterminavérunt, et in potestátem redegérunt. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 12 Cum amícis autem suis, et qui in ipsis réquiem habébant, conservavérunt amicítiam, et obtinuérunt regna, quæ erant próxima, et quæ erant longe: quia quicúmque audiébant nomen eórum, timébant eos:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 13 quibus vero vellent auxílio esse ut regnárent, regnábant: quos autem vellent, regno deturbábant: et exaltáti sunt valde.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 14 Et in ómnibus istis nemo portábat diadéma, nec induebátur púrpura, ut magnificarétur in ea. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 15 Et quia cúriam fecérunt sibi, et quotídie consulébant trecéntos vigínti consílium agéntes semper de multitúdine, ut quæ digna sunt, gerant:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 16 et commíttunt uni hómini magistrátum suum per síngulos annos dominári univérsæ terræ suæ, et omnes obédiunt uni, et non est invídia, neque zelus inter eos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 17 Et elégit Judas Eupólemum fílium Joánnis fílii Jacob, et Jasónem fílium Eleázari, et misit eos Romam constitúere cum illis amicítiam et societátem: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 18 et ut auférrent ab eis jugum Græcórum, quia vidérunt quod in servitútem prémerent regnum Israël.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 19 Et abiérunt Romam viam multam valde, et introiérunt cúriam, et dixérunt:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 20 Judas Machabǽus, et fratres ejus, et pópulus Judæórum, misérunt nos ad vos statúere vobíscum societátem et pacem, et conscríbere nos sócios et amícos vestros.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 21 Et plácuit sermo in conspéctu eórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 22 Et hoc rescríptum est quod rescripsérunt in tábulis ǽreis, et misérunt in Jerúsalem, ut esset apud eos ibi memoriále pacis et societátis:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 23 Bene sit Románis, et genti Judæórum, in mari et in terra in ætérnum: gladiúsque et hostis procul sit ab eis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 24 Quod si instíterit bellum Románis prius, aut ómnibus sóciis eórum in omni dominatióne eórum,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 25 auxílium feret gens Judæórum, prout tempus dictáverit, corde pleno:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 26 et prœliántibus non dabunt, neque subministrábunt tríticum, arma, pecúniam, naves, sicut plácuit Románis: et custódient mandáta eórum, nihil ab eis accipiéntes.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 27 Simíliter autem et si genti Judæórum prius accíderit bellum, adjuvábunt Románi ex ánimo, prout eis tempus permíserit:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 28 et adjuvántibus non dábitur tríticum, arma, pecúnia, naves, sicut plácuit Románis: et custódient mandáta eórum absque dolo:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 29 secúndum hæc verba constituérunt Románi pópulo Judæórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 30 Quod si post hæc verba hi aut illi áddere aut démere ad hæc áliquid volúerint, fácient ex propósito suo: et quæcúmque addíderint, vel démpserint, rata erunt.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 31 Sed et de malis, quæ Demétrius rex fecit in eos, scrípsimus ei, dicéntes: Quare gravásti jugum tuum super amícos nostros, et sócios Judǽos?
-1 Machabaeorum 1Mac 40 8 32 si ergo íterum adíerint nos, advérsum te faciémus illis judícium, et pugnábimus tecum mari terráque.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 1 Intérea, ut audívit Demétrius quia cécidit Nícanor et exércitus ejus in prœ́lio, appósuit Bácchidem et Álcimum rursum míttere in Judǽam, et dextrum cornu cum illis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 2 Et abiérunt viam quæ ducit in Gálgala, et castra posuérunt in Másaloth, quæ est in Arbéllis: et occupavérunt eam, et peremérunt ánimas hóminum multas.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 3 In mense primo anni centésimi et quinquagésimi secúndi, applicuérunt exércitum ad Jerúsalem:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 4 et surrexérunt, et abiérunt in Béream vigínti míllia virórum, et duo míllia équitum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 5 Et Judas posúerat castra in Láisa, et tria míllia viri elécti cum eo:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 6 et vidérunt multitúdinem exércitus, quia multi sunt, et timuérunt valde: et multi subtraxérunt se de castris, et non remansérunt ex eis nisi octingénti viri.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 7 Et vidit Judas quod deflúxit exércitus suus, et bellum perurgébat eum, et confráctus est corde, quia non habébat tempus congregándi eos, et dissolútus est.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 8 Et dixit his qui resídui erant: Surgámus, et eámus ad adversários nostros, si potérimus pugnáre advérsus eos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 9 Et avertébant eum, dicéntes: Non potérimus, sed liberémus ánimas nostras modo, et revertámur ad fratres nostros, et tunc pugnábimus advérsus eos: nos autem pauci sumus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 10 Et ait Judas: Absit istam rem fácere ut fugiámus ab eis: et si appropiávit tempus nostrum, moriámur in virtúte propter fratres nostros, et non inferámus crimen glóriæ nostræ.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 11 Et movit exércitus de castris, et stetérunt illis óbviam: et divísi sunt équites in duas partes, et fundibulárii et sagittárii præíbant exércitum, et primi certáminis omnes poténtes. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 12 Bácchides autem erat in dextro cornu, et proximávit légio ex duábus pártibus, et clamábant tubis:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 13 exclamavérunt autem et hi qui erant ex parte Judæ étiam ipsi, et commóta est terra a voce exercítuum: et commíssum est prœ́lium a mane usque ad vésperam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 14 Et vidit Judas quod fírmior est pars exércitus Bácchidis in dextris, et convenérunt cum ipso omnes constántes corde:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 15 et contríta est déxtera pars ab eis, et persecútus est eos usque ad montem Azóti.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 16 Et qui in sinístro cornu erant, vidérunt quod contrítum est dextrum cornu, et secúti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 17 et ingravátum est prœ́lium, et cecidérunt vulneráti multi ex his et ex illis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 18 Et Judas cécidit, et céteri fugérunt.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 19 Et Jónathas et Simon tulérunt Judam fratrem suum, et sepeliérunt eum in sepúlchro patrum suórum in civitáte Modin. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 20 Et flevérunt eum omnis pópulus Israël planctu magno, et lugébant dies multos,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 21 et dixérunt: Quómodo cécidit potens, qui salvum faciébat pópulum Israël!
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 22 Et cétera verba bellórum Judæ, et virtútum, quas fecit, et magnitúdinis ejus, non sunt descrípta: multa enim erant valde.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 23 Et factum est: post óbitum Judæ emersérunt iníqui in ómnibus fínibus Israël, et exórti sunt omnes qui operabántur iniquitátem. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 24 In diébus illis facta est fames magna valde, et trádidit se Bácchidi omnis régio eórum cum ipsis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 25 Et elégit Bácchides viros ímpios, et constítuit eos dóminos regiónis:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 26 et exquirébant, et perscrutabántur amícos Judæ, et adducébant eos ad Bácchidem, et vindicábat in illos, et illudébat.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 27 Et facta est tribulátio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus prophéta in Israël.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 28 Et congregáti sunt omnes amíci Judæ, et dixérunt Jónathæ:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 29 Ex quo frater tuus Judas defúnctus est, vir símilis ei non est, qui éxeat contra inimícos nostros, Bácchidem et eos qui inimíci sunt gentis nostræ.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 30 Nunc ítaque, te hódie elégimus esse pro eo nobis in príncipem, et ducem ad bellándum bellum nostrum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 31 Et suscépit Jónathas témpore illo principátum, et surréxit loco Judæ fratris sui.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 32 Et cognóvit Bácchides, et quærébat eum occídere.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 33 Et cognóvit Jónathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant: et fugérunt in desértum Thécuæ et consedérunt ad aquam lacus Asphar.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 34 Et cognóvit Bácchides, et die sabbatórum venit ipse et omnis exércitus ejus trans Jordánem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 35 Et Jónathas misit fratrem suum ducem pópuli, et rogávit Nabuthǽos amícos suos, ut commodárent illis apparátum suum, qui erat copiósus. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 36 Et exiérunt fílii Jambri ex Mádaba, et comprehendérunt Joánnem et ómnia quæ habébat, et abiérunt habéntes ea.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 37 Post hæc verba, renuntiátum est Jónathæ et Simóni fratri ejus, quia fílii Jambri fáciunt núptias magnas, et ducunt sponsam ex Mádaba fíliam uníus de magnis princípibus Chánaan cum ambitióne magna.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 38 Et recordáti sunt sánguinis Joánnis fratris sui: et ascendérunt, et abscondérunt se sub teguménto montis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 39 Et elevavérunt óculos suos, et vidérunt: et ecce tumúltus, et apparátus multus: et sponsus procéssit, et amíci ejus, et fratres ejus óbviam illis cum týmpanis, et músicis, et armis multis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 40 Et surrexérunt ad eos ex insídiis, et occidérunt eos, et cecidérunt vulneráti multi, et resídui fugérunt in montes: et accepérunt ómnia spólia eórum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 41 et convérsæ sunt núptiæ in luctum, et vox musicórum ipsórum in laméntum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 42 Et vindicavérunt vindíctam sánguinis fratris sui: et revérsi sunt ad ripam Jordánis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 43 Et audívit Bácchides, et venit die sabbatórum usque ad oram Jordánis in virtúte magna. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 44 Et dixit ad suos Jónathas: Surgámus, et pugnémus contra inimícos nostros: non est enim hódie sicut heri et nudiustértius:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 45 ecce enim bellum ex advérso, aqua vero Jordánis hinc et inde, et ripæ, et palúdes, et saltus: et non est locus diverténdi.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 46 Nunc ergo, clamáte in cælum, ut liberémini de manu inimicórum vestrórum. Et commíssum est bellum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 47 Et exténdit Jónathas manum suam percútere Bácchidem, et divértit ab eo retro:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 48 et desíliit Jónathas, et qui cum eo erant, in Jordánem, et transnatavérunt ad eos Jordánem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 49 Et cecidérunt de parte Bácchidis die illa mille viri. Et revérsi sunt in Jerúsalem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 50 Et ædificavérunt civitátes munítas in Judǽa, munitiónem quæ erat in Jéricho, et in Ámmaum, et in Béthoron, et in Bethel, et Thámnata, et Phara, et Thopo muris excélsis, et portis, et seris. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 51 Et pósuit custódiam in eis, ut inimicítias exercérent in Israël:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 52 et munívit civitátem Bethsúram, et Gázaram, et arcem, et pósuit in eis auxília, et apparátum escárum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 53 et accépit fílios príncipum regiónis óbsides, et pósuit eos in arce in Jerúsalem in custódiam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 54 Et anno centésimo quinquagésimo tértio, mense secúndo, præcépit Álcimus déstrui muros domus sanctæ interióris, et déstrui ópera prophetárum: et cœpit destrúere.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 55 In témpore illo percússus est Álcimus: et impedíta sunt ópera illíus, et occlúsum est os ejus, et dissolútus est parálysi, nec ultra pótuit loqui verbum, et mandáre de domo sua.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 56 Et mórtuus est Álcimus in témpore illo cum torménto magno.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 57 Et vidit Bácchides quóniam mórtuus est Álcimus, et revérsus est ad regem. Et síluit terra annis duóbus. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 58 Et cogitavérunt omnes iníqui, dicéntes: Ecce Jónathas, et qui cum eo sunt, in siléntio hábitant confidénter: nunc ergo adducámus Bácchidem, et comprehéndet eos omnes una nocte.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 59 Et abiérunt, et consílium ei dedérunt.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 60 Et surréxit ut veníret cum exércitu multo: et misit occúlte epístolas sóciis suis qui erant in Judǽa, ut comprehénderent Jónathan, et eos qui cum eo erant: sed non potuérunt, quia innótuit eis consílium eórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 61 Et apprehéndit de viris regiónis, qui príncipes erant malítiæ, quinquagínta viros, et occídit eos:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 62 et secéssit Jónathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbéssen, quæ est in desérto: et exstrúxit díruta ejus, et firmavérunt eam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 63 Et cognóvit Bácchides, et congregávit univérsam multitúdinem suam: et his, qui de Judǽa erant, denuntiávit. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 64 Et venit, et castra pósuit désuper Bethbéssen: et oppugnávit eam dies multos, et fecit máchinas.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 65 Et relíquit Jónathas Simónem fratrem suum in civitáte, et éxiit in regiónem, et venit cum número:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 66 et percússit Ódaren et fratres ejus, et fílios Pháseron in tabernáculis ipsórum: et cœpit cǽdere, et créscere in virtútibus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 67 Simon vero, et qui cum ipso erant, exiérunt de civitáte, et succendérunt máchinas,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 68 et pugnavérunt contra Bácchidem, et contrítus est ab eis: et afflixérunt eum valde, quóniam consílium ejus et congréssus ejus erat inánis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 69 Et irátus contra viros iníquos, qui ei consílium déderant ut veníret in regiónem ipsórum, multos ex eis occídit: ipse autem cogitávit cum réliquis abíre in regiónem suam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 70 Et cognóvit Jónathas: et misit ad eum legátos compónere pacem cum ipso, et réddere ei captivitátem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 71 Et libénter accépit, et fecit secúndum verba ejus, et jurávit se nihil factúrum ei mali ómnibus diébus vitæ ejus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 72 Et réddidit ei captivitátem, quam prius erat prædátus de terra Juda: et convérsus ábiit in terram suam, et non appósuit ámplius veníre in fines ejus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 9 73 Et cessávit gládius ex Israël: et habitávit Jónathas in Machmas, et cœpit Jónathas ibi judicáre pópulum, et exterminávit ímpios ex Israël.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 1 Et anno centésimo sexagésimo, ascéndit Alexánder Antíochi fílius, qui cognominátus est Nóbilis, et occupávit Ptolemáidam: et recepérunt eum, et regnávit illic.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 2 Et audívit Demétrius rex, et congregávit exércitum copiósum valde, et exívit óbviam illi in prœ́lium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 3 Et misit Demétrius epístolam ad Jónathan verbis pacíficis, ut magnificáret eum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 4 Dixit enim: Anticipémus fácere pacem cum eo, priúsquam fáciat cum Alexándro advérsum nos:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 5 recordábitur enim ómnium malórum, quæ fécimus in eum, et in fratrem ejus, et in gentem ejus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 6 Et dedit ei potestátem congregándi exércitum, et fabricáre arma, et esse ipsum sócium ejus: et óbsides, qui erant in arce, jussit tradi ei.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 7 Et venit Jónathas in Jerúsalem, et legit epístolas in audítu omnis pópuli, et eórum qui in arce erant. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 8 Et timuérunt timóre magno, quóniam audiérunt quod dedit ei rex potestátem congregándi exércitum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 9 Et tráditi sunt Jónathæ óbsides, et réddidit eos paréntibus suis:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 10 et habitávit Jónathas in Jerúsalem, et cœpit ædificáre et innováre civitátem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 11 Et dixit faciéntibus ópera ut exstrúerent muros, et montem Sion in circúitu lapídibus quadrátis ad munitiónem: et ita fecérunt.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 12 Et fugérunt alienígenæ, qui erant in munitiónibus quas Bácchides ædificáverat:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 13 et relíquit unusquísque locum suum, et ábiit in terram suam:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 14 tantum in Bethsúra remansérunt áliqui ex his qui relíquerant legem et præcépta Dei: erat enim hæc eis ad refúgium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 15 Et audívit Alexánder rex promíssa, quæ promísit Demétrius Jónathæ: et narravérunt ei prœ́lia, et virtútes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labóres quos laboravérunt: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 16 et ait: Numquid inveniémus áliquem virum talem? et nunc faciémus eum amícum, et sócium nostrum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 17 Et scripsit epístolam, et misit ei secúndum hæc verba, dicens:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 18 Rex Alexánder fratri Jónathæ salútem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 19 Audívimus de te quod vir potens sis víribus, et aptus es ut sis amícus noster:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 20 et nunc constitúimus te hódie summum sacerdótem gentis tuæ, et ut amícus vocéris regis (et misit ei púrpuram, et corónam áuream) et quæ nostra sunt séntias nobíscum, et consérves amicítias ad nos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 21 Et índuit se Jónathas stola sancta séptimo mense, anno centésimo sexagésimo, in die solémni scenopégiæ: et congregávit exércitum, et fecit arma copiósa.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 22 Et audívit Demétrius verba ista, et contristátus est nimis, et ait: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 23 Quid hoc fécimus, quod præoccupávit nos Alexánder apprehéndere amicítiam Judæórum ad munímen sui?
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 24 scribam et ego illis verba deprecatória, et dignitátes, et dona, ut sint mecum in adjutórium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 25 Et scripsit eis in hæc verba: Rex Demétrius genti Judæórum salútem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 26 Quóniam servástis ad nos pactum, et mansístis in amicítia nostra, et non accessístis ad inimícos nostros, audívimus, et gavísi sumus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 27 Et nunc perseveráte adhuc conserváre ad nos fidem, et retribuémus vobis bona pro his quæ fecístis nobíscum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 28 et remittémus vobis præstatiónes multas, et dábimus vobis donatiónes.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 29 Et nunc absólvo vos et omnes Judǽos a tribútis, et prétia salis indúlgeo, et corónas remítto, et tértias séminis: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 30 et dimídiam partem fructus ligni, quod est portiónis meæ, relínquo vobis ex hodiérno die, et deínceps, ne accipiátur a terra Juda, et a tribus civitátibus quæ ádditæ sunt illi ex Samaría et Galilǽa; ex hodiérna die et in totum tempus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 31 et Jerúsalem sit sancta, et líbera cum fínibus suis: et décimæ et tribúta ipsíus sint.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 32 Remítto étiam potestátem arcis, quæ est in Jerúsalem: et do eam summo sacerdóti, ut constítuat in ea viros quoscúmque ipse elégerit, qui custódiant eam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 33 Et omnem ánimam Judæórum, quæ captíva est a terra Juda in omni regno meo, relínquo líberam gratis, ut omnes a tribútis solvántur, étiam pécorum suórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 34 Et omnes dies solémnes, et sábbata, et neoméniæ, et dies decréti, et tres dies ante diem solémnem, et tres dies post diem solémnem, sint omnes immunitátis et remissiónis ómnibus Judǽis, qui sunt in regno meo:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 35 et nemo habébit potestátem ágere áliquid, et movére negótia advérsus áliquem illórum in omni causa.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 36 Et ascribántur ex Judǽis in exércitu regis ad trigínta míllia virórum: et dabúntur illis cópiæ ut opórtet ómnibus exercítibus regis, et ex eis ordinabúntur qui sint in munitiónibus regis magni:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 37 et ex his constituéntur super negótia regni, quæ agúntur ex fide, et príncipes sint ex eis, et ámbulent in légibus suis, sicut præcépit rex in terra Juda.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 38 Et tres civitátes, quæ ádditæ sunt Judǽæ ex regióne Samaríæ, cum Judǽa reputéntur: ut sint sub uno, et non obédiant álii potestáti, nisi summi sacerdótis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 39 Ptolemáida et confínes ejus, quas dedi donum sanctis qui sunt in Jerúsalem, ad necessários sumptus sanctórum. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 40 Et ego do síngulis annis quíndecim míllia siclórum argénti de ratiónibus regis, quæ me contíngunt:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 41 et omne quod réliquum fúerit, quod non reddíderant qui super negótia erant annis prióribus, ex hoc dabunt in ópera domus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 42 Et super hæc quinque míllia siclórum argénti, quæ accipiébant de sanctórum ratióne per síngulos annos: et hæc ad sacerdótes pertíneant, qui ministério fungúntur.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 43 Et quicúmque confúgerint in templum quod est Jerosólymis, et in ómnibus fínibus ejus, obnóxii regi in omni negótio dimittántur, et univérsa quæ sunt eis in regno meo, líbera hábeant.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 44 Et ad ædificánda vel restauránda ópera sanctórum, sumptus dabúntur de ratióne regis:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 45 et ad exstruéndos muros Jerúsalem, et communiéndos in circúitu, sumptus dabúntur de ratióne regis, et ad construéndos muros in Judǽa.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 46 Ut audívit autem Jónathas et pópulus sermónes istos, non credidérunt eis, nec recepérunt eos: quia recordáti sunt malítiæ magnæ, quam fécerat in Israël, et tribuláverat eos valde. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 47 Et complácuit eis in Alexándrum, quia ipse fúerat eis princeps sermónum pacis, et ipsi auxílium ferébant ómnibus diébus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 48 Et congregávit rex Alexánder exércitum magnum, et admóvit castra contra Demétrium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 49 Et commisérunt prœ́lium duo reges, et fugit exércitus Demétrii, et insecútus est eum Alexánder, et incúbuit super eos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 50 Et inváluit prœ́lium nimis, donec óccidit sol: et cécidit Demétrius in die illa.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 51 Et misit Alexánder ad Ptolemǽum regem Ægýpti legátos secúndum hæc verba, dicens: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 52 Quóniam regréssus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meórum, et obtínui principátum, et contrívi Demétrium, et possédi regiónem nostram,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 53 et commísi pugnam cum eo, et contrítus est ipse et castra ejus a nobis, et sédimus in sede regni ejus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 54 et nunc statuámus ad ínvicem amicítiam: et da mihi fíliam tuam uxórem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi, digna te.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 55 Et respóndit rex Ptolemǽus, dicens: Felix dies, in qua revérsus es ad terram patrum tuórum, et sedísti in sede regni eórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 56 Et nunc fáciam tibi quod scripsísti: sed occúrre mihi Ptolemáidam, ut videámus ínvicem nos, et spóndeam tibi sicut dixísti.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 57 Et exívit Ptolemǽus de Ægýpto, ipse et Cleopátra fília ejus, et venit Ptolemáidam anno centésimo sexagésimo secúndo.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 58 Et occúrrit ei Alexánder rex, et dedit ei Cleopátram fíliam suam: et fecit núptias ejus Ptolemáidæ, sicut reges in magna glória.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 59 Et scripsit rex Alexánder Jónathæ, ut veníret óbviam sibi. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 60 Et ábiit cum glória Ptolemáidam, et occúrrit ibi duóbus régibus, et dedit illis argéntum multum, et aurum, et dona: et invénit grátiam in conspéctu eórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 61 Et convenérunt advérsus eum viri pestiléntes ex Israël, viri iníqui interpellántes advérsus eum: et non inténdit ad eos rex.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 62 Et jussit spoliári Jónathan véstibus suis, et índui eum púrpura: et ita fecérunt. Et collocávit eum rex sedére secum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 63 Dixítque princípibus suis: Exíte cum eo in médium civitátis, et prædicáte, ut nemo advérsus eum interpéllet de ullo negótio, nec quisquam ei moléstus sit de ulla ratióne.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 64 Et factum est, ut vidérunt qui interpellábant glóriam ejus, quæ prædicabátur, et opértum eum púrpura, fugérunt omnes:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 65 et magnificávit eum rex, et scripsit eum inter primos amícos, et pósuit eum ducem, et partícipem principátus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 66 Et revérsus est Jónathas in Jerúsalem cum pace et lætítia.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 67 In anno centésimo sexagésimo quinto, venit Demétrius fílius Demétrii a Creta in terram patrum suórum. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 68 Et audívit Alexánder rex, et contristátus est valde, et revérsus est Antiochíam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 69 Et constítuit Demétrius rex Apollónium ducem, qui prǽerat Cœlesýriæ: et congregávit exércitum magnum, et accéssit ad Jámniam: et misit ad Jónathan summum sacerdótem,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 70 dicens: Tu solus resístis nobis: ego autem factus sum in derísum, et in oppróbrium, proptérea quia tu potestátem advérsum nos exérces in móntibus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 71 Nunc ergo si confídis in virtútibus tuis, descénde ad nos in campum, et comparémus illic ínvicem: quia mecum est virtus bellórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 72 Intérroga, et disce quis sum ego, et céteri qui auxílio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante fáciem nostram, quia bis in fugam convérsi sunt patres tui in terra sua:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 73 et nunc quómodo póteris sustinére equitátum et exércitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiéndi?
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 74 Ut audívit autem Jónathas sermónes Apollónii, motus est ánimo: et elégit decem míllia virórum, et éxiit ab Jerúsalem, et occúrrit ei Simon frater ejus in adjutórium: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 75 et applicuérunt castra in Joppen, et exclúsit eum a civitáte, quia custódia Apollónii Joppe erat: et oppugnávit eam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 76 Et extérriti qui erant in civitáte, aperuérunt ei, et obtínuit Jónathas Joppen.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 77 Et audívit Apollónius, et admóvit tria míllia équitum, et exércitum multum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 78 Et ábiit Azótum tamquam iter fáciens, et statim éxiit in campum, eo quod habéret multitúdinem équitum, et confíderet in eis. Et insecútus est eum Jónathas in Azótum, et commisérunt prœ́lium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 79 Et relíquit Apollónius in castris mille équites post eos occúlte. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 80 Et cognóvit Jónathas quóniam insídiæ sunt post se, et circuiérunt castra ejus, et jecérunt jácula in pópulum a mane usque ad vésperam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 81 Pópulus autem stabat, sicut præcéperat Jónathas: et laboravérunt equi eórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 82 Et ejécit Simon exércitum suum, et commísit contra legiónem: équites enim fatigáti erant: et contríti sunt ab eo, et fugérunt.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 83 Et qui dispérsi sunt per campum, fugérunt in Azótum, et intravérunt in Béthdagon idólum suum, ut ibi se liberárent.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 84 Et succéndit Jónathas Azótum, et civitátes quæ erant in circúitu ejus, et accépit spólia eórum, et templum Dagon: et omnes qui fugérunt in illud, succéndit igni.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 85 Et fuérunt qui cecidérunt gládio, cum his qui succénsi sunt, fere octo míllia virórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 86 Et movit inde Jónathas castra, et applícuit ea Ascalónem: et exiérunt de civitáte óbviam illi in magna glória.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 87 Et revérsus est Jónathas in Jerúsalem cum suis, habéntibus spólia multa. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 88 Et factum est, ut audívit Alexánder rex sermónes istos, áddidit adhuc glorificáre Jónathan.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 10 89 Et misit ei fíbulam áuream, sicut consuetúdo est dari cognátis regum. Et dedit ei Áccaron, et omnes fines ejus, in possessiónem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 1 Et rex Ægýpti congregávit exércitum, sicut aréna quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærébat obtinére regnum Alexándri dolo, et áddere illud regno suo.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 2 Et éxiit in Sýriam verbis pacíficis, et aperiébant ei civitátes, et occurrébant ei: quia mandáverat Alexánder rex exíre ei óbviam, eo quod socer suus esset.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 3 Cum autem introíret civitátem Ptolemǽus, ponébat custódias mílitum in síngulis civitátibus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 4 Et ut appropiávit Azóto, ostendérunt ei templum Dagon succénsum igni, et Azótum, et cétera ejus demolíta, et córpora projécta, et eórum, qui cæsi erant in bello, túmulos quos fécerant secus viam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 5 Et narravérunt regi quia hæc fecit Jónathas, ut invídiam fácerent ei: et tácuit rex.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 6 Et occúrrit Jónathas regi in Joppen cum glória, et ínvicem se salutavérunt, et dormiérunt illic.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 7 Et ábiit Jónathas cum rege usque ad flúvium qui vocátur Eléutherus: et revérsus est in Jerúsalem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 8 Rex autem Ptolemǽus obtínuit domínium civitátum usque Seléuciam marítimam, et cogitábat in Alexándrum consília mala. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 9 Et misit legátos ad Demétrium, dicens: Veni, componámus inter nos pactum, et dabo tibi fíliam meam, quam habet Alexánder, et regnábis in regno patris tui:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 10 pœ́nitet enim me quod déderim illi fíliam meam: quæsívit enim me occídere.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 11 Et vituperávit eum, proptérea quod concupíerat regnum ejus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 12 Et ábstulit fíliam suam, et dedit eam Demétrio, et alienávit se ab Alexándro, et maniféstæ sunt inimicítiæ ejus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 13 Et intrávit Ptolemǽus Antiochíam, et impósuit duo diadémata cápiti suo, Ægýpti et Ásiæ.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 14 Alexánder autem rex erat in Cilícia illis tempóribus: quia rebellábant qui erant in locis illis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 15 Et audívit Alexánder, et venit ad eum in bellum: et prodúxit Ptolemǽus rex exércitum, et occúrrit ei in manu válida, et fugávit eum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 16 Et fugit Alexánder in Arábiam, ut ibi protegerétur: rex autem Ptolemǽus exaltátus est.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 17 Et ábstulit Zábdiel Arabs caput Alexándri, et misit Ptolemǽo.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 18 Et rex Ptolemǽus mórtuus est in die tértia: et qui erant in munitiónibus, periérunt ab his qui erant intra castra.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 19 Et regnávit Demétrius anno centésimo sexagésimo séptimo.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 20 In diébus illis congregávit Jónathas eos qui erant in Judǽa, ut expugnárent arcem quæ est in Jerúsalem: et fecérunt contra eam máchinas multas. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 21 Et abiérunt quidam qui óderant gentem suam viri iníqui ad regem Demétrium, et renuntiavérunt ei quod Jónathas obsidéret arcem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 22 Et ut audívit, irátus est: et statim venit ad Ptolemáidam, et scripsit Jónathæ ne obsidéret arcem, sed occúrreret sibi ad collóquium festináto.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 23 Ut audívit autem Jónathas, jussit obsidére: et elégit de senióribus Israël, et de sacerdótibus, et dedit se perículo.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 24 Et accépit aurum, et argéntum, et vestem, et ália xénia multa, et ábiit ad regem Ptolemáidam: et invénit grátiam in conspéctu ejus,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 25 et interpellábant advérsus eum quidam iníqui ex gente sua.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 26 Et fecit ei rex sicut fécerant ei qui ante eum fúerant: et exaltávit eum in conspéctu ómnium amicórum suórum,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 27 et státuit ei principátum sacerdótii, et quæcúmque ália hábuit prius pretiósa, et fecit eum príncipem amicórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 28 Et postulávit Jónathas a rege ut immúnem fáceret Judǽam, et tres topárchias, et Samaríam et confínes ejus: et promísit ei talénta trecénta. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 29 Et consénsit rex: et scripsit Jónathæ epístolas de his ómnibus, hunc modum continéntes:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 30 Rex Demétrius fratri Jónathæ salútem, et genti Judæórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 31 Exémplum epístolæ, quam scrípsimus Lástheni parénti nostro de vobis, mísimus ad vos ut scirétis:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 32 Rex Demétrius Lástheni parénti salútem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 33 Genti Judæórum amícis nostris, et conservántibus quæ justa sunt apud nos, decrévimus benefácere propter benignitátem ipsórum, quam erga nos habent.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 34 Statúimus ergo illis omnes fines Judǽæ, et tres civitátes, Lydan, et Rámathan, quæ ádditæ sunt Judǽæ ex Samaría, et omnes confínes eárum, sequestrári ómnibus sacrificántibus in Jerosólymis pro his quæ ab eis prius accipiébat rex per síngulos annos, et pro frúctibus terræ et pomórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 35 Et ália quæ ad nos pertinébant decimárum et tributórum ex hoc témpore, remíttimus eis: et áreas salinárum, et corónas, quæ nobis deferebántur,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 36 ómnia ipsis concédimus: et nihil horum írritum erit, ex hoc, et in omne tempus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 37 Nunc ergo curáte fácere horum exémplum, et detur Jónathæ, et ponátur in monte sancto, in loco célebri.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 38 Et videns Demétrius rex quod síluit terra in conspéctu suo, et nihil ei resístit, dimísit totum exércitum suum, unumquémque in locum suum, excépto peregríno exércitu, quem contráxit ab ínsulis géntium: et inimíci erant ei omnes exércitus patrum ejus. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 39 Tryphon autem erat quidam pártium Alexándri prius: et vidit quóniam omnis exércitus murmurábat contra Demétrium, et ivit ad Emálchuel Árabem, qui nutriébat Antíochum fílium Alexándri:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 40a et assidábat ei, ut tráderet eum ipsi, ut regnáret loco patris sui: et enuntiávit ei quanta fecit Demétrius, et inimicítias exercítuum ejus advérsus illum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 40b Et mansit ibi diébus multis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 41 Et misit Jónathas ad Demétrium regem, ut ejíceret eos qui in arce erant in Jerúsalem, et qui in præsídiis erant: quia impugnábant Israël.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 42 Et misit Demétrius ad Jónathan, dicens: Non hæc tantum fáciam tibi, et genti tuæ, sed glória illustrábo te, et gentem tuam, cum fúerit opportúnum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 43 Nunc ergo recte féceris, si míseris in auxílium mihi viros: quia discéssit omnis exércitus meus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 44 Et misit ei Jónathas tria míllia virórum fórtium Antiochíam: et venérunt ad regem, et delectátus est rex in advéntu eórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 45 Et convenérunt qui erant de civitáte, centum vigínti míllia virórum, et volébant interfícere regem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 46 Et fugit rex in aulam: et occupavérunt qui erant de civitáte, itínera civitátis, et cœpérunt pugnáre.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 47 Et vocávit rex Judǽos in auxílium, et convenérunt omnes simul ad eum, et dispérsi sunt omnes per civitátem:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 48 et occidérunt in illa die centum míllia hóminum, et succendérunt civitátem, et cepérunt spólia multa in die illa, et liberavérunt regem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 49 Et vidérunt qui erant de civitáte, quod obtinuíssent Judǽi civitátem sicut volébant: et infirmáti sunt mente sua, et clamavérunt ad regem cum précibus, dicéntes:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 50 Da nobis dextras, et cessent Judǽi oppugnáre nos, et civitátem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 51 Et projecérunt arma sua, et fecérunt pacem, et glorificáti sunt Judǽi in conspéctu regis, et in conspéctu ómnium qui erant in regno ejus, et nomináti sunt in regno: et regréssi sunt in Jerúsalem habéntes spólia multa.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 52 Et sedit Demétrius rex in sede regni sui: et síluit terra in conspéctu ejus. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 53 Et mentítus est ómnia quæcúmque dixit, et abalienávit se a Jónatha, et non retríbuit ei secúndum benefícia quæ sibi tribúerat, et vexábat eum valde.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 54 Post hæc autem revérsus est Tryphon, et Antíochus cum eo puer adoléscens, et regnávit, et impósuit sibi diadéma.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 55 Et congregáti sunt ad eum omnes exércitus, quos dispérserat Demétrius, et pugnavérunt contra eum: et fugit, et terga vertit.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 56 Et accépit Tryphon béstias, et obtínuit Antiochíam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 57 Et scripsit Antíochus adoléscens Jónathæ, dicens: Constítuo tibi sacerdótium, et constítuo te super quátuor civitátes, ut sis de amícis regis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 58 Et misit illi vasa áurea in ministérium, et dedit ei potestátem bibéndi in auro, et esse in púrpura, et habére fíbulam áuream:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 59 et Simónem fratrem ejus constítuit ducem a términis Tyri usque ad fines Ægýpti.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 60 Et éxiit Jónathas, et perambulábat trans flumen civitátes: et congregátus est ad eum omnis exércitus Sýriæ in auxílium, et venit Ascalónem, et occurrérunt ei honorífice de civitáte. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 61 Et ábiit inde Gazam: et conclusérunt se qui erant Gazæ: et obsédit eam, et succéndit quæ erant in circúitu civitátis, et prædátus est ea.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 62 Et rogavérunt Gazénses Jónathan, et dedit illis déxteram: et accépit fílios eórum óbsides, et misit illos in Jerúsalem: et perambulávit regiónem usque Damáscum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 63 Et audívit Jónathas quod prævaricáti sunt príncipes Demétrii in Cades, quæ est in Galilǽa, cum exércitu multo, voléntes eum removére a negótio regni:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 64 et occúrrit illis: fratrem autem suum Simónem relíquit intra provínciam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 65 Et applícuit Simon ad Bethsúram, et expugnábat eam diébus multis, et conclúsit eos. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 66 Et postulavérunt ab eo dextras accípere, et dedit illis: et ejécit eos inde, et cepit civitátem, et pósuit in ea præsídium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 67 Et Jónathas et castra ejus applicuérunt ad aquam Génesar, et ante lucem vigilavérunt in campo Asor:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 68 et ecce castra alienigenárum occurrébant in campo, et tendébant ei insídias in móntibus: ipse autem occúrrit ex advérso.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 69 Insídiæ vero exsurrexérunt de locis suis, et commisérunt prœ́lium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 70 Et fugérunt qui erant ex parte Jónathæ omnes, et nemo relíctus est ex eis, nisi Mathathías fílius Absolómi, et Judas fílius Calphi, princeps milítiæ exércitus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 71 Et scidit Jónathas vestiménta sua, et pósuit terram in cápite suo, et orávit.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 72 Et revérsus est Jónathas ad eos in prœ́lium, et convértit eos in fugam, et pugnavérunt.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 73 Et vidérunt qui fugiébant partis illíus, et revérsi sunt ad eum, et insequebántur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenérunt usque illuc:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 11 74 et cecidérunt de alienígenis in die illa tria míllia virórum: et revérsus est Jónathas in Jerúsalem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 1 Et vidit Jónathas quia tempus eum juvat, et elégit viros, et misit eos Romam statúere et renováre cum eis amicítiam:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 2 et ad Spartiátas, et ad ália loca misit epístolas secúndum eámdem formam:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 3 et abiérunt Romam, et intravérunt cúriam, et dixérunt: Jónathas summus sacérdos, et gens Judæórum misérunt nos, ut renovarémus amicítiam et societátem secúndum prístinum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 4 Et dedérunt illis epístolas ad ipsos per loca, ut dedúcerent eos in terram Juda cum pace.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 5 Et hoc est exémplum epistolárum, quas scripsit Jónathas Spartiátis: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 6 Jónathas summus sacérdos, et senióres gentis, et sacerdótes, et réliquus pópulus Judæórum, Spartiátis frátribus salútem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 7 Jamprídem missæ erant epístolæ ad Oníam summum sacerdótem ab Arío, qui regnábat apud vos, quóniam estis fratres nostri, sicut rescríptum cóntinet, quod subjéctum est.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 8 Et suscépit Onías virum, qui missus fúerat, cum honóre: et accépit epístolas, in quibus significabátur de societáte et amicítia.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 9 Nos cum nullo horum indigerémus, habéntes solátio sanctos libros, qui sunt in mánibus nostris,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 10 malúimus míttere ad vos renováre fraternitátem et amicítiam, ne forte aliéni efficiámur a vobis: multa enim témpora transiérunt, ex quo misístis ad nos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 11 Nos ergo in omni témpore sine intermissióne in diébus solémnibus, et céteris, quibus opórtet, mémores sumus vestri in sacrifíciis quæ offérimus, et in observatiónibus, sicut fas est, et decet meminísse fratrum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 12 Lætámur ítaque de glória vestra.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 13 Nos autem circumdedérunt multæ tribulatiónes, et multa prœ́lia, et impugnavérunt nos reges qui sunt in circúitu nostro.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 14 Nolúimus ergo vobis molésti esse, neque céteris sóciis et amícis nostris in his prœ́liis:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 15 habúimus enim de cælo auxílium, et liberáti sumus nos, et humiliáti sunt inimíci nostri.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 16 Elégimus ítaque Numénium Antíochi fílium, et Antípatrem Jasónis fílium, et mísimus ad Romános renováre cum eis amicítiam et societátem prístinam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 17 Mandávimus ítaque eis ut véniant étiam ad vos, et salútent vos, et reddant vobis epístolas nostras de innovatióne fraternitátis nostræ.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 18 Et nunc benefaciétis respondéntes nobis ad hæc.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 19 Et hoc est rescríptum epistolárum quod míserat Oníæ: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 20 Aríus rex Spartiatárum Oníæ sacerdóti magno salútem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 21 Invéntum est in scriptúra de Spartiátis, et Judǽis, quóniam sunt fratres, et quod sunt de génere Ábraham.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 22 Et nunc ex quo hæc cognóvimus, benefácitis scribéntes nobis de pace vestra.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 23 Sed et nos rescrípsimus vobis: Pécora nostra, et possessiónes nostræ, vestræ sunt: et vestræ, nostræ: mandávimus ítaque hæc nuntiári vobis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 24 Et audívit Jónathas quóniam regréssi sunt príncipes Demétrii cum exércitu multo supra quam prius, pugnáre advérsus eum: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 25 et éxiit ab Jerúsalem, et occúrrit eis in Amathíte regióne: non enim déderat eis spátium ut ingrederéntur regiónem ejus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 26 Et misit speculatóres in castra eórum: et revérsi renuntiavérunt quod constítuunt superveníre illis nocte.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 27 Cum occidísset autem sol, præcépit Jónathas suis vigiláre, et esse in armis parátos ad pugnam tota nocte: et pósuit custódes per circúitum castrórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 28 Et audiérunt adversárii quod parátus est Jónathas cum suis in bello: et timuérunt, et formidavérunt in corde suo: et accendérunt focos in castris suis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 29 Jónathas autem, et qui cum eo erant, non cognovérunt usque mane: vidébant autem luminária ardéntia,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 30 et secútus est eos Jónathas, et non comprehéndit eos: transíerant enim flumen Eléutherum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 31 Et divértit Jónathas ad Árabas, qui vocántur Zabadǽi: et percússit eos, et accépit spólia eórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 32 Et junxit, et venit Damáscum, et perambulábat omnem regiónem illam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 33 Simon autem éxiit, et venit usque ad Ascalónem, et ad próxima præsídia: et declinávit in Joppen, et occupávit eam
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 34 (audívit enim quod vellent præsídium trádere pártibus Demétrii), et pósuit ibi custódes ut custodírent eam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 35 Et revérsus est Jónathas, et convocávit senióres pópuli, et cogitávit cum eis ædificáre præsídia in Judǽa, b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 36 et ædificáre muros in Jerúsalem, et exaltáre altitúdinem magnam inter médium arcis et civitátis, ut separáret eam a civitáte, ut esset ipsa singuláriter, et neque emant, neque vendant.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 37 Et convenérunt ut ædificárent civitátem: et cécidit murus qui erat super torréntem ab ortu solis, et reparávit eum, qui vocátur Caphétetha:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 38 et Simon ædificávit Adíada in Séphela, et munívit eam, et impósuit portas et seras.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 39 Et cum cogitásset Tryphon regnáre Ásiæ, et assúmere diadéma, et exténdere manum in Antíochum regem: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 40 timens ne forte non permítteret eum Jónathas, sed pugnáret advérsus eum, quærébat comprehéndere eum, et occídere. Et exsúrgens ábiit in Bethsan.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 41 Et exívit Jónathas óbviam illi cum quadragínta míllibus virórum electórum in prœ́lium, et venit Bethsan.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 42 Et vidit Tryphon quia venit Jónathas cum exércitu multo ut exténderet in eum manus: tímuit,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 43 et excépit eum cum honóre, et commendávit eum ómnibus amícis suis, et dedit ei múnera: et præcépit exercítibus suis ut obedírent ei, sicut sibi.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 44 Et dixit Jónathæ: Ut quid vexásti univérsum pópulum, cum bellum nobis non sit?
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 45 et nunc remítte eos in domos suas: élige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemáidam, et tradam eam tibi, et réliqua præsídia, et exércitum, et univérsos præpósitos negótii: et convérsus abíbo: proptérea enim veni.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 46 Et crédidit ei, et fecit sicut dixit: et dimísit exércitum, et abiérunt in terram Juda. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 47 Retínuit autem secum tria míllia virórum: ex quibus remísit in Galilǽam duo míllia: mille autem venérunt cum eo.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 48 Ut autem intrávit Ptolemáidam Jónathas, clausérunt portas civitátis Ptoleménses, et comprehendérunt eum: et omnes qui cum eo intráverant, gládio interfecérunt.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 49 Et misit Tryphon exércitum et équites in Galilǽam et in campum magnum, ut pérderent omnes sócios Jónathæ.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 50 At illi cum cognovíssent quia comprehénsus est Jónathas, et périit, et omnes qui cum eo erant, hortáti sunt semetípsos, et exiérunt paráti in prœ́lium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 51 Et vidéntes hi qui insecúti fúerant, quia pro ánima res est illis, revérsi sunt:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 52 illi autem venérunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxérunt Jónathan, et eos qui cum ipso fúerant, valde: et luxit Israël luctu magno.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 53 Et quæsiérunt omnes gentes quæ erant in circúitu eórum contérere eos: dixérunt enim:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 12 54 Non habent príncipem et adjuvántem: nunc ergo expugnémus illos, et tollámus de homínibus memóriam eórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 1 Et audívit Simon quod congregávit Tryphon exércitum copiósum ut veníret in terram Juda, et attéreret eam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 2 Videns quia in tremóre pópulus est, et in timóre, ascéndit Jerúsalem, et congregávit pópulum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 3 et adhórtans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fécimus pro légibus et pro sanctis, prœ́lia, et angústias quales vídimus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 4 horum grátia periérunt fratres mei omnes propter Israël, et relíctus sum ego solus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 5 Et nunc non mihi contíngat párcere ánimæ meæ in omni témpore tribulatiónis: non enim mélior sum frátribus meis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 6 Vindicábo ítaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxóres: quia congregátæ sunt univérsæ gentes contérere nos inimicítiæ grátia.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 7 Et accénsus est spíritus pópuli simul ut audívit sermónes istos:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 8 et respondérunt voce magna, dicéntes: Tu es dux noster loco Judæ, et Jónathæ fratris tui:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 9 pugna prœ́lium nostrum: et ómnia, quæcúmque díxeris nobis, faciémus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 10 Et cóngregans omnes viros bellatóres, accelerávit consummáre univérsos muros Jerúsalem, et munívit eam in gyro. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 11 Et misit Jónathan fílium Absalómi, et cum eo exércitum novum in Joppen, et ejéctis his qui erant in ea, remánsit illic ipse.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 12 Et movit Tryphon a Ptolemáida cum exércitu multo, ut veníret in terram Juda, et Jónathas cum eo in custódia.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 13 Simon autem applícuit in Addus contra fáciem campi.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 14 Et ut cognóvit Tryphon quia surréxit Simon loco fratris sui Jónathæ, et quia commissúrus esset cum eo prœ́lium, misit ad eum legátos,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 15 dicens: Pro argénto, quod debébat frater tuus Jónathas in ratióne regis propter negótia quæ hábuit, detinúimus eum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 16 Et nunc mitte argénti talénta centum, et duos fílios ejus óbsides, ut non dimíssus fúgiat a nobis, et remittémus eum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 17 Et cognóvit Simon quia cum dolo loquerétur secum: jussit tamen dari argéntum et púeros, ne inimicítiam magnam súmeret ad pópulum Israël, dicéntem:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 18 Quia non misit ei argéntum, et púeros, proptérea périit.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 19 Et misit púeros, et centum talénta: et mentítus est, et non dimísit Jónathan.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 20 Et post hæc venit Tryphon intra regiónem, ut contéreret eam: et gyravérunt per viam quæ ducit Ador: et Simon et castra ejus ambulábant in omnem locum quocúmque ibant. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 21 Qui autem in arce erant, misérunt ad Tryphónem legátos, ut festináret veníre per desértum, et mítteret illis alimónias.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 22 Et parávit Tryphon omnem equitátum, ut veníret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaadítim.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 23 Et cum appropinquásset Báscaman, occídit Jónathan et fílios ejus illic.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 24 Et convértit Tryphon, et ábiit in terram suam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 25 Et misit Simon, et accépit ossa Jónathæ fratris sui, et sepelívit ea in Modin civitáte patrum ejus. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 26 Et planxérunt eum omnis Israël planctu magno, et luxérunt eum dies multos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 27 Et ædificávit Simon super sepúlchrum patris sui et fratrum suórum ædifícium altum visu, lápide políto retro et ante.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 28 Et státuit septem pyrámidas, unam contra unam, patri et matri, et quátuor frátribus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 29 et his circumpósuit colúmnas magnas: et super colúmnas arma, ad memóriam ætérnam: et juxta arma naves sculptas, quæ videréntur ab ómnibus navigántibus mare:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 30 hoc est sepúlchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 31 Tryphon autem cum iter fáceret cum Antíocho rege adolescénte, dolo occídit eum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 32 et regnávit loco ejus, et impósuit sibi diadéma Ásiæ, et fecit plagam magnam in terra.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 33 Et ædificávit Simon præsídia Judǽæ, múniens ea túrribus excélsis, et muris magnis, et portis, et seris: et pósuit aliménta in munitiónibus. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 34 Et elégit Simon viros, et misit ad Demétrium regem ut fáceret remissiónem regióni: quia actus omnes Tryphónis per direptiónem fúerant gesti.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 35 Et Demétrius rex ad verba ista respóndit ei, et scripsit epístolam talem:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 36 Rex Demétrius Simóni summo sacerdóti et amíco regum, et senióribus, et genti Judæórum, salútem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 37 Corónam áuream, et bahem, quam misístis, suscépimus: et paráti sumus fácere vobíscum pacem magnam, et scríbere præpósitis regis remíttere vobis quæ indúlsimus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 38 Quæcúmque enim constitúimus, vobis constant: munitiónes, quas ædificástis, vobis sint:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 39 remíttimus quoque ignorántias et peccáta usque in hodiérnum diem, et corónam quam debebátis: et si quid áliud erat tributárium in Jerúsalem, jam non sit tributárium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 40 Et si qui ex vobis apti sunt conscríbi inter nostros, conscribántur, et sit inter nos pax.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 41 Anno centésimo septuagésimo, ablátum est jugum géntium ab Israël. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 42 Et cœpit pópulus Israël scríbere in tábulis, et gestis públicis, anno primo sub Simóne summo sacerdóte, magno duce, et príncipe Judæórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 43 In diébus illis applícuit Simon ad Gazam, et circumdédit eam castris, et fecit máchinas, et applícuit ad civitátem, et percússit turrem unam, et comprehéndit eam. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 44 Et erúperant qui erant intra máchinam in civitátem, et factus est motus magnus in civitáte.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 45 Et ascendérunt qui erant in civitáte cum uxóribus et fíliis supra murum, scissis túnicis suis, et clamavérunt voce magna, postulántes a Simóne dextras sibi dari,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 46 et dixérunt: Non nobis reddas secúndum malítias nostras, sed secúndum misericórdias tuas.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 47 Et flexus Simon, non debellávit eos: ejécit tamen eos de civitáte, et mundávit ædes in quibus fúerant simulácra, et tunc intrávit in eam cum hymnis benedícens Dóminum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 48 et ejécta ab ea omni immundítia, collocávit in ea viros qui legem fácerent: et munívit eam, et fecit sibi habitatiónem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 49 Qui autem erant in arce Jerúsalem, prohibebántur égredi et íngredi regiónem, et émere ac véndere: et esuriérunt valde, et multi ex eis fame periérunt, b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 50 et clamavérunt ad Simónem ut dextras accíperent: et dedit illis: et ejécit eos inde, et mundávit arcem a contaminatiónibus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 51 et intravérunt in eam tértia et vigésima die secúndi mensis, anno centésimo septuagésimo primo, cum laude, et ramis palmárum, et cínyris, et cýmbalis, et nablis, et hymnis, et cánticis, quia contrítus est inimícus magnus ex Israël.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 52 Et constítuit ut ómnibus annis ageréntur dies hi cum lætítia.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 53 Et munívit montem templi, qui erat secus arcem, et habitávit ibi ipse, et qui cum eo erant.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 13 54 Et vidit Simon Joánnem fílium suum, quod fortis prœ́lii vir esset: et pósuit eum ducem virtútum universárum: et habitávit in Gázaris.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 1 Anno centésimo septuagésimo secúndo, congregávit rex Demétrius exércitum suum, et ábiit in Médiam ad contrahénda sibi auxília, ut expugnáret Tryphónem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 2 Et audívit Ársaces rex Pérsidis et Médiæ, quia intrávit Demétrius confínes suos: et misit unum de princípibus suis ut comprehénderet eum vivum, et addúceret eum ad se.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 3 Et ábiit, et percússit castra Demétrii: et comprehéndit eum, et duxit eum ad Ársacem, et pósuit eum in custódiam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 4 Et síluit omnis terra Juda ómnibus diébus Simónis, et quæsívit bona genti suæ: et plácuit illis potéstas ejus et glória ejus ómnibus diébus. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 5 Et cum omni glória sua accépit Joppen in portum, et fecit intróitum in ínsulis maris.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 6 Et dilatávit fines gentis suæ, et obtínuit regiónem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 7 Et congregávit captivitátem multam, et dominátus est Gázaræ, et Bethsúræ, et arci: et ábstulit immundítias ex ea, et non erat qui resísteret ei.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 8 Et unusquísque colébat terram suam cum pace: et terra Juda dabat fructus suos, et ligna campórum fructum suum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 9 Senióres in platéis sedébant omnes, et de bonis terræ tractábant, et júvenes induébant se glóriam, et stolas belli.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 10 Et civitátibus tribuébat alimónias, et constituébat eas ut essent vasa munitiónis quoadúsque nominátum est nomen glóriæ ejus usque ad extrémum terræ.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 11 Fecit pacem super terram, et lætátus est Israël lætítia magna.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 12 Et sedit unusquísque sub vite sua, et sub ficúlnea sua: et non erat qui eos terréret.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 13 Defécit impúgnans eos super terram: reges contríti sunt in diébus illis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 14 Et confirmávit omnes húmiles pópuli sui, et legem exquisívit, et ábstulit omnem iníquum et malum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 15 sancta glorificávit, et multiplicávit vasa sanctórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 16 Et audítum est Romæ quia defúnctus esset Jónathas, et usque in Spartiátas: et contristáti sunt valde. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 17 Ut audiérunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacérdos loco ejus, et ipse obtinéret omnem regiónem, et civitátes in ea,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 18 scripsérunt ad eum in tábulis ǽreis, ut renovárent amicítias et societátem quam fécerant cum Juda et cum Jónatha, frátribus ejus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 19 Et lectæ sunt in conspéctu ecclésiæ in Jerúsalem. Et hoc exémplum epistolárum, quas Spartiátæ misérunt:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 20 Spartianórum príncipes et civitátes, Simóni sacerdóti magno, et senióribus, et sacerdótibus, et réliquo pópulo Judæórum, frátribus, salútem. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 21 Legáti, qui missi sunt ad pópulum nostrum, nuntiavérunt nobis de vestra glória, et honóre, ac lætítia: et gavísi sumus in intróitu eórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 22 Et scrípsimus quæ ab eis erant dicta in concíliis pópuli, sic: Numénius Antíochi, et Antípater Jasónis fílius, legáti Judæórum, venérunt ad nos, renovántes nobíscum amicítiam prístinam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 23 Et plácuit pópulo excípere viros glorióse, et pónere exémplum sermónum eórum in segregátis pópuli libris, ut sit ad memóriam pópulo Spartiatárum. Exémplum autem horum scrípsimus Simóni magno sacerdóti.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 24 Post hæc autem misit Simon Numénium Romam, habéntem clýpeum áureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuéndam cum eis societátem. Cum autem audísset pópulus Románus b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 25 sermónes istos, dixérunt: Quam gratiárum actiónem reddémus Simóni, et fíliis ejus?
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 26 Restítuit enim ipse fratres suos, et expugnávit inimícos Israël ab eis, et statuérunt ei libertátem, et descripsérunt in tábulis ǽreis, et posuérunt in títulis in monte Sion.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 27 Et hoc est exémplum scriptúræ: Octavadécima die mensis Elul, anno centésimo septuagésimo secúndo, anno tértio sub Simóne sacerdóte magno in Asáramel, b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 28 in convéntu magno sacerdótum, et pópuli, et príncipum gentis, et seniórum regiónis, nota facta sunt hæc: quóniam frequénter facta sunt prœ́lia in regióne nostra,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 29 Simon autem Mathathíæ fílius, ex fíliis Jarib, et fratres ejus, dedérunt se perículo, et restitérunt adversáriis gentis suæ, ut starent sancta ipsórum, et lex: et glória magna glorificavérunt gentem suam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 30 Et congregávit Jónathas gentem suam, et factus est illis sacérdos magnus, et appósitus est ad pópulum suum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 31 Et voluérunt inimíci eórum calcáre et attérere regiónem ipsórum, et exténdere manus in sancta eórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 32 Tunc réstitit Simon, et pugnávit pro gente sua, et erogávit pecúnias multas, et armávit viros virtútis gentis suæ, et dedit illis stipéndia:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 33 et munívit civitátes Judǽæ, et Bethsúram, quæ erat in fínibus Judǽæ, ubi erant arma hóstium ántea: et pósuit illic præsídium viros Judǽos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 34 Et Joppen munívit, quæ erat ad mare, et Gázaram, quæ est in fínibus Azóti, in qua hostes ántea habitábant: et collocávit illic Judǽos, et quæcúmque apta erant ad correptiónem eórum, pósuit in eis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 35 Et vidit pópulus actum Simónis, et glóriam quam cogitábat fácere genti suæ, et posuérunt eum ducem suum, et príncipem sacerdótum, eo quod ipse fécerat hæc ómnia, et justítiam, et fidem, quam conservávit genti suæ, et exquisívit omni modo exaltáre pópulum suum. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 36 Et in diébus ejus prosperátum est in mánibus ejus, ut tolleréntur gentes de regióne ipsórum, et qui in civitáte David erant, in Jerúsalem in arce, de qua procedébant, et contaminábant ómnia quæ in circúitu sanctórum sunt, et inferébant plagam magnam castitáti:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 37 et collocávit in ea viros Judǽos ad tutaméntum regiónis, et civitátis, et exaltávit muros Jerúsalem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 38 Et rex Demétrius státuit illi summum sacerdótium.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 39 Secúndum hæc fecit eum amícum suum, et glorificávit eum glória magna.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 40 Audívit enim quod appelláti sunt Judǽi a Románis amíci, et sócii, et fratres, et quia suscepérunt legátos Simónis glorióse,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 41 et quia Judǽi et sacerdótes eórum consensérunt eum esse ducem suum, et summum sacerdótem in ætérnum, donec surgat prophéta fidélis:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 42 et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitúeret præpósitos super ópera eórum, et super regiónem, et super arma, et super præsídia:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 43 et cura sit illi de sanctis: et ut audiátur ab ómnibus, et scribántur in nómine ejus omnes conscriptiónes in regióne: et ut operiátur púrpura et auro:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 44 et ne líceat ulli ex pópulo et ex sacerdótibus írritum fácere áliquid horum, et contradícere his quæ ab eo dicúntur, aut convocáre convéntum in regióne sine ipso, et vestíri púrpura, et uti fíbula áurea:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 45 qui autem fécerit extra hæc, aut írritum fécerit áliquid horum, reus erit.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 46 Et complácuit omni pópulo statúere Simónem, et fácere secúndum verba ista. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 47 Et suscépit Simon, et plácuit ei ut summo sacerdótio fungerétur, et esset dux et princeps gentis Judæórum, et sacerdótum, et præésset ómnibus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 48 Et scriptúram istam dixérunt pónere in tábulis ǽreis, et pónere eas in períbolo sanctórum, in loco célebri:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 14 49 exémplum autem eórum pónere in ærário, ut hábeat Simon, et fílii ejus.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 1 Et misit rex Antíochus fílius Demétrii epístolas ab ínsulis maris Simóni sacerdóti, et príncipi gentis Judæórum, et univérsæ genti:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 2 et erant continéntes hunc modum: Rex Antíochus Simóni sacerdóti magno, et genti Judæórum salútem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 3 Quóniam quidem pestiléntes obtinuérunt regnum patrum nostrórum, volo autem vendicáre regnum, et restitúere illud sicut erat ántea: et eléctam feci multitúdinem exércitus, et feci naves béllicas.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 4 Volo autem procédere per regiónem ut ulcíscar in eos, qui corrupérunt regiónem nostram, et qui desolavérunt civitátes multas in regno meo.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 5 Nunc ergo státuo tibi omnes oblatiónes, quas remisérunt tibi ante me omnes reges, et quæcúmque ália dona remisérunt tibi:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 6 et permítto tibi fácere percussúram próprii numísmatis in regióne tua:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 7 Jerúsalem autem sanctam esse, et líberam: et ómnia arma, quæ fabricáta sunt, et præsídia, quæ construxísti, quæ tenes, máneant tibi.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 8 Et omne débitum regis, et quæ futúra sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittúntur tibi.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 9 Cum autem obtinuérimus regnum nostrum, glorificábimus te, et gentem tuam, et templum, glória magna, ita ut manifestétur glória vestra in univérsa terra.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 10 Anno centésimo septuagésimo quarto éxiit Antíochus in terram patrum suórum, et convenérunt ad eum omnes exércitus, ita ut pauci relícti essent cum Tryphóne. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 11 Et insecútus est eum Antíochus rex, et venit Doram fúgiens per marítimam:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 12 sciébat enim quod congregáta sunt mala in eum, et relíquit eum exércitus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 13 et applícuit Antíochus super Doram cum centum vigínti míllibus virórum belligeratórum, et octo míllibus équitum:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 14 et circuívit civitátem, et naves a mari accessérunt: et vexábant civitátem a terra et mari, et néminem sinébant íngredi vel égredi.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 15 Venit autem Numénius, et qui cum eo fúerant, ab urbe Roma, habéntes epístolas régibus et regiónibus scriptas, in quibus continebántur hæc: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 16 Lúcius consul Romanórum, Ptolemǽo regi salútem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 17 Legáti Judæórum venérunt ad nos amíci nostri, renovántes prístinam amicítiam et societátem, missi a Simóne príncipe sacerdótum et pópulo Judæórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 18 Attulérunt autem et clýpeum áureum mnarum mille.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 19 Plácuit ítaque nobis scríbere régibus et regiónibus, ut non ínferant illis mala, neque impúgnent eos, et civitátes eórum, et regiónes eórum: et ut non ferant auxílium pugnántibus advérsus eos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 20 Visum autem est nobis accípere ab eis clýpeum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 21 Si qui ergo pestiléntes refugérunt de regióne ipsórum ad vos, trádite eos Simóni príncipi sacerdótum, ut víndicet in eos secúndum legem suam.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 22 Hæc éadem scripta sunt Demétrio regi, et Áttalo, et Ariaráthi, et Ársaci,
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 23 et in omnes regiónes: et Lámpsaco, et Spartiátis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyónem, et in Cáriam, et in Samum, et in Pamphýliam, et in Lýciam, et in Alicarnássum, et in Coo, et in Siden, et in Áradon, et in Rhodum, et in Phasélidem, et in Gortýnam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrénen.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 24 Exémplum autem eórum scripsérunt Simóni príncipi sacerdótum, et pópulo Judæórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 25 Antíochus autem rex applícuit castra in Doram secúndo, ádmovens ei semper manus, et máchinas fáciens: et conclúsit Tryphónem, ne procéderet: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 26 et misit ad eum Simon duo míllia virórum electórum in auxílium, et argéntum, et aurum, et vasa copiósa:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 27 et nóluit ea accípere, sed rupit ómnia, quæ pactus est cum eo ántea, et alienávit se ab eo.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 28 Et misit ad eum Athenóbium unum de amícis suis, ut tractáret cum ipso, dicens: Vos tenétis Joppen, et Gázaram, et arcem, quæ est in Jerúsalem, civitátes regni mei:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 29 fines eárum desolástis, et fecístis plagam magnam in terra, et domináti estis per loca multa in regno meo.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 30 Nunc ergo trádite civitátes quas occupástis, et tribúta locórum in quibus domináti estis extra fines Judǽæ:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 31 sin autem, date pro illis quingénta talénta argénti, et extermínii, quod exterminástis, et tributórum civitátum ália talénta quingénta: sin autem, veniémus, et expugnábimus vos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 32 Et venit Athenóbius amícus regis in Jerúsalem, et vidit glóriam Simónis, et claritátem in auro, et argénto, et apparátum copiósum: et obstúpuit, et rétulit ei verba regis. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 33 Et respóndit ei Simon, et dixit ei: Neque aliénam terram súmpsimus, neque aliéna detinémus: sed hæreditátem patrum nostrórum, quæ injúste ab inimícis nostris áliquo témpore posséssa est.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 34 Nos vero tempus habéntes, vindicámus hæreditátem patrum nostrórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 35 Nam de Joppe et Gázara quæ expóstulas, ipsi faciébant in pópulo plagam magnam, et in regióne nostra: horum damus talénta centum. Et non respóndit ei Athenóbius verbum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 36 Revérsus autem cum ira ad regem, renuntiávit ei verba ista, et glóriam Simónis, et univérsa quæ vidit, et irátus est rex ira magna.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 37 Tryphon autem fugit navi in Orthosíada.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 38 Et constítuit rex Cendebǽum ducem marítimum, et exércitum péditum et équitum dedit illi. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 39 Et mandávit illi movére castra contra fáciem Judǽæ: et mandávit ei ædificáre Gedórem, et obstrúere portas civitátis, et debelláre pópulum. Rex autem persequebátur Typhónem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 40 Et pervénit Cendebǽus Jámniam, et cœpit irritáre plebem, et conculcáre Judǽam, et captiváre pópulum, et interfícere, et ædificáre Gedórem.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 15 41 Et collocávit illic équites et exércitum, ut egréssi perambulárent viam Judǽæ, sicut constítuit ei rex.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 1 Et ascéndit Joánnes de Gázaris, et nuntiávit Simóni patri suo quæ fecit Cendebǽus in pópulo ipsórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 2 Et vocávit Simon duos fílios senióres, Judam et Joánnem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnávimus hostes Israël ab adolescéntia usque in hunc diem: et prosperátum est in mánibus nostris liberáre Israël aliquóties.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 3 Nunc autem sénui: sed estóte loco meo, et fratres mei, et egréssi pugnáte pro gente nostra: auxílium vero de cælo vobíscum sit.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 4 Et elégit de regióne vigínti míllia virórum belligeratórum, et équites: et profécti sunt ad Cendebǽum, et dormiérunt in Modin. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 5 Et surrexérunt mane, et abiérunt in campum: et ecce exércitus copiósus in óbviam illis péditum et équitum: et flúvius torrens erat inter médium ipsórum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 6 Et admóvit castra contra fáciem eórum ipse et pópulus ejus, et vidit pópulum trepidántem ad transfretándum torréntem: et transfretávit primus, et vidérunt eum viri, et transiérunt post eum.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 7 Et divísit pópulum et équites in médio péditum: erat autem equitátus adversariórum copiósus nimis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 8 Et exclamavérunt sacris tubis, et in fugam convérsus est Cendebǽus et castra ejus: et cecidérunt ex eis multi vulneráti: resídui autem in munitiónem fugérunt.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 9 Tunc vulnerátus est Judas frater Joánnis: Joánnes autem insecútus est eos, donec venit Cedrónem, quam ædificávit:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 10 et fugérunt usque ad turres, quæ erant in agris Azóti, et succéndit eas igni. Et cecidérunt ex illis duo míllia virórum, et revérsus est in Judǽam in pace.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 11 Et Ptolemǽus fílius Abóbi constitútus erat dux in campo Jéricho, et habébat argéntum et aurum multum: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 12 erat enim gener summi sacerdótis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 13 Et exaltátum est cor ejus, et volébat obtinére regiónem, et cogitábat dolum advérsus Simónem et fílios ejus, ut tólleret eos.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 14 Simon autem, perámbulans civitátes quæ erant in regióne Judǽæ, et sollicitúdinem gerens eárum, descéndit in Jéricho ipse, et Mathathías fílius ejus, et Judas, anno centésimo septuagésimo séptimo, mense undécimo: hic est mensis Sabath.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 15 Et suscépit eos fílius Abóbi in munitiúnculam, quæ vocátur Doch, cum dolo, quam ædificávit: et fecit eis convívium magnum, et abscóndit illic viros.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 16 Et cum inebriátus esset Simon et fílii ejus, surréxit Ptolemǽus cum suis, et sumpsérunt arma sua, et intravérunt in convívium: et occidérunt eum, et duos fílios ejus, et quosdam púeros ejus:
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 17 et fecit deceptiónem magnam in Israël, et réddidit mala pro bonis.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 18 Et scripsit hæc Ptolemǽus, et misit regi ut mítteret ei exércitum in auxílium, et tráderet ei regiónem, et civitátes eórum, et tribúta. b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 19 Et misit álios in Gázaram tóllere Joánnem: et tribúnis misit epístolas, ut venírent ad se, et daret eis argéntum, et aurum, et dona.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 20 Et álios misit occupáre Jerúsalem et montem templi.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 21 Et præcúrrens quidam, nuntiávit Joánni in Gázara quia périit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque intérfici.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 22 Ut audívit autem, veheménter expávit: et comprehéndit viros, qui vénerant pérdere eum, et occídit eos: cognóvit enim quia quærébant eum pérdere.
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 23 Et cétera sermónum Joánnis, et bellórum ejus, et bonárum virtútum, quibus fórtiter gessit, et ædifícii murórum, quos exstrúxit, et rerum gestárum ejus: b
-1 Machabaeorum 1Mac 40 16 24 ecce hæc scripta sunt in libro diérum sacerdótii ejus, ex quo factus est princeps sacerdótum post patrem suum.
