commit 34ad721c3e40e3f2b1439a09385d3d6bf614a5c8
parent 12f0d1cb0059764b71a8f6b3eed18847b280563c
Author: Wilson Gheen <wilson@wilsonrgheen.com>
Date: Sun, 25 Sep 2022 07:35:14 -0500
Add missing books to vulgate (Tobias, Judith, Wisdom, Ecclus, Baruch)
Diffstat:
1 file changed, 2891 insertions(+), 0 deletions(-)
diff --git a/readings/bibles/vul.tsv b/readings/bibles/vul.tsv
@@ -13701,6 +13701,651 @@ Nehemiah Neh 16 13 28 De filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni, gen
Nehemiah Neh 16 13 29 Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum.
Nehemiah Neh 16 13 30 Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo :
Nehemiah Neh 16 13 31 et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis : memento mei, Deus meus, in bonum. Amen.
+# Tobias Tob Liber Tobias
+Tobias Tob 17 1 1 Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quae est in superioribus Galilaeae supra Naasson, post viam quae ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet)
+Tobias Tob 17 1 2 cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,
+Tobias Tob 17 1 3 ita ut omnia, quae habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret.
+Tobias Tob 17 1 4 Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere.
+Tobias Tob 17 1 5 Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos, quos Jeroboam fecerat rex Israel, hic solus fugiebat consortia omnium.
+Tobias Tob 17 1 6 Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israel, omnia primitiva sua, et decimas suas fideliter offerens,
+Tobias Tob 17 1 7 ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem.
+Tobias Tob 17 1 8 Haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.
+Tobias Tob 17 1 9 Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei,
+Tobias Tob 17 1 10 quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.
+Tobias Tob 17 1 11 Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua, et filio, in civitatem Niniven cum omni tribu sua
+Tobias Tob 17 1 12 ( cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum.
+Tobias Tob 17 1 13 Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,
+Tobias Tob 17 1 14 et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quaecumque facere voluisset.
+Tobias Tob 17 1 15 Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.
+Tobias Tob 17 1 16 Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his, quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti :
+Tobias Tob 17 1 17 et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti.
+Tobias Tob 17 1 18 Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo :
+Tobias Tob 17 1 19 Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis :
+Tobias Tob 17 1 20 esurientes alebat, nudisque vestimenta praebebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat.
+Tobias Tob 17 1 21 Denique cum reversus esset rex Sennacherib fugiens a Judaea plagam, quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum.
+Tobias Tob 17 1 22 At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus.
+Tobias Tob 17 1 23 Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum.
+Tobias Tob 17 1 24 Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius,
+Tobias Tob 17 1 25 et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.
+Tobias Tob 17 2 1 Post haec vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiae,
+Tobias Tob 17 2 2 dixit filio suo : Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum.
+Tobias Tob 17 2 3 Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israel jugulatum jacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, jejunus pervenit ad corpus :
+Tobias Tob 17 2 4 tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum.
+Tobias Tob 17 2 5 Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore,
+Tobias Tob 17 2 6 memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum.
+Tobias Tob 17 2 7 Cum vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum.
+Tobias Tob 17 2 8 Arguebant autem eum omnes proximi ejus, dicentes : Jam hujus rei causa interfici jussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos?
+Tobias Tob 17 2 9 Sed Tobias plus timens Deum quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea.
+Tobias Tob 17 2 10 Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, jactasset se juxta parietem, et obdormisset,
+Tobias Tob 17 2 11 et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque caecus.
+Tobias Tob 17 2 12 Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae ejus, sicut et sancti Job.
+Tobias Tob 17 2 13 Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei,
+Tobias Tob 17 2 14 sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae.
+Tobias Tob 17 2 15 Nam sicut beato Job insultabant reges, ita isti parentes et cognati ejus irridebant vitam ejus, dicentes :
+Tobias Tob 17 2 16 Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas?
+Tobias Tob 17 2 17 Tobias vero increpabat eos, dicens : Nolite ita loqui :
+Tobias Tob 17 2 18 quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his, qui fidem suam numquam mutant ab eo.
+Tobias Tob 17 2 19 Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum, quem consequi poterat, deferebat.
+Tobias Tob 17 2 20 Unde factum est, et haedum caprarum accipiens detulisset domi :
+Tobias Tob 17 2 21 cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit : Videte, ne forte furtivus sit, reddite cum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere.
+Tobias Tob 17 2 22 Ad haec uxor ejus irata respondit : Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynae tuae modo apparuerunt.
+Tobias Tob 17 2 23 Atque his et aliis hujuscemodi verbis exprobrabat ei.
+Tobias Tob 17 3 1 Tunc Tobias ingemuit, et coepit orare cum lacrimis,
+Tobias Tob 17 3 2 dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viae tuae, misericordia, et veritas, et judicium.
+Tobias Tob 17 3 3 Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.
+Tobias Tob 17 3 4 Quoniam non obedivimus praeceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus, in quibus dispersisti nos.
+Tobias Tob 17 3 5 Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum praecepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te.
+Tobias Tob 17 3 6 Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et praecipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere.
+Tobias Tob 17 3 7 Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum, et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,
+Tobias Tob 17 3 8 quoniam tradita fuerat septem viris, et daemonium nomine Asmodaeus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.
+Tobias Tob 17 3 9 Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium, aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.
+Tobias Tob 17 3 10 Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suae : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducabit, neque bibit :
+Tobias Tob 17 3 11 sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eum.
+Tobias Tob 17 3 12 Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum,
+Tobias Tob 17 3 13 dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his, qui invocant te.
+Tobias Tob 17 3 14 Ad te, Domine, faciem meam converto; ad te oculos meos dirigo.
+Tobias Tob 17 3 15 Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.
+Tobias Tob 17 3 16 Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.
+Tobias Tob 17 3 17 Numquam cum ludentibus miscui me : neque cum his, qui in levitate ambulant, participem me praebui.
+Tobias Tob 17 3 18 Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere.
+Tobias Tob 17 3 19 Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.
+Tobias Tob 17 3 20 Non est enim in hominis potestate consilium tuum.
+Tobias Tob 17 3 21 Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur : si autem in tribulatione fuerit, liberabitur : et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit.
+Tobias Tob 17 3 22 Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis : et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.
+Tobias Tob 17 3 23 Sit nomen tuum, Deus Israel, benedictum in saecula.
+Tobias Tob 17 3 24 In illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei :
+Tobias Tob 17 3 25 et missus est angelus Domini sanctus Raphael ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatae.
+Tobias Tob 17 4 1 Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,
+Tobias Tob 17 4 2 dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundamentum construe.
+Tobias Tob 17 4 3 Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae ejus :
+Tobias Tob 17 4 4 memor enim esse debes, quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo.
+Tobias Tob 17 4 5 Cum autem et ipsa compleverit tempus vitae suae, sepelias eam circa me.
+Tobias Tob 17 4 6 Omnibus autem diebus vitae tuae in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et praetermittas praecepta Domini Dei nostri.
+Tobias Tob 17 4 7 Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.
+Tobias Tob 17 4 8 Quomodo potueris, ita esto misericors.
+Tobias Tob 17 4 9 Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.
+Tobias Tob 17 4 10 Praemium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis :
+Tobias Tob 17 4 11 quoniam eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.
+Tobias Tob 17 4 12 Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam.
+Tobias Tob 17 4 13 Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire.
+Tobias Tob 17 4 14 Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
+Tobias Tob 17 4 15 Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat.
+Tobias Tob 17 4 16 Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.
+Tobias Tob 17 4 17 Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege.
+Tobias Tob 17 4 18 Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus.
+Tobias Tob 17 4 19 Consilium semper a sapiente perquire.
+Tobias Tob 17 4 20 Omni tempore benedic Deum : et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.
+Tobias Tob 17 4 21 Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo :
+Tobias Tob 17 4 22 et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum.
+Tobias Tob 17 4 23 Noli timere, fili mi : pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.
+Tobias Tob 17 5 1 Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quaecumque praecepisti mihi faciam, pater.
+Tobias Tob 17 5 2 Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro : ille me nescit, et ego eum ignoro : quod signum dabo ei? sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi.
+Tobias Tob 17 5 3 Tunc pater suus respondit illi, et dixit : Chirographum quidem illius penes me habeo : quod dum illi ostenderis, statim restituet.
+Tobias Tob 17 5 4 Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua : ut, dum adhuc vivo, recipias eam.
+Tobias Tob 17 5 5 Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum, stantem praecinctum, et quasi paratum ad ambulandum.
+Tobias Tob 17 5 6 Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit : Unde te habemus, bone juvenis?
+Tobias Tob 17 5 7 At ille respondit : Ex filiis Israel. Et Tobias dixit ei : Nosti viam, quae ducit in regionem Medorum?
+Tobias Tob 17 5 8 Cui respondit : Novi : et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum : qui moratur in Rages civitate Medorum, quae posita est in monte Ecbatanis.
+Tobias Tob 17 5 9 Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec haec ipsa nuntiem patri meo.
+Tobias Tob 17 5 10 Tunc ingressus Tobias, indicavit universa haec patri suo. Super quae admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum.
+Tobias Tob 17 5 11 Ingressus itaque salutavit eum, et dixit : Gaudium tibi sit semper.
+Tobias Tob 17 5 12 Et ait Tobias : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video?
+Tobias Tob 17 5 13 Cui ait juvenis : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris.
+Tobias Tob 17 5 14 Dixit itaque illi Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.
+Tobias Tob 17 5 15 Et dixit ei angelus : Ego ducam, et reducam eum ad te.
+Tobias Tob 17 5 16 Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo, aut de qua tribu es tu.
+Tobias Tob 17 5 17 Cui Raphael angelus dixit : Genus quaeris mercenarii, an ipsum mercenarium, qui cum filio tuo eat?
+Tobias Tob 17 5 18 Sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiae magni filius.
+Tobias Tob 17 5 19 Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.
+Tobias Tob 17 5 20 Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum.
+Tobias Tob 17 5 21 Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.
+Tobias Tob 17 5 22 Tunc paratis omnibus, quae erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suae, et ambulaverunt ambo simul.
+Tobias Tob 17 5 23 Cumque profecti essent, coepit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostrae tulisti, et transmisisti a nobis.
+Tobias Tob 17 5 24 Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum.
+Tobias Tob 17 5 25 Sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.
+Tobias Tob 17 5 26 Dixitque ei Tobias : Noli flere : salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum.
+Tobias Tob 17 5 27 Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia, quae circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
+Tobias Tob 17 5 28 Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.
+Tobias Tob 17 6 1 Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris.
+Tobias Tob 17 6 2 Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.
+Tobias Tob 17 6 3 Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me.
+Tobias Tob 17 6 4 Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare coepit ante pedes ejus.
+Tobias Tob 17 6 5 Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter.
+Tobias Tob 17 6 6 Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via : cetera salierunt, quae sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum.
+Tobias Tob 17 6 7 Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quae de pisce servare jussisti?
+Tobias Tob 17 6 8 Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus daemoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos.
+Tobias Tob 17 6 9 Et fel valet ad ungendos oculos, in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.
+Tobias Tob 17 6 10 Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus?
+Tobias Tob 17 6 11 Respondensque angelus, ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum, neque feminam ullam habet aliam praeter eam.
+Tobias Tob 17 6 12 Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem.
+Tobias Tob 17 6 13 Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem.
+Tobias Tob 17 6 14 Tunc respondit Tobias, et dixit : Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt : sed et hoc audivi, quia daemonium occidit illos.
+Tobias Tob 17 6 15 Timeo ergo, ne forte et mihi haec eveniant : et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.
+Tobias Tob 17 6 16 Tunc angelus Raphael dixit ei : Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus praevalere potest daemonium.
+Tobias Tob 17 6 17 Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus : habet potestatem daemonium super eos.
+Tobias Tob 17 6 18 Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea.
+Tobias Tob 17 6 19 Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur daemonium.
+Tobias Tob 17 6 20 Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.
+Tobias Tob 17 6 21 Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes.
+Tobias Tob 17 6 22 Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris.
+Tobias Tob 17 7 1 Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.
+Tobias Tob 17 7 2 Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annae uxori suae : Quam similis est juvenis iste consobrino meo!
+Tobias Tob 17 7 3 Et cum haec dixisset, ait : Unde estis juvenes fratres nostri? At illi dixerunt : Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.
+Tobias Tob 17 7 4 Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt : Novimus.
+Tobias Tob 17 7 5 Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est.
+Tobias Tob 17 7 6 Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus,
+Tobias Tob 17 7 7 dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.
+Tobias Tob 17 7 8 Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatae sunt.
+Tobias Tob 17 7 9 Postquam autem locuti sunt, praecepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,
+Tobias Tob 17 7 10 Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.
+Tobias Tob 17 7 11 Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam : et timere coepit ne forte et hunc similiter contingeret : et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
+Tobias Tob 17 7 12 dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua : propterea alius non potuit habere illam.
+Tobias Tob 17 7 13 Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.
+Tobias Tob 17 7 14 Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suae secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.
+Tobias Tob 17 7 15 Et apprehendens dexteram filiae suae, dexterae Tobiae tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.
+Tobias Tob 17 7 16 Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii.
+Tobias Tob 17 7 17 Et post haec epulati sunt, benedicentes Deum.
+Tobias Tob 17 7 18 Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum.
+Tobias Tob 17 7 19 Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est.
+Tobias Tob 17 7 20 Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quod perpessa es.
+Tobias Tob 17 8 1 Postquam vero coenaverunt, introduxerunt juvenem ad eam.
+Tobias Tob 17 8 2 Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos.
+Tobias Tob 17 8 3 Tunc Raphael angelus apprehendit daemonium, et religavit illud in deserto superioris Aegypti.
+Tobias Tob 17 8 4 Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur : tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio.
+Tobias Tob 17 8 5 Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes, quae ignorant Deum.
+Tobias Tob 17 8 6 Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.
+Tobias Tob 17 8 7 Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te caeli et terrae, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturae tuae, quae in eis sunt.
+Tobias Tob 17 8 8 Tu fecisti Adam de limo terrae, dedistique ei adjutorium Hevam.
+Tobias Tob 17 8 9 Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum.
+Tobias Tob 17 8 10 Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.
+Tobias Tob 17 8 11 Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.
+Tobias Tob 17 8 12 Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris, qui sunt ingressi ad eam.
+Tobias Tob 17 8 13 Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :
+Tobias Tob 17 8 14 Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.
+Tobias Tob 17 8 15 At illa misit unam ex ancillis suis. Quae ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.
+Tobias Tob 17 8 16 Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,
+Tobias Tob 17 8 17 et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israel, quia non contigit quemadmodum putabamus.
+Tobias Tob 17 8 18 Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.
+Tobias Tob 17 8 19 Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te : et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium, quia tu es Deus solus in universa terra.
+Tobias Tob 17 8 20 Statimque praecepit servis suis Raguel, ut replerent fossam, quam fecerant priusquam elucesceret.
+Tobias Tob 17 8 21 Uxori autem suae dixit ut instrueret convivium, et praepararet omnia, quae in cibos erant iter agentibus necessaria.
+Tobias Tob 17 8 22 Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.
+Tobias Tob 17 8 23 Et adjuravit Raguel Tobiam, ut duas hebdomadas moraretur apud se.
+Tobias Tob 17 8 24 De omnibus autem, quae possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiae, et fecit scripturam, ut pars dimidia, quae supererat post obitum eorum, Tobiae dominio deveniret.
+Tobias Tob 17 9 1 Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei : Azaria frater, peto ut auscultes verba mea :
+Tobias Tob 17 9 2 si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiae tuae.
+Tobias Tob 17 9 3 Tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum : reddasque ei chirographum suum, et recipias ab eo pecuniam, et roges eum venire ad nuptias meas.
+Tobias Tob 17 9 4 Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardavero una die plus, constristatur anima ejus.
+Tobias Tob 17 9 5 Et certe vides quomodo adjuravit me Raguel, cujus adjuramentum spernere non possum.
+Tobias Tob 17 9 6 Tunc Raphael assumens quatuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit : et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam.
+Tobias Tob 17 9 7 Indicavitque ei de Tobia filio Tobiae, omnia quae gesta sunt : fecitque eum secum venire ad nuptias.
+Tobias Tob 17 9 8 Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem : et exiliens, osculati sunt se invicem : et flevit Gabelus, benedixitque Deum,
+Tobias Tob 17 9 9 et dixit : Benedicat te Deus Israel, quia filius es optimi viri et justi, et timentis Deum, et eleemosynas facientis :
+Tobias Tob 17 9 10 et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros :
+Tobias Tob 17 9 11 et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem : et sit semen vestrum benedictum a Deo Israel, qui regnat in saecula saeculorum.
+Tobias Tob 17 9 12 Cumque omnes dixissent, Amen, accesserunt ad convivium : sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.
+Tobias Tob 17 10 1 Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, sollicitus erat pater ejus Tobias, dicens : Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi?
+Tobias Tob 17 10 2 Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam?
+Tobias Tob 17 10 3 Coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor ejus cum eo : et coeperunt ambo simul flere : eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos.
+Tobias Tob 17 10 4 Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat : Heu, heu me, fili mi! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostrae, solatium vitae nostrae, spem posteritatis nostrae?
+Tobias Tob 17 10 5 omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis.
+Tobias Tob 17 10 6 Cui dicebat Tobias : Tace, et noli turbari : sanus est filius noster : satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum.
+Tobias Tob 17 10 7 Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.
+Tobias Tob 17 10 8 At vero Raguel dicebat ad generum suum : Mane hic, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum.
+Tobias Tob 17 10 9 Cui Tobias ait : Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis.
+Tobias Tob 17 10 10 Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa : et salvum atque gaudentem dimisit eum a se,
+Tobias Tob 17 10 11 dicens : Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar.
+Tobias Tob 17 10 12 Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam : et dimiserunt ire,
+Tobias Tob 17 10 13 monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere.
+Tobias Tob 17 11 1 Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quae est in medio itinere contra Niniven, undecimo die.
+Tobias Tob 17 11 2 Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum.
+Tobias Tob 17 11 3 Si placet itaque tibi, praecedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiae, simul cum conjuge tua, et cum animalibus.
+Tobias Tob 17 11 4 Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis : erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt.
+Tobias Tob 17 11 5 Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo.
+Tobias Tob 17 11 6 Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum : currensque nuntiavit viro suo, dicens : Ecce venit filius tuus.
+Tobias Tob 17 11 7 Dixitque Raphael ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum : et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum.
+Tobias Tob 17 11 8 Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen caeli, et in aspectu tuo gaudebit.
+Tobias Tob 17 11 9 Tunc praecucurrit canis, qui simul fuerat in via : et quasi nuntius adveniens, blandimento suae caudae gaudebat.
+Tobias Tob 17 11 10 Et consurgens caecus pater ejus, coepit offendens pedibus currere : et data manu puero, occurrit obviam filio suo.
+Tobias Tob 17 11 11 Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et coeperunt ambo flere prae gaudio.
+Tobias Tob 17 11 12 Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt.
+Tobias Tob 17 11 13 Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui.
+Tobias Tob 17 11 14 Et sustinuit quasi dimidiam fere horam : et coepit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi.
+Tobias Tob 17 11 15 Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus, statimque visum recepit.
+Tobias Tob 17 11 16 Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum.
+Tobias Tob 17 11 17 Dicebatque Tobias : Benedico te, Domine Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me : et ecce ego video Tobiam filium meum.
+Tobias Tob 17 11 18 Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris : sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo :
+Tobias Tob 17 11 19 et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat.
+Tobias Tob 17 11 20 Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis, quae circa illum ostenderat Deus.
+Tobias Tob 17 11 21 Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.
+Tobias Tob 17 12 1 Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum?
+Tobias Tob 17 12 2 Respondens Tobias, dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus?
+Tobias Tob 17 12 3 Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et daemonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen caeli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad haec poterimus dignum dare?
+Tobias Tob 17 12 4 Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus, quae allata sunt, sibi assumere.
+Tobias Tob 17 12 5 Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem : et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium, quae attulerant, acceptam habere.
+Tobias Tob 17 12 6 Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
+Tobias Tob 17 12 7 Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
+Tobias Tob 17 12 8 Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere :
+Tobias Tob 17 12 9 quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quae purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam aeternam.
+Tobias Tob 17 12 10 Qui autem faciunt peccatum, et iniquitatem, hostes sunt animae suae.
+Tobias Tob 17 12 11 Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem.
+Tobias Tob 17 12 12 Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
+Tobias Tob 17 12 13 Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.
+Tobias Tob 17 12 14 Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a daemonio liberarem.
+Tobias Tob 17 12 15 Ego enim sum Raphael angelus, unus ex septem, qui adstamus ante Dominum.
+Tobias Tob 17 12 16 Cumque haec audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.
+Tobias Tob 17 12 17 Dixitque eis angelus : Pax vobis : nolite timere.
+Tobias Tob 17 12 18 Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi.
+Tobias Tob 17 12 19 Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.
+Tobias Tob 17 12 20 Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.
+Tobias Tob 17 12 21 Et cum haec dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt.
+Tobias Tob 17 12 22 Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.
+Tobias Tob 17 13 1 Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit : Magnus es, Domine, in aeternum, et in omnia saecula regnum tuum :
+Tobias Tob 17 13 2 quoniam tu flagellas, et salvas : deducis ad inferos, et reducis : et non est qui effugiat manum tuam.
+Tobias Tob 17 13 3 Confitemini Domino, filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum :
+Tobias Tob 17 13 4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes, quae ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum.
+Tobias Tob 17 13 5 Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
+Tobias Tob 17 13 6 Aspicite ergo quae fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi : regemque saeculorum exaltate in operibus vestris.
+Tobias Tob 17 13 7 Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi : quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.
+Tobias Tob 17 13 8 Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
+Tobias Tob 17 13 9 Ego autem, et anima mea in eo laetabimur.
+Tobias Tob 17 13 10 Benedicite Dominum omnes electi ejus : agite dies laetitiae, et confitemini illi.
