livy_ab_urbe_condita

Unnamed repository; edit this file 'description' to name the repository.
Log | Files | Refs

b1m (22462B)


      1 [1] Jam prīmum omnium satis cōnstat Trojā captā in cēterōs saevītum esse Trojānōs, duōbus, Aenēae Antēnorīque, et vetustī jūre hospitiī et quia pācis reddendaeque Helenae semper auctōrēs fuerant, omne jūs bellī Achīvōs abstinuisse; cāsibus deinde variīs Antēnorem cum multitūdine Ēnētum, quī sēditiōne ex Paphlagoniā pulsī et sēdēs et ducem rēge Pylaemene ad Trojam āmissō quaerēbant, vēnisse in intimum maris Hadriaticī sinum, Euganeīsque quī inter mare Alpēsque incolēbant pulsīs Ēnētōs Trojānōsque eās tenuisse terrās. Et in quem prīmō ēgressī sunt locum Troja vocātur pāgōque inde Trojānō nōmen est: gēns ūniversa Venetī appellātī. Aenēam ab similī clāde domō profugum sed ad majōra rērum initia dūcentibus fātīs, prīmō in Macedoniam vēnisse, inde in Siciljam quaerentem sēdēs dēlātum, ab Siciliā classe ad Laurentem agrum tenuisse. Troja et huic locō nōmen est. Ibi ēgressī Trojānī, ut quibus ab immēnsō prope errōre nihil praeter arma et nāvēs superesset, cum praedam ex agrīs agerent, Latīnus rēx Aborīginēsque quī tum ea tenēbant loca ad arcendam vim advenārum armātī ex urbe atque agrīs concurrunt. Duplex inde fāma est. Aliī proeliō victum Latīnum pācem cum Aenēā, deinde adfīnitātem jūnxisse trādunt: aliī, cum īnstrūctae aciēs cōnstitissent, priusquam signa canerent prōcessisse Latīnum inter prīmōrēs ducemque advenārum ēvocāsse ad conloquium; percontātum deinde quī mortālēs essent, unde aut quō cāsū profectī domō quidve quaerentēs in agrum Laurentīnum exīssent, postquam audierit multitūdinem Trojānōs esse, ducem Aenēam fīlium Anchīsae et Veneris, cremātā patriā domō profugōs, sēdem condendaeque urbī locum quaerere, et nōbilitātem admīrātum gentis virīque et animum vel bellō vel pācī parātum, dextrā datā fidem futūrae amīcitiae sānxisse. Inde foedus ictum inter ducēs, inter exercitūs salūtātiōnem factam. Aenēam apud Latīnum fuisse in hospitiō; ibi Latīnum apud penātēs deōs domesticum pūblicō adjūnxisse foedus fīliā Aenēae in mātrimōnium datā.
      2 
      3 Ea rēs utique Trojānīs spem adfirmat tandem stabilī certāque sēde fīniendī errōris. Oppidum condunt; Aenēās ab nōmine uxōris Lāvīnium appellat. Brevī stirpis quoque virīlis ex novō mātrimōniō fuit, cui Ascanium parentēs dīxēre nōmen.