-# 2 Machabaeorum 2Mac Liber Secúndus Machabaeorum
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 1 Frátribus qui sunt per Ægýptum Judǽis, salútem dicunt fratres qui sunt in Jerosólymis Judǽi, et qui in regióne Judǽæ, et pacem bonam.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 2 Benefáciat vobis Deus, et memínerit testaménti sui, quod locútus est ad Ábraham, et Ísaac, et Jacob servórum suórum fidélium:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 3 et det vobis cor ómnibus ut colátis eum, et faciátis ejus voluntátem, corde magno et ánimo volénti.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 4 Adapériat cor vestrum in lege sua, et in præcéptis suis, et fáciat pacem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 5 Exáudiat oratiónes vestras, et reconciliétur vobis, nec vos déserat in témpore malo.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 6 Et nunc hic sumus orántes pro vobis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 7 Regnánte Demétrio, anno centésimo sexagésimo nono, nos Judǽi scrípsimus vobis in tribulatióne et ímpetu qui supervénit nobis in istis annis, ex quo recéssit Jason a sancta terra, et a regno.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 8 Portam succendérunt, et effudérunt sánguinem innocéntem: et orávimus ad Dóminum, et exaudíti sumus, et obtúlimus sacrifícium et similáginem, et accéndimus lucérnas, et proposúimus panes.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 9 Et nunc frequentáte dies scenopégiæ mensis Casleu.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 10 Anno centésimo octogésimo octávo, pópulus qui est Jerosólymis et in Judǽa, senatúsque et Judas, Aristóbolo magístro Ptolemǽi regis, qui est de génere christórum sacerdótum, et his qui in Ægýpto sunt Judǽis, salútem et sanitátem. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 11 De magnis perículis a Deo liberáti, magnífice grátias ágimus ipsi, útpote qui advérsus talem regem dimicávimus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 12 Ipse enim ebullíre fecit de Pérside eos qui pugnavérunt contra nos et sanctam civitátem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 13 Nam cum in Pérside esset dux ipse, et cum ipso imménsus exércitus, cécidit in templo Nanéæ, consílio decéptus sacerdótum Nanéæ. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 14 Étenim cum ea habitatúrus venit ad locum Antíochus et amíci ejus, et ut accíperet pecúnias multas dotis nómine.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 15 Cumque proposuíssent eas sacerdótes Nanéæ, et ipse cum paucis ingréssus esset intra ámbitum fani, clausérunt templum,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 16 cum intrásset Antíochus: apertóque occúlto áditu templi, mitténtes lápides percussérunt ducem et eos qui cum eo erant: et divisérunt membrátim, et capítibus amputátis foras projecérunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 17 Per ómnia benedíctus Deus, qui trádidit ímpios.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 18 Factúri ígitur quinta et vigésima die mensis Casleu purificatiónem templi, necessárium dúximus significáre vobis: ut et vos quoque agátis diem scenopégiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemías ædificáto templo et altári óbtulit sacrifícia. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 19 Nam cum in Pérsidem duceréntur patres nostri, sacerdótes qui tunc cultóres Dei erant, accéptum ignem de altári occúlte abscondérunt in valle, ubi erat púteus altus et siccus, et in eo contutáti sunt eum, ita ut ómnibus ignótus esset locus. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 20 Cum autem præteríssent anni multi, et plácuit Deo ut mitterétur Nehemías a rege Pérsidis, nepótes sacerdótum illórum qui abscónderant, misit ad requiréndum ignem: et sicut narravérunt nobis, non invenérunt ignem, sed aquam crassam.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 21 Et jussit eos hauríre, et afférre sibi: et sacrifícia quæ impósita erant, jussit sacérdos Nehemías aspérgi ipsa aqua: et ligna, et quæ erant superpósita.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 22 Utque hoc factum est, et tempus áffuit quo sol refúlsit, qui prius erat in núbilo, accénsus est ignis magnus, ita ut omnes miraréntur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 23 Oratiónem autem faciébant omnes sacerdótes, dum consummarétur sacrifícium, Jónatha inchoánte, céteris autem respondéntibus. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 24 Et Nehemíæ erat orátio hunc habens modum: Dómine Deus ómnium creátor, terríbilis et fortis, justus et miséricors, qui solus est bonus rex,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 25 solus præstans, solus justus et omnípotens et ætérnus, qui líberas Israël de omni malo; qui fecísti patres eléctos, et sanctificásti eos:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 26 áccipe sacrifícium pro univérso pópulo tuo Israël, et custódi partem tuam, et sanctífica.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 27 Cóngrega dispersiónem nostram, líbera eos qui sérviunt géntibus, et contémptos et abominátos réspice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 28 Afflíge oppriméntes nos, et contuméliam faciéntes in supérbia.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 29 Constítue pópulum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Móyses.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 30 Sacerdótes autem psallébant hymnos úsquequo consúmptum esset sacrifícium. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 31 Cum autem consúmptum esset sacrifícium, ex resídua aqua Nehemías jussit lápides majóres perfúndi.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 32 Quod ut factum est, ex eis flamma accénsa est: sed ex lúmine quod refúlsit ab altári, consúmpta est.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 33 Ut vero manifestáta est res, renuntiátum est regi Persárum quod in loco in quo ignem abscónderent hi qui transláti fúerant sacerdótes, aqua appáruit, de qua Nehemías, et qui cum eo erant, purificavérunt sacrifícia.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 34 Consíderans autem rex, et rem diligénter exáminans, fecit ei templum, ut probáret quod factum erat:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 35 et cum probásset, sacerdótibus donávit multa bona, et ália atque ália múnera: et accípiens manu sua, tribuébat eis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 1 36 Appellávit autem Nehemías hunc locum Nephthar, quod interpretátur Purificátio: vocátur autem apud plures Nephi.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 1 Invenítur autem in descriptiónibus Jeremíæ prophétæ, quod jussit eos ignem accípere qui transmigrábant, ut significátum est, et ut mandávit transmigrátis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 2 Et dedit illis legem, ne oblivisceréntur præcépta Dómini, et non exerrárent méntibus, vidéntes simulácra áurea et argéntea, et ornaménta eórum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 3 Et ália hujúsmodi dicens, hortabátur ne legem amovérent a corde suo.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 4 Erat autem in ipsa scriptúra, quómodo tabernáculum et arcam jussit prophéta divíno respónso ad se facto comitári secum, úsquequo éxiit in montem in quo Móyses ascéndit, et vidit Dei hæreditátem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 5 Et véniens ibi Jeremías, invénit locum spelúncæ: et tabernáculum, et arcam, et altáre incénsi íntulit illuc, et óstium obstrúxit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 6 Et accessérunt quidam simul, qui sequebántur, ut notárent sibi locum: et non potuérunt inveníre.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 7 Ut autem cognóvit Jeremías, culpans illos dixit: Quod ignótus erit locus donec cóngreget Deus congregatiónem pópuli, et propítius fiat:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 8 et tunc Dóminus osténdet hæc, et apparébit majéstas Dómini, et nubes erit, sicut et Móysi manifestabátur, et sicut cum Sálomon pétiit ut locus sanctificarétur magno Deo, manifestábat hæc.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 9 Magnífice étenim sapiéntiam tractábat: et ut sapiéntiam habens, óbtulit sacrifícium dedicatiónis et consummatiónis templi.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 10 Sicut et Móyses orábat ad Dóminum, et descéndit ignis de cælo et consúmpsit holocáustum, sic et Sálomon orávit, et descéndit ignis de cælo et consúmpsit holocáustum. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 11 Et dixit Móyses: Eo quod non sit coméstum quod erat pro peccáto, consúmptum est. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 12 Simíliter et Sálomon octo diébus celebrávit dedicatiónem. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 13 Inferebántur autem in descriptiónibus et commentáriis Nehemíæ hæc éadem: et ut cónstruens bibliothécam congregávit de regiónibus libros et prophetárum et David, et epístolas regum, et de donáriis. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 14 Simíliter autem et Judas ea quæ decíderant per bellum quod nobis accíderat, congregávit ómnia, et sunt apud nos.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 15 Si ergo desiderátis hæc, míttite qui pérferant vobis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 16 Actúri ítaque purificatiónem scrípsimus vobis: bene ergo faciétis, si egéritis hos dies. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 17 Deus autem, qui liberávit pópulum suum, et réddidit hæreditátem ómnibus, et regnum, et sacerdótium, et sanctificatiónem,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 18 sicut promísit in lege, sperámus quod cito nostri miserébitur, et congregávit de sub cælo in locum sanctum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 19 Erípuit enim nos de magnis perículis, et locum purgávit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 20 De Juda vero Machabǽo, et frátribus ejus, et de templi magni purificatióne, et de aræ dedicatióne, b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 21 sed et de prœ́liis quæ pértinent ad Antíochum Nóbilem et fílium ejus Eupátorem,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 22 et de illuminatiónibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judǽis fórtiter fecérunt, ita ut univérsam regiónem, cum pauci essent, vindicárent, et bárbaram multitúdinem fugárent,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 23 et famosíssimum in toto orbe templum recuperárent, et civitátem liberárent, et leges quæ abolítæ erant, restitueréntur, Dómino cum omni tranquillitáte propítio facto illis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 24 Itémque ab Jasóne Cyrenǽo quinque libris comprehénsa tentávimus nos uno volúmine breviáre.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 25 Considerántes enim multitúdinem librórum, et difficultátem voléntibus ággredi narratiónes historiárum propter multitúdinem rerum, b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 26 curávimus voléntibus quidem légere, ut esset ánimi oblectátio: studiósis vero, ut facílius possint memóriæ commendáre: ómnibus autem legéntibus utílitas conferátur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 27 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviándi causa suscépimus, non fácilem labórem, immo vero negótium plenum vigiliárum et sudóris assúmpsimus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 28 Sicut hi qui prǽparant convívium, et quaérunt aliórum voluntáti parére propter multórum grátiam, libénter labórem sustinémus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 29 Veritátem quidem de síngulis auctóribus concedéntes, ipsi autem secúndum datam formam brevitáti studéntes.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 30 Sicut enim novæ domus architécto de univérsa structúra curándum est; ei vero qui píngere curat, quæ apta sunt ad ornátum exquirénda sunt: ita æstimándum est et in nobis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 31 Étenim intelléctum collígere, et ordináre sermónem, et curiósius partes síngulas quasque disquírere, históriæ cóngruit auctóri:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 32 brevitátem vero dictiónis sectári, et executiónes rerum vitáre, breviánti concedéndum est.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 2 33 Hinc ergo narratiónem incipiémus: de præfatióne tantum dixísse suffíciat. Stultum étenim est ante históriam efflúere, in ipsa autem história succíngi.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 1 Ígitur cum sancta cívitas habitarétur in omni pace, leges étiam adhuc óptime custodiréntur, propter Oníæ pontíficis pietátem, et ánimos ódio habéntes mala,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 2 fiébat ut et ipsi reges et príncipes locum summo honóre dignum dúcerent, et templum máximis munéribus illustrárent:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 3 ita ut Seléucus Ásiæ rex de reddítibus suis præstáret omnes sumptus ad ministérium sacrificiórum pertinéntes.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 4 Simon autem de tribu Bénjamin, præpósitus templi constitútus, contendébat, obsisténte sibi príncipe sacerdótum, iníquum áliquid in civitáte molíri.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 5 Sed cum víncere Oníam non posset, venit ad Apollónium Tharsǽæ fílium, qui eo témpore erat dux Cœlesýriæ et Phœnícis:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 6 et nuntiávit ei pecúniis innumerabílibus plenum esse ærárium Jerosólymis, et commúnes cópias imménsas esse, quæ non pértinent ad ratiónem sacrificiórum: esse autem possíbile sub potestáte regis cádere univérsa.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 7 Cumque retulísset ad regem Apollónius de pecúniis quæ delátæ erant, illæ accítum Heliodórum, qui erat super negótia ejus, misit, cum mandátis ut prædíctam pecúniam transportáret. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 8 Statímque Heliodórus iter est agréssus, spécie quidem quasi per Cœlesýriam et Phœnícen civitátes esset peragratúrus, re vera autem regis propósitum perfectúrus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 9 Sed cum venísset Jerosólymam, et benígne a summo sacerdóte in civitáte esset excéptus, narrávit de dato indício pecuniárum, et cujus rei grátia adésset, apéruit: interrogábat autem si vere hæc ita essent.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 10 Tunc summus sacérdos osténdit depósita esse hæc, et victuália viduárum et pupillórum:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 11 quædam vero esse Hircáni Tobíæ viri valde eminéntis, in his quæ detúlerat ímpius Simon: univérsa autem argénti talénta esse quadringénta, et auri ducénta:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 12 décipi vero eos qui credidíssent loco et templo quod per univérsum mundum honorátur pro sui veneratióne et sanctitáte, omníno impossíbile esse.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 13 At ille pro his quæ habébat in mandátis a rege, dicébat omni génere regi ea esse deferénda.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 14 Constitúta autem die, intrábat de his Heliodórus ordinatúrus. Non módica vero per univérsam civitátem erat trepidátio. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 15 Sacerdótes autem ante altáre cum stolis sacerdotálibus jactavérunt se, et invocábant de cælo eum qui de depósitis legem pósuit, ut his qui deposúerant ea salva custodíret.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 16 Jam vero qui vidébat summi sacerdótis vultum, mente vulnerabátur: fácies enim et color immutátus declarábat intérnum ánimi dolórem:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 17 circumfúsa enim erat mœstítia quædam viro, et horror córporis, per quem maniféstus aspiciéntibus dolor cordis ejus efficiebátur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 18 Álii étiam gregátim de dómibus confluébant, pública supplicatióne obsecrántes, pro eo quod in contémptum locus esset ventúrus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 19 Accinctǽque mulíeres cilíciis pectus, per platéas confluébant: sed et vírgines quæ conclúsæ erant, procurrébant ad Oníam, áliæ autem ad muros, quædam vero per fenéstras aspiciébant:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 20 univérsæ autem protendéntes manus in cælum, deprecabántur:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 21 erat enim mísera commístæ multitúdinis, et magni sacerdótis in agóne constitúti exspectátio.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 22 Et hi quidem invocábant omnipoténtem Deum, ut crédita sibi his qui credíderant, cum omni integritáte conservaréntur. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 23 Heliodórus autem, quod decréverat, perficiébat eódem loco ipse cum satellítibus circa ærárium præsens.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 24 Sed spíritus omnipoténtis Dei magnam fecit suæ ostensiónis evidéntiam, ita ut omnes qui ausi fúerant parére ei, ruéntes Dei virtúte, in dissolutiónem et formídinem converteréntur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 25 Appáruit enim illis quidam equus terríbilem habens sessórem, óptimis operiméntis adornátus: isque cum ímpetu Heliodóro prióres calces elísit: qui autem ei sedébat, videbátur arma habére áurea.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 26 Álii étiam apparuérunt duo júvenes virtúte decóri, óptimi glória, speciosíque amíctu: qui circumstetérunt eum, et ex utráque parte flagellábant, sine intermissióne multis plagis verberántes.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 27 Súbito autem Heliodórus cóncidit in terram, eúmque multa calígine circumfúsum rapuérunt, atque in sella gestatória pósitum ejecérunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 28 Et is, qui cum multis cursóribus et satellítibus prædíctum ingréssus est ærárium, portabátur nullo sibi auxílium ferénte, manifésta Dei cógnita virtúte:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 29 et ille quidem per divínam virtútem jacébat mutus, atque omni spe et salúte privátus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 30 Hi autem Dóminum benedicébant, quia magnificábat locum suum: et templum, quod paulo ante timóre ac tumúltu erat plenum, apparénte omnipoténte Dómino, gáudio et lætítia implétum est.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 31 Tunc vero ex amícis Heliodóri quidam rogábant conféstim Oníam, ut invocáret Altíssimum ut vitam donáret ei qui in suprémo spíritu erat constitútus. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 32 Consíderans autem summus sacérdos ne forte rex suspicarétur malítiam áliquam ex Judǽis circa Heliodórum consummátum, óbtulit pro salúte viri hóstiam salutárem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 33 Cumque summus sacérdos exoráret, iídem júvenes eísdem véstibus amícti astántes Heliodóro, dixérunt: Oníæ sacerdóti grátias age: nam propter eum Dóminus tibi vitam donávit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 34 Tu autem a Deo flagellátus, núntia ómnibus magnália Dei, et potestátem. Et his dictis, non comparuérunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 35 Heliodórus autem, hóstia Deo obláta, et votis magnis promíssis ei qui vívere illi concéssit, et Oníæ grátias agens, recépto exércitu, repedábat ad regem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 36 Testabátur autem ómnibus ea quæ sub óculis suis víderat ópera magni Dei.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 37 Cum autem rex interrogásset Heliodórum, quis esset aptus adhuc semel Jerosólymam mitti, ait:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 38 Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatórem, mitte illuc, et flagellátum eum recípies, si tamen eváserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 39 Nam ipse, qui habet in cælis habitatiónem, visitátor et adjútor est loci illíus, et veniéntes ad malefaciéndum pércutit ac perdit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 3 40 Ígitur de Heliodóro et ærárii custódia ita res se habet. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 1 Simon autem prædíctus, pecuniárum et pátriæ delátor, male loquebátur de Onía, tamquam ipse Heliodórum instigásset ad hæc, et ipse fuísset incéntor malórum:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 2 provisorémque civitátis, ac defensórem gentis suæ, et æmulatórem legis Dei, audébat insidiatórem regni dícere.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 3 Sed cum inimicítiæ in tantum procéderent ut étiam per quosdam Simónis necessários homicídia fíerent,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 4 consíderans Onías perículum contentiónis, et Apollónium insaníre, útpote ducem Cœlesýriæ et Phœnícis, ad augéndam malítiam Simónis ad regem se cóntulit,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 5 non ut cívium accusátor, sed commúnem utilitátem apud semetípsum univérsæ multitúdinis consíderans.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 6 Vidébat enim sine regáli providéntia impossíbile esse pacem rebus dari, nec Simónem posse cessáre a stultítia sua.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 7 Sed post Seléuci vitæ excéssum, cum suscepísset regnum Antíochus, qui Nóbilis appellabátur, ambiébat Jason frater Oníæ summum sacerdótium: b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 8 ádito rege, promíttens ei argénti talénta trecénta sexagínta, et ex reddítibus áliis talénta octogínta,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 9 super hæc promittébat et ália centum quinquagínta, si potestáti ejus concederétur, gymnásium et ephébiam sibi constitúere, et eos qui in Jerosólymis erant, Antiochénos scríbere.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 10 Quod cum rex annuísset, et obtinuísset principátum, statim ad gentílem ritum contribúles suos transférre cœpit,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 11 et amótis his quæ humanitátis causa Judǽis a régibus fúerant constitúta per Joánnem patrem Eupólemi, qui apud Romános de amicítia et societáte functus est legatióne legítima, cívium jura destítuens, prava institúta sanciébat.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 12 Étenim ausus est sub ipsa arce gymnásium constitúere, et óptimos quosque ephebórum in lupanáribus pónere.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 13 Erat autem hoc non inítium, sed increméntum quoddam, et proféctus gentílis et alienígenæ conversatiónis, propter ímpii et non sacerdótis Jasónis nefárium, et inaudítum scelus: b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 14 ita ut sacerdótes jam non circa altáris offícia déditi essent, sed contémpto templo et sacrifíciis negléctis, festinárent partícipes fíeri palǽstræ et præbitiónis ejus injústæ, et in exercítiis disci.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 15 Et pátrios quidem honóres nihil habéntes, græcas glórias óptimas arbitrabántur:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 16 quarum grátia periculósa eos conténtio habébat, et eórum institúta æmulabántur, ac per ómnia his consímiles esse cupiébant, quos hostes et peremptóres habúerant.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 17 In leges enim divínas ímpie ágere impúne non cedit: sed hoc tempus sequens declarábit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 18 Cum autem quinquennális agon Tyri celebrarétur, et rex præsens esset,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 19 misit Jason facinorósus ab Jerosólymis viros peccatóres, portántes argénti didráchmas trecéntas in sacríficum Hérculis: quas postulavérunt hi qui asportáverant ne in sacrifíciis erogaréntur, quia non oportéret, sed in álios sumptus eas deputári.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 20 Sed hæ oblátæ sunt quidem ab eo qui míserat in sacrifícium Hérculis: propter præséntes autem datæ sunt in fábricam návium trirémium.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 21 Misso autem in Ægýptum Apollónio Mnésthei fílio propter primátes Ptolemǽi Philométoris regis, cum cognovísset Antíochus aliénum se a negótiis regni efféctum, própriis utilitátibus cónsulens, proféctus inde venit Joppen, et inde Jerosólymam. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 22 Et magnífice ab Jasóne et civitáte suscéptus, cum faculárum lumínibus et láudibus ingréssus est: et inde in Phœnícen exércitum convértit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 23 Et post triénnii tempus, misit Jason Meneláum supradícti Simónis fratrem portántem pecúnias regi, et de negótiis necessáriis respónsa perlatúrum. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 24 At ille commendátus regi, cum magnificásset fáciem potestátis ejus, in semetípsum retórsit summum sacerdótium, superpónens Jasóni talénta argénti trecénta.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 25 Acceptísque a rege mandátis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdótio: ánimos vero crudélis tyránni, et feræ béluæ iram gerens.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 26 Et Jason quidem, qui próprium fratrem captiváverat, ipse decéptus prófugus in Ammanítem expúlsus est regiónem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 27 Meneláus autem principátum quidem obtínuit: de pecúniis vero regi promíssis, nihil agébat, cum exactiónem fáceret Sóstratus, qui arci erat præpósitus,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 28 nam ad hunc exáctio vectigálium pertinébant: quam ob causam utríque ad regem sunt evocáti.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 29 Et Meneláus amótus est a sacerdótio, succedénte Lysímacho fratre suo: Sóstratus autem prælátus est Cýpriis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 30 Et cum hæc ageréntur, cóntigit Tharsénses et Mallótas seditiónem movére, eo quod Antióchidi regis concubínæ dono essent dati. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 31 Festinánter ítaque rex venit sedáre illos, relícto suffécto uno ex comítibus suis Andrónico.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 32 Ratus autem Meneláus accepísse se tempus opportúnum, áurea quædam vasa e templo furátus donávit Andrónico, et ália vendíderat Tyri, et per vicínas civitátes.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 33 Quod cum certíssime cognovísset Onías, arguébat eum, ipse in loco tuto se cóntinens Antiochíæ secus Daphnem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 34 Unde Meneláus accédens ad Andrónicum, rogábat ut Oníam interfíceret. Qui cum venísset ad Oníam, et datis dextris cum jurejurándo (quamvis esset ei suspéctus) suasísset de asýlo procédere, statim eum perémit, non véritus justítiam.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 35 Ob quam causam non solum Judǽi, sed áliæ quoque natiónes indignabántur, et moléste ferébant de nece tanti viri injústa.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 36 Sed regréssum regem de Cilíciæ locis adiérunt Judǽi apud Antiochíam, simul et Græci, conqueréntes de iníqua nece Oníæ.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 37 Contristátus ítaque ánimo Antíochus propter Oníam, et flexus ad misericórdiam, lácrimas fudit, recordátus defúncti sobrietátem et modéstiam:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 38 accensísque ánimis Andrónicum púrpura exútum, per totam civitátem jubet circumdúci: et in eódem loco in quo in Oníam impietátem commíserat, sacrílegum vita privári, Dómino illi condígnam retribuénte pœnam.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 39 Multis autem sacrilégiis in templo a Lysímacho commíssis Menelái consílio, et divulgáta fama, congregáta est multitúdo advérsum Lysímachum multo jam auro exportáto. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 40 Turbis autem insurgéntibus, et ánimis ira replétis, Lysímachus armátis fere tribus míllibus iníquis mánibus uti cœpit, duce quodam tyránno, ætáte páriter et deméntia provécto.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 41 Sed ut intellexérunt conátum Lysímachi, álii lápides, álii fustes válidos arripuére: quidam vero cínerem in Lysímachum jecére.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 42 Et multi quidem vulneráti, quidam autem et prostráti, omnes vero in fugam convérsi sunt: ipsum étiam sacrílegum secus ærárium interfecérunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 43 De his ergo cœpit judícium advérsus Meneláum agitári. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 44 Et cum venísset rex Tyrum, ad ipsum negótium detulérunt missi tres viri a senióribus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 45 Et cum superarétur Meneláus, promísit Ptolemǽo multas pecúnias dare ad suadéndum regi.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 46 Ítaque Ptolemǽus in quodam átrio pósitum quasi refrigerándi grátia regem ádiit, et dedúxit a senténtia:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 47 et Meneláum quidem univérsæ malítiæ reum crimínibus absólvit: míseros autem qui, etiámsi apud Scythas causam dixíssent, innocéntes judicaréntur, hos morte damnávit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 48 Cito ergo injústam pœnam dedérunt, qui pro civitáte, et pópulo, et sacris vasis causam prosecúti sunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 49 Quam ob rem Týrii quoque indignáti, erga sepultúram eórum liberalíssimi extitérunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 4 50 Meneláus autem, propter eórum qui in poténtia erant avarítiam, permanébat in potestáte, crescens in malítia ad insídias cívium.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 1 Eódem témpore, Antíochus secúndam profectiónem parávit in Ægýptum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 2 Cóntigit autem per univérsam Jerosolymórum civitátem vidéri diébus quadragínta per áëra équites discurréntes, aurátas stolas habéntes et hastis, quasi cohórtes armátos:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 3 et cursus equórum per órdines digéstos, et congressiónes fíeri cóminus, et scutórum motus, et galeatórum multitúdinem gládiis distríctis, et telórum jactus, et aureórum armorum splendórem, omnísque géneris loricárum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 4 Quaprópter omnes rogábant in bonum monstra convérti.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 5 Sed cum falsus rumor exísset, tamquam vita excessísset Antíochus, assúmptis Jason non minus mille viris, repénte agréssus est civitátem: et cívibus ad murum convolántibus ad últimum apprehénsa civitáte, Meneláus fugit in arcem: b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 6 Jason vero non parcébat in cæde cívibus suis, nec cogitábat prosperitátem advérsum cognátos malum esse máximum, árbitrans hóstium et non cívium se trophǽa captúrum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 7 Et principátum quidem non obtínuit, finem vero insidiárum suárum confusiónem accépit, et prófugus íterum ábiit in Ammanítem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 8 Ad últimum, in exítium sui conclúsus ab Aréta Árabum tyránno fúgiens de civitáte in civitátem, ómnibus odiósus, ut réfuga legum et execrábilis, ut pátriæ et cívium hostis, in Ægýptum extrúsus est:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 9 et qui multos de pátria sua expúlerat, péregre périit, Lacedæmónas proféctus, quasi pro cognatióne ibi refúgium habitúrus:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 10 et qui insepúltos multos abjécerat, ipse et illamentátus et insepúltus abjícitur, sepultúra neque peregrína usus, neque pátrio sepúlchro partícipans.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 11 His ítaque gestis, suspicátus est rex societátem desertúros Judǽos: et ob hoc proféctus ex Ægýpto efferátis ánimis, civitátem quidem armis cepit. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 12 Jussit autem milítibus interfícere, nec párcere occursántibus, et per domos ascendéntes trucidáre.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 13 Fiébant ergo cædes júvenum ac seniórum, et mulíerum et natórum extermínia, virginúmque et parvulórum neces.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 14 Erant autem toto tríduo octogínta míllia interfécti, quadragínta míllia vincti, non minus autem venúndati.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 15 Sed nec ista suffíciunt: ausus est étiam intráre templum univérsa terra sánctius, Meneláo ductóre, qui legum et pátriæ fuit próditor: b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 16 et sceléstis mánibus sumens sancta vasa, quæ ab áliis régibus et civitátibus erant pósita ad ornátum loci, et glóriam, contrectábat indígne, et contaminábat.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 17 Ita alienátus mente Antíochus, non considerábat quod propter peccáta habitántium civitátem, módicum Deus fúerat irátus: propter quod et áccidit circa locum despéctio:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 18 alióquin nisi contigísset eos multis peccátis esse involútos, sicut Heliodórus, qui missus est a Seléuco rege ad expoliándum ærárium, étiam hic statim advéniens flagellátus, et repúlsus útique fuísset ab audácia.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 19 Verum non propter locum, gentem: sed propter gentem, locum Deus elégit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 20 Ideóque et ipse locus párticeps factus est pópuli malórum: póstea autem fiet sócius bonórum, et qui derelíctus in ira Dei omnipoténtis est, íterum in magni Dómini reconciliatióne cum summa glória exaltábitur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 21 Ígitur Antíochus mille et octingéntis ablátis de templo taléntis, velóciter Antiochíam regréssus est, exístimans se præ supérbia terram ad navigándum, pélagus vero ad iter agéndum deductúrum propter mentis elatiónem. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 22 Relíquit autem et præpósitos ad affligéndam gentem: Jerosólymis quidem Philíppum génere Phrygem, móribus crudeliórem eo ipso a quo constitútus est:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 23 in Garízim autem Andrónicum et Meneláum, qui grávius quam céteri imminébant cívibus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 24 Cumque appósitus esset contra Judǽos, misit odiósum príncipem Apollónium cum exércitu vigínti et duóbus míllibus, præcípiens ei omnes perféctæ ætátis interfícere, mulíeres ac júvenes véndere.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 25 Qui cum venísset Jerosólymam, pacem símulans, quiévit usque ad diem sanctum sábbati: et tunc feriátis Judǽis arma cápere suis præcépit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 26 Omnésque qui ad spectáculum procésserant, trucidávit: et civitátem cum armátis discúrrens, ingéntem multitúdinem perémit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 5 27 Judas autem Machabǽus, qui décimus fúerat, secésserat in desértum locum, ibíque inter feras vitam in móntibus cum suis agébat: et fœni cibo vescéntes, demorabántur, ne partícipes essent coinquinatiónis. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 1 Sed non post multum témporis, misit rex senem quemdam Antiochénum, qui compélleret Judǽos ut se transférrent a pátriis et Dei légibus:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 2 contamináre étiam quod in Jerosólymis erat templum, et cognomináre Jovis Olýmpii: et in Garízim, prout erant hi qui locum inhabitábant, Jovis hospitális.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 3 Péssima autem et univérsis gravis erat malórum incúrsio:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 4 nam templum luxúria et comessatiónibus géntium erat plenum, et scortántium cum meretrícibus: sacratísque ǽdibus mulíeres se ultro ingerébant, intro feréntes ea quæ non licébat.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 5 Altáre étiam plenum erat illícitis, quæ légibus prohibebántur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 6 Neque autem sábbata custodiebántur, neque dies solémnes pátrii servabántur, nec simplíciter Judǽum se esse quisquam confitebátur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 7 Ducebántur autem cum amára necessitáte in die natális regis ad sacrifícia: et cum Líberi sacra celebraréntur, cogebántur hédera coronáti Líbero circuíre.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 8 Decrétum autem éxiit in próximas gentílium civitátes, suggeréntibus Ptolemǽis, ut pari modo et ipsi advérsus Judǽos ágerent, ut sacrificárent:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 9a eos autem qui nollent transíre ad institúta géntium, interfícerent.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 9b Erat ergo vidére misériam.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 10 Duæ enim mulíeres delátæ sunt natos suos circumcidísse: quas, infántibus ad úbera suspénsis, cum públice per civitátem circumduxíssent, per muros præcipitavérunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 11 Álii vero, ad próximas coëúntes spelúncas, et laténter sábbati diem celebrántes, cum indicáti essent Philíppo, flammis succénsi sunt, eo quod verebántur propter religiónem et observántiam manu sibímet auxílium ferre.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 12 Óbsecro autem eos qui hunc librum lectúri sunt, ne abhorréscant propter advérsos casus: sed réputent ea quæ accidérunt, non ad intéritum, sed ad correptiónem esse géneris nostri. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 13 Étenim multo témpore non sínere peccatóribus ex senténtia ágere, sed statim ultiónes adhibére, magni benefícii est indícium.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 14 Non enim, sicut in áliis natiónibus, Dóminus patiénter exspéctat, ut eas cum judícii dies advénerit, in plenitúdine peccatórum púniat:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 15 ita et in nobis státuit ut, peccátis nostris in finem devolútis, ita demum in nos víndicet.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 16 Propter quod numquam quidem a nobis misericórdiam suam ámovet: corrípiens vero in advérsis, pópulum suum non derelíquit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 17 Sed hæc nobis ad commonitiónem legéntium dicta sint paucis. Jam enim veniéndum est ad narratiónem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 18 Ígitur Eleázarus, unus de primóribus scribárum, vir ætáte provéctus, et vultu decórus, apérto ore hians compellebátur carnem porcínam manducáre. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 19 At ille gloriosíssimam mortem magis quam odíbilem vitam compléctens, voluntárie præíbat ad supplícium.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 20 Íntuens autem quemádmodum oportéret accédere, patiénter sústinens, destinávit non admíttere illícita propter vitæ amórem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 21 Hi autem qui astábant, iníqua miseratióne commóti propter antíquam viri amicítiam, tolléntes eum secréto rogábant afférri carnes quibus vesci ei licébat, ut simularétur manducásse sicut rex imperáverat de sacrifícii cárnibus,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 22 ut hoc facto, a morte liberarétur: et propter véterem viri amicítiam, hanc in eo faciébant humanitátem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 23 At ille cogitáre cœpit ætátis ac senectútis suæ eminéntiam dignam, et ingénitæ nobilitátis canítiem, atque a púero óptimæ conversatiónis actus: et secúndum sanctæ et a Deo cónditæ legis constitúta, respóndit cito, dicens præmítti se velle in inférnum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 24 Non enim ætáti nostræ dignum est, inquit, fíngere: ut multi adolescéntium, arbitrántes Eleázarum nonagínta annórum transísse ad vitam alienigenárum,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 25 et ipsi propter meam simulatiónem, et propter módicum corruptíbilis vitæ tempus decipiántur, et per hoc máculam atque execratiónem meæ senectúti conquíram.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 26 Nam etsi in præsénti témpore supplíciis hóminum erípiar, sed manum Omnipoténtis nec vivus, nec defúnctus, effúgiam.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 27 Quam ob rem fórtiter vita excedéndo, senectúte quidem dignus apparébo:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 28 adolescéntibus autem exémplum forte relínquam, si prompto ánimo ac fórtiter pro gravíssimis ac sanctíssimis légibus honésta morte perfúngar. His dictis, conféstim ad supplícium trahebátur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 29 Hi autem qui eum ducébant, et paulo ante fúerant mitióres, in iram convérsi sunt propter sermónes ab eo dictos, quos illi per arrogántiam prolátos arbitrabántur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 30 Sed cum plagis perimerétur, ingémuit, et dixit: Dómine, qui habes sanctam sciéntiam, maniféste tu scis quia cum a morte possem liberári, duros córporis sustíneo dolóres: secúndum ánimam vero propter timórem tuum libénter hæc pátior.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 6 31 Et iste quidem hoc modo vita decéssit, non solum juvénibus, sed et univérsæ genti memóriam mortis suæ ad exémplum virtútis et fortitúdinis derelínquens.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 1 Cóntigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehénsos compélli a rege édere contra fas carnes porcínas, flagris et táureis cruciátos.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 2 Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis díscere a nobis? paráti sumus mori, magis quam pátrias Dei leges prævaricári.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 3 Irátus ítaque rex, jussit sartágines et ollas ǽneas succéndi: quibus statim succénsis,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 4 jussit ei qui prior fúerat locútus amputári linguam, et cute cápitis abstrácta, summas quoque manus et pedes ei præscíndi, céteris ejus frátribus et matre inspiciéntibus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 5 Et cum jam per ómnia inútilis factus esset, jussit ignem admovéri, et adhuc spirántem torréri in sartágine: in qua cum diu cruciarétur, céteri una cum matre ínvicem se hortabántur mori fórtiter,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 6 dicéntes: Dóminus Deus aspíciet veritátem, et consolábitur in nobis, quemádmodum in protestatióne cántici declarávit Móyses: Et in servis suis consolábitur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 7 Mórtuo ítaque illo primo hoc modo, sequéntem deducébant ad illudéndum: et cute cápitis ejus cum capíllis abstrácta, interrogábant si manducáret, priúsquam toto córpore per membra síngula punirétur. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 8 At ille respóndens pátria voce, dixit: Non fáciam. Propter quod et iste, sequénti loco, primi torménta suscépit:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 9 et in último spíritu constitútus, sic ait: Tu quidem scelestíssime in præsénti vita nos perdis: sed Rex mundi defúnctos nos pro suis légibus in ætérnæ vitæ resurrectióne suscitábit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 10 Post hunc tértius illúditur, et linguam postulátus cito prótulit, et manus constánter exténdit:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 11 et cum fidúcia ait: E cælo ista possídeo, sed propter Dei leges nunc hæc ipsa despício, quóniam ab ipso me ea receptúrum spero:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 12 ita ut rex, et qui cum ipso erant, miraréntur adolescéntis ánimum, quod tamquam níhilum dúceret cruciátus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 13 Et hoc ita defúncto, quartum vexábant simíliter torquéntes.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 14 Et cum jam esset ad mortem, sic ait: Pótius est ab homínibus morti datos spem exspectáre a Deo, íterum ab ipso resuscitándos: tibi enim resurréctio ad vitam non erit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 15 Et cum admovíssent quintum, vexábant eum. At ille respíciens in eum,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 16 dixit: Potestátem inter hómines habens, cum sis corruptíbilis, facis quod vis: noli autem putáre genus nostrum a Deo esse derelíctum:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 17 tu autem patiénter sústine, et vidébis magnam potestátem ipsíus, quáliter te et semen tuum torquébit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 18 Post hunc ducébant sextum, et is, mori incípiens, sic ait: Noli frustra erráre: nos enim propter nosmetípsos hæc pátimur, peccántes in Deum nostrum, et digna admiratióne facta sunt in nobis:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 19 tu autem ne exístimes tibi impúne futúrum, quod contra Deum pugnáre tentáveris.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 20 Supra modum autem mater mirábilis, et bonórum memória digna, quæ pereúntes septem fílios sub uníus diéi témpore conspíciens, bono ánimo ferébat propter spem quam in Deum habébat: b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 21 síngulos illórum hortabátur voce pátria fórtiter, repléta sapiéntia: et, femíneæ cogitatióni masculínum ánimum ínserens,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 22 dixit ad eos: Néscio quáliter in útero meo apparuístis, neque enim ego spíritum et ánimam donávi vobis et vitam, et singulórum membra non ego ipsa compégi:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 23 sed enim mundi Creátor, qui formávit hóminis nativitátem, quique ómnium invénit oríginem, et spíritum vobis íterum cum misericórdia reddet et vitam, sicut nunc vosmetípsos despícitis propter leges ejus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 24 Antíochus autem, contémni se arbitrátus, simul et exprobrántis voce despécta, cum adhuc adolescéntior superésset, non solum verbis hortabátur, sed et cum juraménto affirmábat se dívitem et beátum factúrum, et translátum a pátriis légibus amícum habitúrum, et res necessárias ei præbitúrum. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 25 Sed ad hæc cum adoléscens nequáquam inclinarétur, vocávit rex matrem, et suadébat ei ut adolescénti fíeret in salútem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 26 Cum autem multis eam verbis esset hortátus, promísit suasúrum se fílio suo.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 27 Ítaque inclináta ad illum, irrídens crudélem tyránnum, ait pátria voce: Fili mi, miserére mei, quæ te in útero novem ménsibus portávi, et lac triénnio dedi et álui, et in ætátem istam perdúxi.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 28 Peto, nate, ut aspícias ad cælum et terram, et ad ómnia quæ in eis sunt, et intélligas quia ex níhilo fecit illa Deus, et hóminum genus:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 29 ita fiet, ut non tímeas carníficem istum, sed dignus frátribus tuis efféctus párticeps, súscipe mortem, ut in illa miseratióne cum frátribus tuis te recípiam.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 30 Cum hæc illa adhuc díceret, ait adoléscens: Quem sustinétis? non obédio præcépto regis, sed præcépto legis, quæ data est nobis per Móysen. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 31 Tu vero, qui invéntor omnis malítiæ factus es in Hebrǽos, non effúgies manum Dei.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 32 Nos enim pro peccátis nostris hæc pátimur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 33 Et si nobis propter increpatiónem et correptiónem Dóminus Deus noster módicum irátus est: sed íterum reconciliábitur servis suis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 34 Tu autem, o sceléste, et ómnium hóminum flagitiosíssime, noli frustra extólli vanis spebus in servos ejus inflammátus:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 35 nondum enim omnipoténtis Dei, et ómnia inspiciéntis, judícium effugísti.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 36 Nam fratres mei, módico nunc dolóre sustentáto, sub testaménto ætérnæ vitæ effécti sunt: tu vero judício Dei justas supérbiæ tuæ pœnas exsólves.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 37 Ego autem, sicut fratres mei, ánimam et corpus meum trado pro pátriis légibus, ínvocans Deum matúrius genti nostræ propítium fíeri, teque cum torméntis et verbéribus confitéri quod ipse est Deus solus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 38 In me vero et in frátribus meis désinet Omnipoténtis ira, quæ super omne genus nostrum juste superdúcta est.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 39 Tunc rex accénsus ira in hunc, super omnes crudélius desǽvit, indígne ferens se derísum. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 40 Et hic ítaque mundus óbiit, per ómnia in Dómino confídens.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 41 Novíssime autem post fílios, et mater consúmpta est.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 7 42 Ígitur de sacrifíciis et de nímiis crudelitátibus satis dictum est. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 1 Judas vero Machabǽus, et qui cum illo erant, introíbant laténter in castélla: et convocántes cognátos et amícos, et eos qui permansérunt in Judaísmo assuméntes, eduxérunt ad se sex míllia virórum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 2 Et invocábant Dóminum, ut respíceret in pópulum qui ab ómnibus calcabátur, et misererétur templo quod contaminabátur ab ímpiis:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 3 misererétur étiam extermínio civitátis, quæ esset íllico complanánda, et vocem sánguinis ad se clamántis audíret:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 4 memorarétur quoque iniquíssimas mortes parvulórum innocéntum, et blasphémias nómini suo illátas, et indignarétur super his.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 5 At Machabǽus, congregáta multitúdine, intolerábilis géntibus efficiebátur: ira enim Dómini in misericórdiam convérsa est. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 6 Et supervéniens castéllis et civitátibus improvísus, succendébat eas: et opportúna loca óccupans, non paucas hóstium strages dabat:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 7 máxime autem nóctibus ad hujuscémodi excúrsus ferebátur, et fama virtútis ejus ubíque diffundebátur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 8 Videns autem Philíppus paulátim virum ad proféctum veníre, ac frequéntius res ei cédere própere, ad Ptolemǽum ducem Cœlesýriæ et Phœnícis scripsit ut auxílium ferret regis negótiis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 9 At ille velóciter misit Nicanórem Pátrocli de primóribus amícum, datis ei de permístis géntibus, armátis non minus vigínti míllibus, ut univérsum Judæórum genus deléret, adjúncto ei Górgia viro militári, et in béllicis rebus experientíssimo.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 10 Constítuit autem Nícanor, ut regi tribútum, quod Románis erat dandum, duo míllia talentórum de captivitáte Judæórum suppléret: b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 11 statímque ad marítimas civitátes misit, cónvocans ad coëmptiónem Judaicórum mancipiórum, promíttens se nonagínta mancípia talénto distractúrum, non respíciens ad vindíctam quæ eum ab Omnipoténte esset consecutúra.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 12 Judas autem ubi cómperit, indicávit his qui secum erant Judǽis Nicanóris advéntum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 13 Ex quibus quidam formidántes, et non credéntes Dei justítiæ, in fugam vertebántur:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 14 álii vero si quid eis supérerat vendébant, simúlque Dóminum deprecabántur ut eríperet eos ab ímpio Nicanóre, qui eos priúsquam cóminus veníret, vendíderat:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 15 etsi non propter eos, propter testaméntum tamen quod erat ad patres eórum, et propter invocatiónem sancti et magnífici nóminis ejus super ipsos.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 16 Convocátis autem Machabǽus septem míllibus qui cum ipso erant, rogábat ne hóstibus reconciliaréntur, neque metúerent iníque veniéntium advérsum se hóstium multitúdinem: sed fórtiter conténderent, b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 17 ante óculos habéntes contuméliam quæ loco sancto ab his injúste esset illáta, itémque et ludíbrio hábitæ civitátis injúriam, adhuc étiam véterum institúta convúlsa.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 18 Nam illi quidem armis confídunt, ait, simul et audácia: nos autem in omnipoténte Dómino, qui potest et veniéntes advérsum nos, et univérsum mundum, uno nutu delére, confídimus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 19 Admónuit autem eos et de auxíliis Dei, quæ facta sunt erga paréntes: et quod sub Sennácherib centum octogínta quinque míllia periérunt:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 20 et de prœ́lio quod eis advérsus Gálatas fuit in Babylónia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedónibus sóciis hæsitántibus, ipsi sex míllia soli peremérunt centum vigínti míllia, propter auxílium illis datum de cælo, et benefícia pro his plúrima consecúti sunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 21 His verbis constántes effécti sunt, et pro légibus et pátria mori paráti.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 22 Constítuit ítaque fratres suos duces utríque órdini, Simónem, et Joséphum, et Jónathan, subjéctis unicuíque millénis et quingenténis. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 23 Ad hoc étiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutórii Dei, in prima ácie ipse dux commísit cum Nicanóre.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 24 Et facto sibi adjutóre Omnipoténte, interfecérunt super novem míllia hóminum: majórem autem partem exércitus Nicanóris vulnéribus débilem factam fúgere compulérunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 25 Pecúniis vero eórum, qui ad emptiónem ipsórum vénerant, sublátis, ipsos usquequáque persecúti sunt:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 26 sed revérsi sunt hora conclúsi, nam erat ante sábbatum: quam ob causam non perseveravérunt insequéntes.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 27 Arma autem ipsórum, et spólia congregántes, sábbatum agébant, benedicéntes Dóminum, qui liberávit eos in isto die, misericórdiæ inítium stillans in eos.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 28 Post sábbatum vero debílibus, et órphanis, et víduis divisérunt spólia: et resídua ipsi cum suis habuére.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 29 His ítaque gestis, et commúniter ab ómnibus facta obsecratióne, misericórdem Dóminum postulábant ut in finem servis suis reconciliarétur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 30 Et ex his qui cum Timótheo et Bácchide erant contra se contendéntes, super vigínti míllia interfecérunt, et munitiónes excélsas obtinuérunt: et plures prædas divisérunt, æquam portiónem debílibus, pupíllis, et víduis, sed et senióribus faciéntes. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 31 Et cum arma eórum diligénter collegíssent, ómnia composuérunt in locis opportúnis: resídua vero spólia Jerosólymam detulérunt:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 32 et Philárchen, qui cum Timótheo erat, interfecérunt, virum sceléstum, qui in multis Judǽos afflíxerat.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 33 Et cum epinícia ágerent Jerosólymis, eum qui sacras jánuas incénderat, id est, Callísthenem, cum in quoddam domicílium refugísset, incendérunt, digna ei mercéde pro impietátibus suis réddita.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 34 Facinorosíssimus autem Nícanor, qui mille negotiántes ad Judæórum venditiónem addúxerat,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 35 humiliátus auxílio Dómini ab his quos nullos existimáverat, depósita veste glóriæ, per mediterránea fúgiens, solus venit Antiochíam, summam infelicitátem de intéritu sui exércitus consecútus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 8 36 Et qui promíserat Románis se tribútum restitúere de captivitáte Jerosolymórum, prædicábat nunc protectórem Deum habére Judǽos, et ob ipsum invulnerábiles esse, eo quod sequeréntur leges ab ipso constitútas.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 1 Eódem témpore, Antíochus inhonéste revertebátur de Pérside.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 2 Intráverat enim in eam quæ dícitur Persépolis, et tentávit expoliáre templum, et civitátem opprímere: sed multitúdine ad arma concurrénte, in fugam versi sunt: et ita cóntigit ut Antíochus post fugam túrpiter redíret.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 3 Et cum venísset circa Ecbátanam, recognóvit quæ erga Nicanórem et Timótheum gesta sunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 4 Elátus autem in ira, arbitrabátur se injúriam illórum qui se fugáverant posse in Judǽos retorquére: ideóque jussit agitári currum suum sine intermissióne agens iter, cælésti eum judício perurgénte, eo quod ita supérbe locútus est se ventúrum Jerosólymam, et congériem sepúlchri Judæórum eam factúrum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 5 Sed qui univérsa cónspicit Dóminus Deus Israël, percússit eum insanábili et invisíbili plaga. Ut enim finívit hunc ipsum sermónem, apprehéndit eum dolor dirus víscerum, et amára internórum torménta: b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 6 et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciátibus aliórum tórserat víscera, licet ille nullo modo a sua malítia cessáret.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 7 Super hoc autem supérbia replétus, ignem spirans ánimo in Judǽos, et præcípiens accelerári negótium, cóntigit illum ímpetu eúntem de curru cádere, et gravi córporis collisióne membra vexári.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 8 Isque qui sibi videbátur étiam flúctibus maris imperáre, supra humánum modum supérbia replétus, et móntium altitúdines in statéra appéndere, nunc humiliátus ad terram in gestatório portabátur, maniféstam Dei virtútem in semetípso contéstans:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 9 ita ut de córpore ímpii vermes scaturírent, ac vivéntis in dolóribus carnes ejus efflúerent, odóre étiam illíus et fœtóre exércitus gravarétur:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 10 et qui paulo ante sídera cæli contíngere se arbitrabátur, eum nemo póterat propter intolerántiam fœtóris portáre.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 11 Hinc ígitur cœpit ex gravi supérbia dedúctus ad agnitiónem sui veníre, divína admónitus plaga, per moménta síngula dolóribus suis augménta capiéntibus. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 12 Et cum nec ipse jam fœtórem suum ferre posset, ita ait: Justum est súbditum esse Deo, et mortálem non pária Deo sentíre.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 13 Orábat autem hic sceléstus Dóminum, a quo non esset misericórdiam consecutúrus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 14 Et civitátem, ad quam festínans veniébat ut eam ad solum dedúceret ac sepúlchrum congestórum fáceret, nunc optat líberam réddere:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 15 et Judǽos, quos nec sepultúra quidem se dignos habitúrum, sed ávibus ac feris diripiéndos traditúrum, et cum párvulis exterminatúrum díxerat, æquáles nunc Atheniénsibus factúrum pollicétur:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 16 templum étiam sanctum, quod prius expoliáverat, óptimis donis ornatúrum, et sancta vasa multiplicatúrum, et pertinéntes ad sacrifícia sumptus de reddítibus suis præstatúrum:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 17 super hæc, et Judǽum se futúrum, et omnem locum terræ perambulatúrum, et prædicatúrum Dei potestátem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 18 Sed non cessántibus dolóribus (supervénerat enim in eum justum Dei judícium), despérans scripsit ad Judǽos in modum deprecatiónis epístolam hæc continéntem: b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 19 Óptimis cívibus Judǽis plúrimam salútem, et bene valére, et esse felíces, rex et príncipes Antíochus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 20 Si bene valétis, et fílii vestri, et ex senténtia vobis cuncta sunt, máximas ágimus grátias.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 21 Et ego in infirmitáte constitútus, vestri autem memor benígne revérsus de Pérsidis locis, et infirmitáte gravi apprehénsus, necessárium duxi pro commúni utilitáte curam habére:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 22 non despérans memetípsum, sed spem multam habens effugiéndi infirmitátem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 23 Respíciens autem quod et pater meus, quibus tempóribus in locis superióribus ducébat exércitum, osténdit qui post se suscíperet principátum:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 24 ut si quid contrárium accíderet, aut diffícile nuntiarétur, sciéntes hi qui in regiónibus erant, cui esset rerum summa derelícta, non turbaréntur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 25 Ad hæc, consíderans de próximo poténtes quosque et vicínos tempóribus insidiántes, et evéntum exspectántes, designávi fílium meum Antíochum regem, quem sæpe recúrrens in superióra regna multis vestrum commendábam: et scripsi ad eum quæ subjécta sunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 26 Ora ítaque vos, et peto mémores beneficiórum públice et privátim, ut unusquísque consérvet fidem ad me et ad fílium meum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 27 Confído enim eum modéste et humáne actúrum, et sequéntem propósitum meum, et commúnem vobis fore.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 28 Ígitur homicída et blasphémus péssime percússus, et ut ipse álios tractáverat, péregre in móntibus miserábili óbitu vita functus est. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 9 29 Transferébat autem corpus Philíppus collactáneus ejus: qui, métuens fílium Antíochi, ad Ptolemǽum Philométorem in Ægýptum ábiit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 1 Machabǽus autem, et qui cum eo erant, Dómino se protegénte, templum quidem et civitátem recépit:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 2 aras autem quas alienígenæ per platéas exstrúxerant, itémque delúbra demolítus est:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 3 et purgáto templo, áliud altáre fecérunt, et de ignítis lapídibus igne concépto sacrifícia obtulérunt post biénnium, et incénsum, et lucérnas, et panes propositiónis posuérunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 4 Quibus gestis, rogábant Dóminum prostráti in terram, ne ámplius tálibus malis incíderent: sed et, siquándo peccássent, ut ab ipso mítius corriperéntur, et non bárbaris ac blasphémis homínibus traderéntur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 5 Qua die autem templum ab alienígenis pollútum fúerat, cóntigit eádem die purificatiónem fíeri, vigésima quinta mensis qui fuit Casleu.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 6 Et cum lætítia diébus octo egérunt in modum tabernaculórum, recordántes quod ante módicum témporis diem solémnem tabernaculórum in móntibus et in spelúncis more bestiárum égerant.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 7 Propter quod thyrsos, et ramos vírides, et palmas præferébant ei qui prosperávit mundári locum suum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 8 Et decrevérunt commúni præcépto et decréto univérsæ genti Judæórum ómnibus annis ágere dies istos.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 9 Et Antíochi quidem, qui appellátus est Nóbilis, vitæ excéssus ita se hábuit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 10 Nunc autem de Eupátore Antíochi ímpii fílio quæ gesta sunt narrábimus, breviántes mala quæ in bellis gesta sunt. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 11 Hic enim suscépto regno, constítuit super negótia regni Lýsiam quemdam, Phœnícis et Sýriæ milítiæ príncipem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 12 Nam Ptolemǽus, qui dicebátur Macer, justi tenax erga Judǽos esse constítuit, et præcípue propter iniquitátem quæ facta erat in eos, et pacífice ágere cum eis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 13 Sed ob hoc accusátus ab amícis apud Eupátorem, cum frequénter próditor audíret, eo quod Cyprum créditam sibi a Philométore deseruísset, et ad Antíochum Nóbilem translátus étiam ab eo recessísset, venéno vitam finívit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 14 Górgias autem cum esset dux locórum, assúmptis ádvenis, frequénter Judǽos debellábat.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 15 Judǽi vero qui tenébant opportúnas munitiónes, fugátos ab Jerosólymis suscipiébant, et belláre tentábant.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 16 Hi vero qui erant cum Machabǽo, per oratiónes Dóminum rogántes ut esset sibi adjútor, ímpetum fecérunt in munitiónes Idumæórum: b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 17 multáque vi insisténtes, loca obtinuérunt, occurréntes interemérunt, et omnes simul non minus vigínti míllibus trucidavérunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 18 Quidam autem cum confugíssent in duas turres valde munítas, omnem apparátum ad repugnándum habéntes,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 19 Machabǽus ad eórum expugnatiónem relícto Simóne, et Josépho, itémque Zachǽo, eísque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas quæ ámplius perurgébant pugnas convérsus est.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 20 Hi vero qui cum Simóne erant, cupiditáte ducti, a quibúsdam qui in túrribus erant, suási sunt pecúnia: et septuagínta míllibus didráchmis accéptis, dimisérunt quosdam effúgere.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 21 Cum autem Machabǽo nuntiátum esset quod factum est, princípibus pópuli congregátis accusávit quod pecúnia fratres vendidíssent, adversáriis eórum dimíssis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 22 Hos ígitur proditóres factos interfécit, et conféstim duas turres occupávit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 23 Armis autem ac mánibus ómnia próspere agéndo in duábus munitiónibus plus quam vigínti míllia perémit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 24 At Timótheus, qui prius a Judǽis fúerat superátus, convocáto exércitu peregrínæ multitúdinis, et congregáto equitátu Asiáno, advénit quasi armis Judǽam captúrus. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 25 Machabǽus autem et qui cum ipso erant, appropinquánte illo, deprecabántur Dóminum, caput terra aspergéntes, lumbósque cilíciis præcíncti,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 26 ad altáris crepídinem provolúti, ut sibi propítius, inimícis autem eórum esset inimícus, et adversáriis adversarétur, sicut lex dicit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 27 Et ita post oratiónem, sumptis armis, lóngius de civitáte procedéntes, et próximi hóstibus effécti, resedérunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 28 Primo autem solis ortu utríque commisérunt: isti quidem victóriæ et prosperitátis sponsórem cum virtúte Dóminum habéntes: illi autem ducem belli ánimum habébant.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 29 Sed cum véhemens pugna esset, apparuérunt adversáriis de cælo viri quinque in equis, frenis áureis decóri, ducátum Judǽis præstántes:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 30 ex quibus duo Machabǽum médium habéntes, armis suis circumséptum incólumem conservábant: in adversários autem tela et fúlmina jaciébant, ex quo et cæcitáte confúsi et repléti perturbatióne, cadébant.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 31 Interfécti sunt autem vigínti míllia quingénti, et équites sexcénti.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 32 Timótheus vero confúgit in Gázaram præsídium munítum, cui prǽerat Chǽreas. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 33 Machabǽus autem et qui cum eo erant, lætántes obsedérunt præsídium diébus quátuor.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 34 At hi qui intus erant, loci firmitáte confísi, supra modum maledicébant, et sermónes nefándos jactábant.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 35 Sed cum dies quinta illucésceret, vigínti júvenes ex his qui cum Machabǽo erant, accénsi ánimis propter blasphémiam, viríliter accessérunt ad murum, et feróci ánimo incedéntes ascendébant:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 36 sed et álii simíliter ascendéntes, turres portásque succéndere aggréssi sunt, atque ipsos maledícos vivos concremáre.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 37 Per contínuum autem bíduum præsídio vastáto, Timótheum occultántem se in quodam repértum loco peremérunt: et fratrem illíus Chǽream et Apollóphanem occidérunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 10 38 Quibus gestis, in hymnis et confessiónibus benedicébant Dóminum, qui magna fecit in Israël, et victóriam dedit illis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 1 Sed parvo post témpore, Lýsias procurátor regis et propínquus, ac negotiórum præpósitus, gráviter ferens de his quæ accíderant,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 2 congregátis octogínta míllibus, et equitátu univérso, veniébat advérsus Judǽos, exístimans se civitátem quidem captam géntibus habitáculum factúrum,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 3 templum vero in pecúniæ quæstum, sicut cétera delúbra géntium, habitúrum, et per síngulos annos venále sacerdótium:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 4 nusquam recógitans Dei potestátem, sed mente effrenátus in multitúdine péditum, et in míllibus équitum, et in octogínta elephántis confidébat.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 5 Ingréssus autem Judǽam, et apprópians Bethsúræ, quæ erat in angústo loco, ab Jerosólyma intervállo quinque stadiórum, illud præsídium expugnábat.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 6 Ut autem Machabǽus et qui cum eo erant cognovérunt expugnári præsídia, cum fletu et lácrimis rogábant Dóminum, et omnis turba simul, ut bonum ángelum mítteret ad salútem Israël. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 7 Et ipse primus Machabǽus, sumptis armis, céteros adhortátus est simul secum perículum subíre, et ferre auxílium frátribus suis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 8 Cumque páriter prompto ánimo procéderent, Jerosólymis appáruit præcédens eos eques in veste cándida, armis áureis hastam vibrans.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 9 Tunc omnes simul benedixérunt misericórdem Dóminum, et convaluérunt ánimis: non solum hómines, sed et béstias ferocíssimas, et muros férreos paráti penetráre.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 10 Ibant ígitur prompti, de cælo habéntes adjutórem et miserántem super eos Dóminum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 11 Leónum autem more ímpetu irruéntes in hostes, prostravérunt ex eis úndecim míllia péditum, et équitum mille sexcéntos:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 12 univérsos autem in fugam vertérunt, plures autem ex eis vulneráti nudi evasérunt. Sed et ipse Lýsias túrpiter fúgiens evásit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 13 Et quia non insensátus erat, secum ipse réputans factam erga se diminutiónem, et intélligens invíctos esse Hebrǽos, omnipoténtis Dei auxílio inniténtes, misit ad eos: b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 14 promisítque se consensúrum ómnibus quæ justa sunt, et regem compulsúrum amícum fíeri.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 15 Ánnuit autem Machabǽus précibus Lýsiæ, in ómnibus utilitáti cónsulens: et quæcúmque Machabǽus scripsit Lýsiæ de Judǽis, ea rex concéssit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 16 Nam erant scriptæ Judǽis epístolæ a Lýsia quidem hunc modum continéntes: Lýsias pópulo Judæórum salútem. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 17 Joánnes et Abésalom, qui missi fúerant a vobis, tradéntes scripta, postulábant ut ea quæ per illos significabántur, implérem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 18 Quæcúmque ígitur regi potuérunt perférri, expósui: et quæ res permittébat, concéssit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 19 Si ígitur in negótiis fidem conservavéritis, et deínceps bonórum vobis causa esset, tentábo.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 20 De céteris autem per síngula verbo mandávi et istis, et his, qui a me missi sunt, cólloqui vobíscum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 21 Bene valéte. Anno centésimo, quadragésimo octávo mensis Dióscori, die vigésima et quarta.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 22 Regis autem epístola ista continébat: Rex Antíochus Lýsiæ fratri salútem. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 23 Patre nostro inter deos transláto, nos voléntes eos qui sunt in regno nostro sine tumúltu ágere, et rebus suis adhibére diligéntiam,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 24 audívimus Judǽos non consensísse patri meo ut transferréntur ad ritum Græcórum, sed tenére velle suum institútum, ac proptérea postuláre a nobis concédi sibi legítima sua.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 25 Voléntes ígitur hanc quoque gentem quiétam esse, statuéntes judicávimus templum restítui illis, ut ágerent secúndum suórum majórum consuetúdinem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 26 Bene ígitur féceris, si míseris ad eos et déxteram déderis: ut cógnita nostra voluntáte, bono ánimo sint, et utilitátibus própriis desérviant.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 27 Ad Judǽos vero regis epístola talis erat: Rex Antíochus senátui Judæórum, et céteris Judǽis salútem. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 28 Si valétis, sic estis ut vólumus: sed et ipsi bene valémus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 29 Ádiit nos Meneláus, dicens velle vos descéndere ad vestros, qui sunt apud nos.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 30 His ígitur qui cómmeant usque ad diem trigésimum mensis Xánthici, damus dextras securitátis,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 31 ut Judǽi utántur cibis et légibus suis, sicut et prius: et nemo eórum ullo modo moléstiam patiátur de his quæ per ignorántiam gesta sunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 32 Mísimus autem et Meneláum, qui vos alloquátur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 33 Valéte. Anno centésimo quadragésimo octávo, Xánthici mensis quintadécima die.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 34 Misérunt autem étiam Románi epístolam, ita se habéntem: Quintus Mémmius et Titus Manílius legáti Romanórum, pópulo Judæórum salútem. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 35 De his quæ Lýsias cognátus regis concéssit vobis, et nos concéssimus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 36 De quibus autem ad regem judicávit referéndum, conféstim áliquem míttere, diligéntius inter vos conferéntes, ut decernámus, sicut cóngruit vobis: nos enim Antiochíam accédimus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 37 Ideóque festináte rescríbere, ut nos quoque sciámus cujus estis voluntátis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 11 38 Bene valéte. Anno centésimo quadragésimo octávo, quintadécima die mensis Xánthici.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 1 His factis pactiónibus, Lýsias pergébat ad regem, Judǽi autem agricultúræ óperam dabant.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 2 Sed hi qui reséderant, Timótheus, et Apollónius Gennǽi fílius, sed et Hierónymus, et Démophon super hos, et Nícanor Cypriárches, non sinébant eos in siléntio ágere et quiéte.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 3 Joppítæ vero tale quoddam flagítium perpetrárunt: rogavérunt Judǽos cum quibus habitábant, ascéndere scaphas quas paráverant, cum uxóribus et fíliis, quasi nullis inimicítiis inter eos subjacéntibus. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 4 Secúndum commúne ítaque decrétum civitátis, et ipsis acquiescéntibus, pacísque causa nihil suspéctum habéntibus: cum in altum processíssent, submersérunt non minus ducéntos.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 5 Quam crudelitátem Judas in suæ gentis hómines factam ut cognóvit, præcépit viris qui erant cum ipso: et invocáto justo júdice Deo,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 6 venit advérsus interfectóres fratrum, et portum quidem noctu succéndit, scaphas exússit, eos autem qui ab igne refúgerant, gládio perémit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 7 Et cum hæc ita egísset, discéssit quasi íterum reversúrus, et univérsos Joppítas eradicatúrus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 8 Sed cum cognovísset et eos qui erant Jámniæ, velle pari modo fácere habitántibus secum Judǽis,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 9 Jamnítis quoque nocte supervénit, et portum cum návibus succéndit: ita ut lumen ignis apparéret Jerosólymis a stádiis ducéntis quadragínta.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 10 Inde cum jam abiíssent novem stádiis, et iter fácerent ad Timótheum, commisérunt cum eo Árabes quinque míllia viri, et équites quingénti. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 11 Cumque pugna válida fíeret, et auxílio Dei próspere cessísset, resídui Árabes victi petébant a Juda dextram sibi dari, promitténtes se páscua datúros, et in céteris profutúros.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 12 Judas autem arbitrátus vere in multis eos útiles, promísit pacem: dextrísque accéptis, discéssere ad tabernácula sua.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 13 Aggréssus est autem et civitátem quamdam firmam póntibus murísque circumséptam, quæ a turbis habitabátur géntium promiscuárum: cui nomen Casphin. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 14 Hi vero qui intus erant, confidéntes in stabilitáte murórum et apparátu alimoniárum, remíssius agébant, maledíctis lacesséntes Judam et blasphemántes, ac loquéntes quæ fas non est.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 15 Machabǽus autem, invocáto magno mundi Príncipe, qui sine ariétibus et máchinis tempóribus Jesu præcipitávit Jéricho, írruit feróciter muris:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 16 et capta civitáte per Dómini voluntátem, innumerábiles cædes fecit, ita ut ádjacens stagnum stadiórum duórum latitúdinis sánguine interfectórum flúere viderétur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 17 Inde discessérunt stádia septingénta quinquagínta, et venérunt in Cháraca ad eos, qui dicúntur Tubianǽi, Judǽos: b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 18 et Timótheum quidem in illis locis non comprehendérunt, nullóque negótio perfécto regréssus est, relícto in quodam loco firmíssimo præsídio.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 19 Dosítheus autem et Sosípater, qui erant duces cum Machabǽo, peremérunt a Timótheo relíctos in præsídio, decem míllia viros.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 20 At Machabǽus, ordinátis circum se sex míllibus, et constitútis per cohórtes, advérsus Timótheum procéssit, habéntem secum centum vigínti míllia péditum, equitúmque duo míllia quingéntos.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 21 Cógnito autem Judæ advéntu, Timótheus præmísit mulíeres et fílios, et réliquum apparátum, in præsídium quod Cárnion dícitur: erat enim inexpugnábile, et accéssu diffícile propter locórum angústias.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 22 Cumque cohors Judæ prima apparuísset, timor hóstibus incússus est ex præséntia Dei, qui univérsa cónspicit: et in fugam versi sunt álius ab álio, ita ut magis a suis dejiceréntur, et gladiórum suórum íctibus debilitaréntur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 23 Judas autem veheménter instábat púniens profános, et prostrávit ex eis trigínta míllia virórum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 24 Ipse vero Timótheus íncidit in partes Dosíthei et Sosípatris: et multis précibus postulábat ut vivus dimitterétur, eo quod multórum ex Judǽis paréntes habéret ac fratres, quos morte ejus décipi eveníret.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 25 Et cum fidem dedísset restitutúrum se eos secúndum constitútum, illǽsum eum dimisérunt propter fratrum salútem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 26 Judas autem egréssus est ad Cárnion, interféctis vigínti quinque míllibus. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 27 Post horum fugam et necem, movit exércitum ad Ephron civitátem munítam, in qua multitúdo diversárum géntium habitábat: et robústi júvenes pro muris consisténtes fórtiter repugnábant: in hac autem máchinæ multæ et telórum erat apparátus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 28 Sed cum Omnipoténtem invocássent, qui potestáte sua vires hóstium confríngit, cepérunt civitátem: et ex eis qui intus erant, vigínti quinque míllia prostravérunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 29 Inde ad civitátem Scythárum abiérunt, quæ ab Jerosólymis sexcéntis stádiis áberat.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 30 Contestántibus autem his, qui apud Scythopolítas erant, Judǽis, quod benígne ab eis haberéntur, étiam tempóribus infelicitátis quod modéste secum égerint:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 31 grátias agéntes eis, et exhortáti étiam de cétero erga genus suum benígnos esse, venérunt Jerosólymam die solémni septimanárum instánte.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 32 Et post Pentecósten abiérunt contra Górgiam præpósitum Idumǽæ. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 33 Exívit autem cum pedítibus tribus míllibus, et equítibus quadringéntis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 34 Quibus congréssis, cóntigit paucos rúere Judæórum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 35 Dosítheus vero quidam de Bacénoris eques, vir fortis, Górgiam tenébat: et, cum vellet illum cápere vivum, eques quidam de Thrácibus írruit in eum, humerúmque ejus amputávit: atque ita Górgias effúgit in Marésa.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 36 At illis qui cum Esdrim erant diútius pugnántibus et fatigátis, invocávit Judas Dóminum adjutórem et ducem belli fíeri:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 37 incípiens voce pátria, et cum hymnis clamórem extóllens, fugam Górgiæ milítibus incússit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 38 Judas autem collécto exércitu venit in civitátem Odóllam: et cum séptima dies superveníret, secúndum consuetúdinem purificáti, in eódem loco sábbatum egérunt. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 39 Et sequénti die venit cum suis Judas, ut córpora prostratórum tólleret, et cum paréntibus póneret in sepúlchris patérnis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 40 Invenérunt autem sub túnicis interfectórum de donáriis idolórum quæ apud Jámniam fuérunt, a quibus lex próhibet Judǽos: ómnibus ergo maniféstum factum est, ob hanc causam eos corruísse.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 41 Omnes ítaque benedixérunt justum judícium Dómini, qui occúlta fécerat manifésta:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 42 atque ita ad preces convérsi, rogavérunt ut id quod factum erat delíctum oblivióni traderétur. At vero fortíssimus Judas hortabátur pópulum conserváre se sine peccáto, sub óculis vidéntes quæ facta sunt pro peccátis eórum qui prostráti sunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 43 Et facta collatióne, duódecim míllia drachmas argénti misit Jerosólymam offérri pro peccátis mortuórum sacrifícium, bene et religióse de resurrectióne cógitans
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 44 (nisi enim eos qui cecíderant resurrectúros speráret, supérfluum viderétur et vanum oráre pro mórtuis),
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 45 et quia considerábat quod hi qui cum pietáte dormitiónem accéperant, óptimam habérent repósitam grátiam.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 12 46 Sancta ergo et salúbris est cogitátio pro defúnctis exoráre, ut a peccátis solvántur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 1 Anno centésimo quadragésimo nono, cognóvit Judas Antíochum Eupátorem veníre cum multitúdine advérsus Judǽam,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 2 et cum eo Lýsiam procuratórem et præpósitum negotiórum, secum habéntem péditum centum decem míllia, et équitum quinque míllia, et elephántos vigínti duos, currus cum fálcibus trecéntos.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 3 Commíscuit autem se illis et Meneláus: et cum multa fallácia deprecabátur Antíochum, non pro pátriæ salúte, sed sperans se constítui in principátum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 4 Sed Rex regum suscitávit ánimos Antíochi in peccatórem: et suggerénte Lýsia hunc esse causam ómnium malórum, jussit (ut eis est consuetúdo) apprehénsum in eódem loco necári.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 5 Erat autem in eódem loco turris quinquagínta cubitórum, aggéstum úndique habens cíneris: hæc prospéctum habébat in præceps.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 6 Inde in cínerem déjici jussit sacrílegum, ómnibus eum propelléntibus ad intéritum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 7 Et tali lege prævaricatórem legis cóntigit mori, nec terræ dari Meneláum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 8 Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delícta commísit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cíneris morte damnátus est.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 9 Sed rex mente effrenátus veniébat, nequiórem se patre suo Judǽis ostensúrus. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 10 Quibus Judas cógnitis, præcépit pópulo ut die ac nocte Dóminum invocárent, quo, sicut semper, et nunc adjuváret eos,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 11 quippe qui lege, et pátria, sanctóque templo privári vereréntur: ac pópulum, qui nuper páululum respirásset, ne síneret blasphémis rursus natiónibus subdi.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 12 Ómnibus ítaque simul id faciéntibus, et peténtibus a Dómino misericórdiam cum fletu et jejúniis, per tríduum contínuum prostrátis, hortátus est eos Judas ut se præparárent.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 13 Ipse vero cum senióribus cogitávit priúsquam rex admovéret exércitum ad Judǽam et obtinéret civitátem, exíre, et Dómini judício commíttere éxitum rei.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 14 Dans ítaque potestátem ómnium Deo mundi creatóri, et exhortátus suos ut fórtiter dimicárent, et usque ad mortem pro légibus, templo, civitáte, pátria, et cívibus starent, circa Modin exércitum constítuit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 15 Et dato signo suis Dei victóriæ, juvénibus fortíssimis eléctis nocte aggréssus aulam régiam, in castris interfécit viros quátuor míllia, et máximum elephantórum cum his qui superpósiti fúerant:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 16 summóque metu ac perturbatióne hóstium castra repléntes, rebus próspere gestis, abiérunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 17 Hoc autem factum est die illucescénte, adjuvánte eum Dómini protectióne. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 18 Sed rex, accépto gustu audáciæ Judæórum, arte difficultátem locórum tentábat:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 19 et Bethsúræ, quæ erat Judæórum præsídium munítum, castra admovébat: sed fugabátur, impingébat, minorabátur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 20 His autem qui intus erant, Judas necessária mittébat.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 21 Enuntiávit autem mystéria hóstibus Rhódocus quidam de judáico exércitu, qui requisítus comprehénsus est, et conclúsus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 22 Íterum rex sermónem hábuit ad eos qui erant in Bethsúris: dextram dedit, accépit, ábiit:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 23 commísit cum Juda, superátus est. Ut autem cognóvit rebellásse Philíppum Antiochíæ, qui relíctus erat super negótia, mente consternátus, Judǽos déprecans, subditúsque eis, jurat de ómnibus quibus justum visum est: et reconciliátus óbtulit sacrifícium, honorávit templum, et múnera pósuit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 24 Machabǽum amplexátus est, et fecit eum a Ptolemáide usque ad Gerrénos ducem et príncipem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 25 Ut autem venit Ptolemáidam, gráviter ferébant Ptoleménses amicítiæ conventiónem, indignántes ne forte fœdus irrúmperent.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 13 26 Tunc ascéndit Lýsias tribúnal, et expósuit ratiónem, et pópulum sedávit, regressúsque est Antiochíam: et hoc modo regis proféctio et réditus procéssit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 1 Sed post triénnii tempus, cognóvit Judas et qui cum eo erant Demétrium Seléuci cum multitúdine válida et návibus per portam Trípolis ascendísse ad loca opportúna,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 2 et tenuísse regiónes advérsus Antíochum, et ducem ejus Lýsiam.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 3 Álcimus autem quidam, qui summus sacérdos fúerat, sed voluntárie coinquinátus est tempóribus commistiónis, consíderans nullo modo sibi esse salútem neque accéssum ad altáre, b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 4 venit ad regem Demétrium centésimo quinquagésimo anno, ófferens ei corónam áuream et palmam, super hæc et thallos, qui templi esse videbántur. Et ipsa quidem die síluit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 5 Tempus autem opportúnum deméntiæ suæ nactus, convocátus a Demétrio ad consílium, et interrogátus quibus rebus et consíliis Judǽi niteréntur,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 6 respóndit: Ipsi qui dicúntur Assidǽi Judæórum, quibus præest Judas Machabǽus, bella nútriunt, et seditiónes movent, nec patiúntur regnum esse quiétum:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 7 nam et ego defraudátus paréntum glória (dico autem summo sacerdótio) huc veni:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 8 primo quidem utilitátibus regis fidem servans, secúndo autem étiam cívibus cónsulens: nam illórum pravitáte univérsum genus nostrum non mínime vexátur.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 9 Sed oro his síngulis, o rex, cógnitis, et regióni et géneri, secúndum humanitátem tuam pervulgátam ómnibus, próspice:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 10 nam, quámdiu súperest Judas, impossíbile est pacem esse negótiis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 11 Tálibus autem ab hoc dictis, et céteri amíci hostíliter se habéntes advérsus Judam, inflammavérunt Demétrium. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 12 Qui statim Nicanórem præpósitum elephantórum ducem misit in Judǽam:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 13 datis mandátis ut ipsum quidem Judam cáperet: eos vero qui cum illo erant, dispérgeret, et constitúeret Álcimum máximi templi summum sacerdótem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 14 Tunc gentes quæ de Judǽa fúgerant Judam, gregátim se Nicanóri miscébant, misérias et clades Judæórum prosperitátes rerum suárum existimántes.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 15 Audíto ítaque Judǽi Nicanóris advéntu, et convéntu natiónum, conspérsi terra rogábant eum qui pópulum suum constítuit, ut in ætérnum custodíret, quique suam portiónem signis evidéntibus prótegit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 16 Imperánte autem duce, statim inde movérunt, convenerúntque ad castéllum Dessau.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 17 Simon vero frater Judæ commíserat cum Nicanóre: sed contérritus est repentíno advéntu adversariórum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 18 Nícanor tamen, áudiens virtútem cómitum Judæ, et ánimi magnitúdinem quam pro pátriæ certamínibus habébant, sánguine judícium fácere metuébat. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 19 Quam ob rem præmísit Posidónium, et Theodótium, et Matthíam, ut darent dextras atque accíperent.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 20 Et cum diu de his consílium agerétur, et ipse dux ad multitúdinem retulísset, ómnium una fuit senténtia amicítiis annúere.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 21 Ítaque diem constituérunt, qua secréto inter se ágerent: et síngulis sellæ prolátæ sunt, et pósitæ.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 22 Præcépit autem Judas armátos esse locis opportúnis, ne forte ab hóstibus repénte mali áliquid orirétur: et cóngruum collóquium fecérunt.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 23 Morabátur autem Nícanor Jerosólymis, nihílque iníque agébat: gregésque turbárum quæ congregátæ fúerant, dimísit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 24 Habébat autem Judam semper carum ex ánimo, et erat viro inclinátus.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 25 Rogavítque eum dúcere uxórem, filiósque procreáre. Núptias fecit: quiéte egit, communitérque vivébant.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 26 Álcimus autem, videns caritátem illórum ad ínvicem et conventiónes, venit ad Demétrium, et dicébat Nicanórem rebus aliénis assentúre, Judámque regni insidiatórem successórem sibi destinásse. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 27 Ítaque rex exasperátus, et péssimis hujus criminatiónibus irritátus, scripsit Nicanóri, dicens gráviter quidem se ferre de amicítiæ conventióne, jubére tamen Machabǽum cítius vinctum míttere Antiochíam.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 28 Quibus cógnitis, Nícanor consternabátur, et gráviter ferébat, si ea quæ convénerant írrita fáceret, nihil læsus a viro:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 29 sed quia regi resístere non póterat, opportunitátem observábat qua præcéptum perfíceret.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 30 At Machabǽus, videns secum austérius ágere Nicanórem, et consuétum occúrsum ferócius exhibéntem, intélligens non ex bono esse austeritátem istam, paucis suórum congregátis, occultávit se a Nicanóre.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 31 Quod cum ille cognóvit, fórtiter se a viro prævéntum, venit ad máximum et sanctíssimum templum: et sacerdótibus sólitas hóstias offeréntibus, jussit sibi tradi virum. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 32 Quibus cum juraménto dicéntibus nescíre se ubi esset qui quærebátur, exténdens manum ad templum,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 33 jurávit, dicens: Nisi Judam mihi vinctum tradidéritis, istud Dei fanum in planítiem dedúcam, et altáre effódiam, et templum hoc Líbero patri consecrábo.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 34 Et his dictis ábiit. Sacerdótes autem protendéntes manus in cælum, invocábant eum qui semper propugnátor esset gentis ipsórum, hæc dicéntes:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 35 Tu, Dómine universórum, qui nullíus índiges, voluísti templum habitatiónis tuæ fíeri in nobis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 36 Et nunc, Sancte sanctórum, ómnium Dómine, consérva in ætérnum impollútam domum istam, quæ nuper mundáta est.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 37 Razías autem quidam de senióribus ab Jerosólymis delátus est Nicanóri, vir amátor civitátis, et bene áudiens: qui pro afféctu pater Judæórum appellabátur. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 38 Hic multis tempóribus continéntiæ propósitum ténuit in Judaísmo, corpúsque et ánimam trádere conténtus pro perseverántia.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 39 Volens autem Nícanor manifestáre ódium quod habébat in Judǽos, misit mílites quingéntos ut eum comprehénderent.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 40 Putábat enim, si illum decepísset, se cladem Judǽis máximam illatúrum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 41 Turbis autem irrúere in domum ejus, et jánuam dirúmpere: atque ignem admovére cupiéntibus, cum jam comprehenderétur, gládio se pétiit,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 42 éligens nobíliter mori pótius quam súbditus fíeri peccatóribus, et contra natáles suos indígnis injúriis agi.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 43 Sed cum per festinatiónem non certo ictu plagam dedísset, et turbæ intra óstia irrúmperent, recúrrens audácter ad murum præcipitávit semetípsum viríliter in turbas:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 44 quibus velóciter locum dántibus cásui ejus, venit per médiam cervícem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 45 Et cum adhuc spiráret, accénsus ánimo, surréxit, et cum sanguis ejus magno fluxu deflúeret, et gravíssimis vulnéribus esset sáucius, cursu turbam pertránsiit:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 14 46 et stans supra quamdam petram prærúptam, et jam exsánguis efféctus, compléxus intestína sua, utrísque mánibus projécit super turbas, ínvocans dominatórem vitæ ac spíritus ut hæc illi íterum rédderet: atque ita vita defúnctus est.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 1 Nícanor autem, ut cómperit Judam esse in locis Samaríæ, cogitávit cum omni ímpetu die sábbati commíttere bellum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 2 Judǽis vero qui illum per necessitátem sequebántur, dicéntibus: Ne ita feróciter et bárbare féceris, sed honórem tríbue diéi sanctificatiónis, et honóra eum qui univérsa cónspicit:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 3 ille infélix interrogávit si est potens in cælo, qui imperávit agi diem sabbatórum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 4 Et respondéntibus illis: Est Dóminus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi séptimam diem:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 5 at ille ait: Et ego potens sum super terram qui ímpero sumi arma, et negótia regis impléri. Tamen non obtínuit ut consílium perfíceret.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 6 Et Nícanor quidem cum summa supérbia eréctus, cogitáverat commúne trophǽum statúere de Juda. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 7 Machabǽus autem semper confidébat cum omni spe auxílium sibi a Deo affutúrum:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 8 et hortabátur suos ne formidárent ad advéntum natiónum, sed in mente habérent adjutória sibi facta de cælo, et nunc sperárent ab Omnipoténte sibi affutúram victóriam.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 9 Et allocútus eos de lege et prophétis, ádmonens étiam certámina quæ fécerant prius, promptióres constítuit eos:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 10 et ita ánimis eórum eréctis simul ostendébat géntium falláciam, et juramentórum prævaricatiónem.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 11 Síngulos autem illórum armávit, non clýpei et hastæ munitióne, sed sermónibus óptimis et exhortatiónibus, expósito digno fide sómnio, per quod univérsos lætificávit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 12 Erat autem hujuscémodi visus: Oníam, qui fúerat summus sacérdos, virum bonum et benígnum, verecúndum visu, modéstum móribus, et elóquio decórum, et qui a púero in virtútibus exercitátus sit, manus protendéntem oráre pro omni pópulo Judæórum. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 13 Post hoc apparuísse et álium virum ætáte et glória mirábilem, et magni decóris habitúdine circa illum.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 14 Respondéntem vero Oníam dixísse: Hic est fratrum amátor, et pópuli Israël: hic est qui multum orat pro pópulo et univérsa sancta civitáte, Jeremías prophéta Dei.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 15 Extendísse autem Jeremíam dextram, et dedísse Judæ gládium áureum, dicéntem:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 16 Áccipe sanctum gládium munus a Deo, in quo dejícies adversários pópuli mei Israël.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 17 Exhortáti ítaque Judæ sermónibus bonis valde, de quibus extólli posset ímpetus, et ánimi júvenum confortári, statuérunt dimicáre et conflígere fórtiter: ut virtus de negótiis judicáret, eo quod cívitas sancta et templum periclitaréntur. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 18 Erat enim pro uxóribus et fíliis, itémque pro frátribus et cognátis, minor sollicitúdo: máximus vero et primus pro sanctitáte timor erat templi.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 19 Sed et eos qui in civitáte erant, non mínima sollicitúdo habébat pro his qui congressúri erant.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 20 Et cum jam omnes sperárent judícium futúrum, hostésque adéssent atque exércitus esset ordinátus, béstiæ equitésque opportúno in loco compósiti,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 21 consíderans Machabǽus advéntum multitúdinis, et apparátum várium armorum, et ferocitátem bestiárum, exténdens manus in cælum, prodígia faciéntem Dóminum invocávit, qui non secúndum armorum poténtiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victóriam.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 22 Dixit autem ínvocans hoc modo: Tu Dómine, qui misísti ángelum tuum sub Ezechía rege Juda, et interfecísti de castris Sennácherib centum octogínta quinque míllia:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 23 et nunc, dominátor cælórum, mitte ángelum tuum bonum ante nos in timóre et tremóre magnitúdinis bráchii tui,
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 24 ut métuant qui cum blasphémia véniunt advérsus sanctum pópulum tuum. Et hic quidem ita perorávit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 25 Nícanor autem et qui cum ipso erant, cum tubis et cánticis admovébant. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 26 Judas vero et qui cum eo erant, invocáto Deo, per oratiónes congréssi sunt:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 27 manu quidem pugnántes, sed Dóminum córdibus orántes, prostravérunt non minus trigínta quinque míllia, præséntia Dei magnífice delectáti.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 28 Cumque cessássent, et cum gáudio redírent, cognovérunt Nicanórem ruísse cum armis suis.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 29 Facto ítaque clamóre, et perturbatióne excitáta, pátria voce omnipoténtem Dóminum benedicébant.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 30 Præcépit autem Judas, qui per ómnia córpore et ánimo mori pro cívibus parátus erat, caput Nicanóris, et manum cum húmero abscíssam, Jerosólymam perférri. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 31 Quo cum pervenísset, convocátis contribúlibus et sacerdótibus ad altáre, accersíit et eos qui in arce erant.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 32 Et osténso cápite Nicanóris, et manu nefária quam exténdens contra domum sanctam omnipoténtis Dei magnífice gloriátus est.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 33 Linguam étiam ímpii Nicanóris præcísam jussit particulátim ávibus dari: manum autem deméntis contra templum suspéndi.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 34 Omnes ígitur cæli benedixérunt Dóminum, dicéntes: Benedíctus qui locum suum incontaminátum servávit.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 35 Suspéndit autem Nicanóris caput in summa arce, ut évidens esset, et maniféstum signum auxílii Dei.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 36 Ítaque omnes commúni consílio decrevérunt nullo modo diem istum absque celebritáte præteríre:
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 37 habére autem celebritátem tertiadécima die mensis Adar, quod dícitur voce syríaca, prídie Mardochǽi diéi.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 38 Ígitur his erga Nicanórem gestis, et ex illis tempóribus ab Hebrǽis civitáte posséssa, ego quoque in his fáciam finem sermónis. b
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 39 Et si quidem bene, et ut históriæ cómpetit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedéndum est mihi.
-2 Machabaeorum 2Mac 41 15 40 Sicut enim vinum semper bíbere, aut semper aquam, contrárium est; altérnis autem uti, delectábile: ita legéntibus si semper exáctus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummátus.
+# Malachías Mal Prophetía Malachíæ
+Malachías Mal 39 1 1 Onus verbi Dómini ad Israël in manu Malachíæ.
+Malachías Mal 39 1 2 Diléxi vos, dicit Dóminus, et dixístis: In quo dilexísti nos? Nonne frater erat Esau Jacob? dicit Dóminus: et diléxi Jacob, b
+Malachías Mal 39 1 3 Esau autem ódio hábui, et pósui montes ejus in solitúdinem, et hæreditátem ejus in dracónes desérti.
+Malachías Mal 39 1 4 Quod si díxerit Idumǽa: Destrúcti sumus, sed reverténtes ædificábimus quæ destrúcta sunt: hæc dicit Dóminus exercítuum: Isti ædificábunt, et ego déstruam: et vocabúntur términi impietátis, et pópulus cui irátus est Dóminus usque in ætérnum.
+Malachías Mal 39 1 5 Et óculi vestri vidébunt, et vos dicétis: Magnificétur Dóminus super términum Israël.
+Malachías Mal 39 1 6 Fílius honórat patrem, et servus dóminum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dóminus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dóminus exercítuum. Ad vos, o sacerdótes, qui despícitis nomen meum, et dixístis: In quo despéximus nomen tuum? b
+Malachías Mal 39 1 7 Offértis super altáre meum panem pollútum, et dícitis: In quo pollúimus te? in eo quod dícitis: Mensa Dómini despécta est.
+Malachías Mal 39 1 8 Si offerátis cæcum ad immolándum, nonne malum est? et si offerátis claudum et lánguidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placúerit ei, aut si suscéperit fáciem tuam, dicit Dóminus exercítuum.
+Malachías Mal 39 1 9 Et nunc deprecámini vultum Dei ut misereátur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quómodo suscípiat fácies vestras, dicit Dóminus exercítuum. b
+Malachías Mal 39 1 10 Quis est in vobis qui claudat óstia, et incéndat altáre meum gratuíto? non est mihi volúntas in vobis, dicit Dóminus exercítuum, et munus non suscípiam de manu vestra.
+Malachías Mal 39 1 11 Ab ortu enim solis usque ad occásum, magnum est nomen meum in géntibus, et in omni loco sacrificátur: et offértur nómini meo oblátio munda, quia magnum est nomen meum in géntibus, dicit Dóminus exercítuum.
+Malachías Mal 39 1 12 Et vos polluístis illud in eo quod dícitis: Mensa Dómini contamináta est, et quod superpónitur contemptíbilis est, cum igne qui illud dévorat.
+Malachías Mal 39 1 13 Et dixístis: Ecce de labóre, et exsufflástis illud, dicit Dóminus exercítuum: et intulístis de rapínis claudum et lánguidum, et intulístis munus: numquid suscípiam illud de manu vestra? dicit Dóminus.
+Malachías Mal 39 1 14 Maledíctus dolósus qui habet in grege suo másculum, et votum fáciens ímmolat débile Dómino: quia rex magnus ego, dicit Dóminus exercítuum, et nomen meum horríbile in géntibus. b
+Malachías Mal 39 2 1 Et nunc ad vos mandátum hoc, o sacerdótes.
+Malachías Mal 39 2 2 Si noluéritis audíre, et si noluéritis pónere super cor, ut detis glóriam nómini meo, ait Dóminus exercítuum, mittam in vos egestátem, et maledícam benedictiónibus vestris, et maledícam illis, quóniam non posuístis super cor.
+Malachías Mal 39 2 3 Ecce ego projíciam vobis bráchium, et dispérgam super vultum vestrum stercus solemnitátum vestrárum, et assúmet vos secum.
+Malachías Mal 39 2 4 Et sciétis quia misi ad vos mandátum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dóminus exercítuum.
+Malachías Mal 39 2 5 Pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis: et dedi ei timórem, et tímuit me, et a fácie nóminis mei pavébat.
+Malachías Mal 39 2 6 Lex veritátis fuit in ore ejus, et iníquitas non est invénta in lábiis ejus: in pace et in æquitáte ambulávit mecum, et multos avértit ab iniquitáte.
+Malachías Mal 39 2 7 Lábia enim sacerdótis custódient sciéntiam, et legem requírent ex ore ejus, quia ángelus Dómini exercítuum est.
+Malachías Mal 39 2 8 Vos autem recessístis de via, et scandalizástis plúrimos in lege: írritum fecístis pactum Levi, dicit Dóminus exercítuum.
+Malachías Mal 39 2 9 Propter quod et ego dedi vos contemptíbiles, et húmiles ómnibus pópulis, sicut non servástis vias meas, et accepístis fáciem in lege.
+Malachías Mal 39 2 10 Numquid non pater unus ómnium nostrum? numquid non Deus unus creávit nos? quare ergo déspicit unusquísque nostrum fratrem suum, víolans pactum patrum nostrórum? b
+Malachías Mal 39 2 11 Transgréssus est Juda, et abominátio facta est in Israël et in Jerúsalem, quia contaminávit Juda sanctificatiónem Dómini, quam diléxit, et hábuit fíliam dei aliéni.
+Malachías Mal 39 2 12 Dispérdet Dóminus virum qui fécerit hoc, magístrum et discípulum, de tabernáculis Jacob, et offeréntem munus Dómino exercítuum.
+Malachías Mal 39 2 13 Et hoc rursum fecístis: operiebátis lácrimis altáre Dómini, fletu et mugítu, ita ut non respíciam ultra ad sacrifícium, nec accípiam placábile quid de manu vestra.
+Malachías Mal 39 2 14 Et dixístis: Quam ob causam? Quia Dóminus testificátus est inter te et uxórem pubertátis tuæ, quam tu despexísti: et hæc párticeps tua, et uxor fœ́deris tui.
+Malachías Mal 39 2 15 Nonne unus fecit, et resíduum spíritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodíte ergo spíritum vestrum, et uxórem adolescéntiæ tuæ noli despícere.
+Malachías Mal 39 2 16 Cum ódio habúeris, dimítte, dicit Dóminus Deus Israël: opériet autem iníquitas vestiméntum ejus, dicit Dóminus exercítuum. Custodíte spíritum vestrum, et nolíte despícere.
+Malachías Mal 39 2 17 Laboráre fecístis Dóminum in sermónibus vestris, et dixístis: In quo eum fécimus laboráre? In eo quod dícitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspéctu Dómini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judícii? b
+Malachías Mal 39 3 1 Ecce ego mitto ángelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam: et statim véniet ad templum suum Dominátor quem vos quǽritis, et ángelus testaménti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dóminus exercítuum.
+Malachías Mal 39 3 2 Et quis póterit cogitáre diem advéntus ejus, et quis stabit ad vidéndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullónum:
+Malachías Mal 39 3 3 et sedébit conflans, et emúndans argéntum: et purgábit fílios Levi, et colábit eos quasi aurum et quasi argéntum, et erunt Dómino offeréntes sacrifícia in justítia.
+Malachías Mal 39 3 4 Et placébit Dómino sacrifícium Juda et Jerúsalem, sicut dies sǽculi, et sicut anni antíqui.
+Malachías Mal 39 3 5 Et accédam ad vos in judício, et ero testis velox maléficis, et adúlteris, et perjúris, et qui calumniántur mercédem mercenárii, víduas et pupíllos, et ópprimunt peregrínum, nec timuérunt me, dicit Dóminus exercítuum.
+Malachías Mal 39 3 6 Ego enim Dóminus, et non mutor: et vos fílii Jacob, non estis consúmpti. b
+Malachías Mal 39 3 7 A diébus enim patrum vestrórum recessístis a legítimis meis, et non custodístis: revertímini ad me, et revértar ad vos, dicit Dóminus exercítuum. Et dixístis: In quo revertémur?
+Malachías Mal 39 3 8 Si afflíget homo Deum, quia vos confígitis me? Et dixístis: In quo confígimus te? In décimis et in primítiis.
+Malachías Mal 39 3 9 Et in penúria vos maledícti estis, et me vos confígitis gens tota.
+Malachías Mal 39 3 10 Inférte omnem décimam in hórreum, et sit cibus in domo mea: et probáte me super hoc, dicit Dóminus: si non aperúero vobis cataráctas cæli, et effúdero vobis benedictiónem usque ad abundántiam:
+Malachías Mal 39 3 11 et increpábo pro vobis devorántem, et non corrúmpet fructum terræ vestræ, nec erit stérilis vínea in agro, dicit Dóminus exercítuum.
+Malachías Mal 39 3 12 Et beátos vos dicent omnes gentes: éritis enim vos terra desiderábilis, dicit Dóminus exercítuum.
+Malachías Mal 39 3 13 Invaluérunt super me verba vestra, dicit Dóminus. b
+Malachías Mal 39 3 14 Et dixístis: Quid locúti sumus contra te? Dixístis: Vanus est qui servit Deo: et quod emoluméntum quia custodívimus præcépta ejus, et quia ambulávimus tristes coram Dómino exercítuum?
+Malachías Mal 39 3 15 Ergo nunc beátos dícimus arrogántes: síquidem ædificáti sunt faciéntes impietátem, et tentavérunt Deum, et salvi facti sunt.
+Malachías Mal 39 3 16 Tunc locúti sunt timéntes Dóminum, unusquísque cum próximo suo: et atténdit Dóminus, et audívit, et scriptus est liber monuménti coram eo timéntibus Dóminum, et cogitántibus nomen ejus.
+Malachías Mal 39 3 17 Et erunt mihi, ait Dóminus exercítuum, in die qua ego fácio, in pecúlium: et parcam eis, sicut parcit vir fílio suo serviénti sibi.
+Malachías Mal 39 3 18 Et convertémini, et vidébitis quid sit inter justum et ímpium, et inter serviéntem Deo et non serviéntem ei.
+Malachías Mal 39 4 1 Ecce enim dies véniet succénsa quasi camínus: et erunt omnes supérbi et omnes faciéntes impietátem stípula: et inflammábit eos dies véniens, dicit Dóminus exercítuum, quæ non derelínquet eis radícem et germen.
+Malachías Mal 39 4 2 Et oriétur vobis timéntibus nomen meum sol justítiæ, et sánitas in pennis ejus: et egrediémini, et saliétis sicut vítuli de arménto.
+Malachías Mal 39 4 3 Et calcábitis ímpios, cum fúerint cinis sub planta pedum vestrórum, in die qua ego fácio, dicit Dóminus exercítuum.
+Malachías Mal 39 4 4 Mementóte legis Móysi servi mei, quam mandávi ei in Horeb ad omnem Israël, præcépta et judícia. b
+Malachías Mal 39 4 5 Ecce ego mittam vobis Elíam prophétam, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis.
+Malachías Mal 39 4 6 Et convértet cor patrum ad fílios, et cor filiórum ad patres eórum: ne forte véniam, et percútiam terram anathémate.
+# 1 Machabæórum 1Mac Liber Primus Machabæórum
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 1 Et factum est, postquam percússit Alexánder Philíppi Mácedo, qui primus regnávit in Grǽcia, egréssus de terra Cethim, Daríum regem Persárum et Medórum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 2 constítuit prœ́lia multa, et obtínuit ómnium munitiónes, et interfécit reges terræ,
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 3 et pertránsiit usque ad fines terræ: et accépit spólia multitúdinis géntium, et síluit terra in conspéctu ejus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 4 Et congregávit virtútem, et exércitum fortem nimis: et exaltátum est, et elevátum cor ejus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 5 et obtínuit regiónes géntium, et tyránnos: et facti sunt illi in tribútum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 6 Et post hæc décidit in lectum, et cognóvit quia morerétur.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 7 Et vocávit púeros suos nóbiles, qui secum erant nutríti a juventúte: et divísit illis regnum suum, cum adhuc víveret.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 8 Et regnávit Alexánder annis duódecim, et mórtuus est.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 9 Et obtinuérunt púeri ejus regnum, unusquísque in loco suo: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 10 et imposuérunt omnes sibi diadémata post mortem ejus, et fílii eórum post eos annis multis, et multiplicáta sunt mala in terra.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 11 Et éxiit ex eis radix peccátrix, Antíochus illústris, fílius Antíochi regis, qui fúerat Romæ obses: et regnávit in anno centésimo trigésimo séptimo regni Græcórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 12 In diébus illis, exiérunt ex Israël fílii iníqui, et suasérunt multis, dicéntes: Eámus, et disponámus testaméntum cum géntibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recéssimus ab eis, invenérunt nos multa mala.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 13 Et bonus visus est sermo in óculis eórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 14 Et destinavérunt áliqui de pópulo, et abiérunt ad regem: et dedit illis potestátem ut fácerent justítiam géntium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 15 Et ædificavérunt gymnásium in Jerosólymis secúndum leges natiónum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 16 et fecérunt sibi præpútia, et recessérunt a testaménto sancto, et juncti sunt natiónibus, et venúndati sunt ut fácerent malum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 17 Et parátum est regnum in conspéctu Antíochi, et cœpit regnáre in terra Ægýpti ut regnáret super duo regna. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 18 Et intrávit in Ægýptum in multitúdine gravi, in cúrribus, et elephántis, et equítibus, et copiósa návium multitúdine:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 19 et constítuit bellum advérsus Ptolemǽum regem Ægýpti, et véritus est Ptolemǽus a fácie ejus, et fugit, et cecidérunt vulneráti multi.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 20 Et comprehéndit civitátes munítas in terra Ægýpti, et accépit spólia terræ Ægýpti.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 21 Et convértit Antíochus, postquam percússit Ægýptum in centésimo et quadragésimo tértio anno: et ascéndit ad Israël,
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 22 et ascéndit Jerosólymam in multitúdine gravi.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 23 Et intrávit in sanctificatiónem cum supérbia, et accépit altáre áureum, et candelábrum lúminis, et univérsa vasa ejus, et mensam propositiónis, et libatória, et phíalas, et mortaríola áurea, et velum, et corónas, et ornaméntum áureum, quod in fácie templi erat: et commínuit ómnia.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 24 Et accépit argéntum, et aurum, et vasa concupiscibília: et accépit thesáuros occúltos, quos invénit: et sublátis ómnibus, ábiit in terram suam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 25 Et fecit cædem hóminum, et locútus est in supérbia magna.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 26 Et factus est planctus magnus in Israël, et in omni loco eórum: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 27 et ingemuérunt príncipes et senióres; vírgines et júvenes infirmáti sunt: et speciósitas mulíerum immutáta est.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 28 Omnis marítus sumpsit laméntum, et quæ sedébant in thoro maritáli, lugébant:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 29 et commóta est terra super habitántes in ea, et univérsa domus Jacob índuit confusiónem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 30 Et post duos annos diérum, misit rex príncipem tributórum in civitátes Juda, et venit Jerúsalem cum turba magna. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 31 Et locútus est ad eos verba pacífica in dolo: et credidérunt ei.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 32 Et írruit super civitátem repénte, et percússit eam plaga magna, et pérdidit pópulum multum ex Israël.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 33 Et accépit spólia civitátis: et succéndit eam igni, et destrúxit domos ejus, et muros ejus in circúitu:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 34 et captívas duxérunt mulíeres, et natos et pécora possedérunt.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 35 Et ædificavérunt civitátem David muro magno et firmo, et túrribus firmis, et facta est illis in arcem:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 36 et posuérunt illic gentem peccatrícem viros iníquos, et convaluérunt in ea: et posuérunt arma, et escas, et congregavérunt spólia Jerúsalem:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 37 et reposuérunt illic: et facti sunt in láqueum magnum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 38 Et factum est hoc ad insídias sanctificatióni, et in diábolum malum in Israël:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 39 et effudérunt sánguinem innocéntem per circúitum sanctificatiónis, et contaminavérunt sanctificatiónem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 40 Et fugérunt habitatóres Jerúsalem propter eos, et facta est habitátio exterórum, et facta est éxtera sémini suo, et nati ejus reliquérunt eam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 41 Sanctificátio ejus desoláta est sicut solitúdo; dies festi ejus convérsi sunt in luctum, sábbata ejus in oppróbrium, honóres ejus in níhilum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 42 Secúndum glóriam ejus multiplicáta est ignomínia ejus, et sublímitas ejus convérsa est in luctum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 43 Et scripsit rex Antíochus omni regno suo ut esset omnis pópulus unus: et relínqueret unusquísque legem suam. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 44 Et consensérunt omnes gentes secúndum verbum regis Antíochi:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 45 et multi ex Israël consensérunt servitúti ejus, et sacrificavérunt idólis, et coinquinavérunt sábbatum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 46 Et misit rex libros per manus nuntiórum in Jerúsalem, et in omnes civitátes Juda, ut sequeréntur leges géntium terræ,
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 47 et prohibérent holocáusta et sacrifícia, et placatiónes fíeri in templo Dei,
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 48 et prohibérent celebrári sábbatum, et dies solémnes:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 49 et jussit coinquinári sancta, et sanctum pópulum Israël.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 50 Et jussit ædificári aras, et templa, et idóla, et immolári carnes suíllas, et pécora commúnia,
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 51 et relínquere fílios suos incircumcísos, et coinquinári ánimas eórum in ómnibus immúndis, et abominatiónibus, ita ut oblivisceréntur legem, et immutárent omnes justificatiónes Dei:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 52 et quicúmque non fecíssent secúndum verbum regis Antíochi, moreréntur.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 53 Secúndum ómnia verba hæc scripsit omni regno suo: et præpósuit príncipes pópulo, qui hæc fíeri cógerent. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 54 Et jussérunt civitátibus Juda sacrificáre.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 55 Et congregáti sunt multi de pópulo ad eos qui derelíquerant legem Dómini, et fecérunt mala super terram:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 56 et effugavérunt pópulum Israël in ábditis, et in abscónditis fugitivórum locis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 57 Die quintadécima mensis Casleu, quinto et quadragésimo et centésimo anno, ædificávit rex Antíochus abominándum idólum desolatiónis super altáre Dei, et per univérsas civitátes Juda in circúitu ædificavérunt aras:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 58 et ante jánuas domórum et in platéis incendébant thura, et sacrificábant:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 59 et libros legis Dei combussérunt igni, scindéntes eos:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 60 et apud quemcúmque inveniebántur libri testaménti Dómini, et quicúmque observábat legem Dómini, secúndum edíctum regis trucidábant eum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 61 In virtúte sua faciébant hæc pópulo Israël, qui inveniebátur in omni mense et mense in civitátibus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 62 Et quinta et vigésima die mensis sacrificábant super aram, quæ erat contra altáre.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 63 Et mulíeres, quæ circumcidébant fílios suos, trucidabántur secúndum jussum regis Antíochi,
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 64 et suspendébant púeros a cervícibus per univérsas domos eórum: et eos, qui circumcíderant illos, trucidábant.