+Tobias Tob 17 13 11 Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.
+Tobias Tob 17 13 12 Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum saeculorum : ut reaedificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia saecula saeculorum.
+Tobias Tob 17 13 13 Luce splendida fulgebis : et omnes fines terrae adorabunt te.
+Tobias Tob 17 13 14 Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt :
+Tobias Tob 17 13 15 nomen enim magnum invocabunt in te.
+Tobias Tob 17 13 16 Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te : benedictique erunt qui aedificaverint te.
+Tobias Tob 17 13 17 Tu autem laetaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.
+Tobias Tob 17 13 18 Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.
+Tobias Tob 17 13 19 Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster.
+Tobias Tob 17 13 20 Beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem.
+Tobias Tob 17 13 21 Portae Jerusalem ex sapphiro et smaragdo aedificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus.
+Tobias Tob 17 13 22 Ex lapide candido et mundo omnes plateae ejus sternentur : et per vicos ejus, Alleluja cantabitur.
+Tobias Tob 17 13 23 Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in saecula saeculorum super eam. Amen.
+Tobias Tob 17 14 1 Et consummati sunt sermones Tobiae. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum.
+Tobias Tob 17 14 2 Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive.
+Tobias Tob 17 14 3 Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit.
+Tobias Tob 17 14 4 Reliquum vero vitae suae in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace.
+Tobias Tob 17 14 5 In hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis :
+Tobias Tob 17 14 6 Prope erit interitus Ninive : non enim excidit verbum Domini : et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israel, revertentur ad eam.
+Tobias Tob 17 14 7 Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quae in ea incensa est, iterum reaedificabitur : ibique revertentur omnes timentes Deum,
+Tobias Tob 17 14 8 et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea,
+Tobias Tob 17 14 9 et gaudebunt in ea omnes reges terrae, adorantes regem Israel.
+Tobias Tob 17 14 10 Audite ergo, filii mei, patrem vestrum : servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quae placita sunt illi :
+Tobias Tob 17 14 11 et filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua.
+Tobias Tob 17 14 12 Nunc ergo filii, audite me, et nolite manere hic : sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc :
+Tobias Tob 17 14 13 video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei.
+Tobias Tob 17 14 14 Factum est autem post obitum matris suae, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos :
+Tobias Tob 17 14 15 invenitque eos incolumes in senectute bona : et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum : et omnem haereditatem domus Raguelis ipse percepit : viditque quintam generationem, filios filiorum suorum.
+Tobias Tob 17 14 16 Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum.
+Tobias Tob 17 14 17 Omnis autem cognatio ejus, et omnis generatio ejus in bona vita, et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.
+# Judith Jdt Liber Judith
+Judith Jdt 18 1 1 Arphaxad itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse aedificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis,
+Judith Jdt 18 1 2 ex lapidibus quadratis et sectis : fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta, turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum.
+Judith Jdt 18 1 3 Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas ejus in altitudinem turrium :
+Judith Jdt 18 1 4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum.
+Judith Jdt 18 1 5 Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum
+Judith Jdt 18 1 6 in campo magno, qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum.
+Judith Jdt 18 1 7 Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est : et misit ad omnes, qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano,
+Judith Jdt 18 1 8 et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilaeam in campo magno Esdrelon,
+Judith Jdt 18 1 9 et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos Aethiopiae.
+Judith Jdt 18 1 10 Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum :
+Judith Jdt 18 1 11 qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt.
+Judith Jdt 18 1 12 Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.
+Judith Jdt 18 2 1 Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se.
+Judith Jdt 18 2 2 Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces, et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui :
+Judith Jdt 18 2 3 dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio.
+Judith Jdt 18 2 4 Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae,
+Judith Jdt 18 2 5 et dixit ei : Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos praecipue, qui contempserunt imperium eum.
+Judith Jdt 18 2 6 Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi.
+Judith Jdt 18 2 7 Tunc Holofernes vocavit duces, et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem, sicut praecepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia.
+Judith Jdt 18 2 8 Omnemque expeditionem suam fecit praeire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quae exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus.
+Judith Jdt 18 2 9 Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.
+Judith Jdt 18 2 10 Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
+Judith Jdt 18 2 11 Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis, qui cooperuerunt faciem terrae, sicut locustae.
+Judith Jdt 18 2 12 Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciae, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.
+Judith Jdt 18 2 13 Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, praedavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terrae Cellon.
+Judith Jdt 18 2 14 Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam : et fregit omnes civitates excelsas, quae erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare :
+Judith Jdt 18 2 15 et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth, qui sunt ad austrum.
+Judith Jdt 18 2 16 Abduxitque omnes filios Madian, et praedavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii.
+Judith Jdt 18 2 17 Et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi :
+Judith Jdt 18 2 18 et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.
+Judith Jdt 18 3 1 Tunc miserunt legatos suos universarum urbium, ac provinciarum reges ac principes, Syriae scilicet Mesopotamiae, et Syriae Sobal, et Libyae, atque Ciliciae, qui venientes ad Holofernem, dixerunt :
+Judith Jdt 18 3 2 Desinat indignatio tua circa nos : melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamur.
+Judith Jdt 18 3 3 Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universae facultates nostrae, atque familiae, in conspectu tuo sunt :
+Judith Jdt 18 3 4 sint omnia nostra sub lege tua.
+Judith Jdt 18 3 5 Nos, et filii nostri, servi tui sumus.
+Judith Jdt 18 3 6 Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.
+Judith Jdt 18 3 7 Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram.
+Judith Jdt 18 3 8 De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum.
+Judith Jdt 18 3 9 Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes, et honorati simul cum populis exirent obviam venienti,
+Judith Jdt 18 3 10 excipientes eum cum coronis, et lampadibus, ducentes choros in tympanis, et tibiis.
+Judith Jdt 18 3 11 Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt :
+Judith Jdt 18 3 12 nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit.
+Judith Jdt 18 3 13 Praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terrae exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus, quae potuissent Holofernis potentia subjugari.
+Judith Jdt 18 3 14 Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumaeos in terram Gabaa,
+Judith Jdt 18 3 15 accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae.
+Judith Jdt 18 4 1 Tunc audientes haec filii Israel, qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus.
+Judith Jdt 18 4 2 Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum.
+Judith Jdt 18 4 3 Et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Jericho, et praeoccupaverunt omnes vertices montium :
+Judith Jdt 18 4 4 et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in praeparationem pugnae.
+Judith Jdt 18 4 5 Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos qui erant contra Esdrelon, quae est contra faciem campi magni juxta Dothain, et universos per quos viae transitus esse poterat, ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Jerusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes.
+Judith Jdt 18 4 6 Et fecerunt filii Israel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim.
+Judith Jdt 18 4 7 Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna, et humiliaverunt animas suas in jejuniis, et orationibus, ipsi et mulieres eorum.
+Judith Jdt 18 4 8 Et induerunt se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio :
+Judith Jdt 18 4 9 et clamaverunt ad Dominum Deum Israel unanimiter ne darentur in praedam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium gentibus.
+Judith Jdt 18 4 10 Tunc Eliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israel, allocutusque est eos,
+Judith Jdt 18 4 11 dicens : Scitote quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis, et orationibus in conspectu Domini.
+Judith Jdt 18 4 12 Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit :
+Judith Jdt 18 4 13 sic erunt universi hostes Israel, si perseveraveritis in hoc opere quod coepistis.
+Judith Jdt 18 4 14 Ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum, permanebant in conspectu Domini,
+Judith Jdt 18 4 15 ita ut etiam hi qui offerebant Domino holocausta, praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum.
+Judith Jdt 18 4 16 Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israel.
+Judith Jdt 18 5 1 Nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum, quod filii Israel praepararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent,
+Judith Jdt 18 5 2 et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon,
+Judith Jdt 18 5 3 et dixit eis : Dicite mihi quis sit populus iste, qui montana obsidet : aut quae, et quales, et quantae sint civitates eorum : quae etiam sit virtus eorum, aut quae sit multitudo eorum : vel quis rex militiae illorum :
+Judith Jdt 18 5 4 et quare prae omnibus, qui habitant in oriente, isti contempserunt nos, et non exierunt obviam nobis ut susciperent nos cum pace?
+Judith Jdt 18 5 5 Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait : Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto, qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo.
+Judith Jdt 18 5 6 Populus iste ex progenie Chaldaeorum est.
+Judith Jdt 18 5 7 Hic primum in Mesopotamia habitavit, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui erant in terra Chaldaeorum.
+Judith Jdt 18 5 8 Deserentes itaque caeremonias patrum suorum, quae in multitudine deorum erant,
+Judith Jdt 18 5 9 unum Deum caeli coluerunt, qui et praecepit eis ut exirent inde et habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt in Aegyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut dinumerari eorum non posset exercitus.
+Judith Jdt 18 5 10 Cumque gravaret eos rex Aegypti, atque in aedificationibus urbium suarum in luto et latere subjugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et percussit totam terram Aegypti plagis variis.
+Judith Jdt 18 5 11 Cumque ejecissent eos Aegyptii a se, et cessasset plaga ab eis, et iterum eos vellent capere, et ad suum servitium revocare,
+Judith Jdt 18 5 12 fugientibus his, Deus caeli mare aperuit, ita ut hinc inde aquae quasi murus solidarentur, et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent.
+Judith Jdt 18 5 13 In quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos persequeretur, ita aquis coopertus est, ut non remaneret vel unus, qui factum posteris nuntiaret.
+Judith Jdt 18 5 14 Egressi vero mare Rubrum, deserta Sina montis occupaverunt, in quibus numquam homo habitare potuit, vel filius hominis requievit.
+Judith Jdt 18 5 15 Illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum, et per annos quadraginta annonam de caelo consecuti sunt.
+Judith Jdt 18 5 16 Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit.
+Judith Jdt 18 5 17 Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a cultu Domini Dei sui.
+Judith Jdt 18 5 18 Quotiescumque autem praeter ipsum Deum suum, alterum coluerunt, dati sunt in praedam, et in gladium, et in opprobrium.
+Judith Jdt 18 5 19 Quotiescumque autem poenituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit eis Deus caeli virtutem resistendi.
+Judith Jdt 18 5 20 Denique Chananaeum regem, et Jebusaeum, et Pherezaeum, et Hethaeum, et Hevaeum, et Amorrhaeum, et omnes potentes in Hesebon prostraverunt, et terras eorum, et civitates eorum ipsi possederunt :
+Judith Jdt 18 5 21 et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum illis bona : Deus enim illorum odit iniquitatem.
+Judith Jdt 18 5 22 Nam et ante hos annos cum recessissent a via, quam dederat illis Deus, ut ambularent in ea, exterminati sunt praeliis a multis nationibus, et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam.
+Judith Jdt 18 5 23 Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana haec omnia, et iterum possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum.
+Judith Jdt 18 5 24 Nunc ergo mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum : ascendamus ad illos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiae tuae.
+Judith Jdt 18 5 25 Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere illis, quoniam Deus eorum defendet illos : et erimus in opprobrium universae terrae.
+Judith Jdt 18 5 26 Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba haec, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum :
+Judith Jdt 18 5 27 Quis est iste, qui filios Israel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor, et exercitibus ejus, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugnae?
+Judith Jdt 18 5 28 Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos, ascendamus in montana : et cum capti fuerint potentes eorum, tunc cum eisdem gladio transverberabitur :
+Judith Jdt 18 5 29 ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terrae est, et praeter ipsum alius non est.
+Judith Jdt 18 6 1 Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior :
+Judith Jdt 18 6 2 Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Israel defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est deus nisi Nabuchodonosor :
+Judith Jdt 18 6 3 cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israel tecum perditione disperiet :
+Judith Jdt 18 6 4 et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universae terrae : tuncque gladius militiae meae transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israel, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis.
+Judith Jdt 18 6 5 Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus, et pallor, qui faciem tuam obtinet, abscedat a te, si verba mea haec putas impleri non posse.
+Judith Jdt 18 6 6 Ut autem noveris quia simul cum illis haec experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii poenas exceperint, ipse simul ultioni subjaceas.
+Judith Jdt 18 6 7 Tunc Holofernes praecepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israel.
+Judith Jdt 18 6 8 Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria : sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii.
+Judith Jdt 18 6 9 Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum.
+Judith Jdt 18 6 10 Porro filii Israel descendentes de Bethulia, venerunt ad eum : quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent.
+Judith Jdt 18 6 11 In diebus illis erant illic principes, Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel.
+Judith Jdt 18 6 12 In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus : et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum,
+Judith Jdt 18 6 13 et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israelitis hac de causa tradi : ut, dum vicerit filios Israel, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset : Deus caeli defensor eorum est.
+Judith Jdt 18 6 14 Cumque Achior universa haec exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt,
+Judith Jdt 18 6 15 dicentes : Domine Deus caeli et terrae, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis praesumentes de te : et praesumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias.
+Judith Jdt 18 6 16 Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior,
+Judith Jdt 18 6 17 dicentes : Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem praedicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas.
+Judith Jdt 18 6 18 Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri : ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum.
+Judith Jdt 18 6 19 Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei coenam magnam.
+Judith Jdt 18 6 20 Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt.
+Judith Jdt 18 6 21 Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israel.
+Judith Jdt 18 7 1 Holofernes autem altera die praecepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam.
+Judith Jdt 18 7 2 Erant autem pedites bellatorum centum viginti millia, et equites viginti duo millia, praeter praeparationes virorum illorum, quos occupaverat captivitas, et abducti fuerant de provinciis et urbibus universae juventutis.
+Judith Jdt 18 7 3 Omnes paraverunt se pariter ad pugnam contra filios Israel, et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem, qui respicit super Dothain, a loco qui dicitur Belma usque ad Chelmon, qui est contra Esdrelon.
+Judith Jdt 18 7 4 Filii autem Israel, ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes ut Deus Israel misericordiam suam ostenderet super populum suum.
+Judith Jdt 18 7 5 Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca, quae ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa, et erant custodientes ea tota die et nocte.
+Judith Jdt 18 7 6 Porro Holofernes, dum circuit per gyrum, reperit quod fons, qui influebat, aquaeductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret : et incidi praecepit aquaeductum illorum.
+Judith Jdt 18 7 7 Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad potandum.
+Judith Jdt 18 7 8 Sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes : Filii Israel non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et muniunt illos colles in praecipitio constituti.
+Judith Jdt 18 7 9 Ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus positam superari non posse.
+Judith Jdt 18 7 10 Et placuerunt verba haec coram Holoferne et coram satellitibus ejus, et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes.
+Judith Jdt 18 7 11 Cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta, defecerunt cisternae, et collectiones aquarum omnibus habitantibus Bethuliam, ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die, quoniam ad mensuram dabatur populis aqua quotidie.
+Judith Jdt 18 7 12 Tunc ad Oziam congregati omnes viri feminaeque, juvenes et parvuli, omnes simul una voce
+Judith Jdt 18 7 13 dixerunt : Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum.
+Judith Jdt 18 7 14 Et ideo non est qui adjuvet, cum prosternamur ante oculos eorum in siti, et perditione magna.
+Judith Jdt 18 7 15 Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis.
+Judith Jdt 18 7 16 Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras, et infantes nostros mori ante oculos nostros.
+Judith Jdt 18 7 17 Contestamur hodie caelum et terram, et Deum patrum nostrorum, qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut jam tradatis civitatem in manu militiae Holofernis, et sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis.
+Judith Jdt 18 7 18 Et cum haec dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia ab omnibus, et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum, dicentes :
+Judith Jdt 18 7 19 Peccavimus cum patribus nostris; injuste egimus, iniquitatem fecimus.
+Judith Jdt 18 7 20 Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te,
+Judith Jdt 18 7 21 ut non dicant inter gentes : Ubi est Deus eorum?
+Judith Jdt 18 7 22 Et cum fatigati ex his clamoribus et his fletibus lassati siluissent,
+Judith Jdt 18 7 23 exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit : Aequo animo estote, fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam.
+Judith Jdt 18 7 24 Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo.
+Judith Jdt 18 7 25 Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, faciemus haec verba, quae locuti estis.
+Judith Jdt 18 8 1 Et factum est, cum audisset haec verba Judith vidua, quae erat filia Merari filii Idox filii Joseph filii Oziae filii Elai filii Jamnor filii Gedeon filii Raphaim filii Achitob filii Melchiae filii Enan filii Nathaniae filii Salathiel filii Simeon filii Ruben,
+Judith Jdt 18 8 2 et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceae :
+Judith Jdt 18 8 3 instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit aestus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis.
+Judith Jdt 18 8 4 Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex.
+Judith Jdt 18 8 5 Et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur,
+Judith Jdt 18 8 6 et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitae suae, praeter sabbata et neomenias et festa domus Israel.
+Judith Jdt 18 8 7 Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis boum, et gregibus ovium plenas.
+Judith Jdt 18 8 8 Et erat haec in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum.
+Judith Jdt 18 8 9 Haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi.
+Judith Jdt 18 8 10 Et venerunt ad illam, et dixit illis : Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium?
+Judith Jdt 18 8 11 et qui estis vos, qui tentatis Dominum?
+Judith Jdt 18 8 12 non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat.
+Judith Jdt 18 8 13 Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei.
+Judith Jdt 18 8 14 Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso poeniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus :
+Judith Jdt 18 8 15 non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.
+Judith Jdt 18 8 16 Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi
+Judith Jdt 18 8 17 dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam : ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur :
+Judith Jdt 18 8 18 quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum, et adoraverunt deos alienos,
+Judith Jdt 18 8 19 pro quo scelere dati sunt in gladium, et in rapinam, et in confusionem inimicis suis : nos autem alterum deum nescimus praeter ipsum.
+Judith Jdt 18 8 20 Expectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, quaecumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster.
+Judith Jdt 18 8 21 Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint, quia tentati sunt patres nostri ut probarentur, si vere colerent Deum suum.
+Judith Jdt 18 8 22 Memores esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est.
+Judith Jdt 18 8 23 Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles.
+Judith Jdt 18 8 24 Illi autem, qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt,
+Judith Jdt 18 8 25 exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt.
+Judith Jdt 18 8 26 Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur,
+Judith Jdt 18 8 27 sed reputantes peccatis nostris haec ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.
+Judith Jdt 18 8 28 Et dixerunt illi Ozias et presbyteri : Omnia quae locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.
+Judith Jdt 18 8 29 Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum.
+Judith Jdt 18 8 30 Et dixit illis Judith : Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis :
+Judith Jdt 18 8 31 ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum.
+Judith Jdt 18 8 32 Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea : et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israel.
+Judith Jdt 18 8 33 Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum.
+Judith Jdt 18 8 34 Et dixit ad eam Ozias princeps Juda : Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.
+Judith Jdt 18 9 1 Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum : et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum : et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens :
+Judith Jdt 18 9 2 Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem :
+Judith Jdt 18 9 3 et dedisti mulieres illorum in praedam, et filias illorum in captivitatem : et omnem praedam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum : subveni, quaeso te Domine Deus meus, mihi viduae.
+Judith Jdt 18 9 4 Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti : et hoc factum est quod ipse voluisti.
+Judith Jdt 18 9 5 Omnes enim viae tuae paratae sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.
+Judith Jdt 18 9 6 Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Aegyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.
+Judith Jdt 18 9 7 Sed aspexisti super castra eorum, et tenebrae fatigaverunt eos.
+Judith Jdt 18 9 8 Tenuit pedes eorum abyssus, et aquae operuerunt eos.
+Judith Jdt 18 9 9 Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,
+Judith Jdt 18 9 10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi.
+Judith Jdt 18 9 11 Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua : cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui.
+Judith Jdt 18 9 12 Fac Domine ut gladio proprio ejus superbia amputetur :
+Judith Jdt 18 9 13 capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meae.
+Judith Jdt 18 9 14 Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum; et virtutem, ut evertam illum.
+Judith Jdt 18 9 15 Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminae dejecerit eum.
+Judith Jdt 18 9 16 Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi : sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.
+Judith Jdt 18 9 17 Deus caelorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturae, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia praesumentem.
+Judith Jdt 18 9 18 Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat :
+Judith Jdt 18 9 19 et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius praeter te.
+Judith Jdt 18 10 1 Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in quo jacuerat prostrata ad Dominum.
+Judith Jdt 18 10 2 Vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suae,
+Judith Jdt 18 10 3 et lavit corpus suum, et unxit se myro optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestimentis jucunditatis suae, induitque sandalia pedibus suis, assumpsitque dextraliola, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se.
+Judith Jdt 18 10 4 Cui etiam Dominus contulit splendorem : quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat : et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret.
+Judith Jdt 18 10 5 Imposuit itaque abrae suae ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est.
+Judith Jdt 18 10 6 Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis.
+Judith Jdt 18 10 7 Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus.
+Judith Jdt 18 10 8 Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes : Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum.
+Judith Jdt 18 10 9 Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce : Fiat, fiat.
+Judith Jdt 18 10 10 Judith vero orans Dominum, transivit per portas ipsa et abra ejus.
+Judith Jdt 18 10 11 Factum est autem, cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes : Unde venis? aut quo vadis?
+Judith Jdt 18 10 12 Quae respondit : Filia sum Hebraeorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro.
+Judith Jdt 18 10 13 Hac de causa cogitavi mecum, dicens : Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus.
+Judith Jdt 18 10 14 Et cum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis.
+Judith Jdt 18 10 15 Et dixerunt ad eam : Conservasti animam tuam eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum.
+Judith Jdt 18 10 16 Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu ejus, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde ejus. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis, annuntiantes eam.
+Judith Jdt 18 10 17 Cumque intrasset ante faciem ejus, statim captus est in suis oculis Holofernes.
+Judith Jdt 18 10 18 Dixeruntque ad eum satellites ejus : Quis contemnat populum Hebraeorum, qui tam decoras mulieres habent, ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus?