      4 
      5 
      6 [2] Bellō deinde Aborīginēs Trojānīque simul petītī. Turnus rēx Rutulōrum, cui pacta Lāvīnia ante adventum Aenēae fuerat, praelātum sibi advenam aegrē patiēns simul Aenēae Latīnōque bellum intulerat. Neutra aciēs laeta ex eō certāmine abiit: victī Rutulī: victōrēs Aborīginēs Trojānīque ducem Latīnum āmīsēre. Inde Turnus Rutulīque diffīsī rēbus ad flōrentēs opēs Etrūscōrum Mezentiumque rēgem eōrum cōnfugiunt, quī Caēre opulentō tum oppidō imperitāns, jam inde ab initiō minimē laetus novae orīgine urbis et tum nimiō plūs quam satis tūtum esset accolīs rem Trojānam crēscere ratus, haud gravātim socia arma Rutulīs jūnxit. Aenēās adversus tantī bellī terrōrem ut animōs Aborīginum sibi conciliāret nec sub eōdem jūre sōlum sed etiam nōmine omnēs essent, Latīnōs utramque gentem appellāvit; nec deinde Aborīginēs Trojānīs studiō ac fide ergā rēgem Aenēam cessēre. Frētusque hīs animīs coalēscentium in diēs magis duōrum populōrum Aenēās, quamquam tanta opibus Etrūria erat ut jam nōn terrās sōlum sed mare etiam per tōtam Ītaliae longitūdinem ab Alpibus ad fretum Siculum fāmā nōminis suī implēsset, tamen cum moenibus bellum prōpulsāre posset in aciem cōpiās ēdūxit. Secundum inde proelium Latīnīs, Aenēae etiam ultimum operum mortālium fuit. Situs est, quemcumque eum dīcī jūs fāsque est super Numīcum flūmen: Jovem indigetem appellant.
      7 
      8 
      9 [3] Nōndum mātūrus imperiō Ascanius Aenēae fīlius erat; tamen id imperium eī ad pūberem aetātem incolume mānsit; tantisper tūtēlā muliebrī—tanta indolēs in Lāvīniā erat—rēs Latīna et rēgnum avītum paternumque puerō stetit. Haud ambigam—quis enim rem tam veterem prō certō adfirmet?—hiccine fuerit Ascanius an major quam hic, Creūsā mātre Īliō incolumī nātus comesque inde paternae fugae, quem Jūlum eundem Jūlia gēns auctōrem nōminis suī nuncupat. Is Ascanius, ubicumque et quācumque mātre genitus—certē nātum Aenēā cōnstat—abundante Lāvīniī multitūdine flōrentem jam ut tum rēs erant atque opulentam urbem mātrī seu novercae relinquit, novam ipse aliam sub Albānō monte condidit quae ab sitū porrēctae in dorsō urbis Longa Alba appellāta. Inter Lāvīnium et Albam Longam colōniam dēductam trīgintā fermē interfuēre annī. Tantum tamen opēs crēverant maximē fūsīs Etrūscīs ut nē morte quidem Aenēae nec deinde inter muliebrem tūtēlam rudīmentumque prīmum puerīlis rēgnī movēre arma aut Mezentius Etrūscīque aut ūllī aliī accolae ausī sint. Pāx ita convēnerat ut Etrūscīs Latīnīsque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, fīnis esset.
     10 Silvius deinde rēgnat Ascaniī fīlius, cāsū quōdam in silvīs nātus; is Aenēam Silvium creat; is deinde Latīnum Silvium. Ab eō colōniae aliquot dēductae, Prīscī Latīnī appellātī. Mānsit Silviīs posteā omnibus cognōmen, quī Albae rēgnārunt. Latīnō Alba ortus, Albā Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capetō Tiberīnus, quī in trājectū Albulae amnis submersus celebre ad posterōs nōmen flūminī dedit. Agrippa inde Tiberīnī fīlius, post Agrippam Rōmulus Silvius ā patre acceptō imperiō rēgnat. Aventīnō fulmine ipse ictus rēgnum per manūs trādidit. Is sepultus in eō colle quī nunc pars Rōmānae est urbis, cognōmen collī fēcit. Proca deinde rēgnat. Is Numitōrem atque Amūlium prōcreat, Numitōrī, quī stirpis maximus erat, rēgnum vetustum Silviae gentīs lēgat. Plūs tamen vīs potuit quam voluntās patris aut verēcundia aetātis: pulsō frātre Amūlius rēgnat. Addit scelerī scelus: stirpem frātris virīlem interimit, frātris fīliae Reae Silviae per speciem honōris cum Vestālem eam lēgisset perpetuā virginitāte spem partūs adimit.