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 65 Et multi de pópulo Israël definiérunt apud se, ut non manducárent immúnda: et elegérunt magis mori, quam cibis coinquinári immúndis:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 66 et noluérunt infríngere legem Dei sanctam, et trucidáti sunt:
+1 Machabæórum 1Mac 40 1 67 et facta est ira magna super pópulum valde.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 1 In diébus illis surréxit Mathathías fílius Joánnis fílii Simeónis, sacérdos ex fíliis Jóarib, ab Jerúsalem, et consédit in monte Modin:
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 2 et habébat fílios quinque, Joánnem, qui cognominabátur Gaddis:
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 3 et Simónem, qui cognominabátur Thasi:
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 4 et Judam, qui vocabátur Machabǽus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 5 et Eleázarum, qui cognominabátur Ábaron: et Jónathan, qui cognominabátur Apphus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 6 hi vidérunt mala, quæ fiébant in pópulo Juda, et in Jerúsalem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 7 Et dixit Mathathías: Væ mihi! ut quid natus sum vidére contritiónem pópuli mei, et contritiónem civitátis sanctæ, et sedére illic, cum datur in mánibus inimicórum?
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 8 Sancta in manu extraneórum facta sunt: templum ejus sicut homo ignóbilis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 9 Vasa glóriæ ejus captíva abdúcta sunt: trucidáti sunt senes ejus in platéis, et júvenes ejus cecidérunt in gládio inimicórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 10 Quæ gens non hæreditávit regnum ejus et non obtínuit spólia ejus?
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 11 Omnis composítio ejus abláta est. Quæ erat líbera, facta est ancílla.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 12 Et ecce sancta nostra, et pulchritúdo nostra, et cláritas nostra desoláta est, et coinquinavérunt ea gentes.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 13 Quo ergo nobis adhuc vívere?
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 14 Et scidit vestiménta sua Mathathías, et fílii ejus: et operuérunt se cilíciis, et planxérunt valde. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 15 Et venérunt illuc qui missi erant a rege Antíocho, ut cógerent eos, qui confúgerant in civitátem Modin, immoláre, et accéndere thura, et a lege Dei discédere.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 16 Et multi de pópulo Israël consentiéntes accessérunt ad eos: sed Mathathías et fílii ejus constánter stetérunt.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 17 Et respondéntes qui missi erant ab Antíocho, dixérunt Mathathíæ: Princeps, et claríssimus et magnus es in hac civitáte, et ornátus fíliis et frátribus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 18 ergo accéde prior, et fac jussum regis, sicut fecérunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remansérunt in Jerúsalem: et eris tu, et fílii tui, inter amícos regis, et amplificátus auro, et argénto, et munéribus multis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 19 Et respóndit Mathathías, et dixit magna voce: Etsi omnes gentes regi Antíocho obédiunt, ut discédat unusquísque a servitúte legis patrum suórum, et conséntiat mandátis ejus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 20 ego et fílii mei, et fratres mei, obediémus legi patrum nostrórum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 21 propítius sit nobis Deus: non est nobis útile relínquere legem, et justítias Dei:
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 22 non audiémus verba regis Antíochi, nec sacrificábimus transgrediéntes legis nostræ mandáta, ut eámus áltera via.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 23 Et ut cessávit loqui verba hæc, accéssit quidam Judǽus in ómnium óculis sacrificáre idólis super aram in civitáte Modin, secúndum jussum regis: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 24 et vidit Mathathías, et dóluit, et contremuérunt renes ejus, et accénsus est furor ejus secúndum judícium legis, et insíliens trucidávit eum super aram:
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 25 sed et virum, quem rex Antíochus míserat, qui cogébat immoláre, occídit in ipso témpore, et aram destrúxit:
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 26 et zelátus est legem, sicut fecit Phínees Zamri fílio Salómi.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 27 Et exclamávit Mathathías voce magna in civitáte, dicens: Omnis qui zelum habet legis, státuens testaméntum, éxeat post me.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 28 Et fugit ipse, et fílii ejus in montes, et reliquérunt quæcúmque habébant in civitáte.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 29 Tunc descendérunt multi quæréntes judícium, et justítiam, in desértum: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 30 et sedérunt ibi ipsi, et fílii eórum, et mulíeres eórum, et pécora eórum: quóniam inundavérunt super eos mala.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 31 Et renuntiátum est viris regis, et exercítui qui erat in Jerúsalem civitáte David, quóniam discessíssent viri quidam, qui dissipavérunt mandátum regis, in loca occúlta in desérto, et abiíssent post illos multi.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 32 Et statim perrexérunt ad eos, et constituérunt advérsus eos prœ́lium in die sabbatórum,
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 33 et dixérunt ad eos: Resístitis et nunc adhuc? exíte, et fácite secúndum verbum regis Antíochi, et vivétis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 34 Et dixérunt: Non exíbimus, neque faciémus verbum regis, ut polluámus diem sabbatórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 35 Et concitavérunt advérsus eos prœ́lium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 36 Et non respondérunt eis, nec lápidem misérunt in eos, nec oppilavérunt loca occúlta,
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 37 dicéntes: Moriámur omnes in simplicitáte nostra: et testes erunt super nos cælum et terra, quod injúste pérditis nos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 38 Et intulérunt illis bellum sábbatis: et mórtui sunt ipsi, et uxóres eórum, et fílii eórum, et pécora eórum usque ad mille ánimas hóminum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 39 Et cognóvit Mathathías et amíci ejus, et luctum habuérunt super eos valde. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 40 Et dixit vir próximo suo: Si omnes fecérimus sicut fratres nostri fecérunt, et non pugnavérimus advérsus gentes pro animábus nostris et justificatiónibus nostris, nunc cítius dispérdent nos a terra.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 41 Et cogitavérunt in die illa, dicéntes: Omnis homo, quicúmque vénerit ad nos in bello die sabbatórum, pugnémus advérsus eum: et non moriémur omnes, sicut mórtui sunt fratres nostri in occúltis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 42 Tunc congregáta est ad eos synagóga Assidæórum fortis víribus ex Israël, omnis voluntárius in lege:
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 43 et omnes, qui fugiébant a malis, ádditi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmaméntum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 44 Et collegérunt exércitum, et percussérunt peccatóres in ira sua, et viros iníquos in indignatióne sua: et céteri fugérunt ad natiónes, ut eváderent.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 45 Et circuívit Mathathías et amíci ejus, et destruxérunt aras:
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 46 et circumcidérunt púeros incircumcísos quotquot invenérunt in fínibus Israël: et in fortitúdine.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 47 Et persecúti sunt fílios supérbiæ, et prosperátum est opus in mánibus eórum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 48 et obtinuérunt legem de mánibus géntium, et de mánibus regum, et non dedérunt cornu peccatóri.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 49 Et appropinquavérunt dies Mathathíæ moriéndi, et dixit fíliis suis: Nunc confortáta est supérbia, et castigátio, et tempus eversiónis, et ira indignatiónis. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 50 Nunc ergo, o fílii, æmulatóres estóte legis, et date ánimas vestras pro testaménto patrum vestrórum,
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 51 et mementóte óperum patrum, quæ fecérunt in generatiónibus suis: et accipiétis glóriam magnam, et nomen ætérnum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 52 Ábraham nonne in tentatióne invéntus est fidélis, et reputátum est ei ad justítiam?
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 53 Joseph in témpore angústiæ suæ custodívit mandátum, et factus est dóminus Ægýpti.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 54 Phínees pater noster, zelándo zelum Dei, accépit testaméntum sacerdótii ætérni.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 55 Jesus dum implévit verbum, factus est dux in Israël.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 56 Caleb dum testificátur in ecclésia, accépit hæreditátem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 57 David in sua misericórdia consecútus est sedem regni in sǽcula.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 58 Elías, dum zelat zelum legis, recéptus est in cælum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 59 Ananías et Azarías et Mísaël credéntes, liberáti sunt de flamma.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 60 Dániel in sua simplicitáte liberátus est de ore leónum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 61 Et ita cogitáte per generatiónem et generatiónem: quia omnes qui sperant in eum, non infirmántur.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 62 Et a verbis viri peccatóris ne timuéritis, quia glória ejus stercus et vermis est:
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 63 hódie extóllitur, et cras non inveniétur: quia convérsus est in terram suam, et cogitátio ejus périit.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 64 Vos ergo fílii, confortámini, et viríliter ágite in lege: quia in ipsa gloriósi éritis. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consílii est: ipsum audíte semper, et ipse erit vobis pater.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 66 Et Judas Machabǽus, fortis víribus a juventúte sua, sit vobis princeps milítiæ, et ipse aget bellum pópuli.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 67 Et adducétis ad vos omnes factóres legis: et vindicáte vindíctam pópuli vestri.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 68 Retribúite retributiónem géntibus, et inténdite in præcéptum legis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 69 Et benedíxit eos, et appósitus est ad patres suos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 2 70 Et defúnctus est anno centésimo et quadragésimo sexto: et sepúltus est a fíliis suis in sepúlchris patrum suórum in Modin, et planxérunt eum omnis Israël planctu magno.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 1 Et surréxit Judas, qui vocabátur Machabǽus, fílius ejus, pro eo:
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 2 et adjuvábant eum omnes fratres ejus, et univérsi qui se conjúnxerant patri ejus, et prœliabántur prœ́lium Israël cum lætítia.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 3 Et dilatávit glóriam pópulo suo, et índuit se lorícam sicut gigas, et succínxit se arma béllica sua in prœ́liis, et protegébat castra gládio suo.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 4 Símilis factus est leóni in opéribus suis, et sicut cátulus leónis rúgiens in venatióne.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 5 Et persecútus est iníquos perscrútans eos: et qui conturbábant pópulum suum, eos succéndit flammis:
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 6 et repúlsi sunt inimíci ejus præ timóre ejus, et omnes operárii iniquitátis conturbáti sunt: et dirécta est salus in manu ejus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 7 Et exacerbábat reges multos, et lætificábat Jacob in opéribus suis, et in sǽculum memória ejus in benedictióne.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 8 Et perambulávit civitátes Juda, et pérdidit ímpios ex eis, et avértit iram ab Israël.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 9 Et nominátus est usque ad novíssimum terræ, et congregávit pereúntes.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 10 Et congregávit Apollónius gentes, et a Samaría virtútem multam et magnam ad bellándum contra Israël. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 11 Et cognóvit Judas, et éxiit óbviam illi: et percússit, et occídit illum: et cecidérunt vulneráti multi, et réliqui fugérunt.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 12 Et accépit spólia eórum: et gládium Apollónii ábstulit Judas, et erat pugnans in eo ómnibus diébus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 13 Et audívit Seron princeps exércitus Sýriæ, quod congregávit Judas congregatiónem fidélium, et ecclésiam secum, b
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 14 et ait: Fáciam mihi nomen, et glorificábor in regno, et debellábo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernébant verbum regis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 15 Et præparávit se: et ascendérunt cum eo castra impiórum fortes auxiliárii ut fácerent vindíctam in fílios Israël.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 16 Et appropinquavérunt usque ad Béthoron: et exívit Judas óbviam illi cum paucis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 17 Ut autem vidérunt exércitum veniéntem sibi óbviam, dixérunt Judæ: Quómodo potérimus pauci pugnáre contra multitúdinem tantam, et tam fortem, et nos fatigáti sumus jejúnio hódie?
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 18 Et ait Judas: Fácile est conclúdi multos in manus paucórum: et non est differéntia in conspéctu Dei cæli liberáre in multis, et in paucis:
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 19 quóniam non in multitúdine exércitus victória belli, sed de cælo fortitúdo est.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 20 Ipsi véniunt ad nos in multitúdine contumáci, et supérbia, ut dispérdant nos, et uxóres nostras, et fílios nostros, et ut spólient nos:
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 21 nos vero pugnábimus pro animábus nostris, et légibus nostris:
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 22 et ipse Dóminus cónteret eos ante fáciem nostram: vos autem ne timuéritis eos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 23 Ut cessávit autem loqui, insíluit in eos súbito: et contrítus est Seron et exércitus ejus in conspéctu ipsíus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 24 et persecútus est eum in descénsu Béthoron usque in campum, et cecidérunt ex eis octingénti viri, réliqui autem fugérunt in terram Philísthiim.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 25 Et cécidit timor Judæ ac fratrum ejus, et formído super omnes gentes in circúitu eórum: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 26 et pervénit ad regem nomen ejus, et de prœ́liis Judæ narrábant omnes gentes.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 27 Ut audívit autem rex Antíochus sermónes istos, irátus est ánimo: et misit, et congregávit exércitum univérsi regni sui, castra fórtia valde:
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 28 et apéruit ærárium suum, et dedit stipéndia exercítui in annum: et mandávit illis ut essent paráti ad ómnia.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 29 Et vidit quod defécit pecúnia de thesáuris suis, et tribúta regiónis módica propter dissensiónem et plagam quam fecit in terra, ut tólleret legítima, quæ erant a primis diébus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 30 et tímuit ne non habéret ut semel et bis, in sumptus et donária, quæ déderat ante larga manu: et abundáverat super reges qui ante eum fúerant.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 31 Et consternátus erat ánimo valde, et cogitávit ire in Pérsidem, et accípere tribúta regiónum, et congregáre argéntum multum. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 32 Et relíquit Lýsiam hóminem nóbilem de génere regáli, super negótia régia, a flúmine Euphráte usque ad flumen Ægýpti,
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 33 et ut nutríret Antíochum fílium suum, donec redíret.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 34 Et trádidit ei médium exércitum, et elephántos: et mandávit ei de ómnibus quæ volébat, et de inhabitántibus Judǽam, et Jerúsalem:
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 35 et ut mítteret ad eos exércitum ad conteréndam et extirpándam virtútem Israël, et relíquias Jerúsalem, et auferéndam memóriam eórum de loco:
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 36 et ut constitúeret habitatóres fílios alienígenas in ómnibus fínibus eórum, et sorte distribúeret terram eórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 37 Et rex assúmpsit partem exércitus resídui, et exívit ab Antiochía civitáte regni sui anno centésimo et quadragésimo séptimo: et transfretávit Euphráten flumen, et perambulábat superióres regiónes.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 38 Et elégit Lýsias Ptolemǽum fílium Dorýmini, et Nicanórem, et Górgiam, viros poténtes ex amícis regis: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 39 et misit cum eis quadragínta míllia virórum, et septem míllia équitum, ut venírent in terram Juda, et dispérderent eam secúndum verbum regis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 40 Et processérunt cum univérsa virtúte sua, et venérunt, et applicuérunt Émmaum in terra campéstri.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 41 Et audiérunt mercatóres regiónum nomen eórum: et accepérunt argéntum, et aurum multum valde, et púeros, et venérunt in castra ut accíperent fílios Israël in servos, et ádditi sunt ad eos exércitus Sýriæ, et terræ alienigenárum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 42 Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicáta sunt mala, et exércitus applicábant ad fines eórum: et cognovérunt verba regis, quæ mandávit pópulo fácere in intéritum et consummatiónem: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 43 et dixérunt unusquísque ad próximum suum: Erigámus dejectiónem pópuli nostri, et pugnémus pro pópulo nostro, et sanctis nostris.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 44 Et congregátus est convéntus ut essent paráti in prœ́lium, et ut orárent et péterent misericórdiam et miseratiónes.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 45 Et Jerúsalem non habitabátur, sed erat sicut desértum: non erat qui ingrederétur et egrederétur de natis ejus. Et sanctum conculcabátur: et fílii alienigenárum erant in arce; ibi erat habitátio géntium: et abláta est volúptas a Jacob, et defécit ibi tíbia et cíthara.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 46 Et congregáti sunt, et venérunt in Maspha contra Jerúsalem, quia locus oratiónis erat in Maspha ante in Israël. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 47 Et jejunavérunt illa die, et induérunt se cilíciis, et cínerem imposuérunt cápiti suo, et discidérunt vestiménta sua:
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 48 et expandérunt libros legis, de quibus scrutabántur gentes similitúdinem simulacrórum suórum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 49 et attulérunt ornaménta sacerdotália, et primítias, et décimas: et suscitavérunt Nazarǽos, qui impléverant dies,
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 50 et clamavérunt voce magna in cælum, dicéntes: Quid faciémus istis, et quo eos ducémus?
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 51 et sancta tua conculcáta sunt, et contamináta sunt, et sacerdótes tui facti sunt in luctum, et in humilitátem:
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 52 et ecce natiónes convenérunt advérsum nos ut nos dispérdant: tu scis quæ cógitant in nos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 53 Quómodo potérimus subsístere ante fáciem eórum, nisi tu, Deus, ádjuves nos?
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 54 Et tubis exclamavérunt voce magna.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 55 Et post hæc constítuit Judas duces pópuli, tribúnos, et centuriónes, et pentacontárchos, et decuriónes. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 56 Et dixit his, qui ædificábant domos, et sponsábant uxóres, et plantábant víneas, et formidolósis, ut redírent unusquísque in domum suam secúndum legem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 57 Et movérunt castra, et collocavérunt ad austrum Émmaum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 58 Et ait Judas: Accingímini, et estóte fílii poténtes, et estóte paráti in mane, ut pugnétis advérsus natiónes has quæ convenérunt advérsus nos dispérdere nos, et sancta nostra:
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 59 quóniam mélius est nos mori in bello, quam vidére mala gentis nostræ, et sanctórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 3 60 Sicut autem fúerit volúntas in cælo, sic fiat.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 1 Et assúmpsit Górgias quinque míllia virórum, et mille équites eléctos: et movérunt castra nocte,
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 2 ut applicárent ad castra Judæórum, et percúterent eos súbito: et fílii, qui erant ex arce, erant illis duces.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 3 Et audívit Judas, et surréxit ipse et poténtes percútere virtútem exercítuum regis, qui erant in Émmaum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 4 adhuc enim dispérsus erat exércitus a castris.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 5 Et venit Górgias in castra Judæ noctu, et néminem invénit: et quærébat eos in móntibus, quóniam dixit: Fúgiunt hi a nobis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 6 Et cum dies factus esset, appáruit Judas in campo cum tribus míllibus virórum tantum, qui teguménta et gládios non habébant:
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 7 et vidérunt castra géntium válida, et loricátos et equitátus in circúitu eórum, et hi docti ad prœ́lium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 8 Et ait Judas viris, qui secum erant: Ne timuéritis multitúdinem eórum, et ímpetum eórum ne formidétis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 9 Mementóte quáliter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequerétur eos Phárao cum exércitu multo.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 10 Et nunc clamémus in cælum: et miserébitur nostri Dóminus, et memor erit testaménti patrum nostrórum, et cónteret exércitum istum ante fáciem nostram hódie:
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 11 et scient omnes gentes quia est qui rédimat et líberet Israël.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 12 Et elevavérunt alienígenæ óculos suos, et vidérunt eos veniéntes ex advérso. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 13 Et exiérunt de castris in prœ́lium, et tuba cecinérunt hi qui erant cum Juda.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 14 Et congréssi sunt: et contrítæ sunt gentes, et fugérunt in campum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 15 Novíssimi autem omnes cecidérunt in gládio, et persecúti sunt eos usque Gézeron, et usque in campos Idumǽæ, et Azóti, et Jámniæ: et cecidérunt ex illis usque ad tria míllia virórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 16 Et revérsus est Judas, et exércitus ejus sequens eum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 17 Dixítque ad pópulum: Non concupiscátis spólia: quia bellum contra nos est,
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 18 et Górgias et exércitus ejus prope nos in monte: sed state nunc contra inimícos nostros, et expugnáte eos, et sumétis póstea spólia secúri.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 19 Et adhuc loquénte Juda hæc, ecce appáruit pars quædam prospíciens de monte.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 20 Et vidit Górgias quod in fugam convérsi sunt sui, et succendérunt castra: fumus enim, qui videbátur, declarábat quod factum est.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 21 Quibus illi conspéctis timuérunt valde, aspiciéntes simul et Judam, et exércitum in campo parátum ad prœ́lium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 22 Et fugérunt omnes in campum alienigenárum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 23 et Judas revérsus est ad spólia castrórum, et accepérunt aurum multum, et argéntum, et hyacínthinum, et púrpuram marínam, et opes magnas.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 24 Et convérsi, hymnum canébant, et benedicébant Deum in cælum, quóniam bonus est, quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 25 Et facta est salus magna in Israël in die illa.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 26 Quicúmque autem alienigenárum evasérunt, venérunt, et nuntiavérunt Lýsiæ univérsa quæ accíderant. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 27 Quibus ille audítis, consternátus ánimo deficiébat: quod non quália vóluit, tália contigérunt in Israël, et quália mandávit rex.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 28 Et sequénti anno, congregávit Lýsias virórum electórum sexagínta míllia, et équitum quinque míllia, ut debelláret eos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 29 Et venérunt in Judǽam, et castra posuérunt in Béthoron, et occúrrit illis Judas cum decem míllibus viris.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 30 Et vidérunt exércitum fortem, et orávit, et dixit: Benedíctus es, salvátor Israël, qui contrivísti ímpetum poténtis in manu servi tui David, et tradidísti castra alienigenárum in manu Jónathæ fílii Saul, et armígeri ejus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 31 Conclúde exércitum istum in manu pópuli tui Israël, et confundántur in exércitu suo et equítibus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 32 Da illis formídinem, et tábefac audáciam virtútis eórum, et commoveántur contritióne sua.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 33 Déjice illos gládio diligéntium te: et colláudent te omnes, qui novérunt nomen tuum, in hymnis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 34 Et commisérunt prœ́lium: et cecidérunt de exércitu Lýsiæ quinque míllia virórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 35 Videns autem Lýsias fugam suórum, et Judæórum audáciam, et quod paráti sunt aut vívere, aut mori fórtiter, ábiit Antiochíam, et elégit mílites, ut multiplicáti rursus venírent in Judǽam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 36 Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contríti sunt inimíci nostri: ascendámus nunc mundáre sancta, et renováre. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 37 Et congregátus est omnis exércitus, et ascendérunt in montem Sion.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 38 Et vidérunt sanctificatiónem desértam, et altáre profanátum, et portas exústas, et in átriis virgúlta nata sicut in saltu vel in móntibus, et pastophória díruta.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 39 Et scidérunt vestiménta sua, et planxérunt planctu magno, et imposuérunt cínerem super caput suum,
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 40 et cecidérunt in fáciem super terram, et exclamavérunt tubis signórum, et clamavérunt in cælum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 41 Tunc ordinávit Judas viros ut pugnárent advérsus eos qui erant in arce, donec emundárent sancta. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 42 Et elégit sacerdótes sine mácula, voluntátem habéntes in lege Dei:
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 43 et mundavérunt sancta, et tulérunt lápides contaminatiónis in locum immúndum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 44 Et cogitávit de altári holocaustórum, quod profanátum erat, quid de eo fáceret.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 45 Et íncidit illis consílium bonum ut destrúerent illud: ne forte illis esset in oppróbrium, quia contaminavérunt illud gentes, et demolíti sunt illud.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 46 Et reposuérunt lápides in monte domus in loco apto, quoadúsque veníret prophéta, et respondéret de eis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 47 Et accepérunt lápides íntegros secúndum legem, et ædificavérunt altáre novum secúndum illud quod fuit prius: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 48 et ædificavérunt sancta, et quæ intra domum erant intrínsecus: et ædem, et átria sanctificavérunt.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 49 Et fecérunt vasa sancta nova, et intulérunt candelábrum, et altáre incensórum, et mensam, in templum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 50 Et incénsum posuérunt super altáre, et accendérunt lucérnas quæ super candelábrum erant, et lucébant in templo.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 51 Et posuérunt super mensam panes, et appendérunt vela, et consummavérunt ómnia ópera quæ fécerant.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 52 Et ante matutínum surrexérunt quinta et vigésima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centésimi quadragésimi octávi anni:
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 53 et obtulérunt sacrifícium secúndum legem super altáre holocaustórum novum, quod fecérunt.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 54 Secúndum tempus et secúndum diem in qua contaminavérunt illud gentes, in ipsa renovátum est in cánticis, et cítharis, et cínyris, et in cýmbalis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 55 Et cécidit omnis pópulus in fáciem, et adoravérunt, et benedixérunt in cælum eum, qui prosperávit eis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 56 Et fecérunt dedicatiónem altáris diébus octo, et obtulérunt holocáusta cum lætítia, et sacrifícium salutáris et laudis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 57 Et ornavérunt fáciem templi corónis áureis et scútulis, et dedicavérunt portas et pastophória, et imposuérunt eis jánuas. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 58 Et facta est lætítia in pópulo magna valde, et avérsum est oppróbrium géntium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 59 Et státuit Judas, et fratres ejus, et univérsa ecclésia Israël, ut agátur dies dedicatiónis altáris in tempóribus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigésima die mensis Casleu, cum lætítia et gáudio.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 60 Et ædificavérunt in témpore illo montem Sion, et per circúitum muros altos et turres firmas, nequándo venírent gentes, et conculcárent eum sicut ántea fecérunt.
+1 Machabæórum 1Mac 40 4 61 Et collocávit illic exércitum, ut servárent eum, et munívit eum ad custodiéndum Bethsúram, ut habéret pópulus munitiónem contra fáciem Idumǽæ.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 1 Et factum est, ut audiérunt gentes in circúitu quia ædificátum est altáre et sanctuárium sicut prius, irátæ sunt valde:
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 2 et cogitábant tóllere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœpérunt occídere de pópulo, et pérsequi.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 3 Et debellábat Judas fílios Esau in Idumǽa, et eos qui erant in Acrabatháne, quia circumsedébant Israëlítas: et percússit eos plaga magna.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 4 Et recordátus est malítiam filiórum Bean, qui erant pópulo in láqueum et in scándalum, insidiántes ei in via.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 5 Et conclúsi sunt ab eo in túrribus, et applícuit ad eos, et anathematizávit eos, et incéndit turres eórum igni cum ómnibus qui in eis erant.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 6 Et transívit ad fílios Ammon, et invénit manum fortem, et pópulum copiósum, et Timótheum ducem ipsórum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 7 et commísit cum eis prœ́lia multa, et contríti sunt in conspéctu eórum, et percússit eos:
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 8 et cepit Gazer civitátem et fílias ejus, et revérsus est in Judǽam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 9 Et congregátæ sunt gentes quæ sunt in Gálaad advérsus Israëlítas, qui erant in fínibus eórum, ut tóllerent eos: et fugérunt in Dátheman munitiónem. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 10 Et misérunt lítteras ad Judam et fratres ejus, dicéntes: Congregátæ sunt advérsum nos gentes per circúitum, ut nos áuferant,
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 11 et parant veníre, et occupáre munitiónem, in quam confúgimus: et Timótheus est dux exércitus eórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 12 Nunc ergo veni, et éripe nos de mánibus eórum, quia cécidit multitúdo de nobis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 13 Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfécti sunt: et captívas duxérunt uxóres eórum, et natos, et spólia, et peremérunt illic fere mille viros.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 14 Et adhuc epístolæ legebántur, et ecce álii núntii venérunt de Galilǽa conscíssis túnicis, nuntiántes secúndum verba hæc: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 15 dicéntes convenísse advérsum se a Ptolemáida, et Tyro, et Sidóne: et repléta est omnis Galilǽa alienígenis, ut nos consúmant.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 16 Ut audívit autem Judas et pópulus sermónes istos, convénit ecclésia magna cogitáre quid fácerent frátribus suis, qui in tribulatióne erant, et expugnabántur ab eis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 17 Dixítque Judas Simóni fratri suo: Élige tibi viros, et vade, et líbera fratres tuos in Galilǽa: ego autem et frater meus Jónathas íbimus in Galaadítim.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 18 Et relíquit Joséphum fílium Zacharíæ, et Azaríam, duces pópuli, cum resíduo exércitu in Judǽa ad custódiam:
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 19 et præcépit illis, dicens: Præestóte pópulo huic: et nolíte bellum commíttere advérsum gentes, donec revertámur.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 20 Et partíti sunt Simóni viri tria míllia, ut iret in Galilǽam: Judæ autem octo míllia in Galaadítim.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 21 Et ábiit Simon in Galilǽam, et commísit prœ́lia multa cum géntibus: et contrítæ sunt gentes a fácie ejus, et persecútus est eos usque ad portam
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 22 Ptolemáidis: et cecidérunt de géntibus fere tria míllia virórum. Et accépit spólia eórum,
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 23 et assúmpsit eos qui erant in Galilǽa et in Árbatis, cum uxóribus, et natis, et ómnibus quæ erant illis, et addúxit in Judǽam cum lætítia magna.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 24 Et Judas Machabǽus, et Jónathas frater ejus, transiérunt Jordánem, et abiérunt viam trium diérum per desértum. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 25 Et occurrérunt eis Nabuthǽi, et suscepérunt eos pacífice, et narravérunt eis ómnia quæ accíderant frátribus eórum in Galaadítide,
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 26 et quia multi ex eis comprehénsi sunt in Bárasa, et Bosor, et in Álimis, et in Casphor, et Mageth, et Cárnaim: hæ omnes civitátes munítæ et magnæ.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 27 Sed et in céteris civitátibus Galaadítidis tenéntur comprehénsi, et in crástinum constituérunt admovére exércitum civitátibus his, et comprehéndere, et tóllere eos in una die.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 28 Et convértit Judas et exércitus ejus viam in desértum Bosor repénte, et occupávit civitátem: et occídit omnem másculum in ore gládii, et accépit ómnia spólia eórum, et succéndit eam igni.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 29 Et surrexérunt inde nocte, et ibant usque ad munitiónem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 30 Et factum est dilúculo, cum elevássent óculos suos, ecce pópulus multus, cujus non erat númerus, portántes scalas et máchinas ut comprehénderent munitiónem, et expugnárent eos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 31 Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascéndit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitáte:
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 32 et dixit exercítui suo: Pugnáte hódie pro frátribus vestris.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 33 Et venit tribus ordínibus post eos, et exclamavérunt tubis, et clamavérunt in oratióne.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 34 Et cognovérunt castra Timóthei quia Machabǽus est, et refugérunt a fácie ejus: et percussérunt eos plaga magna. Et cecidérunt ex eis in die illa fere octo míllia virórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 35 Et divértit Judas in Maspha, et expugnávit, et cepit eam: et occídit omnem másculum ejus, et sumpsit spólia ejus, et succéndit eam igni.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 36 Inde perréxit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et réliquas civitátes Galaadítidis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 37 Post hæc autem verba congregávit Timótheus exércitum álium, et castra pósuit contra Raphon trans torréntem. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 38 Et misit Judas speculári exércitum: et renuntiavérunt ei, dicéntes: Quia convenérunt ad eum omnes gentes quæ in circúitu nostro sunt, exércitus multus nimis:
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 39 et Árabas conduxérunt in auxílium sibi, et castra posuérunt trans torréntem, paráti ad te veníre in prœ́lium. Et ábiit Judas óbviam illis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 40 Et ait Timótheus princípibus exércitus sui: Cum appropinquáverit Judas, et exércitus ejus, ad torréntem aquæ: si transíerit ad nos prior, non potérimus sustinére eum, quia potens póterit advérsum nos;
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 41 si vero timúerit transíre, et posúerit castra extra flumen, transfretámus ad eos, et potérimus advérsus illum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 42 Ut autem appropinquávit Judas ad torréntem aquæ, státuit scribas pópuli secus torréntem, et mandávit eis, dicens: Néminem hóminem reliquéritis, sed véniant omnes in prœ́lium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 43 Et transfretávit ad illos prior, et omnis pópulus post eum, et contrítæ sunt omnes gentes a fácie eórum, et projecérunt arma sua, et fugérunt ad fanum, quod erat in Cárnaim.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 44 Et occupávit ipsam civitátem, et fanum succéndit igni cum ómnibus qui erant in ipso: et oppréssa est Cárnaim, et non pótuit sustinére contra fáciem Judæ.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 45 Et congregávit Judas univérsos Israëlítas, qui erant in Galaadítide, a mínimo usque ad máximum, et uxóres eórum, et natos, et exércitum magnum valde, ut venírent in terram Juda. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 46 Et venérunt usque Ephron: et hæc cívitas magna in ingréssu pósita, muníta valde, et non erat declináre ab ea déxtera vel sinístra, sed per médiam iter erat.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 47 Et inclusérunt se qui erant in civitáte, et obstruxérunt portas lapídibus: et misit ad eos Judas verbis pacíficis,
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 48 dicens: Transeámus per terram vestram, ut eámus in terram nostram: et nemo vobis nocébit, tantum pédibus transíbimus. Et nolébant eis aperíre.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 49 Et præcépit Judas prædicáre in castris, ut applicárent unusquísque in quo erat loco:
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 50 et applicuérunt se viri virtútis, et oppugnávit civitátem illam tota die et tota nocte, et trádita est cívitas in manu ejus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 51 et peremérunt omnem másculum in ore gládii, et eradicávit eam, et accépit spólia ejus: et transívit per totam civitátem super interféctos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 52 Et transgréssi sunt Jordánem in campo magno, contra fáciem Bethsan.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 53 Et erat Judas cóngregans extrémos, et exhortabátur pópulum per totam viam, donec venírent in terram Juda:
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 54 et ascendérunt in montem Sion cum lætítia, et gáudio, et obtulérunt holocáusta, quod nemo ex eis cecidísset donec reverteréntur in pace.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 55 Et in diébus quibus erat Judas et Jónathas in terra Gálaad, et Simon frater ejus in Galilǽa contra fáciem Ptolemáidis, b
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 56 audívit Joséphus Zacharíæ fílius, et Azarías princeps virtútis, res bene gestas, et prœ́lia quæ facta sunt,
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 57 et dixit: Faciámus et ipsi nobis nomen, et eámus pugnáre advérsus gentes quæ in circúitu nostro sunt.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 58 Et præcépit his qui erant in exércitu suo, et abiérunt Jámniam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 59 Et exívit Górgias de civitáte, et viri ejus óbviam illis in pugnam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 60 Et fugáti sunt Joséphus et Azarías usque in fines Judǽæ: et cecidérunt illo die de pópulo Israël ad duo míllia viri, et facta est fuga magna in pópulo:
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 61 quia non audiérunt Judam, et fratres ejus, existimántes fórtiter se factúros.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 62 Ipsi autem non erant de sémine virórum illórum, per quos salus facta est in Israël.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 63 Et viri Juda magnificáti sunt valde in conspéctu omnis Israël, et géntium ómnium ubi audiebátur nomen eórum. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 64 Et convenérunt ad eos fausta acclamántes.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 65 Et exívit Judas et fratres ejus, et expugnábant fílios Esau in terra quæ ad austrum est, et percússit Chebron et fílias ejus: et muros ejus, et turres succéndit igni in circúitu.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 66 Et movit castra ut iret in terram alienigenárum, et perambulábat Samaríam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 67 In die illa cecidérunt sacerdótes in bello, dum volunt fórtiter fácere, dum sine consílio éxeunt in prœ́lium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 5 68 Et declinávit Judas in Azótum in terram alienigenárum, et díruit aras eórum, et sculptília deórum ipsórum succéndit igni: et cepit spólia civitátum, et revérsus est in terram Juda.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 1 Et rex Antíochus perambulábat superióres regiónes, et audívit esse civitátem Elymáidem in Pérside nobilíssimam, et copiósam in argénto et auro,
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 2 templúmque in ea lócuples valde, et illic velámina áurea, et lorícæ, et scuta, quæ relíquit Alexánder Philíppi rex Mácedo, qui regnávit primus in Grǽcia.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 3 Et venit, et quærébat cápere civitátem, et deprædári eam: et non pótuit, quóniam innótuit sermo his qui erant in civitáte:
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 4 et insurrexérunt in prœ́lium, et fugit inde, et ábiit cum tristítia magna, et revérsus est in Babylóniam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 5 Et venit qui nuntiáret ei in Pérside, quia fugáta sunt castra quæ erant in terra Juda: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 6 et quia ábiit Lýsias cum virtúte forti in primis, et fugátus est a fácie Judæórum, et invaluérunt armis, et víribus, et spóliis multis, quæ cepérunt de castris, quæ excidérunt:
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 7 et quia diruérunt abominatiónem, quam ædificáverat super altáre quod erat in Jerúsalem: et sanctificatiónem, sicut prius, circumdedérunt muris excélsis, sed et Bethsúram civitátem suam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 8 Et factum est ut audívit rex sermónes istos, expávit, et commótus est valde: et décidit in lectum, et íncidit in languórem præ tristítia, quia non factum est ei sicut cogitábat. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 9 Et erat illic per dies multos, quia renováta est in eo tristítia magna, et arbitrátus est se mori.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 10 Et vocávit omnes amícos suos, et dixit illis: Recéssit somnus ab óculis meis, et cóncidi, et córrui corde præ sollicitúdine:
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 11 et dixi in corde meo: In quantam tribulatiónem devéni, et in quos fluctus tristítiæ, in qua nunc sum: qui jucúndus eram, et diléctus in potestáte mea!
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 12 Nunc vero reminíscor malórum quæ feci in Jerúsalem, unde et ábstuli ómnia spólia áurea et argéntea quæ erant in ea, et misi auférre habitántes Judǽam sine causa.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 13 Cognóvi ergo quia proptérea invenérunt me mala ista: et ecce péreo tristítia magna in terra aliéna.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 14 Et vocávit Philíppum, unum de amícis suis, et præpósuit eum super univérsum regnum suum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 15 et dedit ei diadéma, et stolam suam, et ánnulum, ut addúceret Antíochum fílium suum, et nutríret eum, et regnáret.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 16 Et mórtuus est illic Antíochus rex anno centésimo quadragésimo nono.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 17 Et cognóvit Lýsias quóniam mórtuus est rex, et constítuit regnáre Antíochum fílium ejus, quem nutrívit adolescéntem: et vocávit nomen ejus Eúpator.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 18 Et hi qui erant in arce, conclúserant Israël in circúitu sanctórum: et quærébant eis mala semper, et firmaméntum géntium. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 19 Et cogitávit Judas dispérdere eos: et convocávit univérsum pópulum, ut obsidérent eos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 20 Et convenérunt simul, et obsedérunt eos anno centésimo quinquagésimo, et fecérunt ballístas et máchinas.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 21 Et exiérunt quidam ex eis qui obsidebántur: et adjunxérunt se illis áliqui ímpii ex Israël,
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 22 et abiérunt ad regem, et dixérunt: Quoúsque non facis judícium, et víndicas fratres nostros?
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 23 Nos decrévimus servíre patri tuo, et ambuláre in præcéptis ejus, et óbsequi edíctis ejus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 24 et fílii pópuli nostri propter hoc alienábant se a nobis, et quicúmque inveniebántur ex nobis, interficiebántur, et hæreditátes nostræ diripiebántur.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 25 Et non ad nos tantum extendérunt manum, sed et in omnes fines nostros:
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 26 et ecce applicuérunt hódie ad arcem Jerúsalem occupáre eam, et munitiónem Bethsúram muniérunt:
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 27 et nisi prævéneris eos velócius, majóra quam hæc fácient, et non póteris obtinére eos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 28 Et irátus est rex, ut hæc audívit: et convocávit omnes amícos suos, et príncipes exércitus sui, et eos qui super équites erant: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 29 sed et de regnis áliis et de ínsulis marítimis venérunt ad eum exércitus conductítii.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 30 Et erat númerus exércitus ejus, centum míllia péditum, et vigínti míllia équitum, et elephánti trigínta duo, docti ad prœ́lium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 31 Et venérunt per Idumǽam, et applicuérunt ad Bethsúram, et pugnavérunt dies multos: et fecérunt máchinas, et exiérunt, et succendérunt eas igni, et pugnavérunt viríliter.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 32 Et recéssit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzácharam contra castra regis. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 33 Et surréxit rex ante lucem, et concitávit exércitus in ímpetum contra viam Bethzácharam: et comparavérunt se exércitus in prœ́lium, et tubis cecinérunt:
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 34 et elephántis ostendérunt sánguinem uvæ et mori, ad acuéndos eos in prœ́lium:
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 35 et divisérunt béstias per legiónes, et astitérunt síngulis elephántis mille viri in lorícis concatenátis, et gáleæ ǽreæ in capítibus eórum: et quingénti équites ordináti unicuíque béstiæ elécti erant.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 36 Hi ante tempus, ubicúmque erat béstia, ibi erant: et quocúmque ibat, ibant, et non discedébant ab ea.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 37 Sed et turres lígneæ super eos firmæ protegéntes super síngulas béstias: et super eas máchinæ: et super síngulas viri virtútis trigínta duo, qui pugnábant désuper: et Indus magíster béstiæ.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 38 Et resíduum equitátum hinc et inde státuit in duas partes, tubis exércitum commovére, et perurgére constipátos in legiónibus ejus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 39 Et ut refúlsit sol in clýpeos áureos et ǽreos, resplenduérunt montes ab eis, et resplenduérunt sicut lámpades ignis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 40 Et distíncta est pars exércitus regis per montes excélsos, et ália per loca humília: et ibant caute et ordináte.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 41 Et commovebántur omnes inhabitántes terram a voce multitúdinis, et incéssu turbæ, et collisióne armorum: erat enim exércitus magnus valde, et fortis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 42 Et appropiávit Judas et exércitus ejus in prœ́lium, et cecidérunt de exércitu regis sexcénti viri.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 43 Et vidit Eleázar fílius Saura unam de béstiis loricátam lorícis regis: et erat éminens super céteras béstias, et visum est ei quod in ea esset rex: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 44 et dedit se ut liberáret pópulum suum, et acquíreret sibi nomen ætérnum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 45 Et cucúrrit ad eam audácter in médio legiónis, interfíciens a dextris et a sinístris, et cadébant ab eo huc atque illuc.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 46 Et ivit sub pedes elephántis, et suppósuit se ei, et occídit eum: et cécidit in terram super ipsum, et mórtuus est illic.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 47 Et vidéntes virtútem regis, et ímpetum exércitus ejus, divertérunt se ab eis. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 48 Castra autem regis ascendérunt contra eos in Jerúsalem, et applicuérunt castra regis ad Judǽam, et montem Sion.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 49 Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsúra: et exiérunt de civitáte, quia non erant eis ibi aliménta conclúsis, quia sábbata erant terræ.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 50 Et comprehéndit rex Bethsúram: et constítuit illic custódiam serváre eam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 51 Et convértit castra ad locum sanctificatiónis dies multos: et státuit illic ballístas, et máchinas, et ignis jácula, et torménta ad lápides jactándos, et spícula, et scórpios ad mitténdas sagíttas, et fundíbula.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 52 Fecérunt autem et ipsi máchinas advérsus máchinas eórum, et pugnavérunt dies multos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 53 Escæ autem non erant in civitáte, eo quod séptimus annus esset: et qui remánserant in Judǽa de géntibus, consúmpserant relíquias eórum, quæ repósitæ fúerant.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 54 Et remansérunt in sanctis viri pauci, quóniam obtinúerat eos fames: et dispérsi sunt unusquísque in locum suum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 55 Et audívit Lýsias quod Philíppus, quem constitúerat rex Antíochus cum adhuc víveret, ut nutríret Antíochum fílium suum, et regnáret, b
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 56 revérsus esset a Pérside et Média, et exércitus qui abíerat cum ipso, et quia quærébat suscípere regni negótia:
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 57 festinávit ire, et dícere ad regem, et duces exércitus: Defícimus quotídie, et esca nobis módica est; et locus, quem obsidémus, est munítus, et incúmbit nobis ordináre de regno.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 58 Nunc ítaque demus dextras homínibus istis, et faciámus cum illis pacem, et cum omni gente eórum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 59 et constituámus illis ut ámbulent in legítimis suis sicut prius: propter legítima enim ipsórum, quæ despéximus, iráti sunt, et fecérunt ómnia hæc.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 60 Et plácuit sermo in conspéctu regis et príncipum: et misit ad eos pacem fácere, et recepérunt illam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 61 Et jurávit illis rex et príncipes, et exiérunt de munitióne.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 62 Et intrávit rex montem Sion, et vidit munitiónem loci: et rupit cítius juraméntum quod jurávit, et mandávit destrúere murum in gyro.
+1 Machabæórum 1Mac 40 6 63 Et discéssit festinánter, et revérsus est Antiochíam, et invénit Philíppum dominántem civitáti: et pugnávit advérsus eum, et occupávit civitátem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 1 Anno centésimo quinquagésimo primo, éxiit Demétrius Seléuci fílius ab urbe Roma, et ascéndit cum paucis viris in civitátem marítimam, et regnávit illic.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 2 Et factum est, ut ingréssus est domum regni patrum suórum, comprehéndit exércitus Antíochum et Lýsiam, ut addúcerent eos ad eum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 3 Et res ei innótuit, et ait: Nolíte mihi osténdere fáciem eórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 4 Et occídit eos exércitus. Et sedit Demétrius super sedem regni sui.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 5 Et venérunt ad eum viri iníqui et ímpii ex Israël: et Álcimus dux eórum, qui volébat fíeri sacérdos. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 6 Et accusavérunt pópulum apud regem, dicéntes: Pérdidit Judas et fratres ejus omnes amícos tuos, et nos dispérsit de terra nostra.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 7 Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et vídeat extermínium omne quod fecit nobis, et regiónibus regis: et púniat omnes amícos ejus, et adjutóres eórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 8 Et elégit rex ex amícis suis Bácchidem, qui dominabátur trans flumen magnum in regno, et fidélem regi: et misit eum,
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 9 ut vidéret extermínium quod fecit Judas: sed et Álcimum ímpium constítuit in sacerdótium, et mandávit ei fácere ultiónem in fílios Israël.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 10 Et surrexérunt, et venérunt cum exércitu magno in terram Juda: et misérunt núntios, et locúti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacíficis in dolo. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 11 Et non intendérunt sermónibus eórum: vidérunt enim quia venérunt cum exércitu magno.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 12 Et convenérunt ad Álcimum et Bácchidem congregátio scribárum requírere quæ justa sunt:
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 13 et primi, Assidǽi qui erant in fíliis Israël: et exquirébant ab eis pacem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 14 Dixérunt enim: Homo sacérdos de sémine Áaron venit; non decípiet nos:
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 15 et locútus est cum eis verba pacífica, et jurávit illis, dicens: Non inferémus vobis malum, neque amícis vestris.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 16 Et credidérunt ei: et comprehéndit ex eis sexagínta viros, et occídit eos in una die, secúndum verbum quod scriptum est:
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 17 Carnes sanctórum tuórum, et sánguinem ipsórum effudérunt in circúitu Jerúsalem, et non erat qui sepelíret.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 18 Et incúbuit timor et tremor in omnem pópulum: quia dixérunt: Non est véritas, et judícium in eis: transgréssi sunt enim constitútum, et jusjurándum quod juravérunt.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 19 Et movit Bácchides castra ab Jerúsalem, et applícuit in Bethzécha: et misit, et comprehéndit multos ex eis qui a se effúgerant: et quosdam de pópulo mactávit, et in púteum magnum projécit.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 20 Et commísit regiónem Álcimo, et relíquit cum eo auxílium in adjutórium ipsi. Et ábiit Bácchides ad regem:
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 21 et satis agébat Álcimus pro principátu sacerdótii sui:
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 22 et convenérunt ad eum omnes, qui perturbábant pópulum suum, et obtinuérunt terram Juda, et fecérunt plagam magnam in Israël.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 23 Et vidit Judas ómnia mala quæ fecit Álcimus et qui cum eo erant fíliis Israël, multo plus quam gentes: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 24 et éxiit in omnes fines Judǽæ in circúitu, et fecit vindíctam in viros desertóres, et cessavérunt ultra exíre in regiónem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 25 Vidit autem Álcimus quod præváluit Judas et qui cum eo erant, et cognóvit quia non potest sustinére eos: et regréssus est ad regem, et accusávit eos multis crimínibus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 26 Et misit rex Nicanórem, unum ex princípibus suis nobilióribus, qui erat inimicítias exércens contra Israël: et mandávit ei evértere pópulum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 27 Et venit Nícanor in Jerúsalem cum exércitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacíficis cum dolo,
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 28 dicens: Non sit pugna inter me et vos: véniam cum viris paucis, ut vídeam fácies vestras cum pace.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 29 Et venit ad Judam, et salutavérunt se ínvicem pacífice: et hostes paráti erant rápere Judam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 30 Et innótuit sermo Judæ quóniam cum dolo vénerat ad eum: et contérritus est ab eo, et ámplius nóluit vidére fáciem ejus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 31 Et cognóvit Nícanor quóniam denudátum est consílium ejus: et exívit óbviam Judæ in pugnam juxta Capharsálama. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 32 Et cecidérunt de Nicanóris exércitu fere quinque míllia viri, et fugérunt in civitátem David.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 33 Et post hæc verba ascéndit Nícanor in montem Sion: et exiérunt de sacerdótibus pópuli salutáre eum in pace, et demonstráre ei holocautómata, quæ offerebántur pro rege.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 34 Et irrídens sprevit eos, et pólluit: et locútus est supérbe,
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 35 et jurávit cum ira, dicens: Nisi tráditus fúerit Judas et exércitus ejus in manus meas, contínuo cum regréssus fúero in pace, succéndam domum istam. Et éxiit cum ira magna.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 36 Et intravérunt sacerdótes, et stetérunt ante fáciem altáris et templi, et flentes dixérunt:
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 37 Tu, Dómine, elegísti domum istam ad invocándum nomen tuum in ea, ut esset domus oratiónis et obsecratiónis pópulo tuo:
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 38 fac vindíctam in hómine isto et exércitu ejus, et cadant in gládio: meménto blasphémias eórum, et ne déderis eis ut permáneant.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 39 Et éxiit Nícanor ab Jerúsalem, et castra applícuit ad Béthoron: et occúrrit illi exércitus Sýriæ. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 40 Et Judas applícuit in Adársa cum tribus míllibus viris: et orávit Judas, et dixit:
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 41 Qui missi erant a rege Sennácherib, Dómine, quia blasphemavérunt te, éxiit ángelus, et percússit ex eis centum octogínta quinque míllia:
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 42 sic cóntere exércitum istum in conspéctu nostro hódie: et sciant céteri quia male locútus est super sancta tua: et júdica illum secúndum malítiam illíus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 43 Et commisérunt exércitus prœ́lium tertiadécima die mensis Adar: et contríta sunt castra Nicanóris, et cécidit ipse primus in prœ́lio. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 44 Ut autem vidit exércitus ejus quia cecidísset Nícanor, projecérunt arma sua, et fugérunt:
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 45 et persecúti sunt eos viam uníus diéi ab Adázer úsquequo veniátur in Gázara, et tubis cecinérunt post eos cum significatiónibus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 46 et exiérunt de ómnibus castéllis Judǽæ in circúitu, et ventilábant eos córnibus, et convertebántur íterum ad eos, et cecidérunt omnes gládio, et non est relíctus ex eis nec unus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 47 Et accepérunt spólia eórum in prædam: et caput Nicanóris amputavérunt, et déxteram ejus, quam exténderat supérbe, et attulérunt, et suspendérunt contra Jerúsalem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 48 Et lætátus est pópulus valde, et egérunt diem illam in lætítia magna.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 49 Et constítuit agi ómnibus annis diem istam tertiadécima die mensis Adar.
+1 Machabæórum 1Mac 40 7 50 Et síluit terra Juda dies paucos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 1 Et audívit Judas nomen Romanórum, quia sunt poténtes víribus, et acquiéscunt ad ómnia quæ postulántur ab eis, et quicúmque accessérunt ad eos, statuérunt cum eis amicítias: et quia sunt poténtes víribus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 2 Et audiérunt prœ́lia eórum, et virtútes bonas, quas fecérunt in Galátia, quia obtinuérunt eos, et duxérunt sub tribútum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 3 et quanta fecérunt in regióne Hispániæ, et quod in potestátem redegérunt metálla argénti et auri, quæ illic sunt, et possedérunt omnem locum consílio suo, et patiéntia:
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 4 locáque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervénerant eis ab extrémis terræ, contrivérunt, et percussérunt eos plaga magna: céteri autem dant eis tribútum ómnibus annis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 5 Et Philíppum et Persen Ceteórum regem, et céteros qui advérsum eos arma túlerant, contrivérunt in bello, et obtinuérunt eos:
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 6 et Antíochum magnum regem Ásiæ, qui eis pugnam intúlerat habens centum vigínti elephántos, et equitátum, et currus, et exércitum magnum valde, contrítum ab eis:
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 7 et quia cepérunt eum vivum, et statuérunt ei ut daret ipse, et qui regnárent post ipsum, tribútum magnum, et daret óbsides, et constitútum,
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 8 et regiónem Indórum, et Medos, et Lydos, de óptimis regiónibus eórum: et accéptas eas ab eis, dedérunt Eúmeni regi,
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 9 et quia qui erant apud Hélladam, voluérunt ire, et tóllere eos: et innótuit sermo his,
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 10 et misérunt ad eos ducem unum, et pugnavérunt contra illos, et cecidérunt ex eis multi, et captívas duxérunt uxóres eórum et fílios, et diripuérunt eos, et terram eórum possedérunt, et destruxérunt muros eórum, et in servitútem illos redegérunt usque in hunc diem:
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 11 et resídua regna, et ínsulas, quæ aliquándo restíterant illis, exterminavérunt, et in potestátem redegérunt. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 12 Cum amícis autem suis, et qui in ipsis réquiem habébant, conservavérunt amicítiam, et obtinuérunt regna, quæ erant próxima, et quæ erant longe: quia quicúmque audiébant nomen eórum, timébant eos:
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 13 quibus vero vellent auxílio esse ut regnárent, regnábant: quos autem vellent, regno deturbábant: et exaltáti sunt valde.
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 14 Et in ómnibus istis nemo portábat diadéma, nec induebátur púrpura, ut magnificarétur in ea. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 15 Et quia cúriam fecérunt sibi, et quotídie consulébant trecéntos vigínti consílium agéntes semper de multitúdine, ut quæ digna sunt, gerant:
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 16 et commíttunt uni hómini magistrátum suum per síngulos annos dominári univérsæ terræ suæ, et omnes obédiunt uni, et non est invídia, neque zelus inter eos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 17 Et elégit Judas Eupólemum fílium Joánnis fílii Jacob, et Jasónem fílium Eleázari, et misit eos Romam constitúere cum illis amicítiam et societátem: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 18 et ut auférrent ab eis jugum Græcórum, quia vidérunt quod in servitútem prémerent regnum Israël.
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 19 Et abiérunt Romam viam multam valde, et introiérunt cúriam, et dixérunt:
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 20 Judas Machabǽus, et fratres ejus, et pópulus Judæórum, misérunt nos ad vos statúere vobíscum societátem et pacem, et conscríbere nos sócios et amícos vestros.
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 21 Et plácuit sermo in conspéctu eórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 22 Et hoc rescríptum est quod rescripsérunt in tábulis ǽreis, et misérunt in Jerúsalem, ut esset apud eos ibi memoriále pacis et societátis:
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 23 Bene sit Románis, et genti Judæórum, in mari et in terra in ætérnum: gladiúsque et hostis procul sit ab eis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 24 Quod si instíterit bellum Románis prius, aut ómnibus sóciis eórum in omni dominatióne eórum,
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 25 auxílium feret gens Judæórum, prout tempus dictáverit, corde pleno:
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 26 et prœliántibus non dabunt, neque subministrábunt tríticum, arma, pecúniam, naves, sicut plácuit Románis: et custódient mandáta eórum, nihil ab eis accipiéntes.
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 27 Simíliter autem et si genti Judæórum prius accíderit bellum, adjuvábunt Románi ex ánimo, prout eis tempus permíserit:
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 28 et adjuvántibus non dábitur tríticum, arma, pecúnia, naves, sicut plácuit Románis: et custódient mandáta eórum absque dolo:
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 29 secúndum hæc verba constituérunt Románi pópulo Judæórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 30 Quod si post hæc verba hi aut illi áddere aut démere ad hæc áliquid volúerint, fácient ex propósito suo: et quæcúmque addíderint, vel démpserint, rata erunt.
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 31 Sed et de malis, quæ Demétrius rex fecit in eos, scrípsimus ei, dicéntes: Quare gravásti jugum tuum super amícos nostros, et sócios Judǽos?
+1 Machabæórum 1Mac 40 8 32 si ergo íterum adíerint nos, advérsum te faciémus illis judícium, et pugnábimus tecum mari terráque.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 1 Intérea, ut audívit Demétrius quia cécidit Nícanor et exércitus ejus in prœ́lio, appósuit Bácchidem et Álcimum rursum míttere in Judǽam, et dextrum cornu cum illis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 2 Et abiérunt viam quæ ducit in Gálgala, et castra posuérunt in Másaloth, quæ est in Arbéllis: et occupavérunt eam, et peremérunt ánimas hóminum multas.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 3 In mense primo anni centésimi et quinquagésimi secúndi, applicuérunt exércitum ad Jerúsalem:
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 4 et surrexérunt, et abiérunt in Béream vigínti míllia virórum, et duo míllia équitum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 5 Et Judas posúerat castra in Láisa, et tria míllia viri elécti cum eo:
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 6 et vidérunt multitúdinem exércitus, quia multi sunt, et timuérunt valde: et multi subtraxérunt se de castris, et non remansérunt ex eis nisi octingénti viri.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 7 Et vidit Judas quod deflúxit exércitus suus, et bellum perurgébat eum, et confráctus est corde, quia non habébat tempus congregándi eos, et dissolútus est.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 8 Et dixit his qui resídui erant: Surgámus, et eámus ad adversários nostros, si potérimus pugnáre advérsus eos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 9 Et avertébant eum, dicéntes: Non potérimus, sed liberémus ánimas nostras modo, et revertámur ad fratres nostros, et tunc pugnábimus advérsus eos: nos autem pauci sumus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 10 Et ait Judas: Absit istam rem fácere ut fugiámus ab eis: et si appropiávit tempus nostrum, moriámur in virtúte propter fratres nostros, et non inferámus crimen glóriæ nostræ.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 11 Et movit exércitus de castris, et stetérunt illis óbviam: et divísi sunt équites in duas partes, et fundibulárii et sagittárii præíbant exércitum, et primi certáminis omnes poténtes. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 12 Bácchides autem erat in dextro cornu, et proximávit légio ex duábus pártibus, et clamábant tubis:
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 13 exclamavérunt autem et hi qui erant ex parte Judæ étiam ipsi, et commóta est terra a voce exercítuum: et commíssum est prœ́lium a mane usque ad vésperam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 14 Et vidit Judas quod fírmior est pars exércitus Bácchidis in dextris, et convenérunt cum ipso omnes constántes corde:
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 15 et contríta est déxtera pars ab eis, et persecútus est eos usque ad montem Azóti.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 16 Et qui in sinístro cornu erant, vidérunt quod contrítum est dextrum cornu, et secúti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo:
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 17 et ingravátum est prœ́lium, et cecidérunt vulneráti multi ex his et ex illis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 18 Et Judas cécidit, et céteri fugérunt.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 19 Et Jónathas et Simon tulérunt Judam fratrem suum, et sepeliérunt eum in sepúlchro patrum suórum in civitáte Modin. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 20 Et flevérunt eum omnis pópulus Israël planctu magno, et lugébant dies multos,
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 21 et dixérunt: Quómodo cécidit potens, qui salvum faciébat pópulum Israël!
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 22 Et cétera verba bellórum Judæ, et virtútum, quas fecit, et magnitúdinis ejus, non sunt descrípta: multa enim erant valde.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 23 Et factum est: post óbitum Judæ emersérunt iníqui in ómnibus fínibus Israël, et exórti sunt omnes qui operabántur iniquitátem. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 24 In diébus illis facta est fames magna valde, et trádidit se Bácchidi omnis régio eórum cum ipsis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 25 Et elégit Bácchides viros ímpios, et constítuit eos dóminos regiónis:
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 26 et exquirébant, et perscrutabántur amícos Judæ, et adducébant eos ad Bácchidem, et vindicábat in illos, et illudébat.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 27 Et facta est tribulátio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus prophéta in Israël.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 28 Et congregáti sunt omnes amíci Judæ, et dixérunt Jónathæ:
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 29 Ex quo frater tuus Judas defúnctus est, vir símilis ei non est, qui éxeat contra inimícos nostros, Bácchidem et eos qui inimíci sunt gentis nostræ.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 30 Nunc ítaque, te hódie elégimus esse pro eo nobis in príncipem, et ducem ad bellándum bellum nostrum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 31 Et suscépit Jónathas témpore illo principátum, et surréxit loco Judæ fratris sui.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 32 Et cognóvit Bácchides, et quærébat eum occídere.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 33 Et cognóvit Jónathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant: et fugérunt in desértum Thécuæ et consedérunt ad aquam lacus Asphar.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 34 Et cognóvit Bácchides, et die sabbatórum venit ipse et omnis exércitus ejus trans Jordánem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 35 Et Jónathas misit fratrem suum ducem pópuli, et rogávit Nabuthǽos amícos suos, ut commodárent illis apparátum suum, qui erat copiósus. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 36 Et exiérunt fílii Jambri ex Mádaba, et comprehendérunt Joánnem et ómnia quæ habébat, et abiérunt habéntes ea.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 37 Post hæc verba, renuntiátum est Jónathæ et Simóni fratri ejus, quia fílii Jambri fáciunt núptias magnas, et ducunt sponsam ex Mádaba fíliam uníus de magnis princípibus Chánaan cum ambitióne magna.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 38 Et recordáti sunt sánguinis Joánnis fratris sui: et ascendérunt, et abscondérunt se sub teguménto montis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 39 Et elevavérunt óculos suos, et vidérunt: et ecce tumúltus, et apparátus multus: et sponsus procéssit, et amíci ejus, et fratres ejus óbviam illis cum týmpanis, et músicis, et armis multis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 40 Et surrexérunt ad eos ex insídiis, et occidérunt eos, et cecidérunt vulneráti multi, et resídui fugérunt in montes: et accepérunt ómnia spólia eórum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 41 et convérsæ sunt núptiæ in luctum, et vox musicórum ipsórum in laméntum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 42 Et vindicavérunt vindíctam sánguinis fratris sui: et revérsi sunt ad ripam Jordánis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 43 Et audívit Bácchides, et venit die sabbatórum usque ad oram Jordánis in virtúte magna. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 44 Et dixit ad suos Jónathas: Surgámus, et pugnémus contra inimícos nostros: non est enim hódie sicut heri et nudiustértius:
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 45 ecce enim bellum ex advérso, aqua vero Jordánis hinc et inde, et ripæ, et palúdes, et saltus: et non est locus diverténdi.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 46 Nunc ergo, clamáte in cælum, ut liberémini de manu inimicórum vestrórum. Et commíssum est bellum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 47 Et exténdit Jónathas manum suam percútere Bácchidem, et divértit ab eo retro:
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 48 et desíliit Jónathas, et qui cum eo erant, in Jordánem, et transnatavérunt ad eos Jordánem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 49 Et cecidérunt de parte Bácchidis die illa mille viri. Et revérsi sunt in Jerúsalem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 50 Et ædificavérunt civitátes munítas in Judǽa, munitiónem quæ erat in Jéricho, et in Ámmaum, et in Béthoron, et in Bethel, et Thámnata, et Phara, et Thopo muris excélsis, et portis, et seris. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 51 Et pósuit custódiam in eis, ut inimicítias exercérent in Israël:
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 52 et munívit civitátem Bethsúram, et Gázaram, et arcem, et pósuit in eis auxília, et apparátum escárum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 53 et accépit fílios príncipum regiónis óbsides, et pósuit eos in arce in Jerúsalem in custódiam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 54 Et anno centésimo quinquagésimo tértio, mense secúndo, præcépit Álcimus déstrui muros domus sanctæ interióris, et déstrui ópera prophetárum: et cœpit destrúere.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 55 In témpore illo percússus est Álcimus: et impedíta sunt ópera illíus, et occlúsum est os ejus, et dissolútus est parálysi, nec ultra pótuit loqui verbum, et mandáre de domo sua.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 56 Et mórtuus est Álcimus in témpore illo cum torménto magno.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 57 Et vidit Bácchides quóniam mórtuus est Álcimus, et revérsus est ad regem. Et síluit terra annis duóbus. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 58 Et cogitavérunt omnes iníqui, dicéntes: Ecce Jónathas, et qui cum eo sunt, in siléntio hábitant confidénter: nunc ergo adducámus Bácchidem, et comprehéndet eos omnes una nocte.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 59 Et abiérunt, et consílium ei dedérunt.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 60 Et surréxit ut veníret cum exércitu multo: et misit occúlte epístolas sóciis suis qui erant in Judǽa, ut comprehénderent Jónathan, et eos qui cum eo erant: sed non potuérunt, quia innótuit eis consílium eórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 61 Et apprehéndit de viris regiónis, qui príncipes erant malítiæ, quinquagínta viros, et occídit eos:
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 62 et secéssit Jónathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbéssen, quæ est in desérto: et exstrúxit díruta ejus, et firmavérunt eam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 63 Et cognóvit Bácchides, et congregávit univérsam multitúdinem suam: et his, qui de Judǽa erant, denuntiávit. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 64 Et venit, et castra pósuit désuper Bethbéssen: et oppugnávit eam dies multos, et fecit máchinas.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 65 Et relíquit Jónathas Simónem fratrem suum in civitáte, et éxiit in regiónem, et venit cum número:
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 66 et percússit Ódaren et fratres ejus, et fílios Pháseron in tabernáculis ipsórum: et cœpit cǽdere, et créscere in virtútibus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 67 Simon vero, et qui cum ipso erant, exiérunt de civitáte, et succendérunt máchinas,
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 68 et pugnavérunt contra Bácchidem, et contrítus est ab eis: et afflixérunt eum valde, quóniam consílium ejus et congréssus ejus erat inánis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 69 Et irátus contra viros iníquos, qui ei consílium déderant ut veníret in regiónem ipsórum, multos ex eis occídit: ipse autem cogitávit cum réliquis abíre in regiónem suam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 70 Et cognóvit Jónathas: et misit ad eum legátos compónere pacem cum ipso, et réddere ei captivitátem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 71 Et libénter accépit, et fecit secúndum verba ejus, et jurávit se nihil factúrum ei mali ómnibus diébus vitæ ejus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 72 Et réddidit ei captivitátem, quam prius erat prædátus de terra Juda: et convérsus ábiit in terram suam, et non appósuit ámplius veníre in fines ejus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 9 73 Et cessávit gládius ex Israël: et habitávit Jónathas in Machmas, et cœpit Jónathas ibi judicáre pópulum, et exterminávit ímpios ex Israël.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 1 Et anno centésimo sexagésimo, ascéndit Alexánder Antíochi fílius, qui cognominátus est Nóbilis, et occupávit Ptolemáidam: et recepérunt eum, et regnávit illic.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 2 Et audívit Demétrius rex, et congregávit exércitum copiósum valde, et exívit óbviam illi in prœ́lium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 3 Et misit Demétrius epístolam ad Jónathan verbis pacíficis, ut magnificáret eum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 4 Dixit enim: Anticipémus fácere pacem cum eo, priúsquam fáciat cum Alexándro advérsum nos:
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 5 recordábitur enim ómnium malórum, quæ fécimus in eum, et in fratrem ejus, et in gentem ejus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 6 Et dedit ei potestátem congregándi exércitum, et fabricáre arma, et esse ipsum sócium ejus: et óbsides, qui erant in arce, jussit tradi ei.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 7 Et venit Jónathas in Jerúsalem, et legit epístolas in audítu omnis pópuli, et eórum qui in arce erant. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 8 Et timuérunt timóre magno, quóniam audiérunt quod dedit ei rex potestátem congregándi exércitum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 9 Et tráditi sunt Jónathæ óbsides, et réddidit eos paréntibus suis:
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 10 et habitávit Jónathas in Jerúsalem, et cœpit ædificáre et innováre civitátem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 11 Et dixit faciéntibus ópera ut exstrúerent muros, et montem Sion in circúitu lapídibus quadrátis ad munitiónem: et ita fecérunt.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 12 Et fugérunt alienígenæ, qui erant in munitiónibus quas Bácchides ædificáverat:
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 13 et relíquit unusquísque locum suum, et ábiit in terram suam:
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 14 tantum in Bethsúra remansérunt áliqui ex his qui relíquerant legem et præcépta Dei: erat enim hæc eis ad refúgium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 15 Et audívit Alexánder rex promíssa, quæ promísit Demétrius Jónathæ: et narravérunt ei prœ́lia, et virtútes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labóres quos laboravérunt: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 16 et ait: Numquid inveniémus áliquem virum talem? et nunc faciémus eum amícum, et sócium nostrum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 17 Et scripsit epístolam, et misit ei secúndum hæc verba, dicens:
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 18 Rex Alexánder fratri Jónathæ salútem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 19 Audívimus de te quod vir potens sis víribus, et aptus es ut sis amícus noster:
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 20 et nunc constitúimus te hódie summum sacerdótem gentis tuæ, et ut amícus vocéris regis (et misit ei púrpuram, et corónam áuream) et quæ nostra sunt séntias nobíscum, et consérves amicítias ad nos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 21 Et índuit se Jónathas stola sancta séptimo mense, anno centésimo sexagésimo, in die solémni scenopégiæ: et congregávit exércitum, et fecit arma copiósa.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 22 Et audívit Demétrius verba ista, et contristátus est nimis, et ait: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 23 Quid hoc fécimus, quod præoccupávit nos Alexánder apprehéndere amicítiam Judæórum ad munímen sui?
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 24 scribam et ego illis verba deprecatória, et dignitátes, et dona, ut sint mecum in adjutórium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 25 Et scripsit eis in hæc verba: Rex Demétrius genti Judæórum salútem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 26 Quóniam servástis ad nos pactum, et mansístis in amicítia nostra, et non accessístis ad inimícos nostros, audívimus, et gavísi sumus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 27 Et nunc perseveráte adhuc conserváre ad nos fidem, et retribuémus vobis bona pro his quæ fecístis nobíscum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 28 et remittémus vobis præstatiónes multas, et dábimus vobis donatiónes.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 29 Et nunc absólvo vos et omnes Judǽos a tribútis, et prétia salis indúlgeo, et corónas remítto, et tértias séminis: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 30 et dimídiam partem fructus ligni, quod est portiónis meæ, relínquo vobis ex hodiérno die, et deínceps, ne accipiátur a terra Juda, et a tribus civitátibus quæ ádditæ sunt illi ex Samaría et Galilǽa; ex hodiérna die et in totum tempus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 31 et Jerúsalem sit sancta, et líbera cum fínibus suis: et décimæ et tribúta ipsíus sint.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 32 Remítto étiam potestátem arcis, quæ est in Jerúsalem: et do eam summo sacerdóti, ut constítuat in ea viros quoscúmque ipse elégerit, qui custódiant eam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 33 Et omnem ánimam Judæórum, quæ captíva est a terra Juda in omni regno meo, relínquo líberam gratis, ut omnes a tribútis solvántur, étiam pécorum suórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 34 Et omnes dies solémnes, et sábbata, et neoméniæ, et dies decréti, et tres dies ante diem solémnem, et tres dies post diem solémnem, sint omnes immunitátis et remissiónis ómnibus Judǽis, qui sunt in regno meo:
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 35 et nemo habébit potestátem ágere áliquid, et movére negótia advérsus áliquem illórum in omni causa.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 36 Et ascribántur ex Judǽis in exércitu regis ad trigínta míllia virórum: et dabúntur illis cópiæ ut opórtet ómnibus exercítibus regis, et ex eis ordinabúntur qui sint in munitiónibus regis magni:
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 37 et ex his constituéntur super negótia regni, quæ agúntur ex fide, et príncipes sint ex eis, et ámbulent in légibus suis, sicut præcépit rex in terra Juda.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 38 Et tres civitátes, quæ ádditæ sunt Judǽæ ex regióne Samaríæ, cum Judǽa reputéntur: ut sint sub uno, et non obédiant álii potestáti, nisi summi sacerdótis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 39 Ptolemáida et confínes ejus, quas dedi donum sanctis qui sunt in Jerúsalem, ad necessários sumptus sanctórum. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 40 Et ego do síngulis annis quíndecim míllia siclórum argénti de ratiónibus regis, quæ me contíngunt:
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 41 et omne quod réliquum fúerit, quod non reddíderant qui super negótia erant annis prióribus, ex hoc dabunt in ópera domus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 42 Et super hæc quinque míllia siclórum argénti, quæ accipiébant de sanctórum ratióne per síngulos annos: et hæc ad sacerdótes pertíneant, qui ministério fungúntur.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 43 Et quicúmque confúgerint in templum quod est Jerosólymis, et in ómnibus fínibus ejus, obnóxii regi in omni negótio dimittántur, et univérsa quæ sunt eis in regno meo, líbera hábeant.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 44 Et ad ædificánda vel restauránda ópera sanctórum, sumptus dabúntur de ratióne regis:
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 45 et ad exstruéndos muros Jerúsalem, et communiéndos in circúitu, sumptus dabúntur de ratióne regis, et ad construéndos muros in Judǽa.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 46 Ut audívit autem Jónathas et pópulus sermónes istos, non credidérunt eis, nec recepérunt eos: quia recordáti sunt malítiæ magnæ, quam fécerat in Israël, et tribuláverat eos valde. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 47 Et complácuit eis in Alexándrum, quia ipse fúerat eis princeps sermónum pacis, et ipsi auxílium ferébant ómnibus diébus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 48 Et congregávit rex Alexánder exércitum magnum, et admóvit castra contra Demétrium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 49 Et commisérunt prœ́lium duo reges, et fugit exércitus Demétrii, et insecútus est eum Alexánder, et incúbuit super eos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 50 Et inváluit prœ́lium nimis, donec óccidit sol: et cécidit Demétrius in die illa.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 51 Et misit Alexánder ad Ptolemǽum regem Ægýpti legátos secúndum hæc verba, dicens: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 52 Quóniam regréssus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meórum, et obtínui principátum, et contrívi Demétrium, et possédi regiónem nostram,
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 53 et commísi pugnam cum eo, et contrítus est ipse et castra ejus a nobis, et sédimus in sede regni ejus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 54 et nunc statuámus ad ínvicem amicítiam: et da mihi fíliam tuam uxórem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi, digna te.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 55 Et respóndit rex Ptolemǽus, dicens: Felix dies, in qua revérsus es ad terram patrum tuórum, et sedísti in sede regni eórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 56 Et nunc fáciam tibi quod scripsísti: sed occúrre mihi Ptolemáidam, ut videámus ínvicem nos, et spóndeam tibi sicut dixísti.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 57 Et exívit Ptolemǽus de Ægýpto, ipse et Cleopátra fília ejus, et venit Ptolemáidam anno centésimo sexagésimo secúndo.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 58 Et occúrrit ei Alexánder rex, et dedit ei Cleopátram fíliam suam: et fecit núptias ejus Ptolemáidæ, sicut reges in magna glória.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 59 Et scripsit rex Alexánder Jónathæ, ut veníret óbviam sibi. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 60 Et ábiit cum glória Ptolemáidam, et occúrrit ibi duóbus régibus, et dedit illis argéntum multum, et aurum, et dona: et invénit grátiam in conspéctu eórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 61 Et convenérunt advérsus eum viri pestiléntes ex Israël, viri iníqui interpellántes advérsus eum: et non inténdit ad eos rex.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 62 Et jussit spoliári Jónathan véstibus suis, et índui eum púrpura: et ita fecérunt. Et collocávit eum rex sedére secum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 63 Dixítque princípibus suis: Exíte cum eo in médium civitátis, et prædicáte, ut nemo advérsus eum interpéllet de ullo negótio, nec quisquam ei moléstus sit de ulla ratióne.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 64 Et factum est, ut vidérunt qui interpellábant glóriam ejus, quæ prædicabátur, et opértum eum púrpura, fugérunt omnes:
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 65 et magnificávit eum rex, et scripsit eum inter primos amícos, et pósuit eum ducem, et partícipem principátus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 66 Et revérsus est Jónathas in Jerúsalem cum pace et lætítia.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 67 In anno centésimo sexagésimo quinto, venit Demétrius fílius Demétrii a Creta in terram patrum suórum. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 68 Et audívit Alexánder rex, et contristátus est valde, et revérsus est Antiochíam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 69 Et constítuit Demétrius rex Apollónium ducem, qui prǽerat Cœlesýriæ: et congregávit exércitum magnum, et accéssit ad Jámniam: et misit ad Jónathan summum sacerdótem,
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 70 dicens: Tu solus resístis nobis: ego autem factus sum in derísum, et in oppróbrium, proptérea quia tu potestátem advérsum nos exérces in móntibus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 71 Nunc ergo si confídis in virtútibus tuis, descénde ad nos in campum, et comparémus illic ínvicem: quia mecum est virtus bellórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 72 Intérroga, et disce quis sum ego, et céteri qui auxílio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante fáciem nostram, quia bis in fugam convérsi sunt patres tui in terra sua:
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 73 et nunc quómodo póteris sustinére equitátum et exércitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiéndi?
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 74 Ut audívit autem Jónathas sermónes Apollónii, motus est ánimo: et elégit decem míllia virórum, et éxiit ab Jerúsalem, et occúrrit ei Simon frater ejus in adjutórium: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 75 et applicuérunt castra in Joppen, et exclúsit eum a civitáte, quia custódia Apollónii Joppe erat: et oppugnávit eam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 76 Et extérriti qui erant in civitáte, aperuérunt ei, et obtínuit Jónathas Joppen.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 77 Et audívit Apollónius, et admóvit tria míllia équitum, et exércitum multum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 78 Et ábiit Azótum tamquam iter fáciens, et statim éxiit in campum, eo quod habéret multitúdinem équitum, et confíderet in eis. Et insecútus est eum Jónathas in Azótum, et commisérunt prœ́lium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 79 Et relíquit Apollónius in castris mille équites post eos occúlte. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 80 Et cognóvit Jónathas quóniam insídiæ sunt post se, et circuiérunt castra ejus, et jecérunt jácula in pópulum a mane usque ad vésperam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 81 Pópulus autem stabat, sicut præcéperat Jónathas: et laboravérunt equi eórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 82 Et ejécit Simon exércitum suum, et commísit contra legiónem: équites enim fatigáti erant: et contríti sunt ab eo, et fugérunt.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 83 Et qui dispérsi sunt per campum, fugérunt in Azótum, et intravérunt in Béthdagon idólum suum, ut ibi se liberárent.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 84 Et succéndit Jónathas Azótum, et civitátes quæ erant in circúitu ejus, et accépit spólia eórum, et templum Dagon: et omnes qui fugérunt in illud, succéndit igni.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 85 Et fuérunt qui cecidérunt gládio, cum his qui succénsi sunt, fere octo míllia virórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 86 Et movit inde Jónathas castra, et applícuit ea Ascalónem: et exiérunt de civitáte óbviam illi in magna glória.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 87 Et revérsus est Jónathas in Jerúsalem cum suis, habéntibus spólia multa. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 88 Et factum est, ut audívit Alexánder rex sermónes istos, áddidit adhuc glorificáre Jónathan.