+Judith Jdt 18 10 19 Videns itaque Judith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum,
+Judith Jdt 18 10 20 et cum in faciem ejus intendisset, adoravit eum, prosternens se super terram. Et elevaverunt eam servi Holofernis, jubente domino suo.
+Judith Jdt 18 11 1 Tunc Holofernes dixit ei : Aequo animo esto, et noli pavere in corde tuo : quoniam ego numquam nocui viro, qui voluit servire Nabuchodonosor regi :
+Judith Jdt 18 11 2 populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum.
+Judith Jdt 18 11 3 Nunc autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab illis, et placuit tibi ut venires ad nos?
+Judith Jdt 18 11 4 Et dixit illi Judith : Sume verba ancillae tuae, quoniam si secutus fueris verba ancillae tuae, perfectam rem faciet Dominus tecum.
+Judith Jdt 18 11 5 Vivit enim Nabuchodonosor rex terae, et vivit virtus ejus, quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium : quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiae agri obtemperant illi.
+Judith Jdt 18 11 6 Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni saeculo, quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus, et disciplina tua omnibus provinciis praedicatur.
+Judith Jdt 18 11 7 Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire.
+Judith Jdt 18 11 8 Constat enim, Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum, quod tradat eum pro peccatis suis.
+Judith Jdt 18 11 9 Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israel, tremor tuus super ipsos est.
+Judith Jdt 18 11 10 Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquae jam inter mortuos computantur.
+Judith Jdt 18 11 11 Denique hoc ordinant, ut interficient pecora sua, et bibant sanguinem eorum :
+Judith Jdt 18 11 12 et sancta Domini Dei sui quae praecepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, haec cogitaverunt impendere, et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere : ergo quoniam haec faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur.
+Judith Jdt 18 11 13 Quod ego ancilla tua cognoscens, fugi ab illis, et misit me Dominus haec ipsa nuntiare tibi.
+Judith Jdt 18 11 14 Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te : et exiet ancilla tua, et orabo Deum,
+Judith Jdt 18 11 15 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Israel, sicut oves quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te :
+Judith Jdt 18 11 16 quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei.
+Judith Jdt 18 11 17 Et quoniam iratus est illis Deus, haec ipsa missa sum nuntiare tibi.
+Judith Jdt 18 11 18 Placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum :
+Judith Jdt 18 11 19 Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum.
+Judith Jdt 18 11 20 Et dixit ad illam Holofernes : Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris :
+Judith Jdt 18 11 21 et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra.
+Judith Jdt 18 12 1 Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo.
+Judith Jdt 18 12 2 Cui respondit Judith, et dixit : Nunc non potero manducare ex his, quae mihi praecipis tribui, ne veniat super me offensio : ex his autem, quae mihi detuli, manducabo.
+Judith Jdt 18 12 3 Cui Holofernes ait : Si defecerint tibi ista, quae tecum detulisti, quid faciemus tibi?
+Judith Jdt 18 12 4 Et dixit Judith : Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia haec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum, quod praeceperat.
+Judith Jdt 18 12 5 Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum.
+Judith Jdt 18 12 6 Et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum :
+Judith Jdt 18 12 7 et exibat noctibus in vallem Bethuliae, et baptizabat se in fonte aquae.
+Judith Jdt 18 12 8 Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israel, ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui.
+Judith Jdt 18 12 9 Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.
+Judith Jdt 18 12 10 Et factum est : in quarto die Holofernes fecit coenam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum : Vade, et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum.
+Judith Jdt 18 12 11 Foedum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.
+Judith Jdt 18 12 12 Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate.
+Judith Jdt 18 12 13 Cui Judith respondit : Quae ego sum, ut contradicam domino meo?
+Judith Jdt 18 12 14 omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae.
+Judith Jdt 18 12 15 Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus.
+Judith Jdt 18 12 16 Cor autem Holofernes concussum est : erat enim ardens in concupiscentia ejus.
+Judith Jdt 18 12 17 Et dixit ad eam Holofernes : Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me.
+Judith Jdt 18 12 18 Et dixit Judith : Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis.
+Judith Jdt 18 12 19 Et accepit, et manducavit, et bibit coram ipso ea quae paraverat illi ancilla ejus.
+Judith Jdt 18 12 20 Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.
+Judith Jdt 18 13 1 Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua, et conclusit Vagao ostia cubiculi, et abiit.
+Judith Jdt 18 13 2 Erant autem omnes fatigati a vino,
+Judith Jdt 18 13 3 eratque Judith sola in cubiculo.
+Judith Jdt 18 13 4 Porro Holofernes jacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus.
+Judith Jdt 18 13 5 Dixitque Judith puellae suae ut staret foris ante cubiculum, et observaret.
+Judith Jdt 18 13 6 Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrimis, et labiorum motu in silentio,
+Judith Jdt 18 13 7 dicens : Confirma me, Domine Deus Israel, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas : et hoc quod credens per te posse fieri cogitavit, perficiam.
+Judith Jdt 18 13 8 Et cum haec dixisset, accessit ad columnam, quae erat ad caput lectuli ejus, et pugionem ejus, qui in ea ligatus pendebat, exsolvit.
+Judith Jdt 18 13 9 Cumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis ejus, et ait : Confirma me, Domine Deus, in hac hora.
+Judith Jdt 18 13 10 Et percussit bis in cervicem ejus, et abscidit caput ejus, et abstulit conopeum ejus a columnis, et evolvit corpus ejus truncum.
+Judith Jdt 18 13 11 Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancillae suae, et jussit ut mitteret illud in peram suam.
+Judith Jdt 18 13 12 Et exierunt duae, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis.
+Judith Jdt 18 13 13 Et dixit Judith a longe custodibus murorum : Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israel.
+Judith Jdt 18 13 14 Et factum est, cum audissent viri vocem ejus, vocaverunt presbyteros civitatis.
+Judith Jdt 18 13 15 Et concurrerunt ad eam omnes, a minimo usque ad maximum : quoniam sperabant eam jam non esse venturam.
+Judith Jdt 18 13 16 Et accendentes luminaria, congyraverunt circa eam universi : illa autem ascendens in eminentiorem locum, jussit fieri silentium. Cumque omnes tacuissent,
+Judith Jdt 18 13 17 dixit Judith : Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se :
+Judith Jdt 18 13 18 et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel : et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte.
+Judith Jdt 18 13 19 Et proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens : Ecce caput Holofernis principis militiae Assyriorum, et ecce conopeum illius, in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi per manum feminae percussit illum Dominus Deus noster.
+Judith Jdt 18 13 20 Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea, et in liberatione vestra.
+Judith Jdt 18 13 21 Confitemini illi omnes, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
+Judith Jdt 18 13 22 Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam : Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros.
+Judith Jdt 18 13 23 Porro Ozias princeps populi Israel dixit ad eam : Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram.
+Judith Jdt 18 13 24 Benedictus Dominus, qui creavit caelum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum :
+Judith Jdt 18 13 25 quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum, pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri.
+Judith Jdt 18 13 26 Et dixit omnis populus : Fiat, fiat.
+Judith Jdt 18 13 27 Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith : Deus Israel, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea.
+Judith Jdt 18 13 28 Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiae suae Deum Israel contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens : Cum captus fuerit populus Israel, gladio perforari praecipiam latera tua.
+Judith Jdt 18 13 29 Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus prae pavore cecidit in faciem suam super terram, et aestuavit anima ejus.
+Judith Jdt 18 13 30 Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes ejus, et adoravit eam, et dixit :
+Judith Jdt 18 13 31 Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Jacob, quoniam in omni gente, quae audierit nomen tuum, magnificabitur super te Deus Israel.
+Judith Jdt 18 14 1 Dixit autem Judith ad omnem populum : Audite me, fratres : suspendite caput hoc super muros nostros :
+Judith Jdt 18 14 2 et erit, cum exierit sol, accipiat unusquisque arma sua, et exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes.
+Judith Jdt 18 14 3 Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam.
+Judith Jdt 18 14 4 Cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis, et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum, decidet super eos timor.
+Judith Jdt 18 14 5 Cumque cognoveritis fugere eos, ite post illos securi, quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris.
+Judith Jdt 18 14 6 Tunc Achior, videns virtutem quam fecit Deus Israel, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem praeputii sui, et appositus est ad populum Israel, et omnis successio generis ejus usque in hodiernum diem.
+Judith Jdt 18 14 7 Mox autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis, accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu.
+Judith Jdt 18 14 8 Quod videntes exploratores, ad tabernaculum Holofernis cucurrerunt.
+Judith Jdt 18 14 9 Porro hi qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi, perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret.
+Judith Jdt 18 14 10 Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire.
+Judith Jdt 18 14 11 Sed cum venissent ejus duces ac tribuni, et universi majores exercitus regis Assyriorum, dixerunt cubiculariis :
+Judith Jdt 18 14 12 Intrate, et excitate illum, quoniam egressi mures de cavernis suis, ausi sunt provocare nos ad praelium.
+Judith Jdt 18 14 13 Tunc ingressus Vagao cubiculum ejus, stetit ante cortinam, et plausum fecit manibus suis : suspicabatur enim illum cum Judith dormire.
+Judith Jdt 18 14 14 Sed cum nullum motum jacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad cortinam, et elevans eam, vidensque cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum jacere super terram, exclamavit voce magna cum fletu, et scidit vestimenta sua.
+Judith Jdt 18 14 15 Et ingressus tabernaculum Judith, non invenit eam, et exiliit foras ad populum,
+Judith Jdt 18 14 16 et dixit : Una mulier hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor : ecce enim Holofernes jacet in terra, et caput ejus non est in illo.
+Judith Jdt 18 14 17 Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua, et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos, et turbati sunt animi eorum valde.
+Judith Jdt 18 14 18 Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum eorum.
+Judith Jdt 18 15 1 Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugae praesidium sumunt,
+Judith Jdt 18 15 2 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebraeos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium.
+Judith Jdt 18 15 3 Videntes itaque filii Israel fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos.
+Judith Jdt 18 15 4 Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant praecipites : filii autem Israel uno agmine persequentes debilitabant omnes, quos invenire potuissent.
+Judith Jdt 18 15 5 Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israel.
+Judith Jdt 18 15 6 Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum.
+Judith Jdt 18 15 7 Reliqui autem, qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et praedam, quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde.
+Judith Jdt 18 15 8 Hi vero, qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quae erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de praedationibus eorum.
+Judith Jdt 18 15 9 Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith.
+Judith Jdt 18 15 10 Quae cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes : Tu gloria Jerusalem; tu laetitia Israel; tu honorificentia populi nostri :
+Judith Jdt 18 15 11 quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris : ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in aeternum.
+Judith Jdt 18 15 12 Et dixit omnis populus : Fiat, fiat.
+Judith Jdt 18 15 13 Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israel.
+Judith Jdt 18 15 14 Porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili, et tradita sunt omnia illi a populo.
+Judith Jdt 18 15 15 Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis, et citharis.
+Judith Jdt 18 16 1 Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens :
+Judith Jdt 18 16 2 Incipite Domino in tympanis; cantate Domino in cymbalis; modulamini illi psalmum novum : exaltate, et invocate nomen ejus.
+Judith Jdt 18 16 3 Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi.
+Judith Jdt 18 16 4 Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.
+Judith Jdt 18 16 5 Venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae : cujus multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles.
+Judith Jdt 18 16 6 Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio; infantes meos dare in praedam, et virgines in captivitatem.
+Judith Jdt 18 16 7 Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminae, et confodit eum.
+Judith Jdt 18 16 8 Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi : sed Judith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum.
+Judith Jdt 18 16 9 Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento laetitiae in exultatione filiorum Israel.
+Judith Jdt 18 16 10 Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra; accepit stolam novem ad decipiendum illum.
+Judith Jdt 18 16 11 Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus; pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus : amputavit pugione cervicem ejus.
+Judith Jdt 18 16 12 Horruerunt Persae constantiam ejus, et Medi audaciam ejus.
+Judith Jdt 18 16 13 Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti.
+Judith Jdt 18 16 14 Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos : perierunt in praelio a facie Domini Dei mei.
+Judith Jdt 18 16 15 Hymnum cantemus Domino; hymnum novum cantemus Deo nostro.
+Judith Jdt 18 16 16 Adonai Domine, magnus es tu, et praeclarus in virtute tua : et quem superare nemo potest.
+Judith Jdt 18 16 17 Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti, et facta sunt; misisti spiritum tuum, et creata sunt : et non est qui resistat voci tuae.
+Judith Jdt 18 16 18 Montes a fundamentis movebuntur cum aquis : petrae, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.
+Judith Jdt 18 16 19 Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia.
+Judith Jdt 18 16 20 Vae genti insurgenti super genus meum : Dominus enim omnipotens vindicabit in eis; in die judicii visitabit illos.
+Judith Jdt 18 16 21 Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.
+Judith Jdt 18 16 22 Et factum est post haec, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum : et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas.
+Judith Jdt 18 16 23 Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quae dedit illi populus, et conopeum, quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis.
+Judith Jdt 18 16 24 Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum : et per tres menses gaudium hujus victoriae celebratum est cum Judith.
+Judith Jdt 18 16 25 Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam : et Judith magna facta est in Bethulia, et praeclarior erat universae terrae Israel.
+Judith Jdt 18 16 26 Erat enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae, ex quo defunctus est Manasses, vir ejus.
+Judith Jdt 18 16 27 Erat autem, diebus festis, procedens cum magna gloria.
+Judith Jdt 18 16 28 Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam, et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia.
+Judith Jdt 18 16 29 Luxitque illam omnis populus diebus septem.
+Judith Jdt 18 16 30 In omni autem spatio vitae ejus non fuit qui perturbaret Israel, et post mortem ejus annis multis.
+Judith Jdt 18 16 31 Dies autem victoriae hujus festivitatis ab Hebraeis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Judaeis ex illo tempore usque in praesentem diem.
# Esther Est Liber Esther
Esther Est 17 1 1 In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias,
Esther Est 17 1 2 quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni ejus exordium fuit.
@@ -21446,6 +22091,2038 @@ Song of Solomon SSol 22 8 11 <Chorus Fratrum>Vinea fuit pacifico in ea quae habe
Song of Solomon SSol 22 8 12 <Sponsa>Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
Song of Solomon SSol 22 8 13 <Sponsus>Quae habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam.
Song of Solomon SSol 22 8 14 <Sponsa>Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum.]
+# Wisdom Wis Liber Sapientiae
+Wisdom Wis 25 1 1 Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum;
+Wisdom Wis 25 1 2 quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum.
+Wisdom Wis 25 1 3 Perversae enim cogitationes separant a Deo; probata autem virtus corripit insipientes.
+Wisdom Wis 25 1 4 Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
+Wisdom Wis 25 1 5 Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum; et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.
+Wisdom Wis 25 1 6 Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledicum a labiis suis; quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus et linguae ejus auditor.
+Wisdom Wis 25 1 7 Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.
+Wisdom Wis 25 1 8 Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec praeteriet illum corripiens judicium.
+Wisdom Wis 25 1 9 In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
+Wisdom Wis 25 1 10 Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.
+Wisdom Wis 25 1 11 Custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.
+Wisdom Wis 25 1 12 Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
+Wisdom Wis 25 1 13 Quoniam Deus mortem non fecit. Nec laetatur in perditione vivorum.
+Wisdom Wis 25 1 14 Creavit enim ut essent omnia; et sanabiles fecit nationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.
+Wisdom Wis 25 1 15 Justitia enim perpetua est, et immortalis.
+Wisdom Wis 25 1 16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et aestimantes illam amicam, defluxerunt; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.
+Wisdom Wis 25 2 1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte : Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
+Wisdom Wis 25 2 2 Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum :
+Wisdom Wis 25 2 3 qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata.
+Wisdom Wis 25 2 4 Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
+Wisdom Wis 25 2 5 Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri : quoniam consignata est, et nemo revertitur.
+Wisdom Wis 25 2 6 Venite ergo, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
+Wisdom Wis 25 2 7 Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis.
+Wisdom Wis 25 2 8 Coronemus nos rosis antequam marcescant; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra :
+Wisdom Wis 25 2 9 nemo nostrum exsors sit luxuriae nostrae. Ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors.
+Wisdom Wis 25 2 10 Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduae, nec veterani revereamur canos multi temporis,
+Wisdom Wis 25 2 11 sit autem fortitudo nostra lex justitiae; quod enim infirmum est inutile invenitur.
+Wisdom Wis 25 2 12 Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae.
+Wisdom Wis 25 2 13 Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.
+Wisdom Wis 25 2 14 Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
+Wisdom Wis 25 2 15 Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae ejus.
+Wisdom Wis 25 2 16 Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.
+Wisdom Wis 25 2 17 Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quae ventura sunt illi, et sciemus quae erunt novissima illius.
+Wisdom Wis 25 2 18 Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum.
+Wisdom Wis 25 2 19 Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius.
+Wisdom Wis 25 2 20 Morte turpissima condemnemus eum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
+Wisdom Wis 25 2 21 Haec cogitaverunt, et erraverunt : excaecavit enim illos malitia eorum.
+Wisdom Wis 25 2 22 Et nescierunt sacramenta Dei; neque mercedem speraverunt justitiae, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.
+Wisdom Wis 25 2 23 Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suae fecit illum.
+Wisdom Wis 25 2 24 Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum :
+Wisdom Wis 25 2 25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
+Wisdom Wis 25 3 1 Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis.
+Wisdom Wis 25 3 2 Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum,
+Wisdom Wis 25 3 3 et quod a nobis est iter exterminium; illi autem sunt in pace;
+Wisdom Wis 25 3 4 et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
+Wisdom Wis 25 3 5 In paucis vexati sunt in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
+Wisdom Wis 25 3 6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
+Wisdom Wis 25 3 7 Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent.
+Wisdom Wis 25 3 8 Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
+Wisdom Wis 25 3 9 Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus.
+Wisdom Wis 25 3 10 Impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt, qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.
+Wisdom Wis 25 3 11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
+Wisdom Wis 25 3 12 Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum.
+Wisdom Wis 25 3 13 Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis; et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum;
+Wisdom Wis 25 3 14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima : dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
+Wisdom Wis 25 3 15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quae non concidat radix sapientiae.
+Wisdom Wis 25 3 16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
+Wisdom Wis 25 3 17 Et si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum.
+Wisdom Wis 25 3 18 Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.
+Wisdom Wis 25 3 19 Nationis enim iniquae dirae sunt consummationes.
+Wisdom Wis 25 4 1 O quam pulchra est casta generatio, cum claritate! Immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
+Wisdom Wis 25 4 2 Cum praesens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens.
+Wisdom Wis 25 4 3 Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.
+Wisdom Wis 25 4 4 Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur.
+Wisdom Wis 25 4 5 Confringentur enim rami inconsummati; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.
+Wisdom Wis 25 4 6 Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua.
+Wisdom Wis 25 4 7 Justus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit;
+Wisdom Wis 25 4 8 senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis,
+Wisdom Wis 25 4 9 et aetas senectutis vita immaculata.
+Wisdom Wis 25 4 10 Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.
+Wisdom Wis 25 4 11 Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius.
+Wisdom Wis 25 4 12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia.
+Wisdom Wis 25 4 13 Consummatus in brevi, explevit tempora multa;
+Wisdom Wis 25 4 14 placita enim erat Deo anima illius : propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in praecordiis talia,
+Wisdom Wis 25 4 15 quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius.
+Wisdom Wis 25 4 16 Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti.
+Wisdom Wis 25 4 17 Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.
+Wisdom Wis 25 4 18 Videbunt, et contemnent eum; illos autem Dominus irridebit.
+Wisdom Wis 25 4 19 Et erunt post haec decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum; quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur : et erunt gementes, et memoria illorum peribit.
+Wisdom Wis 25 4 20 Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.
+Wisdom Wis 25 5 1 Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.
+Wisdom Wis 25 5 2 Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis;
+Wisdom Wis 25 5 3 dicentes intra se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii.
+Wisdom Wis 25 5 4 Nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore;
+Wisdom Wis 25 5 5 ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.
+Wisdom Wis 25 5 6 Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis.
+Wisdom Wis 25 5 7 Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis; et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus.
+Wisdom Wis 25 5 8 Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis?
+Wisdom Wis 25 5 9 Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens,
+Wisdom Wis 25 5 10 et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam, cujus cum praeterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinae illius in fluctibus;
+Wisdom Wis 25 5 11 aut tamquam avis quae transvolat in aere, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aerem; commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius;
+Wisdom Wis 25 5 12 aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius :
+Wisdom Wis 25 5 13 sic et nos nati continuo desivimus esse; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus.
+Wisdom Wis 25 5 14 Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt;
+Wisdom Wis 25 5 15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur; et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis.
+Wisdom Wis 25 5 16 Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.
+Wisdom Wis 25 5 17 Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini; quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos.
+Wisdom Wis 25 5 18 Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.
+Wisdom Wis 25 5 19 Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum;
+Wisdom Wis 25 5 20 sumet scutum inexpugnabile aequitatem.
+Wisdom Wis 25 5 21 Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
+Wisdom Wis 25 5 22 Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient.
+Wisdom Wis 25 5 23 Et a petrosa ira plenae mittentur grandines; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.
+Wisdom Wis 25 5 24 Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.
+Wisdom Wis 25 6 1 Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis.
+Wisdom Wis 25 6 2 Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terrae.
+Wisdom Wis 25 6 3 Praebete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum.
+Wisdom Wis 25 6 4 Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur;
+Wisdom Wis 25 6 5 quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
+Wisdom Wis 25 6 6 Horrende et cito aparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui praesunt fiet.
+Wisdom Wis 25 6 7 Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur.
+Wisdom Wis 25 6 8 Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus.