     11 
     12 
     13 [4] Sed dēbēbātur, ut opīnor, fātīs tantae orīgō urbis maximīque secundum deōrum opēs imperiī prīncipium. Vī compressa Vestālis cum geminum partum ēdidisset, seu ita rata seu quia deus auctor culpae honestior erat, Mārtem incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec dī nec hominēs aut ipsam aut stirpem ā crūdēlitāte rēgiā vindicant: sacerdōs vīncta in cūstōdiam datur, puerōs in prōfluentem aquam mittī jubet. Forte quādam dīvīnitus super rīpās Tiberis effūsus lēnibus stāgnīs nec adīrī usquam ad jūstī cursum poterat amnis et posse quamvīs languidā mergī aquā īnfantēs spem ferentibus dabat. Ita velut dēfūnctī rēgis imperiō in proximā alluviē ubi nunc fīcus Rūmīnālis est—Rōmulārem vocātam ferunt—puerōs expōnunt. Vastae tum in hīs locīs sōlitūdinēs erant. Tenet fāma cum fluitantem alveum, quō expositī erant puerī, tenuis in siccō aqua dēstituisset, lupam sitientem ex montibus quī circā sunt ad puerīlem vāgītum cursum flexisse; eam submissās īnfantibus adeō mītem praebuisse mammās ut linguā lambentem puerōs magister rēgiī pecoris invēnerit—Faustulō fuisse nōmen ferunt—ab eō ad stabula Lārentiae uxōrī ēducandōs datōs. Sunt quī Lārentiam volgātō corpore lupam inter pāstōrēs vocātam putent; inde locum fābulae ac mīrāculō datum. Ita genitī itaque ēducātī, cum prīmum adolēvit aetās, nec in stabulīs nec ad pecora sēgnēs vēnandō peragrāre saltūs. Hinc rōbore corporibus animīsque sūmptō jam nōn ferās tantum subsistere sed in latrōnēs praedā onustōs impetūs facere pāstōribusque rapta dīvidere et cum hīs crēscente in diēs grege juvenum sēria ac jocōs celebrāre.
     14 
     15 
     16 [5] Jam tum in Palātiō monte Lupercal hoc fuisse lūdicrum ferunt, et ā Pallantēō, urbe Arcadicā, Pallantium, dein Palātium montem appellātum; ibi Evandrum, quī ex eō genere Arcadum multīs ante tempestātibus tenuerit loca, sollemne allātum ex Arcadiā īnstituisse ut nūdī juvenēs Lycaeum Pāna venerantēs per lūsum atque lascīviam currerent, quem Rōmānī deinde vocārunt Inuum. Huic dēditīs lūdicrō cum sollemne nōtum esset īnsidiātōs ob īram praedae āmissae latrōnēs, cum Rōmulus vī sē dēfendisset, Remum cēpisse, captum rēgī Amūliō trādidisse, ultrō accūsantēs. Crīminī maximē dabant in Numitōris agrōs ab iīs impetum fierī; inde eōs collēcta juvenum manū hostīlem in modum praedās agere. Sīc Numitōrī ad supplicium Remus dēditur. Jam inde ab initiō Faustulō spēs fuerat rēgiam stirpem apud sē ēducārī; nam et expositōs jussū rēgis īnfantēs sciēbat et tempus quō ipse eōs sustulisset ad id ipsum congruere; sed rem immātūram nisi aut per occāsiōnem aut per necessitātem aperīrī nōluerat. Necessitās prior venit: ita metū subāctus Rōmulō rem aperit. Forte et Numitōrī cum in cūstōdiā Remum habēret audīssetque geminōs esse frātrēs, comparandō et aetātem eōrum et ipsam minimē servīlem indolem, tetigerat animum memoria nepōtum; scīscitandōque eōdem pervēnit ut haud procul esset quīn Remum agnōsceret. Ita undique rēgī dolus nectitur. Rōmulus nōn cum globō juvenum—nec enim erat ad vim apertam pār—sed aliīs aliō itinere jussīs certō tempore ad rēgiam venīre pāstōribus ad rēgem impetum facit; et ā domō Numitōris aliā comparātā manū adjuvat Remus. Ita rēgem obtruncat.