+1 Machabæórum 1Mac 40 10 89 Et misit ei fíbulam áuream, sicut consuetúdo est dari cognátis regum. Et dedit ei Áccaron, et omnes fines ejus, in possessiónem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 1 Et rex Ægýpti congregávit exércitum, sicut aréna quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærébat obtinére regnum Alexándri dolo, et áddere illud regno suo.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 2 Et éxiit in Sýriam verbis pacíficis, et aperiébant ei civitátes, et occurrébant ei: quia mandáverat Alexánder rex exíre ei óbviam, eo quod socer suus esset.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 3 Cum autem introíret civitátem Ptolemǽus, ponébat custódias mílitum in síngulis civitátibus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 4 Et ut appropiávit Azóto, ostendérunt ei templum Dagon succénsum igni, et Azótum, et cétera ejus demolíta, et córpora projécta, et eórum, qui cæsi erant in bello, túmulos quos fécerant secus viam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 5 Et narravérunt regi quia hæc fecit Jónathas, ut invídiam fácerent ei: et tácuit rex.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 6 Et occúrrit Jónathas regi in Joppen cum glória, et ínvicem se salutavérunt, et dormiérunt illic.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 7 Et ábiit Jónathas cum rege usque ad flúvium qui vocátur Eléutherus: et revérsus est in Jerúsalem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 8 Rex autem Ptolemǽus obtínuit domínium civitátum usque Seléuciam marítimam, et cogitábat in Alexándrum consília mala. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 9 Et misit legátos ad Demétrium, dicens: Veni, componámus inter nos pactum, et dabo tibi fíliam meam, quam habet Alexánder, et regnábis in regno patris tui:
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 10 pœ́nitet enim me quod déderim illi fíliam meam: quæsívit enim me occídere.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 11 Et vituperávit eum, proptérea quod concupíerat regnum ejus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 12 Et ábstulit fíliam suam, et dedit eam Demétrio, et alienávit se ab Alexándro, et maniféstæ sunt inimicítiæ ejus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 13 Et intrávit Ptolemǽus Antiochíam, et impósuit duo diadémata cápiti suo, Ægýpti et Ásiæ.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 14 Alexánder autem rex erat in Cilícia illis tempóribus: quia rebellábant qui erant in locis illis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 15 Et audívit Alexánder, et venit ad eum in bellum: et prodúxit Ptolemǽus rex exércitum, et occúrrit ei in manu válida, et fugávit eum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 16 Et fugit Alexánder in Arábiam, ut ibi protegerétur: rex autem Ptolemǽus exaltátus est.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 17 Et ábstulit Zábdiel Arabs caput Alexándri, et misit Ptolemǽo.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 18 Et rex Ptolemǽus mórtuus est in die tértia: et qui erant in munitiónibus, periérunt ab his qui erant intra castra.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 19 Et regnávit Demétrius anno centésimo sexagésimo séptimo.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 20 In diébus illis congregávit Jónathas eos qui erant in Judǽa, ut expugnárent arcem quæ est in Jerúsalem: et fecérunt contra eam máchinas multas. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 21 Et abiérunt quidam qui óderant gentem suam viri iníqui ad regem Demétrium, et renuntiavérunt ei quod Jónathas obsidéret arcem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 22 Et ut audívit, irátus est: et statim venit ad Ptolemáidam, et scripsit Jónathæ ne obsidéret arcem, sed occúrreret sibi ad collóquium festináto.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 23 Ut audívit autem Jónathas, jussit obsidére: et elégit de senióribus Israël, et de sacerdótibus, et dedit se perículo.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 24 Et accépit aurum, et argéntum, et vestem, et ália xénia multa, et ábiit ad regem Ptolemáidam: et invénit grátiam in conspéctu ejus,
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 25 et interpellábant advérsus eum quidam iníqui ex gente sua.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 26 Et fecit ei rex sicut fécerant ei qui ante eum fúerant: et exaltávit eum in conspéctu ómnium amicórum suórum,
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 27 et státuit ei principátum sacerdótii, et quæcúmque ália hábuit prius pretiósa, et fecit eum príncipem amicórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 28 Et postulávit Jónathas a rege ut immúnem fáceret Judǽam, et tres topárchias, et Samaríam et confínes ejus: et promísit ei talénta trecénta. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 29 Et consénsit rex: et scripsit Jónathæ epístolas de his ómnibus, hunc modum continéntes:
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 30 Rex Demétrius fratri Jónathæ salútem, et genti Judæórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 31 Exémplum epístolæ, quam scrípsimus Lástheni parénti nostro de vobis, mísimus ad vos ut scirétis:
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 32 Rex Demétrius Lástheni parénti salútem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 33 Genti Judæórum amícis nostris, et conservántibus quæ justa sunt apud nos, decrévimus benefácere propter benignitátem ipsórum, quam erga nos habent.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 34 Statúimus ergo illis omnes fines Judǽæ, et tres civitátes, Lydan, et Rámathan, quæ ádditæ sunt Judǽæ ex Samaría, et omnes confínes eárum, sequestrári ómnibus sacrificántibus in Jerosólymis pro his quæ ab eis prius accipiébat rex per síngulos annos, et pro frúctibus terræ et pomórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 35 Et ália quæ ad nos pertinébant decimárum et tributórum ex hoc témpore, remíttimus eis: et áreas salinárum, et corónas, quæ nobis deferebántur,
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 36 ómnia ipsis concédimus: et nihil horum írritum erit, ex hoc, et in omne tempus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 37 Nunc ergo curáte fácere horum exémplum, et detur Jónathæ, et ponátur in monte sancto, in loco célebri.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 38 Et videns Demétrius rex quod síluit terra in conspéctu suo, et nihil ei resístit, dimísit totum exércitum suum, unumquémque in locum suum, excépto peregríno exércitu, quem contráxit ab ínsulis géntium: et inimíci erant ei omnes exércitus patrum ejus. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 39 Tryphon autem erat quidam pártium Alexándri prius: et vidit quóniam omnis exércitus murmurábat contra Demétrium, et ivit ad Emálchuel Árabem, qui nutriébat Antíochum fílium Alexándri:
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 40a et assidábat ei, ut tráderet eum ipsi, ut regnáret loco patris sui: et enuntiávit ei quanta fecit Demétrius, et inimicítias exercítuum ejus advérsus illum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 40b Et mansit ibi diébus multis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 41 Et misit Jónathas ad Demétrium regem, ut ejíceret eos qui in arce erant in Jerúsalem, et qui in præsídiis erant: quia impugnábant Israël.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 42 Et misit Demétrius ad Jónathan, dicens: Non hæc tantum fáciam tibi, et genti tuæ, sed glória illustrábo te, et gentem tuam, cum fúerit opportúnum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 43 Nunc ergo recte féceris, si míseris in auxílium mihi viros: quia discéssit omnis exércitus meus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 44 Et misit ei Jónathas tria míllia virórum fórtium Antiochíam: et venérunt ad regem, et delectátus est rex in advéntu eórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 45 Et convenérunt qui erant de civitáte, centum vigínti míllia virórum, et volébant interfícere regem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 46 Et fugit rex in aulam: et occupavérunt qui erant de civitáte, itínera civitátis, et cœpérunt pugnáre.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 47 Et vocávit rex Judǽos in auxílium, et convenérunt omnes simul ad eum, et dispérsi sunt omnes per civitátem:
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 48 et occidérunt in illa die centum míllia hóminum, et succendérunt civitátem, et cepérunt spólia multa in die illa, et liberavérunt regem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 49 Et vidérunt qui erant de civitáte, quod obtinuíssent Judǽi civitátem sicut volébant: et infirmáti sunt mente sua, et clamavérunt ad regem cum précibus, dicéntes:
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 50 Da nobis dextras, et cessent Judǽi oppugnáre nos, et civitátem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 51 Et projecérunt arma sua, et fecérunt pacem, et glorificáti sunt Judǽi in conspéctu regis, et in conspéctu ómnium qui erant in regno ejus, et nomináti sunt in regno: et regréssi sunt in Jerúsalem habéntes spólia multa.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 52 Et sedit Demétrius rex in sede regni sui: et síluit terra in conspéctu ejus. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 53 Et mentítus est ómnia quæcúmque dixit, et abalienávit se a Jónatha, et non retríbuit ei secúndum benefícia quæ sibi tribúerat, et vexábat eum valde.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 54 Post hæc autem revérsus est Tryphon, et Antíochus cum eo puer adoléscens, et regnávit, et impósuit sibi diadéma.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 55 Et congregáti sunt ad eum omnes exércitus, quos dispérserat Demétrius, et pugnavérunt contra eum: et fugit, et terga vertit.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 56 Et accépit Tryphon béstias, et obtínuit Antiochíam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 57 Et scripsit Antíochus adoléscens Jónathæ, dicens: Constítuo tibi sacerdótium, et constítuo te super quátuor civitátes, ut sis de amícis regis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 58 Et misit illi vasa áurea in ministérium, et dedit ei potestátem bibéndi in auro, et esse in púrpura, et habére fíbulam áuream:
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 59 et Simónem fratrem ejus constítuit ducem a términis Tyri usque ad fines Ægýpti.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 60 Et éxiit Jónathas, et perambulábat trans flumen civitátes: et congregátus est ad eum omnis exércitus Sýriæ in auxílium, et venit Ascalónem, et occurrérunt ei honorífice de civitáte. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 61 Et ábiit inde Gazam: et conclusérunt se qui erant Gazæ: et obsédit eam, et succéndit quæ erant in circúitu civitátis, et prædátus est ea.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 62 Et rogavérunt Gazénses Jónathan, et dedit illis déxteram: et accépit fílios eórum óbsides, et misit illos in Jerúsalem: et perambulávit regiónem usque Damáscum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 63 Et audívit Jónathas quod prævaricáti sunt príncipes Demétrii in Cades, quæ est in Galilǽa, cum exércitu multo, voléntes eum removére a negótio regni:
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 64 et occúrrit illis: fratrem autem suum Simónem relíquit intra provínciam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 65 Et applícuit Simon ad Bethsúram, et expugnábat eam diébus multis, et conclúsit eos. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 66 Et postulavérunt ab eo dextras accípere, et dedit illis: et ejécit eos inde, et cepit civitátem, et pósuit in ea præsídium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 67 Et Jónathas et castra ejus applicuérunt ad aquam Génesar, et ante lucem vigilavérunt in campo Asor:
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 68 et ecce castra alienigenárum occurrébant in campo, et tendébant ei insídias in móntibus: ipse autem occúrrit ex advérso.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 69 Insídiæ vero exsurrexérunt de locis suis, et commisérunt prœ́lium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 70 Et fugérunt qui erant ex parte Jónathæ omnes, et nemo relíctus est ex eis, nisi Mathathías fílius Absolómi, et Judas fílius Calphi, princeps milítiæ exércitus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 71 Et scidit Jónathas vestiménta sua, et pósuit terram in cápite suo, et orávit.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 72 Et revérsus est Jónathas ad eos in prœ́lium, et convértit eos in fugam, et pugnavérunt.
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 73 Et vidérunt qui fugiébant partis illíus, et revérsi sunt ad eum, et insequebántur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenérunt usque illuc:
+1 Machabæórum 1Mac 40 11 74 et cecidérunt de alienígenis in die illa tria míllia virórum: et revérsus est Jónathas in Jerúsalem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 1 Et vidit Jónathas quia tempus eum juvat, et elégit viros, et misit eos Romam statúere et renováre cum eis amicítiam:
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 2 et ad Spartiátas, et ad ália loca misit epístolas secúndum eámdem formam:
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 3 et abiérunt Romam, et intravérunt cúriam, et dixérunt: Jónathas summus sacérdos, et gens Judæórum misérunt nos, ut renovarémus amicítiam et societátem secúndum prístinum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 4 Et dedérunt illis epístolas ad ipsos per loca, ut dedúcerent eos in terram Juda cum pace.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 5 Et hoc est exémplum epistolárum, quas scripsit Jónathas Spartiátis: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 6 Jónathas summus sacérdos, et senióres gentis, et sacerdótes, et réliquus pópulus Judæórum, Spartiátis frátribus salútem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 7 Jamprídem missæ erant epístolæ ad Oníam summum sacerdótem ab Arío, qui regnábat apud vos, quóniam estis fratres nostri, sicut rescríptum cóntinet, quod subjéctum est.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 8 Et suscépit Onías virum, qui missus fúerat, cum honóre: et accépit epístolas, in quibus significabátur de societáte et amicítia.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 9 Nos cum nullo horum indigerémus, habéntes solátio sanctos libros, qui sunt in mánibus nostris,
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 10 malúimus míttere ad vos renováre fraternitátem et amicítiam, ne forte aliéni efficiámur a vobis: multa enim témpora transiérunt, ex quo misístis ad nos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 11 Nos ergo in omni témpore sine intermissióne in diébus solémnibus, et céteris, quibus opórtet, mémores sumus vestri in sacrifíciis quæ offérimus, et in observatiónibus, sicut fas est, et decet meminísse fratrum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 12 Lætámur ítaque de glória vestra.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 13 Nos autem circumdedérunt multæ tribulatiónes, et multa prœ́lia, et impugnavérunt nos reges qui sunt in circúitu nostro.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 14 Nolúimus ergo vobis molésti esse, neque céteris sóciis et amícis nostris in his prœ́liis:
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 15 habúimus enim de cælo auxílium, et liberáti sumus nos, et humiliáti sunt inimíci nostri.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 16 Elégimus ítaque Numénium Antíochi fílium, et Antípatrem Jasónis fílium, et mísimus ad Romános renováre cum eis amicítiam et societátem prístinam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 17 Mandávimus ítaque eis ut véniant étiam ad vos, et salútent vos, et reddant vobis epístolas nostras de innovatióne fraternitátis nostræ.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 18 Et nunc benefaciétis respondéntes nobis ad hæc.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 19 Et hoc est rescríptum epistolárum quod míserat Oníæ: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 20 Aríus rex Spartiatárum Oníæ sacerdóti magno salútem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 21 Invéntum est in scriptúra de Spartiátis, et Judǽis, quóniam sunt fratres, et quod sunt de génere Ábraham.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 22 Et nunc ex quo hæc cognóvimus, benefácitis scribéntes nobis de pace vestra.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 23 Sed et nos rescrípsimus vobis: Pécora nostra, et possessiónes nostræ, vestræ sunt: et vestræ, nostræ: mandávimus ítaque hæc nuntiári vobis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 24 Et audívit Jónathas quóniam regréssi sunt príncipes Demétrii cum exércitu multo supra quam prius, pugnáre advérsus eum: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 25 et éxiit ab Jerúsalem, et occúrrit eis in Amathíte regióne: non enim déderat eis spátium ut ingrederéntur regiónem ejus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 26 Et misit speculatóres in castra eórum: et revérsi renuntiavérunt quod constítuunt superveníre illis nocte.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 27 Cum occidísset autem sol, præcépit Jónathas suis vigiláre, et esse in armis parátos ad pugnam tota nocte: et pósuit custódes per circúitum castrórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 28 Et audiérunt adversárii quod parátus est Jónathas cum suis in bello: et timuérunt, et formidavérunt in corde suo: et accendérunt focos in castris suis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 29 Jónathas autem, et qui cum eo erant, non cognovérunt usque mane: vidébant autem luminária ardéntia,
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 30 et secútus est eos Jónathas, et non comprehéndit eos: transíerant enim flumen Eléutherum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 31 Et divértit Jónathas ad Árabas, qui vocántur Zabadǽi: et percússit eos, et accépit spólia eórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 32 Et junxit, et venit Damáscum, et perambulábat omnem regiónem illam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 33 Simon autem éxiit, et venit usque ad Ascalónem, et ad próxima præsídia: et declinávit in Joppen, et occupávit eam
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 34 (audívit enim quod vellent præsídium trádere pártibus Demétrii), et pósuit ibi custódes ut custodírent eam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 35 Et revérsus est Jónathas, et convocávit senióres pópuli, et cogitávit cum eis ædificáre præsídia in Judǽa, b
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 36 et ædificáre muros in Jerúsalem, et exaltáre altitúdinem magnam inter médium arcis et civitátis, ut separáret eam a civitáte, ut esset ipsa singuláriter, et neque emant, neque vendant.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 37 Et convenérunt ut ædificárent civitátem: et cécidit murus qui erat super torréntem ab ortu solis, et reparávit eum, qui vocátur Caphétetha:
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 38 et Simon ædificávit Adíada in Séphela, et munívit eam, et impósuit portas et seras.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 39 Et cum cogitásset Tryphon regnáre Ásiæ, et assúmere diadéma, et exténdere manum in Antíochum regem: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 40 timens ne forte non permítteret eum Jónathas, sed pugnáret advérsus eum, quærébat comprehéndere eum, et occídere. Et exsúrgens ábiit in Bethsan.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 41 Et exívit Jónathas óbviam illi cum quadragínta míllibus virórum electórum in prœ́lium, et venit Bethsan.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 42 Et vidit Tryphon quia venit Jónathas cum exércitu multo ut exténderet in eum manus: tímuit,
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 43 et excépit eum cum honóre, et commendávit eum ómnibus amícis suis, et dedit ei múnera: et præcépit exercítibus suis ut obedírent ei, sicut sibi.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 44 Et dixit Jónathæ: Ut quid vexásti univérsum pópulum, cum bellum nobis non sit?
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 45 et nunc remítte eos in domos suas: élige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemáidam, et tradam eam tibi, et réliqua præsídia, et exércitum, et univérsos præpósitos negótii: et convérsus abíbo: proptérea enim veni.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 46 Et crédidit ei, et fecit sicut dixit: et dimísit exércitum, et abiérunt in terram Juda. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 47 Retínuit autem secum tria míllia virórum: ex quibus remísit in Galilǽam duo míllia: mille autem venérunt cum eo.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 48 Ut autem intrávit Ptolemáidam Jónathas, clausérunt portas civitátis Ptoleménses, et comprehendérunt eum: et omnes qui cum eo intráverant, gládio interfecérunt.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 49 Et misit Tryphon exércitum et équites in Galilǽam et in campum magnum, ut pérderent omnes sócios Jónathæ.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 50 At illi cum cognovíssent quia comprehénsus est Jónathas, et périit, et omnes qui cum eo erant, hortáti sunt semetípsos, et exiérunt paráti in prœ́lium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 51 Et vidéntes hi qui insecúti fúerant, quia pro ánima res est illis, revérsi sunt:
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 52 illi autem venérunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxérunt Jónathan, et eos qui cum ipso fúerant, valde: et luxit Israël luctu magno.
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 53 Et quæsiérunt omnes gentes quæ erant in circúitu eórum contérere eos: dixérunt enim:
+1 Machabæórum 1Mac 40 12 54 Non habent príncipem et adjuvántem: nunc ergo expugnémus illos, et tollámus de homínibus memóriam eórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 1 Et audívit Simon quod congregávit Tryphon exércitum copiósum ut veníret in terram Juda, et attéreret eam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 2 Videns quia in tremóre pópulus est, et in timóre, ascéndit Jerúsalem, et congregávit pópulum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 3 et adhórtans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fécimus pro légibus et pro sanctis, prœ́lia, et angústias quales vídimus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 4 horum grátia periérunt fratres mei omnes propter Israël, et relíctus sum ego solus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 5 Et nunc non mihi contíngat párcere ánimæ meæ in omni témpore tribulatiónis: non enim mélior sum frátribus meis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 6 Vindicábo ítaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxóres: quia congregátæ sunt univérsæ gentes contérere nos inimicítiæ grátia.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 7 Et accénsus est spíritus pópuli simul ut audívit sermónes istos:
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 8 et respondérunt voce magna, dicéntes: Tu es dux noster loco Judæ, et Jónathæ fratris tui:
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 9 pugna prœ́lium nostrum: et ómnia, quæcúmque díxeris nobis, faciémus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 10 Et cóngregans omnes viros bellatóres, accelerávit consummáre univérsos muros Jerúsalem, et munívit eam in gyro. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 11 Et misit Jónathan fílium Absalómi, et cum eo exércitum novum in Joppen, et ejéctis his qui erant in ea, remánsit illic ipse.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 12 Et movit Tryphon a Ptolemáida cum exércitu multo, ut veníret in terram Juda, et Jónathas cum eo in custódia.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 13 Simon autem applícuit in Addus contra fáciem campi.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 14 Et ut cognóvit Tryphon quia surréxit Simon loco fratris sui Jónathæ, et quia commissúrus esset cum eo prœ́lium, misit ad eum legátos,
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 15 dicens: Pro argénto, quod debébat frater tuus Jónathas in ratióne regis propter negótia quæ hábuit, detinúimus eum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 16 Et nunc mitte argénti talénta centum, et duos fílios ejus óbsides, ut non dimíssus fúgiat a nobis, et remittémus eum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 17 Et cognóvit Simon quia cum dolo loquerétur secum: jussit tamen dari argéntum et púeros, ne inimicítiam magnam súmeret ad pópulum Israël, dicéntem:
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 18 Quia non misit ei argéntum, et púeros, proptérea périit.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 19 Et misit púeros, et centum talénta: et mentítus est, et non dimísit Jónathan.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 20 Et post hæc venit Tryphon intra regiónem, ut contéreret eam: et gyravérunt per viam quæ ducit Ador: et Simon et castra ejus ambulábant in omnem locum quocúmque ibant. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 21 Qui autem in arce erant, misérunt ad Tryphónem legátos, ut festináret veníre per desértum, et mítteret illis alimónias.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 22 Et parávit Tryphon omnem equitátum, ut veníret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaadítim.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 23 Et cum appropinquásset Báscaman, occídit Jónathan et fílios ejus illic.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 24 Et convértit Tryphon, et ábiit in terram suam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 25 Et misit Simon, et accépit ossa Jónathæ fratris sui, et sepelívit ea in Modin civitáte patrum ejus. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 26 Et planxérunt eum omnis Israël planctu magno, et luxérunt eum dies multos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 27 Et ædificávit Simon super sepúlchrum patris sui et fratrum suórum ædifícium altum visu, lápide políto retro et ante.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 28 Et státuit septem pyrámidas, unam contra unam, patri et matri, et quátuor frátribus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 29 et his circumpósuit colúmnas magnas: et super colúmnas arma, ad memóriam ætérnam: et juxta arma naves sculptas, quæ videréntur ab ómnibus navigántibus mare:
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 30 hoc est sepúlchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 31 Tryphon autem cum iter fáceret cum Antíocho rege adolescénte, dolo occídit eum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 32 et regnávit loco ejus, et impósuit sibi diadéma Ásiæ, et fecit plagam magnam in terra.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 33 Et ædificávit Simon præsídia Judǽæ, múniens ea túrribus excélsis, et muris magnis, et portis, et seris: et pósuit aliménta in munitiónibus. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 34 Et elégit Simon viros, et misit ad Demétrium regem ut fáceret remissiónem regióni: quia actus omnes Tryphónis per direptiónem fúerant gesti.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 35 Et Demétrius rex ad verba ista respóndit ei, et scripsit epístolam talem:
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 36 Rex Demétrius Simóni summo sacerdóti et amíco regum, et senióribus, et genti Judæórum, salútem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 37 Corónam áuream, et bahem, quam misístis, suscépimus: et paráti sumus fácere vobíscum pacem magnam, et scríbere præpósitis regis remíttere vobis quæ indúlsimus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 38 Quæcúmque enim constitúimus, vobis constant: munitiónes, quas ædificástis, vobis sint:
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 39 remíttimus quoque ignorántias et peccáta usque in hodiérnum diem, et corónam quam debebátis: et si quid áliud erat tributárium in Jerúsalem, jam non sit tributárium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 40 Et si qui ex vobis apti sunt conscríbi inter nostros, conscribántur, et sit inter nos pax.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 41 Anno centésimo septuagésimo, ablátum est jugum géntium ab Israël. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 42 Et cœpit pópulus Israël scríbere in tábulis, et gestis públicis, anno primo sub Simóne summo sacerdóte, magno duce, et príncipe Judæórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 43 In diébus illis applícuit Simon ad Gazam, et circumdédit eam castris, et fecit máchinas, et applícuit ad civitátem, et percússit turrem unam, et comprehéndit eam. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 44 Et erúperant qui erant intra máchinam in civitátem, et factus est motus magnus in civitáte.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 45 Et ascendérunt qui erant in civitáte cum uxóribus et fíliis supra murum, scissis túnicis suis, et clamavérunt voce magna, postulántes a Simóne dextras sibi dari,
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 46 et dixérunt: Non nobis reddas secúndum malítias nostras, sed secúndum misericórdias tuas.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 47 Et flexus Simon, non debellávit eos: ejécit tamen eos de civitáte, et mundávit ædes in quibus fúerant simulácra, et tunc intrávit in eam cum hymnis benedícens Dóminum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 48 et ejécta ab ea omni immundítia, collocávit in ea viros qui legem fácerent: et munívit eam, et fecit sibi habitatiónem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 49 Qui autem erant in arce Jerúsalem, prohibebántur égredi et íngredi regiónem, et émere ac véndere: et esuriérunt valde, et multi ex eis fame periérunt, b
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 50 et clamavérunt ad Simónem ut dextras accíperent: et dedit illis: et ejécit eos inde, et mundávit arcem a contaminatiónibus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 51 et intravérunt in eam tértia et vigésima die secúndi mensis, anno centésimo septuagésimo primo, cum laude, et ramis palmárum, et cínyris, et cýmbalis, et nablis, et hymnis, et cánticis, quia contrítus est inimícus magnus ex Israël.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 52 Et constítuit ut ómnibus annis ageréntur dies hi cum lætítia.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 53 Et munívit montem templi, qui erat secus arcem, et habitávit ibi ipse, et qui cum eo erant.
+1 Machabæórum 1Mac 40 13 54 Et vidit Simon Joánnem fílium suum, quod fortis prœ́lii vir esset: et pósuit eum ducem virtútum universárum: et habitávit in Gázaris.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 1 Anno centésimo septuagésimo secúndo, congregávit rex Demétrius exércitum suum, et ábiit in Médiam ad contrahénda sibi auxília, ut expugnáret Tryphónem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 2 Et audívit Ársaces rex Pérsidis et Médiæ, quia intrávit Demétrius confínes suos: et misit unum de princípibus suis ut comprehénderet eum vivum, et addúceret eum ad se.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 3 Et ábiit, et percússit castra Demétrii: et comprehéndit eum, et duxit eum ad Ársacem, et pósuit eum in custódiam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 4 Et síluit omnis terra Juda ómnibus diébus Simónis, et quæsívit bona genti suæ: et plácuit illis potéstas ejus et glória ejus ómnibus diébus. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 5 Et cum omni glória sua accépit Joppen in portum, et fecit intróitum in ínsulis maris.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 6 Et dilatávit fines gentis suæ, et obtínuit regiónem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 7 Et congregávit captivitátem multam, et dominátus est Gázaræ, et Bethsúræ, et arci: et ábstulit immundítias ex ea, et non erat qui resísteret ei.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 8 Et unusquísque colébat terram suam cum pace: et terra Juda dabat fructus suos, et ligna campórum fructum suum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 9 Senióres in platéis sedébant omnes, et de bonis terræ tractábant, et júvenes induébant se glóriam, et stolas belli.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 10 Et civitátibus tribuébat alimónias, et constituébat eas ut essent vasa munitiónis quoadúsque nominátum est nomen glóriæ ejus usque ad extrémum terræ.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 11 Fecit pacem super terram, et lætátus est Israël lætítia magna.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 12 Et sedit unusquísque sub vite sua, et sub ficúlnea sua: et non erat qui eos terréret.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 13 Defécit impúgnans eos super terram: reges contríti sunt in diébus illis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 14 Et confirmávit omnes húmiles pópuli sui, et legem exquisívit, et ábstulit omnem iníquum et malum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 15 sancta glorificávit, et multiplicávit vasa sanctórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 16 Et audítum est Romæ quia defúnctus esset Jónathas, et usque in Spartiátas: et contristáti sunt valde. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 17 Ut audiérunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacérdos loco ejus, et ipse obtinéret omnem regiónem, et civitátes in ea,
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 18 scripsérunt ad eum in tábulis ǽreis, ut renovárent amicítias et societátem quam fécerant cum Juda et cum Jónatha, frátribus ejus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 19 Et lectæ sunt in conspéctu ecclésiæ in Jerúsalem. Et hoc exémplum epistolárum, quas Spartiátæ misérunt:
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 20 Spartianórum príncipes et civitátes, Simóni sacerdóti magno, et senióribus, et sacerdótibus, et réliquo pópulo Judæórum, frátribus, salútem. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 21 Legáti, qui missi sunt ad pópulum nostrum, nuntiavérunt nobis de vestra glória, et honóre, ac lætítia: et gavísi sumus in intróitu eórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 22 Et scrípsimus quæ ab eis erant dicta in concíliis pópuli, sic: Numénius Antíochi, et Antípater Jasónis fílius, legáti Judæórum, venérunt ad nos, renovántes nobíscum amicítiam prístinam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 23 Et plácuit pópulo excípere viros glorióse, et pónere exémplum sermónum eórum in segregátis pópuli libris, ut sit ad memóriam pópulo Spartiatárum. Exémplum autem horum scrípsimus Simóni magno sacerdóti.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 24 Post hæc autem misit Simon Numénium Romam, habéntem clýpeum áureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuéndam cum eis societátem. Cum autem audísset pópulus Románus b
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 25 sermónes istos, dixérunt: Quam gratiárum actiónem reddémus Simóni, et fíliis ejus?
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 26 Restítuit enim ipse fratres suos, et expugnávit inimícos Israël ab eis, et statuérunt ei libertátem, et descripsérunt in tábulis ǽreis, et posuérunt in títulis in monte Sion.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 27 Et hoc est exémplum scriptúræ: Octavadécima die mensis Elul, anno centésimo septuagésimo secúndo, anno tértio sub Simóne sacerdóte magno in Asáramel, b
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 28 in convéntu magno sacerdótum, et pópuli, et príncipum gentis, et seniórum regiónis, nota facta sunt hæc: quóniam frequénter facta sunt prœ́lia in regióne nostra,
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 29 Simon autem Mathathíæ fílius, ex fíliis Jarib, et fratres ejus, dedérunt se perículo, et restitérunt adversáriis gentis suæ, ut starent sancta ipsórum, et lex: et glória magna glorificavérunt gentem suam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 30 Et congregávit Jónathas gentem suam, et factus est illis sacérdos magnus, et appósitus est ad pópulum suum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 31 Et voluérunt inimíci eórum calcáre et attérere regiónem ipsórum, et exténdere manus in sancta eórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 32 Tunc réstitit Simon, et pugnávit pro gente sua, et erogávit pecúnias multas, et armávit viros virtútis gentis suæ, et dedit illis stipéndia:
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 33 et munívit civitátes Judǽæ, et Bethsúram, quæ erat in fínibus Judǽæ, ubi erant arma hóstium ántea: et pósuit illic præsídium viros Judǽos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 34 Et Joppen munívit, quæ erat ad mare, et Gázaram, quæ est in fínibus Azóti, in qua hostes ántea habitábant: et collocávit illic Judǽos, et quæcúmque apta erant ad correptiónem eórum, pósuit in eis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 35 Et vidit pópulus actum Simónis, et glóriam quam cogitábat fácere genti suæ, et posuérunt eum ducem suum, et príncipem sacerdótum, eo quod ipse fécerat hæc ómnia, et justítiam, et fidem, quam conservávit genti suæ, et exquisívit omni modo exaltáre pópulum suum. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 36 Et in diébus ejus prosperátum est in mánibus ejus, ut tolleréntur gentes de regióne ipsórum, et qui in civitáte David erant, in Jerúsalem in arce, de qua procedébant, et contaminábant ómnia quæ in circúitu sanctórum sunt, et inferébant plagam magnam castitáti:
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 37 et collocávit in ea viros Judǽos ad tutaméntum regiónis, et civitátis, et exaltávit muros Jerúsalem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 38 Et rex Demétrius státuit illi summum sacerdótium.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 39 Secúndum hæc fecit eum amícum suum, et glorificávit eum glória magna.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 40 Audívit enim quod appelláti sunt Judǽi a Románis amíci, et sócii, et fratres, et quia suscepérunt legátos Simónis glorióse,
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 41 et quia Judǽi et sacerdótes eórum consensérunt eum esse ducem suum, et summum sacerdótem in ætérnum, donec surgat prophéta fidélis:
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 42 et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitúeret præpósitos super ópera eórum, et super regiónem, et super arma, et super præsídia:
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 43 et cura sit illi de sanctis: et ut audiátur ab ómnibus, et scribántur in nómine ejus omnes conscriptiónes in regióne: et ut operiátur púrpura et auro:
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 44 et ne líceat ulli ex pópulo et ex sacerdótibus írritum fácere áliquid horum, et contradícere his quæ ab eo dicúntur, aut convocáre convéntum in regióne sine ipso, et vestíri púrpura, et uti fíbula áurea:
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 45 qui autem fécerit extra hæc, aut írritum fécerit áliquid horum, reus erit.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 46 Et complácuit omni pópulo statúere Simónem, et fácere secúndum verba ista. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 47 Et suscépit Simon, et plácuit ei ut summo sacerdótio fungerétur, et esset dux et princeps gentis Judæórum, et sacerdótum, et præésset ómnibus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 48 Et scriptúram istam dixérunt pónere in tábulis ǽreis, et pónere eas in períbolo sanctórum, in loco célebri:
+1 Machabæórum 1Mac 40 14 49 exémplum autem eórum pónere in ærário, ut hábeat Simon, et fílii ejus.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 1 Et misit rex Antíochus fílius Demétrii epístolas ab ínsulis maris Simóni sacerdóti, et príncipi gentis Judæórum, et univérsæ genti:
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 2 et erant continéntes hunc modum: Rex Antíochus Simóni sacerdóti magno, et genti Judæórum salútem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 3 Quóniam quidem pestiléntes obtinuérunt regnum patrum nostrórum, volo autem vendicáre regnum, et restitúere illud sicut erat ántea: et eléctam feci multitúdinem exércitus, et feci naves béllicas.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 4 Volo autem procédere per regiónem ut ulcíscar in eos, qui corrupérunt regiónem nostram, et qui desolavérunt civitátes multas in regno meo.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 5 Nunc ergo státuo tibi omnes oblatiónes, quas remisérunt tibi ante me omnes reges, et quæcúmque ália dona remisérunt tibi:
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 6 et permítto tibi fácere percussúram próprii numísmatis in regióne tua:
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 7 Jerúsalem autem sanctam esse, et líberam: et ómnia arma, quæ fabricáta sunt, et præsídia, quæ construxísti, quæ tenes, máneant tibi.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 8 Et omne débitum regis, et quæ futúra sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittúntur tibi.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 9 Cum autem obtinuérimus regnum nostrum, glorificábimus te, et gentem tuam, et templum, glória magna, ita ut manifestétur glória vestra in univérsa terra.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 10 Anno centésimo septuagésimo quarto éxiit Antíochus in terram patrum suórum, et convenérunt ad eum omnes exércitus, ita ut pauci relícti essent cum Tryphóne. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 11 Et insecútus est eum Antíochus rex, et venit Doram fúgiens per marítimam:
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 12 sciébat enim quod congregáta sunt mala in eum, et relíquit eum exércitus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 13 et applícuit Antíochus super Doram cum centum vigínti míllibus virórum belligeratórum, et octo míllibus équitum:
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 14 et circuívit civitátem, et naves a mari accessérunt: et vexábant civitátem a terra et mari, et néminem sinébant íngredi vel égredi.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 15 Venit autem Numénius, et qui cum eo fúerant, ab urbe Roma, habéntes epístolas régibus et regiónibus scriptas, in quibus continebántur hæc: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 16 Lúcius consul Romanórum, Ptolemǽo regi salútem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 17 Legáti Judæórum venérunt ad nos amíci nostri, renovántes prístinam amicítiam et societátem, missi a Simóne príncipe sacerdótum et pópulo Judæórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 18 Attulérunt autem et clýpeum áureum mnarum mille.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 19 Plácuit ítaque nobis scríbere régibus et regiónibus, ut non ínferant illis mala, neque impúgnent eos, et civitátes eórum, et regiónes eórum: et ut non ferant auxílium pugnántibus advérsus eos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 20 Visum autem est nobis accípere ab eis clýpeum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 21 Si qui ergo pestiléntes refugérunt de regióne ipsórum ad vos, trádite eos Simóni príncipi sacerdótum, ut víndicet in eos secúndum legem suam.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 22 Hæc éadem scripta sunt Demétrio regi, et Áttalo, et Ariaráthi, et Ársaci,
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 23 et in omnes regiónes: et Lámpsaco, et Spartiátis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyónem, et in Cáriam, et in Samum, et in Pamphýliam, et in Lýciam, et in Alicarnássum, et in Coo, et in Siden, et in Áradon, et in Rhodum, et in Phasélidem, et in Gortýnam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrénen.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 24 Exémplum autem eórum scripsérunt Simóni príncipi sacerdótum, et pópulo Judæórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 25 Antíochus autem rex applícuit castra in Doram secúndo, ádmovens ei semper manus, et máchinas fáciens: et conclúsit Tryphónem, ne procéderet: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 26 et misit ad eum Simon duo míllia virórum electórum in auxílium, et argéntum, et aurum, et vasa copiósa:
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 27 et nóluit ea accípere, sed rupit ómnia, quæ pactus est cum eo ántea, et alienávit se ab eo.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 28 Et misit ad eum Athenóbium unum de amícis suis, ut tractáret cum ipso, dicens: Vos tenétis Joppen, et Gázaram, et arcem, quæ est in Jerúsalem, civitátes regni mei:
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 29 fines eárum desolástis, et fecístis plagam magnam in terra, et domináti estis per loca multa in regno meo.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 30 Nunc ergo trádite civitátes quas occupástis, et tribúta locórum in quibus domináti estis extra fines Judǽæ:
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 31 sin autem, date pro illis quingénta talénta argénti, et extermínii, quod exterminástis, et tributórum civitátum ália talénta quingénta: sin autem, veniémus, et expugnábimus vos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 32 Et venit Athenóbius amícus regis in Jerúsalem, et vidit glóriam Simónis, et claritátem in auro, et argénto, et apparátum copiósum: et obstúpuit, et rétulit ei verba regis. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 33 Et respóndit ei Simon, et dixit ei: Neque aliénam terram súmpsimus, neque aliéna detinémus: sed hæreditátem patrum nostrórum, quæ injúste ab inimícis nostris áliquo témpore posséssa est.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 34 Nos vero tempus habéntes, vindicámus hæreditátem patrum nostrórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 35 Nam de Joppe et Gázara quæ expóstulas, ipsi faciébant in pópulo plagam magnam, et in regióne nostra: horum damus talénta centum. Et non respóndit ei Athenóbius verbum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 36 Revérsus autem cum ira ad regem, renuntiávit ei verba ista, et glóriam Simónis, et univérsa quæ vidit, et irátus est rex ira magna.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 37 Tryphon autem fugit navi in Orthosíada.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 38 Et constítuit rex Cendebǽum ducem marítimum, et exércitum péditum et équitum dedit illi. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 39 Et mandávit illi movére castra contra fáciem Judǽæ: et mandávit ei ædificáre Gedórem, et obstrúere portas civitátis, et debelláre pópulum. Rex autem persequebátur Typhónem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 40 Et pervénit Cendebǽus Jámniam, et cœpit irritáre plebem, et conculcáre Judǽam, et captiváre pópulum, et interfícere, et ædificáre Gedórem.
+1 Machabæórum 1Mac 40 15 41 Et collocávit illic équites et exércitum, ut egréssi perambulárent viam Judǽæ, sicut constítuit ei rex.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 1 Et ascéndit Joánnes de Gázaris, et nuntiávit Simóni patri suo quæ fecit Cendebǽus in pópulo ipsórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 2 Et vocávit Simon duos fílios senióres, Judam et Joánnem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnávimus hostes Israël ab adolescéntia usque in hunc diem: et prosperátum est in mánibus nostris liberáre Israël aliquóties.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 3 Nunc autem sénui: sed estóte loco meo, et fratres mei, et egréssi pugnáte pro gente nostra: auxílium vero de cælo vobíscum sit.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 4 Et elégit de regióne vigínti míllia virórum belligeratórum, et équites: et profécti sunt ad Cendebǽum, et dormiérunt in Modin. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 5 Et surrexérunt mane, et abiérunt in campum: et ecce exércitus copiósus in óbviam illis péditum et équitum: et flúvius torrens erat inter médium ipsórum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 6 Et admóvit castra contra fáciem eórum ipse et pópulus ejus, et vidit pópulum trepidántem ad transfretándum torréntem: et transfretávit primus, et vidérunt eum viri, et transiérunt post eum.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 7 Et divísit pópulum et équites in médio péditum: erat autem equitátus adversariórum copiósus nimis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 8 Et exclamavérunt sacris tubis, et in fugam convérsus est Cendebǽus et castra ejus: et cecidérunt ex eis multi vulneráti: resídui autem in munitiónem fugérunt.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 9 Tunc vulnerátus est Judas frater Joánnis: Joánnes autem insecútus est eos, donec venit Cedrónem, quam ædificávit:
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 10 et fugérunt usque ad turres, quæ erant in agris Azóti, et succéndit eas igni. Et cecidérunt ex illis duo míllia virórum, et revérsus est in Judǽam in pace.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 11 Et Ptolemǽus fílius Abóbi constitútus erat dux in campo Jéricho, et habébat argéntum et aurum multum: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 12 erat enim gener summi sacerdótis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 13 Et exaltátum est cor ejus, et volébat obtinére regiónem, et cogitábat dolum advérsus Simónem et fílios ejus, ut tólleret eos.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 14 Simon autem, perámbulans civitátes quæ erant in regióne Judǽæ, et sollicitúdinem gerens eárum, descéndit in Jéricho ipse, et Mathathías fílius ejus, et Judas, anno centésimo septuagésimo séptimo, mense undécimo: hic est mensis Sabath.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 15 Et suscépit eos fílius Abóbi in munitiúnculam, quæ vocátur Doch, cum dolo, quam ædificávit: et fecit eis convívium magnum, et abscóndit illic viros.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 16 Et cum inebriátus esset Simon et fílii ejus, surréxit Ptolemǽus cum suis, et sumpsérunt arma sua, et intravérunt in convívium: et occidérunt eum, et duos fílios ejus, et quosdam púeros ejus:
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 17 et fecit deceptiónem magnam in Israël, et réddidit mala pro bonis.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 18 Et scripsit hæc Ptolemǽus, et misit regi ut mítteret ei exércitum in auxílium, et tráderet ei regiónem, et civitátes eórum, et tribúta. b
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 19 Et misit álios in Gázaram tóllere Joánnem: et tribúnis misit epístolas, ut venírent ad se, et daret eis argéntum, et aurum, et dona.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 20 Et álios misit occupáre Jerúsalem et montem templi.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 21 Et præcúrrens quidam, nuntiávit Joánni in Gázara quia périit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque intérfici.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 22 Ut audívit autem, veheménter expávit: et comprehéndit viros, qui vénerant pérdere eum, et occídit eos: cognóvit enim quia quærébant eum pérdere.
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 23 Et cétera sermónum Joánnis, et bellórum ejus, et bonárum virtútum, quibus fórtiter gessit, et ædifícii murórum, quos exstrúxit, et rerum gestárum ejus: b
+1 Machabæórum 1Mac 40 16 24 ecce hæc scripta sunt in libro diérum sacerdótii ejus, ex quo factus est princeps sacerdótum post patrem suum.
+# 2 Machabæórum 2Mac Liber Secúndus Machabæórum
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 1 Frátribus qui sunt per Ægýptum Judǽis, salútem dicunt fratres qui sunt in Jerosólymis Judǽi, et qui in regióne Judǽæ, et pacem bonam.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 2 Benefáciat vobis Deus, et memínerit testaménti sui, quod locútus est ad Ábraham, et Ísaac, et Jacob servórum suórum fidélium:
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 3 et det vobis cor ómnibus ut colátis eum, et faciátis ejus voluntátem, corde magno et ánimo volénti.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 4 Adapériat cor vestrum in lege sua, et in præcéptis suis, et fáciat pacem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 5 Exáudiat oratiónes vestras, et reconciliétur vobis, nec vos déserat in témpore malo.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 6 Et nunc hic sumus orántes pro vobis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 7 Regnánte Demétrio, anno centésimo sexagésimo nono, nos Judǽi scrípsimus vobis in tribulatióne et ímpetu qui supervénit nobis in istis annis, ex quo recéssit Jason a sancta terra, et a regno.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 8 Portam succendérunt, et effudérunt sánguinem innocéntem: et orávimus ad Dóminum, et exaudíti sumus, et obtúlimus sacrifícium et similáginem, et accéndimus lucérnas, et proposúimus panes.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 9 Et nunc frequentáte dies scenopégiæ mensis Casleu.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 10 Anno centésimo octogésimo octávo, pópulus qui est Jerosólymis et in Judǽa, senatúsque et Judas, Aristóbolo magístro Ptolemǽi regis, qui est de génere christórum sacerdótum, et his qui in Ægýpto sunt Judǽis, salútem et sanitátem. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 11 De magnis perículis a Deo liberáti, magnífice grátias ágimus ipsi, útpote qui advérsus talem regem dimicávimus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 12 Ipse enim ebullíre fecit de Pérside eos qui pugnavérunt contra nos et sanctam civitátem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 13 Nam cum in Pérside esset dux ipse, et cum ipso imménsus exércitus, cécidit in templo Nanéæ, consílio decéptus sacerdótum Nanéæ. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 14 Étenim cum ea habitatúrus venit ad locum Antíochus et amíci ejus, et ut accíperet pecúnias multas dotis nómine.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 15 Cumque proposuíssent eas sacerdótes Nanéæ, et ipse cum paucis ingréssus esset intra ámbitum fani, clausérunt templum,
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 16 cum intrásset Antíochus: apertóque occúlto áditu templi, mitténtes lápides percussérunt ducem et eos qui cum eo erant: et divisérunt membrátim, et capítibus amputátis foras projecérunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 17 Per ómnia benedíctus Deus, qui trádidit ímpios.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 18 Factúri ígitur quinta et vigésima die mensis Casleu purificatiónem templi, necessárium dúximus significáre vobis: ut et vos quoque agátis diem scenopégiæ, et diem ignis, qui datus est quando Nehemías ædificáto templo et altári óbtulit sacrifícia. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 19 Nam cum in Pérsidem duceréntur patres nostri, sacerdótes qui tunc cultóres Dei erant, accéptum ignem de altári occúlte abscondérunt in valle, ubi erat púteus altus et siccus, et in eo contutáti sunt eum, ita ut ómnibus ignótus esset locus. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 20 Cum autem præteríssent anni multi, et plácuit Deo ut mitterétur Nehemías a rege Pérsidis, nepótes sacerdótum illórum qui abscónderant, misit ad requiréndum ignem: et sicut narravérunt nobis, non invenérunt ignem, sed aquam crassam.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 21 Et jussit eos hauríre, et afférre sibi: et sacrifícia quæ impósita erant, jussit sacérdos Nehemías aspérgi ipsa aqua: et ligna, et quæ erant superpósita.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 22 Utque hoc factum est, et tempus áffuit quo sol refúlsit, qui prius erat in núbilo, accénsus est ignis magnus, ita ut omnes miraréntur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 23 Oratiónem autem faciébant omnes sacerdótes, dum consummarétur sacrifícium, Jónatha inchoánte, céteris autem respondéntibus. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 24 Et Nehemíæ erat orátio hunc habens modum: Dómine Deus ómnium creátor, terríbilis et fortis, justus et miséricors, qui solus est bonus rex,
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 25 solus præstans, solus justus et omnípotens et ætérnus, qui líberas Israël de omni malo; qui fecísti patres eléctos, et sanctificásti eos:
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 26 áccipe sacrifícium pro univérso pópulo tuo Israël, et custódi partem tuam, et sanctífica.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 27 Cóngrega dispersiónem nostram, líbera eos qui sérviunt géntibus, et contémptos et abominátos réspice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 28 Afflíge oppriméntes nos, et contuméliam faciéntes in supérbia.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 29 Constítue pópulum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Móyses.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 30 Sacerdótes autem psallébant hymnos úsquequo consúmptum esset sacrifícium. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 31 Cum autem consúmptum esset sacrifícium, ex resídua aqua Nehemías jussit lápides majóres perfúndi.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 32 Quod ut factum est, ex eis flamma accénsa est: sed ex lúmine quod refúlsit ab altári, consúmpta est.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 33 Ut vero manifestáta est res, renuntiátum est regi Persárum quod in loco in quo ignem abscónderent hi qui transláti fúerant sacerdótes, aqua appáruit, de qua Nehemías, et qui cum eo erant, purificavérunt sacrifícia.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 34 Consíderans autem rex, et rem diligénter exáminans, fecit ei templum, ut probáret quod factum erat:
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 35 et cum probásset, sacerdótibus donávit multa bona, et ália atque ália múnera: et accípiens manu sua, tribuébat eis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 1 36 Appellávit autem Nehemías hunc locum Nephthar, quod interpretátur Purificátio: vocátur autem apud plures Nephi.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 1 Invenítur autem in descriptiónibus Jeremíæ prophétæ, quod jussit eos ignem accípere qui transmigrábant, ut significátum est, et ut mandávit transmigrátis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 2 Et dedit illis legem, ne oblivisceréntur præcépta Dómini, et non exerrárent méntibus, vidéntes simulácra áurea et argéntea, et ornaménta eórum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 3 Et ália hujúsmodi dicens, hortabátur ne legem amovérent a corde suo.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 4 Erat autem in ipsa scriptúra, quómodo tabernáculum et arcam jussit prophéta divíno respónso ad se facto comitári secum, úsquequo éxiit in montem in quo Móyses ascéndit, et vidit Dei hæreditátem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 5 Et véniens ibi Jeremías, invénit locum spelúncæ: et tabernáculum, et arcam, et altáre incénsi íntulit illuc, et óstium obstrúxit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 6 Et accessérunt quidam simul, qui sequebántur, ut notárent sibi locum: et non potuérunt inveníre.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 7 Ut autem cognóvit Jeremías, culpans illos dixit: Quod ignótus erit locus donec cóngreget Deus congregatiónem pópuli, et propítius fiat:
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 8 et tunc Dóminus osténdet hæc, et apparébit majéstas Dómini, et nubes erit, sicut et Móysi manifestabátur, et sicut cum Sálomon pétiit ut locus sanctificarétur magno Deo, manifestábat hæc.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 9 Magnífice étenim sapiéntiam tractábat: et ut sapiéntiam habens, óbtulit sacrifícium dedicatiónis et consummatiónis templi.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 10 Sicut et Móyses orábat ad Dóminum, et descéndit ignis de cælo et consúmpsit holocáustum, sic et Sálomon orávit, et descéndit ignis de cælo et consúmpsit holocáustum. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 11 Et dixit Móyses: Eo quod non sit coméstum quod erat pro peccáto, consúmptum est. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 12 Simíliter et Sálomon octo diébus celebrávit dedicatiónem. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 13 Inferebántur autem in descriptiónibus et commentáriis Nehemíæ hæc éadem: et ut cónstruens bibliothécam congregávit de regiónibus libros et prophetárum et David, et epístolas regum, et de donáriis. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 14 Simíliter autem et Judas ea quæ decíderant per bellum quod nobis accíderat, congregávit ómnia, et sunt apud nos.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 15 Si ergo desiderátis hæc, míttite qui pérferant vobis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 16 Actúri ítaque purificatiónem scrípsimus vobis: bene ergo faciétis, si egéritis hos dies. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 17 Deus autem, qui liberávit pópulum suum, et réddidit hæreditátem ómnibus, et regnum, et sacerdótium, et sanctificatiónem,
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 18 sicut promísit in lege, sperámus quod cito nostri miserébitur, et congregávit de sub cælo in locum sanctum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 19 Erípuit enim nos de magnis perículis, et locum purgávit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 20 De Juda vero Machabǽo, et frátribus ejus, et de templi magni purificatióne, et de aræ dedicatióne, b
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 21 sed et de prœ́liis quæ pértinent ad Antíochum Nóbilem et fílium ejus Eupátorem,
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 22 et de illuminatiónibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judǽis fórtiter fecérunt, ita ut univérsam regiónem, cum pauci essent, vindicárent, et bárbaram multitúdinem fugárent,
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 23 et famosíssimum in toto orbe templum recuperárent, et civitátem liberárent, et leges quæ abolítæ erant, restitueréntur, Dómino cum omni tranquillitáte propítio facto illis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 24 Itémque ab Jasóne Cyrenǽo quinque libris comprehénsa tentávimus nos uno volúmine breviáre.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 25 Considerántes enim multitúdinem librórum, et difficultátem voléntibus ággredi narratiónes historiárum propter multitúdinem rerum, b
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 26 curávimus voléntibus quidem légere, ut esset ánimi oblectátio: studiósis vero, ut facílius possint memóriæ commendáre: ómnibus autem legéntibus utílitas conferátur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 27 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviándi causa suscépimus, non fácilem labórem, immo vero negótium plenum vigiliárum et sudóris assúmpsimus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 28 Sicut hi qui prǽparant convívium, et quaérunt aliórum voluntáti parére propter multórum grátiam, libénter labórem sustinémus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 29 Veritátem quidem de síngulis auctóribus concedéntes, ipsi autem secúndum datam formam brevitáti studéntes.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 30 Sicut enim novæ domus architécto de univérsa structúra curándum est; ei vero qui píngere curat, quæ apta sunt ad ornátum exquirénda sunt: ita æstimándum est et in nobis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 31 Étenim intelléctum collígere, et ordináre sermónem, et curiósius partes síngulas quasque disquírere, históriæ cóngruit auctóri:
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 32 brevitátem vero dictiónis sectári, et executiónes rerum vitáre, breviánti concedéndum est.
+2 Machabæórum 2Mac 41 2 33 Hinc ergo narratiónem incipiémus: de præfatióne tantum dixísse suffíciat. Stultum étenim est ante históriam efflúere, in ipsa autem história succíngi.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 1 Ígitur cum sancta cívitas habitarétur in omni pace, leges étiam adhuc óptime custodiréntur, propter Oníæ pontíficis pietátem, et ánimos ódio habéntes mala,
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 2 fiébat ut et ipsi reges et príncipes locum summo honóre dignum dúcerent, et templum máximis munéribus illustrárent:
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 3 ita ut Seléucus Ásiæ rex de reddítibus suis præstáret omnes sumptus ad ministérium sacrificiórum pertinéntes.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 4 Simon autem de tribu Bénjamin, præpósitus templi constitútus, contendébat, obsisténte sibi príncipe sacerdótum, iníquum áliquid in civitáte molíri.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 5 Sed cum víncere Oníam non posset, venit ad Apollónium Tharsǽæ fílium, qui eo témpore erat dux Cœlesýriæ et Phœnícis:
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 6 et nuntiávit ei pecúniis innumerabílibus plenum esse ærárium Jerosólymis, et commúnes cópias imménsas esse, quæ non pértinent ad ratiónem sacrificiórum: esse autem possíbile sub potestáte regis cádere univérsa.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 7 Cumque retulísset ad regem Apollónius de pecúniis quæ delátæ erant, illæ accítum Heliodórum, qui erat super negótia ejus, misit, cum mandátis ut prædíctam pecúniam transportáret. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 8 Statímque Heliodórus iter est agréssus, spécie quidem quasi per Cœlesýriam et Phœnícen civitátes esset peragratúrus, re vera autem regis propósitum perfectúrus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 9 Sed cum venísset Jerosólymam, et benígne a summo sacerdóte in civitáte esset excéptus, narrávit de dato indício pecuniárum, et cujus rei grátia adésset, apéruit: interrogábat autem si vere hæc ita essent.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 10 Tunc summus sacérdos osténdit depósita esse hæc, et victuália viduárum et pupillórum:
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 11 quædam vero esse Hircáni Tobíæ viri valde eminéntis, in his quæ detúlerat ímpius Simon: univérsa autem argénti talénta esse quadringénta, et auri ducénta:
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 12 décipi vero eos qui credidíssent loco et templo quod per univérsum mundum honorátur pro sui veneratióne et sanctitáte, omníno impossíbile esse.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 13 At ille pro his quæ habébat in mandátis a rege, dicébat omni génere regi ea esse deferénda.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 14 Constitúta autem die, intrábat de his Heliodórus ordinatúrus. Non módica vero per univérsam civitátem erat trepidátio. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 15 Sacerdótes autem ante altáre cum stolis sacerdotálibus jactavérunt se, et invocábant de cælo eum qui de depósitis legem pósuit, ut his qui deposúerant ea salva custodíret.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 16 Jam vero qui vidébat summi sacerdótis vultum, mente vulnerabátur: fácies enim et color immutátus declarábat intérnum ánimi dolórem:
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 17 circumfúsa enim erat mœstítia quædam viro, et horror córporis, per quem maniféstus aspiciéntibus dolor cordis ejus efficiebátur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 18 Álii étiam gregátim de dómibus confluébant, pública supplicatióne obsecrántes, pro eo quod in contémptum locus esset ventúrus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 19 Accinctǽque mulíeres cilíciis pectus, per platéas confluébant: sed et vírgines quæ conclúsæ erant, procurrébant ad Oníam, áliæ autem ad muros, quædam vero per fenéstras aspiciébant:
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 20 univérsæ autem protendéntes manus in cælum, deprecabántur:
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 21 erat enim mísera commístæ multitúdinis, et magni sacerdótis in agóne constitúti exspectátio.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 22 Et hi quidem invocábant omnipoténtem Deum, ut crédita sibi his qui credíderant, cum omni integritáte conservaréntur. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 23 Heliodórus autem, quod decréverat, perficiébat eódem loco ipse cum satellítibus circa ærárium præsens.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 24 Sed spíritus omnipoténtis Dei magnam fecit suæ ostensiónis evidéntiam, ita ut omnes qui ausi fúerant parére ei, ruéntes Dei virtúte, in dissolutiónem et formídinem converteréntur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 25 Appáruit enim illis quidam equus terríbilem habens sessórem, óptimis operiméntis adornátus: isque cum ímpetu Heliodóro prióres calces elísit: qui autem ei sedébat, videbátur arma habére áurea.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 26 Álii étiam apparuérunt duo júvenes virtúte decóri, óptimi glória, speciosíque amíctu: qui circumstetérunt eum, et ex utráque parte flagellábant, sine intermissióne multis plagis verberántes.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 27 Súbito autem Heliodórus cóncidit in terram, eúmque multa calígine circumfúsum rapuérunt, atque in sella gestatória pósitum ejecérunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 28 Et is, qui cum multis cursóribus et satellítibus prædíctum ingréssus est ærárium, portabátur nullo sibi auxílium ferénte, manifésta Dei cógnita virtúte:
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 29 et ille quidem per divínam virtútem jacébat mutus, atque omni spe et salúte privátus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 30 Hi autem Dóminum benedicébant, quia magnificábat locum suum: et templum, quod paulo ante timóre ac tumúltu erat plenum, apparénte omnipoténte Dómino, gáudio et lætítia implétum est.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 31 Tunc vero ex amícis Heliodóri quidam rogábant conféstim Oníam, ut invocáret Altíssimum ut vitam donáret ei qui in suprémo spíritu erat constitútus. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 32 Consíderans autem summus sacérdos ne forte rex suspicarétur malítiam áliquam ex Judǽis circa Heliodórum consummátum, óbtulit pro salúte viri hóstiam salutárem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 33 Cumque summus sacérdos exoráret, iídem júvenes eísdem véstibus amícti astántes Heliodóro, dixérunt: Oníæ sacerdóti grátias age: nam propter eum Dóminus tibi vitam donávit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 34 Tu autem a Deo flagellátus, núntia ómnibus magnália Dei, et potestátem. Et his dictis, non comparuérunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 35 Heliodórus autem, hóstia Deo obláta, et votis magnis promíssis ei qui vívere illi concéssit, et Oníæ grátias agens, recépto exércitu, repedábat ad regem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 36 Testabátur autem ómnibus ea quæ sub óculis suis víderat ópera magni Dei.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 37 Cum autem rex interrogásset Heliodórum, quis esset aptus adhuc semel Jerosólymam mitti, ait:
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 38 Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatórem, mitte illuc, et flagellátum eum recípies, si tamen eváserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 39 Nam ipse, qui habet in cælis habitatiónem, visitátor et adjútor est loci illíus, et veniéntes ad malefaciéndum pércutit ac perdit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 3 40 Ígitur de Heliodóro et ærárii custódia ita res se habet. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 1 Simon autem prædíctus, pecuniárum et pátriæ delátor, male loquebátur de Onía, tamquam ipse Heliodórum instigásset ad hæc, et ipse fuísset incéntor malórum:
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 2 provisorémque civitátis, ac defensórem gentis suæ, et æmulatórem legis Dei, audébat insidiatórem regni dícere.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 3 Sed cum inimicítiæ in tantum procéderent ut étiam per quosdam Simónis necessários homicídia fíerent,
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 4 consíderans Onías perículum contentiónis, et Apollónium insaníre, útpote ducem Cœlesýriæ et Phœnícis, ad augéndam malítiam Simónis ad regem se cóntulit,
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 5 non ut cívium accusátor, sed commúnem utilitátem apud semetípsum univérsæ multitúdinis consíderans.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 6 Vidébat enim sine regáli providéntia impossíbile esse pacem rebus dari, nec Simónem posse cessáre a stultítia sua.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 7 Sed post Seléuci vitæ excéssum, cum suscepísset regnum Antíochus, qui Nóbilis appellabátur, ambiébat Jason frater Oníæ summum sacerdótium: b
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 8 ádito rege, promíttens ei argénti talénta trecénta sexagínta, et ex reddítibus áliis talénta octogínta,
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 9 super hæc promittébat et ália centum quinquagínta, si potestáti ejus concederétur, gymnásium et ephébiam sibi constitúere, et eos qui in Jerosólymis erant, Antiochénos scríbere.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 10 Quod cum rex annuísset, et obtinuísset principátum, statim ad gentílem ritum contribúles suos transférre cœpit,
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 11 et amótis his quæ humanitátis causa Judǽis a régibus fúerant constitúta per Joánnem patrem Eupólemi, qui apud Romános de amicítia et societáte functus est legatióne legítima, cívium jura destítuens, prava institúta sanciébat.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 12 Étenim ausus est sub ipsa arce gymnásium constitúere, et óptimos quosque ephebórum in lupanáribus pónere.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 13 Erat autem hoc non inítium, sed increméntum quoddam, et proféctus gentílis et alienígenæ conversatiónis, propter ímpii et non sacerdótis Jasónis nefárium, et inaudítum scelus: b
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 14 ita ut sacerdótes jam non circa altáris offícia déditi essent, sed contémpto templo et sacrifíciis negléctis, festinárent partícipes fíeri palǽstræ et præbitiónis ejus injústæ, et in exercítiis disci.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 15 Et pátrios quidem honóres nihil habéntes, græcas glórias óptimas arbitrabántur:
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 16 quarum grátia periculósa eos conténtio habébat, et eórum institúta æmulabántur, ac per ómnia his consímiles esse cupiébant, quos hostes et peremptóres habúerant.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 17 In leges enim divínas ímpie ágere impúne non cedit: sed hoc tempus sequens declarábit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 18 Cum autem quinquennális agon Tyri celebrarétur, et rex præsens esset,
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 19 misit Jason facinorósus ab Jerosólymis viros peccatóres, portántes argénti didráchmas trecéntas in sacríficum Hérculis: quas postulavérunt hi qui asportáverant ne in sacrifíciis erogaréntur, quia non oportéret, sed in álios sumptus eas deputári.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 20 Sed hæ oblátæ sunt quidem ab eo qui míserat in sacrifícium Hérculis: propter præséntes autem datæ sunt in fábricam návium trirémium.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 21 Misso autem in Ægýptum Apollónio Mnésthei fílio propter primátes Ptolemǽi Philométoris regis, cum cognovísset Antíochus aliénum se a negótiis regni efféctum, própriis utilitátibus cónsulens, proféctus inde venit Joppen, et inde Jerosólymam. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 22 Et magnífice ab Jasóne et civitáte suscéptus, cum faculárum lumínibus et láudibus ingréssus est: et inde in Phœnícen exércitum convértit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 23 Et post triénnii tempus, misit Jason Meneláum supradícti Simónis fratrem portántem pecúnias regi, et de negótiis necessáriis respónsa perlatúrum. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 24 At ille commendátus regi, cum magnificásset fáciem potestátis ejus, in semetípsum retórsit summum sacerdótium, superpónens Jasóni talénta argénti trecénta.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 25 Acceptísque a rege mandátis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdótio: ánimos vero crudélis tyránni, et feræ béluæ iram gerens.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 26 Et Jason quidem, qui próprium fratrem captiváverat, ipse decéptus prófugus in Ammanítem expúlsus est regiónem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 27 Meneláus autem principátum quidem obtínuit: de pecúniis vero regi promíssis, nihil agébat, cum exactiónem fáceret Sóstratus, qui arci erat præpósitus,
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 28 nam ad hunc exáctio vectigálium pertinébant: quam ob causam utríque ad regem sunt evocáti.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 29 Et Meneláus amótus est a sacerdótio, succedénte Lysímacho fratre suo: Sóstratus autem prælátus est Cýpriis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 30 Et cum hæc ageréntur, cóntigit Tharsénses et Mallótas seditiónem movére, eo quod Antióchidi regis concubínæ dono essent dati. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 31 Festinánter ítaque rex venit sedáre illos, relícto suffécto uno ex comítibus suis Andrónico.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 32 Ratus autem Meneláus accepísse se tempus opportúnum, áurea quædam vasa e templo furátus donávit Andrónico, et ália vendíderat Tyri, et per vicínas civitátes.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 33 Quod cum certíssime cognovísset Onías, arguébat eum, ipse in loco tuto se cóntinens Antiochíæ secus Daphnem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 34 Unde Meneláus accédens ad Andrónicum, rogábat ut Oníam interfíceret. Qui cum venísset ad Oníam, et datis dextris cum jurejurándo (quamvis esset ei suspéctus) suasísset de asýlo procédere, statim eum perémit, non véritus justítiam.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 35 Ob quam causam non solum Judǽi, sed áliæ quoque natiónes indignabántur, et moléste ferébant de nece tanti viri injústa.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 36 Sed regréssum regem de Cilíciæ locis adiérunt Judǽi apud Antiochíam, simul et Græci, conqueréntes de iníqua nece Oníæ.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 37 Contristátus ítaque ánimo Antíochus propter Oníam, et flexus ad misericórdiam, lácrimas fudit, recordátus defúncti sobrietátem et modéstiam:
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 38 accensísque ánimis Andrónicum púrpura exútum, per totam civitátem jubet circumdúci: et in eódem loco in quo in Oníam impietátem commíserat, sacrílegum vita privári, Dómino illi condígnam retribuénte pœnam.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 39 Multis autem sacrilégiis in templo a Lysímacho commíssis Menelái consílio, et divulgáta fama, congregáta est multitúdo advérsum Lysímachum multo jam auro exportáto. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 40 Turbis autem insurgéntibus, et ánimis ira replétis, Lysímachus armátis fere tribus míllibus iníquis mánibus uti cœpit, duce quodam tyránno, ætáte páriter et deméntia provécto.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 41 Sed ut intellexérunt conátum Lysímachi, álii lápides, álii fustes válidos arripuére: quidam vero cínerem in Lysímachum jecére.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 42 Et multi quidem vulneráti, quidam autem et prostráti, omnes vero in fugam convérsi sunt: ipsum étiam sacrílegum secus ærárium interfecérunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 43 De his ergo cœpit judícium advérsus Meneláum agitári. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 44 Et cum venísset rex Tyrum, ad ipsum negótium detulérunt missi tres viri a senióribus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 45 Et cum superarétur Meneláus, promísit Ptolemǽo multas pecúnias dare ad suadéndum regi.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 46 Ítaque Ptolemǽus in quodam átrio pósitum quasi refrigerándi grátia regem ádiit, et dedúxit a senténtia:
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 47 et Meneláum quidem univérsæ malítiæ reum crimínibus absólvit: míseros autem qui, etiámsi apud Scythas causam dixíssent, innocéntes judicaréntur, hos morte damnávit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 48 Cito ergo injústam pœnam dedérunt, qui pro civitáte, et pópulo, et sacris vasis causam prosecúti sunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 49 Quam ob rem Týrii quoque indignáti, erga sepultúram eórum liberalíssimi extitérunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 4 50 Meneláus autem, propter eórum qui in poténtia erant avarítiam, permanébat in potestáte, crescens in malítia ad insídias cívium.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 1 Eódem témpore, Antíochus secúndam profectiónem parávit in Ægýptum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 2 Cóntigit autem per univérsam Jerosolymórum civitátem vidéri diébus quadragínta per áëra équites discurréntes, aurátas stolas habéntes et hastis, quasi cohórtes armátos:
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 3 et cursus equórum per órdines digéstos, et congressiónes fíeri cóminus, et scutórum motus, et galeatórum multitúdinem gládiis distríctis, et telórum jactus, et aureórum armorum splendórem, omnísque géneris loricárum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 4 Quaprópter omnes rogábant in bonum monstra convérti.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 5 Sed cum falsus rumor exísset, tamquam vita excessísset Antíochus, assúmptis Jason non minus mille viris, repénte agréssus est civitátem: et cívibus ad murum convolántibus ad últimum apprehénsa civitáte, Meneláus fugit in arcem: b
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 6 Jason vero non parcébat in cæde cívibus suis, nec cogitábat prosperitátem advérsum cognátos malum esse máximum, árbitrans hóstium et non cívium se trophǽa captúrum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 7 Et principátum quidem non obtínuit, finem vero insidiárum suárum confusiónem accépit, et prófugus íterum ábiit in Ammanítem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 8 Ad últimum, in exítium sui conclúsus ab Aréta Árabum tyránno fúgiens de civitáte in civitátem, ómnibus odiósus, ut réfuga legum et execrábilis, ut pátriæ et cívium hostis, in Ægýptum extrúsus est:
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 9 et qui multos de pátria sua expúlerat, péregre périit, Lacedæmónas proféctus, quasi pro cognatióne ibi refúgium habitúrus:
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 10 et qui insepúltos multos abjécerat, ipse et illamentátus et insepúltus abjícitur, sepultúra neque peregrína usus, neque pátrio sepúlchro partícipans.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 11 His ítaque gestis, suspicátus est rex societátem desertúros Judǽos: et ob hoc proféctus ex Ægýpto efferátis ánimis, civitátem quidem armis cepit. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 12 Jussit autem milítibus interfícere, nec párcere occursántibus, et per domos ascendéntes trucidáre.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 13 Fiébant ergo cædes júvenum ac seniórum, et mulíerum et natórum extermínia, virginúmque et parvulórum neces.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 14 Erant autem toto tríduo octogínta míllia interfécti, quadragínta míllia vincti, non minus autem venúndati.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 15 Sed nec ista suffíciunt: ausus est étiam intráre templum univérsa terra sánctius, Meneláo ductóre, qui legum et pátriæ fuit próditor: b
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 16 et sceléstis mánibus sumens sancta vasa, quæ ab áliis régibus et civitátibus erant pósita ad ornátum loci, et glóriam, contrectábat indígne, et contaminábat.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 17 Ita alienátus mente Antíochus, non considerábat quod propter peccáta habitántium civitátem, módicum Deus fúerat irátus: propter quod et áccidit circa locum despéctio:
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 18 alióquin nisi contigísset eos multis peccátis esse involútos, sicut Heliodórus, qui missus est a Seléuco rege ad expoliándum ærárium, étiam hic statim advéniens flagellátus, et repúlsus útique fuísset ab audácia.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 19 Verum non propter locum, gentem: sed propter gentem, locum Deus elégit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 20 Ideóque et ipse locus párticeps factus est pópuli malórum: póstea autem fiet sócius bonórum, et qui derelíctus in ira Dei omnipoténtis est, íterum in magni Dómini reconciliatióne cum summa glória exaltábitur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 21 Ígitur Antíochus mille et octingéntis ablátis de templo taléntis, velóciter Antiochíam regréssus est, exístimans se præ supérbia terram ad navigándum, pélagus vero ad iter agéndum deductúrum propter mentis elatiónem. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 22 Relíquit autem et præpósitos ad affligéndam gentem: Jerosólymis quidem Philíppum génere Phrygem, móribus crudeliórem eo ipso a quo constitútus est:
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 23 in Garízim autem Andrónicum et Meneláum, qui grávius quam céteri imminébant cívibus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 24 Cumque appósitus esset contra Judǽos, misit odiósum príncipem Apollónium cum exércitu vigínti et duóbus míllibus, præcípiens ei omnes perféctæ ætátis interfícere, mulíeres ac júvenes véndere.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 25 Qui cum venísset Jerosólymam, pacem símulans, quiévit usque ad diem sanctum sábbati: et tunc feriátis Judǽis arma cápere suis præcépit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 26 Omnésque qui ad spectáculum procésserant, trucidávit: et civitátem cum armátis discúrrens, ingéntem multitúdinem perémit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 5 27 Judas autem Machabǽus, qui décimus fúerat, secésserat in desértum locum, ibíque inter feras vitam in móntibus cum suis agébat: et fœni cibo vescéntes, demorabántur, ne partícipes essent coinquinatiónis. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 1 Sed non post multum témporis, misit rex senem quemdam Antiochénum, qui compélleret Judǽos ut se transférrent a pátriis et Dei légibus:
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 2 contamináre étiam quod in Jerosólymis erat templum, et cognomináre Jovis Olýmpii: et in Garízim, prout erant hi qui locum inhabitábant, Jovis hospitális.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 3 Péssima autem et univérsis gravis erat malórum incúrsio:
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 4 nam templum luxúria et comessatiónibus géntium erat plenum, et scortántium cum meretrícibus: sacratísque ǽdibus mulíeres se ultro ingerébant, intro feréntes ea quæ non licébat.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 5 Altáre étiam plenum erat illícitis, quæ légibus prohibebántur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 6 Neque autem sábbata custodiebántur, neque dies solémnes pátrii servabántur, nec simplíciter Judǽum se esse quisquam confitebátur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 7 Ducebántur autem cum amára necessitáte in die natális regis ad sacrifícia: et cum Líberi sacra celebraréntur, cogebántur hédera coronáti Líbero circuíre.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 8 Decrétum autem éxiit in próximas gentílium civitátes, suggeréntibus Ptolemǽis, ut pari modo et ipsi advérsus Judǽos ágerent, ut sacrificárent:
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 9a eos autem qui nollent transíre ad institúta géntium, interfícerent.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 9b Erat ergo vidére misériam.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 10 Duæ enim mulíeres delátæ sunt natos suos circumcidísse: quas, infántibus ad úbera suspénsis, cum públice per civitátem circumduxíssent, per muros præcipitavérunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 11 Álii vero, ad próximas coëúntes spelúncas, et laténter sábbati diem celebrántes, cum indicáti essent Philíppo, flammis succénsi sunt, eo quod verebántur propter religiónem et observántiam manu sibímet auxílium ferre.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 12 Óbsecro autem eos qui hunc librum lectúri sunt, ne abhorréscant propter advérsos casus: sed réputent ea quæ accidérunt, non ad intéritum, sed ad correptiónem esse géneris nostri. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 13 Étenim multo témpore non sínere peccatóribus ex senténtia ágere, sed statim ultiónes adhibére, magni benefícii est indícium.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 14 Non enim, sicut in áliis natiónibus, Dóminus patiénter exspéctat, ut eas cum judícii dies advénerit, in plenitúdine peccatórum púniat:
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 15 ita et in nobis státuit ut, peccátis nostris in finem devolútis, ita demum in nos víndicet.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 16 Propter quod numquam quidem a nobis misericórdiam suam ámovet: corrípiens vero in advérsis, pópulum suum non derelíquit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 17 Sed hæc nobis ad commonitiónem legéntium dicta sint paucis. Jam enim veniéndum est ad narratiónem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 18 Ígitur Eleázarus, unus de primóribus scribárum, vir ætáte provéctus, et vultu decórus, apérto ore hians compellebátur carnem porcínam manducáre. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 19 At ille gloriosíssimam mortem magis quam odíbilem vitam compléctens, voluntárie præíbat ad supplícium.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 20 Íntuens autem quemádmodum oportéret accédere, patiénter sústinens, destinávit non admíttere illícita propter vitæ amórem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 21 Hi autem qui astábant, iníqua miseratióne commóti propter antíquam viri amicítiam, tolléntes eum secréto rogábant afférri carnes quibus vesci ei licébat, ut simularétur manducásse sicut rex imperáverat de sacrifícii cárnibus,
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 22 ut hoc facto, a morte liberarétur: et propter véterem viri amicítiam, hanc in eo faciébant humanitátem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 23 At ille cogitáre cœpit ætátis ac senectútis suæ eminéntiam dignam, et ingénitæ nobilitátis canítiem, atque a púero óptimæ conversatiónis actus: et secúndum sanctæ et a Deo cónditæ legis constitúta, respóndit cito, dicens præmítti se velle in inférnum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 24 Non enim ætáti nostræ dignum est, inquit, fíngere: ut multi adolescéntium, arbitrántes Eleázarum nonagínta annórum transísse ad vitam alienigenárum,
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 25 et ipsi propter meam simulatiónem, et propter módicum corruptíbilis vitæ tempus decipiántur, et per hoc máculam atque execratiónem meæ senectúti conquíram.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 26 Nam etsi in præsénti témpore supplíciis hóminum erípiar, sed manum Omnipoténtis nec vivus, nec defúnctus, effúgiam.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 27 Quam ob rem fórtiter vita excedéndo, senectúte quidem dignus apparébo:
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 28 adolescéntibus autem exémplum forte relínquam, si prompto ánimo ac fórtiter pro gravíssimis ac sanctíssimis légibus honésta morte perfúngar. His dictis, conféstim ad supplícium trahebátur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 29 Hi autem qui eum ducébant, et paulo ante fúerant mitióres, in iram convérsi sunt propter sermónes ab eo dictos, quos illi per arrogántiam prolátos arbitrabántur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 30 Sed cum plagis perimerétur, ingémuit, et dixit: Dómine, qui habes sanctam sciéntiam, maniféste tu scis quia cum a morte possem liberári, duros córporis sustíneo dolóres: secúndum ánimam vero propter timórem tuum libénter hæc pátior.
+2 Machabæórum 2Mac 41 6 31 Et iste quidem hoc modo vita decéssit, non solum juvénibus, sed et univérsæ genti memóriam mortis suæ ad exémplum virtútis et fortitúdinis derelínquens.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 1 Cóntigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehénsos compélli a rege édere contra fas carnes porcínas, flagris et táureis cruciátos.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 2 Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis díscere a nobis? paráti sumus mori, magis quam pátrias Dei leges prævaricári.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 3 Irátus ítaque rex, jussit sartágines et ollas ǽneas succéndi: quibus statim succénsis,
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 4 jussit ei qui prior fúerat locútus amputári linguam, et cute cápitis abstrácta, summas quoque manus et pedes ei præscíndi, céteris ejus frátribus et matre inspiciéntibus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 5 Et cum jam per ómnia inútilis factus esset, jussit ignem admovéri, et adhuc spirántem torréri in sartágine: in qua cum diu cruciarétur, céteri una cum matre ínvicem se hortabántur mori fórtiter,
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 6 dicéntes: Dóminus Deus aspíciet veritátem, et consolábitur in nobis, quemádmodum in protestatióne cántici declarávit Móyses: Et in servis suis consolábitur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 7 Mórtuo ítaque illo primo hoc modo, sequéntem deducébant ad illudéndum: et cute cápitis ejus cum capíllis abstrácta, interrogábant si manducáret, priúsquam toto córpore per membra síngula punirétur. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 8 At ille respóndens pátria voce, dixit: Non fáciam. Propter quod et iste, sequénti loco, primi torménta suscépit:
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 9 et in último spíritu constitútus, sic ait: Tu quidem scelestíssime in præsénti vita nos perdis: sed Rex mundi defúnctos nos pro suis légibus in ætérnæ vitæ resurrectióne suscitábit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 10 Post hunc tértius illúditur, et linguam postulátus cito prótulit, et manus constánter exténdit:
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 11 et cum fidúcia ait: E cælo ista possídeo, sed propter Dei leges nunc hæc ipsa despício, quóniam ab ipso me ea receptúrum spero:
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 12 ita ut rex, et qui cum ipso erant, miraréntur adolescéntis ánimum, quod tamquam níhilum dúceret cruciátus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 13 Et hoc ita defúncto, quartum vexábant simíliter torquéntes.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 14 Et cum jam esset ad mortem, sic ait: Pótius est ab homínibus morti datos spem exspectáre a Deo, íterum ab ipso resuscitándos: tibi enim resurréctio ad vitam non erit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 15 Et cum admovíssent quintum, vexábant eum. At ille respíciens in eum,
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 16 dixit: Potestátem inter hómines habens, cum sis corruptíbilis, facis quod vis: noli autem putáre genus nostrum a Deo esse derelíctum:
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 17 tu autem patiénter sústine, et vidébis magnam potestátem ipsíus, quáliter te et semen tuum torquébit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 18 Post hunc ducébant sextum, et is, mori incípiens, sic ait: Noli frustra erráre: nos enim propter nosmetípsos hæc pátimur, peccántes in Deum nostrum, et digna admiratióne facta sunt in nobis:
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 19 tu autem ne exístimes tibi impúne futúrum, quod contra Deum pugnáre tentáveris.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 20 Supra modum autem mater mirábilis, et bonórum memória digna, quæ pereúntes septem fílios sub uníus diéi témpore conspíciens, bono ánimo ferébat propter spem quam in Deum habébat: b
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 21 síngulos illórum hortabátur voce pátria fórtiter, repléta sapiéntia: et, femíneæ cogitatióni masculínum ánimum ínserens,
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 22 dixit ad eos: Néscio quáliter in útero meo apparuístis, neque enim ego spíritum et ánimam donávi vobis et vitam, et singulórum membra non ego ipsa compégi:
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 23 sed enim mundi Creátor, qui formávit hóminis nativitátem, quique ómnium invénit oríginem, et spíritum vobis íterum cum misericórdia reddet et vitam, sicut nunc vosmetípsos despícitis propter leges ejus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 24 Antíochus autem, contémni se arbitrátus, simul et exprobrántis voce despécta, cum adhuc adolescéntior superésset, non solum verbis hortabátur, sed et cum juraménto affirmábat se dívitem et beátum factúrum, et translátum a pátriis légibus amícum habitúrum, et res necessárias ei præbitúrum. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 25 Sed ad hæc cum adoléscens nequáquam inclinarétur, vocávit rex matrem, et suadébat ei ut adolescénti fíeret in salútem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 26 Cum autem multis eam verbis esset hortátus, promísit suasúrum se fílio suo.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 27 Ítaque inclináta ad illum, irrídens crudélem tyránnum, ait pátria voce: Fili mi, miserére mei, quæ te in útero novem ménsibus portávi, et lac triénnio dedi et álui, et in ætátem istam perdúxi.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 28 Peto, nate, ut aspícias ad cælum et terram, et ad ómnia quæ in eis sunt, et intélligas quia ex níhilo fecit illa Deus, et hóminum genus:
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 29 ita fiet, ut non tímeas carníficem istum, sed dignus frátribus tuis efféctus párticeps, súscipe mortem, ut in illa miseratióne cum frátribus tuis te recípiam.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 30 Cum hæc illa adhuc díceret, ait adoléscens: Quem sustinétis? non obédio præcépto regis, sed præcépto legis, quæ data est nobis per Móysen. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 31 Tu vero, qui invéntor omnis malítiæ factus es in Hebrǽos, non effúgies manum Dei.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 32 Nos enim pro peccátis nostris hæc pátimur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 33 Et si nobis propter increpatiónem et correptiónem Dóminus Deus noster módicum irátus est: sed íterum reconciliábitur servis suis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 34 Tu autem, o sceléste, et ómnium hóminum flagitiosíssime, noli frustra extólli vanis spebus in servos ejus inflammátus:
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 35 nondum enim omnipoténtis Dei, et ómnia inspiciéntis, judícium effugísti.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 36 Nam fratres mei, módico nunc dolóre sustentáto, sub testaménto ætérnæ vitæ effécti sunt: tu vero judício Dei justas supérbiæ tuæ pœnas exsólves.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 37 Ego autem, sicut fratres mei, ánimam et corpus meum trado pro pátriis légibus, ínvocans Deum matúrius genti nostræ propítium fíeri, teque cum torméntis et verbéribus confitéri quod ipse est Deus solus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 38 In me vero et in frátribus meis désinet Omnipoténtis ira, quæ super omne genus nostrum juste superdúcta est.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 39 Tunc rex accénsus ira in hunc, super omnes crudélius desǽvit, indígne ferens se derísum. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 40 Et hic ítaque mundus óbiit, per ómnia in Dómino confídens.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 41 Novíssime autem post fílios, et mater consúmpta est.
+2 Machabæórum 2Mac 41 7 42 Ígitur de sacrifíciis et de nímiis crudelitátibus satis dictum est. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 1 Judas vero Machabǽus, et qui cum illo erant, introíbant laténter in castélla: et convocántes cognátos et amícos, et eos qui permansérunt in Judaísmo assuméntes, eduxérunt ad se sex míllia virórum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 2 Et invocábant Dóminum, ut respíceret in pópulum qui ab ómnibus calcabátur, et misererétur templo quod contaminabátur ab ímpiis:
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 3 misererétur étiam extermínio civitátis, quæ esset íllico complanánda, et vocem sánguinis ad se clamántis audíret:
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 4 memorarétur quoque iniquíssimas mortes parvulórum innocéntum, et blasphémias nómini suo illátas, et indignarétur super his.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 5 At Machabǽus, congregáta multitúdine, intolerábilis géntibus efficiebátur: ira enim Dómini in misericórdiam convérsa est. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 6 Et supervéniens castéllis et civitátibus improvísus, succendébat eas: et opportúna loca óccupans, non paucas hóstium strages dabat:
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 7 máxime autem nóctibus ad hujuscémodi excúrsus ferebátur, et fama virtútis ejus ubíque diffundebátur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 8 Videns autem Philíppus paulátim virum ad proféctum veníre, ac frequéntius res ei cédere própere, ad Ptolemǽum ducem Cœlesýriæ et Phœnícis scripsit ut auxílium ferret regis negótiis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 9 At ille velóciter misit Nicanórem Pátrocli de primóribus amícum, datis ei de permístis géntibus, armátis non minus vigínti míllibus, ut univérsum Judæórum genus deléret, adjúncto ei Górgia viro militári, et in béllicis rebus experientíssimo.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 10 Constítuit autem Nícanor, ut regi tribútum, quod Románis erat dandum, duo míllia talentórum de captivitáte Judæórum suppléret: b
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 11 statímque ad marítimas civitátes misit, cónvocans ad coëmptiónem Judaicórum mancipiórum, promíttens se nonagínta mancípia talénto distractúrum, non respíciens ad vindíctam quæ eum ab Omnipoténte esset consecutúra.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 12 Judas autem ubi cómperit, indicávit his qui secum erant Judǽis Nicanóris advéntum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 13 Ex quibus quidam formidántes, et non credéntes Dei justítiæ, in fugam vertebántur:
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 14 álii vero si quid eis supérerat vendébant, simúlque Dóminum deprecabántur ut eríperet eos ab ímpio Nicanóre, qui eos priúsquam cóminus veníret, vendíderat:
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 15 etsi non propter eos, propter testaméntum tamen quod erat ad patres eórum, et propter invocatiónem sancti et magnífici nóminis ejus super ipsos.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 16 Convocátis autem Machabǽus septem míllibus qui cum ipso erant, rogábat ne hóstibus reconciliaréntur, neque metúerent iníque veniéntium advérsum se hóstium multitúdinem: sed fórtiter conténderent, b
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 17 ante óculos habéntes contuméliam quæ loco sancto ab his injúste esset illáta, itémque et ludíbrio hábitæ civitátis injúriam, adhuc étiam véterum institúta convúlsa.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 18 Nam illi quidem armis confídunt, ait, simul et audácia: nos autem in omnipoténte Dómino, qui potest et veniéntes advérsum nos, et univérsum mundum, uno nutu delére, confídimus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 19 Admónuit autem eos et de auxíliis Dei, quæ facta sunt erga paréntes: et quod sub Sennácherib centum octogínta quinque míllia periérunt:
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 20 et de prœ́lio quod eis advérsus Gálatas fuit in Babylónia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedónibus sóciis hæsitántibus, ipsi sex míllia soli peremérunt centum vigínti míllia, propter auxílium illis datum de cælo, et benefícia pro his plúrima consecúti sunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 21 His verbis constántes effécti sunt, et pro légibus et pátria mori paráti.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 22 Constítuit ítaque fratres suos duces utríque órdini, Simónem, et Joséphum, et Jónathan, subjéctis unicuíque millénis et quingenténis. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 23 Ad hoc étiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutórii Dei, in prima ácie ipse dux commísit cum Nicanóre.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 24 Et facto sibi adjutóre Omnipoténte, interfecérunt super novem míllia hóminum: majórem autem partem exércitus Nicanóris vulnéribus débilem factam fúgere compulérunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 25 Pecúniis vero eórum, qui ad emptiónem ipsórum vénerant, sublátis, ipsos usquequáque persecúti sunt:
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 26 sed revérsi sunt hora conclúsi, nam erat ante sábbatum: quam ob causam non perseveravérunt insequéntes.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 27 Arma autem ipsórum, et spólia congregántes, sábbatum agébant, benedicéntes Dóminum, qui liberávit eos in isto die, misericórdiæ inítium stillans in eos.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 28 Post sábbatum vero debílibus, et órphanis, et víduis divisérunt spólia: et resídua ipsi cum suis habuére.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 29 His ítaque gestis, et commúniter ab ómnibus facta obsecratióne, misericórdem Dóminum postulábant ut in finem servis suis reconciliarétur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 30 Et ex his qui cum Timótheo et Bácchide erant contra se contendéntes, super vigínti míllia interfecérunt, et munitiónes excélsas obtinuérunt: et plures prædas divisérunt, æquam portiónem debílibus, pupíllis, et víduis, sed et senióribus faciéntes. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 31 Et cum arma eórum diligénter collegíssent, ómnia composuérunt in locis opportúnis: resídua vero spólia Jerosólymam detulérunt:
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 32 et Philárchen, qui cum Timótheo erat, interfecérunt, virum sceléstum, qui in multis Judǽos afflíxerat.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 33 Et cum epinícia ágerent Jerosólymis, eum qui sacras jánuas incénderat, id est, Callísthenem, cum in quoddam domicílium refugísset, incendérunt, digna ei mercéde pro impietátibus suis réddita.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 34 Facinorosíssimus autem Nícanor, qui mille negotiántes ad Judæórum venditiónem addúxerat,
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 35 humiliátus auxílio Dómini ab his quos nullos existimáverat, depósita veste glóriæ, per mediterránea fúgiens, solus venit Antiochíam, summam infelicitátem de intéritu sui exércitus consecútus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 8 36 Et qui promíserat Románis se tribútum restitúere de captivitáte Jerosolymórum, prædicábat nunc protectórem Deum habére Judǽos, et ob ipsum invulnerábiles esse, eo quod sequeréntur leges ab ipso constitútas.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 1 Eódem témpore, Antíochus inhonéste revertebátur de Pérside.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 2 Intráverat enim in eam quæ dícitur Persépolis, et tentávit expoliáre templum, et civitátem opprímere: sed multitúdine ad arma concurrénte, in fugam versi sunt: et ita cóntigit ut Antíochus post fugam túrpiter redíret.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 3 Et cum venísset circa Ecbátanam, recognóvit quæ erga Nicanórem et Timótheum gesta sunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 4 Elátus autem in ira, arbitrabátur se injúriam illórum qui se fugáverant posse in Judǽos retorquére: ideóque jussit agitári currum suum sine intermissióne agens iter, cælésti eum judício perurgénte, eo quod ita supérbe locútus est se ventúrum Jerosólymam, et congériem sepúlchri Judæórum eam factúrum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 5 Sed qui univérsa cónspicit Dóminus Deus Israël, percússit eum insanábili et invisíbili plaga. Ut enim finívit hunc ipsum sermónem, apprehéndit eum dolor dirus víscerum, et amára internórum torménta: b
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 6 et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciátibus aliórum tórserat víscera, licet ille nullo modo a sua malítia cessáret.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 7 Super hoc autem supérbia replétus, ignem spirans ánimo in Judǽos, et præcípiens accelerári negótium, cóntigit illum ímpetu eúntem de curru cádere, et gravi córporis collisióne membra vexári.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 8 Isque qui sibi videbátur étiam flúctibus maris imperáre, supra humánum modum supérbia replétus, et móntium altitúdines in statéra appéndere, nunc humiliátus ad terram in gestatório portabátur, maniféstam Dei virtútem in semetípso contéstans:
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 9 ita ut de córpore ímpii vermes scaturírent, ac vivéntis in dolóribus carnes ejus efflúerent, odóre étiam illíus et fœtóre exércitus gravarétur:
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 10 et qui paulo ante sídera cæli contíngere se arbitrabátur, eum nemo póterat propter intolerántiam fœtóris portáre.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 11 Hinc ígitur cœpit ex gravi supérbia dedúctus ad agnitiónem sui veníre, divína admónitus plaga, per moménta síngula dolóribus suis augménta capiéntibus. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 12 Et cum nec ipse jam fœtórem suum ferre posset, ita ait: Justum est súbditum esse Deo, et mortálem non pária Deo sentíre.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 13 Orábat autem hic sceléstus Dóminum, a quo non esset misericórdiam consecutúrus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 14 Et civitátem, ad quam festínans veniébat ut eam ad solum dedúceret ac sepúlchrum congestórum fáceret, nunc optat líberam réddere:
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 15 et Judǽos, quos nec sepultúra quidem se dignos habitúrum, sed ávibus ac feris diripiéndos traditúrum, et cum párvulis exterminatúrum díxerat, æquáles nunc Atheniénsibus factúrum pollicétur:
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 16 templum étiam sanctum, quod prius expoliáverat, óptimis donis ornatúrum, et sancta vasa multiplicatúrum, et pertinéntes ad sacrifícia sumptus de reddítibus suis præstatúrum:
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 17 super hæc, et Judǽum se futúrum, et omnem locum terræ perambulatúrum, et prædicatúrum Dei potestátem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 18 Sed non cessántibus dolóribus (supervénerat enim in eum justum Dei judícium), despérans scripsit ad Judǽos in modum deprecatiónis epístolam hæc continéntem: b
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 19 Óptimis cívibus Judǽis plúrimam salútem, et bene valére, et esse felíces, rex et príncipes Antíochus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 20 Si bene valétis, et fílii vestri, et ex senténtia vobis cuncta sunt, máximas ágimus grátias.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 21 Et ego in infirmitáte constitútus, vestri autem memor benígne revérsus de Pérsidis locis, et infirmitáte gravi apprehénsus, necessárium duxi pro commúni utilitáte curam habére:
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 22 non despérans memetípsum, sed spem multam habens effugiéndi infirmitátem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 23 Respíciens autem quod et pater meus, quibus tempóribus in locis superióribus ducébat exércitum, osténdit qui post se suscíperet principátum:
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 24 ut si quid contrárium accíderet, aut diffícile nuntiarétur, sciéntes hi qui in regiónibus erant, cui esset rerum summa derelícta, non turbaréntur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 25 Ad hæc, consíderans de próximo poténtes quosque et vicínos tempóribus insidiántes, et evéntum exspectántes, designávi fílium meum Antíochum regem, quem sæpe recúrrens in superióra regna multis vestrum commendábam: et scripsi ad eum quæ subjécta sunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 26 Ora ítaque vos, et peto mémores beneficiórum públice et privátim, ut unusquísque consérvet fidem ad me et ad fílium meum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 27 Confído enim eum modéste et humáne actúrum, et sequéntem propósitum meum, et commúnem vobis fore.