+Wisdom Wis 25 6 9 Fortioribus autem fortior instat cruciatio.
+Wisdom Wis 25 6 10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis.
+Wisdom Wis 25 6 11 Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
+Wisdom Wis 25 6 12 Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam.
+Wisdom Wis 25 6 13 Clara est, et quae numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quaerunt illam.
+Wisdom Wis 25 6 14 Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.
+Wisdom Wis 25 6 15 Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet.
+Wisdom Wis 25 6 16 Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.
+Wisdom Wis 25 6 17 Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis.
+Wisdom Wis 25 6 18 Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia.
+Wisdom Wis 25 6 19 Cura ergo disciplinae dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est;
+Wisdom Wis 25 6 20 incorruptio autem facit esse proximum Deo.
+Wisdom Wis 25 6 21 Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum.
+Wisdom Wis 25 6 22 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis :
+Wisdom Wis 25 6 23 diligite lumen sapientiae, omnes qui praeestis populis.
+Wisdom Wis 25 6 24 Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo : et ponam in lucem scientiam illius, et non praeteribo veritatem.
+Wisdom Wis 25 6 25 Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiae.
+Wisdom Wis 25 6 26 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est.
+Wisdom Wis 25 6 27 Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.
+Wisdom Wis 25 7 1 Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est; et in ventre matris figuratus sum caro,
+Wisdom Wis 25 7 2 decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine. Ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.
+Wisdom Wis 25 7 3 Et ego natus accepi communem aerem; et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
+Wisdom Wis 25 7 4 In involumentis nutritus sum, et curis magnis :
+Wisdom Wis 25 7 5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
+Wisdom Wis 25 7 6 Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
+Wisdom Wis 25 7 7 Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae;
+Wisdom Wis 25 7 8 et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
+Wisdom Wis 25 7 9 Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius.
+Wisdom Wis 25 7 10 Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius.
+Wisdom Wis 25 7 11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius;
+Wisdom Wis 25 7 12 et laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
+Wisdom Wis 25 7 13 Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.
+Wisdom Wis 25 7 14 Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei, propter disciplinae dona commendati.
+Wisdom Wis 25 7 15 Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et praesumere digna horum quae mihi dantur, quoniam ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator.
+Wisdom Wis 25 7 16 In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
+Wisdom Wis 25 7 17 Ipse enim dedit mihi horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
+Wisdom Wis 25 7 18 initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,
+Wisdom Wis 25 7 19 anni cursus, et stellarum dispositiones,
+Wisdom Wis 25 7 20 naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum.
+Wisdom Wis 25 7 21 Et quaecumque sunt absconsa et improvisa didici : omnium enim artifex docuit me sapientia.
+Wisdom Wis 25 7 22 Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,
+Wisdom Wis 25 7 23 humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.
+Wisdom Wis 25 7 24 Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditiam.
+Wisdom Wis 25 7 25 Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit;
+Wisdom Wis 25 7 26 candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.
+Wisdom Wis 25 7 27 Et cum sit una, omnia potest; et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.
+Wisdom Wis 25 7 28 Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
+Wisdom Wis 25 7 29 Est enim haec speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior.
+Wisdom Wis 25 7 30 Illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia.
+Wisdom Wis 25 8 1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
+Wisdom Wis 25 8 2 Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius.
+Wisdom Wis 25 8 3 Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei; sed et omnium Dominus dilexit illam.
+Wisdom Wis 25 8 4 Doctrix enim est disciplinae Dei, et electrix operum illius.
+Wisdom Wis 25 8 5 Et si divitiae appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quae operatur omnia?
+Wisdom Wis 25 8 6 Si autem sensus operatur, quis horum quae sunt magis quam illa est artifex?
+Wisdom Wis 25 8 7 Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes : sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
+Wisdom Wis 25 8 8 Et si multitudinem scientiae desiderat quis, scit praeterita, et de futuris aestimat; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum.
+Wisdom Wis 25 8 9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum; sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et taedii mei.
+Wisdom Wis 25 8 10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis;
+Wisdom Wis 25 8 11 et acutus inveniar in judicio; et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me :
+Wisdom Wis 25 8 12 tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.
+Wisdom Wis 25 8 13 Praeterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam.
+Wisdom Wis 25 8 14 Disponam populos, et nationes mihi erunt subditae.
+Wisdom Wis 25 8 15 Timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis.
+Wisdom Wis 25 8 16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium.
+Wisdom Wis 25 8 17 Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae,
+Wisdom Wis 25 8 18 et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem.
+Wisdom Wis 25 8 19 Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.
+Wisdom Wis 25 8 20 Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.
+Wisdom Wis 25 8 21 Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum : adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis praecordiis meis :
+Wisdom Wis 25 9 1 Deus patrum meorum, et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo,
+Wisdom Wis 25 9 2 et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturae quae a te facta est,
+Wisdom Wis 25 9 3 ut disponat orbem terrarum in aequitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet :
+Wisdom Wis 25 9 4 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis,
+Wisdom Wis 25 9 5 quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum.
+Wisdom Wis 25 9 6 Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
+Wisdom Wis 25 9 7 Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum.
+Wisdom Wis 25 9 8 Et dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio;
+Wisdom Wis 25 9 9 et tecum sapientia tua, quae novit opera tua, quae et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in praeceptis tuis.
+Wisdom Wis 25 9 10 Mitte illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te :
+Wisdom Wis 25 9 11 scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.
+Wisdom Wis 25 9 12 Et erunt accepta opera mea; et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei.
+Wisdom Wis 25 9 13 Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Deus?
+Wisdom Wis 25 9 14 Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae;
+Wisdom Wis 25 9 15 corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
+Wisdom Wis 25 9 16 Et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore : quae autem in caelis sunt quis investigabit?
+Wisdom Wis 25 9 17 Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis,
+Wisdom Wis 25 9 18 et sic correctae sint semitae eorum qui sunt in terris, et quae tibi placent didicerint homines?
+Wisdom Wis 25 9 19 Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.
+Wisdom Wis 25 10 1 Haec illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,
+Wisdom Wis 25 10 2 et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.
+Wisdom Wis 25 10 3 Ab hac ut recessit injustus, in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit.
+Wisdom Wis 25 10 4 Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans.
+Wisdom Wis 25 10 5 Haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit.
+Wisdom Wis 25 10 6 Haec justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim,
+Wisdom Wis 25 10 7 quibus in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis.
+Wisdom Wis 25 10 8 Sapientiam enim praetereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent.
+Wisdom Wis 25 10 9 Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit.
+Wisdom Wis 25 10 10 Haec profugum irae fratris justum deduxit per vias rectas; et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
+Wisdom Wis 25 10 11 In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.
+Wisdom Wis 25 10 12 Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.
+Wisdom Wis 25 10 13 Haec venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum; descenditque cum illo in foveam,
+Wisdom Wis 25 10 14 et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant; et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam.
+Wisdom Wis 25 10 15 Haec populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quae illum deprimebant.
+Wisdom Wis 25 10 16 Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
+Wisdom Wis 25 10 17 Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili, et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem;
+Wisdom Wis 25 10 18 transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam.
+Wisdom Wis 25 10 19 Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum;
+Wisdom Wis 25 10 20 et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter :
+Wisdom Wis 25 10 21 quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.
+Wisdom Wis 25 11 1 Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti.
+Wisdom Wis 25 11 2 Iter fecerunt per deserta quae non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas.
+Wisdom Wis 25 11 3 Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.
+Wisdom Wis 25 11 4 Sitierunt, et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.
+Wisdom Wis 25 11 5 Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israel laetati sunt,
+Wisdom Wis 25 11 6 per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
+Wisdom Wis 25 11 7 Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis.
+Wisdom Wis 25 11 8 Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,
+Wisdom Wis 25 11 9 ostendens per sitim, quae tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares.
+Wisdom Wis 25 11 10 Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.
+Wisdom Wis 25 11 11 Hos quidem tamquam pater monens probasti; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.
+Wisdom Wis 25 11 12 Absentes enim, et praesentes, similiter torquebantur.
+Wisdom Wis 25 11 13 Duplex enim illos acceperat taedium et gemitus, cum memoria praeteritorum.
+Wisdom Wis 25 11 14 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.
+Wisdom Wis 25 11 15 Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes.
+Wisdom Wis 25 11 16 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam;
+Wisdom Wis 25 11 17 ut scirent quia per quae peccat quis, per haec et torquetur.
+Wisdom Wis 25 11 18 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
+Wisdom Wis 25 11 19 aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes;
+Wisdom Wis 25 11 20 quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
+Wisdom Wis 25 11 21 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuae; sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti;
+Wisdom Wis 25 11 22 multum enim valere, tibi soli supererat semper; et virtuti brachii tui quis resistet?
+Wisdom Wis 25 11 23 Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram.
+Wisdom Wis 25 11 24 Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum, propter poenitentiam.
+Wisdom Wis 25 11 25 Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.
+Wisdom Wis 25 11 26 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset conservaretur?
+Wisdom Wis 25 11 27 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt. Domine, qui amas animas.
+Wisdom Wis 25 12 1 O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus!
+Wisdom Wis 25 12 2 Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine.
+Wisdom Wis 25 12 3 Illos enim antiquos inhabitatores terrae sanctae tuae, quos exhorruisti,
+Wisdom Wis 25 12 4 quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia injusta,
+Wisdom Wis 25 12 5 et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,
+Wisdom Wis 25 12 6 et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum;
+Wisdom Wis 25 12 7 ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium carior est terra.
+Wisdom Wis 25 12 8 Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.
+Wisdom Wis 25 12 9 Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis saevis, aut verbo duro simul exterminare;
+Wisdom Wis 25 12 10 sed partibus judicans, dabas locum poenitentiae, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
+Wisdom Wis 25 12 11 Semen enim erat maledictum ab initio; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
+Wisdom Wis 25 12 12 Quis enim dicet tibi : Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti?
+Wisdom Wis 25 12 13 Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.
+Wisdom Wis 25 12 14 Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti.
+Wisdom Wis 25 12 15 Cum ergo sis justus, juste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri condemnare, exterum aestimas a tua virtute.
+Wisdom Wis 25 12 16 Virtus enim tua justitiae initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis.
+Wisdom Wis 25 12 17 Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis.
+Wisdom Wis 25 12 18 Tu autem dominator virtutis, cum tranquilitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos : subest enim tibi, cum volueris posse.
+Wisdom Wis 25 12 19 Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum; et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis poenitentiae.
+Wisdom Wis 25 12 20 Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quae possent mutari a malitia :
+Wisdom Wis 25 12 21 cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum!
+Wisdom Wis 25 12 22 Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.
+Wisdom Wis 25 12 23 Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta.
+Wisdom Wis 25 12 24 Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes.
+Wisdom Wis 25 12 25 Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti.
+Wisdom Wis 25 12 26 Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt.
+Wisdom Wis 25 12 27 In quibus enim patientes indignabantur per haec quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.
+Wisdom Wis 25 13 1 Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his quae videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex;
+Wisdom Wis 25 13 2 sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt.
+Wisdom Wis 25 13 3 Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est; speciei enim generator haec omnia constituit.
+Wisdom Wis 25 13 4 Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui haec fecit fortior est illis;
+Wisdom Wis 25 13 5 a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri.
+Wisdom Wis 25 13 6 Sed tamen adhuc in his minor est querela; et hi enim fortasse errant, Deum quaerentes, et volentes invenire.
+Wisdom Wis 25 13 7 Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur.
+Wisdom Wis 25 13 8 Iterum autem nec his debet ignosci.
+Wisdom Wis 25 13 9 Si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt?
+Wisdom Wis 25 13 10 Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquae.
+Wisdom Wis 25 13 11 Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitae;
+Wisdom Wis 25 13 12 reliquiis autem ejus operis ad praeparationem escae abutatur;
+Wisdom Wis 25 13 13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suae artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,
+Wisdom Wis 25 13 14 aut alicui ex animalibus illud comparet : perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam quae in illo est perliniens;
+Wisdom Wis 25 13 15 et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro,
+Wisdom Wis 25 13 16 ne forte cadat; prospiciens illi, sciens quoniam non potest adjuvare se : imago enim est, et opus est illi adjutorium.
+Wisdom Wis 25 13 17 Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est.
+Wisdom Wis 25 13 18 Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat.
+Wisdom Wis 25 13 19 Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu, petit ab eo qui in omnibus est inutilis.
+Wisdom Wis 25 14 1 Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
+Wisdom Wis 25 14 2 Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua.
+Wisdom Wis 25 14 3 Tua autem, Pater, providentia gubernat : quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam,
+Wisdom Wis 25 14 4 ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare.
+Wisdom Wis 25 14 5 Sed ut non essent vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
+Wisdom Wis 25 14 6 Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata.
+Wisdom Wis 25 14 7 Benedictum est enim lignum per quod fit justitia;
+Wisdom Wis 25 14 8 per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud; quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.
+Wisdom Wis 25 14 9 Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus;
+Wisdom Wis 25 14 10 etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur.
+Wisdom Wis 25 14 11 Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturae Dei in odium factae sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.
+Wisdom Wis 25 14 12 Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum; et adinventio illorum corruptio vitae est :
+Wisdom Wis 25 14 13 neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
+Wisdom Wis 25 14 14 Supervacuitas enim hominum haec advenit in orbem terrarum; et ideo brevis illorum finis est inventus.
+Wisdom Wis 25 14 15 Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
+Wisdom Wis 25 14 16 Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
+Wisdom Wis 25 14 17 Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tanquam praesentem colerent sua sollicitudine.
+Wisdom Wis 25 14 18 Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.
+Wisdom Wis 25 14 19 Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret.
+Wisdom Wis 25 14 20 Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tanquam homo honoratus fuerat, nunc deum aestimaverunt.
+Wisdom Wis 25 14 21 Et haec fuit vitae humanae deceptio, quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
+Wisdom Wis 25 14 22 Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
+Wisdom Wis 25 14 23 Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniae plenas vigilias habentes,
+Wisdom Wis 25 14 24 neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt : sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat;
+Wisdom Wis 25 14 25 et omnia commista sunt : sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum,
+Wisdom Wis 25 14 26 Dei immemoratio, animarum inquinatio. Nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio moechiae et impudicitiae.
+Wisdom Wis 25 14 27 Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis.
+Wisdom Wis 25 14 28 Aut enim dum laetantur insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito.
+Wisdom Wis 25 14 29 Dum enim confidunt in idolis quae sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant.
+Wisdom Wis 25 14 30 Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam.
+Wisdom Wis 25 14 31 Non enim juratorum virtus, sed peccantium poena, perambulat semper injustorum praevaricationem.
+Wisdom Wis 25 15 1 Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia.
+Wisdom Wis 25 15 2 Etenim si peccaverimus, tui sumus scientes magnitudinem tuam; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati.
+Wisdom Wis 25 15 3 Nosse enim te, consummata justitia est; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
+Wisdom Wis 25 15 4 Non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec umbra picturae labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores,
+Wisdom Wis 25 15 5 cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima.
+Wisdom Wis 25 15 6 Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.
+Wisdom Wis 25 15 7 Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa, et similiter quae his sunt contraria; horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus.
+Wisdom Wis 25 15 8 Et cum labore vano deum fingit de eodem luto, ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusilum reducit se unde acceptus est, repetitus animae debitum quam habebat.
+Wisdom Wis 25 15 9 Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est; sed concertatur aurificibus et argentariis; sed et aerarios imitatur, et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit.
+Wisdom Wis 25 15 10 Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus;
+Wisdom Wis 25 15 11 quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem.
+Wisdom Wis 25 15 12 Sed et aestimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
+Wisdom Wis 25 15 13 Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit.
+Wisdom Wis 25 15 14 Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animae superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi :
+Wisdom Wis 25 15 15 quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
+Wisdom Wis 25 15 16 Homo enim fecit illos; et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere.
+Wisdom Wis 25 15 17 Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
+Wisdom Wis 25 15 18 Sed et animalia miserrima colunt; insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.
+Wisdom Wis 25 15 19 Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere; effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.
+Wisdom Wis 25 16 1 Propter haec et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
+Wisdom Wis 25 16 2 Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram :
+Wisdom Wis 25 16 3 ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
+Wisdom Wis 25 16 4 Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
+Wisdom Wis 25 16 5 Etenim cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
+Wisdom Wis 25 16 6 Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae.
+Wisdom Wis 25 16 7 Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat sanabatur, sed per te omnium salvatorem.
+Wisdom Wis 25 16 8 In hoc autem ostendisti inimicis nostris, quia tu es qui liberas ab omni malo.
+Wisdom Wis 25 16 9 Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animae illorum, quia digni erant ab hujuscemodi exterminari.
+Wisdom Wis 25 16 10 Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes; misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
+Wisdom Wis 25 16 11 In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent tuo uti adjutorio.
+Wisdom Wis 25 16 12 Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos; sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
+Wisdom Wis 25 16 13 Tu es enim, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis.
+Wisdom Wis 25 16 14 Homo autem occidit quidem per malitiam; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quae recepta est.
+Wisdom Wis 25 16 15 Sed tuam manum effugere impossibile est.
+Wisdom Wis 25 16 16 Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt; novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.
+Wisdom Wis 25 16 17 Quod enim mirabile erat, in aqua, quae omnia extinguit, plus ignis valebat; Vindex est enim orbis justorum.
+Wisdom Wis 25 16 18 Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quae ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.
+Wisdom Wis 25 16 19 Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis exardescebat undique, ut iniquae terrae nationem exterminaret.
+Wisdom Wis 25 16 20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum; et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore. Omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
+Wisdom Wis 25 16 21 Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur.
+Wisdom Wis 25 16 22 Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant : ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans;
+Wisdom Wis 25 16 23 hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suae virtutis oblitus est.
+Wisdom Wis 25 16 24 Creatura enim tibi Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.
+Wisdom Wis 25 16 25 Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderabant;
+Wisdom Wis 25 16 26 ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
+Wisdom Wis 25 16 27 Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat,
+Wisdom Wis 25 16 28 ut notum omnibus esset, quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare.
+Wisdom Wis 25 16 29 Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua.
+Wisdom Wis 25 17 1 Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua. Propter hoc indisciplinatae animae erraverunt.
+Wisdom Wis 25 17 2 Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae, vinculis tenebrarum et longae noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuae providentiae jacuerunt.
+Wisdom Wis 25 17 3 Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati.
+Wisdom Wis 25 17 4 Neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personae tristes illis apparentes pavorem illis praestabant.
+Wisdom Wis 25 17 5 Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam.
+Wisdom Wis 25 17 6 Apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus; et timore perculsi illius quae non videbatur faciei, aestimabant deteriora esse quae videbantur.
+Wisdom Wis 25 17 7 Et magicae artis appositi erant derisus, et sapientiae gloriae correptio cum contumelia.
+Wisdom Wis 25 17 8 Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant.
+Wisdom Wis 25 17 9 Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aerem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.
+Wisdom Wis 25 17 10 Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis; semper enim praesumit saeva, perturbata conscientia.
+Wisdom Wis 25 17 11 Nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.
+Wisdom Wis 25 17 12 Et dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causae, de qua tormentum praestat.
+Wisdom Wis 25 17 13 Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes,
+Wisdom Wis 25 17 14 aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animae deficiebant traductione; subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.
+Wisdom Wis 25 17 15 Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.
+Wisdom Wis 25 17 16 Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius praeoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem;
+Wisdom Wis 25 17 17 una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquae decurrentis nimium,
+Wisdom Wis 25 17 18 aut sonus validus praecipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo, deficientes faciebant illos prae timore.
+Wisdom Wis 25 17 19 Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur.
+Wisdom Wis 25 17 20 Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quae superventura illis erat; ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.
+Wisdom Wis 25 18 1 Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te;
+Wisdom Wis 25 18 2 et qui ante laesi erant, quia non laedebantur, gratias agebant; et ut esset differentia, donum petebant.
+Wisdom Wis 25 18 3 Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae, et solem sine laesura boni hospitii praestitisti.
+Wisdom Wis 25 18 4 Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari.
+Wisdom Wis 25 18 5 Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno expositio filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.
+Wisdom Wis 25 18 6 Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animaequiores essent.
+Wisdom Wis 25 18 7 Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio.
+Wisdom Wis 25 18 8 Sicut enim laesisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti.
+Wisdom Wis 25 18 9 Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiae legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.
+Wisdom Wis 25 18 10 Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
+Wisdom Wis 25 18 11 Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.
+Wisdom Wis 25 18 12 Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est.
+Wisdom Wis 25 18 13 De omnibus enim non credentes, propter veneficia; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
+Wisdom Wis 25 18 14 Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
+Wisdom Wis 25 18 15 omnipotens sermo tuus de caelo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
+Wisdom Wis 25 18 16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans, replevit omnia morte, et usque ad caelum attingebat stans in terra.
+Wisdom Wis 25 18 17 Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
+Wisdom Wis 25 18 18 Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis.
+Wisdom Wis 25 18 19 Visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent.
+Wisdom Wis 25 18 20 Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis et commotio in eremo facta est multitudinis; sed non diu permansit ira tua.
+Wisdom Wis 25 18 21 Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suae scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit irae, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.
+Wisdom Wis 25 18 22 Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturae potentia; sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum, et testamentum commemorans.
+Wisdom Wis 25 18 23 Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quae ad vivos ducebat viam.
+Wisdom Wis 25 18 24 In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificientia tua in diademate capitis illius sculpta erat.
+Wisdom Wis 25 18 25 His autem cessit qui exterminabat, et haec extimuit; erat enim sola tentatio irae sufficiens.
+Wisdom Wis 25 19 1 Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit : praesciebat enim et futura illorum;
+Wisdom Wis 25 19 2 quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent illos, consequebantur illos, poenitentia acti.
+Wisdom Wis 25 19 3 Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae, et quos rogantes projecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur.