     17 
     18 
     19 [6] Numitor inter prīmum tumultum, hostēs invāsisse urbem atque adortōs rēgiam dictitāns, cum pūbem Albānam in arcem praesidiō armīsque obtinendam āvocāsset, postquam juvenēs perpetrātā caede pergere ad sē grātulantēs vīdit, extemplō advocātō conciliō scelera in sē frātris, orīginem nepōtum, ut genitī, ut ēducātī, ut cognitī essent, caedem deinceps tyrannī sēque ejus auctōrem ostendit. Juvenēs per mediam contiōnem agmine ingressī cum avum rēgem salūtāssent, secūta ex omnī multitūdine cōnsentiēns vōx ratum nōmen imperiumque rēgī efficit.
     20 
     21 Ita Numitōrī Albānā rē permissā Rōmulum Remumque cupīdō cēpit in iīs locīs ubi expositī ubīque ēducātī erant urbis condendae. Et supererat multitūdō Albānōrum Latīnōrumque; ad id pāstōrēs quoque accesserant, quī omnēs facile spem facerent parvam Albam, parvum Lāvīnium prae eā urbe quae conderētur fore. Intervēnit deinde hīs cōgitātiōnibus avītum malum, rēgnī cupīdō, atque inde foedum certāmen coortum ā satis mītī prīncipiō. Quoniam geminī essent nec aetātis verēcundia discrīmen facere posset, ut dī quōrum tūtēlae ea loca essent auguriīs legerent quī nōmen novae urbī daret, quī conditam imperiō regeret, Palātium Rōmulus, Remus Aventīnum ad inaugurandum templa capiunt.
     22 
     23 
     24 [7] Priōrī Remō augurium vēnisse fertur, sex volturēs; jamque nūntiātō auguriō cum duplex numerus Rōmulō sē ostendisset, utrumque rēgem sua multitūdō cōnsalūtāverat: tempore illī praeceptō, at hī numerō avium rēgnum trahēbant. Inde cum altercātiōne congressī certāmine īrārum ad caedem vertuntur; ibi in turbā ictus Remus cecidit. Volgātior fāma est lūdibriō frātris Remum novōs trānsiluisse mūrōs; inde ab īrātō Rōmulō, cum verbīs quoque increpitāns adjēcisset, "Sīc deinde, quīcumque alius trānsiliet moenia mea," interfectum. Ita sōlus potītus imperiō Rōmulus; condita urbs conditōris nōmine appellāta.