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 28 Ígitur homicída et blasphémus péssime percússus, et ut ipse álios tractáverat, péregre in móntibus miserábili óbitu vita functus est. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 9 29 Transferébat autem corpus Philíppus collactáneus ejus: qui, métuens fílium Antíochi, ad Ptolemǽum Philométorem in Ægýptum ábiit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 1 Machabǽus autem, et qui cum eo erant, Dómino se protegénte, templum quidem et civitátem recépit:
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 2 aras autem quas alienígenæ per platéas exstrúxerant, itémque delúbra demolítus est:
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 3 et purgáto templo, áliud altáre fecérunt, et de ignítis lapídibus igne concépto sacrifícia obtulérunt post biénnium, et incénsum, et lucérnas, et panes propositiónis posuérunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 4 Quibus gestis, rogábant Dóminum prostráti in terram, ne ámplius tálibus malis incíderent: sed et, siquándo peccássent, ut ab ipso mítius corriperéntur, et non bárbaris ac blasphémis homínibus traderéntur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 5 Qua die autem templum ab alienígenis pollútum fúerat, cóntigit eádem die purificatiónem fíeri, vigésima quinta mensis qui fuit Casleu.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 6 Et cum lætítia diébus octo egérunt in modum tabernaculórum, recordántes quod ante módicum témporis diem solémnem tabernaculórum in móntibus et in spelúncis more bestiárum égerant.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 7 Propter quod thyrsos, et ramos vírides, et palmas præferébant ei qui prosperávit mundári locum suum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 8 Et decrevérunt commúni præcépto et decréto univérsæ genti Judæórum ómnibus annis ágere dies istos.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 9 Et Antíochi quidem, qui appellátus est Nóbilis, vitæ excéssus ita se hábuit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 10 Nunc autem de Eupátore Antíochi ímpii fílio quæ gesta sunt narrábimus, breviántes mala quæ in bellis gesta sunt. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 11 Hic enim suscépto regno, constítuit super negótia regni Lýsiam quemdam, Phœnícis et Sýriæ milítiæ príncipem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 12 Nam Ptolemǽus, qui dicebátur Macer, justi tenax erga Judǽos esse constítuit, et præcípue propter iniquitátem quæ facta erat in eos, et pacífice ágere cum eis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 13 Sed ob hoc accusátus ab amícis apud Eupátorem, cum frequénter próditor audíret, eo quod Cyprum créditam sibi a Philométore deseruísset, et ad Antíochum Nóbilem translátus étiam ab eo recessísset, venéno vitam finívit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 14 Górgias autem cum esset dux locórum, assúmptis ádvenis, frequénter Judǽos debellábat.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 15 Judǽi vero qui tenébant opportúnas munitiónes, fugátos ab Jerosólymis suscipiébant, et belláre tentábant.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 16 Hi vero qui erant cum Machabǽo, per oratiónes Dóminum rogántes ut esset sibi adjútor, ímpetum fecérunt in munitiónes Idumæórum: b
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 17 multáque vi insisténtes, loca obtinuérunt, occurréntes interemérunt, et omnes simul non minus vigínti míllibus trucidavérunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 18 Quidam autem cum confugíssent in duas turres valde munítas, omnem apparátum ad repugnándum habéntes,
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 19 Machabǽus ad eórum expugnatiónem relícto Simóne, et Josépho, itémque Zachǽo, eísque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas quæ ámplius perurgébant pugnas convérsus est.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 20 Hi vero qui cum Simóne erant, cupiditáte ducti, a quibúsdam qui in túrribus erant, suási sunt pecúnia: et septuagínta míllibus didráchmis accéptis, dimisérunt quosdam effúgere.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 21 Cum autem Machabǽo nuntiátum esset quod factum est, princípibus pópuli congregátis accusávit quod pecúnia fratres vendidíssent, adversáriis eórum dimíssis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 22 Hos ígitur proditóres factos interfécit, et conféstim duas turres occupávit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 23 Armis autem ac mánibus ómnia próspere agéndo in duábus munitiónibus plus quam vigínti míllia perémit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 24 At Timótheus, qui prius a Judǽis fúerat superátus, convocáto exércitu peregrínæ multitúdinis, et congregáto equitátu Asiáno, advénit quasi armis Judǽam captúrus. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 25 Machabǽus autem et qui cum ipso erant, appropinquánte illo, deprecabántur Dóminum, caput terra aspergéntes, lumbósque cilíciis præcíncti,
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 26 ad altáris crepídinem provolúti, ut sibi propítius, inimícis autem eórum esset inimícus, et adversáriis adversarétur, sicut lex dicit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 27 Et ita post oratiónem, sumptis armis, lóngius de civitáte procedéntes, et próximi hóstibus effécti, resedérunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 28 Primo autem solis ortu utríque commisérunt: isti quidem victóriæ et prosperitátis sponsórem cum virtúte Dóminum habéntes: illi autem ducem belli ánimum habébant.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 29 Sed cum véhemens pugna esset, apparuérunt adversáriis de cælo viri quinque in equis, frenis áureis decóri, ducátum Judǽis præstántes:
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 30 ex quibus duo Machabǽum médium habéntes, armis suis circumséptum incólumem conservábant: in adversários autem tela et fúlmina jaciébant, ex quo et cæcitáte confúsi et repléti perturbatióne, cadébant.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 31 Interfécti sunt autem vigínti míllia quingénti, et équites sexcénti.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 32 Timótheus vero confúgit in Gázaram præsídium munítum, cui prǽerat Chǽreas. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 33 Machabǽus autem et qui cum eo erant, lætántes obsedérunt præsídium diébus quátuor.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 34 At hi qui intus erant, loci firmitáte confísi, supra modum maledicébant, et sermónes nefándos jactábant.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 35 Sed cum dies quinta illucésceret, vigínti júvenes ex his qui cum Machabǽo erant, accénsi ánimis propter blasphémiam, viríliter accessérunt ad murum, et feróci ánimo incedéntes ascendébant:
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 36 sed et álii simíliter ascendéntes, turres portásque succéndere aggréssi sunt, atque ipsos maledícos vivos concremáre.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 37 Per contínuum autem bíduum præsídio vastáto, Timótheum occultántem se in quodam repértum loco peremérunt: et fratrem illíus Chǽream et Apollóphanem occidérunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 10 38 Quibus gestis, in hymnis et confessiónibus benedicébant Dóminum, qui magna fecit in Israël, et victóriam dedit illis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 1 Sed parvo post témpore, Lýsias procurátor regis et propínquus, ac negotiórum præpósitus, gráviter ferens de his quæ accíderant,
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 2 congregátis octogínta míllibus, et equitátu univérso, veniébat advérsus Judǽos, exístimans se civitátem quidem captam géntibus habitáculum factúrum,
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 3 templum vero in pecúniæ quæstum, sicut cétera delúbra géntium, habitúrum, et per síngulos annos venále sacerdótium:
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 4 nusquam recógitans Dei potestátem, sed mente effrenátus in multitúdine péditum, et in míllibus équitum, et in octogínta elephántis confidébat.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 5 Ingréssus autem Judǽam, et apprópians Bethsúræ, quæ erat in angústo loco, ab Jerosólyma intervállo quinque stadiórum, illud præsídium expugnábat.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 6 Ut autem Machabǽus et qui cum eo erant cognovérunt expugnári præsídia, cum fletu et lácrimis rogábant Dóminum, et omnis turba simul, ut bonum ángelum mítteret ad salútem Israël. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 7 Et ipse primus Machabǽus, sumptis armis, céteros adhortátus est simul secum perículum subíre, et ferre auxílium frátribus suis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 8 Cumque páriter prompto ánimo procéderent, Jerosólymis appáruit præcédens eos eques in veste cándida, armis áureis hastam vibrans.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 9 Tunc omnes simul benedixérunt misericórdem Dóminum, et convaluérunt ánimis: non solum hómines, sed et béstias ferocíssimas, et muros férreos paráti penetráre.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 10 Ibant ígitur prompti, de cælo habéntes adjutórem et miserántem super eos Dóminum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 11 Leónum autem more ímpetu irruéntes in hostes, prostravérunt ex eis úndecim míllia péditum, et équitum mille sexcéntos:
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 12 univérsos autem in fugam vertérunt, plures autem ex eis vulneráti nudi evasérunt. Sed et ipse Lýsias túrpiter fúgiens evásit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 13 Et quia non insensátus erat, secum ipse réputans factam erga se diminutiónem, et intélligens invíctos esse Hebrǽos, omnipoténtis Dei auxílio inniténtes, misit ad eos: b
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 14 promisítque se consensúrum ómnibus quæ justa sunt, et regem compulsúrum amícum fíeri.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 15 Ánnuit autem Machabǽus précibus Lýsiæ, in ómnibus utilitáti cónsulens: et quæcúmque Machabǽus scripsit Lýsiæ de Judǽis, ea rex concéssit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 16 Nam erant scriptæ Judǽis epístolæ a Lýsia quidem hunc modum continéntes: Lýsias pópulo Judæórum salútem. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 17 Joánnes et Abésalom, qui missi fúerant a vobis, tradéntes scripta, postulábant ut ea quæ per illos significabántur, implérem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 18 Quæcúmque ígitur regi potuérunt perférri, expósui: et quæ res permittébat, concéssit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 19 Si ígitur in negótiis fidem conservavéritis, et deínceps bonórum vobis causa esset, tentábo.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 20 De céteris autem per síngula verbo mandávi et istis, et his, qui a me missi sunt, cólloqui vobíscum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 21 Bene valéte. Anno centésimo, quadragésimo octávo mensis Dióscori, die vigésima et quarta.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 22 Regis autem epístola ista continébat: Rex Antíochus Lýsiæ fratri salútem. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 23 Patre nostro inter deos transláto, nos voléntes eos qui sunt in regno nostro sine tumúltu ágere, et rebus suis adhibére diligéntiam,
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 24 audívimus Judǽos non consensísse patri meo ut transferréntur ad ritum Græcórum, sed tenére velle suum institútum, ac proptérea postuláre a nobis concédi sibi legítima sua.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 25 Voléntes ígitur hanc quoque gentem quiétam esse, statuéntes judicávimus templum restítui illis, ut ágerent secúndum suórum majórum consuetúdinem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 26 Bene ígitur féceris, si míseris ad eos et déxteram déderis: ut cógnita nostra voluntáte, bono ánimo sint, et utilitátibus própriis desérviant.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 27 Ad Judǽos vero regis epístola talis erat: Rex Antíochus senátui Judæórum, et céteris Judǽis salútem. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 28 Si valétis, sic estis ut vólumus: sed et ipsi bene valémus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 29 Ádiit nos Meneláus, dicens velle vos descéndere ad vestros, qui sunt apud nos.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 30 His ígitur qui cómmeant usque ad diem trigésimum mensis Xánthici, damus dextras securitátis,
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 31 ut Judǽi utántur cibis et légibus suis, sicut et prius: et nemo eórum ullo modo moléstiam patiátur de his quæ per ignorántiam gesta sunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 32 Mísimus autem et Meneláum, qui vos alloquátur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 33 Valéte. Anno centésimo quadragésimo octávo, Xánthici mensis quintadécima die.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 34 Misérunt autem étiam Románi epístolam, ita se habéntem: Quintus Mémmius et Titus Manílius legáti Romanórum, pópulo Judæórum salútem. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 35 De his quæ Lýsias cognátus regis concéssit vobis, et nos concéssimus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 36 De quibus autem ad regem judicávit referéndum, conféstim áliquem míttere, diligéntius inter vos conferéntes, ut decernámus, sicut cóngruit vobis: nos enim Antiochíam accédimus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 37 Ideóque festináte rescríbere, ut nos quoque sciámus cujus estis voluntátis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 11 38 Bene valéte. Anno centésimo quadragésimo octávo, quintadécima die mensis Xánthici.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 1 His factis pactiónibus, Lýsias pergébat ad regem, Judǽi autem agricultúræ óperam dabant.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 2 Sed hi qui reséderant, Timótheus, et Apollónius Gennǽi fílius, sed et Hierónymus, et Démophon super hos, et Nícanor Cypriárches, non sinébant eos in siléntio ágere et quiéte.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 3 Joppítæ vero tale quoddam flagítium perpetrárunt: rogavérunt Judǽos cum quibus habitábant, ascéndere scaphas quas paráverant, cum uxóribus et fíliis, quasi nullis inimicítiis inter eos subjacéntibus. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 4 Secúndum commúne ítaque decrétum civitátis, et ipsis acquiescéntibus, pacísque causa nihil suspéctum habéntibus: cum in altum processíssent, submersérunt non minus ducéntos.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 5 Quam crudelitátem Judas in suæ gentis hómines factam ut cognóvit, præcépit viris qui erant cum ipso: et invocáto justo júdice Deo,
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 6 venit advérsus interfectóres fratrum, et portum quidem noctu succéndit, scaphas exússit, eos autem qui ab igne refúgerant, gládio perémit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 7 Et cum hæc ita egísset, discéssit quasi íterum reversúrus, et univérsos Joppítas eradicatúrus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 8 Sed cum cognovísset et eos qui erant Jámniæ, velle pari modo fácere habitántibus secum Judǽis,
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 9 Jamnítis quoque nocte supervénit, et portum cum návibus succéndit: ita ut lumen ignis apparéret Jerosólymis a stádiis ducéntis quadragínta.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 10 Inde cum jam abiíssent novem stádiis, et iter fácerent ad Timótheum, commisérunt cum eo Árabes quinque míllia viri, et équites quingénti. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 11 Cumque pugna válida fíeret, et auxílio Dei próspere cessísset, resídui Árabes victi petébant a Juda dextram sibi dari, promitténtes se páscua datúros, et in céteris profutúros.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 12 Judas autem arbitrátus vere in multis eos útiles, promísit pacem: dextrísque accéptis, discéssere ad tabernácula sua.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 13 Aggréssus est autem et civitátem quamdam firmam póntibus murísque circumséptam, quæ a turbis habitabátur géntium promiscuárum: cui nomen Casphin. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 14 Hi vero qui intus erant, confidéntes in stabilitáte murórum et apparátu alimoniárum, remíssius agébant, maledíctis lacesséntes Judam et blasphemántes, ac loquéntes quæ fas non est.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 15 Machabǽus autem, invocáto magno mundi Príncipe, qui sine ariétibus et máchinis tempóribus Jesu præcipitávit Jéricho, írruit feróciter muris:
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 16 et capta civitáte per Dómini voluntátem, innumerábiles cædes fecit, ita ut ádjacens stagnum stadiórum duórum latitúdinis sánguine interfectórum flúere viderétur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 17 Inde discessérunt stádia septingénta quinquagínta, et venérunt in Cháraca ad eos, qui dicúntur Tubianǽi, Judǽos: b
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 18 et Timótheum quidem in illis locis non comprehendérunt, nullóque negótio perfécto regréssus est, relícto in quodam loco firmíssimo præsídio.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 19 Dosítheus autem et Sosípater, qui erant duces cum Machabǽo, peremérunt a Timótheo relíctos in præsídio, decem míllia viros.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 20 At Machabǽus, ordinátis circum se sex míllibus, et constitútis per cohórtes, advérsus Timótheum procéssit, habéntem secum centum vigínti míllia péditum, equitúmque duo míllia quingéntos.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 21 Cógnito autem Judæ advéntu, Timótheus præmísit mulíeres et fílios, et réliquum apparátum, in præsídium quod Cárnion dícitur: erat enim inexpugnábile, et accéssu diffícile propter locórum angústias.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 22 Cumque cohors Judæ prima apparuísset, timor hóstibus incússus est ex præséntia Dei, qui univérsa cónspicit: et in fugam versi sunt álius ab álio, ita ut magis a suis dejiceréntur, et gladiórum suórum íctibus debilitaréntur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 23 Judas autem veheménter instábat púniens profános, et prostrávit ex eis trigínta míllia virórum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 24 Ipse vero Timótheus íncidit in partes Dosíthei et Sosípatris: et multis précibus postulábat ut vivus dimitterétur, eo quod multórum ex Judǽis paréntes habéret ac fratres, quos morte ejus décipi eveníret.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 25 Et cum fidem dedísset restitutúrum se eos secúndum constitútum, illǽsum eum dimisérunt propter fratrum salútem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 26 Judas autem egréssus est ad Cárnion, interféctis vigínti quinque míllibus. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 27 Post horum fugam et necem, movit exércitum ad Ephron civitátem munítam, in qua multitúdo diversárum géntium habitábat: et robústi júvenes pro muris consisténtes fórtiter repugnábant: in hac autem máchinæ multæ et telórum erat apparátus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 28 Sed cum Omnipoténtem invocássent, qui potestáte sua vires hóstium confríngit, cepérunt civitátem: et ex eis qui intus erant, vigínti quinque míllia prostravérunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 29 Inde ad civitátem Scythárum abiérunt, quæ ab Jerosólymis sexcéntis stádiis áberat.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 30 Contestántibus autem his, qui apud Scythopolítas erant, Judǽis, quod benígne ab eis haberéntur, étiam tempóribus infelicitátis quod modéste secum égerint:
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 31 grátias agéntes eis, et exhortáti étiam de cétero erga genus suum benígnos esse, venérunt Jerosólymam die solémni septimanárum instánte.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 32 Et post Pentecósten abiérunt contra Górgiam præpósitum Idumǽæ. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 33 Exívit autem cum pedítibus tribus míllibus, et equítibus quadringéntis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 34 Quibus congréssis, cóntigit paucos rúere Judæórum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 35 Dosítheus vero quidam de Bacénoris eques, vir fortis, Górgiam tenébat: et, cum vellet illum cápere vivum, eques quidam de Thrácibus írruit in eum, humerúmque ejus amputávit: atque ita Górgias effúgit in Marésa.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 36 At illis qui cum Esdrim erant diútius pugnántibus et fatigátis, invocávit Judas Dóminum adjutórem et ducem belli fíeri:
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 37 incípiens voce pátria, et cum hymnis clamórem extóllens, fugam Górgiæ milítibus incússit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 38 Judas autem collécto exércitu venit in civitátem Odóllam: et cum séptima dies superveníret, secúndum consuetúdinem purificáti, in eódem loco sábbatum egérunt. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 39 Et sequénti die venit cum suis Judas, ut córpora prostratórum tólleret, et cum paréntibus póneret in sepúlchris patérnis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 40 Invenérunt autem sub túnicis interfectórum de donáriis idolórum quæ apud Jámniam fuérunt, a quibus lex próhibet Judǽos: ómnibus ergo maniféstum factum est, ob hanc causam eos corruísse.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 41 Omnes ítaque benedixérunt justum judícium Dómini, qui occúlta fécerat manifésta:
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 42 atque ita ad preces convérsi, rogavérunt ut id quod factum erat delíctum oblivióni traderétur. At vero fortíssimus Judas hortabátur pópulum conserváre se sine peccáto, sub óculis vidéntes quæ facta sunt pro peccátis eórum qui prostráti sunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 43 Et facta collatióne, duódecim míllia drachmas argénti misit Jerosólymam offérri pro peccátis mortuórum sacrifícium, bene et religióse de resurrectióne cógitans
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 44 (nisi enim eos qui cecíderant resurrectúros speráret, supérfluum viderétur et vanum oráre pro mórtuis),
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 45 et quia considerábat quod hi qui cum pietáte dormitiónem accéperant, óptimam habérent repósitam grátiam.
+2 Machabæórum 2Mac 41 12 46 Sancta ergo et salúbris est cogitátio pro defúnctis exoráre, ut a peccátis solvántur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 1 Anno centésimo quadragésimo nono, cognóvit Judas Antíochum Eupátorem veníre cum multitúdine advérsus Judǽam,
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 2 et cum eo Lýsiam procuratórem et præpósitum negotiórum, secum habéntem péditum centum decem míllia, et équitum quinque míllia, et elephántos vigínti duos, currus cum fálcibus trecéntos.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 3 Commíscuit autem se illis et Meneláus: et cum multa fallácia deprecabátur Antíochum, non pro pátriæ salúte, sed sperans se constítui in principátum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 4 Sed Rex regum suscitávit ánimos Antíochi in peccatórem: et suggerénte Lýsia hunc esse causam ómnium malórum, jussit (ut eis est consuetúdo) apprehénsum in eódem loco necári.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 5 Erat autem in eódem loco turris quinquagínta cubitórum, aggéstum úndique habens cíneris: hæc prospéctum habébat in præceps.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 6 Inde in cínerem déjici jussit sacrílegum, ómnibus eum propelléntibus ad intéritum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 7 Et tali lege prævaricatórem legis cóntigit mori, nec terræ dari Meneláum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 8 Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delícta commísit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cíneris morte damnátus est.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 9 Sed rex mente effrenátus veniébat, nequiórem se patre suo Judǽis ostensúrus. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 10 Quibus Judas cógnitis, præcépit pópulo ut die ac nocte Dóminum invocárent, quo, sicut semper, et nunc adjuváret eos,
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 11 quippe qui lege, et pátria, sanctóque templo privári vereréntur: ac pópulum, qui nuper páululum respirásset, ne síneret blasphémis rursus natiónibus subdi.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 12 Ómnibus ítaque simul id faciéntibus, et peténtibus a Dómino misericórdiam cum fletu et jejúniis, per tríduum contínuum prostrátis, hortátus est eos Judas ut se præparárent.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 13 Ipse vero cum senióribus cogitávit priúsquam rex admovéret exércitum ad Judǽam et obtinéret civitátem, exíre, et Dómini judício commíttere éxitum rei.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 14 Dans ítaque potestátem ómnium Deo mundi creatóri, et exhortátus suos ut fórtiter dimicárent, et usque ad mortem pro légibus, templo, civitáte, pátria, et cívibus starent, circa Modin exércitum constítuit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 15 Et dato signo suis Dei victóriæ, juvénibus fortíssimis eléctis nocte aggréssus aulam régiam, in castris interfécit viros quátuor míllia, et máximum elephantórum cum his qui superpósiti fúerant:
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 16 summóque metu ac perturbatióne hóstium castra repléntes, rebus próspere gestis, abiérunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 17 Hoc autem factum est die illucescénte, adjuvánte eum Dómini protectióne. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 18 Sed rex, accépto gustu audáciæ Judæórum, arte difficultátem locórum tentábat:
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 19 et Bethsúræ, quæ erat Judæórum præsídium munítum, castra admovébat: sed fugabátur, impingébat, minorabátur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 20 His autem qui intus erant, Judas necessária mittébat.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 21 Enuntiávit autem mystéria hóstibus Rhódocus quidam de judáico exércitu, qui requisítus comprehénsus est, et conclúsus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 22 Íterum rex sermónem hábuit ad eos qui erant in Bethsúris: dextram dedit, accépit, ábiit:
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 23 commísit cum Juda, superátus est. Ut autem cognóvit rebellásse Philíppum Antiochíæ, qui relíctus erat super negótia, mente consternátus, Judǽos déprecans, subditúsque eis, jurat de ómnibus quibus justum visum est: et reconciliátus óbtulit sacrifícium, honorávit templum, et múnera pósuit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 24 Machabǽum amplexátus est, et fecit eum a Ptolemáide usque ad Gerrénos ducem et príncipem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 25 Ut autem venit Ptolemáidam, gráviter ferébant Ptoleménses amicítiæ conventiónem, indignántes ne forte fœdus irrúmperent.
+2 Machabæórum 2Mac 41 13 26 Tunc ascéndit Lýsias tribúnal, et expósuit ratiónem, et pópulum sedávit, regressúsque est Antiochíam: et hoc modo regis proféctio et réditus procéssit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 1 Sed post triénnii tempus, cognóvit Judas et qui cum eo erant Demétrium Seléuci cum multitúdine válida et návibus per portam Trípolis ascendísse ad loca opportúna,
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 2 et tenuísse regiónes advérsus Antíochum, et ducem ejus Lýsiam.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 3 Álcimus autem quidam, qui summus sacérdos fúerat, sed voluntárie coinquinátus est tempóribus commistiónis, consíderans nullo modo sibi esse salútem neque accéssum ad altáre, b
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 4 venit ad regem Demétrium centésimo quinquagésimo anno, ófferens ei corónam áuream et palmam, super hæc et thallos, qui templi esse videbántur. Et ipsa quidem die síluit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 5 Tempus autem opportúnum deméntiæ suæ nactus, convocátus a Demétrio ad consílium, et interrogátus quibus rebus et consíliis Judǽi niteréntur,
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 6 respóndit: Ipsi qui dicúntur Assidǽi Judæórum, quibus præest Judas Machabǽus, bella nútriunt, et seditiónes movent, nec patiúntur regnum esse quiétum:
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 7 nam et ego defraudátus paréntum glória (dico autem summo sacerdótio) huc veni:
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 8 primo quidem utilitátibus regis fidem servans, secúndo autem étiam cívibus cónsulens: nam illórum pravitáte univérsum genus nostrum non mínime vexátur.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 9 Sed oro his síngulis, o rex, cógnitis, et regióni et géneri, secúndum humanitátem tuam pervulgátam ómnibus, próspice:
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 10 nam, quámdiu súperest Judas, impossíbile est pacem esse negótiis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 11 Tálibus autem ab hoc dictis, et céteri amíci hostíliter se habéntes advérsus Judam, inflammavérunt Demétrium. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 12 Qui statim Nicanórem præpósitum elephantórum ducem misit in Judǽam:
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 13 datis mandátis ut ipsum quidem Judam cáperet: eos vero qui cum illo erant, dispérgeret, et constitúeret Álcimum máximi templi summum sacerdótem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 14 Tunc gentes quæ de Judǽa fúgerant Judam, gregátim se Nicanóri miscébant, misérias et clades Judæórum prosperitátes rerum suárum existimántes.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 15 Audíto ítaque Judǽi Nicanóris advéntu, et convéntu natiónum, conspérsi terra rogábant eum qui pópulum suum constítuit, ut in ætérnum custodíret, quique suam portiónem signis evidéntibus prótegit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 16 Imperánte autem duce, statim inde movérunt, convenerúntque ad castéllum Dessau.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 17 Simon vero frater Judæ commíserat cum Nicanóre: sed contérritus est repentíno advéntu adversariórum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 18 Nícanor tamen, áudiens virtútem cómitum Judæ, et ánimi magnitúdinem quam pro pátriæ certamínibus habébant, sánguine judícium fácere metuébat. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 19 Quam ob rem præmísit Posidónium, et Theodótium, et Matthíam, ut darent dextras atque accíperent.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 20 Et cum diu de his consílium agerétur, et ipse dux ad multitúdinem retulísset, ómnium una fuit senténtia amicítiis annúere.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 21 Ítaque diem constituérunt, qua secréto inter se ágerent: et síngulis sellæ prolátæ sunt, et pósitæ.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 22 Præcépit autem Judas armátos esse locis opportúnis, ne forte ab hóstibus repénte mali áliquid orirétur: et cóngruum collóquium fecérunt.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 23 Morabátur autem Nícanor Jerosólymis, nihílque iníque agébat: gregésque turbárum quæ congregátæ fúerant, dimísit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 24 Habébat autem Judam semper carum ex ánimo, et erat viro inclinátus.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 25 Rogavítque eum dúcere uxórem, filiósque procreáre. Núptias fecit: quiéte egit, communitérque vivébant.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 26 Álcimus autem, videns caritátem illórum ad ínvicem et conventiónes, venit ad Demétrium, et dicébat Nicanórem rebus aliénis assentúre, Judámque regni insidiatórem successórem sibi destinásse. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 27 Ítaque rex exasperátus, et péssimis hujus criminatiónibus irritátus, scripsit Nicanóri, dicens gráviter quidem se ferre de amicítiæ conventióne, jubére tamen Machabǽum cítius vinctum míttere Antiochíam.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 28 Quibus cógnitis, Nícanor consternabátur, et gráviter ferébat, si ea quæ convénerant írrita fáceret, nihil læsus a viro:
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 29 sed quia regi resístere non póterat, opportunitátem observábat qua præcéptum perfíceret.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 30 At Machabǽus, videns secum austérius ágere Nicanórem, et consuétum occúrsum ferócius exhibéntem, intélligens non ex bono esse austeritátem istam, paucis suórum congregátis, occultávit se a Nicanóre.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 31 Quod cum ille cognóvit, fórtiter se a viro prævéntum, venit ad máximum et sanctíssimum templum: et sacerdótibus sólitas hóstias offeréntibus, jussit sibi tradi virum. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 32 Quibus cum juraménto dicéntibus nescíre se ubi esset qui quærebátur, exténdens manum ad templum,
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 33 jurávit, dicens: Nisi Judam mihi vinctum tradidéritis, istud Dei fanum in planítiem dedúcam, et altáre effódiam, et templum hoc Líbero patri consecrábo.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 34 Et his dictis ábiit. Sacerdótes autem protendéntes manus in cælum, invocábant eum qui semper propugnátor esset gentis ipsórum, hæc dicéntes:
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 35 Tu, Dómine universórum, qui nullíus índiges, voluísti templum habitatiónis tuæ fíeri in nobis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 36 Et nunc, Sancte sanctórum, ómnium Dómine, consérva in ætérnum impollútam domum istam, quæ nuper mundáta est.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 37 Razías autem quidam de senióribus ab Jerosólymis delátus est Nicanóri, vir amátor civitátis, et bene áudiens: qui pro afféctu pater Judæórum appellabátur. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 38 Hic multis tempóribus continéntiæ propósitum ténuit in Judaísmo, corpúsque et ánimam trádere conténtus pro perseverántia.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 39 Volens autem Nícanor manifestáre ódium quod habébat in Judǽos, misit mílites quingéntos ut eum comprehénderent.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 40 Putábat enim, si illum decepísset, se cladem Judǽis máximam illatúrum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 41 Turbis autem irrúere in domum ejus, et jánuam dirúmpere: atque ignem admovére cupiéntibus, cum jam comprehenderétur, gládio se pétiit,
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 42 éligens nobíliter mori pótius quam súbditus fíeri peccatóribus, et contra natáles suos indígnis injúriis agi.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 43 Sed cum per festinatiónem non certo ictu plagam dedísset, et turbæ intra óstia irrúmperent, recúrrens audácter ad murum præcipitávit semetípsum viríliter in turbas:
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 44 quibus velóciter locum dántibus cásui ejus, venit per médiam cervícem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 45 Et cum adhuc spiráret, accénsus ánimo, surréxit, et cum sanguis ejus magno fluxu deflúeret, et gravíssimis vulnéribus esset sáucius, cursu turbam pertránsiit:
+2 Machabæórum 2Mac 41 14 46 et stans supra quamdam petram prærúptam, et jam exsánguis efféctus, compléxus intestína sua, utrísque mánibus projécit super turbas, ínvocans dominatórem vitæ ac spíritus ut hæc illi íterum rédderet: atque ita vita defúnctus est.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 1 Nícanor autem, ut cómperit Judam esse in locis Samaríæ, cogitávit cum omni ímpetu die sábbati commíttere bellum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 2 Judǽis vero qui illum per necessitátem sequebántur, dicéntibus: Ne ita feróciter et bárbare féceris, sed honórem tríbue diéi sanctificatiónis, et honóra eum qui univérsa cónspicit:
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 3 ille infélix interrogávit si est potens in cælo, qui imperávit agi diem sabbatórum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 4 Et respondéntibus illis: Est Dóminus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi séptimam diem:
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 5 at ille ait: Et ego potens sum super terram qui ímpero sumi arma, et negótia regis impléri. Tamen non obtínuit ut consílium perfíceret.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 6 Et Nícanor quidem cum summa supérbia eréctus, cogitáverat commúne trophǽum statúere de Juda. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 7 Machabǽus autem semper confidébat cum omni spe auxílium sibi a Deo affutúrum:
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 8 et hortabátur suos ne formidárent ad advéntum natiónum, sed in mente habérent adjutória sibi facta de cælo, et nunc sperárent ab Omnipoténte sibi affutúram victóriam.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 9 Et allocútus eos de lege et prophétis, ádmonens étiam certámina quæ fécerant prius, promptióres constítuit eos:
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 10 et ita ánimis eórum eréctis simul ostendébat géntium falláciam, et juramentórum prævaricatiónem.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 11 Síngulos autem illórum armávit, non clýpei et hastæ munitióne, sed sermónibus óptimis et exhortatiónibus, expósito digno fide sómnio, per quod univérsos lætificávit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 12 Erat autem hujuscémodi visus: Oníam, qui fúerat summus sacérdos, virum bonum et benígnum, verecúndum visu, modéstum móribus, et elóquio decórum, et qui a púero in virtútibus exercitátus sit, manus protendéntem oráre pro omni pópulo Judæórum. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 13 Post hoc apparuísse et álium virum ætáte et glória mirábilem, et magni decóris habitúdine circa illum.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 14 Respondéntem vero Oníam dixísse: Hic est fratrum amátor, et pópuli Israël: hic est qui multum orat pro pópulo et univérsa sancta civitáte, Jeremías prophéta Dei.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 15 Extendísse autem Jeremíam dextram, et dedísse Judæ gládium áureum, dicéntem:
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 16 Áccipe sanctum gládium munus a Deo, in quo dejícies adversários pópuli mei Israël.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 17 Exhortáti ítaque Judæ sermónibus bonis valde, de quibus extólli posset ímpetus, et ánimi júvenum confortári, statuérunt dimicáre et conflígere fórtiter: ut virtus de negótiis judicáret, eo quod cívitas sancta et templum periclitaréntur. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 18 Erat enim pro uxóribus et fíliis, itémque pro frátribus et cognátis, minor sollicitúdo: máximus vero et primus pro sanctitáte timor erat templi.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 19 Sed et eos qui in civitáte erant, non mínima sollicitúdo habébat pro his qui congressúri erant.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 20 Et cum jam omnes sperárent judícium futúrum, hostésque adéssent atque exércitus esset ordinátus, béstiæ equitésque opportúno in loco compósiti,
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 21 consíderans Machabǽus advéntum multitúdinis, et apparátum várium armorum, et ferocitátem bestiárum, exténdens manus in cælum, prodígia faciéntem Dóminum invocávit, qui non secúndum armorum poténtiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victóriam.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 22 Dixit autem ínvocans hoc modo: Tu Dómine, qui misísti ángelum tuum sub Ezechía rege Juda, et interfecísti de castris Sennácherib centum octogínta quinque míllia:
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 23 et nunc, dominátor cælórum, mitte ángelum tuum bonum ante nos in timóre et tremóre magnitúdinis bráchii tui,
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 24 ut métuant qui cum blasphémia véniunt advérsus sanctum pópulum tuum. Et hic quidem ita perorávit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 25 Nícanor autem et qui cum ipso erant, cum tubis et cánticis admovébant. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 26 Judas vero et qui cum eo erant, invocáto Deo, per oratiónes congréssi sunt:
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 27 manu quidem pugnántes, sed Dóminum córdibus orántes, prostravérunt non minus trigínta quinque míllia, præséntia Dei magnífice delectáti.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 28 Cumque cessássent, et cum gáudio redírent, cognovérunt Nicanórem ruísse cum armis suis.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 29 Facto ítaque clamóre, et perturbatióne excitáta, pátria voce omnipoténtem Dóminum benedicébant.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 30 Præcépit autem Judas, qui per ómnia córpore et ánimo mori pro cívibus parátus erat, caput Nicanóris, et manum cum húmero abscíssam, Jerosólymam perférri. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 31 Quo cum pervenísset, convocátis contribúlibus et sacerdótibus ad altáre, accersíit et eos qui in arce erant.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 32 Et osténso cápite Nicanóris, et manu nefária quam exténdens contra domum sanctam omnipoténtis Dei magnífice gloriátus est.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 33 Linguam étiam ímpii Nicanóris præcísam jussit particulátim ávibus dari: manum autem deméntis contra templum suspéndi.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 34 Omnes ígitur cæli benedixérunt Dóminum, dicéntes: Benedíctus qui locum suum incontaminátum servávit.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 35 Suspéndit autem Nicanóris caput in summa arce, ut évidens esset, et maniféstum signum auxílii Dei.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 36 Ítaque omnes commúni consílio decrevérunt nullo modo diem istum absque celebritáte præteríre:
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 37 habére autem celebritátem tertiadécima die mensis Adar, quod dícitur voce syríaca, prídie Mardochǽi diéi.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 38 Ígitur his erga Nicanórem gestis, et ex illis tempóribus ab Hebrǽis civitáte posséssa, ego quoque in his fáciam finem sermónis. b
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 39 Et si quidem bene, et ut históriæ cómpetit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedéndum est mihi.
+2 Machabæórum 2Mac 41 15 40 Sicut enim vinum semper bíbere, aut semper aquam, contrárium est; altérnis autem uti, delectábile: ita legéntibus si semper exáctus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummátus.
# Matthǽus Mat Sanctum Jesu Christi Evangélium: Secúndum Matthǽum
Matthǽus Mat 42 1 1 Liber generatiónis Jesu Christi fílii David, fílii Ábraham.
Matthǽus Mat 42 1 2 Ábraham génuit Ísaac. Ísaac autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Judam, et fratres ejus.
@@ -33202,702 +33202,702 @@ Romános Rom 47 16 24 Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum ómnibus vobis. Am
Romános Rom 47 16 25 Ei autem, qui potens est vos confirmáre juxta Evangélium meum, et prædicatiónem Jesu Christi, secúndum revelatiónem mystérii tempóribus ætérnis táciti b
Romános Rom 47 16 26 (quod nunc patefáctum est per Scriptúras prophetárum secúndum præcéptum ætérni Dei, ad obeditiónem fídei), in cunctis géntibus cógniti,
Romános Rom 47 16 27 soli sapiénti Deo, per Jesum Christum, cui honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.
-# 1 Corinthios 1Cor Epístola Prima Beáti: Pauli Apóstoli ad Corinthios
-1 Corinthios 1Cor 48 1 1 Paulus vocátus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, et Sósthenes frater,
-1 Corinthios 1Cor 48 1 2 ecclésiæ Dei, quæ est Corínthi, sanctificátis in Christo Jesu, vocátis sanctis, cum ómnibus qui ínvocant nomen Dómini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsórum et nostro.
-1 Corinthios 1Cor 48 1 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
-1 Corinthios 1Cor 48 1 4 Grátias ago Deo meo semper pro vobis in grátia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu:
-1 Corinthios 1Cor 48 1 5 quod in ómnibus dívites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni sciéntia.
-1 Corinthios 1Cor 48 1 6 Sicut testimónium Christi confirmátum est in vobis:
-1 Corinthios 1Cor 48 1 7 ita ut nihil vobis desit in ulla grátia, exspectántibus revelatiónem Dómini nostri Jesu Christi,
-1 Corinthios 1Cor 48 1 8 qui et confirmábit vos usque in finem sine crímine, in die advéntus Dómini nostri Jesu Christi.
-1 Corinthios 1Cor 48 1 9 Fidélis Deus: per quem vocáti estis in societátem fílii ejus Jesu Christi Dómini nostri.
-1 Corinthios 1Cor 48 1 10 Óbsecro autem vos fratres per nomen Dómini nostri Jesu Christi: ut idípsum dicátis omnes, et non sint in vobis schísmata: sitis autem perfécti in eódem sensu, et in eádem senténtia. b
-1 Corinthios 1Cor 48 1 11 Significátum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiónes sunt inter vos.
-1 Corinthios 1Cor 48 1 12 Hoc autem dico, quod unusquísque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apóllo: ego vero Cephæ: ego autem Christi.
-1 Corinthios 1Cor 48 1 13 Divísus est Christus? numquid Paulus crucifíxus est pro vobis? aut in nómine Pauli baptizáti estis?
-1 Corinthios 1Cor 48 1 14 Grátias ago Deo, quod néminem vestrum baptizávi, nisi Crispum et Caium:
-1 Corinthios 1Cor 48 1 15 ne quis dicat quod in nómine meo baptizáti estis.
-1 Corinthios 1Cor 48 1 16 Baptizávi autem et Stéphanæ domum: céterum néscio si quem álium baptizáverim.
-1 Corinthios 1Cor 48 1 17 Non enim misit me Christus baptizáre, sed evangelizáre: non in sapiéntia verbi, ut non evacuétur crux Christi. b
-1 Corinthios 1Cor 48 1 18 Verbum enim crucis pereúntibus quidem stultítia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
-1 Corinthios 1Cor 48 1 19 Scriptum est enim: Perdam sapiéntiam sapiéntium, et prudéntiam prudéntium reprobábo.
-1 Corinthios 1Cor 48 1 20 Ubi sápiens? ubi scriba? ubi conquisítor hujus sǽculi? Nonne stultam fecit Deus sapiéntiam hujus mundi?
-1 Corinthios 1Cor 48 1 21 Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum: plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes.
-1 Corinthios 1Cor 48 1 22 Quóniam et Judǽi signa petunt, et Græci sapiéntiam quaérunt:
-1 Corinthios 1Cor 48 1 23 nos autem prædicámus Christum crucifíxum: Judǽis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam,
-1 Corinthios 1Cor 48 1 24 ipsis autem vocátis Judǽis, atque Græcis Christum Dei virtútem, et Dei sapiéntiam:
-1 Corinthios 1Cor 48 1 25 quia quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus: et quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus.
-1 Corinthios 1Cor 48 1 26 Vidéte enim vocatiónem vestram, fratres, quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles:
-1 Corinthios 1Cor 48 1 27 sed quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes: et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia:
-1 Corinthios 1Cor 48 1 28 et ignobília mundi, et contemptibília elégit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrúeret:
-1 Corinthios 1Cor 48 1 29 ut non gloriétur omnis caro in conspéctu ejus.
-1 Corinthios 1Cor 48 1 30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapiéntia a Deo, et justítia, et sanctificátio, et redémptio:
-1 Corinthios 1Cor 48 1 31 ut quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur.
-1 Corinthios 1Cor 48 2 1 Et ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non in sublimitáte sermónis, aut sapiéntiæ, annúntians vobis testimónium Christi.
-1 Corinthios 1Cor 48 2 2 Non enim judicávi me scire áliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifíxum.
-1 Corinthios 1Cor 48 2 3 Et ego in infirmitáte, et timóre, et tremóre multo fui apud vos:
-1 Corinthios 1Cor 48 2 4 et sermo meus, et prædicátio mea non in persuasibílibus humánæ sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne spíritus et virtútis:
-1 Corinthios 1Cor 48 2 5 ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum, sed in virtúte Dei.
-1 Corinthios 1Cor 48 2 6 Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos: sapiéntiam vero non hujus sǽculi, neque príncipum hujus sǽculi, qui destruúntur: b
-1 Corinthios 1Cor 48 2 7 sed lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sǽcula in glóriam nostram,
-1 Corinthios 1Cor 48 2 8 quam nemo príncipum hujus sǽculi cognóvit: si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent.
-1 Corinthios 1Cor 48 2 9 Sed sicut scriptum est: Quod óculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus iis qui díligunt illum:
-1 Corinthios 1Cor 48 2 10 nobis autem revelávit Deus per Spíritum suum: Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei.
-1 Corinthios 1Cor 48 2 11 Quis enim hóminum scit quæ sunt hóminis, nisi spíritus hóminis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognóvit, nisi Spíritus Dei.
-1 Corinthios 1Cor 48 2 12 Nos autem non spíritum hujus mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est, ut sciámus quæ a Deo donáta sunt nobis:
-1 Corinthios 1Cor 48 2 13 quæ et lóquimur non in doctis humánæ sapiéntiæ verbis, sed in doctrína Spíritus, spirituálibus spirituália comparántes.
-1 Corinthios 1Cor 48 2 14 Animális autem homo non pércipit ea quæ sunt Spíritus Dei: stultítia enim est illi, et non potest intellígere: quia spirituáliter examinátur.
-1 Corinthios 1Cor 48 2 15 Spirituális autem júdicat ómnia: et ipse a némine judicátur.
-1 Corinthios 1Cor 48 2 16 Quis enim cognóvit sensum Dómini, qui ínstruat eum? nos autem sensum Christi habémus.
-1 Corinthios 1Cor 48 3 1 Et ego, fratres, non pótui vobis loqui quasi spirituálibus, sed quasi carnálibus. Tamquam párvulis in Christo,
-1 Corinthios 1Cor 48 3 2 lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poterátis: sed nec nunc quidem potéstis: adhuc enim carnáles estis.
-1 Corinthios 1Cor 48 3 3 Cum enim sit inter vos zelus, et conténtio: nonne carnáles estis, et secúndum hóminem ambulátis?
-1 Corinthios 1Cor 48 3 4 Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; álius autem: Ego Apóllo: nonne hómines estis? Quid ígitur est Apóllo? quid vero Paulus?
-1 Corinthios 1Cor 48 3 5 minístri ejus, cui credidístis, et unicuíque sicut Dóminus dedit.
-1 Corinthios 1Cor 48 3 6 Ego plantávi, Apóllo rigávit: sed Deus increméntum dedit.
-1 Corinthios 1Cor 48 3 7 Ítaque neque qui plantat est áliquid, neque qui rigat: sed qui increméntum dat, Deus.
-1 Corinthios 1Cor 48 3 8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquísque autem própriam mercédem accípiet, secúndum suum labórem.
-1 Corinthios 1Cor 48 3 9 Dei enim sumus adjutóres: Dei agricultúra estis, Dei ædificátio estis.
-1 Corinthios 1Cor 48 3 10 Secúndum grátiam Dei, quæ data est mihi, ut sápiens architéctus fundaméntum pósui: álius autem superædíficat. Unusquísque autem vídeat quómodo superædíficet. b
-1 Corinthios 1Cor 48 3 11 Fundaméntum enim áliud nemo potest pónere præter id quod pósitum est, quod est Christus Jesus.
-1 Corinthios 1Cor 48 3 12 Si quis autem superædíficat super fundaméntum hoc, aurum, argéntum, lápides pretiósos, ligna, fœnum, stípulam,
-1 Corinthios 1Cor 48 3 13 uniuscujúsque opus maniféstum erit: dies enim Dómini declarábit, quia in igne revelábitur: et uniuscujúsque opus quale sit, ignis probábit.
-1 Corinthios 1Cor 48 3 14 Si cujus opus mánserit quod superædificávit, mercédem accípiet.
-1 Corinthios 1Cor 48 3 15 Si cujus opus árserit, detriméntum patiétur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
-1 Corinthios 1Cor 48 3 16 Nescítis quia templum Dei estis, et Spíritus Dei hábitat in vobis? b
-1 Corinthios 1Cor 48 3 17 Si quis autem templum Dei violáverit, dispérdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
-1 Corinthios 1Cor 48 3 18 Nemo se sedúcat: si quis vidétur inter vos sápiens esse in hoc sǽculo, stultus fiat ut sit sápiens.
-1 Corinthios 1Cor 48 3 19 Sapiéntia enim hujus mundi, stultítia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehéndam sapiéntes in astútia eórum.
-1 Corinthios 1Cor 48 3 20 Et íterum: Dóminus novit cogitatiónes sapiéntium quóniam vanæ sunt.
-1 Corinthios 1Cor 48 3 21 Nemo ítaque gloriétur in homínibus.
-1 Corinthios 1Cor 48 3 22 Ómnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apóllo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præséntia, sive futúra: ómnia enim vestra sunt:
-1 Corinthios 1Cor 48 3 23 vos autem Christi: Christus autem Dei.
-1 Corinthios 1Cor 48 4 1 Sic nos exístimet homo ut minístros Christi, et dispensatóres mysteriórum Dei.
-1 Corinthios 1Cor 48 4 2 Hic jam quǽritur inter dispensatóres ut fidélis quis inveniátur.
-1 Corinthios 1Cor 48 4 3 Mihi autem pro mínimo est ut a vobis júdicer, aut ab humáno die: sed neque meípsum júdico.
-1 Corinthios 1Cor 48 4 4 Nihil enim mihi cónscius sum, sed non in hoc justificátus sum: qui autem júdicat me, Dóminus est.
-1 Corinthios 1Cor 48 4 5 Ítaque nolíte ante tempus judicáre, quoadúsque véniat Dóminus: qui et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit consília córdium: et tunc laus erit unicuíque a Deo.
-1 Corinthios 1Cor 48 4 6 Hæc autem, fratres, transfigurávi in me et Apóllo, propter vos: ut in nobis discátis, ne supra quam scriptum est, unus advérsus álterum inflétur pro álio. b
-1 Corinthios 1Cor 48 4 7 Quis enim te discérnit? quid autem habes quod non accepísti? si autem accepísti, quid gloriáris quasi non accéperis?
-1 Corinthios 1Cor 48 4 8 Jam saturáti estis, jam dívites facti estis: sine nobis regnátis: et útinam regnétis, ut et nos vobíscum regnémus. b
-1 Corinthios 1Cor 48 4 9 Puto enim quod Deus nos Apóstolos novíssimos osténdit, tamquam morti destinátos: quia spectáculum facti sumus mundo, et ángelis, et homínibus.
-1 Corinthios 1Cor 48 4 10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles.
-1 Corinthios 1Cor 48 4 11 Usque in hanc horam et esúrimus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus,
-1 Corinthios 1Cor 48 4 12 et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus:
-1 Corinthios 1Cor 48 4 13 blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc.
-1 Corinthios 1Cor 48 4 14 Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo.
-1 Corinthios 1Cor 48 4 15 Nam si decem míllia pædagogórum habeátis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangélium ego vos génui.
-1 Corinthios 1Cor 48 4 16 Rogo ergo vos, imitatóres mei estóte, sicut et ego Christi.
-1 Corinthios 1Cor 48 4 17 Ídeo misi ad vos Timótheum, qui est fílius meus caríssimus, et fidélis in Dómino: qui vos commonefáciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubíque in omni ecclésia dóceo. b
-1 Corinthios 1Cor 48 4 18 Tamquam non ventúrus sim ad vos, sic infláti sunt quidam.
-1 Corinthios 1Cor 48 4 19 Véniam autem ad vos cito, si Dóminus volúerit: et cognóscam non sermónem eórum qui infláti sunt, sed virtútem.
-1 Corinthios 1Cor 48 4 20 Non enim in sermóne est regnum Dei, sed in virtúte.
-1 Corinthios 1Cor 48 4 21 Quid vultis? in virga véniam ad vos, an in caritáte, et spíritu mansuetúdinis?
-1 Corinthios 1Cor 48 5 1 Omníno audítur inter vos fornicátio, et talis fornicátio, qualis nec inter gentes, ita ut uxórem patris sui áliquis hábeat.
-1 Corinthios 1Cor 48 5 2 Et vos infláti estis: et non magis luctum habuístis ut tollátur de médio vestrum qui hoc opus fecit.
-1 Corinthios 1Cor 48 5 3 Ego quidem absens córpore, præsens autem spíritu, jam judicávi ut præsens eum, qui sic operátus est,
-1 Corinthios 1Cor 48 5 4 in nómine Dómini nostri Jesu Christi, congregátis vobis et meo spíritu, cum virtúte Dómini nostri Jesu,
-1 Corinthios 1Cor 48 5 5 trádere hujúsmodi Sátanæ in intéritum carnis, ut spíritus salvus sit in die Dómini nostri Jesu Christi.
-1 Corinthios 1Cor 48 5 6 Non est bona gloriátio vestra. Nescítis quia módicum ferméntum totam massam corrúmpit?
-1 Corinthios 1Cor 48 5 7 Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspérsio, sicut estis ázymi. Étenim Pascha nostrum immolátus est Christus.
-1 Corinthios 1Cor 48 5 8 Ítaque epulémur: non in ferménto véteri, neque in ferménto malítiæ et nequítiæ: sed in ázymis sinceritátis et veritátis.
-1 Corinthios 1Cor 48 5 9 Scripsi vobis in epístola: Ne commisceámini fornicáriis: b
-1 Corinthios 1Cor 48 5 10 non útique fornicáriis hujus mundi, aut aváris, aut rapácibus, aut idólis serviéntibus: alióquin debuerátis de hoc mundo exiísse.
-1 Corinthios 1Cor 48 5 11 Nunc autem scripsi vobis non commiscéri: si is qui frater nominátur, est fornicátor, aut avárus, aut idólis sérviens, aut maledícus, aut ebriósus, aut rapax, cum ejúsmodi nec cibum súmere.
-1 Corinthios 1Cor 48 5 12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicáre? nonne de iis qui intus sunt, vos judicátis?
-1 Corinthios 1Cor 48 5 13 nam eos qui foris sunt, Deus judicábit. Auférte malum ex vobis ipsis.
-1 Corinthios 1Cor 48 6 1 Audet áliquis vestrum habens negótium advérsus álterum, judicári apud iníquos, et non apud sanctos?
-1 Corinthios 1Cor 48 6 2 an nescítis quóniam sancti de hoc mundo judicábunt? et si in vobis judicábitur mundus, indígni estis qui de mínimis judicétis?
-1 Corinthios 1Cor 48 6 3 Nescítis quóniam ángelos judicábimus? quanto magis sæculária?
-1 Corinthios 1Cor 48 6 4 Sæculária ígitur judícia si habuéritis: contemptíbiles, qui sunt in ecclésia, illos constitúite ad judicándum.
-1 Corinthios 1Cor 48 6 5 Ad verecúndiam vestram dico. Sic non est inter vos sápiens quisquam, qui possit judicáre inter fratrem suum?
-1 Corinthios 1Cor 48 6 6 Sed frater cum fratre judício conténdit: et hoc apud infidéles?
-1 Corinthios 1Cor 48 6 7 Jam quidem omníno delíctum est in vobis, quod judícia habétis inter vos. Quare non magis injúriam accípitis? quare non magis fraudem patímini?
-1 Corinthios 1Cor 48 6 8 Sed vos injúriam fácitis, et fraudátis: et hoc frátribus.
-1 Corinthios 1Cor 48 6 9 An nescítis quia iníqui regnum Dei non possidébunt? Nolíte erráre: neque fornicárii, neque idólis serviéntes, neque adúlteri,
-1 Corinthios 1Cor 48 6 10 neque molles, neque masculórum concubitóres, neque fures, neque avári, neque ebriósi, neque malédici, neque rapáces regnum Dei possidébunt.
-1 Corinthios 1Cor 48 6 11 Et hæc quidam fuístis: sed ablúti estis, sed sanctificáti estis, sed justificáti estis in nómine Dómini nostri Jesu Christi, et in Spíritu Dei nostri.
-1 Corinthios 1Cor 48 6 12 Ómnia mihi licent, sed non ómnia expédiunt: ómnia mihi licent, sed ego sub nullis rédigar potestáte. b
-1 Corinthios 1Cor 48 6 13 Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has déstruet: corpus autem non fornicatióni, sed Dómino: et Dóminus córpori.
-1 Corinthios 1Cor 48 6 14 Deus vero et Dóminum suscitávit: et nos suscitábit per virtútem suam.
-1 Corinthios 1Cor 48 6 15 Nescítis quóniam córpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, fáciam membra meretrícis? Absit.
-1 Corinthios 1Cor 48 6 16 An nescítis quóniam qui adhǽret meretríci, unum corpus effícitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una.
-1 Corinthios 1Cor 48 6 17 Qui autem adhǽret Dómino, unus spíritus est.
-1 Corinthios 1Cor 48 6 18 Fúgite fornicatiónem. Omne peccátum, quodcúmque fécerit homo, extra corpus est: qui autem fornicátur, in corpus suum peccat.
-1 Corinthios 1Cor 48 6 19 An nescítis quóniam membra vestra, templum sunt Spíritus Sancti, qui in vobis est, quem habétis a Deo, et non estis vestri?
-1 Corinthios 1Cor 48 6 20 Empti enim estis prétio magno. Glorificáte, et portáte Deum in córpore vestro.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 1 De quibus autem scripsístis mihi: Bonum est hómini mulíerem non tángere:
-1 Corinthios 1Cor 48 7 2 propter fornicatiónem autem unusquísque suam uxórem hábeat, et unaquǽque suum virum hábeat.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 3 Uxóri vir débitum reddat: simíliter autem et uxor viro.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 4 Múlier sui córporis potestátem non habet, sed vir. Simíliter autem et vir sui córporis potestátem non habet, sed múlier.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 5 Nolíte fraudáre ínvicem, nisi forte ex consénsu ad tempus, ut vacétis oratióni: et íterum revertímini in idípsum, ne tentet vos Sátanas propter incontinéntiam vestram.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 6 Hoc autem dico secúndum indulgéntiam, non secúndum impérium.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 7 Volo enim omnes vos esse sicut meípsum: sed unusquísque próprium donum habet ex Deo: álius quidem sic, álius vero sic.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 8 Dico autem non nuptis, et víduis: bonum est illis si sic permáneant, sicut et ego.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 9 Quod si non se cóntinent, nubant. Mélius est enim núbere, quam uri.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 10 Iis autem qui matrimónio juncti sunt, præcípio non ego, sed Dóminus, uxórem a viro non discédere:
-1 Corinthios 1Cor 48 7 11 quod si discésserit, manére innúptam, aut viro suo reconciliári. Et vir uxórem non dimíttat.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 12 Nam céteris ego dico, non Dóminus. Si quis frater uxórem habet infidélem, et hæc conséntit habitáre cum illo, non dimíttat illam. b
-1 Corinthios 1Cor 48 7 13 Et si qua múlier fidélis habet virum infidélem, et hic conséntit habitáre cum illa, non dimíttat virum:
-1 Corinthios 1Cor 48 7 14 sanctificátus est enim vir infidélis per mulíerem fidélem, et sanctificáta est múlier infidélis per virum fidélem: alióquin fílii vestri immúndi essent, nunc autem sancti sunt.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 15 Quod si infidélis discédit, discédat: non enim servitúti subjéctus est frater, aut soror in hujúsmodi: in pace autem vocávit nos Deus.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 16 Unde enim scis múlier, si virum salvum fácies? aut unde scis vir, si mulíerem salvam fácies?
-1 Corinthios 1Cor 48 7 17 Nisi unicuíque sicut divísit Dóminus, unumquémque sicut vocávit Deus, ita ámbulet, et sicut in ómnibus ecclésiis dóceo.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 18 Circumcísus áliquis vocátus est? non addúcat præpútium. In præpútio áliquis vocátus est? non circumcidátur.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 19 Circumcísio nihil est, et præpútium nihil est: sed observátio mandatórum Dei.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 20 Unusquísque in qua vocatióne vocátus est, in ea permáneat.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 21 Servus vocátus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fíeri liber, magis útere.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 22 Qui enim in Dómino vocátus est servus, libértus est Dómini: simíliter qui liber vocátus est, servus est Christi.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 23 Prétio empti estis: nolíte fíeri servi hóminum.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 24 Unusquísque in quo vocátus est, fratres, in hoc permáneat apud Deum.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 25 De virgínibus autem præcéptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidélis. b
-1 Corinthios 1Cor 48 7 26 Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bonum est hómini sic esse.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 27 Alligátus es uxóri? noli quǽrere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quǽrere uxórem.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 28 Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit: tribulatiónem tamen carnis habébunt hujúsmodi. Ego autem vobis parco.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 29 Hoc ítaque dico, fratres: tempus breve est: réliquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint:
-1 Corinthios 1Cor 48 7 30 et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudéntes: et qui emunt, tamquam non possidéntes:
-1 Corinthios 1Cor 48 7 31 et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur: prǽterit enim figúra hujus mundi.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 32 Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 33 Qui autem cum uxóre est, sollícitus est quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 34 Et múlier innúpta, et virgo, cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore, et spíritu. Quæ autem nupta est, cógitat quæ sunt mundi, quómodo pláceat viro.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 35 Porro hoc ad utilitátem vestram dico: non ut láqueum vobis injíciam, sed ad id, quod honéstum est, et quod facultátem prǽbeat sine impediménto Dóminum obsecrándi. b
-1 Corinthios 1Cor 48 7 36 Si quis autem turpem se vidéri exístimat super vírgine sua, quod sit superadúlta, et ita opórtet fíeri: quod vult fáciat: non peccat, si nubat.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 37 Nam qui státuit in corde suo firmus, non habens necessitátem, potestátem autem habens suæ voluntátis, et hoc judicávit in corde suo, serváre vírginem suam, bene facit.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 38 Ígitur et qui matrimónio jungit vírginem suam, bene facit: et qui non jungit, mélius facit.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 39 Múlier alligáta est legi quanto témpore vir ejus vivit, quod si dormíerit vir ejus, liberáta est: cui vult nubat, tantum in Dómino.
-1 Corinthios 1Cor 48 7 40 Beátior autem erit si sic permánserit secúndum meum consílium: puto autem quod et ego Spíritum Dei hábeam.
-1 Corinthios 1Cor 48 8 1 De iis autem quæ idólis sacrificántur, scimus quia omnes sciéntiam habémus. Sciéntia inflat, cáritas vero ædíficat.
-1 Corinthios 1Cor 48 8 2 Si quis autem se exístimat scire áliquid, nondum cognóvit quemádmodum opórteat eum scire.
-1 Corinthios 1Cor 48 8 3 Si quis autem díligit Deum, hic cógnitus est ab eo.
-1 Corinthios 1Cor 48 8 4 De escis autem quæ idólis immolántur, scimus quia nihil est idólum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.
-1 Corinthios 1Cor 48 8 5 Nam etsi sunt qui dicántur dii sive in cælo, sive in terra (síquidem sunt dii multi, et dómini multi):
-1 Corinthios 1Cor 48 8 6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo ómnia, et nos in illum: et unus Dóminus Jesus Christus, per quem ómnia, et nos per ipsum.
-1 Corinthios 1Cor 48 8 7 Sed non in ómnibus est sciéntia. Quidam autem cum consciéntia usque nunc idóli, quasi idolóthytum mandúcant: et consciéntia ipsórum cum sit infírma, pollúitur.
-1 Corinthios 1Cor 48 8 8 Esca autem nos non comméndat Deo. Neque enim si manducavérimus, abundábimus: neque si non manducavérimus, deficiémus.
-1 Corinthios 1Cor 48 8 9 Vidéte autem ne forte hæc licéntia vestra offendículum fiat infírmis.
-1 Corinthios 1Cor 48 8 10 Si enim quis víderit eum, qui habet sciéntiam, in idolío recumbéntem: nonne consciéntia ejus, cum sit infírma, ædificábitur ad manducándum idolóthyta?
-1 Corinthios 1Cor 48 8 11 Et períbit infírmus in tua sciéntia, frater, propter quem Christus mórtuus est?
-1 Corinthios 1Cor 48 8 12 Sic autem peccántes in fratres, et percutiéntes consciéntiam eórum infírmam, in Christum peccátis.
-1 Corinthios 1Cor 48 8 13 Quaprópter si esca scandalízat fratrem meum, non manducábo carnem in ætérnum, ne fratrem meum scandalízem.
-1 Corinthios 1Cor 48 9 1 Non sum liber? non sum Apóstolus? nonne Christum Jesum Dóminum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Dómino?
-1 Corinthios 1Cor 48 9 2 Et si áliis non sum Apóstolus, sed tamen vobis sum: nam signáculum apostolátus mei vos estis in Dómino.
-1 Corinthios 1Cor 48 9 3 Mea defénsio apud eos qui me intérrogant, hæc est:
-1 Corinthios 1Cor 48 9 4 Numquid non habémus potestátem manducándi et bibéndi?
-1 Corinthios 1Cor 48 9 5 numquid non habémus potestátem mulíerem sorórem circumducéndi sicut et céteri Apóstoli, et fratres Dómini, et Cephas?
-1 Corinthios 1Cor 48 9 6 aut ego solus, et Bárnabas, non habémus potestátem hoc operándi?
-1 Corinthios 1Cor 48 9 7 Quis mílitat suis stipéndiis umquam? quis plantat víneam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non mandúcat?
-1 Corinthios 1Cor 48 9 8 Numquid secúndum hóminem hæc dico? an et lex hæc non dicit?
-1 Corinthios 1Cor 48 9 9 Scriptum est enim in lege Móysi: Non alligábis os bovi trituránti. Numquid de bobus cura est Deo?
-1 Corinthios 1Cor 48 9 10 an propter nos útique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quóniam debet in spe qui arat, aráre: et qui tritúrat, in spe fructus percipiéndi.
-1 Corinthios 1Cor 48 9 11 Si nos vobis spirituália seminávimus, magnum est si nos carnália vestra metámus?
-1 Corinthios 1Cor 48 9 12 Si álii potestátis vestræ partícipes sunt, quare non pótius nos? Sed non usi sumus hac potestáte: sed ómnia sustinémus, ne quod offendículum demus Evangélio Christi.
-1 Corinthios 1Cor 48 9 13 Nescítis quóniam qui in sacrário operántur quæ de sacrário sunt, edunt: et qui altári desérviunt, cum altári partícipant?
-1 Corinthios 1Cor 48 9 14 Ita et Dóminus ordinávit iis qui Evangélium annúntiant, de Evangélio vívere.
-1 Corinthios 1Cor 48 9 15a Ego autem nullo horum usus sum.
-1 Corinthios 1Cor 48 9 15b Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut glóriam meam quis evácuet.
-1 Corinthios 1Cor 48 9 16 Nam si evangelizávero, non est mihi glória: necéssitas enim mihi incúmbit: væ enim mihi est, si non evangelizávero.
-1 Corinthios 1Cor 48 9 17 Si enim volens hoc ago, mercédem hábeo: si autem invítus, dispensátio mihi crédita est.
-1 Corinthios 1Cor 48 9 18 Quæ est ergo merces mea? ut Evangélium prǽdicans, sine sumptu ponam Evangélium, ut non abútar potestáte mea in Evangélio.
-1 Corinthios 1Cor 48 9 19 Nam cum liber essem ex ómnibus, ómnium me servum feci, ut plures lucrifácerem.
-1 Corinthios 1Cor 48 9 20 Et factus sum Judǽis tamquam Judǽus, ut Judǽos lucrárer:
-1 Corinthios 1Cor 48 9 21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifácerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifácerem eos qui sine lege erant.
-1 Corinthios 1Cor 48 9 22 Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucrifácerem. Ómnibus ómnia factus sum, ut omnes fácerem salvos.
-1 Corinthios 1Cor 48 9 23 Ómnia autem fácio propter Evangélium: ut párticeps ejus effíciar. b
-1 Corinthios 1Cor 48 9 24 Nescítis quod ii qui in stádio currunt, omnes quidem currunt, sed unus áccipit bravíum? Sic cúrrite ut comprehendátis.
-1 Corinthios 1Cor 48 9 25 Omnis autem qui in agóne conténdit, ab ómnibus se ábstinet, et illi quidem ut corruptíbilem corónam accípiant: nos autem incorrúptam.
-1 Corinthios 1Cor 48 9 26 Ego ígitur sic curro, non quasi in incértum: sic pugno, non quasi áërem vérberans:
-1 Corinthios 1Cor 48 9 27 sed castígo corpus meum, et in servitútem rédigo: ne forte cum áliis prædicáverim, ipse réprobus effíciar.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 1 Nolo enim vos ignoráre fratres, quóniam patres nostri omnes sub nube fuérunt, et omnes mare transiérunt,
-1 Corinthios 1Cor 48 10 2 et omnes in Móyse baptizáti sunt in nube, et in mari:
-1 Corinthios 1Cor 48 10 3 et omnes eámdem escam spiritálem manducavérunt,
-1 Corinthios 1Cor 48 10 4 et omnes eúmdem potum spiritálem bibérunt (bibébant autem de spiritáli, consequénte eos, petra: petra autem erat Christus):
-1 Corinthios 1Cor 48 10 5 sed non in plúribus eórum beneplácitum est Deo: nam prostráti sunt in desérto.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 6 Hæc autem in figúra facta sunt nostri, ut non simus concupiscéntes malórum, sicut et illi concupiérunt.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 7 Neque idolólatræ efficiámini, sicut quidam ex ipsis: quemádmodum scriptum est: Sedit pópulus manducáre, et bíbere, et surrexérunt lúdere.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 8 Neque fornicémur, sicut quidam ex ipsis fornicáti sunt, et cecidérunt una die vigínti tria míllia.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 9 Neque tentémus Christum, sicut quidam eórum tentavérunt, et a serpéntibus periérunt.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 10 Neque murmuravéritis, sicut quidam eórum murmuravérunt, et periérunt ab exterminatóre.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 11 Hæc autem ómnia in figúra contingébant illis: scripta sunt autem ad correptiónem nostram, in quos fines sæculórum devenérunt.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 12 Ítaque qui se exístimat stare, vídeat ne cadat.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 13 Tentátio vos non apprehéndat nisi humána: fidélis autem Deus est, qui non patiétur vos tentári supra id quod potéstis, sed fáciet étiam cum tentatióne provéntum ut possítis sustinére.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 14 Propter quod, caríssimi mihi, fúgite ab idolórum cultúra: b
-1 Corinthios 1Cor 48 10 15 ut prudéntibus loquor, vos ipsi judicáte quod dico.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 16 Calix benedictiónis, cui benedícimus, nonne communicátio sánguinis Christi est? et panis quem frángimus, nonne participátio córporis Dómini est?
-1 Corinthios 1Cor 48 10 17 Quóniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participámus.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 18 Vidéte Israël secúndum carnem: nonne qui edunt hóstias, partícipes sunt altáris?
-1 Corinthios 1Cor 48 10 19 Quid ergo? dico quod idólis immolátum sit áliquid? aut quod idólum, sit áliquid?
-1 Corinthios 1Cor 48 10 20 Sed quæ ímmolant gentes, dæmóniis ímmolant, et non Deo. Nolo autem vos sócios fíeri dæmoniórum:
-1 Corinthios 1Cor 48 10 21 non potéstis cálicem Dómini bíbere, et cálicem dæmoniórum; non potéstis mensæ Dómini partícipes esse, et mensæ dæmoniórum.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 22a An æmulámur Dóminum? numquid fortióres illo sumus?
-1 Corinthios 1Cor 48 10 22b Ómnia mihi licent, sed non ómnia expédiunt.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 23 Ómnia mihi licent, sed non ómnia ædíficat.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 24 Nemo quod suum est quærat, sed quod altérius.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 25 Omne quod in macéllo venit, manducáte, nihil interrogántes propter consciéntiam.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 26 Dómini est terra, et plenitúdo ejus.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 27 Si quis vocat vos infidélium, et vultis ire: omne quod vobis appónitur, manducáte, nihil interrogántes propter consciéntiam.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 28 Si quis autem díxerit: Hoc immolátum est idólis: nolíte manducáre propter illum qui indicávit, et propter consciéntiam:
-1 Corinthios 1Cor 48 10 29 consciéntiam autem dico non tuam, sed altérius. Ut quid enim libértas mea judicátur ab aliéna consciéntia?
-1 Corinthios 1Cor 48 10 30 Si ego cum grátia partícipo, quid blasphémor pro eo quod grátias ago?
-1 Corinthios 1Cor 48 10 31 Sive ergo manducátis, sive bíbitis, sive áliud quid fácitis: ómnia in glóriam Dei fácite.
-1 Corinthios 1Cor 48 10 32 Sine offensióne estóte Judǽis, et géntibus, et ecclésiæ Dei:
-1 Corinthios 1Cor 48 10 33 sicut et ego per ómnia ómnibus pláceo, non quærens quod mihi útile est, sed quod multis: ut salvi fiant.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 1 Imitatóres mei estóte, sicut et ego Christi.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 2 Laudo autem vos fratres quod per ómnia mei mémores estis: et sicut trádidi vobis, præcépta mea tenétis.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulíeris, vir: caput vero Christi, Deus.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 4 Omnis vir orans, aut prophétans veláto cápite, detúrpat caput suum.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 5 Omnis autem múlier orans, aut prophétans non veláto cápite, detúrpat caput suum: unum enim est ac si decalvétur.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 6 Nam si non velátur múlier, tondeátur. Si vero turpe est mulíeri tondéri, aut decalvári, velet caput suum.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 7 Vir quidem non debet veláre caput suum: quóniam imágo et glória Dei est, múlier autem glória viri est.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 8 Non enim vir ex mulíere est, sed múlier ex viro.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 9 Étenim non est creátus vir propter mulíerem, sed múlier propter virum.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 10 Ídeo debet múlier potestátem habére supra caput propter ángelos.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 11 Verúmtamen neque vir sine mulíere: neque múlier sine viro in Dómino.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 12 Nam sicut múlier de viro, ita et vir per mulíerem: ómnia autem ex Deo.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 13 Vos ipsi judicáte: decet mulíerem non velátam oráre Deum?
-1 Corinthios 1Cor 48 11 14 Nec ipsa natúra docet vos, quod vir quidem si comam nútriat, ignomínia est illi:
-1 Corinthios 1Cor 48 11 15 múlier vero si comam nútriat, glória est illi: quóniam capílli pro velámine ei dati sunt.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 16 Si quis autem vidétur contentiósus esse: nos talem consuetúdinem non habémus, neque ecclésia Dei.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 17 Hoc autem præcípio: non laudans quod non in mélius, sed in detérius convenítis. b
-1 Corinthios 1Cor 48 11 18 Primum quidem conveniéntibus vobis in ecclésiam, áudio scissúras esse inter vos, et ex parte credo.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 19 Nam opórtet et hǽreses esse, ut et qui probáti sunt, manifésti fiant in vobis.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 20 Conveniéntibus ergo vobis in unum, jam non est Domínicam cœnam manducáre.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 21 Unusquísque enim suam cœnam præsúmit ad manducándum, et álius quidem ésurit, álius autem ébrius est.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 22 Numquid domos non habétis ad manducándum, et bibéndum? aut ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 23 Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus in qua nocte tradebátur, accépit panem,
-1 Corinthios 1Cor 48 11 24 et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 25 Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 26 Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc, et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis donec véniat.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 27 Ítaque quicúmque manducáverit panem hunc, vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 28 Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat, et de cálice bibat.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 29 Qui enim mandúcat et bibit indígne, judícium sibi mandúcat et bibit, non dijúdicans corpus Dómini.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 30 Ídeo inter vos multi infírmi et imbecílles, et dórmiunt multi.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 31 Quod si nosmetípsos dijudicarémus, non útique judicarémur.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 32 Dum judicámur autem, a Dómino corrípimur, ut non cum hoc mundo damnémur.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 33 Ítaque fratres mei, cum convenítis ad manducándum, ínvicem exspectáte.
-1 Corinthios 1Cor 48 11 34 Si quis ésurit, domi mandúcet, ut non in judícium conveniátis. Cétera autem, cum vénero, dispónam.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 1 De spirituálibus autem, nolo vos ignoráre fratres.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 2 Scitis quóniam cum gentes essétis, ad simulácra muta prout ducebámini eúntes.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 3 Ídeo notum vobis fácio, quod nemo in Spíritu Dei loquens, dicit anáthema Jesu. Et nemo potest dícere, Dóminus Jesus, nisi in Spíritu Sancto.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 4 Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem Spíritus:
-1 Corinthios 1Cor 48 12 5 et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus:
-1 Corinthios 1Cor 48 12 6 et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus qui operátur ómnia in ómnibus.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 7 Unicuíque autem datur manifestátio Spíritus ad utilitátem.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 8 Álii quidem per Spíritum datur sermo sapiéntiæ: álii autem sermo sciéntiæ secúndum eúmdem Spíritum:
-1 Corinthios 1Cor 48 12 9 álteri fides in eódem Spíritu: álii grátia sanitátum in uno Spíritu:
-1 Corinthios 1Cor 48 12 10 álii operátio virtútum, álii prophetía, álii discrétio spirítuum, álii génera linguárum, álii interpretátio sermónum.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 11 Hæc autem ómnia operátur unus atque idem Spíritus, dívidens síngulis prout vult.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, ómnia autem membra córporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. b
-1 Corinthios 1Cor 48 12 13 Étenim in uno Spíritu omnes nos in unum corpus baptizáti sumus, sive Judǽi, sive gentíles, sive servi, sive líberi: et omnes in uno Spíritu potáti sumus.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 15 Si díxerit pes: Quóniam non sum manus, non sum de córpore: num ídeo non est de córpore?
-1 Corinthios 1Cor 48 12 16 Et si díxerit auris: Quóniam non sum óculus, non sum de córpore: num ídeo est de córpore?
-1 Corinthios 1Cor 48 12 17 Si totum corpus óculus: ubi audítus? Si totum audítus: ubi odorátus?
-1 Corinthios 1Cor 48 12 18 Nunc autem pósuit Deus membra, unumquódque eórum in córpore sicut vóluit.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 19 Quod si essent ómnia unum membrum, ubi corpus?
-1 Corinthios 1Cor 48 12 20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 21 Non potest autem óculus dícere mánui: Ópera tua non indígeo: aut íterum caput pédibus: Non estis mihi necessárii.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 22 Sed multo magis quæ vidéntur membra córporis infirmióra esse, necessarióra sunt:
-1 Corinthios 1Cor 48 12 23 et quæ putámus ignobilióra membra esse córporis, his honórem abundantiórem circúmdamus: et quæ inhonésta sunt nostra, abundantiórem honestátem habent.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 24 Honésta autem nostra nullíus egent: sed Deus temperávit corpus, ei cui déerat, abundantiórem tribuéndo honórem,
-1 Corinthios 1Cor 48 12 25 ut non sit schisma in córpore, sed idípsum pro ínvicem sollícita sint membra.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 26 Et si quid pátitur unum membrum, compatiúntur ómnia membra: sive gloriátur unum membrum, congáudent ómnia membra.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 28 Et quosdam quidem pósuit Deus in ecclésia primum apóstolos, secúndo prophétas, exínde doctóres, deínde virtútes, exínde grátias curatiónum, opitulatiónes, gubernatiónes, génera linguárum, interpretatiónes sermónum.
-1 Corinthios 1Cor 48 12 29 Numquid omnes apóstoli? numquid omnes prophétæ? numquid omnes doctóres?
-1 Corinthios 1Cor 48 12 30 numquid omnes virtútes? numquid omnes grátiam habent curatiónum? numquid omnes linguis loquúntur? numquid omnes interpretántur?
-1 Corinthios 1Cor 48 12 31 Æmulámini autem charísmata melióra. Et adhuc excellentiórem viam vobis demónstro. b
-1 Corinthios 1Cor 48 13 1 Si linguis hóminum loquar, et angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut æs sonans, aut cýmbalum tínniens.
-1 Corinthios 1Cor 48 13 2 Et si habúero prophetíam, et nóverim mystéria ómnia, et omnem sciéntiam: et si habúero omnem fidem ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum.
-1 Corinthios 1Cor 48 13 3 Et si distribúero in cibos páuperum omnes facultátes meas, et si tradídero corpus meum ita ut árdeam, caritátem autem non habúero, nihil mihi prodest.
-1 Corinthios 1Cor 48 13 4 Cáritas pátiens est, benígna est. Cáritas non æmulátur, non agit pérperam, non inflátur,
-1 Corinthios 1Cor 48 13 5 non est ambitiósa, non quærit quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum,
-1 Corinthios 1Cor 48 13 6 non gaudet super iniquitáte, congáudet autem veritáti:
-1 Corinthios 1Cor 48 13 7 ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet.
-1 Corinthios 1Cor 48 13 8 Cáritas numquam éxcidit: sive prophetíæ evacuabúntur, sive linguæ cessábunt, sive sciéntia destruétur.
-1 Corinthios 1Cor 48 13 9 Ex parte enim cognóscimus, et ex parte prophetámus.
-1 Corinthios 1Cor 48 13 10 Cum autem vénerit quod perféctum est, evacuábitur quod ex parte est.
-1 Corinthios 1Cor 48 13 11 Cum essem párvulus, loquébar ut párvulus, sapiébam ut párvulus, cogitábam ut párvulus. Quando autem factus sum vir, evacuávi quæ erant párvuli.
-1 Corinthios 1Cor 48 13 12 Vidémus nunc per spéculum in ænígmate: tunc autem fácie ad fáciem. Nunc cognósco ex parte: tunc autem cognóscam sicut et cógnitus sum.
-1 Corinthios 1Cor 48 13 13 Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 1 Sectámini caritátem, æmulámini spirituália: magis autem ut prophetétis.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 2 Qui enim lóquitur lingua, non homínibus lóquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spíritu autem lóquitur mystéria.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 3 Nam qui prophétat, homínibus lóquitur ad ædificatiónem, et exhortatiónem, et consolatiónem.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 4 Qui lóquitur lingua, semetípsum ædíficat: qui autem prophétat, ecclésiam Dei ædíficat.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 5 Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetáre. Nam major est qui prophétat, quam qui lóquitur linguis; nisi forte interpretétur ut ecclésia ædificatiónem accípiat.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 6 Nunc autem, fratres, si vénero ad vos linguis loquens: quid vobis pródero, nisi vobis loquar aut in revelatióne, aut in sciéntia, aut in prophetía, aut in doctrína?
-1 Corinthios 1Cor 48 14 7 Tamen quæ sine ánima sunt vocem dántia, sive tíbia, sive cíthara; nisi distinctiónem sonítuum déderint, quómodo sciétur id quod cánitur, aut quod citharizátur?
-1 Corinthios 1Cor 48 14 8 Étenim si incértam vocem det tuba, quis parábit se ad bellum?