+Wisdom Wis 25 19 4 Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum quae acciderant commemorationem amittebant, ut quae deerant tormentis repleret punitio,
+Wisdom Wis 25 19 5 et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent.
+Wisdom Wis 25 19 6 Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi.
+Wisdom Wis 25 19 7 Nam nubes castra eorum obumbrabat; et ex aqua quae ante erat, terra arida apparuit; et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio;
+Wisdom Wis 25 19 8 per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra.
+Wisdom Wis 25 19 9 Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.
+Wisdom Wis 25 19 10 Memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
+Wisdom Wis 25 19 11 Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis.
+Wisdom Wis 25 19 12 In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra; et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fulminum : juste enim patiebantur secundum suas nequitias.
+Wisdom Wis 25 19 13 Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt : alii quidem ignotos non recipiebant advenas; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant.
+Wisdom Wis 25 19 14 Et non solum haec, sed et alius quidam respectus illorum erat, quoniam inviti recipiebant extraneos.
+Wisdom Wis 25 19 15 Qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis, saevissimis afflixerunt doloribus.
+Wisdom Wis 25 19 16 Percussi sunt autem caecitate, sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat.
+Wisdom Wis 25 19 17 In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt : unde aestimari ex ipso visu certo potest.
+Wisdom Wis 25 19 18 Agrestia enim in aquatica convertebantur, et quaecumque erant natantia, in terram transibant,
+Wisdom Wis 25 19 19 ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturae obliviscebatur.
+Wisdom Wis 25 19 20 Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quae facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.
+# Ecclesiasticus Ecclus Ecclesiasticus
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 1 Omnis sapientia a Domino Deo est : et cum illo fuit semper, et est ante aevum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 2 Arenam maris, et pluviae guttas, et dies saeculi, quis dinumeravit? altitudinem caeli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi, quis dimensus est?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 3 sapientiam Dei praecedentem omnia, quis investigavit?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 4 Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 5 Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 6 Radix sapientiae cui revelata est? et astutias illius quis agnovit?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 7 disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 8 Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 9 Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 10 et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et praebuit illam diligentibus se.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 11 Timor Domini gloria, et gloriatio, et laetitia, et corona exsultationis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 12 Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 13 Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 14 Dilectio Dei honorabilis sapientia :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 16 Initium sapientiae timor Domini : et cum fidelibus in vulva concreatus est : cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 17 Timor Domini scientiae religiositas :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 18 religiositas custodiet et justificabit cor; jucunditatem atque gaudium dabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 19 Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 20 Plenitudo sapientiae est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 21 Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 22 Corona sapientiae timor Domini, replens pacem et salutis fructum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 23 et vidit, et dinumeravit eam : utraque autem sunt dona Dei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 24 Scientiam et intellectum prudentiae sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 25 Radix sapientiae est timere Dominum, et rami illius longaevi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 26 In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas : execratio autem peccatoribus sapientia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 27 Timor Domini expellit peccatum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 28 nam qui sine timore est non poterit justificari : iracundia enim animositatis illius subversio illius est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 29 Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 31 In thesauris sapientiae significatio disciplinae :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 32 execratio autem peccatori cultura Dei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 33 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus praebebit illam tibi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 34 Sapientia enim et disciplina timor Domini : et quod beneplacitum est illi,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 35 fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 36 Ne sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 38 Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animae tuae inhonorationem :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 39 et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogae elidat te :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 1 40 quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 1 Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 2 Deprime cor tuum, et sustine : inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus : et ne festines in tempore obductionis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 3 Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 4 Omne quod tibi applicitum fuerit accipe : et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 5 quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 6 Crede Deo, et recuperabit te : et dirige viam tuam, et spera in illum : serva timorem illius, et in illo veterasce.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 7 Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus : et non deflectatis ab illo, ne cadatis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 8 Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 9 Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 10 Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 11 Respicite, filii, nationes hominum : et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 12 Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 13 Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 14 Vae duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis!
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 15 Vae dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo!
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 16 Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas!
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 17 Et quid facient cum inspicere coeperit Dominus?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 18 Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius : et qui diligunt illum conservabunt viam illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 19 Qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 20 Qui timent Dominum praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 21 Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 22 dicentes : Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 2 23 Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 1 Filii sapientiae ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 2 Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 3 Deus enim honoravit patrem in filiis : et judicium matris exquirens, firmavit in filios.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 4 Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 5 Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 6 Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suae exaudietur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 7 Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 8 Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 9 In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 10 ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 11 Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 12 Ne glorieris in contumelia patris tui : non enim est tibi gloria ejus confusio.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 13 Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 14 Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 15 et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua : eleemosyna enim patris non erit in oblivione.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 16 Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 17 et in justitia aedificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 18 Quam malae famae est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem!
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 19 Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 20 Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 21 quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 22 Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 23 Non est enim tibi necessarium ea, quae abscondita sunt, videre oculis tuis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 24 In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 25 Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 26 multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 27 Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 28 Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 29 Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 30 Synagogae superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 31 Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 32 Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiae successus habebit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 33 Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 3 34 et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam : meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 1 Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 2 Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 3 Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 4 Rogationem contribulati ne abjicias, et non avertas faciem tuam ab egeno.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 5 Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram : et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 6 Maledicentis enim tibi in amaritudine animae, exaudietur deprecatio illius : exaudiet autem eum qui fecit illum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 7 Congregationi pauperum affabilem te facito : et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 8 Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 9 Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi, et non acide feras in anima tua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 10 In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 11 et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 12 Sapientia filiis suis vitam inspirat : et suscipit inquirentes se, et praeibit in via justitiae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 13 Et qui illam diligit, diligit vitam, et qui vigilaverint ad illam complectentur placorem ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 14 Qui tenuerint illam, vitam haereditabunt : et quo introibit benedicet Deus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 15 Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto : et eos qui diligunt illam, diligit Deus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 16 Qui audit illam judicabit gentes : et qui intuetur illam permanebit confidens.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 17 Si crediderit ei, haereditabit illam, et erunt in confirmatione creaturae illius :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 18 quoniam in tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit eum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 19 Timorem, et metum, et probationem inducet super illum : et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae, donec tentet eum in cogitationibus suis, et credat animae illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 20 Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum, et laetificabit illum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 21 et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 22 Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 23 Fili, conserva tempus, et devita a malo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 24 Pro anima tua ne confundaris dicere verum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 25 est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 26 Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 27 Ne reverearis proximum tuum in casu suo,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 28 nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 29 in lingua enim sapientia dignoscitur : et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 30 Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuae confundere.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 31 Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te omni homini pro peccato.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 32 Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 33 Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia : et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 34 Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 35 Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 4 36 Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 1 Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 3 et ne dixeris : Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 4 Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 5 De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 6 Et ne dicas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 8 Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 9 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 10 Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 11 Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 14 Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 15 Honor et gloria in sermone sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 16 Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 17 super furem enim est confusio et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 5 18 Justifica pusillum et magnum similiter.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 1 Noli fieri pro amico inimicus proximo : improperium enim et contumeliam malus haereditabit : et omnis peccator invidus et bilinguis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 2 Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 3 et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 4 Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 5 Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundat.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 6 Multi pacifici sint tibi : et consiliarius sit tibi unus de mille.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 7 Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 8 Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 9 Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 10 Est autem amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 11 Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coaequalis, et in domesticis tuis fiducialiter aget.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 12 Si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 13 Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 14 Amicus fidelis protectio fortis : qui autem invenit illum, invenit thesaurum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 15 Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 16 Amicus fidelis medicamentum vitae et immortalitatis : et qui metuunt Dominum, invenient illum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 17 Qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 18 Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 19 Quasi is qui arat et seminat accede ad eam, et sustine bonos fructus illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 20 In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 21 Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus! et non permanebit in illa excors.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 22 Quasi lapidis virtus probatio erit in illis : et non demorabuntur projicere illam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 23 Sapientia enim doctrinae secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata : quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 24 Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 25 Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 26 Subjice humerum tuum, et porta illam, et ne acedieris vinculis ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 27 In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 28 Investiga illam, et manifestabitur tibi : et continens factus, ne derelinquas eam :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 29 in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 30 Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriae :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 31 decor enim vitae est in illa, et vincula illius alligatura salutaris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 32 Stolam gloriae indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 33 Fili, si attenderis mihi, disces : et si accomodaveris animum tuum, sapiens eris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 34 Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam : et si dilexeris audire, sapiens eris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 35 In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 36 Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 6 37 Cogitatum tuum habe in praeceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto : et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiae dabitur tibi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 1 Noli facere mala, et non te apprehendent :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 2 discede ab iniquo, et deficient mala abs te.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 3 Fili, non semines mala in sulcis injustitiae, et non metes ea in septuplum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 4 Noli quaerere a Domino ducatum, neque a rege cathedram honoris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 5 Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est : et penes regem noli velle videri sapiens.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 6 Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates : ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in aequitate tua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 7 Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 8 neque alliges duplicia peccata, nec enim in uno eris immunis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 9 Noli esse pusillanimis in animo tuo :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 10 exorare et facere eleemosynam ne despicias.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 11 Ne dicas : In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 12 Non irrideas hominem in amaritudine animae : est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 13 Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 14 Noli velle mentiri omne mendacium : assiduitas enim illius non est bona.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 15 Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 16 Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 17 Non te reputes in multitudine indisciplinatorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 18 Memento irae, quoniam non tardabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 19 Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 20 Noli praevaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 21 Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini : gratia enim verecundiae illius super aurum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 22 Non laedas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 23 Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua : non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 24 Pecora tibi sunt, attende illis : et si sunt utilia, perseverent apud te.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 25 Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 26 Filiae tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 27 Trade filiam, et grande opus feceris : et homini sensato da illam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 28 Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam : et odibili non credas te. In toto corde tuo
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 29 honora patrem tuum, et gemitus matris tuae ne obliviscaris :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 30 memento quoniam nisi per illos natus non fuisses : et retribue illis, quomodo et illi tibi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 31 In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 32 In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus ne derelinquas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 33 Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 34 Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de negligentia tua purga te cum paucis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 35 Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 36 Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 37 Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 38 Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 39 Non te pigeat visitare infirmum : ex his enim in dilectione firmaberis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 7 40 In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 1 Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 2 Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 3 multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 4 Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 5 Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 6 Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei : memento quoniam omnes in correptione sumus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 7 Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 8 Noli de mortuo inimico tuo gaudere : sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 9 Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 10 ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 11 Non te praetereat narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 12 quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 13 Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 14 Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 15 Noli foenerari homini fortiori te : quod si foeneraveris, quasi perditum habe.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 16 Non spondeas super virtutem tuam : quod si spoponderis, quasi restituens cogita.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 17 Non judices contra judicem, quoniam secundum quod justum est judicat.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 18 Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te : ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 19 Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum : quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 20 Cum fatuis consilium non habeas : non enim poterunt diligere nisi quae eis placent.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 21 Coram extraneo ne facias consilium : nescis enim quid pariet.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 8 22 Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 1 Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 2 Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 3 Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 4 Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 5 Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 6 Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et haereditatem tuam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 7 Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 8 Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 9 Propter speciem mulieris multi perierunt : et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 10 Omnis mulier quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 11 Speciem mulieris alienae multi admirati, reprobi facti sunt : colloquium enim illius quasi ignis exardescit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 12 Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 13 et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 14 Ne derelinquas amicum antiquum : novus enim non erit similis illi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 15 Vinum novum amicus novus : veterascet, et cum suavitate bibes illud.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 16 Non zeles gloriam et opes peccatoris : non enim scis quae futura sit illius subversio.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 17 Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 18 Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 19 Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 20 Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 21 Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 22 Viri justi sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 23 et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 24 In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 9 25 Terribilis est in civitate sua homo linguosus : et temerarius in verbo suo odibilis erit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 1 Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 2 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus : et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 3 Rex insipiens perdet populum suum : et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 4 In manu Dei potestas terrae : et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 5 In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 6 Omnis injuriae proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 7 Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 8 Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 9 Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 10 Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 11 Omnis potentatus brevis vita; languor prolixior gravat medicum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 12 Brevem languorem praecidit medicus : sic et rex hodie est, et cras morietur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 13 Cum enim morietur homo, haereditabit serpentes, et bestias, et vermes.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 14 Initium superbiae hominis apostatare a Deo :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 16 Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 17 Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 18 Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 19 Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 20 Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 21 Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 22 Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 23 Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum : semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 24 In medio fratrum rector illorum in honore : et qui timent Dominum erunt in oculis illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 25 Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 26 Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 27 Magnus, et judex, et potens est in honore : et non est major illo qui timet Deum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 28 Servo sensato liberi servient : et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 29 Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 30 Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 31 Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 32 Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 33 Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum : et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 10 34 Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 1 Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 2 Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 3 Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 4 In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris : quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 5 Multi tyranni sederunt in throno : et insuspicabilis portavit diadema.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 6 Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 7 Priusquam interroges, ne vituperes quemquam : et cum interrogaveris, corripe juste.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 8 Priusquam audias, ne respondeas verbum : et in medio sermonum ne adjicias loqui.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 9 De ea re quae te non molestat, ne certeris : et in judicio peccantium ne consistas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 10 Fili, ne in multis sint actus tui : et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes : et non effugies, si praecucurreris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 11 Est homo laborans et festinans, et dolens : impius, et tanto magis non abundabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 12 Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 13 et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus : et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 14 Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 15 sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum : dilectio, et viae bonorum, apud ipsum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 16 Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt : qui autem exsultant in malis consenescunt in malo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 17 Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in aeternum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 18 Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 19 In eo quod dicit : Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 20 et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 21 Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 22 Ne manseris in operibus peccatorum : confide autem in Deo, et mane in loco tuo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 23 Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 24 Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 25 Ne dicas : Quid est mihi opus? et quae erunt mihi ex hoc bona?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 26 Ne dicas : Sufficiens mihi sum : et quid ex hoc pessimabor?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 27 In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 28 quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 29 Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 30 Ante mortem ne laudes hominem quemquam : quoniam in filiis suis agnoscitur vir.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 31 Non omnem hominem inducas in domum tuam : multae enim sunt insidiae dolosi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 32 Sicut enim eructant praecordia foetentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum : sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 33 Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 34 A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis : homo vero peccator sanguini insidiatur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 35 Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 11 36 Admitte ad te alienigenam : et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 1 Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 2 Benefac justo, et invenies retributionem magnam : et si non ab ipso, certe a Domino.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 3 Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti : quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 4 Da misericordi, et ne suscipias peccatorem : et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 5 Da bono, et non receperis peccatorem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 6 Benefac humili, et non dederis impio : prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 7 nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 8 Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 9 In bonis viri, inimici illius in tristitia : et in malitia illius, amicus agnitus est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 10 Non credas inimico tuo in aeternum : sicut enim aeramentum aeruginat nequitia illius :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 11 et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 12 Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 13 Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 14 Una hora tecum permanebit : si autem declinaveris, non supportabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 15 In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 16 In oculis suis lacrimatur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 17 Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 18 In oculis suis lacrimatur inimicus, et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 12 19 Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 1 Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea : et qui communicaverit superbo induet superbiam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 2 Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 3 Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 4 Dives injuste egit, et fremet : pauper autem laesus tacebit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 5 Si largitus fueris, assumet te : et si non habueris, derelinquet te.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 6 Si habes, convivet tecum, et evacuabit te : et ipse non dolebit super te.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 7 Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet : Quid opus est tibi?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter : et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 9 Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 10 Attende ne seductus in stultitiam humilieris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 11 Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 12 Advocatus a potentiore, discede : ex hoc enim magis te advocabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 13 Ne improbus sis, ne impingaris : et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 14 Ne retineas ex aequo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius : ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 15 Immitis animus illius conservabit verba tua : et non parcet de malitia, et de vinculis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 16 Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 17 audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 18 Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 19 Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 20 Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 21 Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 22 Quae communicatio sancto homini ad canem? aut quae pars diviti ad pauperem?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 23 Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis : humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 26 Diviti decepto multi recuperatores : locutus est superbia, et justificaverunt illum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 27 Humilis deceptus est, insuper et arguitur : locutus est sensate, et non est datus ei locus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 29 Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 30 Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia : et nequissima paupertas in ore impii.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 31 Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 13 32 Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 1 Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 2 Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 3 Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia : et homini livido ad quid aurum?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 4 Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 5 Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 6 Qui sibi invidet, nihil est illo nequius : et haec redditio est malitiae illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 7 Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit : et in novissimo manifestat malitiam suam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 8 Nequam est oculus lividi : et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 9 Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis : non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 10 Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 11 Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 12 Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi : testamentum enim hujus mundi morte morietur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 13 Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 14 Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te praetereat.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 15 Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 16 Da et accipe, et justifica animam tuam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 17 Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 18 Omnis caro sicut foenum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 19 Alia generantur, et alia dejiciuntur : sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 20 Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 21 Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 22 Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 23 qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 24 qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 25 qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per aevum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 26 Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 14 27 Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 1 Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiae apprehendet illam :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 2 et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 3 Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum : et firmabitur in illo, et non flectetur :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 4 et continebit illum, et non confundetur : et exaltabit illum apud proximos suos,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 5 et in medio ecclesiae aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus, et stola gloriae vestiet illum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 6 Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine aeterno haereditabit illum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 7 Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam : longe enim abest a superbia et dolo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 8 Viri mendaces non erunt illius memores : et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 9 Non est speciosa laus in ore peccatoris,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 10 quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiae enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 11 Non dixeris : Per Deum abest : quae enim odit ne feceris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 12 Non dicas : Ille me implanavit : non enim necessarii sunt ei homines impii.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 13 Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 14 Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 15 adjecit mandata et praecepta sua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 16 Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 17 Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 18 Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit ei dabitur illi :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 19 quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 20 Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 21 Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 15 22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 1 Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur : nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 2 Non credas vitae illorum, et ne respexeris in labores eorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 3 Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 4 et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 5 Ab uno sensato inhabitabitur patria : tribus impiorum deseretur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 6 Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 7 In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 8 Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suae virtuti.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 9 Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos prae superbia verbi illorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 10 Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 11 Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui : et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 12 Misericordia enim et ira est cum illo : potens exoratio, et effundens iram.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 13 Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 14 Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 15 Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 16 Non dicas : A Deo abscondar : et ex summo, quis mei memorabitur?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 17 in populo magno non agnoscar : quae est enim anima mea in tam immensa creatura?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 18 Ecce caelum et caeli caelorum, abyssus, et universa terra, et quae in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 19 Montes simul, et colles, et fundamenta terrae, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 20 Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 21 Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 22 Nam plurima illius opera sunt in absconsis : sed opera justitiae ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 23 Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 24 Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 25 et dicam in aequitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam : et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 26 In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 27 Ornavit in aeternum opera illorum : nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 28 Unusquisque proximum sibi non angustiabit in aeternum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 29 non sis incredibilis verbo illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 30 Post haec Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 16 31 anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 1 Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 2 et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 3 Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 4 Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 5 Creavit ex ipso adjutorium simile sibi : consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 6 Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 7 Posuit oculum suum super corda illorum, ostendere illis magnalia operum suorum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 8 ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriari in mirabilibus illius; ut magnalia enarrent operum ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 9 Addidit illis disciplinam, et legem vitae haereditavit illos.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 10 Testamentum aeternum constituit cum illis, et justitiam et judicia sua ostendit illis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 11 Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum. Et dixit illis : Attendite ab omni iniquo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 12 Et mandavit illis unicuique de proximo suo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 13 Viae illorum coram ipso sunt semper : non sunt absconsae ab oculis ipsius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 14 In unamquamque gentem praeposuit rectorem :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 15 et pars Dei Israel facta est manifesta.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 16 Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei : et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 17 Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 18 Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 19 Et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terrae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 20 Poenitentibus autem dedit viam justitiae, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 21 Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 22 precare ante faciem Domini, et minue offendicula.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 23 Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito execrationem :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 24 et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 25 In partes vade saeculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 26 Non demoreris in errore impiorum : ante mortem confitere : a mortuo, quasi nihil, perit confessio.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 27 Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis : et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 28 Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se!
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiae placuerunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 30 Quid lucidius sole? et hic deficiet; aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 17 31 Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit : et omnes homines terra et cinis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 1 Qui vivet in aeternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in aeternum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 2 Quis sufficit enarrare opera illius?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 3 quis enim investigabit magnalia ejus?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 4 virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 5 Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 6 Cum consummaverit homo, tunc incipiet : et cum quieverit, aporiabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 7 Quid est homo? et quae est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 8 Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris deputati sunt : et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 9 Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 10 Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est : et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 11 Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam aequitatis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 12 Miseratio hominis circa proximum suum : misericordia autem Dei super omnem carnem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 13 Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 14 Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 15 Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 16 Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 17 Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 18 Stultus acriter improperabit : et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 19 Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 20 Ante languorem adhibe medicinam : et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 21 Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 22 Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in aeternum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 23 Ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 24 Memento irae in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 25 Memento paupertatis in tempore abundantiae, et necessitatum paupertatis in die divitiarum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 26 A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 27 Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 28 Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 29 Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impleverunt proverbia et judicia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 30 Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 31 Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 32 Ne oblecteris in turbis nec in modicis : assidua enim est commissio illorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 18 33 Ne fueris mediocris in contentione ex foenore, et est tibi nihil in sacculo : eris enim invidus vitae tuae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 1 Operarius ebriosus non locupletabitur : et qui spernit modica paulatim decidet.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 2 Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 3 Et qui se jungit fornicariis erit nequam : putredo et vermes haereditabunt illum : et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 4 Qui credit cito levis corde est, et minorabitur : et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 5 Qui gaudet iniquitate, denotabitur : et qui odit correptionem, minuetur vita : et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 6 Qui peccat in animam suam, poenitebit : et qui jucundatur in malitia, denotabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 7 Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 8 Amico et inimico noli narrare sensum tuum : et si est tibi delictum, noli denudare :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 9 audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 10 Audisti verbum adversus proximum tuum? commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 11 A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 12 Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 13 Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat : Non feci : aut, si fecerit, ne iterum addat facere.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 14 Corripe proximum, ne forte non dixerit : et si dixerit, ne forte iteret.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 15 Corripe amicum, saepe enim fit commissio :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 16 et non omni verbo credas. Est qui labitur lingua, sed non ex animo :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 17 quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 18 et da locum timori Altissimi : quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 19 Et non est sapientia nequitiae disciplina, et non est cogitatus peccatorum prudentia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 20 Est nequitia, et in ipsa execratio, et est insipiens qui minuitur sapientia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 21 Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 22 Est solertia certa, et ipsa iniqua :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 24 et est qui se nimium submittit a multa humilitate : et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 25 et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 26 Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 27 Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 19 28 Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est judicium quod non probatur esse bonum : et est tacens, et ipse est prudens.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 1 Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 2 Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 3 sic qui facit per vim judicium iniquum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 4 Quam bonum est correptum manifestare poenitentiam! sic enim effugies voluntarium peccatum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 5 Est tacens qui invenitur sapiens : et est odibilis qui procax est ad loquendum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 6 Est tacens non habens sensum loquelae : et est tacens sciens tempus aptum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 7 Homo sapiens tacebit usque ad tempus : lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 8 Qui multis utitur verbis laedet animam suam : et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 9 Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 10 Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 11 Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 12 Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit : gratiae autem fatuorum effundentur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 14 Datus insipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius septemplices sunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 15 Exigua dabit, et multa improperabit : et apertio oris illius inflammatio est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 16 Hodie foeneratur quis, et cras expetit : odibilis est homo hujusmodi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 17 Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 18 qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum!