     25 
     26 Palātium prīmum, in quō ipse erat ēducātus, mūniit. Sacra dīs aliīs Albānō rītū, Graecō Herculī, ut ab Evandrō īnstitūta erant, facit. Herculem in ea loca Gēryonē interēmptō bovēs mīrā speciē abēgisse memorant, ac prope Tiberim fluvium, quā prae sē armentum agēns nandō trājēcerat, locō herbidō ut quiēte et pābulō laetō reficeret bovēs et ipsum fessum viā prōcubuisse. Ibi cum eum cibō vīnōque gravātum sopor oppressisset, pāstor accola ejus locī, nōmine Cācus, ferōx vīribus, captus pulchritūdine boum cum āvertere eam praedam vellet, quia sī agendō armentum in spēluncam compulisset ipsa vestīgia quaerentem dominum eō dēductūra erant, āversōs bovēs eximium quemque pulchritūdine caudīs in spēluncam trāxit. Herculēs ad prīmam aurōram somnō excitus cum gregem perlūstrāsset oculīs et partem abesse numerō sēnsisset, pergit ad proximam spēluncam, sī forte eō vestīgia ferrent. Quae ubi omnia forās versa vīdit nec in partem aliam ferre, cōnfūsus atque incertus animī ex locō īnfēstō agere porrō armentum occēpit. Inde cum actae bovēs quaedam ad dēsīderium, ut fit, relictārum mūgīssent, reddita inclūsārum ex spēluncā boum vōx Herculem convertit. Quem cum vādentem ad spēluncam Cācus vī prohibēre cōnātus esset, ictus clāvā fidem pāstōrum nēquīquam invocāns morte occubuit. Evander tum ea, profugus ex Peloponnēsō, auctōritāte magis quam imperiō regēbat loca, venerābilis vir mīrāculō litterārum, reī novae inter rudēs artium hominēs, venerābilior dīvīnitāte crēditā Carmentae mātris, quam fātiloquam ante Sibyllae in Italiam adventum mīrātae eae gentēs fuerant. Is tum Evander concursū pāstōrum trepidantium circā advenam manifēstae reum caedis excitus postquam facinus facinorisque causam audīvit, habitum fōrmamque virī aliquantum ampliōrem augustiōremque hūmānā intuēns rogitat quī vir esset. Ubi nōmen patremque ac patriam accēpit, "Jove nāte, Herculēs, salvē," inquit; "tē mihi māter, vēridica interpres deum, auctūrum caelestium numerum cecinit, tibique āram hīc dicātum īrī quam opulentissima ōlim in terrīs gēns maximam vocet tuōque rītū cōlat." Dextrā Herculēs datā accipere sē ōmen implētūrumque fāta ārā conditā ac dicāta ait. Ibi tum prīmum bove eximiā captā dē grege sacrum Herculī, adhibitīs ad ministerium dapemque Potītiīs ac Pīnāriīs, quae tum familiae maximē inclitae ea loca incolēbant, factum. Forte ita ēvēnit ut Potītiī ad tempus praestō essent iīsque exta appōnerentur, Pīnāriī extīs adēsīs ad cēteram venīrent dapem. Inde īnstitūtum mānsit dōnec Pīnārium genus fuit, nē extīs eōrum sollemnium vēscerentur. Potītiī ab Evandrō ēdoctī antistitēs sacrī ejus per multās aetātēs fuērunt, dōnec trāditō servīs pūblicīs sollemnī familiae ministeriō genus omne Potītiōrum interiit. Haec tum sacra Rōmulus ūna ex omnibus peregrīna suscēpit, jam tum immortālitātis virtūte partae ad quam eum sua fāta dūcēbant fautor.
     27 
     28 
     29 [8] Rēbus dīvīnīs rīte perpetrātīs vocātāque ad concilium multitūdine quae coalēscere in populī ūnīus corpus nūllā rē praeterquam lēgibus poterat, jūra dedit; quae ita sancta generī hominum agrestī fore ratus, sī sē ipse venerābilem īnsignibus imperiī fēcisset, cum cēterō habitū sē augustiōrem, tum maximē līctōribus duodecim sūmptīs fēcit. Aliī ab numerō avium quae auguriō rēgnum portenderant eum secūtum numerum putant. Mē haud paenitet eōrum sententiae esse quibus ut appāritōrēs et hoc genus ab Etrūscīs fīnitimīs, unde sella curūlis, unde toga praetexta sūmpta est, et numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse Etrūscōs quod ex duodecim populīs commūniter creātō rēge singulōs singulī populī līctōrēs dederint.