-1 Corinthios 1Cor 48 14 9 Ita et vos per linguam nisi maniféstum sermónem dedéritis: quómodo sciétur id quod dícitur? éritis enim in áëra loquéntes.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 10 Tam multa, ut puta génera linguárum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 11 Si ergo nescíero virtútem vocis, ero ei, cui loquor, bárbarus: et qui lóquitur, mihi bárbarus.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 12 Sic et vos, quóniam æmulatóres estis spirítuum, ad ædificatiónem ecclésiæ quǽrite ut abundétis.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 13 Et ídeo qui lóquitur lingua, oret ut interpretétur.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 14 Nam si orem lingua, spíritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. b
-1 Corinthios 1Cor 48 14 15 Quid ergo est? Orábo spíritu, orábo et mente: psallam spíritu, psallam et mente.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 16 Céterum si benedíxeris spíritu, qui supplet locum idióta, quómodo dicet: Amen, super tuam benedictiónem? quóniam quid dicas, nescit.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 17 Nam tu quidem bene grátias agis, sed alter non ædificátur.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 18 Grátias ago Deo meo, quod ómnium vestrum lingua loquor.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 19 Sed in ecclésia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et álios ínstruam: quam decem míllia verbórum in lingua.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 20 Fratres, nolíte púeri éffici sénsibus, sed malítia párvuli estóte: sénsibus autem perfécti estóte.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 21 In lege scriptum est: Quóniam in áliis linguis et lábiis áliis loquar pópulo huic: et nec sic exáudient me, dicit Dóminus.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 22 Ítaque linguæ in signum sunt non fidélibus, sed infidélibus: prophetíæ autem non infidélibus, sed fidélibus.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 23 Si ergo convéniat univérsa ecclésia in unum, et omnes linguis loquántur, intrent autem idióta, aut infidéles: nonne dicent quod insanítis?
-1 Corinthios 1Cor 48 14 24 Si autem omnes prophétent, intret autem quis infidélis, vel idióta, convíncitur ab ómnibus, dijudicátur ab ómnibus:
-1 Corinthios 1Cor 48 14 25 occúlta cordis ejus manifésta fiunt: et ita cadens in fáciem adorábit Deum, pronúntians quod vere Deus in vobis sit.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 26 Quid ergo est, fratres? Cum convenítis, unusquísque vestrum psalmum habet, doctrínam habet, apocalýpsim habet, linguam habet, interpretatiónem habet: ómnia ad ædificatiónem fiant. b
-1 Corinthios 1Cor 48 14 27 Sive lingua quis lóquitur, secúndum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretátur.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 28 Si autem non fúerit intérpres, táceat in ecclésia: sibi autem loquátur, et Deo.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 29 Prophétæ autem duo, aut tres dicant, et céteri dijúdicent.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 30 Quod si álii revelátum fúerit sedénti, prior táceat.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 31 Potéstis enim omnes per síngulos prophetáre: ut omnes discant, et omnes exhorténtur:
-1 Corinthios 1Cor 48 14 32 et spíritus prophetárum prophétis subjécti sunt.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 33 Non enim est dissensiónis Deus, sed pacis: sicut et in ómnibus ecclésiis sanctórum dóceo.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 34 Mulíeres in ecclésiis táceant, non enim permíttitur eis loqui, sed súbditas esse, sicut et lex dicit.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 35 Si quid autem volunt díscere, domi viros suos intérrogent. Turpe est enim mulíeri loqui in ecclésia.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 36 An a vobis verbum Dei procéssit? aut in vos solos pervénit?
-1 Corinthios 1Cor 48 14 37 Si quis vidétur prophéta esse, aut spirituális, cognóscat quæ scribo vobis, quia Dómini sunt mandáta.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 38 Si quis autem ignórat, ignorábitur.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 39 Ítaque fratres æmulámini prophetáre: et loqui linguis nolíte prohibére.
-1 Corinthios 1Cor 48 14 40 Ómnia autem honéste, et secúndum órdinem fiant.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 1 Notum autem vobis fácio, fratres, Evangélium, quod prædicávi vobis, quod et accepístis, in quo et statis,
-1 Corinthios 1Cor 48 15 2 per quod et salvámini: qua ratióne prædicáverim vobis, si tenétis, nisi frustra credidístis.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 3 Trádidi enim vobis in primis quod et accépi: quóniam Christus mórtuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras:
-1 Corinthios 1Cor 48 15 4 et quia sepúltus est, et quia resurréxit tértia die secúndum Scriptúras:
-1 Corinthios 1Cor 48 15 5 et quia visus est Cephæ, et post hoc úndecim:
-1 Corinthios 1Cor 48 15 6 deínde visus est plus quam quingéntis frátribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormiérunt:
-1 Corinthios 1Cor 48 15 7 deínde visus est Jacóbo, deínde Apóstolis ómnibus:
-1 Corinthios 1Cor 48 15 8 novíssime autem ómnium tamquam abortívo, visus est et mihi.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 9 Ego enim sum mínimus Apostolórum, qui non sum dignus vocári Apóstolus, quóniam persecútus sum ecclésiam Dei.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 10 Grátia autem Dei sum id quod sum, et grátia ejus in me vácua non fuit, sed abundántius illis ómnibus laborávi: non ego autem, sed grátia Dei mecum:
-1 Corinthios 1Cor 48 15 11 sive enim ego, sive illi: sic prædicámus, et sic credidístis.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 12 Si autem Christus prædicátur quod resurréxit a mórtuis, quómodo quidam dicunt in vobis, quóniam resurréctio mortuórum non est? b
-1 Corinthios 1Cor 48 15 13 Si autem resurréctio mortuórum non est: neque Christus resurréxit.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 14 Si autem Christus non resurréxit, inánis est ergo prædicátio nostra, inánis est et fides vestra:
-1 Corinthios 1Cor 48 15 15 invénimur autem et falsi testes Dei: quóniam testimónium díximus advérsus Deum quod suscitáverit Christum, quem non suscitávit, si mórtui non resúrgunt.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 16 Nam si mórtui non resúrgunt, neque Christus resurréxit.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 17 Quod si Christus non resurréxit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccátis vestris.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 18 Ergo et qui dormiérunt in Christo, periérunt.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 19 Si in hac vita tantum in Christo sperántes sumus, miserabilióres sumus ómnibus homínibus.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 20 Nunc autem Christus resurréxit a mórtuis primítiæ dormiéntium,
-1 Corinthios 1Cor 48 15 21 quóniam quidem per hóminem mors, et per hóminem resurréctio mortuórum.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 22 Et sicut in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 23 Unusquísque autem in suo órdine, primítiæ Christus: deínde ii qui sunt Christi, qui in advéntu ejus credidérunt.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 24 Deínde finis: cum tradíderit regnum Deo et Patri, cum evacuáverit omnem principátum, et potestátem, et virtútem.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 25 Opórtet autem illum regnáre donec ponat omnes inimícos sub pédibus ejus.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 26 Novíssima autem inimíca destruétur mors: ómnia enim subjécit pédibus ejus. Cum autem dicat:
-1 Corinthios 1Cor 48 15 27 Ómnia subjécta sunt ei, sine dúbio præter eum qui subjécit ei ómnia.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 28 Cum autem subjécta fúerint illi ómnia: tunc et ipse Fílius subjéctus erit ei, qui subjécit sibi ómnia, ut sit Deus ómnia in ómnibus.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 29 Alióquin quid fácient qui baptizántur pro mórtuis, si omníno mórtui non resúrgunt? ut quid et baptizántur pro illis? b
-1 Corinthios 1Cor 48 15 30 ut quid et nos periclitámur omni hora?
-1 Corinthios 1Cor 48 15 31 Quotídie mórior per vestram glóriam, fratres, quam hábeo in Christo Jesu Dómino nostro.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 32 Si secúndum hóminem ad béstias pugnávi Éphesi, quid mihi prodest, si mórtui non resúrgunt? Manducémus, et bibámus, cras enim moriémur.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 33 Nolíte sedúci: corrúmpunt mores bonos collóquia mala.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 34 Evigiláte justi, et nolíte peccáre: ignorántiam enim Dei quidam habent, ad reveréntiam vobis loquor.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 35 Sed dicet áliquis: Quómodo resúrgunt mórtui? qualíve córpore vénient? b
-1 Corinthios 1Cor 48 15 36 Insípiens, tu quod séminas non vivificátur, nisi prius moriátur:
-1 Corinthios 1Cor 48 15 37 et quod séminas, non corpus, quod futúrum est, séminas, sed nudum granum, ut puta trítici, aut alicújus ceterórum.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuíque séminum próprium corpus.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 39 Non omnis caro, éadem caro: sed ália quidem hóminum, ália vero pécorum, ália vólucrum, ália autem píscium.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 40 Et córpora cæléstia, et córpora terréstria: sed ália quidem cæléstium glória, ália autem terréstrium.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 41 Ália cláritas solis, ália cláritas lunæ, et ália cláritas stellárum. Stella enim a stella differt in claritáte:
-1 Corinthios 1Cor 48 15 42 sic et resurréctio mortuórum. Seminátur in corruptióne, surget in incorruptióne.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 43 Seminátur in ignobilitáte, surget in glória: seminátur in infirmitáte, surget in virtúte:
-1 Corinthios 1Cor 48 15 44 seminátur corpus animále, surget corpus spiritále. Si est corpus animále, est et spiritále, sicut scriptum est:
-1 Corinthios 1Cor 48 15 45 Factus est primus homo Adam in ánimam vivéntem, novíssimus Adam in spíritum vivificántem.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 46 Sed non prius quod spiritále est, sed quod animále: deínde quod spiritále.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 47 Primus homo de terra, terrénus: secúndus homo de cælo, cæléstis.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 48 Qualis terrénus, tales et terréni: et qualis cæléstis, tales et cæléstes.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 49 Ígitur, sicut portávimus imáginem terréni, portémus et imáginem cæléstis.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidére non possunt: neque corrúptio incorruptélam possidébit.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 51 Ecce mystérium vobis dico: omnes quidem resurgémus, sed non omnes immutábimur. b
-1 Corinthios 1Cor 48 15 52 In moménto, in ictu óculi, in novíssima tuba: canet enim tuba, et mórtui resúrgent incorrúpti: et nos immutábimur.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 53 Opórtet enim corruptíbile hoc indúere incorruptiónem: et mortále hoc indúere immortalitátem.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 54 Cum autem mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absórpta est mors in victória.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 55 Ubi est mors victória tua? ubi est mors stímulus tuus?
-1 Corinthios 1Cor 48 15 56 Stímulus autem mortis peccátum est: virtus vero peccáti lex.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 57 Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Jesum Christum.
-1 Corinthios 1Cor 48 15 58 Ítaque fratres mei dilécti, stábiles estóte, et immóbiles: abundántes in ópere Dómini semper, sciéntes quod labor vester non est inánis in Dómino.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 1 De colléctis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinávi ecclésiis Galátiæ, ita et vos fácite.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 2 Per unam sábbati unusquísque vestrum apud se sepónat, recóndens quod ei bene placúerit: ut non, cum vénero, tunc colléctæ fiant.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 3 Cum autem præsens fúero, quos probavéritis per epístolas, hos mittam perférre grátiam vestram in Jerúsalem.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 4 Quod si dignum fúerit ut et ego eam, mecum ibunt.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 5 Véniam autem ad vos, cum Macedóniam pertransíero: nam Macedóniam pertransíbo.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 6 Apud vos autem fórsitan manébo, vel étiam hiemábo: ut vos me deducátis quocúmque íero.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 7 Nolo enim vos modo in tránsitu vidére, spero enim me aliquántulum témporis manére apud vos, si Dóminus permíserit.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 8 Permanébo autem Éphesi usque ad Pentecósten.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 9 Óstium enim mihi apértum est magnum, et évidens: et adversárii multi.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 10 Si autem vénerit Timótheus, vidéte ut sine timóre sit apud vos: opus enim Dómini operátur, sicut et ego.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 11 Ne quis ergo illum spernat: dedúcite autem illum in pace, ut véniat ad me: exspécto enim illum cum frátribus.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 12 De Apóllo autem fratre vobis notum fácio, quóniam multum rogávi eum ut veníret ad vos cum frátribus: et útique non fuit volúntas ut nunc veníret: véniet autem, cum ei vácuum fúerit.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 13 Vigiláte, state in fide, viríliter ágite, et confortámini. b
-1 Corinthios 1Cor 48 16 14 Ómnia vestra in caritáte fiant.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 15 Óbsecro autem vos fratres, nostis domum Stéphanæ, et Fortunáti, et Acháici: quóniam sunt primítiæ Acháiæ, et in ministérium sanctórum ordinavérunt seípsos: b
-1 Corinthios 1Cor 48 16 16 ut et vos súbditi sitis ejúsmodi, et omni cooperánti, et laboránti.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 17 Gáudeo autem in præséntia Stéphanæ, et Fortunáti, et Acháici: quóniam id, quod vobis déerat, ipsi supplevérunt:
-1 Corinthios 1Cor 48 16 18 refecérunt enim et meum spíritum, et vestrum. Cognóscite ergo qui hujúsmodi sunt.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 19 Salútant vos ecclésiæ Ásiæ. Salútant vos in Dómino multum, Áquila et Priscílla cum doméstica sua ecclésia: apud quos et hóspitor.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 20 Salútant vos omnes fratres. Salutáte ínvicem in ósculo sancto.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 21 Salutátio, mea manu Pauli.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 22 Si quis non amat Dóminum nostrum Jesum Christum, sit anáthema, Maran Atha.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 23 Grátia Dómini nostri Jesu Christi vobíscum.
-1 Corinthios 1Cor 48 16 24 Cáritas mea cum ómnibus vobis in Christo Jesu. Amen.
-# 2 Corinthios 2Cor Epístola Secúnda Beáti: Pauli Apóstoli ad Corinthios
-2 Corinthios 2Cor 49 1 1 Paulus, Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, et Timótheus frater, ecclésiæ Dei, quæ est Corínthi cum ómnibus sanctis, qui sunt in univérsa Acháia.
-2 Corinthios 2Cor 49 1 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
-2 Corinthios 2Cor 49 1 3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis,
-2 Corinthios 2Cor 49 1 4 qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut possímus et ipsi consolári eos qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo.
-2 Corinthios 2Cor 49 1 5 Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra.
-2 Corinthios 2Cor 49 1 6 Sive autem tribulámur pro vestra exhortatióne et salúte, sive consolámur pro vestra consolatióne, sive exhortámur pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúmdem passiónum, quas et nos pátimur:
-2 Corinthios 2Cor 49 1 7 ut spes nostra firma sit pro vobis: sciéntes quod sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis.
-2 Corinthios 2Cor 49 1 8 Non enim vólumus ignoráre vos, fratres, de tribulatióne nostra, quæ facta est in Ásia, quóniam supra modum graváti sumus supra virtútem, ita ut tædéret nos étiam vívere. b
-2 Corinthios 2Cor 49 1 9 Sed ipsi in nobismetípsis respónsum mortis habúimus, ut non simus fidéntes in nobis, sed in Deo, qui súscitat mórtuos:
-2 Corinthios 2Cor 49 1 10 qui de tantis perículis nos erípuit, et éruit: in quem sperámus quóniam et adhuc erípiet,
-2 Corinthios 2Cor 49 1 11 adjuvántibus et vobis in oratióne pro nobis: ut ex multórum persónis, ejus quæ in nobis est donatiónis, per multos grátiæ agántur pro nobis.
-2 Corinthios 2Cor 49 1 12 Nam glória nostra hæc est: testimónium consciéntiæ nostræ, quod in simplicitáte cordis et sinceritáte Dei, et non in sapiéntia carnáli, sed in grátia Dei, conversáti sumus in hoc mundo: abundántius autem ad vos. b
-2 Corinthios 2Cor 49 1 13 Non enim ália scríbimus vobis, quam quæ legístis, et cognovístis. Spero autem quod usque in finem cognoscétis,
-2 Corinthios 2Cor 49 1 14 sicut et cognovístis nos ex parte, quod glória vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Dómini nostri Jesu Christi.
-2 Corinthios 2Cor 49 1 15 Et hac confidéntia vólui prius veníre ad vos, ut secúndam grátiam haberétis:
-2 Corinthios 2Cor 49 1 16 et per vos transíre in Macedóniam, et íterum a Macedónia veníre ad vos, et a vobis dedúci in Judǽam.
-2 Corinthios 2Cor 49 1 17 Cum ergo hoc voluíssem, numquid levitáte usus sum? aut quæ cógito, secúndum carnem cógito, ut sit apud me Est et Non?
-2 Corinthios 2Cor 49 1 18 Fidélis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non.
-2 Corinthios 2Cor 49 1 19 Dei enim Fílius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicátus est, per me, et Silvánum, et Timótheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.
-2 Corinthios 2Cor 49 1 20 Quotquot enim promissiónes Dei sunt, in illo Est: ídeo et per ipsum Amen Deo ad glóriam nostram.
-2 Corinthios 2Cor 49 1 21 Qui autem confírmat nos vobíscum in Christo, et qui unxit nos Deus:
-2 Corinthios 2Cor 49 1 22 qui et signávit nos, et dedit pignus Spíritus in córdibus nostris.
-2 Corinthios 2Cor 49 1 23 Ego autem testem Deum ínvoco in ánimam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corínthum: non quia dominámur fídei vestræ, sed adjutóres sumus gáudii vestri: nam fide statis. b
-2 Corinthios 2Cor 49 2 1 Státui autem hoc ipsum apud me, ne íterum in tristítia venírem ad vos.
-2 Corinthios 2Cor 49 2 2 Si enim ego contrísto vos: et quis est, qui me lætíficet, nisi qui contristátur ex me?
-2 Corinthios 2Cor 49 2 3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum vénero, tristítiam super tristítiam hábeam, de quibus oportúerat me gaudére: confídens in ómnibus vobis, quia meum gáudium, ómnium vestrum est.
-2 Corinthios 2Cor 49 2 4 Nam ex multa tribulatióne et angústia cordis scripsi vobis per multas lácrimas: non ut contristémini, sed ut sciátis, quam caritátem hábeam abundántius in vobis.
-2 Corinthios 2Cor 49 2 5 Si quis autem contristávit, non me contristávit: sed ex parte, ut non ónerem omnes vos.
-2 Corinthios 2Cor 49 2 6 Súfficit illi, qui ejúsmodi est, objurgátio hæc, quæ fit a plúribus:
-2 Corinthios 2Cor 49 2 7 ita ut e contrário magis donétis, et consolémini, ne forte abundantióri tristítia absorbeátur qui ejúsmodi est.
-2 Corinthios 2Cor 49 2 8 Propter quod óbsecro vos, ut confirmétis in illum caritátem.
-2 Corinthios 2Cor 49 2 9 Ídeo enim et scripsi, ut cognóscam experiméntum vestrum, an in ómnibus obediéntes sitis.
-2 Corinthios 2Cor 49 2 10 Cui autem áliquid donástis, et ego: nam et ego quod donávi, si quid donávi, propter vos in persóna Christi,
-2 Corinthios 2Cor 49 2 11 ut non circumveniámur a Sátana: non enim ignorámus cogitatiónes ejus.
-2 Corinthios 2Cor 49 2 12 Cum veníssem autem Tróadem propter Evangélium Christi, et óstium mihi apértum esset in Dómino, b
-2 Corinthios 2Cor 49 2 13 non hábui réquiem spirítui meo, eo quod non invénerim Titum fratrem meum, sed valefáciens eis, proféctus sum in Macedóniam.
-2 Corinthios 2Cor 49 2 14 Deo autem grátias, qui semper triúmphat nos in Christo Jesu, et odórem notítiæ suæ maniféstat per nos in omni loco:
-2 Corinthios 2Cor 49 2 15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui péreunt:
-2 Corinthios 2Cor 49 2 16 áliis quidem odor mortis in mortem: áliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idóneus?
-2 Corinthios 2Cor 49 2 17 non enim sumus sicut plúrimi, adulterántes verbum Dei, sed ex sinceritáte, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo lóquimur.
-2 Corinthios 2Cor 49 3 1 Incípimus íterum nosmetípsos commendáre? aut numquid egémus (sicut quidam) commendatítiis epístolis ad vos, aut ex vobis?
-2 Corinthios 2Cor 49 3 2 Epístola nostra vos estis, scripta in córdibus nostris, quæ scitur, et légitur ab ómnibus homínibus:
-2 Corinthios 2Cor 49 3 3 manifestáti quod epístola estis Christi, ministráta a nobis, et scripta non atraménto, sed Spíritu Dei vivi: non in tábulis lapídeis, sed in tábulis cordis carnálibus.
-2 Corinthios 2Cor 49 3 4 Fidúciam autem talem habémus per Christum ad Deum:
-2 Corinthios 2Cor 49 3 5 non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficiéntia nostra ex Deo est:
-2 Corinthios 2Cor 49 3 6 qui et idóneos nos fecit minístros novi testaménti: non líttera, sed Spíritu: líttera enim occídit, Spíritus autem vivíficat.
-2 Corinthios 2Cor 49 3 7 Quod si ministrátio mortis lítteris deformáta in lapídibus fuit in glória, ita ut non possent inténdere fílii Israël in fáciem Móysi propter glóriam vultus ejus, quæ evacuátur:
-2 Corinthios 2Cor 49 3 8 quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória?
-2 Corinthios 2Cor 49 3 9 Nam si ministrátio damnatiónis glória est: multo magis abúndat ministérium justítiæ in glória.
-2 Corinthios 2Cor 49 3 10 Nam nec glorificátum est, quod cláruit in hac parte, propter excelléntem glóriam.
-2 Corinthios 2Cor 49 3 11 Si enim quod evacuátur, per glóriam est: multo magis quod manet, in glória est.
-2 Corinthios 2Cor 49 3 12 Habéntes ígitur talem spem, multa fidúcia útimur: b
-2 Corinthios 2Cor 49 3 13 et non sicut Móyses ponébat velámen super fáciem suam, ut non inténderent fílii Israël in fáciem ejus, quod evacuátur,
-2 Corinthios 2Cor 49 3 14 sed obtúsi sunt sensus eórum. Usque in hodiérnum enim diem, idípsum velámen in lectióne véteris testaménti manet non revelátum (quóniam in Christo evacuátur),
-2 Corinthios 2Cor 49 3 15 sed usque in hodiérnum diem, cum légitur Móyses, velámen pósitum est super cor eórum.
-2 Corinthios 2Cor 49 3 16 Cum autem convérsus fúerit ad Dóminum, auferétur velámen.
-2 Corinthios 2Cor 49 3 17 Dóminus autem Spíritus est: ubi autem Spíritus Dómini, ibi libértas.
-2 Corinthios 2Cor 49 3 18 Nos vero omnes, reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eámdem imáginem transformámur a claritáte in claritátem, tamquam a Dómini Spíritu.
-2 Corinthios 2Cor 49 4 1 Ídeo habéntes administratiónem, juxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus,
-2 Corinthios 2Cor 49 4 2 sed abdicámus occúlta dedécoris, non ambulántes in astútia, neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo.
-2 Corinthios 2Cor 49 4 3 Quod si étiam opértum est Evangélium nostrum, in iis, qui péreunt, est opértum:
-2 Corinthios 2Cor 49 4 4 in quibus Deus hujus sǽculi excæcávit mentes infidélium, ut non fúlgeat illis illuminátio Evangélii glóriæ Christi, qui est imágo Dei.
-2 Corinthios 2Cor 49 4 5 Non enim nosmetípsos prædicámus, sed Jesum Christum Dóminum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum:
-2 Corinthios 2Cor 49 4 6 quóniam Deus, qui dixit de ténebris lucem splendéscere, ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Christi Jesu.
-2 Corinthios 2Cor 49 4 7 Habémus autem thesáurum istum in vasis fictílibus: ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis. b
-2 Corinthios 2Cor 49 4 8 In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur: aporiámur, sed non destitúimur:
-2 Corinthios 2Cor 49 4 9 persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur: dejícimur, sed non perímus:
-2 Corinthios 2Cor 49 4 10 semper mortificatiónem Jesu in córpore nostro circumferéntes, ut et vita Jesu manifestétur in corpóribus nostris.
-2 Corinthios 2Cor 49 4 11 Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestétur in carne nostra mortáli.
-2 Corinthios 2Cor 49 4 12 Ergo mors in nobis operátur, vita autem in vobis.
-2 Corinthios 2Cor 49 4 13 Habéntes autem eúmdem spíritum fídei, sicut scriptum est: Crédidi, propter quod locútus sum: et nos crédimus, propter quod et lóquimur:
-2 Corinthios 2Cor 49 4 14 sciéntes quóniam qui suscitávit Jesum, et nos cum Jesu suscitábit, et constítuet vobíscum.
-2 Corinthios 2Cor 49 4 15 Ómnia enim propter vos: ut grátia abúndans, per multos in gratiárum actióne, abúndet in glóriam Dei.
-2 Corinthios 2Cor 49 4 16 Propter quod non defícimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpátur, tamen is, qui intus est, renovátur de die in diem.
-2 Corinthios 2Cor 49 4 17 Id enim, quod in præsénti est momentáneum et leve tribulatiónis nostræ, supra modum in sublimitáte ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis,
-2 Corinthios 2Cor 49 4 18 non contemplántibus nobis quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur. Quæ enim vidéntur, temporália sunt: quæ autem non vidéntur, ætérna sunt.
-2 Corinthios 2Cor 49 5 1 Scimus enim quóniam si terréstris domus nostra hujus habitatiónis dissolvátur, quod ædificatiónem ex Deo habémus, domum non manufáctam, ætérnam in cælis.
-2 Corinthios 2Cor 49 5 2 Nam et in hoc ingemíscimus, habitatiónem nostram, quæ de cælo est, superíndui cupiéntes:
-2 Corinthios 2Cor 49 5 3 si tamen vestíti, non nudi inveniámur.
-2 Corinthios 2Cor 49 5 4 Nam et qui sumus in hoc tabernáculo, ingemíscimus graváti: eo quod nólumus expoliári, sed supervestíri, ut absorbeátur quod mortále est, a vita.
-2 Corinthios 2Cor 49 5 5 Qui autem éfficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spíritus.
-2 Corinthios 2Cor 49 5 6 Audéntes ígitur semper, sciéntes quóniam dum sumus in córpore, peregrinámur a Dómino
-2 Corinthios 2Cor 49 5 7 (per fidem enim ambulámus, et non per spéciem):
-2 Corinthios 2Cor 49 5 8 audémus autem, et bonam voluntátem habémus magis peregrinári a córpore, et præséntes esse ad Dóminum.
-2 Corinthios 2Cor 49 5 9 Et ídeo conténdimus, sive abséntes, sive præséntes, placére illi.
-2 Corinthios 2Cor 49 5 10 Omnes enim nos manifestári opórtet ante tribúnal Christi, ut réferat unusquísque própria córporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
-2 Corinthios 2Cor 49 5 11 Sciéntes ergo timórem Dómini, homínibus suadémus, Deo autem manifésti sumus. Spero autem et in consciéntiis vestris maniféstos nos esse. b
-2 Corinthios 2Cor 49 5 12 Non íterum commendámus nos vobis, sed occasiónem damus vobis gloriándi pro nobis: ut habeátis ad eos qui in fácie gloriántur, et non in corde.
-2 Corinthios 2Cor 49 5 13 Sive enim mente excédimus Deo: sive sóbrii sumus, vobis.
-2 Corinthios 2Cor 49 5 14 Cáritas enim Christi urget nos: æstimántes hoc, quóniam si unus pro ómnibus mórtuus est, ergo omnes mórtui sunt:
-2 Corinthios 2Cor 49 5 15 et pro ómnibus mórtuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit.
-2 Corinthios 2Cor 49 5 16 Ítaque nos ex hoc néminem nóvimus secúndum carnem. Et si cognóvimus secúndum carnem Christum, sed nunc jam non nóvimus.
-2 Corinthios 2Cor 49 5 17 Si qua ergo in Christo nova creatúra, vétera transiérunt: ecce facta sunt ómnia nova.
-2 Corinthios 2Cor 49 5 18 Ómnia autem ex Deo, qui nos reconciliávit sibi per Christum: et dedit nobis ministérium reconciliatiónis,
-2 Corinthios 2Cor 49 5 19 quóniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, non réputans illis delícta ipsórum, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis.
-2 Corinthios 2Cor 49 5 20 Pro Christo ergo legatióne fúngimur, tamquam Deo exhortánte per nos. Obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo. b
-2 Corinthios 2Cor 49 5 21 Eum, qui non nóverat peccátum, pro nobis peccátum fecit, ut nos efficerémur justítia Dei in ipso.
-2 Corinthios 2Cor 49 6 1 Adjuvántes autem exhortámur ne in vácuum grátiam Dei recipiátis.
-2 Corinthios 2Cor 49 6 2 Ait enim: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adjúvi te. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis.
-2 Corinthios 2Cor 49 6 3 Némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum:
-2 Corinthios 2Cor 49 6 4 sed in ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis,
-2 Corinthios 2Cor 49 6 5 in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in jejúniis,
-2 Corinthios 2Cor 49 6 6 in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta,
-2 Corinthios 2Cor 49 6 7 in verbo veritátis, in virtúte Dei, per arma justítiæ a dextris et a sinístris,
-2 Corinthios 2Cor 49 6 8 per glóriam, et ignobilitátem, per infámiam, et bonam famam: ut seductóres, et veráces, sicut qui ignóti, et cógniti:
-2 Corinthios 2Cor 49 6 9 quasi moriéntes, et ecce vívimus: ut castigáti, et non mortificáti:
-2 Corinthios 2Cor 49 6 10 quasi tristes, semper autem gaudéntes: sicut egéntes, multos autem locupletántes: tamquam nihil habéntes, et ómnia possidéntes.
-2 Corinthios 2Cor 49 6 11 Os nostrum patet ad vos, o Corínthii; cor nostrum dilatátum est. b
-2 Corinthios 2Cor 49 6 12 Non angustiámini in nobis: angustiámini autem in viscéribus vestris:
-2 Corinthios 2Cor 49 6 13 eámdem autem habéntes remuneratiónem, tamquam fíliis dico, dilatámini et vos.
-2 Corinthios 2Cor 49 6 14 Nolíte jugum dúcere cum infidélibus. Quæ enim participátio justítiæ cum iniquitáte? aut quæ socíetas luci ad ténebras?
-2 Corinthios 2Cor 49 6 15 quæ autem convéntio Christi ad Bélial? aut quæ pars fidéli cum infidéli?
-2 Corinthios 2Cor 49 6 16 qui autem consénsus templo Dei cum idólis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quóniam inhabitábo in illis, et inambulábo inter eos, et ero illórum Deus, et ipsi erunt mihi pópulus.
-2 Corinthios 2Cor 49 6 17 Propter quod exíte de médio eórum, et separámini, dicit Dóminus, et immúndum ne tetigéritis:
-2 Corinthios 2Cor 49 6 18 et ego recípiam vos: et ero vobis in patrem, et vos éritis mihi in fílios et fílias, dicit Dóminus omnípotens.
-2 Corinthios 2Cor 49 7 1 Has ergo habéntes promissiónes, caríssimi, mundémus nos ab omni inquinaménto carnis et spíritus, perficiéntes sanctificatiónem in timóre Dei.
-2 Corinthios 2Cor 49 7 2 Cápite nos. Néminem lǽsimus, néminem corrúpimus, néminem circumvénimus.
-2 Corinthios 2Cor 49 7 3 Non ad condemnatiónem vestram dico: prædíximus enim quod in córdibus nostris estis ad commoriéndum et ad convivéndum.
-2 Corinthios 2Cor 49 7 4 Multa mihi fidúcia est apud vos, multa mihi gloriátio pro vobis: replétus sum consolatióne; superabúndo gáudio in omni tribulatióne nostra. b
-2 Corinthios 2Cor 49 7 5 Nam et cum venissémus in Macedóniam, nullam réquiem hábuit caro nostra, sed omnem tribulatiónem passi sumus: foris pugnæ, intus timóres.
-2 Corinthios 2Cor 49 7 6 Sed qui consolátur húmiles, consolátus est nos Deus in advéntu Titi.
-2 Corinthios 2Cor 49 7 7 Non solum autem in advéntu ejus, sed étiam in consolatióne, qua consolátus est in vobis, réferens nobis vestrum desidérium, vestrum fletum, vestram æmulatiónem pro me, ita ut magis gaudérem.
-2 Corinthios 2Cor 49 7 8 Quóniam etsi contristávi vos in epístola, non me pœ́nitet: etsi pœnitéret, videns quod epístola illa (etsi ad horam) vos contristávit,
-2 Corinthios 2Cor 49 7 9 nunc gáudeo: non quia contristáti estis, sed quia contristáti estis ad pœniténtiam. Contristáti enim estis ad Deum, ut in nullo detriméntum patiámini ex nobis.
-2 Corinthios 2Cor 49 7 10 Quæ enim secúndum Deum tristítia est, pœniténtiam in salútem stábilem operátur: sǽculi autem tristítia mortem operátur.
-2 Corinthios 2Cor 49 7 11 Ecce enim hoc ipsum, secúndum Deum contristári vos, quantam in vobis operátur sollicitúdinem: sed defensiónem, sed indignatiónem, sed timórem, sed desidérium, sed æmulatiónem, sed vindíctam: in ómnibus exhibuístis vos incontaminátos esse negótio.
-2 Corinthios 2Cor 49 7 12 Ígitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injúriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestándam sollicitúdinem nostram, quam habémus pro vobis
-2 Corinthios 2Cor 49 7 13 coram Deo: ídeo consoláti sumus. In consolatióne autem nostra, abundántius magis gavísi sumus super gáudio Titi, quia reféctus est spíritus ejus ab ómnibus vobis:
-2 Corinthios 2Cor 49 7 14 et si quid apud illum de vobis gloriátus sum, non sum confúsus: sed sicut ómnia vobis in veritáte locúti sumus, ita et gloriátio nostra, quæ fuit ad Titum, véritas facta est,
-2 Corinthios 2Cor 49 7 15 et víscera ejus abundántius in vobis sunt, reminiscéntis ómnium vestrum obediéntiam: quómodo cum timóre et tremóre excepístis illum.
-2 Corinthios 2Cor 49 7 16 Gáudeo quod in ómnibus confído in vobis.
-2 Corinthios 2Cor 49 8 1 Notam autem fácimus vobis, fratres, grátiam Dei, quæ data est in ecclésiis Macedóniæ:
-2 Corinthios 2Cor 49 8 2 quod in multo experiménto tribulatiónis abundántia gáudii ipsórum fuit, et altíssima paupértas eórum, abundávit in divítias simplicitátis eórum:
-2 Corinthios 2Cor 49 8 3 quia secúndum virtútem testimónium illis reddo, et supra virtútem voluntárii fuérunt,
-2 Corinthios 2Cor 49 8 4 cum multa exhortatióne obsecrántes nos grátiam, et communicatiónem ministérii, quod fit in sanctos.
-2 Corinthios 2Cor 49 8 5 Et non sicut sperávimus, sed semetípsos dedérunt primum Dómino, deínde nobis per voluntátem Dei,
-2 Corinthios 2Cor 49 8 6 ita ut rogarémus Titum, ut quemádmodum cœpit, ita et perfíciat in vobis étiam grátiam istam.
-2 Corinthios 2Cor 49 8 7 Sed sicut in ómnibus abundátis fide, et sermóne, et sciéntia, et omni sollicitúdine, ínsuper et caritáte vestra in nos, ut et in hac grátia abundétis.
-2 Corinthios 2Cor 49 8 8 Non quasi ímperans dico: sed per aliórum sollicitúdinem, étiam vestræ caritátis ingénium bonum cómprobans.
-2 Corinthios 2Cor 49 8 9 Scitis enim grátiam Dómini nostri Jesu Christi, quóniam propter vos egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis.
-2 Corinthios 2Cor 49 8 10 Et consílium in hoc do: hoc enim vobis útile est, qui non solum fácere, sed et velle cœpístis ab anno prióre:
-2 Corinthios 2Cor 49 8 11 nunc vero et facto perfícite: ut quemádmodum promptus est ánimus voluntátis, ita sit et perficiéndi ex eo quod habétis.
-2 Corinthios 2Cor 49 8 12 Si enim volúntas prompta est, secúndum id quod habet, accépta est, non secúndum id quod non habet.
-2 Corinthios 2Cor 49 8 13 Non enim ut áliis sit remíssio, vobis autem tribulátio, sed ex æqualitáte.
-2 Corinthios 2Cor 49 8 14 In præsénti témpore vestra abundántia illórum inópiam súppleat: ut et illórum abundántia vestræ inópiæ sit suppleméntum, ut fiat æquálitas, sicut scriptum est:
-2 Corinthios 2Cor 49 8 15 Qui multum, non abundávit: et qui módicum, non minorávit.
-2 Corinthios 2Cor 49 8 16 Grátias autem Deo, qui dedit eámdem sollicitúdinem pro vobis in corde Titi, b
-2 Corinthios 2Cor 49 8 17 quóniam exhortatiónem quidem suscépit: sed cum sollicítior esset, sua voluntáte proféctus est ad vos.
-2 Corinthios 2Cor 49 8 18 Mísimus étiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangélio per omnes ecclésias:
-2 Corinthios 2Cor 49 8 19 non solum autem, sed et ordinátus est ab ecclésiis comes peregrinatiónis nostræ in hanc grátiam, quæ ministrátur a nobis ad Dómini glóriam, et destinátam voluntátem nostram:
-2 Corinthios 2Cor 49 8 20 devitántes hoc, ne quis nos vitúperet in hac plenitúdine, quæ ministrátur a nobis.
-2 Corinthios 2Cor 49 8 21 Providémus enim bona non solum coram Deo, sed étiam coram homínibus.
-2 Corinthios 2Cor 49 8 22 Mísimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probávimus in multis sæpe sollícitum esse: nunc autem multo sollicitiórem, confidéntia multa in vos,
-2 Corinthios 2Cor 49 8 23 sive pro Tito, qui est sócius meus, et in vos adjútor, sive fratres nostri, Apóstoli ecclesiárum, glória Christi.
-2 Corinthios 2Cor 49 8 24 Ostensiónem ergo, quæ est caritátis vestræ, et nostræ glóriæ pro vobis, in illos osténdite in fáciem ecclesiárum.
-2 Corinthios 2Cor 49 9 1 Nam de ministério, quod fit in sanctos ex abundánti est mihi scríbere vobis.
-2 Corinthios 2Cor 49 9 2 Scio enim promptum ánimum vestrum: pro quo de vobis glórior apud Macédones. Quóniam et Acháia paráta est ab anno prætérito, et vestra æmulátio provocávit plúrimos.
-2 Corinthios 2Cor 49 9 3 Misi autem fratres: ut ne quod gloriámur de vobis, evacuétur in hac parte, ut (quemádmodum dixi) paráti sitis:
-2 Corinthios 2Cor 49 9 4 ne cum vénerint Macédones mecum, et invénerint vos imparátos, erubescámus nos (ut non dicámus vos) in hac substántia.
-2 Corinthios 2Cor 49 9 5 Necessárium ergo existimávi rogáre fratres, ut prævéniant ad vos, et prǽparent repromíssam benedictiónem hanc parátam esse sic, quasi benedictiónem, non tamquam avarítiam.
-2 Corinthios 2Cor 49 9 6 Hoc autem dico: qui parce séminat, parce et metet: et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et metet.
-2 Corinthios 2Cor 49 9 7 Unusquísque, prout destinávit in corde suo, non ex tristítia, aut ex necessitáte: hílarem enim datórem díligit Deus.
-2 Corinthios 2Cor 49 9 8 Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis: ut in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum,
-2 Corinthios 2Cor 49 9 9 sicut scriptum est: Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
-2 Corinthios 2Cor 49 9 10 Qui autem adminístrat semen seminánti: et panem ad manducándum præstábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum justítiæ vestræ:
-2 Corinthios 2Cor 49 9 11 ut in ómnibus locupletáti abundétis in omnem simplicitátem, quæ operátur per nos gratiárum actiónem Deo.
-2 Corinthios 2Cor 49 9 12 Quóniam ministérium hujus offícii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed étiam abúndat per multas gratiárum actiónes in Dómino,
-2 Corinthios 2Cor 49 9 13 per probatiónem ministérii hujus, glorificántes Deum in obediéntia confessiónis vestræ, in Evangélium Christi, et simplicitáte communicatiónis in illos, et in omnes,
-2 Corinthios 2Cor 49 9 14 et in ipsórum obsecratióne pro vobis, desiderántium vos propter eminéntem grátiam Dei in vobis.
-2 Corinthios 2Cor 49 9 15 Grátias Deo super inenarrábili dono ejus.
-2 Corinthios 2Cor 49 10 1 Ipse autem ego Paulus óbsecro vos per mansuetúdinem et modéstiam Christi, qui in fácie quidem húmilis sum inter vos, absens autem confído in vos.
-2 Corinthios 2Cor 49 10 2 Rogo autem vos ne præsens áudeam per eam confidéntiam, qua exístimor audére in quosdam, qui arbitrántur nos tamquam secúndum carnem ambulémus.
-2 Corinthios 2Cor 49 10 3 In carne enim ambulántes, non secúndum carnem militámus.
-2 Corinthios 2Cor 49 10 4 Nam arma milítiæ nostræ non carnália sunt, sed poténtia Deo ad destructiónem munitiónum, consília destruéntes,
-2 Corinthios 2Cor 49 10 5 et omnem altitúdinem extolléntem se advérsus sciéntiam Dei, et in captivitátem redigéntes omnem intelléctum in obséquium Christi,
-2 Corinthios 2Cor 49 10 6 et in promptu habéntes ulcísci omnem inobediéntiam, cum impléta fúerit vestra obediéntia.
-2 Corinthios 2Cor 49 10 7 Quæ secúndum fáciem sunt, vidéte. Si quis confídit sibi Christi se esse, hoc cógitet íterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos. b
-2 Corinthios 2Cor 49 10 8 Nam etsi ámplius áliquid gloriátus fúero de potestáte nostra, quam dedit nobis Dóminus in ædificatiónem, et non in destructiónem vestram, non erubéscam.
-2 Corinthios 2Cor 49 10 9 Ut autem non exístimer tamquam terrére vos per epístolas:
-2 Corinthios 2Cor 49 10 10 quóniam quidem epístolæ, ínquiunt, graves sunt et fortes: præséntia autem córporis infírma, et sermo contemptíbilis:
-2 Corinthios 2Cor 49 10 11 hoc cógitet qui ejúsmodi est, quia quales sumus verbo per epístolas abséntes, tales et præséntes in facto.
-2 Corinthios 2Cor 49 10 12 Non enim audémus insérere, aut comparáre nos quibúsdam, qui seípsos comméndant: sed ipsi in nobis nosmetípsos metiéntes, et comparántes nosmetípsos nobis.
-2 Corinthios 2Cor 49 10 13 Nos autem non in imménsum gloriábimur, sed secúndum mensúram régulæ, qua mensus est nobis Deus, mensúram pertingéndi usque ad vos.
-2 Corinthios 2Cor 49 10 14 Non enim quasi non pertingéntes ad vos, superexténdimus nos: usque ad vos enim pervénimus in Evangélio Christi.
-2 Corinthios 2Cor 49 10 15 Non in imménsum gloriántes in aliénis labóribus: spem autem habéntes crescéntis fídei vestræ, in vobis magnificári secúndum régulam nostram in abundántiam,
-2 Corinthios 2Cor 49 10 16 étiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizáre, non in aliéna régula in iis quæ præparáta sunt gloriári.
-2 Corinthios 2Cor 49 10 17 Qui autem gloriátur, in Dómino gloriétur.
-2 Corinthios 2Cor 49 10 18 Non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est: sed quem Deus comméndat.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 1 Útinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáre me:
-2 Corinthios 2Cor 49 11 2 ǽmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro, vírginem castam exhíbere Christo.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 3 Tímeo autem ne sicut serpens Hevam sedúxit astútia sua, ita corrumpántur sensus vestri, et éxcidant a simplicitáte, quæ est in Christo.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 4 Nam si is qui venit, álium Christum prǽdicat, quem non prædicávimus, aut álium spíritum accípitis, quem non accepístis: aut áliud Evangélium, quod non recepístis: recte paterémini.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 5 Exístimo enim nihil me minus fecísse a magnis Apóstolis. b
-2 Corinthios 2Cor 49 11 6 Nam etsi imperítus sermóne, sed non sciéntia, in ómnibus autem manifestáti sumus vobis.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 7 Aut numquid peccátum feci, meípsum humílians, ut vos exaltémini? quóniam gratis Evangélium Dei evangelizávi vobis?
-2 Corinthios 2Cor 49 11 8 Álias ecclésias expoliávi, accípiens stipéndium ad ministérium vestrum.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 9 Et cum essem apud vos, et égerem, nulli onerósus fui: nam quod mihi déerat, supplevérunt fratres, qui venérunt a Macedónia: et in ómnibus sine ónere me vobis servávi, et servábo.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 10 Est véritas Christi in me, quóniam hæc gloriátio non infringétur in me in regiónibus Acháiæ.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 11 Quare? quia non díligo vos? Deus scit.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 12 Quod autem fácio, et fáciam: ut ámputem occasiónem eórum qui volunt occasiónem, ut in quo gloriántur, inveniántur sicut et nos.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 13 Nam ejúsmodi pseudoapóstoli sunt operárii súbdoli, transfigurántes se in apóstolos Christi.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 14 Et non mirum: ipse enim Sátanas transfigúrat se in ángelum lucis.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 15 Non est ergo magnum, si minístri ejus transfiguréntur velut minístri justítiæ: quorum finis erit secúndum ópera ipsórum.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 16 Íterum dico (ne quis me putet insipiéntem esse, alióquin velut insipiéntem accípite me, ut et ego módicum quid glórier), b
-2 Corinthios 2Cor 49 11 17 quod loquor, non loquor secúndum Deum, sed quasi in insipiéntia, in hac substántia glóriæ.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 18 Quóniam multi gloriántur secúndum carnem: et ego gloriábor.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 19 Libénter enim suffértis insipiéntes, cum sitis ipsi sapiéntes.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 20 Sustinétis enim si quis vos in servitútem rédigit, si quis dévorat, si quis áccipit, si quis extóllitur, si quis in fáciem vos cædit.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 21 Secúndum ignobilitátem dico, quasi nos infírmi fuérimus in hac parte. In quo quis audet (in insipiéntia dico) áudeo et ego:
-2 Corinthios 2Cor 49 11 22 Hebrǽi sunt, et ego: Israëlítæ sunt, et ego: semen Ábrahæ sunt, et ego.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 23 Minístri Christi sunt (ut minus sápiens dico), plus ego: in labóribus plúrimis, in carcéribus abundántius, in plagis supra modum, in mórtibus frequénter.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 24 A Judǽis quínquies, quadragénas, una minus, accépi.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 25 Ter virgis cæsus sum, semel lapidátus sum: ter naufrágium feci, nocte et die in profúndo maris fui,
-2 Corinthios 2Cor 49 11 26 in itinéribus sæpe, perículis flúminum, perículis latrónum, perículis ex génere, perículis ex géntibus, perículis in civitáte, perículis in solitúdine, perículis in mari, perículis in falsis frátribus:
-2 Corinthios 2Cor 49 11 27 in labóre et ærúmna, in vigíliis multis, in fame et siti, in jejúniis multis, in frígore et nuditáte,
-2 Corinthios 2Cor 49 11 28 præter illa quæ extrínsecus sunt, instántia mea quotidiána, sollicitúdo ómnium ecclesiárum.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 29 Quis infirmátur, et ego non infírmor? quis scandalizátur, et ego non uror?
-2 Corinthios 2Cor 49 11 30 Si gloriári opórtet, quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 31 Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui est benedíctus in sǽcula, scit quod non méntior.
-2 Corinthios 2Cor 49 11 32 Damásci præpósitus gentis Arétæ regis custodiébat civitátem Damascenórum ut me comprehénderet:
-2 Corinthios 2Cor 49 11 33 et per fenéstram in sporta dimíssus sum per murum, et sic effúgi manus ejus.
-2 Corinthios 2Cor 49 12 1 Si gloriári opórtet (non éxpedit quidem), véniam autem ad visiónes et revelatiónes Dómini.
-2 Corinthios 2Cor 49 12 2 Scio hóminem in Christo ante annos quatuórdecim, sive in córpore néscio, sive extra corpus néscio, Deus scit, raptum hujúsmodi usque ad tértium cælum.
-2 Corinthios 2Cor 49 12 3 Et scio hujúsmodi hóminem sive in córpore, sive extra corpus néscio, Deus scit:
-2 Corinthios 2Cor 49 12 4 quóniam raptus est in paradísum: et audívit arcána verba, quæ non licet hómini loqui.
-2 Corinthios 2Cor 49 12 5 Pro hujúsmodi gloriábor: pro me autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis.
-2 Corinthios 2Cor 49 12 6 Nam etsi volúero gloriári, non ero insípiens: veritátem enim dicam: parco autem, ne quis me exístimet supra id quod videt in me, aut áliquid audit ex me.
-2 Corinthios 2Cor 49 12 7 Et ne magnitúdo revelatiónum extóllat me, datus est mihi stímulus carnis meæ ángelus Sátanæ, qui me colaphízet.
-2 Corinthios 2Cor 49 12 8 Propter quod ter Dóminum rogávi ut discéderet a me:
-2 Corinthios 2Cor 49 12 9 et dixit mihi: Súfficit tibi grátia mea: nam virtus in infirmitáte perfícitur. Libénter ígitur gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi.
-2 Corinthios 2Cor 49 12 10 Propter quod pláceo mihi in infirmitátibus meis, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus, in angústiis pro Christo: cum enim infírmor, tunc potens sum.
-2 Corinthios 2Cor 49 12 11 Factus sum insípiens, vos me coëgístis. Ego enim a vobis débui commendári: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apóstoli: tamétsi nihil sum: b
-2 Corinthios 2Cor 49 12 12 signa tamen apostolátus mei facta sunt super vos in omni patiéntia, in signis, et prodígiis, et virtútibus.
-2 Corinthios 2Cor 49 12 13 Quid est enim, quod minus habuístis præ céteris ecclésiis, nisi quod ego ipse non gravávi vos? donáte mihi hanc injúriam.
-2 Corinthios 2Cor 49 12 14 Ecce tértio hoc parátus sum veníre ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent fílii paréntibus thesaurizáre, sed paréntes fíliis.
-2 Corinthios 2Cor 49 12 15 Ego autem libentíssime impéndam, et super impéndar ipse pro animábus vestris: licet plus vos díligens, minus díligar.
-2 Corinthios 2Cor 49 12 16 Sed esto: ego vos non gravávi: sed cum essem astútus, dolo vos cepi.
-2 Corinthios 2Cor 49 12 17 Numquid per áliquem eórum, quod misi ad vos, circumvéni vos?
-2 Corinthios 2Cor 49 12 18 Rogávi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvénit? nonne eódem spíritu ambulávimus? nonne iísdem vestígiis?
-2 Corinthios 2Cor 49 12 19 Olim putátis quod excusémus nos apud vos? coram Deo in Christo lóquimur: ómnia autem, caríssimi, propter ædificatiónem vestram. b
-2 Corinthios 2Cor 49 12 20 Tímeo enim ne forte cum vénero, non quales volo, invéniam vos: et ego invéniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiónes, æmulatiónes, animositátes, dissensiónes, detractiónes, susurratiónes, inflatiónes, seditiónes sint inter vos:
-2 Corinthios 2Cor 49 12 21 ne íterum cum vénero, humíliet me Deus apud vos, et lúgeam multos ex iis qui ante peccavérunt, et non egérunt pœniténtiam super immundítia, et fornicatióne, et impudicítia, quam gessérunt.
-2 Corinthios 2Cor 49 13 1 Ecce tértio hoc vénio ad vos: in ore duórum vel trium téstium stabit omne verbum.
-2 Corinthios 2Cor 49 13 2 Prædíxi, et prædíco, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccavérunt, et céteris ómnibus, quóniam si vénero íterum, non parcam.
-2 Corinthios 2Cor 49 13 3 An experiméntum quǽritis ejus, qui in me lóquitur Christus, qui in vobis non infirmátur, sed potens est in vobis?
-2 Corinthios 2Cor 49 13 4 Nam etsi crucifíxus est ex infirmitáte: sed vivit ex virtúte Dei. Nam et nos infírmi sumus in illo: sed vivémus cum eo ex virtúte Dei in vobis.
-2 Corinthios 2Cor 49 13 5 Vosmetípsos tentáte si estis in fide: ipsi vos probáte. An non cognóscitis vosmetípsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte réprobi estis.
-2 Corinthios 2Cor 49 13 6 Spero autem quod cognoscétis, quia nos non sumus réprobi.
-2 Corinthios 2Cor 49 13 7 Orámus autem Deum ut nihil mali faciátis, non ut nos probáti appareámus, sed ut vos quod bonum est faciátis: nos autem ut réprobi simus.
-2 Corinthios 2Cor 49 13 8 Non enim póssumus áliquid advérsus veritátem, sed pro veritáte.
-2 Corinthios 2Cor 49 13 9 Gaudémus enim, quóniam nos infírmi sumus, vos autem poténtes estis. Hoc et orámus, vestram consummatiónem.
-2 Corinthios 2Cor 49 13 10 Ídeo hæc absens scribo, ut non præsens dúrius agam secúndum potestátem, quam Dóminus dedit mihi in ædificatiónem, et non in destructiónem.
-2 Corinthios 2Cor 49 13 11 De cétero, fratres, gaudéte, perfécti estóte, exhortámini, idem sápite, pacem habéte, et Deus pacis et dilectiónis erit vobíscum. b
-2 Corinthios 2Cor 49 13 12 Salutáte ínvicem in ósculo sancto. Salútant vos omnes sancti.
-2 Corinthios 2Cor 49 13 13 Grátia Dómini nostri Jesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis. Amen.
+# 1 Corínthios 1Cor Epístola Prima Beáti: Pauli Apóstoli ad Corínthios
+1 Corínthios 1Cor 48 1 1 Paulus vocátus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, et Sósthenes frater,
+1 Corínthios 1Cor 48 1 2 ecclésiæ Dei, quæ est Corínthi, sanctificátis in Christo Jesu, vocátis sanctis, cum ómnibus qui ínvocant nomen Dómini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsórum et nostro.
+1 Corínthios 1Cor 48 1 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
+1 Corínthios 1Cor 48 1 4 Grátias ago Deo meo semper pro vobis in grátia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu:
+1 Corínthios 1Cor 48 1 5 quod in ómnibus dívites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni sciéntia.
+1 Corínthios 1Cor 48 1 6 Sicut testimónium Christi confirmátum est in vobis:
+1 Corínthios 1Cor 48 1 7 ita ut nihil vobis desit in ulla grátia, exspectántibus revelatiónem Dómini nostri Jesu Christi,
+1 Corínthios 1Cor 48 1 8 qui et confirmábit vos usque in finem sine crímine, in die advéntus Dómini nostri Jesu Christi.
+1 Corínthios 1Cor 48 1 9 Fidélis Deus: per quem vocáti estis in societátem fílii ejus Jesu Christi Dómini nostri.
+1 Corínthios 1Cor 48 1 10 Óbsecro autem vos fratres per nomen Dómini nostri Jesu Christi: ut idípsum dicátis omnes, et non sint in vobis schísmata: sitis autem perfécti in eódem sensu, et in eádem senténtia. b
+1 Corínthios 1Cor 48 1 11 Significátum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiónes sunt inter vos.
+1 Corínthios 1Cor 48 1 12 Hoc autem dico, quod unusquísque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apóllo: ego vero Cephæ: ego autem Christi.
+1 Corínthios 1Cor 48 1 13 Divísus est Christus? numquid Paulus crucifíxus est pro vobis? aut in nómine Pauli baptizáti estis?
+1 Corínthios 1Cor 48 1 14 Grátias ago Deo, quod néminem vestrum baptizávi, nisi Crispum et Caium:
+1 Corínthios 1Cor 48 1 15 ne quis dicat quod in nómine meo baptizáti estis.
+1 Corínthios 1Cor 48 1 16 Baptizávi autem et Stéphanæ domum: céterum néscio si quem álium baptizáverim.
+1 Corínthios 1Cor 48 1 17 Non enim misit me Christus baptizáre, sed evangelizáre: non in sapiéntia verbi, ut non evacuétur crux Christi. b
+1 Corínthios 1Cor 48 1 18 Verbum enim crucis pereúntibus quidem stultítia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
+1 Corínthios 1Cor 48 1 19 Scriptum est enim: Perdam sapiéntiam sapiéntium, et prudéntiam prudéntium reprobábo.
+1 Corínthios 1Cor 48 1 20 Ubi sápiens? ubi scriba? ubi conquisítor hujus sǽculi? Nonne stultam fecit Deus sapiéntiam hujus mundi?
+1 Corínthios 1Cor 48 1 21 Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum: plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes.
+1 Corínthios 1Cor 48 1 22 Quóniam et Judǽi signa petunt, et Græci sapiéntiam quaérunt:
+1 Corínthios 1Cor 48 1 23 nos autem prædicámus Christum crucifíxum: Judǽis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam,
+1 Corínthios 1Cor 48 1 24 ipsis autem vocátis Judǽis, atque Græcis Christum Dei virtútem, et Dei sapiéntiam:
+1 Corínthios 1Cor 48 1 25 quia quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus: et quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus.
+1 Corínthios 1Cor 48 1 26 Vidéte enim vocatiónem vestram, fratres, quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles:
+1 Corínthios 1Cor 48 1 27 sed quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes: et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia:
+1 Corínthios 1Cor 48 1 28 et ignobília mundi, et contemptibília elégit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrúeret:
+1 Corínthios 1Cor 48 1 29 ut non gloriétur omnis caro in conspéctu ejus.
+1 Corínthios 1Cor 48 1 30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapiéntia a Deo, et justítia, et sanctificátio, et redémptio:
+1 Corínthios 1Cor 48 1 31 ut quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur.
+1 Corínthios 1Cor 48 2 1 Et ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non in sublimitáte sermónis, aut sapiéntiæ, annúntians vobis testimónium Christi.
+1 Corínthios 1Cor 48 2 2 Non enim judicávi me scire áliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifíxum.
+1 Corínthios 1Cor 48 2 3 Et ego in infirmitáte, et timóre, et tremóre multo fui apud vos:
+1 Corínthios 1Cor 48 2 4 et sermo meus, et prædicátio mea non in persuasibílibus humánæ sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne spíritus et virtútis:
+1 Corínthios 1Cor 48 2 5 ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum, sed in virtúte Dei.
+1 Corínthios 1Cor 48 2 6 Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos: sapiéntiam vero non hujus sǽculi, neque príncipum hujus sǽculi, qui destruúntur: b
+1 Corínthios 1Cor 48 2 7 sed lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sǽcula in glóriam nostram,
+1 Corínthios 1Cor 48 2 8 quam nemo príncipum hujus sǽculi cognóvit: si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent.
+1 Corínthios 1Cor 48 2 9 Sed sicut scriptum est: Quod óculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus iis qui díligunt illum:
+1 Corínthios 1Cor 48 2 10 nobis autem revelávit Deus per Spíritum suum: Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei.
+1 Corínthios 1Cor 48 2 11 Quis enim hóminum scit quæ sunt hóminis, nisi spíritus hóminis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognóvit, nisi Spíritus Dei.
+1 Corínthios 1Cor 48 2 12 Nos autem non spíritum hujus mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est, ut sciámus quæ a Deo donáta sunt nobis:
+1 Corínthios 1Cor 48 2 13 quæ et lóquimur non in doctis humánæ sapiéntiæ verbis, sed in doctrína Spíritus, spirituálibus spirituália comparántes.
+1 Corínthios 1Cor 48 2 14 Animális autem homo non pércipit ea quæ sunt Spíritus Dei: stultítia enim est illi, et non potest intellígere: quia spirituáliter examinátur.
+1 Corínthios 1Cor 48 2 15 Spirituális autem júdicat ómnia: et ipse a némine judicátur.
+1 Corínthios 1Cor 48 2 16 Quis enim cognóvit sensum Dómini, qui ínstruat eum? nos autem sensum Christi habémus.
+1 Corínthios 1Cor 48 3 1 Et ego, fratres, non pótui vobis loqui quasi spirituálibus, sed quasi carnálibus. Tamquam párvulis in Christo,
+1 Corínthios 1Cor 48 3 2 lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poterátis: sed nec nunc quidem potéstis: adhuc enim carnáles estis.
+1 Corínthios 1Cor 48 3 3 Cum enim sit inter vos zelus, et conténtio: nonne carnáles estis, et secúndum hóminem ambulátis?
+1 Corínthios 1Cor 48 3 4 Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; álius autem: Ego Apóllo: nonne hómines estis? Quid ígitur est Apóllo? quid vero Paulus?
+1 Corínthios 1Cor 48 3 5 minístri ejus, cui credidístis, et unicuíque sicut Dóminus dedit.
+1 Corínthios 1Cor 48 3 6 Ego plantávi, Apóllo rigávit: sed Deus increméntum dedit.
+1 Corínthios 1Cor 48 3 7 Ítaque neque qui plantat est áliquid, neque qui rigat: sed qui increméntum dat, Deus.
+1 Corínthios 1Cor 48 3 8 Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquísque autem própriam mercédem accípiet, secúndum suum labórem.
+1 Corínthios 1Cor 48 3 9 Dei enim sumus adjutóres: Dei agricultúra estis, Dei ædificátio estis.
+1 Corínthios 1Cor 48 3 10 Secúndum grátiam Dei, quæ data est mihi, ut sápiens architéctus fundaméntum pósui: álius autem superædíficat. Unusquísque autem vídeat quómodo superædíficet. b
+1 Corínthios 1Cor 48 3 11 Fundaméntum enim áliud nemo potest pónere præter id quod pósitum est, quod est Christus Jesus.
+1 Corínthios 1Cor 48 3 12 Si quis autem superædíficat super fundaméntum hoc, aurum, argéntum, lápides pretiósos, ligna, fœnum, stípulam,
+1 Corínthios 1Cor 48 3 13 uniuscujúsque opus maniféstum erit: dies enim Dómini declarábit, quia in igne revelábitur: et uniuscujúsque opus quale sit, ignis probábit.
+1 Corínthios 1Cor 48 3 14 Si cujus opus mánserit quod superædificávit, mercédem accípiet.
+1 Corínthios 1Cor 48 3 15 Si cujus opus árserit, detriméntum patiétur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
+1 Corínthios 1Cor 48 3 16 Nescítis quia templum Dei estis, et Spíritus Dei hábitat in vobis? b
+1 Corínthios 1Cor 48 3 17 Si quis autem templum Dei violáverit, dispérdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
+1 Corínthios 1Cor 48 3 18 Nemo se sedúcat: si quis vidétur inter vos sápiens esse in hoc sǽculo, stultus fiat ut sit sápiens.
+1 Corínthios 1Cor 48 3 19 Sapiéntia enim hujus mundi, stultítia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehéndam sapiéntes in astútia eórum.
+1 Corínthios 1Cor 48 3 20 Et íterum: Dóminus novit cogitatiónes sapiéntium quóniam vanæ sunt.
+1 Corínthios 1Cor 48 3 21 Nemo ítaque gloriétur in homínibus.
+1 Corínthios 1Cor 48 3 22 Ómnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apóllo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præséntia, sive futúra: ómnia enim vestra sunt:
+1 Corínthios 1Cor 48 3 23 vos autem Christi: Christus autem Dei.
+1 Corínthios 1Cor 48 4 1 Sic nos exístimet homo ut minístros Christi, et dispensatóres mysteriórum Dei.
+1 Corínthios 1Cor 48 4 2 Hic jam quǽritur inter dispensatóres ut fidélis quis inveniátur.
+1 Corínthios 1Cor 48 4 3 Mihi autem pro mínimo est ut a vobis júdicer, aut ab humáno die: sed neque meípsum júdico.
+1 Corínthios 1Cor 48 4 4 Nihil enim mihi cónscius sum, sed non in hoc justificátus sum: qui autem júdicat me, Dóminus est.
+1 Corínthios 1Cor 48 4 5 Ítaque nolíte ante tempus judicáre, quoadúsque véniat Dóminus: qui et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit consília córdium: et tunc laus erit unicuíque a Deo.
+1 Corínthios 1Cor 48 4 6 Hæc autem, fratres, transfigurávi in me et Apóllo, propter vos: ut in nobis discátis, ne supra quam scriptum est, unus advérsus álterum inflétur pro álio. b
+1 Corínthios 1Cor 48 4 7 Quis enim te discérnit? quid autem habes quod non accepísti? si autem accepísti, quid gloriáris quasi non accéperis?
+1 Corínthios 1Cor 48 4 8 Jam saturáti estis, jam dívites facti estis: sine nobis regnátis: et útinam regnétis, ut et nos vobíscum regnémus. b
+1 Corínthios 1Cor 48 4 9 Puto enim quod Deus nos Apóstolos novíssimos osténdit, tamquam morti destinátos: quia spectáculum facti sumus mundo, et ángelis, et homínibus.
+1 Corínthios 1Cor 48 4 10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles.
+1 Corínthios 1Cor 48 4 11 Usque in hanc horam et esúrimus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus,
+1 Corínthios 1Cor 48 4 12 et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus:
+1 Corínthios 1Cor 48 4 13 blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc.
+1 Corínthios 1Cor 48 4 14 Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo.
+1 Corínthios 1Cor 48 4 15 Nam si decem míllia pædagogórum habeátis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangélium ego vos génui.
+1 Corínthios 1Cor 48 4 16 Rogo ergo vos, imitatóres mei estóte, sicut et ego Christi.
+1 Corínthios 1Cor 48 4 17 Ídeo misi ad vos Timótheum, qui est fílius meus caríssimus, et fidélis in Dómino: qui vos commonefáciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubíque in omni ecclésia dóceo. b
+1 Corínthios 1Cor 48 4 18 Tamquam non ventúrus sim ad vos, sic infláti sunt quidam.
+1 Corínthios 1Cor 48 4 19 Véniam autem ad vos cito, si Dóminus volúerit: et cognóscam non sermónem eórum qui infláti sunt, sed virtútem.
+1 Corínthios 1Cor 48 4 20 Non enim in sermóne est regnum Dei, sed in virtúte.
+1 Corínthios 1Cor 48 4 21 Quid vultis? in virga véniam ad vos, an in caritáte, et spíritu mansuetúdinis?
+1 Corínthios 1Cor 48 5 1 Omníno audítur inter vos fornicátio, et talis fornicátio, qualis nec inter gentes, ita ut uxórem patris sui áliquis hábeat.
+1 Corínthios 1Cor 48 5 2 Et vos infláti estis: et non magis luctum habuístis ut tollátur de médio vestrum qui hoc opus fecit.
+1 Corínthios 1Cor 48 5 3 Ego quidem absens córpore, præsens autem spíritu, jam judicávi ut præsens eum, qui sic operátus est,
+1 Corínthios 1Cor 48 5 4 in nómine Dómini nostri Jesu Christi, congregátis vobis et meo spíritu, cum virtúte Dómini nostri Jesu,
+1 Corínthios 1Cor 48 5 5 trádere hujúsmodi Sátanæ in intéritum carnis, ut spíritus salvus sit in die Dómini nostri Jesu Christi.
+1 Corínthios 1Cor 48 5 6 Non est bona gloriátio vestra. Nescítis quia módicum ferméntum totam massam corrúmpit?
+1 Corínthios 1Cor 48 5 7 Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspérsio, sicut estis ázymi. Étenim Pascha nostrum immolátus est Christus.
+1 Corínthios 1Cor 48 5 8 Ítaque epulémur: non in ferménto véteri, neque in ferménto malítiæ et nequítiæ: sed in ázymis sinceritátis et veritátis.
+1 Corínthios 1Cor 48 5 9 Scripsi vobis in epístola: Ne commisceámini fornicáriis: b
+1 Corínthios 1Cor 48 5 10 non útique fornicáriis hujus mundi, aut aváris, aut rapácibus, aut idólis serviéntibus: alióquin debuerátis de hoc mundo exiísse.
+1 Corínthios 1Cor 48 5 11 Nunc autem scripsi vobis non commiscéri: si is qui frater nominátur, est fornicátor, aut avárus, aut idólis sérviens, aut maledícus, aut ebriósus, aut rapax, cum ejúsmodi nec cibum súmere.
+1 Corínthios 1Cor 48 5 12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicáre? nonne de iis qui intus sunt, vos judicátis?
+1 Corínthios 1Cor 48 5 13 nam eos qui foris sunt, Deus judicábit. Auférte malum ex vobis ipsis.
+1 Corínthios 1Cor 48 6 1 Audet áliquis vestrum habens negótium advérsus álterum, judicári apud iníquos, et non apud sanctos?
+1 Corínthios 1Cor 48 6 2 an nescítis quóniam sancti de hoc mundo judicábunt? et si in vobis judicábitur mundus, indígni estis qui de mínimis judicétis?
+1 Corínthios 1Cor 48 6 3 Nescítis quóniam ángelos judicábimus? quanto magis sæculária?
+1 Corínthios 1Cor 48 6 4 Sæculária ígitur judícia si habuéritis: contemptíbiles, qui sunt in ecclésia, illos constitúite ad judicándum.
+1 Corínthios 1Cor 48 6 5 Ad verecúndiam vestram dico. Sic non est inter vos sápiens quisquam, qui possit judicáre inter fratrem suum?
+1 Corínthios 1Cor 48 6 6 Sed frater cum fratre judício conténdit: et hoc apud infidéles?
+1 Corínthios 1Cor 48 6 7 Jam quidem omníno delíctum est in vobis, quod judícia habétis inter vos. Quare non magis injúriam accípitis? quare non magis fraudem patímini?
+1 Corínthios 1Cor 48 6 8 Sed vos injúriam fácitis, et fraudátis: et hoc frátribus.
+1 Corínthios 1Cor 48 6 9 An nescítis quia iníqui regnum Dei non possidébunt? Nolíte erráre: neque fornicárii, neque idólis serviéntes, neque adúlteri,
+1 Corínthios 1Cor 48 6 10 neque molles, neque masculórum concubitóres, neque fures, neque avári, neque ebriósi, neque malédici, neque rapáces regnum Dei possidébunt.
+1 Corínthios 1Cor 48 6 11 Et hæc quidam fuístis: sed ablúti estis, sed sanctificáti estis, sed justificáti estis in nómine Dómini nostri Jesu Christi, et in Spíritu Dei nostri.
+1 Corínthios 1Cor 48 6 12 Ómnia mihi licent, sed non ómnia expédiunt: ómnia mihi licent, sed ego sub nullis rédigar potestáte. b
+1 Corínthios 1Cor 48 6 13 Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has déstruet: corpus autem non fornicatióni, sed Dómino: et Dóminus córpori.
+1 Corínthios 1Cor 48 6 14 Deus vero et Dóminum suscitávit: et nos suscitábit per virtútem suam.
+1 Corínthios 1Cor 48 6 15 Nescítis quóniam córpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, fáciam membra meretrícis? Absit.
+1 Corínthios 1Cor 48 6 16 An nescítis quóniam qui adhǽret meretríci, unum corpus effícitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una.
+1 Corínthios 1Cor 48 6 17 Qui autem adhǽret Dómino, unus spíritus est.
+1 Corínthios 1Cor 48 6 18 Fúgite fornicatiónem. Omne peccátum, quodcúmque fécerit homo, extra corpus est: qui autem fornicátur, in corpus suum peccat.
+1 Corínthios 1Cor 48 6 19 An nescítis quóniam membra vestra, templum sunt Spíritus Sancti, qui in vobis est, quem habétis a Deo, et non estis vestri?
+1 Corínthios 1Cor 48 6 20 Empti enim estis prétio magno. Glorificáte, et portáte Deum in córpore vestro.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 1 De quibus autem scripsístis mihi: Bonum est hómini mulíerem non tángere:
+1 Corínthios 1Cor 48 7 2 propter fornicatiónem autem unusquísque suam uxórem hábeat, et unaquǽque suum virum hábeat.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 3 Uxóri vir débitum reddat: simíliter autem et uxor viro.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 4 Múlier sui córporis potestátem non habet, sed vir. Simíliter autem et vir sui córporis potestátem non habet, sed múlier.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 5 Nolíte fraudáre ínvicem, nisi forte ex consénsu ad tempus, ut vacétis oratióni: et íterum revertímini in idípsum, ne tentet vos Sátanas propter incontinéntiam vestram.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 6 Hoc autem dico secúndum indulgéntiam, non secúndum impérium.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 7 Volo enim omnes vos esse sicut meípsum: sed unusquísque próprium donum habet ex Deo: álius quidem sic, álius vero sic.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 8 Dico autem non nuptis, et víduis: bonum est illis si sic permáneant, sicut et ego.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 9 Quod si non se cóntinent, nubant. Mélius est enim núbere, quam uri.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 10 Iis autem qui matrimónio juncti sunt, præcípio non ego, sed Dóminus, uxórem a viro non discédere:
+1 Corínthios 1Cor 48 7 11 quod si discésserit, manére innúptam, aut viro suo reconciliári. Et vir uxórem non dimíttat.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 12 Nam céteris ego dico, non Dóminus. Si quis frater uxórem habet infidélem, et hæc conséntit habitáre cum illo, non dimíttat illam. b
+1 Corínthios 1Cor 48 7 13 Et si qua múlier fidélis habet virum infidélem, et hic conséntit habitáre cum illa, non dimíttat virum:
+1 Corínthios 1Cor 48 7 14 sanctificátus est enim vir infidélis per mulíerem fidélem, et sanctificáta est múlier infidélis per virum fidélem: alióquin fílii vestri immúndi essent, nunc autem sancti sunt.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 15 Quod si infidélis discédit, discédat: non enim servitúti subjéctus est frater, aut soror in hujúsmodi: in pace autem vocávit nos Deus.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 16 Unde enim scis múlier, si virum salvum fácies? aut unde scis vir, si mulíerem salvam fácies?
+1 Corínthios 1Cor 48 7 17 Nisi unicuíque sicut divísit Dóminus, unumquémque sicut vocávit Deus, ita ámbulet, et sicut in ómnibus ecclésiis dóceo.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 18 Circumcísus áliquis vocátus est? non addúcat præpútium. In præpútio áliquis vocátus est? non circumcidátur.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 19 Circumcísio nihil est, et præpútium nihil est: sed observátio mandatórum Dei.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 20 Unusquísque in qua vocatióne vocátus est, in ea permáneat.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 21 Servus vocátus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fíeri liber, magis útere.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 22 Qui enim in Dómino vocátus est servus, libértus est Dómini: simíliter qui liber vocátus est, servus est Christi.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 23 Prétio empti estis: nolíte fíeri servi hóminum.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 24 Unusquísque in quo vocátus est, fratres, in hoc permáneat apud Deum.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 25 De virgínibus autem præcéptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidélis. b
+1 Corínthios 1Cor 48 7 26 Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bonum est hómini sic esse.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 27 Alligátus es uxóri? noli quǽrere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quǽrere uxórem.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 28 Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit: tribulatiónem tamen carnis habébunt hujúsmodi. Ego autem vobis parco.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 29 Hoc ítaque dico, fratres: tempus breve est: réliquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint:
+1 Corínthios 1Cor 48 7 30 et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudéntes: et qui emunt, tamquam non possidéntes:
+1 Corínthios 1Cor 48 7 31 et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur: prǽterit enim figúra hujus mundi.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 32 Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 33 Qui autem cum uxóre est, sollícitus est quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 34 Et múlier innúpta, et virgo, cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore, et spíritu. Quæ autem nupta est, cógitat quæ sunt mundi, quómodo pláceat viro.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 35 Porro hoc ad utilitátem vestram dico: non ut láqueum vobis injíciam, sed ad id, quod honéstum est, et quod facultátem prǽbeat sine impediménto Dóminum obsecrándi. b
+1 Corínthios 1Cor 48 7 36 Si quis autem turpem se vidéri exístimat super vírgine sua, quod sit superadúlta, et ita opórtet fíeri: quod vult fáciat: non peccat, si nubat.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 37 Nam qui státuit in corde suo firmus, non habens necessitátem, potestátem autem habens suæ voluntátis, et hoc judicávit in corde suo, serváre vírginem suam, bene facit.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 38 Ígitur et qui matrimónio jungit vírginem suam, bene facit: et qui non jungit, mélius facit.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 39 Múlier alligáta est legi quanto témpore vir ejus vivit, quod si dormíerit vir ejus, liberáta est: cui vult nubat, tantum in Dómino.
+1 Corínthios 1Cor 48 7 40 Beátior autem erit si sic permánserit secúndum meum consílium: puto autem quod et ego Spíritum Dei hábeam.
+1 Corínthios 1Cor 48 8 1 De iis autem quæ idólis sacrificántur, scimus quia omnes sciéntiam habémus. Sciéntia inflat, cáritas vero ædíficat.
+1 Corínthios 1Cor 48 8 2 Si quis autem se exístimat scire áliquid, nondum cognóvit quemádmodum opórteat eum scire.
+1 Corínthios 1Cor 48 8 3 Si quis autem díligit Deum, hic cógnitus est ab eo.
+1 Corínthios 1Cor 48 8 4 De escis autem quæ idólis immolántur, scimus quia nihil est idólum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.
+1 Corínthios 1Cor 48 8 5 Nam etsi sunt qui dicántur dii sive in cælo, sive in terra (síquidem sunt dii multi, et dómini multi):
+1 Corínthios 1Cor 48 8 6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo ómnia, et nos in illum: et unus Dóminus Jesus Christus, per quem ómnia, et nos per ipsum.
+1 Corínthios 1Cor 48 8 7 Sed non in ómnibus est sciéntia. Quidam autem cum consciéntia usque nunc idóli, quasi idolóthytum mandúcant: et consciéntia ipsórum cum sit infírma, pollúitur.
+1 Corínthios 1Cor 48 8 8 Esca autem nos non comméndat Deo. Neque enim si manducavérimus, abundábimus: neque si non manducavérimus, deficiémus.
+1 Corínthios 1Cor 48 8 9 Vidéte autem ne forte hæc licéntia vestra offendículum fiat infírmis.
+1 Corínthios 1Cor 48 8 10 Si enim quis víderit eum, qui habet sciéntiam, in idolío recumbéntem: nonne consciéntia ejus, cum sit infírma, ædificábitur ad manducándum idolóthyta?
+1 Corínthios 1Cor 48 8 11 Et períbit infírmus in tua sciéntia, frater, propter quem Christus mórtuus est?
+1 Corínthios 1Cor 48 8 12 Sic autem peccántes in fratres, et percutiéntes consciéntiam eórum infírmam, in Christum peccátis.
+1 Corínthios 1Cor 48 8 13 Quaprópter si esca scandalízat fratrem meum, non manducábo carnem in ætérnum, ne fratrem meum scandalízem.
+1 Corínthios 1Cor 48 9 1 Non sum liber? non sum Apóstolus? nonne Christum Jesum Dóminum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Dómino?
+1 Corínthios 1Cor 48 9 2 Et si áliis non sum Apóstolus, sed tamen vobis sum: nam signáculum apostolátus mei vos estis in Dómino.
+1 Corínthios 1Cor 48 9 3 Mea defénsio apud eos qui me intérrogant, hæc est:
+1 Corínthios 1Cor 48 9 4 Numquid non habémus potestátem manducándi et bibéndi?
+1 Corínthios 1Cor 48 9 5 numquid non habémus potestátem mulíerem sorórem circumducéndi sicut et céteri Apóstoli, et fratres Dómini, et Cephas?
+1 Corínthios 1Cor 48 9 6 aut ego solus, et Bárnabas, non habémus potestátem hoc operándi?
+1 Corínthios 1Cor 48 9 7 Quis mílitat suis stipéndiis umquam? quis plantat víneam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non mandúcat?
+1 Corínthios 1Cor 48 9 8 Numquid secúndum hóminem hæc dico? an et lex hæc non dicit?
+1 Corínthios 1Cor 48 9 9 Scriptum est enim in lege Móysi: Non alligábis os bovi trituránti. Numquid de bobus cura est Deo?
+1 Corínthios 1Cor 48 9 10 an propter nos útique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quóniam debet in spe qui arat, aráre: et qui tritúrat, in spe fructus percipiéndi.
+1 Corínthios 1Cor 48 9 11 Si nos vobis spirituália seminávimus, magnum est si nos carnália vestra metámus?
+1 Corínthios 1Cor 48 9 12 Si álii potestátis vestræ partícipes sunt, quare non pótius nos? Sed non usi sumus hac potestáte: sed ómnia sustinémus, ne quod offendículum demus Evangélio Christi.
+1 Corínthios 1Cor 48 9 13 Nescítis quóniam qui in sacrário operántur quæ de sacrário sunt, edunt: et qui altári desérviunt, cum altári partícipant?
+1 Corínthios 1Cor 48 9 14 Ita et Dóminus ordinávit iis qui Evangélium annúntiant, de Evangélio vívere.
+1 Corínthios 1Cor 48 9 15a Ego autem nullo horum usus sum.
+1 Corínthios 1Cor 48 9 15b Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut glóriam meam quis evácuet.
+1 Corínthios 1Cor 48 9 16 Nam si evangelizávero, non est mihi glória: necéssitas enim mihi incúmbit: væ enim mihi est, si non evangelizávero.
+1 Corínthios 1Cor 48 9 17 Si enim volens hoc ago, mercédem hábeo: si autem invítus, dispensátio mihi crédita est.
+1 Corínthios 1Cor 48 9 18 Quæ est ergo merces mea? ut Evangélium prǽdicans, sine sumptu ponam Evangélium, ut non abútar potestáte mea in Evangélio.
+1 Corínthios 1Cor 48 9 19 Nam cum liber essem ex ómnibus, ómnium me servum feci, ut plures lucrifácerem.
+1 Corínthios 1Cor 48 9 20 Et factus sum Judǽis tamquam Judǽus, ut Judǽos lucrárer:
+1 Corínthios 1Cor 48 9 21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifácerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifácerem eos qui sine lege erant.
+1 Corínthios 1Cor 48 9 22 Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucrifácerem. Ómnibus ómnia factus sum, ut omnes fácerem salvos.
+1 Corínthios 1Cor 48 9 23 Ómnia autem fácio propter Evangélium: ut párticeps ejus effíciar. b
+1 Corínthios 1Cor 48 9 24 Nescítis quod ii qui in stádio currunt, omnes quidem currunt, sed unus áccipit bravíum? Sic cúrrite ut comprehendátis.
+1 Corínthios 1Cor 48 9 25 Omnis autem qui in agóne conténdit, ab ómnibus se ábstinet, et illi quidem ut corruptíbilem corónam accípiant: nos autem incorrúptam.
+1 Corínthios 1Cor 48 9 26 Ego ígitur sic curro, non quasi in incértum: sic pugno, non quasi áërem vérberans:
+1 Corínthios 1Cor 48 9 27 sed castígo corpus meum, et in servitútem rédigo: ne forte cum áliis prædicáverim, ipse réprobus effíciar.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 1 Nolo enim vos ignoráre fratres, quóniam patres nostri omnes sub nube fuérunt, et omnes mare transiérunt,
+1 Corínthios 1Cor 48 10 2 et omnes in Móyse baptizáti sunt in nube, et in mari:
+1 Corínthios 1Cor 48 10 3 et omnes eámdem escam spiritálem manducavérunt,
+1 Corínthios 1Cor 48 10 4 et omnes eúmdem potum spiritálem bibérunt (bibébant autem de spiritáli, consequénte eos, petra: petra autem erat Christus):
+1 Corínthios 1Cor 48 10 5 sed non in plúribus eórum beneplácitum est Deo: nam prostráti sunt in desérto.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 6 Hæc autem in figúra facta sunt nostri, ut non simus concupiscéntes malórum, sicut et illi concupiérunt.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 7 Neque idolólatræ efficiámini, sicut quidam ex ipsis: quemádmodum scriptum est: Sedit pópulus manducáre, et bíbere, et surrexérunt lúdere.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 8 Neque fornicémur, sicut quidam ex ipsis fornicáti sunt, et cecidérunt una die vigínti tria míllia.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 9 Neque tentémus Christum, sicut quidam eórum tentavérunt, et a serpéntibus periérunt.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 10 Neque murmuravéritis, sicut quidam eórum murmuravérunt, et periérunt ab exterminatóre.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 11 Hæc autem ómnia in figúra contingébant illis: scripta sunt autem ad correptiónem nostram, in quos fines sæculórum devenérunt.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 12 Ítaque qui se exístimat stare, vídeat ne cadat.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 13 Tentátio vos non apprehéndat nisi humána: fidélis autem Deus est, qui non patiétur vos tentári supra id quod potéstis, sed fáciet étiam cum tentatióne provéntum ut possítis sustinére.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 14 Propter quod, caríssimi mihi, fúgite ab idolórum cultúra: b
+1 Corínthios 1Cor 48 10 15 ut prudéntibus loquor, vos ipsi judicáte quod dico.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 16 Calix benedictiónis, cui benedícimus, nonne communicátio sánguinis Christi est? et panis quem frángimus, nonne participátio córporis Dómini est?
+1 Corínthios 1Cor 48 10 17 Quóniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participámus.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 18 Vidéte Israël secúndum carnem: nonne qui edunt hóstias, partícipes sunt altáris?
+1 Corínthios 1Cor 48 10 19 Quid ergo? dico quod idólis immolátum sit áliquid? aut quod idólum, sit áliquid?
+1 Corínthios 1Cor 48 10 20 Sed quæ ímmolant gentes, dæmóniis ímmolant, et non Deo. Nolo autem vos sócios fíeri dæmoniórum:
+1 Corínthios 1Cor 48 10 21 non potéstis cálicem Dómini bíbere, et cálicem dæmoniórum; non potéstis mensæ Dómini partícipes esse, et mensæ dæmoniórum.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 22a An æmulámur Dóminum? numquid fortióres illo sumus?
+1 Corínthios 1Cor 48 10 22b Ómnia mihi licent, sed non ómnia expédiunt.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 23 Ómnia mihi licent, sed non ómnia ædíficat.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 24 Nemo quod suum est quærat, sed quod altérius.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 25 Omne quod in macéllo venit, manducáte, nihil interrogántes propter consciéntiam.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 26 Dómini est terra, et plenitúdo ejus.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 27 Si quis vocat vos infidélium, et vultis ire: omne quod vobis appónitur, manducáte, nihil interrogántes propter consciéntiam.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 28 Si quis autem díxerit: Hoc immolátum est idólis: nolíte manducáre propter illum qui indicávit, et propter consciéntiam:
+1 Corínthios 1Cor 48 10 29 consciéntiam autem dico non tuam, sed altérius. Ut quid enim libértas mea judicátur ab aliéna consciéntia?