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 20 Lapsus falsae linguae quasi qui in pavimento cadens : sic casus malorum festinanter veniet.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 21 Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 22 Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 23 Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua stimulabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 24 Est qui perdet animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam : personae autem acceptione perdet se.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 25 Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 26 Opprobrium nequam in homine mendacium : et in ore indisciplinatorum assidue erit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis : perditionem autem ambo haereditabunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 28 Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 29 Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 30 Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur : qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 31 Xenia et dona excaecant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 32 Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 20 33 Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 1 Fili, peccasti, non adjicias iterum : sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 2 Quasi a facie colubri fuge peccata : et si accesseris ad illa, suscipient te.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 3 Dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 4 Quasi rhomphaea bis acuta omnis iniquitas : plagae illius non est sanitas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 5 Objurgatio et injuriae annullabunt substantiam, et domus quae nimis locuples est annullabitur superbia : sic substantia superbi eradicabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 6 Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures ejus perveniet, et judicium festinato adveniet illi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 7 Qui odit correptionem vestigium est peccatoris, et qui timet Deum convertetur ad cor suum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 8 Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus scit labi se ab ipso.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 9 Qui aedificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligat lapides suos in hieme.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 10 Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 11 Via peccatorum complanata lapidibus : et in fine illorum inferi, et tenebrae, et poenae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 12 Qui custodit justitiam, continebit sensum ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 13 Consummatio timoris Dei, sapientia et sensus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 14 Non erudietur qui non est sapiens in bono.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 15 Est autem sapientia quae abundat in malo, et non est sensus ubi est amaritudo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 16 Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 17 Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 18 Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet : audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 19 Narratio fatui quasi sarcina in via : nam in labiis sensati invenietur gratia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 20 Os prudentis quaeritur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 21 Tamquam domus exterminata, sic fatuo sapientia : et scientia insensati inenarrabilia verba.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 22 Compedes in pedibus, stulto doctrina : et quasi vincula manuum super manum dextram.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 23 Fatuus in risu exaltat vocem suam : vir autem sapiens vix tacite ridebit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 24 Ornamentum aureum prudenti doctrina, et quasi brachiale in brachio dextro.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 25 Pes fatui facilis in domum proximi : et homo peritus confundetur a persona potentis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 26 Stultus a fenestra respiciet in domum : vir autem eruditus foris stabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 27 Stultitia hominis auscultare per ostium : et prudens gravabitur contumelia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 28 Labia imprudentium stulta narrabunt; verba autem prudentium statera ponderabuntur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 29 In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 30 Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 21 31 Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur, et qui cum eo manserit odiosus erit : tacitus et sensatus honorabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 1 In lapide luteo lapidatus est piger : et omnes loquentur super aspernationem illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 2 De stercore boum lapidatus est piger : et omnis qui tetigerit eum excutiet manus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 3 Confusio patris est de filio indisciplinato : filia autem in deminoratione fiet.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 4 Filia prudens haereditas viro suo : nam quae confundit, in contumeliam fit genitoris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 5 Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur : ab utrisque autem inhonorabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 6 Musica in luctu importuna narratio : flagella et doctrina in omni tempore sapientia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 7 Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 8 Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 9 Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam : et in fine narrationis dicit : Quis est hic?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 10 Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus : et supra fatuum plora, defecit enim sensus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 11 Modicum plora super mortuum, quoniam requievit :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 13 Luctus mortui septem dies : fatui autem et impii omnes dies vitae illorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 14 Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 15 Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 16 Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 17 Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 18 Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 19 Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 20 Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 21 Sicut pali in excelsis, et caementa sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 23 Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in praeceptis Dei permanet semper.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 24 Pungens oculum deducit lacrimas, et qui pungit cor profert sensum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 25 Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa : sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes : est enim regressus. Ad amicum
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 27 si aperueris os triste, non timeas : est enim concordatio : excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa : in his omnibus effugiet amicus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 28 Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius laeteris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 29 In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in haereditate illius cohaeres sis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 30 Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur : sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliae, et minae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 31 Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam : et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 32 Omnis qui audiet cavebit se ab eo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 22 33 Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 1 Domine, pater et dominator vitae meae, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 2 Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiae, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 3 et ne adincrescant ignorantiae meae, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 4 Domine, pater et Deus vitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 5 Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 6 Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me, et animae irreverenti et infrunitae ne tradas me.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 7 Doctrinam oris audite, filii : et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 8 In vanitate sua apprehenditur peccator : et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 9 Jurationi non assuescat os tuum : multi enim casus in illa.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 10 Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non erit immunis ab eis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 11 Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 12 Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 13 Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit : et si dissimulaverit, delinquit dupliciter :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 14 et si in vacuum juraverit, non justificabitur : replebitur enim retributione domus illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 15 Est et alia loquela contraria morti : non inveniatur in haereditate Jacob.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 16 Etenim a misericordibus omnia haec auferentur, et in delictis non volutabuntur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 17 Indisciplinatae loquelae non assuescat os tuum : est enim in illa verbum peccati.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 18 Memento patris et matris tuae : in medio enim magnatorum consistis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 19 ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuae maledicas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 20 Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 21 Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 22 Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 23 et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 24 Homini fornicario omnis panis dulcis : non fatigabitur transgrediens usque ad finem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 25 Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens : Quis me videt?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 26 Tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me : quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 27 Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 30 Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur, et ubi non speravit apprehendetur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 31 Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 32 Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens haereditatem ex alieno matrimonio :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit : secundo in virum suum deliquit : tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 34 Haec in ecclesiam adducetur, et in filios ejus respicietur :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 35 non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 36 derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 37 Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 23 38 Gloria magna est sequi Dominum : longitudo enim dierum assumetur ab eo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 1 Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 2 et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 3 et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 4 et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 5 Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 6 Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 7 Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 8 Gyrum caeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi : in fluctibus maris ambulavi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 9 Et in omni terra steti : et in omni populo,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 10 et in omni gente primatum habui :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Et in his omnibus requiem quaesivi, et in haereditate Domini morabor.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 12 Tunc praecepit, et dixit mihi Creator omnium : et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 13 Et dixit mihi : In Jacob inhabita, et in Israel haereditare, et in electis meis mitte radices.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 14 Ab initio et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam : et in habitatione sancta coram ipso ministravi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 15 Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 16 Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei haereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 17 Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 18 quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Jericho :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 19 quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 20 Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 21 et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 22 Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 23 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris : et flores mei fructus honoris et honestatis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 24 Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 25 In me gratia omnis viae et veritatis : in me omnis spes vitae et virtutis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 26 Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 27 spiritus enim meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 28 Memoria mea in generatione saeculorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 29 Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 30 Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 31 qui elucidant me, vitam aeternam habebunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 32 Haec omnia liber vitae, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 33 Legem mandavit Moyses in praeceptis justitiarum, et haereditatem domui Jacob, et Israel promissiones.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 34 Posuit David, puero suo, excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 35 Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 36 qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 37 qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 38 Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 39 A mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium illius ab abysso magna.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 40 Ego sapientiam effudi flumina :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 41 ego quasi trames aquae immensae de fluvio : ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquaeductus exivi de paradiso.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 42 Dixi : Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 43 Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 44 quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 45 Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 46 Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quaerentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 24 47 Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 1 In tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 2 concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 3 Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 4 pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 5 Quae in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 6 Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium!
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 7 Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium!
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 8 Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 9 Novem insuspicabilia cordis magnificavi : et decimum dicam in lingua hominibus :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 10 homo qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 11 Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 12 Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 13 Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam! sed non est super timentem Dominum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 14 Timor Dei super omnia se superposuit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 15 Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei : qui tenet illum, cui assimilabitur?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 16 Timor Dei initium dilectionis ejus : fidei autem initium agglutinandum est ei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 17 Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 18 Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 19 et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 20 et omnem obductum, et non obductum odientium :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 21 et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 22 Non est caput nequius super caput colubri,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 23 et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 24 Nequitia mulieris immutat faciem ejus : et obcaecat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 25 ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 26 Brevis omnis malitia super malitiam mulieris : sors peccatorum cadat super illam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 27 Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 28 Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 29 Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 30 Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 31 Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 32 Manus debiles et genua dissoluta, mulier quae non beatificat virum suum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 33 A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 34 Non des aquae tuae exitum, nec modicum : nec mulieri nequam veniam prodeundi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 35 Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 25 36 A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 1 Mulieris bonae beatus vir : numerus enim annorum illius duplex.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 2 Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 3 Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 4 divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 5 A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 6 delaturam civitatis, et collectionem populi :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 7 columniam mendacem super mortem omnia gravia :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 8 dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 9 In muliere zelotypa flagellum linguae, omnibus communicans.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 10 Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 11 Mulier ebriosa ira magna, et contumelia : et turpitudo illius non tegetur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 13 In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 14 Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 16 Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 17 Disciplina illius datum Dei est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 18 Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditae animae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 19 Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 20 Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super aetatem stabilem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 23 Columnae aureae super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 24 Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 25 In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 26 vir bellator deficiens per inopiam; et vir sensatus contemptus;
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum : Deus paravit eum ad rhomphaeam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 26 28 Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt : difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 1 Propter inopiam multi deliquerunt : et qui quaerit locupletari avertit oculum suum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 2 Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 3 conteretur cum delinquente delictum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 4 Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 5 Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 6 Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 7 Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 8 Ante sermonem non laudes virum : haec enim tentatio est hominum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 9 Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris : et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 10 Volatilia ad sibi similia conveniunt : et veritas ad eos qui operantur illam revertetur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 11 Leo venationi insidiatur semper : sic peccata operantibus iniquitates.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 12 Homo sanctus in sapientia manet sicut sol : nam stultus sicut luna mutatur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 13 In medio insensatorum serva verbum tempori : in medio autem cogitantium assiduus esto.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 14 Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 15 Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 16 Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 17 Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 18 Dilige proximum, et conjungere fide cum illo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 19 Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 20 Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 21 Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 22 Non illum sequaris, quoniam longe abest : effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 23 ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 24 denudare autem amici mysteria, desperatio est animae infelicis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 25 Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 26 In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur : novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 27 Multa odivi, et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 28 Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet : et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 29 Et qui foveam fodit incidet in eam : et qui statuit lapidem proximo offendet in eo : et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 30 Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 31 Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 32 Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 27 33 Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 1 Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 2 Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 3 Homo homini reservat iram, et a Deo quaerit medelam :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 4 in hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 5 Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo : quis exorabit pro delictis illius?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 6 Memento novissimorum, et desine inimicari :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 7 tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 8 Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 9 Memorare testamentum Altissimi, et despice ignorantiam proximi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 10 Abstine te a lite, et minues peccata.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 11 Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 12 Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit : et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 13 Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem : et lingua testificans adducit mortem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 14 Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit : et si exspueris super illam, extinguetur : utraque ex ore proficiscuntur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 15 Susurro et bilinguis maledictus, multos enim turbabit pacem habentes.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 16 Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 17 Civitates muratas divitum destruxit, et domus magnatorum effodit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 18 Virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 19 Lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas laboribus suis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 20 Qui respicit illam non habebit requiem, nec habebit amicum in quo requiescat.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 21 Flagelli plaga livorem facit : plaga autem linguae comminuet ossa.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 22 Multi ceciderunt in ore gladii : sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 23 Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 24 jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est;
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 25 mors illius mors nequissima : et utilis potius infernus quam illa.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 26 Perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et in flamma sua non comburet justos.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 27 Qui relinquunt Deum incident in illam, et exardebit in illis, et non extinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi pardus laedet illos.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 28 Sepi aures tuas spinis : linguam nequam noli audire : et ori tuo facito ostia et seras.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 29 Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 28 30 et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 1 Qui facit misericordiam foeneratur proximo suo : et qui praevalet manu mandata servat.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 2 Foenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius : et iterum redde proximo in tempore suo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 3 Confirma verbum, et fideliter age cum illo : et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 4 Multi quasi inventionem aestimaverunt foenus, et praestiterunt molestiam his qui se adjuverunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 5 Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 6 et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba taedii et murmurationum, et tempus causabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 7 Si autem potuerit reddere, adversabitur : solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 8 sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 9 et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 10 Multi non causa nequitiae non foenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 11 Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 12 Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 14 Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 15 Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 16 Super scutum potentis et super lanceam
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 17 adversus inimicum tuum pugnabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 18 Vir bonus fidem facit pro proximo suo : et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 19 Gratiam fidejussoris ne obliviscaris : dedit enim pro te animam suam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 20 Repromissorem fugit peccator et immundus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 21 Bona repromissoris sibi ascribit peccator : et ingratus sensu derelinquet liberantem se.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 22 Vir repromittit de proximo suo : et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 23 Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 24 Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 25 Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam : et qui conatur multa agere incidet in judicium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 26 Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 27 Initium vitae hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 28 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 29 Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 30 Vita nequam hospitandi de domo in domum : et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 31 Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad haec amara audiet :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 32 transi, hospes, et orna mensam, et quae in manu habes ciba ceteros.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 33 Exi a facie honoris amicorum meorum : necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 29 34 Gravia haec homini habenti sensum : correptio domus, et improperium foeneratoris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 1 Qui diligit filium suum assiduat illi flagella, ut laetetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 2 Qui docet filium suum laudabitur in illo, et in medio domesticorum in illo gloriabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 3 Qui docet filium suum in zelum mittit inimicum, et in medio amicorum gloriabitur in illo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 4 Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus : similem enim reliquit sibi post se.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 5 In vita sua vidit, et laetatus est in illo : in obitu suo non est contristatus, nec confusus est coram inimicis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 6 reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 7 Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua, et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 8 Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet praeceps.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 9 Lacta filium, et paventem te faciet : lude cum eo, et contristabit te.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 10 Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 11 Non des illi potestatem in juventute, et ne despicias cogitatus illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 12 Curva cervicem ejus in juventute, et tunde latera ejus dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi, et erit tibi dolor animae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 13 Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 14 Melior est pauper sanus, et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 15 Salus animae in sanctitate justitiae melior est omni auro et argento : et corpus validum quam census immensus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 16 Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectamentum super cordis gaudium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 17 Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 18 Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositae sepulchro.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 19 Quid proderit libatio idolo? nec enim manducabit, nec odorabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 20 Sic qui effugatur a Domino, portans mercedes iniquitatis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 21 videns oculis et ingemiscens, sicut spado complectens virginem, et suspirans.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 22 Tristitiam non des animae tuae, et non affligas temetipsum in consilio tuo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 23 Jucunditas cordis, haec est vita hominis, et thesaurus sine defectione sanctitatis : et exsultatio viri est longaevitas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 24 Miserere animae tuae placens Deo, et contine : congrega cor tuum in sanctitate ejus, et tristitiam longe repelle a te.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 25 Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 26 Zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 30 27 Splendidum cor et bonum in epulis est : epulae enim illius diligenter fiunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 1 Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 2 Cogitatus praescientiae avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 3 Laboravit dives in congregatione substantiae, et in requie sua replebitur bonis suis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 4 Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 5 Qui aurum diligit non justificabitur, et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 6 Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 7 Lignum offensionis est aurum sacrificantium : vae illis qui sectantur illud! et omnis imprudens deperiet in illo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 8 Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 9 Quis est hic? et laudabimus eum : fecit enim mirabilia in vita sua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 10 Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria aeterna : qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere mala, et non fecit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 11 Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 12 Supra mensam magnam sedisti? non aperias super illam faucem tuam prior.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 13 Non dicas sic : Multa sunt, quae super illam sunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 14 Memento quoniam malus est oculus nequam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 15 Nequius oculo quid creatum est? ideo ab omni facie sua lacrimabitur, cum viderit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 16 Ne extendas manum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 17 Ne comprimaris in convivio.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 18 Intellige quae sunt proximi tui ex teipso.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 19 Utere quasi homo frugi his quae tibi apponuntur : ne, cum manducas multum, odio habearis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 20 Cessa prior causa disciplinae : et noli nimius esse, ne forte offendas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 21 Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 22 Quam sufficens est homini eruditio vinum exiguum! et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 23 Vigilia, cholera et tortura viro infrunito,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 24 somnus sanitatis in homine parco : dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 25 Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 26 Audi me, fili, et ne spernas me, et in novissimo invenies verba mea.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 27 In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 28 Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 29 Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiae illius verum est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 30 Diligentes in vino noli provocare : multos enim exterminavit vinum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 31 Ignis probat ferrum durum : sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 32 Aequa vita hominibus vinum in sobrietate : si bibas illud moderate, eris sobrius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 33 Quae vita est ei qui minuitur vino?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 34 Quid defraudat vitam? mors.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 35 Vinum in jucunditatem creatum est, et non in ebrietatem ab initio.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 36 Exsultatio animae et cordis vinum moderate potatum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 37 Sanitas est animae et corpori sobrius potus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 38 Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 39 Amaritudo animae vinum multum potatum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 40 Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 41 In convivio vini non arguas proximum, et non despicias eum in jucunditate illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 31 42 Verba improperii non dicas illi, et non premas illum repetendo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 1 Rectorem te posuerunt? noli extolli : esto in illis quasi unus ex ipsis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 2 Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 3 ut laeteris propter illos, et ornamentum gratiae accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 4 Loquere major natu : decet enim te
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 5 primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 6 Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 7 Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 8 Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 9 Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 10 Adolescens, loquere in tua causa vix.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 11 Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 12 In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 13 In medio magnatorum non praesumas : et ubi sunt senes non multum loquaris.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 14 Ante grandinem praeibit coruscatio : et ante verecundiam praeibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 15 Et hora surgendi non te trices : praecurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 16 et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 17 et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 18 Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus : et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 19 Qui quaerit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 20 Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 21 Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 22 Vir consilii non disperdet intelligentiam : alienus et superbus non pertimescet timorem :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 24 Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 25 In via ruinae non eas, et non offendes in lapides : nec credas te viae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 26 Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 27 In omni opere tuo crede ex fide animae tuae, hoc est enim conservatio mandatorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 32 28 Qui credit Deo attendit mandatis : et qui confidit in illo non minorabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 1 Timenti Dominum non occurrent mala : sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. Sapiens non odit mandata et justitias,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 2 et non illidetur quasi in procella navis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 3 Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 4 Qui interrogationem manifestat parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur : et conservabit disciplinam, et tunc respondebit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 5 Praecordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 6 Equus emissarius, sic et amicus subsannator : sub omni supra sedente hinnit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 7 Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum a sole?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 8 A Domini scientia separati sunt, facto sole, et praeceptum custodiente.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 9 Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 10 Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum : et omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 11 In multitudine disciplinae Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 12 Ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit, et ex ipsis maledixit, et humiliavit, et convertit illos a separatione ipsorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 13 Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 14 Omnes viae ejus secundum dispositionem ejus : sic homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 15 Contra malum bonum est, et contra mortem vita : sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 16 Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 17 In benedictione Dei et ipse speravi, et quasi qui vindemiat replevi torcular.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 18 Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 19 Audite me, magnates et omnes populi : et rectores ecclesiae, auribus percipite.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 20 Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua : et non dederis alii possessionem tuam, ne forte poeniteat te, et depreceris pro illis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 21 Dum adhuc superes et aspiras, non immutabit te omnis caro.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 22 Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 23 In omnibus operibus tuis praecellens esto.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 24 Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitae tuae, et in tempore exitus tui, distribue haereditatem tuam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 25 Cibaria, et virga, et onus asino : panis, et disciplina, et opus servo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 26 Operatur in disciplina, et quaerit requiescere : laxa manus illi, et quaerit libertatem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 27 Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 28 Servo malevolo tortura et compedes : mitte illum in operationem, ne vacet :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 29 multam enim malitiam docuit otiositas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 30 In opera constitue eum : sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem : verum sine judicio nihil facias grave.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 31 Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua : quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animae comparasti illum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 32 Si laeseris eum injuste, in fugam convertetur :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 33 33 et si extollens discesserit, quem quaeras et in qua via quaeras illum nescis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 1 Vana spes et mendacium viro insensato : et somnia extollunt imprudentes.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 3 Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 4 Ab immundo, quid mundabitur? et a mendace, quid verum dicetur?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 5 Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 6 et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 7 multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 8 Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 9 Qui non est tentatus quid scit? vir in multis expertus cogitabit multa : et qui multa didicit enarrabit intellectum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 10 Qui non est expertus pauca recognoscit : qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 11 Qui tentatus non est qualia scit? qui implanatus est abundabit nequitia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 12 Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 13 Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 14 Spiritus timentium Deum quaeritur, et in respectu illius benedicetur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 15 Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 16 Qui timet Dominum nihil trepidabit : et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 17 Timentis Dominum, beata est anima ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 18 Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 19 Oculi Domini super timentes eum : protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 20 deprecatio offensionis, et adjutorium casus : exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 21 Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes injustorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 22 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 23 Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 24 Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 25 Panis egentium vita pauperum est : qui defraudat illum homo sanguinis est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 26 Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 27 Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 28 Unus aedificans, et unus destruens : quid prodest illis, nisi labor?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 29 Unus orans, et unus maledicens : cujus vocem exaudiet Deus?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 30 Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 34 31 Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens : quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 1 Qui conservat legem multiplicat oblationem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 2 Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 3 Et propitiationem litare sacrificii super injustitias : et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 4 Retribuet gratiam qui offert similaginem : et qui facit misericordiam offert sacrificium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 5 Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate : et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 6 Non apparebis ante conspectum Domini vacuus :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 7 haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 8 Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 9 Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 10 Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 11 In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 12 Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 13 quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 14 Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 15 Et noli inspicere sacrificum injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 16 Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem laesi exaudiet.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 17 Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 18 Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 19 A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 20 Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 21 Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 22 Et Dominus non elongabit : et judicabit justos, et faciet judicium : et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 23 et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 24 donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adae, et secundum praesumptionem illius :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 25 donec judicet judicium plebis suae, et oblectabit justos misericordia sua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 35 26 Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 1 Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 2 et immitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 5 ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est Deus praeter te, Domine.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 6 Innova signa, et immuta mirabilia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 7 Glorifica manum et brachium dextrum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 8 Excita furorem, et effunde iram.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 9 Tolle adversarium, et afflige inimicum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 10 Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 11 In ira flammae devoretur qui salvatur : et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 12 Contere caput principum inimicorum, dicentium : Non est alius praeter nos.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 13 Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et haereditabis eos sicut ab initio.