     30 
     31 Crēscēbat interim urbs mūnītiōnibus alia atque alia appetendō loca, cum in spem magis futūrae multitūdinis quam ad id quod tum hominum erat mūnīrent. Deinde nē vāna urbis magnitūdō esset, adiciendae multitūdinis causā vetere cōnsiliō condentium urbēs, quī obscūram atque humilem conciendō ad sē multitūdinem nātam ē terrā sibi prōlem ēmentiēbantur, locum quī nunc saeptus dēscendentibus inter duōs lūcōs est asȳlum aperit. Eō ex fīnitimīs populīs turba omnis sine discrīmine, liber an servus esset, avida novārum rērum perfugit, idque prīmum ad coeptam magnitūdinem rōboris fuit. Cum jam vīrium haud paenitēret cōnsilium deinde vīribus parat. Centum creat senātōrēs, sīve quia is numerus satis erat, sīve quia sōlī centum erant quī creārī patrēs possent. Patrēs certē ab honōre patriciīque prōgeniēs eōrum appellātī.
     32 
     33 
     34 [9] Jam rēs Rōmāna adeō erat valida ut cuilibet fīnitimārum cīvitātum bellō pār esset; sed pēnūriā mulierum hominis aetātem dūrātūra magnitūdō erat, quippe quibus nec domī spēs prōlis nec cum fīnitimīs cōnūbia essent. Tum ex cōnsiliō patrum Rōmulus lēgātōs circā vīcīnās gentēs mīsit quī societātem cōnūbiumque novō populō peterent: urbēs quoque, ut cētera, ex īnfimō nāscī; dein, quās sua virtūs ac dī juvent, magnās opēs sibi magnumque nōmen facere; satis scīre, orīginī Rōmānae et deōs adfuisse et nōn dēfutūram virtūtem; proinde nē gravārentur hominēs cum hominibus sanguinem ac genus miscēre. Nusquam benignē lēgātiō audīta est: adeō simul spernēbant, simul tantam in mediō crēscentem mōlem sibi ac posterīs suīs metuēbant. Ac plērīsque rogitantibus dīmissī ecquod fēminīs quoque asȳlum aperuissent; id enim dēmum compār cōnūbium fore. Aegrē id Rōmāna pūbēs passa et haud dubiē ad vim spectāre rēs coepit. Cui tempus locumque aptum ut daret Rōmulus, aegritūdinem animī dissimulāns lūdōs ex industriā parat Neptūnō equestrī sollemnēs; Cōnsuālia vocat. Indicī deinde fīnitimīs spectāculum jubet; quantōque apparātū tum sciēbant aut poterant, concelebrant ut rem clāram exspectātamque facerent.
     35 
     36 Multī mortālēs convēnēre, studiō etiam videndae novae urbis, maximē proximī quīque, Caenīnēnsēs, Crustumīnī, Antemnātēs; jam Sabīnōrum omnis multitūdō cum līberīs ac conjugibus vēnit. Invītātī hospitāliter per domōs cum situm moeniaque et frequentem tēctīs urbem vīdissent, mīrantur tam brevī rem Rōmānam crēvisse. Ubi spectāculī tempus vēnit dēditaeque eō mentēs cum oculīs erant, tum ex compositō orta vīs signōque datō juventūs Rōmāna ad rapiendās virginēs discurrit. Magna pars forte in quem quaeque incīderat raptae: quāsdam fōrma excellentēs, prīmōribus patrum dēstinātās, ex plēbe hominēs quibus datum negōtium erat domōs dēferēbant. Ūnam longē ante aliās speciē ac pulchritūdine īnsignem ā globō Thalassī cujusdam raptam ferunt multīsque scīscitantibus cuinam eam ferrent, identidem nē quis violāret Thalassiō ferrī clāmitātum; inde nūptiālem hanc vōcem factam.
     37 
     38 Turbātō per metum lūdicrō maestī parentēs virginum profugiunt, incūsantēs violātī hospitiī foedus deumque invocantēs cujus ad sollemne lūdōsque per fās ac fidem dēceptī vēnissent. Nec raptīs aut spēs dē sē melior aut indignātiō est minor. Sed ipse Rōmulus circumībat docēbatque patrum id superbiā factum quī cōnūbium fīnitimīs negāssent; illās tamen in mātrimōniō, in societāte fortūnārum omnium cīvitātisque et quō nihil cārius hūmānō generī sit līberum fore; mollīrent modo īrās et, quibus fors corpora dedisset, darent animōs; saepe ex injūriā postmodum grātiam ortam; eōque meliōribus ūsūrās virīs quod adnīsūrus prō sē quisque sit ut, cum suam vicem fūnctus officiō sit, parentium etiam patriaeque expleat dēsīderium. Accēdēbant blanditiae virōrum, factum pūrgantium cupiditāte atque amōre, quae maximē ad muliebre ingenium efficācēs precēs sunt.