+1 Corínthios 1Cor 48 10 30 Si ego cum grátia partícipo, quid blasphémor pro eo quod grátias ago?
+1 Corínthios 1Cor 48 10 31 Sive ergo manducátis, sive bíbitis, sive áliud quid fácitis: ómnia in glóriam Dei fácite.
+1 Corínthios 1Cor 48 10 32 Sine offensióne estóte Judǽis, et géntibus, et ecclésiæ Dei:
+1 Corínthios 1Cor 48 10 33 sicut et ego per ómnia ómnibus pláceo, non quærens quod mihi útile est, sed quod multis: ut salvi fiant.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 1 Imitatóres mei estóte, sicut et ego Christi.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 2 Laudo autem vos fratres quod per ómnia mei mémores estis: et sicut trádidi vobis, præcépta mea tenétis.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulíeris, vir: caput vero Christi, Deus.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 4 Omnis vir orans, aut prophétans veláto cápite, detúrpat caput suum.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 5 Omnis autem múlier orans, aut prophétans non veláto cápite, detúrpat caput suum: unum enim est ac si decalvétur.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 6 Nam si non velátur múlier, tondeátur. Si vero turpe est mulíeri tondéri, aut decalvári, velet caput suum.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 7 Vir quidem non debet veláre caput suum: quóniam imágo et glória Dei est, múlier autem glória viri est.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 8 Non enim vir ex mulíere est, sed múlier ex viro.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 9 Étenim non est creátus vir propter mulíerem, sed múlier propter virum.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 10 Ídeo debet múlier potestátem habére supra caput propter ángelos.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 11 Verúmtamen neque vir sine mulíere: neque múlier sine viro in Dómino.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 12 Nam sicut múlier de viro, ita et vir per mulíerem: ómnia autem ex Deo.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 13 Vos ipsi judicáte: decet mulíerem non velátam oráre Deum?
+1 Corínthios 1Cor 48 11 14 Nec ipsa natúra docet vos, quod vir quidem si comam nútriat, ignomínia est illi:
+1 Corínthios 1Cor 48 11 15 múlier vero si comam nútriat, glória est illi: quóniam capílli pro velámine ei dati sunt.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 16 Si quis autem vidétur contentiósus esse: nos talem consuetúdinem non habémus, neque ecclésia Dei.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 17 Hoc autem præcípio: non laudans quod non in mélius, sed in detérius convenítis. b
+1 Corínthios 1Cor 48 11 18 Primum quidem conveniéntibus vobis in ecclésiam, áudio scissúras esse inter vos, et ex parte credo.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 19 Nam opórtet et hǽreses esse, ut et qui probáti sunt, manifésti fiant in vobis.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 20 Conveniéntibus ergo vobis in unum, jam non est Domínicam cœnam manducáre.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 21 Unusquísque enim suam cœnam præsúmit ad manducándum, et álius quidem ésurit, álius autem ébrius est.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 22 Numquid domos non habétis ad manducándum, et bibéndum? aut ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 23 Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus in qua nocte tradebátur, accépit panem,
+1 Corínthios 1Cor 48 11 24 et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 25 Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 26 Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc, et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis donec véniat.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 27 Ítaque quicúmque manducáverit panem hunc, vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 28 Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat, et de cálice bibat.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 29 Qui enim mandúcat et bibit indígne, judícium sibi mandúcat et bibit, non dijúdicans corpus Dómini.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 30 Ídeo inter vos multi infírmi et imbecílles, et dórmiunt multi.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 31 Quod si nosmetípsos dijudicarémus, non útique judicarémur.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 32 Dum judicámur autem, a Dómino corrípimur, ut non cum hoc mundo damnémur.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 33 Ítaque fratres mei, cum convenítis ad manducándum, ínvicem exspectáte.
+1 Corínthios 1Cor 48 11 34 Si quis ésurit, domi mandúcet, ut non in judícium conveniátis. Cétera autem, cum vénero, dispónam.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 1 De spirituálibus autem, nolo vos ignoráre fratres.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 2 Scitis quóniam cum gentes essétis, ad simulácra muta prout ducebámini eúntes.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 3 Ídeo notum vobis fácio, quod nemo in Spíritu Dei loquens, dicit anáthema Jesu. Et nemo potest dícere, Dóminus Jesus, nisi in Spíritu Sancto.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 4 Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem Spíritus:
+1 Corínthios 1Cor 48 12 5 et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus:
+1 Corínthios 1Cor 48 12 6 et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus qui operátur ómnia in ómnibus.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 7 Unicuíque autem datur manifestátio Spíritus ad utilitátem.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 8 Álii quidem per Spíritum datur sermo sapiéntiæ: álii autem sermo sciéntiæ secúndum eúmdem Spíritum:
+1 Corínthios 1Cor 48 12 9 álteri fides in eódem Spíritu: álii grátia sanitátum in uno Spíritu:
+1 Corínthios 1Cor 48 12 10 álii operátio virtútum, álii prophetía, álii discrétio spirítuum, álii génera linguárum, álii interpretátio sermónum.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 11 Hæc autem ómnia operátur unus atque idem Spíritus, dívidens síngulis prout vult.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, ómnia autem membra córporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. b
+1 Corínthios 1Cor 48 12 13 Étenim in uno Spíritu omnes nos in unum corpus baptizáti sumus, sive Judǽi, sive gentíles, sive servi, sive líberi: et omnes in uno Spíritu potáti sumus.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 15 Si díxerit pes: Quóniam non sum manus, non sum de córpore: num ídeo non est de córpore?
+1 Corínthios 1Cor 48 12 16 Et si díxerit auris: Quóniam non sum óculus, non sum de córpore: num ídeo est de córpore?
+1 Corínthios 1Cor 48 12 17 Si totum corpus óculus: ubi audítus? Si totum audítus: ubi odorátus?
+1 Corínthios 1Cor 48 12 18 Nunc autem pósuit Deus membra, unumquódque eórum in córpore sicut vóluit.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 19 Quod si essent ómnia unum membrum, ubi corpus?
+1 Corínthios 1Cor 48 12 20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 21 Non potest autem óculus dícere mánui: Ópera tua non indígeo: aut íterum caput pédibus: Non estis mihi necessárii.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 22 Sed multo magis quæ vidéntur membra córporis infirmióra esse, necessarióra sunt:
+1 Corínthios 1Cor 48 12 23 et quæ putámus ignobilióra membra esse córporis, his honórem abundantiórem circúmdamus: et quæ inhonésta sunt nostra, abundantiórem honestátem habent.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 24 Honésta autem nostra nullíus egent: sed Deus temperávit corpus, ei cui déerat, abundantiórem tribuéndo honórem,
+1 Corínthios 1Cor 48 12 25 ut non sit schisma in córpore, sed idípsum pro ínvicem sollícita sint membra.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 26 Et si quid pátitur unum membrum, compatiúntur ómnia membra: sive gloriátur unum membrum, congáudent ómnia membra.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 28 Et quosdam quidem pósuit Deus in ecclésia primum apóstolos, secúndo prophétas, exínde doctóres, deínde virtútes, exínde grátias curatiónum, opitulatiónes, gubernatiónes, génera linguárum, interpretatiónes sermónum.
+1 Corínthios 1Cor 48 12 29 Numquid omnes apóstoli? numquid omnes prophétæ? numquid omnes doctóres?
+1 Corínthios 1Cor 48 12 30 numquid omnes virtútes? numquid omnes grátiam habent curatiónum? numquid omnes linguis loquúntur? numquid omnes interpretántur?
+1 Corínthios 1Cor 48 12 31 Æmulámini autem charísmata melióra. Et adhuc excellentiórem viam vobis demónstro. b
+1 Corínthios 1Cor 48 13 1 Si linguis hóminum loquar, et angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut æs sonans, aut cýmbalum tínniens.
+1 Corínthios 1Cor 48 13 2 Et si habúero prophetíam, et nóverim mystéria ómnia, et omnem sciéntiam: et si habúero omnem fidem ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum.
+1 Corínthios 1Cor 48 13 3 Et si distribúero in cibos páuperum omnes facultátes meas, et si tradídero corpus meum ita ut árdeam, caritátem autem non habúero, nihil mihi prodest.
+1 Corínthios 1Cor 48 13 4 Cáritas pátiens est, benígna est. Cáritas non æmulátur, non agit pérperam, non inflátur,
+1 Corínthios 1Cor 48 13 5 non est ambitiósa, non quærit quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum,
+1 Corínthios 1Cor 48 13 6 non gaudet super iniquitáte, congáudet autem veritáti:
+1 Corínthios 1Cor 48 13 7 ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet.
+1 Corínthios 1Cor 48 13 8 Cáritas numquam éxcidit: sive prophetíæ evacuabúntur, sive linguæ cessábunt, sive sciéntia destruétur.
+1 Corínthios 1Cor 48 13 9 Ex parte enim cognóscimus, et ex parte prophetámus.
+1 Corínthios 1Cor 48 13 10 Cum autem vénerit quod perféctum est, evacuábitur quod ex parte est.
+1 Corínthios 1Cor 48 13 11 Cum essem párvulus, loquébar ut párvulus, sapiébam ut párvulus, cogitábam ut párvulus. Quando autem factus sum vir, evacuávi quæ erant párvuli.
+1 Corínthios 1Cor 48 13 12 Vidémus nunc per spéculum in ænígmate: tunc autem fácie ad fáciem. Nunc cognósco ex parte: tunc autem cognóscam sicut et cógnitus sum.
+1 Corínthios 1Cor 48 13 13 Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 1 Sectámini caritátem, æmulámini spirituália: magis autem ut prophetétis.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 2 Qui enim lóquitur lingua, non homínibus lóquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spíritu autem lóquitur mystéria.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 3 Nam qui prophétat, homínibus lóquitur ad ædificatiónem, et exhortatiónem, et consolatiónem.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 4 Qui lóquitur lingua, semetípsum ædíficat: qui autem prophétat, ecclésiam Dei ædíficat.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 5 Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetáre. Nam major est qui prophétat, quam qui lóquitur linguis; nisi forte interpretétur ut ecclésia ædificatiónem accípiat.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 6 Nunc autem, fratres, si vénero ad vos linguis loquens: quid vobis pródero, nisi vobis loquar aut in revelatióne, aut in sciéntia, aut in prophetía, aut in doctrína?
+1 Corínthios 1Cor 48 14 7 Tamen quæ sine ánima sunt vocem dántia, sive tíbia, sive cíthara; nisi distinctiónem sonítuum déderint, quómodo sciétur id quod cánitur, aut quod citharizátur?
+1 Corínthios 1Cor 48 14 8 Étenim si incértam vocem det tuba, quis parábit se ad bellum?
+1 Corínthios 1Cor 48 14 9 Ita et vos per linguam nisi maniféstum sermónem dedéritis: quómodo sciétur id quod dícitur? éritis enim in áëra loquéntes.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 10 Tam multa, ut puta génera linguárum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 11 Si ergo nescíero virtútem vocis, ero ei, cui loquor, bárbarus: et qui lóquitur, mihi bárbarus.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 12 Sic et vos, quóniam æmulatóres estis spirítuum, ad ædificatiónem ecclésiæ quǽrite ut abundétis.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 13 Et ídeo qui lóquitur lingua, oret ut interpretétur.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 14 Nam si orem lingua, spíritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. b
+1 Corínthios 1Cor 48 14 15 Quid ergo est? Orábo spíritu, orábo et mente: psallam spíritu, psallam et mente.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 16 Céterum si benedíxeris spíritu, qui supplet locum idióta, quómodo dicet: Amen, super tuam benedictiónem? quóniam quid dicas, nescit.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 17 Nam tu quidem bene grátias agis, sed alter non ædificátur.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 18 Grátias ago Deo meo, quod ómnium vestrum lingua loquor.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 19 Sed in ecclésia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et álios ínstruam: quam decem míllia verbórum in lingua.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 20 Fratres, nolíte púeri éffici sénsibus, sed malítia párvuli estóte: sénsibus autem perfécti estóte.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 21 In lege scriptum est: Quóniam in áliis linguis et lábiis áliis loquar pópulo huic: et nec sic exáudient me, dicit Dóminus.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 22 Ítaque linguæ in signum sunt non fidélibus, sed infidélibus: prophetíæ autem non infidélibus, sed fidélibus.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 23 Si ergo convéniat univérsa ecclésia in unum, et omnes linguis loquántur, intrent autem idióta, aut infidéles: nonne dicent quod insanítis?
+1 Corínthios 1Cor 48 14 24 Si autem omnes prophétent, intret autem quis infidélis, vel idióta, convíncitur ab ómnibus, dijudicátur ab ómnibus:
+1 Corínthios 1Cor 48 14 25 occúlta cordis ejus manifésta fiunt: et ita cadens in fáciem adorábit Deum, pronúntians quod vere Deus in vobis sit.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 26 Quid ergo est, fratres? Cum convenítis, unusquísque vestrum psalmum habet, doctrínam habet, apocalýpsim habet, linguam habet, interpretatiónem habet: ómnia ad ædificatiónem fiant. b
+1 Corínthios 1Cor 48 14 27 Sive lingua quis lóquitur, secúndum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretátur.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 28 Si autem non fúerit intérpres, táceat in ecclésia: sibi autem loquátur, et Deo.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 29 Prophétæ autem duo, aut tres dicant, et céteri dijúdicent.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 30 Quod si álii revelátum fúerit sedénti, prior táceat.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 31 Potéstis enim omnes per síngulos prophetáre: ut omnes discant, et omnes exhorténtur:
+1 Corínthios 1Cor 48 14 32 et spíritus prophetárum prophétis subjécti sunt.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 33 Non enim est dissensiónis Deus, sed pacis: sicut et in ómnibus ecclésiis sanctórum dóceo.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 34 Mulíeres in ecclésiis táceant, non enim permíttitur eis loqui, sed súbditas esse, sicut et lex dicit.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 35 Si quid autem volunt díscere, domi viros suos intérrogent. Turpe est enim mulíeri loqui in ecclésia.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 36 An a vobis verbum Dei procéssit? aut in vos solos pervénit?
+1 Corínthios 1Cor 48 14 37 Si quis vidétur prophéta esse, aut spirituális, cognóscat quæ scribo vobis, quia Dómini sunt mandáta.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 38 Si quis autem ignórat, ignorábitur.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 39 Ítaque fratres æmulámini prophetáre: et loqui linguis nolíte prohibére.
+1 Corínthios 1Cor 48 14 40 Ómnia autem honéste, et secúndum órdinem fiant.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 1 Notum autem vobis fácio, fratres, Evangélium, quod prædicávi vobis, quod et accepístis, in quo et statis,
+1 Corínthios 1Cor 48 15 2 per quod et salvámini: qua ratióne prædicáverim vobis, si tenétis, nisi frustra credidístis.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 3 Trádidi enim vobis in primis quod et accépi: quóniam Christus mórtuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras:
+1 Corínthios 1Cor 48 15 4 et quia sepúltus est, et quia resurréxit tértia die secúndum Scriptúras:
+1 Corínthios 1Cor 48 15 5 et quia visus est Cephæ, et post hoc úndecim:
+1 Corínthios 1Cor 48 15 6 deínde visus est plus quam quingéntis frátribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormiérunt:
+1 Corínthios 1Cor 48 15 7 deínde visus est Jacóbo, deínde Apóstolis ómnibus:
+1 Corínthios 1Cor 48 15 8 novíssime autem ómnium tamquam abortívo, visus est et mihi.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 9 Ego enim sum mínimus Apostolórum, qui non sum dignus vocári Apóstolus, quóniam persecútus sum ecclésiam Dei.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 10 Grátia autem Dei sum id quod sum, et grátia ejus in me vácua non fuit, sed abundántius illis ómnibus laborávi: non ego autem, sed grátia Dei mecum:
+1 Corínthios 1Cor 48 15 11 sive enim ego, sive illi: sic prædicámus, et sic credidístis.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 12 Si autem Christus prædicátur quod resurréxit a mórtuis, quómodo quidam dicunt in vobis, quóniam resurréctio mortuórum non est? b
+1 Corínthios 1Cor 48 15 13 Si autem resurréctio mortuórum non est: neque Christus resurréxit.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 14 Si autem Christus non resurréxit, inánis est ergo prædicátio nostra, inánis est et fides vestra:
+1 Corínthios 1Cor 48 15 15 invénimur autem et falsi testes Dei: quóniam testimónium díximus advérsus Deum quod suscitáverit Christum, quem non suscitávit, si mórtui non resúrgunt.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 16 Nam si mórtui non resúrgunt, neque Christus resurréxit.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 17 Quod si Christus non resurréxit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccátis vestris.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 18 Ergo et qui dormiérunt in Christo, periérunt.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 19 Si in hac vita tantum in Christo sperántes sumus, miserabilióres sumus ómnibus homínibus.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 20 Nunc autem Christus resurréxit a mórtuis primítiæ dormiéntium,
+1 Corínthios 1Cor 48 15 21 quóniam quidem per hóminem mors, et per hóminem resurréctio mortuórum.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 22 Et sicut in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 23 Unusquísque autem in suo órdine, primítiæ Christus: deínde ii qui sunt Christi, qui in advéntu ejus credidérunt.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 24 Deínde finis: cum tradíderit regnum Deo et Patri, cum evacuáverit omnem principátum, et potestátem, et virtútem.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 25 Opórtet autem illum regnáre donec ponat omnes inimícos sub pédibus ejus.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 26 Novíssima autem inimíca destruétur mors: ómnia enim subjécit pédibus ejus. Cum autem dicat:
+1 Corínthios 1Cor 48 15 27 Ómnia subjécta sunt ei, sine dúbio præter eum qui subjécit ei ómnia.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 28 Cum autem subjécta fúerint illi ómnia: tunc et ipse Fílius subjéctus erit ei, qui subjécit sibi ómnia, ut sit Deus ómnia in ómnibus.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 29 Alióquin quid fácient qui baptizántur pro mórtuis, si omníno mórtui non resúrgunt? ut quid et baptizántur pro illis? b
+1 Corínthios 1Cor 48 15 30 ut quid et nos periclitámur omni hora?
+1 Corínthios 1Cor 48 15 31 Quotídie mórior per vestram glóriam, fratres, quam hábeo in Christo Jesu Dómino nostro.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 32 Si secúndum hóminem ad béstias pugnávi Éphesi, quid mihi prodest, si mórtui non resúrgunt? Manducémus, et bibámus, cras enim moriémur.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 33 Nolíte sedúci: corrúmpunt mores bonos collóquia mala.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 34 Evigiláte justi, et nolíte peccáre: ignorántiam enim Dei quidam habent, ad reveréntiam vobis loquor.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 35 Sed dicet áliquis: Quómodo resúrgunt mórtui? qualíve córpore vénient? b
+1 Corínthios 1Cor 48 15 36 Insípiens, tu quod séminas non vivificátur, nisi prius moriátur:
+1 Corínthios 1Cor 48 15 37 et quod séminas, non corpus, quod futúrum est, séminas, sed nudum granum, ut puta trítici, aut alicújus ceterórum.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuíque séminum próprium corpus.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 39 Non omnis caro, éadem caro: sed ália quidem hóminum, ália vero pécorum, ália vólucrum, ália autem píscium.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 40 Et córpora cæléstia, et córpora terréstria: sed ália quidem cæléstium glória, ália autem terréstrium.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 41 Ália cláritas solis, ália cláritas lunæ, et ália cláritas stellárum. Stella enim a stella differt in claritáte:
+1 Corínthios 1Cor 48 15 42 sic et resurréctio mortuórum. Seminátur in corruptióne, surget in incorruptióne.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 43 Seminátur in ignobilitáte, surget in glória: seminátur in infirmitáte, surget in virtúte:
+1 Corínthios 1Cor 48 15 44 seminátur corpus animále, surget corpus spiritále. Si est corpus animále, est et spiritále, sicut scriptum est:
+1 Corínthios 1Cor 48 15 45 Factus est primus homo Adam in ánimam vivéntem, novíssimus Adam in spíritum vivificántem.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 46 Sed non prius quod spiritále est, sed quod animále: deínde quod spiritále.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 47 Primus homo de terra, terrénus: secúndus homo de cælo, cæléstis.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 48 Qualis terrénus, tales et terréni: et qualis cæléstis, tales et cæléstes.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 49 Ígitur, sicut portávimus imáginem terréni, portémus et imáginem cæléstis.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidére non possunt: neque corrúptio incorruptélam possidébit.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 51 Ecce mystérium vobis dico: omnes quidem resurgémus, sed non omnes immutábimur. b
+1 Corínthios 1Cor 48 15 52 In moménto, in ictu óculi, in novíssima tuba: canet enim tuba, et mórtui resúrgent incorrúpti: et nos immutábimur.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 53 Opórtet enim corruptíbile hoc indúere incorruptiónem: et mortále hoc indúere immortalitátem.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 54 Cum autem mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absórpta est mors in victória.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 55 Ubi est mors victória tua? ubi est mors stímulus tuus?
+1 Corínthios 1Cor 48 15 56 Stímulus autem mortis peccátum est: virtus vero peccáti lex.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 57 Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Jesum Christum.
+1 Corínthios 1Cor 48 15 58 Ítaque fratres mei dilécti, stábiles estóte, et immóbiles: abundántes in ópere Dómini semper, sciéntes quod labor vester non est inánis in Dómino.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 1 De colléctis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinávi ecclésiis Galátiæ, ita et vos fácite.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 2 Per unam sábbati unusquísque vestrum apud se sepónat, recóndens quod ei bene placúerit: ut non, cum vénero, tunc colléctæ fiant.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 3 Cum autem præsens fúero, quos probavéritis per epístolas, hos mittam perférre grátiam vestram in Jerúsalem.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 4 Quod si dignum fúerit ut et ego eam, mecum ibunt.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 5 Véniam autem ad vos, cum Macedóniam pertransíero: nam Macedóniam pertransíbo.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 6 Apud vos autem fórsitan manébo, vel étiam hiemábo: ut vos me deducátis quocúmque íero.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 7 Nolo enim vos modo in tránsitu vidére, spero enim me aliquántulum témporis manére apud vos, si Dóminus permíserit.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 8 Permanébo autem Éphesi usque ad Pentecósten.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 9 Óstium enim mihi apértum est magnum, et évidens: et adversárii multi.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 10 Si autem vénerit Timótheus, vidéte ut sine timóre sit apud vos: opus enim Dómini operátur, sicut et ego.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 11 Ne quis ergo illum spernat: dedúcite autem illum in pace, ut véniat ad me: exspécto enim illum cum frátribus.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 12 De Apóllo autem fratre vobis notum fácio, quóniam multum rogávi eum ut veníret ad vos cum frátribus: et útique non fuit volúntas ut nunc veníret: véniet autem, cum ei vácuum fúerit.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 13 Vigiláte, state in fide, viríliter ágite, et confortámini. b
+1 Corínthios 1Cor 48 16 14 Ómnia vestra in caritáte fiant.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 15 Óbsecro autem vos fratres, nostis domum Stéphanæ, et Fortunáti, et Acháici: quóniam sunt primítiæ Acháiæ, et in ministérium sanctórum ordinavérunt seípsos: b
+1 Corínthios 1Cor 48 16 16 ut et vos súbditi sitis ejúsmodi, et omni cooperánti, et laboránti.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 17 Gáudeo autem in præséntia Stéphanæ, et Fortunáti, et Acháici: quóniam id, quod vobis déerat, ipsi supplevérunt:
+1 Corínthios 1Cor 48 16 18 refecérunt enim et meum spíritum, et vestrum. Cognóscite ergo qui hujúsmodi sunt.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 19 Salútant vos ecclésiæ Ásiæ. Salútant vos in Dómino multum, Áquila et Priscílla cum doméstica sua ecclésia: apud quos et hóspitor.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 20 Salútant vos omnes fratres. Salutáte ínvicem in ósculo sancto.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 21 Salutátio, mea manu Pauli.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 22 Si quis non amat Dóminum nostrum Jesum Christum, sit anáthema, Maran Atha.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 23 Grátia Dómini nostri Jesu Christi vobíscum.
+1 Corínthios 1Cor 48 16 24 Cáritas mea cum ómnibus vobis in Christo Jesu. Amen.
+# 2 Corínthios 2Cor Epístola Secúnda Beáti: Pauli Apóstoli ad Corínthios
+2 Corínthios 2Cor 49 1 1 Paulus, Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, et Timótheus frater, ecclésiæ Dei, quæ est Corínthi cum ómnibus sanctis, qui sunt in univérsa Acháia.
+2 Corínthios 2Cor 49 1 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
+2 Corínthios 2Cor 49 1 3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis,
+2 Corínthios 2Cor 49 1 4 qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut possímus et ipsi consolári eos qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo.
+2 Corínthios 2Cor 49 1 5 Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra.
+2 Corínthios 2Cor 49 1 6 Sive autem tribulámur pro vestra exhortatióne et salúte, sive consolámur pro vestra consolatióne, sive exhortámur pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúmdem passiónum, quas et nos pátimur:
+2 Corínthios 2Cor 49 1 7 ut spes nostra firma sit pro vobis: sciéntes quod sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis.
+2 Corínthios 2Cor 49 1 8 Non enim vólumus ignoráre vos, fratres, de tribulatióne nostra, quæ facta est in Ásia, quóniam supra modum graváti sumus supra virtútem, ita ut tædéret nos étiam vívere. b
+2 Corínthios 2Cor 49 1 9 Sed ipsi in nobismetípsis respónsum mortis habúimus, ut non simus fidéntes in nobis, sed in Deo, qui súscitat mórtuos:
+2 Corínthios 2Cor 49 1 10 qui de tantis perículis nos erípuit, et éruit: in quem sperámus quóniam et adhuc erípiet,
+2 Corínthios 2Cor 49 1 11 adjuvántibus et vobis in oratióne pro nobis: ut ex multórum persónis, ejus quæ in nobis est donatiónis, per multos grátiæ agántur pro nobis.
+2 Corínthios 2Cor 49 1 12 Nam glória nostra hæc est: testimónium consciéntiæ nostræ, quod in simplicitáte cordis et sinceritáte Dei, et non in sapiéntia carnáli, sed in grátia Dei, conversáti sumus in hoc mundo: abundántius autem ad vos. b
+2 Corínthios 2Cor 49 1 13 Non enim ália scríbimus vobis, quam quæ legístis, et cognovístis. Spero autem quod usque in finem cognoscétis,
+2 Corínthios 2Cor 49 1 14 sicut et cognovístis nos ex parte, quod glória vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Dómini nostri Jesu Christi.
+2 Corínthios 2Cor 49 1 15 Et hac confidéntia vólui prius veníre ad vos, ut secúndam grátiam haberétis:
+2 Corínthios 2Cor 49 1 16 et per vos transíre in Macedóniam, et íterum a Macedónia veníre ad vos, et a vobis dedúci in Judǽam.
+2 Corínthios 2Cor 49 1 17 Cum ergo hoc voluíssem, numquid levitáte usus sum? aut quæ cógito, secúndum carnem cógito, ut sit apud me Est et Non?
+2 Corínthios 2Cor 49 1 18 Fidélis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non.
+2 Corínthios 2Cor 49 1 19 Dei enim Fílius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicátus est, per me, et Silvánum, et Timótheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.
+2 Corínthios 2Cor 49 1 20 Quotquot enim promissiónes Dei sunt, in illo Est: ídeo et per ipsum Amen Deo ad glóriam nostram.
+2 Corínthios 2Cor 49 1 21 Qui autem confírmat nos vobíscum in Christo, et qui unxit nos Deus:
+2 Corínthios 2Cor 49 1 22 qui et signávit nos, et dedit pignus Spíritus in córdibus nostris.
+2 Corínthios 2Cor 49 1 23 Ego autem testem Deum ínvoco in ánimam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corínthum: non quia dominámur fídei vestræ, sed adjutóres sumus gáudii vestri: nam fide statis. b
+2 Corínthios 2Cor 49 2 1 Státui autem hoc ipsum apud me, ne íterum in tristítia venírem ad vos.
+2 Corínthios 2Cor 49 2 2 Si enim ego contrísto vos: et quis est, qui me lætíficet, nisi qui contristátur ex me?
+2 Corínthios 2Cor 49 2 3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum vénero, tristítiam super tristítiam hábeam, de quibus oportúerat me gaudére: confídens in ómnibus vobis, quia meum gáudium, ómnium vestrum est.
+2 Corínthios 2Cor 49 2 4 Nam ex multa tribulatióne et angústia cordis scripsi vobis per multas lácrimas: non ut contristémini, sed ut sciátis, quam caritátem hábeam abundántius in vobis.
+2 Corínthios 2Cor 49 2 5 Si quis autem contristávit, non me contristávit: sed ex parte, ut non ónerem omnes vos.
+2 Corínthios 2Cor 49 2 6 Súfficit illi, qui ejúsmodi est, objurgátio hæc, quæ fit a plúribus:
+2 Corínthios 2Cor 49 2 7 ita ut e contrário magis donétis, et consolémini, ne forte abundantióri tristítia absorbeátur qui ejúsmodi est.
+2 Corínthios 2Cor 49 2 8 Propter quod óbsecro vos, ut confirmétis in illum caritátem.
+2 Corínthios 2Cor 49 2 9 Ídeo enim et scripsi, ut cognóscam experiméntum vestrum, an in ómnibus obediéntes sitis.
+2 Corínthios 2Cor 49 2 10 Cui autem áliquid donástis, et ego: nam et ego quod donávi, si quid donávi, propter vos in persóna Christi,
+2 Corínthios 2Cor 49 2 11 ut non circumveniámur a Sátana: non enim ignorámus cogitatiónes ejus.
+2 Corínthios 2Cor 49 2 12 Cum veníssem autem Tróadem propter Evangélium Christi, et óstium mihi apértum esset in Dómino, b
+2 Corínthios 2Cor 49 2 13 non hábui réquiem spirítui meo, eo quod non invénerim Titum fratrem meum, sed valefáciens eis, proféctus sum in Macedóniam.
+2 Corínthios 2Cor 49 2 14 Deo autem grátias, qui semper triúmphat nos in Christo Jesu, et odórem notítiæ suæ maniféstat per nos in omni loco:
+2 Corínthios 2Cor 49 2 15 quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui péreunt:
+2 Corínthios 2Cor 49 2 16 áliis quidem odor mortis in mortem: áliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idóneus?
+2 Corínthios 2Cor 49 2 17 non enim sumus sicut plúrimi, adulterántes verbum Dei, sed ex sinceritáte, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo lóquimur.
+2 Corínthios 2Cor 49 3 1 Incípimus íterum nosmetípsos commendáre? aut numquid egémus (sicut quidam) commendatítiis epístolis ad vos, aut ex vobis?
+2 Corínthios 2Cor 49 3 2 Epístola nostra vos estis, scripta in córdibus nostris, quæ scitur, et légitur ab ómnibus homínibus:
+2 Corínthios 2Cor 49 3 3 manifestáti quod epístola estis Christi, ministráta a nobis, et scripta non atraménto, sed Spíritu Dei vivi: non in tábulis lapídeis, sed in tábulis cordis carnálibus.
+2 Corínthios 2Cor 49 3 4 Fidúciam autem talem habémus per Christum ad Deum:
+2 Corínthios 2Cor 49 3 5 non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficiéntia nostra ex Deo est:
+2 Corínthios 2Cor 49 3 6 qui et idóneos nos fecit minístros novi testaménti: non líttera, sed Spíritu: líttera enim occídit, Spíritus autem vivíficat.
+2 Corínthios 2Cor 49 3 7 Quod si ministrátio mortis lítteris deformáta in lapídibus fuit in glória, ita ut non possent inténdere fílii Israël in fáciem Móysi propter glóriam vultus ejus, quæ evacuátur:
+2 Corínthios 2Cor 49 3 8 quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória?
+2 Corínthios 2Cor 49 3 9 Nam si ministrátio damnatiónis glória est: multo magis abúndat ministérium justítiæ in glória.
+2 Corínthios 2Cor 49 3 10 Nam nec glorificátum est, quod cláruit in hac parte, propter excelléntem glóriam.
+2 Corínthios 2Cor 49 3 11 Si enim quod evacuátur, per glóriam est: multo magis quod manet, in glória est.
+2 Corínthios 2Cor 49 3 12 Habéntes ígitur talem spem, multa fidúcia útimur: b
+2 Corínthios 2Cor 49 3 13 et non sicut Móyses ponébat velámen super fáciem suam, ut non inténderent fílii Israël in fáciem ejus, quod evacuátur,
+2 Corínthios 2Cor 49 3 14 sed obtúsi sunt sensus eórum. Usque in hodiérnum enim diem, idípsum velámen in lectióne véteris testaménti manet non revelátum (quóniam in Christo evacuátur),
+2 Corínthios 2Cor 49 3 15 sed usque in hodiérnum diem, cum légitur Móyses, velámen pósitum est super cor eórum.
+2 Corínthios 2Cor 49 3 16 Cum autem convérsus fúerit ad Dóminum, auferétur velámen.
+2 Corínthios 2Cor 49 3 17 Dóminus autem Spíritus est: ubi autem Spíritus Dómini, ibi libértas.
+2 Corínthios 2Cor 49 3 18 Nos vero omnes, reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eámdem imáginem transformámur a claritáte in claritátem, tamquam a Dómini Spíritu.
+2 Corínthios 2Cor 49 4 1 Ídeo habéntes administratiónem, juxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus,
+2 Corínthios 2Cor 49 4 2 sed abdicámus occúlta dedécoris, non ambulántes in astútia, neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo.
+2 Corínthios 2Cor 49 4 3 Quod si étiam opértum est Evangélium nostrum, in iis, qui péreunt, est opértum:
+2 Corínthios 2Cor 49 4 4 in quibus Deus hujus sǽculi excæcávit mentes infidélium, ut non fúlgeat illis illuminátio Evangélii glóriæ Christi, qui est imágo Dei.
+2 Corínthios 2Cor 49 4 5 Non enim nosmetípsos prædicámus, sed Jesum Christum Dóminum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum:
+2 Corínthios 2Cor 49 4 6 quóniam Deus, qui dixit de ténebris lucem splendéscere, ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Christi Jesu.
+2 Corínthios 2Cor 49 4 7 Habémus autem thesáurum istum in vasis fictílibus: ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis. b
+2 Corínthios 2Cor 49 4 8 In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur: aporiámur, sed non destitúimur:
+2 Corínthios 2Cor 49 4 9 persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur: dejícimur, sed non perímus:
+2 Corínthios 2Cor 49 4 10 semper mortificatiónem Jesu in córpore nostro circumferéntes, ut et vita Jesu manifestétur in corpóribus nostris.
+2 Corínthios 2Cor 49 4 11 Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestétur in carne nostra mortáli.
+2 Corínthios 2Cor 49 4 12 Ergo mors in nobis operátur, vita autem in vobis.
+2 Corínthios 2Cor 49 4 13 Habéntes autem eúmdem spíritum fídei, sicut scriptum est: Crédidi, propter quod locútus sum: et nos crédimus, propter quod et lóquimur:
+2 Corínthios 2Cor 49 4 14 sciéntes quóniam qui suscitávit Jesum, et nos cum Jesu suscitábit, et constítuet vobíscum.
+2 Corínthios 2Cor 49 4 15 Ómnia enim propter vos: ut grátia abúndans, per multos in gratiárum actióne, abúndet in glóriam Dei.
+2 Corínthios 2Cor 49 4 16 Propter quod non defícimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpátur, tamen is, qui intus est, renovátur de die in diem.
+2 Corínthios 2Cor 49 4 17 Id enim, quod in præsénti est momentáneum et leve tribulatiónis nostræ, supra modum in sublimitáte ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis,
+2 Corínthios 2Cor 49 4 18 non contemplántibus nobis quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur. Quæ enim vidéntur, temporália sunt: quæ autem non vidéntur, ætérna sunt.
+2 Corínthios 2Cor 49 5 1 Scimus enim quóniam si terréstris domus nostra hujus habitatiónis dissolvátur, quod ædificatiónem ex Deo habémus, domum non manufáctam, ætérnam in cælis.
+2 Corínthios 2Cor 49 5 2 Nam et in hoc ingemíscimus, habitatiónem nostram, quæ de cælo est, superíndui cupiéntes:
+2 Corínthios 2Cor 49 5 3 si tamen vestíti, non nudi inveniámur.
+2 Corínthios 2Cor 49 5 4 Nam et qui sumus in hoc tabernáculo, ingemíscimus graváti: eo quod nólumus expoliári, sed supervestíri, ut absorbeátur quod mortále est, a vita.
+2 Corínthios 2Cor 49 5 5 Qui autem éfficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spíritus.
+2 Corínthios 2Cor 49 5 6 Audéntes ígitur semper, sciéntes quóniam dum sumus in córpore, peregrinámur a Dómino
+2 Corínthios 2Cor 49 5 7 (per fidem enim ambulámus, et non per spéciem):
+2 Corínthios 2Cor 49 5 8 audémus autem, et bonam voluntátem habémus magis peregrinári a córpore, et præséntes esse ad Dóminum.
+2 Corínthios 2Cor 49 5 9 Et ídeo conténdimus, sive abséntes, sive præséntes, placére illi.
+2 Corínthios 2Cor 49 5 10 Omnes enim nos manifestári opórtet ante tribúnal Christi, ut réferat unusquísque própria córporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
+2 Corínthios 2Cor 49 5 11 Sciéntes ergo timórem Dómini, homínibus suadémus, Deo autem manifésti sumus. Spero autem et in consciéntiis vestris maniféstos nos esse. b
+2 Corínthios 2Cor 49 5 12 Non íterum commendámus nos vobis, sed occasiónem damus vobis gloriándi pro nobis: ut habeátis ad eos qui in fácie gloriántur, et non in corde.
+2 Corínthios 2Cor 49 5 13 Sive enim mente excédimus Deo: sive sóbrii sumus, vobis.
+2 Corínthios 2Cor 49 5 14 Cáritas enim Christi urget nos: æstimántes hoc, quóniam si unus pro ómnibus mórtuus est, ergo omnes mórtui sunt:
+2 Corínthios 2Cor 49 5 15 et pro ómnibus mórtuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit.
+2 Corínthios 2Cor 49 5 16 Ítaque nos ex hoc néminem nóvimus secúndum carnem. Et si cognóvimus secúndum carnem Christum, sed nunc jam non nóvimus.
+2 Corínthios 2Cor 49 5 17 Si qua ergo in Christo nova creatúra, vétera transiérunt: ecce facta sunt ómnia nova.
+2 Corínthios 2Cor 49 5 18 Ómnia autem ex Deo, qui nos reconciliávit sibi per Christum: et dedit nobis ministérium reconciliatiónis,
+2 Corínthios 2Cor 49 5 19 quóniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, non réputans illis delícta ipsórum, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis.
+2 Corínthios 2Cor 49 5 20 Pro Christo ergo legatióne fúngimur, tamquam Deo exhortánte per nos. Obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo. b
+2 Corínthios 2Cor 49 5 21 Eum, qui non nóverat peccátum, pro nobis peccátum fecit, ut nos efficerémur justítia Dei in ipso.
+2 Corínthios 2Cor 49 6 1 Adjuvántes autem exhortámur ne in vácuum grátiam Dei recipiátis.
+2 Corínthios 2Cor 49 6 2 Ait enim: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adjúvi te. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis.
+2 Corínthios 2Cor 49 6 3 Némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum:
+2 Corínthios 2Cor 49 6 4 sed in ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis,
+2 Corínthios 2Cor 49 6 5 in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in jejúniis,
+2 Corínthios 2Cor 49 6 6 in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta,
+2 Corínthios 2Cor 49 6 7 in verbo veritátis, in virtúte Dei, per arma justítiæ a dextris et a sinístris,
+2 Corínthios 2Cor 49 6 8 per glóriam, et ignobilitátem, per infámiam, et bonam famam: ut seductóres, et veráces, sicut qui ignóti, et cógniti:
+2 Corínthios 2Cor 49 6 9 quasi moriéntes, et ecce vívimus: ut castigáti, et non mortificáti:
+2 Corínthios 2Cor 49 6 10 quasi tristes, semper autem gaudéntes: sicut egéntes, multos autem locupletántes: tamquam nihil habéntes, et ómnia possidéntes.
+2 Corínthios 2Cor 49 6 11 Os nostrum patet ad vos, o Corínthii; cor nostrum dilatátum est. b
+2 Corínthios 2Cor 49 6 12 Non angustiámini in nobis: angustiámini autem in viscéribus vestris:
+2 Corínthios 2Cor 49 6 13 eámdem autem habéntes remuneratiónem, tamquam fíliis dico, dilatámini et vos.
+2 Corínthios 2Cor 49 6 14 Nolíte jugum dúcere cum infidélibus. Quæ enim participátio justítiæ cum iniquitáte? aut quæ socíetas luci ad ténebras?
+2 Corínthios 2Cor 49 6 15 quæ autem convéntio Christi ad Bélial? aut quæ pars fidéli cum infidéli?
+2 Corínthios 2Cor 49 6 16 qui autem consénsus templo Dei cum idólis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quóniam inhabitábo in illis, et inambulábo inter eos, et ero illórum Deus, et ipsi erunt mihi pópulus.
+2 Corínthios 2Cor 49 6 17 Propter quod exíte de médio eórum, et separámini, dicit Dóminus, et immúndum ne tetigéritis:
+2 Corínthios 2Cor 49 6 18 et ego recípiam vos: et ero vobis in patrem, et vos éritis mihi in fílios et fílias, dicit Dóminus omnípotens.
+2 Corínthios 2Cor 49 7 1 Has ergo habéntes promissiónes, caríssimi, mundémus nos ab omni inquinaménto carnis et spíritus, perficiéntes sanctificatiónem in timóre Dei.
+2 Corínthios 2Cor 49 7 2 Cápite nos. Néminem lǽsimus, néminem corrúpimus, néminem circumvénimus.
+2 Corínthios 2Cor 49 7 3 Non ad condemnatiónem vestram dico: prædíximus enim quod in córdibus nostris estis ad commoriéndum et ad convivéndum.
+2 Corínthios 2Cor 49 7 4 Multa mihi fidúcia est apud vos, multa mihi gloriátio pro vobis: replétus sum consolatióne; superabúndo gáudio in omni tribulatióne nostra. b
+2 Corínthios 2Cor 49 7 5 Nam et cum venissémus in Macedóniam, nullam réquiem hábuit caro nostra, sed omnem tribulatiónem passi sumus: foris pugnæ, intus timóres.
+2 Corínthios 2Cor 49 7 6 Sed qui consolátur húmiles, consolátus est nos Deus in advéntu Titi.
+2 Corínthios 2Cor 49 7 7 Non solum autem in advéntu ejus, sed étiam in consolatióne, qua consolátus est in vobis, réferens nobis vestrum desidérium, vestrum fletum, vestram æmulatiónem pro me, ita ut magis gaudérem.
+2 Corínthios 2Cor 49 7 8 Quóniam etsi contristávi vos in epístola, non me pœ́nitet: etsi pœnitéret, videns quod epístola illa (etsi ad horam) vos contristávit,
+2 Corínthios 2Cor 49 7 9 nunc gáudeo: non quia contristáti estis, sed quia contristáti estis ad pœniténtiam. Contristáti enim estis ad Deum, ut in nullo detriméntum patiámini ex nobis.
+2 Corínthios 2Cor 49 7 10 Quæ enim secúndum Deum tristítia est, pœniténtiam in salútem stábilem operátur: sǽculi autem tristítia mortem operátur.
+2 Corínthios 2Cor 49 7 11 Ecce enim hoc ipsum, secúndum Deum contristári vos, quantam in vobis operátur sollicitúdinem: sed defensiónem, sed indignatiónem, sed timórem, sed desidérium, sed æmulatiónem, sed vindíctam: in ómnibus exhibuístis vos incontaminátos esse negótio.
+2 Corínthios 2Cor 49 7 12 Ígitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injúriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestándam sollicitúdinem nostram, quam habémus pro vobis
+2 Corínthios 2Cor 49 7 13 coram Deo: ídeo consoláti sumus. In consolatióne autem nostra, abundántius magis gavísi sumus super gáudio Titi, quia reféctus est spíritus ejus ab ómnibus vobis:
+2 Corínthios 2Cor 49 7 14 et si quid apud illum de vobis gloriátus sum, non sum confúsus: sed sicut ómnia vobis in veritáte locúti sumus, ita et gloriátio nostra, quæ fuit ad Titum, véritas facta est,
+2 Corínthios 2Cor 49 7 15 et víscera ejus abundántius in vobis sunt, reminiscéntis ómnium vestrum obediéntiam: quómodo cum timóre et tremóre excepístis illum.
+2 Corínthios 2Cor 49 7 16 Gáudeo quod in ómnibus confído in vobis.
+2 Corínthios 2Cor 49 8 1 Notam autem fácimus vobis, fratres, grátiam Dei, quæ data est in ecclésiis Macedóniæ:
+2 Corínthios 2Cor 49 8 2 quod in multo experiménto tribulatiónis abundántia gáudii ipsórum fuit, et altíssima paupértas eórum, abundávit in divítias simplicitátis eórum:
+2 Corínthios 2Cor 49 8 3 quia secúndum virtútem testimónium illis reddo, et supra virtútem voluntárii fuérunt,
+2 Corínthios 2Cor 49 8 4 cum multa exhortatióne obsecrántes nos grátiam, et communicatiónem ministérii, quod fit in sanctos.
+2 Corínthios 2Cor 49 8 5 Et non sicut sperávimus, sed semetípsos dedérunt primum Dómino, deínde nobis per voluntátem Dei,
+2 Corínthios 2Cor 49 8 6 ita ut rogarémus Titum, ut quemádmodum cœpit, ita et perfíciat in vobis étiam grátiam istam.
+2 Corínthios 2Cor 49 8 7 Sed sicut in ómnibus abundátis fide, et sermóne, et sciéntia, et omni sollicitúdine, ínsuper et caritáte vestra in nos, ut et in hac grátia abundétis.
+2 Corínthios 2Cor 49 8 8 Non quasi ímperans dico: sed per aliórum sollicitúdinem, étiam vestræ caritátis ingénium bonum cómprobans.
+2 Corínthios 2Cor 49 8 9 Scitis enim grátiam Dómini nostri Jesu Christi, quóniam propter vos egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis.
+2 Corínthios 2Cor 49 8 10 Et consílium in hoc do: hoc enim vobis útile est, qui non solum fácere, sed et velle cœpístis ab anno prióre:
+2 Corínthios 2Cor 49 8 11 nunc vero et facto perfícite: ut quemádmodum promptus est ánimus voluntátis, ita sit et perficiéndi ex eo quod habétis.
+2 Corínthios 2Cor 49 8 12 Si enim volúntas prompta est, secúndum id quod habet, accépta est, non secúndum id quod non habet.
+2 Corínthios 2Cor 49 8 13 Non enim ut áliis sit remíssio, vobis autem tribulátio, sed ex æqualitáte.
+2 Corínthios 2Cor 49 8 14 In præsénti témpore vestra abundántia illórum inópiam súppleat: ut et illórum abundántia vestræ inópiæ sit suppleméntum, ut fiat æquálitas, sicut scriptum est:
+2 Corínthios 2Cor 49 8 15 Qui multum, non abundávit: et qui módicum, non minorávit.
+2 Corínthios 2Cor 49 8 16 Grátias autem Deo, qui dedit eámdem sollicitúdinem pro vobis in corde Titi, b
+2 Corínthios 2Cor 49 8 17 quóniam exhortatiónem quidem suscépit: sed cum sollicítior esset, sua voluntáte proféctus est ad vos.
+2 Corínthios 2Cor 49 8 18 Mísimus étiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangélio per omnes ecclésias:
+2 Corínthios 2Cor 49 8 19 non solum autem, sed et ordinátus est ab ecclésiis comes peregrinatiónis nostræ in hanc grátiam, quæ ministrátur a nobis ad Dómini glóriam, et destinátam voluntátem nostram:
+2 Corínthios 2Cor 49 8 20 devitántes hoc, ne quis nos vitúperet in hac plenitúdine, quæ ministrátur a nobis.
+2 Corínthios 2Cor 49 8 21 Providémus enim bona non solum coram Deo, sed étiam coram homínibus.
+2 Corínthios 2Cor 49 8 22 Mísimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probávimus in multis sæpe sollícitum esse: nunc autem multo sollicitiórem, confidéntia multa in vos,
+2 Corínthios 2Cor 49 8 23 sive pro Tito, qui est sócius meus, et in vos adjútor, sive fratres nostri, Apóstoli ecclesiárum, glória Christi.
+2 Corínthios 2Cor 49 8 24 Ostensiónem ergo, quæ est caritátis vestræ, et nostræ glóriæ pro vobis, in illos osténdite in fáciem ecclesiárum.
+2 Corínthios 2Cor 49 9 1 Nam de ministério, quod fit in sanctos ex abundánti est mihi scríbere vobis.
+2 Corínthios 2Cor 49 9 2 Scio enim promptum ánimum vestrum: pro quo de vobis glórior apud Macédones. Quóniam et Acháia paráta est ab anno prætérito, et vestra æmulátio provocávit plúrimos.
+2 Corínthios 2Cor 49 9 3 Misi autem fratres: ut ne quod gloriámur de vobis, evacuétur in hac parte, ut (quemádmodum dixi) paráti sitis:
+2 Corínthios 2Cor 49 9 4 ne cum vénerint Macédones mecum, et invénerint vos imparátos, erubescámus nos (ut non dicámus vos) in hac substántia.
+2 Corínthios 2Cor 49 9 5 Necessárium ergo existimávi rogáre fratres, ut prævéniant ad vos, et prǽparent repromíssam benedictiónem hanc parátam esse sic, quasi benedictiónem, non tamquam avarítiam.
+2 Corínthios 2Cor 49 9 6 Hoc autem dico: qui parce séminat, parce et metet: et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et metet.
+2 Corínthios 2Cor 49 9 7 Unusquísque, prout destinávit in corde suo, non ex tristítia, aut ex necessitáte: hílarem enim datórem díligit Deus.
+2 Corínthios 2Cor 49 9 8 Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis: ut in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum,
+2 Corínthios 2Cor 49 9 9 sicut scriptum est: Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
+2 Corínthios 2Cor 49 9 10 Qui autem adminístrat semen seminánti: et panem ad manducándum præstábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum justítiæ vestræ:
+2 Corínthios 2Cor 49 9 11 ut in ómnibus locupletáti abundétis in omnem simplicitátem, quæ operátur per nos gratiárum actiónem Deo.
+2 Corínthios 2Cor 49 9 12 Quóniam ministérium hujus offícii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed étiam abúndat per multas gratiárum actiónes in Dómino,
+2 Corínthios 2Cor 49 9 13 per probatiónem ministérii hujus, glorificántes Deum in obediéntia confessiónis vestræ, in Evangélium Christi, et simplicitáte communicatiónis in illos, et in omnes,
+2 Corínthios 2Cor 49 9 14 et in ipsórum obsecratióne pro vobis, desiderántium vos propter eminéntem grátiam Dei in vobis.
+2 Corínthios 2Cor 49 9 15 Grátias Deo super inenarrábili dono ejus.
+2 Corínthios 2Cor 49 10 1 Ipse autem ego Paulus óbsecro vos per mansuetúdinem et modéstiam Christi, qui in fácie quidem húmilis sum inter vos, absens autem confído in vos.
+2 Corínthios 2Cor 49 10 2 Rogo autem vos ne præsens áudeam per eam confidéntiam, qua exístimor audére in quosdam, qui arbitrántur nos tamquam secúndum carnem ambulémus.
+2 Corínthios 2Cor 49 10 3 In carne enim ambulántes, non secúndum carnem militámus.
+2 Corínthios 2Cor 49 10 4 Nam arma milítiæ nostræ non carnália sunt, sed poténtia Deo ad destructiónem munitiónum, consília destruéntes,
+2 Corínthios 2Cor 49 10 5 et omnem altitúdinem extolléntem se advérsus sciéntiam Dei, et in captivitátem redigéntes omnem intelléctum in obséquium Christi,
+2 Corínthios 2Cor 49 10 6 et in promptu habéntes ulcísci omnem inobediéntiam, cum impléta fúerit vestra obediéntia.
+2 Corínthios 2Cor 49 10 7 Quæ secúndum fáciem sunt, vidéte. Si quis confídit sibi Christi se esse, hoc cógitet íterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos. b
+2 Corínthios 2Cor 49 10 8 Nam etsi ámplius áliquid gloriátus fúero de potestáte nostra, quam dedit nobis Dóminus in ædificatiónem, et non in destructiónem vestram, non erubéscam.
+2 Corínthios 2Cor 49 10 9 Ut autem non exístimer tamquam terrére vos per epístolas:
+2 Corínthios 2Cor 49 10 10 quóniam quidem epístolæ, ínquiunt, graves sunt et fortes: præséntia autem córporis infírma, et sermo contemptíbilis:
+2 Corínthios 2Cor 49 10 11 hoc cógitet qui ejúsmodi est, quia quales sumus verbo per epístolas abséntes, tales et præséntes in facto.
+2 Corínthios 2Cor 49 10 12 Non enim audémus insérere, aut comparáre nos quibúsdam, qui seípsos comméndant: sed ipsi in nobis nosmetípsos metiéntes, et comparántes nosmetípsos nobis.
+2 Corínthios 2Cor 49 10 13 Nos autem non in imménsum gloriábimur, sed secúndum mensúram régulæ, qua mensus est nobis Deus, mensúram pertingéndi usque ad vos.
+2 Corínthios 2Cor 49 10 14 Non enim quasi non pertingéntes ad vos, superexténdimus nos: usque ad vos enim pervénimus in Evangélio Christi.
+2 Corínthios 2Cor 49 10 15 Non in imménsum gloriántes in aliénis labóribus: spem autem habéntes crescéntis fídei vestræ, in vobis magnificári secúndum régulam nostram in abundántiam,
+2 Corínthios 2Cor 49 10 16 étiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizáre, non in aliéna régula in iis quæ præparáta sunt gloriári.
+2 Corínthios 2Cor 49 10 17 Qui autem gloriátur, in Dómino gloriétur.
+2 Corínthios 2Cor 49 10 18 Non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est: sed quem Deus comméndat.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 1 Útinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáre me:
+2 Corínthios 2Cor 49 11 2 ǽmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro, vírginem castam exhíbere Christo.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 3 Tímeo autem ne sicut serpens Hevam sedúxit astútia sua, ita corrumpántur sensus vestri, et éxcidant a simplicitáte, quæ est in Christo.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 4 Nam si is qui venit, álium Christum prǽdicat, quem non prædicávimus, aut álium spíritum accípitis, quem non accepístis: aut áliud Evangélium, quod non recepístis: recte paterémini.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 5 Exístimo enim nihil me minus fecísse a magnis Apóstolis. b
+2 Corínthios 2Cor 49 11 6 Nam etsi imperítus sermóne, sed non sciéntia, in ómnibus autem manifestáti sumus vobis.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 7 Aut numquid peccátum feci, meípsum humílians, ut vos exaltémini? quóniam gratis Evangélium Dei evangelizávi vobis?
+2 Corínthios 2Cor 49 11 8 Álias ecclésias expoliávi, accípiens stipéndium ad ministérium vestrum.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 9 Et cum essem apud vos, et égerem, nulli onerósus fui: nam quod mihi déerat, supplevérunt fratres, qui venérunt a Macedónia: et in ómnibus sine ónere me vobis servávi, et servábo.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 10 Est véritas Christi in me, quóniam hæc gloriátio non infringétur in me in regiónibus Acháiæ.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 11 Quare? quia non díligo vos? Deus scit.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 12 Quod autem fácio, et fáciam: ut ámputem occasiónem eórum qui volunt occasiónem, ut in quo gloriántur, inveniántur sicut et nos.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 13 Nam ejúsmodi pseudoapóstoli sunt operárii súbdoli, transfigurántes se in apóstolos Christi.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 14 Et non mirum: ipse enim Sátanas transfigúrat se in ángelum lucis.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 15 Non est ergo magnum, si minístri ejus transfiguréntur velut minístri justítiæ: quorum finis erit secúndum ópera ipsórum.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 16 Íterum dico (ne quis me putet insipiéntem esse, alióquin velut insipiéntem accípite me, ut et ego módicum quid glórier), b
+2 Corínthios 2Cor 49 11 17 quod loquor, non loquor secúndum Deum, sed quasi in insipiéntia, in hac substántia glóriæ.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 18 Quóniam multi gloriántur secúndum carnem: et ego gloriábor.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 19 Libénter enim suffértis insipiéntes, cum sitis ipsi sapiéntes.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 20 Sustinétis enim si quis vos in servitútem rédigit, si quis dévorat, si quis áccipit, si quis extóllitur, si quis in fáciem vos cædit.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 21 Secúndum ignobilitátem dico, quasi nos infírmi fuérimus in hac parte. In quo quis audet (in insipiéntia dico) áudeo et ego:
+2 Corínthios 2Cor 49 11 22 Hebrǽi sunt, et ego: Israëlítæ sunt, et ego: semen Ábrahæ sunt, et ego.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 23 Minístri Christi sunt (ut minus sápiens dico), plus ego: in labóribus plúrimis, in carcéribus abundántius, in plagis supra modum, in mórtibus frequénter.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 24 A Judǽis quínquies, quadragénas, una minus, accépi.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 25 Ter virgis cæsus sum, semel lapidátus sum: ter naufrágium feci, nocte et die in profúndo maris fui,
+2 Corínthios 2Cor 49 11 26 in itinéribus sæpe, perículis flúminum, perículis latrónum, perículis ex génere, perículis ex géntibus, perículis in civitáte, perículis in solitúdine, perículis in mari, perículis in falsis frátribus:
+2 Corínthios 2Cor 49 11 27 in labóre et ærúmna, in vigíliis multis, in fame et siti, in jejúniis multis, in frígore et nuditáte,
+2 Corínthios 2Cor 49 11 28 præter illa quæ extrínsecus sunt, instántia mea quotidiána, sollicitúdo ómnium ecclesiárum.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 29 Quis infirmátur, et ego non infírmor? quis scandalizátur, et ego non uror?
+2 Corínthios 2Cor 49 11 30 Si gloriári opórtet, quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 31 Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui est benedíctus in sǽcula, scit quod non méntior.
+2 Corínthios 2Cor 49 11 32 Damásci præpósitus gentis Arétæ regis custodiébat civitátem Damascenórum ut me comprehénderet:
+2 Corínthios 2Cor 49 11 33 et per fenéstram in sporta dimíssus sum per murum, et sic effúgi manus ejus.
+2 Corínthios 2Cor 49 12 1 Si gloriári opórtet (non éxpedit quidem), véniam autem ad visiónes et revelatiónes Dómini.
+2 Corínthios 2Cor 49 12 2 Scio hóminem in Christo ante annos quatuórdecim, sive in córpore néscio, sive extra corpus néscio, Deus scit, raptum hujúsmodi usque ad tértium cælum.
+2 Corínthios 2Cor 49 12 3 Et scio hujúsmodi hóminem sive in córpore, sive extra corpus néscio, Deus scit:
+2 Corínthios 2Cor 49 12 4 quóniam raptus est in paradísum: et audívit arcána verba, quæ non licet hómini loqui.
+2 Corínthios 2Cor 49 12 5 Pro hujúsmodi gloriábor: pro me autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis.
+2 Corínthios 2Cor 49 12 6 Nam etsi volúero gloriári, non ero insípiens: veritátem enim dicam: parco autem, ne quis me exístimet supra id quod videt in me, aut áliquid audit ex me.
+2 Corínthios 2Cor 49 12 7 Et ne magnitúdo revelatiónum extóllat me, datus est mihi stímulus carnis meæ ángelus Sátanæ, qui me colaphízet.
+2 Corínthios 2Cor 49 12 8 Propter quod ter Dóminum rogávi ut discéderet a me:
+2 Corínthios 2Cor 49 12 9 et dixit mihi: Súfficit tibi grátia mea: nam virtus in infirmitáte perfícitur. Libénter ígitur gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi.
+2 Corínthios 2Cor 49 12 10 Propter quod pláceo mihi in infirmitátibus meis, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus, in angústiis pro Christo: cum enim infírmor, tunc potens sum.
+2 Corínthios 2Cor 49 12 11 Factus sum insípiens, vos me coëgístis. Ego enim a vobis débui commendári: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apóstoli: tamétsi nihil sum: b
+2 Corínthios 2Cor 49 12 12 signa tamen apostolátus mei facta sunt super vos in omni patiéntia, in signis, et prodígiis, et virtútibus.
+2 Corínthios 2Cor 49 12 13 Quid est enim, quod minus habuístis præ céteris ecclésiis, nisi quod ego ipse non gravávi vos? donáte mihi hanc injúriam.
+2 Corínthios 2Cor 49 12 14 Ecce tértio hoc parátus sum veníre ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent fílii paréntibus thesaurizáre, sed paréntes fíliis.
+2 Corínthios 2Cor 49 12 15 Ego autem libentíssime impéndam, et super impéndar ipse pro animábus vestris: licet plus vos díligens, minus díligar.
+2 Corínthios 2Cor 49 12 16 Sed esto: ego vos non gravávi: sed cum essem astútus, dolo vos cepi.
+2 Corínthios 2Cor 49 12 17 Numquid per áliquem eórum, quod misi ad vos, circumvéni vos?
+2 Corínthios 2Cor 49 12 18 Rogávi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvénit? nonne eódem spíritu ambulávimus? nonne iísdem vestígiis?
+2 Corínthios 2Cor 49 12 19 Olim putátis quod excusémus nos apud vos? coram Deo in Christo lóquimur: ómnia autem, caríssimi, propter ædificatiónem vestram. b
+2 Corínthios 2Cor 49 12 20 Tímeo enim ne forte cum vénero, non quales volo, invéniam vos: et ego invéniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiónes, æmulatiónes, animositátes, dissensiónes, detractiónes, susurratiónes, inflatiónes, seditiónes sint inter vos:
+2 Corínthios 2Cor 49 12 21 ne íterum cum vénero, humíliet me Deus apud vos, et lúgeam multos ex iis qui ante peccavérunt, et non egérunt pœniténtiam super immundítia, et fornicatióne, et impudicítia, quam gessérunt.
+2 Corínthios 2Cor 49 13 1 Ecce tértio hoc vénio ad vos: in ore duórum vel trium téstium stabit omne verbum.
+2 Corínthios 2Cor 49 13 2 Prædíxi, et prædíco, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccavérunt, et céteris ómnibus, quóniam si vénero íterum, non parcam.
+2 Corínthios 2Cor 49 13 3 An experiméntum quǽritis ejus, qui in me lóquitur Christus, qui in vobis non infirmátur, sed potens est in vobis?
+2 Corínthios 2Cor 49 13 4 Nam etsi crucifíxus est ex infirmitáte: sed vivit ex virtúte Dei. Nam et nos infírmi sumus in illo: sed vivémus cum eo ex virtúte Dei in vobis.
+2 Corínthios 2Cor 49 13 5 Vosmetípsos tentáte si estis in fide: ipsi vos probáte. An non cognóscitis vosmetípsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte réprobi estis.
+2 Corínthios 2Cor 49 13 6 Spero autem quod cognoscétis, quia nos non sumus réprobi.
+2 Corínthios 2Cor 49 13 7 Orámus autem Deum ut nihil mali faciátis, non ut nos probáti appareámus, sed ut vos quod bonum est faciátis: nos autem ut réprobi simus.
+2 Corínthios 2Cor 49 13 8 Non enim póssumus áliquid advérsus veritátem, sed pro veritáte.
+2 Corínthios 2Cor 49 13 9 Gaudémus enim, quóniam nos infírmi sumus, vos autem poténtes estis. Hoc et orámus, vestram consummatiónem.
+2 Corínthios 2Cor 49 13 10 Ídeo hæc absens scribo, ut non præsens dúrius agam secúndum potestátem, quam Dóminus dedit mihi in ædificatiónem, et non in destructiónem.
+2 Corínthios 2Cor 49 13 11 De cétero, fratres, gaudéte, perfécti estóte, exhortámini, idem sápite, pacem habéte, et Deus pacis et dilectiónis erit vobíscum. b
+2 Corínthios 2Cor 49 13 12 Salutáte ínvicem in ósculo sancto. Salútant vos omnes sancti.
+2 Corínthios 2Cor 49 13 13 Grátia Dómini nostri Jesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis. Amen.
# Gálatas Gal Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Gálatas
Gálatas Gal 50 1 1 Paulus, Apóstolus non ab homínibus, neque per hóminem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitávit eum a mórtuis:
Gálatas Gal 50 1 2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclésiis Galátiæ.
@@ -34048,162 +34048,162 @@ Gálatas Gal 50 6 15 In Christo enim Jesu neque circumcísio áliquid valet, neq
Gálatas Gal 50 6 16 Et quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax super illos, et misericórdia, et super Israël Dei.
Gálatas Gal 50 6 17 De cétero, nemo mihi moléstus sit: ego enim stígmata Dómini Jesu in córpore meo porto.
Gálatas Gal 50 6 18 Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro, fratres. Amen.
-# Ephesios Eph Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Ephesios
-Ephesios Eph 51 1 1 Paulus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, ómnibus sanctis qui sunt Éphesi, et fidélibus in Christo Jesu.
-Ephesios Eph 51 1 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
-Ephesios Eph 51 1 3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui benedíxit nos in omni benedictióne spirituáli in cæléstibus in Christo,
-Ephesios Eph 51 1 4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, ut essémus sancti et immaculáti in conspéctu ejus in caritáte.
-Ephesios Eph 51 1 5 Qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum per Jesum Christum in ipsum: secúndum propósitum voluntátis suæ,
-Ephesios Eph 51 1 6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, in qua gratificávit nos in dilécto Fílio suo.
-Ephesios Eph 51 1 7 In quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum secúndum divítias grátiæ ejus,
-Ephesios Eph 51 1 8 quæ superabundávit in nobis in omni sapiéntia et prudéntia:
-Ephesios Eph 51 1 9 ut notum fáceret nobis sacraméntum voluntátis suæ, secúndum beneplácitum ejus, quod propósuit in eo,
-Ephesios Eph 51 1 10 in dispensatióne plenitúdinis témporum, instauráre ómnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso;
-Ephesios Eph 51 1 11 in quo étiam et nos sorte vocáti sumus prædestináti secúndum propósitum ejus qui operátur ómnia secúndum consílium voluntátis suæ:
-Ephesios Eph 51 1 12 ut simus in laudem glóriæ ejus nos, qui ante sperávimus in Christo;
-Ephesios Eph 51 1 13 in quo et vos, cum audissétis verbum veritátis, Evangélium salútis vestræ, in quo et credéntes signáti estis Spíritu promissiónis Sancto,
-Ephesios Eph 51 1 14 qui est pignus hæreditátis nostræ, in redemptiónem acquisitiónis, in laudem glóriæ ipsíus.
-Ephesios Eph 51 1 15 Proptérea et ego áudiens fidem vestram, quæ est in Dómino Jesu, et dilectiónem in omnes sanctos, b
-Ephesios Eph 51 1 16 non cesso grátias agens pro vobis, memóriam vestri fáciens in oratiónibus meis:
-Ephesios Eph 51 1 17 ut Deus, Dómini nostri Jesu Christi Pater glóriæ, det vobis spíritum sapiéntiæ et revelatiónis in agnitióne ejus,
-Ephesios Eph 51 1 18 illuminátos óculos cordis vestri, ut sciátis quæ sit spes vocatiónis ejus, et quæ divítiæ glóriæ hæreditátis ejus in sanctis,
-Ephesios Eph 51 1 19 et quæ sit superéminens magnitúdo virtútis ejus in nos, qui crédimus secúndum operatiónem poténtiæ virtútis ejus,
-Ephesios Eph 51 1 20 quam operátus est in Christo, súscitans illum a mórtuis, et constítuens ad déxteram suam in cæléstibus:
-Ephesios Eph 51 1 21 supra omnem principátum, et potestátem, et virtútem, et dominatiónem, et omne nomen, quod nominátur non solum in hoc sǽculo, sed étiam in futúro.
-Ephesios Eph 51 1 22 Et ómnia subjécit sub pédibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclésiam,
-Ephesios Eph 51 1 23 quæ est corpus ipsíus, et plenitúdo ejus, qui ómnia in ómnibus adimplétur.
-Ephesios Eph 51 2 1 Et vos, cum essétis mórtui delíctis et peccátis vestris,
-Ephesios Eph 51 2 2 in quibus aliquándo ambulástis secúndum sǽculum mundi hujus, secúndum príncipem potestátis áëris hujus, spíritus, qui nunc operátur in fílios diffidéntiæ,
-Ephesios Eph 51 2 3 in quibus et nos omnes aliquándo conversáti sumus in desidériis carnis nostræ, faciéntes voluntátem carnis et cogitatiónum, et erámus natúra fílii iræ, sicut et céteri:
-Ephesios Eph 51 2 4 Deus autem, qui dives est in misericórdia, propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos,
-Ephesios Eph 51 2 5 et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos in Christo (cujus grátia estis salváti),
-Ephesios Eph 51 2 6 et conresuscitávit, et consedére fecit in cæléstibus in Christo Jesu:
-Ephesios Eph 51 2 7 ut osténderet in sǽculis superveniéntibus abundántes divítias grátiæ suæ, in bonitáte super nos in Christo Jesu.
-Ephesios Eph 51 2 8 Grátia enim estis salváti per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:
-Ephesios Eph 51 2 9 non ex opéribus, ut ne quis gloriétur.
-Ephesios Eph 51 2 10 Ipsíus enim sumus factúra, creáti in Christo Jesu in opéribus bonis, quæ præparávit Deus ut in illis ambulémus.
-Ephesios Eph 51 2 11 Propter quod mémores estóte quod aliquándo vos gentes in carne, qui dicímini præpútium ab ea quæ dícitur circumcísio in carne, manu facta: b
-Ephesios Eph 51 2 12 quia erátis illo in témpore sine Christo, alienáti a conversatióne Israël, et hóspites testamentórum, promissiónis spem non habéntes, et sine Deo in hoc mundo.
-Ephesios Eph 51 2 13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquándo erátis longe, facti estis prope in sánguine Christi.
-Ephesios Eph 51 2 14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit útraque unum, et médium paríetem macériæ solvens, inimicítias in carne sua,
-Ephesios Eph 51 2 15 legem mandatórum decrétis evácuans, ut duos condat in semetípso in unum novum hóminem, fáciens pacem:
-Ephesios Eph 51 2 16 et reconcíliet ambos in uno córpore, Deo per crucem, interfíciens inimicítias in semetípso.
-Ephesios Eph 51 2 17 Et véniens evangelizávit pacem vobis, qui longe fuístis, et pacem iis, qui prope.
-Ephesios Eph 51 2 18 Quóniam per ipsum habémus accéssum ambo in uno Spíritu ad Patrem.
-Ephesios Eph 51 2 19 Ergo jam non estis hóspites, et ádvenæ: sed estis cives sanctórum, et doméstici Dei,
-Ephesios Eph 51 2 20 superædificáti super fundaméntum apostolórum, et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Jesu:
-Ephesios Eph 51 2 21 in quo omnis ædificátio constrúcta crescit in templum sanctum in Dómino,
-Ephesios Eph 51 2 22 in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.
-Ephesios Eph 51 3 1 Hujus rei grátia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis géntibus,
-Ephesios Eph 51 3 2 si tamen audístis dispensatiónem grátiæ Dei, quæ data est mihi in vobis:
-Ephesios Eph 51 3 3 quóniam secúndum revelatiónem notum mihi factum est sacraméntum, sicut supra scripsi in brevi,
-Ephesios Eph 51 3 4 prout potéstis legéntes intellígere prudéntiam meam in mystério Christi:
-Ephesios Eph 51 3 5 quod áliis generatiónibus non est ágnitum fíliis hóminum, sícuti nunc revelátum est sanctis apóstolis ejus et prophétis in Spíritu,
-Ephesios Eph 51 3 6 gentes esse cohærédes, et concorporáles, et compartícipes promissiónis ejus in Christo Jesu per Evangélium:
-Ephesios Eph 51 3 7 cujus factus sum miníster secúndum donum grátiæ Dei, quæ data est mihi secúndum operatiónem virtútis ejus.
-Ephesios Eph 51 3 8 Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi,
-Ephesios Eph 51 3 9 et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit:
-Ephesios Eph 51 3 10 ut innotéscat principátibus et potestátibus in cæléstibus per Ecclésiam, multifórmis sapiéntia Dei,
-Ephesios Eph 51 3 11 secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Jesu Dómino nostro:
-Ephesios Eph 51 3 12 in quo habémus fidúciam, et accéssum in confidéntia per fidem ejus.
-Ephesios Eph 51 3 13 Propter quod peto ne deficiátis in tribulatiónibus meis pro vobis: quæ est glória vestra.
-Ephesios Eph 51 3 14 Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, b
-Ephesios Eph 51 3 15 ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur,
-Ephesios Eph 51 3 16 ut det vobis secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem,
-Ephesios Eph 51 3 17 Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti, et fundáti,
-Ephesios Eph 51 3 18 ut possítis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum:
-Ephesios Eph 51 3 19 scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.
-Ephesios Eph 51 3 20 Ei autem, qui potens est ómnia fácere superabundánter quam pétimus aut intellígimus, secúndum virtútem, quæ operátur in nobis:
-Ephesios Eph 51 3 21 ipsi glória in Ecclésia, et in Christo Jesu, in omnes generatiónes sǽculi sæculórum. Amen.
-Ephesios Eph 51 4 1 Óbsecro ítaque vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis,
-Ephesios Eph 51 4 2 cum omni humilitáte, et mansuetúdine, cum patiéntia, supportántes ínvicem in caritáte,
-Ephesios Eph 51 4 3 sollíciti serváre unitátem Spíritus in vínculo pacis.
-Ephesios Eph 51 4 4 Unum corpus, et unus Spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ.
-Ephesios Eph 51 4 5 Unus Dóminus, una fides, unum baptísma.
-Ephesios Eph 51 4 6 Unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in ómnibus nobis.
-Ephesios Eph 51 4 7 Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi.
-Ephesios Eph 51 4 8 Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus.
-Ephesios Eph 51 4 9 Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ?
-Ephesios Eph 51 4 10 Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, ut impléret ómnia.
-Ephesios Eph 51 4 11 Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres,
-Ephesios Eph 51 4 12 ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi:
-Ephesios Eph 51 4 13 donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi:
-Ephesios Eph 51 4 14 ut jam non simus párvuli fluctuántes, et circumferámur omni vento doctrínæ in nequítia hóminum, in astútia ad circumventiónem erróris.
-Ephesios Eph 51 4 15 Veritátem autem faciéntes in caritáte, crescámus in illo per ómnia, qui est caput Christus:
-Ephesios Eph 51 4 16 ex quo totum corpus compáctum et connéxum per omnem junctúram subministratiónis, secúndum operatiónem in mensúram uniuscujúsque membri, augméntum córporis facit in ædificatiónem sui in caritáte.
-Ephesios Eph 51 4 17 Hoc ígitur dico, et testíficor in Dómino, ut jam non ambulétis, sicut et gentes ámbulant in vanitáte sensus sui, b
-Ephesios Eph 51 4 18 ténebris obscurátum habéntes intelléctum, alienáti a vita Dei per ignorántiam, quæ est in illis, propter cæcitátem cordis ipsórum,
-Ephesios Eph 51 4 19 qui desperántes, semetípsos tradidérunt impudicítiæ, in operatiónem immundítiæ omnis in avarítiam.
-Ephesios Eph 51 4 20 Vos autem non ita didicístis Christum,
-Ephesios Eph 51 4 21 si tamen illum audístis, et in ipso edócti estis, sicut est véritas in Jesu,
-Ephesios Eph 51 4 22 depónere vos secúndum prístinam conversatiónem véterem hóminem, qui corrúmpitur secúndum desidéria erróris.
-Ephesios Eph 51 4 23 Renovámini autem spíritu mentis vestræ,
-Ephesios Eph 51 4 24 et indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in justítia, et sanctitáte veritátis.
-Ephesios Eph 51 4 25 Propter quod deponéntes mendácium, loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo: quóniam sumus ínvicem membra. b
-Ephesios Eph 51 4 26 Irascímini, et nolíte peccáre: sol non óccidat super iracúndiam vestram.
-Ephesios Eph 51 4 27 Nolíte locum dare diábolo:
-Ephesios Eph 51 4 28 qui furabátur, jam non furétur: magis autem labóret, operándo mánibus suis, quod bonum est, ut hábeat unde tríbuat necessitátem patiénti.
-Ephesios Eph 51 4 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procédat: sed si quis bonus ad ædificatiónem fídei ut det grátiam audiéntibus.
-Ephesios Eph 51 4 30 Et nolíte contristáre Spíritum Sanctum Dei: in quo signáti estis in diem redemptiónis.
-Ephesios Eph 51 4 31 Omnis amaritúdo, et ira, et indignátio, et clamor, et blasphémia tollátur a vobis cum omni malítia.
-Ephesios Eph 51 4 32 Estóte autem ínvicem benígni, misericórdes, donántes ínvicem sicut et Deus in Christo donávit vobis.
-Ephesios Eph 51 5 1 Estóte ergo imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi,
-Ephesios Eph 51 5 2 et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis, oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis.
-Ephesios Eph 51 5 3 Fornicátio autem, et omnis immundítia, aut avarítia, nec nominétur in vobis, sicut decet sanctos:
-Ephesios Eph 51 5 4 aut turpitúdo, aut stultilóquium, aut scurrílitas, quæ ad rem non pértinet: sed magis gratiárum áctio.
-Ephesios Eph 51 5 5 Hoc enim scitóte intelligéntes: quod omnis fornicátor, aut immúndus, aut avárus, quod est idolórum sérvitus, non habet hæreditátem in regno Christi et Dei.
-Ephesios Eph 51 5 6 Nemo vos sedúcat inánibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in fílios diffidéntiæ.
-Ephesios Eph 51 5 7 Nolíte ergo éffici partícipes eórum.
-Ephesios Eph 51 5 8 Erátis enim aliquándo ténebræ: nunc autem lux in Dómino. Ut fílii lucis ambuláte:
-Ephesios Eph 51 5 9 fructus enim lucis est in omni bonitáte, et justítia, et veritáte:
-Ephesios Eph 51 5 10 probántes quid sit beneplácitum Deo:
-Ephesios Eph 51 5 11 et nolíte communicáre opéribus infructuósis tenebrárum, magis autem redargúite.
-Ephesios Eph 51 5 12 Quæ enim in occúlto fiunt ab ipsis, turpe est et dícere.
-Ephesios Eph 51 5 13 Ómnia autem, quæ arguúntur, a lúmine manifestántur: omne enim, quod manifestátur, lumen est.
-Ephesios Eph 51 5 14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsúrge a mórtuis, et illuminábit te Christus.
-Ephesios Eph 51 5 15 Vidéte ítaque, fratres, quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes, b
-Ephesios Eph 51 5 16 sed ut sapiéntes: rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt.
-Ephesios Eph 51 5 17 Proptérea nolíte fíeri imprudéntes, sed intelligéntes quæ sit volúntas Dei.
-Ephesios Eph 51 5 18 Et nolíte inebriári vino, in quo est luxúria, sed implémini Spíritu Sancto,
-Ephesios Eph 51 5 19 loquéntes vobismetípsis in psalmis, et hymnis, et cánticis spirituálibus, cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino,
-Ephesios Eph 51 5 20 grátias agéntes semper pro ómnibus in nómine Dómini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
-Ephesios Eph 51 5 21 subjécti ínvicem in timóre Christi.
-Ephesios Eph 51 5 22 Mulíeres viris suis súbditæ sint, sicut Dómino:
-Ephesios Eph 51 5 23 quóniam vir caput est mulíeris, sicut Christus caput est Ecclésiæ: ipse, salvátor córporis ejus.
-Ephesios Eph 51 5 24 Sed sicut Ecclésia subjécta est Christo, ita et mulíeres viris suis in ómnibus.
-Ephesios Eph 51 5 25 Viri, dilígite uxóres vestras, sicut et Christus diléxit Ecclésiam, et seípsum trádidit pro ea,
-Ephesios Eph 51 5 26 ut illam sanctificáret, mundans lavácro aquæ in verbo vitæ,
-Ephesios Eph 51 5 27 ut exhíberet ipse sibi gloriósam Ecclésiam, non habéntem máculam, aut rugam, aut áliquid hujúsmodi, sed ut sit sancta et immaculáta.
-Ephesios Eph 51 5 28 Ita et viri debent dilígere uxóres suas ut córpora sua. Qui suam uxórem díligit, seípsum díligit.
-Ephesios Eph 51 5 29 Nemo enim umquam carnem suam ódio hábuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclésiam:
-Ephesios Eph 51 5 30 quia membra sumus córporis ejus, de carne ejus et de óssibus ejus.
-Ephesios Eph 51 5 31 Propter hoc relínquet homo patrem et matrem suam, et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una.
-Ephesios Eph 51 5 32 Sacraméntum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclésia.
-Ephesios Eph 51 5 33 Verúmtamen et vos sínguli, unusquísque uxórem suam sicut seípsum díligat: uxor autem tímeat virum suum.
-Ephesios Eph 51 6 1 Fílii, obedíte paréntibus vestris in Dómino: hoc enim justum est.
-Ephesios Eph 51 6 2 Honóra patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandátum primum in promissióne:
-Ephesios Eph 51 6 3 ut bene sit tibi, et sis longǽvus super terram.
-Ephesios Eph 51 6 4 Et vos patres, nolíte ad iracúndiam provocáre fílios vestros: sed educáte illos in disciplína et correptióne Dómini.
-Ephesios Eph 51 6 5 Servi, obedíte dóminis carnálibus cum timóre et tremóre, in simplicitáte cordis vestri, sicut Christo:
-Ephesios Eph 51 6 6 non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed ut servi Christi, faciéntes voluntátem Dei ex ánimo,
-Ephesios Eph 51 6 7 cum bona voluntáte serviéntes, sicut Dómino, et non homínibus:
-Ephesios Eph 51 6 8 sciéntes quóniam unusquísque quodcúmque fécerit bonum, hoc recípiet a Dómino, sive servus, sive liber.
-Ephesios Eph 51 6 9 Et vos dómini, éadem fácite illis, remitténtes minas: sciéntes quia et illórum et vester Dóminus est in cælis: et personárum accéptio non est apud eum.
-Ephesios Eph 51 6 10 De cétero, fratres, confortámini in Dómino, et in poténtia virtútis ejus. b
-Ephesios Eph 51 6 11 Indúite vos armatúram Dei, ut possítis stare advérsus insídias diáboli:
-Ephesios Eph 51 6 12 quóniam non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem, sed advérsus príncipes, et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiæ, in cæléstibus.
-Ephesios Eph 51 6 13 Proptérea accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et in ómnibus perfécti stare.
-Ephesios Eph 51 6 14 State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte, et indúti lorícam justítiæ,
-Ephesios Eph 51 6 15 et calceáti pedes in præparatióne Evangélii pacis,
-Ephesios Eph 51 6 16 in ómnibus suméntes scutum fídei, in quo possítis ómnia tela nequíssimi ígnea extínguere:
-Ephesios Eph 51 6 17 et gáleam salútis assúmite, et gládium spíritus (quod est verbum Dei),
-Ephesios Eph 51 6 18 per omnem oratiónem et obsecratiónem orántes omni témpore in spíritu: et in ipso vigilántes in omni instántia et obsecratióne pro ómnibus sanctis:
-Ephesios Eph 51 6 19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertióne oris mei cum fidúcia, notum fácere mystérium Evangélii:
-Ephesios Eph 51 6 20 pro quo legatióne fungor in caténa, ita ut in ipso áudeam, prout opórtet me loqui.
-Ephesios Eph 51 6 21 Ut autem et vos sciátis quæ circa me sunt, quid agam, ómnia vobis nota fáciet Týchicus, caríssimus frater, et fidélis miníster in Dómino:
-Ephesios Eph 51 6 22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscátis quæ circa nos sunt, et consolétur corda vestra.
-Ephesios Eph 51 6 23 Pax frátribus, et cáritas cum fide a Deo Patre et Dómino Jesu Christo.
-Ephesios Eph 51 6 24 Grátia cum ómnibus qui díligunt Dóminum nostrum Jesum Christum in incorruptióne. Amen.
+# Ephésios Eph Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Ephésios
+Ephésios Eph 51 1 1 Paulus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, ómnibus sanctis qui sunt Éphesi, et fidélibus in Christo Jesu.
+Ephésios Eph 51 1 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
+Ephésios Eph 51 1 3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui benedíxit nos in omni benedictióne spirituáli in cæléstibus in Christo,
+Ephésios Eph 51 1 4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, ut essémus sancti et immaculáti in conspéctu ejus in caritáte.
+Ephésios Eph 51 1 5 Qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum per Jesum Christum in ipsum: secúndum propósitum voluntátis suæ,
+Ephésios Eph 51 1 6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, in qua gratificávit nos in dilécto Fílio suo.
+Ephésios Eph 51 1 7 In quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum secúndum divítias grátiæ ejus,
+Ephésios Eph 51 1 8 quæ superabundávit in nobis in omni sapiéntia et prudéntia:
+Ephésios Eph 51 1 9 ut notum fáceret nobis sacraméntum voluntátis suæ, secúndum beneplácitum ejus, quod propósuit in eo,
+Ephésios Eph 51 1 10 in dispensatióne plenitúdinis témporum, instauráre ómnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso;
+Ephésios Eph 51 1 11 in quo étiam et nos sorte vocáti sumus prædestináti secúndum propósitum ejus qui operátur ómnia secúndum consílium voluntátis suæ:
+Ephésios Eph 51 1 12 ut simus in laudem glóriæ ejus nos, qui ante sperávimus in Christo;
+Ephésios Eph 51 1 13 in quo et vos, cum audissétis verbum veritátis, Evangélium salútis vestræ, in quo et credéntes signáti estis Spíritu promissiónis Sancto,
+Ephésios Eph 51 1 14 qui est pignus hæreditátis nostræ, in redemptiónem acquisitiónis, in laudem glóriæ ipsíus.