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 14 Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel quem coaequasti primogenito tuo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 15 Miserere civitati sanctificationis tuae, Jerusalem, civitati requiei tuae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 17 Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 18 Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur : et exaudi orationes servorum tuorum,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo : et dirige nos in viam justitiae, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 20 Omnem escam manducabit venter : et est cibus cibo melior.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 21 Fauces contingunt cibum ferae, et cor sensatum verba mendacia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 22 Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 23 Omnem masculum excipiet mulier : et est filia melior filia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 25 Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiae : non est vir illius secundum filios hominum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 26 Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem : adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 27 Ubi non est sepes, diripietur possessio : et ubi non est mulier, ingemiscit egens.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 36 28 Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 1 Omnis amicus dicet : Et ego amicitiam copulavi : sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 2 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 3 O praesumptio nequissima, unde create es cooperire aridam malitia et dolositate illius?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 4 Sodalis amico conjucundatur in oblectationibus, et in tempore tribulationis adversarius erit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 5 Sodalis amico condolet causa ventris, et contra hostem accipiet scutum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 6 Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in opibus tuis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 7 Noli consiliari cum eo qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 8 Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius in semetipso.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 9 A consiliario serva animam tuam : prius scito quae sit illius necessitas : et ipse enim animo suo cogitabit :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 10 ne forte mittat sudem in terram, et dicat tibi :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 11 Bona est via tua : et stet e contrario videre quid tibi eveniat.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 12 Cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum injusto de justitia, et cum muliere de ea quae aemulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de trajectione, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 13 cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario agrario de omni opere,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 14 cum operario annuali de consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione. Non attendas his in omni consilio :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 15 sed cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 16 cujus anima est secundum animam tuam, et qui, cum titubaveris in tenebris, condolebit tibi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 17 Cor boni consilii statue tecum : non est enim tibi aliud pluris illo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 18 Anima viri sancti enuntiat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 19 Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam tuam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 20 Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 21 Verbum nequam immutabit cor : ex quo partes quatuor oriuntur : bonum et malum, vita et mors : et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animae suae inutilis est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 22 Vir peritus multos erudivit, et animae suae suavis est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 23 Qui sophistice loquitur odibilis est : in omni re defraudabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 24 Non est illi data a Domino gratia, omni enim sapientia defraudatus est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 25 Est sapiens animae suae sapiens, et fructus sensus illius laudabilis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 26 Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 27 Vir sapiens implebitur benedictionibus, et videntes illum laudabunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 28 Vita viri in numero dierum : dies autem Israel innumerabiles sunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 29 Sapiens in populo haereditabit honorem, et nomen illius erit vivens in aeternum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 30 Fili, in vita tua tenta animam tuam, et si fuerit nequam non des illi potestatem :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 31 non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animae omne genus placet.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 32 Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 33 in multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 37 34 Propter crapulam multi obierunt : qui autem abstinens est adjiciet vitam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 1 Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 2 A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 3 Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 4 Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 5 Nonne a ligno indulcata est aqua amara?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 6 Ad agnitionem hominum virtus illorum : et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 7 In his curans mitigabit dolorem : et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis : et non consummabuntur opera ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 8 Pax enim Dei super faciem terrae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 9 Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum : sed ora Dominum, et ipse curabit te.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 10 Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 11 Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 12 etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 13 Est enim tempus quando in manus illorum incurras :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 14 ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 15 Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 16 Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare : et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 17 Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 18 et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 19 a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 20 In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 21 Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 22 Noli obliviscari, neque enim est conversio : et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 23 Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum : mihi heri, et tibi hodie.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 24 In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 25 Sapientia scribae in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 26 Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 27 Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 28 Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit : qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam : cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficiet opus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 29 Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri : vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 30 Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 31 Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 32 Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 33 In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 34 Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 35 Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 36 Sine his omnibus non aedificatur civitas,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 37 et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 38 Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 38 39 sed creaturam aevi confirmabunt : et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 1 Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 2 Narrationem virorum nominatorum conservabit, et in versutias parabolarum simul introibit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 3 Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 4 In medio magnatorum ministrabit, et in conspectu praesidis apparebit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 5 In terram alienigenarum gentium pertransiet : bona enim et mala in hominibus tentabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 6 Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 7 Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 8 Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiae replebit illum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 9 et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 10 et ipse diriget consilium ejus, et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 11 Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Domini gloriabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 12 Collaudabunt multi sapientiam ejus, et usque in saeculum non delebitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 13 Non recedet memoria ejus, et nomen ejus requiretur a generatione in generationem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 14 Sapientiam ejus enarrabunt gentes, et laudem ejus enuntiabit ecclesia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 15 Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille : et si requieverit, proderit illi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 16 Adhuc consiliabor ut enarrem : ut furore enim repletus sum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 17 In voce dicit : Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 18 Quasi Libanus odorem suavitatis habete.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 19 Florete flores quasi lilium : et date odorem, et frondete in gratiam : et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 20 Date nomini ejus magnificentiam, et confitemini illi in voce labiorum vestrorum, et in canticis labiorum, et citharis : et sic dicetis in confessione :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 21 Opera Domini universa bona valde.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 22 In verbo ejus stetit aqua sicut congeries : et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 23 quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salute ipsius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 24 Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 25 A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 26 Non est dicere : Quid est hoc, aut quid est istud? omnia enim in tempore suo quaerentur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 27 Benedictio illius quasi fluvius inundavit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 28 Quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum haereditabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 29 Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra, et viae illius viis illorum directae sunt, sic peccatoribus offensiones in ira ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 30 Bona bonis creata sunt ab initio : sic nequissimis bona et mala.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 31 Initium necessariae rei vitae hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvae, et oleum, et vestimentum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 32 Haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 33 Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 34 In tempore consummationis effundent virtutem, et furorem ejus qui fecit illos placabunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 35 Ignis, grando, fames, et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 36 bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et rhomphaea vindicans in exterminium impios.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 37 In mandatis ejus epulabuntur : et super terram in necessitatem praeparabuntur, et in temporibus suis non praeterient verbum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 38 Propterea ab initio confirmatus sum, et consiliatus sum, et cogitavi, et scripta dimisi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 39 Omnia opera Domini bona, et omne opus hora sua subministrabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 40 Non est dicere : Hoc illo nequius est : omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 39 41 Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 1 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 2 Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 3 a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo : furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 5 et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 6 Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 7 Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli : in tempore salutis suae exsurrexit, et admirans ad nullum timorem :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 8 cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 9 Ad haec mors, sanguis, contentio, et rhomphaea, oppressiones, fames, et contritio, et flagella :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 10 super iniquos creata sunt haec omnia : et propter illos factus est cataclysmus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 11 Omnia quae de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquae in mare revertentur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 12 Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 13 Substantiae injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 14 In aperiendo manus suas laetabitur : sic praevaricatores in consummatione tabescent.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos : et radices immundae super cacumen petrae sonant.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 16 Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne foenum evelletur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 17 Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in saeculum permanet.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 18 Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 19 Filii et aedificatio civitatis confirmabit nomen : et super haec mulier immaculata computabitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 20 Vinum et musica laetificant cor : et super utraque dilectio sapientiae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 21 Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam : et super utraque lingua suavis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 22 Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus : et super haec virides sationes.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 23 Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 24 Fratres in adjutorium in tempore tribulationis : et super eos misericordia liberabit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 25 Aurum et argentum est constitutio pedum : et super utrumque consilium beneplacitum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 26 Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor Domini.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 27 Non est in timore Domini minoratio : et non est in eo inquirere adjutorium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 29 Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas : melius est enim mori quam indigere.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus : alit enim animam suam cibis alienis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 40 32 In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 1 O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 2 viro quieto, et cujus viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum!
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 3 O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 4 defecto aetate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam!
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 5 Noli metuere judicium mortis : memento quae ante te fuerunt, et quae superventura sunt tibi : hoc judicium a Domino omni carni.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 6 Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 7 non est enim in inferno accusatio vitae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 8 Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 9 Filiorum peccatorum periet haereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 10 De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 11 Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi!
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 12 Et si nati fueritis, in maledictione nascemini : et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 13 Omnia quae de terra sunt in terram convertentur : sic impii a maledicto in perditionem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 14 Luctus hominum in corpore ipsorum : nomen autem impiorum delebitur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 15 Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 16 Bonae vitae numerus dierum : bonum autem nomen permanebit in aevum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 17 Disciplinam in pace conservate, filii : sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 19 Verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 20 non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 21 Erubescite a patre et a matre de fornicatione : et a praesidente et a potente de mendacio :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 22 a principe et a judice de delicto : a synagoga et plebe de iniquitate :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 23 a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 24 de furto, de veritate Dei, et testamento : de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 25 a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariae, et ab aversione vultus cognati.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 26 Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 27 Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 41 28 Ab amicis de sermonibus improperii : et cum dederis, ne improperes.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 1 Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi : et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 2 de lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 3 de verbo sociorum et viatorum, et de datione haereditatis amicorum,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 4 de aequalitate staterae et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 5 de corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 6 Super mulierem nequam bonum est signum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 7 Ubi manus multae sunt, claude : et quodcumque trades, numera et appende : datum vero et acceptum omne describe.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 8 De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus : et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 9 Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum : ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 10 nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur : ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 11 Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 12 Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 13 de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 14 Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 15 Memor ero igitur operum Domini, et quae vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 16 Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 17 Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 18 Abyssum et cor hominum investigavit, et in astutia eorum excogitavit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 19 Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum aevi, annuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt, revelans vestigia occultorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 20 Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 21 Magnalia sapientiae suae decoravit, qui est ante saeculum et usque in saeculum : neque adjectum est,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 22 neque minuitur, et non eget alicujus consilio.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 23 Quam desiderabilia omnia opera ejus! et tamquam scintilla quae est considerare!
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 24 Omnia haec vivunt, et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 25 Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 42 26 Uniuscujusque confirmavit bona : et quis satiabitur videns gloriam ejus?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 1 Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species caeli in visione gloriae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 2 Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 3 In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? fornacem custodiens in operibus ardoris :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 4 tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcaecat oculos.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 5 Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 6 Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum aevi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 7 A luna signum diei festi : luminare quod minuitur in consummatione.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 8 Mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 9 Vas castrorum in excelsis, in firmamento caeli resplendens gloriose.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 10 Species caeli gloria stellarum : mundum illuminans in excelsis Dominus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 11 In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 12 Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum : valde speciosus est in splendore suo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 13 Gyravit caelum in circuitu gloriae suae : manus Excelsi aperuerunt illum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 14 Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 15 Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 16 In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 17 In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit notus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 18 Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 19 et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 20 Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 21 Gelu sicut salem effundet super terram : et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 22 Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua : super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 23 et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 24 Medicina omnium in festinatione nebulae : et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 25 In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum : et plantavit in illa Dominus insulas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 26 Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 27 Illic praeclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 28 Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 29 Multa dicemus, et deficiemus in verbis : consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 30 Gloriantes ad quid valebimus? ipse enim omnipotens super omnia opera sua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 31 Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 32 Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 33 Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 34 Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 35 Quis videbit eum et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 36 Multa abscondita sunt majora his : pauca enim vidimus operum ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 43 37 Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 1 Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 2 Multam gloriam fecit Dominus : magnificentia sua a saeculo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 3 Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua praediti, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 4 et imperantes in praesenti populo, et virtute prudentiae populis sanctissima verba :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 5 in peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina Scripturarum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 6 homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 7 Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 8 Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 9 Et sunt quorum non est memoria : perierunt quasi qui non fuerint : et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 10 Sed illi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 11 Cum semine eorum permanent bona :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 12 haereditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 13 et filii eorum propter illos usque in aeternum manent : semen eorum et gloria eorum non derelinquetur.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 14 Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 15 Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 16 Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus poenitentiam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 17 Noe inventus est perfectus, justus, et in tempore iracundiae factus est reconciliatio.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 18 Ideo dimissum est reliquum terrae, cum factum est diluvium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 19 Testamenta saeculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 20 Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria : qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 21 In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 22 Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terrae cumulum,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 23 et ut stellas exaltare semen ejus, et haereditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 24 Et in Isaac eodem modo fecit, propter Abraham patrem ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 25 Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 26 Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi haereditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 44 27 Et conservavit illi homines misericordiae, invenientes gratiam in oculis omnis carnis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 1 Dilectus Deo et hominibus Moyses, cujus memoria in benedictione est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 2 Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 3 Glorificavit illum in conspectu regum, et jussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 4 In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 5 Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 6 Et dedit illi coram praecepta, et legem vitae et disciplinae, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israel.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 7 Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 8 Statuit ei testamentum aeternum, et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 9 et circumcinxit eum zona gloriae, et induit eum stolam gloriae, et coronavit eum in vasis virtutis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 10 Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei : et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 11 dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 12 Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura, opus textile viri sapientis, judicio et veritate praediti :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis, in memoriam secundum numerum tribuum Israel.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 14 Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris : opus virtutis, et desideria oculorum ornata.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 15 Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 16 Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes ejus per omne tempus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 17 Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 18 Complevit Moyses manus ejus, et unxit illum oleo sancto.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 19 Factum est illi in testamentum aeternum, et semini ejus, sicut dies caeli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 20 Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 21 et dedit illi in praeceptis suis potestatem, in testamentis judiciorum : docere Jacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israel.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 22 Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 23 Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 24 Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 25 Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi haereditatem, et primitias frugum terrae divisit illi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 26 Panem ipsis in primis paravit in satietatem : nam et sacrificia Domini edent, quae dedit illi et semini ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 27 Ceterum in terra gentes non haereditabit, et pars non est illi in gente : ipse est enim pars ejus, et haereditas.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 28 Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 29 et stare in reverentia gentis : in bonitate et alacritate animae suae placuit Deo pro Israel.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 30 Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suae, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in aeternum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 45 31 Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, haereditas ipsi et semini ejus : ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum : et gloriam ipsorum in gentem eorum aeternam fecit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 1 Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 2 maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur haereditatem Israel.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 3 Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphaeas!
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 4 Quis ante illum sic restitit? nam hostes ipse Dominus perduxit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 5 An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 6 Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique : et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 7 Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 8 ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 9 et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 10 Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in haereditatem, in terram quae manat lac et mel.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 11 Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terrae locum, et semen ipsius obtinuit haereditatem,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 12 ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi sancto Deo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 13 Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 14 ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 15 et nomen eorum permaneat in aeternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 16 Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 17 In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob : et in fide sua probatus est propheta,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 18 et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 19 Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 20 Et intonuit de caelo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 21 et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 22 et ante tempus finis vitae suae et saeculi, testimonium praebuit in conspectu Domini et christi : pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 46 23 Et post hoc dormivit : et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitae suae : et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 1 Post haec surrexit Nathan, propheta in diebus David.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 2 Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israel.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 3 Cum leonibus lusit quasi cum agnis, et in ursis similiter fecit sicut in agnis ovium, in juventute sua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 4 Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 5 In tollendo manum, saxo fundae dejecit exsultationem Goliae :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 6 nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 7 Sic in decem millibus glorificavit eum : et laudavit eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriae :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 8 contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem : contrivit cornu ipsorum usque in aeternum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 9 In omni opere dedit confessionem Sancto, et Excelso in verbo gloriae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 10 De omni corde suo laudavit Dominum : et dilexit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 11 et stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 12 Et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitae, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 13 Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in aeternum cornu ejus : et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriae in Israel.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 14 Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 15 Salomon imperavit in diebus pacis, cui subjecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in juventute tua,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 16 et impletus es, quasi flumen, sapientia, et terram retexit anima tua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 17 Et replesti in comparationibus aenigmata : ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 18 In cantilenis, et proverbiis, et comparationibus, et interpretationibus, miratae sunt terrae :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 19 et in nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israel.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 20 Collegisti quasi auricalcum aurum, et ut plumbum complesti argentum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 21 et inclinasti femora tua mulieribus : potestatem habuisti in corpore tuo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 22 Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum, inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 23 ut faceres imperium bipartitum, et ex Ephraim imperare imperium durum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 24 Deus autem non derelinquet misericordiam suam : et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 25 Dedit autem reliquum Jacob, et David de ipsa stirpe.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 26 Et finem habuit Salomon cum patribus suis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 27 Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 28 et imminutum a prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 29 et Jeroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israel, et dedit viam peccandi Ephraim : et plurima redundaverunt peccata ipsorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 30 Valde averterunt illos a terra sua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 47 31 Et quaesivit omnes nequitias, usque dum perveniret ad illos defensio, et ab omnibus peccatis liberavit eos.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 1 Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 2 Qui induxit in illos famem : et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt : non enim poterant sustinere praecepta Domini.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 3 Verbo Domini continuit caelum, et dejecit de caelo ignem ter.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 4 Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi?
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 6 qui dejecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 7 qui audis in Sina judicium, et in Horeb judicia defensionis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 8 qui ungis reges ad poenitentiam, et prophetas facis successores post te :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 9 qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 10 qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 11 Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 12 Nam nos vita vivimus tantum : post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 13 Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus : in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 14 nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus ejus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 16 In omnibus istis non poenituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 17 et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 18 Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo : alii autem multa commiserunt peccata.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 19 Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam : et fodit ferro rupem, et aedificavit ad aquam puteum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 20 In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos : et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 21 Tunc mota sunt corda et manus ipsorum : et doluerunt quasi parturientes mulieres.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 22 Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad caelum : et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 23 Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis : sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 24 Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 26 In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 27 Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 48 28 Ostendit futura, et abscondita antequam evenirent.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 1 Memoria Josiae in compositionem odoris facta opus pigmentarii.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 2 In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 3 Ipse est directus divinitus in poenitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 4 Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 5 Praeter David et Ezechiam et Josiam, omnes peccatum commiserunt :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 6 nam reliquerunt legem Altissimi reges Juda, et contempserunt timorem Dei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 7 Dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigenae genti.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 8 Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Jeremiae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 9 Nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum aedificare, et renovare :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 10 Ezechiel, qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi in curru cherubim.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 11 Nam commemoratus est inimicorum in imbre, benefacere illis qui ostenderunt rectas vias.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 12 Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo : nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 13 Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 14 sic et Jesum filium Josedec, qui in diebus suis aedificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 15 Et Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muros eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 16 Nemo natus est in terra qualis Henoch, nam et ipse receptus est a terra :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 17 neque ut Joseph, qui natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 18 et ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 49 19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt, et super omnem animam in origine Adam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 1 Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 2 Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex aedificatio, et excelsi parietes templi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 3 In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 4 Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 5 qui praevaluit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis, et ingressum domus et atrii amplificavit.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 6 Quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena, in diebus suis lucet :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 7 et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 8 Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quae sunt in transitu aquae, et quasi thus redolens in diebus aestatis :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 9 quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 10 quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 11 quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae, et vestiri eum in consummationem virtutis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 12 In ascensu altaris sancti gloriam dedit sanctitatis amictum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 13 In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram : et circa illum corona fratrum : quasi plantatio cedri in monte Libano,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 14 sic circa illum steterunt quasi rami palmae : et omnes filii Aaron in gloria sua.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 15 Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israel : et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem excelsi Regis,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 16 porrexit manum suam in libatione, et libavit de sanguine uvae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 17 Effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 18 Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt : et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 19 Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 20 Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis, et in magna domo auctus est sonus suavitatis plenus.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 21 Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, usque dum perfectus est honor Domini, et munus suum perfecerunt.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 22 Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israel, dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 23 et iteravit orationem suam, volens ostendere virtutem Dei.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 24 Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 25 det nobis jucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 26 credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus suis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 27 Duas gentes odit anima mea : tertia autem non est gens quam oderim :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 28 qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus qui habitat in Sichimis.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 29 Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsit in codice isto Jesus, filius Sirach, Jerosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 30 Beatus qui in istis versatur bonis : qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 50 31 Si enim haec fecerit, ad omnia valebit, quia lux Dei vestigium ejus est.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 1 Oratio Jesu filii Sirach. Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 2 Confitebor nomini tuo, quoniam adjutor et protector factus es mihi,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 3 et liberasti corpus meum a perditione : a laqueo linguae iniquae, et a labiis operantium mendacium : et in conspectu astantium factus es mihi adjutor.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 4 Et liberasti me, secundum multitudinem misericordiae nominis tui, a rugientibus praeparatis ad escam :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 5 de manibus quaerentium animam meam, et de portis tribulationum quae circumdederunt me;
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 6 a pressura flammae quae circumdedit me, et in medio ignis non sum aestuatus;
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 7 de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua injusta.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 8 Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 9 et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 10 Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret : respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 11 Memoratus sum misericordiae tuae Domine, et operationis tuae, quae a saeculo sunt :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 12 quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus gentium.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 13 Exaltasti super terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecatus sum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 14 Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meae, et in tempore superborum, sine adjutorio.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 15 Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione : et exaudita est oratio mea,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 16 et liberasti me de perditione, et eripuisti me de tempore iniquo.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 17 Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomini Domini.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 18 Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem, quaesivi sapientiam palam in oratione mea.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 19 Ante templum postulabam pro illis, et usque in novissimis inquiram eam : et effloruit tamquam praecox uva.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 20 Laetatum est cor meum in ea : ambulavit pes meus iter rectum : a juventute mea investigabam eam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 21 Inclinavi modico aurem meam, et excepi illam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 22 Multam inveni in meipso sapientiam, et multum profeci in ea.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 23 Danti mihi sapientiam dabo gloriam :
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 24 consiliatus sum enim ut facerem illam. Zelatus sum bonum, et non confundar.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 25 Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo eam confirmatus sum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 26 Manus meas extendi in altum, et insipientiam ejus luxi;
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 27 animam meam direxi ad illam, et in agnitione inveni eam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 28 Possedi cum ipsa cor ab initio : propter hoc, non derelinquar.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 29 Venter meus conturbatus est quaerendo illam : propterea bonam possidebo possessionem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 30 Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 31 Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 32 Quid adhuc retardatis? et quid dicitis in his? animae vestrae sitiunt vehementer.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 33 Aperui os meum, et locutus sum : Comparate vobis sine argento,
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 34 et collum vestrum subjicite jugo : et suscipiat anima vestra disciplinam : in proximo est enim invenire eam.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 35 Videte oculis vestris, quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 36 Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 37 Laetetur anima vestra in misericordia ejus, et non confundemini in laude ipsius.