     39 
     40 
     41 [10] Jam admodum mītigātī animī raptīs erant; at raptārum parentēs tum maximē sordidā veste lacrimīsque et querellīs cīvitātēs concitābant. Nec domī tantum indignātiōnēs continēbant sed congregābantur undique ad T. Tatium rēgem Sabīnōrum, et lēgātiōnēs eō quod maximum Tatiī nōmen in iīs regiōnibus erat conveniēbant. Caenīnēnsēs Crustumīnīque et Antemnātēs erant ad quōs ejus injūriae pars pertinēbat. Lentē agere hīs Tatius Sabīnīque vīsī sunt: ipsī inter sē trēs populī commūniter bellum parant. Nē Crustumīnī quidem atque Antemnātēs prō ārdōre īrāque Caenīnēnsium satis sē impigrē movent; ita per sē ipsum nōmen Caenīnum in agrum Rōmānum impetum facit. Sed effūsē vastantibus fit obvius cum exercitū Rōmulus levīque certāmine docet vānam sine vīribus īram esse. Exercitum fundit fugatque, fūsum persequitur: rēgem in proeliō obtruncat et spoliat: duce hostium occīsō urbem prīmō impetū capit. Inde exercitū victōre reductō, ipse cum factīs vir magnificus tum factōrum ostentātor haud minor, spolia ducis hostium caesī suspēnsa fabricātō ad id aptē ferculō gerēns in Capitōlium ēscendit; ibique eā cum ad quercum pāstōribus sacram dēposuisset, simul cum dōnō dēsignāvit templō Jovis fīnēs cognōmenque addidit deō: "Juppiter Ferētrī" inquit, "haec tibi victor Rōmulus rēx rēgia arma ferō, templumque hīs regiōnibus quās modo animō mētātus sum dēdicō, sēdem opīmīs spoliīs quae rēgibus ducibusque hostium caesīs mē auctōrem sequentēs posterī ferent." Haec templī est orīgō quod prīmum omnium Rōmae sacrātum est. Ita deinde dīs vīsum nec inritam conditōris templī vōcem esse quā lātūrōs eō spolia posterōs nuncupāvit nec multitūdine compotum ejus dōnī volgārī laudem. Bīna posteā, inter tot annōs, tot bella, opīma parta sunt spolia: adeō rāra ejus fortūna decoris fuit.
     42 
     43 
     44  [11] Dum ea ibi Rōmānī gerunt, Antemnātium exercitus per occāsiōnem ac sōlitūdinem hostīliter in fīnēs Rōmānōs incursiōnem facit. Raptim et ad hōs Rōmāna legiō ducta palātōs in agrīs oppressit. Fūsī igitur prīmō impetū et clāmōre hostēs, oppidum captum; duplicīque victōriā ovantem Rōmulum Hersilia conjūnx precibus raptārum fatīgāta ōrat ut parentibus eārum det veniam et in cīvitātem accipiat: ita rem coalēscere concordiā posse. Facile impetrātum. Inde contrā Crustumīnōs prōfectus bellum īnferentēs. Ibi minus etiam quod aliēnīs clādibus ceciderant animī certāminis fuit. Utrōque colōniae missae: plūrēs inventī quī propter ūbertātem terrae in Crustumīnum nōmina darent. Et Rōmam inde frequenter migrātum est, ā parentibus maximē ac propinquīs raptārum.
     45 
     46