+Ephésios Eph 51 1 15 Proptérea et ego áudiens fidem vestram, quæ est in Dómino Jesu, et dilectiónem in omnes sanctos, b
+Ephésios Eph 51 1 16 non cesso grátias agens pro vobis, memóriam vestri fáciens in oratiónibus meis:
+Ephésios Eph 51 1 17 ut Deus, Dómini nostri Jesu Christi Pater glóriæ, det vobis spíritum sapiéntiæ et revelatiónis in agnitióne ejus,
+Ephésios Eph 51 1 18 illuminátos óculos cordis vestri, ut sciátis quæ sit spes vocatiónis ejus, et quæ divítiæ glóriæ hæreditátis ejus in sanctis,
+Ephésios Eph 51 1 19 et quæ sit superéminens magnitúdo virtútis ejus in nos, qui crédimus secúndum operatiónem poténtiæ virtútis ejus,
+Ephésios Eph 51 1 20 quam operátus est in Christo, súscitans illum a mórtuis, et constítuens ad déxteram suam in cæléstibus:
+Ephésios Eph 51 1 21 supra omnem principátum, et potestátem, et virtútem, et dominatiónem, et omne nomen, quod nominátur non solum in hoc sǽculo, sed étiam in futúro.
+Ephésios Eph 51 1 22 Et ómnia subjécit sub pédibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclésiam,
+Ephésios Eph 51 1 23 quæ est corpus ipsíus, et plenitúdo ejus, qui ómnia in ómnibus adimplétur.
+Ephésios Eph 51 2 1 Et vos, cum essétis mórtui delíctis et peccátis vestris,
+Ephésios Eph 51 2 2 in quibus aliquándo ambulástis secúndum sǽculum mundi hujus, secúndum príncipem potestátis áëris hujus, spíritus, qui nunc operátur in fílios diffidéntiæ,
+Ephésios Eph 51 2 3 in quibus et nos omnes aliquándo conversáti sumus in desidériis carnis nostræ, faciéntes voluntátem carnis et cogitatiónum, et erámus natúra fílii iræ, sicut et céteri:
+Ephésios Eph 51 2 4 Deus autem, qui dives est in misericórdia, propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos,
+Ephésios Eph 51 2 5 et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos in Christo (cujus grátia estis salváti),
+Ephésios Eph 51 2 6 et conresuscitávit, et consedére fecit in cæléstibus in Christo Jesu:
+Ephésios Eph 51 2 7 ut osténderet in sǽculis superveniéntibus abundántes divítias grátiæ suæ, in bonitáte super nos in Christo Jesu.
+Ephésios Eph 51 2 8 Grátia enim estis salváti per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:
+Ephésios Eph 51 2 9 non ex opéribus, ut ne quis gloriétur.
+Ephésios Eph 51 2 10 Ipsíus enim sumus factúra, creáti in Christo Jesu in opéribus bonis, quæ præparávit Deus ut in illis ambulémus.
+Ephésios Eph 51 2 11 Propter quod mémores estóte quod aliquándo vos gentes in carne, qui dicímini præpútium ab ea quæ dícitur circumcísio in carne, manu facta: b
+Ephésios Eph 51 2 12 quia erátis illo in témpore sine Christo, alienáti a conversatióne Israël, et hóspites testamentórum, promissiónis spem non habéntes, et sine Deo in hoc mundo.
+Ephésios Eph 51 2 13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquándo erátis longe, facti estis prope in sánguine Christi.
+Ephésios Eph 51 2 14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit útraque unum, et médium paríetem macériæ solvens, inimicítias in carne sua,
+Ephésios Eph 51 2 15 legem mandatórum decrétis evácuans, ut duos condat in semetípso in unum novum hóminem, fáciens pacem:
+Ephésios Eph 51 2 16 et reconcíliet ambos in uno córpore, Deo per crucem, interfíciens inimicítias in semetípso.
+Ephésios Eph 51 2 17 Et véniens evangelizávit pacem vobis, qui longe fuístis, et pacem iis, qui prope.
+Ephésios Eph 51 2 18 Quóniam per ipsum habémus accéssum ambo in uno Spíritu ad Patrem.
+Ephésios Eph 51 2 19 Ergo jam non estis hóspites, et ádvenæ: sed estis cives sanctórum, et doméstici Dei,
+Ephésios Eph 51 2 20 superædificáti super fundaméntum apostolórum, et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Jesu:
+Ephésios Eph 51 2 21 in quo omnis ædificátio constrúcta crescit in templum sanctum in Dómino,
+Ephésios Eph 51 2 22 in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.
+Ephésios Eph 51 3 1 Hujus rei grátia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis géntibus,
+Ephésios Eph 51 3 2 si tamen audístis dispensatiónem grátiæ Dei, quæ data est mihi in vobis:
+Ephésios Eph 51 3 3 quóniam secúndum revelatiónem notum mihi factum est sacraméntum, sicut supra scripsi in brevi,
+Ephésios Eph 51 3 4 prout potéstis legéntes intellígere prudéntiam meam in mystério Christi:
+Ephésios Eph 51 3 5 quod áliis generatiónibus non est ágnitum fíliis hóminum, sícuti nunc revelátum est sanctis apóstolis ejus et prophétis in Spíritu,
+Ephésios Eph 51 3 6 gentes esse cohærédes, et concorporáles, et compartícipes promissiónis ejus in Christo Jesu per Evangélium:
+Ephésios Eph 51 3 7 cujus factus sum miníster secúndum donum grátiæ Dei, quæ data est mihi secúndum operatiónem virtútis ejus.
+Ephésios Eph 51 3 8 Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi,
+Ephésios Eph 51 3 9 et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit:
+Ephésios Eph 51 3 10 ut innotéscat principátibus et potestátibus in cæléstibus per Ecclésiam, multifórmis sapiéntia Dei,
+Ephésios Eph 51 3 11 secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Jesu Dómino nostro:
+Ephésios Eph 51 3 12 in quo habémus fidúciam, et accéssum in confidéntia per fidem ejus.
+Ephésios Eph 51 3 13 Propter quod peto ne deficiátis in tribulatiónibus meis pro vobis: quæ est glória vestra.
+Ephésios Eph 51 3 14 Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, b
+Ephésios Eph 51 3 15 ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur,
+Ephésios Eph 51 3 16 ut det vobis secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem,
+Ephésios Eph 51 3 17 Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti, et fundáti,
+Ephésios Eph 51 3 18 ut possítis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum:
+Ephésios Eph 51 3 19 scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.
+Ephésios Eph 51 3 20 Ei autem, qui potens est ómnia fácere superabundánter quam pétimus aut intellígimus, secúndum virtútem, quæ operátur in nobis:
+Ephésios Eph 51 3 21 ipsi glória in Ecclésia, et in Christo Jesu, in omnes generatiónes sǽculi sæculórum. Amen.
+Ephésios Eph 51 4 1 Óbsecro ítaque vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis,
+Ephésios Eph 51 4 2 cum omni humilitáte, et mansuetúdine, cum patiéntia, supportántes ínvicem in caritáte,
+Ephésios Eph 51 4 3 sollíciti serváre unitátem Spíritus in vínculo pacis.
+Ephésios Eph 51 4 4 Unum corpus, et unus Spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ.
+Ephésios Eph 51 4 5 Unus Dóminus, una fides, unum baptísma.
+Ephésios Eph 51 4 6 Unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in ómnibus nobis.
+Ephésios Eph 51 4 7 Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi.
+Ephésios Eph 51 4 8 Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus.
+Ephésios Eph 51 4 9 Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ?
+Ephésios Eph 51 4 10 Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, ut impléret ómnia.
+Ephésios Eph 51 4 11 Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres,
+Ephésios Eph 51 4 12 ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi:
+Ephésios Eph 51 4 13 donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi:
+Ephésios Eph 51 4 14 ut jam non simus párvuli fluctuántes, et circumferámur omni vento doctrínæ in nequítia hóminum, in astútia ad circumventiónem erróris.
+Ephésios Eph 51 4 15 Veritátem autem faciéntes in caritáte, crescámus in illo per ómnia, qui est caput Christus:
+Ephésios Eph 51 4 16 ex quo totum corpus compáctum et connéxum per omnem junctúram subministratiónis, secúndum operatiónem in mensúram uniuscujúsque membri, augméntum córporis facit in ædificatiónem sui in caritáte.
+Ephésios Eph 51 4 17 Hoc ígitur dico, et testíficor in Dómino, ut jam non ambulétis, sicut et gentes ámbulant in vanitáte sensus sui, b
+Ephésios Eph 51 4 18 ténebris obscurátum habéntes intelléctum, alienáti a vita Dei per ignorántiam, quæ est in illis, propter cæcitátem cordis ipsórum,
+Ephésios Eph 51 4 19 qui desperántes, semetípsos tradidérunt impudicítiæ, in operatiónem immundítiæ omnis in avarítiam.
+Ephésios Eph 51 4 20 Vos autem non ita didicístis Christum,
+Ephésios Eph 51 4 21 si tamen illum audístis, et in ipso edócti estis, sicut est véritas in Jesu,
+Ephésios Eph 51 4 22 depónere vos secúndum prístinam conversatiónem véterem hóminem, qui corrúmpitur secúndum desidéria erróris.
+Ephésios Eph 51 4 23 Renovámini autem spíritu mentis vestræ,
+Ephésios Eph 51 4 24 et indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in justítia, et sanctitáte veritátis.
+Ephésios Eph 51 4 25 Propter quod deponéntes mendácium, loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo: quóniam sumus ínvicem membra. b
+Ephésios Eph 51 4 26 Irascímini, et nolíte peccáre: sol non óccidat super iracúndiam vestram.
+Ephésios Eph 51 4 27 Nolíte locum dare diábolo:
+Ephésios Eph 51 4 28 qui furabátur, jam non furétur: magis autem labóret, operándo mánibus suis, quod bonum est, ut hábeat unde tríbuat necessitátem patiénti.
+Ephésios Eph 51 4 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procédat: sed si quis bonus ad ædificatiónem fídei ut det grátiam audiéntibus.
+Ephésios Eph 51 4 30 Et nolíte contristáre Spíritum Sanctum Dei: in quo signáti estis in diem redemptiónis.
+Ephésios Eph 51 4 31 Omnis amaritúdo, et ira, et indignátio, et clamor, et blasphémia tollátur a vobis cum omni malítia.
+Ephésios Eph 51 4 32 Estóte autem ínvicem benígni, misericórdes, donántes ínvicem sicut et Deus in Christo donávit vobis.
+Ephésios Eph 51 5 1 Estóte ergo imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi,
+Ephésios Eph 51 5 2 et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis, oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis.
+Ephésios Eph 51 5 3 Fornicátio autem, et omnis immundítia, aut avarítia, nec nominétur in vobis, sicut decet sanctos:
+Ephésios Eph 51 5 4 aut turpitúdo, aut stultilóquium, aut scurrílitas, quæ ad rem non pértinet: sed magis gratiárum áctio.
+Ephésios Eph 51 5 5 Hoc enim scitóte intelligéntes: quod omnis fornicátor, aut immúndus, aut avárus, quod est idolórum sérvitus, non habet hæreditátem in regno Christi et Dei.
+Ephésios Eph 51 5 6 Nemo vos sedúcat inánibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in fílios diffidéntiæ.
+Ephésios Eph 51 5 7 Nolíte ergo éffici partícipes eórum.
+Ephésios Eph 51 5 8 Erátis enim aliquándo ténebræ: nunc autem lux in Dómino. Ut fílii lucis ambuláte:
+Ephésios Eph 51 5 9 fructus enim lucis est in omni bonitáte, et justítia, et veritáte:
+Ephésios Eph 51 5 10 probántes quid sit beneplácitum Deo:
+Ephésios Eph 51 5 11 et nolíte communicáre opéribus infructuósis tenebrárum, magis autem redargúite.
+Ephésios Eph 51 5 12 Quæ enim in occúlto fiunt ab ipsis, turpe est et dícere.
+Ephésios Eph 51 5 13 Ómnia autem, quæ arguúntur, a lúmine manifestántur: omne enim, quod manifestátur, lumen est.
+Ephésios Eph 51 5 14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsúrge a mórtuis, et illuminábit te Christus.
+Ephésios Eph 51 5 15 Vidéte ítaque, fratres, quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes, b
+Ephésios Eph 51 5 16 sed ut sapiéntes: rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt.
+Ephésios Eph 51 5 17 Proptérea nolíte fíeri imprudéntes, sed intelligéntes quæ sit volúntas Dei.
+Ephésios Eph 51 5 18 Et nolíte inebriári vino, in quo est luxúria, sed implémini Spíritu Sancto,
+Ephésios Eph 51 5 19 loquéntes vobismetípsis in psalmis, et hymnis, et cánticis spirituálibus, cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino,
+Ephésios Eph 51 5 20 grátias agéntes semper pro ómnibus in nómine Dómini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
+Ephésios Eph 51 5 21 subjécti ínvicem in timóre Christi.
+Ephésios Eph 51 5 22 Mulíeres viris suis súbditæ sint, sicut Dómino:
+Ephésios Eph 51 5 23 quóniam vir caput est mulíeris, sicut Christus caput est Ecclésiæ: ipse, salvátor córporis ejus.
+Ephésios Eph 51 5 24 Sed sicut Ecclésia subjécta est Christo, ita et mulíeres viris suis in ómnibus.
+Ephésios Eph 51 5 25 Viri, dilígite uxóres vestras, sicut et Christus diléxit Ecclésiam, et seípsum trádidit pro ea,
+Ephésios Eph 51 5 26 ut illam sanctificáret, mundans lavácro aquæ in verbo vitæ,
+Ephésios Eph 51 5 27 ut exhíberet ipse sibi gloriósam Ecclésiam, non habéntem máculam, aut rugam, aut áliquid hujúsmodi, sed ut sit sancta et immaculáta.
+Ephésios Eph 51 5 28 Ita et viri debent dilígere uxóres suas ut córpora sua. Qui suam uxórem díligit, seípsum díligit.
+Ephésios Eph 51 5 29 Nemo enim umquam carnem suam ódio hábuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclésiam:
+Ephésios Eph 51 5 30 quia membra sumus córporis ejus, de carne ejus et de óssibus ejus.
+Ephésios Eph 51 5 31 Propter hoc relínquet homo patrem et matrem suam, et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una.
+Ephésios Eph 51 5 32 Sacraméntum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclésia.
+Ephésios Eph 51 5 33 Verúmtamen et vos sínguli, unusquísque uxórem suam sicut seípsum díligat: uxor autem tímeat virum suum.
+Ephésios Eph 51 6 1 Fílii, obedíte paréntibus vestris in Dómino: hoc enim justum est.
+Ephésios Eph 51 6 2 Honóra patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandátum primum in promissióne:
+Ephésios Eph 51 6 3 ut bene sit tibi, et sis longǽvus super terram.
+Ephésios Eph 51 6 4 Et vos patres, nolíte ad iracúndiam provocáre fílios vestros: sed educáte illos in disciplína et correptióne Dómini.
+Ephésios Eph 51 6 5 Servi, obedíte dóminis carnálibus cum timóre et tremóre, in simplicitáte cordis vestri, sicut Christo:
+Ephésios Eph 51 6 6 non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed ut servi Christi, faciéntes voluntátem Dei ex ánimo,
+Ephésios Eph 51 6 7 cum bona voluntáte serviéntes, sicut Dómino, et non homínibus:
+Ephésios Eph 51 6 8 sciéntes quóniam unusquísque quodcúmque fécerit bonum, hoc recípiet a Dómino, sive servus, sive liber.
+Ephésios Eph 51 6 9 Et vos dómini, éadem fácite illis, remitténtes minas: sciéntes quia et illórum et vester Dóminus est in cælis: et personárum accéptio non est apud eum.
+Ephésios Eph 51 6 10 De cétero, fratres, confortámini in Dómino, et in poténtia virtútis ejus. b
+Ephésios Eph 51 6 11 Indúite vos armatúram Dei, ut possítis stare advérsus insídias diáboli:
+Ephésios Eph 51 6 12 quóniam non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem, sed advérsus príncipes, et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiæ, in cæléstibus.
+Ephésios Eph 51 6 13 Proptérea accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et in ómnibus perfécti stare.
+Ephésios Eph 51 6 14 State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte, et indúti lorícam justítiæ,
+Ephésios Eph 51 6 15 et calceáti pedes in præparatióne Evangélii pacis,
+Ephésios Eph 51 6 16 in ómnibus suméntes scutum fídei, in quo possítis ómnia tela nequíssimi ígnea extínguere:
+Ephésios Eph 51 6 17 et gáleam salútis assúmite, et gládium spíritus (quod est verbum Dei),
+Ephésios Eph 51 6 18 per omnem oratiónem et obsecratiónem orántes omni témpore in spíritu: et in ipso vigilántes in omni instántia et obsecratióne pro ómnibus sanctis:
+Ephésios Eph 51 6 19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertióne oris mei cum fidúcia, notum fácere mystérium Evangélii:
+Ephésios Eph 51 6 20 pro quo legatióne fungor in caténa, ita ut in ipso áudeam, prout opórtet me loqui.
+Ephésios Eph 51 6 21 Ut autem et vos sciátis quæ circa me sunt, quid agam, ómnia vobis nota fáciet Týchicus, caríssimus frater, et fidélis miníster in Dómino:
+Ephésios Eph 51 6 22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscátis quæ circa nos sunt, et consolétur corda vestra.
+Ephésios Eph 51 6 23 Pax frátribus, et cáritas cum fide a Deo Patre et Dómino Jesu Christo.
+Ephésios Eph 51 6 24 Grátia cum ómnibus qui díligunt Dóminum nostrum Jesum Christum in incorruptióne. Amen.
# Philippénses Phi Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Philippénses
Philippénses Phi 52 1 1 Paulus et Timótheus, servi Jesu Christi, ómnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philíppis, cum epíscopis et diacónibus.
Philippénses Phi 52 1 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
@@ -34309,240 +34309,240 @@ Philippénses Phi 52 4 20 Deo autem et Patri nostro glória in sǽcula sæculór
Philippénses Phi 52 4 21 Salutáte omnem sanctum in Christo Jesu.
Philippénses Phi 52 4 22 Salútant vos, qui mecum sunt, fratres. Salútant vos omnes sancti, máxime autem qui de Cǽsaris domo sunt.
Philippénses Phi 52 4 23 Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro. Amen.
-# Colossenses Col Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Colossenses
-Colossenses Col 53 1 1 Paulus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, et Timótheus frater:
-Colossenses Col 53 1 2 eis, qui sunt Colóssis, sanctis, et fidélibus frátribus in Christo Jesu.
-Colossenses Col 53 1 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. Grátias ágimus Deo, et Patri Dómini nostri Jesu Christi semper pro vobis orántes:
-Colossenses Col 53 1 4 audiéntes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectiónem quam habétis in sanctos omnes
-Colossenses Col 53 1 5 propter spem, quæ repósita est vobis in cælis: quam audístis in verbo veritátis Evangélii:
-Colossenses Col 53 1 6 quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est, et fructíficat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audístis, et cognovístis grátiam Dei in veritáte,
-Colossenses Col 53 1 7 sicut didicístis ab Épaphra caríssimo consérvo nostro, qui est fidélis pro vobis miníster Christi Jesu,
-Colossenses Col 53 1 8 qui étiam manifestávit nobis dilectiónem vestram in spíritu.
-Colossenses Col 53 1 9 Ídeo et nos ex qua die audívimus, non cessámus pro vobis orántes, et postulántes ut impleámini agnitióne voluntátis ejus, in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli: b
-Colossenses Col 53 1 10 ut ambulétis digne Deo per ómnia placéntes: in omni ópere bono fructificántes, et crescéntes in sciéntia Dei:
-Colossenses Col 53 1 11 in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis ejus, in omni patiéntia et longanimitáte cum gáudio,
-Colossenses Col 53 1 12 grátias agéntes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine:
-Colossenses Col 53 1 13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum fílii dilectiónis suæ,
-Colossenses Col 53 1 14 in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum.
-Colossenses Col 53 1 15 Qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ: b
-Colossenses Col 53 1 16 quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in cælis, et in terra, visibília, et invisibília, sive throni, sive dominatiónes, sive principátus, sive potestátes: ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt:
-Colossenses Col 53 1 17 et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant.
-Colossenses Col 53 1 18 Et ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis: ut sit in ómnibus ipse primátum tenens:
-Colossenses Col 53 1 19 quia in ipso complácuit, omnem plenitúdinem inhabitáre:
-Colossenses Col 53 1 20 et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
-Colossenses Col 53 1 21 Et vos cum essétis aliquándo alienáti, et inimíci sensu in opéribus malis:
-Colossenses Col 53 1 22 nunc autem reconciliávit in córpore carnis ejus per mortem, exhíbere vos sanctos, et immaculátos, et irreprehensíbiles coram ipso:
-Colossenses Col 53 1 23 si tamen permanétis in fide fundáti, et stábiles, et immóbiles a spe Evangélii, quod audístis, quod prædicátum est in univérsa creatúra, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus miníster.
-Colossenses Col 53 1 24 Qui nunc gáudeo in passiónibus pro vobis, et adímpleo ea quæ desunt passiónum Christi, in carne mea pro córpore ejus, quod est Ecclésia: b
-Colossenses Col 53 1 25 cujus factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi in vos, ut ímpleam verbum Dei:
-Colossenses Col 53 1 26 mystérium, quod abscónditum fuit a sǽculis, et generatiónibus, nunc autem manifestátum est sanctis ejus,
-Colossenses Col 53 1 27 quibus vóluit Deus notas fácere divítias glóriæ sacraménti hujus in géntibus, quod est Christus, in vobis spes glóriæ,
-Colossenses Col 53 1 28 quem nos annuntiámus, corripiéntes omnem hóminem, et docéntes omnem hóminem, in omni sapiéntia, ut exhibeámus omnem hóminem perféctum in Christo Jesu:
-Colossenses Col 53 1 29 in quo et labóro, certándo secúndum operatiónem ejus, quam operátur in me in virtúte.
-Colossenses Col 53 2 1 Volo enim vos scire qualem sollicitúdinem hábeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodicíæ, et quicúmque non vidérunt fáciem meam in carne:
-Colossenses Col 53 2 2 ut consoléntur corda ipsórum, instrúcti in caritáte, et in omnes divítias plenitúdinis intelléctus, in agnitiónem mystérii Dei Patris et Christi Jesu:
-Colossenses Col 53 2 3 in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi.
-Colossenses Col 53 2 4 Hoc autem dico, ut nemo vos decípiat in sublimitáte sermónum.
-Colossenses Col 53 2 5 Nam etsi córpore absens sum, sed spíritu vobíscum sum: gaudens, et videns órdinem vestrum, et firmaméntum ejus, quæ in Christo est, fídei vestræ.
-Colossenses Col 53 2 6 Sicut ergo accepístis Jesum Christum Dóminum, in ipso ambuláte,
-Colossenses Col 53 2 7 radicáti, et superædificáti in ipso, et confirmáti fide, sicut et didicístis, abundántes in illo in gratiárum actióne.
-Colossenses Col 53 2 8 Vidéte ne quis vos decípiat per philosóphiam, et inánem falláciam secúndum traditiónem hóminum, secúndum eleménta mundi, et non secúndum Christum:
-Colossenses Col 53 2 9 quia in ipso inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter:
-Colossenses Col 53 2 10 et estis in illo repléti, qui est caput omnis principátus et potestátis:
-Colossenses Col 53 2 11 in quo et circumcísi estis circumcisióne non manu facta in expoliatióne córporis carnis, sed in circumcisióne Christi:
-Colossenses Col 53 2 12 consepúlti ei in baptísmo, in quo et resurrexístis per fidem operatiónis Dei, qui suscitávit illum a mórtuis.
-Colossenses Col 53 2 13 Et vos cum mórtui essétis in delíctis, et præpútio carnis vestræ, convivificávit cum illo, donans vobis ómnia delícta:
-Colossenses Col 53 2 14 delens quod advérsus nos erat chirógraphum decréti, quod erat contrárium nobis, et ipsum tulit de médio, affígens illud cruci:
-Colossenses Col 53 2 15 et expólians principátus, et potestátes tradúxit confidénter, palam triúmphans illos in semetípso.
-Colossenses Col 53 2 16 Nemo ergo vos júdicet in cibo, aut in potu, aut in parte diéi festi, aut neoméniæ, aut sabbatórum:
-Colossenses Col 53 2 17 quæ sunt umbra futurórum: corpus autem Christi.
-Colossenses Col 53 2 18 Nemo vos sedúcat, volens in humilitáte, et religióne angelórum, quæ non vidit ámbulans, frustra inflátus sensu carnis suæ,
-Colossenses Col 53 2 19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiónes subministrátum, et constrúctum crescit in augméntum Dei.
-Colossenses Col 53 2 20 Si ergo mórtui estis cum Christo ab eleméntis hujus mundi: quid adhuc tamquam vivéntes in mundo decérnitis?
-Colossenses Col 53 2 21 Ne tetigéritis, neque gustavéritis, neque contrectavéritis:
-Colossenses Col 53 2 22 quæ sunt ómnia in intéritum ipso usu, secúndum præcépta et doctrínas hóminum:
-Colossenses Col 53 2 23 quæ sunt ratiónem quidem habéntia sapiéntiæ in superstitióne, et humilitáte, et non ad parcéndum córpori, non in honóre áliquo ad saturitátem carnis.
-Colossenses Col 53 3 1 Ígitur, si consurrexístis cum Christo: quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens:
-Colossenses Col 53 3 2 quæ sursum sunt sápite, non quæ super terram.
-Colossenses Col 53 3 3 Mórtui enim estis, et vita vestra est abscóndita cum Christo in Deo.
-Colossenses Col 53 3 4 Cum Christus apparúerit, vita vestra: tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.
-Colossenses Col 53 3 5 Mortificáte ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicatiónem, immundítiam, libídinem, concupiscéntiam malam, et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus:
-Colossenses Col 53 3 6 propter quæ venit ira Dei super fílios incredulitátis:
-Colossenses Col 53 3 7 in quibus et vos ambulástis aliquándo, cum viverétis in illis.
-Colossenses Col 53 3 8 Nunc autem depónite et vos ómnia: iram, indignatiónem, malítiam, blasphémiam, turpem sermónem de ore vestro.
-Colossenses Col 53 3 9 Nolíte mentíri ínvicem, expoliántes vos véterem hóminem cum áctibus suis,
-Colossenses Col 53 3 10 et induéntes novum eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem ejus qui creávit illum:
-Colossenses Col 53 3 11 ubi non est gentílis et Judǽus, circumcísio et præpútium, Bárbarus et Scytha, servus et liber: sed ómnia, et in ómnibus Christus.
-Colossenses Col 53 3 12 Indúite vos ergo, sicut elécti Dei, sancti, et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam:
-Colossenses Col 53 3 13 supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos.
-Colossenses Col 53 3 14 Super ómnia autem hæc, caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis:
-Colossenses Col 53 3 15 et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et grati estóte.
-Colossenses Col 53 3 16 Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes, et commonéntes vosmetípsos, psalmis, hymnis, et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo.
-Colossenses Col 53 3 17 Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.
-Colossenses Col 53 3 18 Mulíeres, súbditæ estóte viris, sicut opórtet, in Dómino. b
-Colossenses Col 53 3 19 Viri, dilígite uxóres vestras, et nolíte amári esse ad illas.
-Colossenses Col 53 3 20 Fílii, obedíte paréntibus per ómnia: hoc enim plácitum est in Dómino.
-Colossenses Col 53 3 21 Patres, nolíte ad indignatiónem provocáre fílios vestros, ut non pusíllo ánimo fiant.
-Colossenses Col 53 3 22 Servi, obedíte per ómnia dóminis carnálibus, non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed in simplicitáte cordis, timéntes Deum.
-Colossenses Col 53 3 23 Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino, et non homínibus:
-Colossenses Col 53 3 24 sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hæreditátis. Dómino Christo servíte.
-Colossenses Col 53 3 25 Qui enim injúriam facit, recípiet id quod iníque gessit: et non est personárum accéptio apud Deum.
-Colossenses Col 53 4 1 Dómini, quod justum est et æquum, servis præstáte: sciéntes quod et vos Dóminum habétis in cælo.
-Colossenses Col 53 4 2 Oratióni instáte, vigilántes in ea in gratiárum actióne: b
-Colossenses Col 53 4 3 orántes simul et pro nobis, ut Deus apériat nobis óstium sermónis ad loquéndum mystérium Christi (propter quod étiam vinctus sum),
-Colossenses Col 53 4 4 ut maniféstem illud ita ut opórtet me loqui.
-Colossenses Col 53 4 5 In sapiéntia ambuláte ad eos, qui foris sunt: tempus rediméntes.
-Colossenses Col 53 4 6 Sermo vester semper in grátia sale sit condítus, ut sciátis quómodo opórteat vos unicuíque respondére.
-Colossenses Col 53 4 7 Quæ circa me sunt, ómnia vobis nota fáciet Týchicus, caríssimus frater, et fidélis miníster, et consérvus in Dómino:
-Colossenses Col 53 4 8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognóscat quæ circa vos sunt, et consolétur corda vestra,
-Colossenses Col 53 4 9 cum Onésimo caríssimo, et fidéli fratre, qui ex vobis est. Ómnia, quæ hic agúntur, nota fácient vobis.
-Colossenses Col 53 4 10 Salútat vos Aristárchus concaptívus meus, et Marcus consobrínus Bárnabæ, de quo accepístis mandáta: si vénerit ad vos, excípite illum: b
-Colossenses Col 53 4 11 et Jesus, qui dícitur Justus: qui sunt ex circumcisióne: hi soli sunt adjutóres mei in regno Dei, qui mihi fuérunt solátio.
-Colossenses Col 53 4 12 Salútat vos Épaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollícitus pro vobis in oratiónibus, ut stetis perfécti, et pleni in omni voluntáte Dei.
-Colossenses Col 53 4 13 Testimónium enim illi perhíbeo quod habet multum labórem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodicíæ, et qui Hierápoli.
-Colossenses Col 53 4 14 Salútat vos Lucas, médicus caríssimus, et Demas.
-Colossenses Col 53 4 15 Salutáte fratres, qui sunt Laodicíæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclésiam.
-Colossenses Col 53 4 16 Et cum lecta fúerit apud vos epístola hæc, fácite ut et in Laodicénsium ecclésia legátur: et eam, quæ Laodicénsium est, vos legátis.
-Colossenses Col 53 4 17 Et dícite Archíppo: Vide ministérium, quod accepísti in Dómino, ut illud ímpleas.
-Colossenses Col 53 4 18 Salutátio, mea manu Pauli. Mémores estóte vinculórum meórum. Grátia vobíscum. Amen.
-# 1 Thessalonicenses 1Th Epístola Prima Beáti Pauli: Apóstoli ad Thessalonicenses
-1 Thessalonicenses 1Th 54 1 1 Paulus, et Silvánus, et Timótheus ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre, et Dómino Jesu Christo.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 1 2 Grátia vobis, et pax. Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam vestri faciéntes in oratiónibus nostris sine intermissióne,
-1 Thessalonicenses 1Th 54 1 3 mémores óperis fídei vestræ, et labóris, et caritátis, et sustinéntiæ spei Dómini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 1 4 sciéntes, fratres dilécti a Deo, electiónem vestram:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 1 5 quia Evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed et in virtúte, et in Spíritu Sancto, et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus in vobis propter vos.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 1 6 Et vos imitatóres nostri facti estis, et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa, cum gáudio Spíritus Sancti:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 1 7 ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia, et in Acháia.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 1 8 A vobis enim diffamátus est sermo Dómini, non solum in Macedónia, et in Acháia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profécta est ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 1 9 Ipsi enim de nobis annúntiant qualem intróitum habuérimus ad vos: et quómodo convérsi estis ad Deum a simulácris, servíre Deo vivo, et vero,
-1 Thessalonicenses 1Th 54 1 10 et exspectáre Fílium ejus de cælis (quem suscitávit a mórtuis) Jesum, qui erípuit nos ab ira ventúra.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 1 Nam ipsi scitis, fratres, intróitum nostrum ad vos, quia non inánis fuit:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 2 sed ante passi, et contuméliis affécti (sicut scitis) in Philíppis, fidúciam habúimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangélium Dei in multa sollicitúdine.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 3 Exhortátio enim nostra non de erróre, neque de immundítia, neque in dolo,
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 4 sed sicut probáti sumus a Deo ut crederétur nobis Evangélium: ita lóquimur non quasi homínibus placéntes, sed Deo, qui probat corda nostra.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 5 Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis: neque in occasióne avarítiæ: Deus testis est:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 6 nec quæréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis, neque ab áliis.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 7 Cum possémus vobis óneri esse ut Christi apóstoli: sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 8 Ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: quóniam caríssimi nobis facti estis.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 9 Mémores enim estis, fratres, labóris nostri, et fatigatiónis: nocte ac die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis Evangélium Dei.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine queréla, vobis, qui credidístis, fúimus:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 11 sicut scitis, quáliter unumquémque vestrum (sicut pater fílios suos)
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 12 deprecántes vos, et consolántes, testificáti sumus, ut ambularétis digne Deo, qui vocávit vos in suum regnum et glóriam.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 13 Ídeo et nos grátias ágimus Deo sine intermissióne: quóniam cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis illud, non ut verbum hóminum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operátur in vobis, qui credidístis:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 14 vos enim imitatóres facti estis, fratres, ecclesiárum Dei, quæ sunt in Judǽa in Christo Jesu: quia éadem passi estis et vos a contribúlibus vestris, sicut et ipsi a Judǽis:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 15 qui et Dóminum occidérunt Jesum, et prophétas, et nos persecúti sunt, et Deo non placent, et ómnibus homínibus adversántur,
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 16 prohibéntes nos géntibus loqui ut salvæ fiant, ut ímpleant peccáta sua semper: pervénit enim ira Dei super illos usque in finem.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 17 Nos autem fratres desoláti a vobis ad tempus horæ, aspéctu, non corde, abundántius festinávimus fáciem vestram vidére cum multo desidério: b
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 18 quóniam volúimus veníre ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et íterum: sed impedívit nos Sátanas.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 19 Quæ est enim nostra spes aut gáudium, aut coróna glóriæ? nonne vos ante Dóminum nostrum Jesum Christum estis in advéntu ejus?
-1 Thessalonicenses 1Th 54 2 20 vos enim estis glória nostra et gáudium.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 3 1 Propter quod non sustinéntes ámplius, plácuit nobis remanére Athénis, solis:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 3 2 et mísimus Timótheum fratrem nostrum, et minístrum Dei in Evangélio Christi, ad confirmándos vos, et exhortándos pro fide vestra:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 3 3 ut nemo moveátur in tribulatiónibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc pósiti sumus.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 3 4 Nam et cum apud vos essémus, prædicebámus vobis passúros nos tribulatiónes, sicut et factum est, et scitis.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 3 5 Proptérea et ego ámplius non sústinens, misi ad cognoscéndam fidem vestram: ne forte tentáverit vos is qui tentat, et inánis fiat labor noster.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 3 6 Nunc autem veniénte Timótheo ad nos a vobis, et annuntiánte nobis fidem et caritátem vestram, et quia memóriam nostri habétis bonam semper, desiderántes nos vidére, sicut et nos quoque vos:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 3 7 ídeo consoláti sumus, fratres, in vobis in omni necessitáte et tribulatióne nostra, per fidem vestram,
-1 Thessalonicenses 1Th 54 3 8 quóniam nunc vívimus, si vos statis in Dómino.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 3 9 Quam enim gratiárum actiónem póssumus Deo retribúere pro vobis in omni gáudio, quo gaudémus propter vos ante Deum nostrum,
-1 Thessalonicenses 1Th 54 3 10 nocte ac die abundántius orántes, ut videámus fáciem vestram, et compleámus ea quæ desunt fídei vestræ?
-1 Thessalonicenses 1Th 54 3 11 Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dóminus noster Jesus Christus, dírigat viam nostram ad vos.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 3 12 Vos autem Dóminus multíplicet, et abundáre fáciat caritátem vestram in ínvicem, et in omnes, quemádmodum et nos in vobis:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 3 13 ad confirmánda corda vestra sine queréla in sanctitáte, ante Deum et Patrem nostrum, in advéntu Dómini nostri Jesu Christi cum ómnibus sanctis ejus. Amen.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 1 De cétero ergo, fratres, rogámus vos et obsecrámus in Dómino Jesu, ut quemádmodum accepístis a nobis quómodo opórteat vos ambuláre, et placére Deo, sic et ambulétis ut abundétis magis.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 2 Scitis enim quæ præcépta déderim vobis per Dóminum Jesum.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 3 Hæc est enim volúntas Dei, sanctificátio vestra: ut abstineátis vos a fornicatióne,
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 4 ut sciat unusquísque vestrum vas suum possidére in sanctificatióne, et honóre:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 5 non in passióne desidérii, sicut et gentes, quæ ignórant Deum:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 6 et ne quis supergrediátur, neque circumvéniat in negótio fratrem suum: quóniam vindex est Dóminus de his ómnibus, sicut prædíximus vobis, et testificáti sumus.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 7 Non enim vocávit nos Deus in immundítiam, sed in sanctificatiónem.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 8 Ítaque qui hæc spernit, non hóminem spernit, sed Deum: qui étiam dedit Spíritum suum Sanctum in nobis.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 9 De caritáte autem fraternitátis non necésse habémus scríbere vobis: ipsi enim vos a Deo didicístis ut diligátis ínvicem.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 10 Étenim illud fácitis in omnes fratres in univérsa Macedónia. Rogámus autem vos, fratres, ut abundétis magis,
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 11 et óperam detis ut quiéti sitis, et ut vestrum negótium agátis, et operémini mánibus vestris, sicut præcépimus vobis:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 12 et ut honéste ambulétis ad eos qui foris sunt: et nullíus áliquid desiderétis.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 13 Nólumus autem vos ignoráre fratres de dormiéntibus, ut non contristémini sicut et céteri, qui spem non habent. b
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 14 Si enim crédimus quod Jesus mórtuus est, et resurréxit: ita et Deus eos qui dormiérunt per Jesum, addúcet cum eo.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 15 Hoc enim vobis dícimus in verbo Dómini, quia nos, qui vívimus, qui resídui sumus in advéntum Dómini, non præveniémus eos qui dormiérunt.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 16 Quóniam ipse Dóminus in jussu, et in voce archángeli, et in tuba Dei descéndet de cælo: et mórtui, qui in Christo sunt, resúrgent primi.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 17 Deínde nos, qui vívimus, qui relínquimur, simul rapiémur cum illis in núbibus óbviam Christo in áëra, et sic semper cum Dómino érimus.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 4 18 Ítaque consolámini ínvicem in verbis istis.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 1 De tempóribus autem, et moméntis, fratres, non indigétis ut scribámus vobis.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 2 Ipsi enim diligénter scitis quia dies Dómini, sicut fur in nocte, ita véniet:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 3 cum enim díxerint: Pax et secúritas: tunc repentínus eis supervéniet intéritus, sicut dolor in útero habénti, et non effúgient.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 4 Vos autem, fratres, non estis in ténebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehéndat:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 5 omnes enim vos fílii lucis estis, et fílii diéi: non sumus noctis, neque tenebrárum.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 6 Ígitur non dormiámus sicut et céteri, sed vigilémus, et sóbrii simus.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 7 Qui enim dórmiunt, nocte dórmiunt: et qui ébrii sunt, nocte ébrii sunt.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 8 Nos autem, qui diéi sumus, sóbrii simus, indúti lorícam fídei et caritátis, et gáleam spem salútis:
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 9 quóniam non pósuit nos Deus in iram, sed in acquisitiónem salútis per Dóminum nostrum Jesum Christum,
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 10 qui mórtuus est pro nobis: ut sive vigilémus, sive dormiámus, simul cum illo vivámus.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 11 Propter quod consolámini ínvicem, et ædificáte altérutrum, sicut et fácitis.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 12 Rogámus autem vos, fratres, ut novéritis eos qui labórant inter vos, et præsunt vobis in Dómino, et monent vos, b
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 13 ut habeátis illos abundántius in caritáte propter opus illórum: pacem habéte cum eis.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 14 Rogámus autem vos, fratres, corrípite inquiétos, consolámini pusillánimes, suscípite infírmos, patiéntes estóte ad omnes.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 15 Vidéte ne quis malum pro malo alícui reddat: sed semper quod bonum est sectámini in ínvicem, et in omnes.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 16 Semper gaudéte.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 17 Sine intermissióne oráte.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 18 In ómnibus grátias ágite: hæc est enim volúntas Dei in Christo Jesu in ómnibus vobis.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 19 Spíritum nolíte extínguere.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 20 Prophetías nolíte spérnere.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 21 Ómnia autem probáte: quod bonum est tenéte.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 22 Ab omni spécie mala abstinéte vos.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 23 Ipse autem Deus pacis sanctíficet vos per ómnia: ut ínteger spíritus vester, et ánima, et corpus sine queréla in advéntu Dómini nostri Jesu Christi servétur.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 24 Fidélis est, qui vocávit vos: qui étiam fáciet.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 25 Fratres, oráte pro nobis.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 26 Salutáte fratres omnes in ósculo sancto.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 27 Adjúro vos per Dóminum ut legátur epístola hæc ómnibus sanctis frátribus.
-1 Thessalonicenses 1Th 54 5 28 Grátia Dómini nostri Jesu Christi vobíscum. Amen.
-# 2 Thessalonicenses 2Th Epístola Secúnda Beáti Pauli: Apóstoli ad Thessalonicenses
-2 Thessalonicenses 2Th 55 1 1 Paulus, et Sylvánus, et Timótheus, ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 1 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 1 3 Grátias ágere debémus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quóniam supercréscit fides vestra, et abúndat cáritas uniuscujúsque vestrum in ínvicem:
-2 Thessalonicenses 2Th 55 1 4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriémur in ecclésiis Dei, pro patiéntia vestra, et fide, et in ómnibus persecutiónibus vestris, et tribulatiónibus, quas sustinétis
-2 Thessalonicenses 2Th 55 1 5 in exémplum justi judícii Dei, ut digni habeámini in regno Dei, pro quo et patímini.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 1 6 Si tamen justum est apud Deum retribúere tribulatiónem iis qui vos tríbulant:
-2 Thessalonicenses 2Th 55 1 7 et vobis, qui tribulámini, réquiem nobíscum in revelatióne Dómini Jesu de cælo cum ángelis virtútis ejus,
-2 Thessalonicenses 2Th 55 1 8 in flamma ignis dantis vindíctam iis qui non novérunt Deum, et qui non obédiunt Evangélio Dómini nostri Jesu Christi,
-2 Thessalonicenses 2Th 55 1 9 qui pœnas dabunt in intéritu ætérnas a fácie Dómini, et a glória virtútis ejus:
-2 Thessalonicenses 2Th 55 1 10 cum vénerit glorificári in sanctis suis, et admirábilis fíeri in ómnibus, qui credidérunt, quia créditum est testimónium nostrum super vos in die illo.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 1 11 In quo étiam orámus semper pro vobis: ut dignétur vos vocatióne sua Deus noster, et ímpleat omnem voluntátem bonitátis, et opus fídei in virtúte,
-2 Thessalonicenses 2Th 55 1 12 ut clarificétur nomen Dómini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secúndum grátiam Dei nostri, et Dómini Jesu Christi.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 1 Rogámus autem vos, fratres, per advéntum Dómini nostri Jesu Christi, et nostræ congregatiónis in ipsum:
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 2 ut non cito moveámini a vestro sensu, neque terreámini, neque per spíritum, neque per sermónem, neque per epístolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Dómini.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 3 Ne quis vos sedúcat ullo modo: quóniam nisi vénerit discéssio primum, et revelátus fúerit homo peccáti fílius perditiónis,
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 4 qui adversátur, et extóllitur supra omne, quod dícitur Deus, aut quod cólitur, ita ut in templo Dei sédeat osténdens se tamquam sit Deus.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 5 Non retinétis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicébam vobis?
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 6 et nunc quid detíneat scitis, ut revelétur in suo témpore.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 7 Nam mystérium jam operátur iniquitátis: tantum ut qui tenet nunc, téneat, donec de médio fiat.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 8 Et tunc revelábitur ille iníquus, quem Dóminus Jesus interfíciet spíritu oris sui, et déstruet illustratióne advéntus sui eum:
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 9 cujus est advéntus secúndum operatiónem Sátanæ in omni virtúte, et signis, et prodígiis mendácibus,
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 10 et in omni seductióne iniquitátis iis qui péreunt: eo quod caritátem veritátis non recepérunt ut salvi fíerent.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 11 Ídeo mittet illis Deus operatiónem erróris ut credant mendácio,
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 12 ut judicéntur omnes qui non credidérunt veritáti, sed consensérunt iniquitáti.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 13 Nos autem debémus grátias ágere Deo semper pro vobis, fratres dilécti a Deo, quod elégerit vos Deus primítias in salútem in sanctificatióne spíritus, et in fide veritátis: b
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 14 in qua et vocávit vos per Evangélium nostrum in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Jesu Christi.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 15 Ítaque fratres, state: et tenéte traditiónes, quas didicístis, sive per sermónem, sive per epístolam nostram.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 16 Ipse autem Dóminus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui diléxit nos, et dedit consolatiónem ætérnam, et spem bonam in grátia,
-2 Thessalonicenses 2Th 55 2 17 exhortétur corda vestra, et confírmet in omni ópere et sermóne bono.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 1 De cétero fratres, oráte pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificétur, sicut et apud vos:
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 2 et ut liberémur ab importúnis, et malis homínibus: non enim ómnium est fides.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 3 Fidélis autem Deus est, qui confirmábit vos, et custódiet a malo.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 4 Confídimus autem de vobis, in Dómino, quóniam quæ præcépimus, et fácitis, et faciétis.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 5 Dóminus autem dírigat corda vestra in caritáte Dei, et patiéntia Christi.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 6 Denuntiámus autem vobis, fratres, in nómine Dómini nostri Jesu Christi, ut subtrahátis vos ab omni fratre ambulánte inordináte, et non secúndum traditiónem, quam accepérunt a nobis.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 7 Ipsi enim scitis quemádmodum opórteat imitári nos: quóniam non inquiéti fúimus inter vos:
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 8 neque gratis panem manducávimus ab áliquo, sed in labóre, et in fatigatióne, nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 9 Non quasi non habuérimus potestátem, sed ut nosmetípsos formam darémus vobis ad imitándum nos.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 10 Nam et cum essémus apud vos, hoc denuntiabámus vobis: quóniam si quis non vult operári, nec mandúcet.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 11 Audívimus enim inter vos quosdam ambuláre inquiéte, nihil operántes, sed curióse agéntes.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 12 Iis autem, qui ejúsmodi sunt, denuntiémus, et obsecrámus in Dómino Jesu Christo, ut cum siléntio operántes, suum panem mandúcent.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 13 Vos autem, fratres, nolíte defícere benefaciéntes.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 14 Quod si quis non obédit verbo nostro per epístolam, hunc notáte, et ne commisceámini cum illo ut confundátur:
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 15 et nolíte quasi inimícum existimáre, sed corrípite ut fratrem.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 16 Ipse autem Dóminus pacis det vobis pacem sempitérnam in omni loco. Dóminus sit cum ómnibus vobis.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 17 Salutátio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epístola, ita scribo.
-2 Thessalonicenses 2Th 55 3 18 Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum ómnibus vobis. Amen.
+# Colossénses Col Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Colossénses
+Colossénses Col 53 1 1 Paulus Apóstolus Jesu Christi per voluntátem Dei, et Timótheus frater:
+Colossénses Col 53 1 2 eis, qui sunt Colóssis, sanctis, et fidélibus frátribus in Christo Jesu.
+Colossénses Col 53 1 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo. Grátias ágimus Deo, et Patri Dómini nostri Jesu Christi semper pro vobis orántes:
+Colossénses Col 53 1 4 audiéntes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectiónem quam habétis in sanctos omnes
+Colossénses Col 53 1 5 propter spem, quæ repósita est vobis in cælis: quam audístis in verbo veritátis Evangélii:
+Colossénses Col 53 1 6 quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est, et fructíficat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audístis, et cognovístis grátiam Dei in veritáte,
+Colossénses Col 53 1 7 sicut didicístis ab Épaphra caríssimo consérvo nostro, qui est fidélis pro vobis miníster Christi Jesu,
+Colossénses Col 53 1 8 qui étiam manifestávit nobis dilectiónem vestram in spíritu.
+Colossénses Col 53 1 9 Ídeo et nos ex qua die audívimus, non cessámus pro vobis orántes, et postulántes ut impleámini agnitióne voluntátis ejus, in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli: b
+Colossénses Col 53 1 10 ut ambulétis digne Deo per ómnia placéntes: in omni ópere bono fructificántes, et crescéntes in sciéntia Dei:
+Colossénses Col 53 1 11 in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis ejus, in omni patiéntia et longanimitáte cum gáudio,
+Colossénses Col 53 1 12 grátias agéntes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine:
+Colossénses Col 53 1 13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum fílii dilectiónis suæ,
+Colossénses Col 53 1 14 in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum.
+Colossénses Col 53 1 15 Qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ: b
+Colossénses Col 53 1 16 quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in cælis, et in terra, visibília, et invisibília, sive throni, sive dominatiónes, sive principátus, sive potestátes: ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt:
+Colossénses Col 53 1 17 et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant.
+Colossénses Col 53 1 18 Et ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis: ut sit in ómnibus ipse primátum tenens:
+Colossénses Col 53 1 19 quia in ipso complácuit, omnem plenitúdinem inhabitáre:
+Colossénses Col 53 1 20 et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
+Colossénses Col 53 1 21 Et vos cum essétis aliquándo alienáti, et inimíci sensu in opéribus malis:
+Colossénses Col 53 1 22 nunc autem reconciliávit in córpore carnis ejus per mortem, exhíbere vos sanctos, et immaculátos, et irreprehensíbiles coram ipso:
+Colossénses Col 53 1 23 si tamen permanétis in fide fundáti, et stábiles, et immóbiles a spe Evangélii, quod audístis, quod prædicátum est in univérsa creatúra, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus miníster.
+Colossénses Col 53 1 24 Qui nunc gáudeo in passiónibus pro vobis, et adímpleo ea quæ desunt passiónum Christi, in carne mea pro córpore ejus, quod est Ecclésia: b
+Colossénses Col 53 1 25 cujus factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi in vos, ut ímpleam verbum Dei:
+Colossénses Col 53 1 26 mystérium, quod abscónditum fuit a sǽculis, et generatiónibus, nunc autem manifestátum est sanctis ejus,
+Colossénses Col 53 1 27 quibus vóluit Deus notas fácere divítias glóriæ sacraménti hujus in géntibus, quod est Christus, in vobis spes glóriæ,
+Colossénses Col 53 1 28 quem nos annuntiámus, corripiéntes omnem hóminem, et docéntes omnem hóminem, in omni sapiéntia, ut exhibeámus omnem hóminem perféctum in Christo Jesu:
+Colossénses Col 53 1 29 in quo et labóro, certándo secúndum operatiónem ejus, quam operátur in me in virtúte.
+Colossénses Col 53 2 1 Volo enim vos scire qualem sollicitúdinem hábeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodicíæ, et quicúmque non vidérunt fáciem meam in carne:
+Colossénses Col 53 2 2 ut consoléntur corda ipsórum, instrúcti in caritáte, et in omnes divítias plenitúdinis intelléctus, in agnitiónem mystérii Dei Patris et Christi Jesu:
+Colossénses Col 53 2 3 in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi.
+Colossénses Col 53 2 4 Hoc autem dico, ut nemo vos decípiat in sublimitáte sermónum.
+Colossénses Col 53 2 5 Nam etsi córpore absens sum, sed spíritu vobíscum sum: gaudens, et videns órdinem vestrum, et firmaméntum ejus, quæ in Christo est, fídei vestræ.
+Colossénses Col 53 2 6 Sicut ergo accepístis Jesum Christum Dóminum, in ipso ambuláte,
+Colossénses Col 53 2 7 radicáti, et superædificáti in ipso, et confirmáti fide, sicut et didicístis, abundántes in illo in gratiárum actióne.
+Colossénses Col 53 2 8 Vidéte ne quis vos decípiat per philosóphiam, et inánem falláciam secúndum traditiónem hóminum, secúndum eleménta mundi, et non secúndum Christum:
+Colossénses Col 53 2 9 quia in ipso inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter:
+Colossénses Col 53 2 10 et estis in illo repléti, qui est caput omnis principátus et potestátis:
+Colossénses Col 53 2 11 in quo et circumcísi estis circumcisióne non manu facta in expoliatióne córporis carnis, sed in circumcisióne Christi:
+Colossénses Col 53 2 12 consepúlti ei in baptísmo, in quo et resurrexístis per fidem operatiónis Dei, qui suscitávit illum a mórtuis.
+Colossénses Col 53 2 13 Et vos cum mórtui essétis in delíctis, et præpútio carnis vestræ, convivificávit cum illo, donans vobis ómnia delícta:
+Colossénses Col 53 2 14 delens quod advérsus nos erat chirógraphum decréti, quod erat contrárium nobis, et ipsum tulit de médio, affígens illud cruci:
+Colossénses Col 53 2 15 et expólians principátus, et potestátes tradúxit confidénter, palam triúmphans illos in semetípso.
+Colossénses Col 53 2 16 Nemo ergo vos júdicet in cibo, aut in potu, aut in parte diéi festi, aut neoméniæ, aut sabbatórum:
+Colossénses Col 53 2 17 quæ sunt umbra futurórum: corpus autem Christi.
+Colossénses Col 53 2 18 Nemo vos sedúcat, volens in humilitáte, et religióne angelórum, quæ non vidit ámbulans, frustra inflátus sensu carnis suæ,
+Colossénses Col 53 2 19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiónes subministrátum, et constrúctum crescit in augméntum Dei.
+Colossénses Col 53 2 20 Si ergo mórtui estis cum Christo ab eleméntis hujus mundi: quid adhuc tamquam vivéntes in mundo decérnitis?
+Colossénses Col 53 2 21 Ne tetigéritis, neque gustavéritis, neque contrectavéritis:
+Colossénses Col 53 2 22 quæ sunt ómnia in intéritum ipso usu, secúndum præcépta et doctrínas hóminum:
+Colossénses Col 53 2 23 quæ sunt ratiónem quidem habéntia sapiéntiæ in superstitióne, et humilitáte, et non ad parcéndum córpori, non in honóre áliquo ad saturitátem carnis.
+Colossénses Col 53 3 1 Ígitur, si consurrexístis cum Christo: quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens:
+Colossénses Col 53 3 2 quæ sursum sunt sápite, non quæ super terram.
+Colossénses Col 53 3 3 Mórtui enim estis, et vita vestra est abscóndita cum Christo in Deo.
+Colossénses Col 53 3 4 Cum Christus apparúerit, vita vestra: tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.
+Colossénses Col 53 3 5 Mortificáte ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicatiónem, immundítiam, libídinem, concupiscéntiam malam, et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus:
+Colossénses Col 53 3 6 propter quæ venit ira Dei super fílios incredulitátis:
+Colossénses Col 53 3 7 in quibus et vos ambulástis aliquándo, cum viverétis in illis.
+Colossénses Col 53 3 8 Nunc autem depónite et vos ómnia: iram, indignatiónem, malítiam, blasphémiam, turpem sermónem de ore vestro.
+Colossénses Col 53 3 9 Nolíte mentíri ínvicem, expoliántes vos véterem hóminem cum áctibus suis,
+Colossénses Col 53 3 10 et induéntes novum eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem ejus qui creávit illum:
+Colossénses Col 53 3 11 ubi non est gentílis et Judǽus, circumcísio et præpútium, Bárbarus et Scytha, servus et liber: sed ómnia, et in ómnibus Christus.
+Colossénses Col 53 3 12 Indúite vos ergo, sicut elécti Dei, sancti, et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam:
+Colossénses Col 53 3 13 supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos.
+Colossénses Col 53 3 14 Super ómnia autem hæc, caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis:
+Colossénses Col 53 3 15 et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et grati estóte.
+Colossénses Col 53 3 16 Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes, et commonéntes vosmetípsos, psalmis, hymnis, et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo.
+Colossénses Col 53 3 17 Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.
+Colossénses Col 53 3 18 Mulíeres, súbditæ estóte viris, sicut opórtet, in Dómino. b
+Colossénses Col 53 3 19 Viri, dilígite uxóres vestras, et nolíte amári esse ad illas.
+Colossénses Col 53 3 20 Fílii, obedíte paréntibus per ómnia: hoc enim plácitum est in Dómino.
+Colossénses Col 53 3 21 Patres, nolíte ad indignatiónem provocáre fílios vestros, ut non pusíllo ánimo fiant.
+Colossénses Col 53 3 22 Servi, obedíte per ómnia dóminis carnálibus, non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed in simplicitáte cordis, timéntes Deum.
+Colossénses Col 53 3 23 Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino, et non homínibus:
+Colossénses Col 53 3 24 sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hæreditátis. Dómino Christo servíte.
+Colossénses Col 53 3 25 Qui enim injúriam facit, recípiet id quod iníque gessit: et non est personárum accéptio apud Deum.
+Colossénses Col 53 4 1 Dómini, quod justum est et æquum, servis præstáte: sciéntes quod et vos Dóminum habétis in cælo.
+Colossénses Col 53 4 2 Oratióni instáte, vigilántes in ea in gratiárum actióne: b
+Colossénses Col 53 4 3 orántes simul et pro nobis, ut Deus apériat nobis óstium sermónis ad loquéndum mystérium Christi (propter quod étiam vinctus sum),
+Colossénses Col 53 4 4 ut maniféstem illud ita ut opórtet me loqui.
+Colossénses Col 53 4 5 In sapiéntia ambuláte ad eos, qui foris sunt: tempus rediméntes.
+Colossénses Col 53 4 6 Sermo vester semper in grátia sale sit condítus, ut sciátis quómodo opórteat vos unicuíque respondére.
+Colossénses Col 53 4 7 Quæ circa me sunt, ómnia vobis nota fáciet Týchicus, caríssimus frater, et fidélis miníster, et consérvus in Dómino:
+Colossénses Col 53 4 8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognóscat quæ circa vos sunt, et consolétur corda vestra,
+Colossénses Col 53 4 9 cum Onésimo caríssimo, et fidéli fratre, qui ex vobis est. Ómnia, quæ hic agúntur, nota fácient vobis.
+Colossénses Col 53 4 10 Salútat vos Aristárchus concaptívus meus, et Marcus consobrínus Bárnabæ, de quo accepístis mandáta: si vénerit ad vos, excípite illum: b
+Colossénses Col 53 4 11 et Jesus, qui dícitur Justus: qui sunt ex circumcisióne: hi soli sunt adjutóres mei in regno Dei, qui mihi fuérunt solátio.
+Colossénses Col 53 4 12 Salútat vos Épaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollícitus pro vobis in oratiónibus, ut stetis perfécti, et pleni in omni voluntáte Dei.
+Colossénses Col 53 4 13 Testimónium enim illi perhíbeo quod habet multum labórem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodicíæ, et qui Hierápoli.
+Colossénses Col 53 4 14 Salútat vos Lucas, médicus caríssimus, et Demas.
+Colossénses Col 53 4 15 Salutáte fratres, qui sunt Laodicíæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclésiam.
+Colossénses Col 53 4 16 Et cum lecta fúerit apud vos epístola hæc, fácite ut et in Laodicénsium ecclésia legátur: et eam, quæ Laodicénsium est, vos legátis.
+Colossénses Col 53 4 17 Et dícite Archíppo: Vide ministérium, quod accepísti in Dómino, ut illud ímpleas.
+Colossénses Col 53 4 18 Salutátio, mea manu Pauli. Mémores estóte vinculórum meórum. Grátia vobíscum. Amen.
+# 1 Thessalonicénses 1Th Epístola Prima Beáti Pauli: Apóstoli ad Thessalonicénses
+1 Thessalonicénses 1Th 54 1 1 Paulus, et Silvánus, et Timótheus ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre, et Dómino Jesu Christo.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 1 2 Grátia vobis, et pax. Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam vestri faciéntes in oratiónibus nostris sine intermissióne,
+1 Thessalonicénses 1Th 54 1 3 mémores óperis fídei vestræ, et labóris, et caritátis, et sustinéntiæ spei Dómini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 1 4 sciéntes, fratres dilécti a Deo, electiónem vestram:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 1 5 quia Evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed et in virtúte, et in Spíritu Sancto, et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus in vobis propter vos.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 1 6 Et vos imitatóres nostri facti estis, et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa, cum gáudio Spíritus Sancti:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 1 7 ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia, et in Acháia.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 1 8 A vobis enim diffamátus est sermo Dómini, non solum in Macedónia, et in Acháia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profécta est ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 1 9 Ipsi enim de nobis annúntiant qualem intróitum habuérimus ad vos: et quómodo convérsi estis ad Deum a simulácris, servíre Deo vivo, et vero,
+1 Thessalonicénses 1Th 54 1 10 et exspectáre Fílium ejus de cælis (quem suscitávit a mórtuis) Jesum, qui erípuit nos ab ira ventúra.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 1 Nam ipsi scitis, fratres, intróitum nostrum ad vos, quia non inánis fuit:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 2 sed ante passi, et contuméliis affécti (sicut scitis) in Philíppis, fidúciam habúimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangélium Dei in multa sollicitúdine.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 3 Exhortátio enim nostra non de erróre, neque de immundítia, neque in dolo,
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 4 sed sicut probáti sumus a Deo ut crederétur nobis Evangélium: ita lóquimur non quasi homínibus placéntes, sed Deo, qui probat corda nostra.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 5 Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis: neque in occasióne avarítiæ: Deus testis est:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 6 nec quæréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis, neque ab áliis.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 7 Cum possémus vobis óneri esse ut Christi apóstoli: sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 8 Ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: quóniam caríssimi nobis facti estis.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 9 Mémores enim estis, fratres, labóris nostri, et fatigatiónis: nocte ac die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis Evangélium Dei.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine queréla, vobis, qui credidístis, fúimus:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 11 sicut scitis, quáliter unumquémque vestrum (sicut pater fílios suos)
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 12 deprecántes vos, et consolántes, testificáti sumus, ut ambularétis digne Deo, qui vocávit vos in suum regnum et glóriam.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 13 Ídeo et nos grátias ágimus Deo sine intermissióne: quóniam cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis illud, non ut verbum hóminum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operátur in vobis, qui credidístis:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 14 vos enim imitatóres facti estis, fratres, ecclesiárum Dei, quæ sunt in Judǽa in Christo Jesu: quia éadem passi estis et vos a contribúlibus vestris, sicut et ipsi a Judǽis:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 15 qui et Dóminum occidérunt Jesum, et prophétas, et nos persecúti sunt, et Deo non placent, et ómnibus homínibus adversántur,
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 16 prohibéntes nos géntibus loqui ut salvæ fiant, ut ímpleant peccáta sua semper: pervénit enim ira Dei super illos usque in finem.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 17 Nos autem fratres desoláti a vobis ad tempus horæ, aspéctu, non corde, abundántius festinávimus fáciem vestram vidére cum multo desidério: b
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 18 quóniam volúimus veníre ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et íterum: sed impedívit nos Sátanas.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 19 Quæ est enim nostra spes aut gáudium, aut coróna glóriæ? nonne vos ante Dóminum nostrum Jesum Christum estis in advéntu ejus?
+1 Thessalonicénses 1Th 54 2 20 vos enim estis glória nostra et gáudium.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 3 1 Propter quod non sustinéntes ámplius, plácuit nobis remanére Athénis, solis:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 3 2 et mísimus Timótheum fratrem nostrum, et minístrum Dei in Evangélio Christi, ad confirmándos vos, et exhortándos pro fide vestra:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 3 3 ut nemo moveátur in tribulatiónibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc pósiti sumus.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 3 4 Nam et cum apud vos essémus, prædicebámus vobis passúros nos tribulatiónes, sicut et factum est, et scitis.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 3 5 Proptérea et ego ámplius non sústinens, misi ad cognoscéndam fidem vestram: ne forte tentáverit vos is qui tentat, et inánis fiat labor noster.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 3 6 Nunc autem veniénte Timótheo ad nos a vobis, et annuntiánte nobis fidem et caritátem vestram, et quia memóriam nostri habétis bonam semper, desiderántes nos vidére, sicut et nos quoque vos:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 3 7 ídeo consoláti sumus, fratres, in vobis in omni necessitáte et tribulatióne nostra, per fidem vestram,
+1 Thessalonicénses 1Th 54 3 8 quóniam nunc vívimus, si vos statis in Dómino.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 3 9 Quam enim gratiárum actiónem póssumus Deo retribúere pro vobis in omni gáudio, quo gaudémus propter vos ante Deum nostrum,
+1 Thessalonicénses 1Th 54 3 10 nocte ac die abundántius orántes, ut videámus fáciem vestram, et compleámus ea quæ desunt fídei vestræ?
+1 Thessalonicénses 1Th 54 3 11 Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dóminus noster Jesus Christus, dírigat viam nostram ad vos.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 3 12 Vos autem Dóminus multíplicet, et abundáre fáciat caritátem vestram in ínvicem, et in omnes, quemádmodum et nos in vobis:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 3 13 ad confirmánda corda vestra sine queréla in sanctitáte, ante Deum et Patrem nostrum, in advéntu Dómini nostri Jesu Christi cum ómnibus sanctis ejus. Amen.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 1 De cétero ergo, fratres, rogámus vos et obsecrámus in Dómino Jesu, ut quemádmodum accepístis a nobis quómodo opórteat vos ambuláre, et placére Deo, sic et ambulétis ut abundétis magis.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 2 Scitis enim quæ præcépta déderim vobis per Dóminum Jesum.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 3 Hæc est enim volúntas Dei, sanctificátio vestra: ut abstineátis vos a fornicatióne,
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 4 ut sciat unusquísque vestrum vas suum possidére in sanctificatióne, et honóre:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 5 non in passióne desidérii, sicut et gentes, quæ ignórant Deum:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 6 et ne quis supergrediátur, neque circumvéniat in negótio fratrem suum: quóniam vindex est Dóminus de his ómnibus, sicut prædíximus vobis, et testificáti sumus.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 7 Non enim vocávit nos Deus in immundítiam, sed in sanctificatiónem.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 8 Ítaque qui hæc spernit, non hóminem spernit, sed Deum: qui étiam dedit Spíritum suum Sanctum in nobis.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 9 De caritáte autem fraternitátis non necésse habémus scríbere vobis: ipsi enim vos a Deo didicístis ut diligátis ínvicem.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 10 Étenim illud fácitis in omnes fratres in univérsa Macedónia. Rogámus autem vos, fratres, ut abundétis magis,
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 11 et óperam detis ut quiéti sitis, et ut vestrum negótium agátis, et operémini mánibus vestris, sicut præcépimus vobis:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 12 et ut honéste ambulétis ad eos qui foris sunt: et nullíus áliquid desiderétis.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 13 Nólumus autem vos ignoráre fratres de dormiéntibus, ut non contristémini sicut et céteri, qui spem non habent. b
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 14 Si enim crédimus quod Jesus mórtuus est, et resurréxit: ita et Deus eos qui dormiérunt per Jesum, addúcet cum eo.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 15 Hoc enim vobis dícimus in verbo Dómini, quia nos, qui vívimus, qui resídui sumus in advéntum Dómini, non præveniémus eos qui dormiérunt.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 16 Quóniam ipse Dóminus in jussu, et in voce archángeli, et in tuba Dei descéndet de cælo: et mórtui, qui in Christo sunt, resúrgent primi.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 17 Deínde nos, qui vívimus, qui relínquimur, simul rapiémur cum illis in núbibus óbviam Christo in áëra, et sic semper cum Dómino érimus.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 4 18 Ítaque consolámini ínvicem in verbis istis.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 1 De tempóribus autem, et moméntis, fratres, non indigétis ut scribámus vobis.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 2 Ipsi enim diligénter scitis quia dies Dómini, sicut fur in nocte, ita véniet:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 3 cum enim díxerint: Pax et secúritas: tunc repentínus eis supervéniet intéritus, sicut dolor in útero habénti, et non effúgient.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 4 Vos autem, fratres, non estis in ténebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehéndat:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 5 omnes enim vos fílii lucis estis, et fílii diéi: non sumus noctis, neque tenebrárum.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 6 Ígitur non dormiámus sicut et céteri, sed vigilémus, et sóbrii simus.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 7 Qui enim dórmiunt, nocte dórmiunt: et qui ébrii sunt, nocte ébrii sunt.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 8 Nos autem, qui diéi sumus, sóbrii simus, indúti lorícam fídei et caritátis, et gáleam spem salútis:
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 9 quóniam non pósuit nos Deus in iram, sed in acquisitiónem salútis per Dóminum nostrum Jesum Christum,
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 10 qui mórtuus est pro nobis: ut sive vigilémus, sive dormiámus, simul cum illo vivámus.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 11 Propter quod consolámini ínvicem, et ædificáte altérutrum, sicut et fácitis.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 12 Rogámus autem vos, fratres, ut novéritis eos qui labórant inter vos, et præsunt vobis in Dómino, et monent vos, b
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 13 ut habeátis illos abundántius in caritáte propter opus illórum: pacem habéte cum eis.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 14 Rogámus autem vos, fratres, corrípite inquiétos, consolámini pusillánimes, suscípite infírmos, patiéntes estóte ad omnes.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 15 Vidéte ne quis malum pro malo alícui reddat: sed semper quod bonum est sectámini in ínvicem, et in omnes.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 16 Semper gaudéte.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 17 Sine intermissióne oráte.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 18 In ómnibus grátias ágite: hæc est enim volúntas Dei in Christo Jesu in ómnibus vobis.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 19 Spíritum nolíte extínguere.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 20 Prophetías nolíte spérnere.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 21 Ómnia autem probáte: quod bonum est tenéte.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 22 Ab omni spécie mala abstinéte vos.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 23 Ipse autem Deus pacis sanctíficet vos per ómnia: ut ínteger spíritus vester, et ánima, et corpus sine queréla in advéntu Dómini nostri Jesu Christi servétur.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 24 Fidélis est, qui vocávit vos: qui étiam fáciet.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 25 Fratres, oráte pro nobis.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 26 Salutáte fratres omnes in ósculo sancto.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 27 Adjúro vos per Dóminum ut legátur epístola hæc ómnibus sanctis frátribus.
+1 Thessalonicénses 1Th 54 5 28 Grátia Dómini nostri Jesu Christi vobíscum. Amen.
+# 2 Thessalonicénses 2Th Epístola Secúnda Beáti Pauli: Apóstoli ad Thessalonicénses
+2 Thessalonicénses 2Th 55 1 1 Paulus, et Sylvánus, et Timótheus, ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 1 2 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 1 3 Grátias ágere debémus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quóniam supercréscit fides vestra, et abúndat cáritas uniuscujúsque vestrum in ínvicem:
+2 Thessalonicénses 2Th 55 1 4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriémur in ecclésiis Dei, pro patiéntia vestra, et fide, et in ómnibus persecutiónibus vestris, et tribulatiónibus, quas sustinétis
+2 Thessalonicénses 2Th 55 1 5 in exémplum justi judícii Dei, ut digni habeámini in regno Dei, pro quo et patímini.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 1 6 Si tamen justum est apud Deum retribúere tribulatiónem iis qui vos tríbulant:
+2 Thessalonicénses 2Th 55 1 7 et vobis, qui tribulámini, réquiem nobíscum in revelatióne Dómini Jesu de cælo cum ángelis virtútis ejus,
+2 Thessalonicénses 2Th 55 1 8 in flamma ignis dantis vindíctam iis qui non novérunt Deum, et qui non obédiunt Evangélio Dómini nostri Jesu Christi,
+2 Thessalonicénses 2Th 55 1 9 qui pœnas dabunt in intéritu ætérnas a fácie Dómini, et a glória virtútis ejus:
+2 Thessalonicénses 2Th 55 1 10 cum vénerit glorificári in sanctis suis, et admirábilis fíeri in ómnibus, qui credidérunt, quia créditum est testimónium nostrum super vos in die illo.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 1 11 In quo étiam orámus semper pro vobis: ut dignétur vos vocatióne sua Deus noster, et ímpleat omnem voluntátem bonitátis, et opus fídei in virtúte,
+2 Thessalonicénses 2Th 55 1 12 ut clarificétur nomen Dómini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secúndum grátiam Dei nostri, et Dómini Jesu Christi.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 1 Rogámus autem vos, fratres, per advéntum Dómini nostri Jesu Christi, et nostræ congregatiónis in ipsum:
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 2 ut non cito moveámini a vestro sensu, neque terreámini, neque per spíritum, neque per sermónem, neque per epístolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Dómini.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 3 Ne quis vos sedúcat ullo modo: quóniam nisi vénerit discéssio primum, et revelátus fúerit homo peccáti fílius perditiónis,
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 4 qui adversátur, et extóllitur supra omne, quod dícitur Deus, aut quod cólitur, ita ut in templo Dei sédeat osténdens se tamquam sit Deus.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 5 Non retinétis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicébam vobis?
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 6 et nunc quid detíneat scitis, ut revelétur in suo témpore.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 7 Nam mystérium jam operátur iniquitátis: tantum ut qui tenet nunc, téneat, donec de médio fiat.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 8 Et tunc revelábitur ille iníquus, quem Dóminus Jesus interfíciet spíritu oris sui, et déstruet illustratióne advéntus sui eum:
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 9 cujus est advéntus secúndum operatiónem Sátanæ in omni virtúte, et signis, et prodígiis mendácibus,
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 10 et in omni seductióne iniquitátis iis qui péreunt: eo quod caritátem veritátis non recepérunt ut salvi fíerent.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 11 Ídeo mittet illis Deus operatiónem erróris ut credant mendácio,
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 12 ut judicéntur omnes qui non credidérunt veritáti, sed consensérunt iniquitáti.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 13 Nos autem debémus grátias ágere Deo semper pro vobis, fratres dilécti a Deo, quod elégerit vos Deus primítias in salútem in sanctificatióne spíritus, et in fide veritátis: b
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 14 in qua et vocávit vos per Evangélium nostrum in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Jesu Christi.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 15 Ítaque fratres, state: et tenéte traditiónes, quas didicístis, sive per sermónem, sive per epístolam nostram.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 16 Ipse autem Dóminus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui diléxit nos, et dedit consolatiónem ætérnam, et spem bonam in grátia,
+2 Thessalonicénses 2Th 55 2 17 exhortétur corda vestra, et confírmet in omni ópere et sermóne bono.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 1 De cétero fratres, oráte pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificétur, sicut et apud vos:
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 2 et ut liberémur ab importúnis, et malis homínibus: non enim ómnium est fides.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 3 Fidélis autem Deus est, qui confirmábit vos, et custódiet a malo.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 4 Confídimus autem de vobis, in Dómino, quóniam quæ præcépimus, et fácitis, et faciétis.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 5 Dóminus autem dírigat corda vestra in caritáte Dei, et patiéntia Christi.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 6 Denuntiámus autem vobis, fratres, in nómine Dómini nostri Jesu Christi, ut subtrahátis vos ab omni fratre ambulánte inordináte, et non secúndum traditiónem, quam accepérunt a nobis.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 7 Ipsi enim scitis quemádmodum opórteat imitári nos: quóniam non inquiéti fúimus inter vos:
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 8 neque gratis panem manducávimus ab áliquo, sed in labóre, et in fatigatióne, nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 9 Non quasi non habuérimus potestátem, sed ut nosmetípsos formam darémus vobis ad imitándum nos.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 10 Nam et cum essémus apud vos, hoc denuntiabámus vobis: quóniam si quis non vult operári, nec mandúcet.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 11 Audívimus enim inter vos quosdam ambuláre inquiéte, nihil operántes, sed curióse agéntes.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 12 Iis autem, qui ejúsmodi sunt, denuntiémus, et obsecrámus in Dómino Jesu Christo, ut cum siléntio operántes, suum panem mandúcent.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 13 Vos autem, fratres, nolíte defícere benefaciéntes.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 14 Quod si quis non obédit verbo nostro per epístolam, hunc notáte, et ne commisceámini cum illo ut confundátur:
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 15 et nolíte quasi inimícum existimáre, sed corrípite ut fratrem.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 16 Ipse autem Dóminus pacis det vobis pacem sempitérnam in omni loco. Dóminus sit cum ómnibus vobis.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 17 Salutátio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epístola, ita scribo.
+2 Thessalonicénses 2Th 55 3 18 Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum ómnibus vobis. Amen.
# 1 Timótheum 1Tim Epístola Prima Beáti: Pauli Apóstoli ad Timótheum
1 Timótheum 1Tim 56 1 1 Paulus Apóstolus Jesu Christi secúndum impérium Dei Salvatóris nostri, et Christi Jesu spei nostræ,
1 Timótheum 1Tim 56 1 2 Timótheo dilécto fílio in fide. Grátia, misericórdia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Dómino nostro.
@@ -34789,32 +34789,32 @@ Titum Titus 58 3 12 Cum mísero ad te Ártemam, aut Týchicum, festína ad me ve
Titum Titus 58 3 13 Zenam legisperítum et Apóllo sollícite præmítte, ut nihil illis desit.
Titum Titus 58 3 14 Discant autem et nostri bonis opéribus præésse ad usus necessários: ut non sint infructuósi.
Titum Titus 58 3 15 Salútant te qui mecum sunt omnes: salúta eos qui nos amant in fide. Grátia Dei cum ómnibus vobis. Amen.
-# Philemonem Phmn Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Philemonem
-Philemonem Phmn 59 1 1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timótheus frater, Philémoni dilécto, et adjutóri nostro,
-Philemonem Phmn 59 1 2 et Áppiæ soróri caríssimæ, et Archíppo commilitóni nostro, et ecclésiæ, quæ in domo tua est.
-Philemonem Phmn 59 1 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
-Philemonem Phmn 59 1 4 Grátias ago Deo meo, semper memóriam tui fáciens in oratiónibus meis, b
-Philemonem Phmn 59 1 5 áudiens caritátem tuam, et fidem, quam habes in Dómino Jesu, et in omnes sanctos:
-Philemonem Phmn 59 1 6 ut communicátio fídei tuæ évidens fiat in agnitióne omnis óperis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
-Philemonem Phmn 59 1 7 Gáudium enim magnum hábui, et consolatiónem in caritáte tua: quia víscera sanctórum requievérunt per te, frater.
-Philemonem Phmn 59 1 8 Propter quod multam fidúciam habens in Christo Jesu imperándi tibi quod ad rem pértinet:
-Philemonem Phmn 59 1 9 propter caritátem magis óbsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:
-Philemonem Phmn 59 1 10 óbsecro te pro meo fílio, quem génui in vínculis, Onésimo,
-Philemonem Phmn 59 1 11 qui tibi aliquándo inútilis fuit, nunc autem et mihi et tibi útilis,
-Philemonem Phmn 59 1 12 quem remísi tibi. Tu autem illum, ut mea víscera, súscipe:
-Philemonem Phmn 59 1 13 quem ego volúeram mecum detinére, ut pro te mihi ministráret in vínculis Evangélii:
-Philemonem Phmn 59 1 14 sine consílio autem tuo nihil vólui fácere, uti ne velut ex necessitáte bonum tuum esset, sed voluntárium.
-Philemonem Phmn 59 1 15 Fórsitan enim ídeo discéssit ad horam a te, ut ætérnum illum recíperes:
-Philemonem Phmn 59 1 16 jam non ut servum, sed pro servo caríssimum fratrem, máxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Dómino?
-Philemonem Phmn 59 1 17 Si ergo habes me sócium, súscipe illum sicut me:
-Philemonem Phmn 59 1 18 si autem áliquid nócuit tibi, aut debet, hoc mihi ímputa.
-Philemonem Phmn 59 1 19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teípsum mihi debes:
-Philemonem Phmn 59 1 20 ita, frater. Ego te fruar in Dómino: réfice víscera mea in Dómino.
-Philemonem Phmn 59 1 21 Confídens in obediéntia tua scripsi tibi: sciens quóniam et super id, quod dico, fácies.
-Philemonem Phmn 59 1 22 Simul autem et para mihi hospítium: nam spero per oratiónes vestras donári me vobis.
-Philemonem Phmn 59 1 23 Salútat te Épaphras concaptívus meus in Christo Jesu,
-Philemonem Phmn 59 1 24 Marcus, Aristárchus, Demas, et Lucas, adjutóres mei.
-Philemonem Phmn 59 1 25 Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro. Amen.
+# Philémonem Phmn Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Philémonem
+Philémonem Phmn 59 1 1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timótheus frater, Philémoni dilécto, et adjutóri nostro,
+Philémonem Phmn 59 1 2 et Áppiæ soróri caríssimæ, et Archíppo commilitóni nostro, et ecclésiæ, quæ in domo tua est.
+Philémonem Phmn 59 1 3 Grátia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Dómino Jesu Christo.
+Philémonem Phmn 59 1 4 Grátias ago Deo meo, semper memóriam tui fáciens in oratiónibus meis, b
+Philémonem Phmn 59 1 5 áudiens caritátem tuam, et fidem, quam habes in Dómino Jesu, et in omnes sanctos:
+Philémonem Phmn 59 1 6 ut communicátio fídei tuæ évidens fiat in agnitióne omnis óperis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
+Philémonem Phmn 59 1 7 Gáudium enim magnum hábui, et consolatiónem in caritáte tua: quia víscera sanctórum requievérunt per te, frater.
+Philémonem Phmn 59 1 8 Propter quod multam fidúciam habens in Christo Jesu imperándi tibi quod ad rem pértinet:
+Philémonem Phmn 59 1 9 propter caritátem magis óbsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:
+Philémonem Phmn 59 1 10 óbsecro te pro meo fílio, quem génui in vínculis, Onésimo,
+Philémonem Phmn 59 1 11 qui tibi aliquándo inútilis fuit, nunc autem et mihi et tibi útilis,
+Philémonem Phmn 59 1 12 quem remísi tibi. Tu autem illum, ut mea víscera, súscipe:
+Philémonem Phmn 59 1 13 quem ego volúeram mecum detinére, ut pro te mihi ministráret in vínculis Evangélii:
+Philémonem Phmn 59 1 14 sine consílio autem tuo nihil vólui fácere, uti ne velut ex necessitáte bonum tuum esset, sed voluntárium.
+Philémonem Phmn 59 1 15 Fórsitan enim ídeo discéssit ad horam a te, ut ætérnum illum recíperes:
+Philémonem Phmn 59 1 16 jam non ut servum, sed pro servo caríssimum fratrem, máxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Dómino?
+Philémonem Phmn 59 1 17 Si ergo habes me sócium, súscipe illum sicut me:
+Philémonem Phmn 59 1 18 si autem áliquid nócuit tibi, aut debet, hoc mihi ímputa.
+Philémonem Phmn 59 1 19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teípsum mihi debes:
+Philémonem Phmn 59 1 20 ita, frater. Ego te fruar in Dómino: réfice víscera mea in Dómino.
+Philémonem Phmn 59 1 21 Confídens in obediéntia tua scripsi tibi: sciens quóniam et super id, quod dico, fácies.
+Philémonem Phmn 59 1 22 Simul autem et para mihi hospítium: nam spero per oratiónes vestras donári me vobis.
+Philémonem Phmn 59 1 23 Salútat te Épaphras concaptívus meus in Christo Jesu,
+Philémonem Phmn 59 1 24 Marcus, Aristárchus, Demas, et Lucas, adjutóres mei.
+Philémonem Phmn 59 1 25 Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro. Amen.
# Hebrǽos Heb Epístola Beáti Pauli Apóstoli: ad Hebrǽos
Hebrǽos Heb 60 1 1 Multifáriam, multísque modis olim Deus loquens pátribus in prophétis:
Hebrǽos Heb 60 1 2 novíssime, diébus istis locútus est nobis in Fílio, quem constítuit hærédem universórum, per quem fecit et sǽcula:
@@ -35119,7 +35119,7 @@ Hebrǽos Heb 60 13 22 Rogo autem vos fratres, ut sufferátis verbum solátii. É
Hebrǽos Heb 60 13 23 Cognóscite fratrem nostrum Timótheum dimíssum: cum quo (si celérius vénerit) vidébo vos.
Hebrǽos Heb 60 13 24 Salutáte omnes præpósitos vestros, et omnes sanctos. Salútant vos de Itália fratres.
Hebrǽos Heb 60 13 25 Grátia cum ómnibus vobis. Amen.
-# Jacóbi Jas Epístola Catholica Beáti: Jacóbi Apóstoli
+# Jacóbi Jas Epístola Cathólica Beáti: Jacóbi Apóstoli
Jacóbi Jas 61 1 1 Jacóbus, Dei et Dómini nostri Jesu Christi servus, duódecim tríbubus, quæ sunt in dispersióne, salútem.
Jacóbi Jas 61 1 2 Omne gáudium existimáte fratres mei, cum in tentatiónes várias incidéritis:
Jacóbi Jas 61 1 3 sciéntes quod probátio fídei vestræ patiéntiam operátur.
@@ -35532,7 +35532,7 @@ Jacóbi Jas 61 5 20 scire debet quóniam qui convérti fécerit peccatórem ab e
3 Joánnis 3Jn 66 1 12 Demétrio testimónium rédditur ab ómnibus, et ab ipsa veritáte, sed et nos testimónium perhibémus: et nosti quóniam testimónium nostrum verum est.
3 Joánnis 3Jn 66 1 13 Multa hábui tibi scríbere: sed nólui per atraméntum et cálamum scríbere tibi.
3 Joánnis 3Jn 66 1 14 Spero autem prótinus te vidére, et os ad os loquémur. Pax tibi. Salútant te amíci. Salúta amícos nominátim.
-# Judæ Jude Epístola Catholica Beáti: Judæ Apóstoli
+# Judæ Jude Epístola Cathólica Beáti: Judæ Apóstoli
Judæ Jude 67 1 1 Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacóbi, his qui sunt in Deo Patre diléctis, et Christo Jesu conservátis, et vocátis.
Judæ Jude 67 1 2 Misericórdia vobis, et pax, et cáritas adimpleátur.
Judæ Jude 67 1 3 Caríssimi, omnem sollicitúdinem fáciens scribéndi vobis de commúni vestra salúte, necésse hábui scríbere vobis: déprecans supercertári semel tráditæ sanctis fídei.