+Ecclesiasticus Ecclus 26 51 38 Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo.
# Isaiah Isa Prophetia Isaiae
Isaiah Isa 23 1 1 Visio Isaiae, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziae, Joathan, Achaz, et Ezechiae, regum Juda.
Isaiah Isa 23 1 2 [Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me.
@@ -24258,6 +26935,220 @@ Lamentations Lam 25 5 19 Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum i
Lamentations Lam 25 5 20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?
Lamentations Lam 25 5 21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.
Lamentations Lam 25 5 22 Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.]
+# Baruch Bar Prophetia Baruch
+Baruch Bar 30 1 1 Et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neriae, filii Maasiae, filii Sedeciae, filii Sedei, filii Helciae, in Babylonia,
+Baruch Bar 30 1 2 in anno quinto, in septimo die mensis, in tempore quo ceperunt Chaldaei Jerusalem, et succenderunt eam igni.
+Baruch Bar 30 1 3 Et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoniae filii Joakim regis Juda, et ad aures universi populi venientis ad librum,
+Baruch Bar 30 1 4 et ad aures potentium, filiorum regum, et ad aures presbyterorum, et ad aures populi, a minimo usque ad maximum eorum, omnium habitantium in Babylonia, ad flumen Sodi.
+Baruch Bar 30 1 5 Qui audientes plorabant, et jejunabant, et orabant in conspectu Domini.
+Baruch Bar 30 1 6 Et collegerunt pecuniam, secundum quod potuit uniuscujusque manus,
+Baruch Bar 30 1 7 et miserunt in Jerusalem ad Joakim filium Helciae filii Salom sacerdotem, et ad sacerdotes, et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Jerusalem :
+Baruch Bar 30 1 8 cum acciperet vasa templi Domini, quae ablata fuerant de templo, revocare in terram Juda, decima die mensis Sivan, vasa argentea quae fecit Sedecias filius Josiae rex Juda,
+Baruch Bar 30 1 9 posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam, et principes, et cunctos potentes, et populum terrae, ab Jerusalem, et duxit eos vinctos in Babylonem.
+Baruch Bar 30 1 10 Et dixerunt : Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata et thus : et facite manna, et offerte pro peccato, ad aram Domini Dei nostri :
+Baruch Bar 30 1 11 et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Baltassar filii ejus, ut sint dies eorum sicut dies caeli super terram :
+Baruch Bar 30 1 12 et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros, ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Baltassar filii ejus, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum.
+Baruch Bar 30 1 13 Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem.
+Baruch Bar 30 1 14 Et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die solemni et in die opportuno :
+Baruch Bar 30 1 15 et dicetis : Domino Deo nostro justitia, nobis autem confusio faciei nostrae, sicut est dies haec omni Juda, et habitantibus in Jerusalem :
+Baruch Bar 30 1 16 regibus nostris, et principibus nostris, et sacerdotibus nostris, et prophetis nostris, et patribus nostris.
+Baruch Bar 30 1 17 Peccavimus ante Dominum Deum nostrum, et non credidimus, diffidentes in eum :
+Baruch Bar 30 1 18 et non fuimus subjectibiles illi, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in mandatis ejus, quae dedit nobis.
+Baruch Bar 30 1 19 A die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti, usque ad diem hanc, eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum : et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius :
+Baruch Bar 30 1 20 et adhaeserunt nobis multa mala et maledictiones quae constituit Dominus Moysi servo suo, qui eduxit patres nostros de terra Aegypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die.
+Baruch Bar 30 1 21 Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos :
+Baruch Bar 30 1 22 et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri.
+Baruch Bar 30 2 1 Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad judices nostros qui judicaverunt Israel, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israel et Juda :
+Baruch Bar 30 2 2 ut adduceret Dominus super nos mala magna, quae non sunt facta sub caelo quemadmodum facta sunt in Jerusalem, secundum quae scripta sunt in lege Moysi,
+Baruch Bar 30 2 3 et manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae.
+Baruch Bar 30 2 4 Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem in omnibus populis in quibus nos dispersit Dominus :
+Baruch Bar 30 2 5 et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius.
+Baruch Bar 30 2 6 Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies haec :
+Baruch Bar 30 2 7 quia locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae venerunt super nos :
+Baruch Bar 30 2 8 et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.
+Baruch Bar 30 2 9 Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos : quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis,
+Baruch Bar 30 2 10 et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini, quae dedit ante faciem nostram.
+Baruch Bar 30 2 11 Et nunc, Domine Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste :
+Baruch Bar 30 2 12 peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster, in omnibus justitiis tuis.
+Baruch Bar 30 2 13 Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.
+Baruch Bar 30 2 14 Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt :
+Baruch Bar 30 2 15 ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel, et super genus ipsius.
+Baruch Bar 30 2 16 Respice, Domine, de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos.
+Baruch Bar 30 2 17 Aperi oculos tuos et vide : quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et justificationem Domino :
+Baruch Bar 30 2 18 sed anima quae tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens, dat tibi gloriam et justitiam Domino.
+Baruch Bar 30 2 19 Quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster :
+Baruch Bar 30 2 20 sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum, dicens :
+Baruch Bar 30 2 21 Sic dicit Dominus : Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram, et opera facite regi Babylonis, et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.
+Baruch Bar 30 2 22 Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babyloniae, defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, et a foris Jerusalem,
+Baruch Bar 30 2 23 et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii, et vocem sponsi et vocem sponsae, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.
+Baruch Bar 30 2 24 Et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis : et statuisti verba tua, quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo :
+Baruch Bar 30 2 25 et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione.
+Baruch Bar 30 2 26 Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut haec dies, propter iniquitatem domus Israel et domus Juda.
+Baruch Bar 30 2 27 Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam :
+Baruch Bar 30 2 28 sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israel,
+Baruch Bar 30 2 29 dicens : Si non audieritis vocem meam, multitudo haec magna convertetur in minimam inter gentes, quo ego eos dispergam :
+Baruch Bar 30 2 30 quia scio quod me non audiet populus : populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae,
+Baruch Bar 30 2 31 et scient quia ego sum Dominus Deus eorum : et dabo eis cor, et intelligent; aures, et audient :
+Baruch Bar 30 2 32 et laudabunt me in terra captivitatis suae, et memores erunt nominis mei,
+Baruch Bar 30 2 33 et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis : quia reminiscentur viam patrum suorum, qui peccaverunt in me.
+Baruch Bar 30 2 34 Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum, Abraham, Isaac, et Jacob : et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos, et non minorabuntur :
+Baruch Bar 30 2 35 et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum : et non movebo amplius populum meum, filios Israel, a terra quam dedi illis.
+Baruch Bar 30 3 1 Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.
+Baruch Bar 30 3 2 Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors : et miserere nostri, quia peccavimus ante te :
+Baruch Bar 30 3 3 quia tu sedes in sempiternum, et nos, peribimus in aevum?
+Baruch Bar 30 3 4 Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem mortuorum Israel, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala.
+Baruch Bar 30 3 5 Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto :
+Baruch Bar 30 3 6 quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine :
+Baruch Bar 30 3 7 quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te.
+Baruch Bar 30 3 8 Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster.
+Baruch Bar 30 3 9 Audi, Israel, mandata vitae : auribus percipe, ut scias prudentiam.
+Baruch Bar 30 3 10 Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es,
+Baruch Bar 30 3 11 inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum?
+Baruch Bar 30 3 12 Dereliquisti fontem sapientiae :
+Baruch Bar 30 3 13 nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna.
+Baruch Bar 30 3 14 Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.
+Baruch Bar 30 3 15 Quis invenit locum ejus? et quis intravit in thesauros ejus?
+Baruch Bar 30 3 16 Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias quae sunt super terram?
+Baruch Bar 30 3 17 qui in avibus caeli ludunt,
+Baruch Bar 30 3 18 qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum?
+Baruch Bar 30 3 19 Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt.
+Baruch Bar 30 3 20 Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinae ignoraverunt,
+Baruch Bar 30 3 21 neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam : a facie ipsorum longe facta est;
+Baruch Bar 30 3 22 non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman.
+Baruch Bar 30 3 23 Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, negotiatores Merrhae et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae : viam autem sapientiae nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus.
+Baruch Bar 30 3 24 O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus!
+Baruch Bar 30 3 25 magnus est, et non habet finem : excelsus, et immensus.
+Baruch Bar 30 3 26 Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum.
+Baruch Bar 30 3 27 Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinae invenerunt : propterea perierunt,
+Baruch Bar 30 3 28 et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam.
+Baruch Bar 30 3 29 Quis ascendit in caelum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus?
+Baruch Bar 30 3 30 Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum?
+Baruch Bar 30 3 31 Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus :
+Baruch Bar 30 3 32 sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore : et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
+Baruch Bar 30 3 33 qui emittit lumen, et vadit, et vocavit illud, et obedit illi in tremore.
+Baruch Bar 30 3 34 Stellae autem dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt :
+Baruch Bar 30 3 35 vocatae sunt, et dixerunt : Adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.
+Baruch Bar 30 3 36 Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum.
+Baruch Bar 30 3 37 Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo.
+Baruch Bar 30 3 38 Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
+Baruch Bar 30 4 1 Hic liber mandatorum Dei, et lex quae est in aeternum : omnes qui tenent eam pervenient ad vitam : qui autem dereliquerunt eam, in mortem.
+Baruch Bar 30 4 2 Convertere, Jacob, et apprehende eam : ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.
+Baruch Bar 30 4 3 Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienae.
+Baruch Bar 30 4 4 Beati sumus, Israel, quia quae Deo placent manifesta sunt nobis.
+Baruch Bar 30 4 5 Animaequior esto, populus Dei, memorabilis Israel :
+Baruch Bar 30 4 6 venundati estis gentibus non in perditionem : sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis.
+Baruch Bar 30 4 7 Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum aeternum, immolantes daemoniis, et non Deo.
+Baruch Bar 30 4 8 Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem.
+Baruch Bar 30 4 9 Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit : Audite, confines Sion : adduxit enim mihi Deus luctum magnum.
+Baruch Bar 30 4 10 Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Aeternus.
+Baruch Bar 30 4 11 Nutrivi enim illos cum jucunditate; dimisi autem illos cum fletu et luctu.
+Baruch Bar 30 4 12 Nemo gaudeat super me viduam et desolatam : a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.
+Baruch Bar 30 4 13 Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.
+Baruch Bar 30 4 14 Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Aeternus.
+Baruch Bar 30 4 15 Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguae,
+Baruch Bar 30 4 16 qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduae, et a filiis unicam desolaverunt.
+Baruch Bar 30 4 17 Ego autem, quid possum adjuvare vos?
+Baruch Bar 30 4 18 qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.
+Baruch Bar 30 4 19 Ambulate, filii, ambulate : ego enim derelicta sum sola.
+Baruch Bar 30 4 20 Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis.
+Baruch Bar 30 4 21 Animaequiores estote, filii; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum.
+Baruch Bar 30 4 22 Ego enim speravi in aeternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quae veniet vobis ab aeterno salutari nostro.
+Baruch Bar 30 4 23 Emisi enim vos cum luctu et ploratu : reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum.
+Baruch Bar 30 4 24 Sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno.
+Baruch Bar 30 4 25 Filii, patienter sustinete iram quae supervenit vobis : persecutus est enim te inimicus tuus : sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes.
+Baruch Bar 30 4 26 Delicati mei ambulaverunt vias asperas : ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.
+Baruch Bar 30 4 27 Animaequiores estote, filii, et proclamate ad Dominum : erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.
+Baruch Bar 30 4 28 Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum :
+Baruch Bar 30 4 29 qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.
+Baruch Bar 30 4 30 Animaequior esto, Jerusalem : exhortatur enim te, qui te nominavit.
+Baruch Bar 30 4 31 Nocentes peribunt, qui te vexaverunt : et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.
+Baruch Bar 30 4 32 Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quae accepit filios tuos.
+Baruch Bar 30 4 33 Sicut enim gavisa est in tua ruina, et laetata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione,
+Baruch Bar 30 4 34 et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum.
+Baruch Bar 30 4 35 Ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus, et habitabitur a daemoniis in multitudine temporis.
+Baruch Bar 30 4 36 Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.
+Baruch Bar 30 4 37 Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos : veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei.
+Baruch Bar 30 5 1 Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuae, et indue te decore, et honore ejus, quae a Deo tibi est, sempiternae gloriae.
+Baruch Bar 30 5 2 Circumdabit te Deus diploide justitiae, et imponet mitram capiti honoris aeterni.
+Baruch Bar 30 5 3 Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub caelo est.
+Baruch Bar 30 5 4 Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum : pax justitiae, et honor pietatis.
+Baruch Bar 30 5 5 Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso : et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.
+Baruch Bar 30 5 6 Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis : adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni :
+Baruch Bar 30 5 7 constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in aequalitatem terrae, ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei.
+Baruch Bar 30 5 8 Obumbraverunt autem et silvae, et omne lignum suavitatis Israel ex mandato Dei.
+Baruch Bar 30 5 9 Adducet enim Deus Israel cum jucunditate in lumine majestatis suae, cum misericordia et justitia quae est ex ipso.
+Baruch Bar 30 6 1 Propter peccata quae peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonis.
+Baruch Bar 30 6 2 Ingressi itaque in Babylonem, eritis ibi annis plurimis, et temporibus longis, usque ad generationes septem : post hoc autem educam vos inde cum pace.
+Baruch Bar 30 6 3 Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos, et lapideos et ligneos, in humeris portari, ostentantes metum gentibus.
+Baruch Bar 30 6 4 Videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis, et metus vos capiat in ipsis.
+Baruch Bar 30 6 5 Visa itaque turba de retro et ab ante, adorantes dicite in cordibus vestris : Te oportet adorari, Domine.
+Baruch Bar 30 6 6 Angelus enim meus vobiscum est : ipse autem exquiram animas vestras.
+Baruch Bar 30 6 7 Nam lingua ipsorum polita a fabro; ipsa etiam inaurata et inargentata : falsa sunt, et non possunt loqui.
+Baruch Bar 30 6 8 Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt.
+Baruch Bar 30 6 9 Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum : unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum, et erogant illud in semetipsos.
+Baruch Bar 30 6 10 Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant : et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos.
+Baruch Bar 30 6 11 Hi autem non liberantur ab aerugine et tinea.
+Baruch Bar 30 6 12 Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos.
+Baruch Bar 30 6 13 Sceptrum autem habet ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficit.
+Baruch Bar 30 6 14 Habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii :
+Baruch Bar 30 6 15 non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum.
+Baruch Bar 30 6 16 Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium.
+Baruch Bar 30 6 17 Et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt januae, aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum : ita tutantur sacerdotes ostia clausuris et seris, ne a latronibus expolientur.
+Baruch Bar 30 6 18 Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt : sunt autem sicut trabes in domo.
+Baruch Bar 30 6 19 Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt.
+Baruch Bar 30 6 20 Nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit.
+Baruch Bar 30 6 21 Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuae, et hirundines, et aves etiam, similiter et cattae.
+Baruch Bar 30 6 22 Unde sciatis quia non sunt dii : ne ergo timueritis eos.
+Baruch Bar 30 6 23 Aurum etiam quod habent ad speciem est : nisi aliquis exterserit aeruginem, non fulgebunt : neque enim dum conflarentur, sentiebant.
+Baruch Bar 30 6 24 Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis.
+Baruch Bar 30 6 25 Sine pedibus, in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus : confundantur etiam qui colunt ea.
+Baruch Bar 30 6 26 Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt : neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit : sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur.
+Baruch Bar 30 6 27 Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur : similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti, aliquid impertiunt.
+Baruch Bar 30 6 28 De sacrificiis eorum foetae et menstruatae contingunt. Sciens itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos.
+Baruch Bar 30 6 29 Unde enim vocantur dii? quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis :
+Baruch Bar 30 6 30 et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas, et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt.
+Baruch Bar 30 6 31 Rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in coena mortui.
+Baruch Bar 30 6 32 Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas et filios suos.
+Baruch Bar 30 6 33 Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, neque si quid boni, poterunt retribuere : neque regem constituere possunt, neque auferre.
+Baruch Bar 30 6 34 Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt.
+Baruch Bar 30 6 35 Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt.
+Baruch Bar 30 6 36 Hominem caecum ad visum non restituunt; de necessitate hominem non liberabunt.
+Baruch Bar 30 6 37 Viduae non miserebuntur, neque orphanis benefacient.
+Baruch Bar 30 6 38 Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei : qui autem colunt ea, confundentur.
+Baruch Bar 30 6 39 Quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos?
+Baruch Bar 30 6 40 Adhuc enim ipsis Chaldaeis non honorantibus ea : qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui :
+Baruch Bar 30 6 41 quasi possint sentire qui non habent motum! Et ipsi, cum intellexerint, relinquent ea : sensum enim non habent ipsi dii illorum.
+Baruch Bar 30 6 42 Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum :
+Baruch Bar 30 6 43 cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis ejus diruptus sit.
+Baruch Bar 30 6 44 Omnia autem quae illi fiunt, falsa sunt : quomodo aestimandum aut dicendum est illos esse deos?
+Baruch Bar 30 6 45 A fabris autem et ab aurificibus facta sunt : nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes.
+Baruch Bar 30 6 46 Artifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis : numquid ergo possunt ea, quae fabricata sunt ab ipsis, esse dii?
+Baruch Bar 30 6 47 Reliquerunt autem falsa et opprobrium postea futuris.
+Baruch Bar 30 6 48 Nam cum supervenerit illis praelium et mala, cogitant sacerdotes apud se ubi se abscondant cum illis.
+Baruch Bar 30 6 49 Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, qui nec de bello se liberant, neque de malis se eripiunt?
+Baruch Bar 30 6 50 Nam cum sint lignea, inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis gentibus et regibus : quae manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis.
+Baruch Bar 30 6 51 Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est.
+Baruch Bar 30 6 52 Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt.
+Baruch Bar 30 6 53 Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria, quia nihil possunt, sicut corniculae inter medium caeli et terrae.
+Baruch Bar 30 6 54 Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, argenteorum et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur : ipsi vero sicut trabes in medio comburentur.
+Baruch Bar 30 6 55 Regi autem et bello non resistent. Quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt?
+Baruch Bar 30 6 56 Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati : quibus hi qui fortiores sunt,
+Baruch Bar 30 6 57 aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent.
+Baruch Bar 30 6 58 Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit quae in ipsa sunt, quam falsi dii.
+Baruch Bar 30 6 59 Sol quidem et luna ac sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, obaudiunt :
+Baruch Bar 30 6 60 similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est : idipsum autem et spiritus in omni regione spirat :
+Baruch Bar 30 6 61 et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis :
+Baruch Bar 30 6 62 ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod praeceptum est ei : haec autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt.
+Baruch Bar 30 6 63 Unde neque existimandum est, neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque judicium judicare, neque quidquam facere hominibus.
+Baruch Bar 30 6 64 Scientes itaque quia non sunt dii, ne ergo timueritis eos.
+Baruch Bar 30 6 65 Neque enim regibus maledicent, neque benedicent.
+Baruch Bar 30 6 66 Signa etiam in caelo gentibus non ostendunt : neque ut sol lucebunt, neque illuminabunt ut luna.
+Baruch Bar 30 6 67 Bestiae meliores sunt illis, quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi.
+Baruch Bar 30 6 68 Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii : propter quod ne timeatis eos.
+Baruch Bar 30 6 69 Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati.
+Baruch Bar 30 6 70 Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, similiter et mortuo projecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati.
+Baruch Bar 30 6 71 A purpura quoque et murice, quae supra illos tineant, scietis itaque quia non sunt dii : ipsi etiam postremo comeduntur, et erunt opprobrium in regione.
+Baruch Bar 30 6 72 Melior est homo justus qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis.
# Ezekiel Eze Prophetia Ezechielis
Ezekiel Eze 26 1 1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei.
Ezekiel Eze 26 1 2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin,